D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM, IN HABACUC PROPHETAM ENARRATIO.

Prologus divi Hieronymi in Habacuc prophetam 1.

Quatuor prophete in duodecim prophetarum volumine continentur : e quibus tres in principio Xr^u^u^, id est, pondus titulum habent, Nahum, Habacuc, et Malachias. Porro Zacharias, in medio et circa finem duos hujuscemodi ponit titulos, et quibus unus est : Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus 2. Alter in fine : Onus verbi Domini super Israel 3. De Nahum, orationibus tuis jam liber editus est : de Zacharia et Malachia, si vita comes fuerit, disseretur. Nunc Habacuc habemus in manibus, qui vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio : vel quod in certamen et luctam, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitie provocare, et dicere ei : Cur in rebus humanis, et in mundi istius noXr^u^, tanta rerum versatur iniquitas ? Vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre 4 ?... Lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium : quia impius prævalet adversus justum, ideo 5 egreditur judicium perversum 6. Vides quod temeraria vox sit, et quodam modo blasphemantis Creatorem suum ad judicium provocare : et vas fragile adversus figulum, cur tale vel tale factum sit, disputare ? Necnon et hoc animadvertendum, quod assumptio vel pondus, quæ gravia esse jam diximus, prophete visio est : et adversum Montani dogma perversum, intelligit quod videt, nec ut amens loquitur, nec more insaniantium fœminarum dat sine mente sonum. Unde et Apostolus jubet ut si prophetantibus

<--- Page Split --->

aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur1. Et statim : Non enim est, inquit, dissensionis Deus, sed pacis 2. Ex quo intelligitur, cum quis ex voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui autem in ixtatasi, id est, invitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet.

Illud quoque disce (quia semel a me violenter exigis, ut quasi quosdam gradus et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter) prophetiam esso contra Babylonem et Nabuchodonosor, regem Chaldeorum, ut quomodo prior propheta Nahum, quem Habacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus quae vocantur Israel : ita Habacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Juda et Jerusalem, templumque subversa sunt.

Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc, quo jam duae tribus, quae vocabantur Juda, ductae erant in capitvitatem, Daniel docere te polerit» : ad quem in lacum leonum Habacuc cum prandio mittitur, quamquam apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipiat scripturam illam, sive non recipiat, utrumque pro nobis est. Aut enim recipit, et jam post factam rem liber Habacuc textur : aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.

Interim 4 secundum litteram causatur adversus Deum propheta : cur Nabuchodonosor templum Dei vastet et Judam ? cur Jerusalem, quondam urbs Domini, destruatur ? Quare clarnet populus, et non exaudiatur, vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldaeis, et non salvetur ? Quare etiam ipse propheta vel populus, ex cujus persona nunc loquitur, ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum laborem videat ? cur injustitia praevaleat adversum se ? Et hoc dicit prae mentis augustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino ignis puriores exisse quam intraverant. Sed et hoc generaliter accipere possumus, quod ex persona humanae impatientiae loquatur, ut in querulam vocem et plenam doloris erumpat, dicens : « Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se 5 ? » Haec autem loquitur, nesciens judicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientiæ et scientiæ ejus, quod non ita videat Deus, ut videt homo. Homo tantum praesentia respicit, Deus futura et æterna cognoscit. Et quomodo si ægrotus et æstuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum : « Vim patior, crucior, uror, examinor : usquequo, medice, clamabo, et non exaudies ? » Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus : « Scio quo

<--- Page Split --->

tempore dare debeam quod postulas : et non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. » Ita et Deus noster sciens clementiæ suæ pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis provocet eum ad rogandum, et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus secundum id quod misericordiam consecutus est a Domino, ait : Sed non deflciimus in tribulationibus 1. Et benedicit Dominum in omni tempore. Et scit quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit : et gloriatur in labore, et cum Jeremia dicit : Tribulationem et miseriam invocabo 2 : ut quomodo alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire desiderat.

Josiam, regem Juda, cujus temporibus Sophonias prophetasse invenitur, Deo præ omnibus regibus Judæ placuisse, historia quarti libri Regum et secundi Paralipomenon demonstrat 3. Josias simulacra, quæ pater suus Amon, vel avus Manasses in templo Dei collocaverat, dejecta comminuisse monstratur : in quibus etiam serpentem æreum a Moyse factum, quem errori inductus populus, superstitione idolorum detentus, admiserat. Idem custodisse pascha, et intermissis temporibus multis solus celebraesse monstratur. Ideo Deus per prophetam, temporibus memorati regis, quæ proventura erant ostendens, gentibus quidem lectione comprehensis affuturum judicium, populo vero Israel salutem, et civitati Jerusalem restaurationem tunc temporis tribuendam textu lectionis denuntiavit.

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN HABACUC PROPHETAM EXPLICATIO.

tiæ, ibi, « Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc. » Sextum, de modo connexionis prophetiæ, ibi, « Interim secundum literam causatur. »

« Quatuor Propheta. » In isto prologo sex dicit Hieronymus : Primum est de principio, quod est onus : secundum, de nomine, quod est Habacuc, ibi, « Qui vel ex eo. » Tertium, de intellectu prophetiæ contra Montanum hæreticum, ibi, « Necnon et hoc animadvertendum. » Quartum, de materia, ibi, » Illud quoque disce. » Quintum, de tempore prophe-

« Quatuor Propheta, » non simpliciter inter omnes, « in duodecim Prophetarum volumine sunt 4, » supple, qui onera ponunt ; extra autem hos et Isaias multa ponit onera. Qualiter autem isti quatuor onus ponant, subdit : « E quibus, » scilicet duodecim, « tres in principio, » supple, librorum suorum, « λῇμμὰ 5, » Hebræum est, « id est,

<--- Page Split --->

putare cum Deo cupio. His, supple, duabus rationibus; « amplexantis, » id est, luctantis, « sortitus est nomen. »

Et subdit rationem : « Nullus enim, » supple, Prophetarum, « tam audaci voce. » Audacia hic dicitur non praesumplio, non timens timenda, sed confidentia reverentiam altioris non attendens : sicut saepe Sancti ex confidentia reverentiam divinae majestatis, quasi non attendentes audacter loquuntur. « Ausus est Deum ad disceptationem, » hoc est, disputationem « justitiae provocare. »

Contra hoc videtur esse instantia : quia dicitur, Job, xxi, 7 : Quare ergo impii vivunt, sublimati sunt, confortatiqne divitiis ? Jerem. xii, 1 : Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt ? Genes. xviii, 25 : Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram. Et ibidem : Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio. Ad hoc dicendum, quod singuli de reverentia aliquid praemiserunt, antequam in talia verba prorumperent. Abraham quidem, ibidem, §. 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sin pulvis et cinis. Job, xxi, 6 : Ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Jerem. xii, 1 : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum. Iste autem in prima disputatione nihil praemittit de reverentia, sed statim prorumpit in vocem querole, dicens, i, 2 : Usquequo, Domine, etc. In secunda vero disputatione jam instructus a responso Domini, antequam prorumpat in disputationem, praemittit, ibidem, §. 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum. Et ideo solus in hac audacia esse dicitur.

« Et dicere ei, » Domino scilicet per sensum, non per verba : « Cur in rebus humanis, » publicis scilicet, « et mundi istius pompa 1, » quia judices magis pompa quam juris ordine praesunt, « tanta rerum versetur 2 iniquitas, » quascili-

cet bonus opprimitur et malus exaltatur? hoc enim innuitur his verbis : Usquequo, Domine, clamabo cum bonis, et non exaudies ? Cum dicatur in Psal. x secundum Hebreos, 17 : Desiderium pauperum exaudivit Dominus : praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur. « Vociferabor, » hoc est, querulis vocibus scilicet, « ad te vim patiens, » cum bonis, « et non salvabis ? » Isa. xxxviii, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Et iterum : « Quare ostendisti iniquitatem et laborem, » bonorum scilicet, « videre, » hoc est, annuntiare pravisam ? Libentius enim fausta quam infausta prenuntiaret. Et haec fuit causa quare fugit Jonas, ne scilicet ex comparatione pœenitentiae Ninive, condemnationem populi sui non pœenitentis annuntiare videretur. Et iterum, audacter dicit : « Lacerata est lex, » justa scilicet conversa in abusum tyrannidis, « et non pervenit usque ad finem judicium, » hoc est, usque ad debitam causae decisionem. Et hujus subjungit causam esse Domini dissimulationem : « Quia impius praevalet adversus justum, » te scilicet dissimulante. « Ideo egreditur judicium perversum, » in causarum scilicet decisione. Dicit enim Glossa, ad Roman. 1, 32, super illud : Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, quod « consentit, qui non con- « tradicit. »

Positis exemplis, arguit quod audacter dicta sunt, subdens : « Vides, » o Paula vel Chromachi, « quam temeraria vox sit, » hoc est, esse videatur, « et quodammodo blasphemantis, » supple, sit vox haec, « Creatorem suum ad judicium, » disceptationis scilicet, « provocare. » Job, xv, 3 : Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Et post pauca, §. 5 : Imitaris linguam blasphemantium. Blas-

<--- Page Split --->

phemia enim est impositio falsi criminis in Deum, quod facit qui vias Domini æquas non esse dicit. Ezech. xvui, 25 : Et dixistis : Non est æqua via Domini. « Et vas fragile, » terreum scilicet, « adversus figulum, » qui potestatem habet luti 1, « cur tale vel tale factum sit, » urceus vel amphora, fœdum vel pulchrum, « disputare. » Ad Roman. ix, 20 et 21 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit : Quid fecisti me sic ? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?

Et subdit de intellectu Prophetae contra Montanum :

« Necnon et hoc animadvertendum, » supple, est, « quod assumptio vel pondus, » sive onus, quo scilicet intitulatur prophetia, « quae gravia esse jam diximus, » hoc est, gravitatem significare, « Prophetæ, » scilicet Habacuc, « visio est, » hoc est, certa per intellectum comprehensio : « et adversus Montani » haretici « dogma perversum, » qui dixit, quod Prophetæ arrepitio spiritu in exstasi mentis nescientes quid loqueretur, locuti sunt : « intelligit » iste Propheta « quod videt.» Daniel. x, 1: Intelligentia est opus in visione. « Nec ut amens » loquitur, id est, qui in mente non habeat quod dicit. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui,... quam decem millia verborum in lingua. « Nec more insanientium feeminarum, » quae facilius quam viri gaudio vel tristitia insanium, « dat sine mente sonum, » hoc est, sine intellectu. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

Hoc autem probat per Apostolum, subdens : « Unde et Apostolus 2, jubet, » hoc est, præcipit, « ut si prophetantibus

aliis, » hoc est, aliis quibusdam in F rclesia, « alii, » prius scilicet non p r u - phetanti, « fuerit revelatum, » a spiritu scilicet prophetico, « taceant qui prius loquebantur, » supple, et dent locum vi qui revelationem accepit. « Et statim, » subjunxit scilicet Apostolus : « Non enim est (inquit) dissensionis Deus, sed pucis 3 : » et intelligitur, quod non est dissensio inter Spiritum revelantis Dei, et spiritum hominis cui fit revelatio : ut scilicet, quando Spiritus Dei monet ad loquendum, spiritus hominis loqui nolit : sed concordia est inter utrumque spiritum. Et ex hoc arguit, subdens : « Ex quo, » scilicet dicto Apostoli, « intelligit 4, cum quis, » hoc est, aliquis, « ex voluntate » libera « reticet, » quando vult, « et alii locum dat ad loquendum » pro libera voluntate, supple, talem « posse et loqui et tacere cum velit. « Qui autem in exstasi, 5 » hoc est, in excessu mentis ut arrrptitii, id est, « invitus, » alio scilicet cogente, « loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. »

Et subdit quarto de materia :

« Illud quoque disce, » o Paula vel Chromachi, « quia semel a me violentur exigis, » hoc scilicet tibi exponi, « ut quasi quosdam gradus, » hoc est, per quosdam gradus, « et scalas, » hoc est, per quasdam scalas, « ad altiora nitenti, » eo quod per historiam ascenditur ad allegoriam, et per historiam et allegoriam ad tropologiam, et per hæc tria ad anugogiam, per nisum sive conatum studentis, « historiam tibi, » qui primus gradus est, « interpreter, » hoc est, expunam. Et alludit ei quod est, Genus. xxvii, 12, ubi Angeli ab inferioribus ascenderunt in cœlum per scalas : sicut et exploratores ascenderunt ad superiora domus Raab (Josue ii, 6). Sic Judith in superiora domus ascendit (Judith, viii, 3).

<--- Page Split --->

Sic gradibus ascenditur ad templum (l'zecb. xl, 6). Scias, inquam, « prophetiam » hanc, supple, esse « contra Babylönem » historialiter, « et Nabuchodonosor, regem Chaldæorum, » de quorum scilicet onere prophetat.

Et ex hoc elict ordinem ad immediate praecedentem Prophetam, subdens : « Ut quomodo prior Propheta Nahum, » de quo habitum est, « quem Habacuc sequitur, secundum ordinem Hæbræorum, « vaticinium habuit contra Niniven, » metropolim scilicet, ubi erat sedes regni, « et Assyrios, » id est, regnum Assyriorum, « qui vastaverunt decem tribus 1 qui vocantur Israel, » eo quod plures tribus filiorum Israel habebant : « ita et Habacuc, » iste scilicet Propheta, « prophetiam » habeat historialiter « adversus Bahylonem, » metropolim scilicet, et sedem regni, « et Nabuchodonosor, » regem scilicet Chaldæorum, « a quibus, » rege et regno Chaldæorum, « Juda, » hoc est, duæ tribus, « et Jerusalem, » metropolis duarum tribuum, « templumque subversa sunt 2. »

Et subdit, probans hoc esse tempus istius prophetiæ :

« Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc. » Quia enim reges non habet in titulo, per conjecturas oportuit probari tempus prophetiæ ejus, « quo jam duæ tribus, quæ Juda vocabantur, » quamvis enim essent Juda et Benjamin et Levi, tamen quia Levi sacerdotium habuit, et ideo regibus non subjacebat, et Benjamin principatum non habuit, sed Juda, ideo a Juda regnum denominatur, « ductæ erant in captivitatem, » a Chaldæis scilicet, « Daniel, » hoc est, liber Danielis « docere te poterit » : « ad quem, » scilicet Danielem, « in lacum leonum Habacuc cum prandio mittitur : » quod non fieret, nisi Daniel cum duabus tribubus in Babylonem fuisset translatus.

Et quia infirmitatem habet hæc probatio, ideo subdit : « Quamquam apud Hebræos, » apud quos primus fons veritatis esse deberet, « hæc ipsa non legatur historia, » de Habacuc scilicet, et lacu leonum. Et ideo aliter confirmat, subdens : « Igitur sive quis recipit scripturam illam, » Danielis scilicet, xiv, 32, « sive non recipit, » eo scilicet quod in canone Hebræorum non est, « utrumque pro nobis est, » hoc est, contra nos non est. Et hoc probat, subdens subdivisionem : « Aut enim recipit, et, » supple, sequitur, quod « jam post factam rem, » hoc est, translationem duarum tribuum, « liber Habacuc textur, » et sic habetur propositum : « aut non recipit, » alia pars divisionis, « et, » supple, tunc sequitur, quod « quasi Propheta scribit, » onera scilicet Babyloniorum, « quæ ventura cognoscit, » et sic. supple, iterum habetur propositum : quia tunc onus Babylonis describit propter afflictionem duarum tribuum, quæ jam præteriit.

Sexto subdit excusationem quorumdam quæ ponuntur in littera, quæ primo narrat, secundo excusat, tertio excusationem per auctoritatem Apostoli confirmat. Narrando quinque ponit :

« Interim secundum litteram causatur, » hoc est querulatur « adversus Deum Propheta, » hoc est, adversus Dei dispositionem, « cur Nabuchodonosor, » profanus scilicet, « templum vastet et Judam, » hoc, est, regnum duarum tribuum vastare permittatur ? Secundo : « Cur Jerusalem, urbs Domini quondam » a Domino electa, « destruatur, » hoc est, destrui permittatur ? Tertio : « Quare clamet populus Judæorum, » scilicet oppressus, « et non audiatur, » hoc est, exaudiatur a Domino ? Et hoc ulterius exponit, subdens, supple, cur « Vociferetur ad Dominum, » populus scilicet « oppressus a Chaldæis, » im-

<--- Page Split --->

piis scilicet, et injustis, « et non salvetur ? » Et quarto : « Quare et ipse Propheta, » Habacuc scilicet, « vel populus, ex cujus persona nunc loquitur, ad hoc vixerit, » hoc est, ad hoc permissus sit vivere : « et, » id est, « hucusque productus sit, » supple, in vita, « ut iniquitatem hostium, » opprimentium scilicet, « et suum, » hoc est, suorum, Judæorum scilicet, « viderit 1 laborem, » hoc est, oppressionem ? Et quinto : « Cur injustitia prævaleat adversum se, » hoc est, suos ? Chaldæi enim justitiam non habebant adversum Judæos.

Et horum subdit tres excusationes per ordinem :

« Et hæc dicit præ mentis augustiæ. » Mens autem improprie sumitur: mens enim Sancti non premitur, cum perturbatio non cadat in sapientem, ut dicit Socrates. « Nesciens, » hoc est, formam nescientis assumens. Simile, I ad Corinth. iv, 6 : Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos. « Aurum in igne conflari,» hoc est, depurari. Sapient. n1, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit eos. « Et tres pueros « de camino ignis, » hoc est, de fornace Babylonis, « puriores exisse, » in quantum jam probati erant, « quam intraverant : » tunc enim non erant probati *.

Secunda excusatio :

« Sed et hoc generaliter accipere possumus, » hoc est, intelligere, quia acceptiva virtus est intellectus, « quod ex persona humanæ impatientiæ loquatur, » Impatientia hic dicitur a privatione actus patientiæ, non a privatione habitus. Et cum duplex sit actus patientiæ, unus substantialis, et alter accidentalis : substantialis quidem (ut dicit Tullius) est æquanimis adversariorum perpessio sive toleratio : accidentalis autem est in turbatione (quæ proposio est) dissimulatio doloris, et hunc secundum actum privat,

cum dicitur, « humanæ impatientiæ, » et non primum. Conceditur enim Sanclis, cum in turbatione passionis sunt, internum animi dolorem per querelæ non excedentes ostendere : sicut et Duminus fecit, Matth. xxvi, 38 : Tristis et anima mea usque ad mortem. Et hoc est quod sequitur : « Ut in querulam vocem et plenam doloris, » hoc est, plunum dolorem significantem, « erumpat, » vi scilicet doloris cogente. Buruch, nu, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. « Dicens : Quare respicis contemptores? » respectu scilicet prosperitatis, « et tuces, » hoc est, dissimulas, « conculcante impio justiorem se 3 ? »

Et subjungit excusationem tertiam :

« Hoc autem loquitur nesciens, » hoc est, nescientis sive non advertentis liguram assumens, « judicia Dei investigabilia, » supple, esse, « et profundum divitiarum sapientiæ, » in ordine scilicet divinorum, « et scientiæ, » in dispositione humanorum, « ejus, » id est Dei. Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiurum sapientiæ, et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! « Quod non ita videt Deus, » hoc est, videndo dispensat, « ut videt homo. » Job, x, 4 : Numquid oculi carnei tibi sunt : aut sicut vidit homo, et tu videbis? « Homo tantum præsentia respicit, » I Regum, xvi, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. « Deus futura et æterna cognoscit, » et, supple, præsentia ad æterna obtinenda dispensat.

« Et quomodo si ægrotus.» Inducit simili ad declarandum quod dixit, « et æstuan» febribus. » Æstus enim febris sitim provocat et desiderium contrarii, frigidi scilicet, et humidi. « Aquam frigidam postulet, » quæ tunc in præsenti æstum febris exstinguat, quamvis in posterum

<--- Page Split --->

ualageat, « et dicat ad medicum, » rationes scilicet assignans quare postulet uquam : « Vim patior, » a dolore scilicet. Isa. XXXVII, 14: Domine, vim patior, responde pro me. « Crucior, » febri scilicet, « exanimor, » æstu scilicet : « usquequo, medice, clamabo, et non exaudies ? » Quasi dicat : Videris esse durus. « Et respondeat ei sapientissimus, » in consideratione circumstantiarum febris, « et clementissimus, » ad ægrotum, « medicus : Scio quo tempore dare debeam quod postulas, » sanitatem scilicet : « et non misereor modo, » quia modo obesset, « quia misericordia ista crudelitas, » supple, esset, « et voluntas tua, » quæ scilicet ex æstu febris facta est, « contra te petit, » hoc est, contra sanitatem tuam. Et simile adaptat, subdens : « Ita et Dominus noster, » supple, facto facit, et si non verbo dicit, « sciens clementiæ suæ pondera, » quid scilicet et cui dispenset, « atque mensuras, » scilicet, quando dispenset. Sapient. xi, 21: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. « Interdum non exaudit clamorem, » secundum scilicet præsentem subventionem.

Et hujus subjungit duas causas :

« Ut eum probet, » hoc est, probatum ostendat, « et magis provocet eum ad rogandum. » Ex hoc enim quod differtur exauditio, devotius oratur. Et hoc explanat, subdens : « Et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. »

Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ad haec confirmanda inducit auctoritatem Apostoli : « Quod intelligens Apostolus secundum id quod misericordiam consecutus est a Domino, » I ad Timoth. 1, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci : « ait, » II ad Corinth. iv, 16 : « Sed non defecimus 1, » supple, in tribulatione. Littera nostra sic habet, « Juxta quod misericordiam consecuti « sumus, non defecimus, sed abdicamus « occulta dedecoris. » Et tunc quod sequitur : « Et benedicit Dominum in omni tempore 2, » est de Psal. xxxiii, 1 3. « Et scit, » supple, illud Matth. x, 22 et xxiv, 13, « quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit : « et gloriatur, » supple, Apostolus, « in labore et dolore, » II ad Corinth. xii, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. « Et cum Jeremia, » xx, 16, secundum Septuaginta, « dicit : Tribulationem et misericordiam invocaho. » Quod explanans, subdit : « Ut quomodo alius invocat Deum, » supple, pro prosperis, « sic sanctus vir et bellator invictus, » Sap. x, 12 : Certamen forte dedit illi ut vinceret, « ad exercendum se, » supple, in virtute, « et comprobandum, » hoc est, probatum ostendendum, « tribulationem » in corpore, « et miseriam » in paupertate « invenire desiderat. » Psal. cxiv, 3 et 4: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. 4

<--- Page Split --->