CAPUT II.

Obsidio Ninive ejusque a Chaldæis depopulatio, quia superbe egit contra populum Domini.

  1. Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.

  2. Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel : quia vastores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.

  3. Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis : ignea habena currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.

  4. In itineribus conturbati sunt, quadriga collisa sunt in plateis : adspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

  5. Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.

  6. Porta fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.

  7. Et miles captivus abductus est : et ancilla ejus minabantur gementes ut columba, murmurarantes in cordibus suis.

  8. Et Ninive quasi piscina aquarum

aquae ejus : ipsi vero fugerunt. State, state ! non est qui revertatur.

  1. Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

  2. Dissipata est, et scissa, et dilacerata : et cor tabescens, et dissolutio genicularum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo olla.

  3. Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat ?

  4. Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.

  5. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum : et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II NAHUM

ENARRATIO.

« Ascendit. » Hic agit de destructione regni Assyriorum, et habet duas partes. Primo tangitur destructione in se : secundo, in comparatione ad causam, cap. iii, 1, infra, ibi, « Væ civitas sanguinum! »

Prima in duas. Primo describit vastationem quantum ad terribilitatem hostis : secundo, quantum ad impotentiam resistendi impugnantibus, ibi, y. 8 : « State, state ! »

Prima harum in tres dividitur, in quarum prima describit obsidionem : secundo, invasionis terrorem, ibi, « Clypeus fortium. » Tertio, civitatis et populi captionem, ibi, « Portæ fluviorum. »

In prima tria sunt, obsidio scilicet civitatis, dissolutio civium, et causa mali meriti.

« Ascendit, » Nabuchodonosor scilicet vel diabolus. Jerem. xlix, 19 : Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam : quia subito currere faciam eum ad illam. Ninive interpretatur speciosa, et ideo robusta pulchritudo fuit. De ascensu autem diaboli super tentatum dicitur, Eccle. x, 4 : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. « Qui dispergat coram te, » villas scilicet, agros, et agricolas : sicut et daemones spiritualia bona dispergunt. Isa. xxi, 2 : Qui deppulator est, vastat. Jerem. 1, 10 : Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes. « Qui custodiat obsidionem, » hoc est, non tantum obsidet et recedit, sed custodit diu manens in obsidione : sicut et daemones obsident hominem. Eccle. ix, 14 : Civitas parva, et pauci in evavri : venit contra eam rex fortis, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Job, xix,

12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum.

Et subdit de dissolutione obsessorum i « Contemplare viam, » o Ninive, per quam scilicet invadere possis hostem vel fugere. Jerem. vi, 16 : State super vim, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulat in ea. Tobiae, x, 7 : Quotidie exsiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur. « (unforta lumbos. » Irrisio est : dissolutio enim timidorum maxime in lumbis est, et tamen contra diabolum nimis valet confortatio lumborum. Ad Ephes. vi, 11 :

State succincti lumbos vestros in veritut. Hieronymus : « Nihil ita confortat lum- « hos ut veritas : cognitio enim veritatis « delectationem lumborum mortificat. » Alia translatio : « Accinge lumbos, » luu est restringe per castitatem. Gregorius : « Lumbos praecingimus, cum carnis cum- « cupiscentiam per continentiam coarcta- « mus. » Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos. Prov. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Et hoc est quod sequitur : « Robora virtutem valde, » congrugando scilicet exercitum, et animando milites. Et quamvis irrisio sit ad Niniven, tamen bonum consilium est contra dialulum. Psal. xvii, 40 : Et praecinxisti nu virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. I Machah. ni, 58 : Accingimini, et estote filii potentes.

Et subdit causam :

« Quia reddidit Dominus, » per condignam poenam scilicet, « superbiam Jucob : » et est malum a superbia illatum Jacob a Sennacherib, rege Assyriorum, per hoc scilicet quod suos destruxit ante Jerusalem : Jacob autem dicit duas tribus. Isa. xxxiii, 14 : Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypucritas. Et loquitur ad litteram de dustructure a Sennacherib. Jacob, iv, 6 :

<--- Page Split --->

Deus superbis resistit 1. Eccli. x, 18 : Hadices gentium superbarum arefecit Deus. « Sicut, » supple, reddet « super- biam Israel, » hoc est, factam contra Israel, hoc est, decem tribus ad Assyriis. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitie frugum ejus : omnes qui de- vorant eum, delinquunt. Psal. xxvii, 4 : Da illis secundum opera eorum, et se- cundum nequitiam adinventionum ip- sorum. Isa. iii, 11 : Vae impio in ma- lum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.

Quid autem fecerint in Jacob et in Israel, subdit : « Quia vastatores, » Assyrii scilicet, « dissipaverunt eos, » Jacob scilicet, et Israel. Jerem. 1, 17 : Primus comedit eum rex Assur : iste novissimus exossavit eum, Nabuchodonosor, rex Babylonis. Isa. iii, 4 : Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Jerem. iv, 20 : Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles mea. « Et propagines eorum corruperunt. » Loquitur ad modum vineæ succisæ, et propagines vocat familias et cognationis societates : quæ omnia succisa et corrupta sunt per captivitatem Assyriorum. Quod sub metaphora plangit, Psal. lxxix, 14 : Exterminavit eam aper de silva, et singula ris ferus depastus est eam. Isa. xvi, 8 : Vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jaser pervenerunt.

« Clypeus fortium. » Describit hic terrorem invadentis hostis, et dicit tria : terrorem hostis, multitudinem, et velocitatem.

« Clypeus fortium ejus, » Babyloniorum scilicet, est « ignitus. » Ignitum vocat, quia propter peltas aureas circumpositas sole desuper insidente ignem clypeus videtur emittere. I Machab. vi, 39 :

Refulsit sol in clypeos aureos, et æreos : resplenduerunt montes ab eis. Nihilominus tamen fortium clypeus Christi, verbum Dei est et fides. Proverb. xxx, 5 : Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est Verbum Domini clyomnibus sperantibus in se. Ad Ephes. peus est. vi, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. « Viri exercitus, » Nabuchodonosor scilicet, « in coccineis, » supple, super arma sunt vestiti. Et dicit viros, quia viriles : coccino autem vestitos, ut notetur quod sitiunt sanguinem. Unde, Apoc. xvii, 4, 6, mulier quae Babyloniam significat, vestita dicitur esse coccino, quia ebria erat de sanguine, sicut ibidem dicitur 4. Deut. xxxiii, 24, 23 : Tinget in sanguine 5 pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Ut dicit Vegetius in libro de Re militari : « Coccinis se vestiebant, ut adspectu ru- « bei acuerentur in prælium. » I Machab. vi, 34 : Elephantis ostenderunt sanguinem uva et mori, ad acuendos eos in prælium.

« Igneæ habenæ currus, » hoc est, curruum, in quibus scilicet arma et victualia portabantur, et in quibus falcatis quidam pugnabant : habenas, hoc est, lora quibus dirigebant tales currus colore aureo vestiebant, ut ipsi currus ad solem quasi ignem emittere viderentur ; et per hoc signaretur quod ex ira ignem spirarent in hostes. Simile, II Machab. ix, 7, de Antiocho, qui dicitur ignem animo spirasse in Judæos. De talibus dicitur, Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Job, xli, 11 et 12, dicitur de Behemoth : De naribus ejus procedit fumus... Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. « In die præparationis ejus. » Sensus est, quod non subito ita terribilis factus est, sed a prima fundatione et præparatione ejus terribilis est : et ideo

<--- Page Split --->

per antiquam experientiam bellator et vastator est. Unde, Genes. x, 9 et 10, dicitur, quod Nemrod qui cœpit robustus venator esse coram Domino, principium regni sui habuit Babylon.

Deinde facit apostrophen, convertens se ad Ninivitas : « Et, » id est, quia, « agitatores, » scilicet ejus, hoc est, Ninive, « consopiti sunt. » Ac si dicat : Non est mirum quod Babylonii veniunt, quia agitatores, hoc est, incitatores ad bellum Assyriorum consopiti sunt, temulenti, et ebrii, et viribus destituti. Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis.

Deinde redit ad descriptionem terroris ex multitudine :

« In itineribus conturbati sunt, » Babylonii scilicet prae multitudine exercitus : ita scilicet quod unus impedit alium, et mixtim feruntur : quilibet enim alium præcurrere nititur. Isa. v, 26 et 27 : Ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo. « Quadrigæ collisæ sunt in plateis, » hoc est, quamvis platea dicitur a Græco πλάτος 1, quod est latum, tamen tot erunt quadrigæ, quod una ad alteram collidetur in impetu veniendi. Simile, Exod. xiv, 7 : Tulit Pharao sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Psal. xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis. Isaie, v, 28 : Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. « Adspectus eorum quasi lampades, » hoc est, flammæ : λάμπας enim Græce, latine flamma dicitur. Hieronymus : « Ita ut inflammato vultu prius « terreant quam ense feriant. » Simile, Apoc. i, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. « Quasi fulgura discurrentia. » Hoc dicit, quia micabant arma hoste discurrente per homines quasi fulgura discurrentia : micabant enim ar-

ma, et tonabant increpationes, et minn. Unde, Ezech. 1, 13, ubi ferocitatum Chaldæorum describit, dicit : Hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrrdiens.

Et, supple, tunc Assur

« Recordabitur fortium suorum, » ut scilicet animet eos ad resistendum, sed dicetur ei illud Amos, n, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. Et hoc est quod sequitur : « Ruent in itineribus suis, » fortes scilicet : tantum enim expuvescent quod in ipso itinere quo fugient, cadent. Deuter. xxviii, 7 : Dabit Inminus inimicos tuos, qui consurgunt ulversum te, corruentes in conspectu tuo.

« Velociter ascendent muros ejus, » Ninive scilicet. Et est duplex sensus, scilicet, vel cives campum relinquent» et infra muros Ninive conclusi, velociter ad defendendum ascendent muros : vel hostes exterius obsidentes, velociter ascendent murum ad capiendam civitatem. Isa. xxi, 5 : Scrutans murum, et mugnificus super montem, supple, est inimicus. « Et præparabitur umbraulum, » tentoria scilicet, quæ militem ab ardore solis protegunt et a tempestatimbrium in longa obsidione. Simile, Isa. ii, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvi.

« Portæ fluviorum. » Tangit hic capturam civitatis.

« Portæ fluviorum aperte sunt. » Portæ fluviorum dicuntur portæ civitatis Ninive, per quas undatim sicut flumina quædam, multitudo populi consuevit ingredi et egredi. Simile, Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. Hæ dicuntur aperte, quia prostratis curribus quæ in porta erant, apertura muri libi-

<--- Page Split --->

rum hosti dedit introitum. Thren. n, 7 : Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Et post pauca, y. 9 : Defixa sunt in terram porta ejus perdidit et contrivit vectes ejus. Job, xxx, 14 : Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. « Et templum ad solum dirutum. » Hieronymus dicit, quod « templum erat « regnum, eo quod venerabatur ut tem- « plum : » amen potest dici quod templum ad litteram fuit templum Nefroch, quod Ninus in venerationem filii sui ædificaverat, quod per Chaldæos dirutum est. Simile fecit Jehu, IV Reg. x, 23 et seq., ubi interfectis sacerdotibus et prophetis Baal, destruxerunt quoque ædes Baal, et fecerunt inde latrinas usque in diem hanc.

« Et miles, » hoc est, militia Assyriorum, « captivus abductus est, » a Babyloniiis scilicet. Simile, Thren. 1, 6 : Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. « Et ancilla ejus : » Ancillas vocat villas et oppida et castra subjecta Ninive, « minabantur, » supple, in captivitatem « gementes ut columba, » hoc est, sicut columba intra semetipsam sonat, et apertum sonum non emittit, ita et coram hoste intus gement, et aperte gemere non audebunt. Isa. xxxvun, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Et hoc est quod sequitur : « Murmurantes in cordibus suis, » ore scilicet gemere non audentes. Isa. lx, 11 : Rugiemus quasi ursi omnes, quasi columba meditantes gememus.

« Et Ninive, » supple, in talibus malis erit, et est nominativus absolutus, « quasi piscina aquarum aquæ ejus. » Sensus est : Aquæ ejus, hoc est, voluptates in quibus rigata fuit, erunt sicut piscina aquarum. Donatus per antiphra-

sim dicit : « Piscina dicitur, eo quod mi- « nime habeat pisces. » Et est sensus, quod sicut in paludibus fluviales aquæ corruptæ sunt et amare, ita quod pisces nutrire non possunt : ita voluptates et divitia in amaritudinem convertentur, ita quod cives ad voluptates nutrire non possint. Isa. xix, 7 et 8 : Nudabitur alveus rivi a fonte suo : et omnis sementis irrigua siccabitur, aresect, et non erit. Et merebunt piscatores. « Ipsi vero fugerunt, » scilicet Ninivita. Isa. xxi, 3 : Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt. Hoc facile est exponere de impetu Domini venientis ad judicium damnationis mundi cum exercitibus sanctorum Angelorum, et daemonum : et sufficiunt eaedem auctoritates.

« State, state ! » Tangit hic impotentiam resistendi. Et dividitur in partes tres, in quarum prima tangit impotentiam rebellandi : in secunda, insultationem, ibi, « Ubi est habitaculum leonum ? » Tertio ostendit, quod haec virtute Domini perficiuntur, ibi, « Ecce ego ad te. »

In prima tria sunt : irrisio scilicet, depraedatio, et resistendi impotentia.

« State, state ! » Irrisio est, vel sicut dicit Glossa, « mater civitas, scilicet « Ninive, clamat ad filios, videns se esse « destitutam : State, state, ad defensionem « scilicet. » Et tunc est dictum gementis : mater enim gemuit non stantibus defensoribus. Malach. iii, 2 : Quis stabit ad videndum eum? Josue, vii, 13 : Anathena in medio tui est, Israel : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. Bis autem dicit : State ! state ! quia vidit cadentes per culpam, et cadentes per penam. Unde Dominus in Psal. xcii, 16, clamat : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Rarus enim est qui stet.

Et hoc est quod sequitur : « Et non est qui revertatur, » ad ducem scilicet,

<--- Page Split --->

aut vexillum ducis, cunctis fugientibus. Isa. xxi, 3: Cuncti principes tui fugerunt simul. Contra hoc, II Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. Reverti enim est fugientem ad ducem faciem convertere. Cant. vi, 12: Revertere, revertere Sulamitis.

Illis autem fugientibus, hostibus dat licentiam diripiendi.

« Diripite argentum, » ad litteram, « diripite aurum » quod pretiosius est. Prov. 1, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. « Et, » id est, quia « non est finis divitiarum, » quas, supple, ex avaritia congregavit. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia, « Ex omnibus vasis desiderabilibus, » quæ scilicet ad speciem anaglyphi sibi fecerant : vel vasa dicit thecas in quibus repositithesauri erant. Hæc enim omnia Babylonii diripuerunt. Baruch, ut, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Glossa etiam dicit, quod, « per hoc quod dicitur : Diripite aurum, « intelligantur Prædicates et Doctores, « qui aurum sapientiae mundi et ar- « gentum eloquentiae diripiunt, et in « thesauros Domini et Ecclesiæ conver- « tunt. Et vasa desiderabilia sunt ani- « mæ virorum illustrium, quas diripiunt « Doctores, et templo Dei, hoc est, « Ecclesiæ consecrant eas, sicut fuit « Constantinus et Augustinus, et alii. » Propter .quod dicitur, Eccli. 1, 10 : Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste.

« Dissipata est, » supple, civitas Ninive. Et est dissipatio per discordiam intestinam, hoc est, sepis munientis destructio, quæ fuit per fortes bellatores, sapientes consiliarios, Prælatos in unitate populum continentes. Isa. iii, 1, 2 : Ecce Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Judu validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ : fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem. Et post pauca, yj. 4 et 5 : Et dabo pueros principes eurum, et effeminati dominabuntur eis : Et irruet populus, vir ad virum. Isa. v, 5 : Auferam sepein ejus, et erit in direpitionem « Et scissa » per sectas et inimcitias manifestas, quæ scissura signum est proximi interitus. Amos, vi, 12 : Percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Hoc enim in omni congregatione signum destructionis est. Matth. xii, 25 : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas, et domus divisa contra se non stabit 1. « Et dilacerata. » per bella scilicet intestina, quibus scilicet se invicem lacerabant : laceratio enim dilaniatio est, qua unus alium dilaniat. Unde, infra, iii, 1, dicitur : Dilaceratione plena, non recedet a te rapina. Job, xiii, 14 : Quare lacero carnes meas dentibus meis ? Zachar. xii, 3 : Omnes qui levabunt eum, concisione lacerabuntur. Hoc etiam in Ecclesia destructionis signum est : quia scilicet dissipati sunt per invidiam, scissi per discordias, dilacerati per advocatos in causas et contentiones. Psal. xxxiv, 16 : Dissipati sunt, nec compuncti. Scissio vero significatur, I Reg. xv, 28, ubi scissum est pallium Samuelis, apprehendente eum Saul. Et dixit Samuel : Scidit Dominus regnum a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Habacuc, i, 4, dicitur de dilaceratione : Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit ad finem judicium.

Et subdit de impotentia resistendi : primo in civitate, secundo in hominibus.

<--- Page Split --->

Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perverrum.

Et subdit de destitutione hominum :

« Et cor tabescens. » Quod lues vel sanies est in vivo, sanguis scilicet putrefactus, hoc tabes est in mortuo, et signilicat destitutionem cordis moribundi et intra semetipsum jam putridi et destituti. Psal. cxi, 10 : Dentibus suis fremet, et tabescet ; desiderium peccatorum peribit. I Reg. n. 33 : Ut deficiat et tabescat anima t u a , et pars magna domus tuæ morietur. Hoc enim primum est, quod cor destituitur, et pavore tabescit. Sap. xvi, 29 : Ingrati spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. « Et dissolutio geniculorum. » Quando juncturae corporis timore solvuntur, primum hoc apparet in tremore geniculorum, ita quod crura hominem continere non possunt, Isa. vim, 22 : Ecce... dissolutio et angustia,... et non poterit avolare de angustia sua. Isti sunt claudicantes in duas partes, nescientes in qua stare velint, vel ad quid se tenere. III Reg. xvum, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. « Et defectio in cunctis renibus. » Renes sunt in quibus superiora inferioribus colliguntur, et sunt loca delectationum. Et sensus est, quod deficiet delectatio in eis, litteraller scilicet in Ninivitis, et moraliter in mundanis. Psal. lxxii, 21 et 22 : Renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum. Ideo dicitur de forti muliere, Prov. xxxi, 17 : Accincit fortitudine lumbos suos. Exod. xii, 11 : Renes vestros accingetis. « Et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ, » ex pallore scilicet in nigrorem conversa præ nimio timore. Thren. iv, 2 : Quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? Isa. xiii, 8 : Facies combustæ vultus eorum.

Et subdit de insulatione :

« Ubi est habitaculum leonum ? » Habitaculum leonum vocat Niniven, ubi oppressores et prædones habitabant. Ezech. xix, 2 et 3 : In medio leunculorum entrivit catulos suos, et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere prædam, hominemque comedere. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatr in abscondito quasi leo in spelunca sua. Quasi dicat : Dirutum est habitaculum. Matth. xxii, 7 : Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. « Et pascua catulorum leonum, » supple, non sunt. Catulos leonum vocat cives civitatis, et officiatos regis : quia præda tunc periit ab eis, sicut a prædonibus Ecclesiæ, et a prædonibus mundi peribit. Job, iv, 10 et 11 : Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. Tunc enim fiet quod dicitur, Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus : et bene dico, « Ubi est. » « Ad quam ivit leo, » Nabuchodonosor scilicet, vel diabolus, expugnandam scilicet, « ut ingrederetur illuc, » sine scilicet aliquo resistente. Jerem. iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in desolationem. I Petr. v, 8 : Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : « Catulus leonis, » scilicet Holophernes, vel alius nuntius Nabuchodonosor, vel diaboli : cui qui se sibi leones esse videbantur, resistere non poterant. Unde Rapsaces, Isa. xxxvi, 9, dicit : Quomodo sustinebitis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Et prosequitur metaphoram : « Et non est qui exterreat, » leonem scilicet. Genes. xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum ?

<--- Page Split --->

« Leo cepit sufficienter catulis suis, » hoc est, filiis suis. Spoliis enim aliorum filios ditavit. Proverb. xxvii, 13 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Psal. xxi, 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. « Et necavit leænis suis, » hoc est, uxoribus, vel principibus, vel civitatibus sibi subjectis. Eccli. xiii, 23 : Venatio leonis, et onager in eremo : sic sunt pascua divitum, pauperes. Et ad litteram loquitur de rapacibus Ecclesiae et mundi. « Et implevit præda speluncas suas, » scilicet domos suas, et suorum. Proverb. i, 13 : Implebimus domos nostras spoliis. « Et cubile suum, » supple, implevit « rapina. » Isa. ut, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Isa. v, 19 : Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam : et amplexabitur, et non erit qui eruat.

Et subdit quod hæc omnia virtute Domini fient :

« Ecce ego ad te, » hoc est, contra te, supple, convertar ut impugnem te, ut scilicet fortitudine mea fiat, quod manus ministri iniqui exsequitur. Eccli. xxxvi, 12 : Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos. Jerem. 11,25 : Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te. « Dicit Dominus exercituum, » cujus infinita potentia, et immutabilia sunt verba, qui determinat, quid faciendum per exercitum Angelorum

bonorum, inclinat et instigat malos ad nocentum per exercitum daemonum : « ideo ter dicitur, Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hoc est, exercituum. « Et succendam usque ad summum 1, » ut scilicet ab infimo usque ad summum nihil remaneat, « quadrigas tuas, » ad litteram, quam victualia et arma portabant : quae quadrige significant quatuor animi passiunes inordinatas, timorem scilicet, « sem, et gaudium, et tristitiam, et (ut dicit Augustinus) consensum, opus, consuetudinem, et præsumptionem, vel desperationem. Ille enim quadrigæ vel igne furoris Domini, vel igne charitatis succendendæ sunt. Hoc significatur, II Reg. viii, 4, ubi David equos Syriæ subnervuvit, et currus igne combussit. « Et leunculos tuos comedet gladius. » Leunculos vocat audaces, qui se fortes reputabant : gladium vero ultionem sententiæ divinæ. I Reg. xvii, 36 : Leonem, et ursum interfeci. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. De gladio, Isa. i, 20 : Gladius, scilicet meus, devorabit vos. « Et exterminabo de terra prædam tuam, » ne ultra scilicet alios prædari possis. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne « ipse prædaberis ? Isa. xiv, 4 : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? « El non audietur ultra, » a regnis scilicet subjectis, « vox nuntiorum tuorum, » exigentium scilicet tributum. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. Judith, i, 11 : Omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sinhonore abjecerunt.

<--- Page Split --->