D. ALBERTI MAGNI,

EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE

Celeberrimi, Ordinis Prædicatorum,

IN NAHUM PROPHETAM ENARRATIO.

Prologus Divi Hieronymi in Nahum prophetam 1.

Nahum prophetam ante adventum regis Assyriorum, qui populum Israel captivum in suam regionem transtulerat, fuisse, Hebræorum traditio confirmat. Siquidem in fine hujus lectionis 2, prædicti regis adventum idem propheta annuntiare monstratur. Sed cum habitatores Ninive, Jona interitum civitatis prædicante, ne divina ira denuntiatum interitum sustinerent, peccatorum et impietatis pœnitentiam egissent, accepta Dei misericordia, gravioribus se criminibus implicuerunt.

Qua de causa memoratus propheta Spiritu sancto plenus, judicium Dei annuntians, ita locutus est : Deus selans, et ulciseens Dominus est, etc. * Jam enim decem tribus ab Assyriis deductæ fuerant in captivitatem sub Ezechia, rege Juda : sub quo etiam nunc in consolationem populi transmigrati adversus Ninivem visio cernitur. Nec erat parva consolatio, tam his qui jam Assyriis serviebant, quam reliquis qui sub Ezechia de tribu Juda et Benjamin ab eisdem hostibus obsidebantur, ut audirent Assyrios quoque a Chaldæis esse capiendos, sicut in sequentibus libri hujus demonstrabitur.

Sciendum 4 autem est quod Ninive in nostra lingua de Hebræo speciosam

<--- Page Split --->

sonat. Speciosus autem hic mundus dicitur : unde et apud Græcos κόσμος ab ornatu nomen accepit. Et quidquid nunc adversum Niniven dicitur, d mundo figuraliter prædicari sentiamus. Quam ab causam et assumptio quam Septuaginta interpretantur λήμμα, et Aquila θρίμα interpretatus est : apud Hebræos νῦν ponitur, id est, grave onus : eo quod eam adversus quam videtur, premat, nec sinat elevare cervicem. Simulque hoc attendendum, quod hæc ipsa vel assumptio, vel onus, vel pondus, prophetæ visio sit. Non enim loquitur propheta in ἐκστάσει, ut Montanus et Prisca, Maximillaque delirant : sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa quæ loquitur, et pondus hostium facientis suo populo visionem. De consummatione itaque mundi secundum ανάγωγη, o Paula et Eustochium, in consolationem sanctorum prophetia textur : ut quæcumque in mundo vident, quasi prætereuntia et caduca contemnant, et præparent se ad judicii diem, ubi ultor adversum veros Assyrios affuturus est Dominus.

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN NAHUM PROPHETAM EXPLICATIO.

« Nahum Prophetam, » In prologo isto Hieronymus determinat tempus prophetiae, et duplicem suscepti operis causam.

« Nahum Prophetam, » non Prophetæ filium. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. « Ante adventum regis Assyriorum, » non primum scilicet, quando decem tribus transtulit : sed secundum, quando Jerusalem obsédit 1. « Qui, » scilicet rex Assyriorum, « populum Israel, » hoc est, decem tribus, « captivum in suas regiones transtulerat 2, fuisse, Hebræorum traditio confirmat. »

Et hoc probat, subdens :

« Siquidem, » hoc est, certe, « in fine hujus lectionis, » hoc est, prophetiae, infra, iii, 12 et seq., « prædicti regis adventum, » hoc est, Assyriorum in Judæam, « idem Propheta, » hoc est, Nahum « annuntiare monstratur. » Nec an-

nuntiare potuit, si tunc non fuit, et ideo oportuit eum fuisse ante adventum ipsius. Et hoc dupliciter esse potuit, scilicet quod fuerit septimo anno Osse (ut quidam dicunt) et quarto anno Ezechia, sed non prophetaverit, et tunc intelligitur fuisse ante primum adventum Assyriorum : vel quod fuerit decimo quarto anno Ezechiae, et quod prophetaverit, et tunc intelligitur fuisse ante secundum adventum Assyriorum.

Et subjungit de causa suscepti operis : « Sed cum habitatores Ninive, » qua fuit metropolis Assyriorum, « Jona, » Propheta scilicet, « interitum civitatis pradicente, » Jona, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertertur, « ne, » ipsi, scilicet habitatores, « divina ira denuntiatum interitum, » per Jonam scilicet, « sustinerent » in effectu sicut denuntiatus fuit, « peccatorum et impietatis panientiam egressent, » sicut dicitur Jona, iii, 5 et seq., « accepta Dei misericordia, » in salvatione scilicet civitatis. Jerem. xviii, 8 : Si pænientiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pænientiam supr malo quod cogitavi ut facerem ei. « Gra-

<--- Page Split --->

vioribus se criminibus implicuerunt. » 11 Petr. ii, 20: Facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

« Qua de causa, » hoc est, propter quam causam, « memoratus Propheta, » Nahum scilicet, « Spiritu sancto plenus, » quantum ad inspirationem propheticam. II Petr. 1, 21 : Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. « Judicium Dei » hoc est, condemnationem Dei, « annuntians,» in eos scilicet qui relapsi sunt in peccatum, « ita est locutus, » in principio scilicet prophetiae : « Deus zelans, et ulciscens Dominus, etc. 1, » hoc est, ex zelo ulciscens. Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem 2.

« Jam enim, » Nahum scilicet prophetante, » decem tribus ab Assyriis ductae fuerant in captivitatem, » Osee scilicet anno septimo, et Ezechiae quarto, sicut dicitur, IV Reg. xvii, 7 et seq., « sub Ezechia, rege Juda, » hoc est, regnante Ezechia : « sub quo, » scilicet Ezechia, « etiam nunc in consolationem populi transmigrati, » hoc est, decem tribuum

captivatarum, « adversus Niniven, » quae fuit metropolis captivantium, « visio, » hoc est, certa revelatio, « cernitur, » a Nahum scilicet Propheta. Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos tuos Prophetas.

Quod autem fuerit consolatio, probat, subdens :

« Nec erat parva consolatio, » scilicet prophetia de destructione Assyriorum, « tam his qui jam Assyriis serviebant, » hoc est, decem tribubus captivatis, « quam reliquis, » duabus scilicet tribubus non captivatis, « qui sub Ezechia rege, » bono scilicet, « de tribu Juda et Benjamin, » super quas ipse regnavit, « ab eisdem hostibus, » hoc est, ab Assyriis, « obsidebantur, » in Jerusalem scilicet quando Sennacherib obsedit eam : « ut audirent, » per Prophetam scilicet, « Assyrios quoque, » se scilicet affligentes, « a Chaldæis esse capiendos : » quia decem tribus per hoc jugum servitutis sperabant mitigandum, et duæ tribus sese ab obsidione liberandos, « sicut in consequentibus libri hujus, » tertio scilicet capitulo infra, « demonstrabitur 3. »

CAPUT I.

Zelus Dei adversus hostes suos, qui patiens est et fortitudine magnus, cujus iræ 'nemo potest resistere, et in se sperantium est liberator, suique populi hostes est consumpturus.

  1. Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.

  2. Deus æmulator, et ulciscens Dominus. Ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Domi-

nus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

  1. Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tem-

1 Vulg. habet, Nahum, 1, 2 : Deus æmulator, et ulciscens Dominus, etc.

2 Exod. xxiv, 6 et 7 : Dominator Domine Deus, . qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem.

3 Reliqua pars D. Alberti explicationis Prologi D. Hieronymi in Nahum prophetam, ut habetur in Biblia Roberti Stephani, deest in Edit. Lugdunensi et in mss.

<--- Page Split --->

pestate et turbine via ejus, et nebulae pulvis pedum ejus.

  1. Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus; et flos Libani elanguit.

  2. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.

  3. Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? indignatio ejus efusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.

  4. Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.

  5. Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.

  6. Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio.

  7. Quia sicut spine se invicem com-

plectuntur, sic convivium eorum pariter potantium : consumentur quasi stipula ariditate plena.

  1. Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.

  2. Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.

  3. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.

  4. Et præcipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile : ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es.

  5. Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem 1 . Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

IN CAPUT I NAHUM

ENARRATIO.

« Onus Ninive. » Materia litteralis hujus prophetiae, interfectio est regis Assyriorum, et translatio regni in regnum Chaldæorum. Spiritualis autem, ejectio principis mundi a potestate, et finali mundi condemnatione. Dividitur autem in titulum et in tractatum.

tio opprimens Niniven, metropolim Assyriorum. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Isa. LVIII, 6 : Omne onus disarmpe. Ninive speciosa interpretatur. Mundus enim in graeco xóqmoç dicitur, quod latine sonat ornatum, a quo etiam latine mundus dicitur, quia de mundissimo exivit exemplari. Boetius in Consolatione philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse.

Mundi autem oppressio finalis hic describitur.

Et subdit de modo : « Liber visionis. » Liber dicit propter perpetuitatem memo-

« Onus Ninive, » hoc est, materia hujus prophetiae est onus, hoc est, tribula-

<--- Page Split --->

rin, visionis propter certitudinem revelutionis, quia quod videtur, certum est. Apocalyps. i, 11 : Quod vides, scribe in libro. In hoc ergo notatur modus.

Et subdit de auctore, quem ex nomine describit et patria, « Nahum, » qui consolutor interpretatur, in quo notatur finis, quia ad consolationem suae gentis prophetat. Isa. xl, 1 : Consolamini, consolamuni, popule meus. Isa. li, 3 : Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus. « Elcesæi, » qui est quidum vicus Galilææ, de quo Propheta iste ortus fuit. Nec Elcesæus fuit pater prophetae (ut quidam errantes dixerunt), et interpretatur advocatus, innuens quod iste propheta pro populo suo advocat apud Deum. I Joan. ii, 1 : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum. Sic ergo scitur materia, modus, auctor, et finis prophetiae.

« Deus æmulator. » Æmulator dicitur amator cum indignatione contrarii vel consortis, sicut Deus diligit homines indignans peccatis et hostibus, et non volens habere consortem in amato. II ad Corinth, xi, 2 : Æmulator vos Dei æmulatione. 1 ad Corinth. xii, 31 : Æmulamini charismata meliora. Joan. ii, 17, et in Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tua æ comedit me. Zelus est quo Deus zelando diligit homines, propter hoc zelus qui cum indignatione de peccatis est, a sanctis commendatur. Numer. xxv, 11 : Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, uvertit iram meam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos. I Maelhabæorum, ii, 26 : Zelatus est legem, sicut fecit Phinees. Inde est quod dicitur Luceæ, vi, 13 : Elegit... Simonem, qui vocatur Zelotes, in commendationem mii. « Et ulciscens Dominus, » in eos scilicet qui impænitentes permanent : cum enim sit bonus et justus, per bonitatem æmulator bonos, et per justitiam vindicat in malos. Deut. xviii, 19, Ego, in tempore scilicet, ultor existam.

Psal. xcii, 1 : Deus ultionum domi nus.

Dividitur enim hæc prophetia in duas partes, in quarum prima terrorem describit judicis in destructione Sennacherib, regis Assyriorum, secundo translationem regni Assyriorum in regnum Chaldæorum prophetat, infra n, 1, ibi, « Ascendit qui dispergat coram te. »

Prima in duas. Primo enim describit terrorem judicis in contritione regis : secundo, lætitiam populi liberati, ibi, §. 13: « Ecce super montes. »

Prior adhuc in duas. Primo enim describitur terror judicis : secundo, quibus est terribilis et qua de causa, ibi, §. 9 : « Quid cogitatis contra Dominum? »

In prima tria sunt. Describit enim primo terrorem judicis in se : secundo, in creaturis, ibi, « Increpans mare. » Tertio, concludit quod nihil ei resistit in humanis, ibi, « Ante faciem indignationis ejus. »

In prima quatuor sunt, qualis scilicet est in habitu, et hoc jam habitum est, qualis in actu, qualis in signo. In actu dupliciter, iræ scilicet, et fortitudinis.

« Ulciscens Dominus, » hoc est, vindicans in peccatores. Jerem. v, 9 : Numquid super his non visitabo, dicit Dominus ? et in gente tali non ulciscetur anima mea ? Hoc idem eodem capite dicitur infra, §. 29. Simile, Jerem. ix, 9 et Joel, iii, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. « Et habens furorem, » hoc est, conceptam et ferventem in peccatores iram. Deut. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo. « Ulciscens Dominus in hostes suos : » hostes suos reputat hostes Sanctorum. Zach. i, 13 : Ira magna ego irascer super gente sopulentas. Isa. i, 24 : Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. « Et irascens ipse inimicis suis, » hoc est, penam immittens eis. Psal. xxix, 6 : Ira in indignatione ejus. Inimicos autem intelligit, inimici-

<--- Page Split --->

tias observantes. Eccli. xxxvi, 9 : Tolle adversarium, et afflige inimicum. Et attende quod dixit, « ulciscens. » Ulciscitur enim temporaliter fame, peste, et gladio 1 : et æternaliter, similiter fame in destitutione omnis boni : peste, in conscientiæ corruptione et corrosione : gladio, in dæmonum punitione, per ignem. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

Et subdit qualis sit in actu discretionis puniendorum :

« Dominus patiens, » hoc est, æquanimis in judicio ; ex commotione nihil faciens, sed totum ex ratione. Sap. xii, 18 : Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos. Eccli. v, 4 : Altissimus est patiens redditor. Augustinus in Regula : « An ideo putandus est non vi- « dere, quia tanto videt patientius, quan- « to sapientius ? » « Et magnus fortitudine, » cui scilicet nihil resistat. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? Jerem. x, 6 : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. « Et mundans : » percutiens enim semper intendit emundare a peccato, vel ordinare peccatum, si peccator mundari non poterit. Isa. xxvii, 9 : Iste, supple, est, omnis fructus ut auferatur peccatum ejus. Et ideo flagellat ut pater, etiam eos qui in inferno sunt, in quibus ordinat peccatum. Unde divitem damnatum filium vocavit 2, et sic ad minus mundat a peccati inordinatione. Ad Hebr. xii, 7 : 20 : Quis filius, quem non corripit pater ? Psal. xcii, 20 : Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in precepto ? Quasi dicat : Non. Ad hoc enim fingis in præcepto laborem, ut per laborem sedem everlas iniquitatis.

Et qualis sit in discretione judicando-

rum, subdit : « Non faciet innocentem, » hoc est, per acceptionem personæ non relinquet aliquid quasi innocentem qui peccavit. Act. x, 34 : In veritate compri quia non est personarum acceptor Deus. Nullus enim innocens est apud Deum. Ad Roman. iii, 23 : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Unde quem Deus innocentem per gratiam non facit, innucens non est. I Joan. i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Jerem. xlix, 12 : Non eris innocens. Et ibidem, xxv, 29 : Non eritis immunes. Unde non transit aliquem peccatorem quem non percutiat.

Et ostendit signum terroris :

« Dominus in tempestate, » supple, vnniet. Tempestatem vocat commotionem elementorum et exercituum judicantium hostes, sicut per multa describitur, Psal. xlix, 3 : In circuitu ejus tempestas valida. Sap. iv, 18 : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. « Et in turbine vim ejus. » Turbo ventus est de nube egrediens, et motu involutionis convolvens et eradicans, et significat exercitum Angelorum, dæmonum, et hominum, undique hostes involventem et eradicantem. Propter hoc, Joel, ii, 1 et 2, dicitur : Quia venit dies Domini...... Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis. « It nebulæ pulvis pedum ejus, » quia exerccitu veniente tantus fuit strepitus, quod pulvis elevatus nebula videbatur. Propter hoc, Sophon. i, 15, dies judicii dicitur dies nebulæ et turbinis. Isa. xxviii, 2 : Ecce validus et fortis Dominus, sicut impetus grandinis : turbo confringens, etc.

Et subdit de terrore in creaturis :

« Increpans mare, » sicut fecit Exod. xiv, 21 et seq. 3. Psal. cxxxv, 13: Qui

<--- Page Split --->

divisit Mare rubrum in divisiones. Hoc autem mare et mundum et multitudinem malorum significat, quod Deus increpat, ne tantum persequi possint quantum vellent. Psal. cv, 9 : Increpuit Mare rubrum, et exsiccatum est. Isa. 11, 10 : Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ? Et hoc est quod sequitur : « Et exsiccans illud, » ne scilicet bonos submergere possit. Job, xxxviii, 8 : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ? Et, yj. 10 et 11 : Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia. Et dixi : Usque huc venies. et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. « Et omnia flumina ad desertum deducens. » Hoc litteraliter factum est Josue, iii, 16, in Jordane, qui siccatus est in transitu filiorum Israel. Flumina tamen significant fluxus vitiorum, et particulares exercitus malorum, sub uno magno exercitu Assyriorum vel daemonum, quasi sub mari concurrentium : quae omnia Dominus ad desertum adducit. Isa. xi, 15 : Desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suum super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. Isa. xliii, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te.

« Infirmatus est Basan. » Hoc ostenditur, Numer. xxi, 33 et seq.,ubi Og, rex Basan, virtute Domini contritus est, qui fuit de semine giganteo. Hoc etiam in Psal. cxxxv, 20, dicitur, quod occidit Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan 1. Basan etiam interpretatur confusio, et significat peccatum confusione dignum, ut dicit Hieronymus, quod stare non potest in judicio Domini. Isa. liv, 17 : Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur : et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. « Et Carmelus, » supple, infirmatus est. Hi-

storialiter, Carmelus mons Phœnicis est pascuosus mirabiliter, in quo Nabal oves pascebantur 2, quem Jebusæi contra virtutem Domini retinere non potuerunt in ingressu filiorum Israel. Interpretatur autem scientia circumcisionis, et significat eos qui per sapientiam et astutiam alios circumcidere et procidere cupiunt, qui infirmi sunt contra sapientiam Domini. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. I ad Corinth. 1, 19, et Abdiæ, y. 8 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. « Et flos Libani elanguit. » Sensus est : Libanus qui flos montium Libanus. est, altissimis cedris et redolentia thuris, sic elanguit, quod in introitu filiorum Israel a suis possessoribus defendi non potuit contra virtutem Domini. Interpretatur autem candidatio, et hypocritas significat, qui languidi erunt in judicio Domini. Isa. ii, 13 : Dies Domini super omnes cedros Libani sublimes, et erectas. Job, viii, 13 : Viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.

« Montes commoti sunt ab eo » hoc est, superiores principatus, « et colles desolati sunt, » inferiores fortitudines. Isa. ii, 14 : Dies Domini super omnes montes excelsos, et omnes colles elevatos. Job, xxvi, 11 : Columnae cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. I ad Corinth. xv, 24 : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem. « Et contremuit terra a facie ejus. » Terra dicitur per metonymiam communiter habitantes in terra, sicut qui habitabant sub regno Assyriorum, vel qui habitabant in toto mundo. Psal. lxxv, 9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus. « Et orbis » supple, tremuit, « et omnes habitantes in eo. » Orhem littera-

<--- Page Split --->

liter vocat monarchiam Assyriorum, spiritualiter autem circuitum malorum. Psal. xi, 9: In circuitu impii ambulant. Isa. xm, 11: Visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum.

Ex his concludit, quod mali non resistent, sed boni securi erunt :

« Ante faciem, » hoc est, ante presentiam « indignationis ejus quis stabit ? » hoc est, stare poterit. Glossa : « Deo corripite, vel rarus vel nullus « erit qui non paveat ad judicium Do- « mini : cum astra quoque non sint mun- « da in conspectu ejus.» Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Malach. ii, 2 : Quis stabit ad videndum eum ? Et quod dixit, subdit exponens : « Et quis resistet in ira furoris ejus ? » Job, ix, 13 : Deus, cujus irae nemo resistere potest. Jerem. xlix, 19 : Quis enim similis mei ? Et quis sustinebit me ?

Et subjungit causam, et suppletur, quia « Indignatio ejus effusa est ut ignis. » Thren. ii, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. Effusio notat quod longe lateque sententia judicii divini peccatores comprehendet. « Et petrae dissolutae sunt ab eo, » Domino scilicet judicante, vel igne dissolutae, hoc est, scisse, sicut in Passione Domini 4. Isa. lxiv, 1 et 2 : Utinam... a facie tua montes defluerent ! sicut exustio ignis tabescerent. III Reg. xix, 11 : Ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subverten s montes, et conterens petras ante Dominum.

Quod autem securi sint boni, subdit :

« Bonus Dominus, » in substantia et effectu. Luc. xvm, 19 : Nemo bonus nisi solus Deus. Psal. cxvm, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. « Et confortans in die tribu-

lationis. » Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus. Necessaria est enim confortatio in die tribulationis. Daniel, x, 9 : Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Isa. xxxv, 3 : Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Eccli. xxxiv, 19 : Protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani. « Et sciens, » hoc est, per beneplacitum cognoscens, « sperantes in se. » II ad Timoth. ii, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Joan. x, 14 : Cognosco meas, et cognoscunt me mea. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Novit autem ut distinguat a pennis impiorum. II Petr. ii, 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

Et hoc est quod sequitur :

« Et in diluvio praetereunte. » Diluvium vocat generalem tribulationem, quia rex Assyriorum afflixit omnes gentes. Hoc dicit praeteriens, quia etsi tangeret Judaeos sive sanctos, tamen non consumpsit. Isa. vim, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Similiter etiam tribulatio diaboli tangit, sed non involvit Sanctos. Psal. xxxi, 6 : Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approzimabunt. Propter quod quidam comparantes se Sanctis, Isa. xxviii, 13, dicunt : Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. « Consummationem faciet loci ejus, » regis scilicet Assyriorum, vel diaboli. Consummationem autem dicit consumptionem, sicut « panis dicitur consummatus quando con- « sumptus est, » ut dicit Augustinus. Et est sensus : In tribulatione quam infert

<--- Page Split --->

aliis, ita consumet eum, quod locus ejus de cætero non invenietur. Isa. xxx, 32 : Erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Fundatum dicit immobilitatem, ut ulterius transire non possit. Requiescere autem dicit super eum, quia pœna quam inlulit aliis, tota simul coadunata manebit super eum in æternum. Apocal. xii, 8, dicitur de dracone persequente Ecclesium et sociis ejus : Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo, hoc est, in Ecclesia. Psal. xxxvi, 33 et 36 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transiui, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. « Et inimicos ejus, » Dei scilicet, et Sanctorum, « persequentur tenebræ : » et hujus cauna est (ut dicit Glossa) quia tenebras elegerunt et dilexerunt. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, neque reversi sunt per semitas ejus. Joan. ii, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Illæ autem tenebræ sunt tenebræ exteriores in loco damnatorum existentes. Matth. xxv, 30 : Ejirite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.

ponit invectionem : secundo, spei de subjuganda civitate frustrationem : tertio, combustionis similitudinem : et quarto, causam meritoriam.

« Quid cogitatis contra Dominum ? » blasphemias scilicet, et subjugationem suorum? Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Matth. ix, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Et est sensus : Cogitare nihil valebit vobis. Isa. viii, 16 : Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus. « Consummationem ipse, » scilicet Dominus, « faciet, » hoc est, consumptionem exercitus regis Assyriorum. Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. Sub unius enim noctis articulo omnes interfecti sunt, et incinerati, sicut una nocte Ægyptiorum primogenita percussa sunt1, et sub una nocte Ægyptii submersi sunt2 : et sicut sub una nocte Resurrectionis Dominicae diabolus et ejus exercitus deletus est amissa potestate. Isa. xvi, 4 : Finitus est pulvis, consummatus est miser : defecit qui conculcabat terram.

Et subdit de spei frustratione :

« Quid cogitatis contra Dominum ? » In parte ista terrorem describit judicii in judicatis sive damnatis. Et habet partes duas. Primo enim ostendit judicium in destructione exercitus : secundo, in intinctione regis, ibi, 14 : « De domo dri tui. »

Prima adhuc habet duo, scilicet exercitus destructionem, et obsessorum consulationem, ibi, « Afflixi te. »

In prima adhuc duo sunt. Primo enim dicit judicium. Secundo, defensionis aufert præsumptionem, ibi, « Hæc dicit Dominus. »

In prima quatuor sunt. Primo enim

« Non consurget duplex tribulatio, » hoc est, primam tribulationem permisi in captivitate decem tribuum, secundam non addam ut duas tribus captivari permittam. Quidam tamen dicunt, quod duplex tribulatio in Assyrios non surrexit, quia uno ineptu Angeli, et non duobus, aut tribus omnes simul interfecti sunt. Septuaginta habent : « Non bis ju- « dicabit Deus in idipsum. » Contra quod objicit Hieronymus, quod secundum hoc adultera optare debet ut temporaliter puniatur, ne in æternum crucietur. Secundum hoc etiam in diluvio mortui in inferno non cruciarentur. Et simile est de Sodomitis. Solvit autem hoc Hieronymus dicens « Deum sicut

<--- Page Split --->

« omnium rerum, ita pœenarum scire « mensuras : et non praeveniri senten- « tiam judicis, nec illi in peccatorem « exercendae dehinc pœenae auferri po- « testatem : et magnum peccatum, mag- « nis diuturnisque elui cruciatibus. Si « quis autem punitus sit pro levi pecca- « to, ut ille qui in lege Israeli maledixc- « rat, et qui in sabbato ligna collegerat, « tales postea non puniri, quia culpa le- « vis praesenti supplicio compensata sit. » Sensus est, quod pro uno peccato sufficienter punito non infligitur alia piena. Peccatum autem mortale praesenti piena non sufficienter punitur, ut parvum peccatum et veniale, et ideo hoc hic punitur et in futuro non punietur. Contra hanc tamen solutionem adhuc objicitur : Quia ponimus quod mortale conjunctum sit veniali in eodem homine, illi quia susceptibilis gratiae non est propter praesentem statum nullum peccatum dimittitur, eo quod nullum peccatum sine gratia remittetur : et si non dimittitur, in futuro punietur, et sic bis judicat Deus in idipsum. Ad hoc dicunt quidam, quod parvum peccatum de se semel punitur, sed quod in inferno iterum punitur, hoc est per accidens. Sed si sic Deus punit bis in idipsum, Scriptura falsa erit, quod nefas est dicere. Et ideo tenendum est primum, scilicet quod intelligitur de peccatis per unam pœenam per se et per accidens sufficienter punitis. Et quod Hieronymus dicit de Sodomitis et pereuntibus in diluvio, antiqui dixerunt intelligi de his qui in ipsis pœenis instante hora mortis ingemuerunt de peccatis et sufficientter contriti sunt : illi enim æternaliter non sunt puniti.

ctuntur, » hoc est, sicut spina complactuntur in fasciculos ad comburendum, « sic convivium eorum, » hoc est, convivantes, « pariter potantium, » suppli, et epulantium : comedebant enim et hibebant securi de capienda civitat, « Consumentur, » hoc est, in nihilum deducentur. Matth. xm, 30 : Colligitur primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. De securitat en autem, I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint pax, et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus. Matth. xxiv, 38 et 39 : Sicut erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognovrrunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. « Quasi stipula ariditate plena, » id est, per ariditatem igni praeparata. Isaie, 1, 31 : Erit fortitudo vestra ut favillu stuppe, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Igne enim infernali totus exercitus consumptus est usque ad ossa. Isa. ix, 5. Erit in combustionem, et cibus ignis.

Et subdit causam :

« Ex te », supple, enim, o rex Assyriorum, « exibit, » a te scilicet missus Rapsaces, « cogitans contra Dominum malitiam, » hoc est, blasphemiam. Isaia, xxxvii, 23 : Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel? Haec est malitia quae non nisi ex radice mali procedit, et est peccatum in Spiritum sanctum, quod (sicut dicitur Matth. xii, 31, et Luc. xii, 10) non remittitur in hoc saeculo nec in futuro 1 : « Mente pertractans praevaricutionem » hoc est, studiose pertractans

Qualiter autem fiat consumptio, subdit per similitudinem :

« Quia sicut spinæ se invicem comple-

Luc. xii, 10 : Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi : ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.

<--- Page Split --->

qualiter populum prævaricari faciat, ut scilicet a Deo recedat, et regi Assyriorum se subdat, vel diabolo. Ad Galat. v, 7 et 8 : Quis vos impedivit veritati non obedire ? Persuasio hæc non est ex eo qui vocat vos.

Et subdit de ablatione præsumptionis ad resistendum :

« Hæc dicit Dominus. » Confirmatio est quod absque dubio erit. Numer. xxm, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatr. « Si perfecti fuerint, » Assyrii scilicet, supple, arte pugnandi, viribus corporis, armis, numero militum, et ordinatione sive instructione acierum, « et ita plures, » supple, fuerint quam modo sunt, « sic quoque » in omnibus viribus suis « attondentur, » Angelo scilicet vastante. Attondentur autem dicit, quia solum caput evasit, exercitus autem totus qui sicut pilus capiti adhæret, attonsus est novacula, Angeli. Isaie, vii, 20 : Radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, capu et pilos pedum, et barbam universam. « Et pertransibit, » Assyrius scilicet, ut de cætero non subsistat. Psal. xxxvi, 36 : Transivi, et ecce non erat. Hoc etiam de potestate dæmonis potest dici, vel de quolibet malo tortore. Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.

Et subdit de consolatione bonorum : « Afflizi te, » scilicet in captivitate decem tribuum, vel in obsidione civitatis, vel in quacunque tentatione. « Et non affligam te ultra, » quia non consurget duplex tribulatio. Unde Luc. xvi, 23, dicitur de Lazaro qui recepit mala in vita sua, nunc vero consolatur. Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Tob. iii, 21 et 22 : Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, corohabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire lice-

bit. Non enim delectaris in perditionibus nostris.

« Et, » id est, quia « nunc, » supple, sine mora, « conteram virgam ejus, » hoc est, potestatem percutiendi et affligendi, sive Assyrii, sive dæmonis, sive alterius tortoris. Isa. ix, 4 : Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. « De dorso tuo, » ut scilicet non vapules virga sua amplius. Isa. xiv, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cadentem populos in indignatione, plaga insanabili. Et infra, ibidem, §. 25 : Sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. « Et vincula tua disrumpam, » hoc est, angarias et perangarias quibus te vinxit ad serviendum. Isa. xiv, 25 : Auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Psal. cxv, 16 et 17 : Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis. Item, Psal. cxxiv, 3 : Non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.

« Et, » id est, quia « præcipiet super te, » o Assur, « Dominus : » hoc est, solo præcepto te delebit, et verbo suæ virtutis. Sap. xvni, 15 et 16 : Omnipotens sermo tuus, Domine, de cœlo, a regalibus sedibus, supple, exsiliens, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte. « Non seminabitur ex nomine tuo amplius, » o rex Assur, hoc est, semina tyrannidis tuæ et oppressionis ulterius non colliges, nec ministri tui nomine tuo præcepta tua seminabunt. Job, iv, 8 et 9 : Vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessi-

<--- Page Split --->

morum. Et quod dicit, non seminabitur, impersonaliter legendum est, hoc est, seminatio ex nomine tuo non fiet.

Et subdit de regis interfectione, qui tantum cum decem fugerat, et cum venisset in Niniven et adoraret in templo Nefroch, deum suum, gratias agens quod fugerat, tanta multitudine pereunte, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio'. Et hoc est quod hic dicitur : « De domo dei tui interficiam, » supple, te, « sculptile, et conflatile, » hoc est, templum sculptilis et conflatilis, « ponam sepulcrum tuum. » Isa. xxii, 18 : Ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuæ, ignominia domus Domini tui. « Quia inhonoratus es, » hoc est, nullo honore dignus habitus es coram me scilicet, quod nec plangaris in exsequiis, nec honeste sepeliaris. Numer. xxiv, 11 : Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.

15

« Ecce super montes. » Tangit hic letitiam ortam in populo de morte regis :

« Ecce super montes, » supple, jam videntur « pedes evangelizantis, » hoc est, bonum nuntiantis, « et annuntiantis pacem, » destructo scilicet vastatore, hoc est, per montes et valles videntur discurrere qui hoc annuntient. Jerem. 11, 31 : Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti. Isa. 11, 7 : Quam pulchri sunt super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem !

« Celebra,Juda,festivitates tuas. » Tangit hic quod dicitur, II Paral. xxxii, 1 et

seq., quod sub Ezechia quartodecimo die mensis Aprilis festum Pascha celebrare non poterant propter obsidionem. Interfocto autem exercitu quartodecimo die sequentis mensis, hoc est, Maii, præcepit Ezechias ut celebrarent secundum præceptum legis 2, et hoc nuntii Ezechia lata voce in populo nuntiaverunt. « Juda, » hoc est, duæ tribus, celebra festivitates tuas a Domino tibi ordinatas. Psal. cxvii, 27 : Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Item, Psalm. lxxv, 11 : Reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. « Et redde votu tua, » quæ scilicet in tribulatione vovisti. Jona, 11, 10 : Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute Domino. Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi, Deus, vota mea, quæ distinxerunt labia mea. « Quia non adjicit ultra, » supple, sicut fecit, « ut pertranseat in te, » hoc est, in terra tua, « Belial, » quod absque jugo, vel vastator interpretatur, et significat dæmonem vel tyrannum Sanctos vastantem, et jugum Dei abjicientem. Isaie, 11, 1 : Non adjicit ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Matth. xvi, 18 : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. « Universus interiit, » supple, Belial. Exod. xiv, 28 : Nec unus quidem superfuit ex eis. Quod maxime completum est destructa Ninive per Chaldæos. Deuter. xxxii, 27 : Ejiciet a facie tua inimicum tuum, dicetque : Conterere. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Obsidio Ninive ejusque a Chaldæis depopulatio, quia superbe egit contra populum Domini.

  1. Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.

  2. Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel : quia vastores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.

  3. Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis : ignea habena currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.

  4. In itineribus conturbati sunt, quadriga collisa sunt in plateis : adspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

  5. Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.

  6. Porta fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.

  7. Et miles captivus abductus est : et ancilla ejus minabantur gementes ut columba, murmurarantes in cordibus suis.

  8. Et Ninive quasi piscina aquarum

aquae ejus : ipsi vero fugerunt. State, state ! non est qui revertatur.

  1. Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

  2. Dissipata est, et scissa, et dilacerata : et cor tabescens, et dissolutio genicularum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo olla.

  3. Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat ?

  4. Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.

  5. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum : et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II NAHUM

ENARRATIO.

« Ascendit. » Hic agit de destructione regni Assyriorum, et habet duas partes. Primo tangitur destructione in se : secundo, in comparatione ad causam, cap. iii, 1, infra, ibi, « Væ civitas sanguinum! »

Prima in duas. Primo describit vastationem quantum ad terribilitatem hostis : secundo, quantum ad impotentiam resistendi impugnantibus, ibi, y. 8 : « State, state ! »

Prima harum in tres dividitur, in quarum prima describit obsidionem : secundo, invasionis terrorem, ibi, « Clypeus fortium. » Tertio, civitatis et populi captionem, ibi, « Portæ fluviorum. »

In prima tria sunt, obsidio scilicet civitatis, dissolutio civium, et causa mali meriti.

« Ascendit, » Nabuchodonosor scilicet vel diabolus. Jerem. xlix, 19 : Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam : quia subito currere faciam eum ad illam. Ninive interpretatur speciosa, et ideo robusta pulchritudo fuit. De ascensu autem diaboli super tentatum dicitur, Eccle. x, 4 : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. « Qui dispergat coram te, » villas scilicet, agros, et agricolas : sicut et daemones spiritualia bona dispergunt. Isa. xxi, 2 : Qui deppulator est, vastat. Jerem. 1, 10 : Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes. « Qui custodiat obsidionem, » hoc est, non tantum obsidet et recedit, sed custodit diu manens in obsidione : sicut et daemones obsident hominem. Eccle. ix, 14 : Civitas parva, et pauci in evavri : venit contra eam rex fortis, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Job, xix,

12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum.

Et subdit de dissolutione obsessorum i « Contemplare viam, » o Ninive, per quam scilicet invadere possis hostem vel fugere. Jerem. vi, 16 : State super vim, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulat in ea. Tobiae, x, 7 : Quotidie exsiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur. « (unforta lumbos. » Irrisio est : dissolutio enim timidorum maxime in lumbis est, et tamen contra diabolum nimis valet confortatio lumborum. Ad Ephes. vi, 11 :

State succincti lumbos vestros in veritut. Hieronymus : « Nihil ita confortat lum- « hos ut veritas : cognitio enim veritatis « delectationem lumborum mortificat. » Alia translatio : « Accinge lumbos, » luu est restringe per castitatem. Gregorius : « Lumbos praecingimus, cum carnis cum- « cupiscentiam per continentiam coarcta- « mus. » Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos. Prov. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Et hoc est quod sequitur : « Robora virtutem valde, » congrugando scilicet exercitum, et animando milites. Et quamvis irrisio sit ad Niniven, tamen bonum consilium est contra dialulum. Psal. xvii, 40 : Et praecinxisti nu virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. I Machah. ni, 58 : Accingimini, et estote filii potentes.

Et subdit causam :

« Quia reddidit Dominus, » per condignam poenam scilicet, « superbiam Jucob : » et est malum a superbia illatum Jacob a Sennacherib, rege Assyriorum, per hoc scilicet quod suos destruxit ante Jerusalem : Jacob autem dicit duas tribus. Isa. xxxiii, 14 : Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypucritas. Et loquitur ad litteram de dustructure a Sennacherib. Jacob, iv, 6 :

<--- Page Split --->

Deus superbis resistit 1. Eccli. x, 18 : Hadices gentium superbarum arefecit Deus. « Sicut, » supple, reddet « super- biam Israel, » hoc est, factam contra Israel, hoc est, decem tribus ad Assyriis. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitie frugum ejus : omnes qui de- vorant eum, delinquunt. Psal. xxvii, 4 : Da illis secundum opera eorum, et se- cundum nequitiam adinventionum ip- sorum. Isa. iii, 11 : Vae impio in ma- lum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.

Quid autem fecerint in Jacob et in Israel, subdit : « Quia vastatores, » Assyrii scilicet, « dissipaverunt eos, » Jacob scilicet, et Israel. Jerem. 1, 17 : Primus comedit eum rex Assur : iste novissimus exossavit eum, Nabuchodonosor, rex Babylonis. Isa. iii, 4 : Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Jerem. iv, 20 : Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles mea. « Et propagines eorum corruperunt. » Loquitur ad modum vineæ succisæ, et propagines vocat familias et cognationis societates : quæ omnia succisa et corrupta sunt per captivitatem Assyriorum. Quod sub metaphora plangit, Psal. lxxix, 14 : Exterminavit eam aper de silva, et singula ris ferus depastus est eam. Isa. xvi, 8 : Vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jaser pervenerunt.

« Clypeus fortium. » Describit hic terrorem invadentis hostis, et dicit tria : terrorem hostis, multitudinem, et velocitatem.

« Clypeus fortium ejus, » Babyloniorum scilicet, est « ignitus. » Ignitum vocat, quia propter peltas aureas circumpositas sole desuper insidente ignem clypeus videtur emittere. I Machab. vi, 39 :

Refulsit sol in clypeos aureos, et æreos : resplenduerunt montes ab eis. Nihilominus tamen fortium clypeus Christi, verbum Dei est et fides. Proverb. xxx, 5 : Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est Verbum Domini clyomnibus sperantibus in se. Ad Ephes. peus est. vi, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. « Viri exercitus, » Nabuchodonosor scilicet, « in coccineis, » supple, super arma sunt vestiti. Et dicit viros, quia viriles : coccino autem vestitos, ut notetur quod sitiunt sanguinem. Unde, Apoc. xvii, 4, 6, mulier quae Babyloniam significat, vestita dicitur esse coccino, quia ebria erat de sanguine, sicut ibidem dicitur 4. Deut. xxxiii, 24, 23 : Tinget in sanguine 5 pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Ut dicit Vegetius in libro de Re militari : « Coccinis se vestiebant, ut adspectu ru- « bei acuerentur in prælium. » I Machab. vi, 34 : Elephantis ostenderunt sanguinem uva et mori, ad acuendos eos in prælium.

« Igneæ habenæ currus, » hoc est, curruum, in quibus scilicet arma et victualia portabantur, et in quibus falcatis quidam pugnabant : habenas, hoc est, lora quibus dirigebant tales currus colore aureo vestiebant, ut ipsi currus ad solem quasi ignem emittere viderentur ; et per hoc signaretur quod ex ira ignem spirarent in hostes. Simile, II Machab. ix, 7, de Antiocho, qui dicitur ignem animo spirasse in Judæos. De talibus dicitur, Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Job, xli, 11 et 12, dicitur de Behemoth : De naribus ejus procedit fumus... Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. « In die præparationis ejus. » Sensus est, quod non subito ita terribilis factus est, sed a prima fundatione et præparatione ejus terribilis est : et ideo

<--- Page Split --->

per antiquam experientiam bellator et vastator est. Unde, Genes. x, 9 et 10, dicitur, quod Nemrod qui cœpit robustus venator esse coram Domino, principium regni sui habuit Babylon.

Deinde facit apostrophen, convertens se ad Ninivitas : « Et, » id est, quia, « agitatores, » scilicet ejus, hoc est, Ninive, « consopiti sunt. » Ac si dicat : Non est mirum quod Babylonii veniunt, quia agitatores, hoc est, incitatores ad bellum Assyriorum consopiti sunt, temulenti, et ebrii, et viribus destituti. Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis.

Deinde redit ad descriptionem terroris ex multitudine :

« In itineribus conturbati sunt, » Babylonii scilicet prae multitudine exercitus : ita scilicet quod unus impedit alium, et mixtim feruntur : quilibet enim alium præcurrere nititur. Isa. v, 26 et 27 : Ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo. « Quadrigæ collisæ sunt in plateis, » hoc est, quamvis platea dicitur a Græco πλάτος 1, quod est latum, tamen tot erunt quadrigæ, quod una ad alteram collidetur in impetu veniendi. Simile, Exod. xiv, 7 : Tulit Pharao sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Psal. xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis. Isaie, v, 28 : Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. « Adspectus eorum quasi lampades, » hoc est, flammæ : λάμπας enim Græce, latine flamma dicitur. Hieronymus : « Ita ut inflammato vultu prius « terreant quam ense feriant. » Simile, Apoc. i, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. « Quasi fulgura discurrentia. » Hoc dicit, quia micabant arma hoste discurrente per homines quasi fulgura discurrentia : micabant enim ar-

ma, et tonabant increpationes, et minn. Unde, Ezech. 1, 13, ubi ferocitatum Chaldæorum describit, dicit : Hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrrdiens.

Et, supple, tunc Assur

« Recordabitur fortium suorum, » ut scilicet animet eos ad resistendum, sed dicetur ei illud Amos, n, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. Et hoc est quod sequitur : « Ruent in itineribus suis, » fortes scilicet : tantum enim expuvescent quod in ipso itinere quo fugient, cadent. Deuter. xxviii, 7 : Dabit Inminus inimicos tuos, qui consurgunt ulversum te, corruentes in conspectu tuo.

« Velociter ascendent muros ejus, » Ninive scilicet. Et est duplex sensus, scilicet, vel cives campum relinquent» et infra muros Ninive conclusi, velociter ad defendendum ascendent muros : vel hostes exterius obsidentes, velociter ascendent murum ad capiendam civitatem. Isa. xxi, 5 : Scrutans murum, et mugnificus super montem, supple, est inimicus. « Et præparabitur umbraulum, » tentoria scilicet, quæ militem ab ardore solis protegunt et a tempestatimbrium in longa obsidione. Simile, Isa. ii, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvi.

« Portæ fluviorum. » Tangit hic capturam civitatis.

« Portæ fluviorum aperte sunt. » Portæ fluviorum dicuntur portæ civitatis Ninive, per quas undatim sicut flumina quædam, multitudo populi consuevit ingredi et egredi. Simile, Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. Hæ dicuntur aperte, quia prostratis curribus quæ in porta erant, apertura muri libi-

<--- Page Split --->

rum hosti dedit introitum. Thren. n, 7 : Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Et post pauca, y. 9 : Defixa sunt in terram porta ejus perdidit et contrivit vectes ejus. Job, xxx, 14 : Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. « Et templum ad solum dirutum. » Hieronymus dicit, quod « templum erat « regnum, eo quod venerabatur ut tem- « plum : » amen potest dici quod templum ad litteram fuit templum Nefroch, quod Ninus in venerationem filii sui ædificaverat, quod per Chaldæos dirutum est. Simile fecit Jehu, IV Reg. x, 23 et seq., ubi interfectis sacerdotibus et prophetis Baal, destruxerunt quoque ædes Baal, et fecerunt inde latrinas usque in diem hanc.

« Et miles, » hoc est, militia Assyriorum, « captivus abductus est, » a Babyloniiis scilicet. Simile, Thren. 1, 6 : Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. « Et ancilla ejus : » Ancillas vocat villas et oppida et castra subjecta Ninive, « minabantur, » supple, in captivitatem « gementes ut columba, » hoc est, sicut columba intra semetipsam sonat, et apertum sonum non emittit, ita et coram hoste intus gement, et aperte gemere non audebunt. Isa. xxxvun, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Et hoc est quod sequitur : « Murmurantes in cordibus suis, » ore scilicet gemere non audentes. Isa. lx, 11 : Rugiemus quasi ursi omnes, quasi columba meditantes gememus.

« Et Ninive, » supple, in talibus malis erit, et est nominativus absolutus, « quasi piscina aquarum aquæ ejus. » Sensus est : Aquæ ejus, hoc est, voluptates in quibus rigata fuit, erunt sicut piscina aquarum. Donatus per antiphra-

sim dicit : « Piscina dicitur, eo quod mi- « nime habeat pisces. » Et est sensus, quod sicut in paludibus fluviales aquæ corruptæ sunt et amare, ita quod pisces nutrire non possunt : ita voluptates et divitia in amaritudinem convertentur, ita quod cives ad voluptates nutrire non possint. Isa. xix, 7 et 8 : Nudabitur alveus rivi a fonte suo : et omnis sementis irrigua siccabitur, aresect, et non erit. Et merebunt piscatores. « Ipsi vero fugerunt, » scilicet Ninivita. Isa. xxi, 3 : Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt. Hoc facile est exponere de impetu Domini venientis ad judicium damnationis mundi cum exercitibus sanctorum Angelorum, et daemonum : et sufficiunt eaedem auctoritates.

« State, state ! » Tangit hic impotentiam resistendi. Et dividitur in partes tres, in quarum prima tangit impotentiam rebellandi : in secunda, insultationem, ibi, « Ubi est habitaculum leonum ? » Tertio ostendit, quod haec virtute Domini perficiuntur, ibi, « Ecce ego ad te. »

In prima tria sunt : irrisio scilicet, depraedatio, et resistendi impotentia.

« State, state ! » Irrisio est, vel sicut dicit Glossa, « mater civitas, scilicet « Ninive, clamat ad filios, videns se esse « destitutam : State, state, ad defensionem « scilicet. » Et tunc est dictum gementis : mater enim gemuit non stantibus defensoribus. Malach. iii, 2 : Quis stabit ad videndum eum? Josue, vii, 13 : Anathena in medio tui est, Israel : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. Bis autem dicit : State ! state ! quia vidit cadentes per culpam, et cadentes per penam. Unde Dominus in Psal. xcii, 16, clamat : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Rarus enim est qui stet.

Et hoc est quod sequitur : « Et non est qui revertatur, » ad ducem scilicet,

<--- Page Split --->

aut vexillum ducis, cunctis fugientibus. Isa. xxi, 3: Cuncti principes tui fugerunt simul. Contra hoc, II Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. Reverti enim est fugientem ad ducem faciem convertere. Cant. vi, 12: Revertere, revertere Sulamitis.

Illis autem fugientibus, hostibus dat licentiam diripiendi.

« Diripite argentum, » ad litteram, « diripite aurum » quod pretiosius est. Prov. 1, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. « Et, » id est, quia « non est finis divitiarum, » quas, supple, ex avaritia congregavit. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia, « Ex omnibus vasis desiderabilibus, » quæ scilicet ad speciem anaglyphi sibi fecerant : vel vasa dicit thecas in quibus repositithesauri erant. Hæc enim omnia Babylonii diripuerunt. Baruch, ut, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Glossa etiam dicit, quod, « per hoc quod dicitur : Diripite aurum, « intelligantur Prædicates et Doctores, « qui aurum sapientiae mundi et ar- « gentum eloquentiae diripiunt, et in « thesauros Domini et Ecclesiæ conver- « tunt. Et vasa desiderabilia sunt ani- « mæ virorum illustrium, quas diripiunt « Doctores, et templo Dei, hoc est, « Ecclesiæ consecrant eas, sicut fuit « Constantinus et Augustinus, et alii. » Propter .quod dicitur, Eccli. 1, 10 : Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste.

« Dissipata est, » supple, civitas Ninive. Et est dissipatio per discordiam intestinam, hoc est, sepis munientis destructio, quæ fuit per fortes bellatores, sapientes consiliarios, Prælatos in unitate populum continentes. Isa. iii, 1, 2 : Ecce Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Judu validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ : fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem. Et post pauca, yj. 4 et 5 : Et dabo pueros principes eurum, et effeminati dominabuntur eis : Et irruet populus, vir ad virum. Isa. v, 5 : Auferam sepein ejus, et erit in direpitionem « Et scissa » per sectas et inimcitias manifestas, quæ scissura signum est proximi interitus. Amos, vi, 12 : Percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Hoc enim in omni congregatione signum destructionis est. Matth. xii, 25 : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas, et domus divisa contra se non stabit 1. « Et dilacerata. » per bella scilicet intestina, quibus scilicet se invicem lacerabant : laceratio enim dilaniatio est, qua unus alium dilaniat. Unde, infra, iii, 1, dicitur : Dilaceratione plena, non recedet a te rapina. Job, xiii, 14 : Quare lacero carnes meas dentibus meis ? Zachar. xii, 3 : Omnes qui levabunt eum, concisione lacerabuntur. Hoc etiam in Ecclesia destructionis signum est : quia scilicet dissipati sunt per invidiam, scissi per discordias, dilacerati per advocatos in causas et contentiones. Psal. xxxiv, 16 : Dissipati sunt, nec compuncti. Scissio vero significatur, I Reg. xv, 28, ubi scissum est pallium Samuelis, apprehendente eum Saul. Et dixit Samuel : Scidit Dominus regnum a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Habacuc, i, 4, dicitur de dilaceratione : Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit ad finem judicium.

Et subdit de impotentia resistendi : primo in civitate, secundo in hominibus.

<--- Page Split --->

Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perverrum.

Et subdit de destitutione hominum :

« Et cor tabescens. » Quod lues vel sanies est in vivo, sanguis scilicet putrefactus, hoc tabes est in mortuo, et signilicat destitutionem cordis moribundi et intra semetipsum jam putridi et destituti. Psal. cxi, 10 : Dentibus suis fremet, et tabescet ; desiderium peccatorum peribit. I Reg. n. 33 : Ut deficiat et tabescat anima t u a , et pars magna domus tuæ morietur. Hoc enim primum est, quod cor destituitur, et pavore tabescit. Sap. xvi, 29 : Ingrati spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. « Et dissolutio geniculorum. » Quando juncturae corporis timore solvuntur, primum hoc apparet in tremore geniculorum, ita quod crura hominem continere non possunt, Isa. vim, 22 : Ecce... dissolutio et angustia,... et non poterit avolare de angustia sua. Isti sunt claudicantes in duas partes, nescientes in qua stare velint, vel ad quid se tenere. III Reg. xvum, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. « Et defectio in cunctis renibus. » Renes sunt in quibus superiora inferioribus colliguntur, et sunt loca delectationum. Et sensus est, quod deficiet delectatio in eis, litteraller scilicet in Ninivitis, et moraliter in mundanis. Psal. lxxii, 21 et 22 : Renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum. Ideo dicitur de forti muliere, Prov. xxxi, 17 : Accincit fortitudine lumbos suos. Exod. xii, 11 : Renes vestros accingetis. « Et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ, » ex pallore scilicet in nigrorem conversa præ nimio timore. Thren. iv, 2 : Quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? Isa. xiii, 8 : Facies combustæ vultus eorum.

Et subdit de insulatione :

« Ubi est habitaculum leonum ? » Habitaculum leonum vocat Niniven, ubi oppressores et prædones habitabant. Ezech. xix, 2 et 3 : In medio leunculorum entrivit catulos suos, et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere prædam, hominemque comedere. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatr in abscondito quasi leo in spelunca sua. Quasi dicat : Dirutum est habitaculum. Matth. xxii, 7 : Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. « Et pascua catulorum leonum, » supple, non sunt. Catulos leonum vocat cives civitatis, et officiatos regis : quia præda tunc periit ab eis, sicut a prædonibus Ecclesiæ, et a prædonibus mundi peribit. Job, iv, 10 et 11 : Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. Tunc enim fiet quod dicitur, Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus : et bene dico, « Ubi est. » « Ad quam ivit leo, » Nabuchodonosor scilicet, vel diabolus, expugnandam scilicet, « ut ingrederetur illuc, » sine scilicet aliquo resistente. Jerem. iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in desolationem. I Petr. v, 8 : Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : « Catulus leonis, » scilicet Holophernes, vel alius nuntius Nabuchodonosor, vel diaboli : cui qui se sibi leones esse videbantur, resistere non poterant. Unde Rapsaces, Isa. xxxvi, 9, dicit : Quomodo sustinebitis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Et prosequitur metaphoram : « Et non est qui exterreat, » leonem scilicet. Genes. xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum ?

<--- Page Split --->

« Leo cepit sufficienter catulis suis, » hoc est, filiis suis. Spoliis enim aliorum filios ditavit. Proverb. xxvii, 13 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Psal. xxi, 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. « Et necavit leænis suis, » hoc est, uxoribus, vel principibus, vel civitatibus sibi subjectis. Eccli. xiii, 23 : Venatio leonis, et onager in eremo : sic sunt pascua divitum, pauperes. Et ad litteram loquitur de rapacibus Ecclesiae et mundi. « Et implevit præda speluncas suas, » scilicet domos suas, et suorum. Proverb. i, 13 : Implebimus domos nostras spoliis. « Et cubile suum, » supple, implevit « rapina. » Isa. ut, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Isa. v, 19 : Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit prædam : et amplexabitur, et non erit qui eruat.

Et subdit quod hæc omnia virtute Domini fient :

« Ecce ego ad te, » hoc est, contra te, supple, convertar ut impugnem te, ut scilicet fortitudine mea fiat, quod manus ministri iniqui exsequitur. Eccli. xxxvi, 12 : Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos. Jerem. 11,25 : Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te. « Dicit Dominus exercituum, » cujus infinita potentia, et immutabilia sunt verba, qui determinat, quid faciendum per exercitum Angelorum

bonorum, inclinat et instigat malos ad nocentum per exercitum daemonum : « ideo ter dicitur, Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hoc est, exercituum. « Et succendam usque ad summum 1, » ut scilicet ab infimo usque ad summum nihil remaneat, « quadrigas tuas, » ad litteram, quam victualia et arma portabant : quae quadrige significant quatuor animi passiunes inordinatas, timorem scilicet, « sem, et gaudium, et tristitiam, et (ut dicit Augustinus) consensum, opus, consuetudinem, et præsumptionem, vel desperationem. Ille enim quadrigæ vel igne furoris Domini, vel igne charitatis succendendæ sunt. Hoc significatur, II Reg. viii, 4, ubi David equos Syriæ subnervuvit, et currus igne combussit. « Et leunculos tuos comedet gladius. » Leunculos vocat audaces, qui se fortes reputabant : gladium vero ultionem sententiæ divinæ. I Reg. xvii, 36 : Leonem, et ursum interfeci. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. De gladio, Isa. i, 20 : Gladius, scilicet meus, devorabit vos. « Et exterminabo de terra prædam tuam, » ne ultra scilicet alios prædari possis. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne « ipse prædaberis ? Isa. xiv, 4 : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? « El non audietur ultra, » a regnis scilicet subjectis, « vox nuntiorum tuorum, » exigentium scilicet tributum. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. Judith, i, 11 : Omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sinhonore abjecerunt.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Ninive urbs sanguinum sub nomine adulteræ vastanda prædicatur : quod exemplo Alexandriæ a Babyloniiis devastatæ confirmatur : nec erit qui Ninive condoleat, aut eam consoletur super ipsius devastatione.

  1. Væ, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena 1 ! non recedet a te rapina.

  2. Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,

  3. Et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfecctæ, et gravis ruinæ : nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.

  4. Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.

  5. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua 1, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.

  6. Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.

  7. Et erit : Omnis qui viderit te, resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi ?

  8. Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus ? aquæ in circuitu ejus : cujus divitiæ, mare : aquæ, muri ejus.

  9. Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis : Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.

  10. Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.

  11. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.

  12. Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis : si concussæ fuerint,cadent in os comedentis.

  13. Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,devorabit ignis vectes tuos.

  14. Aquam propter obsidionem hauri tibi, exstrue munitiones tuas : intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.

  15. Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.

  16. Plures fecisti negotiationes tuas quam stella sint coeli : bruchus expansus est, et avolavit.

  17. Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus

<--- Page Split --->

est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.

  1. Dormitaverunt pastores tui, rex Assur : sepelientur principes tui, latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget.

  2. Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te : quia super quem non transiit malitia tua semper?

IN CAPUT III NAHUM

ENARRATIO.

« Væ civitas sanguinum ! » Hic describitur captivitasin comparatione ad causam. Et dividitur in tres partes. Primo enim exaggerat pœnam per culpa m. Secundo, ostendit destruitilitatem, et resistendi impotentiam, ibi, y. 8 : « Numquid melior es ? » Tertio, insultat jam destructæ, ibi, y. 14 : « Aquam propter obsidionem. »

In prima quatuor sunt paragraphi, in quorum primo exaggerat culpam, et maxime crudelitatis et idololatriae. In secundo, determinat pœnam. In tertio ostendit, quod hæc pœna est per ultionem divinam. In quarto ostendit, quod propter abominationem non habebit consolationem humanam.

1 In primo duo sunt, scilicet peccatum exaggeratum, et signum.

« Væ ! » temporalis scilicet pœnæ, et æternæ. Isa. i, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate ! « Civitas sanguinum. » Licet sanguis pluralem numerum non habeat secundum Grammaticos, tamen sanguinum dicit, ut significet quod multum et multis modis sanguinem fudit. IV Reg. xxiv, 4 : Implevit Jerusalem cruore innocentium. Psal. lxxviii, 3 : Effuderunt sanguinem eorum tamquam aguam in circuitu Jerusalem. Multis modis etiam fudit, scilicet occidendo, et nutrimenta sanguinis diripien-

do, pro pecunia prodendo, et injusto condemnando. II Reg. xvi, 7 : Egreder, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. III Reg. xxi, 19 : Occidisti, insuper et possedisti. Psal. liv, 24 : Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dier suos. Eccli. xxxiv, 23 : Panis egentium vita pauperis est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. Osee, iv, 2 : Sunguis sanguinem tetigit. Sensus est : Vm tibi quæ civitas sanguinum es ! « Universa mendacii, » hoc est, mendacio et dulis dedita. Osee, xii, 1 : Tota die mendicium, et vastitatem multiplicat. Sap. i, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. Dicitur autem mendacium falsa vocis significatio cum intentione fallendi. Et aliquando intentio fallendi refertur ad vocem tantum, ut scilicet aliud intelligatur quam significatur in voce : et tunc mendacium est vel libidinosum, vel jocosum. Aliquando refertur ad rem significatam, et hoc dupliciter : eo quod deceptio aliquando est ad profectum, aliquando ad nocumentum : si ad profectum, est mendacium officiosum ; si ad nocumentum, sic est perniciosum, et de hoc intelligitur. Et dicit universa, ut intelligatur, quod nullus in tanta multitudine fuit, propter quem tante civitati misericordia Dei parceret. Jerem. ix, 5 et 6 : Docuerunt linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboruverunt. Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Psal. v, 11 : Linguis suis dolose agebant. « Dilaceratione plena » dupliciter : activa scilicet, et materiali : activa, quia multos dilaceravit : materiali, quia qua lacerando ab aliis distraxit ipsa possedit,

<--- Page Split --->

et de his avaritiam suam implevit. Unde, Isa. xviii, 2, de Sanctis sustinentibus haec dicuntur : Ite, Angeli veloces, ad gentem cumvulsam, et dilaceratam. Jerem. xxiii, 1 : Væ pastoribus, qui dispergunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! « Non reredet a te rapina. » Vel interrogative, vel remissive potest legi. Et significat pertinaciam in malo. Et attendendum, quod quidam recedunt a peccato et sunt puenitentes : et a quibusdam recedit peccatum, et sunt peccare impotentes. Avaritia vero peccatum est, quod nec recedit, nec ab ipso receditur : non recedit, quia senescente homine juvenescit avaritia ; ab ipso non receditur, quia lucrum continuum non satiat avaritiam, sed incitat. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Mich. vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis. Proverb. xxx, 16 : Terra non satiatur aqua. Propter hoc dicitur, Job, xvii, 9, de avaro, quod exardescet contra eum sitis.

Et subdit de signo, decem subjiciens signa :

« Vox flagelli, » hoc est, nihil auditur de Ninive nisi vox, quod flagellum sit pauperum. Isa. xxviii, 18 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Isa, xiv, 3 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cædentem populos in indignatione. « Et vox impetus rotæ, » supple, auditur. Et per rotam intelligitur circuitus nuntiorum discurrentium per terras ad tributa colligenda. Isa. v, 28 : Rotæ ejus quasi impetus tempestatis. Hieronymus inducit hoc Psal. lxxvi, 19 : Vox toni.rui tui in rota, tonitruum vocans intonationes et comminationes populum pauperem ferientes. In qua rota adhuc ambulant officiati curiarum. Psal. xi, 9 : In circuitu impii ambulant. Job,

1, 7 : Circuivi terram, et perambulavi eam. « Et equi frementis, » supple, auditur vox, hoc est, quod frementibus equis terram tibi subjicis, et duris ungulis conculcas. Habac. iii, 12 : In fremitu conculcabis terram : in furore obstupefacies gentes. Isa. v, 28 : Ungulæ equorum ejus ut silex. Hieronymus inducit illud Job, xxxix, 20 et 21 : Gloria narium equi, terror. Terram ungula fodit. Tali enim terrore quærit terrenum lucrum. « Et quadrigæ ferventis, » supple, vox auditur. Et fervere dicitur quadriga, propter velocitatem motus. Quadrigarum autem usus fuit ad portanda arma et victualia, his qui regi Assyriorum terras subjecérant. Exod. xiv, 6 et 7 : Junxit ergo currum,et omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto currum fuit. Hæc dicitur quadriga, quia quatuor Quadriga. trahitur equis, et quatuor vehitur rotis. Equi sunt ambitio potestatis, libido dominandi, avaritia lucri, et crudelitas populi conterendi. De istis dicitur, Nahum, i, 4 : Quadrigæ collisæ sunt in plateis. Unde, Judicum, v, 28, de Sisara interfecto dicitur : Quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ? Quatuor rotæ sunt (ut dicit Hieronymus) quatuor inordinate passiones currum istum ferventer agitantes. Jerem. xlvii, 2 et 3 : Clamabunt homines, ululabunt omnes habitatores terræ a strepitu pompæ armatorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. « Et equitis ascendentis, » supple, vox auditur, quod scilicet mittit equites, qui violenter torqueant et homines concutiant. Hoc enim officium assumpserunt sibi milites. Unde et Joannes dixit eis, Luc. iii, 14 : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendii vestris. De his dicitur, Exod. xiv, 28, quod mare operuit currus, et equites universi exercitus '.

1 Exod. xiv, 28 : Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pha-

<--- Page Split --->

« Et micantis gladii, » supple, auditur vox, quod scilicet evaginato gladio terribiliter hominibus supervenit. Exod xv, 9 : Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Ezech. xxi, 9 : Gladius exactus est, et limatus. Ut cædat victimas, exactus est : ut splendeat, limatus est. De hoc dicitur, Matth. xxvi, 52 : Qui acceperint gladium, gladio peribunt. « Et fulgurantis hastæ, » supple, auditur vox, hoc est, quod ira tua etiam distantes pungis. Hæc hasta dicitur fulgurare, quia non ex ratione, sed ex impetu pungit. Sap. v, 21 : Acuet diram iram in lanceam. Habac. iii, 11 : Ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ. « Et multitudinis interfectæ, » supple, auditur vox, hoc est, vox vindictam expostulans in interfectores. Apoc. vi, 9 et 10 : Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant : et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo, Domine (sanctus et verus) non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum ? Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. « Et gravis ruinæ, » supple, auditur vox, quia scilicet te regnante et stante omnes ruunt. Daniel. v, 19 : Pater tuus, Nabuchodonosor... quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat. Prov. xxvii, 12 : Regnantibus impiis ruinæ hominum. Unde, Isa. iii, 8, postquam de malitia principum dixit, subjunxit : Jerusalem et Judas concidit. Et paulo ante, j. 5 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. « Nec est finis cadaverum, » hoc est, non ponis finem in occidendis. Habac. i, 17 : Semper interficere gentes non parcet. Sap. xviii, 16 : Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte.

Et subdit de interminatione pœenæ pro his peccatis. Et est secundus paragraphus.

« Et, » supple, ideo « corruent in corporibus suis, » vel vitam corporalem amit-

tendo, vel pro corporibus eorum quon occiderunt pœenam sustinendo. Dicit enim Hieronymus, quod « multa sunt peccata « etiam corpori nocentia, ut luxuria, « ebrietas. » Ad Roman. viii, 10 : Corpus quidem mortuum est propter peccutum.

Et hoc est quod sequitur :

« Propter multitudinem fornicatianum, » spiritualium scilicet, et corporalium. I ad Corinth. vi, 18 : Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. « Meretricis. » A merendo dicitur meretrix, eo quod omnia spe lucri temporalis faciat, sicut et isti : erant enim de illis, de quibus dicitur, Sap. xv, 12 : Æstimaverunt conversationem vitæ, hominis scilicet, compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. « Speciosæ, » ut magis alliciat : delectabile enim speciosum magis tentat. Genes. iii, 6 : Vidit igitur quod bonum esset lignum, ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile. « Et gratae, » propter vehementiam scilicet delectationis. Et loquitur prosequens metaphoram meretricis, quarum una magis delectabilis est quam altera. II Petr. ii, 14 : Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles. » Et habentis maleficia. » Ad litteram, maleficos sive magos habebant, qui eos in errore detinebant, sicut et Pharao in Ægypto 1. Tamen simile maleficio est delectatione libidinis, ambitione honoris, spe lucri temporalis, in peccatis homines detineri : propter quod Sanctis dicitur in Psal. lvii, 12 : Quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. De malis autem, Isa. xlvii, 12 : Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficorum tuorum, in quibus

<--- Page Split --->

laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi. Nec tantum illiciebatur ad meretricium, sed etiam alios exposuit: « Quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, » in omnibus enim gentibus, in quibus potestatem habuit, subjectos sibi spe lucri ad idololatriam exposuit : similiter in moribus subjectos sibi ad libidines excitavit. « Et familias in maleficiis suis, » supple, vendidit. Familia autem dicuntur domestici et propinqui. Hoc significatur, II Machab. iv, 12, ubi Simon gymnasium et ephebiam in Jerusalem constituit sub ipsa arce, et optimos quosque cepit epheborum in lupanaribus ponere 1. Hoc expresse videmus in Praelatis Ecclesiarum, qui sibi subjectos verbo et exemplo inducunt ad libidines.

Et subdit in tertio paragrapho, quod haec ultione divina perficientur :

« Ecce ego ad te, » supple, veniam, id est, contra te, « dicit Dominus exercituum, » ut scilicet virtute divina fiat, quod virtute humana non credis esse futurum. Jérem. xlix, 19 : Quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? « Et revelabo pudenda tua, » hoc est, de quibus verecundaris, nuditatem scilicet, et paupertatem, et infirmitatem : auxilio enim divino destitutus et gratia, et pauper, et nudus et infirmus est. Ezech. xvi, 37 : Nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. « In facie tua, » ut scilicet et tu videas quae ante videre nolebas. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. « Et ostendam Gentibus nuditatem tuam, » ut omnes scilicet videant quam turpitudinem imitantes in te decepti sunt. Turpiter enim deceptus est, qui fallaci specie mulieris, vel delectatione gulae, vel pretio nummi deceptus est. Eccli. xxxvi, 2 : Alleva manum tuam

super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. « Et regnis ignominiam tuam, » supple, ostendam. Ignominia est quod propter sui abominationem et turpitudinem gnostica virtus, hoc est, cognoscitiva refugit accipere. Ad Roman. 1, 26 : Tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Psal. lxxxii, 17 : Imple facies eorum ignominia. Regina autem najora sunt quam gentes, quia unum regnum multas gentes continet. Et est sensus, quod omnibus, bonis et malis, ignominia peccatorum ostendetur. Ezech. xvi, 22 : Eras nuda, et ignominia plena.

« Et projiciam super te, » sicut onus scilicet, « abominationes, » quas scilicet fecisti, ut in pœna sentias, quod in culpa cognoscere nolebas. Ezech. xvi, 51 et 52 : Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ergo et tu porta confusionem tuam. Abominatio autem dicitur peccatum, quod propter sui immunditiam naturae humanæ resistit. Ad Roman. 1, 26 : Tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Psal. lii, 2 : Abominabiles facti sunt 2. « Et contumeliis te afficiam, » hoc est, doloribus te afficiam pro contumeliosis peccatis. Sap. iv, 18 et 19 : Illos autem Dominus irridebit : et erunt post hoc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum. « Et ponam te in exemplum, » ut omnes scilicet suæ correctionis in te exemplum recipiant : quia ad alios corrigi nolebas, quos pro peccatis punivi. Ptolomæus in Proverbiis : « Qui ad alios non corrigitur, « alii cœrrigentur ad ipsum. » Deut. xxix, 23 : Ponet te in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ. II Paralip. vii, 20 : Tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.

4 II Machab. iv, 12 : Ausus est Simon sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque

epheborum in lupanaribus ponere. 5 Idem, Isa. lix, 2 et seq.

<--- Page Split --->

Et subdit in quarto paragrapho, quod non habebit consolatorem :

« Et erit. » Confirmatio prophetalis est : est enim vice adverbii confirmandi, sicut et in Evangelio legitur vel ponitur, Amen. I Reg. ix, 6 : Omne, quod loquitur, absque ambiguitate venit. « Omnis qui viderit te, » supple,sic condemnatam, et depopulatam, et deturpatam, « resiliet a te, » hoc est, compassionem retrahet, sciens quod juste condemnata es. Luc. xvi, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi, qui volunt illuc transire ad vos, non possint, neque inde huc transemare. Thren. 1, 2 : Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. « Et dicet, » cum magno gaudio unus alteri : « Vastata est Ninive. » Jerem. 11, 31 : Currens obviam currenti veniet : et nuntius obvius nuntianti, ut annuitet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum. Et sic letitia Sanctorum erit in destructione mundi. « Quis commovebit super te caput ? » Compatiendum signum est caput movere ad tribulatum. Job, xvi, 4 et 5 : Utinam esset anima vestra pro anima mea : consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Hieronymus : « Quis tuus poterit esse consolator, qui « in tua potestate nullius miserebaris ? » Costabenluce in libro de Spiritu et Anima dicit, quod « homo in angustia vel « dubio constitutus movet caput ut fa- « cilius spiritus transeat ad logisticam, « hoc est, cellam rationis, quo melius vi- « deat effugium vel medium evasionis. » Et hoc est quod sequitur : « Unde quæram consolatorem tibi ? » Quasi dicat : Quæ omnes offendisti, nullum habebis consolatorem. Thren. 1, 9 : Deposita est vehementer, non habens consolatorem. Et, ibidem, 3. 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas : quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam.

quod Ninive destructioni resistere non possit, et argumentatur per locum a nujori. Magis enim videbatur quod Alexandria resistere posset loci munitione et bellatorum multitudine quam Ninive, et resistere non potuit quin caperetur a regu Babylonico : ergo et Ninive capietur. In hac ratione tria facit. Primo enim ostindit, quod Alexandria magis parata fuit ad resistendum, et non restitit. Secundo concludit, quod minime resistet, ibi, « Et tu ergo inebriaberis .» Tertio, consequentiae ostendit rationem, ibi, « Verre populus tuus. »

In primo duo sunt. Primo enim intendit quod munita Alexandria fuerit. Secundo, quod capta sit, ibi, « Sed et ipsa in transmigrationem. »

In prima tria sunt. In primo facit quorstionem de comparatione civitatum Aluxandriæ et Ninive. Secundo, Alexandriæ ostendit munitionem ex situs firmitatTertio, fortitudinem ex adjutorum et bellatorum multitudine.

« Numquid melior es Alexandria ? » Objectio est contra litteram : quia tempuribus Prophetae nulla fuit Alexandria, quae postea destructo regno Medorum ab Alexandro Macedone, Alexandria dicta est. Unde translatio Hieronymi habet sic : « Numquid melior es ab Amon « in fluminibus. » Septuaginta sic : « Apta corda, pars Amon qui habi- « tas in fluminibus. » Hieronymus : « Hebreus qui me in Scripturis erudivit, « hanc litteram ita legi posse asseruit : « Numquid melior es quam No Amon ? « Et ait hebraice dici No Alexandriam : « Amon autem multitudinem sive popu- « los, et esse ordinem lectionis : Num- « quid melior est Alexandria populosa « sive populorum ? » Ad objectionem ergo dicendum est, quod temporibus Prophetae non dicebatur, sed postea a translatoribus (quia nomen ejus mutatum fuerat) Alexandria nominata est, ut noto nomine, melius intelligeretur. No enim nomen antiquum a memoria exci derat.

<--- Page Split --->

« Numquid melior es » ( o Ninive) « Alexandria populorum? » hoc est, populosa. Quasi dicat : Non es. Si enim propter multitudinem parendum est, illa populosior est : et cum illi non sit parcitum, nec tibi parcetur. Ad Roman. xi, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed tine. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Ad Hebr. ii, 23 : Si inobedientia acrpit justam mercedis retributionem : quomodo nos effugiemus, si tantam neglezerimus salutem? Simile est, Isa. xx, 6, ubi destructa Ægypto et Alexandria, dixerunt Judaei : Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum : et quo modo effugere poterimus nos? Destructo enim potentiore, de resistentia desperat infirmior. Et subjungit de munitione loci : « Quæ habitat in fluminibus. » Hieronymus : « In una » parte super Nilum, rivum Ægypti : « in secunda munitur lacu Mareotico : « in tertia et quarta cingitur Mari Ru- « bro, et sic in fluminibus undique af- « fluentibus habitat. » Unde, Ezech. xxix, 3, de rege Ægypti dicitur : Draco nuqne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius. No autem sive Alexandria, metropolis fuit Ægypti. « Aquæ in circuitu ejus, » supple, sunt munientes eam, scilicet Nilus et Mareoticus lacus, et Mare Rubrum. Ezech. xxvi, 32 et 33 : Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris? quæ in exitu negotiationum tuarum de mari inplesti populos multos. Et hoc est quod sequitur : « Cujus divitiæ, mare. » Navigationibus enim mercatorum impleta fuit multis divitiis, sicut Tyrus1. Deuter. xxx, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros occultissimos arenarum. « Aquæ, muri ejus, » hoc est, pro muro sunt ei. Exod. xiv, 22 : Erat aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Dives ergo erat et munita.

Et subdit de adjutoribus et numero bellatorum :

« Æthiopia fortitudo ejus, » hoc est, adjutrix ei confortans eam, « et Ægypttus, » supple, fortitudo ejus fuit. Et ne parum hoc videatur, addit : « Et non est finis, » supple, adjutorum ex Æthiopia et Ægypto venientium. Isaie, ii, 8 : Repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. « Africa, » hoc est, Africani, « et Libyes, » hoc est de Libya venientes, « fuerunt in auxilio tuo, » supple, o Alexandria.

Istud facile est exponere de habitantibus in mundo. Illi enim Alexandria volunt esse in mundo, scilicet lucere. Alexandria enim interpretatur tenebrarum angustias auferens: isti enim nullas angustias sustinere volunt. Et populosa est ista Alexandria : multi enim sunt qui in talibus gaudent, contra quod dicitur, Job, xxxi, 26 et 27 : Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et letatum est in abscondito cor meum. Et in Psal. lv, 4 : Ab altitudine diei timebo. Timendum enim est, quando lux prosperitatis exaltatur. Hi habitant in fluminibus, hoc est, in affluentis vanitatis et delectationis, quæ sunt flumina Babylonis, super quæ Sancti plorant. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus. In hæc flumina (ut dicit Hieronymus) Pharao, rex Ægypti, qui diabolum significat, omne masculinum Hebræorum precipitari fecit1. Masculinum enim Hebræorum perfectum est in Sanctis, quod diabolus dicitur trahere ad delicias et vanitates. Hi aquis se muniunt, hoc est, affluentibus divitiis. Psal. lxi, 11 : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Horum fortitudo Æthiopia est, et Ægyptus. Ægyptus enim mæror, Æthiopia tenebrosa interpretatur. In obscuris enim peccatis vivere cupiunt, quæ ad mærorem æternum inducunt. Sap. xvii, 2 : Vinculis tenebrarum

<--- Page Split --->

et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis. Horum non est finis. Eccle. 1, 13 : Stultorum infinitus est numerus. Horum auxiliatores sunt Africa, quæ fertilis interpretatur, et Libya, quæ introiens et veniens interpretatur : quia fertilitas rediviva et semper veniens nutrit in deliciis. Jerem. xlviii, 11 : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis. Hieronymus hæc exponit de Ecclesia, quæ tenebras excludit per lumen doctrinae. Sapient. xviii, 1 : Sanctis tuis mazima erat lux. Quæ in fluminibus gratiarum habitat. Joan. vii, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Aqua in circuitu, expiationes significat sacramentorum. Ezech. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam. Hujus divitie mare, hoc est, amaritudo pœnitentie et tribulationis, quæ divites faciunt in virtute. II ad Corinthios, xii, 9 : Iibenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Eccli. xliv, 3 : Homines magni virtute, et prudentia sua præditi. Et, ibidem, 3. 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Aquæ muri ejus, quia tribulatione munitam et tutam reddunt Ecclesiam. Genes. vii, 17 : Aquæ elevaverunt arcam in sublime a terra. Æthiopia fortitudo ejus, hoc est, tenebrosi peccatores ad Ecclesiam conversi. Et Ægyptus, hoc est, de mærore sæculi ad sinum Ecclesiæ conversi. Psal. lxvii, 32 : Venient legati ex Ægypto : Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Africa et Libya auxiliantur ei, hoc est, fertiles in virtute, et nova devotione semper venientes et introeuntes. Isa. ix, 3 : Ambulabunt Gentes in lumine tuo. Et, post pauca, 3. 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo Gentium venerit tibi.

Et subdit, quod hæc talis et tantù captivata sit :

« Sed et ipsa in transmigrationem, » qua scilicet de patria in exsilium migravit, « ducta est in captivitatem. « In patria enim captivatum esse grave est, et multo gravius est esse in exsilio captivum. Et hoc est quod in transmigratione prima, qua transmigravit de terra sua, postea durius ducta est in captivitatem ; sicut et homo spiritualiter per amissionem gratiae migrat de Ecclesia, et postea a diabolo captivatur, ut quasi vinculis trahatur ad omnem suam voluntatem. Thren. 1, 3 : Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis : habitavit intr Gentes, hoc est, gentilem conversationem imitantes, nec invenit requiem. Ezech. xii, 11 : In transmigrationem et in captivitatem ibunt.

Quam fæde aulem in captivitate tractentur, subdit : « Parvuli ejus, » hor est, Alexandriæ, « elisi sunt, » hor est, ad lapides et ligna elidendi trucidati, « in capite omnium viarum, » hoc est, in omnibus compitis. Hieronymus : « Quia cum pede sequi non possent « recedentes, ne vivi remanerent, in « compitis ab hostibus elisi sunt : et « si prægnantes fuerunt, scisse sunt. » IV Reg. viii, 12 : Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. Dicit aulem, quod hoc factum est in conpitis, hoc est, ubi via patriæ a via cxsilii dividebatur. « Et super inclytus ejus, » illustresscilicet et divites, « miserunt sortem, » quis quem haberet captivum. Marc. xv, 24 : Mittentur sortem super eis, quis quid tollerit. « Et omnes optimates ejus, » hoc est, principes sine distinctione, « confi.ri sunt, » hoc est, simul fixi sive ligati, « in compedibus, » ut scilicet nullus evaderet. Psal. cxlii, 8 : Ad alligandus reges eorum in compedibus, et nobilms eorum in manicis ferreis. Ultoni enim

<--- Page Split --->

divinæ nihil resistere potest. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?

Et attende, quod hoc onus super Alexandriam sub typo Ægypti (cujus metropolis fuit Alexandria) describunt Isaias, xviii, xix et xx, et Jeremias, xiv, et Ezechiel, xxix, xxx, xxxi et xxxii. Hieronymus dicit, quod « etiam « inclyti de Ecclesia transmigrantes a « gratia in captivitatem diaboli detine- « buntur, et sortem mittent dæmones « quis quem tollet, unum scilicet ad « fornicandum, alium ad avaritiam, « alium ad superbiam, et sic de aliis, et « optimates, hoc est, præcipui in pec- « catis per consuetudinem peccandi, « quasi compedibus duræ necessitatis « ad voluntatem diaboli ligati sunt. » Isa. xxi, 3 : Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt.

Et ex his arguit, subdens :

« Et tu ergo inebriaberis, » calice scilicet iræ Dei. Inebriatio autem notat peneæ multitudinem, et ad intima traneuntem, et ad tantam angustiam perducentem quod sensum rationis avertat, Thren. ut, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. « Et eris despecta, » quæ modo inclyta es. Abdiæ, §. 2 : Ecce parvulum dedi te in Gentibus : contemptibilis tu es valde.

Quantum autem dejecta sit, subdit : « Et, » id est, quia « tu quæres auxilium ab inimico. » Auxilium vocat vitæ sustentationem, quam a Babylonii cogentur mendicare. Vel, auxilium vocat, quia alios invocabunt ad auxilium contra Babylonios, et non invenient. Thren. iv, 17 : Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quæ salvare, nos scilicet, non poterat.

Quam facile autem capienda sit, subdit :

« Omnes munitiones tuæ, hoc est, nobilitas, divitiæ, amici, in quibus te munitam esse confidis, supple, sunt « sicut ficus cum grossis suis, » qui propter raritatem plus desiderantur, et citius excutiuntur : et ita tuæ munitiones plus desideratæ ab hostibus facile capientur. Unde, Judicum, ix, 11, dicit ficus : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos ? Mich. vii, 1 : Præcoquas ficus desideravit anima mea. Et subdit quam facile cadunt quo magis ab hostibus desiderantur : « Si concussæ fuerint, » tempestate scilicet invadentis hostis, « cadent in os comedentis, » sive devorantis hostis, scilicet qui aviditate prædæ dentes exacuit ad devorandum. Apocal. vi, 13 : Stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos, cum a vento magno movetur.

Hoc autem ostendit, subdens :

« Ecce populus tuus, mulieres, » hoc est, ut effeminati sunt, nihil virilitatis habentes respectu Alexandrinorum, « in medio tui, » ubi fortior esse deberet. Isa. iii, 4 : Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Supple, et ideo, « inimicis tuis, » supple hominibus, et dæmonibus, « adapertione pandentur, » ut undique possint ingredi, « portæ terræ tuæ, » hoc est, omnium civitatum quæ sunt in terra vestra. Jerem. ix, 21 : Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. « Devorabit ignis, » libidinis quidem in peccatis, et iræ Dei in pænis, « vectes tuos, » hoc est, Prælatos qui repagula contra hostes esse deberent. Isa. xlv, 2 : Portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. Prælatus præceptis et comminationibus sonans, ostium æreum est : officio autem, quod tamen non exercet, vectis ferreus est, præcipue quando rigidus et in-

<--- Page Split --->

flexibilis est. Psal. civ, 16 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

« Aquam. » Hic quasi captam deridet Niniven. Et habet duas partes. Primo enim insultat civitati, et postea regi, ibi, « Dormitaverunt pastores tui. »

In primo duo sunt. Insultat enim civitati quantum ad munimenta ædificiorum, et quantum ad congregationes bellatorum, ibi, « Congregare ut bruchus. »

« Aquam propter obsidionem hauri tibi : » ne scilicet potus desit hominibus et animalibus obsessis. Simile, Isa. xxii, 11 : Lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris, supple, congregandam. Simile, Isa. vii,3, ubi dicitur, quod Achaz erat ad extremum aquæductus piscinæ superioris. Considerabat enim qualiter piscina superior civitati influens, abundantiam aquæ præberet civitati obsessæ. « Exstrue munitiones tuas, » in turribus scilicet et pinnis muri, et propugnaculis, ut scilicet hosti resistere possint, et tu in pace intus reserveris. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Isa. v, 2 : Ædificavit turrim in medio ejus. Cantic. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Qualiter autem hoc facere possit, subdit : « Intra in lutum, » ex quo scilicet fiunt lateres, « et calca, » hoc est, commisce et apta lutum ut glutinosum et tenax sit, « subigens, » hoc est, magnus in partes luti subinferens, « tene » hoc est, comprehende « laterem, » hoc est, lutum formatum in laterem, ex quo scilicet ruinosa murorum reparare possis. Genes. xi, 3 : Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cemento. Isa. xvi, 7 : His, qui lætantur super muro cocti lateris, loquimini plagas suas.

Et innuens quod irrisio sit, scilicet ac si dicat, Cum hæc omnia feceris, nihil valebit, subdit :

« Ibi, » hoc est, in illis munitionibus, « comedet te, » hoc est, devorabit te, « ignis, » scilicet iræ Dei, et Nabuchodonosor. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebít usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo. Similé, Thren. ii, 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. « Peribis, » in corpore scilicet, « gludio, » regi scilicet Babylonis. Joh, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quominum ultor iniquitatum gladius est.

Et modum devorandi subdit : « Drvorabit te ut bruchus. » Hieronymus : « Sicut humus a brucho, ita in gladio « furentis exercitus devoraberis. » Bruchus enim nihil relinquit viroris. Isa. 1, 20 : Gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. Deuter. xxxii, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis. Hieronymus dicit, quod « hæc spiritualiter « miseræ animæ dicuntur, cui propter « obsidionem tentationum a diabolo « emissarum, aqua Scripturæ haurien- « da est. » Genes. xxiv, 43 : Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua. Hydria enim hauritur aqua, et significat studium Scripturarum.

In lutum per proprie utilitatis considèrationem intrandum est. Job, x, 9 : Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, in pulverem reduces me. Lutum hor calcandum est per castigationem carnis. I ad Corinthios, ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redijo. Manus huic luto subigenda est ut formetur ad virtutem. Job, x, 8 : Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu. Later corporis tenendus et restringendus est, ne lubricitate et mollitie fluat in vitia. Psal. xxxi, 9 : In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

<--- Page Split --->

Et nisi hæc fiant, gladius ultionis diviuæ devorabit eam, ut bruchus, qui significat vermem conscientiæ.

Et subdit de irisione quantum ad congregationem bellatorum : « Congregare ut bruchus. » Congregatio bruchi significat congregationem plebeii populi. « Multiplicare ut locusta. » Locusta quae salt et longius yolat, congregationem significat adjutorum longe lateque dislantium. Joel, 1, 4 : Residuum locuste comedit bruchus.

Et hoc quidem facere poteris, supple, quia

« Plures fecisti negotiationes tuas, » quas scilicet agebas super subjectos et confederatos, « quam sint stelle celi. » Hyperbole est, hoc est, innumerabiles fecisti sicut stelle innumerabiles sunt. Ezechiel. xxvii, 33 : In exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos. De omnibus enim subjectis et finitimis ad lucrum negotiabatur Assyrius. Et hoc quidem quod sic te congregas et tuos, non valebit : « Bruchus expansus est, » hoc est, sicut bruchus natis alis expansus est ad volandum, ita populus tuus propter peccata traditus est ad transmigrandum. « Et avolavit, » hoc est, velociter, in captivitatem abiit. Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens : et mansi in solitudine.

« Custodes tui quasi locuste, » supple, sunt. Et custodes vocat inferiores Prælatos, quibus commissæ erant ville civitatis circumquaque. Proverb. xxx, 27 : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. « Et parvuli tui, » filii scilicet : consumunt enim omne quod viride est. Psal. civ, 34 : Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus. « Quasi locuste locustarum, quæ considunt, » hoc est, simul sedent, « in sepibus, » hoc est, ruinosis et vilibus munitionibus et cito capien-

dis. Isa. v, 5 : Auferam sepern ejus, et erit in direptionem. « In die frigoris, » hoc est, præsentis necessitatis, ut ab hoste defendantur. « Sol ortus est, » hoc est, claritas et ardor zeli Dei ad vindicandum. Jacob. I, 11 : Exortus est sol cum ardore, et arefecit fænum. « Et avolaverunt, » in captivitatem scilicet, « et non est cognitus locus earum, » destructis scilicet villis, et ædificiis, « ubi fuerint : destructi enim sunt sine spe reædificationis. Psal. xxxvi, 36 : Transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Eccli. xlmi, 19 : Sicut locusta demergens descensus ejus. « Hoc (u' dicit Hieronymus) de « voluptuosis dicitur, qui omne viride « consumunt sicut locuste, et in sepi- « bus, hoc est, in beneficiis Ecclesiæ re- « sident tempore frigoris, quo infriguit « charitas, et invaluit carnalitas Prælato- « rum. »

« Dormitaverunt. » Insultat hic regi et principibus, et improperat eis duo, scilicet quod voluptatibus detenti in vigilantia curæ pastoralis dormitaverunt, et quod populus eorum negligentia dispersus sit. Et subjungit quod ideo maxima plaga percussi sunt :

« Dormitaverunt pastores tui, » hoc est, principes qui cura et vigilantia pascere debebant populum, dormitaverunt per inertiam voluptatibus consopiti. Matth. xxv, 5 : Dormitaverunt omnes, et dormierunt. Proverb. vi, 9 : Usquequo piger dormies ? « Rex Assur. » Et arguit regem quod tales Prælatos negligentes instituit. Et hoc videtur in Ecclesiæ Prælatis qui tales instituunt. Contra quod dicitur, Luc. ii, 8 : Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Rex autem Assur magnus rex fuit super alios regnans. Isa. x, 12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. Supple, et ideo, « sepelientur principes tui, » interfecti scilicet a Babyloniiis vel a dia-

<--- Page Split --->

bolo. Principes enim tales causa sunt peccati populi, sicut dicitur, Osee, vii, 5 : Ceperunt principes frere a vino, erroris scilicet et insaniae. Et statim sequitur : Extendit manum suam cum illusoribus, supple, populus. Unde, ibidem dicitur, y. 3 : In malitia sua latificaverunt regem, et in mendacis principes. Hinc est quod, Numer. xxv, 4, praecipitur, quod mali principes suspendantur contra solem, ut scilicet poena eorum clare visa, populus emendetur 1.

Interfectis autem principibus, populum dispergi necesse est. Et hoc est quod sequitur : « Latitavit populus tuus, » fugiens scilicet « in montibus, » et in cavernis scilicet petrarum. Et simile, Matth. xxvi, 31 : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Sicut et nunc videmus, quod pastoribus interfectis in peccato, grex per silvestria dispergitur. III Regum, xxi, 17 : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam. « Et non est qui congreget, » populum scilicet oves orrantem, sicut bonus pastor dicitur congregare. Isa. xl, 11 : Sicut pastor gregem suum pascet : in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit. Zachar. xi, 4 et 5 : Pasce pecora occisionis : quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus.

suum quasi Sodoma prædicaverunt, næ absconderunt. « Pessima est plaga tua. » Glossa, « quæ manu medici non potest « curari : » non quidem ex impotentia medici, sed quia infirmus contraria facit medicinæ. Jerem. x, 19 : Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea ! Jerem. xxx, 12 et 13 : Insanabilis fructura tua, pessima plaga tua : non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.

« Omnes qui audierunt auditionem tuam, » hoc est, famosum interitum tuum et durum. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, turbatus sum cum vidrem : emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me. « Compresserunt manum super te, » admirantes scilicet et plaudentes super interitu tuo. Ezechiel. xxi, 12 : Clama, et ulula, fili hominis,... plaude super femur, quia gladius factus est in populo meo. Et post pauca, y. 14 : Percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfctorum. Isa. lv, 12 : Omnia ligna reginnis plaudent manu. Ligna regionis vocat populos prius oppressos, qui de morto gaudent oppressoris.

Et subjungit causam. Ac si dicat : Nec est mirum,

« Quia super quem non transiit, » opprimendo scilicet, « malitia tua semper. » Hieronymus : « Nullus tuo vul- « neri donavit lacrymas, quia nullus est « super quem non fuerit malitia tua, « quæ non est permanens, sed transit» « ria : hoc enim consolatio est. » Jereu. xxi,18 : Non plangent eum : Væ, fratr! et væ, soror ! Non concepabunt ei : Væ, domine ! et væ, inclyte ! Simile, Isa. xiv, 7 et 8 : Conquievit et siluit omnis terræ, gavisa est, et exsultavit : abietes quuque lætatæ sunt super te, et cedri Libuni : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. Unde Titus Livius narrat

Non enim quærebant salutem ovium, sed lucra : propter quod sequitur, quod plagati sunt plaga manifesta :

« Non est obscura contritio tua : » nota enim est per totum mundum. II Regum, xii, 12 : Ego faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Quæ confusio illos potissimum manet, qui non abscondentes peccata sua alios scandalizant. Isa. iii, 9 : Peccatum

<--- Page Split --->

quod in morte Neronis, qui multos offenderat et Rempublicam pessime rexerat, cum multi laterentur, et sperarent ex morte ejus ad meliora proficere, corní- cula sedens in turri montis Tarpeii convertens se ad civitatem, clara voce clamavit : Semper erit bene. Quod versu comprehendens Ovidius, dixit :

Montis Tarpeii qui sedit culmine cornix, Est bene non potuit dicere, dixit : Erit.

Ac si dicat : Ablato omnis boni obstaculo, in futurum ad meliora proliciet Respublica.

<--- Page Split --->