D. ALBERTI MAGNI,
EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE
Celeberrimi, Ordinis Prædicatorum,
IN NAHUM PROPHETAM ENARRATIO.
Prologus Divi Hieronymi in Nahum prophetam 1.
Nahum prophetam ante adventum regis Assyriorum, qui populum Israel captivum in suam regionem transtulerat, fuisse, Hebræorum traditio confirmat. Siquidem in fine hujus lectionis 2, prædicti regis adventum idem propheta annuntiare monstratur. Sed cum habitatores Ninive, Jona interitum civitatis prædicante, ne divina ira denuntiatum interitum sustinerent, peccatorum et impietatis pœnitentiam egissent, accepta Dei misericordia, gravioribus se criminibus implicuerunt.
Qua de causa memoratus propheta Spiritu sancto plenus, judicium Dei annuntians, ita locutus est : Deus selans, et ulciseens Dominus est, etc. * Jam enim decem tribus ab Assyriis deductæ fuerant in captivitatem sub Ezechia, rege Juda : sub quo etiam nunc in consolationem populi transmigrati adversus Ninivem visio cernitur. Nec erat parva consolatio, tam his qui jam Assyriis serviebant, quam reliquis qui sub Ezechia de tribu Juda et Benjamin ab eisdem hostibus obsidebantur, ut audirent Assyrios quoque a Chaldæis esse capiendos, sicut in sequentibus libri hujus demonstrabitur.
Sciendum 4 autem est quod Ninive in nostra lingua de Hebræo speciosam
<--- Page Split --->
sonat. Speciosus autem hic mundus dicitur : unde et apud Græcos κόσμος ab ornatu nomen accepit. Et quidquid nunc adversum Niniven dicitur, d mundo figuraliter prædicari sentiamus. Quam ab causam et assumptio quam Septuaginta interpretantur λήμμα, et Aquila θρίμα interpretatus est : apud Hebræos νῦν ponitur, id est, grave onus : eo quod eam adversus quam videtur, premat, nec sinat elevare cervicem. Simulque hoc attendendum, quod hæc ipsa vel assumptio, vel onus, vel pondus, prophetæ visio sit. Non enim loquitur propheta in ἐκστάσει, ut Montanus et Prisca, Maximillaque delirant : sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa quæ loquitur, et pondus hostium facientis suo populo visionem. De consummatione itaque mundi secundum ανάγωγη, o Paula et Eustochium, in consolationem sanctorum prophetia textur : ut quæcumque in mundo vident, quasi prætereuntia et caduca contemnant, et præparent se ad judicii diem, ubi ultor adversum veros Assyrios affuturus est Dominus.
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN NAHUM PROPHETAM EXPLICATIO.
« Nahum Prophetam, » In prologo isto Hieronymus determinat tempus prophetiae, et duplicem suscepti operis causam.
« Nahum Prophetam, » non Prophetæ filium. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. « Ante adventum regis Assyriorum, » non primum scilicet, quando decem tribus transtulit : sed secundum, quando Jerusalem obsédit 1. « Qui, » scilicet rex Assyriorum, « populum Israel, » hoc est, decem tribus, « captivum in suas regiones transtulerat 2, fuisse, Hebræorum traditio confirmat. »
Et hoc probat, subdens :
« Siquidem, » hoc est, certe, « in fine hujus lectionis, » hoc est, prophetiae, infra, iii, 12 et seq., « prædicti regis adventum, » hoc est, Assyriorum in Judæam, « idem Propheta, » hoc est, Nahum « annuntiare monstratur. » Nec an-
nuntiare potuit, si tunc non fuit, et ideo oportuit eum fuisse ante adventum ipsius. Et hoc dupliciter esse potuit, scilicet quod fuerit septimo anno Osse (ut quidam dicunt) et quarto anno Ezechia, sed non prophetaverit, et tunc intelligitur fuisse ante primum adventum Assyriorum : vel quod fuerit decimo quarto anno Ezechiae, et quod prophetaverit, et tunc intelligitur fuisse ante secundum adventum Assyriorum.
Et subjungit de causa suscepti operis : « Sed cum habitatores Ninive, » qua fuit metropolis Assyriorum, « Jona, » Propheta scilicet, « interitum civitatis pradicente, » Jona, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertertur, « ne, » ipsi, scilicet habitatores, « divina ira denuntiatum interitum, » per Jonam scilicet, « sustinerent » in effectu sicut denuntiatus fuit, « peccatorum et impietatis panientiam egressent, » sicut dicitur Jona, iii, 5 et seq., « accepta Dei misericordia, » in salvatione scilicet civitatis. Jerem. xviii, 8 : Si pænientiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pænientiam supr malo quod cogitavi ut facerem ei. « Gra-
<--- Page Split --->
vioribus se criminibus implicuerunt. » 11 Petr. ii, 20: Facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
« Qua de causa, » hoc est, propter quam causam, « memoratus Propheta, » Nahum scilicet, « Spiritu sancto plenus, » quantum ad inspirationem propheticam. II Petr. 1, 21 : Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. « Judicium Dei » hoc est, condemnationem Dei, « annuntians,» in eos scilicet qui relapsi sunt in peccatum, « ita est locutus, » in principio scilicet prophetiae : « Deus zelans, et ulciscens Dominus, etc. 1, » hoc est, ex zelo ulciscens. Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem 2.
« Jam enim, » Nahum scilicet prophetante, » decem tribus ab Assyriis ductae fuerant in captivitatem, » Osee scilicet anno septimo, et Ezechiae quarto, sicut dicitur, IV Reg. xvii, 7 et seq., « sub Ezechia, rege Juda, » hoc est, regnante Ezechia : « sub quo, » scilicet Ezechia, « etiam nunc in consolationem populi transmigrati, » hoc est, decem tribuum
captivatarum, « adversus Niniven, » quae fuit metropolis captivantium, « visio, » hoc est, certa revelatio, « cernitur, » a Nahum scilicet Propheta. Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos tuos Prophetas.
Quod autem fuerit consolatio, probat, subdens :
« Nec erat parva consolatio, » scilicet prophetia de destructione Assyriorum, « tam his qui jam Assyriis serviebant, » hoc est, decem tribubus captivatis, « quam reliquis, » duabus scilicet tribubus non captivatis, « qui sub Ezechia rege, » bono scilicet, « de tribu Juda et Benjamin, » super quas ipse regnavit, « ab eisdem hostibus, » hoc est, ab Assyriis, « obsidebantur, » in Jerusalem scilicet quando Sennacherib obsedit eam : « ut audirent, » per Prophetam scilicet, « Assyrios quoque, » se scilicet affligentes, « a Chaldæis esse capiendos : » quia decem tribus per hoc jugum servitutis sperabant mitigandum, et duæ tribus sese ab obsidione liberandos, « sicut in consequentibus libri hujus, » tertio scilicet capitulo infra, « demonstrabitur 3. »