CAPUT VII.

Lugetprophetatampaucosessereliquosquinonsintiniqui : innullohomineostenditesseconfidendum , sedinsoloDeosalvatore : quimiserebiturSion , etpudefactisinimicis , eamadsereducet , complensfactasadpatrespromis - siones .

  1. Væ|mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.

  2. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur : vir fratrem suum ad mortem venatur.

  3. Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est : et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.

  4. Qui optimus in eis est, quasi paliurus : et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.

  5. Nolite credere amico, et nolite

confidere in duce : ab ea qua dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

  1. Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam : et inimici hominis domestici ejus4.

  2. Ego autem ad Dominum adspiciam : exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.

  3. Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.

  4. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum : educet me in lucem, videbo justitiam ejus.

  5. Et adspiciet inimica mea, et ope-

<--- Page Split --->

rietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conclu cationem ut lutum platearum.

  1. Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ : in die illa longe fiet lex.

  2. In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.

  3. Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.

  4. Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

  5. Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.

  6. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt.

  7. Lingent pulverem sicut serpentes : velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis : Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.

  8. Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

  9. Revertetur, et miserebitur nostri : deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.

  10. Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham : quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.

IN CAPUT VII MICHEÆ

ENARRATIO.

« Væ mihi! » In ista parte tangit consolationem, et habet duas partes. In prima tangit paucitatem eorum qui ad consolationem pertinent. Secundo, describit consolationem, ibi, §. 11 : « Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ. »

Prima subdividitur in duas, in quarum prima ostendit paucitatem, et causam paucitatis. In secunda, spem erigit in Domino de paucorum multiplicatione et consolatione, ibi, §. 7 : « Ego autem ad Dominum adspiciam. »

Prima habet tres partes. Primo enim ponit per metaphoram paucitatem. Secundo, explanat, ibi, « Periit sanctus. » Tertio, dicit quod propter hoc immissa est eis pœna, ibi, « Dies speculationis tuæ. »

« Væ mihi ! » doloris, scilicet ex compassione, non mortis interminatio. Ad Rom. ix, 2 et 3 : Tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. Jerem. xv, 10 : Væ mihi mater mea ! quare genuisti me ? I Machab. 11, 7 : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ ? « Qui factus sum, » hoc est, assimilatus sum, « sicut qui colligit in autumno racemos, » post vindemiantes scilicet : vindemiato enim populo a Chaldæis, et decepto per diabolum, vix aliquis justus in populo inveniebatur, qui dignus esset consolatione divina. Isa. xvi, 14 : Auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur, in eo scilicet sicut racemus, parvus, et modicus, nequaquam multus. Dicuntur autem racemi id in quo fundantur uva, quod in medio

<--- Page Split --->

botri est, quod parvum habet saporem vini. Et intelligit eos, qui etiam parvum saporem habent sanctitatis. Autumnum autem nominat, quia tempus maturitatis est, et hoc fuit tempus completae iniquitatis ad metendum per gladium. Apoc. xiv, 18 : Mitte falcem tuam aculam, et vindemia botros vinea terra : quia matura sunt uva ejus. Isa. lxv, 8 : Hae dicit Dominus : Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur : Ne dissipes illud, quoniam benedictio est : sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Vult ergo dicere quod aliquos invenit, qui gaudia celestia saperent, sed paucos. « Vindemia, » hoc est, post vindemiam scilicet, qui effugere possunt vindemiantium manus.

Et hoc est quod sequitur :

« Non est botrus ad comedendum » Botrus significat aliquam bonorum congregationem, quae non invenitur. Cant. 1, 13 : Botrus cypri dilectus meus mihi. Sed tunc verificatum est illud Deut. xxxii, 32 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Et ideo se dicit botrum non invenisse ad comedendum. Gustum enim fellis ingerebant ori Sanctorum : et sicut non fuit ibi sapor gaudii aeterni, ita nec sapor dulcedinis virtutis.

Et hoc est quod sequitur :

« Praecoquas ficus desideravit anima mea. » Praecoquae ficus sunt grossi quos primo ficus emittit. Cant. 11, 13 : Ficus protulit grossos suos. Grossi autem non sunt tante dulcedinis, quantum verae ficus : quos tamen desiderare Propheta se dixit, quia saltem in modico virtutis sapore aliquem invenire cupiebat. Jerem. viii, 13 : Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium deflu-xit. Sensus autem est, quod modica pro bono haberet, si inveniret quisquilias et aliquas saltem paleas, hoc est, vestigia bonorum, ut dicit Hieronymus. Isaie, xxxiv,4 : Omnis militia caelorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. Bona enim ficus conversae sunt in malas, et gustanli generant vomitum et

abominationem : quia in quo evanescit dulcedo virtutis, abominabilior efficitur aliis. Jerem. xxiv, 2 : Calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent mala. Habac. iii, 17 : Ficus non florebit, et non erit germen in vineis. Dicit autem : « Desideravit anima mea : » quia medullitus hoc Sancti desiderant, multiplicationem scilicet bonorum, et in omnibus saporem gratiae et virtutis. Ad Philip. n,1 et 2 : Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : implete gaudium meum ut idem sapiatis. Modus iste Prophetiae sumitur ab Isa. xvii, 4 et 5 : Et erit in die illa : Attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus emarcescef. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget : et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaïm. Et, ibidem, 7. 6 : Relinquetur in eo racemus, et sicut excussio olea duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque, etc.

Et quod dixit metaphorice, subdit, exponens:

« Periit sanctus de terra : » qui per uvam significatur. Psal. xi, 2 : Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. « Et rectus, » supple, virtute, qui per ficum significatur, « in hominibus non est. » Isa. lix, 4 : Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet recte Et ibidem, infra, yt. 15 et 16 : Vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est. Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hoc idem dicitur, ad Roman. iii, 12.

Qualiter autem hoc sit, subdit :

« Omnes in sanguine insidiantur, » scilicet ut vel sanguinem fundant, vel

<--- Page Split --->

nutrimentum sanguinis subtrahant, vel in corruptione sanguinis peccata multiplicent. Osee, iv, 2: Sanguis sanguinem tetigit. Isa. lix, 7: Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem 1. Et hoc in speciali exprimit, subdens : « Vir fratrem suum venatur ad mortem. » Naturalis scilicet, negato germanitatis foedere : nec tantum casu occidit, vel ex ira, sed proditose venatur. Jerem. ix, 4 et 5: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit. Et intelligit de fratre, vel uterino, vel gente, vel religione : nullum enim fedus servatur inter homines. Isa. xxiv, 5: Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fedus sempiternum.

reddendo ei qui non dedit. Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo! « Et magnus, » quicumque Prælatus, vel peritus et potens, « locutus est desiderium animæ suæ, » et hoc scilicet custodiri voluit pro lege, cum nec loqueretur judicium, nec justitiam. Eccli. xm, 26 : Dives locutus est superba, et justificaverunt illum. Et post pauca, ¥. 28 : Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Econtra de bonis dicitur in Psal. xxxvi, 30 : Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. « Et, » supple, ita « conturbaverunt eam, » scilicet civitatem, vel terram, vel veritatem. Isaie, lix, 14 et 15 : Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem et qui recessit a malo, prædæ patuit.

Et quia plus processerunt in malo, ideo subdit :

« Malum manuum suarum dicunt bonum. » Malum manuum est quod totis viribus perficitur, et hoc bonum dixerunt, quando eis fuit lucrosum. Isaie, v, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ! Hos imitantur Prælati nostri temporis, qui quantumcumque grave præcipiant vel statuant, bonum dicunt, dummodo lucrum habeant.

Et hoc explanat, subdens :

« Princeps postulat, » hoc est, judicium exhibens, ante postulat munus quam offeratur, more filiorum Heli, I Reg. ii, 16 : Nunc dabis, alioquin tollam vi. Isa. 1, 23 : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. « Et judex in reddendo est, » hoc est, principes qui judicant, non liberaliter et gratis exhibent justitiam, sed in reddendo scilicet emptum pro pretio, vel vicem

Et hoc explanat per similitudinem : « Qui optimus in eis, » hoc est, minus nocens in rapinis, « est quasi paliurus. » Palirurus est herba vel frutex, quæ apud medicos resta bovis vocatur : crescit autem juxta vias, spinam habens aduncam, per quam transeuntes comprehendit, et trahit, et lacerat, et significat rapacitatem judicum, qui publica via gradientes cavillationibus comprehendunt, protractionibus tenent, cupiditate munerum lacerant. Isa. iii, 13 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? « Et qui rectus, » supple, reputatur, « quasi spina de sepe, » hispidus scilicet est, implexus, et viam transeuntibus prohibens. Isa. vii, 23 : In spinas et in vepres erunt. II Reg. xxiii, 6 : Prævaricatores quasi spinæ evellentur universi.

Et propter has culpas subdit pœenas :

Supple, ideo, « Dies speculationis tuæ, » supple, venerunt : dies scilicet

1 Proverb. 1, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Psal. xvii, 3, et ad Rom. iii, 15 : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.

<--- Page Split --->

quibus Deus speculando propalet iniquitatem tuam. Psal. LVIII, 6: Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Sophon. I, 12: Serutabor Jerusalem in lucernis. Et quod dixit, exponit: « Visitatio tua venit, » visitatio scilicet qua culpa liitur per poenam. Isa. x, 12: Visitabo Super fructum magnifici cordis. Isaie, XIII, 11: Visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum. « Et nunc, » supple, sine dilatione, « erit vastitas eorum. » Deuter. XXVIII, 64: Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus. Isa. I, 8: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. Jerem. VI, 6: Haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.

Consequenter subdit de dissipatione fœderis inter eos, et ne credant pseudoprophetis, et ducibus eorum qui seduxerunt eos:

« Nolite credere amico, » seducent scilicet. Vero enim amico credendum est, sed falso amico credendum non est.

Hieronymus : « Interrogatus quidam, « quid esset amicus? Respondit, Alter « ego. » Pythagorici amici vades se invicem tyranno dederunt. Demosthenes : « Amicus diu quaeritur, vix invenitur, « difficile observatur. » Et lyricus Poeta pro amico precans : « Serues (inquit) animæ meæ dimidium1. » Dominus in Evangelio Lucæ, XXII, 28, ostendens quis verus sit amicus, dixit: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Sed de talibus amicis non loquitur, sed de his qui lucra sequuntur. Hieronymus : « Delicata est amicitia quae « amicorum felicitatem et divitias sequi-

« tur. » De talibus ergo dicit : « Nolite credere amico. » Eccli. VI, 7 : Si possidis amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei, supple, teipsum. Exemplum accipe, II Reg. XVI, 21 et seq., ubi Achitophel decepit amicum suum David. Similiter Judas Christum 2. Psal. LIV, 13 et seq. : Si is qui oderut me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimus, dux meus, et notus meus : qui simul mecum dulces capiebas cibos. « Et nolite confidere in duce, » accipientes exemplum, Judic. IX, 1 et seq., de Abimelech qui cum esset dux Sichimitarum, contrivit eos et occidit. Matth. XV, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Ezech. XXI, 12 : Gladius hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel. « Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, » Ab uxore scilicet volente te a Deo avertere, custodi claustra oris tui, hoc est, secreta, sumens exemplum, Judic. XVI, 17 et seq., ubi Dalila secreta per blanditias extorsit a Samsone, et prodidit eum. Seneca : « Le- « vitas fœminea hoc solum tacere scit, « quod nescit. »

« Quia filus contumelam facit patri : » cujus exemplum est, II Reg. XVI, 22 et seq., ubi Absalom patrem regno expulit, et polluit concubinas ejus. « Et filia consurgit adversus matrem suam, » quod licet in Scripturis per exempla non legatur, tamen multoties factum est. Eccli. XXVI, 13: In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione abutatur se 3. « Nurus contra socrumbsuam, » supple, consurget. Genes. XXVII, 46, ubi uxores Esau contra Rebeccam surrexerunt. Unde dixit: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth. « Et

<--- Page Split --->

Inimici hominis domestici ejus. » Idem, Matth. x, 35 et 36, ubi sic dicitur: Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus soccum suam. Et inimici hominis domestici ejus. Luc. xii, 32 et seq. : Erunt... quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres diindentur : pater in filium, et filius in putrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. « Et inimici homunis domestici ejus, » hoc est, in eadem domo nati, et in eadem domo nutriti. Cant. 1, 3 : Filii matris mea pugnaverunt contra me.

« Ego autem ad Dominum adspiciam. » Tangit hic spem quam habet in Ido de consolatione, et habet duos paragraphos. Primo enim ostendit confortationem spei : secundo, insultatinimicis, ili, « Ne lateris ».

« Ego autem, » supple, non sperans in homine, « ad Dominum adspiciam, » fidei scilicet devotione. II Paral. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculosnolros dirigamus ad te. Job, xvi, 20 et 21 : Ecce in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis. Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus. « Exspectabo Deum. » Thren. iii, 26 : Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. Et hoc est quod sequitur : « Salvatorem meum. » Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Alia translatio : « Exspectabo Deum Jesum meum. » Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age. « Audiet me Deus meus. » Joan. xi, 42 : Ego sciebam quia semper me audis.

Et insultat inimicis captivantibus, subdens :

« Ne lateris, inimica mea, » Babylon

scilicet, vel diabolus, « super me, quia cecidi. » Job, xxxi, 29 : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Isa. xiv, 29 : Ne lateris, Philisthaa omnis tu, quoniam communita est virga percussoris tui. « Consurgam, » Deo scilicet miserante. Ad Roman. xiv, 4 : Domino suo stat, aut cadit : stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. « Cum sedero in tenebris, » captivitatis scilicet, vel pœnitentiæ. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cœli non video ? « Dominus lux mea est, » consolationis scilicet. Joan. i, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt : quin potius, ut dicit Chrysostomus, « lux tenebras dissipavit. « Psal. cxxxviii », 12 : Et nox sicut dies illuminabitur. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec operuit meam faciem caligo.

« Iram Domini portabo, » hoc est, pœnam mihi inflictam sustinebo patienter. Ad Galat. vi, 5 : Unusquisque onus suum portabit. Thren. iii, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum, Domini scilicet, ab adolescentia sua. « Quoniam peccavi ei, » hoc est, scio me meruisse quod patior. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. II Reg. xix, 27 et 28 : Fac quod placitum est tibi. Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi. « Donec causam meam judicet, » ut scilicet me purgatum a peccato liberet. Jerem. xi, 20 : Tibi revelavi causam meam, Domine Sabaoth. Et hoc est quod sequitur : « Et faciat judicium meum. » Judicium enim est pro iniqua voluntate deprimere adversarium, et liberare punitum. Gen. xv, 13-14 : Subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

<--- Page Split --->

Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo. « Educet me in lucem, » consolationis scilicet, peracta penitentia. Tob. ii, 22: Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis, « Videbo justitiam ejus, » hoc est, cognoscam quod justus est, cui peccata non placent, sed punit ea. Il ad Timothy. ii, 12 et 13: Si negaverimus, et ille negabit nos : si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest.

sub gravi pede judicii Domini scilicet, Isa. x x i i , 5 : Dies interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Iru exercituum. Isa. l x i i , 3 : Calcavi ru in furore meo, et conculcavi eos in iru mea. « Ut lutum platearum, » scilicet sui vilitate omnibus transeuntibus calcandum exponitur. Psal. x v i , 4 3 : I t lutum platearum delebo eos. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.

« Et adspiciet inimica mea, » Babylon scilicet, vel dæmones, « adspiciet me, » relevatam scilicet, et consolatam. I Reg. ii, 32 : Videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israel. « Et operietur confusione, » videns iniquam suam voluntatem de me fieri non posse. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irasectur, dentibus suis fremet et tabescet. Sap. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili. Psal. cviii, 29 : Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. « Quæ dicit ad me, » supple, insultando : « Ubi est Dominus Deus tuus, » in quem scilicet speras, quod te non liberat. Psal. xli, 11 : Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus? Hæc enim insultatio in blasphemiam nominis Dei vergit. Ad Roman. ii, 24 : Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes 1. « Oculi mei videbunt in eam, » punitam scilicet, et damnatam. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. Isaie, lxvi, 14 : Egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me : vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. « Nunc, » hoc est, absque mora in proximo scilicet. Ezech. vii, 3 : Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te. « Erit in conculcationem, »

« Dies. » Tangit hic consolationem per partes describens eam, et habet duae partes : descriptionem consolationis, et gratiarum actionem, ibi, « Quis, Deus, similis tui? »

In prima parte tria sunt, scilicet populi ædificatio : Populi reductio, ibi, « Pasce populum tuum. » Hostium humiliatio, ibi, « Videbunt Gentes. »

In ædificatione tria ponit, scilicet ruinarum resuscitationem, a servitute Gentium liberationem, et generalem terræ populationem.

« Dies, » supple, clare lucis et consulationis. Psal. cxvii, 24 : Hæc est diu quam fecit Dominus. « Ut ædificentur maceræ tuæ. » Macerias vocat parietina et ruinosa quæ post captivitatem Balylonicam reædificata sunt, maxime lumen de Ecclesia. Amos, ix, 11 : In diilla suscitabo tabernaculum David quod cecidit : et reædificabo aperturas mururum ejus, et ea, quæ corruerant, instaurabo. Isa. ix, 10 : Ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges rurum ministrabunt tibi.

Et subdit de liberatione a jugo servitutis : « In die illa, » quando scilicet fulgebit consolatio divinæ gratiæ, « Ionyr fiet lex. » Symmachus : « Præceptum, » hoc est, præceptum Chaldæorum, cui modo subjectus es, longe a te removibitur, et maxime præceptum legis meubrorum, quæ ex diabolo est in membri»

<--- Page Split --->

nostris, de quo dicitur, ad Roman. vii, 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ. Isa. x, 27 : Et erit in die illa : Auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum ejus de collo tuo, et conputrescef jugum a facie olei. Genes. xxvii, 40 : Tempus veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

Et subdit de terra generali populatione: « In die illa, » qua scilicet juxta verbum Malachiae, iv, 4 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, « ad te veniet, » o Judæa, vel Ecclesia, « de Assur » hoc est, ab Assur, ita quod Assur sit ablativi casus, et per hoc intelligit reditum de captivitate, vel introitum infidelium ac Gentium ad Ecclesiam. Baruch, iv, 3 : Ecce veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei. Isa. xxxv, 9 et 10 : Ambulabunt qui liberati fuerint. Et redempti a Domino, convertentur, et venient in Sion cum laude : et laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. « Et usque ad civitates munitas, » supple, veniet populus tuus inhabitandas, quae significant munimenta Ecclesiae in custodia Angelorum et Prælatorum, circumseptione præceptorum, et statutorum, et Scripturarum. Isa. xxxiii, 15 et 16 : Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus. Jerem. 1, 18 : Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram. Matth. v, 14 : Non potest civitas abscondi supra montem posita. « Et a civitatibus munitis, » supple, venientes inhabitabunt terram, « usque ad flumen, » hoc est, usque ad

Jordanem, infra quod spatium manebant novem tribus et dimidia : ultra Jordanem autem duæ tribus et dimidia, ita scilicet quod tota terra populata sit : quod fidelium frequentiam significat in Ecclesia, sicut et flumen fluenta gratiarum. Isa. lxii, 4 : Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. Jerem. xxxi, 24 : Habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul : agricolæ et minantes greges. De flumine dicitur in Psal. xlv, 5 : Fluminis impetus latificat civitatem Dei. « Et ad mare,» Magnum scilicet, quod ad Occidentem est, « de mari, » scilicet Rubro quod ad Orientem est, supple, terra tota habitabitur. Quæ duo maria duas amaritudines significant, scilicet in persecutionibus sæculi, et in luctu pænitentiæ. Psal. lxxxı, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare : et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. « Ad montem de monte, » supple, venient liberati, hoc est, de monte Medorum et Persarum ad montem Sion. Isa. li, 11 : Revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Mons autem significat eminentiam virtutum, per quam venitur ad eminentiam contemplationis. Jerem. xxxı, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Cant. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus.

« Et terra, » supple, inimicorum vel peccatorum, « erit in desolationem, » solitudinis scilicet, « propter habitatores suos, » hoc est, propter peccatum habitatorum. Isa. xxiv, 5 : Infecta est terra ab hab itatoribus suis. Et, post pauca, 3.6 : Maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus. « Et propter fructum, » hoc est, opera « cogitationum eorum. » Proverb. 1, 31 : Comedent igitur fructum via sua, suisque consiliis saturabuntur.

<--- Page Split --->

« Pascepopulumtuum . » Tangithicdemodocongregandipopulumetedu - cendidecaptivitate , quæJudæireferuntadtempussuiMessiæ : ethocfieride - betinaureaJerusalem , sedquiahæcfa - bulaest , deEcclesiaestexponendum . EtsuntverbaPatrisadFilium , cuidiciturinse , etinpastoribussuis :

« Pascepopulumtuum . » P s a l . x x i i , 1 e t 2 : Dominusregitme , etnihilmihideerit : inlocopascuæibimecollocavit . Pasceautemverboetexemplo . P s a l . x c i v , 7 : Nospopuluspascuæejus , etovesmanusejus . Genes . L , 2 1 : Nolitetimere : egopascamvosetparvulosvestros . « Invirgatua , » pastoraliscilicet , quærecti - tudinemvitæetrectitudinemdoctrinæsignificat , etcensuramcoercitionisec - clesiasticæ . E x o d . i v , 1 7 : Virgamquo - quehancsumeinmanutua , inquafactu - rusessigna . IstæsuntvirgæadquarumadspectumconcipiebantovesJacob 1 . « Gregemhæreditatistuæ , » hocest , cuituhæres , etquitibihæretsicuthæ - reditas . Ezech . xxxiv , 1 4 : Inpascuisuberrimispascameas , etinmontibusex - celsisIsrael . I s a . x i x , 2 5 : HæreditasmeaIsrael . Eccli . x x i v , 1 3 : InIsraelhæredi - t a r e , etinelectismeismitleradices . « H a - bitantessolos , » gregesscilicet . Solosau - temdicit , quiasocietatebonorumpa - storum , quisuntinAngelisetinSanctis , destitutierant , quemadmodumdicitur , O s e e , i i i , 4 : SedebuntfiliiIsraelsinerege , etsineprincipe , etsinesacrificio . Thren . i i , 2 8 : Sedebitsolitarius , ettacebit ; quialevavitsuperse . « Insaltu , » hocest , insilvestribusquantumadlocum , etquantumadmores . IIReg . x v n i , 8 : Multoplureserantquossaltusconsumpseratdepopulo , quamhiquosvoraveratgladiusindieilla . I s a . x x i , 1 3 : Insaltuadvesperamdormietis , insemitisDedanim . EtDedanimpaterna - Dedanim . lisinterpretatur , etsignificateosquiinsemitaprimipatrisdormiunt , quiini - tiumprævaricationisfuit .

EtsubditderesponsioneFiliiadPu - t r e m :

« InmedioCarmelipascentur , » ovenscilicet . Carmelusscientiacircumcisio - nisinterpretatur . Veraautemcircumci - sioest , inquaomnissuperfluitascon - cupiscentiæpræciditur , etillaestfidenCatholica . AdRoman . n , 2 8 e t 2 9 : Nonenimquiinmanifesto , Judæusest : n r - quequæinmanifesto , incarne , estcir - cumcisio : sedquiinabscondito , Judæusest : etcircumcisiocordisinspiritu , nonlittera : cujuslausnonexhominibus , sedexDeoest . « Basan , » hocest , inBasanpascentur : eteratterraultraJor - danem , ubiduætribusetdimidiahabi - tabant , etinterpretaturconfusio , signi - ficanseosquiconfundunturdepeccatissuis . Eccli . i v , 2 5 : Estconfusioaddi - censgloriam . Jerem . x x x i , 1 9 : Confu - sussum , eterubui , quoniamsustinuiopprobriumadolescentiæmeæ . « E t G a - l a a d , » quæetiamestinterratransJor - danem , ettransmigratiointerpretatur , etsignificatexsiliumpræsentisincolatus , inquoSanctipascuntur , quasiviatico . I s a . x l i x , 9 : Superviaspascentur . AdHebr . x i , 1 3 : Confitentesquiaperegriniethospitessuntsuperterram . « Juxtudiesantiquos , » hocest , sicutindiebusantiquispastisunt .

Ethocestquodexponendosubdit : « SecundumdiemegressionistuædrterraÆgypti , » hocest , sicutpavitunceospaneAngelorum , i t ä pascametme - l i u s . J o a n . v i , 4 9 e t 3 0 : Patresvestrimanducaveruntmamaindeserto , etmortuisunt . Hicestpanisdecælodescen - d e n s : utsiquisexipsomanducaverit , nonmoriatur . Etibidem , » . 3 2 : Siquismanducaveritexhocpane , vivetinæternum . Sapient . x v i , 2 0 : Angelo - rumescanutrivistipopulumtuum . « O s - tendameimirabilia , » mysteriascilicetNoviTestamentietmeipsum , quimira -

<--- Page Split --->

bilis sum. Job, ix, 10: Qui facit magna, et in comprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

« Videbunt gentes. » Hic tangitur de confusione hostium.

« Videbunt gentes, » quae prius scilicot te afflixerunt, « et confundentur, » peccasse se cognoscentes. Psal. cxxvii, 5: Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. « Super omni fortitudine sua, » qua scilicet Israel et Sanctos antea vastaverunt et oppresserunt. Ad hoc enim fortitudine et non justitia utebantur. Sap. ii, 11: Sit fortitudo nostra lex justitiae. Job, xxxix, 34: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?

Et hoc est quod sequitur : « Ponent manum super os, » hoc est, mala opera quae manibus exercuerunt, oppilabunt eis os. I Reg. ii, 9: Impii in tenebris conticescent. Psal. cvi, 42: Omnis iniquitas oppilabit os suum. « Aures eorum surdae erunt, » quae scilicet prius erant patulae ad audiendum id quod fuit contra Deum et Sanctos, modo ad hoc surdae erunt: nihil enim contra Dominum et Sanctos audient. Psal. lvii, 5 et 6 : Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

« Lingent pulverem sicut serpentes, » hoc est, ad modum lingentium pulverem se habebunt, jacentes ante pedes vestros, et veniam a vobis quaerentes. Quædam tamen Glossa dicit, quod lingent pulverem, hoc est, terrena et mollia, antequam notitiam Dei accipiant. Genes. iii, 14, dictum est serpenti : Super pectus tuum graderis, et terram comedes. Hoc enim non facit in se, sed in membris suis. Isa. lxv, 25 : Serpenti pulvis panis ejus. « Velut reptilia terræ, » hoc est, quæ repunt pro terrenis acquirendis, « pertur-

babuntur in ædibus suis, » hoc est, sicut reptilia facto sonitu, exeunt de ædibus : ita isti turbati ad pænitentiam egredientur de occultis latibulis ad confessionem, et manifestabunt se, ut dignam accipiant pænitentiam. Sapient. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur a subitatione insperata salutis. « Dominum Deum nostrum, » qui non adhuc eorum Deus, eo quod adhuc non noscunt eum, « non desiderabunt. » Ita habet communis littera, sed translatio Hieronymi habet, « Dominum Deum nostrum formidabunt. » Septuaginta : « Super Domino Deo nostro formida- « bunt. « Et tunc sensus est, quod videntes Deum esse in Sanctis, formidare incipient sicut Ægyptii, Exod. xiv, 25 : Fugiamus Israel : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Si autem est littera : « Non desiderabunt, » tunc sensus est, quod in judicio timentes judicem non desiderabunt eum videre, sed dicent illud Luce, xxii, 30 : Incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus : Operite nos. « Et timebunt te, » timore scilicet reverentiali, videntes Deum esse in te.

« Quis, Deus, similis tui ? » Ex prædictis de conversione Gentium os laxatur ad loquendum in gratiarum actionem, et agit grates de misericordia et veritate : de misericordia in remissione peccatorum, de veritate in impletione promissionum.

« Quis, Deus, similis tui ? » supple, est in misericordia et veritate. Psal. cxii, 5 : Quis sicut Dominus Deus noster ? Jerem. x, 6 : Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? « Qui aufers iniquitatem, » per hoc enim quod punis indulges, et non punis ad interitum. Judith, vn, 26 et 27 : Et nos ergo non uleiscamur pro his quæ patimur,

<--- Page Split --->

Deus corrised reputantes peccatis nostris hæc ipsa pit peccatores ut eos supplicia minora esse flagella Domini, emendet. quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. « Et transis, » supple, dissimulando et non imputando, sicut exterminator transivit domos filiorum Israel 1. « Peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ, » hoc èst, eorum qui relicti sunt ex hæreditate tua, quos scilicet pestis, fames, et gladius superstites reliquit, in semen futuræ multiplicationis. Psal. xxxi, 2 : Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Sap. xi, 24 : Dissimulas peccata hominum propter panitentiam.

Ex hoc autem confidens infert :

« Non immittet ultra, » supple, super nos, « furorem suum, » puniendo scilicet æternaliter. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quoniam aversus est furor meus ab eis. « Quoniam volens misericordiam est. » Osee, vi, 6, et Matth. ix, 13 : Misericordiam volo, et non sacrificium. Sap. xi, 24 et 25 : Misereris omnium, et nihil odisti eorum quæ fecisti.

tudinem pænientiæ convertet. Psal. lxvii, 23 : Dixit Dominus : Ex Busan convertam, convertam in profundum muris, hoc est confusione peccati (quod interpretatur Basan) in profundum pænitentiæ. « Omnia peccata nostra, » non quædam, quia, sicut dicit Ambrosius, « impium est a Deo dimidiam sperare « veniam. » Exod. xiv, 28 : Aquæ opriruerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingremi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.

Et subdit de veritate promissionum :

« Dabis veritatem Jacob, » hoc est, omnem promissionem quam patribu» fecisti, veraciter adimplebis. IV Reg. x, 10 : Videte ergo nunc quoniam non ercidit de sermonibus Domini in terram. Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem suslinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Psal. i, 6 : Justificeris in sermonibus tuis. « Misericordiam Abraham, » supple, dabis Abraha misericordiam scilicet promissam. Luc. i, 54 et 55 : Recordatus est misericordiae sua : sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. « Quæ jurasti patribus, » hoc est, firmiter dare statuisti. Hieronymus, « quod scilicet de multitudine hominum « alios salvas in veritate, alios in miseri- « cordia. » Ad Hebr. vi, 17 et 18 : In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum sulatium habeamus. « A diebus antiquis, » hoc est, ab æterno per prædestinationem, et a principio mundi per promissionem. Isa. li, 9 : Consurge sicut in diebus untiquis, in generationibus sæculorum.

« Revertetur. » Hieronymus : « Ab ira « ad clementiam, quæ est domus ejus, a « qua per peccatum ejicitur, ad eam per « pæmitentiam reducitur. » Psal. cxxxii, 8 : Surge, Domine, in requiem tuam 2. Requiescit enim Dominus in clementia, et in misericordia. « Et miserebitur nostri. » Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.

Qualiter autem hoc fiat, subdit : « Deponet, » supple, a collo nostro, « iniquitates nostras, » quæ scilicet nos deprimebant, sicut onus grave. Isa. lviii, Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. « Et projiciet ad profundum maris, » hoc est, in amari-

<--- Page Split --->