D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI,
ORDINIS PRÆDICATORUM .
IN JONAM PROPHETAM
ENARRATIO.
Prologus Divi Hieronymi in Jonam prophetam 1.
Jonam sanctum Hebræi affirmant filium fuisse mulieris viduæ Sareptanæ, quem Elias propheta mortuum suscitavit: matre postea dicente ad eum : Nunc in isto cognovi, quia vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo veritas est 2 . Ob hanc etiam causam ipsum puerum sic vocavit, Amathi. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat. Et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius esse dicitur veritatis. Ideo de veritate columba nascitur, quia Jonas, columbam 3 sonat. In condemnationem autem Israel Jonas ad gentes mittitur : quod Ninive agente pœnitentiam, illi in malitia perseverant.
Temporibus quippe Jeroboam regis Israel, qui, Deo vero derelicto cum populo suc, in Samaria idolis sacrificabat, Jonam prophetam fuisse, quartus liber Regum indicat 4. Is, cum prophetia illuminante, peccatores civitatis Ninive Dei misericordiam consecuturos videret, ne falsa prædicare videretur, ad denuntiandum interitum ejusdem civitatis ire nolebat. Nam sicut Deus ad Abraham de impietate Sodomorum et Gomorrhaeorùm locutus est : Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum pervenit ad me 5, ita et de Ninive dicitur : Eo quod ascenderit clamor malitia ejus ad Deum 6. Et quia sententia Dei
<--- Page Split --->
de Sodoma, minime revocata est, ita et Jonas adversum Niniven prolatam sententiam revocari nolebat, divinae dispensationis ignarus, qui salutem hominum ad se convertentium magis vult quam interitum. Hoc illi acciderat quod et sancto Eliseo, qui filium Sunamitidis mulieris mortuum ignoravit. Ideo u conspectu Dei fugere se Jonas putabat, humanum aliquid passus, dicendo David: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam 1 ?
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN JONAM PROPHETAM EXPLICATIO.
« Sanctum Jonam. » In hoc Prologo ostendit Hieronymus, quis sit iste Propheta, cui, quando, et qualiter prophetavit. Et secundum hoc dividitur prologus.
« Sanctum Jonam. » Sanctum dicit, ne propter fugam qua Dominum fugit, peccator videatur : « Hebræi affirmant, » sive asserunt, cum tamen sit opinio poJonasfiliustiusquamassertio , « filiumfuissemulie - fuitviduerisviduæSareptanæ , » dequaIIIReg . x v n , 1 7 etseq . , ubidicitur , quodfiliumilliusviduæEliassuscitavit 2 : sednondi - citur , quodfiliusilleJonasfuerit , « quemEliasProphetamortuumsuscitavit , » sicutibidemlegitur , « matreposteadi - centeadeum , » hocest , adEliam : « Nuncinisto , » factoscilicetsuscitatio - n i s , « cognovi , quoniamvirDeiestu , » strenuescilicettehabensinobsequiisdivinis . J o b , 1 , 3 : Eratvirillemagnusinteromnesorientales . « EtverbumDeiinoretuoestveritas . » LitteraVulgatæ , IIIReg . x v n , 2 4 , sichabet : EtverbumDomi - niinoretuoverumest . « Obhancetiam - causamipsumpuerum , » supple , suscita - t u m , « vocavit , » materscilicet , « A m a - t h i , » hocest , filiumAmathi . Etsecun - dumhocintelligiturdesecundanativi - t a t e , quasuscitatusestamortuis , quodfueritfiliusAmathi : etnonintelligiturdeprima , quanatusestexmatre .
Et hoc est quod sequitur : « Amatli
enim in nostra lingua veritatem sonat. » Et nominis subjungit rationem: « Et ex eo quod verum locutus est Elias. » Joan. xvni, 17: Sermo tuus veritas est, « ille qui suscitatus est, » et sic quodammodo secundam nativitatem habuit, « filius dicitur esse veritatis, » formam veritatis habens in spiritu prophetico. sicut filius formam habet patris. « Ideo de veritate, » divina scilicet, « columba nascitur, » donum scilicet Spiritus sancti : quia Spiritus sanctus de Verbo quod veritas est procedit. Act. x, 44: Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spivitus sanctus super omnes qui audiebant verbum. « Quia Jonas columbam sonat : » et ideo Jonas fuit nomen proprium, sed Amatli cognomen. Et cum dicitur Jonas Amatli, Amatli genitivi casus est, et intelligitur filius Amatli sccundum consuetudinem quarumdam gentium, qui filios ex patribus cognominant, ut Petrus Eliæ. Hæc ergo de nomine et genere dicta sunt.
Et subdit quibus prædicavit:
« In condemnationem autem Isreel, » quæ fit judicio comparationis, « Jonas ad Gentes, » hoc est, ad Gentiles, « mittitur. » Jeremiæ, xlix, 14 : Legatus ad Gentes missus est. « Quod Ninive agente pœnitentiam, » quæ civitas est Gentilium, « illi, » hoc est, filii Israel, « in malitia perseverant. » Lucæ, xi, 32 : Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plusquam Jonas hic.
1 Psal. cxxxvii, 7. 2 III Reg. xvii, 22: Et exaudivit Dominus vocem
<--- Page Split --->
Et subdit quando prophetavit :
« Temporibus quippe Jeroboam 1, regis Israel » qui pronepos fuit Jehu, sub quo etiam Osee, Joel, et Amos prophetaverunt secundum regulam Hebræorum, qui dicunt quod Prophetae in quorum titulis tempora prophetiae non ponuntur, eorumdem regum temporibus prophetaverunt, sub quibus illi qui ante eos in titulis reges habent, prophetaverunt. « Qui, » scilicet Jeroboam, « Deo vero derelicto cum populo suo, » decem tribuum scilicet, « in Samaria idolis sacrificabat, » hoc est, vitulis aureis in Dan et in Bethel positis, « Jonam Prophetam fuisse, » hoc est, vixisse, « quartus liber Regum indicat, » octavo capitulo scilicet.
Et subdit qualiter se habuit in prophetando :
« Is, » scilicet Jonas, « cum prophetia illuminante, » hoc est, prophetica illuminatione illuminante ad scientiam scilicet futurorum, « peccatores civitatis Ninive, » qui tunc scilicet peccatores erant, « Dei misericordiam consecuturos videret, » per pœenitentiam, « ne falsa videretur praedicare, » sive praedicere de futura scilicet civitatis eversione, » ad denuntiandum interitum ejusdem civitatis ire nolebat, » hoc est, volebat non ire, ne scilicet derogatio fieret veritati. Et attende quod voluntas cadit super antecedens absque consequente, et super affirmationem et negationem simul, et cadit divisim super ea, quae secundum rem dividi non possunt : et ideo possibile est, quod volebat non ire cum praejudicio veritatis, et volebat ire cum medilicatione charitatis, tamen praelegit non
ire in actu ad ostensionem humilitatis, sperans quod per alium a Deo missum, essent convertendi.
Quare autem missus sit, subdit :
« Nam sicut Deus ad Abraham, de impietate Sodomorum et Gomorrhæorum locutus est, » hæc verba scilicet : « Clamor Sodomorum et Gomorrhæorum pervenit ad me , ita et de Ninive dicitur : Eo quod ascendit clamor malitiae ejus, » hoc est, Ninive, « ad eum, » hoc est, ad Deum 4. « Et quia sententia Dei, » quam scilicet « de » subvertenda dedit « Sodoma minime revocata est 5, » precibus Abrahæ scilicet, « ita et Jonas adversus Niniven prolatam sententiam, » de subversione scilicet, « revocari nolebat, » hoc est, volebat non revocari cum præjudicio veritatis. Et ideo factum fecit, hoc est, fugit, ne veritas in ore suo labem pateretur, sperans quod peccatores aliter converterentur, « divinae dispensationis ignarus. » Dispensationem vocat rigoris per misericordiam relaxationem, qua cedens severitati justitiæ misereri potius eligit quam condemnare.
Et hoc est quod sequitur : « Qui, » relatio simplex est ad intellectum, per hoc quod dicitur divinae, « salutem hominum ad se convertentium, » supple, se, « magis vult quam interitum, » Ezechielis, xviii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
« Hoc illi acciderat, » eodem scilicet modo ignorantiae, « quod et sancto Eliseo, qui filium Sunamitidis mulieris, » cum esset in Carmelo, « mortuum, » supple, esse domi, « ignoravit ». » Unde
<--- Page Split --->
dicit, ibidem, IV Reg. iv, 27: Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Et subdit de causa fugae : « Ideo, » scilicet propter verecundiam si verum non diceret, « a conspectu Dei, » hoc est, a Judaea, in qua conspectus Dei fuerat, » Jonas fugere se putabat, » sperans quod in alia terra Dominus sibi non ap-
pareret, « humanum aliquid passus. » Augustinus : « Falsa pro veris approba- « re humana tentatio est. » « Dicente David, in Psal. cxxxviii, 7 : « Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? » et sic nullus potest effugere Deum. Augustinus : « Domine, ubique « es, et qui a te recedit quo it, nisi a te « placido ad te iratum? Unde et Jonas « fugiens ex ira Dei tempestatem invenit. »
Argumentum D. Hieronymi in Jonam prophetam.
Jonas columba et dolens, filius Amathi, qui fuit de Geth, quae est in Opher 1, ad Gentium praeconium mittitur. Missus contemnit, fugit, fugiens dormit, propter quem periclitatur navis, sed sors latentem reperit. Ejectus praedicavit subversionem. Sed contristatur in poenitentia urbis. et saluti Gentium invidet. Gaudet etiam in hederae virentis umbraculo, et dolet subito arescente.
Cujus sepulcrum in quadam urbium Geth in vìculo demonstratur, in secundo milìario Sephorìm, itinere quo pergitur Tiberìaden.
ARGUMENTI DIVI HIERONYMI IN JONAM PROPHETAM EXPLICATIO.
Jonas interpretatur columba et dolens.
« Jonas columba. » Istud videtur esse argumentum : De omnibus enim dictis in textu mentem aperit. « Jonas, » supple, interpretatur « columba et dolens. » Duas enim habet interpretationes. « Filius Amathi, » hoc est, veritatis, « qui, » scilicet Jonas, « fuit de Geth, » natus scilicet, « quae » scilicet Geth, « est in Opher » provincia. Et hoc dicitur ad differentiam illius Geth, quae est in terra Philisthiim. « Ad Gentium praeco-
nium mittitur, » hoc est, ad Niniven quae Gentium civitas est. Et sicut dictum est, temporibus Jeroboam pronepotis Jehu, IV Regum, xiv, 25 : Jeroboam restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam,filium Amathi, prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. « Missus contemnit, » hoc est, negligit dissimulando, mandatum contemnens sive negligens, « fugit, » a Judaea scilicet, « fugiens dormit » in navi : « propter quem pericitatur navis » per tempestatem a Domino emissam, « sed sors, » hoc est, explora-
<--- Page Split --->
tio divini judicii, « latentem, » supple, in navi, « reperit » et hoc totum in primo capitulo continetur.
« Ejectus, » supple, a pisce in terram, « prædicavit subversionem, » supple, Ninive. Et hoc in secundo et tertio capitulo.
« Sed contristatur in pœnitentia urbis, » hoc est, contristatur de facto quod sequebatur ex pœnitentia urbis, quod fuit apparens lapsus veritatis, « et saluti Gentium invidet. » Invidia duo habet : unum ex genere, quod est contristatio : alterum ex specie, quod est non velle bonum proximo, et hoc Jonas non habuit, nisi quoad quid, scilicet quoad consequens ex pœnitentia urbis. Diximus enim quod voluntas cadit super antecedens absque consequente, et super affirmationem et negationem simul : quæ tamen simul esse non possunt : et propter hoc vera invidia non fuit, sed verecundia
quædam aliquid simile habens invidiæ. « Gaudet etiam in hederæ virentis umbraculo, » sub qua scilicet sedit, eversionem urbis exspectans, « et dolet subito arescente, » supple, hederæ umbraculo. Et hoc totum continetur in quarto capitulo.
« Cujus, » scilicet Jonæ, « sepulcrum Jonæ sepulcrum. in quadam urbium Geth, » hoc,est, pertintentium ad metropolim quæ dicitur Geth, « in vículo » quodam (vículos vocatur parva villa) « demonstratur, » his scilicet qui venerationis causa adveniunt, « in secundo milliario Sephorim, » hoc est, a civitate Sephorim, quæ, ut dicit Hieronymus, hodie appellatur Diocesaria, « itinere quo pergitur Tiberiaden, » quæ est super mare Tiberiadis in Galilæa, et ab eodem vico dicunt quidam beatam Annam matrem gloriose Virginis fuisse natam.
Anna. Marie virginis mater ubisit orta ?
CAPUT I.
Jonas a Domino missus ut in Ninive prædicaret, navigio fugit in Tharsis a facie Domini : quo immittente,in navim tempestatem, jactisque sortibus, deprehensus Jonas in mare mittitur, cessatque tempestas.
Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens : 2. Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini : et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis : et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Et dixit vir ad collegam suum : Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
<--- Page Split --->
Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis? quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu?
Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cœeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumeseebat.
Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit ma-
re a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius : et ne des super nos sanguinem innocentem, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
IN CAPUT I JONAE
ENARATIO.
I
« Et factum est. » Prophetia ista dividitur in titulum et tractatum.
In titulo sex continentur, scilicet divinorum studium, et meditatio, quod notatur in copulativa conjunctione « et. » Cum enim non copulet aliquid ante in sermone, necesse est quod copulet ad id quod præcessit in mente. Unde Glossa : « Multa in spiritu videns, de « multis in hæc verba prorupit. » Simile, Ezech. 1,1 : Et factum est. Psal. 1, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte.
Secundo, notatur efficacia sermonis et potestas, cum dicit, « Factum est. » Sermo enim Dei factivus est eorum quae loquitur. Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi. Psal. cxii, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt.
Tertium est illuminatio quod notatur per « verbum, » Eccli. i, 3 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Augustinus in libro de Trinitate: « Verbum quod « insinuare intendimus cum amore noti- « tia est 1. »
Quarto, notatur auctoritas per hoc quod dicitur, « Domini. » Verbum enim Domini auctoritatem habet : verbum autem hominis non. I ad Thess. ii, 13 : Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei. Luce, x, 16 : Qui vos audit, me audit.
Quintum est appropinquatio verbi ad rationem prophetæ, quod notatur in præpositione « ad. » Deuter. xxx, 14 : Non longe est verbum a te 2. Ad Rom. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Jacob. 1, 21 : Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Sextum est auctor, cum dicit, « Jo-
1 S. AUGUSTINUS, de Trinitate, lib. VIII.
2 Vulg. habet, Deuter. xxx, 14 : Juxta te est
sermo, scilicet Domini, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
<--- Page Split --->
nam, » quem describit nomine et genere. Jonas autem columba, vel dolens interpretatur, et a columba, hoc est, a Spiritu accepit revelationem : dolens auten annuntiavit, sicut et omnis Praedicator facere debet : quod enim haurit in contemplatione, cum gemitu debet effundere in praedicatione. Act. xx, 18 et 19 : Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis. Cant. ii, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Turtur enim gemitum habet pro cantu. In his figura Christi est, dicit tilossa : super Christum enim quievit Spiritus in specie columbae 1. Et pro nobis doluit, Isa. liii, 4 : Vere languores nostros ipse tulit. Et describit per genus : « Filium Amathi, » hoc est veritatis. Quamvis enim litteraliter fuerit filius Amathi, tamen etiam verum est quod æterna veritate Prophetae formantur in filios veritatis. Sap. vii, 27 : Sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. « Dicens. » Per hoc notatur processus a Ileo in cor Prophetae : ab eo enim qui dicit verbum formatum procedit. II Reg. xxii, 3 : Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
« Surge. » Ista prophetia dividitur in duas partes. Prima continet primum praeceptum missionis cum suis adhaerentiis : secunda, secundum cum pertinentibus ad ipsum, infra, iii, 1, ibi, « Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens. »
Prima in duas dividitur. Primo enim tangitur praeceptum, quod est causa fugae : secundo, fuga ipsa.
In praecepto tria sunt, scilicet praeparatio Prophetae ad obediendum, opus praeceptum, et causa.
In prima horum tria sunt, scilicet elevatio ad cœlum quod notatur per « Surge. » Ad Coloss. iii, 1 : Si consurrezistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Componitur enim surge a sursum et age. Unde sensus est : Sursum te age : qui enim in imis est nebulis phantasiarum et tenebris errorum impeditus, claritatem incircumscripti luminis videre non poterit. « Et vade, » profectu virtutis et veritatis. Psal. lxxxvii, 16 : In lumine vultus tui ambulabunt. Prov. iv, 18 : Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. « In Niniven, » quae speciosa interpretatur, et mundum significat, qui propter quod pulcher est, graece xópos dicitur, quod latine sonat ornatus, et latine dicitur mundus (ut dicit Boetius) quia a mundissimo exivit exemplari. 'Unde in Consolatione philosophiae dicit :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherri- [mus ipse.
Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. « Civitatem, » quae dicitur quasi civium unitas, quia uno consensu ferebantur ad mala. Genes. vi, 12 : Omnis caro corruperat viam suam. « Grandem, » propter peccati scilicet deformitatem. I Reg. n, 17 : Erat ergo peccatum puerorum grande. Ezech. xxi, 5 : Sordida, nobilis, grandis interitu. « Et praedica in ea. » Opus praecepti est. Et dicit Chrysostomus super Matth. iv, quod « praediatio est de his quae sunt « fidei, et supra rationem doctrina au- « tem de his quae sunt bonorum morum, « sub ratione. » II ad Timoth. iv, 2 : Praedica verbum, insta opportune, importune.
Et subdit praecepti causam et necessitatem : « Quia ascendit, » per superbiam et incrementum. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascen-
<--- Page Split --->
dit semper. I ad Thessal. n, 16 : Ut impleant peccata sua semper. « Malitia ejus. » Non dicit peccatum, quia peccatum est deformis actus, qui alicujus ex infirmitate vel ignorantia procedit : malitia vero hic dicitur peccatum quod procedit ex mala radice, scilicet ex delectatione in malo. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Sap. v, 13 : In malignitate nostra consumpti sumus. « Coram me : » clamat scilicet ut vindicem in eos. Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me. Genes. xviii, 20 : Clamor Sodomorum et Gommorrhæ multiplicatus est.
« Et surrexit Jonas. » Tangitur hic fuga, et reductio fugientis, infra, n, 1, ibi, « Et præparavit Dominus piscem. »
In prima duo sunt, scilicet, laitatio fugientis, et deprehensio, ibi, y. 7 : « Et dixit vir ad collegam suum. »
In primo, tangitur fuga, et fugientis persecutio, ibi, « Dominus autem misit ventum. »
In prima duo sunt, scilicet præparatio ad fugam, et fuga.
« Et surrexit Jonas, » de loco scilicet quietis et contemplationis, in quo melius sedendum fuit. Luce, xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Philosophus in septimo Physicorum : « In sedendo et quiescen- « do fit anima sciens et prudens. » « Ut fugeret in Tharsis. » Glossa : « Tharsis « una est civitas Ciliciae, ut dicit Jose- « phus ; alia est civitas India, ut dicitur « II Paral. ix, 21. Neutro modo sumi- « tur hic, sed Hebræis consuetudo est « quodlibet mare Tharsum vocare. » Unde, Psal. xlvii, 8 : In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, hoc est, maris. « A facie Domini, » hoc est, a præsentia apparentis Domini, quem putabat non apparere præsentialiter nisi in Judæa : quia in Psal. lxxv, 2, dicitur : Notus in Judæa Deus. Et ideo subducens se Judææ, putabat se subducere præsentia
Domini apparentis. Moraliter, Tharsis exploratio gaudii interpretatur, fuga vero recessum a Domino significat : qui enim a Domino recedit, terrena explorat gaudia. Jerem. xvii, 13 : Recedentes « te, in terra scribentur.
Et subdit de fuga :
« Et descendit in Joppen. » Joppe portus Judææ est, in quo usque hodie monstrantur saxa, in quibus Andromeda ligata, Persei est auxilio liberata. Inter pretatur autem pulchritudo : ad pulchri tudinem enim mundi fugit, qui Deum desert. Proverb. xxxi, 30 : Fallaz gra tia, et vana est pulchritudo. « Et invenit navem euntem in Tharsis, » hoc est, in mare : non enim curavit quo iret, dum modo Judææ et præsentiæ Dei se sub duceret. Navis hæc curiositatem signili cat, in qua navigant pulchritudinem sa cu li cupientes experiri. Act. xxvii, 41 : Cum incidissemus in locum dithalas sum, impeg erunt navem : et prora qui dem fixa manebat immobilis, puppis vr ro solvebatur a vi maris. Prima enim pars curiositatis lucrorum humanorum aliquamdiu manet, ultima vero pars in dithalasso, mortis amaritudine absorbe tur. « Et dedit naulum ejus, » pretium scilicet subvectionis, « et descendit in eam, » de littore scilicet in navem, « ut iret cum eis in Tharsis, » hoc est, in la titudinem maris, « a facie Domini, » sup ple, se subducens. Et significat eos qui magna pretia dant eis, qui advehunt eos ad lucra mundi et vanitates. Ezech. xvi, 34 : Eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium, id est, contra consuetudinem mulierum in fornicationibus suis. Istud significatum est, II Mach. iv, 8 et 9, ubi impius Jason pro principatu obtulit tre centa et sexaginta talenta, et alia centum quinquaginta, si potestatem acciperet gymnasium et ephebiam in Jerusalem constituendi.
<--- Page Split --->
Et subdit de persecutione fugientis, et dicit quatuor : ortum scilicet tempestatis, clamorem turbae navigantis, soporem Jona dormientis, et excitationem gubernatorum.
« Dominus autem misit ventum magnum in mare. » Psal. cxxxiv, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. « Et facta est tempestas magna in mari. » Tribulatio scilicet exorta ex tentatione et persecutione. Nahum, 1, 3 : Dominus in tempestate et turbine vix ejus. Psal. lxviii, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. « Et navis, » ex concussione scilicet procellarum et ventorum, « periclitabatur conteri, » hoc est, ut contereretur. Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Ventus iste persecutionem significat, vel tentationem. Matth. viii, 24 : Motus magnus factus est in mari.
« Et timuerunt nautae, » qui scilicet magis noverunt maris pericula : propter quod necesse fuit omnes alios magis timere. Act. xxvii, 30 et 31 : Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, dixit Paulus centurioni, e militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. Isti enim significant gubernatores Ecclesiae. Psal. cvi, 26 : Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat. « Et clamaverunt viri ad deum suum, » ita scilicet quod quilibet deum suum invocabat. Matth. xiv, 30 : Videns vero ventum validum, timuit : et cum caepisset mergi, clamavit,dicens : Domine, salvum me fac. Matth. vim, 25 : Domine, salva nos, perimus. « Et miserunt vasa sua, » hoc est, merces in quibus sicut in vasis continebantur lucra eorum, « quae, » scilicet vasa, « erant in navi, in mare, » supple, mittentes ea, « ut alleviaretur ab
eis, » supple, navis, ut scilicet populus plus de rate habens ex levitate oneris, non facile submergeretur. Et significat eos qui omnibus relictis nudi evadunt. Act. xxvii, 18 et 19 : Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt : et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. Sicut videmus aliquos in principio tribulationis jactum facere per aliquam eleemosynam : et cum increverit tribulatio, tunc projiciunt omnia, et nudi evadunt. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
« Et Jonas descendit ad interiora navis, » ut scilicet periculum suum non videret : « et dormiebat sopore gravi, » hoc est, profundo somno ex gravi tristitia causato. Tristitia enim est motus secundum sistolem cordis, et in tali motu calor et spiritus et sanguis ab exterioribus organis sensuum retrahuntur ad interiora, quibus retractis, organis sensuum subrepit frigiditas, quae somni causa est. Lucae, xxi, 43 : Cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. Significat autem Jonas ignavos in pœnitentia vel religione, qui semper dormiunt somno dissimulationis boni. Prov. vi, 10 et 11 : Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conferes manus tuas ut dormias : et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Quædam Glossa dicit, quod « cæteris timentibus, eo quod misericor- « diam Dei ignoraverunt, propheta solus « sciens Deum esse misericordem, dormi- « vit securus. » Sed hoc non est probabile, quia talis somnus non fuisset gravis, sed levis.
« Et accessit ad eum gubernator, » cui scilicet navis cura incumbebat, « et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? » Prov. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuæ.
<--- Page Split --->
Hoc enim significat Prælatos excitantes subditos ad bona opera. Ad Hebr. xm, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. « Surge, » hoc est, ad Deum evigila. Ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Eccli. xxxix, 6 : Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
Et hoc est quod sequitur : « Invoca Deum tuum, » hoc est, in te voca, quoniam in quo Deus est periclitari non potest. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. « Si forte recogitet Deus de nobis. » Si forte dicit, quia in arbitrio Dei est. Simile, Joel, ii, 14 : Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus. Recogitare autem Deus dicitur, quando post dissimulationem juvat : quando autem dissimulat, a corde abjecisse videtur. Psal. xlii, 23 : Exsurge, quare obdormis, Domine ? Daniel. ix, 19 : Exaudi, Domine, placare, Domine : attende et fac. « Et non pereamus. » Joel, n, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
« bantur, quærebant explorare per in- « dicium divinum, et hoc hic sortem « vocant. » Et hoc est quod dicit : « Venite, et mittamus sortes » Proverb. xvi, 33 : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Simile, Act. i, 26 : Cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis. Eccli. xiv, 13 et 16 : In divisione sortis da et accipe, et justifica animam tuam. Cujusmodi autem sortes fuerint, non legitur. Similiter quo indicio manifestatum sit, non legitur. Unde non creditur quod fuerit aliud nisi per orationem exploratio indicii divini. Et in hunc sensum concordat Beatus Dionysius. « Et sciamus, » supple, indicio sortis, « quare hoc malum, » tempestatis scilicet, « sit nobis, » ex quo non est ex causis naturalibus. Et videntur velle quod concorditer in hoc consentiant quod pro reo habeatur, quemcumque sors deprehenderit, sicut I Reg. xiv, 42 : Mittite sortem inter me, et inter Jonathan, filium meum. Et captus est Jonathas, scilicet sorte, et habitus pro reo, nisi precibus populi liberatus fuisset. Similiter, Esther, iii, 7, et ix, 26 : Missa est sors in urnam. Et ibidem, x, 10 et 11 : Duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. Venitque utraque sors in statutum.
« Et' dizit vir ad collegam suum. » Tangitur hic modus quo deprehensus est Jonas per sortem. Et dicuntur duo : scilicet missio sortium, et timor sortientium, ibi, « Et dixerunt ad eum : Indica nobis. »
« Dizit vir, » unusquisque scilicet, « ad collegam suum. » Collegas vocat qui communicabant in eadem navigatione. Et dicitur hic collega a con et ego, quod est eligo, quia tales eodem ucro vel artificio communicantes, sel mutuo eligunt in socios. « Hi ergo, ut « dicit Hieronymus, videntes quod ex « causis naturalibus venti non eleva-
« Et miserunt sortes. » Ex quo facto intelligitur quod orantes miserunt eas, et idcirco creditur quod fuerit exploratio voluntatis divinae, sicut et orantibus Apostolis, Act. i, 24, dixit Petrus : Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum. « Et cecidit sors super Jonam. » Cadere dicitur sors, quia causam ordinatam non habet, sed casu accidit, propter quod etiam sortiarie scientiae in Ecclesia prohibite sunt. Num. xxiii, 23 : Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Et haec incertitudo eventus sortis potuit etiam esse causa, quare post sortis missionem timuerunt.
<--- Page Split --->
Et hoc est quod sequitur :
« Et dixerunt ad eum, » ad Jonam scilicet : « Indica nobis, » quia sors non sufficit, nisi tu confitearis, « cujus, » operis tui scilicet, « causa malum istud nobis sit ? » Simile, Josue, vii, 19 : I'ili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris. Et descendunt ad specialia : « Quod est opus tuum ? » hoc est officium. De illis enim qui de turpibus officiis sunt, facilius mala creduntur : de Prophetis autem et Doctoribus non præsumitur quod aliquid mali tractent. Luc. vi, 44 : Unaquæque arbor de fruclu suo cognoscitur. « Quæ terra tua ? » hoc est, patria. Ex consuetudinibus enim patriæ, malum vel bonum præsumitur de homine. De quibusdam enim dicitur, Sapient. xii, 10 et 11 : Naturalis malitia eorum non poterat mutari : semen enim erat maledictum ab initio. « Et quo vadis ? » scilicet in quam regionem, et ad quid ? « Vel ex quo populo es tu ? » Glossa, hoc est, de cujus civitatis populo. Et hoc quærebant ut cultum explorarent. Sciebant enim, quod Judæi populus Dei dicebatur. Deuter. vii, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris.
« Et dixit ad eos. » Tangitur hic responsum veritatis,timor judicii, inquisitio consilii, determinatio ipsius deprehensi quid agendum sit. « Hebræus ego sum, » et sic satisfacit de terra et populo. Eccli. iv, 24 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Et satisfacit de opere, subdens : « Et Dominum Deum cæli ego timeo, » hoc est, timore ego fugio. Et est, ac si dicat : Non deos quos vos colitis, qui ad hominibus facti sunt. Esther, xiii, 10 : Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. « Qui fecit mare, » Glossa, in quo fugio, « et aridam, » Glossa, a qua fugio. Et est confessus permixta prædi-
catione, quia et reprehendit illos de cultura falsorum deorum, et seipsum quod ad mare fugiens putabat evadere eum qui mare creavit. II Machab. vi, 26 : Manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.
« Et timuerunt viri timore magno, » audientes scilicet quod Deum coleret. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. « Et dixerunt ad eum, » non statim condemnantes. I ad Corinth. iv,5 : Nolite ante tempus judicare. « Quid hoc fecisti ? » Reprehensio est. Ad Galat. vi, 5 : Et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. « Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret . » Antipophora est. Posset enim quæri, quare reprehenderent eum quem ignoraverent. Et respondet, quod hoc sciverunt, quod Deum fugeret. Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. « Quia indicaverat eis, » Jonas scilicet. Voluit enim magis, quod peccatum suum in eum solum redundaret, quam quod alii innocentes in peccato suo perirent. II Reg. xxiv, 17 : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me. Psal. xxxi, 5 : Dilectum meum cognitum tibi feci, et iinjustitiam meam non abscondi.
« Et dixerunt ad eum. » In dubiis recurrunt ad consilium ejus, qui sibi conscius est, ut potius ex eo, quam ab ipsis sententia procedat. Luce, xix, 22 : De ore tuo te judico. « Quid faciemus tibi? » quo scilicet Deus placatus iram avertat, « et cessabit mare a nobis. » Ac si dicant : Periculum omnibus imminet in tui solius delicto. Exemplum autem hujus est, Josue, vii,
<--- Page Split --->
4 et 5, ubi propter solum Acham omnibus imminebat periculum, et illo punito omnes salvi facti sunt. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsi. Quam necessaria autem fuerit hujusmodi inquisitio consilii, subdit : « Quia mare ibat, » motu scilicet fluctuum, « et intumescebat, » elevatum per vaporem de fundo surgentem, ita scilicet quod fluctus jam operiebant eos. Psal. xcii, 2 : Mirabiles elationes maris. Thren. iii, 54 : Inundaverunt aqua super caput meum : dixi : Perii.
« Et dixit ad eos, » confidens de Dei ordinatione, quod salvus conservaretur ad praedicandum. « Tollite me, » supple, de navi, « et mittite in mare. » Præsumpsit enim de misericordia et ordinatione Dei, quod servandus esset ad vitam, et quædam Glossa dicit hoc sibi fuisse revelatum, et ideo non se commisit periculo. Isa. xlui, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. « Et cessabit mare a vobis. » Remota enim causa, removetur effectus. Et attende quod consilium Dei fuit, quod sua voluntate et non violentia vel necessitate projicientium mitteretur in mare. Missio enim Jonæ in mare, missionem significabat Christi in amaritudinem Passionis, quam voluntate et non necessitate assumpsit. Isa. lul. 7 : Oblatus est, quia ipse voluit. Et sicut navigantes cum Jona liberati sunt, ita fideles in Passione Christi. Joan. xvii, 8 et 9 : Si ergo me quæritis, sinite hos abire. Ut imperetur sermo quem dixit Jesus : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Et hoc est quod sequitur : « Scio enim ego, quoniam propter me, » comprehendendum scilicet, et reducendum ad obedientiam, « tempestas hæc grandis venit super vos. » Nahum, 1, 5 : Dominus in tempestate et turbine via ejus. Per hoc enim quod dicit, scio, notatur quod revelationem ha-
buit. Et hoc dicit Hieronymus : « Per « hoc autem quod dicit, Grandis venit « super vos, notatur necessitas eorum « qui eum in mare miserunt. » Joan. xi, 10 : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
« Et remigabant viri. » Videtur, quod propter impetum ventorum vela submiserint, et timentes dubium eventum sortis, formidabant committere quod Jonas consuluit, et ideo impulsione remorum, laborabant Jonam ad terram ponere, ut et ipsi salvarentur a tempestate, et Jonas a periculo maris. « Ut reverterentur ad aridam, » in portum scilicet, « et non valebant. » Et ex hoc videtur, quod ventus a terra navem impulit in mare, propter quod ad terram remigare non poterant. Ad Roman. ix, 19 : Voluntatiejus quis resistit ? Et subjungit causam : « Quia mare ibat, » refluxu scilicet, « et intumescebat super eos, » a fundo scilicet ebulliens : quæ ebullitio æstus maris interpretatur, et significat tribulationem mundi, quæ in Christum et in membra ejus irruit. Isaie, lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
« Et clamaverunt ad Dominum. » II Paral. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. « Et dixerunt : Quæsumus, Domine. » Supplicantium signum est, et valde timentium, ne peccent in sanguinem innocentem. « Ne pereamus in anima, » hoc est, pro anima sive vita perdita, « viri istius. » Videntur cognovisse quod dicitur, Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et de manu fratris ejus requiram
<--- Page Split --->
animam hominis. Et paulo post, x. 6: Quicumque effuderit humanum sanguinem, effundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo. « Et ne des super nos, » in poenam scilicet, « sanguinem innocentem. » Psal. ix, 13: Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est. « Quia tu, Domine, » qui corda scilicet nosti omnium, « sicut voluisti, fecisti, » scilicet et sorte prodendo quem voluisti, et nos impediendo ne ad terram navigaremus. I Reg. iii, 18 : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat. Esther, xiii, 9 : Non est qui possit tuæ resistere voluntati.
« Et tulerunt Jonam, » de navi scilicet, « et miserunt in mare. » Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semita tua in aquis multis. « Et stetit mare a fervore suo. » Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Matth. viii, 26 : Imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
« Et timuerunt viri : » quia viri fuorunt et cordati in intellectu veritatis, et virtute operis. Job, xxxiv, 10 : Viri cordati, audite me. Timuerunt autem, propter dubietatem sortis, « timore, » propter reverentiam religionis, quia dixit se Deum cœli colere, « magno, » propter innocentiam sanguinis, « Dominum, » quia requirit sanguinem innocentem. Daniel. xiii, 53 : Dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. » « Et immolaverunt hostias Domino, » hoc est, promittebant se immolaturos, quia ibi in navi non habebant. Vel melius dicitur, quod hostiæ dicuntur spiritus contribulatus et sacrificium laudis. Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernacalo ejus hostiam vociferationis. Item, Psal. xlix, 14 : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et hoc est quod sequitur : « Et voverunt vota. » Votum est conceptio melioris boni, de liberatione et promissione firmata. Isa. xix, 21 : Vota vovebunt Domino, et solvent. Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi vota mea, qua distinxerunt labia mea.
CAPUT II.
J onas a ceto quem Dominus præparaverat, absorptus, fuit in eo tribus diebus et tribus noctibus, cumque de ventre ejus orasset Dominum, ipsius jussu in aridam evomitur.
- Et præparavit Dominus piscem diebus et tribus noctibus 4. grandem ut deglutliter Jonam: et 2. Et oravit Jonas ad Dominum Deum erat Jonas in ventre piscis tribus suum de ventre piscis, et dixit : 3. Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me 2 : de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. 4. Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
<--- Page Split --->
- Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum :
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
- Circumdederunt me aquæ usque ad animam 1 :
abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
- Ad extrema montium descendi,
terrae vectes concluserunt me in æternum :
et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
Qui custodiuunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. 10. Ego autem in voce laudis immolabo tibi :
quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
- Et dixit Dominus pisci : et evomuit Jonam in aridam.
IN CAPUT II JONÆ
ENARRATIO.
« Et præparavit Dominus. » Tangitur hic de salute Jonæ ad prædicandum, et dividitur in duplicem causam salutis, et effectum. Prima causa est instrumentalis. Secunda,meritoria, ibi, « Et oravit Jonas ad Dominum. »
Effectus autem est, ibi, §. 11 : « Et dixit Dominus pisci »
« Et præparavit Dominus, » vel tunc scilicet creando, vel creatum de pelago ad navem adducendo, « piscem grandem, » cetum scilicet. Unde, Job, 11,8 : ubi nos habemus, qui parati sunt suscitare Leviathan, Septuaginta habent, « qui parati sunt suscitare magnum cetum. » « Ut deglutiret Jonam. » Simile, T o b . v i , 2 et 3 : Ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. Quem expavescens Tobias, clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
« Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus. » Hoc esse potuit per Dei miraculum : per naturam enim, quidquid descendit in ventrem
animalis, statim calore digestivo decoquitur, dissolvitur, exsugitur, et subtile a grosso in diversa loca separatur : qua quatuor opera caloris naturalis (ut dicit Avicenna) in sedecim horis complentur, et in octo residuis nutrimentum depuratum per venas membris influitur. Mysterio autem congruit istud, quia piscis grandis infernum significat, quem Deus præparavit, ut multos propter peccatum absorberet. Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Tophcth, a rege præparata, profundata,et dilalata : ut tandem etiam Christum significatum per Jonam deglutiret, quem cum revomeret, omnes Sanctos revomere cogeretur. Jerem. 11, 34 : Absorbuit mequasi draco,replevit ventrem suum teneritudine mea. Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, de ventre illius extrahet eas Deus. Hic tribus diebus et tribus noctibus incorde terræ fuit 2, qui qualiter per synecdochen computentur, super Osee dictum est et super Evangelium. Hic autem Hieronymus satis rationabilem inducit computum, dicens, quod « prima nox fuit subductio lucis in « meridie, quando sol obscuratus fuit. « Prima autem dies succedens lux post « nonam usque ad noctem. Secunda nox « fuit inter Paraseven et Sabbatum, et
hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus.
<--- Page Split --->
« secunda dies Sabbatum. Tertia nox « fuit inter Sabbatum et Dominicam. « Tertia dies aurora Dominicae qua ter- « minata est in plenam lucem, cui nox « nulla succedit. » Osee, vi, 3: Vivificahit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Luc. xxiv, 21: Tertia dies est hodie quod haec facta sunt .
Et subdit de causa meritoria salutis, quae est oratio Jona, et habet duo, scilicet, modum orantis, et orationem.
In modo dicit quid oravit, quis, ad quem, unde, et qualiter.
« Et oravit,» hoc est, totum affectum mentis in Deum direxit. I ad Corinth. xiv, 13 : O rabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. « Jonas, » columba scilicet, quae exaudienda erat : quia gemitum pro cantu habet. Cant. II, 12 : Vox turturis audita est. « Ad Dominum Deum suum, » qui solus juvare poterat. Esther, xiii, 9 : Domine,... si decreveris salvare Israel, continuo liberabimur. « De ventre piscis, » ubi necessarium fuit adjutorium. Tunc enim delectabile est adjutorium, quando necessarium est. Eccli. xxxiv, 19 : Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris. « Et dixit, » hoc est, taliter oravit : « Clamavi de tribulatione. »
In ista oratione primo ostendit spem, secundo fidem, tertio veritatis confessionem, quarto fortitudinem spei contra desperationem, quinto desperationis rationem, sexto spem omnia vincentem, septimo causam spei ex conscientia boni operis.
« Clamavi ad Dominum. » Clamor notat intentionem devotionis : « de tribulatione mea. » Psal. cxix, 1 : Ad Dominum cum tribularer clamavi. Baruch, iii, 1 : Anima in angustii, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. « Et exaudivit me. » Ecce spes. Joan. vi, 41 et 42 :
Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis.
Et subdit de fide : « De ventre inferi, » supple, qui me gluttivit, « clamavi. » Psal. cxxix, 1 : De profundis clamavi ad te, Domine. Psal. xxix, 4 : Eduxisti ab inferno animam meam : salvasti me a descendentibus in lacum. » Et exaudisti vocem meam. » Ecce fides. Isa. lxv, 24 : Antequam clament, ego exaudiam.
Et subdit de confessione veritatis :
« Et projecisti me, » supple, sicut vilem et mandata contentmentem. Isa. ii, 6 : Projecisti populum tuum, domum Jacob. « In profundum in corde maris, » ubi scilicet mare est in virtute submersionis et amaritudinis. Psal. xlv, 3 : Transferuntur montes in cor maris, hoc est, qui montes videntur : illi enim ad amaritudinem deducuntur, ut gemant. Marc. xi, 23 : Quicumque dixerit monti huic : Tollere, et mittere in mare. « Et flumen circumdedit me, » hoc est, aqua undique affluens, quod mortalitatem hujus vitae significat. Matth. vii, 27 : Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam. « Omnes gurgites tui. » Gurgites sunt ortus tentationum et tribulationum, « et fluctus tui, » hoc est, persecutionum inundationes, « super me » supple, opprimendum, « transierunt. » Habac. ii, 9 et 10 : Fluvios scindes terrae : viderunt te, et doluerunt montes : gurges aquarum transiit.
Et subdit de spei magnitudine : primo ponens causam desperationis, ut major spes videatur.
« Et ego dixi, » supple, considerans inferiores causas : « Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum. » Job, vii, 16 : Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Intelligit enim de abjectione ab oculis, quantum ad lumen gratiae præsentis. Isa. xxxvii, 11 : Non adspiciam hominem
<--- Page Split --->
ultra, et habitatorem quietis. « Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. » Ad Roman. iv, 18 : Qui contra spem in spem credidit. Glossa, « contra « spem naturae in spem gratiae. » Templum autem maxime illud est, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 1. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Hoc vidit omnis sanctus per gratiam redemptionis. Joan. viii, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
Quarta est : « Ad extrema montium descendi. » Extremum montium vocat litteraliter concavitates in radicibus montium, in quibus aqua recipitur ad principia fluminum et fontium. Eccli. xxiv, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes.
Quinta est: « Terra vectes concluserunt me. » Vectes terrae vocat inferiora retinacula terrae, ne ab infimo loco decidat. Job, xxxvii, 10 et 11 : Posui vectem, et ostia : et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius. Hi vectes clausuras inferni significant, ad quas Christus descendit et fregit. Psal. cvn,16 et 17 : Contrivit portas areas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
Et subdit sex causas confortantes rationem desperationis. Prima est :
« Circumdederunt me aquae, » supple, multae, quae tribulationem significant, « usque ad animam, » supple, pervenientes. Psal. lxxvii, 2 : Salvum me face, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
Secunda est : « Abyssus vallavit me. » Abyssus dicitur ab quod est sine, et βόστος quod est candor luminis 2, et significat tenebrositatem inferni et mortuorum. Genes. i, 2 : Tenebra erant super faciem abyssi. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Ad haec enim loca descendit Christus in Jona significatus. Job, xxxvii, 16 et 17 : Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ? Numquid aperte sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? Quasi dicat : No tu , sed ego.
Tertia est: « Pelagus operuit caput meum. » Pelagus dicitur profundum maris, et significat generalem et profundam tribulationem. Thren. iii, 34 : Inundaverunt aquae super caput meum : dixi : Perii, scilicet periit finis meus, et spes mea a Domino.
Sexta est : « In æternum. » Non enim erat remedium subventionis ex parte hominis. Mich. 1, 9 : Desperata est plaga ejus. Jerem. xv, 18 : Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ?
Et subdit de victoria spei omnia devincentis :
« Et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. » Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ. Isa. xxxvii, 17 : Tu autem eruisti animam meam ut non periret.
Et subjungit tantam spei causam esse memoriam divinae liberalitatis:
« Cum angustiaretur in me anima mea, »et viderem me scilicet undique destitui, « Domini recordatus sum.» Isa.xxvi, 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum. « Ut, » scilicet ex benedicentia liberalitatis tuæ, « veniat ad te, » per exauditionem, « oratio mea. » Psal. ci, 2 : Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
1 Ad Coloss. ii, 9. 2 Vel melius, ut videtur, βυσσος, poetic.
<--- Page Split --->
« Ad templum sanctum tuum, » oblata scilicet oratio, quod templum humanitas est suscepta a Filio. Psal. xvii, 7 : Exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Daniel. ii, 53 : Benedictus es in templo sancto gloriae tua.
Et quia spes non innititur tantum liberalitati, sed etiam conscientiae meritorum, ideo subdit :
« Qui custodium vanitates. » Glossa innuit distinctionem, quod omnes quidem sunt vani, Eccle. 1, 2 : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Sed quidam faciunt vanitates, et quidam custodium : faciunt, qui opera vana sectantur, in quibus nullum est lucrum, sicut peccatorum opera. Psal. iv, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Custodiunt autem vanitatem, qui thesauizant eam. Psal. xxxix, 5 : Non respexit in vanitates et insanias falsas. Ad Roman. 1, 5 : Thesaurizas tibi iram in die ira. « Frustra, » hoc est, sine fructu. Ad Roman. vi, 21 : Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? « Misericordiam tuam, » sibi paratam, a Deo scilicet, « derelinquunt : » gratia enim
Dei nullum derelinquit. Ad Hebr. xii, 13 : Contemplantes ne quis desit gratia Dei.
« Ego autem. » Quasi dicat : Illi sic, sed ego non sic, quinimo, « in voce laudis immolabo tibi. » Vox enim laudis sacrificium est, quod placet Deo. Psal. xlix, 14: Immola Deo sacrificium laudis. Item, ibidem, y. 23 : Sacrificium laudis honorificabit me. « Quæcumque vovi, » spontanea scilicet promissione, « reddam, » solutione scilicet per effectum, « pro salute, » pro qua scilicet consequenda vovi « Domino. » Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam vota mea, qua» distinzerunt labia mea. Augustinus : « Vovere voluntatis est, reddere necessitatis. »
« Et dixit Dominus pisci, » per instinctum scilicet, et est effectus orationis : « et evomuit Jonam in aridam. » Accessit enim ita prope ad littus, quod salvus de mari exire poterat, sicut infernus et mors evomuerunt Christum. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne.
Solvenda vota sunt.
11
CAPUT III.
Rursum missus Jonas ad Ninivitas prædicit civitatis subversionem : illis autem ad Deum conversis, et magna pænitentiae signa ostendentibus, parcit Domi nus civitati.
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te.
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum] Domini : et
Ninive erat civitas magna itinere trium dierum.
Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
Et crediderunt viri Ninivite in
<--- Page Split --->
Deum 4 : et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
Et clamavit, et dixit in Nivine ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
Et operiantur saccis homines, et
jumenta et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum.
Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus 2, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ?
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
IN CAPUT III JONÆ
ENARRATIO.
« Et factum est. » Tangitur hic secundum præceptum cum sibi adjunctis, et ideo habet partes duas, in quarum prima agitur de pænitentiae prædicatione : in secunda de Jonæ constitutione, infra, iv, 1, ibi, « Et afflictus est Jonas. »
Prima in duas. Primo enim ponitur prædicatione, secundo, prædicationis fructus, ibi, 3. 5 : « Et crediderunt. »
In prima duo sunt, præceptum scilicet, et exsecutio.
tatem magnam, » quae (sicut diximus) mundum significat. Cant. III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni.
Et hoc est quod sequitur : « Et prædica in ea, » ut scilicet Prædication in eam tendat, et non tantum auditum exteriorem pulset. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem. « Prædicationem quam ego loquor ad te. » Joan. xiv, 10 : Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Jerem. 1, 7 : Quæcumque mandavero tibi, loqueris.
« Et factum est verbum Domini. » Quod verbum veritatis et auctoritatis est. Psal. XXXII, 6 : Verbo Domini cæli firmati sunt. « Ad Jonam secundo, » scilicet mandato, « dicens : » Simile, I Regum, III, 6 : Adjecit Dominus rursum vocare Samuelem.
Et subdit de mandati exsecutione tria dicens, scilicet obedientiam, obediendi velocitatem, et obedientis devotionem. « Et surrexit Jonas. » Ad Philip. III, 20 : Nostra conversatio in cælis est. « Et abiit, » a seipso, scilicet voluntatem propriam relinquens, « in Niniven juxta verbum Domini. » Cant. I, 7 : Egrede re, et abi post vestigia gregum.
« Surge, » per mentis intentionem et obedientiam sursum te age, « et vade » profectu virtutis, « in Ninivuen civi-
Et subdit de velocitate obediendi : « Et Ninive erat civitas magna, » hoc est, ampla, « itinere trium dierum. »
<--- Page Split --->
Glossa dicit, « ad circuendum : » et hoc potuit esse, si talis adiñcatio erat, ut quilibet in suo prædio habitaret.
ego pænitetiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Alibi tamen distinctum est inter prophetiam prædestinationis et præscientiæ.
« Et cæpit Jonas, » velocitatem scilicet a præterita pæna concipiens, « introire in civitatem, » supple, ad prædicandum, « itinere diei unius. » Hieronymus: « Jonas memor præcepti et naufragii, « iter trium dierum festinatione unius « diei complevit. » Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Quidam tamen dicunt, quod in tertiam partem civitatis intravit, et ad alias prædication sua per famam pervenit.
Moraliter, tres dietæ civitatis mundi sunt, avaritia divitiarum, concupiscentia deliciarum, et ambitio honorum. I Joan. n, 16 : Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Dieta una quam facit Jonas, confessio est simplicis veritatis, et instructio. I ad Corinth. i, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Luc. ii, 44 : Venerunt iter diei, et requirebant eum, scilicet Jesum, inter cognatos, et notos.
Et subdit de devotione :
« Et clamavit. » Clamor intentionem notat devotionis. Isaie, lviii, 1 : Clama, ne cesses. « Et dixit : Adhuc quadraginta dies. » Qui numerus pænitetiæ est, quia partibus suis quinquaginta constituit, qui numerus est remissionis. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentia. « Et Ninive subvertertur. » Glossa : « Non est prophetia descendens de præ- « scientia, hoc est, de prædestinatione, « ubi omnia sicut sunt præordinata, ita « permanent : sed est comminatio ad « correctionem. » Jerem. xvii, 7 et 8 : Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si pænitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et
Et subdit de prædicationis fructu : « Et crediderunt viri Ninivita. » Et habet partes duas. Primo enim ponit pænitetiam populi, secundo, regis et principum.
« Et crediderunt viri Ninivita in Deum, » verbis scilicet Domini per Jonam propositis. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. « Et prædicaverunt jejunium, » hoc est, voce præconis indixerunt. Joel, i, 14: Sanctificate jejunium. Jejunium autem prædicaverunt ut fomenta libidinis subtraherent. Psal. xxxiv, 13: Humiliabam in jejunio animam meam. « Et vestiti sunt saccis, » ut scilicet delicias mutarent in asperitatem. Job, xvi, 16: Saccum consui super cutem meam. Hic habitus fuit Prophetarum et pænitetium. Unde, Isaie, xx, 2, dicitur : Solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, et ambulabat nudus et discalceatus. Apocal. xi, 3: Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amiciti saccis. « A majore usque ad minorem, » ut sicut omnes peccaverunt, sic generaliter pæniterent. Ad Roman. ui, 23: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Sapient. vi, 8: Pusillum, et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Et subdit de pænitetia regis et principum :
« Et pervenit verbum ad regem Ninive. » Act. ix, 13 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus. Justum enim est, ut hi qui sunt causa peccati aliis, vel exemplo malo, vel dissimulatione, primi
<--- Page Split --->
sint in exemplo pœnitentiae. Sap. vi, 2: Audite ergo, reges, et intelligite, discite, judices finium terrae. Psal. ii, 10: Et nunc, reges, intelligite: erudimini, qui judicatis terram. « Et surrexit, » corde scilicet, et corpore (Cantic. v, 5: Surrexi, ut aperirem dilecto meo) supple, rex, ut regula esset pœnitendi. Ad Philip. iii, 17: Observea eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. « De solio suo. » Glossa: « Hu- « miliavit se deponens altitudinem. » Isa. xlvii, 1: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon ! sede in terra: non est solium filiae Chaldæorum. « Et abjecit vestimentum suum a se, » decoris scilicet, et gloriae: quod significat pristinae conversationis depositionem. Ad Ephes. iv, 21 et 22: Est veritas in Jesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. « Et indutus est sacco, » humilitatis scilicet. Isa. lxi, 10: Induit me vestimentis salutis. « Et sedit in cinere, » suam scilicet recognoscens mortalitem. Job, x, 9: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. De omnibus his simul, Esther, xiv, 2: Cumque deposuisset Esther vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
quæ ad adjumentum laboris facta sunt, « et boves, » qui ad terræ culturam, « et pecora, » minuta scilicet jumenta, quæ ad esum et vestimentum habentur, « non gustent quidquam, » ut scilicet macerata et fœda facta per maciem, concupiscentiam carnis in se non provocent: « nec pascantur, » ne in pascendis animalibus occupati a luctu pœnitentia retrahantur: « et aquam non bibant, » ne scilicet etiam cibus jam sumptus melius influere possit, et sic magis fœda appareant. Glossa tamen vult, quod per homines intelligantur rationales rationabiliter viventes: per jumenta autem brutales sensibilibus inservientes, et inducit illud Psal. xxxv, 7: Homines, et jumenta salvabis, Domine. Et illud Psal. lxxii, 23: Ut jumentum factus sum apud te: et ego semper tecum. Per boves intelligit sæculi prudentes et maturos, per pecora simplices. Psal. vii, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas: insuper et pecora campi. Omnibus his interdicitur gustus libidinis, et ne pascantur in peccati delectione. Job, vi, 6: Numquid potest gustare, aliquid quod gustatum affert mortem ? Prohibetur etiam ne aquam bibant, insipidam scilicet hujus mundi delectationem. Job, xxxiv, 1 et 8: Qui bibit subsannationem quasi aquam: qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum veris impiis.
7
Et ut aliis esset causa pœnitendi, sequitur: « Et clamavit, et dixit, » hoc est, clamari et dici fecit, « in Ninive, » in tota scilicet civitate, « ex ore regis et principum ejus, » ut firmius esset verbum. Joel, i, 14: Vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ. Psal. ci, 23: In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. « Dicens, » scilicet voce præconis: « Homines, et jumenta, » equi scilicet, muli, et asini,
« Et operiantur sæcis homines, et jumenta, » in signum scilicet humilitatis et asperitatis. Baruch, rv, 20: Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. Et hoc est quod sequitur: Et clement ad Dominum in fortitudine, » ut scilicet clamor orationis opere virtutis confortetur. Psal. lxxvii, 4: Laboravi clamans, raucæ factæ fauces meæ. Ut labor sit fortitudinis et virtutis, clamor orationis, et raucedo afflictionis. « Et convertatur vir, » viri-
<--- Page Split --->
liter scilicet agens, « a via sua mala, » hoc est, a cogitationibus, quia cogitationes via sunt ad opera, « et ab iniquitute, » operis scilicet, « quae est in manibus eorum, » hoc est, in operibus, quae maxime fiunt per manus. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus.
Et subjungit de spe veniae : « Quis scit si convertatur ? » ad conversos scilicet. Dicunt autem : Quis scit quia quamvis sit liberum Deo facere vel non facere, tamen certum est de benignitate Dei, quod si fecerimus quod in nobis est, ipse faciet quod in se est. Simile, Joel, 11, 14 : Quis scit si convertatur, et ignoscat, scilicet Deus, et relinquat post se benedictionem ? « Et ignoscat Deus, et revertatur, » supple, Deus, « a furore ira sua, » hoc est, a piena comminata ? Exod. xxxii, 12 : Quiescat ira tua. Psal. vi, 2 et xxxvii, 2 : Domine, ne in furore tuo arguos me, neque in ira tua corripias me. « Et non peribi-
mus, » scilicet, propter peccata nostra. Joan. iii, 15 : Ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Et subjungit de acceptatione istius 10 penitentiae :
« Et vidit Deus, » oculo scilicet approbationis, « opera eorum, » pœnitentia scilicet, et satisfactionis, « quia conversi sunt de via sua mala. » Genes. i, 31 : Viditque Deus cuncta qua fecerat : et erant valde bona. Isaie, xxxviii, 5 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. « Et misertus est Deus. » Psal. xxix, 11 : Audivit Dominus, et misertus est mei. « Super malitiam, » afflictionis scilicet, « quam locutus fuerat ut faceret eis, » supple, si permanerent in peccato. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis. « Et non fecit, » hoc est, mala non induxit quae comminatus fuit. Mich. vii, 18 et 19 : Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri.
CAPUT IV.
Afflictus Jonas quia vaticinium suum adversus Ninivem videbat non impleri, mortem optat : verum a Domino corripitur, qui injustam ipsius indignationem convincit, quod putaret se recte dolere de arefacta hedera, et tamen noluerit Dominum parcere Ninine civitati maximæ, in qua erant plus quam 120000. eorum qui non peccaverunt.
- Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est : 2. Et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc præoccupavi ut fu-
gerem in Tharsis; scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia 1.
- Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia me-
<--- Page Split --->
lior est mihi mors quam vita. 4. Et dixit Dominus : Putasne bene
- Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatiis : et fecit sibimet um-
braculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et uren-
ti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irascersi tu super hedera? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret : quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
Et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?
IN CAPUT IV JONÆ
ENARRATIO.
« Et afflictus est Jonas. » Tangitur hic de contristatione sequente, et habet duas partes, contristationem scilicet, et instructionem contristati, ibi, §. 6: « Et præparavit Dominus Deus hederam. »
In prima tria sunt, oratio scilicet contristati, quaedam modica reprehensio Domini, et exspectatio quid accideret civitati.
« Et afflictus est Jonas, » discursu scilicet, et clamore, « afflictione magna, » de eo scilicet, quod vidit non impleri statim quæ dixit. II ad Corinth. 1, 8 : Supra modum gravati sumus et supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. « Et iratus est, » hoc est, conturbatus.
« Et oravit ad Dominum, et dixit : » Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea. « Obsecro, Domine. » Obsecrare est per obtestationem sacramentorum divinorum aliquid petere : « numquid non hoc est verbum meum ? » Videtur quod Jonas quadraginta diebus prædicaverit, et quum post quadraginta dies videret civitatem non everti, quod tunc in hanc orationem prorupit, nimis verecundatus quod verbum Dei in ore suo falsum judicaretur, ut veritatis amicus. Ad Ephes. iv, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem. Sap. I, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. Job, xiii, 7 : Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ? « Cum adhuc essem in terra mea, » Judæa scilicet, quæ terra fuit veritatis et divinæ cognitionis. III Regum, xvii, 24 : Vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. « Propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis, » hoc est, vagando per mare, ne scilicet falsus testis inveni-
<--- Page Split --->
ror. I ad Corinth. xv, 15: Invenimur autem et falsi testes Dei. Mendacium enim in ore omnis hominis peccatum est, in ore autem Doctoris veritatis sacrilegium est. Prov. xix, 9: Falsus testis non erit impunitus. Deuter. xix, 16 et seq., praecipitur, quod testis mendax occidatur 4.
Unde autem causam timoris habuerit, subdit :
« Scio enim, » experimento scilicet, et fide, « quia tu Deus clemens, » in susceptione peccatoris, « et misericors es, » in remissione scilicet, « et patiens, » in exspectatione ad pœnitentiam, « et multæ miserationis, » in effectibus scilicet gratiarum. Psal. 1, 3: Secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Thren. 11, 22: Non defecerunt miserationes ejus. « Et ignoscens super malitia. » Malitia hic dicitur pœna inducenda pro peccato, quam sæpe ignoscit Deus. Isa. 1v, 7: Vertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Joel, 11, 13: Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
« Et nunc, Domine, » quando videor esse testis falsitatis, « tolle, quæso, animam meam a me. » Simile, Tob. 11, 6: Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, misericordiam scilicet, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Et hoc est quod subditur : « Quia melior est mihi mors quam vita. » Virtuoso enim et honestatis amico, multo tolerabilius est mori quam labem pati in virtute. Unde Aristoteles in tertio Ethicorum de forti dicit qui fortiter exponit se
periculo gratia boni, quod « est ei mors turpi salute eligibilior.» II Machab.vi,28: Prompto animo, ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar.
« Et dixit Dominus. » Modesta reprehensio est contristati. « Putasne bene irasc eris tu ? » hoc est, rationabiliter: et hoc modo dicendo revocat eum ad propriæ rationis judicium : quia et rationabile fuit ut peccatoribus dura comminarentur, et pœnitentibus per pœnitentiam peccata remitterentur : et ideo non bene irascebatur Jonas : propter quod etiam reprehensus, nihil respondit Domino. Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?
« Et egressus est Jonas de civitate. » Tangitur hic exspectatio eventus quid accideret civitati : et'iste egressus egressum significat de mundo. Apoc. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum ejus. « Et sedit, » quiescens scilicet in spiritu : omnis enim Doctor veritatis aliquando sibi vacare debet. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. « Contra orientem civitatis, » ut videret scilicet, quid ab ortu solis ex sententia Dei veniret. Zachar. vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. « Et fecit sibimet umbraculum ibi, » forte de virgultis ibidem natis : quod umbraculum corporale solatium significat servis Dei debitum. Ad Hebr. xi, 9 : Fide demoratus est in terra repromissionis tamquam in aliena, incasulis habitando, cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Jerem. xxxv, 9 et 10 : Non ædificavimus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem
1 Deuter. xix, 16 et seq. : Si steterit testis mendax contra hominem,... non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem
pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
<--- Page Split --->
non habuimus : sed habitavimus in tabernaculis. Didymus, Brachmannorum rex, in epistola ad Alexandrum : « An- « tra nobis domus sunt, quæ dum vivi- « mus, proficiunt in hospitium : dum mo- « rimur, in sepulcrum. » « Et sedebat, » hoc est, quiescebat, « subter illud in umbra, » hoc est, in refrigerio. Cant. II, 3 : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi. « Donec videret quid accideret civitati. » Adhuc enim hæsitabat, quem eventum res sortiretur, eo quod de hoc expresse a Domino non fuerat instructus. Simile, Luc. xix, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu. In Psalmo, lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. « Laboraverat enim, » et ideo, supple, refrigerio indigebat, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. « Et lætatus est Jonas super hedera, » hoc est, hedera refrigerio, « lætitia magna. » Necesse est enim etiam in corporali consolatione lætari laborantem : quia spiritualia sine temporalibus non subsistunt. Psal. cvn, 5 et 6 : Esurientes, et sitientes : anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Isa. lxv, 18 : Gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his, qua ego creo.
« Et præparavit. » Tangitur hic prophetæ instructio, et habet duas partes. Primo enim ponit factum per quod instruit : secundo, instructionem, ibi, « Et dixit Dominus ad Jonam. »
Dicit ergo : « Et præparavit Dominus Deus hederam, » quæ vel statim ibidem nata fuit per miraculum, vel forte antea nata per verbum Domini super umbraculum repere cæpit, et rependo undique et foliis operiendo densam fecit umbram, quæ et radiis solis resisteret, et impetum ventorum et maxime venti urentis excluderet. Isa. iv, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. « Et ascendit super caput Jonæ, « Glossa, « subito Dei virtute, » « ut esset umbra supra caput ejus, » hoc est, refrigerium. Hedera enim significat virorem temporalium, servis Dei et Ecclesiasticis personis collatum, in cujus umbra necesse est aliquando quiescere. Genesis, xviii, 4 et 5 : Lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buecellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis. « Et protegeret eum, » ne scilicet vento, vel pluvia, vel æstu læderetur. Isaie, xxxii, 2 : Erit vir sicut
« Et paravit Deus vermem, » quem necesse fuit venenosum esse, quia rasura dentis non ita subito aruisset hedera. « Ascensu diluculi in crastinum, » ut scilicet orto sole jam percussa esset hedera et arida. Isa. xi, 24 : Repente flavit in eos, et aruerunt. « Et percussit hederam, » vermis scilicet, « et exaruit. » Jacob. 1, 11 : Exortus est sol cum ardore, et arefecit fænum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.
« Et cum ortus fuisset sol, » qui scilicet vapores movet et elevat, « præcepit Dominus vento calido, » australi scilicet, « et urenti, » hoc est, exsiccanti, per quem scilicet hedera exsiccaretur penitus, et auferretur umbraculum. Job, xxvii, 21 : Tollet eum ventus urens. « Et percussit sol, » ablato scilicet umbraculo, « super caput Jonæ, » quod aliquando mortiferum est, sicut patet, Judith, vn, 2 et 3, ubi Manasses, vir Judith, mortuus est, quia venit æstus super caput ejus. « Et æstuabat. » Calor enim solis etiam solia regimine, aliquando febrem inducit. Apocal. xvi, 8 et 9 : Datum est illi æstu affligere homines, et igni : et æstuaverunt homines æstu magno. « Et petiit animæ suæ ut
<--- Page Split --->
moreretur. » Simile, III Reg. xix, 4, ubi Elias petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufìcit mihi, Domine, tolle animam meam. Et hoc est quod sequitur: « Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere. » II ad Corinth. v, 8: Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Hominum. « Sancti enim, ut dicit Au- « gustinus, in patientia habent vitam, et « mortem in desiderio. » Ad Philip. 1, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.
« Et dixit Dominus ad Jonam, » instruendo scilicet eum. Et habet duas partes, scilicet reprehensionem, et instructionem. « Putasne bene,» hoc est, rationabiliter, « irasceri» tu super hedera, » supple, ablata scilicet, cum non præstiterit nisi umbram, quod parvum refrigerium est. Psal. iv, 5: Irascimini, et nolite peccare. Jacob. 1, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur.
« Et dixit, » scilicet Jonas. Hic respondet: quia videtur sibi quod rationem turbationis habeat : superius conticiut ubi rationem non habuit. « Bene irascor ego, » hoc est, rationabiliter, « usque ad mortem. » II ad Corinth. 1, 9: Ita ut tæderet nos etiam vivere : sed et ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus.
« Et dixit Dominus, » instruens eum. Isaïe, xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia. « Tu doles. » Arguit hic a minori Dominus : quia si Jonas rationabiliter dolet de amissione parvi, rationabilius est Deum dolere de amissione magni. Et hoc est quod in parvo præmittit : « Tu doles super hederam, » parvo scilicet refrigerio, « in qua non laborasti, » plantando scilicet, vel
rigando, « neque fecisti ut cresceret,» hoc enim solus Deus potest. I ad Corinth. iii, 7: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. « Quæ sub una nocte nata est, et una nocte periit : » et ideo temporale et breve quid fuit. Isa. xxiv, 20 : Auferetur quasi tabernaculum unius noctis.
Et ex hoc arguit, subdens:
« Et ego, » cujus natura est bonitas, substantia dulcedo, proprium misereri et parcere, « non, » hoc est, nonne « parcam, » hoc est, parcere debeo, « Ninive civitati magna ? » Et ponit consequens pro antecedente. Sicut enim doluit Jonas destructione hedera, sic Deus de destructione civitatis : et quia doluit, parcere debuit ne destrueretur. Unde, Gen. vi, 6, cum delere vellet mundum dixit, quod tactus esset dolore cordis intrinsecus 1. Isa. 1, 24: Heu! consolabor super hostibus meis. Michææ, vii, 18 : Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. « In qua, » scilicet civitate, sunt plus quam centum viginti millia hominum, » parvulorum scilicet, innocentium, « qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, » quos scilicet injustum esset interficere cum aliis. Genes. xviii, 25: Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Job, iv, 7: Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? Nescire autem distantiam inter dexteram et sinistram, est nescire discretionem inter bonum et malum. I ad Corinth. xiii, 11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. « Et jumenta multa ? » quæ cum propter hominem facta sint et peccatoribus digne
1 Genes. vi, 6 : Pæntuit eum, scilicet Deum, quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore
cordis intrinsecus, etc.
<--- Page Split --->
auferantur, pœenitentibus tamen juste conserventur. In signum hujus, Job, xlil, 10, cum Job purgatus esset, reddidit ei Dominus omnia duplicia 4. Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra.
Glosse dicunt, quod Jonas naufragio Christum significat in mare hujus mundi missum, cetus gluttiens et revomens Jonam mortem significat et infernum, quae et gluttierunt et revomuerunt Christum. Osse, xni, 14: Morsus tuus ero, inferne. Prima missio Jona significat primam Christi missionem ad Judaeos : et in illa ad Gentes ire noluit, quod fuga Jona significat. Matth. xv, 24: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Secunda missio secundam ad Gentes significat missionem in Apostolis. Isa. xlix, 6: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrse. Tristitia Jona tristitiam significat Apostolorum de excecatione
Synagogae. Ad Roman. ix, 2: Tristitia magna mihi est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus. Hedera Synagogam significat, quae ante solis ortum viruit, et post ortum aruit : quia antequam oriretur sol justitiae, Christus Deus noster, (Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae) viridis erat Synagoga. Orto autem lumine gratiae in praedicatione Apostolorum tota exaruit. Matth. xm, 6: Solautem orto, aestuaverunt : et quia non habebant radicem, aruerunt. Receptio Ninive ad gratiam, introitum significat Gentium in Ecclesiam. Ad Roman. xi, 23 et 26: Cacetas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intrarct, et sic omnis Israel saltus fieret. Et ibidem, y. 11: Illorum scilicet Judaeorum, delicto salus est gentibus, ut illos emulentur.
Quae autem de pœenitentia Ninivitarum dicta sunt per se moralia sunt, nec ad aliam trahenda expositionem.
1 Job, xlil, 10: Et addidit Dominus omnia
<--- Page Split --->