D. ALBERTI MAGNI,

EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

IN ABDIAM PROPHETAM ENARRATIO.

Prologus Divi Hieronymi in Abdiam prophetam.

Jacob patriarcha fratrem habuit Esau, qui ob ruborem corporis sui Edom hebræa lingua appellatus est, quod latine sanguineus dicitur. Is memoratum fratrem suum, qui Israel nomen acceperat, gravi odio commotus, interimere conatus est. Qua de causa omnes qui populum Israel, id est, filios patriarchæ Jacob, prædicti Esau odium imitati, persecuti sunt, Esau et Edom appellati sunt. Et quia populus Israel de captivitate Chaldæorum per Cyrum, regem Persarum, nutu Dei revocatus in Jerusalem, ab alio regno graviter afflictus atque oppresus est: ideo hoc regnum, quod more Esau, prædictum populum persecutum est, per denuntiationem Abdie Prophetae increpatur, quod non Dei indignatione, sed sua virtute populum superatum gloriabatur: de quo regno olim per David, in Psalmo cxxxvi, 7, dictum est: Memorare, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem 1. Nam reliqua a lectione comprehensa futurum in Gentes judicium, ob causas lectione comprehensas, et regnum Dei in populo Israel significant.

Hebræi * hunc dicunt esse, qui sub rege Samariæ Achab, et impiissima Jezabel, pavit centum prophetas in specubus: qui non curvaverunt genua ante Baal, et de septem millibus erant, quos Elias arguitur ignorasse.

Sepulerum quoque ejus usque hodie cum mausoleo Elisei Prophetae et Baptista Joannis, in Sabaste venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex Antipatris filius, in honore Augusti Cæsaris, græco nomine vocavit Augustam.

Hic igitur, qui centum prophetas paverat, gratiam accepit prophetalem : et de duce exercitus, fit dux Ecclesiæ. Tunc in Samaria parvum gregem paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias: et sicut Stephanus coronam meruit passionis, sic hic servitutis Dei cum Paulo Apostolo nomine gloriatur, quia Abdias servus Domini in nostro sonat eloquio.

<--- Page Split --->

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN ABDIAM PROPHETAM ENARRATIO.

« Jacob patriarcha. « Iste prologus in duas partes dividitur. In prima ostendit contra quem et propter quid Abdias prophetat. In secunda merita describit prophetantis, ibi, « Hebræi hunc dicunt esse. »

In primo dicit quatuor, scilicet quod contra Esau propter odium, et contra similes Esau in odio, et contra Gentes judicium divinum processurum prophetat Abdias.

« Jacob patriarcha. » Patriarcha est princeps patrum, eo quod totum semen ejus in benedictione fuit ⁴. « Fratrem habuit Esau ⁵, qui, » scilicet Esau, « ob ruborem corporis sui ⁶, Edom hebræa lingua appellatus est. » Genes. xxv, 25 : Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : voca-tumque est nomen ejus Esau. Cognomen autem ab accidente impositum fuit Edom, « quod, » scilicet Edom, « latine sanguineus ⁷ dicitur, » eo quod sanguis rubeus est.

Et subdit propter quid prophetat contra illum :

« Is, » scilicet Edom, « memoratum fratrem suum, » Jacob scilicet, « qui, » scilicet Jacob, « Israel nomen acceperat : » Genes. xxxvi, 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. « Gravi odio commotus. » Gregorius : « Odium inveterata ira est. « In-terimere conatus est. » Genes. xxvii, 41 : Veniet dies luctus patris mei, et occidam Jacob, fratrem meum.

Et subdit, quomodo nomen Edom in alios similes sibi in odio propagatur :

« Qua de causa omnes qui populum Israel, » spiritualem scilicet, « id est,

filios patriarchæ Jacob prædicti, » et intelligit de filiis spiritualibus, « Esau odium imitati. » Genes. xxxvi, 4 : Od-rant eum, nec poterant ei quidquid pu-cifice loqui. « Persecuti sunt. » Il ad Timothy. ii, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. « Esau et Edom, » propter similitudinem odii scilicet, « appellati sunt. » Exod. i, 13 et 14 : Oderant filios Israel Ægyptii, et affligebant il-ludentes eis : atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum. Genes. xxvii, 41 : Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater.

Et descendit ad speciale, subdens : « Et quia populus Israel, » hoc est, filiorum Israel, « de captivitate Chal-daorum, » facta scilicet per Nabuchodo-nosor, « per Cyrum, regem Persarum, » de quo, Isa. xiv, 1 : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram. « Nutu, » hoc est, instinctu, « Dei revocatus in Jerusalem. » II Paral. xxxvi, 22 et 23 : Suscitavit Dominus spiritum Cyri, regis Persarum : qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens : Hæc dicit Cyrus, rex Persarum : Omnia regnu terræ dedit mihi Dominus, Deus cali, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Ju-dæa. Quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat. Hoc idem continetur, I Es-dræ, i, 1 et seq. « Ab alio regno, » quod scilicet Alexandro successit in An-tiocho Epiphane, sicut dicitur, I Ma-chab. i, 11, « graviter afflictus atque op-pressus est. » Afflictus bello, oppressus servitute et tributis. « Ideo hoc regnum, » persecutorum scilicet, « quod moriEsau, » primi scilicet inimici et invidentis, « prædictum populum, » Israel scilicet,

¹ Cf. Genes. xlii, 1 et seq. ² Genes. xiv, 25 et xxvii, 1 et seq. ³ Aliter : « Ob coctionem rufam propter

<--- Page Split --->

« persecutum est. » Psal. cvui, 17 : l'resecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificar. « Per denuntiationem Abdiæ Prophetæ, » prophetiam scilicet, « increpatur. » II ad Timoth. iv, 2 : Argue, abscrea, increpa in omni patientia et doctrina. « Quod non Dei indignatione, » hoc est, pro Dei indignatione, « sed sua, » propria scilicet, « virtute, » hoc est, fortitudine, « populum, » scilicet Dei, « superatum gloriabatur. » Isa. x, 13 : Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia meæ intellexi : et abstuli terminos populorum, et principes eorum depredatus sum. « De quo regno, » persequente scilicet Ecclesiam, « olim, » diu ante, « per David in Psalmo cxxxvi, 7, dictum est, » istud scilicet : « Memorare, Domine, filiorum Edom, » ad ultionem scilicet, « in die Jerusalem, » hoc est, in die laetitiae Jerusalem. Michææ, vii, 10 : Et adspiciet inimica mea, et operietur confusione.

Et subdit de judicio processuro in (ientes :

« Nam reliqua a 1, » præindustic scilicet, « lectione comprehensa, » Abdiae scilicet, « futurum in Gentes, » hoc est, contra Gentes, « judicium, » hoc est, vindictam, « ob causas, » hoc est, propter causas « lectione comprehensas, » in textu scilicet. Joel, iii, 2 : Congregaho omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis. « Et regnum 2 Dei, » supple, futurum esse, « in populo Israel significant 3. » Ultimum enim verbum prophetiæ est : Et erit Domino regnum4.

te meritum tangit Prophetae in quatuor : in eleemosyna scilicet, in gloria sepulturae, in honore exaltationis, et in nomine.

« Hebræi hunc dicunt esse, » quamvis per Scripturam confirmari non possit, « qui sub rege Samariæ Achab, » de quo III Regum, xvii, « et impiissima Jezabel, » quæ fluxus sterquilini interpretatur, « pavit centum Prophetas, » latitantes scilicet propter persecutionem Jezabel, « in specubus. » Hoc ideo creditur, quia III Reg xvii, 3 et seq., Achab Abdiam misit pro Elia, qui ibidem, y. 13, dixit Elia : Numquid non indicatum est tibi, domino meo, quid fecerim cum interfceret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua ? Sed quod idem sit iste Abdias et ille non est probatum. « Qui non curvaverunt genua 5 ante Baal, » hoc est, idola non adoraverunt, « et de septem millibus erant 6, » quantum ad meritum, « quos Elias 7 arguitur ignorasse. » Cum enim diceret Elias : Derelictus sum ego solus, et opinaretur se solum esse superstitem inter servos Dei, arguens eum, respondit Dominus : Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Et idem inducitur in epistola Pauli ad Roman. xi, 4 8.

Et subdit de sepulcro :

« Sepulcrum quoque ejus. » Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. « Usque hodie, » per successiones scilicet generationum, « cum Mausoleo Elisei Prophetae. » Mausoleum sepulcrum ædificatum et ornatum est, in quo defuncti præclara facinora, ac res memoria dignæ sunt descripta. Dicitur autem a Mausolo, Cariæ rege, cui Artemisia uxor sepul-

<--- Page Split --->

CAPUT UNICUM.

Vaticinatur existium adversus Idumæos qui affligeant ac subsannabant filios Israel : qui tamen reducti, dominium accipient in eos qui ipsos affixxerant.

  1. Visio Abdiae. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino1; et legatum ad gentes misit : Surgite, et consurgamus adversus eum in proelium.

  2. Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde.

  3. Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum : qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?

  4. Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

  5. Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Nonne furati essent sufficienti sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?

  6. Quomodo scrutati sunt Esau? Investigaverunt abscondita ejus?

  7. Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri foederis tui illusterunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum ponent insidias subter te : non est prudentia in eo.

  8. Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau 2?

  9. Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. 10. Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob 3, operiet te confusio, et peribis in æternum.

  10. In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.

  11. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non laetaberis super filios juda in die perditionis corum, et non magnificabis os tuum in die angustiae.

  12. Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum : neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius : et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius.

  13. Neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.

  14. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi : retributionem tuam convertet in caput tuum.

  15. Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent

<--- Page Split --->

omnes gentes jugiter; et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.

  1. Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus : et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

  2. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est.

  3. Et haereditabunt hi qui ad au-

strum sunt, montem Esau : et qui in campestribus, Philistium : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Benjamin possidebit Galaad.

  1. Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, omnia loca Chananaorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri.

  2. Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau : et erit Domino regnum.

Et subdit de auctoritate :

IN ABDIAM PROPHETAM

ENARRATIO.

« Visio Abdiz. » Ista prophetia dividitur in titulum, et in tractatum.

Titulus duo continet, certitudinem scilicet veritatis, et confirmationem auctoritatis. Certitudo veritatis importatur per hoc quod dicitur, « Abdiz. »

Quia cum sint tres modi revelationis, scilicet sensibilis, imaginabilis, et intellectualis : in sensibili et in imaginabili multae sunt illusiones, haec autem prophetia sola intellectuali visione revelata est, propter quod certissima est, et nulli ludificationi exposita. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Quod dicit Abdiz, significat auctorem qui sicut instrumentum auctor est, qui servitute Domini meruit gratiam prophetie. Amos, III, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Sap. IX, 10 : Mitte sapientiam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae. Et paulo antea, 3. 5, dicit : Quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae. Psal. CXVIII, 125 : Servus tuus sum ego : da mihi intellectum.

« Hæc dicit Dominus Deus. » Pronomine notat sermonis auctoritatem. Si enim hæc Dominus dicit, habent auctoritatem, quia omnis sermo Dei auctoritas est. Job, XXIX, 22 : Verbis meis nihil addere audebant. « Dicit, » notat revelationem : dicere enim est per revelationem intellectum rerum in animam Propheta ponere. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. « Dominus, » potestatem notat implendi per opus omne quod dicit. Psal. CXXXIV, 6 : Omnini quaecumque voluit Dominus fecil. « Deus » autem dicit, ut notetur in co esse omnis scientia, quia eo; grave a eo; mirat derivatur quod est video. Dictum ergo Dei et ex scientia veritatis est, et plenitudine potestatis. Daniel. XIII, 42 : Deus aeternæ, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant.

« Ad Edom. » Hic notat materiam. Totius enim prophetiae materia Edom est in pœnis et in peccatis acceptus : improperantur enim ei peccata, et comminantur pœnae. Isa. XXXIV, 6 : Victima Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. Et attendendum est quod cum dicitur : « Visio Abdiz, » non determinatur nec per locum, nec per tempora regum : cujus causa potest esse, quia ad populum suum iste Propheta non prophetavit, et ideo tempora regum suorum in titulo ponere noluit.

<--- Page Split --->

« Auditum. » Hic incipit Prophetia. Et dividitur in partes duas. Primo comminatur poenam superbiae contra Deum. Secundo, comminatur poenam invidiae contra proximum, ibi, y. 10 : Propter interfectionem et propter iniquitatem. »

In prima tria sunt : superbiae dejectio, divitiarum spoliatio, ibi, y. 5 : « Si fures, » et auxilii destitutio, ibi, y. 7 : « Omnes viri fœderis tui. »

In prima harum adhuc tria sunt, scilicet hostium contra Edom missio et concitatio, superbiae praesumptio, et superbiae dejectio.

« Auditum. » Materialiter, hoc est, rem per oraculum divinum acceptam. « Audivimus, » ego scilicet, et alii Prophetæ, Isaias scilicet in cap. xxxiv, et Jeremias in cap. xlix, ubi fere tota ista prophetia continetur, et Ezechiel. in cap. xxxv. Deuter. xix, 15 : In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. « A Domino, » cujus sermo non excidit. Tobiæ, xiv, 6 : Non excidit verbum Domini. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te. Eccli. xlv, 5 : Audivit eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Luc. xi, 28 : Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodienti illud.

Quid autem audierint, subdit : « Et legatum, » Nabuchodonosor, « ad gentes, » hoc est enim, contra gentes, « misit. » Ista missio facta est per instinctum qui tangitur, Judith, ii, 3 : Dixit Nabuchodonosor cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subj ugaret imperio. Hoc enim in corde suo Deus posuit, ut peccata Gentium digna ultione vindicarentur.

Et subdit de exhortatione ducum : « Surgite, » hoc est, robur sursum agite, ut scilicet audacter invadatis. Isa. xiii, 2 : Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum. Isa. xxi, 5 : Surgite, principes, arripiteclypeum. « Et consurgamus, » unanimiter omnes

scilicet, « adversus eum, » hoc est, Edom, « in prælium. » Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Mystice iste legatus Christus est cum Apostolis ac cætu toto Prædicatorum. Isa. ix, 6, secundum translationem Septuaginta : « Vocabitur magni consilii Angelus 1. » Jerem. xlix, 14 : Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est. His dicit Deus : « Surgite, » hoc est, ad ecclesia sursum vos agite : et isti respondentur, « Consurgamus » per obedientiam, ut scilicet in obsequium Christi debellent gentes gladio prædicationis. Jerem. xlix, 14 : Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium.

Et subdit de praesumptione superbiae : Ecce parvulum dedi te in Jentibus, » non virtute humilitatis, sed numero bellatorum : in quo a cæteris gentibus superabantur. Et hoc est quod sequitur : « Contemptibilis tu es valde, » supple, etiam ex rerum paupertate. Simile, I Reg. ix, 21 : Numquid non filius Jemini ego sum, de minima tribu Israel ? et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin ?

Et cum habeas occasionem humiliandi te, tunc « Superbia cordis tui extulit te, » quod est unum eorum quæ odit Deus. Eccli. xxv, 3 et 4 : Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum : pauperem superbum : divitem mendacem : senem fatuum et insensatum. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? Et ibidem, y. 12 : Quid te elevat cor tuum ? « Habitantem in scissuris petrarum. » Despective legendum est, hoc est, cum nec

Hominum tres conditiones detestandæ.

1 Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus, Admirabitis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Hic sex nomina dantur Em-

<--- Page Split --->

tecta habeas, sed in cavernis et in scissuris petrarum cogaris habitare. Jerem. xlix, 16: Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui: qui habitas in cavernis petre, et apprehendere niteris altitudinem collis. « Exaltantem solium tuum : » regnum enim suum praeferre voluit aliis, cum esset omnibus humilius. Isa. xiv, 13: Super astra Dei exaltabo solium meum. « Qudicit 1 in corde tuo. » Metalpasmus et mutat secundam in tertiam personam, ut ostendat quod in hoc cor alienum est ab ipso. Job, xv, 3: Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. « Quis detrahet me in terram ? » Quasi dicat : Nullus potest hoc facere. Isa. x,13: Dixit enim: In fortitudine manus mea feci, et in sapientia mea intellexi. Simile, Apocal. xviii, 7: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo.

Sed quia Deus superbis resistit 4, ideo sequitur: « Si exaltatus fueris ut aquila,» continua scilicet cordis elevatione, sicut aquila altius volat, « et si inter sidera posueris nidum tuum. » Hyperbole est. Jerem, xlix, 16: Cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum. « Inde detraham te, dicit Dominus. » Isa. xiv, 15: Ad infernum detraheris in profundum laci. Poeta :

Frangit Deus omne superbum.

Spiritualiter superbì in scissuris petrarum habitant, quia et in duritia cordis, et in scissura charitatis. Job, vnì, 17: Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

« Si fures. » Tangit hic de spoliatione: primo tres similitudines ponens de spolio particulari, et subinferens de universali.

« Si fures introissent ad te, » in furno hoc est, in nigro, sive in occulto rapientes, supple, non omnia abstulissent, sed quaedam. « Si latrones per noctem, » qui domos nocte fodere, et quaen in domibus sunt, rapere solent, « quomodo conticuisses ? Quasi dicat : Non conticuisses, sed repulisses, Jerem. xlix, 9 : Si fures in nocte, supple, venissent super te, rapuissent quod sufficeret sibi. Et hoc est quod hic sequitur : « Nonne furati essen sufficientia sibi ? » « Si vindemiatores introissent ad te, » violenter scilicet, materiam gaudii diripientes, « numquid non saltem racemum, » supple, aliquem, « reliquissent tibi ? » Jerem. xlix, 9 : Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum. Gregorius dicit, quod « diabolus fur est in negotio peram- » « bulante in tenebris : quando scilicet, « insidiando circumvolat, vel promitten- « do decipit, vel suadendo blanditur. » Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et macet, et perdat. Latro autem est, quando violenter facit, et aperte, scilicet quando minando terret, vel opprimendo rapit, vel desperando frangit. Osee, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Proverb. xxiii, 28 : Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Vindemiator autem est, quando materiam gaudii tollit, et in tristitiam perpetuam dejicit. Job, xxiv, 18 : Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. Tales sunt qui interficiunt seipsos, gaudii scilicet materiam in seipsis non invenientes. Proverb. xxv, 20 : Sicut tinea vestimento, et vermis ligno : ita tristitia viri nocet cordi. Eccli. xiv, 2 : Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. Eccli. xxv, 17 : Omnis plaga tristitia cordis est. Eccli. xxx, 22 'et 23 : Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo. Jucunditas cordis, haec est vita hominis.

<--- Page Split --->

Et subdit de spolio universali :

« Quomodo scrutati sunt Esau ? » Et hoc subdit, explanans : « Investigaerunt abscondita ejus ? » Glossa, « cavernas et foramina, » ut scilicet in antris nihil absconditum retinere possent. Job, x x i v , 1 0 : Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

Et ideo sequitur : « Usque ad terminum, » supple, denudatum, « emiserunt te, » extra terram tuam, scilicet in captivitatem. Hoc significat scrutinium dæmonum, ad auferendum a peccatore omne bonum. Psal. cvii, 11 : Scrutetur fænerator omnem substantiam ejus, et diripiunt alieni labores ejus : et hoc usque ad terminos emittitur. De tribus enim terminis hujus vitæ ad quos sæculares vitam futuram terminare cupiunt, scilicet divitiis, deliciis, et honoribus, in tres terminos inferni projicitur, dolorem scilicet, penuriam, et ignominiam. Job, x x i , 1 3 : In puncto ad inferna descendunt.

« Omnes viri fæderis tui. » Tangit destitutionem auxilii : primo exterioris, et postea interioris.

« Omnes viri fæderis tui, » hoc est, quos confœderatos habebas, Ammonitæ scilicet et Moabitæ, « illuserunt tibi, » per hoc scilicet quod rupto fœdere additi sunt inimicis tuis. « Invaluerunt adversum te, » ducendo scilicet te in captivitatem, « viri pacis tuæ, » hoc est, in quire bus pacem sperabas. Jerem. ix,4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit. Mich. vii,5 : Nolite credere amico : et nolite confidere in duce. « Qui comedunt tecum, » supple, ut amici, « ponent insidias subter te, » ut scilicet te evertant et supplantent, de quibus dicit, Eccli. vi, 9 et 10 : Est amicus qui odium et rixam, et convicia denudabit. Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. Thren. 1, 2 :

Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Psal. xl, 10 : Etenim homo pacis meæ, in quo speravi : qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Et subdit de destitutione auxilii interioris : primo in consilio, secundo in virtute.

« Non est prudentia in eo, » scilicet in Edom : quia sibi consulere nescit. Isaie, xiv, 13 : Stulti facti sunt principes Taneos, emarceurunt principes Mempheos, deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus, hoc est, principes. Ibidem, j. 3 : Consilium Ægyti præcipitabo. I ad Corinth. iii, 19 : Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum.

Et hoc probat, subdens : « Numquid non in die illa, » judicii mei scilicet, « dicit Dominus, » quando scilicet tibi providere non poteris, « perdam sapientes de Idumea, » Philosophos scilicet et mundi consiliarios ? I ad Corinth. i, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Et hoc est quod hic additur : « Et prudentiam de monte Esâu, » supple, perdam. Baruch, iii, 23 : Fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt. Mons autem Esau superbiam significat carnalium, qui licet in sæcularibus prudentes sint, tamen in spiritualibus sunt insipientes. Jacob. iii, 13 : Non est ista sapientia de sursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et constilia pravorum dissipat. Jerem. xlix, 7 : Numquid non ultra est sapientia in Themam ? Periit consilium a filiis, inutilis facta est sapientia eorum.

Et subdit de destitutione virium et virtutis :

« Et timebunt fortes tui. » Eccli. xii, 3 : Nutabunt viri fortissimi. « A meri-

<--- Page Split --->

die, » supple, habitantes : quia tota terra Esau a meridie est, et ardori solis in tantum exposita, quod in cavernis habitant. « Ut, » Non est causale, sed est consecutivum, et est sensus : Ut deficiente consilio et viribus, « intereat vir, » per Chaldæos, « de monte, » hoc est, de montuosa terra « Esau. » Jerem. xlvi, § et 6 : Vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis.

vitatis scilicet temporalis, vel æternæ. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiæ meæ. Mich. vii, 10 : Adspiciæ me inimica mea, et operietur confusiune. Psal. lxviii, 8 : Operuit confusio fuciem meam. « Et peribis in æternum, » hoc est, æterna captivitate damnatus. Psal. xxxvi, 28 : Injusti punientur, et semen impiorum peribit. Isa. xiv, 21 : In iniquitate patrum suorum non consurgent, nec hæreditabunt terram.

« Propter interfectionem. » Tangit hic causam destructionis Esau : et habet duas partes, scilicet invidi destructionem, et pii constructionem, ibi, §. 17 : « Et in monte Sion erit salvatio. »

In prima duo dicuntur, scilicet, qualiter Esau destruetur, et quomodo, ibi, §. 15 : « Quoniam juxta est dies Domini.

Adhuc prima harum habet tria. Primo enim in genere causam dicit destructionis : secundo, in specie, ibi, « In die cum stare». » Tertio, subjungit pœnam, ibi, « Et non despicies. »

« Propter interfectionem, » qua scilicet vel voluntate, vel consilio, vel facto, vel favore fratrem, vel proximum occidisti, vel vitam scilicet auferendo, vel res subtrahendo de quibus vivere debuit. Dan. xm, 53 : Innocentem et justum non interficies. Eccli. xxxiv, 25 : Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. « Et propter iniquitatem, » in oppressionibus scilicet et persecutionibus, « in fratrem tuum, » hoc est, contra fratrem tuum « Jacob : » contra enim æquitatem naturæ est persequi fratrem. Psal. xxx, 12 : Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis. Unde inter ea in quibus beneplacitum est Deo, et sunt probata coram Deo et hominibus, Eccli. xxv, 2, est concordia fratrum, et amor proximorum. « Operiet te confusio, » capti-

Et quod dixit in genere, tangit in specie :

« In die, » captivitatis scilicet, et judicii Judæorùm, « cum stare», » armis scilicet accinctus, « adversus cum, » Jacob scilicet. Job, xvi, 10 : Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Hic est versus : « Quando capiebant alieni exercitum ejus, » hoc est, Chaldæi alieni a sanguine Judæorum. Et tangit hoc quod dicitur, IV Regum, xxiv, 17, II Paralip. xxxvi, 10, Jerem. li, 8 et seq., quod cum fugeret de civitate Sedecias -cum filiis et nobilibus suis, et vagarentur in deserto versus Idumæam, Idumæi juverunt Chaldæos ad capiendum regem, et exercitum ejus. « Et extranei, » Gentiles scilicet, « ingrediebantur portas ejus, » civitatis scilicet Jerusalem. Proverb. iii, 29 : Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. « Et super Jerusalem, » civitatem scilicet, et pertinentia ad civitatem, « mittebant sortem. » Sicut enim dicit Jerem. lii, 7 et seq., duces Babyloniorum intrantes civitatem, primo sederunt in portis, ut judices et domini : postea comportatis rebus, sortiebantur quid quis tolleret. Prov. 1, 14 : Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit onnium nostrum. Et debet legi suspensive mittebant sortem. « Tu quoque eras quasi unus ex eis, » ex hostibus scilicet :

<--- Page Split --->

adjunctus enim eras in sua captivitate. Plus enim nocet falsus amicus quam manifestus inimicus. Eccli. vi, 13 : Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. Haec sub eisdem auctoritatibus de invidis et falsis amicis dicuntur. Psal. xxxvn, 12 : Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt.

captivitatis : tunc enim tu gemes in captivitate. Psal. xxi, 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Thren. ii, 16 : Aperuerunt super me os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies, quam exspectabamus : invenimus, vidimus.

« Et non despicies. » Tangit hic pecnam, et quia maxima pœena est invidi, non posse persequi eum cujus invidet prosperitati aut successibus, ideo tangit illam primo in octo.

Primum est quod dicit : « Et non despicies, » Jacob scilicet, « in die fratris tui, » hoc est, quando judicabitur frater tuus, in sequenti scilicet Romana captivitate, « in die peregrinationis ejus, » hoc est, quando peregrinabitur de terra ductus in Romanam captivitatem. Isaie, xxxiii, 1 : Vae qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Et paulo post : Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Et est sensus, quod filii Israel de Babylonica captivitate restituentur, quamvis postea per Romanos captivandi sint : filii autem Esau non restituentur, sed manentes in captivitate, filios Israel in secunda captivitate deridere non possunt. Significat autem eos qui justos derident in casu suo. Psal. xxi, 8 : Omnes videntes me, deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput.

Et apponit secundum : « Et non lætaberis super filios Juda, » in captivitate scilicet Romana, « in die perditionis eorum, » hoc est, captivitatis, Prov. ii, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Job, xxxi, 29 : Si gavisus sum ad ruinam ejus, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.

Et subinfert tertium : « Et non magnificabis os tuum, » dilatando scilicet in risum, vel aperiendo ad devorandum, « in die angustiae, » Romane scilicet

Et addit quartum : « Neque ingredierus portam populi mei, » cum hostibus scilicet, sicut fecisti « in die ruinae eorum, » per Romanam scilicet captivitatem. Thren. iv, 12 : Non crediderunt reges terra, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. Portae ista significant quinque sensus, ut dicit Hieronymus : hostis ingressus delectabilia, et incitamenta peccati significat. Jerem, ix, 21 : Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. Ridentes autem de hoc ex invidia sunt daemones.

Et subdit quintum : « Neque despicies et tu. » Despective legendum est, quasi et tu qui parvulus et contemptibilis es, « in malis ejus, » quæ scilicet patietur Jacob, « in .die vastitatis illius, » per Romanam scilicet captivitatem, supple, sicut fecisti in ista captivitate Babylonica. Job, xxx, 1 et 2 : Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei : quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.

Et supponit sextum : « Et non emitteris adversus exercitum ejus. » Tangit illud Jeremie, iii, 8, quod Idumei bellatores a Chaldeis emissi sunt ad persequendum regem Sedeciam, « in die vasititatis illius, » Romane scilicet captivitatis. Tunc enim hoc facere non poteris, eo quod in captivitate relinqueris. Mich. vn, 4 : Visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.

<--- Page Split --->

Et subdit septimum : « Neque stabis in exitibus, » supple, sicut fecisti, « ut interficias eos qui fugerint. » Et tangit quod obsessa civitate exitus observabant Idumæi, et fugientes occiderunt. Psal. xxxvi, 14 : Gladium evaginaverunt peccatores : intenderunt arcum suum,... ut trucident rectos corde.

Et subjungit octavum : « Et non concludes reliquos ejus, » qui effugere scilicet potuerunt Romanam captivitatem, supple, sicut fecisti in Chaldacia captivitate, « in die tribulationis, » per captivitatem scilicet Romanam.

In omnibus autem his sensus est, quod tot malis pressus erit in captivitate propria, quod pressus proprio gemitu non poterit inferre aliis malum. Simile, Exod. xiv, 13 et 14 : Ægyptios quos nunc videtis, ncuquaqum ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Psal. cxii, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis frenet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.

Et hoc deducit ad speciem, subdens : « Quomodo enim bibistis, » in laetitia scilicet deorum vestrorum, « super montem sanctum meum, » captum scilicet a Chaldæis. Dan. v, 23 : Vasa domus Dei allata sunt coram te : et tu, et optimutes tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis. Psal. lxviii, 13 : In me psallebant qui bibebant vinum. « Bibent omnes gentes jugiter, » supple, super montem tuum captum et desolatum in laetitia scilicet captivitatis tuæ. Apocal. xvii, 6 : In poculo quo miscuit, misceré illi duplum. « Et bibent, » hoc est, in delectatione absument possessiones tuas : « et, » id est, « absorbebunt. » Jerem. li, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea. Osee, v, 7 : Nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. « Et erunt quasi non sint : » erunt enim socii ejus qui non est, hoc est, diaboli. Job, xvii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est, aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Et post pauca, 17 : Memoria illius pereat de terra.

Deus propugnator est justorum.

Quando autem et qualiter hoc fiet, subdit :

« Quoniam juxta est dies Domini, » vindictæ scilicet, « super omnes gentes, » gentiliter scilicet viventes. Isa. xxvi, 21 : Visitabit iniquitatem habitatoris terra contra eum. Joel, iii, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducan eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israel. « Sicut fecisti, fiet tibi. » Matth. vii, 2 : In qua mensura mensi fucritis, remetietur vobis. Matth. xxi, 41 : Malos male perdet. « Retributionem tuam, » hoc est, dignam meritis tuis, « convertet in caput tuum, » Joel, iii, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Et ibidem post pauca, 7. 7 : Convertam retributionem vestram in caput vestrum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.

« Et in monte Sion. » Tangit hic consolationem Sanctorum in duobus, scilicet in subjectione inimicorum, et in distributione possessionum, ibi, « Et hæreditabunt. »

« Et in monte Sion erit salvatio, » vel post Babylonicam captivitatem, vel in Ecclesia, quod melius est. Mons enim Sion eminentia speculationis est, quæ est Ecclesia in contemplatione fidelium. Isaie, xlvi, 13 : Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. « Et erit sanctus, » hoc est, in sanctitate confirmatus. Isa. iv, 3 : Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. « Et possidebit domus Jacob : » dicit quantum ad duas tribus, « eos qui se possederant. » Quod

<--- Page Split --->

si ad litteram dicatur, factum est post captivitatem Babylonicam, I Machab. v, 28, ubi dicitur, quod Judas Machabæus occupavit civitatem Gentium, et occidit omne masculinum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum 4. Melius tamen intelligitur spiritualiter, quod domus Jacob Ecclesia est, quæ possidet possessiones tyrannorum, qui aliquando possederant eam. Isa. xi, 14 : Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios Orientis : Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. Isa. xiv, 2 : Erunt capientes eos qui se cæperant, et subjicient exactores suos.

« Et erit » supple, tunc, « domus Jacob, » hoc est, duæ tribus, « ignis, » hoc est, causa incendii, « et domus Joseph, » hoc est, decem tribus, supple, erunt « flamma, » hoc est, causa inflammationis, « et domus Esau stipula, » supple, erit, quæ scilicet ira Domini facile succendatur. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. De stipula, I ad Corinth. v, 12 et 13 : Si quis ædificaverit super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fænum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.

Et ideo sequitur : « Et succendentur in eis, » domus scilicet Jacob, et domus Joseph, sicut in stipulis. Isaïæ, ix, 18 : Succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit. « Et devorabunt eos, » direptione scilicet possessionum et occisione gladii. Esther, xi, 11 : Sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. « Et non erunt reliquie domus Esau. » Isaïæ, xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et prògeniem. II Reg. xxi, 5 :

Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut nec unus quidem residuus sit de stirpe ejus. « Quia Dominus locutus est. » Hæc litteraliter numquam sunt impleta, unde spiritualiter melius intelliguntur, quod domus Jacob sint perfecti in virtute, qui sunt velut ignis per charitatem : et domus Joseph perfecti in scientia veritatis quæ accrescit virtuti : qui sunt ceu splendor claritate doctrinæ, et ignis fervore prædicationis. Cantic. viii, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Domus autem Esau sunt carnales peccatores, vacui sicut stipula, et aridi a gratia : qui cum succenduntur a charitate, fiunt non stipula, et a sanctis devorantur, hoc est, incorporantur, sicut dictum est Petro, Act. x, 13 : Occide, et manduca.

Et subdit de distributione possessionum.

« Et hæreditabunt hi, » Judæi scilicet, « qui ad austrum sunt, » hoc est, versus meridiem, « montem Esau, » hoc est, montuosam terram. Hieronymus : « Re- « verso Juda de Babylone in regnum, hi « qui in Meridie habitabant et angustos « terminos habebant, occupabant mon- « tem Esau ad dilatandum terminum « suum. » « Et qui in campestribus, » hoc est, de duabus tribubus qui in planis habitabant, supple, possidebunt a Philisthiiim, » hoc est, quinque civitates Philisthinorum ad dilatandum terminum suum. Isaïæ, xlix, 20 : Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. « Et possidebunt regionem Ephraim, » supple, duæ tribus, hoc est, ubi habitabat quondam Ephraim, « et regionem Samarïæ, » supple, possidebunt. Judas enim dilatavit terminum suum in terras decem tribuum. Isaïæ,

1 I Machab. v, 28 : Et convertit Judas, et exercitus ejus, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omne masculinum in

ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.

<--- Page Split --->

LIV, 2 et 3 : Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim, et levam penetrabis : et semen tuum Gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. « Et Benjamin, » cujus scilicet terminus est contra Septentrionem, » possidebit Galaad, » hoc est, terram ultra Jordanem, quæ prius Galaad, nunc Arabia dicitur, ubi ante captivitatem Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse habitaverunt.

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Et possidet omnia loca Chanaanæorum, hoc est, de peccatis ad gratiam transmigratorum. Transmigratio autem Jerusalem hæc est ad supernam civitatem pertinens. Possidit civitates austri, hoc est, religiones3 lumini divino, et calori sancti Spiritus expusitas. Isa. LX, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit : et gentis solitudine vastabuntur. Psal. n, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditattem tuam.

« Et transmigratio exercitus hujus, » ductus scilicet in Babylonem, « filiorum Israel,» hoc est, illi qui de decem tribubus captivi ducti sunt in Babylonem revertentur cum eis, et possidebunt « omnia loca Chananæorum, » hoc est, ubi quondam Chananæi habitaverunt, terram quam promisit Deus Abrahae 1. Psal. civ, 11 : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ. « Usque ad Sareptam, » quæ angustia panis interpretatur, ubi vidua pavit Eliam 2. « Et transmigratio Jerusalem, » hoc est, transmigrati de Jerusalem, « quæ in Bosphoro est, » hoc est, juxta mare Bosphorum; ibi enim posuit eos Nabuchodonosor. Et interpretatur angustia succrescens, ubi secundum fabulas Poetarum, (ut dicit Hieronymus) bos, hoc est, Io transivit. Illa (inquam) transmigratio « possidebit civitates austri, » sibi scilicet vicinas.

Et quia hæc numquam litteraliter facta sunt, spiritualiter intelligitur, quod Ecclesia possidet montem Esau in dignitate carnali, et campestria Philisthiim in comitate populari, quæ Ecclesiae obedit, et regionem Ephraim in ubertate temporali, et regionem Samarie in custodia pastorali, et Galaad in studio Scripturarum, quia Galaad acervus testimoni interpretatur. Hæc Ecclesiae transmigratio est, quæ dicit cum Apostolo, ad Hebr. xiii, 14 :

Et subdit populi optima in regimine dispositione :

« Et ascendent salvatores, » Zorobabel scilicet, et Jesus sacerdos magnus, et Esdras, et Nehemias, et cæteri qui de captivitate Babylonica redierunt et salvabant populum, « in montem Sion,» hoc est, in Jerusalem, sicut præcepit Cyrus 4. « Judicare montem Esau, » qua scilicet poena dignus sit. Hi salvatores Apostolos, et successores Apostolorum significant, in quibus est salus Ecclesiæ. Isa. XIX, 20 : Mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. Hi ascendunt de virtute in virtutem. Psal. LXXXII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. Et sedebunt in monte Sion, hoc est, in potestate Ecclesiæ et dignitate, et judicabunt montem Esau, hoc est de sæcularibus, superbis, et timidis. Sap. ii, 8 : Judicabunt justi nationes, et dominabuntur populis. « Et, » supple, sic, « erit Domino regnum. » Psal. LXXXI, 8 : Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. I ad Corinth. xv, 25 : Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Psal. CXLIV, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. Daniel.vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

<--- Page Split --->