D. ALBERTI MAGNI,

EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

IN ABDIAM PROPHETAM ENARRATIO.

Prologus Divi Hieronymi in Abdiam prophetam.

Jacob patriarcha fratrem habuit Esau, qui ob ruborem corporis sui Edom hebræa lingua appellatus est, quod latine sanguineus dicitur. Is memoratum fratrem suum, qui Israel nomen acceperat, gravi odio commotus, interimere conatus est. Qua de causa omnes qui populum Israel, id est, filios patriarchæ Jacob, prædicti Esau odium imitati, persecuti sunt, Esau et Edom appellati sunt. Et quia populus Israel de captivitate Chaldæorum per Cyrum, regem Persarum, nutu Dei revocatus in Jerusalem, ab alio regno graviter afflictus atque oppresus est: ideo hoc regnum, quod more Esau, prædictum populum persecutum est, per denuntiationem Abdie Prophetae increpatur, quod non Dei indignatione, sed sua virtute populum superatum gloriabatur: de quo regno olim per David, in Psalmo cxxxvi, 7, dictum est: Memorare, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem 1. Nam reliqua a lectione comprehensa futurum in Gentes judicium, ob causas lectione comprehensas, et regnum Dei in populo Israel significant.

Hebræi * hunc dicunt esse, qui sub rege Samariæ Achab, et impiissima Jezabel, pavit centum prophetas in specubus: qui non curvaverunt genua ante Baal, et de septem millibus erant, quos Elias arguitur ignorasse.

Sepulerum quoque ejus usque hodie cum mausoleo Elisei Prophetae et Baptista Joannis, in Sabaste venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex Antipatris filius, in honore Augusti Cæsaris, græco nomine vocavit Augustam.

Hic igitur, qui centum prophetas paverat, gratiam accepit prophetalem : et de duce exercitus, fit dux Ecclesiæ. Tunc in Samaria parvum gregem paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias: et sicut Stephanus coronam meruit passionis, sic hic servitutis Dei cum Paulo Apostolo nomine gloriatur, quia Abdias servus Domini in nostro sonat eloquio.

<--- Page Split --->

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN ABDIAM PROPHETAM ENARRATIO.

« Jacob patriarcha. « Iste prologus in duas partes dividitur. In prima ostendit contra quem et propter quid Abdias prophetat. In secunda merita describit prophetantis, ibi, « Hebræi hunc dicunt esse. »

In primo dicit quatuor, scilicet quod contra Esau propter odium, et contra similes Esau in odio, et contra Gentes judicium divinum processurum prophetat Abdias.

« Jacob patriarcha. » Patriarcha est princeps patrum, eo quod totum semen ejus in benedictione fuit ⁴. « Fratrem habuit Esau ⁵, qui, » scilicet Esau, « ob ruborem corporis sui ⁶, Edom hebræa lingua appellatus est. » Genes. xxv, 25 : Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : voca-tumque est nomen ejus Esau. Cognomen autem ab accidente impositum fuit Edom, « quod, » scilicet Edom, « latine sanguineus ⁷ dicitur, » eo quod sanguis rubeus est.

Et subdit propter quid prophetat contra illum :

« Is, » scilicet Edom, « memoratum fratrem suum, » Jacob scilicet, « qui, » scilicet Jacob, « Israel nomen acceperat : » Genes. xxxvi, 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. « Gravi odio commotus. » Gregorius : « Odium inveterata ira est. « In-terimere conatus est. » Genes. xxvii, 41 : Veniet dies luctus patris mei, et occidam Jacob, fratrem meum.

Et subdit, quomodo nomen Edom in alios similes sibi in odio propagatur :

« Qua de causa omnes qui populum Israel, » spiritualem scilicet, « id est,

filios patriarchæ Jacob prædicti, » et intelligit de filiis spiritualibus, « Esau odium imitati. » Genes. xxxvi, 4 : Od-rant eum, nec poterant ei quidquid pu-cifice loqui. « Persecuti sunt. » Il ad Timothy. ii, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. « Esau et Edom, » propter similitudinem odii scilicet, « appellati sunt. » Exod. i, 13 et 14 : Oderant filios Israel Ægyptii, et affligebant il-ludentes eis : atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum. Genes. xxvii, 41 : Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater.

Et descendit ad speciale, subdens : « Et quia populus Israel, » hoc est, filiorum Israel, « de captivitate Chal-daorum, » facta scilicet per Nabuchodo-nosor, « per Cyrum, regem Persarum, » de quo, Isa. xiv, 1 : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram. « Nutu, » hoc est, instinctu, « Dei revocatus in Jerusalem. » II Paral. xxxvi, 22 et 23 : Suscitavit Dominus spiritum Cyri, regis Persarum : qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens : Hæc dicit Cyrus, rex Persarum : Omnia regnu terræ dedit mihi Dominus, Deus cali, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Ju-dæa. Quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat. Hoc idem continetur, I Es-dræ, i, 1 et seq. « Ab alio regno, » quod scilicet Alexandro successit in An-tiocho Epiphane, sicut dicitur, I Ma-chab. i, 11, « graviter afflictus atque op-pressus est. » Afflictus bello, oppressus servitute et tributis. « Ideo hoc regnum, » persecutorum scilicet, « quod moriEsau, » primi scilicet inimici et invidentis, « prædictum populum, » Israel scilicet,

¹ Cf. Genes. xlii, 1 et seq. ² Genes. xiv, 25 et xxvii, 1 et seq. ³ Aliter : « Ob coctionem rufam propter

<--- Page Split --->

« persecutum est. » Psal. cvui, 17 : l'resecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificar. « Per denuntiationem Abdiæ Prophetæ, » prophetiam scilicet, « increpatur. » II ad Timoth. iv, 2 : Argue, abscrea, increpa in omni patientia et doctrina. « Quod non Dei indignatione, » hoc est, pro Dei indignatione, « sed sua, » propria scilicet, « virtute, » hoc est, fortitudine, « populum, » scilicet Dei, « superatum gloriabatur. » Isa. x, 13 : Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia meæ intellexi : et abstuli terminos populorum, et principes eorum depredatus sum. « De quo regno, » persequente scilicet Ecclesiam, « olim, » diu ante, « per David in Psalmo cxxxvi, 7, dictum est, » istud scilicet : « Memorare, Domine, filiorum Edom, » ad ultionem scilicet, « in die Jerusalem, » hoc est, in die laetitiae Jerusalem. Michææ, vii, 10 : Et adspiciet inimica mea, et operietur confusione.

Et subdit de judicio processuro in (ientes :

« Nam reliqua a 1, » præindustic scilicet, « lectione comprehensa, » Abdiae scilicet, « futurum in Gentes, » hoc est, contra Gentes, « judicium, » hoc est, vindictam, « ob causas, » hoc est, propter causas « lectione comprehensas, » in textu scilicet. Joel, iii, 2 : Congregaho omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis. « Et regnum 2 Dei, » supple, futurum esse, « in populo Israel significant 3. » Ultimum enim verbum prophetiæ est : Et erit Domino regnum4.

te meritum tangit Prophetae in quatuor : in eleemosyna scilicet, in gloria sepulturae, in honore exaltationis, et in nomine.

« Hebræi hunc dicunt esse, » quamvis per Scripturam confirmari non possit, « qui sub rege Samariæ Achab, » de quo III Regum, xvii, « et impiissima Jezabel, » quæ fluxus sterquilini interpretatur, « pavit centum Prophetas, » latitantes scilicet propter persecutionem Jezabel, « in specubus. » Hoc ideo creditur, quia III Reg xvii, 3 et seq., Achab Abdiam misit pro Elia, qui ibidem, y. 13, dixit Elia : Numquid non indicatum est tibi, domino meo, quid fecerim cum interfceret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua ? Sed quod idem sit iste Abdias et ille non est probatum. « Qui non curvaverunt genua 5 ante Baal, » hoc est, idola non adoraverunt, « et de septem millibus erant 6, » quantum ad meritum, « quos Elias 7 arguitur ignorasse. » Cum enim diceret Elias : Derelictus sum ego solus, et opinaretur se solum esse superstitem inter servos Dei, arguens eum, respondit Dominus : Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Et idem inducitur in epistola Pauli ad Roman. xi, 4 8.

Et subdit de sepulcro :

« Sepulcrum quoque ejus. » Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. « Usque hodie, » per successiones scilicet generationum, « cum Mausoleo Elisei Prophetae. » Mausoleum sepulcrum ædificatum et ornatum est, in quo defuncti præclara facinora, ac res memoria dignæ sunt descripta. Dicitur autem a Mausolo, Cariæ rege, cui Artemisia uxor sepul-

<--- Page Split --->