D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PREDICATORUM,

PROLOGUS .

Sicut in prehabita divisione dictum est, Amos contra vitia communia prophetat, et onera gentium circa se positarum describit: propter quod congrue onustus interpretatur. II Paralip. x, 41: Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam. Job, xvi, 2: Consolatores onerosi omnes vos estis.

Tres autem prologos praemittit Hieronymus, in quorum primo causam suscepti operis insinuat: secundo, modum quem a principio observat, demonstrat, ibi, « Et quia idem Propheta. »

In primo horum tria dicit, scilicet quando, quibus, et quorum regum temporibus prophetavit.

<--- Page Split --->

Prologus Divi Hieronymi in Amos prophetam.

Ozias rex, cum Dei religionem sollicite æmularetur, nimio religionis amore provocatus, contra legem Moysi arrepto thuribulo, (ut in Historia secundi libri Paralipomenon ostenditur 1,) sacerdotale officium præsumere conatus est. Ob eam rem, terræmotum in templo Dei exortum constat, cujus etiam Zacharias propheta meminit 2. Ante hunc itaque terræmotum, Amos propheta, temporibus prædicti regis et temporibus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, in eas gentes quæ lectione comprehensæ sunt, iram Dei ob eas causas quas memoravit, affuturam denuntiat.

Et quia idem propheta in sequentibus ait : Super tribus impietatibus et super quatuor non convertam eum 3, tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat: quem 4 quarto eadem peccata admittentibus, nec pœnitentiam nec indulgentiam daturum annuntiat. Nam per ignis similitudinem, quem in prædictas gentes immittendum prædixit, gravem atque irrevocabilem Dei iram ad eversionem earumdem civitatum processuram voluit demonstrare.

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPRHETAM EXPLANATIO.

« Ozias rex, » de quo legitur IV Reg. xiv et II Paralip. xvi, « cum Dei religionem, » hoc est, sacerdotium ad Dei religionem constitutum, sollicite, » non discrete tamen, « æmularetur, » hoc est, æmulando sacerdotes diligeret. Ad Galat. iv, 17 : Æmulantur vos non bene. « Nimio religionis amore provocatus. » Omne quod est nimium, vertitur in vitium. Nimis enim fuit, quando sacerdotale oflicium ita ampliare voluit, ut dignitatem regalem et sacerdotalem simul habere contenderet. « Contra præceptum legis Moysi, » hoc est, datae per Moysen Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit vobis Moyses in præceptis justitiarum. Maxime, Numer. i, 50, et xvi, 1 et seq., ubi

virga frondente et florente demonstratum est, quod non nisi ad summum Sacerdotem pertinet sacerdotale officium: « Arrepto thuribulo, » aureo scilicet, « ut in historia secundi libri Paralipomenon ostenditur 5, sacerdotale officium, » incensum scilicet ponendo, « præsumere conatus est, » hoc est, usurpare.

Et posito facto, quod peccatum fuit, ostendit signum per quod Deus demonstravit peccati enormitatem.

« Ob eam rem, » hoc est, propter tale peccatum, « terræmotum in templo Dei exortum constat. » Hoc enim narrat Josephus, quod propter peccatum illud ante civitatem scissa est media pars montis per quatuor stadia ad Occidentem, ita ut vias clauderet et urbes regias destrueret, sicut ex Josepho narrat Hieronymus. « Cujus etiam, » scilicet terræmotus,

Ozias lepra percussus ob usurpatiorem sacerdotii,

1 Cf. II Paralip. xxvi, 16 et seq. 2 Zach. xiv, 4 et 5. 3 Vulg. habet, Amos, i, 3, 6, 9, 11, 13 et ii, 14, et 6 : Super tribus sceleribus ... et super qua-

tuor non convertam eum. 4 Bibl. Rob. Steph. quam. 5 Cf. II Paralip. xxvi, 16 et seq.

<--- Page Split --->

Zacharias Propheta meminit, » sic dicens : Scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem, prærupta grandi valle 1 . Et post pauca, 3 . 5 : Et fugietis, sicut et fugistis a facie terræmotus in die Oziæ regis Juda. Quare autem hoc dixerit, subdit : « Ante hunc itaque terræmotum, » qui fuit scilicet temporibus Oziæ, « Amos Propheta, » iste scilicet, « temporibus prædicti regis, » Oziæ scilicet, regis Juda, « et temporibus Jeroboam, » qui tempore Oziæ regnavit in decem tribubus, « filii Joas, regis Israel, » de quibus IV Regum, xiv et xv, et II Paral. xv.

Quid autem prophetavit, et propter quod, subdit : « In eas gentes, » hoc est, contra eas gentes, « quæ lectione, » hoc est, textu hujus prophetiæ, primo et secundo capitulo, « comprehensæ sunt, » hoc est, continentur, « iram Dei : » et antequam subjungat, qualiter ira Dei processerit, parenthesim facit de causa : « Ob eas causas quas memoravit, » hoc est, in prophetia expressit, « affuturam denuntiat iram Dei. » Psal. xxxix, 6 : Ira in indignatione ejus.

Et subjungit secundam partem, quae est de modo principii Prophetie.

« Et quia idem Propheta in sequentibus, » scilicet prophetiæ capitulis, « ait, » primo scilicet et secundo capitulo, « super tribus impietatibus, » Septuaginta translatio, « et super quatuor non convertam eum, » hoc enim octies dicit. « Tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat, » hoc est, super peccato consensus, 'operis, et consuetu-

dinis : hoc enim per pœnitentiam remittit Deus. Ezech. xvni, 21 et 22 : Si peccator egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est,.... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. « Quem, » Deum scilicet, « quarto eadem peccata admittentibus, » hoc est, per desperationem adjungentibus, et finali impœnitentia sic decedentibus, « nec pœnitentiam, » hoc est, gratiam pœnitendi, « nec indulgentiam, » in remissionem scilicet peccatorum, « daturum annuntiat. » Ita oportet quod exponatur, vel contrarium erit ei quod dicitur, Matth. xvii, 22 : Non dico tibi, Petre, dimitte usque septies, sed usque septuagies septies. Ad Tit. iii, 10 et 11 : Hæreticum hominem, post primam et secundam correptionem devita : sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit,cum sit proprio judicio condemnatus.

Quod autem hoc verum sit, probat, subdens : « Nam, » id est, quia « per ignis similitudinem, » hoc est, metaphoram, « quem, » scilicet ignem, « in prædictas gentes, » octo scilicet, « immittendum prædixit, » octies scilicet dicendo : Mittam ignem, « gravem, » scilicet in afflictione, « atque irrevocabilem, » humana scilicet protestatione, « Dei iram. » Thren. ii, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. « Ad eversionem earumdem civitatum, » quas scilicet nominat in primo et secundo capitulo, « processuram voluit demonstrare. » Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

<--- Page Split --->

Argumentum Divi Hieronymi in Amos prophetam

(EX PROLOGO GALEATO)

Amos pastor et rusticus, et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exponat tria aut quatuor scelera Damasci, et Gazæ, et Tyri, et Idumeæ, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judæ et Israel ? Hic loquitur ad vaccas pingues, quæ sunt in Samariæ monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fietorem locustæ, et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram ; non famem panis, nec sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.

ARGUMENTI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPHETAM EXPLANATIO.

Post hunc præmittitur secundus prologus, in quo velut argumento mentem aperit de contentis in prophetia, et accipitur de Proæmio galeato : additur vero aliquid ex Glossa ibi, « Non dixit verbum, sed verba. »

De octo itaque mentem arguit, quorum primum excitat attentionem ex difficultate operis, reliqua septem mentem arguunt de his quæ in littera continentur.

ctus et parcimonia. Contentus enim fuit his quæ sponte gignit desertum, sicut moris in rubis deserti natis, quæ distrinxit ut sæcum in potum et panis condimentum acciperet. Eccli. vii, 16 : Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. Per hoc enim ostenditur Prophetae auctoritas, quod scilicet tam simplex fingere non potuit, nec altissima sapientiæ Dei scire, nisi per Spiritum Dei. Eccli. xxvii, 7 : Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis, supple, ostendit.

« Amos propheta et rusticus. » In proæmio galeato continetur : « Amos pastor et rusticus, » et hoc convenit, quia pastoris est prophetae. Prophetae enim docere est, quod officium pastorum est. Rusticus autem dicitur quasi rus colens, et commendatur in hoc simplicitas ejus, quia scilicet astutiis et dolis civitatum non erat inquinatus. Psal. liv, 10 : Quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. « Et ruborum moros distringens. » In proæmio est mora, et commendatur in hoc a simplicitate vi-

Et subdit difficultatem :

« Paucis verbis explicari non potest, » quoad mysteria contenta. Ad Hebr. v, 11 : De quo grandis nobis sermo, et interpretabilis ad dicendum. Et hoc probat subdens : « Quis enim digne exprimat, » hoc est, exprimere possit, et quis notat difficultatem, sicut Isa. liii, 7 : Generationem ejus quis enarrabit 1. Et quod dicit digne, intelligit quantum ad mysterium, quod nullus sufficienter enarrare poterit, « tria et quatuor scelera Damasci, et Gazæ, » supple, tria et quatuor scelera, « et Tyri, »

<--- Page Split --->

supple, tria et quatuor scelera, « et Idumeæ, » supple, tria et quatuor scelera, « et filiorum Ammon, » supple, tria et quatuor scelera, « et Moab, » supple, tria et quatuor scelera. Et hæc dicit in primo capitulo. « Et septimo et octavo gradu Judæ, » scilicet tria et quatuor scelera, « et Israel, » supple, tria et quatuor scelera, quæ in secundo dicit capitulo ? Job, xxxvi, 23 : Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest.

« Hic, » scilicet Amos, « loquitur ad vaccas pingues. » Vaccæ dicuntur propter lasciviam, pingues propter inglü- viem : « quæ sunt in montibus Samariæ, » hoc est, in decem tribuum dignitatibus, et hoc facit capitulo quarto. « Et ruituram domum majorem, » hoc est, familiam regis et principum, « minoremque, » hoc est, familiam civium et popularium, « testatur, » scilicet per captivitatis eversionem, scilicet capitulo sexto. « Ipse, » scilicet Amos, « cernit » in visu prophetali « fictorem locustæ, » capitulo septimo, hoc est, Deum fingentem locustas ad terræ vastitatem : de quibus locustis in Jøele satis dictum est : « et stantem Dominum, » supple, cernit, « super litum murum. » Sic habet nostra translatio. Litus murus per syncopen dicitur, murus linitus cæmento. « Vel adamantinum. » Sic habent Septuaginta, et hoc est etiam capitulo septimo : « et uncinum pomorum, » supple, cernit, « attrahentem supplicia peccatoribus, » et hoc facit capitulo octavo : « et famen in terra, » supple, cernit, « non famem panis, nec sitim aquæ, » quæ materialis fames est, « sed audiendi verbum Domini, » capitulo octavo.

enim et Joel dixerunt verbum, et non verba : sed iste dicit verba, et non verbum, eo quod iste ea quæ dixit, retulit ad audientes ; illi autem ea quæ dixerunt, retulerunt ad verbum increatum, quod forma est omnium verborum.

« Amos vero interpretatur onustus : » onera enim imponenda octo gentibus prophetavit. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Et subdit de sanctitate : « Hic Amos spirituali gratia plenus, » usque scilicet ad redundantiam, sicut de Stephano, Act. vi, 8, dicitur : Stephanus plenus gratia et fortitudine 1. « Prophetavit inter cæteros Prophetas. » Hoc dicit, quia patrem vel avum Prophetam non habuit, sed novæ gratiae appositione Prophetis conjunctus est. I Reg. x, 5 et 6 : Obvium habebis gregem Prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis. Et hoc est quod sequitur : « Non enim ipse solus erat Prophetes, sed etiam alii, » sicut dicitur, III Reg. xvn, 4, quod Abdias tulit centum Prophetas, et abscondit eos quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua, ne eos interficeret Jezabel. « Esse quippe non potuit, » id est, non debuit, « Prophetes, nisi pastor ante fuisset. » Diximus enim paulo ante, quod pastorum officium est docere sive prophetære. I ad Corinth. xiv, 31 : Potestis omnes per singulos prophetære. « Qui etiam tuba sua clangit. » Intelligit de tuba spirituali, quæ est sonus doctrinæ et prædicationis. Osee, vn, 1 : In gutture tuo sit tuba. « Per singulos dies, » hoc est, per singulas illuminationes, « erudiens, » extra ruditatem nos ponens, « et docens, » supple, mysteria, « in Ecclesia. » Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

<--- Page Split --->

Et explanat qualiter hoc est, subdens :

« In veritate enim, » hoc est, vera significatione, « vox omnium Prophetarum, » Spiritu Dei scilicet loquentium, « tamquam tuba spiritualis est. » Isa. lviii, 1 : Quasi tuba exalta vocem tuam. « Praedicans in Ecclesia. » Chrysostomus dicit, quod « praediatio est de his quae « sunt fidei : doctrina autem de his quae « sunt rationis. » Marc. xvi, 15 : Prædi-

cate Evangelium omni creaturae. « Secundum quod scriptum est, » Isa. xl, 9 : « Super moment excelsum ascende, » hoc est, vitæ eminentiam, « tu qui evangelizas Sion, » hoc est, speculator Ecclesiæ : « Exalta in fortitudine vocem tuam, qui prædicas Jerusalem, » ut scilicet ad corda peccatorum penetret. Isa. xii, 8 : Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, etc.

Tertius Prologus Divi Hieronymi in Amos prophetam (1)

Hic Amos Propheta et pastor qui sequitur Joleem, et est tertius duodecim prophetarum, non fuit pater Isaiae Prophetae, quamquam et ille propheta cxstiterit. Nam aliis litteris ille, et aliis iste apud Hebræos scribitur : quæ differentia litterarum apud Latinos non habetur ; et ille fortis et robustus, hic vero avulsus interpretatur, quia locutus est a contra decem tribus, quæ per idololatriam a cultura a Dei, et a regno David erant avulsæ.

Fuit autem cognatio ejus ex oppido Thecua, quod sex milliari bus distat a Bethlehem, curam gerens pecorum in latitudine cam porum qui sunt proximi oppido Thecua, in quibus humi arida atque arenesa * nihil omnino frugum gignitur, sed uberrimis pascuis abundant : et ideo cuncta sunt plena pastoribus, et sterilitas terra compensatur pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum fuit Amos, imperitus sermone, sed plenus 5 scientia.

Prophetavit autem iisdem temporibus quibus Joel, Nahum, Jonas, Osee, Isaias : sed aliquantulum exorsus est prophetare duobus annis antequam Isaias. Maxime autem contra decem tribus locutus est, pauca de duabus tribubus interserens. Hunc ablatum de numero pastorum misit Dominus, ut in Samaria prophetaret. Quem Amasias sacerdos frequenter plagis afflixit: tandem filius ejus Ozias vecte per tempora transfixit. Post hæc semivivus in terram suam evectus, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit, sepultusque est cum patribus suis 6.

<--- Page Split --->

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPHETAM EXPLANATIO.

Hic in hoc tertio prologo tanguntur dispositiones Prophetae in octo, in perso- na scilicet, in nomine, in patria, in habi- tu interiori, in temporibus quibus pro- phetavit, et contra quos, in auctoritate, et in passione. Et haec per ordinem di- cuntur in littera.

« Hic Amos Propheta, » scilicet qui hanc enuntiavit prophetiam, « non fuit pater Isaiae Prophetae, » de quo dicitur Isa. 1, 1 : Visio Isaiae, filii Amos. « Quamquam, » hoc est, quamvis « et ille, » scilicet pater Isaiae, « Propheta exstiterit, » secundum illam regulam He- braorum, quod pater qui ponitur in ti- tulo Prophetae, Propheta fuerit. Eccli. xliv, 8 : Qui de illis nati sunt, reli- querunt nomen narrandi laudes eorum.

Et subdit de nomine :

« Nam aliis litteris ille, » pater scilicet Isaiae, 1, 1, « et aliis iste, » 1, 1, scili- cet qui edidit hanc prophefiam, « apud Hebraos scribitur. » Saepe enim voce conveniunt quae significatione differunt. « Quae differentia litterarum, » scribendi scilicet litteras diversas per eumdem so- num, « apud Latinos non habetur, » quia Latini non utuntur appunicationibus lit- terarum, per quas idem sonus elementi in diversas inflectitur significationes ; sicut etiam Apostoli (ut quidam dicunt) eodem sono locuti sunt, sed diversis si- gnificationibus auditi. Et hoc probat per nominum interpretationes : « Et ille

fortis vel robustus, » scilicet pater Isaiae, « hic vero, » hoc est, cui ista prophetia inscribitur, « avulsus interpretatur 1. » Et subdit rationem nominis : « Quia locutus est contra decem tribus, » contra quas etiam Osee locutus est, « quæ per idolo- latriam, » vitulorum scilicet, et aliorum idolorum, « a cultura Dei, » II ad Co- rinth. vi, 13 : Quæ conventio Christi ad Belial? vel etiam « a regno David, » a quo scilicet in Jeroboam recesserunt 2, « erant avulsæ. » Psal. li, 7 : Propterea Deus... evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium.

Et subdit de patria :

« Fuit autem cognatio ejus, » ex pa- tribus et avis scilicet, « ex oppido The- cuæ, » quod ad rusticana et pastoralia deputatum fuit, sicut et David assumptus fuit. Psal. lxxvii, 70 : De post fœtantes accepit eum. « Quod, » scilicet oppidum, « sex milliaribus distat a Bethlehem, » in tribu Juda. Decuit enim quod Pro- pheta Domini secundum patriam vicinus esset patriæ Domini. Et subdit qualis erat artificio : « Curam gerens peco- rum, » quod (sicut dictum est) compe- tebat officio prophetiae. Genes. xlvi, 34 : Viri pastores sumus servi tui,... et nos et patres nostri. « In latitudine campo- rum. » Campi dicuntur inculta prata. « Qui sunt proximi oppido Thecuæ : » tota enim adjacens regio quasi inculta est, et alendis gregibus apta. Isa. vii, 23 : Erit in pascua bovis, et in conculcatio- nem pecoris. Et subjungit rationem : « In quibus, » scilicet campis, « humi, » nominativus scilicet pluralis, « arida. » Unde autem arida sint, subdit : « Atque

4 Amos propheta, qui sequitur Joelem et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem Isaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nomi- nis sui litteram alexei et sade, et interpretatur fortis atque robustus. Hic vero per aii et samaei, et interpretatur populus avulsus : mediae litteræ mem et vau utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam (Al. tantum) vocalium litte-

rarum, et S (Al. Si) litteræ, quæ apud Hebræos triplex est, differentiam non habemus, hæc et alia nomina videntur esse communia, quæ apud Hebræos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur. (S. Hieronymus, Lib. trium Comment. in Amos prophetam pro- logus, Opp. Migne, tom. VI, p. 990.)

3 Cf. III Regum, xiv.

<--- Page Split --->

arenosæ, » hoc est, quia arenosæ; arena enim ex siccato luto glutinoso arida efficitur ; et ideo quia humor exsiccatus est, nihil ex eo generatur. Et hoc est quod sequitur : « Nihil omnino frugum gignitur. » Fruges dicuntur a fruendo ; talia enim non gignuntur quibus homo frui possit. « Sed uberrimis pascuis abundant : » gramina enim quæ ex putrefactione herbarum generantur, in superficie nascuntur : et quia terra aratro ibi non evertitur, ideo gramina abundant ; fossa enim terra usque ad arenam et pascua tolleret, et fruges non gigneret. Izech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, scilicet oves. « Et ideo cuncta, » campestria scilicet Thecua, « sunt plena pastoribus : » pastores enim in locis pascualibus habitant : pastorum enim est pascua perquirere. Izech. xxxiv, 14 : Requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. « Et sterilitas terra. » Fruges enim abundanter locus arenosus non gignit : « compensatur pecorum multitudine . » Dicit enim Philosophus in libro de Animalibus, quod « omne animal abundat ibi, ubi « abundat suus cibus. » Et pecora utiliora sunt quam fruges, quia paucis pecoribus multæ fruges emuntur.

Et subdit qualis fuit habitu animi :

« Ex hoc numero pastorum, » juxta Thecum scilicet habitantium, « fuit Amos, » sicut ipse dicit capite septimo, y. 14 : Non sum Propheta, et non sum filius Propheta, sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. « Imperitus sermone, » hoc est, arte rhetorica, « sed plenus scientia, » spirituali scilicet, et divinorum. Et alludit ei quod dicitur, II ad Corinth. xi, 6 : Et si imperitus sum sermone, sed non scientia. Eccli. xv, 5 : Adimplebit illum Dominus spiritu sapientia et intellectus.

Et subdit de temporibus prophetia :

« Prophetavit autem eisdem temporibus, » hoc est, eorumdem regum temporibus, « quibus Joel, » qui ante habitus est, « Nahum, Jonas, Osee, Isaias. » Joel enim temporibus Osee prophetavit, secundum regulam Hebraorum, quæ saepe dicta est. Osee autem eosdem reges habet in titulo quos habet iste. Abdias autem et Jonas ad istum referuntur, quia sequuntur eum immediate, sicut et Nahum ad Michæam (cujus titulus eosdem cum Osee reges habet) est referendus. Isaias autem eosdem cum isto reges habet in titulo. « Sed aliquantulum exorsus est prophetæ, » hoc est, incepit Amos proprophetæ « duobus annis antequam bientio ante Isaiah.

Et subdit contra quos prophetavit :

« Maxime autem contra decem tribus locutus est, » sicut scilicet Osee et Joel, unde etiam hi tres simul junguntur. « Pauca de duabus tribubus interserens, » maxime in capite secundo, y. 4, ubi dicit : Super tribus sceleribus Juda, etc.

Et subdit de auctoritate, dicens :

« Hunc ablatum, » hoc est, electum, « de numero pastorum. » Sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum t. « Misit dominus, » auctoritatem scilicet dans. Ezech. 11, 3 : Mitto ego te ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me. « Ut in Samaria, » hoc est, in decem tribubus quæ a Samaria denominantur, « prophetaret. » Jerem. 1, 5 : Prophetam in Gentibus dedi te.

Et subdit de passione et sepultura ejus :

« Quem Amasias sacerdos, » idolorum scilicet in Dan et in Bethel positorum, « frequenter plagis afflixit, » ut scilicet a prophetando cessaret, sicut legitur Amos, vii, 10 et seq. Sed quia verbum

<--- Page Split --->

Dei alligari non potest, non propter hoc cessavit, sed potius instantius prædicavit. « Tandem filius ejus, » Amasiae scilicet, « Ozias » nomine, « vecte per tempora transfixit, » supple, Prophetam. Vectem vocat sudem, ut scilicet sude magis quam ferro læderetur. Eccli. iv, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia. « Post hæc, » scilicet vulneratus,

« semivivus, » ex vulnere enim non statim est mortuus, sed adhuc vivus, « in terram suam, » Thecuam scilicet, « evectus, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit. » Isa. LVII, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo. « Sepultusque est cum patribus suis, » Patriarchis scilicet, Prophetis, et amicis, ut dicit Hieronymus. Isa, xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.

CAPUT I.

Tempora prophetix Amos : ultio Domini in Damascus, Philisthæos, Tyrum, Idumæam, et filios Ammon, quos super quatuor sceleribus non convertet.

  1. Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue : quæ vidit super Israel in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, ante duos annos terræmotus 4.

  2. Et dixit : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam 2 : et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.

  3. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.

  4. Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.

  5. Et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis : et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus.

  6. Hæc dicit Dominus : Super tribus

sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.

  1. Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus.

  2. Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone : et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.

  3. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fæderis fratrum.

  4. Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes ejus.

  5. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio

<--- Page Split --->

fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, 'et indignationem suam servaverit usque in finem.

  1. Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ.

  2. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam

IN CAPUT I AMOS

ENARRATIO.

« Verba Amos. » Hic incipit prophetia, quæ dividitur in partes duas. Primo enim comminando prædicit pœnam decom tribubus, secundo promittit consolationem, infra, ix, 11, ibi « In die illa suscitabo, vel reædificabo tabernaculum David. »

Prior dividitur in duas, in titulum scilicet, et prophetiam, ibi, y. 2 : « Et dixit : Dominus de Sion rugiet. »

In titulo auctor describitur a nomine, ab officio, et a patria, a modo inspirationis, et ab enuntiatione.

Dicit ergo : « Verba, » cujus ratio in expositione prologi assignata est : multis enim loquitur, et de multis, et ideo pluraliter dicit : Verba. Ezech. II, 7 : Loqueris verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant. « Amos. » Nomen auctoris est, et interpretatur onustus vel avulsus : onustus, quia ex charitate onus aliorum suscepit. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portare, et sic adimplebitis legem Christi. Avulsus autem, quia a peccatoribus segregatus: non enim bane reprehenderet peccatores, nisi segregatus esset. Ad Hebr. vii, 26 : Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus.

eum, eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.

  1. Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.

  2. Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes ejus simul, dicit Dominus.

Et subjungit de officio :

« Qui fuit in pastoribus, » ut cura pastoralis signum esset curæ seu pasturæ spiritualis. Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Joan. xxi, 17 : Pasce oves meas. Psal. lxxvii, 70: Sustulit eum de gregibus ovium, etc. Et subdit de patria :

« De Thecue. » Quod etiam prophetiæ congruit, quia Thecua clangens tuba interpretatur. Apocal. viii, 2 : Datæ sunt Angelis septem tubæ : septem enim prædicanda sunt, scilicet quatuor sensus Scripturæ, primus adventus Salvatoris, et duo in secundo, retributio scilicet bonorum, et pœna malorum. Psal. lxxx, 4 : Buccinate in Neomenia tuba, hoc est, in singulis illuminationibus quas a Deo accipitis.

Et subdit de inspiratione :

« Quæ vidit, » hoc est, intellectuali visu per inspirationem accepit ; aliter enim verba videri non possunt, sed audiri. Exod. xx, 18 : Cunctus populus videbat voces. Sic dicitur, Isa. i, 1 : Visio Isaie, quam vidit. Glossa inducit illud I Reg. ix, 9 : Qui Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. « Super Isræl. » Super notat oppressionem, Isræl autem decem tribus. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu Domini convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Job, xvi, 8 : Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

<--- Page Split --->

Et subdit de tempore et de regibus :

« In diebus Oxiz, » de quo IV Regum, xvi, « regis Juda, » hoc est, duarum tribuum : « et in diebus Jeroboam, » de quo IV Regum, xiv, « filii Joas, » de quo ibidem, « regis Israel, » hoc est, decem tribuum. Iste Joas nepos fuit Jehu, et Jeroboam filius ejus pronepos. Promiserat enim Dominus, IV Reg. xv, 12 1, quod usque ad quartam generationem ex semine Jehu essent reges futuri super Israel. Et hoc completum fuit in Jeroboam : filius enim Jehu fuit Joathan 2, filius vero Joathan fuit Joas, et filius Joas Jeroboam 3, qui quartus fuit, in quo regnum Jehu defecit.

Et de tempore prophetie subjungit : « Ante duos annos terremotus, » de quo terremotu in praecedentibus satis dictum est. Dicit tamen Hieronymus, quod « terremotus per metonymiam « est motus terrenorum in captivitatem 4, « quos ante per duos annos commo- « nuit per Prophetam, ut si vellent, poe- « nintiam agerent, et sic de caetero « terremotum non sentirent. » Psal. xcv, 9 : Commoveatur a facie ejus universa terra. Job, xxiv, 29 : Dedit ei Deus locum pænientiae, et ille abutitur eo in superbiam.

Iste est ergo titulus.

Litteralis autem quaestio est, cum isti iidem reges ponantnr in titulo Osee, qui primus est inter duodecim, et titulo istius, qui est tertius, quare in medio, hoc est, in Joel non ponuntur. Et respondet quidam, quod cum iste non sit filius Prophetæ, sed in prophetia a Domino segregatus, sicut et Paulus ad Roman. 1, 1, dicitur, Segregatus in Evangelium Dei, non esset prophetia ista authentica, nisi a regibus authenticaretur. Quæ responsio hæresim sonat : mali enim reges de Scripturis nihil authenticant ; quamvis enim per tempora regum certificatur historia, tamen non certificatur ut prophetia.

Adhuc, Idem posset dicere de Osee, et de Isaia, et de aliis. Quamvis enim genealogia patrum et avorum ad commendationem faciat Prophetæ, tamen nihil faciunt ad inspirationis auctoritatem. In Joel autem non ponuntur reges, quia non ad reges, sed ad communem populum prophetavit.

« Et dixit. » Hic incipit prophetia, quae in duas partes dividitur, in quarum prima describit terrorem judicis: in secunda poenam judicandorum et causam, ibi, y. 6: « Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus. »

Terror judicis describitur in signo et effectu.

De terrore judicis dicit : Dominus de Sion rugiet. » Rugitus proprie leonis est, ut leo significaret fortitudinem, rugitus autem comminationem terroris. Prov. xx, 2 : Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum, peccat in animam suam. Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Dicitur autem de Sion rugire, quia in Sion est, et non in Dan vel Bethel, ubi est habitatio idoli. Isa. n, 3: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. « Et de Jerusalem dabit vocem suam, » quia etiam in Jerusalem habitat. Psal. LXXV, 3 : Factus est in pace locus ejus.

<--- Page Split --->

est. Primo enim auctoritatem innuit sermonis : secundo, circumstantiam sceleris: tertio, actum criminis : et quarto, penam.

Oneraautemaliarumgentiumpræ - mittittribusdecausis , scilicetutpa - tientiusaudiaturasuisquandoonerahostiumpræmittit . Quædamenimcon - solatioestafflictioinimici . Secundo , utminusmirenturJudæi , siipsiaffli - gunturquilegemacceperuntettrans - gressisunt ; quandoetiamquiexlegesreputantur , propecatisaffliguntur . Tertio , utvidentesaliasgentestorquerisecundumprophetiam , magistimeantquodeteaquædictasunt , ipsiseve - niant . Deprimodicitur , M i c h . v n , 1 0 : Adspicietmeinimicamea , etoperieturconfusione . Etpostpauca : Nunceritinconculcationemutlutumplatearum . S a p . x n , 2 2 : Cumergodasnobisdisci - plinam , inimicosnostrosmultipliciterflagellas . Desecundodicitur , Jerem . x l v , 4 e t 5 : Eccequosædificavi , egodestruo : etquosplantavi , egoevello , etuniversamterramhanc . Ettuquæristibigrandia ? noliquærere . AdHebr . n , 2 e t 3 : Siomnisprævaricatio , etinobedientiaaccepitjustammercedisretributionem : quomodonoseffugie - m u s , sitantamneglexerimussalutem ? Detertiodicitur , Ezech . i x , 6 : A s a n - ctuariomeoincipite . A m o s , n n , 2 : T a n - tummodovoscognoviexomnibuscogna - tionibusterræ , ideircovisitabosupervosomnesiniquitatesvestras .

« Hæc dicit Dominus. » Auctoritas verbi sequentis est. Jerem. 1, 9 : Ecce dedi verba mea in ore tuo. « Super tribus sceleribus. » Scelus est crimen accusatione dignum : id est, ac si dicat : Si semel vel bis vel ter Damascus populum afflixisset, hoc est, rapina, multca, et gladio, dare veniam possem : sed quia quartum addidit, obstinatam scilicet voluntatem semper affligendi populum meum, parcere non possum. « Dama-

sci. » Damascum ponit, quia caput Syriæ est et metropolis. Isa. vii, 8 : Caput Syriæ Damascus. « Et super quatuor, » ut quarto deformitas peccato addita intelligatur. Iste est quadrans, de quo dicitur, Matth. v, 26 : Non exies inde, donec reddas usque ad novissimum quadrantem. « Non convertam eum, » ut scilicet peccatum dimittat, et per pœnitentiam resipiscat, sed potius peccatum peccato addendo, peccatum impleat usque ad condemnationem. Unde Septuaginta habent : « Non aversabor eum, » hoc est non impediam eum quin de peccato in peccatum ruat. I ad Thessal. ii, 16 : Ut impleant peccata sua semper. Apocal. xxii, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Hæc est impletio, de qua Genes.xv, 16 : Necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

Et subdit actum :

« Eoquodtrituraverint , » semeletiterumettertioobstinatavoluntate , « inplaustrisferreis . » Plaustrumaploden - dodicitur , eoquodnonadvehendum , sedadcomplodendumfactumsit , etestrotaincampis , exteriusclavisferreisdentataetcuspidibus , quamvictoressu - perinimicosincirculoprostratoscir - cumduxerunt , sicutetapudnoscircum - ducisoletsupergaudametsandicem , quibuspannicolorantur , utcuspidibusvisceraeorumperfoderentur : etpon - dererotæcircumductæ , ossaeorumconfringerentur . H o c . etiammododicitGlossa : « Interrisubifenumnon « abundat , aridapaleainpabulumcon - « fringiturjumentorum . » Ethaccrude - litateSyripopulumDeivexaverunt . « Galaad , » quæcivitastransJordanemestinsorteManasses , ubiLabancom - prehenditpatriarchamJacob 4 . Etquiametropoliseratiliustribus , propterhocpereamtotasorsilliustribusintelligiturquæversus . Syriamerat . I s a . x l i , 1 5 :

<--- Page Split --->

Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia : triturabis montes, et comminues : et colles quasi pulverem pones.

Et subdit de pœna huic peccato debita :

« Et mitlam ignem in domum Azael,» qui rex Syriæ erat, sicut dicitur, IV Reg. vn, x et xii. Ignis autem iram Dei significat, ut præhabitum est, domus vero significat familiam et genus. Et hoc est quod sequitur : « Et devorabit domos Benadad, » hoc est, familias. Benadad enim fuit filius Azael, sicut dicitur, IV Reg. xm, 24, et Isa. xxvi, 11 : Ignis hostes tuos devoret. Thren. ii, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. Et ibidem parum ante, §. 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in ggro.

Et subdit de processu istius iræ in terram :

« Et conteram vectem Damasci. » Vectes dicuntur urbes et munitiones in extremis terrarum posita, per similitudinem ad vectes quaeponuntur in loriculis civitatum : quia sicut vectes ante civitatem sustinent impetus hostium, ita munitiones posita in extremitate terrarum, ne hostes possint irrumpere in regnum. Et litteraliter tangit hoc quod dicitur, IV Reg. xm, 25, quod Joas, filius Joachaz, tulit urbes de manu Benadad, filii Azael, quas tulerat de manu Joachaz, patris sui, jure prelii : tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israeli. Sic accipiuntur vectes, Isa. xv, 5, ubi de Moab dicitur : Vectes ejus usque ad Segor, vitulam consternantem.

Et hoc quasi exponens, subdit :

« Et disperdam habitatorem, » omnem scilicet universaliter, « de campo idoli. » Campus dicitur, quia plana terra est

Syria : et idoli, quia plena idolis. Isa. vi, 11 : Desolata sunt civitates absque habitatore, et domus sine homine. Isa. ii, 8 : Repleta est terra ejus idolis. « Et tenentem sceptrum, » disperdam scilicet regalem tribum, « de domo voluptatis. » Reges enim Syria voluptati vacabant sicut Sardanapalus, ut dicit Hieronymus. Voluptas enim causa luxuria est et fomentum. Job, xxvui, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium.

Et subjungit de populo : « Et transferetur populus Syriæ, » per captivitatem scilicet, « Cyrenen, » quæ est regio ultra Ægyptum, quod factum est a Theglathalasar 1. « Dicit Dominus : » confirmatio præcedentium est. Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit.

Septuaginta, ubi nos habemus, « In plaustris ferreis Galaad 2, » habent : « Eo quod trituraverunt in serris ferreis « prægnantes Galaad. » Spiritualiter autem tria scelera sunt, peccatum cogitationis, locutionis, et operis, quibus aliquando parcitur, sed si addatur peccatum desperationis per finalem impenitentiam non parcitur. De primo dicitur, Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. De secundo, Matth. xii, 37 : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. De tertio, Isa. 1, 16 et seq. : Quiescite agere perverse, discite benefacere, etc. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. De quarto, I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. Damascus autem interpretatur potus sanguinis, et significat eos qui delectabiliter bibunt corruptionem peccati a sanguine procedentem. Apoc. xvi, 6 : Sanguinem dedisti eis bibere. Plaustrum autem ferreum rota est volubilitatis humanæ et fortunæ, et maxime potestatis qua mali triturant et serrant bonos. Jacob. ii, 6 :

<--- Page Split --->

Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi pertrahunt vos ad judicia ? Boni enim significantur per Galaad, quod acervus testimonii interpretatur, quia coacervant testimonia Scripturarum, et secundum ea dirigunt vitam. I Paralip. xx, 3 : Fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire. Azael autem interpretatur desertio, Benadad vero filius spontaneus, et significant desertos a gratia et spontaneos ad malum. Prov. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt. Vectes fortitudinem saeculi significant, quam conterit Dominus. Isa. viii, 4 : Auferetur fortitudo Damasci. Psal. cvi, 16 : Contrivit portas areas, et vectes ferreos confregit. Campus autem idoli latitudinem significat simulacrorum mundi, in quo alius ventrem adorat, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : alius libidinem venereorum, Psal. cv, 28 : Initiati sunt Beelphegor : alius vero mammona, hoc est, divitias, ad Ephes. v, 5 : Avarus, quod est idolorum servitus. Hoc disperdit Dominus, Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terra : ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Sceptrum autem tenens in domo voluptatis, gula est, Isa. ix, 4 : Sceptrum exactoris ejus superasti. « Exactor enim venter est, » ut dicit Gregorius. Habac. iii, 14 : Maledizisti sceptris ejus. Populus autem Syria, qui sublimis interpretatur, superbos significat, qui in Cyrenen transfertur, quia daemonibus datur in haereditatem. Cyrenen enim hares interpretatur. Numer. xxiv, 18 : Hæreditas Seir cedet inimicis suis. Isa. xvii, 3 : Et cessabit adjutorium ab Epraim, et regnum a Damasco : et reliquia Syria sicut gloria filiorum Israel erunt, scilicet cessabunt.

nes juverunt qui populum Dei persecuti sunt.

Dividitur autem sicut praecedens :

Primo,itaque inducit sermonis auctoritatem : « Hæc dicit Dominus. » Ad Rom. iv, 21 : Quæcunque promisit Deus, potens est et facere. « Super tribus sceleribus Gaza. » Gaza metropolis est Philisthinorum, unde per Gazam et alias quas inducit Philisthinorum civitates, quæ semel et iterum et tertio, hoc est, mulcta, fame per terrae vastitatem, et gladio populum Dei persecuti sunt. « Et super quatuor, » hoc est, quarto, obstinatam voluntatem addiderunt, « non convertam eum, » ut scilicet conversus ulterius non peccet, sed potius peccata impleat. Job, xv, 20 : Cunctis diebus suis impius superbit.

Et subdit actum peccati : « Eo quod transtulerint captivitatem perfectam. » Captivitatem materialiter intelligit, et est sensus quod captivitatem perfectam translatione fecit : fugientes enim filios Israel ad eos, Idumæis vendiderunt, et puniendos dederunt, et propter hoc irrevocabilis facta est captivitas eorum. Et hoc est quod sequitur : « Ut concluderent ineam, » scilicet captivitatem, « in Idumæa. » Idumæi enim semper fuerunt infesti filiis Israel et inimici. Unde pater eorum dixit, Genes. xxvii, 41 : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

Significant autem hæc tria scelera, peccatum in voluntate et in consensu et in opere, quibus quartum additur, scilicet peccatum obduratioris, quod etiam peccatum est in Spiritum sanctum. De tribus dicitur, Job, xxxiii, 29 : Hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, hoc est, puniendo in singulis tria peccata. De quarto autem, quod est obduratio, Eccli. iii, 27 : Cor durum male habebit in novissimo : et qui amat periculum, in illo peribit. Unde et de quibusdam sic per obstinationem converti nolentibus dictum est, Numer. xvi, 13 : Ne respicias sacrificia eorum. De-

<--- Page Split --->

speratorum quippe sacrificiis Deus non placatur. Obduratio enim peccatum est quo aliquis obfirmat cor, ne vel beneficis per charitatem mollescat, vel timore pœenarum frangatur, vel compunctione scindatur ad pœenitentiam. Psal. xciv, 8 : Nolite obdurare corda vestra : talibus enim juravit, ut non introirent in requiem. Ad Hebr. ni, 18 et 19 : Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. Gaza vero forlitudo vel imperium interpretatur, et significat Praelatos qui dicunt, Sap. ii, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitie. Hi captivant in peccatis subditos. II ad Timoth. iii, 6 : Captivas ducunt mulierculas, hoc est, molles animas, oneratas peccatis. Et concludunt perfectam captivitatem in Idumaeam, quae terrena vel sanguinea interpretatur, quia faciunt eos amare carnem in libidine, et terram in avaritia, ex quo amore perficitur captivitas eorum, ita quod desperata fiat. Isa. xix, 4 : Rex fortis dominabitur eorum. Abdiae, yj. 10 et seq. : Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, etc. Hieronymus : « Alieni specialiter Philisthæi dicuntur. »

« Et disperdam habitatorem de Azoto, » quæ est secunda civitas seu metropolis Philisthinorum. Quinque enim sunt civitates Philisthiim, de quibus dicitur I Reg. v, 1 et seq. 1. Azotus autem interpretatur ignis uberum, et significat libidinis ardorem. Osee, ii, 2 : Auferat fornicationes suas a facie sua, et aluldteria sua de medio uberum suorum. « Et tenentem sceptrum de Ascalone. » Glossa : « Ascalon antiquitus « vocabatur Philisthiim, unde et regio « postea vocata est Philisthæa, eo quod « Ascalon principalis civitas est in ea, « et est ista tertia civitas Philisthino- « rum : interpretatur autem ignis infa- « mis,in qua sceptrum tenent Sodomitæ.» Ad Rom. 1, 26 : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Gen. xiii, 13 : Homines Sodomitæ pessimi erant. « Et convertam manum meam, » percutientem scilicet, « super Accaron, » quæ quarta civitas est inter civitates Philisthinorum. Accaron interpretatur sterilitas, et significat otiosos vel pigros, qui steriles sunt ad omnem bonum fructum. Prov. xxiv, 30, 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinae. Ager ab agendo dicitur, et perfectionem in actione virtutum significat, loco cujus in pigro crescunt urticæ concupiscentiarum carnalium. Urtica enim ab urendo dicitur, tales vero libidine utuntur. Ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum. Dimittit autem hic quintam civitatem, quæ Geth vocabatur, quia ista minima fuit, et parvus respectus habebatur ad ipsam : interpretatur autem torcular, et significat tyrannes hujus sæculi, qui alios torquent et comprimunt. Isa. xvi, 10 : Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat. Post omnes autem civitates subjungit de terræ destructureo : « Et peribunt reliqui Philisthinorum. » Philisthiim potionea dentes

« Et mittam ignem in murum Gaza. » Murus Gaza ardere non potest, et ideo muros munitionem significat, et maxime homines qui muniunt terram, sicut sapientes et potentes quos Deus dissipat. Thren. ii, 8 : Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion. Et ibidem : Murus pariter dissipatus est. « Et devorabit ædes ejus, » hoc est, ædificia : ædilicia enim munitionum sæculi deficient. Matth. xxiv, 2 : Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

<--- Page Split --->

interpretantur, et significant eos qui bibunt velut aquam subsannationem. Job, xxxiv, 7 : Qui bibit subsummationem quasi aquam. Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. « Dicit Dominus Deus. » Confirmatio est prædictorum. Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

trum. » Fœdus fratrum dicitur fœdus quod habuit Hiram, rex Tyri, cum David et Salomone 2. Et dicuntur fratres amicitia, eo quod amici ut fratres se diligunt. Joan. viii, 41 : Unum patrem habenus Deum. Isa. xxiv, 5 : Dissipaverunt fœdus sempiternum. Matth. xxii, 8 : Omnes vos fratres estis. Job, xix, 13 : Fratres meos longe fecit a me.

« Hæc dicit Dominus. » Post onus Philisthinorum ponit onus Tyri et Sidonis, qui in alia parte terræ conjuncti erant Judæis, et multis afflictionibus affligebant populum.

« Super tribus sceleribus Tyri, » qui obsidione, fame et gladio persecutus est populum, « et super quatuor. » Quartum peccatum est, cordis induratio. Induratio enim est pertinacia permanendi in peccato, a quo homo non recedit per verecundiam, nec flectitur per aliquem boni affectum. Ezech. iii, 7 : Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Jerem. iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluesti erubescere. Hæc autem induratio est peccatum in Spiritum sanctum, et ob hoc sequitur : « Non convertam eum. » Matth. xii, 37 : Qui dixerit contra Spiritum sanctum, non renitteitur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro 1.

« Et mittam ignem, » iræ meæ scilicet. Ad Hebr. ix, 27 : Terribilis quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatione, quæ consumptura est adversarios. « In murum Tyri. » Tyrus angustia interpretatur, et significat sollicitudinem sæculi : murus autem munitionem significat divitiarum. Ezech. xii, 11 : Dic ad eos, qui linium murum absque temperatura, quod casurus sit. Absque temperatura enim liniur, quod sine charitate conjungitur. « Et devorabit ædes ejus. » Quidquid enim sollicitudine nimia ædificatur, ignis iræ Dei consumit. Job, xv, 34 : Ignis devorabit tabernacula corum, qui munera libenter accipiunt.

Et subjungit causam :

« Eo quod concluserint captivitatem perfectam, » hoc est, perfecte, « in Idumæa. » Sicut enim Philisthiim, ita et isti populum ad se fugientem vendiderunt Idumæis. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. In Idumæa autem concluditur, quæ sanguineæ interpretatur, qui viliis sanguinis et carnis addicitur. Ad Roman. vii, 23 : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus. « Et non sint recordati fæderis fra-

« Hæc dicit Dominus. » Quarto hic subjicit de onere Idumæorum, qui semper filios Israel, patrueles suos, ex invidia persequebantur, et ideo post finitimas gentes statim ponitur onus eorum.

Et sicut in aliis, ita et hic præmittit auctoritatem sermonis dicens : « Hæc dicit Dominus. » II Reg. xxiii, 2 : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et subdit de circumstantia peccati : « Super tribus sceleribus Edom, » hoc est, Idumæorum, quod scilicet semel et iterum et tertio populum Dei cum aliis terram vastando, multam imponendo, homines interficiendo, persecuti sunt. « Et super quatuor, » quod est pertinacia voluntanisi, invidentia scilicet fraternae gratiae

<--- Page Split --->

vertam, glossandum est pro vix convertam. Isa. vi, 10 : Ne convertatur, et sanem eum. Quod dicit, quod persecutus sit in gladio fratrem suum, de linguæ gladio intelligitur. Prov. xxx, 14 : Generatio, quæ pro dentibus habet gladios, et commandit molaribus, ut comedat inopes de terra. Job, v, 15 : Salvum faciet egenum a gladio oris eorum. Quod autem violat misericordiam et tenet furorem et indignationem, commune est utrique expositioni. Ignis autem qui militur in Themam, iram Dei significat in prospera invidi, pro quibus invidet alienæ felicitati. Psal. cxxxix, 11 : In ignem dejicies eos : in miseris non subsistent. Quod dicit de Bosra, significat munitiones quibus se munit ad nocendum proximo, quæ igne iræ Dei succendentur. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

« Hæc dicit Dominus. » Tangit hic onus Ammon, qui fuit unus de filiis Lot, a quo populus Ammonitarum disseminatus est, et ordinem tenet consuetum, scilicet primo, sermonis ponens auctoritatem : secundo, sceleris circumstantiam : tertio, actum : quarto, penam.

« Hæc dicit Dominus. » Numer. xxiii, 19 : Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ? Quasi dicat, non. « Super tribus sceleribus filiorum Ammon. » Tria scelera in littera numeravit, scilicet crudelitatem, avaritiam, in quibus tertium intelligitur, quod est persecutio. Quartum autem, obstinata pertinacia est semper hæc faciendi, et hoc onus prolixe describitur 1. Interpretatur autem Ammon populus inutilis vel populus mæroris, et significat avaros, qui non tantum inutiles, sed etiam nocivi sunt, et mæroris populus sunt, propter sollicitudines acquirendi, et timorem

perdendi divitias. Eccle. v, 15 et 16 : Quid prodest ei quod laboravit in ventum ? Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. Tria vero scelera sunt, aliena concupiscere, non sua illicite acquirere, acquisita duritia cordis retinere, quæ significantur per fuscinulam tridentem, I Reg. n, 14 : Omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. « Et super quatuor. » Quartum enim est, insatiabilitas avari. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Prov. xxx, 10 : Ignis numquam dicit : Sufficit. Ab hoc peccato plusquam ab aliis homo difficulter convertitur, ut dicit Hieronymus. Senescente enim homine, avaritia in eo juvenescit. Eccli. x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet : quoniam in vita sua projecit intima sua. Et' ideo addit : « Non convertam eum. » Jerem. xv, 1 : Non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea. Difficile enim est a lucris recedere. Matth. xix, 23 et 24 : Jesus dixit discipulis suis : Amen dico vobis : quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum 2.

Et subdit peccati actum :

« Eo quod dissecuerit prægnantes Galaad. » Hieronymus dicit hoc factum esse tempore Saulis regis, quando Naas Ammonitarum princeps (ut habetur I Reg. xi, 1 et seq.) vastaverat Jabes Galaad, et dissecuerat prægnantes ejus, ut dilataret terminos suos, et omnem Galaad suo imperio subjugaret. Quæ impietas ob hoc gravior censetur, quod cognati fuerint ac propinqui Ammonitis filii Israel ac Galaaditæ. Nam filii Ammon de stirpe Lot sunt generati, qui

<--- Page Split --->

filius erat fratris Abraham a quo descenderunt Judæi 1. II Reg. xiv, 7 : Quærunt exstinguere scintillam meam, quæ relicla est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram. IV Reg. vni, 12 : Civitates eorum igne succendes, et juvenes interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. « Ad dilatandum terminum suum, » hoc est, ut terram sortis Manassæ terræ suæ conjungerent, et imperio suo subjicerent. Et hoc expressius tangitur, Jerem. xlix, 1 : Numquid non filii sunt Israel ? aut hæres non est ei ? Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ? Hoc etiam avaris competit qui prægnantes in conceptu boni propositi secant, extrahendo viscera eorum per lucra illicita : quod significatur, IV Reg. iv, 1, ubi vidua. clamavit ad Eliseum : Ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Prægnans enim dividitur, quando filii torquentur. Hoc isti faciunt ad dilatandum terminum suum. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci !

tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.

Et hoc est quod sequitur : « Et devorabit ædes ejus, » hoc est, quæcumque laboribus ædificavit et acquisivit. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. « In ululatu in die belli, » ululatu scilicet vincentis exercitus, planctuque victorum : quod fit per dæmones in avaris, et per Chaldæos in Ammonitis. « Et in turbine, » hoc est, involvente captivitate, « in die commotionis, » hoc est, transmigrationis, quando scilicet transmigrabunt de hoc sæculo vel de terra sua. Jerem. xlix, 2 : Auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumulum dissipata, filiaque ejus igni succendentur.

« Et ibit Melchom in captivitatem. » Melchom interpretatur rex eorum, quo nomine et idolum eorum et rex vocabatur. Sap. vi, 7 : Potentes potenter tormenta patientur. « Ipse, et principes ejus simul, » supple, ibunt in captivitatem. Psal. cxlix, 8 et 9 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum. Justum est enim quod illi qui fuerunt causa subversionis populi, primi captiventur. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Dicit Dominus. » Confirmatio est præteritorum, dictum enim Domini stabit. Isa. xl, 8 : Verbum Domini nostri manet in æternum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Ultio Domini in Moab, Judam et Israelem, hisque minatur interitum, quem effugere non poterunt : quia acceptis beneficiis semper fuerunt ingrati, Deique legem abjecerunt.

  1. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

  2. Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

  3. Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.

  4. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.

  5. Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.

  6. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.

  7. Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

  8. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

  9. Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum 1, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus : et contrvii fructum ejus desuper, et radices ejus subter.

  10. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi 2.

  11. Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris Nazaræos. Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus.

  12. Et propinabitis Nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.

  13. Ecce ego stridebo subter, vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.

  14. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :

  15. Et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :

  16. Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II AMOS

ENARRATIO.

« Hæc dicit Dominus. » Sexto loco hic ponit onus Moab, qui etiam fuit filius Lot de incestu filiæ natus 1, et eumdem quem in aliis tenet ordinem.

etiam debacchati sunt in mortuum, quod nimia crudelitatis est argumentum. Dicit enim Hieronymus, quod « mortuum « effoderunt, et ossa ejus igne combus- « serunt, ut facerent mortuo quod non « poterant facere vivo, et ut nec mortem « paterentur esse finem malorum om- « nium. » Et ideo subdit : « Non convertam eum, » quia conversione indignus est. Isa. ii, 9 : Ne ergo dimittas eis.

Et subdit peccati actum :

Primo ergo auctoritatem ostendit sermonis, etc. « Hæc dicit Dominus. » Exod. xxiv, 3 : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. Hoc onus prolixius describitur Isa. xv, 1 et seq., xlviii, 1 et seq.

De circumstantia autem delicti, subdit : « Super tribus sceleribus Moab. » Moabita frequenter infesti fuerunt filiis Israel : nam pergentibus ad destinatam terram promissionis, proterve nimis obstiterunt, ne liceret illis per terminos eorum transire. Quod quia armata manu perficere non præsumebant, exemplo territi Chananeorum ac Amorrhæorum, quos superaverant filii Israel, ut habetur Num. xxii, pretio conduxit Balac filius Sephor rex Moab, Balaam filium Beor ariolum, qui populo Israel malediceret. Id vero cum prohibente Deo facere non auderet, victus tandem iniqui principis largitione, consilium dedit de submittendis ad castra filiorum Israel mulieribus, quarum illecebris ad fornicationem ac idololatriam protracti, irato Deo a Moabitis caederentur 2. In quo duplex peccatum commiserunt, alterum quod citra alicujus incommodum transitum petentibus cognatis negabant, alterum quod ad fornicationes ac idololatriam populum Dei induxerunt. Quibus a successoribus conjunctum est tertium, ruptio videlicet facderis quod fuit Moabitis cum rege Israel, ut habetur, IV Reg. ii. « Et super quatuor. » Quartum scelus est, quod

« Eo quod incenderit ossa regis IduContra mormææ, » jam mortui scilicet, « usque ad pugnandum. cinerem, » debacchantes etiam in ossa mortui, et partes partium ossium, ut nihil ejus integrum remaneret. Mich. iii, 3 : Ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete. Ezech. xxiv, 10 : Congere ossa, quæ igne succendam. Hieronymus : « Quod si Deus ita ulciscitur « eos, qui eum non cognoverunt, quid « faciet pro his qui eum colunt? »

« Et, » supple, ideo « mittam ignem » iræ meæ « in Moab, » hoc est, in populum, et in terram Moab. Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est : « et devorabit ædes Carioth, » quæ fuit civitas metropolis Moabitarum, per cujus destructionem destructio regni significatur. Et hoc factum est per Nabuchodonosor regem. Jerem. xlviii, 24 et 23 : Super Carioth, et super Bosra : et super omnes civitates Moab, quæ longe, et quæ prope sunt. Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est. Ezech. xxviii, 18 : Producam ignem de medio tui, qui comedat te : et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. « Et morietur in sonitu Moab, » hoc est, in sonitu quem dabunt hostes clamando contra eos : Moab enim est nominativi casus. Psal. ix, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu. Job, xxxix, 23 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

<--- Page Split --->

« In clangore tubæ, » supple, erit sonitus. Victores enim tuba clanxerunt super eos, et hoc sonitum vocat. Unde, Jerem. xlII, 14 : Ad terram Ægypti pergemus : ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius.

« Et disperdam judicem, » hoc est, regem, « de medio ejus. » Psal. ii, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. « Et omnes principes ejus interficiam cum eo, » ut auctores criminis, primi sint in pœnis. Malach. ii, 12 : Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. « Dicit Dominus. » Confirmatio est eorum quæ dicta sunt.

Spiritualiter autem Moab ex patre interpretatur, et significat eos qui veritatem impugnant : hi enim ex patre diabolo sunt. Joan. vim, 44 : In veritate non stetit. Et post pauca : Mendoza est, et pater ejus. Horum tria scelera sunt : sermonis compositio, contra quod dicitur, I ad Corinth. ii, 1 : Veni ad vos non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Secundum, sublimitatis divinae nimia perscrutatio, Sap. ix, 14 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae. Et post pauca, yj. 16 et 17 : Difficile aestimamus quae in terra sunt : et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in coelis sunt quis investigabit ? Sensum autem tuum quis sciet ? Prov. xxv, 27 : Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Tertium est per philosophicas rationes syllogismorum complexio contra veritatem : de quo dicitur, Job, xxxviii,2 : Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Quartum autem est peccatum in Spiritum sanctum, ex odio scilicet impugnatio veritatis agnita, quod faciunt hae-

retici : propter quod dicit Augustinus, quod « contra veritatem sine fœdere bel- « lant. » Contra quos dicitur, Joan. viii, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? II ad Timoth. iii, 8 : Quemadmodum Jamnes et Mambres resisterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Hi incendunt ossa regis Idumææ, hoc est, Christi. Ossa enim ejus sunt solida veritates de subtilitate divinitatis, opquæ isti incendunt zelo hæreticæ pravitatis. Contra quod dicitur, Joan. xix, 36. Os non comminuetis ex eo 1. Et « usque ad cinerem » deducunt, quando in conspectu populi veritatem vilem reddunt et conculcandam præbent ut cinis. Propter quod dicitur, Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus. Propter quod ignis iræ Dei procedit in tales. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut utantur, et sentiant in sempiternum. Iste ignis « devorabit ædes Carioth, » quæ occursus ignis interpretatur, quia igne diaboli inflammati, veritati se opponunt. Sophon. iii, 8 et 9 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Consumpto enim terreno intellectu, veritatis labium redditur. Hoc modo « in sonitu » moritur iste Moab. Sacri enim Doctores sonant contra eum, de quibus dicitur in Psal. xviii, 6 : In omnem terram exivit sonus eorum. « Judex dispergitur, » quia hæresiarcha qui hæresim invenit, vincitur et confunditur, ut Arius, Sabellius, et hujusmodi. II ad Timoth. iii, 9 : Ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus. « Principes » eorum, potentes sæculi sunt eis credentes, qui gladio verbi Dei interficiuntur. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium.

<--- Page Split --->

« Hæc dicit Dominus. » Post onera Gentium transit ad onus Juda, hoc est, duarum tribuum, quæ in hoc plusquam decem tribus peccaverunt, quia Sacerdottes et Prophetas habuerunt, quorum monita contempserunt.

« Hæc dicit Dominus. » Modum enim tenet quem in aliis tenuit in divisione. Unde quod dicit, « Hæc dicit Dominus, » auctoritas sermonis est. IV Reg. x, 10 : Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram. « Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor. » Tria scelera sunt quæ in littera commemorat, scilicet legis abjectio, quia scire eam noluerunt. Job, xxi, 14 : Scientiam viarum tuarum nolumus. Secundum, mandatorum et præceptorum non observatio, quod corruptionem fecit in opere. Jerem. vi, 19 : Verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. Psal. cxviii, 21 : Maledicti, qui declinant a mandatis tuis. Tertium, ad idola conversio. Jerem. n, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Iste sunt tres turmæ, de quibus dicitur, Job, 1, 17 : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio. Hæc in una expositione communi exponuntur etiam de clericis qui legem non curant, mandata non servant, et simulacra in delectabilibus mundi venerantur. Quartum autem est, sacrati loci profanatio : sicut enim illi idolis templum, ita isti turpitudinibus Ecclesias profanant. Jerem. ii, 7 : Ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. Et ideo dicit : « Non convertam eum, » non quin Deus paratus sit dare pœnitentiam, sed quia fructum conversionis dementerut pertinacia voluntatis. Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.

De primo peccato subdit :

« Eo quod abjecerit legem Domini, » contra quod dicitur in Psal. xxxvi, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius. De secundo : « Et mandata ejus non custodierit, » moralia scilicet, quæ de lege naturæ sunt. Isa. xxiv, 3 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fedus sempiternum. De tertio subdit : « Deceperunt enim eos idola sua. » Bene dicit, « idola, » quia nihil est idolum in mundo 1, sed apparentia quædam est : apparens autem et non existens causa deceptionis est. III Reg. xxii, 22 : Decipies et prævalebis, dixit Dominus spiritui mendacii. « Post quæ, » scilicet idola, « abierant patres eorum, » et filios illius transgressionis hæredes constituerunt. Nehem. ix, 26 : Projecerunt legem tuam post terga sua. Et infra post pauca, 33 : Nos autem impie egimus, supple, qui sumus filii eorum. Thren. v, 7 : Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

Et subdit de poena :

« Et mittam ignem in Juda, » vindictam scilicet iræ meæ. Daniel. vii, 10 : Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus. « Et devorabit ædes Jerusalem. » Jerusalem enim metropolis est duarum tribuum, et Ecclesiam significat, cujus ædes tali vitio consumptæ sunt. Isa. lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facla est in exustionem ignis, libidinis scilicet. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

« Hæc dicit Dominus. » Ultimo ponit onus Israel, quia illic diutius vult immorari. Eumdem autem modum tenet divisionis quem et in aliis.

Dividitur autem in partes duas. Primo enim ponit onus per quatuor differentias

<--- Page Split --->

sicut in aliis : secundo, peccatum propter quod onus inducit, exaggerat, ibi, ʒ. 9 : « Ego autem exterminavi. »

Primo ergo morq suo auctoritatem inducit sermonis, dicens : « Hæc dicit Dominus. » Math. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. « Super tribus sceleribus Israel, » hoc est, decem tribuum, « et super quatuor, » quæ per ordinem ponit in littera, scilicet justi venditionem, pauperum contritionem, via humilium declinationem, et quartum, matrimonii violationem. « Non convertam eum. » Impetus enim concupiscentiae quasi equus effrenis a Deo abducit. Jerem. ii, 24: Omnes, qui quærunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam, hoc est, in defectibus.

Exod. iii, 5 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Job, xxiv, 9: Vim fecerunt depredantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt, hoc est, pauperem publicum, qui etiam apud vulgum pauper reputabatur.

Et subjungit de secundo :

« Qui conterunt, » angaria scilicet corporis, « super pulverem terræ, » hoc est, ut plus communiti sint quam pulvis, « capita pauperum. » Septuaginta : « Qui percutiunt in capite pauperem. » Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Psal. cix, 6 : Conquassabit capita in terra multorum.

Et subjungit de peccato primo :

« Pro eo quod vendiderit pro argento justum, » masculine scilicet vel neutraliter, hoc enim faciunt expresse judices Ecclesiæ. Isa. v, 23: Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Deut. xvi, 19-20 : Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris.

Et exaggerat hoc peccatum ulterius : « Et pauperem pro calceamentis, » supple, vendiderunt. Septuaginta : « Et pauperem propter calceamenta, quæ calcant super pulverem terræ. » Hieronymus : « Primum ergo eorum scelus est, sive « impietas in tribus vel quatuor crimi- « nibus enumerata, quod propter pecu- « niam hominem vendiderunt, et homi- « nem justum, qui in eo admirabilior est, « quod nec paupertate superatus est, ut « iniquum aliquid faceret, nunc autem « pro re vilissima, calceamentis scilicet « quibus pulverem calcant et fimum, pre- « tiosam animam pauperis justi vendide- « runt. » Hoc calceamentum, nimiam curam significat hujus mortiferæ pellis.

Et subjungit de tertio :

« Et viam humilium declinant. » Humiles sunt simplices de populo, quorum viam declinant a mandatis Dei per scandalum. Malach. ii, 8: Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Isa. iii, 12: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

Et subdit de quarto :

« Et filius ac pater ejus ierunt ad patres puellam. » Septuaginta : « Ad eamdem puellam, » ut scilicet uni et eidem pater et filius commiscerentur, sicut Ruben, Genes. xlix, 4: Ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Contra quod dicitur, Levit. xviii, 8: Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies. I ad Corinth. v, 1: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris suis aliquis habeat. Hæc puella, ut dicit quaedam Glossa, pulchritudinem vanitatis mundi significat, ad quam et pater et filius vadunt, Prælatus scilicet, et subditus. De quo, Poeta Virgilius :

Malo me Galatea petit lasciva puella : Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. 1

<--- Page Split --->

Galatea ista pulchritudinem mundi signilicans, interpretatur magnifica, quae multos invitat malo, hoc est, pomo, cum tamen fugiat ad salices, hoc est, ad sterilitatem, et nolit videri nisi ante et non post. « Ut violarent nomen sanctum meum. » Ut non notat causam, sed terminum operis. Ex hoc enim accidit, quod multi malo opere blasphemant nomen Domini. Ezech. xxxvi, 22 : Propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus.

Et hoc peccatum ulterius exaggerat : « Et super vestimentis pignoratis, » hoc est, pignoris loco acceptis, « accubuerunt, » talibus scilicet mulieribus. Contra quod dicitur, Exod. xxii, 26 et 27 : Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei : ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat. Hieronymus tamen in originali dicit propter litteram Septuaginta, quae sic habet : « Et vestimenta « sua alligantes funibus, faciebant um- « bracula juxta altare, quod super vesti- « mentis eorum qui ad idola ire nofe- « bant, sed ad templum Domini quae vi « extorserant in idolo epulantes accum- « bebant, et tantus erat contemptus in « Deum, ut ex illis παραπετσάμχτα, id est, « velamina vel tentoria facerent, quibus « obumbratos fornicantes nullus posset « adspicere : sicut legimus fecisse Absa- « lom ad consilium Achitophel1, quan- « do polluit concubinas patris sui. » « Juxta omne altare, » idolorum scilicet. Multa erant altaria idolorum, altare autem Domini non nisi unum. Osee, x, 1 : Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Hoc apud nos expositione non indiget, quia in Ecclesia et juxta altare concumbunt Sacerdotes cum mulieribus etiam sine

velaminibus. « Et vinum damnatorum, » hoc est, quos propter hoc damnabant ex calumnia, quod in Jerusalem ad templum Dei pergebant, « bibebant, » in luxuria scilicet, et ebrietate, « in domo Dei sui, » vituli scilicet, in Bethel, et in Dan : quod nostri Sacerdotes faciunt et judices, qui omne judicium per calumniam in lucrum convertunt, et illo lucro in domo Dei sui, mammona scilicet, ventris vel veneris abutuntur in lascivias. Job, xxiv, 5 et 6 : Vigilantes ad przedam, preparant panem liberis. Agrum non suum demetunt : et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

« Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum. » In hac parte per ingratitudinem exaggerat peccatum decem tribuum, primo ostendens beneficia præstita : secundo, ingratitudinem, ibi, 7. 12 : « Et propinabitis. » Tertio, ingratorum pœnam, ibi, 7. 13 : « Ecce ego stridebo. »

Beneficia vero ponendo, primo tangit quatuor beneficia, duo corporalia, et duo spiritualia. Secundo, convincit de veritate beneficiorum, ibi, 7. 11 : « Numquid non ita est ?

Duo corporalia beneficia sunt, prinum quidem factum per Josue et judices et reges Israel, hoc est, exterminatio inimici impedientis. Secundum autem eductio de Ægypto, quæ facta est per Moysen, Aaron, Mariam, et Hur.

De priori itaque beneficio corporali dicit :

« Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, » hoc est, a præsentia eorum ut liberam invenirent possessionem. Deut. vii, 1 : Cum introduxerit te Dominus Deus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Ilethæum, et Gergesæum, et Amorrhæum, et Chananæum, et Pherexæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu

<--- Page Split --->

es, et robustiores te. Et cum septem sint, tantum Amorrhæum nominavit, quia ille fortior fuit. Hic dicitur exterminatus, quia fuit extra terminos vitæ, et extra terminos terræ promissionis ejectus, ne aliquod scilicet posset procurare impedimentum, quin Israel liberam consequeretur possessionem.

Et subdit de fortitudine illius : « Cujus altitudo, » in sublimitate scilicet dignitatis, potestatis, et divitiarum, et corporis proceritate, « cedrorum altitudo ejus, » hic est pleonasmus et hyperbole. Pleonasmus, quia superfluit alterum relativorum, sicut ibi, Cujus participatio ejus in idipsum 1. Hyperbole autem, quia excessum facit in comparatione plus ponens et minus significans, sicut Numer. xiii, 34 : Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac, de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur. « Et fortis ipse, » Amorrhæus scilicet, « quasi quercus. » Quercus enim arbor durissima et fortissima est, unde et robur communi nomine vocatur. Ex cujus vocabulo Philo

Qualiter autem contriverit, subdit : « Et contrivi fructum ejus desuper. » Fructus dicuntur divitiae, ædificia, cultura, etc., quae ille populus perfecerat in terra ad fructificandum sibi. « Et radices ejus subter, » supple, contrivi. Radices dicuntur tribus familiae, et successio filiorum et nepotum, sicut Psal. xi, 7 : Evelett te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium.

Mystice autem Amorrhæus interpretatur amaricans, et peccatores significat, diabolum scilicet et diabolicos homines, qui ad amaritudinem provocant Deum. Osce, xii, 14 : Ad iracundiam me provecavit Ephraim in amaritudinibus suis. Habacuc, ii, 15 : Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut adspiciat nuditatem ejus ! Act. viii,

23, dixit Petrus ad Simonem : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Hunc Deus exterminat, hoc est, extra terminos rationis et gratiae et vitae ponit. Job, xi, 6 et seq. : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Hujus altitudo comparatur cedro in superbia cordis. Psal. xxxvi, 33 et 36 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat. Isti adhaerent diabolo, sicut cauda corpori. Job, xi, 12 : Stringit caudam quasi cedrum. Psal. xxxvii, 5 : Vox Domini confringentis cedros. Fortitudo autem comparatur quercui : quercus enim fortis arbor est, fructus non ferens, nisi glandium, quas porci manducant, et significat gulosos et luxuriosos, qui sunt fortitudo diaboli, qua fere totum mundum vicit. Job, xi, 11 : Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus : ubi dicit Gregorius, quod « luxu- « ria virorum in lumbis est, feminarum « autem in umbilico. » Hæc est quercus, in qua mortuus est Absalom, II Reg. xviii, 9 : Cumque ingressus fuisset mulus, cui insedebat Absalom, subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui : et illo suspenso inter caelum et terram, mulus, cui insederat, pertransiit. Multi enim capite, hoc est, mente ad hanc quercum suspensi sunt, et maxime qui insident mulis, hoc est, irrationabilibus concupiscentiis. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus. De exterminatione horum simul, Isa. ii, 12 et 13 : Dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsun, et super omnem arrogantem, et humiliabitur : et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. Fructus harum arborum

<--- Page Split --->

sunt opera et delectationes ; radices autem, error in intellectu, et libido in affectu, quorum utrumque conterendum est. Sap. iv, 5 : Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Daniel. iv, 11 : Excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus. Isa. xiv, 22 : Consurgam super eos, dicit Dominus exercituum : et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem.

Et subdit de secundo beneficio corporali: « Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Aegypti. » Ascendere dicit, quia Aegyptus plana terra est, et terra promissionis montuosa. Et ista ascensio ascensionem significat de vitiis ad virtutes, hoc est, de tenebris ad lumen intellectualium virtutum, et de mcerore ad gaudium virtutum moralium et heroicarum. Exod. xx, 2 : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Mich. vi, 4 : Memento... quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberari te : et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam, Moysen in exemplum virtutis, Aaron ad exemplum devotionis, Mariam ut esset forma penitentie et compunctionis. « Et duxi vos in deserto, » de mansione in mansionem, « quadraginta annis : » qui numerus quia partibus suis ad quinquaginta surgit, penitentiam significat, quae ad remissionis annum terminatur. Psal. xciv, 10 : Quadraginta annis proximus fui generationi illi. Osee, xi, 1 : Ex Aegypto vocavi filium meum. « Ut possideretis terram Amorrhæi, » quam Moyses divisit Ruben et Gad, et dimidia trihui Manasse 1. Hæc autem terra spiritualiter possidetur, quando in locum cadentium Angelorum, qui per Amorrhæum intelliguntur, felices animæ restituuntur. Eccli. x, 18 : Radices gentium superba-

rum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Luc. 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Et subdit de beneficiis spiritualibus, quorum primum est ad informationem intellectus in veritate :

« Et suscitavi de filiis vestris in Prophetas, » quorum vicem tenent Doctores in Ecclesia. Joel, ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ. Sap. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Joel, ii, 23 : Exsultate, et latamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.

Et subdit de secundo, quod est ad exemplum virtutis :

« Et de juvenibus vestris Nazareos, » supple, suscitavi. Nazaræus sanctus vel floridus interpretatur, de quorum lege Numer. vi, 18 et seq. continetur. Fuerunt enim qui votum habebant, et pilos capitis non radebant, et vinum non bibebant, necaliquid quod inebriare potuit. Thren. iv, 7 : Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Candidii enim fuerunt castitate, nitidi virtutis honestate, rubicundi Dei charitate, sapphiro pulchriores coelesti conversatione, quorum vicem religiosi deberent tenere in Ecclesia.

Et convincit eos de dictorum veritate : « Numquid non ita est, filii Israel, dicit Dominus ? » Veritas enim semper vincit et invalescit, sicut dicitur in libris apocryphis 2.

Et subdit de ingratitudine : « Et propinabitis Nazaræis vinum, » ut scilicet calore vini provocati, voti

<--- Page Split --->

sanctitatem macularent. Prov. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum ubi regnat ebrietas. Hoc vinum, temporalis jucunditatis est gaudium. Isa. v, 22 : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, ut vino æstuetis ! Contra hoc tamen videtur esse quod dicitur (Jerem. xxxv, 2) ubi Dominus præcepti, quod Jeremias propinaret Rechabitis vinum, qui Nazaraei erant 1. Sed ad hoc respondetur, quod non propinabatur ut biberent, sed ut eorum comparatione cum non biberent, alii condemnerantur. « Et Prophetis mandabatis, dicentes : Ne prophetelis. » Hoc factum est, Amos vii, 12 et seq., ubi Amasias sacerdos prohibuit Amos ne prophetaret. Jerem. xxvi, 11 : Judicium mortis est viro huic : quia prophetavit adversus civitatem istam. Jerem. xxxvi, 23, Joakim, rex Juda, librum Jeremiae incidit et combussit. Isa. xxx, 10 et 11 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere ea, quæ recta sunt : loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Sic adhuc Doctoribus veritatis silentium indicitur. Psal. xxxviii, 3 : Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Et præmisit, 2 : Cum consisteret peccator adversum me. Act. iv, 18 : Vocantes eos, Apostolos scilicet, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, nec docerent in nomine Jesu.

« Ecce ego stridebo. » Tangit hic pænam ingratorum, quam nec effugere poterunt nec resistere, quod per septem differentias ostendit.

« Ecce ego stridebo. » Hieronymus habet, « stridebam, » Septuaginta, « ego volvam subter vos, » sicut volvitur plaustrum plenum stipulæ. Et hoc est quod additur hic : « Subter vos, sicut

stridet plaustrum onustum feno. » Primo enim quando boni erant, gestavit eos Dominus in sinu suo, sicut nutrix infantem : postea autem cum mali erant, cum labore portavit eos, sicut plaustrum onustum, quatuor rotis, quatuor inductis beneficiis subvectum. Jerem, xxiii, 33 : Si interrogaverit te populus iste, vel Propheta, aut Sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus, projiciam quippe vos, dicit Dominus. Stridor significat comminationem, onus gravitatem. Isa. 1, 14 : Facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Fenum autem sive stipula significat, quod ut materia incendii portentur. Matth. vi, 30 : Fænum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Est ergo sensus, quod graviter Deus eos sustineat, et ad ignem continuo portet.

« Et peribit fuga a veloce, » ita scilicet, quod effugere non poterit. Prov. xix, 2 : Qui festinus est pedibus, offendet. Isa. xxx, 16 : Velociores erunt, qui persequentur vos. Veloces autem isti subtiles ingenio significant, qui tunc argumenta quibus effugiant non invenerunt. « Et fortis non obtinebit virtutem suam. » Fortis hic dicitur non a fortitudine virtutis, sed a fortitudine quæ est per exercitium et rei militaris experimentum, qui tunc resistere non poterit. Eccle. ix, 11 : Vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum. « Et robustus non salvabit animam suam. » Robustus dicitur a robore corporis, qui tunc conculcabitur. Anima dicitur animalis vita. Judic. v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Psal. xxxii, 16 : Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

« Et tenens arcum non stabit, » hoc est, instructus armis bellicis, qui tunc ad impugnandum hostem stare non poterit.

<--- Page Split --->

Ezech. xxxix, 3 : Percutiam arcum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. Isti significant Doctores tenentes Scripturam, et vitam non conformantes ei quod docent. « Et velox pedibus suis non salvabitur, » qui scilicet cursu non equo velox est : in hoc enim differt a primo : significat autem instabiles, nunc huc nunc illuc velociter discurrentes. II Reg. ii, 18 : Porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus ex capreis, quæ morantur in silvis. Jerem. xiv, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. « Et ascensor equi non salvabit animam suam. » Ascensor equi significat superbum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem. Exod. xv, 19 : Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris, hoc est, æternæ amaritudinis.

« Et robustus corde inter fortes, » hoc est, magnanimus qui sibi cæteris fortior videtur. Jerem. ix, 3 : Non glorietur fortis in fortitudine sua. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ. « Nudus fugiet, » hoc est, omni-

bus bonis et patria denudatus. Job, 1, 21 : Nudus egressus sum ex utero matris meæ, et nudus revertar illuc. « In die illa. » judicii mei scilicet, et clare justitie, « dicit Dominus. » Confirmatio est omnium prædictorum.

Hieronymus hæc adaptat secundum. Hebræos ad septem reges. Jeroboam enim velox fuit, qui fugit in Ægypttum et statim rediit 1. Baasa autem qui multa fortitudinis opera fecit, virtutem suam non obtinuit 2. Amri quoque qui erat robustus et Zambri interfecit, animam vero suam non salvavit. Jehu etiam qui sagitta Ochoziam interfecit, tenens arcum non stetit 3. Quamvis vero hi quatuor tempore istius prophetiæ mortui fuerint, tamen posteri eorum, hæc quæ dicta sunt, passi sunt. Manahem vero qui velox pedibus fuit, et modo ad regem Assyriorum, modo ad regem Ægyptiorum convolavit, salvatus non est 4. Phacee quoque, filius Romeliæ, qui cum Syris ascensor equorum fuit, animam suam non salvavit 5. Osee autem qui primo robustus corde fuit, ut populum ad Deum revocaret, non perseveravit, et ideo denudatus regno et honore, nudus profugit, omnibus fortibus suis destitutus 6.

CAPUT III.

Domum Israel populum olim unice electum arguit variorum scelerum : ex quibus paucos dicit servandos in superventura afflictione, quam ipsis comminatur.

  1. Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens :

  2. Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae : idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

1 Cf. III Reg. xv et xvi. 2 Ibidem.

3 Cf. IV Reg. ix.

<--- Page Split --->

  1. Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?

  2. Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?

  3. Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?

  4. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?

  5. Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

  6. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?

  7. Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus terræ Ægypti, et dicite : Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.

  8. Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.

  9. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tue.

  10. Hæc dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.

  11. Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum :

  12. Quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel : et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.

  13. Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva : et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.

IN CAPUT III AMOS

ENARRATIO.

« Audite verbum quod locutus est Dominus. » Ista pars est de comminatione visitationis, et in duas dividitur partes, in quarum prima rationem ostendit, quare specialiter inter alias gentes visitandi sunt. In secunda visitatoris ostendit exprobationem in culpa, et comminationem in pœna, infra, iv, 1, ibi, « Audite verbum hoc, vacce pingues. »

Prima pars in tres dividitur. Primo enim ex ratione ostendit, quod visitandi sunt. In secunda, ex judicio humano et

inimicorum, ibi y. 9 : « Auditum facite in ædibus Azoti. » In tertia concludit propositum, et indicit diem ad visitandum, ibi, y. 11 : « Propterea hæc dicit Dominus Deus : Tribulabitur. »

Prima adhuc in duas dividitur In prima convincit per rationem. In secunda, ostendit quod indicenda est per propheticam enuntiationem, ibi, y. 6 : Si erit malum in civitate. »

. Adhuc prima in duas. Primo enim ostendit per rationem, quod visitare debet. Secundo, confirmat hoc per sextuplicem similitudinem, ibi, y. 3 : Numquid ambulabunt duo pariter ? »

In prima adhuc duo facit, excitat scilicet ad auditum, et proponit quid audiant.

<--- Page Split --->

« Audite, » interiori scilicet auditu. Matth. xv, 10 : Audite, et intelligite. « Verbum, » scilicet quod voce significatur, et in corde remanet etiam voce transeunte. Ezech. iii, 17 : Audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis. « Quod locutus est Dominus. » Hoc enim habet auctoritatem. Dicit namque Hieronymus super Jeremiam, quod « servi est demis- « so vultu, aure patula, prompta volun- « tate ad obediendum audire vocem Do- « mini. » I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. « Super vos. » Notat oppressionem, quia de comminatione et terrore est, vel quia de divinis est quæ super nos sunt. Psal. xvii, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Ad Hebr. xii, 25 : Si illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cœlo loquentem nobis avertinus, hoc est, recusamus audire : o « filii Israel, » hoc est, decem tribus. Genes. xlix, 2 : Congregamini : et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.

Et ne dua tribus putent se ad hoc non pertinere, subdit : « Super omnem cognationem, » tribuum scilicet et familiarum, « quam eduxi, » in patribus scilicet, « de terra Ægypti, » supple, locutus est. Sap. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter est illi cura de omnibus. Marc. xiii, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico. Et quod dicit de terra Ægypti, beneficium speciale commemorat, redemptionis scilicet, et liberationis. In quo speciali benevolentia patres cognovit. Mich. vi, 4 : Eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te. Et post pauca subdit, §. 5 : Popule meus, memento, quæso. Sicut et nobis memorandum est, quod sanguine Christi de peccato educti sumus. Thren. in, 19 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthi, et fellis. « Dicens. » Ad hoc refertur quod locutus est.

Et proponit quid audiant.

« Tantummodo vos cognovi, » per beneplacitum scilicet, quia me vobis revelavi, legem vobis posui, promissiones adhibui, præniis remuneravi, prophetiis illuminavi. Psal. cxlivii, 20 : Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. Deuter. iv,36 et 37 : De cœlo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum : et audisti verba illius de medio ignis, quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Exod. xxxiii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. « Ex omnibus cognationibus terræ, » Gentilium scilicet, vel peccatorum, de quibus dicit Christus, Matth. vii, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos, eo quod ostendit eis incorruptum legis lumen, necnon benevolentiæ suæ vultum. Propter quod, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Propter quod, Act. xvii, 23, Athenienses altare inscripserunt : Ignoto Deo, et Apostolus subjunxit : Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.

Ex hac ratione infert propositum.

« Idcirco visitabo, » hoc est, officio visitare debeo, « super vos, » comprimendos scilicet, « omnes iniquitates vestras. » Glossa, « ut sit nihil impunitum. » Justum enim est etiam inter homines, ut qui redemit et legem ponit, visitet secundum legem subjectos. Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Isa. xxvi, 21 : Ecce Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum. I ad Corinth. v, 12 : Quid ad me de iis, qui foris sunt, judicare ? Ad Roman. ii, 12 : Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

<--- Page Split --->

Hanc rationem sex probat similitudi- nibus, subdens :

« Numquid ambulabunt duo pari- ter, » hoc est, per unum iter, « nisi convenerit eis, » hoc est, nisi una con- venientia voluntatum et amicitiae sit inter eos? sicut scilicet ambulavi vobiscum per desertum. Unde Exod. xxxiii, 13, dixit Moyses : Si non tu ipse praevedas, ne educas nos de loco isto. Sic Angelus Raphael ambulavit cum Tobia 1. Talis consensus ad Deum movit Jacob, quan- do dixit : Si fuerit Deus mecum, et cu- stodiverit me in via,per quam ego ambu- lo, etc. 2. Sic Dominus dicit suis, Apoc. iii, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Per contrarium autem vult ex hoc intelligi, quod si non conve- nerit eis, sed dissentiant in voluntate, quod simul non ambulabunt. Numer xiv, 12 : Nolite ascendere : non enim est Domi- nus vobiscum. Ezech. iii, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, reces- sit. Sic recessit a Saul, et statim exagi- tabat eum spiritus nequam, a Domino 3.

Secundam inducit similitudinem, sub- dens :

« Numquid rugiet leo : » et inducitur ad separatos a Domino, qui statim incidunt in periculum. « Numquid rugiet leo, » comminando et frendendo. Leo autem dicitur, vel Deus comminans, vel me- lius, inimicus invadens, vel homo, vel diabolus. « In saltu. » In saltu enim moratur leo, ut dicit Glossa, et non in agris cultis vel vineis. « Nisi habuerit prædam ? » supple, sibi paratam. Sic re- cedens à Deo præda datur leoni. Jerem. iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in so- litudinem. I Petr. v, 8 : Adversarius ve- ster diabolus tamquam leo rugiens cir- cuit, quærens quem devoret. Et est sen- sus : Si rugitum et fremitum hostium

auditis, non est mirum, quia non ambu- lantes cum Deo, dati estis hostibus in præ- dam. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius. Sap. xvii, 10 : Semper præsumit sæva perturbata conscientia.

Et subdit tertiam :

« Numquid dabit catulus leonis, » esuriens scilicet, « vocem, » in rugitu scilicet, « de cubili suo, » antro scilicet in quo cubat, « nisi aliquid apprehende- rit, » per se, vel patrem vel matrem, ut dicit Glossa. Et sensus est, quod catuli leonis subditi sunt magni leonis, regis Assyriorum vel diaboli, quos incitat in eos qui sibi in prædam propter peccatum dati sunt. Isa. v, 9 : Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum : et fren- det, et tenebit prædam. Ezech. xix, 6 et 7 : Factus est leo, et didicit prædam capere, et homines devorare : didicit vi- duas facere, et civitates in desertum ad- ducere : et desolata est terra, et plenitu- do ejus a voce rugitus illius.

Et subdit quartam :

« Numquid cadet avis in laqueum ter- ræ, » hoc est, in terra absconditum, « absque aucupe ? » Et est sensus, quod quamdiu aves in aere alte volant, la- queum in terra positum et insidias au- cupis non timent. Tunc enim verum est quod dicitur, Prover. i, 17 : Frustra ja- citur rete ante oculos pennatorum. Ita et-vos, quoniam penis virtutum exalta- bimini in cœlum, non timuistis laqueos, hoc est, captivitates hostium nec decep- tiones aucupum, hoc est, falsas consola- tiones pseudoprophetaum et regum et sacerdotum vos ad idololatriam inducen- tium. Quoniam autem cecidistis in ter- ram per terrenum affectum, et in idolola- triam decepti sibilo aucupum, dæmonum vel malorum doctorum, captivitatis la- queus vos apprehendit. Etenim,

Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

<--- Page Split --->

Thren. 111, 32 : Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Hoc nimis expresse dicitur, Job, xviii, 8 et seq. : Immisit in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

Et subdit quintam :

« Numquid auferetur laqueus de terra, » supple, ab aucupe, « antequam quid, » hoc est, aliquid « ceperit? » Et est sensus, quod insidie aucupum, hoc est, hostium, non cessabunt ab eis, quamdiu in terra, hoc est, in terrenis viderint eos ambulare. Isaie, xxiv, 17 et 18 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Et erit : Qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam : et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo, vel dæmonum scilicet, vel hominum insidiantium. Jerem. xlviii, 14 : Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam : et qui conscendit de fovea, capietur laqueo. Formido est in comminatione, laqueus in peccati obligatione, fovea in carceris condemnatione.

obtenebrata est in caligine ejus. Ezech. 111, 12 : Audivi post me vocem commotionis magnæ. Et talem terrorem indicit tuba vocans ad judicium. I ad Corinth. xv, 32 : In momento, in ictu oculi, in novissima tuba.

Et post omnia subdit pii Patris et Domini clementiam, qui suos præmunit ut per pœnitentiam resipiscant. Et tria dicit. Primum, quod mali futuri habet potestatem vel inducendi vel avertendi. Sccundum, quod per Prophetas facit admonitionem. Tertio, Prophetarum ponit excusationem, quia quod ipse injungit, dimittere non audent.

« Si, » hoc est, an « erit, » in futuro Pœna omnis, non scilicet, « malum, » pœnæ non culpæ, nisi beo volente infi- « in civitate, » hoc est, populi commugitur. nitate, « quod Dominus non fecerit, » hoc est, induxerit? Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mórtis habes potestatem. Isa. xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. Isa. l, 11 : De manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis.

Et subdit sextam, quæ de præsenti malo est :

« Si clanget tuba, » hostium scilicet victorum, « in civitate, » capta scilicet jam, « et populus non expavescet ? » Capta enim civitate, tota terra capta est, quia munitio terrae est civitas. Et est sensus : Jam auditur tuba, quia aliae gentes destructæ sunt, et quod contra vos procedit hostis : et ideo mirum est quod per pœnitentiam non expavescitis. Osee, viii, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Isa. v, 30 : Sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : adspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux

Et subdit de revelatione, ut per pœnitentiam resipiscant :

« Quia non facit Dominus Deus verbum, » scilicet de malo inducendo, pœnæ scilicet temporalis vel æternæ, « nisi revelaverit, » supple, prius, « secretum suum, » hoc est, præordinationis suæ absconditam voluntatem, « ad servos suos Prophetas, » qui scilicet præmuniant populum de pœnitentia. Iste sensus innuitur in translatione Septuaginta, qui sic dicunt : « Quia non faciet Dominus « aliquid, nisi revelaverit eruditionem « suam ad servos Prophetas. » Ideo, Ezech. ut, 17, dicitur : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Et subdit, 21 : Si tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens

<--- Page Split --->

vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. Si autem non annumtiaveris, sanguinem ejus de manu tua requiram 1. Isa. xxi, 6 : Pone speculatorem : et quodcumque viderit, annuntiet. Secretum enim est quamdiu in Deo est dispositum, et tunc haberi non potest. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Et subdit de necessitate prophetandi, quando Dominus injungit. Et praemittit similitudinem pastoribus consuetam :

« Leo rugiet, quis non timebit ? » Glossa, « Cum Dominus revelet Prophe- « tis, quis. audeat tacere quod Dominus « revelat? sicut rugitum leonis nulla ani- « malia audent contemnere. » Joel, iii, 16, et Amos, i, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Et hoc est quod explanando subdit : « Dominus Deus locutus est, » supple, ad Prophetas. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. « Quis non prophetabit ? » Glossa, « Pauci viri sunt qui audeant, Domino Deo jubente, non prophetares. » Moysi enim excusalionem non recepit, propter hoc quod impediti labii 'fuit 2 : Isaiam audire noluit, quia polluti labii fuit 3 : Jeremias non evasit, quia puer erat 4 : Ezechiel propter timorem mortis et duritiam populi evadere non potuit 5 : Amos pastor et rusticus doctrinae non aptus, coactus est ad prophetandum 6 .

Tria autem facit : judices vocat, ad considerandum quid rectum sit monet, et de quo judicent proponit.

« Auditum facile, » o vos Prophetae, « in ædibus Azoti, » hoc est, in terra Philisthiim, vel sæcularium : quia Azotus interpretatur ignis uberum, et significat eos qui igniculo rationis tantum judicant, et cognitionem legis divinae non habent: « et in ædibus terrae Ægypti » hoc est, in civitatibus et villis, ubi etiam rudes habitant. Ægypti autem dicit, quia etiam ignorantia Dei circumdati hoc non judicarent, quod talibus esset parcendum. Hoc significatur, Matth. xxi, 41, ubi mali agricolæ sententiam contra se dederunt, dicentes : Malos male perdet. « Et dicite, » o Prophetae, « Congregamini, » ut scilicet simul consilium de judicio habeatis, « super montes Samariæ : » terra enim montuosa est : qui montes superbiam habitantium signifificant. Isa. v, 3 : Nunc ergo, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. « Et videte, » rationis intuitu scilicet, « insanias multas in medio ejus, » Samariae scilicet. Glossa : « Pro Deo vitulos adorant, et filios « suos immolant et necant ac si sint in- « sani. » Sap. xiv, 23 et 24 : Aut filios Idolat suos sacrificantes, aut obscura sacrificia est ima facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt. Unde in Psal. xxxix, 3, de viro sancto dicitur : Non respexit in vanitates et insanias falsas. Isa. xxxvii, 28 et 29 : Ego cognovi insaniam tuam contra me. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Osee, ix, 8 : Laqueus ruina factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. « Et calumniam patientes. » Septuaginta sic habent : « Videte « mirabilia multa in medio et oppressio- « nem in ea. » Quod autem dicit, « In pe-

« Auditum facite. » Vocat hic ad judicium etiam ignotos et inimicos, ut judicio humano convincantur. Deuter. xxxii, 31 : Inimici nostri sunt judices.

4 Jerem. 1, 6. 5 Ezech. iii, 25 et seq. 6 Amos, vii, 14 et seq.

<--- Page Split --->

netraбилиbus ejus, » significare videtur, quod in abscondito simplices interfecerunt et oppresserunt. Psal. x secund. IIebr. 9 : Insidiatr in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatr ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. In occultis enim machinabantur contra innocentes. Psal. xxxvi, 14 : Ut dejiciant pauperem et inopem : ut trucident rectos corde.

« Et nescierunt, » hoc est, scire noluerunt, « facere rectum, dicit Dominus. » Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. « Thesaurizantes iniquitatem, » hoc est, peccatum peccato sicut thesaurum cumulantes. Ad Roman. ii, 5 : Thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Proverb. x, 2 : Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. « Et rapinas, » de bonis pauperum scilicet, « in ædibus suis. » Proverb. i, 13 : Implebimus domos nostras spoliis. Sicut enim leo ad antrum portat prædam, ita isti ad ædes suas pauperum bona. Exod. xv, 9 : Dizit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, im plebitur anima mea.

« Propterea hæc dicit Dominus Deus. » Positis rationibus, quare de officio suo visitandi sunt, ponit hic comminationem pœnæ infligendæ per visitationem. Et hanc in primo paragraho comminatur. In secundo autem prædicari præcipit, ut per pœnitentiam caveatur, ibi, §. 13 : Audite, et contestamini. »

In prima duo dicit, scilicet pœnæ involutionem, et paucorum bonorum liberationem.

« Propterea, » quia scilicet visitare deheo, « hæc dicit Dominus Deus, » qui summus visitator est. Isaie, xiii, 11 : Visitabo super orbis mala. Exod. xx, 5 :

Visitans iniquilatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. « Tribulabitur, » peccator scilicet. Sophon. I, 14 : Tribulabitur ibi fortis. Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum. Apocal. ii, 22 : Qui mæchantur cum ea, Jezabel scilicet, quæ fluxus sterquilini interpretatur, in tribulatione maxima erunt. « Et circuietur terra, » ut nullus scilicet tribulationem evadat. Isa. xxviii, 18 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. « Et detrahetur.ex te fortitudo tua. » Fortitudo dicitur in quo sicut in fortificatione confidebat, sicut substantiae divitiarum, munitiones locorum, multitudo militum, et adjutorum copia. Isa.

i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Non enim est fortitudo contra Dominum. Amos, ii, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. « Et diripientur ædes tuæ. » Per metonymiam intelliguntur etiam in ædibus congregata et possessiones ad ædes pertinentes. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes : ut scilicet bestiæ, hoc est, dæmones diripiant animam, serpentes astuti et dolosi amici diripiant possessiones, vermes autem corpus. Jerem. i, 14: Debellate eam, non parcatis jaculis : quia Domino peccavit. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Et subdit de liberatione paucorum : « Hæc dicit Dominus, » faciens omne quod dicit. Psal. cxlivii, 5 : Dixit, et facta sunt. Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens. « Quomodo si eruat pastor, » dirigens et custodiens gregem. I Reg. xvii, 34 et 35 : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et toltebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum.

<--- Page Split --->

« De ore leonis. » Leo vel rex Babylonis est, vel diabolus. Os tyranni violentia est, os diaboli peccatum. Psal. XXI, 22 : Salva me ex ore leonis. « Duo crura, » vel masticata vel mortificata, scilicet per spolium, famem, obsidionem, et captivitatem : quæ duo crura significant proficientes in veritate. et virtute. « Aut extremum auriculæ, » comesto scilicet jam capite : et extremum auriculæ significat extremos pauperes, verbum Dei cum devotione audientes. « Sic eruentur filii Israel, » supple, cæteris consumptis, gradientes in veritate et virtute et obedientia sermonis Dei liberabuntur. Hoc significatum est, Exod. XII, 29, ubi percussis Ægyptiis, Hebræi liberati sunt. Ezech. IX, 6 : Super quem videritis thau, ne occidatis. Job, XIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Job, XX, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Divitiæ Sanctorum, merita sunt sanctitatis. « Qui, » scilicet filii Israel, « habitant in Samaria, », terra scilicet decem tribuum, « in plaga lectuli. » Unum substantivorum resolvendum est in adjectivum, hoc est, in lectulo plagato, sicut ibi, « Arma virumque cano I, » hoc est, armatum virum. « Et in Damasci grabato. » Intransitive debet construi, id est, in grabato quod est Damascus, sicut Genes XIX, 26, de uxore Lot dicitur, quod versa sit in statuam salis 2. Et dicitur plaga lectuli Syria, in cujus adjutorio quiescebant decem tribus, eo quod (sicut dicitur IV Reg. XV et XVI) regem Syriæ conduxerunt in adjutorem, et modicum quietis in confidentia illius habebant, sicut plagatus parvam quietem habet in lectulo. Derelicto enim auxilio divino, modicum auxilium est quod potest ferre homo. Isaie, XXX, 5 : Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit.

Nec enim fuit in auxilium nec in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium : propter quod dicitur baculus arundineus, cui cum aliquis innititur, confringitur et perforabit manum ejus 3. Job, vn, 13 et 14 : Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo : terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

Et hoc exponens, subdit : « Et, » id est, « in Damasci grabato. » Grabatum est lectulus in quo præter caput nihil quiescit : et talis quies fuit Damascus, metropolis Syriæ, filiis Israel. Solum enim caput eorum mentis falsa spe quiescebat in eis, et veritatem quietis et securitatem non habebant. Isa. XVII, 1 : Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. De quiete autem qua sic quiescebant in eis, dicitur, Isaie, VII, 2 : Requievit Syria super Ephraim, quia per Ephraim decem tribus intelliguntur.

Hoc autem quod dictum est, facile adaptare est, per easdem auctoritates ad quiescentes in mundi deliciis tamquam in lectulo plagato multis curis, et in peccati delectamentis tamquam in Damasci grabato. Damascus enim potus sanguinis interpretatur : potus autem sanguinis delectamentum peccati significat. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Psal. L, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.

« Audite. » Præcipit hic prædicari comminationem, ut per pœnitentiam caveatur vindicta divina. O Propheta, « audite, » ut ex ore meo proponatis, « et contestamini, » opere scilicet quod ore dicitis. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Job, X, 17 : Instauras testes tuos contra me. « In do-

1 VIRGILIUS, Æneid, 1, 5. 2 Genes. XIX, 26 : Respiciensque uxor ejus, scilicet Lot, post se, versa est in statuam salis. 3 Isa. XXXVI, 6 : Ecce confidis super baculum

arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerithomo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam.

<--- Page Split --->

mo Jacob, » hoc est, in familia decem tribuum, vel in communitate populorum peccatorum : ut scilicet vel pœniteant, vel inexcusabiles sint si non pœniteant. Ad Roman. ii, 1 : Propter quod inexcussabilis es, o homo. « Dicit Deus exercituum. » Ab illo enim inchoandum est. Izech. iii, 11 : Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Hæc dicit Dominus : si forte audiant et quiescant.

« Quia in die, » claritate scilicet justitie lucescente. Isa. xviii, 4 : Considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara rst. « Cum visitare capero. » Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti. « Prævaricationes Israel, » quia scilicet legem naturalem et legem scriptam prævaricati sunt. Isa. xxiv, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. « Super eum. » Oppressionem notat et conculcationem. Psal. lv, 3 : Conculcaverunt me inimici mei tota die. « Visitabo. » Septuaginta, « Ulicsar. » Psal. xcii, 1 : Deus ultionum Dominus. « Et, » id est, etiam, « super altaria Bethel : » ut sit verum quod dicitur, Eccli. xxvii, 3 : Conteretur cum delinquente delic tum. Sap. xiv, 9 : Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Attende quod pluraliter dicit, altaria ; quia quilibet peccator adorat quod vult, et in unum non tendunt. Altare autem Dei unum solum est : quia licet in multis locis sit, tamen tendit in unum. Ad Hebr. xiii, 10 : Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Bethel autem dicit, quia in Bethel vitulus adorabatur, ubi (sicut dicit Hieronymus) dum offerret Jeroboam, venit Propheta de Juda, qui diceret : Altare, altare, hæc dicit Dominus. Et tunc scissum est altare in duas partes, et manus offerentis regis

exaruit 4. Altaria autem ista significant altaria Veneris, ventris, et avaritiae, in Bethel, hoc est, in Ecclesia ædificata. Quod figuratum est, Ezech. viii, 9, ubi dicitur : Vidi abominationes pessimas, quas isti fecerunt hic, hoc est, in templo. Jerem. xi, 15 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?

« Et, » supple, ideo, « amputabuntur cornua altaris : » quae potestatem ministrorum altaris significant. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam. Hoc enim justum est. Exod. xxi, 29 et seq., præcipitur, ut bos cornupeta recludatur. Bos enim cornupeta est Prælatus lascivus impingens in innocentes cornupeta est coercendus.

« Et percutiam domum hiemalem. » « Ita delicati erant, ut dicit Hieronymus, « quod duas domos habebant : hiemalem, « versam ad Austrum propter tempera- « mentum frigoris, et æstivam, propter « temperamentum caloris versam ad « Aquilonem. » Et hoc est quod additur : « Cum domo æstiva. » Hiemalis significat ædes avarorum in quibus refriguit charitas. Jerem. xxxvi, 22 : Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono : et posita erat arula coram eo plena prunis. Necesse quippe erat, ut se ad carbones temporalis consolationis calefaceret, in quo refriguerat igniculus charitatis. Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescat charitas multorum. Æstiva vero domus significat in concupiscentia carnali quiescentes. Unde, Judic. iii, 21, Eglon, qui vitulus mæroris vel juvencæ interpretatur, interfectus est ab Aod in æstivo cænaculo. Aod enim interpretatur devorans gloriosum.

<--- Page Split --->

« Et peribunt domus eburnea. » III Reg. vi, 8 et seq., legitur Salomon ædificasse filiæ Pharaonis domum de lapidibus pretiosis. Et ibidem, x, 18 et seq., et II Paral. ix, 17 et seq., quod ædificaverit thronum eburneum. Significant autem istae domus habitationes clericorum et religiosorum qui in voto castitatis existentes, quod ebur significat, contra votum lasciyiiunt. Amos, vi, 4 : Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. « Et dissipabuntur ædes multa e, » hoc est, multitudinis. Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem for-

tem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. Ista ædes multa significant clericos in multis Ecclesiis beneficiatos, et divites in multis locis ædificantes, ut nunc hic nunc ibi gratia delectationis habitent. Jerem. xxii, 14 : Væ qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cænacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide! Habacuc, ii, 9 : Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus! « Dicit Dominus. » Confirmatio est prædictorum.

CAPUT IV.

Invehitur sub typo vaccarum pinguium in iniquos primates Samariæ, ipsorum subsannans idololatriam : et quia filii Israel variis flagellis a peccatis suis révocari non potuerunt, minatur eis Dominus similia his quæ prius passi fuerant : hortando ut ad Deum omnipotentem convertantur.

  1. Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in montes Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes, quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

  2. Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

  3. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

  4. Venite ad Bethel, et impie agite : ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

  5. Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate : sic enim

voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.

  1. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris : et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

  2. Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui : pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

  3. Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ : et non redistis ad me, dicit Dominus.

<--- Page Split --->

  1. Percussi vos in vento urente 4, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum, oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

  2. Misi in vos mortem in via Ægypti : percussi in gladio juvenes vestrôs, usque ad captivitatem equorum vestrorum : et ascendere feci putredinem castrorum, vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

  3. Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham 2, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

  4. Quapropter hæc faciam tibi, Israel : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israel.

  5. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

IN CAPUT IV AMOS

sciviae,calumniae,tyrannidis,oppressionis sive rapinae, et ebrietatis sive ingluviei.

ENARRATIO.

« Audite verbum hoc, vacce pingues. » Ostensa ratione visitationis, aggreditur visitationis modum : et habet partes duas, in quarum prima dicit, quod visitabitur culpa per poenam. In secunda describit per similitudines qualiter inducetur poena, infra, vii, 1, ibi, « Hæc ostendit mihi Dominus Deus. »

Prima pars dividitur in tres, in quarum prima exaggerat peccatum in Deum in comparatione ad poenam. In secunda, quantitatem mali describit per planctum, infra, v, 1, ibi, « Audite verbum istud. » In tertia, peccata describit carnalia, et peccata in proximum, ibi, y. 6 : « Unde et ego dedi vobis stuporem. »

Prima adhuc in duas : in quarum prima expresse describit peccatum, in secunda autem sub ironia, ibi, y. 4 : « Venite ad Bethel. »

Adhuc prima in duas, in quarum prinua exaggerat peccatum. In secunda confirmat poenam, ibi, « Juravit Dominus. »

« Audite verbum hoc, » Excitatio est ad auditum. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. « Vaccæ pingues : » vaccæ propter lasciviam, pingues propter ingluviem. Osee, x, 5 : Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ, » hoc est, lascivias inutiles : quia Bethaven domus inutilis interpretatur. Hieronymus : « Derisorie vaccas pingues « vocat, quia residentes domi, gulae et ven- « tri serviebant. » Ad Rom. xvi, 18 : Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum : et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum. « Quæ estis in monte Samariæ, » hoc est, in Samaria, quæ est terra montuosa. Et notatur in hoc superbia : esse enim in monte, est habitare in sublimitate. Zach. iv, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Elevatio enim mentis in planum redigenda est.

<--- Page Split --->

Et subdit de peccato calumniae :

« Quæ calumniam faci tis egenis, » imponendo scilicet falsa crimina ut condementur. Osee, v, 11 : Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio : quoniam cæpit abire post sordes. Genes. xliii, 18 : Introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti. Et nota quod calumnia in se peccatum est. Egenis autem facere calumniam, gravissimum est peccatum. Eccle. iv, 1 : Vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem. Prov. xxviii, 17 : Hominem, qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

Et subdit de peccato tyrannidis :

« Et confringitis pauperes, » sustentammenta scilicet virium eorum auferendo, et ad labores corporales compellendo. Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commoli tis ? Hoc peccato peccant Prælati Ecclesiae, omnia judicia sua convertentes ad lucrum.

Et subdit de peccato oppressionis et rapinae :

« Quæ dicitis dominis vestris : Afferte. Officiati enim et ministri sub majoribus constituti, superioribus dicebant quod afferrent, ut sic ad quæque illicita ministrarent. Prov. xxx, 15 : Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, Affer : una scilicet in dominis per malos ministros populum prædantibus, alia in ministris stipendia pro tali obsequio a Dominis accipientibus. Utrisque autem dicitur, Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Et ibidem, 7. 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt.

« Et bibemus : » Innuit ebrietatem et ingluviem, quod scilicet spoliata a pauperibus, in ebrietates expenderunt. Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! Prov. xxxiii, 29 et 30 : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ , cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nome

his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

Et subdit de penæ confirmatione :

« Juravit Dominus Deus, » hoc est, per veritatis sententiam confirmavit, « in sancto suo, » id est, in fortitudine sua. Quidam tamen dicunt, « in templo, » et quidam, « in sancto, » pro sanctis : sed Dominus jurans in templo vel in sanctis, jurat in seipso. Ad Hebr. vi, 13 : Quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum. Psal. lxxxviii, 36 : Semel juravi in sancto meo. « Quia ecce dies venient. » Per adverbium ecce, demonstrandi notatur evidentia culpæ in pœna. Tobiæ, xiv, 3 : Video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. Per hoc autem quod dicit Dominus, venient, notatur temporis propinquitas. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus. « Super vos. » Per hoc notat quod pœna erit opprimens. Job, xxx, 16 : Nunc in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. « Et levabunt vos in contis. » Servat metaphorum vaccarum, quæ postquam interfectæ sunt et excoriatae, vecte levantur infixo per nervos posteriorum crurum, et sic suspensæ vaccæ deportantur conto. Vel contus est proprie instrumentum piscatorum quo anguillæ et cæteri pisces de limosis et lapidosis antris expelluntur in retia, et ita vult dicere, quod isti excoriati per exspoliationem, ligati per captivitatem deportabuntur in exsilium. Simile, Isa. xxii, 17 : Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallus enim gallinaceus similiter ligatis pedibus vecte portatur. « Et reliquias vestras in ollis ferventibus. » Reliquias vocat inferiora vitalia, hepar scilicet, et intestina. Ollæ autem ferventes sunt obsessæ civitates et munitiones, in quibus efferbuerunt vitalia eorum antequam caperentur. Et hæc similitudo describitur, Ezech. xxiv, 9 et 10 : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem fa-

<--- Page Split --->

riam pyram ! Congere ossa qua e igne succrudam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, hoc est, intestini et vitalia. Jerem. 1, 13: Ollam succusam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.

« Et per aperturas exibitis. » Aperturus vocat fracturas parietum, quia per uistia, hoste obsidente, exire non audebant. Ezech. xii, 12 : In caligine egredietur : parietem perfodient ut edurant eum. Jerem. xxxix, 2 et 4 : Aperta est civitas.... Et omnes viri bellatores fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam qua erat inter duos muros, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro. « Altera, » scilicet vacca, « contra alteram, » scilicet vaccam. Et in hoc notat; quod ita arctati erant ab hostibus, quod unus alterum comprimebat in exiendo. Isa. xxii, 3 : Fugerunt simul, dureque ligati sunt. « Et projiciemini in Armon. » Armon montes sunt Armeniæ protensi ad fines Medorum et Persarum : quia illic decem tribus captivatæ, sicut res viles projectæ sunt. Thren. v, 22 : Projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.

Hæc melius exponuntur de damnatis in judicio, quos dæmones in contis levabunt, hoc est, rigiditate et inflexibilitate sententiæ divinæ : et reliquias, conscientiarum scilicet, in ollis ferventibus succendent, hoc est, receptaculis inferni, in quæ secundum exigentiam meritorum projicientur. Ezech. xxiv, 11 : Pone ollam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefat æs ejus : et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Et quod dicit, « per aperturas exibitis, » intendit quod anima per aperturam inferni, et corpus per aperturam sepulcri egredientur, et sic altera pars venit ad alteram, anima scilicet ad corpus, ut simul puniantur. Ezech. xxxvii, 12 : Ecce ego aperiam tumulos ve-

stros, et educam vos de sepulcris vestris. Et quod addit : « Projiciemini in Armon, » intendit de projectione in infernum. Armon enim exemplum tristitiae vel anathema mæroris interpretatur. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fasci in lacum, et claudentur ibi in carcere. « Dicit Dominus. » Confirmatio præteritorum est.

« Venite ad Bethel. » Per ironiam exaggerat peccatum hoc in Deum. Hoc autem facit quinque modis, sicut patebit per ordinem in littera.

Primo itaque tangit impietatem in adoratione idoli : « Venite ad Bethel, » agit. » Adoratio enim idoli impietas est in Deum. Job, xxxi, 28 : Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. « Ad Galgalam, » supple, etiam venite, « et multiplicate prævaricationem, » id est, ex hoc multiplicabitis : in diversis enim locis idola coletis, quod est multiplicare prævaricationem. Galgal vel Galgala enim locus erat, in quo facta est secunda circumcisio. Osee, ix, 15 : Omnes nequitiae eorum in Galgal. Locus enim famosus erat, et confluxit illuc populus, propter quod ibi idola ponebant.

« Et afterte mane victimas vestras. » Et intendit mane crastinæ diei. Et tangit quædam sacrificia, ut sunt hostiæ pacificæ, de quibus præceptum est, quod usque mane non remaneant : quod præceptum violabant, victimas scilicet et hostias usque in mane reservantes. Levit. vii, 13 : Cujus carnes, scilicet hostiæ pacificæ, eadem comedentur die, nec remanebit eis quiddam usque mane, « Tribus diebus decimas vestras, » supple, afterte. Et tangit quædam sacrificia quæ in tertium diem differri non debebant, sicut voto vel sponte oblata. Levit. vii, 17 et 18 :

<--- Page Split --->

Quidquid tertius invenerit dies, ignis absumet. Si quis de carnibus victimæ pacificorum in die tertio comederit, irrita fiet ejus oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. Has oblationes decimas vocat, quia cum decimis offerebantur tribus vicibus per annum. Hoc præceptum isti non curantes in diem tertium oblata servaverunt.

« Et sacrificate de fermentato laudem. » Septuaginta, « Eucharistiam. » Eucharistia enim gratiarum actio est. Unde sensus Fermentum est : Sacrificate de fermentato laudem, hoc est, laudabilem oblationem. Et est ironia. Levit. II, 11 : Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Contra hoc tamen videtur esse quod dicitur, Levit. VII, 13 : Panes quoque fermentatos, offeres scilicet, cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis. Sed dicendum, quod fermentati panes quidam offerebantur Sacerdoti, sed super altare non ponebantur.

Quod autem ironice locutus sit, innuit subdens :

« Et vocate, » supple hoc, « voluntarias oblationes, » quæ sic scilicet contra legem oblatae sunt, de quibus dicitur, Malachiæ, I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. « Et annuntiate, » aliis scilicet peccata, ut complices habeatis. Isa. III, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. « Sic enim voluistis. » Ac si dicat : Non ex me dixi quæ dicta sunt, sed ex voluntate vestra, quia sic voluistis, o « filii Israel, dicit Dominus Deus. »

Hoc spiritualiter exponitur de clericis et religiosis, qui veniunt ad Bethel, hoc est, ad domum Dei. Genes. XXVIII, 17 :

Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli, et impie agunt ibi. Jerem. xi, 13 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Hi veniunt ad Galgalam, hoc est, revelationem (quod Galgala interpretatur) hoc est, ad scientiam litterarum, et multiplicant prævaricationem : quia quo plus intelligunt, eo pejus agunt. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant malum, bene autem facere nescierunt. Hi mane offerunt victimas, quia in crastinum, hoc est, in futurum oblata Sanctis, sibi thesaurizant, et sic ab Ecclesiis recedunt. Proverb. vii, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Sacculum pecuniæ secum tulit. Hi tribus diebus offerunt decimas, hoc est, oblata colligunt, De tribus enim decimæ offeruntur, agris scilicet, vineis, et animalibus : de decimis enim colligendis maxima cura est eis, de animabus vero nihil. Tales vocantur mercenarii. Joan. x, 13 : Mercenarius fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus : supple, quamvis pertineat ad eum de utilitate ovium. Ezech. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lana operiebamini, et quod crassum erat occidebutis : gregem autem meum non pascebatis. Hi sacrificant de fermentato laudem, quia psalmodiam ore resonant, et vitæ corruptionem immiscent. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Marc. viii, 15 : Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis 1. Exod. xiii, 7 : Non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Hi aliis nuntiant peccata sua per malum exemplum. Malach, n, 8 : Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Hi obsequia divina quæ faciunt, voluntarias vocant oblationes, cum tamem spe mercedis temporalis conducti sint. Malach. I, 10 : Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito?

<--- Page Split --->

« Unde et ego. » Tangit peccati incorrigibilitatem, et dicit duo : Penas per quas non correcti sunt, et si non corrigantur, parent se ad similes vel majores, ibi, 1. 12 : Postquam autem haec fecero tibi. »

Prima habet quinque penas hic inductas, quae patent in littera. Prima est fames, secunda siccitas, tertia ventus uren s, quarta gladius interficiens, quinta subversio. Quælibet istarum dividitur in duas.

magistratuum fuit in transgressione hac prima. Hi patiuntur indigentiam panis, verbi scilicet, Eucharistiae, et gratiae. Psal. cav, 16 : Vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Isa. iii, 7 : In domo mea non est panis, neque vestimentum. « Et non estis reversi ad me, dicit Dominus. » Isa. ix, 13 : Populus non est reversus ad percutientem se.

Dicit enim ictum penae ferientis, et duritiam populi non revertentis :

« Unde et ego, » volens scilicet vos avertere avia iniquitatis, « dedi vobis stuporem dentium. » Sensus est : Afflixi vos ut stuperent dentes, quod ex nimia siccitate famis consuevit accidere. Subtracto enim nutrimento, dentes arescunt : quia de humido nutrimentali crescunt, et conlirmantur de radicali. Et tunc quod subditur : « In cunctis urbibus vestris, » generalitatem famis significat, et quod sequitur expositivum est praecedentis : « Et indigentiam panum in omnibus locis vestris. » Haec fames facta est, III Reg. xvii, 1 et seq., sub Elia, et IV Reg. vi, 25 et seq., sub Eliseo, quam deplorat Jeremias, Thren. v, 10 : Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempeslatum famis.

Et subdit poenam secundam :

« Ego quoque prohibui a vobis imbrem, » serotinum scilicet, « cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : » quod dicit Hieronymus a fine Aprilis esse usque ad principium Augusti, quando messis est. Propter quod etiam Dominus ante Passionem loquens Discipulis ait, Joan. iv, 35 : Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Hoc enim cum ante Pascha dixerit, in Martio dixit, et ideo tribus hic dictis unum apposuit. Imber autem ille ad maturitatem fructuum est ex quo grana formantur, ut quantitatem debitam accipiant, et digerantur ad maturitatem. Jerem. ii, 3 : Prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit.

Moraliter autem, dentes quibus masticatur cibus Scripturae, intellectus sunt et affectus, memoria, meditatio, et rationis collatio, et hujusmodi, de quibus dicitur, Thren. ii, 16 : Fregit ad numerum dentes meos. Hi stupescunt per peccatum quando dulcedinem cibi masticati non sentiunt, eo quod acerba in consolationibus mundanis masticaverunt. Ezech. xviii, 2 : Patres comederunt uram acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. In cunctis urbibus est defectus iste, quia magis stupescunt dentes eorum qui sunt in præsidiis Ecclesiæ. Jerem. v, 5 : Optimates magis simul renfregerunt jugum, ruperunt vincula. 1 Esdræ, ix, 2 : Manus principum et

Et qualiter hoc malum per partes induxerit, subdit : « Et plui super unam civitatem, » supple, et illa fructus habuit. Psal. lxiv, 11 : In stillicidiis ejus lætabitur germinans. « Et super civittatem alteram non plui, » ut scilicet exemplo illius corrigeretur altera. Sap. xii, 2: Eos, qui exerrant, partibus corripis : et de quibus peccant, admones et alloqueris : ut relicta malitia, credant in te, Domine. « Pars una compluta est, » civitatis scilicet, vel terræ, « et pars altera super quam non plui, aruit.» Hoc ad litteram intelligitur,et factum est, III Reg. xvii, 1 et seq., sub Elia, quando non pluit annos tres et menses sex.

<--- Page Split --->

Cujus sicitatis signum ponit ulterius :

» Et venerunt duæ et tres civitates, » hoc est, plures et pauciores non complutæ scilicet, « ad unam civitatem, » complutam scilicet, « ut biberent aquam, » hoc est, ut sitim saltem refocillarent. Et hoc est quod sequitur : « 'Et non sunt satiatæ. » Jerem xiv, 3 : Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Et subdit de incorrigibilitate : « Et non redistis ad me, dicit Dominus, » per penitentiam scilicet. Isa. xlv, 22 : Convertimini ad me, et salvi eritis.

Ista siccitas ablationem doctrinae significat. Isa. v, 6 : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Tres menses usque ad messem, defectum significant trium illuminationum, scilicet fidei, spei, et charitatis. Osse, v, 7 : Nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. Quod subdit, distinctionem significat. Super civitatem enim Sanctorum pluit et doctrinam et gratiam. Et iste est ros in concha, vellere, et area Gedeonis 1. Concha significat Virginis uterum, vellus hominem assumptum, area totius Ecclesiae infusionem. Et quod additur, quod pars una compluta est et alia aruit, distinctionem significat inter homines, ex quibus unus pluviam recipit, alter vero non. Ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledictioni proxima : cujus consummatio in combustionem, scilicet ignis est. Et quod additur, quod tres et duo miserunt ad unam, desiderium populi sitientis doctrinam significat, quamvis non inveniat. Joan. iv, 13 : Domine, da mihi hanc aquam. Et ibidem, 7. 10 : Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit

tibi : Da mihi bibere : tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Id autem quod de incorrigibilitate subditur, commune est utrique expositioni. Job, xxiv, 29 et 30 : Hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet in luce viventium.

« Percussi vos in vento urente, » quia ab Austro scilicet venit, et calore resolvit corpora, et humores laxat : et quia turbulentus est, venenosas materias per poros corporibus ingerit : propter quod pernecabilis est, ut dicunt medici. Et hoc est quod dicit, « percussi vos, » hoc est, occidi. « Et in aurigine, » hoc est, aurea rubigine, supple, percussi « multitudinem hortorum vestrorum, » ut scilicet quod residuum fuit sicciati, consumeretur aurigine. Hortus autem ab oriendo dicitur, et significat omnia quae in terra oriuntur. Et propter hoc sequitur : « Et vinearum vestrarum, » supple, percussi multitudinem, ut scilicet de terrænascentibus nihil remaneret ad esculentum, vel ad poculentum pertinens. Et subdit de pertinentibus ad condimentum : « Oliveta vestra, » scilicet oleum perunctionis portantia, « et ficeta vestra, » dulcedinis fructum portantia, « comedit eruca, » hoc scilicet quod superfuit ariditati et aurigini.

Hæc plaga spiritualiter significat superbiam : quæ (sicut dicit Augustinus) etiam bonis operibus insidiatur ut pereant, et semper quasi vento inflata tumescit. Job, xxvii, 21: Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Job, 1, 19 : Repente ventus vehemens irruit a regione deserti, hoc est, a diabolo, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos. Aurigo autem significat invidiam, superbæ (ut dicit Augustinus) pedissequam. Sap. ii, 24: Invidia au-

<--- Page Split --->

ten diaboli mors introivit in orbem terrarum. Hæc consumit hortos et vineas : quia quidquid viroris est in opere, et quidquid gaudii spiritualis in sancti Spiritus consolatione, arescere facit per detractionem. Joel, 1, 4 : Residuum bruchi comedit rubigo. Eruca vero significat libidinem, quæ maculat omne quod tangit, et comedit oliveta, pinguedinem scilicet devotionis quam aufert, et ficeta, dulcedinem scilicet virtutum. Joel, 1, 4 : Residuum erucæ comedit locusta. « Et non redistis ad me, dicit Dominus. » Jerem. iii, 1 : Revertere ad me, dicit Doninus, et ego suscipiam te.

dium mortalis peccati, quo multi in via Ægypti percussi sunt. Psal. xxxvi, 14 : Gladium evaginaverunt peccatores : intenderunt arcum suum. Equi illorum, effraens concupiscentiæ sunt in captivitatem diaboli redactæ. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus. Fœtor cadaverum, infamia est carnalium peccatorum. Joel, 1, 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo. Joan. xi, 39 : Jam fœtet, quatriduanus est enim.

Et subdit de poena quinta:

« Subverti vos, sicut subvertit Dominus Sodomam, et Gomorrham. » Similitudinem notat in parte et non in toto, quia sicut in Sodoma subversa liberati sunt pauci, Lot scilicet et filiæ et uxor, ita pauci ex istis liberati, et alii consumpti sunt. Et hoc legitur, IV Reg. xvi et xvii, ubi decem tribubus captivatis, pauci fugerunt ad duas tribus, et salvati sunt, revocati scilicet per Ezechiam 1. Sodomam et Gomorrham nominat, quamvis quinque fuerint, quia istae fuerunt principales. « Et facti estis quasi torris, » hoc est, titio « raptus ab incendio, » qui scilicet partim consumptus est et partim adhuc manet, sicut Lot qui exivit de Sodomis parte sui corporis, hoc est, uxore perempta, ita et vos magna parte consumpta facultatum et sociorum, paucissimi salvati estis. Zachar. iii, 2 : Numquid non iste torris est erutus de igne. « Et non redistis ad me, dicit Dominus, » obstinati scilicet in peccatis. Osee, ii, 3 : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi.

Hæc plaga spiritualiter desperationem significat, quæ totum subvertit ædificium spirituale. Psal. cxxxvi, 7 : Dixerunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Thren. iv, 6 : Major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.

Et subdit poenam quartam : « Misi in vos mortem in via Ægyptti. » Narrat Hieronymus, quod « cum so- « lemmes nuntios mitterent in Ægyptum « ad petendum auxilium contra Assy- « rios, Assyrii insidiantes in via cepe- « runt nuntios, quibus occisis, equos in « spolium duxerunt, » et hoc tangit hic. Et sequitur : « Percussi gladio juvenes vestros, » illos scilicet qui in Ægyptum missi fuerant. Psal. lxxxvi, 63 et 64 : Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, etc. « Usque ad captivitatem equorum vestrorum, » quia sicut dictum est, equos abstulerunt. Et quia fugientes hostibus resistere non poterant, multis interfectis ad portas eorum, corpora sepelire non audebant, et sic prostrati fœtores ad nares eorum spargebant. Et hoc est : « Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum, » hoc est, occisorum in castris, « in nares vestras. » Isa. i, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. « Et non redistis ad me, dicit Dominus. » Jerem. ii, 24 : Nullus avertet eam : omnes, qui quærunt eam, non deficient.

Hæc plaga spiritualiter significat gau-

<--- Page Split --->

Aliquando tamen isti facti sunt, sicut torris raptus de incendio diaboli. I ad Corinth. nu, 15 : Ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Consumptis enim jam viribus et aetate multi convertuntur. Hoc Hieronymus dicit significari, Ezech. xvi, 53 : Soror tua Sodoma, et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam. Hieronymus : « Ut qui suo vitio Sodo- « mites est, postquam in eo Sodomiae « opera arserint, in antiquum restituatur « statum. »

12

Et subdit generaliter :

« Quapropter, » scilicet quia plagis non corrigeris, « hæc faciam tibi, » hoc est, alias curas ingeram tibi, « o Israel. » Hieronymus : « Quid facturus sit tacet, « ut dum ad singula genera pœnarum « pendet Israel incertus, quæque terri- « biliora sunt inferenda suspicetur, et « saltem hoc terrore agat pœnitentiam. » Osec, vi, 1 : In tribulatione sua mane consurgent ad me.

« Postquam autem hæc » Secundum translationem Hieronymi et Septuaginta, exponuntur de consolatione. Secundum translationem Symmachi autem et quintæ editionis, exponuntur de plagis majoribus. Dicit autem duo : occursum populi, et magnificentiam Dei.

« Postquam autem hæc fecero tibi, » plagando te multis, Prov. xxviii, 33 : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi. Jerem. v, 3 : Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. « Præparare in occursum Dei tui, Israel. » Symmachus et quinta editio : « Præparare ut adverseris Deo tuo. » Deus enim ex tunc impugnavit te. Sap. v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Deut. xxvii, 63 : Laztabitur Dominus disperdens vos atque subvertens. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ?

Et ne præsumat resistere, potentiam Dei subinfert :

« Quia ecce formans montes. » Exod. xv, 3 : Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus. Septuaginta sic habent : « Verumtamen quia sic faciam « tibi, præparare ut invoces Deum tuum « Israel : » et secundum hoc hic promittit beneficia, et tunc ita exponitur : Postquam plagis veniam accepisti peccati, præparare pura conscientia et fidei devotione in occursum Dei tui, o Israel, qui jam scilicet venit per incarnationem et naturae sanctificationem. Isa. lxiv, 5 : Occurvisti latentii, et facienti justitiam. Sic occurrit Tobias pater Tobiae juniori, et osculatus est eum1.

« Quia ecce formans montes, » hoc est, vertices Sanctorum in gloria et gratia. Cant. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. cxxiv, 2 : Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui. « Et creans ventum, » refrigerantem scilicet spiritum. Daniel. iii, 50 : Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Ezech. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Primum horum facit Deus potestate, secundum bonitate, et subdit tertium quod facit sapientia.

« Et annuntians homini eloquium suum, » per inspirationem scilicet prophetalem. Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum adversos suos Prophetas. Joel, ii,28: Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri.

Et subdit quartum, quod procedit de largitate : « Faciens matutinam nebulam. » Glossa : « Nebula pinguedo aeris « est, et significat pinguedinem quam « omnibus dat devotionis et gratiae, qui « mane vigilant ad illum. » III Reg. viii,

<--- Page Split --->

12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Eccli. XLIII, 24 : Medicina omnium in festinatione nebula.

Et subdit de quinto, quod est opus fortitudinis et justitiae : « Et gradiens super excelsa terrae, » hoc est, sublimia nundi conculcans. Eccli. XXIV, 11 : Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Quædam Glossa excelsa exponit de celsitudine Sanctorum, in quibus Deus graditur per profectum virtutis. Isa. LVII, 13 : Hæc dicit Excelsus, et sublimis habitans æternitatem : et sanctum nomen ejus in excelso, et in sancto habitans. Glossa inducit illud. Apostoli,

ad Philip. ni, 20 : Nostra conversatio in cælis est. « Dominus, » possessione, « Deus, » providentia, « exercituum, » Deus habet tres exerquia semper tres habet exercitus, scilicet Angelorum disponentium, dæmonum instigantium, et hominum exsequentium suam voluntatem. Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum. III Reg. XXII, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. « Nomen ejus, » quia per notitiam talis potestatis nominatur. Exod. xv, 3 : Omnipotens nomen ejus.

CAPUT V.

Luget casum Israelis propheta, revocans eos ad-quærendum Dominum, ut ita possint evadere afflictiones suis peccatis debitas, propter quas ubique planctus erit : odit Dominus festivitates ac sacrificia eorum, quibus propter idololatriam minatur captivitatem.

  1. Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

  2. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

  3. Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum : et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.

  4. Quia hæc dicit Dominus domui Israel : Quærite me, et vivetis.

  5. Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia

Galgala captiva ducentur, et Bethel erit inutilis.

  1. Quærite Dominum, et vivite : ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui exstinguat Bethel.

  2. Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis.

  3. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem : qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ 1 : Dominus nomen est ejus.

  4. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

<--- Page Split --->

  1. Odio habuerunt corripi entem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

  2. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis : vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum 4.

  3. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

  4. Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

  5. Quærite bonum, et non malum, ut vivatis : et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

  6. Odite malum, et diligite bonum 5, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

  7. Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus : et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

  8. Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

  9. Væ desiderantibus diem Domini 3! ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et 4non lux.

  10. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus : et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

  11. Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux : et caligo, et non spendor in ea?

  12. Odi, et projecifestivitates vestras 4, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. 22. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam : et vota pinguium vestrorum non respiciam.

  13. Aufer a me tumultum carminum tuorum : et canticá lyræ tuæ non audiam. '

  14. Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

  15. Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel 5?

  16. Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quæ fecistis vobis.

  17. Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen ejus.

IN CAPUT V AMOS

ENARATIO.

« Audite verbum istud. » Exaggerat hic magnitudinem mali per planctum.

J \ \ i \ \ autem in duas partes. Primo enim ostendit, quod sit plangendum, et quid plangendo quærendum. Secundo, removet malum modum quærendi Dominum, ibi, y. 21 : « Odi, et projecì festivitales vestras. »

Prior adhuc in duas dividitur. In prima plangit pœnam damni : in secunda

<--- Page Split --->

pœnam sensus, ibi, y. 18 : « Vœ desiderantibus diem Domini ! »

Adhuc prior istarum in tres dividitur. In prima enim ostendit, quid plangendo quaerendum sit. Secundo, comminatur non quaerentibus, ibi, y. 6 : « Quærite Dominum, et vivite : ne forte. » Tertio, docet qualiter quaerendum, ibi, y. 14 : « Quærite bonum, et non malum. »

Prior istarum in tres dividitur. Dicit enim quia, et quid plangendum est, et quid quaerendum, ibi, y. 4 : « Quærite me. » Et quid non quaerendum, ibi, y. 5 : « Et nolite quærere Bethel. »

In primo tria sunt, scilicet quia plangendum, et quid plangendum in culpis, et quid plangendum in poenis.

« Audite, » interiori auditu. Prov. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. « Verbum istud : » hoc enim solum salvare vos potest. Jacob, ii, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. « Quod ego, » in figuram et exemplum vestri. Ezech. xxiv, 24 : Erit Ezechiel vobis in portentum. « Levo super vos, » oppressionem scilicet vestram significando. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravate sunt super me. « Planctum. » Plancus est vox querula causas doloris ingeminans. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Plancus levatur, quando usque ad cœlum et Deum tollitur. Simile, Isa. xxxvii, 4 : Leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt. Genes. xxix, 11 : Elevata voce flevit. Jerem. xxxi, 13 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari, quia non sunt 1. « Domus Israel. » Hoc enim ad praecedens refertur, quia vocativi ca-

sus est. Si autem legitur in nominativo, tunc ad sequens refertur.

Et subdit quid plangat in culpis : « Cecidit, » casu scilicet culpa, et maxime per idololatriam. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram ? Psal. xxxv, 13 : Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. « Et non adjiciet ut resurgat. » Hieronymus : « Per seipsum: per « sé enim cadit, sed per Deum resurgit, « si resurgit. « Vel, « non adjiciet ut resurgat » ad pristinae statum dignitatis : amissa non statum enim immunitatis peccati non potest recuperare.

Et hoc videtur notare quando addit : « Virgo Israel. » Hieronymus : « Non « negat posse resurgere, sed non resur- « get virgo : quia semel aberrans a gre- « ge, et si reportetur humeris pii pasto- « ris, non habet eamdem gloriam cum « eo qui numquam aberravit. » Quod intelligitur de gloria qua est de dignitate, et non de gloria qua est remuneratio beatitudinis æternæ. Dignior enim et purior et felicior status est numquam peccasse, quam peccasse et pœnituisse. Jerem. viii, 4 : Numquid qui cadit, non resurget? Litteraliter dicere vult, quod populus sicut meretrix per idololatriam cecidit, et sicut meretrix propter inexplebilem sitim fornicandi non surgit : ita nec populus. Ezech. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. « Projecta est in terram suam. » Loquitur ad modum fornicariæ, quæ in pulverem et sordes dejicitur. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier, quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Isaie, li, 23 : Dizerrunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. « Non est qui suscitet eam, » a morte scilicet peccati. Psal. lxxxvii, 11 : Num-

filius suos, et noluit consolari, quia non sunt.

<--- Page Split --->

quid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Solus enim Deus vitam gratiae reparare potest: suscitant tamen Sancti per intercessionem, sicut Moyses populum mortuum per idololatriam suscitavit 1. Sed tales suscitatores modo defecerunt. Isa. LXIV, 7 : Non est qui invocet nomen tuum : qui consurgat, et teneat te.

3

Et bene dico quod cecidit,

Quia hæc dicit Dominus Deus, » qui non nisi verum dicit. Ad Roman. II, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. « Urbs, de qua egrediebantur mille, » viri scilicet, vel familiæ, « relinquentur in ea centum, » hoc est, decima pars tantum. Si autem in urbe, quæ præsidium fortitudinis est, hoc fit, in villis et in campis nullus remanebit. Jerem. XLII, 2 : Derelicti sumus pauci de pluribus. « Et de qua, » scilicet urbe, « egrediebantur centum, » viri scilicet, vel familiæ, « relinquentur in ea decem, » quod iterum est decimatio, « in domo Israel, » hoc est, in familia decem tribuum. Isa. VI, 13 : Adhuc in ea decimatio : et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus. Et ex hoc videtur quod decima relicta sit. Cui contrarium videtur esse quod dicitur, Ezech. v, 2 et 3, ubi dicitur : Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis : et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui.

Videtur autem secundum hanc supputationem, quod non remanserit ibi nisi pars tertia, qua rursus in partes æquales divisa, altera quidem in summitate ligata pallii, altera vero vel in ignem abjecta, vel in omnem ventum dispersa (ut ibidem Propheta inquit) remanet pars sexta

totius. Nam partis tertiæ pars dimidia, sexta est. Videtur ergo quod sexta relinquitur et non decima.

Ad hoc dicendum, quod in Ezechiele reliquiæ non numerantur nisi secundum plagas, obsidionis scilicet, gladii, et captivitatis ; et pars captiva non tota rediit, propter quod pars partis illius reservari dicitur. Hic autem per decimationem intelligitur paucitas relictorum ad perfectionem denarii secundum aliquem modum pertinentium. Hieronymus hic in Glossa dicit et in originali, quod « uni- « tas quæ indivisibilis est, significat uni- « tatem innocentium semper Deo adhæ- « rentium mente virginea et integra. » Inducit hoc Apostoli II, ad Corinth. xi, 2 : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et Cant. vi, 8 : Una est columba mea. Et his attribuit millenarium, qui perfectus in cubum, numerus est decalogi et virtutis, deducens perfectionem ad felicitatis perfectissimum statum. Opus enim inducit in virtutem, et virtus perducit ad beatitudinem : sicut denarius ductus in se crescit in centenarium, et perductus in centenarium, augetur in millenarium. Isa. LX, 22 : Minimus erit in mille. Minimus enim unus et indivisus est. Et intendit dicere, quod qui cadit a millenario, perfectæ scilicet felicitatis, si resurgat, vix resurget ad centenarium et non ad millenarium. Et hoc intelligitur, quia jam amisit felicitatem quantum ad id quod condecorat eam, quod est dignitas indivisionis a Deo : stat tamen in centenario, hoc est, in perfectione virtutis, quam centenarius significat qui quadratus numerus est et perfectus. In virtutibus enim cardinalibus perfectio dicitur ad virtutem : quæ quidem quatuor sunt, fortitudo, temperantia, justitia, et prudentia. Cadens ergo a centenario virtutis, licet non statim resurgat ad perfectionem eamdem, sed primo. quidem ad perfectionem decalogi, quæ est perfectio operis : per opus ta-

<--- Page Split --->

men paulatim ascendit ad virtutem, «I per virtutem ad felicitatis perfectionem.

« Quia hæc dicit Dominus domui Israel. » Tangit hic quid in planctu quærendum sit. « Quærite me, et vivetis, » quia ego sum fons vitæ, per gratiam scilicet, et gloriam, et etiam per naturam. Act. xvii, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus :

Et subdit quid non quærendum : « Et nolite quærere Bethel, » ubi scilicet idolum posuit Jeroboam 1. Mystice autem Bethel quærit, qui stipendia vel præbendam in domo Dei quærit, et non domum Dei. Joan. vi, 26 : Amen, amen, dico vobis : quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Bethel etiam quærit, qui prætextu domus Dei omnia credit sibi licere, sicut mali religiosi. Jerem. vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. « Et in Galgalam nolite intrare. » Ibi enim idola etiam posita fuerunt, sicut sæpe dictum est. Galgala autem interpretatur revelatio, ad quam intrant qui bona quæ faciunt, ostentant. Matth. vi, 5 : Non eritis, sicut hypocritæ, qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. « Et in Bersabee non transibitis. » Bersabee puteus septem interpretatur, propter septem agnas quibus confirmatus est puteus. Interpretatur etiam puteus juramenti, quia ibi inter Isaac et Abimelech firmatum est fœdus pacis 2. Et propter hoc etiam venerabilis fuit lorus, et posita ibi idola. Spiritualiter autem significatur, quod ad abundantiam non est intrandum. Psal. lxi, 11 : Divitür si affluant, nolite cor apponere.

Et subjungit causam :

« Quia Galgala captiva ducent, » in infernum scilicet, vel in Assyrios. Isa. v, 13 : Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. « Et Bethel inutilis erit, » profanata scilicet, per idololatriam et malam vitam. Jerem. vi, 11 : Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?

Ex hoc concludit :

« Quærite Dominum, et vivite. » Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. « Ne forte comburatur ut ignis, » hoc est, ut materia ignis, « domus Joseph, » hoc est, regnum decem tribuum, quod vocat Joseph, quia Jeroboam, primus rex Israel, erat de genere Joseph, id est, de Ephraim, qui fuit filius Joseph. Ignis vero vocat consumptivam tribulationem. Psal. cxxxix, 11 : In ignem dejicies eos : in miserii non subsistent. « Et devorabit, » supple, ignis, « et non erit qui exstinguat Bethel, » accusativi casus. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Maxime enim punientur qui in domo Dei pereunt.

Quod autem digni sunt comminatione, subdit :

« Qui convertitis in absinthium judicium. » Tripliciter : vel causam scilicet protelando per calumniam, vel in pretio judicando, vel innocentem opprimendo per sententiam iniquam. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. « Et justitiam in terra relinquitis. » Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Isa. lix, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit.

1 Cf. III Reg. 1 et seq.

2 Cf. Genes. xxvi, 32 et 33.

<--- Page Split --->

8

Et ne hoc parum sit, subdit :

« Facientem Arcturum, » supple, relinquitis omnium Creatorem Deum. Arcturus enim sunt septem stellæ micantes in minori ursa, quæ super nos semper volvuntur et numquam occidunt, et significant universitatem Sanctorum, qui non occidunt per peccatum. « Et Orionem. » Alia translatio, « astra fulgentia. » Est autem Orion constellatio meridiana lucidis valde stellis, æstate tecta, radiis solis hieme orta ἁλαχως, hoc est, de sub radiis solis, et significat martyres in persecutionis hieme ortos, et mundi tenebras illuminantes. Significant etiam patientes in tribulatione, lucem suæ claritatis expandentes Litteraliter tamen sensus est : Qui stellas facit in diversa claritate a polo arctico, hoc est, aquilonari, usque ad polum antarcticum, hoc est, meridionalem. Job, ix, 9 : Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri. Psal. cxliv, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. « Et convertentem in mane tenebras, » hoc est, noctem in diem, « et diem in noctem mutantem, » hoc est, vicissitudinem noctis et diei facientem. Genes. viii, 22 : Noz et dies non requiescent. Spiritualiter autem tenebræ mutantur in mane, quando tristitia præsentis vitæ in auroram mutatur felicitatis æternæ. Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Diem autem mutat in noctem, quando claritatem præsentis sæculi in tenebras commutat inferni. Job, ii, 4 : Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eam Deus desuper, et non illustretur lumine.

« Qui vocat aquas maris, » in altum scilicet, per nebulas et nubes, « et effendit eas super faciem terræ, » in pluvii scilicet. Job, xxxvii, 28 : Quis est pluvia pater? vel quis genuit stillas roris? Spiritualiter Deus vocat aquas maris, quando profundum sapientiae suæ ponit in cor hominis : effundit autem super faciem

terræ, quando per doctrinam compluit et rigat corda simplicium. Psal. cxliv, 8 : Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam. Job, xxxvii, 34 : Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? « Dominus est nomen ejus. » Psal. lxvii, 5 : Dominus nomen illi, supple, est. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Dominus enim est qui omnium habet potestatem.

« Qui subridet vastitatem, » hoc est, qui subridendo infert poenam vastitatis, « super robustum, » hoc est, super eum qui in robore alios oppressit. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? Robur enim hominis irridet fortitudo divina. Psal. xxxvi, 13 : Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. « Et depopulationem super potentem affert. » Depopulatio dicitur præda populi, qua nihil relinquitur : quia quod non placet uni, placet alteri. Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat. Similiter fit de peccatore, quia bona diripiunt parentes et amici, corpus vermes, et animam dæmones. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Hanc pecnam affert super potentem : ut quod aliis fecit, ipse patiatur. Apoc. xvii, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicitate duplicia secundum opera ejus.

Quomodo autem hoc fecerint, subdit, et suppletur quia

« Odio habuerunt corripientem in porta. » Judicium enim exercebatur in portis publice, et corripiens in porta est corripiens publice, de perversa sententia. Prov. xxix, 1 : Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus. « Et loquentem perfecte abominati sunt. » Glossa : « Per- « fecte loquitur qui non odio, sed sicut

<--- Page Split --->

« Deus præcipit, ex dilectione corripit. » III Reg. xxii, 8 : Ego odi cum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Sapient. ii, 12 : Contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Et post modicum, 7. 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

« Idcirco, pro eo. » Tangit pœnam per iniqua judicia deprimentium pauperes : et est pœna damni, ut hoc amittant quod illicite rapuerunt. « I ro eo quod diripiehatis pauperem. » Pauper diripitur, quando substantia pauperis diripitur. Sap. ii, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. « Et prædam electam tollebatis ab eo. » Electam dicit, quia pretiosa quæque abstulerunt, vilia quædam vix relinquentes. Prov. i, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Thren. i, 10 : Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Jerem. ii, 34 : Replevit ventrem suum teneritudine mea. « Domos quadro lapide ædificabitis. » Septuaginta : « Polito, » « et non habitabitis in eis. » Hæc enim pœna justa est. Deuter. xxviii, 30 : Domum ædifices, et non habiles in ea. Avari domos ædificant, qui divitias colligunt per rapinam. Ditare enim domum ædificare est. Habacuc, ii, 9 : Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus ! Propter hoc, Isa. v, 8 et 9 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! numquid habitabitis vos soli in medio terræ? In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum. Nisi donus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitafore. Quadrum in lapide dicitur firmum et solidum et politum.

scilicet vobis continuo gaudia mundi germinent. Deuter. xxvii, 39 : Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus. Isa. xvi, 10 : In vineis non exsultabit neque jubilabit : vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat. Cujus causa dicitur, Prov. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et hoc est quod sequitur : « Et non bibetis vinum earum. »

Et subdit causam, ut justior sit condemnatio :

« Quia cognovi multa scelera vestra. » Scelus est crimen accusatione dignum. Et non solum multa, sed « et fortia peccata vestra. » Et dicuntur fortia secundum Glossam, ad provocandam iram Dei. Isa. 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! I Reg. xvii, 28 : Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui.

« Hostes justi. » Neutrius generis, hoc est, justitiæ. Michææ, iii, 9 : Qui abominæmini judicium, et omnia recta pervertitis. Psal. xxxv, 3 : Adstitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit. « Accipientes munus, » vendentes scilicet sententias et judicia. Deuter. xvi, 19 : Non accipies personam, nec munus : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Isa. 1, 23 : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. « Et pauperes, » supple, qui munera non habent, « deprimentes in porta. » Hoc enim in judicio, quia in portis judicium exercebatur. Deuter. xvi, 18 et 19 : Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declineit. Isa. 1, 23 : « Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos.

« Vineas plantabitis amantissimas, » quæ

<--- Page Split --->

Et subinfert de obstinatione :

« Ideo, » supple, quia obstinati estis in talibus malitiis, « prudens, » propheta scilicet intelligens, « in tempore illo, » scilicet obstinate malitie, « tacebit, » a redargutione scilicet peccatorum, videns quod non emendat, sed potius ad deteriora provocat. Psal. xxxviii, 2 et 3 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silvi a bonis. Et hoc est quod subdit : « Quia tempus malum est. » Glossa : « Quia nullus est qui velit « audire recte judicantem. » II ad Timoth. iv, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

« Quærite bonum. » Tangit hic qualiter quærendum est, et dividitur in duo. Primo docet quærere, secundo plangere.

« Quærite bonum : » neutrius generis, vel bonum Deum. Luc. xviii, 19: Nemo bonus nisi solus Deus. Isa. lv, 6: Quærite Dominum, dum inveniri potest. Ad Galat. iv, 18: Bonum æmulamini in bono semper. « Et non malum, » supple, quærite, neutrius generis: vel mundum, ut dicit Glossa, qui in maligno positus est 1. Eccli. vii, 1 et 2: Noli facere mala, et te non apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Isa. 1, 16 et 17: Quiescite agere perverse, discite benefacere. « Ut vivatis. » Ipse enim fons et principium vitæ est. Joan. x, 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. « Et erit Dominus Deus exercitium vobiscum, » in consensu scilicet voluntatis, et in adjutorio operis. Isa. vii, 14: Vocabitur nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus 2. Ruth, ii, 14: Dominus vobiscum. « Sicut di-

zistis, » hoc est, sicut olim in patribus promisistis. Exod. xix, 8: Cuncta qua locutus est Dominus, faciemus, scilicet erimus obedientes.

« Odite malum. » Psal. cxviii, 113 : Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. « Et diligite bonum. » Bonum enim solum diligibile est. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis. Pulchra enim dilectio est, quæ non diligit nisi bonum. Sap. vi, 22 et 23 : Diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : diligite lumen sapientiæ omnes qui præestis populis.« Et constituite in porta judicium, » rectum scilicet. Isa. xvi, 5 : Sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Job, vi, 29 : Loquentes id quod justum est, judicate. « Si forte misereatur Dominus Deus exercituum. » Forte dicit, non quia dubium sit, sed quia proprio libero arbitrio poterant nolle converti, vel quia Deus forte misericordia liberante non miserebitur, quamvis certum sit quod semper miseretur misericordia relaxante. Thren. iii, 22 : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. « Reliquiis, » quæ superfuerunt gladiis Assyriorum vel dæmonum. Isa. xxxvii, 4 : Leva orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt. « Joseph, » hoc est, decem tribuum, quarum primus rex fuit de Joseph 3.

« Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum dominator, » hoc est, præpositus omnibus, dives in omnes et omnia continens. Isa.xvi, 1: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ. Esther,

1 I Joan. v, 19. 2 Matth. 1, 23 : Et vocabunt nomen ejus Emmanuel : quod est interpretatum, Nobiscum Deus. 3 Cf. superius enarrationem in §. 7 hujus

capitis, ubi dicit D. Albertus Jeroboam, primum regem Israel fuisse de genere Joseph, quia erat de tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph.

<--- Page Split --->

XIII, 9 : Domine, Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita. « In omnibus plateis planctus, » supple, erit. Platea dicitur a graeco τλαντὸ quod est latum : et plateae sunt loca, in quae multi conveniunt ad plangendum, et significant latas vias peccatorum quae plangendae sunt. Matth. vii, 13 : Lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem : et multi sunt qui intrant per rum. « Et in cunctis quae foris sunt, » hoc est, villis et campis, « dicetur vae, vae! » bis scilicet, propter mortem corporis et animae. Ezech. ii, 9 : Scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes penitentibus, carmen innocentibus, et vae peccatoribus obstinatis. Ezech.xvi, 23 : Vae, vae tibi! Apoc. viii, 13 : Vae, vae, vae habitantibus in terra ! « Et vocabunt agricolam ad luclum, » propter hoc scilicet, quia periit fructus laboris ejus. Jerem. xiv, 4 : Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. Joel, i, 11 : Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri. Hoc spiritualiter interpretatur de Prælatis et prædicatoribus, qui agrum cordis sine fructu excolunt. « Et ad planctum, » supple, vocabunt « eos qui sciunt plangere. » Hieronymus, id est, « qui sciunt pertinentia ad concitan- « das lacrymas. » Jerem. ix, 17 : Vocate lamentatrices, et veniant, etc. Tales autem sunt sancti Prædicatores. Matth. v, 5 : Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Isa. xxii, 12 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Bernardus : « Ta- « lem diligo Prædicatorem, qui mihi « planctum, non sibi plausum excitet. »

in quibus necesse est plangere peccatores. Thren. i, 2 : Lacrymae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam. Et subdit causam : « Quia pertransibo in medio tui, » undique scilicet interficiens, « dicit Dominus, » sicut scilicet pertransivi per Ægyptum percutiens primogenita Ægyptiorum 1. Ezech. ix, 5 et 6 : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres infertficle.

« Væ desiderantibus ! » Tangit hic causam tanti planctus. « Diem Domini, » judicii scilicet particularis vel universalis, temporalis vel æterni. Et loquitur de duabus tribubus desiderantibus captivitatem decem tribuum, ut dilatarent terminos suos. Loquitur etiam de præsumentibus de propria justitia, qui securos se fore putant in judicio. Loquitur etiam de desiderantibus judicium ut vindicentur de inimicis, quibus compati deberent et orare pro ipsis. Contra quod dicitur, Job, iii, 24 et 25 : Antequam comedam, suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus : quia timor, quem timebam, evenit mihi. Job, xxxi, 14 : Quid faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi? « Ad quid eam vobis, » supple, desideratis : in districto enim judicio, nemo securus est. Unde et Isa. lx iv, 9, tremens petit : Ne irascaris, Domine, satis. I Petr. iv, 18 : Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt. « Dies Domini ista, » judicii scilicet. « Tenebræ, » angustiae scilicet, et tribulationis. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc. Sophon. i, 15 et 16 : Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,

« Et in omnibus vineis erit planctus. » Vinea significant cogitationes et opera,

<--- Page Split --->

dies tubæ et clangoris. « Et non lux, » lætitiæ scilicet alicujus. Thren. 11, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

10 Et hujus ponit similitudinem :

« Quomodo si fugiat vir a facie leonis. » Nabuchodonosor regem Chaldæorum, leonem vocat. Jeremiæ, iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit. Quem cum effugerunt Judæi, fit quod sequitur : « Et occurrat ei ursus, » qui significat Assuerum regem Persarum et Medorum, qui sicut legitur Esther, iii, 8 et seq., edictum dedit ut omnes Judæi simul interficerentur. Prov. xxviii, 13 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. « Et, » supple, ursum effugiens, « ingrediatur domum, » supple, suam, de captivitate revertens, « et imitatur, » hoc est, velit requiescere, « manu sua, » lassa scilicet, et fracta per captivitatem, « super parietem, » domus suæ scilicet, de ruinis ædificatum, « et mordeat eum coluber. » Coluber dicitur colens umbras, quia in occultis et in antris habitat, et significat coluber Antiochum Epiphanem, qui Judæis, postquam de captivitate redierunt, plurima mala intulit. Genes. xlix, 17 : Fiat Dan, hoc est, judicium, coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Hæc tria significant sententiam leonis, Dei scilicet judicis, ursus infernum magno rictu gluttientem peccatores, serpens dæmones de pœna in pœnam trahentes. De leone, Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit? De urso, Osee, xiii, 8 : Occurram eis quasi ursa raptis catiulis. De serpente, Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

« Numquid non tenebræ, dies Domini, et non lux? » Isa. L, 10 : Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei. « Et caligo, » quæ vaporibus et fumis inspissantibus aerem fit, et significat mentis cæcitatem. Exod. x, 21 : Sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. « Et non splendor in ea, » justitiæ scilicet, et gratiæ vel cognitionis. Sap. v, 6 : Justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.

« Odi, et projecì. » Odi corde, et projecì opere, « festivitates vestras, » in quibus scilicet non ad me laudandum, sed ad concupiscentias explendas convenitis. I ad Corinth. xi, 17 : Hoc autem præcipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius conveni tis. Isa. 1, 14 : Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea. Malach. n, 3 : Dispergan super vultum vestrum stereus solemnitatum vestrarum, dum scilicet cor fœtet et lingua laudat. « Et non capiam odorem cœtuum vestrorum. » Isa. 1, 13 : Iniqui sunt cœtus vestri. Odor autem est thus et thymiama quod offerebant corde fœtente. Isaie, lxvi, 3 : Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat ídolo.

« Quod si obtuleritis mihi holocaustomata, » quæ scilicet tota incenduntur, et fuerunt de agnis pro mansuetudine innocentium, de vitulis pro labore activorum, de hircis pro gemitu pœnitentium. « Et munera vestra, » quæ non necessitate præcepti legis, sed libera voluntate offerebantur. I Paral. xxix, 17 et 18 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio, tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem. Isa. 1, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium,

<--- Page Split --->

et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. « Non suscipiam. » Malach. 1, 10 : Non est mihi voluntas in robis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. A tempore enim quo Christus obtulit se in cruce, facta sunt haec mortua, et a tempore prædicationis Apostolorum facta sunt mortifera. « Et vota pinguium ve- strorum, » hoc est, quae sponte vovetis ad offerendum, « non respiciam, » quia sci- licet de rapina pauperum offertis. Genes. iv, 3 : Ad Cain, et ad munera illius non respexit. Eccli. xxxiv, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

Et revelabitur, » in oculis scilicet omniun, « quasi aqua, » scilicet ubique omnia operiens, « judicium, » scilicet quo redditur unicuique secundum sua merita. Isa.x, 22: Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. « Et justitia, » qua quilibet est dignus poena vel premio, supple, revelabitur, « quasi torrens fortis, » supple, qui cuncta rapit, et cui nihil resistit. Psal. cx, 7 : De torrente in via bibe!. Isa. lxxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam sicut fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.

Et quia possent confidere in laudibus psalmorum, propter hoc subdit :

« Aufer a me tumultum carminum tuorum. » Tumultus sonus confusus est, qualis solet audiri in foro, ut dicit Glossa, et significat eos qui distincte voces non proferunt, nec resonantias notarum in cantibus Ecclesiæ. Matth. xv, 8 : Populus hic me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. « Et cantica lyre tua non audiam. » 1. Lyram ponit pro omnibus instrumentis 2. musicalibus, quibus scilicet laus Dei et cantica Ecclesiæ ad lasciviam protrahuntur. Isa.xxiii, 15 : Erit Tyro quasi canticum meretricis. Meretricio enim modo quidam cantant in Ecclesia. Unde sequitur, ibidem, y. 16 : Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.

Probationem autem eorum quae dixit, subdit :

« Numquid hostias, » de animalibus scilicet, « et sacrificium, » de aridis scilicet et liquidis, « obtulistis mihi in deserto, » per quod scilicet eduxi vos de Ægypto, « quadraginta annis ? » Psal. xxiv, 10 : Quadraginta annis offensus fui generationi illi. « Domus Israel, » hoc est, familia decem tribuum. Quasi dicat : Non. Et dicit Hieronymus, quod « ex quo sacrificaverunt vitulo in deserto', « numquam sponte obtulerunt Domino, « sed penis potius coacti, et ideo dicit Sacrificia coacta sunt Deo ingrata.

« Et portastis tabernaculum Moloch. » Moloch interpretatur rex eorum : et

<--- Page Split --->

tabernaculum Moloch portat qui per superbiam, habitationem daemonis se facit. Job, xli, 23: Omnes sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae. Et hoc est quod sequitur : « Vestro, » id est, regi vestro, « et imaginem idolorum vestrorum, » supple, portastis vobiscum per desertum, ut occulte illis offeretis. Contra quod dicit, Genes. xxxv, 2 : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini. Peccatores enim vix ab imaginibus peccatorum separantur. « Sidus Dei vestri, » supple, portastis vobiscum. Et hoc dicit Hieronymus « sidus esse luciferi, vel hesperi, quod « adorabant.» Propter quod, Jerem. xix, 13, dicitur quod sacrificabant militiae celi 1. Septuaginta sic habent : « Assumpsistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham. » Et hanc translationem inducit Stephanus 2. Rempham autem interpretatur requies, quia in illo sidere requieverunt : propter fulgorem enim sideris numen putabant inesse divinitatis, unde in necromantia libri sunt inscripti de Sigillis planetarum, et Liber imaginum et speculorum et annulorum

Venerisque, omnia fiunt ad cœeli imagines. Osee, xii, 8 : Dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi. « Quæ fecistis vobis, » fiduciam scilicet ponentes in eis.

Et subdit poenam :

« Et, » supple, ideo « migrare vos faciam, » per captivitatem, « trans Damascum,» ubi scilicet sunt montes Medorum et Persarum in regno Assyriorum. Ezech. xii, 11 : In transmigrationem, et in captivitatem ibunt. Vel, trans Damascum, hoc est, ultra potantem sanguinem, usque ad daemones in infernum. In Actibus tamen Apostolorum, vii, 43, dicit Stephanus in Babylonem 2, et intelligit de duabus tribubus. « Dicit Dominus. » Confirmatio præteritorum est. IV Reg. x, 10 : Non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est. « Deus exercituum nomen ejus. » Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

CAPUT VI.

Comminatur Dominus superbis, et in deliciis agentibus exitium ac transmigrationem, una cum reliquo populo Israel : cujus detestatur superbiam.

  1. Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae : optimates capita populorum, ingredientes pompatico domum Israel !

  2. Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et

descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.

  1. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis :

1 Jerem. xix, 13 : Sacrificaverunt omni militia cæli, et libaverunt libamina diis alienis. 2 Act. vii, 43 : Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas

fecistis, adorare eas. 3 Act. vii, 43 : Et transferam vos trans Babylonem. 4 Luc. vi, 24.

<--- Page Split --->

  1. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti :

  2. Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici :

  3. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

  4. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

  5. Juravit Dominus Deus in anima sua '1, dicit Dominus Deus exercitum. Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

  6. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

  7. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat os-

sa de domo : et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?

  1. Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.

  2. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

  3. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium?

  4. Qui laetamini in nihilo; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?

  5. Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

IN CAPUT VI AMOS

ENARRATIO.

« Ve qui opulenti estis ! » Tangit hic comminationem captivitatis sub exprobatione peccati Prælatorum, et decem, et duarum tribuum. Et habet partes duas. Primo enim improperat peccata lasciviae cum comminatione captivitatis. Secundo, peccata superbiae et oppressionis, ibi, §. 13 : Numquid currere queunt ?

Prima in duas. Primo enim exaggerat peccatum. Secundo, comminatur pecnam, ibi, §. 7 : « Quapropter nunc migrabunt. »

Prima istarum dividitur in tres. Pri-

mo, improperat divitias, quae sunt peccati causa. Secundo, injurias quas intulerunt in malitia et injustitia, ibi, « Qui separati estis.» Tertio, lascivias in carnali concupiscentia, ibi, « Qui dormitis in lectis. »

In divitiis, primo improperat abusum. Secundo, multiplicationem.

« Ve ! » supple, vobis divitibus, « qui opulenti estis, » hoc est, turgidi ac tardi prae opibus, eo quod cor totum opibus haeret. Contra hoc dicitur in Psal. LXI, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Luce, VI, 24 : Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram ! Et hoc est quod sequitur : « In Sion, » hoc est, in Ecclesia. Habacuc, n, 6 : Ve ei, qui multiplicat non sua ! Hoc enim in Sion vituperabile est, quia

<--- Page Split --->

ibi speculari deberent æterna. II ad Corinth. iv, 18 : Non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.

Et quia Sion est in duabus tribubus, propter hoc transit ad decem tribus, subdens : « Et confiditis in monte Samariæ, » hoc est, in præsidiis terræ montuosæ. Vel, montem ponit pro dignitatibus, in quibus positi fuerunt. Et reprehenduntur in hoc superbi. Samaria enim custodia interpretatur, quia pro custodibus positi potestate inflantur et extolluntur ut montes, et alios opprimunt, ut moles montium. Isaie, xiv, 13 et 14 : Sedebo in monte testamenti :... similis ero Altissimo. Job, xxvni, 9 : Subvertit a radicibus montes. Psal. xlv, 3 : Transferentur montes in cor maris, hoc est, æternæ amaritudinis.

Et hoc explanans adhuc subdit :

« Optimates, » non quod optimi essent, sed quod optima ambitiose usurpabant, « capita populorum, » principes scilicet. Jeremie, v, 5 : Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, simul judicium Dei sui : et ecce magis hi confregerunt jugum, ruperunt vincula. I Esdre, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in trangressione hac prima. Isaie, 1, 3 : Omne caput languidum.

Et improperat abusum, subdens : « Ingredientes pompaticc, » pretiosis scilicet vestibus et apparatu magno et comitiva, « domum Israel, » hoc est, familiam Israel. Alios enim despiciebant et opprimebant, ac si conculcare deberent eos. Et nota duplicem eventum in pompa vestium gloriantium. Luc. xvi, 19, dicitur, quod dives induebatur purpura et bysso : et epulabatur quotidie splendide. Et post modicum sequitur, §. 22 : Et sepultus est in inferno. Act. xii, 21 et seq., dicitur, quod statuto die, Herodes vestitus veste regali, sedit pro tribunali, et post modicum, percussit eum Angelus Domini : et consumptus vermibus exspiravit.

Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris. Eccli. xix, 27 : Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.

Et subdit de multiplicatione divitiarum :

« Transite in Chalane, » quæ est metropolis Persidis ditissima : unde etiam consummatio futura interpretatur, eo quod omnium rerum ibi fuit copia. « Et videte, » hoc est, considerate divitias et possessiones, « et ite inde in Emath magnam, » quæ est metropolis Syriæ, et dicitur Antiochia. Magna autem dicitur ad differentiam cujusdam parvæ, quæ alio nomine Epiphania dicitur, ubi Nabuchodonosor interfecti Sedeciam, sicut legitur Jeremiæ, xii, 27. Et interpretatur indignatio eorum, propter factum scilicet quo aliis indignabatur. « Et descendite in Geth Palæstinorum, » sive Philisthinorum : quæ etiam civitas optima erat ibi, et interpretatur torcular. Et quia longum esset inducere per singula, universaliter subdit : « Et ad optima quæque regna horum, » in divitiis scilicet, ite et considerate.

Et quid considerent, subdit : « Si latior terminus eorum, » hoc est, possessionis eorum, « termino vestro, » hoc est, possessione vestra, « est. » Quasi dicat : Non est, in divitiis scilicet quod notatur in Chalanæ, et dignitate quod notatur in Emath Syriæ, et potestate quod notatur in Geth. Hoc potest dici prælatis Ecclesiæ, qui dilatati in divitiis, dignitate, et potestate, nulli genti sunt secundi. Jerem. ii, 10 : Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mititite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujusmodi. Deuteron. xxxii, 13 : Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Et post pauca, §. 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit. Hoc enim

<--- Page Split --->

promissum fuit Ecclesiae, Isa. LX, 15 et 16: Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem : et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis.

n, 20 : Permittis mulierem Jezabel, quae Contra votise dicit prophetem, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Judas in epistola, 4 : Subintroierunt... impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam.

Et sequitur de ingratitudine :

Et subdit de gula :

« Qui separati estis in diem malum, » propter peccata scilicet. Et dies malus dicitur dies imminentis equativitatis temporalis, vel æternæ. Separatio autem fit quando a malis separantur. Job, XXI, 30 : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris duceretur. Matth. XXV, 32 : Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. « Et appropinquatis solio iniquitatis, » hoc est, amisso regno subjecti eritis iniquo solio Assyriorum, sicut et videmus prælatos Ecclesiae a tyrannis modo subdi et vexari. Daniel. m, 32 : Tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. Isaiae, XIX, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

« Qui comeditis agnum de grege, » hoc est, de toto grege vix invenitur unus agnus quem comedere velitis. « Et vitulos, » supple, non quoscumque occurrentes, sed » de medio armenti » quæsitos per vestram electionem, qui vocantur vituli saginati. Deuteronom. XXXII, 14 : Cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan. Genes. XVII, 7 : Ipse ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum. Isa. XXII, 13 : Ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos, et jugulare arietes... Comedamus et bibamus.

Et subdit de vanitate auditus :

« Qui canitis ad vocem psalterii, » ut in convivio, delectationi in gustu miscatur delectatio cantus in auditu. Et explanat ulterius : « Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, » et hoc ipsum præsumptio fuit, quod inferior scilicet, splendorem velit habere superioris. Isaiae, v, 12 : Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris. Sed in hoc dissimile est : quia David ea habebat in obsequium Dei, his enim lusit ante arcam Domini 1, isti autem ad provocationem libidinis.

Et subdit, improperans peccata carnalis concupiscentiae :

« Qui dormitis in lectis eburneis, » ut 1: dormitio resolutionem, lectus mollitiem, ebur vanitatem curiositatis significet. Simile, Proverb. VII, 16 et 17 : Intexui /unibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Ægypto. Aspersi cubile meum myrrha. His enim fit incitamentum libidinis. Et hoc est quod sequitur : « Et luscivitis in stratis vestris. » Glossa : « Ut « somnum libidini copuletis. » Hoc potest dici clericis et religiosis, qui in voto castitatis (quod ebur significat) luxuriantur. II Paralip. XVI, 14 : Posuerunt eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis. Apocalypsis,

Unde sequitur :

« Bibentes vinum in phialis. » Phialæ Vinum incentivum est sunt vasa vitrea subtus stricta, et supelibidinis. rius lata, ut scilicet tam in visu quam in gustu delectarentur. Prov. XXIII, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo morde-

<--- Page Split --->

bit ut coluber. Hieronymus : « Venter « mero æstuans, facile spumat in libidi- « nem. Non Ætnaei montes, non Vulcanei « ignes ita æstuant, sicut juveniles me- « dullæ vino et dapidus inflammatæ. »

Et subdit de peccato tactus :

« Etoptimo unguento delibuti. » Glossa : « Non ad refrigerandos dolores cor- « poris oleo puro, sed caris unguentis : « unctiones enim quædam proficiunt ad « libidinis delectationem. » Proverb. vii, 17 et 18 : Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus.

Et subdit de peccato cordis, quod est duritia in pauperes :

« Et nihil patiebantur super contritione Joseph, » hoc est, pauperum de decem tribubus. Et hoc idem dicitur, Isaïæ, v,11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrietætem sectandam! Et post pauca,¥. 12: Opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis, in afflictione scilicet pauperum : quæ enim a pauperibus rapiunt, consumunt in deliciis.

« Quapropter. » Post aggravationem culpæ ponit comminationem pœnæ, primo captivitatis, secundo pestilentiæ et mortis. »

« Quapropter nunc, » in instante scilicet captivitate vel æterna, « migrabunt, » optimates scilicet, et capita populorum, « in capite transmigrantium, » in Babylonem scilicet, vel in infernum : ut sicut fuerunt potiores in culpa, sic sint potiores in pœna. Sap. vi, 6 : Apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his, qui præsunt, fiet. « Et, » supple, tunc « auferetur factio lascivientium, » quia tunc scilicet lascivias exercere non poterunt. Psal. cxlv, 4 : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. I Machab. ii, 63 : Hodie extollitur, et cras non invenietur.

Hoc autem ut magis timeatur, confirmat subdens :

« Juravit Dominus Deus. » Hoc est firma sententia : statuit enim « in anima sua, » non quod animam habeat, sed quod ex intimo affectu hoc vult, et hic est antropospatos. Daniel. iv, 14 : In sententia vigilum decretum est. « Dicit Dominus Deus exercituum, » qui scilicet ista ad actum potest reducere. Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit. malum, et verba sua non abstulit. « Detestor ego superbiam Jacob, » hoc est, duarum et decem tribuum : quia scilicet nec Deo præcipienti, nec præcepto ejus subdi volunt. Detestari autem est, cum juramento abominari. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit. Job, xv, 13 : Quid tument contra Deum spiritus tuus ? « Et domos ejus odi, » hoc est, familias per peccatum lasciviæ corruptas. Ezech. iii, 27 : Domus exasperans est. Michææ, vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii. « Et, » supple, ideo « tradam civitatem cum habitatoribus suis, » in captivitatem scilicet. Hæc enim civitas conventum peccatorum significat, de qua in Psal. liv, 10 et seq., dicitur : Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas : et labor in medio ejus, et injustitia. Nahum, iii, 1 : Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! Isa. i, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

Et subdit de peste eorum qui non captivabuntur, sed in obsidione peribunt :

« Quod si reliqui fuerint, » a gladio scilicet hostis, vel captivitate, « decem viri in domo una, » hoc est, in familia vel tribu una. Decem nominat ideo, quia supra, v, 3, mille deduxit ad centum, et centum ad decem : et ne credatur quod illis decem parcere velit, ideo hic dicit quod et illi consumendi sunt. « Et ipsi

<--- Page Split --->

morientur, » fame scilicet, et peste. Psal. cum, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint.

riam. II Paralip. xvi, 12 : Ægrotavit Asa anno trigesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

Et subdit de numero mortuorum :

« Et tollet eum propinquus suus, » scilicet mortuum, « et comburet eum, » quia hostibus obsidentibus per portas efferre non audet ad sepelieudum, et ideo in domo timens corruptionem comburit, ne fœtore putrefacti corporis corrumpatur. « Ut efferat ossa de domo, » sine fœtore corruptionis. Et hæc combustio signum est incendii æterni. Isa. ix, 18 : Succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit. « Et dicet, » supple, ille propinquus qui vocatus est ad comburendum, « ei, qui in penetralibus domus est, » supple, custodiens eos qui tabe famis et pestilentiae moriuntur : « Numquid adhuc est penes te, » supple, mortuus quem comburam? Ezech. xxxix, 14 : Constituent lustrantes terram, qui sepeliant, et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam.

« Quia ecce Dominus mandabit, » supple in proximo, Assyriis scilicet, vel daemonibus, « et percutiet domum majorem ruinis, » divitum scilicet familiam, vel decem tribuum. Matth. vii, 27 : Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina illius magna. « Et domum minorem, » supple, percutiet « scissionibus. » Domum minorem vocat vel domum plebeiorum, vel domum duarum tribuum, quæ scissa est, quia multis cadentibus, pauci remanserunt, sicut parietina manent scissis et ruentibus domibus. Isa. v, 9 : Nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes, et pulchra absque habitatore. Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

« Et respondebit, » supple, ille qui de intus est : « Finis est, » hoc est, omnes consumpti sunt. Ezech. vii, 3 : Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te. Thren. iv, 9 : Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame : quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. « Et dicet ei, » exterior scilicet interiori : « Tace, » hoc est, ad Dominum non clama, « et non recorderis nominis Domini. » In tanta enim pertinacia fuerunt (ut dicit Hieronymus) quod nec maximis malis pressi Dominum invocare voluerint. Et significant eos qui in infirmitate mortis non convertuntur ad Dominum. Apocal. xvi, 9 : .Estuaverunt homines æstu magno, et blasphenaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pænitentiam, ut darent illi glo-

Et quia aliquis posset quaerere, quare tam crudeliter vindicaret in eos, cum per naturam sit bonus et dulcis, etc., respondet :

« Numquid currere queunt in petris equi? » Quasi diceret. Non : quia pes durus equi, et non fissus duro lapidi non infigitur ad standum, nec ad se tenendum. « Aut arari potest in bubalis? » Glossa : « Silvestris bos non potest do- « mari, ut suscipiat aratra. » Et cum animalia naturam suam non mutent, vos malitia me mutastis de dulci in amarum. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. Et hoc est quod sequitur : « Quoniam convertistis in amaritudinem judicium, » justi scilicet judicis Dei, qui dulcis est per naturam : ut scilicet judi-

<--- Page Split --->

cium amarum de vobis faceret. Osee, xn, 14: Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis. « Et fructum, » supple, dulcissimum, « justitiae, » quem scilicet justus judex pro justitia reddidit patribus, « in absinthium, » supple, convertistis : oportet enim quod fructibus vestris amaris amaritudo absinthii in pœna respondeat. Deut. xxxii, 32 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Sap. iv, 5 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum.

1

Qualiter autem converterint, subdit : « Qui lætamini in nihilo, » in idolo scilicet, vel in peccato. Ezech. xxviii, 19 : Nihil factus es, et non eris in perpetuum. « Qui dicitis, » ex præsumptione scilicet superbiae. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas. « Numquid non in fortitudine nostra, » non Dei scilicet, « assumpsimus nobis cornua, » regni scilicet et potestatis in Jeroboam et successoribus suis ? Et fortitudinem appellant potentiam sæcularem in parentibus, divitiis, potentatu, et industria. Simile, Daniel. iv, 27 : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei ? Contra hos dicitur in Psal. lxxiv, 6 : Nolite ex-

tollere in altum cornu vestrum. De bonis autem dicitur in Psal. lxxxvii, 25 : In nomine meo exaltabitur cornu ejus.

« Ecce enim suscitabo super vos, » scilicet opprimendos, « domus Israel, » decem et duæ tribus, « gentem, » Assyriorum scilicet, Chaldæorum, vel dæmonum, qui gens dicuntur, quia gentili ferocitate debacchantur. Habacuc, i, 6 : Ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram. Isa. xiii, 17 et 18 : Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. « Dicit Dominus Deus exercituum, » cui scilicet, sicut dicit Gregorius, « militat etiam id « quod per malitiam voluntatis obstat. » « Et conteret vos, » in personis scilicet, et rebus. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

« Ab introitu Emath, » quæ est Antiochia, et est principium terræ promissionis ex parte Aquilonis, « usque ad torrentem deserti, » hoc est, rivum, qui Rivorucula dicitur, et inter Pelusium montem et desertum Ægypti cadit in mare, ubi est finis terræ promissionis ad Meridiem, hoc est, vastabit a fine usque in finem. Matth. xxi, 7 : Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

Deprecatur propheta poenas quas videt imminere : et Dominus comminatur captivitatem, quam Amos sub parabola trulle cæmentarii vaticinatur, adversante licet Amasia sacerdote Bethel : qui coram rege Israel accusat Amos, suadens ipsi Amos ut eat prophetatum in terram Juda : sed ostendit se factum a Domino prophetam ut super Israel prophetaret, qui et Amasie et Israeli vaticinatur afflictiones.

  1. Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fctor locuste in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.

  2. Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro : quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?

  3. Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus.

  4. Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus : et devoravit abyssumnultam,et comedit simul partem.

  5. Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro : quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?

  6. Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.

  7. Hæc ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii.

  8. Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel : non adjiciam ultra superinducre eum.

  9. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio.

  10. Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israel, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel : non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

  11. Hæc enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua.

  12. Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

  13. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.

  14. Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

  15. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade propheta ad populum meum Israel.

  16. Et nunc audi verbum Domini : Tu dicis : Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli.

<--- Page Split --->

  1. Propter hoc haec dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua fu-

niculo metietur : et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.

IN CAPUT VII AMOS

ENARRATIO.

« Hæc ostendit mihi Dominus Deus. » Hic incipit ostendere per similitudines malum captivitatis futurae. Et dividitur in partes duas. Primo enim inducit similitudines. Secundo, quasi explanando eas comminatur poenam, infra, viii, 4, ibi, « Audite hoc, qui conteritis pauperem. »

Prima dividitur in duas, in quarum prima sub tribus similitudinibus inducit poenam. In secunda, sub quarta similitudine attractionem poenae in civitatem, infra, viii, 1, ibi, « Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum. »

Adhuc prior dividitur in duo. Primo enim metaphorice poenam describit futuram. Secundo, in prophetando ostendit prophetae constantiam, ibi, y. 10 : « Et misit Amasias. »

Prior harum in tres dividitur. Primo enim ostendit poenam ex parte vastatoris : secundo, ex parte vastati : tertio, ex parte remotionis auxilii divini.

rib, qui longo saltu de Assyria exsilivit in Judæam, et vastavit eam. Psal. civ, 34 : Venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus. « In principio germinantium serotini imbris. » Alius est serotinus imber simpliciter, qui super maturandos fructus descendit, et alius est serotinus imber in principio germinantium, qui fit postquam semina jam verno tempore pullulare incipiunt, et virere, et ad illum virorem venit locusta, ut scilicet recentia devoret. Unde, in Psal. civ, 35 : Comedit omne fænum in terra eorum. De imbre autem dicitur, Osee, vi, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terræ. « Et ecce serotinus, » hoc est, ecce apparuit serotinus in virore et herba, « postTONsionem regis, » sive tonsuram regis, hoc est, postquam apparuit serotinum viride quod relictum fuerat a locustis, scilicet ab Assyriis, statim apparuit Nabuchodonosor, tonsor sive tonsura regis, qui sicut falce quadam omnia præcidit, sicut dixerat, Isa. vn, 20 : Radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.

In prima tria sunt, scilicet poene comminatio, Sanctorum intercessio, penae suspensio.

Et subdit de supplicatione Sanctorum : « Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, » locusta scilicet, et tonsor, hoc est, tollere omne quod viroris erat in populo, « dixi, » ego scilicet, et alii Sancti intercedendo. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. « Domine Deus, propitius esto, obsecro, » scilicet populo. II Machab. II, 17 et 18 : Deus qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et

<--- Page Split --->

sanctificationem, sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur. « Quis suscitabit Jacob, » hoc est, suscitare poterit? duodecim tribus scilicet, « Quia parvulus est, » viribus scilicet, et opibus, et numero. Abdiae, 3. 2 : Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.

Et quia Deus audit desideria Sanctorum, propter hoc tunc temporis liberati sunt, et comminatio suspensa est.

« Misertus est Dominus super hoc. » Psal. lxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus! « Non erit, » supple, hoc tempore malum istud, « dixit Dominus. » III Reg. xxi, 29 : Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus. Haec locusta significat adulatorem qui super viride cadit, quia in apertis bonis blanditur, et mala tegit, et excusat. Exod. x, 4 et 5 : Ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, quae operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat. Isa. xv, 6 : « Viror omnis interiit. » Haec locusta venit in principio germinantium, quia cum homo florere incipit et germinare, tunc apparet adulator et blanditor. Prov. 1, 10 : Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Venit etiam tempore serotini imbris, quia quem Deus compluit gratia ad augmentum virtutis vel honi alicujus, illi statim insident aulatores. Osee, xii, 1 : Olem un Ægyptum /erebat Ephraim. Tonsor autem qui serotinum tondet et abradit, diabolum significat, qui per mortale peccatum omne tollit quod speciem habet virtutis. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Sed intercessione Sanctorum aliquando tales convertuntur. II Machab. iii, 33, Onias summus sacerdos salutem impetravit Heliodoro, et propter hoc ibi dicitur : Oniæ sacerdoti gratias age : nam propter eum tibi Dominus vitam donavit.

« Hæc ostendit mihi Dominus Deus. » Describit hic pœnam ex parte vastati, et dicit tria sicut in præcedenti. « Et ecce vocabat judicium, » damnationis scilicet, « ad ignem, » ut scilicet mœnia Judææ incendantur. « Dominus Deus, » qui potens scilicet est, et prudens ad judicandum ubi debet. Thren. ii, 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. « Et devorabit abyssum multam, » ignis scilicet. Abyssum vocat multitudinem et profunditatem peccatorum. Jerem. xvii, 9 :pravum est cor omnium, et inscrutabile. Isa. x, 17 et 18 : Succendetur, et devorabitur spina ejus, et vepres in die una : et gloria saltus ejus, hoc est, multitudo populi ejus. « Et comedit, » supple, ignis, « simul, » supple, cum populo, « partem, » in Dei cultum, scilicet templum et Jerusalem. Isa. lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis.

Et subdit de supplicatione :

« Et dixi, » orando scilicet pro populo. II Machab. xv, 14 : Hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, scilicet Jerusalem. « Domine Deus, quiesce, obsecro, » a vindicta scilicet, quam exercere cœpisti. Isa. lxiv, 9 : Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae. « Quis suscitabit Jacob, » hoc est, suscitare poterit? supple, nisi tu : « quia parvulus est, » amissa scilicet gratia, et vulnerato bono naturali. I ad Cor. xm, 2 : Si charitatem non habuero, nihil sum. Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?

« Miser tus est Dominus super hoc, » supple, malo. Sap. xii, 8 : Sed et his tamquam hominibus pepercisti. Et hoc est quod sequitur : « Sed et istud, » scilicet malum, « non erit, dixit Dominus Deus. » Et hoc factum est, quando

<--- Page Split --->

Jechonia transmigrato, suspensa est captivitas usque ad Sedeciam. Hic ignis tribulationem significat, ut populum convertat per tribulationem : quia ignis peccatoribus adhibetur ad pœnitentiam, Sanctis vero ad probationem ac meritum. Thren. t, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Et oratione Sanctorum aliquando aufertur tribulatio, sicut Aaron per incensum deprecationem allegans, restitit irre, et finem necessitati imposuit 1.

Quid tu vides, Jeremia? « Et dixi, » respondens scilicet, « Trullam caementarii, » supple, video, 1 ad Corinth. iii, 9 : Dei ædificatio estis. « Et dixit Dominus, » instruens scilicet intus, « Ecce ego ponam, » hoc est, deponam et auferam « trullam, » hoc est, auxilium meum, « in medio populi mei Israel, » hoc est, quæ est in medio populi, hoc est, abstraham auxilium, et exponam eos tribulationibus, ut saltem per tribulationes ad me redeant. Osee, vi, 1 : In tribulatione sua mane consurgent ad me. « Non adjiciam ultra, » supple, sicut feci antiquitus, « superinduccre eum, » murum scilicet, qui trullam superinduccendo complanatur et politur. Dicit enim se non præstiturum auxilium populo. Psal. lxii, 11 : Tradendur in manus gladii, partes vulpium erunt. Item, Psal. lxx, 11 : Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum.

» Hæc ostendit mihi Dominus. » Describit hic auxilii divini destitutionem, et duo dicit : auxilium quod quondam exhibuit, et ejusdem subtractionem. « Et ecce Dominus stans, » ut scilicet paratus sit juvare. Habacuc, ii, 1 : Super custodiam meam stabo, et fìgam gradum super munitionem. « Super murum litum, » hoc est, linitum per syncopen. Murus dicitur populus ex vivis lapidibus coadunatus, quem semper caemento observationis legis, et glutino charitatis, et temperamento virtutis liniivit Dominus, ne caderet. Genes. vi, 14 : Bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. Isa. xxvi, 1 : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. « Et in manu ejus, » Domini scilicet, « trulla caementarii. » Significatur auxilium gratiae, quo semper complanavit quidquid asperitatis ortum fuerit, sicut caementarius cum trulla planat murum et componit. Genes. xv, 1 : Noli timere, Abram, ego protector tuus sum,et merces tua magna nimis.

« Et » supple, tunc « demolientur, » Assyrii scilicet, vel dæmones, « excelsa idoli, » hoc est, excelsa loca, in quibus stant idola, sicut Bethel, et Dan, et Galgal, et Bersabee. Vel, excelsa idoli dicuntur montes superbiae, in quibus miser homo idola spectaculorum mundi colit. Psal. lxxxvi, 58 : In iram concitaverunt Deum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt. « Et sanctificationes Israel, » quibus scilicet sanctificari se putat in idolis, quæ potius profanationes dici deberent, « desolabuntur, » hoc est, in solitudinem redigentur. 1 Machab. ii, 8 : Templum ejus sicut homo ignobilis. Et, II Machab. vi, 4 : Templum luxuria et commensationibus gentium erat plenum, et sortantium cum meretricibus. « Et consurgam super domum Jeroboam, » pronepotis scilicet Jehu 2, « in gladio, » hoc est, interficiendo omnes. Isa. xiv, 22 : Consurgam super eos, dicit Dominus exerci-

« Et dixit Dominus ad me, » ut scilicet intus instrueret me. Isa. l, 4 : Dominus... erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. « Quid tu vides, Amos ? » Non quærit ex ignorantia, sed ut ex responsione occasionem accipiat instruendi. Simile, Jerem. 1, 11 :

<--- Page Split --->

tuum : et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem.

« Et misit Amasias. » Hic tangitur de Prophetae constantia, qui etiam propter mortis periculum prophetae non destitit. Et dividitur in partes duas. Primo enim punitur Prophetae increpatio. Secundo Prophetae ad increpantes responsio, ibi, « Responditque Amos. »

Prima tria continet, scilicet Prophetae apud regem accusationem, et objectionem, et Sacerdotum contra Prophetam invectionem.

« Et misit Amasias, » timens scilicet ne regno perdito ipse amitteret Pontificultum, « sacerdos, » scilicet summus, « Bethel, » hoc est, idoli quod fuit in Bethel, « ad Jeroboam, » pronepotem scilicet Jehu, « regem Israel, » hoc est, decem tribuum, « dicens, » scilicet ut dicret ad Jeroboam. Hoc competit nominis interpretationi : quia Amasias indiguans Dominus, vel furor Domini interpretatur.

Et subdit accusationem :

« Rebellavit contra te Amos. » Falsum dicit, quia non bellum instruxit, sed solum verba dixit. « In medio domus Isruel. » Ac si dicat, ubi potentior es, et ideo vituperium tuum majus est. Et aggravat rebellionem : « Non poterit terra sustinere universos sermones ejus, » supple, quia non tantum loquitur contra te, sed contra omnes habitantes in terra. Hoc autem intendit quod tota terra insurgat contra eum. Simile quid factum est Domino, et fit adhuc suis a Pontificibus. Joan. xi, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium. Et post pauca, 7.48 : Si dimitimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Similiter Prædicatores veritatis a Pontificibus, ne in suis episcopatibus prædicent, ejiciuntur. I ad Thess. ii, 14 et seq. : Eadem pussi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi, scilicet Apostoli, a Judæis,

qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur : prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.

Et subdit descendendo ad speciem : « Hæc enim dicit Amos. » Attribuit homini quod Deus dixerat, ut minus timeatur. Contra quod dicitur, I ad Thess. ii, 13 : Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed ( sicut est vere) verbum Dei. Ezech. ii, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. « In gladio morietur Jeroboam. » Mentitur. Dixit enim, 7. 9 : « Consurgam super domum Jeroboam in gladio, » quod fuit comminatio in pœnitentiam, interminatio autem mortis pœnitentiam abstulisset. Et aggravando subdit de populo : « Et Israel captivus migrabit de terra sua. » Hoc justum fuit, ut scilicet colentes deos alienos ad terras illorum deorum transferrentur. Jerem. xvi, 12 et 13 : Ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos, et patres vestri : et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem, Chaldæis scilicet, vel dæmonibus.

Rege autem non curante accusationem, nec respondente, ipse Pontifex invehitur in Prophetam.

« Et dixit Amasias ad Amos. » Semper enim proniores fuerunt Pontifices ad En crudelipersequendum bonos quam principes pontificum. seculares. « Qui vides, » hoc est, o Propheta. 1 Reg. ix, 9 : Qui Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. « Gradere, » hoc est, a loco recede, « fuge in terram Juda, » hoc est, in regnum duarum tribuum. Amos, ii, 12 : Prophetis

<--- Page Split --->

mandabitis, dicentes : Ne prophetetis. Quod et modo fit : Prædicatores enim veritatis ejiciuntur. Matth. xxiv, 34 : Persequemini de civitate in civitatem. « Et comede ibi panem. » Despective dicit, ac si prædicatione veritatis panem quaereret, sicut mercenarii : cum non prædicaret ut comederet, sed potius comederet ut prædicaret. Et hoc est quod sequitur : « Et prophetabis ibi, » pro pane scilicet : et retorquet in eum avaritiam falsorum prophetarum, de quibus, Ezech. xiii, 19 : Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis. Contra quod dicitur, I ad Cor. ix, 18 : Quæ est ergo merces mea ? Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, hoc est, gratis. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.

« Responditque Amos. » I Petr. iii. 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe. Prov. xxvi, 5 : Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. « Et dixit ad Amasiam, » constanter scilicet stans pro veritate. Eccli. iv, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnubit pro te inimicos tuos. « Non sum Propheta, » officio scilicet, vel parentela, vel educatione inter Prophetas, sicut officio Propheta fuit Eliseus, qui in Prophetam unctus fuit ab Elia 3. Generatione autem, sive natalibus Propheta fuit Isaias et alii multi, quorum patres Prophetae fuerunt, a quibus ad filios quasi per haereditatem gratia descendit pro phetalis : educatione vero fuerunt Propheta, multi qui erant cum Eliseo 4.

« Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes. Quasi dicat : Istud quod modo fecisti, parco : sed si ultra feceris, malo tuo feceris : « quia sanctificatio regis est, » qui scilicet ibi vitulum posuit. Et hoc explanat, subdens : « Et domus regni est, » in qua scilicet rex ad regnandum consecratur, sicut Babylon domus regni fuit 1. Et sicut Susis domus fuit regni Assueri 2. Sensus est, quod reus fit criminis laese majestatis, qui contra sedem et domum regis loquitur. Jerem. xx, 2 : Percussit Phassur Jeremiam Prophetam, et misit eum in nervem. Phassur enim etiam erat sacerdos qui constitutus erat in domo Domini. Et Jerem. xxxvi, 23, combustus est liber Jeremiae prophetae ab iniquo rege. Jerem. xxxviii, 4 : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba haec : siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum.

Et hoc subdit exponendo : « Et, » id est, « non sum filius Prophetae. » Glossa tamen aliter exponitur, dicens : « Non « sum Propheta nunc, quia jam in isto in- « stanti non habeo revelationem. » Humilis iste magna de se negans, et humilia confitens, imitator est Joannis Baptista, de quo dicitur, Joan, 1, 20 : Confessus est, et non negavit : et confessus est : Quia non sum ego Christus. Gregorius : « Cum tantus esset ut Christus « credi potuisset, elegit magis solide « subsistere in se, quam inaniter elevari « supra se. » « Sed armentarius ego sum. » Glossa : « Hoc veritatis est, bu- « buleus enim vel pastor alienorum pe- « corum fuit. » Ad Rom. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consenti entes. Et inter pastores dicit se minimum, subdens : « Vellicans sycomoros, » quia scilicet propria prata non habeo in quibus pascam, sed vellico sive discerpo folia sycomorum et aliarum arborum ad pascua pecorum. Simile, I ad Cor. xv, 9 : Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Aposto-

1 Cf. Daniel. iv, 27. 2 Cf. Esther, 1, 2.

3 Cf. III Reg. xix, 19. 1 Cf. IV Reg. xv, 38.

<--- Page Split --->

lus. 1 Reg. xxv. 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.

Negando autem de se quod non fuit, et confitens humiliter quod fuit, refert gratiam quae humilibus semper præsto est.

« Et tulit me Dominus, » hoc est,

« Et tulit me Dominus, » hoc est,

« Cum sequerer gregem, » more scilicet bubulci. I Reg, u, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem. « Et dixit Dominus ad me, » supple, interiorem illuminationem infundendo. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resisit, humilibus autem dat gratiam. Isa. xxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? « Vade, propheta, ad populum meum Israel, » Quod dicit, Vade, intelligitur de profectu virlutis. Job, xxxvii, 35 : Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? Ezech. 1, 14 : Animalia ibant, et reverterebantur in similitudinem fulguris corruscantis, tonantia scilicet verbis, ac coruscantia exemplis.

« Et nunc, » quia scilicet prohibes prophetare, « audi verbum Domini, » comminationis scilicet. « Tu dicis, » temere scilicet contra Dominum, dicens : « Non prophetabis super Israel, » et sic prohibes, ne verbum Dei loquar. Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea, quae recta sunt. « Et non stillabis super domum idoli, » Bethel scilicet, et Dan. Stillare vocat loqui ordinate, ut poena determinetur ad culpam. Unde Glossa : « Non annuntiabis iram « Dei cultoribus idolorum. » Job, xxix, 22 : Verbis meis addere nihil audebant, super eos et stillabat eloquium meum.

Deut. xxxii, 2 : Fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. Ros enim verbum est Dei, dulcia promittens bonis : imber autem, doctrinam exhibens simplicibus : stillæ vero, comminationes malis inferens : quia stillæ secundum Philosophum sunt magnæ guttæ, quæ cum impetu cadunt. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

« Propter hoc, hæc dicit Dominus, » hoc est, propter hanc culpam. Isa. xxx, 12 et 13 : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo : propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro exzclso.

Et subinfert quinque poenas.

Prima est :

« Uxor tua in civitate fornicabitur, » Bethel scilicet, ubi tu es summus sacerdos. Deut. xxvii, 30 : Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Fornicationem vocat adulterium et pollutionem per hostes. Job, xxxi, 10 : Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. Thren. v, 11 : Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

« Et filii tui, » quæ præclarior tibi natio est, « et filiæ tuæ, » per quas generos tibi acquirere cupiebas, « in gladio cadent, » hostium scilicet. Ezech. ix, 6 : Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Et hæc est secunda poena. Si objiciatur quod hoc est contra justitiam divinam ut innocens occidatur, Ezech. xviii, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Hieronymus respondet, quod « loquitur de illis qui jam imitato- « res paternae malitiæ fuerunt, et si aliqui « alii occisi sunt, bene actum est cum

<--- Page Split --->

« eis, ne malitias parentum imitarentur, « sicut dici consuevit de infantibus So- « domorum. » Sap. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.

Et subdit poenam tertiam :

« Et humus tua, » supple, quam possides, « in funiculo metietur, » ab hostibus scilicet, ut aequaliter inter eos dividatur. Thren. v, 2 : Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostra ad extraneos. Psal. cviii, 8 : Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Et subdit quartam poenam :

« Et tu in terra polluta morieris. » Pollutam terram dicit Gentilium, propter idola qua celebrant. Isaie, xxii, 18 : Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam : ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tua, ignominia domus Domini tui.

Et subdit quintam poenam :

« Et Israel, » populus scilicet decem tribuum, « captivus, » scilicet ab hostibus, Chaldeis, et Assyriis « migrabit de terra sua, » scilicet vel in Babylonem, vel ad montes Persarum et Medorum. Isaie, 11, 20 : Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. Haec sub eisdem auctoritatibus dicuntur de malis Prælatis, quorum uxores, hoc est, Ecclesiæ polluuntur hæresi et peccatis, et filii et filiæ qui significant subjectos, gladio diaboli trucidantur ; et ipsi inter pollutos polluti moriuntur, et possessiones Ecclesiæ a tyrannis distrahuntur, et populus eis commissus a diabolo captivus et illaqueatus ducitur. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

CAPUT VIII

Amos sub parabola uncini pomorum prophetat finem imminere regni Israel, propter pauperum oppressiones : acerbitatem vero imminentis calamitatis explicat : ac festivitates eorum dicit in luctum convertendas, famemque verbi Dei futuram denuntiât.

  1. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum.

  2. Et dixit : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : Venit finis super populum meum Israel : non adjiciam ultra ut pertranseam eum.

  3. Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur : in omni loco projicietur silentium.

  4. Audite hoc, quiconteritis pauperem, et deficere facitis egenos terre :

  5. Dicentes : Quando transibit mensis, et venumdabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

  6. Ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

  7. Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum !

  8. Numquid super isto non commo-

<--- Page Split --->

vebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus : et ascendet quasi fluvius universus, et ejicietur, et defluet quasi rivus Ægypti ?

  1. Et erit in die illa, dicit Dominus Deus, occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :

  2. Et convertam festivitates vestra in luctum, et omnia cantica vestra in planctum 4 : et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum..

  3. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.

  4. Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

  5. In die illa deficient virgines pulchra et adolescentes in siti,

  6. Qui jurant in delicto Samariae, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan ! et Vivit via Bersabee! et cadent, et non resurgent ultra.

IN CAPUT VIII AMOS

ENARRATIO.

« Hæc ostendit mihi Dominus Deus. » 1. Tangit hic similitudinem attractionis suppliciorum. Et habet partes duas. Primo enim ostendit, qualiter continuo attrahantur supplicia. Secundo, qualiter ipsa destructio fiet, infra, ix, 1, ibi, « Vidi Dominum stantem super altare.

Prima dividitur in duas. Primo enim ponit similitudinem : secundo, similitudinis explanationem, ibi, 3. 4 : « Audite hoc, qui conteritis pauperem. »

In prima dno dicuntur, similitudo scilicet, et instructio Prophetæ ad similitudinis intellectum.

« Hæc ostendit mihi Dominus Deus. » 1. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. « Et ecce uncinus pomorum. » 1. Hieronymus : « Per uncinum intelligi- « tur abbreviatum tempus captivitatis.

« Sicut enim uncino post excussionem « arboris modici fructus attrahuntur, « remanentes in summitatibus ramusculorum ; ita post tot concussiones et « comminutiones non restat, nisi ut at- « trahantur reliqui, et de arbore naturali « abrupti in vasis ponantur hostium, et « ad terram hostium transportentur. » Psal. xx, 11 : Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum.

« Et dixit, » instruens scilicet me : « Quid tu vides, Amos? » Hoc est, considera, ut intelligas quid significet quod vides. Daniel. x, 1 : Intelligentia opus est in visione. « Et dixi, » ut occasionem darem instruenti : « Uncinum pomorum, » supple, video. Per poma enim significatur fructus vanitatis hujus mundi. Sap. v, 9 et 10 : Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius præcurrens, et tamquam navis, quæ pertransit fluctuantem aquam. Sicut enim pomum odore suo resolvitur, sic pompa mundi et vanitas, dum in auras spargitur, dissipatur.

« Et dixit Dominus ad me, » instruens

<--- Page Split --->

scilicet me de significatione. Isa. 1, 3 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. « Venit finis super populum meum Israel, » captivitatis scilicet, vel interfectionis. Ezech. vii, 2 : Finis venit, venit finis super quatuor plagas terra. Et iste est finis consumptionis, non consummationis. Isa. xvi, 4 : Finitus est pulvis, consummatus est miser : defecti qui conculcabat terram. « Non adjiciam ultra, » supple, sicut feci, « ut pertranseam eum, » dissimulando scilicet, ne percuterem. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentia, et Deus disiille abutitur eo in superbiam. Ad tempus enim Deus dissimulat, sed peccatorem non transit quin feriat : non enim pertransit nisi eos qui signum Thau habent in fronte. Ezech. ix, 6 : Omnem super quem videritis thau, ne occidatis. Exod. xii, 23 : Transibit Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domus vestras et lædere.

Effectum autem subjungit significationis uncini :

« Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus. » Cardines templi in quibus volvitur ostium templi ad intrandum et exeundum, vocat principes, et pontifices, et reges, per quos est introitus vel exitus in Synagogam, vel Ecclesiam : et hi tunc stridebunt, eo quod lugebunt. Thren. u, 9 : Defixa sunt in terra porta ejus, perdidit et contrivit vectes ejus : regem ejus et principes ejus in gentibus. Et haec dicit Dominus, quem nihil latet. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Et hoc explanat, subdens : « Multi

morientur, » propter peccatum scilicet. Ad Rom. viii, 10 : Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Mortuus enim est qui principium vitæ (quod est Deus) in se non habet. « In omni loco projicitur, » hoc est, spargetur, « silentium, » ut scilicet nihil in quo vita est, audiatur. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conicescent. Osee, iv, 5 et 6 : Nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam.

« Audite hoc. » Explanat hic similitudinis inductionem per tria : per peccati scilicet exprobationem, per prosperitatis et consolationis ablationem, ibi, « Occidet sol in meridie, » et per defectus et mortis inductionem, ibi, « Ecce dies veniunt. »

In prima harum duo dicit, scilicet peccati exprobrationem, et condemnationnem, ibi, « Juravit Dominus. »

« Audite hoc, » id est, quid significet hoc audite. Job, xii, 11 : Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem. « Qui conteritis pauperem, » bona scilicet pauperum diripiendo. Isa. ii, 13 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? « Et deficere facitis egenos terra. » « Defi- « ciunt enim egeni quando sua subtrahun- « tur, » sicut dicit Hieronymus. Hoc faciunt clerici nostri temporis, qui bonas consuetudines vocant inventiones ad extenuandos pauperes. Prov. xxx, 14 : Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

« Dicentes, » per avaritiam scilicet, « Quando transibit messis 1 ? » Messis hic non dicitur tempus messium, sed

1 Vulg. habet mensis, scilicet dies novæ lunæ, quia prima dies neomeniæ dies festus erat Hebræorum, Num. x, 10 et xviii, 11, et his

diebus festis nec emere, nec venumdare licitum erat.

<--- Page Split --->

fructus : et optant ut fructus messium 4runseant, ut sua carius vendant, quæ 8cilicet de anno in annum propter caristiam reservaverunt, contra hoc quod dicirur, Levit. xxv, 35 et seq. : Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, ab eo scilicet. Frugum autem superabundantiam quærit qui multo majoris vendit quam emit.

Et hoc est quod sequitur :

« Et venumdabimus merces, » hoc est, ad voluntatem nostram vendemus, quando pauperes scilicet necessitate famis compulsos emere oportet, sicut illi volunt qui habent granum, vel vinum. « Et sabbatum, » supple, quando transibit? Et intelligit de sabbato terræ, quando terra non seminabatur : tunc enim sequenti anno caristia fuit 1. Et hoc est quod sequitur : « Et aperiemus frumentum, » ut scilicet carius vendamus. Unde, Proverb. xi, 26 : Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis : benedictio autem super caput vendentium. Frumenta abscondit in tempore, qui antea novum bono foro emit, et usque ad tempus caristiae abscondit. In tempore autem vendit, qui frumenta requirentibus vendit, non elevato ultra communem ac justam astimationem pretio.

Et hoc subditur :

« Ut imminuamus mensuram, » hoc est, mensuram parvam pro majori quam videlicet magnam emimus, vendamus : « et augeamus sictum, » magis scilicet pretium in pondere accipiendo. Contra quod dicitur, Levit. xix, 35 et 36 : Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. « Et sup-

ponamus stateras dolosas, » majori scilicet emendo et minori vendendo. Proverb. xi, 1 : Statera dolosa, abominatio est apud Dominum : et pondus æquum, voluntas ejus. Michææ, vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.

Et quod intentione avaritiae hoc fecerint, subdit :

« Ut possideamus in argento egenos. » Modum ne- necesse est enim ut et seipsos consumpta substantia vendant in servos et ancillas. Genes. xlvii, 18 et 19 : Non celamus dominum nostrum quod deficiente pecu- nia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habemus. Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui eri- mus. « Et pauperes pro calceamentis, » supple, possideamus. Calceamentum au- tem vocat conculcationem ab usu, quia conculcatur calceamentum. Et sensus est: Ut possideamus pauperes ad conculcan- dum. Mich. vi, 11 et 12 : Numquid ju- stificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eo- rum fraudulenta in ore eorum. « Et qui- sguilias frumenti vendamus? » Sap. ii,10 : Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ. Quisquiliæ enim sunt palæe immixtæ frumento quas pauperes emere coguntur, propter famis necessi- tatem. Lucæ, xvi, 21 : Cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensa divi- tis.

Cujus peccati subjungit detestationem : « Juravit Dominus, » hoc est, in sua veritate statuit, « in superbiam, » hoc est, contra superbiam, « Jacob, » hoc est, decem tribuum. Glossa inducit illud I Petri, v, 5 : Deus superbis resistit 2.

<--- Page Split --->

« Si oblitus fuero, » supple, per indulgentiam, « usque in finem, » hoc est, usque ad ultimum, « omnia opera eorum, » peccatorum scilicet. Job, xiv, 17 : Signasti quasi in sacculo delicta mea. Sap. 1, 19 : In cogitationibus impii interrogatio erit : sermonum autem illius auditio ad Deum veniet.

II Reg. xiv, 14 : Omnes morimur, et quasi aqua dilabimur in terram, qua non revertuntur. Psal. LVII, 8 : Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens.

« Et erit. » Tangit hic laetitia in tristitiam conversionem.

« Numquid super isto, » supple, peccato tam crudeli, et tam nefando, « non, » supple, merito, « commovebitur terra, » hoc est, terreni concutientur commotione conturbationis. Isa. xxiv, 3 : Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur.

Et hoc explanat, subdens :

« Et, » id est, ideo « lugebit omnis habitator ejus. » Habitator terra est qui mente inhabitat terram. Isa. xxiv, 6 : Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus : ideoque insanient cultores ejus, quia et relinquentur homines pauci. « Et, » id est, ideo « ascendet quasi fluvius universus, » supple, habitator terra, hoc est, sicut Nilus obstructus in ostiiis cumulis arenarum, super ripas ascendens, operit terram : ita isti cumulis divitiarum quasi ascendentes inundant super pauperes. Isaïe, vni, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Multos enim suffocant pauperes, quasi ad collum stringentes, sicut dicitur, Matth. xvn, 30 : Abit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Hoc enim malus servus fecit conservo. Et dicitur, ibidem, 7. 28, quod tenens suffocabat eum, dicens : Redde quod debes. « Et ejicietur, » de divitiis scilicet, per captivitatem, vel mortem, sicut ejiciuntur cumuli arenarum, obstruentes Nilum. Isa. xxii, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. « Et defluet quasi rivus Ægypti, » hoc est, sicut Nilus remotis cumulis arenarum defluit in mare : ita isti per mortem ablatis divitiis, defluent in amaritudinem æternam.

« Et erit, » certitudinem notat futuri quod prædicitur, « in die illa, dicit Dominus Deus, » clara scilicet justitiae, « occidet sol in Meridie, » hoc est, quando clarius deberet lucree. Sol autem est vel intelligentia veritatis, vel splendor prosperitatis. Sap. v, 6 et 7 : Sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis. « Et tenebrescere faciam terram, » hoc est, terrenos, « in die luminis, » quando scilicet lumen lætitiae et veritatis magis desideraretur. Isaïe, xm, 10 : Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Joel, n, 31 : Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem.

« Et convertam festivitates vestras, » hoc est, laetitias mundanas, « in luctum » temporalis, vel æterna captivitatis. Malachiae, n, 3 : Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum. « Et omnia cantica vestra, » quae de vanitate scilicet mundi sunt, « in planctum, » supple, convertam. Thren. v, 15 : Versus est in luctum chorus noster. Amos, v, 23 : Aufer a me tumultum carminum tuorum : et cantica lyrae tua non audiam.

Et subdit de signis tristitia :

« Et inducam super omne dorsum vestrum saccum, » qui scilicet asper, et humilis est. Tali enim habitu tempore tristitiae utebantur antiqui. Job, xvi, 16 et 17 : Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu, t palpebræ meæ caligaverunt. « Et super omne caput calvitium, » supple, inducam, evulsis pilis præ tristitia. Ezech. xxix, 18 : Omne caput decalvatum est. Isaïe,

<--- Page Split --->

VII, 20 : In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans fluvium sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. I Esdre, IX, 3 : Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum, et tunicam evelli, et capillos capitis mei et barba, et sedi maerens. « Et » supple, sic, « ponam eam, » terram scilicet, « quasi luctum unigeniti, » scilicet, ut unusquisque tam amare lugeat, sicut consuevit lugeri unigenitus. Jeremia, vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. « Et novissima ejus, » scilicet in Romana captivitate, vel inferni, supple, ponam « quasi diem amarum, » propter scilicet penea temporalis, vel aeternae amaritudinem. Sophonia, I, 14 : Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Haec pœententibus conveniunt sub eisdem auctoritatibus, qui gaudia peccatorum in luctum convertunt, suavitatem deliciarum in sacci asperitatem, caput mentis radunt a pilis. malarum cogitationum, et ponunt sive fundant se in luctum, quasi unigenitum lugeant, hoc est, spiritum suum, et novissimam mortis, vel inferni amaritudinem quotidie prae oculis habent. Eccli. vi, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

« Ecce dies veniunt. » Hic tangit responsionis et consolationis divinae ablationem, sub metaphora famis. Et ideo ponit metaphoram, secundo explanationem, tertio defectum consequentem.

« Ecce dies veniunt, » clare scilicet justitiae, « dicit Dominus, » qui non mentitur, « et mittam famem. » Verbum missionis notat, quod ipsa fames quantum ad demeritum eorum diu venire debuerat: « in terram, » terrenos scilicet Judaeos. Psal. civ, 16 : Vocavit famem super terram : et omne firmamentum panis contrivit. Genes. xli, 36 : Crescebat quotidie fames in omni terra.

Et explanat metaphoram : « Non famem panis, » materialis scilicet, « neque sitina aqua, » materialis scilicet, « sed audiendi verbum Dei, » hoc est, responsa et oracula facta per prophetas, quos modo contemnitis. I Reg. iii, 3 : Sermo Domini erat pretiosus, hoc est, rarus. Josephus enim dicit, quod « in ultima « captivitate responsum per Prophetas « habere non poterant. » Nec mirum, quia Dominum prophetarum occiderunt. Isa. xxix, 10 : Claudet oculos vestros, Prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Ezech. xiv, 3 : Viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis sua statuerunt contra faciem suam, numquid interrogatus, respondebo eis ? Quasi diceret, Non. I Regum, xxvii, 13 : Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia.

« Et commovebuntur, » pressi scilicet hac fame et siti, « a mari » orientali, scilicet Mortuo, « usque ad mare » Magnum, scilicet occidentale, « et ab Aquilone, quod est aliud latus terrae conjunctum Occidenti, « usque ad Orientem, » hoc est, ad latus meridionale quod conjungitur Orienti, « circuitbunt, » ignorantes scilicet quid agant, « quaerentes verbum Domini, » responsa scilicet prophetarum. Psal. lviii, 13 : Famem patientur ut canes, et circuitbunt civitatem. « Et non invenient, » responsum scilicet. Osee, v, 6 : In gregibus suis, et armentis suis vadent ad quarendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis. Thren. n, 9 : Propheta ejus non invenerunt visionem a Domino. Haec sub eisdem auctoritatibus ad laicos referuntur, quaerentes a pastoribus Ecclesiae verbi Dei pabulum, et sapientiae potum, et non invenientes. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.

<--- Page Split --->

13

« Et subdit de consequente defectu, dicens :

« In illa die, » scilicet cum misero famem, « deficient virgines pulchrae, » a pulchritudine propter inediam famis. Thren. 1, 4 : Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. « Et adolescentes, » supple, deficient « in siti. » Thren. iv, 5 : Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : et qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Job, xviii, 9 : Exardesset contra eum sitis. Et ibidem post pauca, y. 12 et 13 : Attenuetur fame robur ejus, et iucdlu invadat costas illius. Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.

qui sine anima est. Et pro sanitate qui dem infirmum deprecatur, et pro vim rogat mortuum. « Et, Vivit via Bersu bee ! » Hoc dicit propter duas tribus. Bersabee enim est in tribu Juda, ubi due tribus idola coluerunt, sicut in an tehabitis dictum est. Unde sensus est Juro per vitam idoli quod est in Ber sabee, pro cujus devotione viam han ad ipsum eundum suscepi, secundum quod dicitur, Jeremie, v, 7 : Filii tu dereliquerunt me, et jurant in his, qui non sunt dii. « Et cadent, » a statu sc licet libertatis in captivitatem. Isaiah. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. « Et non resurgent ul tra. » Amos, v, 1 : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

14 Idololatra causa est omnis delieti.

« Qui, » hoc est, quia illi « jurant in delicto Samarize, » hoc est, in idolo, quod est causa delicti. Sapient. xiv, 27 : Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium, et finis. « Et dicunt, » supple, jurantes, et ad modum antiquorum juramenta formantes : « Vivit Deus tuus, Dan ! » In Dan unum vitulorum Jeroboam posuit. Unde sensus est : Juro per vitam idoli quod est in Dan, a cujus vita suam vitam pendere pulabant. Sapient. xiii, 17 et 18 : Non erubescit loqui cum illo

Iste defectus spiritualiter est, quando virginee mentes ex defectu pabuli spiritualis et gratiae destituuntur, et juvenes in quibus aetas robusta deberet esse, eadem causa infirmantur. Et ad hoc auctoritates inductae sufficiunt. Thren. 1, 11 : Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem : dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandum animam. Zacharie, ix, 17 : Quid bonum ejus est, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?

CAPUT IX.

Vastaturum se dicit Dominus impios, sic ut nulli pateat effugium; postea tamen suscitabit tabernaculum David, et captivitatem filiorum Israel convertet, cum magna ipsorum felicitate.

  1. Vidi Dominum stantem super altare, et dixit : Percute cardinem, et commoveantur superlimina-

ria, avaritia enim in capite omnium: et novissimum eorum in gladio interficiam, non erit fu-

<--- Page Split --->

ga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.

  1. Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos 4 : et si ascenderit usque in cœlum, inde detraham eos.

  2. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos : et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.

  3. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos : et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum 5.

  4. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet : et lugebunt omnes habitantes in ea, et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Ægypti.

  5. Qui ædificat in cœlo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit : qui vocat aquas maris 3, et effundit eas super faciem terræ : Dominus nomen ejus.

  6. Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Ægypti : et Palæstinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?

  7. Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans : et conteram illud a facie terræ : verumtamen.

conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.

  1. Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.

  2. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt : Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.

  3. In die illa suscitabo tabernaculum David 4, quod cecidit : et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo : et reædificabo illud sicut in diebus antiquis.

  4. Ut possident reliquias Idumææ, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos : dicit Dominus faciens hæc.

  5. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen : et stillabunt montes dulcedinem 5, et omnes colles culti erunt.

  6. Et convertam captivitatem populi mei Israel : et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt : et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.

  7. Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.

<--- Page Split --->

Et subdit causam :

« Avaritia enim. » Glossa, « cupidi- « tas rerum temporalium, » supple, est « in capite omnium, » supple, et singulorum. Summus enim princeps et infrriores non studebant nisi avaritiae ; similiter etiam mens singulorum (quacaput animae est) nihil nisi avaritiam meditabatur. Quod magis verum est deprincipibus Ecclesiae, quam synagogae. Jeremiae, vi, 12 et 13 : Extendam munum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Isaiae, lvi, 11 : Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summu usque ad novissimum. Contra quod dicitur, Isaiae, xxxiii, 13 et 16 : Qui propicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit. « Et novissimum eorum, » hoc est, minimum qui etiam avarus est, « in gladio interficiam, » Chaldeorum scilicet, vel judicii mei. Isaiae, 1, 20 : Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Job, xix, 29 : Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Novissimum etiam avarorum mors est, quando finiuntur gladio aeternae condemnationis. Matthaei, xii, 45 : Fiunt novissimam hominis illius pejora prioribus. Jerumiae, xvii, 11 : In novissimo suo erit insipiens. Propter hoc dicitur, Deuteronom. xxxii, 29 : Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providrent !

Et subdit de impossibilitate fugae :

« Non erit fuga eis. » Manum enim Dei omnipotentis nemo effugere potest. Amos, ii, 14 : Peribit fuga a veloci. II Machab. vi, 26 : Manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.

IN CAPUT IX AMOS

ENARRATIO.

« Vidi Dominum stantem. » Hic inducit duarum tribuum destructionem, et habet partes duas. Primo enim dicit, qualiter destruentur. Secundo, falsam removet consolationem, qua sibi blandiebantur, ibi, §. 7 : « Numquid non ut filii Æthiopum ? »

Primum dividitur in tres. Primo enim ponit destructionem : secundo, fugae impossibilitatem, ibi, « Non erit fuga ejus. » Tertio, ne se putent posse resistere, percutientis Dei scribit majestatem, ibi, « Qui tangit terram. »

Dicit ergo : « Vidi Dominum stantem, » vel Angelum in specie Domini, assumpta specie corporali. Stantem autem dicit « super altare, » quasi paratum ad recessum, sicut describitur, Ezechiel. x, 18 : Egressa est gloria Domini a limine templi : et stetit super cherubim. Super altare autem stat, quasi dissipaturus cultum et religionem propter idololatriam. Isaiae, iii, 13 : Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. « Et dixit, » supple, Dominus Angelo, vel Propheta : « Percute, » id est, percutiendum nuntia, « cardinem, » supple, templi, hoc est, Sacerdotes, in quorum potestate est introitus et exitus in templum. « Et commoveantur superliminaria, » hoc est, superaedificata. Isaiae, vi, 4 : Commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. Quod proximum significabat templi incendium.

<--- Page Split --->

« Fugient, et, qui fugerit ex eis, hoc est, fugere voluerit, « non salvabitur, » sicut dicitur, Jerem. 11, 7 et seq., Sedecias et sui fugere voluerunt, et non potuerunt, comprehensi in campis Jericho, et adducti in Reblatha, ubi exoculatus est Sedecias et filii ejus, et principes interfecti. Et, Jerem. xlui, 8 et seq., ubi fugientes in Ægyptum, ibidem interficiendi prophetantur.

Quod autem in universali dixit, exsequitur per singula, subdens :

« Si descenderint usque ad infernum. » Hyperbole est, hoc est, si possibile esset quod in infernum se mergerent, « inde manus mea educet eos, » ad judicium scilicet, et ad vindictam. Job, xxxiv, 22 : Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. « Et si ascenderint usque ad cælum, » supple, si hoc possibile esset, « inde detraham eos. » Simile, Abdiaæ, y. 4 : Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum : inde detraham te, dicit Dominus.

« Et si absconditi fuerint, » si hoc possibile esset, « in vertice Carmeli. » Carmeli montis est valde condensa silva, ubi multi absconduntur, sicut et David cum viris suis ibidem absconditus fuit 4. « Inde scrutans, » supple, eos, sicut feras, « auferam eos. » Jerem. xvi, 16 et 17 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

« Et si celaverint se, » hoc est, celare voluerint, « ab oculis meis, » qui tamen

intuentur in abyssum 5, « in profundo maris, » si hoc possibile esset, « ibi mandàbo serpenti, » Leviathan scilicet, « et mordebit eos, » hoc est, absorbebit. Jerem. 11, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea.

« Et si abierint in captivitatem, » vel litteraliter, vel spiritualiter, « coram inimicis suis, » Chaldæis scilicet, vel daemonibus, « ibi mandabo gladio, et occidet eos. » Ezech. v, 2 : Gladium nudabo post eos. Deuter. xxxii, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis.

Et subjungit generaliter: « Et ponam,» hoc est, figam « oculos meos, » quibus scilicet se subducere non possunt, « super eos in malum » inducendum super eos, « et non in bonum, » ut scilicet aliquid boni fiat. Deuter. xxvii, 48 : Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

Secundum sensum spiritualem, in infernum fugiunt, qui ad desperationem vel præsumptionem confugiunt. In cælum autem ascendunt qui fortitudine superbiae contra Deum tument, et resistere se posse Deo putant. In Carmelo latitant, qui in dignitate et in condenso familiae et parentum subducere se judicio putant: in profundo maris, qui fluctuant in amaritudinibus sæculi. Psal. cxxxvii, 7 et seq. : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cælum, tu illic es : si descendero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit ma dextera tua. Job, xi, 8 et 9 : Excelsior

<--- Page Split --->

celo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari.

se est et qui ascendit super omnes curlos, ut impleret omnia. « Et fasciculum suum, » hoc est, parvulum gregem crdentium bonorum, « super terram fundavit, » fide scilicet et religione, ne pereat. Glossa : « Iste fasciculus una Dei re « ligione collectus est. » Unde et ipsa religio a religando, ac velut in fesur Deo vinciente colligando nomen accepit Cant. 1, 13 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Isa. xlv, 14 : Post te ambulabunt, vincti manicis pergent : et te adrabunt, teque deprecabuntur.

« Qui vocat, » Glossa, « in aera per nubes, » « aquas maris, » Glossa, « dul coratas calore solis, » « et effundit eas, » per pluvias, « super faciem terræ. » Job, xxxvii, 34 : Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ? Iste aquæ vel significau doctrinam quam pluunt Doctores, vel significant tribulationem quam pro tempore immitit Deus peccatoribus in pænitentiam. « Dominus nomen ejus. » Psal. lxxvi, 5 : Dominus nomen illi. Exod. xv, 3 : Omnipotens nomen ejus.

« Numquid non. » Excludit hic falsam praesumptionem. Dicebant enim populum cui Deus tot beneficia impendit in educione de Ægypto, et in templi sanctificatione, et in aliis, non debere a Deu derelinqui. Et hoc elidit hic. « Numquid non ut filii Æthiopum, » quibus scilicet similia beneficia impendi, creando scilicet, et ab hostibus liberando, et de servitute educendo, « vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus ? » Ac si dicat : Aliis similia beneficia impendi, sicut vobis, et creando, et de diversis periculis ac servitute educendo. Sap. xi 23 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Psal. xvrn, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus. Et specificat subdens : Numquid non Israel ascender fœci de terra Ægypti ? » Michææ, vi, 4 : Quia eduxi te de terra Ægypti, et dodomo serventium liberavi te. « Et Palar-

Et subdit de majestate percutientis : « Et Dominus Deus exercituum, » supple, ait. Confirmatio est omnium inductorum. « Qui tangit terram, » hoc est, terrenos, « et tabescet, » hoc est, in tabem resolvetur. Tabes enim est lues, vel putredo sanguinis mortui. I Machab. ii, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus, et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur. « Et lugebunt omnes habitantes in ea. » Isa. xxiv, 4 : Luxit, et defluxit terra, et infirmata est. « Et ascendet sicut rivus omnis. » Dominus dicitur sicut rivus Ægypti ascendere, quando majestate omnes opprimit, sicut Nilus egrediens ripas, tegit Ægyptum. Isa. vn, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et intelligitur de transitu fluvii judicialis, de quo dicitur, Daniel. vn, 10 : Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus. Hic rivus dicitur consummationis, quia judicium illud omnia ad summam justitiae deducet. « Et defluet » involvens, et trahens omnes malos, « sicut fluvius Ægypti » defluit in amaritudinem maris : ita defluent isti in amaritudinem æterna mortis. Job, xxi, 33 : Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Cocytus fluvius infernalis est, qui antea in vita ista, in pœna et peccato trahit omnes, et post vitam istam in infernum trahit innumerabiles. Eccle. 1, 13 : Stultorum infinitus est numerus.

« Qui ædificat in cælo ascensionem suam, » hoc est, in cælestibus, qui virtutibus in cælum ascendunt, in quibus continuo exaltatur Deus. Psal. vn, 2 : Elevata est magnificentia tua super cælos. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ip-

<--- Page Split --->

stinos, » hoc est, Philistæos, supple, eduxi « de Cappadocia. » Unde et Cappadocia manus tortoris interpretatur, et in hoc, supple, sunt similes vobis, « et Syrios, » Glossa, « qui modo habitant in « Damasco, » supple, eduxi « de Cyrene, » quæ est civitas Lybiæ ultra Ægyptum. Sap. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Æthiopes a consuetudine significant peccatores, qui aliquando ad Deum adducuntur. Psal. lxxvi, 32 : Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Palæstini dicuntur potione cadentes, et significant in delectatione mundi submersos, quos de Cappadocia, hoc est, de manu tortoris, aliquando adducit Deus. Psal. xlvi, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos. Syri sublimes vel altos significant in gratia, quos de Cyrene, hoc est, de semine maledicto, aliquando adducit Deus. Sap. xii, 11 : Semen erat maledictum ab initio.

« Ecce, » hoc est, per hoc in evidenti patet, « oculi Domini super regnum peccans, » ad puniendum scilicet : et regnum dicitur, quando in potestate peccati regnat. Ad Roman. vi, 12 : Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Eccli. x, 8 : Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. « Et conteram illud, » scilicet regnum, « a facie terræ.» Psal. ii, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

bulari, sed non destruit. I ad Cor. x, 13 : Deus qui hic fidelis Deus est, qui non patietur vos suos, non perdit, tentari supra id, quod potestis.

Qualiter autem fiat, hoc subdit :

« Ecce enim, » quasi in evidenti est quod « mandabo ego, » per occultum instinctum, Glossa, « ministris meis, » Antiocho scilicet Epiphane et successoribus Alexandri, et regi Assyriorum et Chaldæorum, et etiam ipsi dæmoni licentiam dando tentandi, « et concutiam, » hoc est, simul quatiam, sive quassabo, « in omnibus gentibus, » malis scilicet, « domum Israel, » hoc est, familiam Israel. II ad Timotheum, ii, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu persecutionem patientur. « Sicut concutitur, » hoc est, sicut concussio fit, « triticum in cribro. » Concussio enim in cribro fit, apprehenso cribro ambabus manibus, et quassando ad omnem partem granum, donec palea et pulvis exeant. Luce, xii, 31 : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum. Eccli. xxvii, 5 : In percussura cribri remanebit pulvis, cadens scilicet de cribro, « et non cadet lapillus super terram, » sed pulvis scilicet, et palea. Lapillum dicit granum solidum per charitatem, et grave per maturitatem virtutis, quod vento tentationum exsufflari non potest. Septuaginta habent, « Ventilabro. » Luce, iii, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam.

Ab hac tamen contritione finali excipit electos, subdens : « Verumtamen conterens, » supple, in præsenti, « non conteram, » in æterna scilicet damnatione, « domum Jacob, » hoc est, familiam Jacob, « dicit Dominus. » Isa. i, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. III Reg. xix, 18 : Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Haal. Permittit enim Dominus suos tri-

Quid autem fiat de paleis, subdit : « In gladio morientur, » sententia scilicet divini judicii, « omnes peccatores, » Glossa, « usque ad mortem in peccatis « perseverantes, « populi mei, » numero scilicet, et non merito immixti populo meo. Psal. vii, 13 : Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, « Qui, » hoc est, quia illi contradicentes, supple, Prophetis, « dicunt : Non appropinquabit, » supple, nobis malum. Et hoc est

<--- Page Split --->

quod subdit : « Et, » id est, « non veniet super nos malum : » et sic promittebant impunitatem peccatoribus, quod esset contra divinam justitiam. Jerem. vii, 8 et 9 : Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis : furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, supple, sperando impunitatem in istis, cum scriptum sit in Psal. lviii, 6 : Non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.

Qualiter autem hoc fiat, subdit :

« Et, » id est, « reædificabo aperturas, » hoc est, scissuras et ruinas, « murorum ejus, » de vivis scilicet lapidibus. Isa. lviii, 12 : Ædificabuntur in te deserta sæculorum : fundamenta generationis et generationis suscitabis. Ad Ephes. ii, 22 : In quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritum. 1 Petr. ii, 5 : Tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis. « Et ea, » loca scilicet, vel ædificia « quæ corruerant » propter causas prius dictas, « instaurabo, » de Judæis scilicet, et Gentibus, restituendo ruinam Synagogæ. Isa. li, 3 : Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias. « Et reædificabo illud, » tabernaculum scilicet, Uteri « sicut in diebus antiquis, » tempore una scilicet Salomonis et patrum, ad eamdem scilicet gloriam et fidem. Aggæi, ii, 10 : Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ. Malach. iii, 4 : Placebit Domino sacrificium Juda, et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. In una enim fide et patres sunt et successores.

Zorobabel transtulit regnum Isræl ad nacerdotes.

titiæ. Psal. cxvn, 24 : Hæc est dies, quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea. « Suscitabo, » quasi de mortuis. Ad Rom. iv 17 : Vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. « Tabernaculum David, » hoc est, regnum, quod non legitur esse factum nisi per Christum. Per Zorobabel enim qui reversus est de captivitate, regnum suscitatum non est, sed destructum et translatum ad Sacerdotes. Per Christum autem natum de semine David, spiritualiter est suscitatum. Jerem. xxii, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex. Lucæ, i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Ezech. xxxvii, 33 et 34 : Ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. « Quod cecidit, » per peccatum scilicet, et idololatriam, et negationem, qua Christum regem esse negaverunt. Daniel. ix, 26 : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Isa. ix, 8 : Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel.

« Ut possideant reliquias Idumææ, » quod litteraliter numquam accidit, quamvis Judæi fabulentur, quod hoc in aurea Jerusalem futurum sit. Unde, reliquizæ Idumææ sunt carnales secundum carnem et sanguinem viventes, qui ab Ecclesia possidentur, quando ad vitam ecclesiasticam formantur. 1 Petr. ii, 11 : Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam. Ad Rom. xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Ad Rom. vni, 13 : Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. « Et omnes nationes, » supple, possideant. Act. ii, 5 : Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ 'sub cælo est, hoc est, in

<--- Page Split --->

Ecclesia. Isa. LX, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. « Eo quod invocatum sit, » in sanctificatione scilicet sacramentorum, « nomen meum super eos. » Jeremie, XIV, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Est autem invocatum, id est, intus vocatum quantum ad intellectum et affectum, sicut dicit Augustinus. Numer. VI, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. « Dicit Dominus faciens haec. » Dictum enim Dei factivum est. Psal. CXLVII, 5 : Dixit, et facta sunt.

« Ecce dies veniunt. » Tangit de terra fertilitate, quam diem vocat. Ad Roman. xui, 12 : Nox praecessit, dies autem appropinquavit. « Dicit Dominus, » qui lux est faciens diem. Joan. I, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hanc mundum. « Et comprehendet, » opere scilicet, « arator messorem, » ita scilicet quod non interveniet raptor qui messem auferat. Jacob. v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. arator autem est, qui vomere praedicationis scindit corda auditorum : messor autem qui fructum boni operis colligit in vitam aeternam. « Et calcator uxae, » supple, comprehendet « mittentem semen, » raptore non interveniente. Calcator uxae est qui comprimit ad vinum compunctionis : mittens autem semen, qui semina virtutum concipit ad initium bonae conversationis. Isaiae, LXII, 8 et 9 : Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis : et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum : et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

« Et stillabunt montes, » hoc est, terra montuosa, « dulcedinem : » per quos significantur Doctores, dulcedinem verborum in alios distillantes « Et omnes colles, » inferiores in partem sollicitudinis vocati, « culti erunt, » cultu scilicet justitiae. Isaie, XXXII, 17 : Erit cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Joel, III, 18 : In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte.

« Et, » supple, in his et taliter, « convertam, » supple, ad me, « captivitatem populi mei Israel. » III Reg. XVII, 37 : Discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti eor eorum iterum. Isaie, XLV, 22 : Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae.

« Et adificabunt, » Tangit hic de civitatum spiritualium readificatione. « Et adificabunt civitates desertas, » vel litteraliter, vel Ecclesias in aedificiis virtutum. Isa. LVIII, 12 : Vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem. « Et inhabitabunt, » supple, in eis, hoste scilicet eos non ejiciente. Psal. LXXVI, 7 : Sicut latentium omnium habitatio est in te. Ezechielis, XLVIII, 35 : Nomen civitatis ex illa die : Dominus ibidem. Isa. LXII, 4 : Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te. « Et plantabunt vineas, » litteraliter, vel spiritualiter Ecclesias de viris germanantibus gaudium Spiritus sancti, « et bibent, » per consolationem de profectu subditorum, « vinum earum. » Psal. cvi, 37 : Seminaverunt agros, et plantaverunt vineas : et fecerunt fructum nativitatis. Cantic. VII, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad

<--- Page Split --->

ruminandum1. « Et facient hortos, » ab oriendo dictos, eo quod omnes stirpes oriuntur in eis: qui significant Ecclesias collegiatas, et religiones. Cantic. vi, 1 : Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur in hortis, et lilia colligat.

Et hoc est quod sequitur : « Et comdent fructus eorum, » hoc est, in profectibus virtutum reficientur. Cantic. v, 1 : Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructus pomorum suorum. Isaiae, LVIII, 11 : Eris quasi hortus irrigaus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus.

pretiosum fundum Ecclesiæ significat. Jeremiæ, XII, 2 : Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum. Exodi, XV, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitæculo tuo quod operatus es, Domine.« Et non ewellam eos ultra, » scilicet sicut feci antea per captivitatem : quod significat Ecclesiam non esse evellendam. Jeremiæ, XXXI, 40 : Sanctum Domini non ewelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. « De terra sua, quam dedi eis, » in promissionibus scilicet patrum. Isaiae, LVIII, 14 : Sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. « Dicit Dominus Deus tuus. Confirmatio est omnium prædiclorum. Ad Tit. I, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus.

« Et, » supple, taliter « plantabo eos super humum suam, » quæ stabilem et

7 Cf. Cantic. VIII, 2 : Dabo tibi poculum ex vino

condito, et mustum malorum granatorum meorum.

<--- Page Split --->