D. ALBERTI MAGNI,
EPISCOPI RATISBONENSIS
DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI,
ORDINIS PRÆDICATORUM.
IN JOEL PROPHETAM ENARRATIO.
PROLOGUS .
Aperite mihi portas justitiae : ingressus in eas, confitebor Domino1. Phatuel aperiens Deus interpretatur, et signat Spiritum sanctum, qui ostiarius est, sicut dicitur, Joan. x, 3 2. Hic ostiarius aperit: qui nisi aperiat divina virtute, nemo ad intelligendum et docendum divina intrare poterit, eo quod consilium Dei scire nemo potest. Ad Roman. xi, 34 : Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Isa. xl, 13: Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illis? Joël autem interpretatur humilis descensus, quia prophetico Spiritu docet descendere ad humilitatem poenitentiae. Interpretatur etiam incipiens Deus, eo quod nihil praesumpsit incipere, cujus Deus non esset auctor. Eccli. xviii, 6: Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Hic ergo, aperiente sibi ostium Spiritu sancto, spiritualia praecepta de poenitentia docet. I ad Corinth. ii, 12 et 13: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est: ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur. Et per hanc portam ingressus ad veritatem et virtutem, confitetur
<--- Page Split --->
Domino in laude et prædicatione veritatis et virtutis. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem con/essio fit ad salutem. Et ideo secundus in ordine ponitur, ut populus qui secundum prædicationem Osee fornicatus est a Domino, per prædicatam pœnitentiam Joël ad Dominum reverteratur. Jerem. III, 1: Fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, et ego suscipiam te.
<--- Page Split --->
Prologus D. Hieronymi in Joel prophetam 1.
Sanctus Joël apud Hebræos post Osee ponitur. Et sicut ibi sub nomine Kphraim, ad decem tribus confertur vaticinium, vel Samaria vel Israel sæpe memorantur: sic in hunc Prophetam 2 omne quod dicitur, principaliter 3 ad tribum Juda ad Jerusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est, decem tribuum, in hoc fieri mentionem. Tempora quoque quibus prophetavit, eadem debemus accipere quæ in Osee legimus 4: in diebus Oziæ, Joathan, et Achaz, et Ezechië, regum Juda: in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel. Porro factum esse sermonem Domini, ad meritum ejus refertur cui fit, non ad conditionem illius qui fieri dicitur, ut alibi legimus: Dominus factus est mihi in salutem 5. Auditus autem in Scripturis sanctis non est ille qui in aure sonat, sed qui in corde percipitur, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat 6. Quod autem dicitur hebraice haazinu 7, græce εὐστίσασθαι 8, etla tine sonat auribus percipite, proprie non au re, sed corde percipitur. Qui senes sunt et coelestes, audiunt spiritualiter: qui autem habitant in terra appellanturque terreni, auribus percipiunt. Ubicumque autem hæc duo verba conjuncta 9 ponuntur, non ad simplicem tantum verborum sonum referuntur, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam pertinent 10. In Genesi, Lamech loquitur ad uxores suas Ada et Sella: «Audite verba mea, uxores Lamech, auribus percipite sermones meos: quia virum occidi in vulnus meum, et juvenem in livorem meum 11. Et Isaias: Audite coeli, et auribus percipite, terra 12.
1 Ex principio Commentar. Hieronymi in Joel prophetam. 2 Hibl. Rob. Stephani, Parisiis, mxxxii, habet, in hoc propheta. 3 Hoc verbum principaliter deest in Bibl. Rob. Steph. 4 Vide dicta sub finem praefationis in XII prophetas. 5 Isal. cxvii, 14, 21, 28. 6 Matth. xi, 15; xiii, 9, 43; Marc. iv, 9; Luc. viii, 8; xiv, 35. 7 Melius, Ezeinu (προσευχη). 8 Vel ευστίσασθαι. 9 Hibl. Rob. Steph. juncta. 10 Hibl. Rob. Steph. pertinere intelligendum est. 11 Gines. v, 23. Vide infra textum Vulgata. 12 Isa. 1, 2.
<--- Page Split --->
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN JOEL PROPHETAM EXPLANATIO.
« Sanctus Joel. » Huic Propheta Hie- ronymus praemittit prologum et argu- mentum.
In prologo quinque continentur. Ordo scilicet ad quos prophetat, et tempus prophetiae, et qualiter accepit inspiratio- nem, et qualiter audienda est enuntiatio prophetica.
Sanctum dicit, ut ad prophetandum sit idoneus. Psal. xlix, 16: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Eccli. xv, 9: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Joel incipiens Deus dicitur, ut omne quod dicit, a Deo inci- pere credatur. Ad Roman. xv, 18: Non audeo aliquid logui eorum, quae per me non efficit Christus. « Apud Hebraeos, » apud quos est primus fons doctrina fidei. Prov. v, 16: Deriventur fontes tui fo- ras, et in plateis aquas tuas divide. « Post Osee, » hoc est, post librum Osee, « ponitur, » quia postquam fornicatus est populus, consequens est ut per pe- nitentiam revertatur. Penitentia enim supponit peccatum esse factum. II Para- lip. in oratione Manasses: Non posuisti penitentiam justis,... iis, qui tibi non peccaverunt.
Et subdit de materia, id est, ad quos prophetat.
« Et sicut ibi, » hoc est, in Osee, « sub nomine Ephraim, » quod signat regnum decem tribuum, « ad decem tribus con- fertur, » hoc est, componitur, « vatici- nium : » quæ scilicet decem tribus, « vel Samaria, » a metropoli, « vel Israel, » a primo patre, « sæpe memorantur, » hoc est, nominantur : « sic in hunc Prophe- tam omne quod dicitur. » Sic ordinatur littera : Sic omnes quod dicitur in hunc Prophetam, ad eos scilicet. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Domi-
nus Deus. II ad Cor. xii, 3 : An experi- mentum quaeritis ejus, qui in me loqui- tur Christus.« Principaliter ad tribum Ju- da, » hoc est, ad regnum Juda, quod fuit super duas tribus, « et ad Jerusalem, » metropolim scilicet, ubi sedes regni fuit, « pertinere credendum est. » Principaliter dicit, quia litteralis sensus ad duas tribus est : tropologicus autem ad omnes exten- ditur. « Et nullam omnino, » quoad sen- sum litteralem, « Israelis, id est, decem tribuum in hoc » libro Joelis « fieri mentionem, » supple, principaliter.
Et subdit de tempore.
« Tempora quoque quibus propheta- vit » Joel, « eadem debemus accipere, » secundum regulam Hebraeorum, quod Prophetas in quorum titulis tempora et reges non ponuntur, intelligere debemus temporibus eorumdem regum prophe- tasse, qui ponuntur in titulo immediate praecedentis Prophetae : « quæ in Osee le- gimus, » qui immediate istum praecedit. Et subdit de nominibus illorum : « In diebus Oziæ, » de quo IV Reg. xv, « Joa- « than, » de quo ibidem, « et Achaz, » de quo IV Reg. xvi, « et Ezechiae, » de Quo quo IV Reg. xvii et xviii, « regum Ju- da. » Isti enim quatuor reges fuerunt duarum tribuum. « In diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, » de quorum utro- que habetur IV Reg. xiii.
Et subdit qualiter per inspirationem sermo Dei factus est ad ipsum.
« Porro factum esse sermonem Do- mini. » Sermo Domini in se factus non est. Dicit enim Augustinus et Chrysosto- mus, quod, « id per quod omnia sunt « facta, factum esse non potest : seque- « retur enim quod esset factum per seip- « sum. » Sunt autem omnia facta per ver- bum Dei. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. « Ad meritum ejus cui fit, refertur, » ut scilicet connotatum verbi in Propheta factum esse credatur, hoc est, inspiratio verbi ad prophetan- dum, « non, » hoc est, non refertur fa- ctio, « ad conditionem illius, » scilicet
<--- Page Split --->
sermonis, « qui fieri, » vel condi, « dicitur. » Et hoc est quod factio qua inportalur per participium factus, non ponatur circa rem substantivi sui quod est sermo, sed in re accusativi vel dativi, cum dicitur: Factus est ad Joe'em vel Joelì : illi enim vel ad illum aliquid factum est quod est inspiratio. Et hoc probat, subdens : « Ut alibi legimus, » scilicet in Psal. cxvii, 14 : « Dominus... factus est mihi in salutem.» Alia translatio, Salvatorem, ubi factio non ponitur circa rem accusativi. Salvator enim factus non est, sed ponitur circa rem dativi, hoc est circa eum qui salvatur et cui salus datur.
Et subdit de auditu enuntiationis propheticæ.
« Auditus autem, » quo scilicet audiuntur divina, « in Scripturis sanctis, » quae spiritualiter loquuntur, « non est ille, » exterior scilicet, « qui in aure » exteriori, « sonat » in aere. De illo enim dicitur, Isa. vi, 9 : Audite, audientes, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere. « Sed qui in corde percipitur, » ad intellectum scilicet qui quasi locus est auditorum et vas, « juxta illud quod Dominus loquitur, » Matth. xiii, 9 : « Qui habet aures audiendi, audiat 2, » interius percipiendo. Aliter enim dicitur : Non audivit populus meus vocen meam : et Israel me non intellexit 3. Dicit enim, aures audiendi, eo quod via est ad auditum interiorem. Apoc. iii, 6 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Et hoc probat ex proprietate Graeci sermonis, subdens : « quod autem dicitur Hebraice haazenu 4, graece ευστέρασχει 5, et latine sonat, auribus percipite. » Et arguit ex hoc subdens : « Proprie non aure, » quae via scilicet est, et non vas, vel locus, « sed corde percipitur. » Percipitur enim quod
capitur; non enim capitur aliquid in quo est sicut in transitu : aure ergo non percipitur, quia non capitur. Subdit disting uens qui audiant et qui percipiant : « Qui senes sunt, » mentis scilicet canitie, de qua Sap. iv, 8 et 9 : Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita innacuulata. « Et cœlestes, » sensu scilicet et merito. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. « Audiunt spiritualiter: » illi enim spiritum habent interius revelantem. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis. docebit vos omnem veritatem. « Qui autem habitant in terra, » hoc est, in terreno corpore, quod ab auditu spirituali impedit animam, Sap. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem: « appellanturque terreni, auribus percipiunt, » quasi ab alio loquente. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur.
Et subjungit documentum generale : « Ubicumque autem hæc duo verba, » audite scilicet, et auribus percipite, « conjuncta ponuntur, » in Prophetis scilicet, « non ad simplicem tantum verborum sonum referuntur, qui simplex sonus est in sensu litterali, « sed ad reconditam quoque, » spiritualem scilicet in litterali, « dictorum, » hoc est, eorum quae dicuntur, « intelligentiam pertinent. » Hoc autem probat, subdens : « In Genesi» Lamech, » qui a Cain descendit, « loquitur ad uxores suas Ada et Sella, » primus enim bigamiam introduxit : « Audite verba mea, uxores Lamech, » et hoc refertur ad auditum interiorem, « auribus percipite sermones meos, » quod refertur ad auditum exteriorem, « quia occidi virum in vulnus meum, » hoc est Cain, qui propter fratricidium profugus habitavit inter be-
1 Ut Vulgata, reliquimus illud nomen Joel indeclinabile. 2 Cf. etiam Matth. xi, 13, xiii, 43; Marc. iv, 9 ; Luc. viii, 8 et xiv, 35.
3 Psal. lxxx, 12, 4 Melius, eezinu, 5 Vel svortasas. 6 Cf. Genes. iv, 23 et seq.
<--- Page Split --->
stias, quem Lamech ad feram projiciens sagittam occidit. Et quod dicitur, in vulnus meum, sensus est, hoc est, in vulnus a me inflictum, « et juvenem in livore meo ». « Dicitur enim quod Lamech cæcus a juvene dirigebatur ad venationem, et quia Cain occidit vulnere sagitte, et hoc juvenis non prohibuit, iratus in ju-
venem, insurrexit, et liventibus ictibus per arcum juvenem occidit. Et hoc est quod dicitur, in livore meo. « Et Isa. 1, 2 : Audite, caeli, » hoc est, caelestes, quorum est intus auditus, « et auribus percìpe, terra, » hoc est, terreni, qui tantum exterius audiunt.
Argumentum D. Hieronymi in Joel prophetam, ex Prologo Galeato.
Joel, filius Phatuel, describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam ; et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est, super centum vigint credentium nomina, et effusum iri ex cœnaculo Sion. Qui centum vigenti, abi uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur ad Paulinam.
Ex tribus generibus rhetorum haec sumuntur principia, et tres sunt argumentorum partes ex quibus solet omnis orator incipere : aut enim dociles, aut benovoslos, aut attentos debet efficere. Hic igitur propheta a magnitudine cladis sumens initium, eosque qui audituri erant volens ad poenitentiam provocare, reddit attentos, admirans futurum malum, et considerantes venture cladis asperitatem ocius arriperent poenitentiam. In hoc propheta idcirco, nec reges, nec tempora sunt prenotata , quia iisdem temporibus ac regibus quibus Osee, prophetavit.
Joel interpretatur incipiens, aut Domini descensus ; tropologice, hoc est, quod qui ostium et scientiam Dei habuerit apertam, recte incipit prophetae. Joel. de tribu Ruben natus, et iste de videntibus unus fuit, in agro Bethoron, ubi etiam in pace mortuus est atque sepultus.
<--- Page Split --->
res, fructus, et frondes extollitur, quæ erucæ et brucho superfuerunt. Rubigo autem quæ cum rore omnia tegit, nihil relinquit. Et sic in principio sui a quadruplici plaga, « vastante consumptam, » describit terram duarum tribuum.
In secunda autem parte : « Et » id est, etiam, « post eversionem prioris populi, » quæ eversio facta est per plagas, vel per pœnitentiam quam in secundo describit capitulo, supple, describit etiam in tertio capitulo « effusum iri Spiritum sanctum, » in Dei præordinatione, « super servos Dei et ancillas, » Apostolos scilicet et mulieres, quæ cum eis erant, sicut dicitur Act. i, 8. Et hoc explanat, subdens : « Id est, super centum viginti credentium nomina. » Nomina dicuntur nominati inter credentes et perfecti, quod adaptat ulterius, subdens : « Et, » id est, quia « fuerunt viri in cœnaculo montis Sion, » Apostoli scilicet et discipuli, centum viginti. Act. i, 15 : Erat turba hominum fere centum viginti : cujus numeri subjungit mysterium : « Qui, » scilicet centum viginti, « ab uno usque ad quindecim, » progressione scilicet continua, « paulatim, » ut scilicet quilibet numerus secundum se sigillatim accipiatur, « et per incrementa, » ut scilicet sequens numerus præcedenti semper adjungatur, « surgentes » numeri « quindecim graduum numerum efficiunt, » propter hoc quod progressio stat in quindecim. Gradus autem quindecim in Psal. cxix ad cxxxiv. Sunt qui dicuntur canticum graduum, eo quod signat profectus ascendentsi per gradus virtutum, et sunt ad Psal. cxix: Ad Dominum cum tribulare, inclusive, usque ad quatuordecim sequentes continue. Et hoc est quod sequitur : « Qui, » scilicet numerus, « in Psalterio mystice continetur. » Progressio autem continua vocatur numerus ab uno usque ad quindecim numeratus, ita quod quilibet numerus contentus inter quindecim omnibus præcedentibus se continuo supponatur. Sic scilicet duo uni addita faciunt tria. Tria autem duobus et
ARGUMENTI DIVI HIERONYMI IN JOEL PROPHETAM EXPLANATIO.
Post hunc prologum præmittit Hieronymus argumentum, in quo mentem aperit de contentis in prophetia. Accipitur autem istud de verbis Hieronymi in Prologo galeato.
Et sicut tria continentur in prophetia, ita et tria in argumento : scilicet clades evertens, poenitentia, et sanctificatio. « Joel, Phatuel filius, » hoc est, Propheta Prophetæ filius. Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quærentium eum, scilicet Dominum : « describit terram duarum tribuum, » Judæ scilicet, et Benjamin, quibus immixti erant Sacerdotes, et tribus levitica. « Eruca, » quæ est ſvermis oleribus adhærens, et viride et molle quod est in folio consumens, sed non tangens stipitem folii, vel venas quæ de stipite in viridi folio disperguntur, eo quod ille duræ sunt. « Brucho, » hoc est, pullo locustæ, quando de semine primo egreditur, et nec saltum habet nec volatum. Sub quo etiam intelligitur attalagus, qui est bruchus aliquantulum grandiusculus, quando scilicet saltum parvum habet, sed non volatum. « Locusta, » quod idem quidem animal est, sed perfectum. Unde componitur a longo, et hasta : eo quod retro longa crura habet per modum hastæ quibus nititur et impingit se ad saltum; habet etiam alas, quibus utitur ad volatum. « Rubigine, » Rubigo dicitur ros incensus ab aere descendens, et viridia magis incendens, et primo ad minii colorem, postea autem in fuliginem convertens, et hoc modo adhærentia erucæ nociva est, dura tamen dimittit. Bruchus autem immobilitate, quia late et in diversis pastum quærere non potest, id quod remansit erucæ, totum medullitus exsugit. Locusta autem quæ altius volat, etiam ad arborum flo-
<--- Page Split --->
uni addita faciunt sex. Quatuor autem tribus et duobus et uni addita, faciunt decem. Et hoc modo progrediendo usque ad quindecim, surgit numerus centum viginti, nec plus nec minus.
Et hucusque completum est argumentum mentem aperiens de omnibus quae in prophetia continentur. Quod autem sequitur, Glossa est de originali sumpta, in quo ostendit modum principii in prophetia, et quare in titulo reges non ponuntur, et qualiter sibi nomen congruit et genus.
« Ex tribus generibus rhetorum, » hoc est, rhetor icorum locorum, « hæc sumuntur principia, » scilicet istius prophetiæ, quod explanans, subdit : « Et » idem « tres sunt argumentorum partes, » quibus scilicet advocatus mentem admonens judicis et assistentium, primo procemialiter proponit, « ex quibus solet omnis orator incipere. » Et enumerat locos illos : « Aut enim dociles, » juribus scilicet et rationibus propositorum allegatis, « aut benevolos, » favorabilitate causæ præposita, « aut attentos, » difficultate dicendorum ostensa, « debet efficere, » orator scilicet. Et hoc adaptat isti auctori, subdens : « Hic igitur Propheta, » Joel scilicet, recte secundum artem rhetoricam, « a magnitudine, » futuræ scilicet « cladis, » suæ scilicet prophetiæ, « sumens initium, » prophetandi scilicet, « eosque qui audituri erant » prophetiam « volens ad pœnitentiam provocare. » Isa. 1, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, quo lassus est verbo. « Reddit attentos. » Isa. 1, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum. Per quid autem reddit attentos, subdit : « Admirans, » hoc est, in admirationem ponens, « futurum malum, » quod scilicet terræ et hab itatoribus prophetat imminere. Et subdit intentionis suæ in hoc finem : « Ut considerantes, » auditores scilicet, « venturæ cladis asperitatem, » oculis magis cordis quam corporis, « ocius
arriperent pœnitentiam, » territi scilicet de malo futuro.
Et subjungit quare reges et tempora in titulo non ponuntur : « In hoc Propheta idcirco, nec reges, nec tempora sunt prænotata, » in titulo scilicet, « quia, » secundum regulam Hebræorum, « iisdem temporibus ac regibus quibus Osee, » supple, prophetavit, « prophetavit » et iste, et ideo post Osee immediate ordinatur.
Et subdit de nominis congruentia : « Joel interpretatur incipiens, aut Domini descensus. » Ptolomæus in Proverbii s : « Qui inter sapientes est humi- « lior, inter sapientes est sapientior, sic- « ut profundiores lacunæ, plures conti- « nent aquas. » Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco. Et subdit mysterium, dicens : « Tropologic, hoc est, » significatum scilicet « quod qui ostium, et, » id est, « scientiam Dei, » hoc est, scientiam de divinis, « habuerit apertam, » hoc est, revelatam, quod Phatucl hujus Prophetæ pater interpretatur, « recte incipit prophetare, » et hoc in præhabitis ostensum est.
Deinde subdit de genere et sepultura ; « Joel, de tribu Ruben natus, » supple, fuit, et hoc competit, quia Ruben visio interpretatur. « et iste de videntibus, » hoc est, de Prophetis, « unus fuit. » I Reg. ix, 9 : Qui Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Et subdit de patria : « In agro » hoc est, villa agresti, « Bethoron, » quod interpretatur domus magistri, vel domus ascensus humilium, quod etiam competit, quia ibi Spiritum sanctum ut magistrum audivit, et ibi ab humilitate idiotæ ad sublimitatem prophetiæ ascendit. «Ubi etiam, » in agro scilicet Bethoron, « in pace, » supple, ante captivitatem et gladium, « mortuus est. » Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus, scilicet Dei. « Atque sepultus. » Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.
<--- Page Split --->
CAPUT I.
Joel, parabola proposita de eruça, locusta, brucho, et rubigine, quatuor plagas contra Judam vaticinando, hortatur omnes, et potissimum sacerdotes ad planctum, jejunium et orationem, plangens et ipse vastitatem terræ suæ.
Verbum Domini, quod factum est ad Joel, filium Phatuel.
Audite hoc, senes : et auribus percipite, omnes habitatores terrae: Si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii corum generationi alteræ.
Residuum eruæe comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Expergiscimini, ebrii : et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis : et molares ejus ut catuli leonis.
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit : nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Periit sacrificium et libatio de domo Domini : luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt
vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Vinea confusa est, et ficus elanguit : malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris : ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri 't, et clamate ad Dominum.
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio ?
Computurerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? Quia non est pascua eis : sed et greges pecorum disperierunt.
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
<--- Page Split --->
- Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te : quoniam exsiccati sunt fon-
tes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
IN CAPUT I JOEL
ENARRATIO.
« Verbum Domini. » Prophetia hæc primo in tres partes dividitur, scilicet in titulum, excitationem ad auditum, et prophetiæ contextum.
Titulus est iste : « Verbum Domini. » Quod ideo dicitur verbum singulariter, quia cum sit unicum et increatum, secundum quod in Deo est, tamen ratio et causa et forma multorum est verborum, quibus scilicet secundum diversos effectus exprimitur, de qua unitate dicitur, Job, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. « Quod factum est. » Glossa, « non « quantum ad se, » sicut in præcedentibus dictum est, eo quod factio non ponitur circa Verbum : et ideo addit, « ad Joel, » ut in anima Prophetae factio per inspirationem esse intelligatur. Et subdit de parente : « Filium Phatuel : » ut sicut carnaliter, ita spiritualiter a tanto patre descendisse sciatur. Eccli. XLIV, 11 : Cum semine eorum permanent bona.
ctus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Et horum (sicut jam in praecedentibus dictum est) audire est : « Et auribus percipite, » corporis scilicet, « omnes habitatores terrae. » Horum enim audire exteriori audire est, quia spiritum loquentem ad aurem interiorem non habent. Deut. XXXII, 1 : Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei. Caeli, id est, caelestes sunt qui hic senes. Terra vero, id est, terrestres, qui hic habitatores terra appellantur. Isa. 1, 2 : Audite, caeli, et auribus percipet, terra : quoniam Dominus locutus est.
Et subdit de raritate facti : « Si factum est istud in diebus vestris, » præsentium scilicet, « aut in diebus patrum vestrorum, » præteritorum scilicet, quorum exstat memoria. Et sicut dicit Hieronymus : « Patres vocat, patres, avos, « proavos, et atavos, et subavos. » Daniel. XII, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse caperunt, super terram scilicet, usque ad tempus illud. Matth. XXIV, 21 : Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Et subjungit de derivatione hujus 3 prophetiæ ad posteros : « Super hoc filiis Parens vestris narrate. » Glossa, « omni futurae annuntium Dei magna nobili. » Psal. LXX, 18 : Donec annum- li. tiam brachium tuum generationi omni, quæ ventura est. « Et filii vestri, » sup- ple, narrent, « filiis suis, » « ut (sicut « dicit Augustinus) cum propagatione « seminis fiat propagatio doctrinae reli- « gionis : » « et filii eorum, » supple, narrent, « generationi alteræ, » in suc- cessiones perpetuas. Deuter. XXXII, 7 :
<--- Page Split --->
Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Hoc signatur, Isa. vi, 3, ubi dicitur, quod « Seraphim clamabant alter ad alterum. Marc. xi, 9 : Qui præibant, et qui sequebuntur, clamabant dicentes : Hosanna. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxiv, 14 : Enarrabodoctrinam usque in longinquum. Et post pauca, y, 46 : Doctrinam quasi prophetiam effundam, et rèlinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
« Residuum cruce». » Hic incipit prophetia, et habet tres partes. In quarum prima per terrorem concutit corda ad pœnitentiam. In secunda docet pœnitentiam veram, infra, 11, 1, ibi, « Canite tuba. » In tertia, pœnitentibus vere Spiritus sancti promittit abundantiam, et super hostes victoriam, infra, 111, 1, ibi, « Quia ecce in diebus illis.
Prima harum dividitur in duas. Primo enim describit pœnæ magnitudinem : et quia metaphorice locutus est, secundo describit metaphore explanationem, ibi, y. 6 : « Gens enim ascendit. »
In prima duo paragraphi sunt. Primo enim describit futurum malum. Secundo, ex hoc excitat ad pœnitentiæ fletum.
« Residuum cruce, » scilicet quod eruca non comedit, « comedit locusta. » Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Exod. x, 4 et 5 : Ecce ergo inducam cras locustam in fines tuos, quae operiant superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat. Et post pauca, y. 5 et 6: Corrodet omnia ligna quae germinant in agris, Et implebunt domus tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum : quantam non viderunt patres tui, et uvi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. « Et residuum locustæ comedit bruchus. » Psal. civ, 34 : Venit locusta et bruchus, cujus non
erat numerus. « Et residuum bruchi comedit rubigo. » Psal. lxxvii, 46 : Dedit æruginì fructus eorum : et labores eorum locustæ. Ærugo et rubigo pro eodem hic sumuntur, Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginaverunt : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Hæc quatuor exponens Hieronymus litteraliter, dicit : « Per erucam « Assyrii, Chaldæi, et Babylonii signifi- « cantur, qui decem tribus tempore « Ezechiæ (IV Reg. xviii) et duas tribus « cum tribu sacerdotali tempore Joakim, « nepotis Josiæ (IV Reg. xxiv) captivave- « runt. Per locustam, Medi et Persæ « signantur. Per bruchum, Macedones, « et omnes Alexandri successores, ma- « xime Antiochus, cognomento Epi- « phanes, qui more bruchi sedit in Ju- « dæa, et omnes reliquias priorum re- « gum devoravit. Per rubiginem signan- « tur Romani, qui penitus omnem « Judæam vastaverunt. » Dicit etiam Hieronymus, quod « Hebræi dicunt, « quod ante captivitatem his quatuor « plagis ad litteram Judæa vastata fue- « rit. » Gregorius explanat moraliter, sic dicens : « Per erucam nota libidinem, « quæ sicut eruca corruptæ naturæ ad- « hæret. Job, xvii, 14 : Putredini dixi : « Pater meus es : mater mea, et soror « mea, vermibus. Per locustam, inanem « gloriam, quæ circunvolat et alta requi- « rit. Apocal. ix, 3 : De fumo putei exie- « runt locustæ in terram, et data est « illis potestas, sicut habent potestatem « scorpiones terræ. Per bruchum, inglue- « viem ventris, quæ quasi immobilis « est, et immunda, et rodit quæcumque « sunt viridia. Isa. xxxii, 3 : Congrega- « buntur spolia vestra sicut colligitur « bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint « de eo. Per rubiginem, iram : multi enim « domant libidinem, sed inde erigun- « tur in superbiam, de superbia ruunt in « ingluviem, de nimia comestione et « ebrietate in iram et furorem. Prov. « xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento,
<--- Page Split --->
« et egredietur vas purissimum. Qui « his perturbationibus obvolvuntur, lu- « men sapientiæ intueri non possunt. » Hieronymus moraliter sic exponit. « Per « hæc quatuor significantur quatuor ani- « mi passiones, quæ si ultra modum « dominantur, auferunt salutem animæ. « Duæ harum sunt de præsenti, tristi- « tia scilicet de præsenti adversitate, « gaudium de præsenti prosperitate. De « tristitia dicitur, II ad Corinth. vii, 10 : « Sæculi tristitia mortem operatur. De « gaudio, Sap. xiv, 28 : Dum lætantur, « insanìunt. Duæ vero sunt de futuro, « timor scilicet de futuro malo, spes de « futuro bono. De timore, dicitur in « Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore « ubi non erat timor. De spe, Sap. v, « 13 : Spes impii tamquam lanugo est, « quæ a vento tollitur. » De his quatuor passionibus simul dicit Philosophia ad Boetium :
Gaudia sperne, Pelle timorem, Nec dolor adsit Spemque fugato. Nubila mens est Vinctaque frænis, Hæc ubi regnant.
Adhuc Gregorius aliam ponit expositionem sic dicens : « Ego reor erucam esse « incipientem in animo passionem, quæ « tarda est, et discurrere non potest. » Unde vult quod morosa cogitatio sit eruca. « Locusta autem quæ avolat et de- « vorat quidquid attingit, significat opus « instabile. Bruchus autem qui insi- « det, consuetudinem significat. Ru- « bigo vero quæ omnia consumit despe- « rationem. »
tuum. Ad Ephes. v, 14: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Ad Roman. xiii, 11: Hora est jam nos de somno surgere. Hos etiam vocat ebrios, quia peccato rationem habent ligatam, et maxime libidine. I Reg. 1, 14: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades. Isa. xxviii, 1: Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim! His dicit, « Expergiscimini. » I ad Corinth. xv, 34: Evigilate, justi, et nolite peccare. « Et flete, » sicut dicit Ambrosius : « Lacry- « mæ lavant delictum, quod voce pudor « est confiteri. » Psal. vi, 7: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Jerem, ix, 1: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte. Thren. iii, 48: Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei. « Et ululate. » Ululatus proprie luporum est, quando infausta voce querulas, et tristitiæ plenas voces emittunt, et hoc modo ululare dicitur pœenitens, quando tales emittit voces. Jerem. vi, 26: Accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
Quibus autem talem ululatum indicat, subdit: « Omnes, qui bibitis vinum, » temporalis scilicet gaudii et delectationis, « in dulcedine, » hoc est, pro dulcedine, quibus scilicet bibendi causa dulcedo vel voluptas est, et non necessitas. Prov. xxiii, 31 et 32: Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitio color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber. Et subjungit causam fletus et luctus, dicens : « Quoniam periit ab ore vestro: » quia aut vini sapor perit ab ore, quando aufertur : aut os perit a vini sapore, quando senescit et infirmatur. Psal. cxliv, 4: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
« Gens enim. » Hic explanat ea quæ metaphorice dixerat, et dividitur hæc
<--- Page Split --->
pars in duas, in quarum prima explanat terribilitatem eorum quæ dixerat. In secunda, ad pœnitentiam invitat, ibi, « Sanctificate jejunium. »
In prima harum tria sunt. Primum est ferocitas hostium. Secundum, defectus Sacerdotum, ibi, « Periit sacrificium. » Tertium, luctus omnium, ibi, « Luxit humus. »
Dicit ergo : « Gens enim. » Gens dicitur quæ generatione corrupta nihil amplius habet. Sap. xii, 10 et 11 : Quoniam non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum : semen enim erat maledictum ab initio, et naturalis malitia ipsorum. « Ascendet, » viribus scilicet tentationis et oppressionis. Deut. xxviii, 44 : Ipse, scilicet inimicus, erit in caput, et tu eris in caudam. « Super terram meam. » Per metonymiam terreni signantur per terram, super quos ascendit tribulatio. Isa. xxxii, 13 : Super humum populi mei, spina et vepres ascendent. « Fortis, » hoc est, in fortitudine propria confidens. Isa. xix, 4 : Rex fortis dominabitur eorum. « Et innumerabilis. » Sap. iv, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus.
Et subdens describit hostium ferocitalem :
« Dentes ejus, » quibus scilicet scindunt pauperes, « ut dentes leonis. » Secundum Naturales dentes anteriores divisores sunt, et significant majores principes qui dividunt omne quod bonum est in populo. Prov. xxx, 14 : Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. Leo autem ferocitatem significat, sive in hominibus, sive in daemonibus. Isa. xxvii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. « Et molares ejus ut ratuli leonis. » Iucisores dentes mandant cibum molaribus conterendum. Unde molares significant inferiores officiatos, vel daemonum, vel hominum, quia
omnia comminuunt. Job, iv, 10 : Rugitus leonis, et vox leena, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Catuli etiam leonis quia per se venari non possunt, quidquid a parentibus offertur, totum medullitus exsugunt et corroduit, sic et faciunt officiati inferiores. Psal. lvii, 7 : Molas leonum confringet Dominus.
Et subjungit de effectu :
« Posuit vineam meam in desertum. » Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est. Unde animæ fideles germinantes spiritualia gaudia, vineæ dicuntur, quas exterminant tyranni sæculares per subtractionem temporalium, spirituales autem per spiritualium omnimodam desolationem. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Habac. iii, 17 : Non erit germen in vineis. Ablatum est enim gaudium spirituale ab Ecclesia, et quod plus est, in desertum posuit, ut iterum non colatur. Unde, Isa. vii, 23, dicitur : Ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. In sollicitudinem enim temporalium quæ per spinas, et in tenacitatem avaritiae quæ per vepres intelligitur, omnia quæ in mundo sunt, conversa sunt.
Et subjungit de destructione dulcedinis virtutis : « Et ficum meam decorticavit. » Ficus stipitem virtutum significat, qui est charitas. Judic. ix, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulcedinem meam, qua utuntur dii et homines, fructusque suavissimos. Ista decorticata est, quando corticem humilitatis amisit. Mich. iii, 3 : Pellem eorum desuper excoriaverunt. « Nudans, » a gratuitis scilicet, « spoliavit eam, » supple, a virtulibus. Luc. x, 30 : Qui etiam despoliaverunt eum. « Et projecit, » quasi vilem et inutilem in terram, ut scilicet terrena concupisceret, et in Deo nullam haberet partem. Thren. 1, 9 : Deposita est vehementer, non habens consolatorem. « Albi facti sunt rami ejus. » Albi,
<--- Page Split --->
id est aridi : lignum enim album aren sed abscit, et albedo destitutionem naturalis significat caloris. Job, viii, 12 : Ante onnes herbas arescit. Rami ejus significant ramificatores virtutum in bona opera, qui aridi sunt quando fructum bonorum operum non ferunt. Jerem. xvii, 6 : Erit quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum.
Ex omnibus his concludit propositum: « Plange, » hoc est, ergo plange, « quasi virgo accincta sacco. » Saccus accingitur propter peneintiae asperitatem. Job, xvi, 16 et 17 : Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu. « Super virum pubertatis suæ, » quae scilicet virginitatem amisit, et delicias pubertatis non retinuit. Sic duæ tribus cum idolis virginitatem amiserunt, et delicias quas speraverunt in idolis, non retinuerunt. Prov. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Job, xxi, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
9
Et causam dicit planctus Sacerdotum : « Periit sacrificium. » Sacrificium est de aridis, ut de granis et farina, « et libatio de domo Domini, » supple, periit. De domo Domini autem dicitur, quia in domo Domini non offertur. Sacrificium autem aridum compunctionem spiritus significat. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Daniel. iii, 39 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. Libamen autem quod a gustando dicitur, prægustationem significat æternorum gaudiorum. Joel, ii, 14 : Sacrificium, et libamen Domino Deo vestro. Quæ duo videmus periisse ab Ecclesia, supple, et ideo, « luzerunt sacerdotes, » hoc est, sacræ dotes Dei, et sacra dantes. Causa autem luctus erat, quia non erat qui decimas vel primitias
offerret in templum, quibus sustentarentur. II Machab. iii, 16 : Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, menti vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. Dolent enim boni Sacerdotes, saquod sacrificia spiritualia in templo Dei dinon offeruntur. Et subjungit quam irrationabile sit quod plorant « ministri Domini. » Ministrorum enim Domini est lætari et exsultare si non esset culpa in subjectis, vel in vita propria. Isa. lxi, 6 : Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi : et dispensatores mysteriorum Dei. Horum enim lætari est, Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Et subjungit de planctu omnium, dicens :
« Depopulata est regio, » hoc est, populo inimico vastata, et hoc in Ecclesia est, quia populo divino destituta est. Isa. 1, 7 : Regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Et explanat hanc causam per partes, triticum scilicet, et vinum, et oleum, et lignum pomiferum. « Luxit humus.» Glossa, « Habitatores hu- « mi qui mercedem de humo sperabant.» Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte. « Quoniam devastatum est triticum, » litteraliter scilicet. Isa. xvii, 11 : Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. Triticum etiam est refectio verbi Dei, et refectio sacramenti, quæ vastata sunt, vel ita ut non sint, vel ut non digne sint. Judic. vi, 4 : Sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gaze : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel. « Confusum est vinum, » et litteraliter, et vinum etiam spiritualium gaudiorum. Isa. v, 4 : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labru-
<--- Page Split --->
scas. Isa. xvi, 10 : Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat. « Elanguit oleum, » litteraliter scilicet, et oleum pietatis quod ab Ecclesia deficit. De his dicitur, Deuter. xxvut, 38 et seq. : Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis, quia lorustæ devorabunt omnia. Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam, quoniam vaslabitur vermibus. Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo, quia defluent, et peribunt.
1 His autem ablatis, subdit de confusione laborantium :
« Confusi sunt agricolæ, » fructum solum. laboris scilicet non invenientes. Jacob, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. Agricolæ autem sunt Prælati et Prædicatores. I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis. Hi confusi sunt quando in populo fructum debitum non inveniunt. Jerem. xiv, 4 : Confusi sunt agricolæ, operuerunt capita sua. « Ululaverunt vinitores, » fructum scilicet vini non invenientes, eo quod destructa est vinea. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Hoc autem spiritualiter est, quando ecclesiæ gaudia non profert populus, sed amaritudines peccatorum, et sæcularium negotiorum. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
Super quo sic confusi sunt, subdit : « Super frumento, » scilicet ablato, quod est refectio hominum, « et hordro » ablato, quod est cibus jumentorum. Isa. xxxii, 11 et 12 : Accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Isa. xv, 6 : Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Frumen-
tum autem est refectio spiritualis, quæ clericis et religiosis proponenda est. Hordeum autem quod grossum et asperum est, grossam signat doctrinam corporalibus similitudinibus propositam, quæ laicis exhibenda est sicut jumentis. In signum hujus panibus hordeaceis pavit Dominus turbas 1. Et cum laica peteret panem delicatum, respondit Dominus : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus 2.
Et subjungit de sterilitate in generali : « Quia periit messis agri, » hoc est, omnis fructus bonorum operum. Isa. xvi, 9 : Super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit, omnia scilicet auferentium. Isa. xvii, 11 : Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Et hoc ostendit per partes :
« Vinea confusa est, » et corporalis et spiritualis. Habac. III, 17 : Ficus enim non florebit : et non erit germen in vineis. Et hoc est quod sequitur : « Et ficus elanguit, » per peccatum scilicet, ne dulcem fructum virtutis proferre posset. Luc. xiii, 7 : Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam. « Malogranatum, » supple, elanguit et litteraliter et spiritualiter. Malogranatum significat collegiatas Ecclesias, in quibus multi sub uno tecto vivunt, mundissimo panno albo involuti per votum castitatis, et uno cortice teguntur per observantiam regiminis, et immunitates privilegiorum. Unde tintinnabula aurea et mala punica præcepit Dominus affigi tunicæ summi Sacerdotis in inferiora ora 3, ut tintinnabulum sonum doctrinae daret, malum punicum de custodia subditorum moneret. Unde, Cant. vi, 10 : Descendi in hortum mecum, ut viderem poma convallium, et inspicerem
<--- Page Split --->
si floruisset vinea, et germinassent mala punica. « Et palma » supple, elanguit. Palma autem, quia ex multis crescit, et non ex uno, et crescit ex multis sibi invicem implexis, Prælatos dignitatis superioris significat. Ad Hebr. v, 1: Omnis pontifex ex homibus assumptus, pro hominibus constituitur. Haec palma rectitudine stipitis, rectitudinem vitae signat; implexione multorum, signat connexionem virtutum: unde spatulis erectis et viridibus, virorem et rectitudinem signat virtutis. Unde Levit. xxiii, 40, præcepit Dominus ut tollant ramos ligni densarum frondium, spatulasque palmarum, et latentur coram Domino Deo suo. Elatæ autem, in quibus pendet fructus dactylorum utiles ministros significant, et officiatos dulcem fructum consolationis procurantes. Cant. v, 11: Comæ ejus sicut elatæ palmarum. Sicut enim coma capiti, ita officiati adhaerent Prælato. Psal. xci, 13: Justus, ut palma florebit. Job, xxix, 18: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. « Et malum, » arbor scilicet mala ferens, quæ salubris est in umbra, pulcherrima in flore, et suavissimam in fructu, et signat Ecclesiasticos viros in inferioribus dignitatibus constitutos, salubrem umbram defensionis, florem honestatis et fructum operis multum exhibentes. Cant. ii, 3: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gulturi meo.
Et subinfert generaliter de omnibus: « Et omnia ligna agri aruerunt » pomifera scilicet. In epistola Judæ, §. 12: Arbores autumnales, infructuose, bis mortuæ, eradicatæ. Tales enim hodie sunt qui videntur in Ecclesiis.
Ex omnibus his subinfert conclusionem intentam: « Quoniam confusum est gaudium a filiis hominum, » hoc est,
gaudii materia. Prov. xiv, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Thren. v, 16: Cecidit corona capitis nostri. Et praemittit, §. 15: Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. Et dicit: « A filiis hominum » qui rationales sunt. Gaudere enim in defectu boni bestialium hominum est. Prov. ii, 14: Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
« Accingite vos. » Dicit quatuor, qui scilicet plangant, et qualiter, et qua de causa, et ad quem converti debeant.
« Accingite vos, » armis scilicet pœnitentium, ut tentatori resistere valeatis. Prov. xxxi, 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Lumbos quidem, ne in libidinem pœnitentem titillarent: brachium, ut virtutum operibus hostem prosterneret. Ad Ephes. vi, 13: Accipite armatarum Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. « Et plangite, sacerdotes, » qui causam scilicet aliorum suscepistis. Unde de Domino summo nostro Sacerdote dicitur, ad Hebr. v, 7: Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum qui ponit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, in omnibus scilicet exauditus est pro sua reverentia. Job, xvi, 17: Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. « Ululate, ministri altaris, » peccatoribus scilicet compatientes. Matth. ii, 18: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus. « Ingredimini, » in templum scilicet, vel in Ecclesiam per pœnitentiam. Extra Ecclesiam enim oratio non auditur. Psal. xcix, 3: Introite portas ejus in confessione. Genes. xxiv, 31: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? « Cubate in sacco, » ut scilicet delicias in asperi-
<--- Page Split --->
tatem convertatis. Job, xvi, 16 : Saccum consuí super cutem meam, et operui cinere carnem meam. « Ministri Dei mei : » illi enim magis tenentur, et facilius exaudiuntur. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
Et subdit causam : « Quoniam interiit de dono Dei vestri, » de templo scilicet, vel Ecclesia, « sacrificium, » de aridis scilicet, « et libatio, » supple, de liquidis. Sacrificium autem significat id quod est in contritione spiritus oblatum : libatio vero quod in dulcedine charitatis et devotionis, quorum utrumque defecit ab Ecclesia. Daniel. iii, 38 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te.
1
Et subdit qualiter plangendum sit : « Sanctificate jejunium. » Jejunium sanctificatur quando a peccatis homo mundatur, et oratione et eleemosyna confortatur : sanctum enim et mundum est, et forte. Isa. lviii, 6 : Nonne hoc est majus jejunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, hoc est, peccata. De secundo, Tobie, xii, 8 : Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere. « Vocate ccetum, » ut omnes scilicet simul clament. Dicit enim Augustinus, quod « impossi- « bile est multorum preces non exaudi- « ri. » Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. « Congregate senes, » canitie mentis scilicet, ut pro vobis intercedant. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus : qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. « Et omnes habitatores terre, » hoc est, eos qui terrena dilexerunt, et modo pœenitent. Psal. xlviii, 3 : Quique terrigene, et filii hominum : simul in unum dives et pauper. Ad Rom. iii, 23 : Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. « In
domum Dei vestri, » supple, congregate eos, ut ex veneratione loci citius exaudiamini. Exod. ii, 5 : Locus in quo stas, terra sancta est. II Machab. iii, 18 : Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
« Et clamale ad Dominum, » ut intentio vocis magnitudinem doloris pœnitentium significet. Jona, ii, 8 : Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine. Baruch, iii, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anzius clamat ad te, Domine.
Quid autem clament, subdit : « A, a, a, diei ! » A hic non est littera, sed interjectio dolentis pro triplici vastitate, regni scilicet, sacerdotii, et populi : vel pro peccato omissionis, commissionis, et consuetudinis : vel pro peccato proprio, proximi, et incolatu miseriae : vel pro tribus plagis, fame scilicet, peste, et gladit. Jerem. 1, 6 : A, a, a, Domine Deus. Jerem, xiv, 13 : A, a, a, Domine Deus. Ezech. iv, 14 : A, a, a, Domine Deus. Septuaginta : « Heu, heu, heu, diei ! » Diei autem dicit, quia luce visitationis divinae, peccata manifestantur ad poenam. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Quia non timentur mala nisi sint propinqua, ideo subdit : « Quia prope est dies Domini, » ultionis scilicet divinae. Amos, v, 18 : Dies Domini tenebrae, et non lux. Isa. x, 3 : Quid facietis in die visitationis, scilicet Domini. « Et quasi vastitas a potente veniet. » A potente dicit ut nullus valeat resistere. Job, xxxi, 30 : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducentur. Job, ix, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est : si aequitas judici, nemo audet pro me testimonium dicere. Psal. lxxxviii, 9 : Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
<--- Page Split --->
16
Beneficia ecclesiastica non sunt indignis conferenda.
Et subdit de causa:
« Numquid non coram oculis vestris, » convincens ex proprio testimonio. « Numquid non coram oculis vestris, » vobis scilicet testificantibus, alimenta perierunt, » et supple, ex vestra culpa ? Hoc maxime potest dici Prælatis nostris, qui videntes quod pabula spiritualia perierunt ex inutilitate personarum, tamen bonos non vocant ad præbendas, sed malos. Habac. ut, 17 : Arva non afferent cibum. Isa. ut, 7 : Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum. « In domo Deinostri, » supple, periit « lætitia, et exsultatio, » hoc est, causa lætitiæ et exsultationis, propter hoc quod et temporalia et spiritualia ablata sunt. Isa. xxiv, 7 et 8 : Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Et hæc quidem de hominibus, et subdit de jumentis:
« Computurerunt jumenta in stercore suo, » litteraliter quidem, quia pascua non habentia jumenta, in stabulo, loco scilicet stercorum, contabuerunt, sicut etiam propter defectum spiritualis pabulli, jumenta, hoc est, laici, in stercore temporalium et vitiorum computrescunt. Thren. iv, 5 : Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. « Demolita sunt horrea. » Septuaginta : « Dissipati sunt thesauri ; » propter quod patet quod demolita est correpta penultima. Moliri enim ex insidiis est malum parare : demolitum autem esse, mola tribulationis ad minima confractum. Horrea autem ista grana Ecclesiæ reservantia, animæ sunt Doctorum, de quibus dicitur in Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud : quæ nunc demolita sunt, quia non est quod inveniatur in eis nisi vanitas, quæ
per zizaniam significatur, cum tamen dicat Dominus, Malach. iii, 10 : Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea. « Dissipatae sunt apothecae. » Apotheca dicitur reservatorium alimentorum ad cibum sufficienter paratorum, quæ in Ecclesia nec temporaliter nec spiritualiter deesse deberet, aliter enim destituitur ministris domus Domini. Unde Rebecca invitans servum Abrahæ, dixit : Palearum et fæni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum 1. Genes. vi, 21 : Tolles tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Et subjungit causam : « Quoniam confusum est triticum. » Confusum dicitur triticum, quando confusi sunt sperantes in tritico, eo quod in eo nihil inveniunt. Thren. n, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis : cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum, hoc est, Ecclesiarum in quibus nutrita sunt.
Et ab eis quærit testimonium, subdens :
« Quid ingemuit animal? » Alia translatio, « cur, » et animal dicitur, vel litteraliter, vel animalis homo qui in thesauris Ecclesiæ non invenit pabulum. Unde translatio Septuaginta : « Quid reponemus ? » Jerem. xiv, 12 : Gladio, et fame, et peste consumam eos. « Mugierunt greges armenti, » simplices scilicet de populo : mugiendo enim petunt cibum, et non habent, nec datur eis, quia non est. I Reg. vi, 12 : Ibant in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, hoc est, ad domum solis, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes. Nullo autem respondente, ipsemet re-
<--- Page Split --->
spondet : « Quia noz est pascua eis : » propter hoc scilicet et animal ingemuit, et greges mugierunt. Dicitur autem pascua, pascua, et pascua, pascuorum, quia heteroclitum est. Jerem. xiv, 5 : Cerva in agro peperit, et reliquit : quia non erat herba. « Sed et greges pecorum disperierunt, » fame scilicet consumpti, quia pastores pabulum non habebant. Ezech. xxxiv, 5 : Dispersa sunt oves mea, eo quod non esset pastor, scilicet qui pasceret eas. Propter hoc Petro dixit Christus, Joan. xxi, 17 : Pasce oves meas. Et ter dixit ut pasceret, verbo scilicet, et exemplo, et temporali subsidio.
et malum opus significat in propatulo factum, « succendit omnia ligna regionis, » eos scilicet qui in saeculo videbantur virentes. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum.
« Sed et bestia e agri, » hoc est, agrestes, qui signant laicos, « quasi area sitiens imbrem, » supple, sanae doctrinae et gratiae. Jerem. xiv, 3 : Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua : confusi sunt et afflicti. « Suspexerunt ad te, » petentes scilicet gratiam. Isa. xxxviii, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Psal. xli, 1 : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. « Quoniam exsiccati sunt fontes aquarum. » Litteralis sensus planus est. Spiritualiter autem fontes aquarum sunt Doctores Scripturarum, qui licet habeant Ecclesiae doctores Eccelesie confirmas comparanut.
Et subdit ad quem debeant converti:
« Ad te, Domine, clamabo. » Nullus enim potest auxiliari nisi tu. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos dirigamus ad te. Et causam clamoris subjungit : « Quia ignis, » hoc est, vastatio hostis, « comedit speciosa deserti. » Glossa, « Plana camporum, « aut prata, vel quaelibet loca herbis vi- « rentia quae pascua dabant jumentis. » Et hic ignis ignem libidinis significat, qui comedit desertum a gratia, et omnem consumit virtutis virorem. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. « Et flamma, » quae lucens est,
<--- Page Split ---> Propheta Judæis crudelitatem hostium suorum denuntiat, et quam terribilis erit ipsis dies illa : quapropter ad pænitentiam eos hortatur : et conversis magnam pollicetur Dominus prosperitatem, seque daturum spiritum suum super omnem carnem, et magna prodigia ante Diem Domini magnum et terribilem ; eritque salvus omnis qui invocaverit nomen Domini.
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis : quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Quasi adspectus equorum, adspectus eorum : et quasi equites sic current.
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prœlium.
A facie ejus cruciabuntur populi : omnes vultus redigentur in ollam.
Sicut fortes current : quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Unusquisque fratrem suum non coarctabit: singuli in calle suo ambulabunt : sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum 1.
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui : quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia, et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde : et quis sustinebit eum 2 ?
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra : et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia 3.
Quis scit si convertatur 4, et ignoscat, et relinquat post se bene-
<--- Page Split --->
dictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum 1,
Congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera : egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo : et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?
Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis : et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti : quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem ju-
stitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
Et comedetis vescentes, et saturabimini : et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum : et non confundetur populus meus in sempiternum.
Et scietis quia in medio Israel ego sum : et ego Dominus Deus vester, et non est amplius : et non confundetur populus meus in æternum.
Et erit post hæc : Effundam spiritum meum super omnem carnem 2 : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Et dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem 3, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Et erit : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 4 : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.
<--- Page Split --->
IN CAPUT II JOEL
ENARRATIO.
« Canite tuba. » Hic vocat ad pœnitentiam. Et dividitur in tria. Primo enim ponit terrorem hostium, ut concutiantur corda. Secundo, docet pœnitentiae modum pro impetranda venia, ibi, y. 12 : « Nunc ergo dicit Dominus : Convertimini. » Tertio, respondet pœnitentibus verba consolatoria, ibi, y. 18 : « Zelatus est Dominus terram suam. »
In primo duo sunt, scilicet propositio terroris, et conclusio ex hoc, quod magna et terribilis erit judicii dies, ibi, in fine y. 11 : « Magnus enim dies. »
In primo ex duodecim sumit terrorem, quae per ordinem dicentur in littera.
lectores. II ad Corinth. vii, 8 et 9 : Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : nisi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit ; nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Isa. xxiv, 19 et 20 : Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra. Psal. lix, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritione ejus, quia commota est. Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terra.
Et subdit secundum paragraphum, in quo hujus fletus dicit causam :
« Quia venit dies Domini, » judicii scilicet, quod tripliciter exercetur, temporaliter scilicet, per hominem hostem : æternaliter in anima, in morte cujuslibet, per hostem dæmonem : et universaliter in die judicii, per exercitum dæmonum et Angelorum. Habac. ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Prov. vi, 34 : Zelus et furor viri non parcer in die vindictæ. « Quia prope est. » Glossa, « Non differtur. » Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Jacob. v, 9 : Judex ante januan assistit.
Dicit ergo : Ex quo tot mala ventura sunt per erucam, et bruchum, locustam, et rubiginem, supple, ergo, « Canite tuba, » vel prædicatores, vel Angeli vocantes ad judicium. Osee, vim, 1 : In gulture tuo sit tuba. Isa. lviii, 1 : Quasi tuba exalta vocem tuam. « In Sion, » ut scilicet in Sion congregentur ad plangendum. Psal. cxxxvi, 1 : Sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Thren. 1, 4 : Viae Sion lugent. In Ecclesia enim plangendum est, et extra Sion planctus non exauditur. « Utulate in monte sancto meo, » templo scilicet, pro amisso regno et sacerdotio. Isa. ii, 14 : Dies Domini exercituum super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo : sicut et in Ecclesia sublimitas speculationis, et altitudo sanctitatis disperierunt. « Conturbentur, » ad pœnitentiam scilicet, « omnes habitatores terrae, » id est, terra di-
Et describit mala dioi :
« Dies tenebrarum, » privans scilicet luce gaudii. Jerem. iv, 23 : Adspecxi calos, et non erat lux in eis, hoc est, qui in sublimitate coelesti ambulabant et in mundo fulgebant. « Et caliginis. » Caligo dicitur obscuritas densa aeris, quae fit ex pulvere terrestri incenso per modum nubis elevato, et significat fumum peccatorum qui tunc elevatur ante judicem. Job, ni, 5: Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis : occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Sap. xvii, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Exod. x, 21 : Sint tenebrae super terram Ægypt-
<--- Page Split --->
ti tam densæ, ut palpari queant. Dicitur etiam « tenebrarum, » propter ignorantiam, quia prævideri non potest. Job, III, 23: Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. « Caliginis » autem dicitur, quia nescit homo quam sententiam reportabit. Eccle. IX, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. « Dies nubis. » Nubes hic dicitur obscuritas irati judicis, ex qua in peccatores tonitrua comminationum, grandines maledictionum, et fulgura sententiarum procedunt. Sap. v, 22, 23: Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines. « Et turbinis. » Turbo hic dicitur sententia involvens, et rapiens, et in penam trahens. Nahum, I, 3: Dominus in tempestate et turbine via ejus. In tempestate, quantum ad iram. In turbine, quantum ad sententiae involutionem.
Et subdit qualiter omnes operiet : « Quasi mane expansum super montes. » Quod dicit, exponitur a Hieronymo sic : « Radius matutinus citius tangit montes, « et paulatim crescens etiam campos il- « lustrat, et sic claritas judicii Domini a « sublimibus incipit. Sap. vi, 7 : Po- « tentes potenter tormenta patientur. Et « sic usque ad plana subditorum de- « scendit. Jerem. iv, 24 : Vidi montes, et « ecce movebantur : et omnes colles con- « turbati sunt. » Alia expositione est, quod mane dicatur matutina nebula, quae cacumina montium operit, et tenebris involvit. Sic enim tunc tenebris tristitiae involventur peccatores. Osee, v, 1 : Facti estis... rete expansum super Thabor. Unde, Isa. xm, 2 : Super montem caliginosum levate signum. Mons caliginosus dicitur caligine oppressus.
Et in tertio paragrapho subdit eorum quae de die dixit explanationem :
« Populus multus, » exercitus scilicet Chaldeorum, vel daemonum, vel etiam
Angelorum bonorum, qui ministrabunt in judicio. Habac. I, 6 : Ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram, et velocem, ambulantem super latitudinem terræ. « Et fortis, » cui nullus resistat. Habac. I, 12 : Domine, in judicium posuisti eum : et fortem ut corriperes, fundasti eum, hoc est, tu posuisti ut judicium tuum per eum exerceres, et fortem fundasti eum ut peccatores per eum corriperes. « Similis ei non fuit a principio, » in fortitudine scilicet. Ante Chaldeos enim et Assyrios nulla fuit similis fortitudo. Similiter daemonum fortitudini nihil comparatur in inferioribus. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ compáretur ei, qui factus est ut nullum timeret. Isa. xix, 4: Tradam Ægyptum, hoc est, peccatores, in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. « Et post eum non erit, » non simpliciter, sed « usque in annos generationis, » Medorum scilicet et Macedonum, « et generationis, » supple, Romanorum, per quos omnes daemones signantur. Matth. xm, 39 : Generatio mala, et adultera. Prov. xxx, 14: Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut cojnedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Et in quarto paragrapho ostendit de effectu :
« Ante faciem ejus, » hoc est, ante præsentiam ejus, judicis scilicet et exercitus, « ignis vocans.» Hieronymus: « Quia « quidquid attigerit quasi vorax flamma « consumit. » Psal. xcv, 3: Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Isa. xxx, 27: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. « Et post eum exurens flamma. » Ribaldorum enim et nebulonum multitudo sequi consuevit, quæ quæque vilia tollit, quæ exercitus dimisit. Isaxxxm, 12: Erunt populi quasi de incendio cinis, spina congregatae igni com-
<--- Page Split --->
burentur. Matth. xm, 30 : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Psal. cv. 18 : Flamma combussit peccatores. « Quasi hortus voluptatis, » scilicet in amenitate viridium, pulchritudine florum, et ubertate fructuum, « terra, » supple, fuit disposita « coram eo, » hoc est, antequam exercitus veniret, ita quod nullius rei indigentia fuit in terra. Universa terra irrigabatur sicut paradisus 1. Cant. v, 13 : Emissiones tuæ paradisus. Hortus enim voluptatis paradisus est. Unde Genes. 11, 8, secundum translationem Septuaginta, « Plantaverat Dominus « Deus paradisum in Eden 2. » Eden deliciæ interpretatur. « Et post eum, » exercitum scilicet Chaldæorum, vel dæmonum, « solitudo deserti, » supple, est omnibus depopulatis. Jerem. iv, 23 : Adspeczi terram, et ecce vacua erat, et nihilì. Psal. cvn, 34 : Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitanJudiciumDei tium in ea. Isa. vi, 11 et 12 : Terra nullus effuget. relinquetur deserta. Et longe faciet Dominus homines. « Neque est qui effugiat eum, » judicem scilicet et exercitum. Amos, 11, 14 : Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam.
eruat. « Et quasi equites, » supple, super veloces equos ascendentes, « sic current : » de loco scilicet ad locum, ut omnia capiant. Habac. 1, 8 : Diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Et subdit sextum paragraphum de tumultu quadrigarum portantium cibos, et arma:
« Sicut sonitus quadrigarum, » supple, sonat, ita scilicet sonabunt « super capita montium,» quia etiam altissima et munitissima loca operient, nec locus est quem non capiant, unde glorians dicit rex Assyriorum, Isa. xxxvii, 24 : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. Hoc etiam competit diabolo,cujus quadriga est peccatum cordis, oris, operis, et consuetudinis, qua capita montium, hoc est, superborum ascendit. Isa. v, 18 : Væ qui trahitis, iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! De montibus autem dicitur, Job, xxviii, 9 : Subvertit a radicibus montes. « Exsilient, » de loco suo scilicet ad locum alium, « more locustarum, ut dicit Hieronymus, saliet qua- « si cervus claudus 3. » « Sicut sonitus flammæ ignis,» qui similis est tonitruo. Quando enim ex re combusta vapor terrestris egreditur cum impetu, flammam percutit, et tumultum ad modum tonitrui facit ; et ita in tumultu venit ille exercitus, sive hominum, sive dæmonum. Isa. v, 30 : Sonabit super eum in die illa sicut sonitus moris. Eccli. xlviii, 18 : Vox tonitrui ejus verberabit terram. « Devorantis stipulam. » Stipula dicuntur peccatores, quia apti sunt igni. Isa. 1, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,
Et subdit quintum paragraphum de fremitu :
« Quasi adspectus equorum, adspectus eorum,» supple, erit. Prov. xix, 12 : Sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Jerem. viii, 16 : A Dan auditus est fremitus equorum ejus, a voce himnituum pugnatorum ejus commota est omnis terram : in furore obstupefacies gentes. Fremdentes enim, et frementes, et Chaldæi, et dæmones irruunt in peccatores. Isa. v, 29 : Et frendet, et tenebit prædam : et amplexabitur, et non erit qui
<--- Page Split --->
et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
Et septimo, subjungit de instructione ad bellum : « Velut populus fortis, » fortitudine scilicet utens pro jure. Sap. u, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. « Praeparatus ad proelium, » hoc est, omnibus armis et praeparamentis instructus, sicut est ars bellica, et exercitium, et hujusmodi. Job, xxxix, 25 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. I Reg. xvii, 33 : Hic vir bellator est ab adolescentia sua.
Et subjungit in nono paragrapho de impetu:
« Sicut fortes current. » Fortes dicit, qui non lassantur. Isa. v, 26 et 27 : Ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo : non dormitabit, neque dormiet. Daemon enim semper discurrit ad nocendum, sicut et tyrannus. « Quasi viri bellatores, » hoc est, scientes bellum et audaces, « ascendent murum, » hoc est, munitiones spirituales et corporales. Isa. xxi, 3 : Dies interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Jerem. lii, 14 : Totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum.
Et subdit in octavo paragrapho de cruciatu :
« A facie ejus » hoc est, a praesentia ejus, « cruciabuntur populi. » Unde de locustis, Apoc. ix, 5 et 6, dicitur : Cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. « Omnes vultus redigentur in ollam. » Loquitur hoc ad modum locustarum, ut dicit Hieronymus, quae quando elevantur, irruunt in facies hominum, et dimordentes vultum, luridam nigredinem inducunt, ac si facies lepra combusta sit. Isa. xiii, 8 : Faciens combustae vultus eorum. Quod spiritualiter daemones in anima faciunt, imaginem Dei deformantes. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum. Et ibidem, iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manum figuli ?
Et subjungit in decimo paragrapho de ordine pugnantium :
« Viri, » viriles scilicet, « in viis suis gradientur, » ordinate scilicet, ut quilibet locum suum custodiat, ne exercitus dividi possit. Job, xli, 6 et 7 : Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis sese prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. « Et non declinabunt a semitis suis. » Semite dicuntur officia militum in exercitu, scilicet ut sagittarius suum custodiat officium, satelles suum, dux suum, et miles suum. Jerem. xlvi, 22 : Cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei.
« Unusquisque fratrem suum non coarctabit, » impediendo scilicet, sed promovebit ad bellum, propter quod dicitur, Matth. xii, 26, et Luce, xi, 18 1, quod Satanas in Satanam non est divisus, quia sicut hic dicit Glossa, « in « hoc se promovent, quod ad peccatum « inducant. » Et hoc est quod sequi-
1 Matth. xii, 26 : Et si Satanus Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
Luc. xi, 18 : Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ?
<--- Page Split --->
tur. « Singuli in calle suo ambulabunt. » Glossa, « Proprium implentes « officium, quae officia non sunt nisi « impugnationis et tentationis. » Dicit Hieronymus, quod « hæc etiam faciunt « locustæ ordinate volando, et vias suas « custodiendo. » Prov. xxx, 27 : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. Propter quod dicitur, Cant. vi, 9 : Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Et subjungit in undecimo paragrapho aviditate de ad prædam :
« Sed et per fenestras cadent, » non exspectantes scilicet ostii apertionem, « et non demolientur, » passive scilicet, hoc est, demolitionem ex casu non sentient aviditate rapiendi. In spirituali autem impugnatione, fenestre sunt apertiones sensuum. Jerem. ix, 21 : Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras.
« Urbem, » supple, munitam, « ingredientur, » quasi sine obstaculo. Jerem, iv, 29 : Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universæ urbes derelictæ sunt. Munimenta enim hujusmodi capit diabolus, quando etiam verticem rationis expugnat. Eccle. ix, 14 : Civitas parva, et pauci in ea viri : venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. « In muro current, » ad murum scilicet dissipandum : qui murus significat munimenta sanctorum patrum et præceptorum. Thren. ii, 5 : Præcipitavit omnia mœnia ejus : dissipavit munitiones ejus. « Domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. » Hieronymus : « Sicut fur intrans « per fenestras solet occulte rapere ; sic « illi clausis januis non timore, sed præci- « pitati audacia, per fenestras aviditate di- « ripiendi intrant. » Joan. x, 1 : Qui non
intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Istum modum, ut dicit Hieronymus, etiam locustæ tenent, sicut dicitur Exod. x, 13 et 14 1.
Et subjungit in duodecimo paragrapho de multitudine, quæ scilicet terram movet et cœlum claudit, ac si nube spississima obvolutum sit.
« A facie ejus, » hoc est, a præsentia ejus, « contremuit terra, » hoc est, terreni : « moti sunt caeli, » hoc est, celestes, id est, Sancti. Isa. xii, 13 : Super hoc cœlum turbabo : et movebitur terra de loco suo. Jerem. ii, 12 : Obstupescite, caeli, super hoc. « Sol et luna obtenebrati sunt, » « non luminis amis- « sione, ut dicit Hieronymus, sed quan- « do locustæ de loco ad locum trans- « eunt, sua multitudine solent radios « solis a terra excludere, et terram qua- « si nubes obumbrare, et ita vult quod « tantus fuerit exercitus, quod pulvis « elevatus, quasi nubes impedit solem « et lunam lucree super terram. » Vel, « sol et luna obtenebrati sunt, » quando nulla claritas gaudii in majoribus vel minoribus invenitur. Isa. xxxiv, 4 : Complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de fieu. Apoc. ix, 2 et 3 : Obscuratus est sol et aer de fumo putei : et de fumo putei exierunt locustæ in terram. « Et stellæ retraxerunt splendorem suum, » ex simili causa. Stellæ autem dicuntur singulares personæ claritatem dignitatis in populo hahentes, quæ splendorem hunc retraxerunt, vel tentatione diaboli, vel angustia hostis et tyranni. Isa. xiii, 10 : Stellæ caeli, et splendor earum non expandent lumen suum : obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Apoc. vi, 12 et 13 :
1 Exod. x, 13 et 14 : Mane facto, ventus urens levavit locustas, quæ ascenderunt super univer-
<--- Page Split --->
Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stelle de cælo ceciderunt super terram.
His omnibus adjungit adjutorium divinum, quia etiam Deus cum inimicis pugnabit contra eos.
« Et Dominus dabit vocem suam, » præcepti scilicet comminationis et terroris. Amos, 1, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Psal. xvni, 14 : Intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Terribilis enim vox est, quando præcipitur hosti quod impugnet ; et miser pec-
nur caro terretur, ne respicere audeat. Et 1 ad hoc est quod sequitur : « Ante faciem 1 tum exercitus sui. » Glossa, « daemonum qui sunt castra Dei, quia etiam ei nolentes militant. » Job, xxxvii, 5 : Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. « Quia multa sunt nimis castra ejus, » Dei scilicet ad subvertendos peccatores. Sap. v, 18 : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Et ibidem, 7. 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. « Quia fortia, » ex sententia divina confortata. Et ideo dicuntur multa nimis et fortia, quia omnibus prevalentia. Luc. xi, 21 : Cum fortis arnatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Thren. 1, 16 : Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. « Et facientia verbum ejus, » hoc est, Domini : non enim sine obedientia etiam daemones super homines habent potestatem, sicut patet, Job, 1 et ii. Psal. cit, 20 : Benedicte Domino, omnes Angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Ex omnibus his concludit : « Magnus enim dies Domini, » judicii scilicet. Magnus autem dicitur virtute constringendi inimices. Nahum, 1, 3 : Dies magna, et amara valde. Et hoc est quod
sequitur : « Et terribilis valde, » propter sententiam condemnationis. Ad Hebr. 'xii, 21 : Ita terribile erat quod videbatur, quod Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. « Et quis sustinebit eum? » Malach. iii, 2 : Quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? de propriis scilicet meritis habens fiduciam.
« Nunc ergo dicit Dominus. » Invitat hic ad pœnitentiam, et dicit duo, scilicet quare, et qualiter convertendi sint, et ad quem. Secundo, quam generaliter, et quam instanter sit petenda venia, ibi, 7. 15 : « Canite tuba. »
In primo dicit tria. Primo et secundo adjungit causam, quare ad Deum convertendi sint.
« Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me. » Convertimini dicit, quia non vult mortem peccatoris. Eccli. xii, 3 : Altissimus odio habet peccatores, et miseritus est pœnitentibus. Ezech. xxxiii, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat? « Ad me, » misericordem scilicet. Jerem. xv, 19 : Propter hoc dicit Dominus : Si converteris, scilicet ad me, convertam te. Perversus est enim qui ad Dominum non est conversus. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. « In toto corde vestro, » ut cor vestrum sit totum, idque quadrupliciter, scilicet ut sit indivisum, integrum, perfectum, et omnia sua intra se continens. Indivisum ad Deum adunatum, Osee, x, 2 : Divisum ad eos, ex toto corde.
<--- Page Split --->
totum ordinem corporis. Matth. xxii, 37: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. « Corde » autem dicit, ut de profundis visceribus fiat conversio : profundissimum enim est cor. Unde etiam in Psalm. cxxix, 1, dicitur : De profundis clanavi ad te, Domine. Quando ex profundis pœenitens non convertitur, inanis ac ficta reputatur penitentia. Cor etiam ex fortissima carne est, et multis nervis ligatum : in quo notatur, quod fortissime teneat conceptam conversionem, et fortissime sit alligatus Deo, quasi impossibilis ad separationem. De primo, Eccli. xxı, 17 : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. De secundo, Act. xx, 22 : Alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem. Isa. vııı, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. « Vestro » autem dicit, non alieno, sicut hi qui ore convertuntur, et corda eorum vagantur circa diversa. Vel, « vestro » dicit, ut faciamus quod in nobis est. Prov. xxııı, 26 : Præbe, fili mi, cor tuum mihi. « In jejunio. » Glossa, « ut in futuro saturemi-
ni. » Bernardus : « Non magnum est ut « venter jejunet usque ad rugitum, qui « sæpe repletus est usque ad vomitum. » II ad Corinth. xi, 27 : In jejuniis multis. « Jejunio enim mortificantur pestes cor. « poris,» ut dicit Beda. Psal. xxiv, 13: Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in jejunio animam meam, hoc est, animalitatem meam. Matth. xvıı, 20 : Hoc genus, dæmoniorum scilicet, non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. Unde Ninivitæ jejunio propitiationem invenerunt 1. Et Levit. xvi, 29, dicitur : Affligetis animas vestras, in jejunio scilicet. Et illa dies vocabatur propitiationis, quia in jejunio propitiatio Dei inveniebatur. « Et in fletu. » Glossa, « ut in futuro « rideatis. » Joan. xvi, 20 : Plorabitis, et flebitis vos. Matth. v, 5 : Beati qui lu-
gent. Luc. vi, 21 : Beati qui nunc fletis : quia ridebitis. Thren. 1, 2 : Lacrymæ ejus in maxillis ejus. « Et in planctu. » Glossa, « ut in futuro consolemi- « ni. » Plancus autem est compositum lamentum ex vocibus querulis, significantibus causas doloris. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
« Et scindite corda vestra. » Scinditur quod violenter et difficulter separatur, et ita vult, quod violentiam faciamus nobis, ut cor separetur a delectabilibus peccatorum præteritorum. Et hoc est idem quod contritio cordis, quando scilicet in minima scinditur cor, et ubique separatur a peccato. Jerem. iv, 19 : Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Venter cordis dicitur memoria peccatorum, quæ dolore plena debet esse et scissionibus, et cor debet esse turbatum in omni sensu vitæ. Unde Glossa : « Scindite, « hoc est, aperite corda vestra per confes- « sionem.» Corda enim quasi utres sunt plena peccatis, et nisi scissa fuerint sponte rumpentur. « Et non vestimenta vestra. » Mos Judæorum erat tempore tristitiae scindere vestimenta, et hoc hic interdicti, ne in exteriori apparatu tantum pœenitere videantur, quod hypocritarum est. Matth. vi, 16 : Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Quidam dicunt, quod vestimenta virtutum non sunt scindenda. Eccle. ix, 8 : Omni tenpore sint vestimenta tua candida. Et hæc expositio non est ad propositum.
Et subdit ad quem convertantur :
« Et convertimini, » supple, sic, « ad quatuDominum Deum vestrum, » ad Dominum remuneratorem scilicet, quia dives est. Ad Roman. x, 12: Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum, Deum scilicet propitiatorem.
<--- Page Split --->
Mich. vii, 18 : Quis Deus similis tui, qui auferis iniquitatem ? Nostrum autem benefactorem. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum.
Et subdit causam quare ad Dominum converti debeant :
« Quia benignus. » Aristoteles in magnis Moralibus dicit, quod « bonitas et « benignitas non sunt virtutes, sed dis- « positiones ad virtutem : bonitas enim « est cordis diffusio in omni pncentia « boni, benignitas autem est quando per « ignem amoris bonum ejus large fluit « in alia. Unde dicitur benignitas quasi « bona igneitas. » Deut. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Ad Rom. ii, 4 : An ignoras quoniam benignitas Dei ad pcnitentiam te adducit ? Bonus enim et benignus est in seipso.
Et subjungit qualis sit ad nos : « Et misericors est, » effectu scilicet in miseriae ablatione : statim enim aufert miseriam ab afflictis. Jacob. ii, 13 : Superexaltat misericordia judicium, et in ira non obliviscitur misericordiae. Psal. lxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira misericordias suas ? Habac. iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. « Patiens, » dissimulando scilicet peccata hominum, et exspectando ad pcnitentiam. Eccli, v, 4 : Altissimus est patiens redditor. Augustinus : « Quid faciet de illo desuper inspectore, « quem latere nihil potest, qui tanto vi- « det patientius, quando sapientius? » Nec dicitur patiens, quod passio cadat in ipsum, sed quod exhibet patientis effectum. « Et multae misericordiae, » hoc est, multiplicis. Quaecunque enim peccata sint, dimittit, et non uno bono, sed multiplicibus exornat. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum : quoniam multus est ad ignoscendum. Jona, iv, 2 : Scio quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et multe miserationis, et ignoscens super malitia. Et hoc est quod hic sequitur : « Et
præstabilis super malitia, » hoc est, facile præstans veniam super malitia præterita, ei qui vere est pœnitens. Luca, vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Mich. vii, 19 : Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Jerem. xxxi, 34 : Propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
Et subdit de sollicitudine tardæ conversionis, et est ac si dicat illud Isaie, lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri polest : invocate eum, dum prope est. Et illud Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Si enim tardaveris et Deum quæsieris, quando longe est, « Quis scit si convertatur, » ab ira scilicet ad misericordiam? Licet enim verum sit quod dicitur, Ezech. xviii, 21, 22, quod quacumque die peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : tamen valde incertum est, utrum ei qui pœnitentiam differt usque ad ultimam ætatem, vel infirmitatem, Deus gratiam gemendi dare velit. In tali enim casu dicit Gregorius, quod « qui non vult cum « potuerit, justum est ut infligatur ei non « posse cum voluerit. » Prov. 1, 24 et seq. : Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. « Et ignoscat, » scilicet Deus : hoc est, quis scit si ignoscere velit, quia quamvis certum sit quod contrito ignoscat, tamen incertum est utrum aliquis vere contritus sit. Eccle. vii, 14 : Nemo potest corrigere quem ille despexerit. II Machab. ix, 13 : Orabat hic scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus Unde, Genes. iv, 5 : Ad Cain, et ad munera illius, non respexit Deus. Et Num. xvi, 15, Moyses de qui-
<--- Page Split --->
busdam dixit : Ne respicias sacrificia eorum. « Et relinquat post se benedictionem, » hoc est, Quis scit si Deus post tardationem pœentientiae relinquat benedictionem et non maledictionem. Indignus enim benedictione videtur, qui motioni divinae non statim obtemperat. Prov. i, 28 : Tunc invocabunt me, et non exaudiam : mane consurgent et non invenient me. « Sacrificium, et libamen Domino Deo vestro, » hoc est, Quis scit si talem dabit benedictionem, per quam efficiamur sacrificium et libamen Domino Deo nostro. Sacrificium per contribulatum cor, libamen autem per dulcissimum gustum virtutis. Quibusdam enim dicit, Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Job, xlui, 7 : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos. Et post pauca dicit, quod non recipiet sacrificium ab eis 1.
« Canite tuba'in Sion, » Postquam dixit, qualiter pœenitendum est, subjungit de generalitate pœenitentium, et qualiler a deliciis abstinendum sit, et qualiter plangendum, et quid in planctu dicendum. Et ista sunt quae hic dicuntur per ordinem :
« Canite tuba in Sion, » accusativi casus, hoc est, in Sionem, vocando scilicet ut ante Dominum plangant. In Sion enim sive in Ecclesia planctus auditur, et non extra. Psal. lxxxvi, 3 : Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. « Sanctificate jejunium. » In praehabitis dictum est, quomodo jejunium sanctificatur confortatione et munditia. Et ibi dictum est, qualiter tuba canitur. Jona, ii, 5 : Praedicaverunt jejunium, et induti sunt saccis a majore usque ad minorem. « Vocate coitum. » Coitus hic vo-
catur congregatio majorum, qui regebant populum, ut qui primi fuerunt in peccatis, primi etiam sunt in pena. Genes. xlix, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.
« Congregate populum, » non tam in unum locum, quam in unum cor : unde Glossa, « ut qui dispersus erravit a Deo, « congregatus in unum Deo placeat. » Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus. Ambrosius super Luc. xi, 23, super illud : Qui non colligit mecum, dispergit. « Opus Dei, congregare est : opus « autem diaboli, dispergere. « Sanctificate Ecclesiam, » ut merito sanctitatis Ecclesiae facilius impetretis. Eccli. xxiv, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea. Et ibidem, yj. 3 et 4 : In plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. « Coadunate senes. » Glossa, « non tam aetate quam « sapientia, quorum scilicet consilio san- « c tificationem ordinetis. » Alia Glossa : « Senes aetate jubentur adunari, ut sal- « tem in extremo vita termino pœeni- « teant. » Maledicti enim sunt qui nec in extrema senectute revertuntur. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. II Paral. xvi, 12, de Asa dicitur, quod nec in infirmitate quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte contisus est 1. Et post pauca dicitur, quod mortuus est in unguentis meretriciis 3. « Congregate parvulos, » vel aetate vel humilitate. Marc. x, 14 : Sinite parvulos venire ad me :... talium est enim regnum caelorum. « Et sugentes ubera, » ut scilicet merito innocentium vobis parcatur : vel eos dicit sugentes, qui in contemplatione sugunt uberasapientiae. Glossa inducit hoc I Petri, ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac
1 Cf. Job, xlii, 8 et seq. 2 Il Paralip. xvi, 12 : Ægrotavit Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Domi-
<--- Page Split --->
concupiscite : ut in eo crescatis in salutem. Et illud Psal. vn, 3 : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. « Egrediatur sponsus. » Hic ostendit, quod tempore pœnitentiae abstrahantur a deliciis etiam licitis, ut facilius gratia impetretur. « Egrediatur sponsus de cubili suo. » Cubile a cubando dicitur, eo quod in eo ad amplexus cubatur. I ad Corinth. vn, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint. I Machab. 1, 28 : Omnis maritus sumpsit lamentum : et quæ sedebant in thor o maritali, lugebant.« Et sponsa de thalamo suo : » deliciæ enim in tristitiam convertendæ sunt. Eccle. un, 5 : Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. II Machab. iii, 19 : Accinctæ mulieres cilicis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam.
Et subdit de Sacerdotibus supplicantibus pro populo. In necessitate enim recurrendum est ad patres, maxime spirituales.
« Inter vestibulum et altare. » Vestibulum ante portam templi fuit, in quo Sacerdotes sacris vestibus induti ad altare accedebant : vel, « vestibulum est « porticus vestiens murum, » ut dicit Hieronymus. Altare autem duplex erat, altare interius quod erat altare incensi, et aliud extra templum quod erat altare holocaustorum, et inter interius et exterius jacebant sacerdotes deprecantes pro populo. « Plorabunt sacerdotes, ministri Domini, » inferiores scilicet levitæ : horum enim est pro populo deprecari, quia suscipiunt curam populi. Unde, Sap. xvii, 21, dicitur, quod properans homo sine querela, sacerdos scilicet summus, deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati : propter quod etiam quidam sacerdotes et ministri reprehenduntur, Ezech. xiii, 3 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis, vos
scilicet, murum pro domo Israel. De bonis autem e contrario dicitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate.
Quid autem orantes dicant, subdit :
« Et dicent : Parce, Domine, » fragilitati scilicet peccantium, « parce populo tuo, » hoc est, devotioni pœnitentium qui jam populus tuus sunt. Hieronymus tamen allegorice exponens hunc locum, dicit, quod « altare est crux, in « quo Christus obtulit seipsum : vestibu- « lum autem resurrectio, qua resurgens « indutus est lumine sicut vestimento. « Et inter hæc duo plorandum est, ut « scilicet per mortem nostrum destruat « peccatum, et per resurrectionem in- « duat nos justitia sicut lumine. » Ad Rom. vi, 23 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Exod. xxxu, 12 : Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. « Et ne des hæreditatem tuam in opprobrium. » Hæreditas ab hærendo dicitur, quia immobiliter ex jure adhæret possessori. Isa. xix, 23 : Hæreditas mea Israel. In opprobrium autem datur, quando ab inimicis, vel dæmonibus opprobrium patitur. Psal. xlii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Ita dico, ne des in opprobrium, « ut dominentur eis nationes. » Nationes dominantur quando nationum mores dominantur, ut scilicet Sanctus gentiles mores assumat. Thren. v, 8 : Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. Ostendit etiam ulterius blasphemiam quæ consurgit in Deum : « Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ? » Psal. iii, 3 : Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
« Zelatus est Dominus. » Hic tangitur consolatio pœnitentium, primo in temporalibus, secundo in spiritualibus, ibi;
<--- Page Split --->
y. 28 : « Et erit post hæc : Effundam. » Tertio, in ultione inimicorum, ibi, y. 29 : « Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis. »
In primo duo sunt, scilicet gratia, ad quam recipiuntur pœnitentes, et restitutio in præterito perditorum ut efficiantur abundantes, ibi, y. 25 : « Et reddam vobis annos.
In prima duo sunt, pœnitentium receptio, et receptorum in bonis omnibus fructificatio, ibi, y. 21 : « Noli timere, terra. »
In prima adhuc tria sunt, scilicet movens ad reconciliationem, receptio reconciliatorum, et ablatio inimicorum reconciliationem impedientium.
« Zelatus est Dominus terram suam, » per metonymiam, hoc est, homines terræ suæ : hujus enim meritum nostrum non fuit causa, sed zelus divini amoris. Isa. ix, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Isa. lix, 17 et 18 : Opertus est quasi pallio zeli. Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis. Et est idem quod dicitur, Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Et hoc est quod sequitur : « Et pepercit populo suo, » hoc est, indulsit peccatum. Luc. ii, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Exod. xxxn, 12 : Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Parcit autem dupliciter, scilicet culpam dimittendo, et reatum pœnæ æternæ in pœnam temporalem commutando, et etiam pœnæ expiativæ magnam partem dimittendo, quia pœnas dignas pro peccatis nullus solvere possit. Job, xi, 6 : Intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
licet populo et pœnitenti. Desiderio enim Sanctorum respondet Dominus per gratiae appositionem. Psal. ca, 24 : Respondit ei in via virtutis suæ. « Et dixit populo suo. » Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos : et in eos, qui convertuntur ad cor. Et specificat, subdens : « Ecce ego mittam vobis frumentum, » quod significat stabilimentum virtutis, « et vinum, » quod signat spirituale gaudium, « et oleum, » quod ministrat lumen veritatis in intellectu, et condimentum pinguedinis devotionis in affectu, et unctionem suavitatis in conscientia. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. « Et replebimini eis, » frumento scilicet, vino, et oleo, ita quod divisim referatur ad hæc omnia. Repletio autem saturitatem prementem sonat, ita quod inducit nauseam et vomitum, quod in bonis accipitur in eructatione verborum, et maxime in productione operum. Jerem. xxxi, 14 : Populus meus bonis meis adimplebitur. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
Et subdit de ablatione malorum, primo in communi, et postea in speciali :
« Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. » Est responsio ad id quod ante dictum est: « Ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes '. » Iniqui enim dominatores et captivatores multa sanctis inferunt opprobria. Psal. xliii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Isa. iv, 1 : Aufer opprobrium nostrum. Hoc enim Dominus aufert, quando aufert dominium inimicorum. Psal. cxvii, 22 : Aufer a me opprobrim, et contemptum : quia testimonia tua exquisivi. Et hic habetur, quod etiam dæmones faciunt opprobria consentientibus sibi.
<--- Page Split --->
procul fit a nobis, quando peccatum et vis daemonis a nobis aufertur, ita quod etiam tentatio provenit nobis ad profectum. Ad Rom. xvi, 20 : Deus paeis conterat satanam sub pedibus vestris velociter. Expellitur in terram inviam, hoc est, in peccatores, et desertam, quia peccatores invii sunt Angelis, et deserti a cultura virtutis. Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida. Facies diaboli, una ad Orientem est in his qui semper quaerunt oriri in dignitatibus saeculi. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Facies alia in avaris ad Occidentem est, qui in fine suo avariores sunt quam a principio. Prov. xxx, 16 : Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Et quo plus ponitur in lignis, eo magis æstuat. Isa. xxx, 33 : Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Utraque facies ad mare est, hoc est, ad saeculi amariudinein. Ambitio enim amara est, similiter et avaritia. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Utriusque putredo in fœtore peccati et infamia ascendit et inficit. Amos, iv, 11 : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
quando de intimis exsiliens, viret, floret, et fructificat. Lætatur, quando hanc amœnitatem ubique dilatat, et litteraliter et spiritualiter. Isa. xxxv, 1 et 2 : Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans. « Quoniam magnificavit Dominus ut faceret, » hoc est, magnificus Dominus magnifice et in magnis effluentiam suæ largitatis exhibuit, et ideo dicit, ut faceret, simpliciter, et non dicit hoc vel illud, quia hoc parum esset. Psal. cxxv, 3 : Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro... Dei perfecta sunt opera.
« Nolite timere, animalia regionis. » Respondet ad hoc quod in principio dictum est : Quid ingemuit animal 1 ? Et ideo consolatur animalia et silvestria et domestica : et consolatur animalia, hoc est, animales homines, « quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum. » Deserta dicuntur derelicta a cultu, ut ferant pastum animalibus : speciosa deserti sunt gramina in pastum animalium, quæ germinat desertum. Ezech. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Et hoc lignum significat fideles animas fructum virtutis producentes. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. « Ficus, et vinea dederunt virtutem suam, » in germinando, scilicet ficus in dulcedine virtutis, et vinea in jucunditate cœlestis gaudii. Cant. ii, 13 : Ficus protulit grossos suos : vi-
Post repressionem populi terræ, tangit reconciliationem populi sui :
« Noli timere, terra. » Et est responsio ad hoc quod dixit supra, Ignis comedit speciosa deserti ', sed modo confortatur, quia virtutem accipiet germinandi. « Noli timere, » scilicet mala præterita, quia indulta sunt. Isa. xi, 2 : Completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. « Exsulta, et lætare. » Terra exsultat,
<--- Page Split --->
neæ florentes dederunt odorem suum.
« Et filii Sion,» hoc est, totus populus ad Sion pertinens, secundum fidei speculationem. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut letantium omnium habitatio est in te. « Exsultate » corpore, « et laetamini » corde, « in Domino Deo vestro, » et non in aliquo alio bono. Habac. iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo Jesu meo. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. « Quia dedit vobis doctorem justitiae, » cœtum scilicet Prophetarum, et maxime Christum, qui dicit, Isa. lxiii, 1 : Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Isa. xxx, 20 et 21 : Non faciet avolare a te ultra doctorem tuum : et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via, ambulate in ea : et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. « Et descendere faciet, » Dominus de cœlesti scilicet beneficio, « ad vos, » hoc est, ad utilitatem vestram, « imbrem matutinum, » ad fecundanda semina, « et serotinum, » ad fructus maturandos, « sicut in principio, » antequam scilicet terra corrumperetur per peccatum. Thren. v, 21 : Innova dies nostros, sicut a principio. Spiritualiter autem, imber matutinus est doctrina Veteris Testamenti, serotinus vero doctrina Novi. Osee, vi, 3 : Veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus terræ. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ. Deuter. xxviii, 12 : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo.
« Et implebuntur aræ», » hoc est, agri, « frumento, » vel etiam animæ
fidelium frumento gratiæ et virtutum : « et torcularia, » id est, studiosi, qui quasi in torculari se premunt quotidie, « vino redundabunt, » cœlestis scilicet doctrinæ, et gaudii cœlestis. Redundare autem est per doctrinam et exempla ad alios effluere. Prov. iii, 10 : Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. « Et oleo, » quod significat unguentum devotionis et illuminationem veritatis et condimentum saporis spiritualis. Deuter. xxviii, 11 : Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ. II ad Corinth. ix, 10 : Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Osee, ii, 8 : Ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum.
« Et reddam vobis annos. » Tangit hic restitutionem præteritorum : « Reddam annos, » hoc est, fructus annorum in præterito ablatorum. Et hoc est vehemens argumentum, quod bona ablata per peccatum, reviviscunt per pœnitentiam. Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : Quidquid furto peribat, a me exigehas. « Quos comedit locusta, » inanis gloria scilicet, « bruchus, » pigritia, « et rubigo, » invidia, « et eruca, » carnalis concupiscentia. Hieronymus : « Per quot annos famem susti- « nuisti, per tot annos iterum duplicabo « fructus. » Job, xlii, 10 : Addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. Sic videmus in pœnitentibus, qui propter memoriam præteritorum peccatorum ferventiores sunt, et quotidie duplicant fructus operum. II ad Corinth. vii, 11 : Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderum, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhi-
<--- Page Split --->
buistis vos, incontaminatos esse negotio. Ecce quomodo pro uno bono perdito, septem surrexerunt. Hæ sunt septem spicae quæ pullulabant in culmo uno plenaæ atque formosæ 1. Sic dictum est, ad Rom. viii, 28, quod diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Et dicit Glossa, « etiam peccatum, quia per peccatum « ferventiores resurgunt penitentes. » « Fortitudo mea magna. » Hieronymus vult, quod hoc non referatur nisi ad erucam, dicit enim sic : « Eruca vix move- « tur et levi contactu conteritur, in quo « fortitudo Dei magna et humana fragi- « litas demonstratur, sicut per scinipes « in Ægypto 2, quæ tam parvæ sunt ut Deus fortia « vix cernantur. Poterat quidem Deus prosternit per infirma. « cuncta diluvio operire, vel fulmine « cremare ; sed potentiam suam et no- « stram fragilitatem per hujusmodi os- « tendit. Si enim hæc tam parva sunt « homine fortior3, unde gloriatur terra « et cinis 3 ? » « Quam misi in vos, » hoc est, contra vos, destruendos scilicet : hæc enim vim non habuissent ad nocendum, nisi a Deo missa essent. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est. Deuter. xxviii, 25 : Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos.
scilicet. Psal. xxi, 27 : Laudabunt Dominum qui requirunt cum. Eccli. 11, 13 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione. « Qui fecit mirabilia vobiscum, » resuscitando scilicet antiquum miraculum quo turbas pavit, in deserto 4. Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se. « Et non confundetur populus meus in sempiternum. » Glossa, « si permanserit incepto opere poenitentiae. » Isa. 1, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus : ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Psal. xxiv, 3 : Universi, qui sustinent te, non confundentur.
« Et scietis, » per experimentum scilicet gratiae, « quia in medio Israel ego sum, » sine personarum acceptione omnibus æqualiter paratus. Ezech. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Luc. xxii, 27 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. « Et ego Dominus Deus vester, » supple, sum. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Et non est amplius, » supple, præter me Deus. Isa. xlv, 21 : Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ? Deus justus, et salvans non est præter me. « Et non confundetur populus meus in æternum, » confusione scilicet præteriti peccati. Isa. liv, 4 : Confusionis adolescentiae tuæ oblivisceri, et opprobri viduitalis tuæ non recordaberis amplius.
« Et comedetis vescentes. » Vescor ab esca et væ componitur : quia (sicut dicit Augustinus) « non nisi pro væ necessitatis esca sumi debet. » Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur. Pauperes dicuntur de necessitate famis deperditi sibi non sufficientes. « Et saturabimini. » Prov. xiii, 25 : Justus comedit et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis. Iloc etiam spiritualiter intelligitur de esurientibus justitiam. Matth. v, 6 : Beati, qui esurirunt, et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. « Et laudabitis nomen Domini Dei vestri, » in gratiarum actione
<--- Page Split --->
« Et erit post hæc. » Tangit consolationem in bonorum spiritualium collatione, et tria dicit, in communi scilicet Spiritus effusionem : spiritus ostensionem, ibi, « Et dabo prodigia : » et judici terrorem, ibi, « Sol convertetur. »
In primo tria sunt, largitas scilicet Spiritus effusi, generalitas, et distributio per effectus.
« Et erit, » certitudinis significativum est. I Regum, ix 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. « Post hæc, » ordinem notat veritatis ad figuram. I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spirituale est, sed prius quod animale.
« Effundam. » Largitatem doni et munoris significat, et quod Spiritus qui prius fuit in Dei occultis, nunc ad exteriora diffunditur. Ad Tit. ii, 5 et 6 : Per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde. Effunditur autem Spiritus sicut aqua, scilicet mundificans, refrigerans, reficiens, et rigans. Mundificans a sorde, Ezech. xxxii, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Refrigerans a concupiscentia, Daniel. xiii, 15 : Susanna voluit lavari in pomario : æstus quippe erat. Voluit ergo lavari, hoc est, refrigerari ab æstu. Reficiens verbo Dei et sacramento altaris, Psal. xxii, 2 : Super aquam refectionis educavit me, rigans interiori consolatione. Eccli. xxiv, 41 et 42 : Ego quasi fluvius dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Dioryx medicamentum generationis interpretatur, aquæductus vero abundantiam fluxus significat. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam. quasi fluvium pacis. Joan. vii, 38 et 39 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vive. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant
credente sineum. Eccli. xxiv, 40 : Ego sapientia effudi flumina. Et attende quod cum impetu fluit Spiritus, quem impellit interior Spiritus. Isa. lix, 19 : Timebunt qui ab occidente, nomen Domini : et qui ab ortus solis, gloriam ejus : cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. Pietate enim charitatis violenter compellitur ad nos. Effusio autem notat in exterioribus manifestationem, ut scilicet non tantum in occulto Angelorum contineatur. Prov. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
« Spiritum, » qui principium vitæ est, et principium illuminationis, et principium operis ; et sic operatur vitam in gratia, illuminationem in revelatione, et virtutem in opere. De primo, Joan. vi, 64 : Spiritus est, qui vivificat. De secundo, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris. Propter hoc dicitur Spiritus veritatis. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. De principio operis, quod est virtus, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. I ad Corinth. xn, 11 : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus. Et attende, quod non dicit, de Spiritu, quia quod ex parte est, imperfectum est 1. Tria sunt autem in quibus Spiritus datur perfecte, scilicet ad sancificatoris inhabitationem, ad sanctitatis demonstrationem, et ad sanctitatis perfectionem. Primum facit Spiritus per seipsum, secundum per gratiam gratum facientem tertium per gratiam gratis datam. De primo dicitur, IV Reg. ii, 13 : Requievit spiritus Eliz super Eliseum. Isa. xi, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini. I ad Corinth. iii, 16 : Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
Spiritus fluit cum impetu.
Spiritu datur trita.
<--- Page Split --->
vobis 1 . Desecundo , A c t . n , 4 : R e - pletisuntomnesSpiritusancto . A c t . x , 4 3 : InnationesgratiaSpiritusanctieffusaest . Detertio , IIMach . u n , 2 4 : SpiritusomnipotentisDeima - gnamfecitsuæostensionisevidentiam . IadCorinth . x i i , 7 : UnicuiquedaturmanifestatioSpiritusadutilitatem . ManifestaturenimSpiritusingratiisgratisdatis , quæsuntsermosapientiæ , sermoscientiæ , operatiomiraculorum , etaliaquæinduodenarionumeronenu - meratApostolus 2 . Hæctriasignifican - turpertriaquædeditEliasEliseo 3 , d u - plicemscilicetSpiritumetpallium , D u - plexenimSpiritusestadinhabiandumetgratumfaciendum , palliumautemoperimentumestgratiægratisdatæ . CuiadhæctriadaturSpiritus , sicutEccle - s i æ , daturSpiritusnonpartitus : cuiautemadultimum , tantumportioSpiri - tusdatur . UndehisquiadprophetiamacceperuntSpiritum ( quæestgratiagra - tisdata ) diciturNumer . x u , 1 7 : A u f e - ramdespiritutuo , tradamqueeis , scili - cetseptragintaviris . SanctisautemNoviTestamentinonpartitusdaturSpiritus . J o a n . x x , 2 2 : Insufflavit , etdixiteis : AccipiteSpiritumsanctum , etnondeSpiritusancto .
« Meum, » divinum scilicet, qui vos ad me convertet, et reducet. Ad hoc enim missus replet nos Spiritus ( ut dicit Dionysius) ut convertat nos ad congregantis Patris unitatem qui dedit Spiritum. Eccle. xii, 7 : spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Eccle. i, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Job, xxxiv, 14 : Si direxerit ad Deum cor suum, Spiritum illius et flatum ad se trahet. « Super omnem carnem. » Caro secundum Philosophum
sola susceptibilis est spiritus ad manifestam vitam. Plantae enim vivunt vita occulta, unde caro hic per synedochen ponitur pro homine, in quo homine omni modo manifestatur spiritus. Glossa inducit illud Isa. xl, 3 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Et significat, quod sine distinctione personarum, Judæi et Græci, omni carni datur Spiritus. Act. x, 44 : Cecidit Spiritus super omnes qui audiebant verbum. Unde tunc dixit Petrus, ibidem, 34 : et 33 : In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Sap. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terraum, et hoc, quod continet omnia, hoc est, cælum. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Psal. xviii, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus.
Et subdidit distributionem quantum ad omnes diversitates hominum. « Et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ » Prophetia est (ut dicunt Augustin us et Hieronymus) doctrina de divinis, quæ non nisi Spiritu Dei cognosci possunt. Eccli. xxiv, 46 : Doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam. Sap. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. I ad Corinth. xiv, 31 : Potestis omnes per singulos prophetares : ut omnes discant, et omnes exhortentur. Filii et filiæ discernunt sexum, et sicut in Veteri Testamento prophetaverunt filiæ Debora 4, Holda prophetissa 5, Judith, Esther, et aliæ : ita in Novo Testamento prophetaverunt filiæ, Beata Virgo, Elisabeth, Anna prophetissa, et sicut dicitur Act. xxi, 9, filiæ Philippi, quæ in Antiochia prophetaverunt. In Veteri autem
<--- Page Split --->
Testamento prophetaverunt filii, totus cuneus Prophetarum : et in Novo ccetus Apostolorum, et Agabus 1. Et si objiciatur illud Matth. xi, 13 : Omnes enim prophetae, et lex usque ad Joamnem, Dicendum, quod prophetia stetit in Joanne quantum ad novae gratiae prædictionem, sed quantum ad doctrinam Spiritus numquam stabit. Eccli. xxiv, 46 : Non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. Filii tamen perfectiorem nativitatem in filiis Dei significant. Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Filiæ autem imperfectionem et tamen fecundam. Isa. ix, 4 : Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent.
Et subdit aliam differentiam, aetatis scilicet :
« Senes vestri somnia somniabunt. » Senes dicuntur canitie mentis plusquam aetatis, de quibus dicitur, Job, xn, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Hi somnia somniabant, non secundum quod somnium est passio dormientis, sed secundum quod somnium est oculorum et sensum clausio ad exteriora, ut interius percipiatur revelans Spiritus. Cant. v, 2 : Ego dormio,et cor meum vigilat. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Revelatio autem somnium dicitur, quia sicut somnium aliquando visio intellectualis, et aliquando ostensio imaginum corporalium dicitur : ita Spiritus revelat se quandoque in intellectuali, aliquando in imaginaria visione. Et sic duobus modis etiam docentur divina : Aliquando enim traduntur explicite, Joan. xvi, 29 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Aliquando per figuras, sicut in parabolis, Matth. xiii, 33 : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Sic somniavit Jacob scalam se videre,
cujus cacumen cœlos tangebat ».Sic somniavit Daniel in porta Ulai 4. Hujusmodi enim senes in tali somnio nihil somniant, nisi Deum, ut dicit Chrysostomus.
« Et juvenes vestri, » qui adhuc scilicet non habent perfectum sensum et intellectum, « visiones videbunt : » visiones visas a senioribus, videbunt per intellectum sibi expositas. Isa. xxxii, 3 et 4 : Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Haec (ut dicit Hieronymus) expositio litteralis est. Quidam tamen dicunt, quod juvenes visiones videbunt, quia etiam juvenes Spiritu Dei illuminabuntur. Daniel. xii, 43 : Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris. Et Jerem. i, 6 : Ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Secundum primam expositionem tangitur ordinatio Ecclesiae, qua juvenes pacifice audiunt senes. Prov. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus. Et tollitur confusio prioris populi, de qua Isa. iii, 3 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Osee, iv, 4 : Populus tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. Quare, Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi ?
« Sed et super servos meos. » Servi sunt humiles, praecepta Dei custodientes. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus. « Et ancillas, » quae significant animas infirmas et humiles in obsequis Dei circumferentes se et in alio servire nescientes, nisi quod in humilitate serviant Domino. Luc. 1, 38 : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. I Reg. xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Et super tales effundit Dominus Spiritum suum. « In
<--- Page Split --->
diebus illis, » lucentis scilicet gratiae, « effundam spiritum meum. » Jacob. iv, 6: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Et subdit de signis talis distributionis Spiritus :
« Et dabo prodigia in cælo. » In cælo dedit prodigia in Novo Testamento. Luc. xxii, 43 : Obsecratus est sol. Isa. xiii, 10 : Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Ista enim sunt prodigia in cælo. « Et in terra » dabo prodigia, quæ quidem facta sunt in Veteri Testamento, quando Elias mortuum suscitavit, et Eliseus alium 2. « Sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. » In Veteri Testamento sanguinem in holocaustis et victimis pacificis, et sanguine vitulæ rufæ : ignem autem in incendio sacrificiorum : vaporem fumi in odoramento thymiamatis : in Novo autem Testamento sanguinem qui fluxit de latere Salvatoris 3, ignem, quo Spiritus sanctus insedit super Apostolos 4, vaporem fumi, qui est in devotione cordium fumantium in oratione : de quo III Reg. xviii, 39 : Dominus, qui exaudit per ignem, ipse est Deus. II Machab. i, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Act. ii, 3 : Apparuerunt Apostolis disperitæ linguæ tumquam ignis, seditque super singulos eorum, Spiritus sanctus scilicet. Luc. xii, 49 : Ignem veni militere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? De tertio, Cant. iii, 6 : Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatbus myrrhæ, et thuris ?
Qualiter autem hoc fiat, subdit :
« Sol convertetur in tenebras, » quod in Veteri Testamento non legitur esse factum, sed in Novo Testamento. Luc. xxiii, 44 : Tenebræ factæ sunt in universam terram : cum scilicet Christus sol justitiæ exanimis et exsanguis pependit in cruce. Apoc. vi, 12 : Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis. « Et luna in sanguinem. » Luna, qui mutuat lumen a sole, Ecclesiam signat sanguine Christi rubricatam ; sol enim vestit lunam lumine suo, et quando lumen solis sanguineum est, necesse est lunam sanguineam esse, ita et advenit Christo (qui sol est justitiæ) in passione rubricato. Isa. lxiii, 2 : Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? Ecclesia etiam rubricata est ut sanguis, quæ et usque hodie tota clamat pro sanguine Christi innocenter effuso. Job, xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Apoc. vi, 10 : Usquequo non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra ? Psal. lxxviii, 10 : Innotescat... ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. « Antequam veniat dies Domini, » judicii scilicet. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo. « Magnus, » potestate scilicet, quia miram tunc magnitudinem potentiae Deus in condemnatione impiorum, et in remuneratione justorum ostendet. Sophoniae, i, 13 : Dies iræ, dies illa, etc. Idem dicitur, Amos, v, 18 5. « Et horribilis, » peccatoribus scilicet. Sap. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis. Ad Hebr. x, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
« Et erit » certitudo est prophetiæ. Matth. xxiv, 33 : Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præter-
<--- Page Split --->
ibunt. « Omnis qui invocaverit, » hoc est, in se vocaverit, ut experimentum in se accipiat. Jonæ, 11, 3 : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me. Psal. iv, 2 : Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ. « Nomen Domini, » hoc est, notam divinitatis ejus per effectum. Jerem. xiv, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. « Salvus erit, » a periculo scilicet diei illius. Habac. 111, 18 : Exsultabo in Deo Jesu meo, id est, Salvatore meo.
Et subjungit rationem:
« Quia in monte Sion, » in eminentia
speculativæ vitæ, « et in Jerusalem, » in pace activæ vitæ, « erit salvatio. » Isa. xlvi, 13 : Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus : et habitatio ejus in Sion. « Sicut dixit Dominus, » qui mentiri non potest. Ad Tit. 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Et in residuis, » qui scilicet reducti sunt per pœnitentiam, et supersunt gladidio diaboli vel hostis. « Quos Dominus vocaverit, » vel adduxerit, ita scilicet quod revocaverit eos a gladio hostis. Isa. iv, 3 : Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur.
CAPUT III.
Minatur Dominus afflictionem magnam gentibus, quæ populum suum afflixerunt, seque omnes in valle Josaphat judicaturum: fons de domo Domini egredietur, et Judæa in æternum inhabitabitur, sanguine ipsius emundato.
Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Et super populum meum miserunt sortem : et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Argentum enim meum et aurum tulistis : et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venumdabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.
<--- Page Split --->
Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
Erumpite, et venite. omnes gentes de circuitu, et congregamini : ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat : quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
Mittite falces, quoniam maturavit messis 4 : venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum.
Populi, populi, in valle consicionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
Sol et luna obtenebrati sunt, et stelle retraxerunt splendorem sum 2.
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam 3, et movebuntur coeli, et terra :
et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo : et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Et erit in die illa : Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte 4, et per omnes rivos Juda ibunt aquae : et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram : et Dominus commorabitur in Sion.
IN CAPUT III JOEL
ENARRATIO.
« Quia ecce in diebus illis. » Tangit hic de judicio et retributione meritorum, et habet partes duas. Primo enim dicit de retributione malorum, et postea de retributione bonorum, ibi, y. 17 in medio : « Et erit Jerusalem sancta. »
Prima in duas dividitur. Primo ostendit qualiter ad judicium congregabuntur: secundo, qualiter condemnatio eorum perficietur, ibi y 9 : « Clamate hoc in gentibus. »
Adhuc in prima duo sunt, scilicet judicium generaliter contra omnes, et specialiter contra finitimos, ibi, y. 4 : « Verum quid mihi et vobis. »
In primo quatuor sunt. Dicit enim primo redemptionem Sanctorum, secundo congregationem malorum, tertio disceptationem judicis contra peccata eorum, quarto propalat turpitudines eorum.
« Quia ecce : » jam enim demonstrabile est in mea ordinatione. Simile, Jerem. xxiii, 13 : Ecce dies veniunt. « In diebus illis. » Dies dicuntur (sicut saepe dictum est) propter justitiae splendorem quae tunc splendebit. Matth. xiii, 43 : Tunc
<--- Page Split --->
justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. « Et in tempore illo, » quod ad retributionem pertinet. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Act. xvii, 31 : Statuit diem, in quo judicaturus est orbem in æquitate. « Cum convertero captivitatem Juda. » Formale pro materiali ponitur, hoc est, captivos. Et Judam dicit, propter regnum, « et Jerusalem, » propter populum. Convertitur autem captivitas per reditum ad patriam, quia ille est debitus ordo : avertitur autem per pulsionem in exsilium. Juda autem confitens Deum, Jerusalem visio pacis interpretatur. Confitens Deum fide, et videns in pace et tranquillitate conscientiae, servientes Deo significant, quorum captivitas convertitur, quando a diabolo et ab oppressione malorum liberantur. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitatem Sion : facti sumus sicut consolati. Jerem. xxx, 3 : Convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum : et possidebunt eam.
1
Et subjungit de congregatione peccatorum ad judicium :
« Congregabo, » corporali scilicet congregatione, non in unum cor et in unam animam, « omnes gentes, » gentiliter viventes scilicet. Matth. xxv, 31 et 32 : Sedebit super sedem majestatis suæ : et congregabuntur ante eum omnes gentes. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fasci in lacum, et claudentur in carcere. « Et deducam eas, » id est, de statu pristino divitiarum, deliciarum, et honorum deponam. Job, xl, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. « In vallem Josaphat, » quod judicium Domini interpretatur : vallis autem depressionem signat, qua etiam coacti humiliabuntur sub judicio Domini. Isa. n, 11 : A facie Domini, et a gloria majestatis ejus. Oculi sublimes
hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum.
Et disceptabo cum eis ibi. » Septuaginta : « Et judicabo eos. » Disceptatio autem ista quantum ad omissionem describitur, Matth. xxv, 42 : Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. Quantum autem ad injuriam illatam proximo, describitur, Isa. ut, 13 : Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Et ibidem, y. 14 : Vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra. « Super populo meo, » oppresso scilicet et spoliato, vel malo exemplo et mala doctrina subverso. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Isa. lii, 5 : Ablatus est populus meos gratis. « Et hæreditate mea Israel. » Israel rectissimus vel videns Deum interpretatur, et Sanctorum congregationem significat qui adhærent Deo. Isa. xix, 25 : Hæreditas mea Israel. Psal. xv, 6 : Hæreditas mea præclara est mihi. « Quos, » populum scilicet et hæreditatem, « disperserunt, » hoc est, malo exemplo et tyrannide dispergi fecerunt, « in nationibus, » hoc est, ad ritus nationum. Psal. cv, 35 et 36 : Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum : et servierunt sculptilibus eorum. « Et terram meam » a sanctis scilicet possessam, « diversurnt, » supple, inter se. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea.
« Et super populum meum, » captivum, « miserunt sortem : » quis scilicet quem captivum haberet in servum et ancillam. Prov. i, 14 : Sortem milte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum. Sic videmus quod quasi sortiuntur dæmones de hominibus, quis quem ad fornicationem vel avaritiam vel ad superbiam possideat, quod signatur, Joan. xix, 23 et 24, milites diviserunt sibi vestimenta Jesu, sortem mittentes,
<--- Page Split --->
quis quid tolleret 1. Psal. xxi, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Hoc Judaei referunt ad Gog et Magog et alios inimcos eorum, quos dicunt congregandos esse in vallem Josaphat, quæ juxta Jerusalem est, et ibi a Domino judicandos. Nostri autem quidam dicunt, in ultimo judicio, Dominum in aere contra vallem Josaphat cum Sanctis sessurum, et peccatores in terra versus vallem Josaphat congregandos, ut terrae scilicet adhareant quam dilexerunt, et sic peccatores in depressione esse quadam respectu Sanctorum quæ vallis vocatur. I ad Thess. iv, 17 : Nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis, sanctis scilicet qui dormierunt, in nubibus, obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Et dicunt quod ibi erit disceptatio et forma judicii in quatuor ordinibus, scilicet judicantium et judicandorum.
Et objicit turpitudinem :
« Et posuerunt puerum, » masculum scilicet captivum, « in prostibulo, » lupanari epheborum, de ignominioso concubitu quæstum facientes. II Machab. iv, 9 et seq. : Jason... promittebat centum quinquaginta argenti talenta, si potestati ejus concederetur gymnasium et ephebiam sibi constituere... Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Ad Rom. 1, 27 : Exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in nasculos turpitudinem operantes. « Et puellam vendiderunt, » prostituendo scilicet, « pro vino ut librrent, » hoc est, pretio scorti vinum emerent quo se inebriarent, Isa. 1, 1 : Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis. Terribile verbum dicit Hieronymus : « Hic « Prælatus puerum in lupanari ponit et « puellam vendit pro vino, qui videt im-
« plicitos luxuria et aliis, et non arguit « turpis lucri gratia. » Isa. v, 23 : Væ qui justificatis, impium pro muneribus, et justitium justi aufertis ab eo ! II Petr. ii, 18 : Superba vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt.
Et subdit de judicio contra finitimos : « Verum quid mihi et vobis, » hoc est, quid causæ habetis ad me et ad meos, « Tyrus et Sidon, » vocalivi casus, « et omnis terminus Palestinorum, » hoc est, Philisthinorum ? Iste enim terrae conjunctæ erant Judæis, et cum omnibus affligentibus eos confederatæ, semper adjuverunt in malum. Zachar. 1, 15 : Ira magna ego irascer super gentes opulentas : quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. Tyrus autem interpretatur angustia, et significat superbos et tyrannos proximos angustiantes. Sap. v, 1 : Stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt. Sidon interpretatur venatio, et signat avaros qui injustis lucris animas pauperum venantur. Thren. iii, 52 : Venatione ceperunt me quasi avem. Palæstini polione cadentes, gulosos, et luxuriosos signant, qui rebus pauperum ad suas concupiscentias abutuntur. Sap. ii, 7 : Vino pretioso, et unguentis optimis nos impleamus. Amos, vi, 6 : Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti : et nihil compatiebantur super contritione Joseph. Hi cum Deo nihil habent commune. II ad Corinth. vi, 15 : Quæ autem conventio Christi ad Belial ? « Numquid ultionem vos reddetis mihi ? » hoc est, estne aliquid injurie quod fecerim, quam ulciscendo semper contra me pugnabitis ? Ad hanc quæstionem respondet Pilatus, Joan. xix, 6 : Ego non invenio in eo causam. Mich. vi, 3 :
« Prælatus puerum in lupanari ponit et « puellam vendit pro vino, qui videt im-
<--- Page Split --->
Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi ? responde mihi. « Et si uleiscimini vos contra me, » supple, injuste, sicut facitis : multi enim impugnant Deum. Psal. LV, 2 : Tota die impugnans tribulavit me. « Cito velociter. » Cito dicit, quia breve tempus erit : velociter, quia hoc ipsum breve continuo succedit. Isa. V, 26 : Ecce festinus velociter veniet. « Reddam vicissitudinem vobis, » penea scilicet contra culpam, « super caput vestrum, » hoc est, in penam capitis, quae est mors. Isa. III, 11 : Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Deuter. XXXIII, 41 : Si arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Psal. XXIII, 2 : Exaltare qui judicas terram : redde retributionem superbis. II Reg. I, 16 : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te. Habac. III, 13 : Percussisti caput de domo impii.
rum et argentum sibi thesaurizant, in quo confidunt homines, de spolio subditorum et quaeque desiderabilia a paupéribus abstrahunt, et Deo ventri vel Veneri sacrificant, vel etiam Jovi in ambitione, sicut miser populus conqueritur, Jerem. LI, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea.
« Et filios Juda, » confitentes scilicet Christum, « et filios Jerusalem, » in pace conscientiae Deo servientes, simplices scilicet, « vendidistis filiis Graecorum. » Cum immernet captivitas, quidam hostes volentes fugere, fugerunt ad finitimos populos, sicut etiam Isa. XVI, 3, dicitur : Absconde fugientes et vagos ne prodas : quos illi captivantes Graecis vendiderunt. Et subdit malam intentionem hujus sceleris : « Ut longe faceretis eos, » hoc est, removeretis, « de finibus suis, » hoc est, de possessionibus patriis, vobis eas usurpantes. Jerem. XLIX, 1 : Numquid non filii sunt Israel ? aut hæres non est ei ? Cur igitur hæreditate possedit Melchom, Gad, supple, populum Dei. Melchom rex eorum interpretatur, et significat eos qui spoliati populi Dei possessiones sibi usurpant. Graecis autem vendunt filios Juda, qui simplices et spirituales viros sapientiæ sæculari implicant, quæ in negotiationibus est et lucris : Graeci enim talem sapientiam quærunt. II Machab. IV, 15 et 16 : Patrios quidem honores nihil habentes, Graecas glorias optimas arbitrabantur : quarum gratia periculosa eos contentio habebat. Jacob. III, 13 : Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica :
Et subdit de consolatione afflictorum et retributione malorum :
Et objicit spolium, subdens :
« Argentum enim meum, et aurum tulistis, » scilicet exspoliando populum et templum, « et desiderabilia mea, » vasa scilicet concupiscibilia, « et pulcherrima mea, » ad ornatum scilicet populi et templi pertinentia, « intulistis in delubra vestra. » Thren. I, 10 : Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Delubrum dicitur a diluendo, templum scilicet in quo fons est de quo diluuntur intrantes. Diis enim suis consecrabant quæ a populo Dei et templo spoliabant. Daniel. V, 23 : Vasa domus Dei allata sunt coram te : et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, etc. qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti. Hoc potest dici Prælatis et tyrannis nostris, qui (sicut dicitur Baruch, III, 18 1) au-
<--- Page Split --->
« Ecce ego suscitabo eos. » Loquitur de captivis tamquam sopitis, ligatos sensus habentibus, sicut dicitur de Petro, Act. xii, 6 et 7 : Erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus... Et ecce Angelus Domini adstitit... percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. « De loco, in quo vendidistis eos, » captivitatis scilicet vel peccati. Isa. xxvi, 19 : Expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere. Isa. lii, 3 : Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. « Et convertam, » per poenam scilicet, « retributionem vestram, » hoc est, peccatis vestris dignam, « in caput vestrum, » hoc est, supplicium capitis. Apoc. xvii, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
« Et, » supple, tunc, « vendam filios vestros et filias vestras, » orphanos scilicet a vobis, « in manibus filiorum Juda, » hoc est, per manus filiorum Juda qui capient eos. « Et venumdabunt eos, » levi scilicet pretio, « Sabæis, » quasi diceret illud Satyrici » Ultra Sauromatas. » Sabæa enim regio est ultra Indiam, unde thus et aromata veniunt, quod sequitur : « Genti longinquæ. » Unde III Reg. x, 1 et seq., Regina Saba quæ venit audire sapientiam Salomonis, de finibus terræ dicitur venisse 1. Spiritualiter autem hæc venditio in bono intelligitur, qua scilicet filii peccatorum ad bonam vitam venduntur. Genes. xxvii, 19 : Eme nos in servitutem regiam. 1 ad Cor. vi, 20 : Empti estis pretio magno. I Petr. i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis a vana vestra conversatione paternae traditionis : sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Hi venduntur Sabæis.
Sabæa enim clamor vel conversio interpretatur, et regio thuris est : viri enim boni clamant in oratione et laude, quique conversi sunt in ordinem vitæ, thus offerunt in devotione. Isa. lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Hæc gens longinqua est, a congregatione peccatorum elongata. Prov. xxxi, 10 : Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. « Quia Dominus locutus est : » confirmatio est dictorum. Tob. xiv, 6 : Non enim excidit verbum Dei. Ad Tit- 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus.
« Clamate. » Tangit hic qualiter ista perficientur, et duo dicit : primo judicium, secundo judicii terrorem, ibi, « Sol et luna. »
In prima tria dicit, scilicet, judicandorum congregationem, loci in quo judicabuntur determinationem, et sententiae promulgationem.
« Clamate hæc in gentibus. » Versus, et est quasi titulus sequentium, et injunctio officii Prophetis et Prædicatoribus ut annuntient judicium Domini. Isa. xl, 6 : Vox dicentis : Clama. Isa. lii, 8 : Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem. Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses. Quid autem clament, subdit : « Sanctificate bellum. » Sanctificare confortare est, et hoc fit quando congregantur duces et cohortatores ad prælium magnum Domini contra malos. Sap. v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Zach. xiv, 3 : Egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis. Sic enim præliatus est in Passione vincens mortem et peccatum. Sic præliabitur in die judicii, vincens dæmones et peccatores. Judic. v, 8 : Nova bella elegit Dominus. Isa. xxx,
1 Matth. xii, 42 : Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam :
quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, etc.
<--- Page Split --->
32 : In tympanis et citharis, et in bellis præcipuis expugnabit eos. Citharæ sunt consonæ voces Sanctorum : tympanum autem resonantia eorum qui pellem mortalitatis hujus jejuniis et abstinentiis arefecerunt. « Suscitate robustos. » Robusti sunt robore virtutis divinæ confortati. Isa. xxv, 4 : Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Propter hoc (Numer. ii, iii et iv) robusta ætas a viginti annis et supra eligitur ad prelium Domini. Propter hoc etiam in Ecclesia in confirmatione, Spiritus datur ad robur pugilibus fidei. Josue, i, 6 : Confortare, et esto robustus. « Accedant, ascendant omnes, » de virtute scilicet in virtutem. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. « Viri bellatores, » hoc est, viriles ex arte scientes bellum, experientiam scilicet rei militaris habentes, quales sunt Sancti qui semper Deo militaverunt. Job, vii, 1 : Militia est vita hominis super terram. Tales viri significantur, II Reg. xvii, 8 : Tu nosti patrem tuum, et viros, qui cum eo sunt esse robustissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat : sed et pater tuus vir bellator est. Isti sunt (sicut dicit Beatus Gregorius) viri bellatores, de quibus dicitur, Job, iii, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
in quo dejicies adversarios populi mei Israel. Psal. xliv, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. « Et ligones vestros in lanceas, » supple, aptate. Ligones rastra sunt quibus vineæ fodiantur. Lanceæ autem armatura feriendi longe et pugnandi, unde ligones sententias comminatorias significant quæ corda terrena confodiant per timorem, quæ tunc in lanceas aptantur, quando de ultimo judicio, quod longe est, peccatores expugnant, et corda eorum compungunt per timorem. Job, xvi, 14 : Circumdedit me lanceis suis, convalneravit tumbos meos. Sap. v, 21 : Acuet diram iram in lanceam. Dira enim ira est, quæ in die judicii ostendetur. II Machab. xi, 8 : Cumque pariter prompto animo Jerosolymis procederent, ad bellandum scilicet, apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
Et subdit de confortatione omnium Sanctorum ad bellum illud :
« Infirmus dicat : Quia fortis ego sum, » id est, ad bellandum convalescat : et infirmus (ut dicit Glossa) est humilis, mitis, et pauper. II ad Corinth. xii, 10 : Cum enim infirmor, tunc potens sum. Esther, xi, 11 : Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Et subjungit de vocatione mortuorum ad bellum :
Et subdit de instructione armorum ad bellum :
« Concidite aratra vestra. » Glossa : « Perfecti omne studium quo animas » suas excolebant ad pugnandum pro « aliis præparent. » Secundum hoc, aratrum est studium verbi Dei, per quod cor excolitur : illud conciditur quando ad impugnandos peccatores aptatur. Et hoc est quod sequitur : « In gladios. » Ad Ephes. vi, 17 : Et gladium spiritus (quod est verbum Dei). II Mach. xv, 16 : Accipe sanctum gladium munus a Deo,
« Erumpite, » de sepulcris scilicet, divina virtute resurgentes. Ezech. xxxvii, 12 : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus. Judas autem in epistola, yv. 14 et 13 : Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis : scilicet, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
<--- Page Split --->
Et hoc est quod sequitur :
« Et venite, omnes gentes de circuitu,» ad judicium scilicet, et bene dicit, Gentes, quia super corruptam generationem nihil habuerunt de lege ordinante vitam, vel de virtute ordinante passiones et opera. Et dicit, de circuitu, quia numquam recta via ambulaverunt. Psal. xi, 9 : In circuitu impii ambulunt. Job, 1, 7 et n, 2 : Circuiti terram, et perambulavi eam. « Et congregamini, » sicut condemnandi congregantur ut simul intereant. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis. « Ibi, » hoc est, in illo judicio, « occumbere faciet Dominus, » per mortem scilicet æternam, « robustos tuos, » peccatores scilicet. Amos. ii, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam.
12 Et determinat locum quo congregentur, subdens :
« Consurgant, » hoc est, simul surgant boni scilicet. I ad Corinth. xv, 51 : Canet enim tuba, et mortui resurget incorrupti : et nos immutabimur. « Et ascendant gentes, » mali scilicet : superbi enim corde semper ascendunt, et ascensio illa est ut profundius cadant. « In vallen Josaphat, » hoc est, in judicii divini depressionem. Ibi enim judicio divino in vallem voraginis æternæ deprimentur. Psal. lxxii, 18 : Dejeecisti eos dum allevarentur.
Et subjungit dispositionem judicis : « Quia ibi sedebo, » tranquillus scilicet, et justus, « ut judicem omnes gentes in circuitu. » Isa. xvi, 5 : Sedebit super solium in veritate, in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
sententias præcisionis, « quoniam maturavit messis, » antiqua grammatica. Dicitur autem matura messis, quando iniquitas germinavit, et increvit ita ut ulterius sustineri non potuerit. Ezech. vii, 10 et 11 : Floruit virga, germinavit superbia : iniquitas surrexit in virga impietatis. Apoc. xiv, 13 : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur. Ad quod faciendum adhuc ulterius invitat sanctos, subdens : « Venite, » o sancti, scilicet consensu animi. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindiclam. « Et descendite, » peccatorum scilicet consideratione et discussione quid meruerint. Genes. xvii, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. « Quia plenum est torcular, » quo impii scilicet premi et calcari debent : non enim amplius locum habebit iniquitas. Apoc. xix, 19 : Misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum. « Exuberant torcularia. » Exuberare enim torcularia, est exuberare peccata, ut necesse sit quod per sententiam comprimantur. Jerem. vi, 9 : Converte manum tuam, quasi vindemiator ad curtallum. Cartallum est calathus sive vas, in quo reponuntur uvre præcisæ, et signat infernum, in quo præcisi reponentur. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum : calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Et hunc intellectum innuit, cum subdit : « Quia multiplicata est malitia eorum, » hoc est, in tantum increvit, quod præcisione opus sit. Genes. vi, 5 et 6 : Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, pænituit eum quod hominem fecisset.
Et subdit de sententiae promulgatione et loquitur ad Sanctos qui secum judicabunt:
« Mittite falces, » extremas scilicet
Et propter hoc citatione peremptoria, subdit :
« Populi, populi, » hoc est, o populi,
<--- Page Split --->
populi : et propter geminationem populi notat diversitatem judicandorum. « In valle concisionis » congregamini, ubi concedimini gladiis sententiarum, et conceditis in infernum : « quia juxta est dies Domini, » vindictae scilicet, « in valle concisionis : » omne enim tempus respectu aeternitatis parvum est. Ezech. vii, 3 : Nunc finis super te, et immittam furorem neum in te : et judicabo te juxta vias tuas.
Et subdit de judicii terrore :
« Sol et luna obtenebrati sunt. » Solem vocat splendorem saeculi in dignitatibus, divitiis, et deliciis saeculi ; lunam vero splendorem fortunae. Job, xxxi, 26 et 27 : Si vidi solem cum fulgeret, et lunam inceden:em clare : et letatum est in abscondito cor meum. Quasi diceret, Male mihi accidat. Isa. xiii, 10 : Stellae caeli, et splendor carum non expandent lumen suum : obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non spiendebit in lumine suo. Non enim volunt videre luminaria cedi iniquitates impiorum : « et stellae retraxerunt splendorem suum, » quia etiam inferiores dignitates deficient. Apoc. vi, 13 : Stellae de caelo ceciderunt super terram. Splendor enim nullus erit, nisi splendor Dei.
Et subdit terrorem ex parte sententiae divinae :
« Et Dominus de Sion rugiet. » De praepositio notat causam, hoc est, pro Sion, quia pro injuria fidelibus facta rugiet in speculatione constitutus. Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? Prov. xx, 2 : Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum, peccat in animam suam. « Et de Jerusalem dabit vocem suam, » hoc est, pro Jerusalem, simplicibus scilicet qui in pace Deo serviunt, qui a tyrannis afflicti sunt. Osee, xi, 10 : Quasi leo rugiet : quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris, hoc
est, filii amaritudinis saeculi. Amos, i, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. « Et movebuntur caeli, et terra, « hoc est, cœelestes et terreni. In condemnatione enim impiorum (ut dicit Hieronymus) etiam sancti contremiscent. Job, xli, 16 : Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli. Per terram autem terrestres intelliguntur, qui merito contremiscent. Psal. lxxv, 9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus.
Quare autem Sancti non contremiscant in desperationem, subdit : -
« Et Dominus spes populi sui. » Ad Roman. v, 3 : Spes non confundit. « Et fortitudo, » supple, contra adversarios deprimendos, « filiorum Israel, » videntium scilicet Deum per fidei devotionem. Psal. xxvii, 8 : Dominus fortitudo plebis sua, et protector salvationum Christi sui est.
« Et scietis » tunc, supple, o electi, « quia ego Dominus Deus vester, » experimento scilicet gratiae et gloriae. Joan. xx, 28 : Dominus meus, et Deus meus. « Habitans in Sion, » hoc est in eminentia contemplationis speculativa, « monte sancto meo, » hoc est, in eminentia virtutis activae. Psal. lxxv, 3 : Habitatio ejus in Sion. Mons autem eminentia est sanctitatis activae. Psal. lxvii, 17 : Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Haec omnia Judaei et nostri judaizantes exponunt de aurea Jerusalem, contra quam Gog et Magog, et alia gentes venient tamquam a Deo concitatae, et congregata contra pugnam Sanctorum Domini, ut corruant coram aurea Jerusalem in valle Josaphat, quae parum distat a Jerusalem : quae expositio quam falsa est et probari non potest per Scripturam, a nobis refutatur.
« Et erit Jerusalem sancta. » Tangit consolationem Sanctorum, primo quidem
<--- Page Split --->
in separatione bonorum a malis, secundo in consolatione bonorum, tertio in depressione inimicorum, quarto in perpetuitate consolationis Sanctorum.
« Et erit Jerusalem sancta, » enundatis scilicet peccatoribus. Isa. 1, 26 : Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. « Et, » id est, « alieni, » supple, a Deo peccatores, « non transibunt per eam amplius. » Transitus peccatorum est ubi relinquuntur vestigia peccatorum, testante Domino, qui de diabolo ad beatum Job, xli, 23, loquitur dicens : Post eum lucebit semita 1. Et quia tunc non habebitlocum peccatum, propter hoc dicitur, quod peccator non transibit. Isa. lii, 1 : Non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Bernardus : « Felix anima in qua non resultat vesti- « gium peccatoris. »
sicut innocentes faciunt. Rivi autem Juda sunt omnia receptacula animæ et corporis. « Ibunt aquæ, » quibus influuntur aquæ vitæ æternæ. Ezech. xlvii, 9 : Omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. « Et fons de domo Domini egredietur, » hoc est, de thesauris omnipotentis Dei. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos. « Et irrigabit, » irrigatione scilicet voluptatis, et felicitatis. Eccli. xxiv, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. « Torrentem spinarum, » hoc est, pœnitentium qui compuncti sunt spina peccatorum. Psal. xxxi, 4 : Conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. Ærumna enim configitur spina, quando compunctione peccati, ærumna, hoc est, pœnitentia peccator configitur. Non tantum enim innocentes, sed etiam pœnitentes salvabuntur. Iste est fons, de quo dicitur, Genes. ii, 6 : Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. Iste sunt aquæ egredientes de templo a latere dextro 2. Parum enim esset si irrigaret tantum lilium innocentium, et non spinas pœnitentium.
« Et erit : » pro certitudine prophetali dictum est. « In die illa, » claritatis scilicet, et gloriae sempiternæ, « stillabunt montes dulcedinem. » Montes dicuntur vertices trium personarum in sancta Trinitate, vel etiam vertices Apostolorum in gratia. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Hæc enim illuminatio dulcior est melle. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis. « Et colles, » hoc est, vertices Angelorum et Sanctorum ad Angelos assumptorum, « fluent lacte, » in veritate candida, et puritate dulcissimæ doctrinae humanitatis Christi, quam per illuminationem omnium ingerunt. Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
Quid autem in planis campis efficiat, subdit, primo quantum ad innocentcs, secundo quantum ad pœnitentes.
« Et per omnes rivos Juda, » hoc est, confitentium Deum corde, ore, et opere,
Et ut elucescat magis damnatio impiorum ex comparatione bonorum, subdit :
« Ægyptus in desolationem erit. » Ægyptus mæror vel tenebræ interpretatur, et spiritualia peccata signat, superbiam scilicet, invidiam, inanem gloriam, iram et etiam avaritiam, quæ tunc erunt in desolationem condemnationis perpetuæ. Isa. 1, 7 : Desolabitur sicut in vastitate hostili. Sap. v, 24 : Ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. « Et Idumæa, » quæ sanguinea interpretatur, et carnalia peccata significat, « in desertum perditionis, » sup-
<--- Page Split --->
ple, erit, ubi scilicet nec Deus nec Sancli de cætero habitabunt.Matth. xxiii,38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. « Et subjungit causam : « Pro eo quod inique egerint in filios, » hoc est, contra filios « Juda, » confitentes scilicet, et glorificantes Deum. Isa. xxvi, 10: In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. « Et effuderint sanguinem innocentem in terra sua, » martyrum scilicet, quos vel malo exemplo, vel gladio, vel subtractione necessariorum interimunt. Psal. lxxviii, 3: Effuderunt sanguinem sanctorum tuorum, tamquam aquam in circuitu Jerusalem. Eccli. xxxiv, 25: Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Et subjungit per contrarium de consolatione bonorum :
« Et Judæa in æternum habitabitur. » Judæa confessio Domini interpretatur, et significat Ecclesiam. Psal. cxiii, 2 : Facta est Judæa sanctificatio ejus, hoc est, habitabitur ab Angelis, et Deo, et Sanctis. Isa. lxii, 4 : Quia complacuit Domino
in te, et terra tua inhabitabitur. « Et Jerusalem, » supple, habitabitur « in generationem » innocentium, « et generationem » penitentium. Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quærentium Dominum. Item, Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
« Et mundabo, » hoc est, vindicabo « sanguinem eorum, » Sanctorum scilicet, « quem non mundaveram, » hoc est, vindicaveram usque ad diem judicii scilicet. Apocal. vi, 10 : Usquequo, Domine, (sanctus et verus) non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Psal. lxxxvii, 10 : Innotescat in nationibus... ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. « Et Dominus commorabitur in Sion, » inter sanctos scilicet, influens eis semper beatitudinis dulcedinem in speculatione felicitatis æternæ. Ezech. xlviii, 35 : Nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. Psal. cxxiv, 2 : Dominus in circui tu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
<--- Page Split --->