D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,
I N DUODECIM
PROPHETAS MINORES ENARRATIO,
IN QUA SACRA SACRIS,
MULTA PAUCIS, APTE QUIDEM
ET PLUS QUAM SATIS EXPONUNTUR.
PROLOGUS.
Duodecim Prophetarum ossa pullulent de loco suo : nam corroboraverunt Jacob : nam redemerunt se in fide virtutis. Eccli. XLIX, 12. In hoc verbo notantur quinque: firmitas Prophetarum, numerus, sanctitas, utilitas, et horum causa per duplex opus : in se scilicet, et in alio.
Firmitas notatur in hoc quod dicit, « ossa. » Hæc enim præstant corpori firmitalem. Signant autem ossa, Scripturæ soliditatem, in qua sicut dulcedo medullæ Inlet spiritualis sensus. Psal. LXV, 15 : Holocausta medullata offeram tibi. De his ossibus dicitur, Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ecclesia autem conqueritur his ossibus se esse destitutam a diabolo, Isa. XXXVIII, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Psal. CI, 4 : Ossa mea sicut cremium aureunt.
« Ossa » ista dicuntur « duodecim Prophetarum : » quia Prophetae in hoc libro contenti, duodecim sunt. Duplex enim est aedificium Ecclesiae, scilicet in duetructione mali, et in constitutione boni. Malum autem destruendum est duplex, idololatria scilicet, et malorum morum. Et contra idololatriam sub invltitione ad poenitentiam prophetant primi quinque, tres primi ad poenitentiam invitantes sub destitutione peccati, duo sequentes adminicula poenitentiae per prophetiam adhibentes. Peccatum enim idololatriae tripliciter considerantur, scilicet in culpa, et poena. In culpa dupliciter, scilicet in auctoribus culpa, et
<--- Page Split --->
lat enim quod a principio sibi intrinseco germen emittit. A sensibus enim ex verbis Prophetarum pullulantibus, tota germinat Ecclesia. Isa. xxvii, 6: Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Osee, xiv, 6 et 7: Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus: et odor ut Libani. Et virtutem pullulationis dicit, cum subdit, « De loco suo, » ita quod praepositio, de, dicat causam et continentiam simul. Locus autem Prophetarum, Spiritus sanctus est, ad quem moventur, accipiendo inspirationem, et a quo moventur missi ad denuntiationem et intra quem continentur per sancitatis virtutem. Gen. xxviii, 17: Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Hic locus pullulare facit quod plantatur in ipso. Exod. ii, 5: Locus in quo stas, terra sancta est. Isa. v, 1, secundum litteram Septuaginta: Vinea fuit dilecto in loco uberi1.
¡ ¢ £ ¤ ¥ ¦ § ¨ © ª « ¬ ® ¯ °
Finis autem et scopus in seipsis est, quod subditur: « Et redemerunt se in fide virtutis. » Ezech. iii, 17, dicitur, quod Propheta speculator est, nec de periculo mali speculatoris se redimit, nisi per virtutem fidelissimae speculationis, ut scilicet omne quod viderit, denuntiet 2, sicut dicitur, Isa. xxi, 6: Pone speculatorem: et quodcumque viderit, annuntiet. Fideliter ergo annuntiantes omne consilium Dei, seipsos redemerunt a periculo negligentis speculatoris, quod dicitur, Ezech. iii, 18: Si dicente me ad impium: Morte morieris: non annuntiaveris ei... ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Contra: Paulus, Act. xx, 26 et 27, dicit: Mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
<--- Page Split --->
.
<--- Page Split --->
Sancti Hieronymi in XII Prophetas argumentum 1.
Non est idem ordo duodecim Prophetarum apud Hebræos, qui est apud nos. Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est, et quasi per sententias loquens. Joël planus in principiis: in fine obscurior. Et usque ad Malachiam, habent singuli proprietates suas: quem Esdram scribam, legisque doctorem, Hebræi autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas volo, unum librum esse duodecim prophetarum: et Osee synchronon Isaïæ; Malachiam vero Aggæi et Zachariæ fuisse temporibus. In quibus autem tempus non præfertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse, sub quibus et hi qui ante eos habent titulos, prophetaverunt.
ARGUMENTI SANCTI HIERONYMI IN DUODECIM PROPHETAS MINORES EXPLANATIO.
Huic libro Hieronymus præmittit argumentum, in quo mentes instruit legentium de quatuor, scilicet de ordine, de modo, de libri unitate, de Prophetarum et prophetiæ tempore, et hoc est : « Non idem est ordo duodecim Prophetarum, » hoc est, libri in quo duodecim Prophetarum prophetiæ conscribuntur : « apud Hebræos, » ubi scilicet prima veritas est, et fons prophetiæ, « qui et apud nos, » secundum scilicet antiquam translationem Septuaginta. Ibi enim talis ordo est, Osee, Amos, Michæas, Joel, Abdias, Jonas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggæus, Zacharias, Malachias. « Unde secundum quod » hoc est, secundum quem ordinem, « ibi, » hoc est, apud Hebræos, « legitur, » de ordine scilicet : « hic quoque, » hoc est, apud Latinos in nostra translatione, « dispositi sunt, » hoc est, ordinati sunt. I ad Co-
rinth. xiv, 40 : Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant, in vobis scilicet. « Osee. » Tangit hic modum in Osee, in Joel specialiter, et in cæteris in summa, et hoc est : « Osee commaticus est. » Comma sunt sententiæ perfectæ sine conjunctionibus conjunctæ, et est color rhetoricus : sicut et Cola sunt sententiæ imperfectæ sine conjunctionibus conjunctæ, sicut Isaiæ, 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Ecce Cola. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Ecce Commata. Et hoc est quod sequitur : « Et, » id est, « quasi per sententias loquens, » perfectas scilicet sine conjunctione conjunctas.
Et subdit de Joel : « Joel planus in principiis, » ubi scilicet loquitur de persectione Nabuchodonosor : « in fine obscurior, » ubi de judicio extremo loquitur.
Et subdit in communi de omnibus « Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas, » in modo scilicet, « quem, » scilicet Malachiam, « Esdram scribam legisque doctorem, » hoc est,
<--- Page Split --->
legis Doctorem, « Hebræi autumant, » scilicet esse.
Et subdit de libri unitate : « Et quia longum est nunc de omnibus dicere, » supple, sigillatim, Eccli. xlii, 29 : Multa dicemus,et deficiemus in verbis : « hæc tantum vos, o Paula et Eustochium, » hoc est, mater et filia, « admonitas volo, » supple, esse, « unum librum esse duodecim Prophetarum, » ab unitate finis scilicet quem diximus in præcedentibus.
Et subdit de tempore : « Et Osee » supple, fuisse, « synchronon, » hoc est, contemporaneum, a σύν, quod est cum : et χρόνος, quod est tempus, « Isaac. »
Prophetaverunt autem eisdem temporibus Osee, et Isaias, et Joel, et Amos, et Abdias, et Jonas, et Michæas. « Malachiam vero, » ultimum scilicet, « Aggæi et Zachariæ fuisse temporibus, » hoc est, eorum synchronon. « In quibus autem, » hoc est, Prophetis, « tempus non præfertur in titulo, » hoc est, in principio prophetiæ, « sub illis eos Regibus prophetasse, » supple, autumant Hebræi, « sub quibus et hi, qui ante eos, » supple, immediate ponuntur, « habent titulos, » supple, scilicet Regum, « quibus prophetaverunt. »
<--- Page Split --->