Enarrationes in Evangelium Joannem (Luculenta Expositio)
Prologus in quo laudatur Evangelista
[1] Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri1.
In ista auctoritate commendatur Joannes Evangelista in scribendo Evangelium, a sex in quibus præcellit in scribendo : quorum primum est a figura quam habet inter Evangelistas, per hoc quod dicitur : « Aquila grandis. » Secundum est altitudo contemplationis, per hoc quod dicitur : « Magnarum alarum. » Tertium est ordo dispositionis in partibus materiæ quam scribit, in hoc quod dicitur : « Longo membrorum ductu. » Quartum est multitudo mysteriorum et sacramentorum, per hoc quod dicitur : « Plena plumis et varietate. » Quintum est consecutio intentionis in scribendo Evangelium, per hoc quod dicitur metaphorice : « Venit ad Libanum. » Sextum et ultimum est consummatio incorruptionis quam intendit per sacramenta descri[2]pta : et hoc typicæ denotatur per hoc quod dicitur : « Tulit medullam cedri. »
Figura autem quam adipiscitur in scribendo, notatur per hoc quod dicitur : Aquila grandis : in quo notantur duo, scilicet, figuræ proprietas, et ejusdem virtualis quantitas.
Figuræ proprietas propter sex aquilæ proprietates Joanni attribuitur.
Aquila enim acute videt, ita ut etiam solem in rota, irreverberata acie oculi, adspicere dicatur : propter quod visus acumen aquila (ab acumine nomen accipiens) vocatur, et ad hoc pullos an sui sint probare dicitur. Cum enim de ovis egressi, jam per naturam coadunatos habent oculos, quemlibet pullorum ad rotam solis videndam disponit : et cujuscumque oculos lacrymari conspexerit, illum abjicit : et quem illorum pati solem irreverberata pupilla deprehenderit, hunc tamquam suum fovet et nutrit. Ita Joannes irreverberato stylo ad lumen Verbi (quod, Sapient. VII, 26, candor lucis æternæ dicitur) se convertit, et hæreticos hoc lumen adspicere non valentes, de nido Ecclesiæ abjicit : Catholicos autem hoc lumen intuentes sincera fide, in Ecclesiæ nido sua doctrina fovet et nutrit : unde, Ezechiel, I, 10 : Facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. Alii enim Evangelistæ humanitatem hominis Jesu Christi describunt, parum se ad divinitatem ejus elevantes : hic autem ad æterna divinitatis se attollit, et parum de nativitate humana se intromittit. Ezechiel. I, 11 : Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper, supple, erant. Unde in tantum extentæ desuper erant, ut dicit Augustinus, quod si paulo altius intonassent, totus mundus non intellexisset. Propter quod in prosa dicitur de ipso :
Tam implenda quam impleta,
Numquam vidit tot secreta
Purus homo purius.
Hæc aquila dicitur grandis virtuali granditie : quia cum sint tres magnitudines visionis intellectualis (scilicet, videre intellectualia divina, visione corporali sive sensibili : videre intellectualia divina, visione imaginaria : et videre intellectualia divina, visione intellectuali simplici : propter quas visiones Paulus, II ad Corinth. XII, 2, cum divina conspiceret, se in tertium cœlum raptum fuisse gloriatur), Joannes omnes istas visiones est adeptus. De corporali enim ipse dicit, I Canonica, I, 1 et 5 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ, ... hoc annuntiamus vobis. De imaginaria autem dicit, Apocal. I, 11 : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. De intellectuali vero dicit, Joan. XIX, 35 : Qui vidit, testimonium perhibuit : ... et ille scit quia vera dicit. Et ideo intellectuali visione contemplatus æterna Verbi, visione imaginaria dispensationem et gubernationem Ecclesiæ usque in finem, et visione corporali humana Verbi vidit : ex quibus in Epistolis Ecclesiam ad fidem erudivit, quæ et a tribus intellectum ejus illuminantibus didicit. Primum quidem sancti Spiritus inspiratione, secundum angelica illuminatione, tertium autem Jesu Christi corporali instructione. De primo dicit, Job, XXXII, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. I ad Corinth. II, 12 : [3] Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus : sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. De secundo, Daniel. VIII, 16 : Gabriel, fac intelligere istum visionem. De tertio, Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Isa. L, 4 et 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam, supple, eum, quasi Magistrum. Per primum est Joannes Evangelista sublimissimus, per secundum Propheta eximius, per tertium Doctor egregius. Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus : exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Exaltabitur quippe in corporali, elevabitur in imaginaria, et sublimis erit valde in pura simplici intellectuali visione. Sic ergo est grandis aquila : quia grandis, grandior, et grandissima, secundum tres gradus acutæ et divinæ visionis.
Secunda proprietas est quod alte volat, quod (ut dicit in libro de Cœlesti hierarchia divinus Dionysius) altivolum signat divinæ contemplationis. Non enim Joannes describit divina per creata visibilia, in quibus Dei invenitur vestigium : nec describit divina per creata invisibilia, in quibus divina resultant quasi per speculum : nec describit divina per ænigmatis occulta, in quibus divina latent per allegoriæ secretum : sed describit divina per ipsum lumen divinum : et ideo altissime evolavit. Deuter. XXXII, 14 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Sic enim docuit nos a vestigio elevatos, speculum et ænigma transcendere, et in ipso incircumscripto lumine per contemplationem volare. Apocal. VIII, 13 : Audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cœli. Unica enim hæc aquila auditur per medium cœli volare, vestigium in infimis non tangens, et in mediis creaturis spiritualibus speculum et ænigma transcendens, et usque ad cœlum Trinitatis se attollens, quando mediæ in trinitate personæ (hoc est, Verbi) describit proprietatem et divinitatem. Job, xxxix, 27 : Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Hanc enim elevationem intellectus perficere non potuit nisi solus Deus, et quod in arduissimis sic nidum poneret intellectus : unde in prosa dicitur de ipso :
Volat avis sine meta,
Quo nec vates, nec Propheta
Evolavit altius.
Tertia proprietas est, quod quamvis sit avis rapax, tamen sicut et leo est suæ prædæ communicativa : et in hoc laudatur Joannes, quod licet divina solus videt, tamen non soli sibi retinuit, sed ad utilitatem Ecclesiæ Episcopis et Doctoribus communicavit, tali modo scribens et tali sermone quod intelligi possit. Isa. VIII, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ut humanus intellectus apprehendere possit grandia quæ in libro æternitatis conspexisti. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. I ad Corinth. II, 1 : Et ego, cum venissem ad vos, non veni in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. I ad Corinth. XIV, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Osee, VIII, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. In gutture quidem tuba est, quando ser[4]mo ad cordis refertur intellectum : sed super domum Domini est, quando ad intellectum totius familiæ domus sonans pronuntiatur : sicut et aquila volat aperte, a nullo suos volatus occultans. Unde cum tres sint modi scribendi omne quod scribitur, videlicet demonstrativus, qui doctrinalis vocatur : persuasivus, quo rationabilia et probabilia scribuntur : et narrativus, quo scribuntur historiæ quæ nec demonstrari, nec persuaderi possunt : elegit Joannes simplicissimum enarrationis modum, ut dicit Chrysostomus : « Ut pluribus per hunc prodesset, ut sciretur quod humano ingenio hæc nec persuaderi, nec probari possunt : sed revelatione divina sunt edocta. » Et ideo, ut dicit Augustinus : « Major est hujus scripturæ auctoritas, quam omnis ingenii humani perspicacitas. » Et sicut alibi dicit : « Quod credimus, debemus auctoritati : quod intelligimus, debemus veritati : quod opinamur, debemus errori. »
Quarta aquilæ proprietas est, quod hæc est avis solitarie volans, et sedens, et non cum grege, sicut est consuetudinis multarum avium : et in hoc notatur contemplationis secretum, quod etiam ab intimis vult esse sequestratum. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Quia qui se super se ipsum vult elevare, solus sedebit, ab aliis mundanis segregatus, et tacebit a tumultu concupiscentiarum et tentationum. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Job, xxxix, 7 : Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
Quinta proprietas est, quod in præruptis et in locis inaccessis nidificat : quod soli Joanni competit. Prærupta signant alta divinitatis et personalis proprietatis : quæ prærupta sunt non in se, sed quia accessus ad ea per viam rationis præruptus est : quia ratio non potest ad illa, et ideo inaccessa dicuntur : Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Job, xxxix, 28 et 29 : In præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. In altissimis enim theoriis videt intellectus, ad quæ ratio non potest : et solida divinitatis (quæ sunt quasi refectiones delectabiles) conspicit : et de longe super tempus ad æternitatem oculi mentis ejus prospiciunt. Et hoc figuratur per hoc, Joan. XXI, 20, quod recubuit in cœna supra pectus Domini solidæ veritatis, super quod fundata est Ecclesia. Hoc enim solidum petræ et silicis est, de quo dicitur, Numer. XXIII, 9 : De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Prima enim veritas silex dicitur propter soliditatem, collis propter altitudinem, et ab hac in scribendo ad planiora descendit beatus Joannes. Exod. XXXIII, 21 : Est locus apud me, et stabis supra petram. Ibi ergo nidum posuit Joannes : quia in solido æternæ veritatis mente quievit, et sic ad planiora humanitatis quasi volatum remittens, descendit : et rursum ad alta revolans per resurrectionis gloriam ad cœlum volatum reduxit.
Sexta proprietas est, quod (ut dicunt) frequenter amethystum inter ova ponit : quo lapide serpentem a nido coerceat, ne ova corrumpat vel inficiat. Ita Joannes hoc Evangelium in nido Ecclesiæ posuit, ultimus scribens inter Evangelistas : ne virus hæreticæ pravitatis serpens antiquus immitens, aliorum Evangelistarum scripturam corrumperet. Et hoc est dictum Chrysostomi. Et hoc significatum est, Apocal. XXI, 20, ubi ultimum fundamentum cœlestis civi[5]tatis dicitur esse amethystus. In cujus figura Joannes ultimo suum conscripsit Evangelium ad fugandum virus hæreticorum, ut diximus. Hic est lapis præcissus de monte eminentiæ divinæ, sine manibus humanæ operationis : et contrivit statuam figmenti mundanæ vanitatis, et hæreticæ pravitatis2. Sic ergo Joannes est dictus aquila grandis.
« Magnarum alarum. » Per quod notatur altitudo contemplationis, quæ contemplatio duabus utitur alis : quarum una est puritas cordis, et altera revelatio veritatis.
De prima dicitur, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De talibus enim dicitur, Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Anima enim sancta, ut ibidem dicitur, sedes est sapientiæ : et hæc est anima cordis puri et mundi : quia sanctitas, ut dicit Dionysius, est idem quod pura et ab omni inquinamento libera munditia. Quis autem purior et mundior quam virgo, licitum nuptiarum contemnens ? Et sicut dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.
Secunda ala est, de qua dicitur, II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Hæ sunt duæ alæ, de quibus dicitur, Apocal. XII, 14 : Datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum. Mulier enim ista est Ecclesia : alæ autem, puritas cordis, et revelatio veritatis descripta in Evangelio Joannis, quibus Ecclesia volat volatu contemplationis in desertum (secrete e mundo) cœlestis habitationis, in locum beatitudinis æternæ deitatis, in quo, (sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16), Deus inhabitat lucem inaccessibilem spiritualis illuminationis. Sic ergo Joannes aquila grandis alarum magnarum est, quibus in cœna recubuit supra pectus Domini, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi, sicut dicitur, ad Coloss. II, 3.
« Longo membrorum ductu. » Hoc est tertium per quod significatur in partibus materiæ quam describit, ordo dispositionis. Describit enim ordinate Verbi tam essentialem quam personalem proprietatem, operativam virtutem, Verbi tam in se quam in assumpta carne manifestationem, Verbi potestatem, Verbi eruditionem, Verbi sanctificationem, et tandem per Verbum factam immortalitatis gloriosam consummationem, sicut infra in libri patebit divisione. Sic enim Verbum longum habet ductum membrorum : quia in se primum acceptum, deinde ad creaturam essentiali operatione deducitur, et tam in mente quam in gratia manifestatur plenum gratiæ et veritatis3, potestativum et eruditivum in doctrina et miraculis cognoscitur, sanctificativum veritate Passionis ostenditur, et consummativum esse probatur per gloriam Resurrectionis. Et sic Verbum, ut dicit Hieronymus, multa signat. Nam est ratio, est et supputatio, [6] et causa uniuscujusque rei per quam sunt singula et subsistunt. Et hic membrorum ductus longus est ab æternitate Verbi (quæ ante mundum incipiens), deducta per mundi creationem (quæ per Verbum facta est), per omnes differentias gratiæ et veritatis per Jesum Christum est facta : usque in gloriam Resurrectionis, quæ postmodum per Verbi resuscitationem erit futura. Et ideo aptatur isti aquilæ quod dicitur, Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum, illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Antelucanum enim mistum tenebris doctrina est æternæ generationis, quæ ad plenum cognosci non potest : enarratio autem in longinquum est ordo doctrinæ per esse naturæ, et gratiæ, et gloriæ factæ per Verbum : quem ordinem in scribendo Joannes perficit. Eccli. XXIV, 38 : Qui perficit primus scire sapientiam, et infirmior non investigabit eam. Hoc enim primus fecit Joannes et solus, quod ab æternitate incipiens, Dei sapientiam per omnem effectum sapientiæ in esse naturæ, gratiæ, et gloriæ stylum scribendi reduxit.
« Plena plumis et varietate. » Quartum est in quo commendatur a plenitudine numerosa mysteriorum, et Sacramentorum varietate, quam describit. In mysticis enim virtutibus Verbi ostendit in communi et speciali Verbum plenum esse gratiæ et veritatis4. Quia, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Gratia in affectus informatione, veritas in intellectus illuminatione : quod postea particulariter in singulis ostendit virtutibus et doctrinis. Sacramentorum etiam varietas, quia et Baptismus, et Pœnitentia in absolutione peccatorum, in Lazari suscitatione : et Eucharistia, et Ordo in potestatis collatione ad consecrandum corpus Dominicum : et Confirmatio in sancti Spiritus insufflatione : et Unctio extrema in commendatione unctionis Mariæ, quæ prævenit eum ungere in sepulturam : et sanctificatio Matrimonii in hoc quod interfuit nuptiis, describuntur. Et ideo inducitur regina Ecclesia per Scripturam Joannis amicta varietate. Psal. XLIV, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quia ista varietate undique radiat aurum divinæ operationis. Ezechiel. XVI, 10 : Vestivi te discoloribus. Hæc est tunica polymita, quam, Genes. XXXVII, 3, magnus Patriarcha fecit filio suo dilectissimo. Has plumas desideravit qui dixit, Psal. CII, 5 : Renovabitur ut aquilæ juventus tua. Isa. XL, 31 : Assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
« Venit ad Libanum. » Quintum est per quod notatur consecutio intentionis in scribendo Evangelium. Libanus enim candidatio interpretatur : et sacramenta evangelica per Joannem usque ad candidationem gratiæ (quæ per sanguinem Christi consummata est) et usque ad candorem gloriæ (quæ in Resurrectione apparuit) perducuntur : et in hoc totam intentionem suam habet Evangelium. De candidatione sanguinis dicitur, Apocal. VII, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. De candore gloriæ, Sapient. VII, 26 : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis. Sic per [7] Joannem producitur Verbum ex utero Patris genitum in omni splendore Sanctorum. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Sic ex consortio sermonis Domini tota resplenduit facies Moysi5 : quia vir ecclesiasticus per doctrinam Joannis splendores Verbi in consummatione gratiæ per sanguinis ablutionem, et Resurrectionis gloriam efficaciter participabit : et sic Evangelium ad suam pervenit intentionem et finem : et ideo, Cantic. IV, 6 et seq., Christus exponit sponsæ sacramentum suæ Passionis, et oblationis suæ devotionem et fragrantiam, dicens : Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Et postea vocat sponsam ad candorem, dicens : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano.
Sequitur : « Tulit inde medullam cedri. » Quod sextum est et ultimum, in quo commendatur a consummatione incorruptionis quam intendit per Sacramenta descripta. Cedrus quippe imputribilis esse dicitur. Et prima incorruptio est in ipsa Verbi divinitate, ut dicit Augustinus, quia vera incorruptio et immortalitas, vera est immutabilitas : quia in his quæ mutantur, ipsa mutatio nonnulla mors est. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Et ab hac incorruptione inchoat Joannes : et ponit eam radicem omnis incorruptionis, qua cætera incorruptionis per gratiam et gloriam tam in mente quam in corpore efficiuntur participia : et deducit in incorruptionem gloriæ per Resurrectionem, in qua incorruptibilis Deus, omnia efficitur in omnibus. Sapient. VI, 20 : Incorruptio facit esse proximum Deo. Unde gloriatur sponsa, Cantic. I, 16 : Tigna domorum nostrarum cedrina : quia omnis habitatio Ecclesiæ his fulcitur incorruptionibus, quæ a fidelibus participantur : et in his est tota consummatio naturæ rationalis, et Scripturæ, et Sacramentorum Christi perfectio. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. XVII, 22 et 23 : Hæc dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis..., et plantabo super montem excelsum et eminentem, in monte sublimi Israel. Medulla incorruptionis deitatis virtus est, cujus potestate in se latentis, Christus etiam ad incorruptionem resurrexit. Joan. X, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hæc plantata est super montem, scilicet Christum, excelsum in potissimis gratiæ muneribus, et eminentem in altitudine divinæ majestatis : in monte sublimi dignitatis humanæ naturæ, quam immunem a peccato assumpsit : qui mons est domus sive familiæ Israel, sive omnium fidelium per participationem, ut omnes incorruptionis participes fiant, sicut dicitur, ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.
Ex jam dictis patent ea quæ in principiis librorum solent inquiri, scilicet, Quæ sit hujus libri causa efficiens ? Quæ materia sive subjectum ? Quæ forma ? Quis ordo ? Quis finis sive utilitas ? Quis titulus ? Cui parti sapientiæ supponatur ?
Efficiens enim causa prima, sapientia divina est se in Verbo increato Joanni [8] manifestans, et in Verbo incarnato Joannem erudiens et movens ad scribendum. Matth. X, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Spiritus autem Patris, Spiritus est sapientiæ loquentis : propter quod indubitata scripturæ hujus est auctoritas. Et cum omnis scientia principiis per se notis fulciatur, per quæ regitur addiscens scientiam, ut deveniat ad propositum suæ intentionis ; patet quod omnia illius scientiæ principia sunt veritates divinæ per Spiritum sapientiæ revelatæ, et ideo certissima. Ad Titum, i, 1 et 2 : Secundum agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est, ... quam promisit qui non mentitur Deus. Causa vero efficiens proxima exterius est Joannes, qui arcana Verbi ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit. Joan. XXI, 20 : Qui et recubuit in cœna super pectus Domini. Psal. XLIV, 2 : Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. Et iterum, Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et ideo est fidelis. Joan. XIX, 35 : Qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit. Sic ergo hæc scriptura ex interno Auctore est authentica, et ex exteriori est fidelis.
Materia autem sive subjectum, Verbum est tam in se quam in suis proprietatibus personalibus et in essentialibus consideratum, quam etiam in his quæ perficit in carne assumpta in esse gratiæ et gloriæ : et ideo perfecta est ista doctrina quæ nihil de Verbi proprietatibus et effectibus omittit. Eccli. I, 5 : Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Ingressus enim Verbi sunt impletio mandatorum æternorum Patris prædestinantis per Sacramenta Verbi, hominem reducere ad lumen Verbi et vitam.
Et a tali unitate Verbi hæc scientia est una, et ut ita dicatur, unica : et non discursa, vel dissuta, sicut scientiæ sæculares aliena mendicantes suffragia ad sui propositi declarationem.
Est etiam libera istius subjecti libertate. Quæcumque alia est scientia de ente creato, ancillans et ancilla est : sed ista ad quam omnes aliæ referuntur, libera vel sola est, vel maxime : unde etiam hæc scientia liberat. Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Est etiam nobilissima per subjectum, quod est Verbum incarnatum, quod nobilissimum est. Proverb. XXXI, 23 : Nobilis in portis vir ejus. Quamvis enim alii Evangelistæ divina scribunt, divina tamen Verbi incarnati non scribunt : et ideo Joannes nobilior est inter Evangelistas, sicut ejus Evangelium est nobilius inter alias Scripturas divinas.
Ex dictis autem elicitur, quod cum scientia una sit nobilior quam alia (ut dicit Aristoteles in principio libri de Anima) ex eo quod certior est in demonstrando, vel ex eo quod de mirabilioribus et nobilioribus in subjecto partibus et passionibus : quod ista scientia omnium est nobilissima, propter necessariam causam nobilitatis. Verbum enim Dei prima lux est, et ratio manifestationis, et intelligendi omnia quæ manifestantur et intelliguntur : et sic certissimum est probationis et demonstrationis principium, a quo omnia alia habent quod et sunt, et principia sunt. Verbum etiam Dei nobilissimum est et mira[9]bilissimum inter omnia, de quibus ut de subjecto tractari potest. Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.
Forma autem, ad quam reducitur modus agendi et ordo, jam in præmissis habita est, quia modus agendi nuntiativus est eorum quæ intus Spiritus sapientiæ per Verbum revelat : et ideo omni acceptatione dignus. I ad Timoth. I, 15 : Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. II ad Corinth. XIII, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus ? II Petri, I, 21 : Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et ideo, ut dicit Chrysostomus, excogitationibus et argutiis humanis non indiget. Psal. XCIII, 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Ad Roman. I, 22 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et supra, ℣. 21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis. Isa. XIX, 9 : Confundantur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia. Linum enim (quod de terra est in filis subtilibus) est ingenii humani subtilis excogitatio complexa in ordinationem syllogisticam, quæ confusa est et incerta respectu revelationis divinæ.
Ordo autem jam patuit ex prædictis qualiter de Verbi increati proprietate procedit ad Verbi manifestationem, quod non nisi suis proprietatibus manifestatur : et Verbi manifestati ostendit in miraculis potestatem et eruditionem, et sic potentis et sapientis Verbi ostendit sanctificationem et consummationem in gloria. Qui ordo est convenientissimus, se esse per seipsum cuilibet demonstratum. Job, xxix, 22 : Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Sicut enim stilla ordinate una post aliam cadit, ita ordinate Sacramenta Verbi Dei Joannes pertractat usque in finem.
Finis autem et utilitas duplex est : in se scilicet, quem semper consequitur, hoc est sacramentorum Verbi sufficiens declaratio. Act. XX, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium, scilicet, vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Finis autem in altero (qui aliquando consequitur in auditore et aliquando non) est fidei ædificatio. Joan. XX, 31 : Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Eccle. XII, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Ad Roman. X, 4 : Finis legis, Christus ad justitiam omni credenti. Est etiam finis confutatio hæreticorum male sententium de Christi Verbi Dei deitate, sicut dicit Hieronymus. Nihil enim prohibet, ut dicit Aristoteles in Topicis6, quod una scientia sit duorum velut amborum finium : unius tamquam finis, et alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et sic est hic : quia confutatio erroris elicitur ex declaratione veritatis.
Titulus autem (qui dicitur a græco nomine, titan, quod est sol vel radius, eo [10] quod ad contentum in libro illuminat) est : Initium Evangelii Joannis : nec dicitur initium tantum pro libri parte prima, sed quia de Verbo inchoans, dat initium omnis esse et doctrinæ : sicut et Moyses in principio verborum suorum Verbum initium esse et doctrinæ posuit a principio7 : et in hoc finis scripturæ redit ad principium : quia Joannes hoc Evangelium senex ultimo scripsit, ut in sequentibus patebit : et sic verificatur illud Apocalypsis, xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Imperfectum enim esset sacrum eloquium, nisi a Deo Verbo incipiens, etiam in Deum Verbum terminaretur.
Quod autem quæritur : Cui parti philosophiæ supponatur? Dicendum quod si Philosophia humana attenditur, sapientiæ nulli supponitur. I ad Corinth. II, 8 : Quam nemo principum hujus sæculi cognovit, hoc est, Philosophorum, ut ibidem dicit Augustinus. Si autem Philosophia est sapientia divina, tunc Theologiæ supponitur, quantum ad illam partem quæ est de Verbo Dei cum suis sacramentis. Ex superius tamen dictis magis proprie dicitur superponi quam supponi, propter eminentiam suæ dignitatis.
Sic ergo patet de his quæ in principio libri videntur esse inquirenda. [11]
Prologi S. Hieronymi in Evangelium secundum Joannem — Explanatio
« Hic est Joannes Evangelista, unus ex discipulis Domini, qui virgo a Deo electus est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. »
Huic libro Hieronymus præmittit Prologum ad istius Evangelistæ commendationem, qui dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit ex virtutibus Auctoris, quam ad scribendum hoc Evangelium habuit congruentiam : in secunda vero parte scripturæ suæ ostendit ordinem et auctoritatem et necessitatem.
Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima commendat virtutes, per quas ad scribendum habuit congruentiam : in secunda autem ponit ipsius congruentiæ rationem ex illis virtutibus assumptam.
Primo igitur commendatur Auctor ex virtutibus : et circa hoc duo facit. Primo enim sex Auctoris ponit commendationes : secundo autem, principalem virtutem a qua commendatur, cui duplex datur testimonium.
Inter sex autem, a quibus commendatur, primo commendatur a nomine, cum dicitur :
« Hic est Joannes. » Quia Joannes est Domini gratia, vel in quo est gratia, vel cui donatum est, sive cui a Domino donatio facta est, interpretatur : quod nomen in præsagium futurorum Joannes accepit : quia gratiam illuminationis et munditiæ corporis præ cæteris accepit a Domino. Et quantum ad illuminationem dicere potuit illud Apostoli, II ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. De munditia autem corporis intelligatur quod est unus de illis de quibus dicitur, Apocal. III, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ideo ambulabunt mecum, scilicet cum Christo, in albis. Hic est ergo cui datum est a Christo Domino munus gratiarum. Ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Sic ergo commendatur a nomine. [12]
Commendatur secundo ab officii dignitate :
« Evangelista, » hoc est, Doctor, et Prædicator, et Scriptor Evangelii. II ad Corinth. VIII, 18 : Cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Isa. XLI, 27 : Et Jerusalem evangelistam dabo. Sic enim est, ut dicitur, Matth. XIII, 52, scriba doctus in regno cœlorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Sic est eximium inter animalia quibus incumbit thronus Dei 8. Apocal. IV, 7 : Quartum animal simile aquilæ volanti. Sic est plenus oculis ante, ad Verbi æternitatem : et retro, ad Resurrectionis gloriam (quæ post tempora omnia perscietur) respiciens. Sic est rota altior in quadriga Dei, post regalem dignitatem, post sacerdotii oblationem, post victoriam Resurrectionis (quæ Matthæus, Lucas et Marcus describunt) altitudinem describens deitatis. Ezechiel. I, 15 : Apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies. Sic ergo docendo, prædicando, scribendo est Evangelista.
Tertia commendatio est a discipulatu Christi, cum dicitur :
« Unus, » hoc est, unicus antonomastice : quia singulariter se præ cæteris discipulum exhibuit.
« Ex discipulis Domini : » tam retinendo Magistri disciplinam in sermone, quam adipiscendo Magistri affectum in charitatis dilectione, quam etiam imitando Magistri sui humilitatem et mansuetudinem, ut dicit Chrysostomus. De primo, Joan. VIII, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. De secundo, Joan. XIII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De tertio et quarto, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum, etc.
Quarto, commendatur ab incorruptione carnis, cum dicitur :
« Qui virgo. » Est enim, ut dicit Augustinus, virginitas in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio. I ad Corinth. VII, 34 : Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et sic fuit sapientiæ dignum receptaculum. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sed in virgineam mentem Joannis sapientia ingressa est, cujus theca mundissima fuit virgineum ejus corpus. II ad Corinth. IV, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Hic est thesaurus castitatis, qui in agro terreni corporis absconditus est : quem considerans Joannes abscondit : et vendens universa quæ habuit, emit agrum illum 9. Et sicut præ cæteris virgines in cœlo sequuntur agnum quocumque ierit : ita præ cæteris virgo Joannes secutus Dominum, plenius investigavit deitatis Christi mysteria.
Quinto, commendatur a divina electione, cum dicitur :
« Est a Deo electus. » Quæ electio intelligitur in Discipulum, et Apostolum, et Evangelistam. Joan. XV, 16 : Ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Ante hoc tamen erat electus per gratiæ, appositionem et æternam prædestinationem. Ad Roman. VIII, 29 : Quos prædestinavit conformes fieri imagini Filii sui, ... hos et vocavit. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Luc. VI, 13 : Elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit 10.
Sexto, commendatur a vocatione. Non enim vocatur, ut Matthæus, ab illicito lucro : nec a causa lucri liciti, sicut a piscatione vocantur Petrus, et Andreas : sed ab occupatione matrimonii sancti et a Deo instituti : eo quod præstat impedimentum vitæ contemplativæ ad statum, in quo sine impedimento quis Deum potest contemplari. Unde, I ad Corinth. VII, 35, Apostolus provocans ad statum virginitatis dicit : Porro hoc [13] ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, scilicet, provocem : et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi, vel Domino se observandi.
Et hoc est quod dicit :
« Quem de nuptiis, » hoc est, de solemnitate nuptiarum : volentem per consensum matrimonii nubere per commisionem carnalis copulæ, « vocavit Deus. » Quod tamen expresse non legitur : sed opinio est quorumdam quod factum sit in nuptiis in Cana Galilææ factis11. Nec in hoc voluit aliquod peccatum Joannes. I ad Corinth. VII, 36 et 40 : Non peccat, scilicet virgo, si nubat... Beatior autem erit si sic permanserit. Nec est præsumendum quod libidine ductus nubere voluerit Joannes : sed quia tunc fuit propagatio religionis cum transfusione seminis : ideo ignarus jam inchoandæ gratiæ, in nuptias consensit. Simile quid habens in mente cum Sara, filia Raguelis, quæ dicit : Numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia... Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere12. Et ideo statim postquam intellexit in Christo nobilius procreari fideles per verbi corruptionem, quam per carnem : statim cum Christo ad frugem melioris vitæ convolavit. Et ex hinc accepit Ecclesia, quod hi qui contraxerunt per verba de præsenti, ante carnalem copulam ad frugem melioris vitæ possunt convolare, etiam altero conjuge contradicente.
« Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur : quod et præ cæteris dilectus a Deo dicitur : et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
Hic incipit dare duplex testimonium virginitatis, quæ præcipua virtus est inter eas a quibus commendatur.
Primum testimonium est a prærogativa dilectionis : secundum est a commissa in cruce custodia matris.
De primo dicitur : « Cui, » scilicet Joanni, « duplex testimonium, » quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum13, « datur, » per scripturam, « in Evangelio, » quod ipse Joannes describit.
Unum scilicet, « quod præ cæteris a Deo dilectus dicitur. » Et hoc expresse non legitur, sed per antonomasiam intelligitur, Joan. XXI, 20, ubi dicitur : Vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, qui et recubuit in cæna super pectus ejus. Et quamvis de hoc sint quæstiones difficiles in sequentibus hujus libri explicandæ, tamen hoc dici potest, quod præ cæteris dilexit Joannem : non secundum quantitatem dilectionis, sed secundum signum : et cum dilectio Dei ponat effectum in re dilecta (secundum cujus quantitatem major dilectio vel minor dilectio dicitur) effectum quidem dilectionis secundum vitam activam, majorem invenimus in Petro, cui claves commisit et Ecclesiæ gregem, et super quem Ecclesiam ædificandam prædixit14 : propter quod et ipse Petrus vertex et caput et princeps dicitur Apostolorum. Effectum autem gratiæ in ordine ad vitam contemplativam, majorem invenimus in Joanne : qui supra pectus Domini recubuit, quem a dolore mortis præservandum prædixit, cui sacramenta suæ deitatis revelavit : et quoad hoc « præ cæteris dilectus a Deo dicitur. »
Et hujus quidem dilectionis causam [14] hic dicit Hieronymus esse castitatem virginitatis. Sapient. III, 13 : Hæc est quæ nescivit thorum in delicto : hæc igitur habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Chrysostomus autem causam dilectionis hujus dicit esse ingenitam huic Apostolo mansuetudinem, in qua præ cæteris Christo similior erat : quia hanc etiam in Moyse dilexit. Numer. XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Hanc etiam in David, qui erat vir secundum cor Dei, dilexit. II Regum, xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus : qui tantæ est lenitatis, ut non sentiatur dum tangitur vel attrectatur. Augustinus autem dicit, quod causa hujus præcipuæ dilectionis erat, quod Joannes vice versa etiam Christum præ cæteris dilexit. Sed hoc oportuit intelligi secundum modum prædictum in effectu contemplationis : quia pro certo in effectu actionis Petrus præ cæteris ferventius dilexit. Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo.
Secundum autem testimonium est, « quod huic » Joanni « matrem suam, » Mariam beatissimam Virginem, « pendens in cruce, » et curam matris amplius visibiliter non agens, « commendavit, » dicens, Joan. XIX, 26 et 27 : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Et ex illo tunc intelligitur mortuus fuisse Joseph, Domini nutritus, qui si vixisset, non alium custodem superordinasset. Tantum ergo depositum committere Joanni, signum fuit prærogativæ dilectionis. Et congruebat « ut virginem » matrem « virgo » Joannes « servaret, » curam gerens ipsius.
« Denique manifestans in Evangelio quod erat ipse incorruptibilis, Verbi opus inchoans, solus Verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur : primum signum ponens, quod in nuptiis fecit Dominus, ostendens quod ipse erat : vel legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum debeat : ut et veteribus immutatis, nova omnia quæ a Christo instituuntur appareant. »
Hic ponit congruentiam scribendi Evangelium a commendatis virtutibus sumptam, et præcipue ab ea quæ principalis est inter eas. Et hæc est mentis et corporis virginitas : quia ex hoc quod in delectationem coitus ratio numquam descendit, sinceriorem et clariorem possidet intellectum : et ex hoc patet quod perpetuæ incorruptionis meditatio (ut dicit Augustinus) limpidius divina cognoscit : quia ut dicit Mercurius Trimegistus : « Deus deorum non nisi abstracto a carne intellectu videri valet et cognosci. » Ab hac ergo virtute Joannes sumit duas congruentias scribendi : unam quidem ad Verbi increati proprietates : alteram autem ad initium signorum, quod prætermissum ab aliis Evangelistis solus ponit Joannes : et secundum hæc duo pars ista dividitur in duas partes.
In prima autem harum partium tria facit Joannes : quorum primum est, quod se virginem Joannes in principio Evangelii demonstravit. Secundum est, per quid se virginem ostendit. Tertium autem est, usquequo Verbi notitiam in scribendo deduxit.
Dicit ergo :
« Denique, » quia scilicet virgo erat et aquila, qui non ad carnem, sed ad lumen incircumscriptum oculos duxerat : « opus inchoans » suæ scripturæ « incorruptibilis Verbi, » quia materia suæ scripturæ est incorruptibile Verbum, quod incorruptibile de incorruptibili Patre incorruptibiliter ab æterno generatum est : « solus, » inter Evangelistas vel inter omnes Scriptores qui de Verbo paterni intellectus scripserunt, ut Socrates, et Plato, et ante hos Mercurius Trimegistus, « testatur, » per scriptu[15]ram, « Verbum » æternum « carnem factum esse » in ultimis temporibus. Et hoc quidem scribendo facit, « manifestans » ipso facto « in Evangelio, » sic a se descripto, « quod erat ipse » vel « quid erat ipse, » qui virgineo intellectu et incorrupto, aquilina visus, virtute, sic æternum lumen conspexerat. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in libris Philosophorum legerat in principio esse Verbum in paterno intellectu, et quod omnia per Verbum facta sunt : sed non legit ibi Verbum carnem factum esse. Hoc autem plane patet in libro Socratis de Natura deorum, et in fine primæ partis Timæi Platonis, et in libro Trimegistis, quem de Distinctione deorum et causarum composuit.
Testatur autem hoc Joannes non solum per ea quæ dicta sunt : sed etiam « primum signum ponens, » inter omnia quæ Christus fecisse legitur, « quod in nuptiis fecit Dominus, » ubi mutavit aquam in vinum 15 : et insipidas delectationes et generationes carnis, ad saporem cœlestium et intellectualium gaudiorum commutavit, ut dicit Chrysostomus. In hoc « ostendens quod » vel « quid erat ipse, » sicut prius, qui ad saporem vini de insipiditate aquæ transierat : unde dicit : Servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc autem fecit, « ut legentibus, » ad intellectum spiritualem Evangelium suum, « demonstraret, » ipsa lectione, « quod ubi Dominus » ad nuptias mentales in unione spiritus creati ad increatum « invitatus est, » per fidei et cognitionis devotionem, « debeat deficere » et abjici « vinum » carnalis gaudii « nuptiarum » carnalium : et virginitatis munditia in integritate cordis generari. Ad Ephes. V, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Lot enim temulentus filias corrupit 16 : Noe inebriatus, in genitalibus nudatus, turpiter apparuit 17 : Holofernes potatus et crapulatus a vino, capite truncatus fuit 18 : Baltassar vinum bibens, regnum perdidit 19. Et sic semper patet quod vinum delectatione carnali mentem devirginans corrumpit et in perditionem adducit. Econtra sicut dicitur, Daniel, i, 8 : Daniel proposuit in corde suo ne pollueretur de mensa regis, scilicet terreni, neque de vino potus ejus : et accepit gratiam intelligendi secreta divina. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.
« Vel » ut « legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, omnia, » quæ in homine sunt, « debeant apparere nova. » Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia : « veteribus immutatis, » ubi sub veteri lege per aquam insipidæ carnalis commissionis fiebat propagatio. Mutatio ergo veterum est transitus carnalis jucunditatis insipidæ (quæ magis est in nuptiis) ad jucunditatem sapidæ delectationis, quæ est in unione spirituum creati et increati in incorruptione intellectus. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Levit. XXVI, 10 : Vetera novis supervenientibus projicietis. II ad Corinth. V, 17 : Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
« Hoc autem Evangelium scripsit in Asia, postea quam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat : ut cui in principio canonis incorruptibile principium prænotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo : Ego sum Alpha et Omega 20. » [16]
Secunda pars est in qua locum et ordinem scripturæ Joannis determinat.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit scripturæ hujus locum, ordinem, et auctoritatem : in secunda autem ostendit causam quare ipse Hieronymus omnium horum non exponit rationem.
Prima autem harum partium tria continet, scilicet ordinem, locum, et scriptorum Joannis auctoritatem : et diligentiam scriptoris : et ordinem temporis hujus Evangelii ad Evangelia aliorum Evangelistarum.
In primo horum duo facit : tangit enim scribendi ordinem, et descripti ordinis inducit rationem.
Dicit ergo de loco Scripturæ :
« Hoc autem Evangelium » Joannes « scripsit, » ut posteris proficeret, « in Asia. » Quod ad commendationem facit Evangelii : quia in Asia minore (quæ est Græcia) multitudo fuit sapientium et litteratorum. I ad Corinth. I, 22 : Græci sapientiam quærunt.
Et tangit ordinem temporis, dicens : « Posteaquam in Pathmos insula, » ad quam per Domitianum relegatus fuerat, sicut dicitur, Apocal. I, 9, « Apocalypsim, » quod revelatio interpretatur, « scripserat. » Quia, sicut dicit Augustinus in Glossa : « A tempore Dominicæ Ascensionis per annos quadraginta quinque absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani tempora prædicavit. Sed a senatu Romano occiso Domitiano, præceptoque quod omnia revocarentur, quæ Domitianus fecerat, et quod infaustum Domitiani nomen et imago de lignis et lapidibus eraderetur ubicumque scriptum vel sculptum inveniretur : tunc enim permittente curia, cum de exsilio redisset Joannes Ephesum, compulsus ab Episcopis Asiæ de coæterna deitate Filii cum Patre scripsit contra hæreticos, qui eo absente in Ecclesias in quibus fidem fundaverat Apostolus, irrepserant, qui Christum ante beatissimam Mariam fuisse negabant : contra quos scribit Verbum in principio fuisse, et in fine temporum carnem factum fuisse : et sic Evangelium secundum ordinem temporis post Apocalypsim scripsit Joannes. » Et hoc est quod dicit. Alius tamen ordo est librorum quoad continentiam ipsorum : quia in Evangelio fundatio Ecclesiæ per sacramenta Christi describitur : et in Apocalypsi gubernatio Ecclesiæ fundatæ, usque ad ultima tempora per figuras præsignatur : et sic Evangelium est ante Apocalypsim.
Hujus autem duplicis ordinis subjungit causam, dicens :
« Ut cui, » scilicet Verbo Dei, « in principio canonis, » hoc est, canonicæ scripturæ, « in principio, » scilicet Genesis, « incorruptibile principium, » quo ipsum omnis creaturæ principium est incorruptibile et æternum, « prænotatur, » cum dicitur : In principio Deus creavit cœlum et terram... Et dixit Deus : Fiat lux et facta est lux21, etc. Hæc enim facta sunt omnia per Verbum incorruptibile : quia ipse dixit et facta sunt22.
« Ei etiam, » id est Verbo, « redderetur per » Joannem « virginem, » virgineum intellectum habentem, « finis, » in ultimo libro canonis, « incorruptibilis. » Et hoc factum est Evangelio ultimo secundum tempus descripto, quando dictum est : In principio erat Verbum23. Vel, in ultimo libro secundum continentiæ librorum ordinem, hoc est, Apocalypsi : et hoc auctoritate probat cum dicit : « Dicens Christo » per Joannem, Apocalyp. XXII, 13 : « Ego sum Alpha, » quæ est prima littera, et principium primum signat, « et Omega, » quæ est ultima in alphabeto græcorum littera, et finem designat : quia ipse est canonicæ Scripturæ principium et finis. Dicitur autem canonica scriptura : quia ea loco canonis, [17] hoc est, regulæ utimur in credendis et faciendis et sperandis. Ad Galat. VI, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
« Et hic est Joannes qui sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturæ suæ locum : facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. »
In hac parte describitur auctoritas et diligentia Scriptoris : auctoritas in præscientia futurorum et miraculis : diligentia vero in hoc quod per experimenta multa docuit fidem Christi discipulos.
Dicit ergo : « Et hic, » tantæ dignitatis et auctoritatis, « est Joannes, » hujus Scriptor Evangelii, « qui sciens, » ex præscientia futurorum, quæ certitudinaliter non haberetur nisi per Spiritum divinum. I ad Corinth. II, 11 : Quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Actuum, i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. « Supervenisse, » ex decursu temporis vel officii quod acceperat a Deo. II ad Timoth. IV, 6 : Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. « Diem recessus sui. » In quo notatur animæ immortalitas, quæ ad Deum recedit. II ad Corinth. V, 8 : Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Esse enim cum Christo multo magis melius est. « Convocatis, » ad modum Patriarchæ Jacob, Genes. XLIX, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. « Discipulis suis, » qui disciplina fidei ab eo erant imbuti. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. « In Epheso, » in quo sedes erat metropolitana. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
« Promens Christum » in se habitantem. Vel, « promens Christum, » hoc est, Christi fidem. Promens, inquam, hoc est, probans « per multa experimenta signorum, » intransitive, hoc est, per multa signa quæ experimento probaverunt Christi virtutem et fidem. Fides enim non nisi per signa probari potest : demonstratio enim non habet locum in fide : quia demonstratio cogit ad consentiendum : fides autem non est nisi credere volentis, ut dicit Augustinus. Cætera potest homo nolens : credere autem non nisi volens. Et ideo demonstratio non habet locum, sed evacuat fidei meritum : quia (sicut dicit Gregorius) fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et ideo fides quæ est super rationem, probatur per signum quod est ultra naturæ virtutem : quia (sicut dicit Gregorius) rebus mirabilibus fidem præbent facta mirabiliora. Et in hoc notatur diligentia Doctoris, qui per multa fidem firmavit.
« Descendens, » sine dolore per Christi sibi factam revelationem, « in defossum, » profunde, « sepulturæ suæ locum. » In quo tamen non corpus ejus, sed manna scaturiens inventum est : propter quod quidam pie autumant eum cum corpore et anima in cœlum esse translatum, secundum quod ex verbis Christi pie accipitur. Joan. XXI, 22 : Sic eum volo manere donec veniam.
« Facta oratione, » pro confirmatione discipulorum, « positus est, » in loco beatitudinis, « ad patres suos, » Patriarchas et Prophetas : vel Angelos, qui eum in forma theophaniæ in illuminationibus divinis genuerunt. Genes. XLIX, 32 : Finitis mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit : appositusque est ad populum suum.
« Tam extraneus, » hoc est, immunis [18] « a dolore mortis : » et hoc erat miraculum : quia bonus homo etiam plus quam alius in morte dolere debuit, ut dicit Philosophus. Tamen quidam ex hoc accipiunt quod non sit mortuus, sed supervestitus gloria immortalitatis. Sed hoc non esse sentiendum dicit Hugo de sancto Victore : quia sententia hæc in omnibus obtinet firmitatem : Morte moriemini24. Et ideo probabilius dicit eum esse mortuum, sed statim resuscitatum, sicut et Virginem gloriosissimam. Et sic dolorem mortis absorbuit gustus æternæ felicitatis : non sic ut non esset, sed ut amaritudo ejus non sentiretur. I ad Corinth. XV, 54 et 55 : Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ?
« Quam a corruptione carnis, » id est, concupiscentiam, « invenitur alienus : » cum virgo electus a Domino, virgo in ævum permansit.
« Tamen post omnes Evangelium scripsit, et hoc virgini debebatur. »
Hic ponit ordinem istius Evangelii ad alia. Et dicit quod ultimo scriptum sit et subjungit rationem.
Dicit ergo quod licet per multa signa Christum prompsisset, « tamen, » ab Episcopis rogatus, « post omnes » illos Evangelistas, « Evangelium scripsit. » Sed tunc quæritur : Quia ex quo Matthæus et alii sufficienter scripserant, videtur scriptura sua superflua. Ad hoc dicit Gregorius : « Si quæris : Quid Matthæus senserit ? Id quod Marcus, Lucas, Joannes : et tunc videtur quod uno Evangelio habito, cætera sunt superflua. Respondet ad hoc, quod verum est quod idem dicunt Evangelistæ quantum ad materiam historiæ et Sacramentorum Christi : et ideo sunt veri testes concorditer fidem probantes : sed non idem dicunt quantum ad intentionem particularem, et ea per quæ devenitur ad illam intentionem : et quoad hoc sunt diversi et necessarii omnes. Matthæus enim quamvis in communi attendat ordinare historiam Christi, tamen in particulari intendit adstruere Christi regalem dignitatem : et ideo maxime ponit ea per quæ devenit in illam intentionem, omissis quibusdam aliis ad hæc non expresse facientibus. Marcus etiam historiam Christi ordinare intendit, sed tamen particulariter victoriam Christi intendit : et ideo ea specialiter ponit per quæ illa probari poterit : et sic Lucas intendit probare sacerdotium, et Joannes deitatem. Et quia per idem secundum diversas considerationes venitur in diversa : ideo quædam eadem omnes ponunt, quædam autem diversa, per quæ diversas suas intentiones ostendunt25. » Et ex his patet solutio quæsitorum.
Subjungit autem rationem quare post omnes scripsit, dicens :
« Et hoc virgini debebatur. » Dicunt quidam, quod agit verecunde, qui non ultro se ingerit : sed ultimo coactus, hoc quod faciendum est, facit. Sed hoc nihil est : quia in talibus spiritualibus virgo magis fit audax, præcipue quando jam perfectam habet ætatem : si enim junior esset annis, diceret cum Eliu, Job, xxxii, 6 : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. Sed dicendum, quod ultimam faciem Evangelio adjicere (quæ est facies aquilæ) « virgini debebatur, » hoc est, virgineum intellectum habenti : quia per visibilia regalis dignitatis, et victoriæ, et sacerdotii, venitur ad invisibilia divinitatis. I ad Corinth. XV, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Gregorius : « Ut dum visibilter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. » [19]
« Quorum tamen vel scriptorum temporis dispositio, vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur : ut sciendi desiderio collato, et quærentibus fructus laboris, et Deo magisterii doctrina servetur. »
Pars ultima est in qua ostendit quare dicti ordinis rationem non exposuit.
Dicit ergo : « Quorum tamen, » Evangeliorum, « vel scriptorum, » tali ordine, « temporis dispositio, » quare unus tempore scripsit ante alium, et perfecte quidem scripsit : et tamen secundo locum scribendi dederit. « Vel » quorum « librorum, » scilicet Evangelii Joannis et Apocalypsis, « ordinatio » diversa secundum tempus et continentiam, ut in ante habitis dictum est : « ideo, » ex certa conscientia, « non exponitur a nobis » per rationem expressam et positivam.
« Ut, » in auditore, vel lectore, « sciendi desiderio » has rationes « collato. » Per hoc enim quod aliquid tangitur et non enucleatur, excitatur et collocatur in altero desiderium sciendi. « Et servetur quærentibus » horum omnium rationes « fructus laboris, » per meritum et studium inquisitionis. Psal. CIV, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. « Et servetur Deo, » qui solus est Magister intus docens. Matth. XXIII, 8 : Unus est Magister vester, scilicet Deus qui in cœlis est. « Doctrina magisterii, » qui intus docet quærentes, et ex hoc de revelatis habere debet gratiarum actiones.
Caput I
[21] Verbum est Deus, vita, et lux omnem hominem illuminans; per quod omnia facta sunt, et quod homo factum est; cui testimonium perhibet Joannes, dicens se vocem, et indignum qui illius solvat corrigiam calceamenti, eumque esse Agnum Dei qui tollit peccatum mundi : Andreas alter duorum Joannis discipulorum qui Jesum secuti sunt, adducit ad illum etiam Simonem fratrem suum; Philippus quoque a Jesu vocatus, adducit ad eum Nathanael.
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.
In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.
Et lux in tenebris lucet, et tene[22]bræ eam non comprehendebunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes26.
Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum27.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est28, et mundus eum non cognovit.
In propria venit, et sui eum non receperunt.
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus,
Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Et Verbum caro factum est29, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia30.
Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Deum nemo vidit umquam31 : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es?
Et confessus est, et non negavit : et confessus est : Quia non sum ego Christus.
Et interrogaverunt eum : Quid ergo? Elias es tu? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit : Non.
Dixerunt ergo ei : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
Ait : Ego vox clamantis in deserto32 : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis.
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta?
Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua33 : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est34 : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
Hic est, de quo dixi : Post me [23] venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat :
Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum35.
Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce Agnus Dei.
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
Dicit eis : Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona : tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus).
In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege36, et Prophetæ37, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth.
Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni, et vide.
Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
Respondit Jesus et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis.
Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.
In Caput I Joannis — Enarratio
[24] « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum. »
Iste liber (ut diximus) ut de subjecto est de Verbo increato in se, et in carne assumpta secundum sua Sacramenta considerato : et sicut diximus in aliorum Evangelistarum expositionibus, omnia quæ inducit quilibet eorum, ad suæ propriæ intentionis inducit manifestationem : ita etiam Joannes omnia quæ inducit, ad hoc inducit, ut divinitas Verbi manifestetur : et sic probetur habere faciem aquilæ inter alia animalia thronum Dei circumstantia.
Dividitur autem iste liber totus in duas partes : quarum prima de proprietatibus personalibus et essentialibus Verbi increati in se considerati est : secunda autem est de proprietatibus Verbi in creaturam rationalem ad sanctificandum eam procedentis : et incipit ibi, ℣. 6 : Fuit homo missus a Deo.
Et patet ordo istarum partium, sicut est ordo æternitatis ad tempus. Prior autem harum partium dividitur in duas partes, ita quod primo ponit proprietates personales et essentiales, per quas Verbum refertur ad personas divinas : secundo autem ponit Verbi essentiales proprietates, secundum quas refertur ad creata per ipsum, ibi, ℣. 3 : Omnia per ipsum facta sunt.
In priori harum partium quatuor continentur propositiones, quatuor Verbi æterni proprietates ostendentes : quarum prima est quod dicit : In principio erat verbum : per quam ostenditur Verbi ad intellectum paternum inseparabilitas. Secunda est quod dicit : Et Verbum erat apud Deum : per quam ostenditur Verbi secundum quam procedit a primo intellectu distinguens proprietas. Tertia est quæ dicit : Et Deus erat Verbum : per quam ostenditur Verbi ad paternum intellectum essentialis unitas. Quarta est quæ dicit : Hoc erat in principio apud Deum : per quam ostenditur Verbi ad principium intellectum coæqualitas et coæternitas. Et sic omnis confutatur hæretica pravitas.
Dicit ergo : « In principio erat Verbum, » ostendens inseparabile esse Verbum ab intellectu æterno.
Ad hoc autem intelligendum prænotandum est, quod primum principium est intellectus universaliter agens et nihil recipiens, qui est omne quod habet. Nihil autem principii habet rationem nisi aliquid procedat ab ipso : a quo enim nihil omnino procedit, principium esse non poterit. Etiam hoc patet per principii rationem, quæ dicit, quod principium est a quo est aliud : et hoc maxime convenit principio primo. Primum autem quod est a principio intellectivo, lux est intelligentiæ, qua seipsum manifestat ex seipso : quod patet per hoc quia jam dictum est, quod principium primum nihil recipit. Si ergo per aliquid se manifestat, oportet quod id producat ex seipso, in quo se manifestat : et sic in se habet in quo se manifestat. Cum autem sic se manifestat, non nisi se luce sua declarat : et hoc est intellectum intellectualiter se dicere : Verbum ergo quo se dicit intellectivum principium, inseparabiliter est in ipso : et sic in principio primo æternaliter erat Verbum : et hæc est ratio inevitabiliter primam probans propositionem : unde Augustinus dicit : « Cum dicitur : « In principio erat Verbum » principium supponit Patrem sive paternum intellectum : præpositio autem in (ex eo quod est præpositio, est transitiva, et aliquam notat diversitatem) notat personæ Verbi ad Pa[25]trem distinctionem. In eo autem quod est hæc præpositio in specie accepta, notat continentiam Verbi, tamquam lucis in paterno intellectu, sicut ipse dicit, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Sic ergo secundum verissimam expositionem « in principio erat Verbum. » Quod quidem dictum est Augustini.
Quæstio autem surgit hic secundum hanc expositionem, quæ sit ratio quod principium supponit Patrem, cum principium sit in multis intentionibus, sicut dicitur in libro quinto primæ Philosophiæ? Augustinus etiam dicit, quod « et Pater est principium, et Filius est principium, et Spiritus sanctus est principium : et simul hi tres non tria, sed unum principium. » Sed ad hoc dicendum, quod absoluta et prima ratio principii activi non est nisi in Patre. Cum enim duo sint processus : primus scilicet quo persona procedit a persona : et secundus quo creatura procedit a creatore. Primus processus est causa secundi, ut dicit Anselmus. Principium totius processus primi non est nisi in Patre : quia licet Spiritus sanctus procedat a Filio, tamen hoc Filius habet a Patre : Pater autem est principium, non de principio : et ideo prima auctoritas principii et prima ratio est in Patre. Propter quod dicit Augustinus, quod in Patre est principium totius divinitatis. Et hac ratione antonomastice principium supponit Patrem.
Sed tunc quæritur, quare Joannes non loco principii posuit Patrem ut dixisset : In Patre erat Verbum? Ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quod Joannes Græcis sapientibus et in philosophia enutritis loquebatur : et scripsit contra hæreticos, qui negabant Christum ante Mariam fuisse. Quia ergo illi melius noverunt Patrem sub ratione principii, quam sub ratione Patris : ideo a ratione principii, quæ illis nota erat, inchoans, duxit sermonem in notitiam Patris, dicens et concludens sermonem de Verbi principio, infra, ℣. 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.
Et ex hoc solvitur alia quæstio, quare potius dicit : In principio erat Verbum, quam in principio erat Filius? Quia intellectus agens universaliter, qui probatur esse Pater, a nobis plus cognoscitur in manifestatione sui per Verbum, quam in manifestatione sui per Filium : quia propria manifestatione intellectus est in luce intellectus in ipso candente, quando principiat id, cujus ipse est principium. Filius autem dicit processum naturæ, quæ licet idem sit cum luce candente et florente de Patre et in Patre : tamen sub ratione hujus nominis, Filius, secundum quod humano innotescit intellectui per carnalem generationem apud nos notam non est idem. Et hoc intendit Chrysostomus, quando dicit, quod « Verbum et non Filium dicit, ne carnale aliquid in divina suspiceris generatione. » Sicut autem Joannes rationem principii deducit usque ad notitiam Patris, ita in eadem contextione sermonis manifestationem Verbi concludit in notitiam Filii, dicens : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Sic enim perfecte constructur fides et destruitur hæresis. Unde etiam procedens dicit de principio et Verbo, infra, ℣. 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Non est autem prætermittendum, quod græco sermone scriptus hic liber habet sic : ὁ Λόγος. Ὁ autem est præpositivus articulus græcus, loco cujus in latino non habemus aliquid, cum tamen in expositione debeat designari. Denotat enim circa Verbum quod ipsum sit absolute et simpliciter Verbum, et nihil aliud quam Verbum : et hoc est primum intellectus paterni Verbum in ipso existens, et in ipso florens et coruscans, et quasi quidam globus lucis ejus. Cum enim alia verba sint distantia a primo intellectu ut verba participata a creaturis, et verba creaturarum aliquid aliud sunt quam Verbum, et non primum verbum purum : sed parti[26]cipantia ipsum proportionaliter pro uniuscuiusque modo et analogia : et sunt immersa potentiis et privationibus : et sic aliquo modo a tenebris comprehensa et malitia privationis : et hoc est quod dicitur, Sapient. VII, 26, quod candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Hæc ergo sola lux ut præexistens omnibus, et formans omnes creaturarum luces in tenebris lucet : et tenebræ eam non comprehenderunt. Hoc ergo, ut dicit Chrysostomus, intendit per articulum. Per hanc expositionem excluditur hæresis eorum, qui Patrem et Filium plures esse Deos dixerunt, ut dicit Augustinus in libro de Agone Christiano, sicut pagani fecerant : quia si plures essent, unus indistanter et inseparabiliter non esset in alio.
Est autem hujus primæ propositionis alia etiam a Sanctis tradita expositio Catholica quæ principium dicit esse æternitatem, ut sit sensus : In principio, hoc est, in æternitate, erat Verbum. Et tunc præpositio, in, notat habitudinem mensurantis esse Verbi : quæ mensura sive terminus est principium et finis, sicut ipso nomine æternitatis designatur : et est simplex nunc indeficienter stans et non movens sese sicut et ipsum esse divinum, cujus mensura simplex est et indeficiens.
Sed tunc quæritur, qualiter ibi ponatur verbum consignificans tempus, cum dicitur : Erat? Et ad hoc dicit Augustinus, quod verbum sum, eram, eras, cum de creaturis dicitur, temporales motus designat : sed de Deo dictum non dicit nisi esse substantivum sine motibus temporis, qui abjiciant aliquid in præteritum, et exspectent aliquid in futurum. Et hujus dicti ratio est, quod tales sunt mensuræ, quales permittit natura mensurati : et ideo cum creatura secundum aliquid in potentia sit vel in substantia, sicut generabilia, vel in affectione, vel conceptis, sicut Angeli et intellectualia creata, et sic non sit simul stans totum esse eorum : oportet quod verba cujuslibet temporis dicta de creaturis temporales significent motus. Esse autem divinum nullo modo in potentia est, neque secundum substantiam, neque secundum concepta, neque secundum affectiones : sed totum stans simul. Jacobi, I, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et ideo verba dicta de ipso non significant motus temporales, sed exponi possunt sicut dicit Hieronymus : est quod numquam deest : erit quod numquam deerit : erat quod numquam deerat : fuit quod numquam defuit. Et sic per accedens referuntur ad tempus quod sub æternitate in temporalibus fluit : sicut etiam ipsa æternitas nulli umquam præterito defuit, nec ulli deest præsenti. nec ulli umquam futuro deerit : et hoc est quod intendit Augustinus.
Sed tunc quæritur, quare æternitatem vocat principium? Sed ad hoc dicendum est, quod sicut in his quæ sunt composita, compositum semper a simplici principiatur, et mobile ab immobili : ita esse fluens, non totum simul existens, sed potentiis extensum, principiatur ab esse simpliciter quod totum simul stat, et potentiis non distenditur. Et sic etiam mensura simplex tota simul existens, principium est mensuræ per potentias distentæ, sicut est ævum : et est principium mensuræ fluentis, sicut est tempus. Unde in Libro V de Consolatione Philosophiæ dicit Boetius : « Qui tempus ab ævo, hoc est, ab æterno, ire jubes. » Et sic æternitas simpliciter est principium.
Sed tunc quæritur iterum, quare Joannes in æternis usus est verbo præteriti temporis imperfecti? hoc enim sua imperfectione maxime videtur repugnare æternitati? Sed ad hoc dicendum secundum Anselmum, quod quamvis verbum præteriti imperfecti temporis imperfectam significet actionem, tamen in suis componentibus habet utraque ea quæ æternitati magis conveniunt : præteritum enim imperfectum includit et continuat præteritum et præsens : præsens [27] autem quod solum existentiam habet in ipso, convenit magis æterno præsenti, propter existentiam in substantia ipsius nunc acceptam : præteritum autem inter ipsa solum est necessarium, et hoc convenit æternitatis necessitati : et ideo ratione horum componentium utitur eo Joannes ad æternitatem significandum.
Et hoc est quod dicit :
« Et Verbum erat apud Deum. »
Glossa Augustini : « Ut alius apud alium. » Et ideo in hac propositione distinctio personarum Patris et Filii designatur : hoc autem fit per præpositionem notionalem interpositam quæ est apud.
In hac enim tria consideranda occurrunt, scilicet, quia præpositio est, et quia hæc præpositio est, et quia (ut dicit Priscianus) vim habet adverbii localis. Quia ergo præpositio est, transitiva est : et alietatem et diversitatem notat inter ea quibus apponitur, sicut inter Verbum et Deum : et cum alietas in Deo non esse potest, nisi personarum secundum relationes originis distinctarum, oportet quod talis alietas sit inter Verbum et Deum. Unde solvitur quæstio quæ fieri posset, quod cum Deus sit substantivum et essentiam designet, virtute cujus hic trahatur ad standum pro persona? Hoc enim fit per præpositionem notionalem, sicut cum dicitur : Deus de Deo : vel, Deus generat Deum. Quia fit per verbum notionale aliquando : et aliquando per præpositionem ad notionem pertinentem virtute transitionis et diversitatis, quam designat præpositio. Cum ergo Verbum supponat Filium, ut dictum est : quia (ut dicit Augustinus) eo Verbum est, quo Filius est : eadem ratione oportet de necessitate quod Deus stet pro Patre.
Si autem quæritur, quare non dicat Verbum erat apud substantiam Dei vel essentiam? Dici debet quod Deus (ut dicit Damascenus) dicit deitatem et substantiam et essentiam divinam secundum modum intelligendi, qui est in nomine ut in habente : substantia autem et deitas et essentia dicunt naturam rei absolutæ : et quia habens deitatem et naturam in divinis est persona : ideo hoc nomen Deus, convenientius ponitur pro persona, quam aliquod aliud nomen essentiale.
In quantum autem est hæc præpositio, sic signat immediationem : et intelligitur quod Verbum immediatum est Patri secundum naturæ processum : ita quod inter paternum intellectum et Verbum nihil est medium secundum naturæ ordinem, ut dicit Augustinus, quo alter est ex altero : non quo alter prior altero. Joan. VIII, 29 : Qui misit me, mecum est : et sic Filius virtus est Patris et sapientia : quia illa immediata sunt intellectui universaliter agenti. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Quia enim verbum est, sapientia est : et quia operativum est, virtus est. Joan. V, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
In quantum autem est habens vim adverbii loci, sic notat auctoritatem in re accusativi, cui præponitur. Dicimus enim quod miles est apud regem, et non dicimus quod rex sit apud militem : et sic notatur auctoritas in Patre, quamvis nulla indignitas notetur in Filio. Sic ergo dicitur Verbum esse apud Deum.
Si tunc quæritur, quare non dicit : Verbum erat apud principium, ut teneret eumdem modum loquendi quo exorsus fuerat? Sed ad hoc bene valde respondet Chrysostomus, quod sapientibus loquens incipit a verbo eis noto, propositionem eis notam præponens : in principio intellectivo, quod primum principium est, erat Verbum, sicut et Philosophi confitebantur. Deinde ex illa paulatim fidem instruens loco principii ponit Deum : et ideo hæc propositio quasi trahitur ex priori : ex qua etiam manifestatur ordo earum ad invicem. Si enim in principio concedatur esse Verbum, cum omnibus notum sit quod principium illud erat Deus, sequitur necessario quod Verbum [28] erat in Deo : et cum præpositio diversitatem notet, sequitur quod erat apud Deum, ut alius apud alium : et non ut aliud apud aliud : quia Verbum primum intellectualis et universaliter agentis principii, non est aliud secundum substantiam ab ipso : quamvis ab ipso habeat distinctionem relativam, ex hoc quod ab ipso Verbum procedit. Per hoc ergo confutatur hæresis Sabellii, qui in Deo negat distinctas esse personas.
Hoc ergo est quod dicit :
« Et Deus erat Verbum. »
Hoc significatur, Eccli. XXIV, 5, ubi dicit Sapientia : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Non enim diceret, ego, nisi Verbum esset substantia et persona demonstrata ad intellectum, ad quam esset unicus intellectus, sicut ad rem per se existentem. Nec diceret, ex ore : nisi ab ore dicentis intellectus procederet. Nec diceret, Altissimi : nisi in Patre designare vellet auctoritatem. Nec diceret, prodivi : nisi intellectualem designaret processionem et relationis distinctionem. Nec diceret, primogenita ante omnem creaturam : nisi notaret ordinem causæ ad causatum processionis æternæ, sive personæ ad processionem temporalem creaturæ a creatore.
Quæritur, cum ista quæ dicit Joannes, probari possint per rationem, sicut jam in antecedentibus patuit, quare Joannes ista non probaverit? Et hæc est quæstio Chrysostomi, præcipue cum sapientibus loquatur, ut prius dictum est, et dicat Apostolus, I ad Corinth. II, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Confirmatur autem hæc quæstio per hoc quod dicit Augustinus, quod hæc verba accipiuntur etiam de libris Platonis in quibus sensus horum invenitur verborum : cum Philosophi nihil dixerint sine probationis ratione. Ad hoc autem respondet Chrysostomus his verbis : « Joannes divina enuntians, et non humana ratione probans dicit, ut non excogitationem esse credamus quæ dicit : quia excogitationes hominum fallaces sunt et inanes : si enim demonstrationem induceret, fidem impediret, ut in ante habitis diximus. Præterea veritatem divinam per rationem humanam probaret, et sic primæ veritati propter se non assentiretur, quod esset absurdum : et ideo non demonstrat. Persuasiones autem ex similitudinibus et congruentiis non potuit ponere : quia illæ sequuntur fidem jam fundatam : et ante fidem nihil valent, ut dicit Augustinus in Pronologion. Isa. VII, 9 : Si non credideritis, non permanebitis. Et ideo hæc sicut inspiratus, simpliciter accipienda denuntiat. »
Et hoc est quod dicit :
« Et Deus erat Verbum. »
Tertia propositio denotans Verbi cum Patre consubstantialitatem : ut sit sensus : Verbum erat substantialiter Deus. Attende autem quod quocumque modo constructionis ordo vertatur, semper est vera propositio. Si enim Verbum sit ex parte suppositi, et Deus ex parte appositi, vera est : quia Verbum est Deus : et sic persona subjicitur, et substantia divina sic prædicatur : qui ordo subjectionis et prædicationis generalis est et artificialis in omnibus : quia de natura suppositi (cujus agere et pati est proprium) est quod subjiciatur : et de natura substantiæ formalis et essentialis est prædicari, sicut cum dicitur : Socrates est homo. Si autem Deus subjiciatur, et Verbum prædicetur : tunc iste ordo constructionis specialis est in divina personis : et denotatur per eum quod ejusdem simplicitatis est persona, cujus et essentia : et nihil est in persona nisi essentia divina : et ideo utrumque subjicitur, et apponitur utrique : et sic excluditur error eorum, qui dicebant personas ut subjectas et compositas et particulatas debere subjici et non prædicari : essentiam autem ut simpliciorem debere præ[29]dicari et non subjici : qui error tangitur in libro I Sententiarum38. Et eliditur per verba Augustini, cum tam persona quam essentia sive natura in divinis ejusdem sint simplicitatis.
Sed tunc quæritur, quid in locutione positum trahit hunc terminum, Deus, ad standum pro substantia, cum in præhabitis supponit pro persona? Sed hoc solvitur plane dicendo, quod Deus pro certo de natura proprii significari supponit substantiam : sed ut dictum est, per præpositionem notionalem in præcedenti propositione cogitur ad standum pro persona : et ideo cum in ista tertia propositione talis non sit præpositio, nec aliquis alius terminus notionalis, relinquitur naturæ suæ propriæ, per quam supponit essentiam : et sic relinquitur, quod Deus est Verbum essentialiter et non differens per essentiam a Deo Patre, qui est totius deitatis principium. Joan. X, 30 : Ego et Pater unum sumus : et, XVII, 21 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus39.
Sed tunc quæritur, quare hic de essentia loquens utitur verbo præteriti imperfecti temporis, cum alibi de æternitate loquens, verbo præsentis temporis utatur. Joan. VIII, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum? Sed ad hoc in præcedentibus fere responsum est quantum est de ratione præteriti imperfecti, quod medium est inter præsens et præteritum, includens utrumque extremorum et participans : et confirmatur hoc per Anselmum in libro de Concordia præscientiæ liberi arbitrii, ubi sic dicit : « In hoc siquidem magis similia sunt æterno præsenti temporaliter præterita, quam præsentia : quoniam quæ ibi sunt, numquam possunt non esse præsentia : sicut temporis præterita non valent umquam præterita non fuisse : præsentia vero tempore omnia quæ transeunt, fiunt non præsentia. Ut ergo significet immutabilitatem, accepit aliquid de præterito, et ut significet existentiam, accepit aliquid de præsenti : et hoc colligit simul in consignato præteriti imperfecti. » Eram autem est verbum substantivum, quod significat substantiam ut actum : et hoc proprie convenit personæ, quando prædicatur substantia de ipsa, vel e contra. Sed, Joan. VIII, 58, Judæis loquens, qui negabant suam æternitatem, utitur verbo præsenti, ego sum, ut notet quod nihil transiit de sua æternitate, sed tota stetit simul. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Verbum autem adhuc ponit et non Filium propter quinque causas, quarum tres ponit Chrysostomus, et duas Augustinus. Prima equidem Chrysostomi hæc est, ut simplex generatio intelligatur esse. Secunda, ut intelligatur esse sine concupiscentia, spiritualis et intellectualis. Tertia autem, ut intelligatur sine distantia genitoris et geniti : quia primum verbum indistanter manet in intellectu se manifestante : filius autem semper non indistanter manet in patre in omnibus in quibus est pater et filius. Hæc autem verba Chrysostomi facile est intelligere ex præcedentibus. Una autem ratio quam dat Augustinus est, quod per Verbum expressa similitudo intelligatur genitoris et geniti, quæ semper est inter intellectum agentem et verbum quo dicit se. Dicit enim Augustinus, quod cum mens dicit se, nihil minus est in verbo quam in dicente : hoc autem semper non est inter patrem et filium. Secunda autem ratio est, quod cum Joannes totam virtutem processionis qua Filius procedit a Patre vellet declarare, et Filius non procedat tantum ut Filius, sed ut ars Patris et sapientia plena rationibus viventibus eorum quæ sunt : quod hoc modo melius significatur per Verbum, quod est ars et similitudo causantis intellectus, quam per nomen filii, qui non [30] dicit nisi ad patrem similitudinem et relationem.
Dicunt quidam etiam sextam hujus rationem, quia Verbum ostendit tres comparationes vel quatuor, quibus hoc manifestatur Verbum increatum : quarum una est ad dicentem, et sic : In principio erat Verbum. Secunda est comparatio ad corporalem vocem, quam formatione spiritus creati induit, et sic similitudinem ponit ad carnem assumptam, quando Verbum caro factum est. Terciam autem comparationem habet ad ea, quorum causa idealis est in intellectu activo primo, et sic dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt. Quartam ponunt etiam in hoc, quod verbum notio est per quam eruditio fit, et sic verbum est lux mentium et Angelorum et hominum. Nomen autem filii non dicit nisi comparationem primam : et sic convenientius ponit nomen Verbi, quam filii. Hoc est ergo quod dicit : Deus erat Verbum. Et sic condemnatur hæresis Arii qui (sicut in libro Arii legitur) dixit Filium non esse Deum, sed virtutem quamdam ante totum mundum creatam, per quam sicut per quoddam instrumentum fecit Deus mundum et omnia, quæ sunt in mundo. Quia si hoc esset verum, sequeretur quod hæc propositio non esset vera : Deus erat Verbum : quod falsum est.
- « Hoc erat in principio apud Deum. »
Hæc est quarta propositio per quam enuntiatur æqualitas majestatis et æternitatis Patris, et Filii. « Hoc, » inquam, et non aliud, « in principio, » quod est æternitas, « erat apud Deum. » Nec excluditur hic Spiritus sanctus, sicut dixerunt Nestorius et Eutyches hæretici : et Paulus Samosatenus, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum, et in aere Filii insufflato in discipulos formatum : quia constat quod principium primum diligit Verbum consubstantiale sibi, quod est suiipsius manifestativum : et hic Spiritus dilectionis est intra primum intellectum, sicut Verbum : nec umquam est processio Verbi sine processione talis dilectionis : et sic neutrum eorum est extra primum intellectum formatum.
Sed tunc quæritur, quare Joannes non facit statim a principio mentionem Spiritus sancti? Ad hoc autem dicendum, quod illo tempore non fuit error circa processionem Spiritus sancti : tamen in consequentibus expressam mentionem facit processionis Spiritus sancti, Joan. XV, 26, dicens : Spiritus, qui a Patre procedit, etc.
Adhuc autem quæritur, cum in principio primæ propositionis principium stet pro Patre secundum litteralem expositionem, quid facit quod hoc stat pro æternitate? Ad quod dicendum est, quod hoc accipitur ex modo loquendi. Cum enim præpositiones transitivæ sint, oportet quod aliqua secundum modum loquendi notetur inter suppositum pronominis, et suppositum per hoc nomen Deum, et suppositum per hoc nomen principium, diversitas : et cum per pronomen de necessitate supponatur Verbum, et non sit diversitas vel alietas inter Verbum, et divinam essentiam, oportet quod hoc nomen Deum, stet pro persona Patris, quæ alietatem et distinctionem habet ad suppositum Verbi : et sic per virtutem præpositionis, in, principium stabit pro æternitate, quæ licet secundum rem non differat a divina essentia vel persona, tamen notat differentiam in modo significandi, cum Verbum et Deus dicuntur esse in principio : quia dicit Philosophus, quod nihil est in seipso : et sic Verbum et Deus sunt simul in principio, sicut in mensura sui esse : et hoc est æternitas. Principium ergo hic stat pro æternitate, cum dicitur : Hoc erat in principio apud Deum. Prima enim causa, sicut diximus, est agens intellectus, cui ad facere sufficit Verbum et Spiritus qui procedit : et deducitur forma idealis Verbi in facta : et hoc no[31]tatur in Psalmo XXXII, 6, ubi causam efficientem et sufficientem describit dicens : Verbo Domini cœli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Hoc est ergo quod dicitur : Hoc erat in principio apud Deum. Notatur ergo per hanc propositionem coæternitas et coæqualitas Verbi et Patris contra hæreticos Ebionem et Photinum, qui dixerunt Verbum, Filium JESUM CHRISTUM, ante beatissimam Virginem non fuisse : coæterna enim coæqualia sunt in duratione, et coessentialia coæqualia sunt in virtute et majestate.
Hoc est ergo quod dicit.
Sed quæstio incidit, Ad cujus Verbi creati similitudinem hoc Verbum sumatur magis? Dicit enim Damascenus, quod verbum creatum multis modis dicitur. Dicit enim sic : « Verbum est naturalis intellectus motus, per quem movetur et cogitat, velut lux ejus, ens et splendor. Verbum rursum est quod nondum profertur, sed in corde enuntiatur. Rursus verbum est angelus sive nuntius intelligentiæ ejus quod enuntiat alteri, quod in cordis intelligentia conceptum est vel affectum. » Ad hoc autem dicendum secundum Augustinum in Glossa, quod similius est verbo primo modo dicto : quia hoc est verbum simile intellectui, et æquale, et indistans, et cum ipso intellectu stans et manens : et est prima forma omnium eorum quæ dicuntur et formantur ab intellectu. Et sunt hæc verba Augustini : « Quando cogitas aliquam substantiam unam et perpetuam, omnipotentem, ubique præsentem, ubique totam, nusquam inclusam : quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Quæcumque dicuntur, soni sunt, syllabæ sunt, litteræ sunt : hoc verbum quod transit, sonat : quod autem signat sonus, et in cogitatione ejus est qui dixit, et in intelligente qui audit, non transit : et ad modum illius stat, et non transit Verbum intellectus primi. »
Adhuc autem quæritur ulterius, Cum verbum possit esse majus quam mens dicens verbum, sicut est quando est de majori re quam sit ipsa mens dicens : et possit esse minus, sicut est verbum de minori re quam mens dicens : et possit esse de æquali, sicut quando tantum est verbum quantum est in dicente, sicut cum mens dicit se : Ad cuius horum verborum similitudinem sumatur? Et ad hoc dicendum per Augustinum in libro IX de Trinitate, sic dicentem : « Notitia si minor est quam illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est : si autem major est, jam superior est natura quæ novit quam illa quæ nota est. Mens vero cum seipsam cognoscit, non se superat notitia sua. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua. Et ad illius similitudinem sumitur Verbum increatum, cum intellectus primi principii dicit se. Et si par est, coæterna est, et coæqualis est in omni virtute et majestate 40. » Et hoc est quod intendit.
« Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 41. »
Hic ponit Verbi increati propria essen[32]tialia, secundum quæ ut causa ad causata et creata per seipsum comparatur.
Cum autem duo sint in ipso, scilicet quod est uniuscujusque causa per quam sunt hoc quod sunt et subsistunt : et secundum quod ipsum est ratio cognitionis omnium, in qua cognoscitur omne quod cognoscitur : et utrumque horum sit Verbo substantiale, ut perfectior sit doctrina, Joannes utroque modo describit Verbum. Per rationem primam hic. Per rationem secundam, ibi, ℣. 4 : Et vita erat lux hominum. Sicut enim probatur in principio Physicorum, eadem sunt principia essendi et cognoscendi omnem rem : et hoc etiam accipitur ex principio Posteriorum. Causa autem quare sic artificiose procedit Joannes, jam in parte dicta est : quia sapientibus et perfectis loquebatur et in philosophia enutritis, et contra hæreticos qui erant cavillosi, et destruxissent doctrinam, nisi valde sufficienter esset tradita.
Adhuc autem prima pars dividitur in duas : in quarum prima notificat deitatem Verbi ex comparatione Verbi ad creaturas. In secunda autem eamdem deitatem designat ex comparatione creatorum ad ipsum Verbum, ibi, ℣℣. 3 et 4 : Quod factum est in ipso.
In prima harum duo facit. Primo enim ostendit Verbi deitatem et æternitatem ex generalitate virtutis operativæ, cum dicit : Omnia per ipsum facta sunt. Secundo, ostendit idem ex modo operationis, cum dicit : Et sine ipso factum est nihil.
Ad intelligentiam autem horum omnium quæ hic dicenda sunt, notandum quod dicit Hieronymus ad Paulinum in primo Proæmio galeato sic : « λόγος græce multa latine significat. Nam et Verbum est, et ratio, et supputatio, et uniuscujusque rei causa, per quam sunt singula quæ subsistunt : quæ omnia intelligimus in Filio. Si enim λόγος accipiatur ut manifestans intellectum, tunc verbum est, et verbi tantum habet rationem. Si autem accipiatur ut prima idea rerum, rebus tamen non immista, sic est ratio. Si autem accipiatur ut ars et sapientia ad quam fit universaliter quod fit, tunc est causa ordinis rerum secundum suos essentiales gradus, in hoc quod propinquius et remotius se habent ad intellectum agentem, et sic est supputatio rerum in toto mundo existentium. Si autem accipiatur ut ars agentis primi, tunc est causa per quam sunt singula quæ subsistunt : et ideo omnia hæc Filio attribuuntur, et Filii cum intellectu operante coæternitatem et deitatem demonstrant. Et hoc modo sumendo verbum, omnia per Verbum sicut per artem et causam operativam et rationem formalem idealem facta sunt : cujus imagines quidem, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sunt formæ materiales in rebus inventæ et rebus immistæ. Illa autem verbi lux et ratio idealis secundum Platonem et Boetium veræ formæ et foris manentis habet rationem ad quam, non ex qua facta sunt, quæcumque facta sunt a Deo creatore, sicut dicit Augustinus.
Et hoc est quod dicit : « Omnia per ipsum facta sunt. »
Est autem hic caute ambulandum : quia locum istum impugnant quatuor hæreses quæ hic sunt excludendæ. Quarum una est hæresis Arii. Secunda est hæresis Eutychetis et Nestorii. Tertia est hæresis Manichæi. Quarta est hæresis Pauli Samosateni. Arius sicut legitur in libro quem Valerius, discipulus Arii, conscripsit contra Filii æternitatem, dicebat Filium esse factum et esse quamdam Dei virtutem et lucem intellectualem factam ante mundum : et ideo illum vocant Verbum et sapientiam De, et dicunt eum habere virtutis influentiam et sapientiæ ad totius mundi facturam : sicut Philosophi dicunt quod primi orbis intelligentia influentiam habet super omnium aliorum facturam, et ante ipsam non est nisi causa prima. Quia causa erroris Arii fuit, quod nimis philosophiæ inhærebat. Hujus autem discipuli (sicut dicit Boetius, longe post ipsum [33] surgentes) fuerunt Eutyches et Nestorius, et ante eos Photinus et Ebion, dicentes Spiritum sanctum esse spiritualem virtutem, quæ est vehiculum formarum naturalium in res naturales, et gratiarum et illuminationum in animas : quam virtutem etiam factam dicebant. Et quia sic vehit ea quæ a creatore Patre, et creatoris virtute a Filio procedunt, dicebant eum Patri et Filio deservire, et esse servum eorum, et non esse ubique : sed tantum ibi, ubi factus in dicto deservit officio. Sicut nos dicimus secundum Catholicam fidem, quod spiritus creatus est ubi operatur. Et sic diffinibilem in loco posuerunt Spiritum sanctum. Contra quod disputat Ambrosius in libro de Spiritu Sancto. Manichæus autem dixit mali esse quamdam naturam a Deo lucis, sicut expresse legitur in epistola Manichæi quæ vocatur fundamenti. Paulus autem Samosatenus dixit Christum ante beatissimam virginem Mariam non fuisse : sed tunc tantum incepisse, et in ipsum descendisse virtutem et sapientiam, quam Arius dicebat Verbum esse ante mundum factum, et ab ipso processisse in operibus miraculorum Spiritum sanctum, quem Nestorius et Eutyches dicebant esse Patris et Filii servum. Unde Paulus addidit in errore aliquid Ario, et aliquid addidit in errore Nestorio. Et hunc sequebantur Photinus et Ebion hæretici.
Contra hos autem omnes hæreticos, ut concorditer dicunt Augustinus, Ambrosius, Bernardus et Chrysostomus, dicit Joannes : « Omnia per ipsum » Verbum « facta sunt » : nihil excipiendo quod in universalitatem distributionis cadere potest. Non enim distribuitur nisi aliquid commune in una natura analogiæ, vel generis, vel speciei colligens supposita. Deus autem factor nec in analogia, nec in genere, nec in specie una est cum creaturis. Ergo non distribuit signum distributivum pro factore : et sic cum dicitur : Omnia per ipsum facta sunt, oportet sensum esse : Omnia facta, facta sunt per Verbum. Unde glossa Bedæ et Augustini dicit : « Quidquid est sive in substantia sive in aliqua naturali proprietate factum est per Verbum : et sic aut Verbum factum est, aut non. Si factum est : ergo oportet quod Verbum factum sit per Verbum, et sic idem factum est per seipsum : quod est contra omnem intellectum, et impossibile. Si autem non est factum : tunc mentitur Arius qui dicit esse factum. » Et est hoc argumentum Augustini contra hæresim Arii validissimum. Ad Coloss. I, 16 et 17 : Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Adhuc, Si ita est quod omnia quæ vel substantialiter, vel aliqua naturali proprietate consistunt, cadunt sub distributione : cum hæc omnia bona sint, erit Verbum auctor bonorum, et nihil est malum in entibus : quod est contra Manichæum. Et hoc innuitur in Glossa quæ dicit : « Ecce auctor est bonorum. »
Sic ergo exponendo litteram Arius quærit, quid notet habitudo præpositionis cum dicitur, omnia facta, per Verbum facta sunt? Videtur enim causam instrumentalem notare : et sic ex modo loquendi Verbum esset instrumentum factoris primi.
Ad quod dicendum quod præpositio notat causam medialem : non illam quæ est instrumentalis, sed illam quæ est in ordine naturæ quo alter est ex altero. Per Verbum ergo, et virtutem, et sapientiam fit quod fit : quia Verbum est a Patre, et habet ab ipso quod operatur. Joan V, 19 : Quæcumque ille, scilicet Pater, fecerit, hæc et Filius similiter facit. Unde, Sapient. VII, 21, de sapientia dicitur, quod omnium, artifex docuit me sapientia. Et, infra, ℣. 23 : Omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Præterea, Eccli. XVIII, 1, dicitur : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Creatio autem non est talis operatio quæ possit habere instrumentum. Quia omne instrumentum aliquid supponit super quod operetur, creatio autem [34] est aliquid de nihilo in ens producere.
Adhuc autem, Artifex cui sufficit sola voluntas ad operandum, instrumento extra se existente non indiget. Et si dicatur indigere, constat quod in se imperfectus est. Dicere autem primum imperfectum esse opificem, valde est inconveniens. Est ergo intellectus litteræ qui dictus est, et non quem dicunt hæretici.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
« Et sine ipso factum est nihil. »
Quam propositionem oportet resolvi ut melius intelligatur. Resolvitur autem in hanc : Non aliquid factum est sine ipso. Et tunc objiciunt Nestorius et Eutyches : Sed Spiritus sanctus est aliquid, non ergo est factum hoc aliquid sine ipso : ergo factum est cum ipso et per ipsum : ergo Spiritus sanctus est factus. Sed si dicas quod factor non cadit sub communi distributo : dicit Eutyches quod Spiritus sanctus est de his quæ sunt procedentia a factore primo, et sedentia et quiescentia super creaturam. Act. II, 3 et 4 : Sedit supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ad hoc autem penitus excludendum dicit Joannes Chrysostomus sic esse punctandum : Sine ipso factum est nihil quod factum est42 : ita quod hæc implicatio, quod factum est, ponatur circa terminum distributum, ut sit sensus : Non aliquid quod factum est, factum est sine ipso. Et tunc cessat objectio : quia Spiritus sanctus non est factus : quia per hoc quod procedit, non probatur esse factus : quia Deus ipse procedit, et non est factus. Psal. XVIII, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, quod de Deo symbolice intelligitur. Ezechiel. III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Et secundum litteralem expositionem sive sensum subtiliter procedit. Quod autem requiescit super creaturam, non probat eum esse creaturam : quia et ipse Deus quiescere et sedere in creatura dicitur. Ezechiel. XLIII, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in æternum. II Paralip. VI, 41 : Consurge, Domine Deus, in requiem tuam. Hæc enim metaphorice de Deo dicuntur : et arguere ex talibus peccatum est in problematibus, sicut docet Aristoteles in libro II Topicorum.
Augustinus autem et Beda exponunt sic punctando : « Sine ipso factum est nihil. » Hæc enim locutio est duplex. Quod patet si resolvatur sic : Non aliquid factum est sine ipso : ex hoc quod negatio potest referri ad totum vel ad partem subjectam in eo quod est aliquid quidquid. Primo quidem modo est composita, et est sensus : Quidquid aliquid est sive substantia, sive aliquid quod natura est, sive naturalis proprietas naturæ inhærens, sicut est omne quod habet entitatem quocumque modo : illud non est factum sine ipso. Et hoc modo vera est, et modum dicit quo omnia per Verbum facta sunt : quia indivisa sunt opera Patris et Filii, et sine Filio Verbo suo Pater non operatur. Proverb. VIII, 30 : Cum eo eram cuncta componens. Et hoc modo respondetur Eutycheti, quod factor Spiritus in uno communi cum factura non potest distribui : et sic nulla est objectio hæretica.
Sed objicit Manichæus : Si sine ipso factum est nihil, hoc est, non aliquid factum est sine ipso : cum malum sit aliquid, sequitur quod malum non sit factum sine ipso. Sed contra hoc est, quia ipse est destructor mali. Joannis, III, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Si autem ejusdem rei est Verbum factor et destructor : tunc est prævaricator. Ad Galat. II, 18 : Si ea quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo. Ideo ad hanc hæresim destruendam accipiunt Sancti secundum sensum locutionis, ita quod negatio stet in termino subjecti, sic : Non aliquid factum est sine ipso, ut sit sensus : id quod factum est [35] non aliquid, sicut malum, factum est sine ipso : ut sit quasi propositio habens subiectum terminum infinitum. Et hoc intendit Glossa quæ dicit : Sine ipso factum est nihil : quia non est ab eo quidquid non est naturaliter, sed est perversio naturæ, ut malum, sive idolum. Ecce non est auctor malorum. 1 ad Corinth. VIII, 4 : Nihil est idolum in mundo.
Sed obstinatio hæretica adhuc instat objiciens et dicens : Quod nihil est, non pugnat et non corrumpit : malum autem pugnat contra bonum et corrumpit ipsum : ergo est aliquid : et sic habet auctorem. Sed et hoc solvitur per Dyonysium in libro de Divinis nominibus43, ubi probat quod malum nec in corporis natura, nec in anima, nec in Angelo nihil est nisi privatio. Privatio autem in se nihil est : sed deformitatem relinquit in subiecto. Sicut cæcitas quæ non magis aliquid est in oculo quam in lapide, sicut dicit Augustinus, quamvis deformitatem relinquit in oculo, quam non relinquit in lapide : quia lapis habitus illius qui cæcitati contrarius est, non est susceptibilis. Et ideo privatio per hoc quod relinquit privatum subiectum, non est reducibilis in non ens et penitus nihil. Subiectum autem sub deformitate privationis est corruptum bonum, et gratia et virtute corrupti boni pugnat contra integrum bonum, et non virtute suiipsius. Et hujus bonum exemplum dat Augustinus de tibia curva quæ virtute gressibilis potentiæ quæ est in tibia curva, impugnat et destruit rectitudinem gressus, et non impugnat et destruit per curvitatem quæ defectus rectitudinis est in ipsa. Et de hac causa dicit Philosophus in libro III primæ philosophiæ, quod antiquorum positio fuit et vera : quod bonum est locus mali in quo habitat malum.
Iste ergo est sensus ejus quod dicitur : Sine ipso factum est nihil. Quæ locutio licet duplex sit, et in hac duplicitate exponatur a Sanctis : tamen in utroque sensu est vera, et excludit diversas hæreses. Malum enim et peccatum nominat aliquando actionem privatam circumstantia debita vel fine : et sic est aliquid. Et secundum quod est aliquid, non est factum sine Verbo. Aliquando nominat defectum cum privatione : et sic est secundum quid, et tunc est incidens defectus, et non habet causam efficientem sed deficientem : sicut curvi gressus deficiens causa est curva tibia. Et hoc modo non fit per Verbum : quia hoc non est causa deficiens. Et non reducitur hoc modo malum in causam primam, sed in causam proximam deficientem. Tertio modo nominat ipsam privationem : et sic omnino nihil est : et nullam habet causam neque efficientem neque deficientem.
Sic ergo per hoc quod dicitur : « Omnia per ipsum facta sunt, » ostenditur Verbi divinitas, per hoc quod generaliter est sufficiens et operativa causa omnium. Per hoc autem quod addit : « Sine ipso factum est nihil, » per modum operationis ostenditur divinitas ejusdem, per hoc quod est indeficiens causalitas ejus ab omnibus causatis.
« Quod factum est in ipso vita erat44. »
In ista parte secundum expositionem Augustini et Bedæ et Gregorii manifestat Verbi divinitatem ex comparatione creati per Verbum. Unde Glossa dicit : « Quod factum est, » in tempore, « in ipso, » hoc est, secundum hoc quod erat et est in ipso, « vita erat : » quia in spiritualis factoris ratione semper vixit et vivit. Hoc autem exemplum dant prædicti Sancti, dicentes quod artifex qui facit arcam, in mente habet formam ad quam perficit formam arcæ in lignis, quæ licet non vivat prout est in lignis : prout tamen est in mente artificis, movet artificem et dirigit in opere. Et sic vivit in mente, quod non vivit in [36] materia. Quod enim in intellectu agente et operante manet et dirigit, facit opera vitæ : et quod facit opera vitæ, vivit. Et sic arca in mente artificis per ideam existens vivit, et est vita. Quia diffinitio vitæ est : quod vita est actus spiritualis et continuus ab ente quieto et sempiterno fluens.
Hæc autem expositio objectionem habet : Quia species arcæ in vivente, species quædam est, et de genere accidentis : et talium nihil vivit, et non est vita. Sed ad hoc dicendum est secundum illam opinionem quæ ponit species in anima esse accidentia et passiones animæ, quod Sancti intendunt de agente intellectu et operante, qui de se et luce propria facit quod facit : quia ille vere est activus. Et non de illo qui prius concipit formas factorum, et deinde ad similitudinem illorum operatur. Talis qui de se et suo substantiali lumine facit, similis est intellectui primo : et lux ejus idealis, similis est Verbo æterno. Et sic intelligitur quod dicitur : « Quod factum est, » hoc est, per hoc quod est, « in ipso vita erat. » Et sic cessat objectio quorumdam qui dicunt : Quod factum est in ipso vita erat : sed omnia facta sunt in ipso sicut continente : ergo omnia sunt vita. Hæc enim determinatio præpositionis cum suo casuali in ipso non determinat participium factum : sed determinat hoc verbum quod supponitur per pronomen, ut sit sensus : « Quod factum est, » in natura propria in tempore, « in ipso » Verbo ante omnia tempora, « erat vita, » et lux. Et sic nihil valet objectio.
Sed tunc quæritur, quare dicitur : « Erat vita, » et non dicit, idea vel forma? Ad hoc dicendum sicut dicit Philosophus in principio libri VIII Physicorum, quod influentialia primi motoris in entia est sicut vita quædam existentibus omnibus, per hoc quod est actus continuus ab ipso fluens, sicut a fonte vitæ, et ad esse conducens omne quod est. Et ideo dicitur vita : quia talis actus est in Verbo secundum quod est ars Patris plena ideis et rationibus eorum quæ sunt, et facta sunt, et fiunt. Et hæc expositio multipliciter probatur in libro LXXXIII Quæstionum per Augustinum. Et est verior omnibus : quia sic excluditur error dicentium Filium esse creaturam, et construitur fides ex auctoritatibus Græcorum qui tales formas in mente divina ponebant, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus45, ubi loquitur de exemplaribus rerum in sapientia divina.
Tamen istum locum Sancti diversimode exponunt. Hilarius quidem sic « Quod factum est in ipso, » hoc est, in Verbo sicut in propria persona : sicut Incarnatio, Baptismus, Passio et Resurrectio, « vita erat, » hoc est, causa vitæ et salutis in homine. Et sic pronomen notat discretionem factorum in ipso Verbo, et factorum in aliis a Verbo. Ambrosius autem sic : « Quod factum est in ipso vita, » ut sit appositiva constructio, hoc est in Verbo quod est vita, « hoc erat, » hoc est, præcesserat in Dei præscientia antequam fieret. Sicut dicitur in Psalmo CIII, 24 : Omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua.
Hoc est ergo quod intendit secundum diversos expositores.
« Et vita erat lux hominum.
Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
Ex præmissis secundum expositionem Augustini habetur quod Verbum est ratio cognitionis omnium per quam, sicut dicitur, Eccli. XXIII, 29, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita : sicut et post perfectum respicit universa omnia46. Ideo in præsenti parte mani[37]festat deitatem Verbi per hoc quod est illuminativum et eruditivum.
Et tangit hic tria, scilicet, qualiter se habet ad naturam illuminabilem sive illuminationis receptibilem. Et secundo, qualiter se habet ad naturam quidem, sed illuminationem suam non recipientem, ibi, ℣. 5 : Et lux in tenebris lucet. Et tertio, hujus secundi dicit causam non esse in Verbo, sed in defectu recipientis, ibidem, Et tenebræ eam non comprehendunt.
Dicit ergo : « Et vita, » hoc est, Verbum quod est vita per motum vitalem quem habet in homines, « erat lux hominum. » Quia primus actus vivificans tam in luce spirituali quam in corporali, fit per immissionem cœlestis luminis. Et hoc quidem de lumine corporali probatur, Genes. I, 3, ubi cum Deus vellet facere esse in specie et vita, primo dixit : Fiat lux. De alio lumine spirituali dicitur, ad Ephes. V, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Sic ergo dicitur quod « lux » pellens tenebras privationis vitæ, et « vita » sic vivens in mente artificis, etiam Verbum « erat, » habitu quidem ab æterno, sed actu in tempore : « hominum : » scilicet illuminans homines ad vitam naturæ, ad lumen intellectus, et ad lumen gratiæ. Et est locutio ista per causam. Quia vita illa effluens actum vitæ, causa est illuminationis. Vita enim diffundit se illuminando tenebrosa. Diffundit autem vita lumen naturale ad tollendas tenebras in natura privationis. Dicitur enim, Gen. I, 2 : Tenebræ erant super faciem abyssi, hoc est, tenebrosæ, et privationibus subjectæ materiæ. Et ideo dixit Deus : Fiat lux, qua deformis venustaretur materia. De tenebris autem ignorantiæ et luce illuminationis intellectus dicitur, II ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lucem splendere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Christi. De tenebris autem culpæ et luce gratiæ dicitur, ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate.
Secundum hanc autem expositionem quæritur, quare potius dicitur : Vita erat lux hominum, quam quod e converso dicatur : Lux erat vita hominum : cum (sicut dictum est) actus lucis sit causa vitæ potius quam e converso? Sed ad hoc dicendum est, quod in causatis participantibus lucem et vitam, lux et lucis actus præcedit vitam : in causa autem secundum rationem intelligendi e converso est, quia cum vita sit continuus actus quo se movet intellectualis natura in ea quæ subsunt, et in seipsam, ille actus causa est esse et illuminationis : et ideo de causa loquens melius dicit : Vita erat lux hominum, quam e converso : Lux erat vita hominum.
Adhuc autem quæritur, Quare secundum hoc dicit potius : Vita erat lux hominum, quam lux naturæ vel Angelorum? Ad hoc dicendum quod vita habet omnem actum vitæ et lucis in hominibus et non in natura quæ non participat vitam intellectus et gratiæ neque lucem : et ideo non dicit : Vita erat lux naturæ, quia non adeo manifestatur in natura sicut in homine. Ulterius : quia non est tantæ potestatis in Angelo sicut in homine, ideo non dicitur : Vita erat lux Angelorum. In homine autem pellit tenebras culpæ et casus primi : quod non facit in Angelo.
Sic ergo dicit per causam loquens :
« Vita erat lux hominum. » Et sicut dicitur, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris sedent. Isa. IX, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
« Et lux in tenebris lucet. »
Ut dicit Chrysostomus, ad dissipationem tenebrarum. Et hoc quidem semper verum est : quantum est de natura et essentiali operatione lucis, quæ se (sicut dicit Dionysius) expandit per omnes na[38]turæ vultus, superfundens se omnibus. Hæc enim est largitas primæ lucis. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Et quia capacitatem naturalia non habent æqualem, ergo quædam participant eam materialiter, quædam sensibiliter, quædam rationabiliter, et quædam intellectualiter. Psal. CXLIV, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et iste est sensus litteralis illius verbi Sapientiæ, I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, hoc est, cœlum. Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus.
Sancti tamen exponunt illud de luce gratiæ in fide et cognitione divina, quam omnibus lucidis intra se lucem recipientibus diffundit Verbum. Eccli. I, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. Hæc enim lux Verbi efficacior est in diffusione sui quam lux corporalis. Sapient. VII, 29 et 30 : Est hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim, scilicet luci, succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Lux ergo sic lucet in tenebris, sicut lux solis cadit supra cæcum. Unde sicut tripliciter corpora se habent ad lucem solis : sic tripliciter habent se corda ad lucem istam. Quædam enim corpora tenebris conjuncta non recipiunt lucem, nisi ad manifestationem nigredinis et turpitudinis suæ, sicut nigra, tetra, et opaca. Quædam autem recipiunt eam ad exteriorem sui illustrationem et pulchritudinem. Quædam recipiunt eam in sui profundum, sicut perspicua, ut lapides pretiosi : et efficiuntur quasi quædam vasa lucis quæ luminaria vocantur. Ita homines mente cæcati et operibus tetri non recipiunt lucem istam, nisi ad suæ turpitudinis manifestationem. Joan. III, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus : cum tamen lux præsens sit talibus. Alii autem sunt qui exterius pulchritudine quadam compositionis per hanc venustantur, sed devotionem interiorem non habent : habentes quidem speciem virtutis, sed non veritatem. Proverb. XXXI, 3 : Fallax gratia, sive imago, et vana est pulchritudo. Tertii autem qui ad interiorem devotionem lucem concipiunt, intus lucent sicut luminaria in cœlo. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic, Exod. XXXIV, 35 et seq., splendida et cornuta facta est facies Moysi, quia respexerat in eum Dominus.
Alia etiam ratione secundum quamdam Glossam, « lux in tenebris lucet, » quia ante præsentiam istius lucis in mundo, per carnem tenebræ fuerunt in mundo : quia lex et Prophetæ non plene illuminabant, et homines tenebrosi remanebant : quia lex peccati tenebras non abstulit, sed ostendit : et ideo Prophetæ hanc lucem non videbant nisi admistam tenebris. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam in visione noctis. Psal. XVII, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et tamen hæc lux clara erat et lucebat in tenebris quando venit et dissipavit tenebras in multis efficaciter, et in omnibus sufficienter : quamvis quidam infideles remanerent. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. I Joannis, I, 5 et 6 : Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non veritatem facimus.
Hoc est ergo quod dicit : « Lux in tenebris lucet. »
Unde in omnibus istis sensibus congruenter sequitur :
« Et tenebræ eam non comprehendunt. »
Si enim hæc lux est quæ per omnem naturæ vultum, ut dicit Dionysius, se expandit, tunc hæc tenebris privationum et materiæ non comprehenditur : quia materiæ non immiscetur. Sed ea quæ [39] est imago hujus lucis et est forma in materia, quantum potest hanc lucem imitans, obscuratur frequenter in tenebris, et tenebris comprehenditur : et ideo tendit ad vesperam et noctem, sicut dicit Augustinus in libris super Genesim ad litteram. Si autem intelligitur de luce gratiæ et fidei et cognitionis divinæ, tunc tenebræ dicuntur tenebrosi et infideles et excæcati qui Christi fidem non receperunt : sicut nec cæcus recipit solis illuminationem sibi undique præsentem. Job, III, 4 et 6 : Dies ille vertetur in tenebras, ... et non illustretur lumine... Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sapient. XVII, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
Sed objicitur quod dicit Augustinus in libro De videndo Deo ad Paulinam, quod « videre quidem Deum possumus, comprehendere vero minime. » Ergo beati et lucentes etiam non comprehendunt. Ad hoc autem dicendum, quod comprehendere dicitur multipliciter : uno modo dicitur totum intus claudere, sicut dicit Augustinus in eodem libro, quod comprehenditur cujus fines circumspiciuntur : alio modo dicitur comprehendere, per speciem aperte videre. Ad Philip. III, 13 et 12 : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse... Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum. Tertio modo, dicitur comprehendere, per fidem formatam veritatem tenere. Ad Ephes. III, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Primo ergo modo non comprehendit lucem istam aliqua creatura : secundo modo comprehendunt beati : tertio autem modo fideles devoti : nullo autem modo excæcati tenebrosi. Hoc est ergo quod dicit. Unde Glossa : Ut nec cæcus comprehendit solem super se lucentem : sed ut tenebræ comprehenderent, de beneficio et largitate luminis fuit, ut dicit Glossa.
- « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. »
Hic incipit secunda pars libri, quæ est de manifestatione Verbi per proprietates processionis temporalis, qua procedit in creaturam rationalem ad sanctificandum eam.
Et dividitur in duas partes secundum duo testimonia quibus manifestatur : quorum primum est testimonium factum per alium, et secundum est testimonium factum per seipsum. Et quamvis testimonium Verbi factum per seipsum majus sit testimonio facto per alterum, et sic prius videatur esse : tamen quoad nos et nostram inductionem ad Verbum, testimonium factum per alterum, prius est testimonio facto per Verbum. Unde super illud Joannis, V, 35 : Ille erat lucerna, etc., dicit Augustinus : « Sicut per lucernam venitur ad lucem : ita per Joannem venitur ad Christum. » Et hoc modo ordinantur partes istæ. Et secunda quidem incipit secundo capitulo, 1 : Et die tertia nuptiæ factæ sunt, etc.
Prior autem harum in tres dividitur partes : in quarum prima commendatur testis et omni exceptione major ostenditur : in secunda autem ex parte nostra necessitas testimonii inducitur, ibi, 10 : « In mundo erat. » Tertio autem ipsum inducitur testimonium, ibi, 15 : « Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic, etc. »
Prima harum partium dividitur in tres partes : in quarum prima testis commendatur : in secunda, finis missionis ejus ostenditur et utilitas, ibi, 7 : « Hic venit. » In tertia, testis ab eo cui fertur testimonium distinguitur, ibi, 8 : « Non erat ille lux, etc. »
In prima harum commendatur testis a quatuor, quæ eum omni exceptione faciunt majorem. Primo quidem a natura : secundo, ab officio : tertio, ab auctoritate mittentis : quarto, a nomine et a nominis significatione.
A natura quidem, cum dicit : « Fuit [40] homo. » Cujus naturæ facit mentionem propter tria, quorum primum est, ut nobis congruat : secundum est, ut falsam opinionem elidat : tertium, ut naturam ostendat.
Dicit ergo : « Fuit homo, » ut nobis et humanato Verbo (prout Glossa innuit) congrueret : quia si alium testem humanatum Verbum ad homines haberet, testimonium ejus non congrueret : quia ex homine testimonium non proferret. Ideo etiam Pontifex, qui præest hominibus in his quæ ad Deum sunt, homo eligitur. Ad Hebr. V, 1 : Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ ad Deum sunt.
Secundo, elidit falsam de Joanne opinionem. Unde Glossa : « Homo, » non Angelus, ut hæretici volunt. Unde sicut Joannes Baptista de se sentit, ut dicit Gregorius, ita de eo scribit Joannes Evangelista. Quidam enim dicebant eum Angelum : quidam autem Christum Deum, quia cum tantæ opinionis esset ut Christus vel Angelus putari potuisset, voluit magis veritatem confitens subsistere in se, quam in humana opinione rapi supra se. Et ideo dicitur : « Fuit homo. » Simile faciebat Abraham patriarcha, Genes. XVII, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Tertio dicit : « Fuit homo, » quia totus fuit homo, hoc est, rationalis, intellectualis, et totus colens divina : quod proprium est hominis et honor hominis. Unde in Psalmo VIII, 5 et 6 : Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? tanti, supple, quia minuisti eum paulo minus ab Angelis, etc. Dedit enim Deus illi imaginem sui intellectus : et gloria (luminis sui in veritate) et honore (virtutis ejus in bonitate) coronavit eum. Quod præcipue convenit Joanni, qui bestiale numquam aliquid commisit : sed imaginem divinam in se bonis studiis exornavit.
Sic ergo dicitur « homo, » nihil umquam animale vel bestiale committens : et ideo omni major exceptione « missus. » Ecce legationis suæ officium. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Abdiæ, ℣. 1 : Legatum ad gentes misit. Ad Roman. X, 15 : Quomodo prædicabunt, nisi mittantur?
« A Deo. » Ecce auctoritas : non ab hominibus, vel per homines : sed ab ipso Deo. Isa. XLVIII, 16 : Nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Exod. III, 13 : Deus patrum vestrorum misit me ad vos.
« Cui nomen erat Joannes. » Glossa : Non ab hominibus impositum, sed a Deo quasi substantialiter datum. Totum enim quod Joannes erat, gratia erat : annuntiatio, conceptus, natiuitas, et vita tota. Et ideo quasi substantialis sibi erat gratia quæ in nomine significabatur. I ad Corinth. XV, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, etc.
Hæc expositio confirmatur per aliam translationem, quæ sic dicit : « Factus fuit homo, missus fuit homo, nomen ejus Joannes. » Unde patet quod et factura et natura Joannis et missio ad Deum referuntur. Et nomen hoc indicabat quod ex factura indicium erat illi. Isa. XLIX, 1 : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. Jerem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de ventre, sanctificavi te. De missione autem a Deo dicitur, I ad Galat. I, 11 et 12 : Notum vobis facio, fratres, evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem IESU CHRISTI47. Jerem. I, 7 : Ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris, scilicet ad eos. De hoc autem multa super Lucam dicta [41] sunt. Unde quia Joannes finis est legis factorum quæ gratiam non conferebant, et initium est legis Christi quæ gratiam confert : ideo congruit ei nomen gratiæ. Matth. XI, 12 et 13 : A diebus autem Joannis usque nunc regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophetæ et lux usque ad Joannem prophetaverunt.
- « Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. »
Ecce pars in qua agitur de fine adventus Joannis et utilitate.
Tangit autem hic duo, scilicet, finem proximum adventus ejus qui est finis in ipso : et finem remotum qui est finis in altero. Primus est finis operis : secundus autem est finis intentionis, scilicet, « ut omnes crederent, etc. »
Primum finem tangit dupliciter, scilicet in communi, et in speciali, ibi, « Ut testimonium, etc. »
Dicit ergo : « Hic, » scilicet, Joannes discrete et signanter demonstratus, « venit. » Quasi dicat : quamvis multi ante eum venerunt Prophetæ prænuntiantes auctorem salutis, tamen « hic » signanter « venit: » quia, ut dicit Hieronymus :
Cæteri tantum cecinere Vatum
Corde præsago jubar affuturum:
Tu quidem mundi scelus auferentem
Indice prodis.
Luc. I, 15 : Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.
Talis ergo et tantus « hic venit » in auctoritate mittentis. Joannes enim auctoritate Dei venit tamquam mundi stupor et naturæ miraculum in ostensione spiritus et virtutis. Luc. I, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Propter quod non a natura, sed ab actu virtutis et potestatis et sanctitatis Angelus dicitur, Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, qui præparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.
« In testimonium. »
Ecce in communi tangit finem adventus Joannis; unde, Joan. V, 33 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Sed objicitur : Lux cum sit manifestativa suiipsius, non indiget testimonio. Ad hoc autem dicendum quod hoc verum est, quod propter se non indiget testimonio : sed propter nostram infirmitatem, ut nos manuduceret ad lucem : unde, Luc. I, 76 : Præibis ante faciem Domini parare vias ejus. Malach. IV, 6 : Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Idem, Luc. I, 17 : Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
Et tangit specialiter modum testimonii, dicens :
« Ut testimonium perhiberet de lumine. »
Quod licet in se sit manifestivum, tamen noster intellectus est ad ipsum ut oculi vespertilionis ad lumen solis. Et ideo, sicut dicit Dionysius, oportet quod luce sibi proportionata manuducatur : et quoad hoc indiget testimonio. Quamvis enim lux corporalis se manifestet essentialiter, et ideo non indigeat testimonio : tamen lux spiritualis se non manifestat nisi voluntarie et devotis : et ideo oportet habere mediatorem præparantem ad ipsam suscipiendam. Adhuc autem : quia oculus corporalis præparatus ad lucem in una parte fulgentem, paratus est ad omnem lucem undique fulgentem : sed non est sic in luce spirituali, quia licet videns est ad unam veritatem, cæcus est ad [42] aliam : et ideo ad unam indiget manu-ductore, sed non ad aliam. Adhuc (ut dictum est) aliqua est proportio oculi corporalis ad lucem exteriorem : sed nulla est proportio interioris oculi ad lucem incircumscriptam, et ideo indiget confortante oculus interior. Job, XXXVI, 25 : Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
Sed adhuc objicitur, quia, infra, V, 34, dicit Christus : Ego non ab homine testimonium accipio : ergo frustra fuit et missio Dei, et adventus Joannis. Sed ad hoc dicendum, quod non propter se accepit testimonium, sed propter nos tale testimonium ordinavit.
« Ut omnes crederent per illum »
Ad fidem manuducentem. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Luc. I, 17 : Ad dandam scientiam salutis plebis suæ.
Sed objicitur, quia non omnes crediderunt : et sic videtur frustra venisse : quia (sicut dicit Philosophus) frustra est quod est ad aliquem finem, quem tamen non consequitur. Ad hoc dicendum quod iste est finis in alio. Et quamvis non semper consequatur propter impedimentum quod est in alio : tamen quia nihil omittit de contingentibus, non est frustra, sed habet finem. Exemplum est de medico non semper sanante, et de rhettore non semper persuadente, de Angelo custode non semper effectum custodiæ in alio consequente, et de Christo redimente, a quo tamen non omnes redimuntur.
Hoc enim est quod dicit in littera.
« Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. »
Hic ponit distinctionem testificantis ab eo cui fert testimonium : et habet partes duas. Primo, ostendit hanc differentiam per propria testis : et deinde per propria Christi, ibi, ℣. 9 : « Erat lux vera, etc. »
Dicit ergo hic : « Non erat ille, » Joannes, « lux. » Contra : ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ergo boni sunt lux. Sed dicunt quod boni sunt lux illuminata : sed alia est lux illuminans, quæ est Christus.
Sed contra : Dicit Avicenna, quod lux dicit lumen in propria natura : et illa non est illuminata. Præterea, Matth. V, 16, dicitur : Sic luceat lux vestra, etc. : ergo boni sunt lux illuminans, et non illuminata tantum. Ad hoc dicendum, quod duplex est lux : una quidem prima quæ est fons lucis et illuminans non illuminata. Alia est lux vera : sed secundaria et a prima luce participata, et alios consequenter illuminans : ideoque illuminans et illuminata : et hæc est lux perfectorum virorum, sicut Joannis et aliorum : et hoc est luminare emanans lucem sibi infusam. Ad Philip. II, 15 et 16 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes. Prima est lux spiritualis per essentiam : et de hac dicitur : « Non erat ille lux. » Joan. I, 20 : Confessus est, et non negavit : et confessus est : Quia non sum ego Christus. Item, Joan. III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus.
« Sed ut testimonium perhiberet de lumine. »
Lumen dicitur Christus : quia lumen est in alio : et Filius est de alio. Qui primum Verbum dictus est, modo dicitur Lumen : quia illuminat ad fidei cognitionem. Luc. II, 3 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Isa. VIII, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Unde hæc lucerna manuducit ad lucem propter nostri cordis infirmitatem. [43]
« Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »
Tangit distinctionem per lucis veræ proprietatem. Hoc totum fit ad excludendum de Joanne falsam opinionem eorum, qui putabant esse eum Christum. Vera autem lux est, quæ non participative lux est. Illa est lux vera, non quod aliæ luces Sanctorum sint falsæ vel vanæ : sed quia sunt tenebris aliquibus immistæ aut secundum naturam, aut secundum culpam. Verum enim opponitur falso in propositionibus : verum etiam opponitur vano in opinionibus : et verum opponitur phantastico in entibus : et verum opponitur misto in puris secundum naturam. Sicut dicimus verum aurum, purum, alienæ naturæ non permistum.
Sic ergo : « Erat lux vera, » nullis tenebris et nulli opacitati permista, « quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »
Sed contra : ergo omnes illuminantur : quod falsum est. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis, etc. Ad hoc dicendum, quod lumen est multiplex, scilicet lumen naturæ, et lumen gratiæ, et lumen revelationis secretorum, et lumen gloriæ. Et si hoc intelligatur de lumine naturæ (et sic intelligit beatus Job, XXV, 3 : Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit lumen illius?) tunc plane est verum quantum ad lumen cognitionis veri et boni concreati. Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Si autem intelligatur de lumine gratiæ, tunc non videtur esse verum quod illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum : quia multi remanent non illuminati.
Si forte dicatur secundum Augustinum, quod ideo illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia quæcumque illuminantur, non illuminantur nisi ab eo. Ista videtur non sufficiens responsio. Quia posito quod tres homines illuminantur tantum a me per doctrinam, et nullus alius a quocumque alio illuminetur : secundum hoc esset vera hæc propositio : Ego illumino omnem hominem. Quod falsum est.
Et ideo dicunt quidam, quod accommoda est distributio : et si distribuit pro generibus singulorum, locutio vera est. Et secundum hoc dicitur illuminare omnem hominem : quia illuminat de singulis generibus aliquos, scilicet nobiles et ignobiles, senes cum junioribus, et mares et fœminas, et divites et pauperes. Si autem fiat distributio pro singulis generum, dicunt quod falsa est locutio : et hoc modo non intelligitur. Et ponunt simile : sicut cum dicitur, hæc obstetrix omnes parvulos excepit : posito quod nulla obstetrix sit in civitate nisi una sola. Hæc enim est vera pro generibus singulorum : quamvis multi forte parvuli singulares ab ea non excipiantur. Et est similis loquendi modus, Eccli. XXXVI, 23 : Omnem masculum excipiet mulier : cum tamen multi in singulari masculi a muliere non excipiantur. Et sic consuevimus dicere quod omne animal fuit in arca Noe : et quod omnis homo fuit in aureo sæculo justus.
Glossa tamen aliter exponit sic dicens : Omnis homo dicitur illa natura in homine quæ ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Alia omnia, quæ sunt in homine, inferiores partes sunt hominis, et quodammodo sunt extra hominem. In illa, scilicet anima superiori, velut in quodam superiori mundo vera lux lucet : et in illum mundum venientes, per gratiam renascentes, illuminat. Quorum enim vita et conversatio in cœlis est, in alio mundo sunt. Hoc ergo Glossa intendit, quod non sunt homines nisi qui ad superiorem mentis rationem convertuntur, et qui cœlestibus inhærent : et illi omnes illuminantur. Et sic « omnem hominem » dicit pro eo, quod ad veræ humanitatis pertinet integritatem : et quod ad [44] illius integritatem non pertinet, non est de homine. Et sic omnis homo illuminatur, hoc est, totus homo : et nihil quod est hominis remanet non illuminatum. Cæteri autem homines non sunt, sed animales, qui non percipiunt quæ sunt spiritus Dei. Et ideo, Psal. XLVIII, 13 et 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, etc. Daniel. IV, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei. Et tum planum est quod dicit Isaias, LX, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Surge, inquam, sursum te age ad superiora tui, in quibus oritur lumen divinum. Unde, Isa. XLVI, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor, hoc est, ad superiora cordis.
- « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. »
Hic tangit necessitatem testimonii Joannis, quæ est ignorantia Dei in mundo.
Tangit autem duo, secundum quæ pars ista dividitur in duas partes. In prima ostendit mundi ignorantiam et ingritudinem : propter quæ oportuit dari testimonium. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt. In secunda autem ostendit per oppositum gratiam fidelium ipsum cognoscendum et devote recipientium, ibi, ℣. 12 : « Quotquot autem receperunt eum. »
Prima harum in duas dividitur : nam primo ostendit, quam inconvenienter non est agnitus : in secunda ostendit quam ingrate a suis non est receptus, ibi, ℣. 11 : « In propria venit. »
In primo dicit tria, scilicet, signum per quod cognosci poterat : et signi causam et rationem : et mundi culpabilem ignorantiam.
De primo dicit : « In mundo erat. » Dupliciter enim erat in mundo. Primo, ab initio creationis mundi fuit in mundo per potentiam, præsentiam, et essentiam, in eo quod (ut dicit Augustinus) per omnia opera sua significationis suæ sparsit indicia. Unde Glossa : « In mundo erat, » non ut pars ejus, sed ut factor omnibus creaturis infusus, et ut regens quas fecit creaturas. Ad Roman. I, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. Sapient. XIII, 5 : A magnitudine speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Secundo modo, ut dicunt Chrysostomus et Beda, « In mundo erat, » id est, visibiliter factus in mundo. Joannis, XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Non quidem locum mutando quia ubique est, sed tantum visibilis apparens. Jerem. XXIII, 24 : Numquid non cœlum et terram ego impleo? dicit Dominus. Et tamen ideo locum non muto, sed carnem qua visibilis appaream assumo. De quo dicitur, ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
« Et mundus per ipsum factus est. »
Quod secundum priorem expositionem ratio est, quare in mundo est per signa præsentiæ suæ. Omnia enim factor ex ratione et intellectu faciens, signa luminis intellectus sui relinquendo in mundo est. Quia mundi dispositio ostendit sapientiam : mundi conservatio ostendit continentem deitatem : et mundi perfectio ostendit bonitatem : et mundi magnitudo ostendit potentiam. Genes. I, 1 : In principio creavit Deus cœlum et terram. Hoc autem principium mundi est, quod est potens, continens et sapiens. Psal. CI, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cœli. Secundum aliam expositionem dicit Chrysostomus : « Ne opificem Verbum coæteraneum mundo existimes vel alicui creaturæ, sicut dicunt hæretici superius [45] inducti, ideo addit : « Et mundus per ipsum factus est, » quamvis in mundo per assumptam carnem appareat. Isa. XLIV, 24 : Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
Hoc est ergo quod dicit.
« Et mundus eum non cognovit. »
Hujus secundum primam expositionem duæ sunt causæ, quarum unam tangit Glossa dicens, quia omnem sensum et omnem intellectum divina lux excedit. Aliam causam tangit Apostolus, ad Roman. I, 21, dicens : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis. Prima ergo sumitur secundum cognitionem simplicem intellectus, quem excedit lux divina : et hoc significatum est, Exod. XX, 21, ubi dicitur, quod Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus. Non enim in caligine est qui, sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16, lucem inhabitat inaccessibilem. Sed caligo est, quia ipse noster intellectus inaccessibilem lucem intuens, tenebris obvolvitur : sicut oculus corporeus tenebris involvitur ad rotam solis. Job, XXXVII, 19 : Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. Alia autem causa quam ponit Apostolus, sumitur secundum notitiam beneplaciti. Quando enim homo divina videt et cognoscit, et non approbat per devotionem, tunc in diversas phantasias evanescit : unde, ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. I ad Corinth. I, 21 : Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
Mundus autem dicuntur hic mundani, per studium et amorem mundum inferiorem inhabitantes : unde Glossa : « Mundus, » hoc est, mundi dilectores : quia omnes creaturæ, Angeli scilicet, et elementa suum creatorem cognoverunt, sed homo minime. Et alia Glossa : Non quod mundi creatura Deum non cognoverat : sed homo qui in mundum, mente mundum amando, descendit, « non cognovit. »
Secundum aliam Chrysostomi et Bedæ expositionem, « mundus » fere eodem modo pro dilectoribus mundi accipitur, qui Christum in gloria mundi non venientem non cognoverunt. Isa. LIII, 8 : De angustia, et de judicio sublatus est. Et ibidem, ℣. 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus. Baruch, III, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, etc : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. Agar autem interpretatur vigilia solemnitatis : et filii ejus sunt, qui se parant in hac vigilia vitæ hujus, ad mundi hujus solemnitatem celebrandam.
- « In propria venit, et sui eum non receperunt. »
Hic ostendit quod ingrate a suis est receptus : et dupliciter exponitur secundum duas glossas Augustini et Chrysostomi. Prima dicit : « In propria venit, » in mundum, qui suus est sicut et cætera sua sunt. Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, etc. « Et » sic « sui » id est mundani, in quibus nemo jus habuit nisi ipse, « non receperunt eum : » etiam principaliter in carne, vel per nuntios venientem. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.
Vel, secundum Chrysostomum : « In propria venit, » hoc est, in Judæos, qui sui proprii erant : quia ex semine David natus erat rex eorum secundum carnem, et ex eis carnem accepit, et ab antiquo Deus populo illi legem posuit, et promissa implevit et adhibuit. Ad Roman. XV, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissio- 11 [46] nes patrum. Deuter. XXVI, 18 : Et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris48. Psal. LXXV, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.
« Et sui, » omnibus dictis modis sui existentes. Psal. CXV, 16 : O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
« Eum non receperunt », per fidem et approbationem. Isa. XXX, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre. Et iterum : ℣. 10 et 11 : Loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel. Isa. I, 2 : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Luc. XX, 14 : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me.
- « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. »
Hic ostendit gratiam et gratitudinem fidelium Verbum in mundo cognoscencium et recipientium. Et secundum Glossam dividitur in duas partes : in quarum prima dicitur, quod per meritum cognitionis et receptionis Verbi accipiunt potestatem filiationis divinæ : in secunda autem secundum Glossam, ostenditur qualiter illam potestatem accipiunt, ibi, ℣. 14 : « Et Verbum caro factum est, etc. »
In prima harum tangit tria, scilicet, quo merito potestatem filiationis Dominicæ accipiunt : secundo, specificat modum præmii : tertio, ostendit modum generationis quo filii Dei efficiuntur. Secundum, ibi, « His qui credunt. » Tertium, ibi, ℣. 13 : « Qui non ex sanguinibus. »
Dicit ergo quod quamvis mundus mundane vivens, et sui per naturam, alieni per culpam, Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi : quamvis, inquam, illi non receperunt eum, tamen quidam pauci excellentes viri receperunt eum.
« Quotquot autem, » sine personarum acceptione de Judæis et gentibus. Act. X, 34 et 35 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Ad Galat. III, 28 : Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque fœmina : omnes enim vos estis unum in Christo Jesu.
« Receperunt eum, » per consensum ad fidem. Hoc enim est liberi arbitrii, et illud requirit Deus a nobis : quia aliter poneremus obicem Spiritui sancto, et essemus ficti. De quibus dicitur, Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum : et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Glossa : « Quotquot autem receperunt eum » per fidem, sive Judæi, sive gentiles.
« Dedit eis potestatem. »
Ecce tangit modum præmii collocati in gratia præsenti : quia recipientibus se in donis semper occurrit Deus.
Dicit ergo : « Dedit eis » per gratiam et munera virtutum. Esther, II, 18 : Donum largitus est juxta magnificentiam principalem.
« Potestatem » completam, quæ est ex habitu gratiæ infusæ : quia ex natura quidem habent habilitatem, sed ex gratiæ infusione plenam et completam accipiunt potestatem « filios Dei fieri, » hoc est, quod fiant filii Dei. Hoc enim fieri est generationis divinæ, quo primo movemur per consensum. Secundum est acceptum donum gratiæ quod dat facultatem. Tertium est, quod movemur ad opus bonum et meritum, per quod efficiimur opus divinum facientes. Et in hoc completa est filiatio Dei et forma Dei in nobis. I Joan. III, 1 : Videte qualem cha[47]ritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Ad Roman. VIII, 16 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Hoc autem fit per gratiam adoptionis, et præcipue per fidem formatam, quæ est fundamentum in nobis omnis boni.
Et ideo meritum istud specificat dicens :
« His qui credunt in nomine ejus. »
Hoc est, qui credendo tendunt in nomine ejus. Nomen est quod notam facit intus, et similitudine sua intus efficit, et se pingit, et sigillat in mente. Hoc enim nomen, ut dicit Glossa, est Emmanuel, quod interpretatur : Nobiscum Deus, hoc est, Deus in homine : quia forma Dei in homine facit hominem filium Dei. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Psal. LXXXVI, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sicut enim forma Dei in homine Christum fecit Filium Dei per naturam, et unionem in esse : ita hæc forma conjuncta in nobis per fidei devotionem facit nos Dei filios per adoptionem. Ad Galat. III, 26 : Omnes vos filii Dei estis per fidem quæ est in Christo Jesu.
- « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. »
Tangit hic modum istius divinæ generationis.
Et tangit duo : primo enim excludit modum generationis carnalis, et deinde concludit modum verum.
Dicit ergo : « Qui, » scilicet, filii Dei, « non » sunt nati « ex sanguinibus, » hoc est, commistione seminum, scilicet viri et mulieris : sicut homines omnes carnaliter nascuntur præter Adam, Hevam et Christum, in quibus fuit divina generatio. Sapient. VII, 2 : Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. In quibus seminibus semen viri est formans, et semen mulieris est formatum.
« Neque ex voluntate carnis. »
Tangit movens ad generationem carnalem ex parte mulieris, quæ caro dicitur propter mollitiem et infirmitatem, hoc est, ex concupiscentia carnali mulieris moventis.
« Neque ex voluntate viri, » hoc est, voluntaria libidine virum ad generandum moventi. Ex quibus libidinibus, ut dicit Augustinus, tamquam ex filia peccati nascitur peccatum originale in parvulo. Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
« Sed ex Deo » interius formante « nati sunt. » Et est modus generationis veræ. Omne enim quod natum est ex Deo, sine peccato est, ut Adam, et Heva, et Christus. Joan. III, 6 : Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. I Petri, I, 23 : Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in æternum. Jacobi, I, 18 : Voluntariè genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
- « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. »
Hic ostendit qua facilitate homo efficitur filius Dei, et Deus. Unde Glossa continuans sic dicit : « Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine. Ex hac enim susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus dii vel filii Dei fieri. » [48]
Et hoc est : « Et Verbum caro factum est. » Quod superius est, inferius descendit : quid mirum si quod inferius erat, in id quod superius erat ascendit? Et iterum alia Glossa : « Verbum caro factum est. » Quasi diceret : Si Deus est homo factus, credi debet quod homo fiat Deus. Et si Deus homo factus venit in mundum, et homo factus Deus ascendit in cœlum.
Ex his glossis accipitur quod recte facta est superior divisio. Et secundum hoc duo dicuntur in Verbo : quorum primum est, unde est istius generationis congruitas : secundum est, unde est istius generationis plena facultas, ibi, « Et vidimus gloriam ejus, etc. »
Circa primum duo dicit : primo enim tangit unionem per quam generationis est congruitas : secundo autem tangit modum istius unionis.
Dicit ergo : « Et Verbum. » Continuatio patet ex Glossa, quasi diceret : Congruum est dare hanc potestatem renatis : quia et Verbum divinum æternum divina factura, « Verbum caro factum est, » hoc est, homo factum est. Cum autem de verbo et vita et luce supra fecit mentionem, non dicit : Vita caro facta est vel lux, quia illa nomina essentialia sunt, et Incarnatio ad solum Filium habet referri. Non etiam dicit : Filius caro factus est, ut dicit Chrysostomus, ne carnalem, quæ exclusa est a divinis, æstimes generationem. Supernaturalis enim generatio concipitur, quæ primo cor obtinet et spiritum, et deinde totam carnem mundando et sanctificando trahit in spiritus obsequium, et sui societatem : et sic etiam caro sanctificata efficitur templum Dei. I ad Corinth. VI, 20 : Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Ibidem, ℣. 16 : Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Et infra, ℣. 19 : An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti? Et sic etiam Verbum sibi carnem univit in utero Virginis benedictæ. Unde, Ambrosius :
« Virgo verbo concepit, virgo permanuit, virgo peperit regem omnium regum. » Iste autem modus facturæ non importatur in nomine Filii : et ideo non dicit : Filius caro factus est.
Si autem quæratur : Quare solum Verbum caro factum est, et non Pater, vel Spiritus sanctus? Ad hoc multæ sunt assignatæ rationes, quarum prima est Augustini : Quia si alia persona quam Filius esset unita carni, hæc esset Filius Virginis benedictæ, et esset Deus personali proprietate unionem habens ad carnem : et sic duo filii essent in trinitate : quod est inconveniens. Secunda est ejusdem, quia sicut per Filium (qui est et verbum et ars Patris) est facta creatio : sic per eandem personam debuit fieri recreatio : quia ejusdem formæ est facere quando deformatur opus. Tertia ratio, quia per opus redemptionis adoptamur in filios Dei : non autem potest fieri adoptatio in filium nisi per filium naturalem : unde secundum leges impotens generare, ut qui numquam habuit filium, non potest adoptare. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Et istæ rationes de isto sufficiant.
Dicit ergo : « Verbum caro factum est. »
Cum autem factum sit terminus fieri, non cadit factum nisi super id quod terminat fieri : et sic virtute locutionis Verbum videtur esse factum : quod falsum est, cum sit æternum. Ad hoc communiter dicitur, quod fieri et factum non cadunt in Verbum, sed assumptio tantum : quia assumens est ante actum assumptionis : et ideo dicunt quod est sensus : « Verbum caro factum est, » hoc est, per assumptionem factum est quod Verbum est caro.
SED CONTRA hoc objicitur : Quia cum caro dicat naturam et non personam : et humana persona non sit natura humana, sicut nec persona humana est natura divina, quia dicit Boetius quod assumens non est assumptum : tunc videtur hæc [49] locutio esse falsa : « Verbum caro factum est, » quia hoc falsum est, quod Verbum est caro. Sed ad hoc Hieronymus convenienter dicit quod est figurativa locutio, et per synecdochen intelligitur caro homo : ut sit sensus : « Verbum caro factum est, » hoc est, per assumptionem factum est, quod Verbum est homo.
Sed tunc iterum quæritur : Quare pro homine ponit infirmiorem partem hominis et non digniorem, quæ est anima, sicut, Genes. XLVI, 26 : Cunctæ animæ quæ egressæ sunt de femore Jacob? Ad hoc iterum communiter dicitur, quod Verbum incarnatum duo fecit : quia per visibile deduxit ad invisibilem Dei notitiam, et per dolores passionis sanavit infirmam et sauciatam peccatis naturam : et ideo in incarnatione nominatur illa pars quæ magis est visibilis, et magis est passibilis doloris, et hæc est caro. Isa. XL, 6 : Omnis caro fœnum. Et ibidem, ℣. 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Genes. VI, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.
Sed tunc iterum quæritur : Quare non dicit : Verbum est caro : vel, Verbum est unitum carni : vel, Verbum est mutatum in carnem? RESPONSIO. Nullum eorum convenienter dicitur. Quia per primum non importatur assumptio carnis per virtutem locutionis : sed tantum existentia carnis, et essentialis prædicatio carnis de Verbo. Et hæc falsa est prædicatio : quia sicut dictum est, natura humana de persona non prædicatur. Secundus autem modus loquendi ambiguitatem generat : quia non quocumque modo Verbum unitum est carni, sed modo associationis tantum in persona. Quando autem proprie sumitur unio, tunc (sicut dicit Boetius) uniens est unitum. Tertius autem modus loquendi simpliciter est falsus : quia Verbum in assumptione non est mutatum : et ideo optime dixit : « Verbum caro factum est. » Unde Augustinus in libro XV de Trinitate : « Sicut verbum nostrum quodammodo vox corporis fit eam assumendo, in qua manifestatur sensibus hominum : sic Verbum Dei caro factum est assumendo eam, in qua et ipsum manifestatur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, et non mutatur in vocem : ita Verbum Dei caro factum est, nec fuit mutatum in carne. »
Hoc est ergo quod dicit : « Verbum caro factum est. »
« Et habitavit in nobis. »
Hoc ideo dicit, quod inconfusa et intransmutata dicatur natura assumpta. Sensus enim est : « Habitavit in nobis, » hoc est, in nostris. Si enim confusæ essent naturæ et permistæ (cum nulla sit permistio mistorum) nec esset ibi natura divina pura : nec humana natura pura. sed tertium mistum ex utrisque : et sic non habitaret in nostris. Si autem essent transmutatæ in aliud, iterum in veritate suæ naturæ non essent transmutatæ. Unde Nicæna synodus dicit, quod « nec commistionem passus est, nec divisionem. » Ad Philip. II, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Et hoc ostendit alia translatio quæ dicit : « Verbum caro factum est, et tabernaculo mansit in nobis, » hoc est, sicut in tabernaculo in quo militavit pro nobis. Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Isa. LXII, 4 : Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, etc.: quia terra humanæ naturæ a divinitate amplius non derelinquetur. Jerem. XIII, 11 : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel.
Hoc est ergo quod dicit : « Et habitavit in nobis, » modum assumptionis et unionis determinans. [50]
Sequitur :
« Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. »
Tangit autem hic facultatem ex qua hominis filios Dei facere potuit.
Et tangit tria, scilicet, facultatis certitudinem per visum magnorum testium probatam : facultatis magnitudinem ex integra hæreditate divinæ gloriæ acceptam : et facultatum earum pretiositatem, quæ tota in gratia est virtutis et veritate divinæ illuminationis.
Dicit ergo : « Et vidimus, » nos qui testes sumus horum. I Joannis, I, 1 et seq.: Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ, etc., hoc annuntiamus vobis. II Petri, I, 16 : Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Joan. I, 34 : Ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, De visu enim perhibetur testimonium.
Quid autem viderit, dicit : « Gloriam ejus. » Augustinus : « Gloria est clara cum laude notitia. » Tullius : « Gloria est late patens præconium. » Vel, gloria est ore multorum prædicata laudatio. Clare enim innotuit cum laude; quia laudibus Angelorum et cœli se mundo manifestavit. Luc. II, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiæ laudantium Deum, et dicentium : Gloria in excelsis Deo. Cum clara laude innotuit, cui stella testimonium perhibuit. Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Late patens præconium habuit : quia ore omnium Patriarcharum et Prophetarum prædicatus advenit. Act. X, 43 : Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Late patens præconium habuit : quia ore Eliæ de paradiso, et ore Moysi de inferno, et ore Patris de cœlo, et ore discipulorum de mundo prædicatus fuit. Matth. XVII, 3 : Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes, in monte transfigurationis : et Petrus et Joannes et Jacobus de mundo : et Patris vox de cœlo, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui49. Unde Apostolus ad Philip, II, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum. Ore multorum prædicatus fuit, qui ex ore infantium et lactentium laudem suam perfecit. Matth. XXI, 9 : Turbæ, scilicet pueri ætate et moribus, clamabant, dicentes : Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini50. Ore multorum prædicatus fuit, qui ex ore dæmonum et vocibus Angelorum et vocibus hominum et omnium elementorum prædicatus fuit. Ore quidem dæmonum, Luc. IV, 34 : Scio te quis sis, Sanctus Dei. Voce Angelorum, Isa. VI, 2 et 3 : Seraphim stabant super illud, scilicet solium. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus. Vocibus hominum, Luc. XIX, 37 : Cæperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus. De vocibus elementorum, Psal. XVIII, 2 et 3 : Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox, etc. Unde, Luc. XIX, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ecce quomodo « vidimus gloriam ejus, » hoc est, suæ majestatis cognovimus divinitatem.
Magnam autem gloriam hanc ostendit cum subdit :
« Gloriam quasi unigeniti. »
Nec est similitudinis positivum hoc quod dicit quasi : sed veritatis expressivum, quasi unigeniti filii, non servi. Ad [51] Hebr. III, 3 : Amplioris gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Adhuc : « Unigeniti, » non filii qui cum aliis fratribus gloriam paternam divideret, ut dicit Basilius. Modo autem (quia unigenitus) totam habet quam cum alio secundo genito non divisit. Isa. XXII, 24 : Suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus.
« A Patre, » qui propter affectum paternum nihil Filio subtrahit : et propter hoc quod unigenitus est totum indivisum affectum Filio impertitur, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi51. Ideo dicitur, Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum : quia Filio non dat ad mensuram. Genes. XXV, 5 : Dedit Abraham cuncta quæ possederat, Isaac, etc. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus.
« Plenum gratiæ et veritatis. »
Tangit tantæ possessionis pretiositatem.
Et dicit duo : plenitudinem, et pretiositatem.
Primum tangit cum dicit : Plenum gratiæ : plenitudo enim omnis in ipso fuit. Est enim plenitudo excellentiæ in beatissima Virgine. Luc. I, 29 : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Est plenitudo copiæ sive exuberantiæ in Christo homine. Joan. I, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Hoc ergo modo plenitudinis Christus fuit plenus gratiæ et veritatis. Genitivus pro ablativo, hoc est, gratia et veritate. Et hoc quoad se, et quoad nos : quia quoad se, plenitudinem deitatis nullis suis præcedentibus meritis habuit : unde Glossa : « Homo Christus plenus gratia fuit : quia nullis præcedentibus suis meritis ex quo conceptus est, fuit deitas in eo implens eum omni plenitudine redundante in omnes suos. « Unde et mater sua non dicitur tantum mater Jesu, sed mater Dei. Unde et Nicæna synodus statuit quod non Χριστοτόκος, sed Θεοτόκος diceretur. Quoad nos autem : quia gratiam et veritatem a plenitudine ejus recepimus. Gratiam, inquam, in adipiscendis bonis, et veritatem in implendis promissis : quorum neutrum lex conferebat. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Vel, gratiam in remissione peccatorum, et veritatem in rectitudine voluntatum : quia veritas est rectitudo solamente perceptibilis, ut dicit Augustinus. Vel, gratiam in reformatione affectus per virtutem, et veritatem in illuminatione intellectus per veritatem. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et, ibidem, infra, ℣. 30 : Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Eccli. XXIV, 25 : In me gratia omnis viæ et veritatis.
- « Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens. »
Hic incipit pars illa quæ est de testimonio Joannis.
Et dividitur in tres patres secundum tria quæ sunt in omni testimonio : quorum primum est rei testificandæ fidelis enarratio : secundum autem est testimonii perfecta declaratio et manifestatio, et hoc incipit, ibi, ℣. 19 : « Et hoc est testimonium Joannis. » Tertium est testificantis intentio, quæ est audientium ipsum testimonium ad fidem prudens inductio, ibi, ℣. 29 : « Altera autem die stabat. »
Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima istius partis titulus præscribitur : in secunda autem enarratio fidelis rei testificandæ subjicitur, ibi, « Hic erat quem dixi. » In tertia autem signa veritatis narratæ rei describuntur, ibi, ℣. 16 : « Et de plenitudine ejus. » [52]
In prima harum adhuc tangit tria, scilicet, testificantis nomen quod eum ostendit testem fidelem, cum dicit : « Joannes, » qui in tantum in ante habitis commendatus est : et ideo fidelis est. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentietur. Secundum est, quod mentionem facit de testificando quod hic dicit, confirmata veritate de visu, cum dicit : « Testimonium perhibet, » quod non faceret nisi sciret vera. Joan. V, 33 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati : quia sicut ibidem dicitur, ℣. 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens in amore veritatis : lucens in ipsa veritate. Præterea ad nihil aliud venit Joannes nisi ad testificandum. Supra, ℣. 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Tertio, tangit modum testimonii : quia aperte dabat testimonium, non timore aliquo retractus, nec zelo inanis gloriæ impeditus : et hoc est : « Et clamat, » aperto ore, « dicens. » Osee, VIII, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Isa. XL, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini.
« Hic erat quem dixi. »
Hic ponitur enarratio testimonii.
Et tanguntur duo : quorum primum est demonstrata Christi præsentia : secundum autem enarratio testificandæ dignitatis ejusdem.
De primo dicit : « Hic. » Glossa : « Per demonstrativum pronomen hic, innuitur Christum in loco illo fuisse præsentem. » Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaretur, ad Joannem solitus erat venire : quia tota vita Joannis Christi ostensio fuit. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit quem vos nescitis.
« Hic » ergo « erat » ab æterno, cui esse non est accidens, sed permanens. Exod. III, 14 : Qui est, misit me ad vos. Apocal. I, 4 : Qui est, et qui erat, et qui venturus est.
« Quem dixi, » hoc est, quem vobis commendavi quando ad me misistis ab Jerosolymis Scribas et Sacerdotes ut interrogarent me : Tu quis es? Et secundum hoc per anticipationem dicitur quod hic dicit : quia posteriorius factum narrabitur. Et tunc quæritur : Quare hoc per anticipationem Joannes præmisit? Sed ad hoc dicendum, quod sicut prius in divisione tactum est, quod prius est determinare rem de qua est testimonium et enarrare illam, quam testimonii manifestatio et declaratio : et ideo licet secundum ordinem historiæ sit istud anticipatum, tamen secundum ordinem doctrinæ libri pars ista necessario prius interponitur.
Dicit ergo : « Quem dixi, » de cœlo commendans eum, non laudans meipsum. II ad Corinth. IV, 5 : Non nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum.
« Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. »
Testimonii enarratio est.
Et tangit duo, scilicet, enarrationem testimonii, et causam.
Dicit ergo : « Qui post me, » tempore. Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum, novissimum virorum. Isa. II, 2 : Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini.
« Venturus est » in carnem per naturæ nostræ assumptionem : ad baptismum per Sacramenti perfectionem : ad prædicationis officium per eruditionem : in mortem per redemptionem et pretii solutionem : in infernum per incarceratorum liberationem.
« Ante me, » dignitate « factus est. » Et est sensus et ordo constructionis : « Factus, » prædestinatione divina, « ante me, » natura, gratia et officio. Natura quidem : quia naturam habet Dei unitam. Gratia autem : quia suus baptismus confert gratiam, meus autem non. Officio : quia meum officium est legem terminare, et gratiam in alio ostendere. [53] Matth. XI, 13 : Omnes prophetæ et lex usque ad Joannem. Christi autem officium est legem implere, et gratiam exhibere. De primo, Matth. V, 17 : Non veni solvere, scilicet legem aut prophetas, sed adimplere. De secundo, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Glossa dicit, quod ubi nos habemus : « Ante me factus est, » in græco habetur : « Coram me factus est, » hoc est, apparuit mihi.
« Quia prior me erat, » dignitate : et in potestate sua est apparere quando vult, et prout vult. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
Deinde tangit causam, dicens : « Quia prior me erat, » et dignitate, et causa, et duratione. Dignitate, Matth. III, 11 : « Cujus non sum dignus calceamenta portare. Causa : quia ipse omnis boni causa est, ego autem ab ipso sum quod sum. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Duratione : quia ipse ab æterno est, ego autem ex tempore. Joan. VIII, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum.
« Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. »
Hic signa veritatis narratæ testificationis describuntur. Et sunt verba Evangelistæ quasi dicat : Patet quod ante Joannem est, et ante omnes Sanctos : quia etiam nos omnes, non solum Joannes, accepimus hoc quod habemus de plenitudine ejus, quæ est plenitudo copiæ supereffluentis.
Dicit autem signa duo, scilicet, plenitudinem boni in gratia : et plenitudinem veritatis in sapientia, ibi, ℣. 18 : « Deum nemo vidit umquam, etc. »
Circa primum tangit tria, scilicet, quia acceperunt omnes Sancti de plenitudine : et quid acceperunt : et modum.
Dicit ergo : « Et de plenitudine ejus. » Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus. Deuter. XXXIII, 23 : Abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini.
« Nos omnes accepimus. » Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et delectati sumus omnibus diebus nostris. Item, Psal. XXXV, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. 1 ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti?
Quid autem accepimus? « Gratiam » virtutis fidei, ut in ipsum credamus, « pro gratia » veritatis, ut ipsum intelligamus et cognoscamus. Vel, « gratiam » remunerationis, « pro gratia » meriti : quia licet æterna beatitudo merces justitiæ dicatur, est tamen gratia : quia gratiam dedit merendi. Vel, quia non sufficeret nostrum meritum, nisi gratia faceret quam habemus in Christo. Psal. LXXXIII, 12 : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et, Zachar. IV, 7 : Exæquabit gratiam gratiæ ejus. Vel, « gratiam » impletionis, « pro gratia » promissionis.
Modum autem istius acceptionis determinat, dicens :
« Quia lex per Moysen data est. »
Lex, inquam, quæ est annuntiatio salutis. Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit nobis Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Præcepta autem legis justitiarum sunt, quia justitiam ostendunt, et hæreditatem promittunt. Eccli. XLV, 6 : Dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, hoc est, disciplinam et vitam ostendentia. Sic enim dicit Psalmista, Psal. XVIII, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas : testimonium Domini fidele, salutem futu[54]ram52 præstans parvulis. Quoniam sub lege sicut sub pædagogo custodiebamur. Ad Galat. III, 24 : Lex pædagogus noster fuit in Christo. Sed quia sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex, ut omnia perficerentur in Christo.
« Gratiæ » quidem, quam dat in virtutibus et donis et sacramentis : quia per illa fit salus hominum. « Et veritas » impletionis figurarum et promissionum. Joan. I, 14 : Plenum gratiæ et veritatis. Esther, XV, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Facies in veritate, et plena gratiarum in bonitate. Eccli. XL, 22 : Gratiam et speciem desiderabit oculus : et super hæc virides sationes. Gratiam in virtute ordinante affectum, et speciem in veritate illuminante intellectum, et super hæc virides sationes in novæ Ecclesiæ plantatione. I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis. Eccli. XL, 17 : Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. Misericordia enim est, quod propter peccata hominum promissa non retinuit, sed in veritate sicut promisit, solvit et implevit.
Sic ergo gratia et veritas « per Jesum, » Salvatorem, « Christum, » unctum Spiritu sancto, qui est spiritus bonitatis gratiæ, et spiritus veritatis, « facta est. » In se, per se, sufficienter : sicut prius dictum est, Matth. III, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.
Qualiter autem hæc gratia et veritas facta est, ostenditur cum subditur :
- « Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. »
Quasi diceret, ut dicit Glossa : « Quæ sit summa gratiæ et veritatis breviter subdit, scilicet, cognitio ipsius Trinitatis : unde, Joan. XVII, 3 : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Hæc enim est vita æterna, quæ in hac vita non plene est : quia nemo vidit in carne Deum ut est : unde nec ipse Moyses vidit Deum, quamvis per eum data sit lex : sicut ipse post omnia visa in typo Dei dixit : Ostende mihi teipsum53. Sed « unigenitus Filius, qui est in sinu, id est in secreto Patris, ipse enarravit: » quia, sicut dicitur, Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentendum sit, et quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit. » Ex hac Glossa patet continuatio, quo bene data est divisio superior.
Dicit autem hic duo, per quæ probat excellentiam Christi in sapientia, per quam ab ipso gratia et veritas facta est. Unum est notitia deitatis a creaturis ut est abscondita. Alterum est quod in Filio hæc notitia est perfecta : et ideo non est simplex creatura ut Arius dicebat.
Dicit ergo : « Deum, » ut est, « nemo, » hoc est, nulla creatura, ut dicit Chrysostomus, « vidit umquam. » Chrysostomus : « Nec Angeli, nec ipsa Seraphim essentiam Dei viderunt. » Dyonisius ad Gaium monachum : « Si quis vidit Deum, si cognovit quod vidit : non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt circa ipsum. »
CONTRA hoc est quod dicitur, Numer. XII, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Genes. XXXII, 30 : Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. III Regum, XXII, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli assistentem ei a dextris et a sinistris.
SOLUTIO. Dicendum, quod perfectio vi- [55] visionis secundum intellectum est ex parte intellectus, et ex parte ejus in quo videtur Deus, et ex parte modi videndi. Ex parte quidem intellectus : quia aliquis intellectus est purus, et aliquis est obnubilatione (quæ est pœna peccati) obtenebratus. Purus quidem est qui sine peccato est, sicut intellectus primi hominis ante peccatum. Obtenebratus est, sicut noster intellectus post peccatum. Etiam aliquis intellectus est, qui illam obnubilationem primi peccati adauxit per actualium peccata : et hic est obtenebratus. Joan. I, 5 : Tenebræ eam non comprehenderunt. Aliquis est qui habitu et studio et exercitio gratiæ obnubilationem illum debilitavit, et ad lucem se traxit : et quamvis sine medio non videat, tamen cum medio videt quod conforme est lumini. Psal. XXXV, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Et de illis dicitur, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Aliquis intellectus ad theophanias divinas virtute Dei est elevatus. Theophania autem vocatur lumen majus lumine gratiæ, in quo intellectus videt divina : sicut legitur de beato Benedicto, de quo dicit Gregorius, quod in quodam globo luminis ostendit sibi Deus totum mundum. Et hoc modo vidit Moyses. Aliquis autem intellectus confortatur habitu gloriæ : sive raptim in hac vita (quamvis tunc non vivat vita sensuum, sed beatorum), sive etiam post mortem in beatitudine : et illi vident Deum ut est. Et ut dicit Hugo de Sancto Victore : « Non sistit aliquis visionem usque ad ipsum Christum : sicut non sunt creati et redempti nisi per ipsum. » Et hoc modo dicitur, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, scilicet hac vita humana. Unde Glossa : « Nemo purus homo vivens in hoc corpore ad modum, supple, viatoris, videt Deum ut est. » Dicunt ergo quidam, quod nemo vidit Deum qui purus homo esset. Purum autem hominem vocant, qui nihil in se habet nisi humana, quæ sunt de viatoris visione : et sic purum hominem non vocant illum qui jam induit habitum gloriæ.
Ex parte autem ejus in quo videtur Deus, etiam distinguunt : quia etiam hoc est aliquando vestigium creaturæ : aliquando ænigma obscuræ allegoriæ vel similitudinis imaginariæ. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Aliquando est lumen gratiæ fidei : aliquando est lumen theoriæ sive contemplationis : aliquando est lumen theophaniæ : aliquando lumen gloriæ : quæ omnia Deum ostendunt plus et minus.
Ex parte modi videndi etiam distinguunt : quia est visio Dei procul, quando est in peccato : aliquando sine medio peccati : aliquando cum velamine infidelitatis : aliquando sine illo. II ad Corinth. III, 15 et seq.: Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum : cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Aliquando videt modo viatoris : aliquando modo comprehensoris.
Dicunt ergo quod intellectus purus habitu viatoris perfectus, et modo viatoris numquam vidit Deum ut est. Hæc autem distinctio licet bona sit in se, tamen litteram istam et dubitationem non solvit. Et hoc ex hoc probatur, quod Joannes intendit ex littera ista probare Verbi et Filii deitatem : et hoc nullo modo probare poterit, si aliqua creatura umquam vidit Deum sicut est. Propter quod et Chrysostomus dicit, quod « nec Angeli nec ipsa Seraphim Deum umquam ut est viderunt. » Adhuc Isidorus dicit, quod « Trinitas sibi sola nota est, et homini assumpto. »
Propter quod dicendum, quod visio sine medio est duplex, scilicet, videre quod est Deus, hoc est, mente attingere substantiam divinam, et non comprehendere quid est propter ipsius infinitatem : et hoc modo Deum beati vident sine medio. Alio modo videre Deum, est infinitatem ejus infinito ambitu intellectus [56] comprehendere : et hoc modo nulla creatura umquam vidit Deum. Et hoc intendit littera.
Et si dicas quod beati comprehensores dicuntur, et sic utique comprehendunt. Dicendum, quod dupliciter dicitur comprehensor. Est enim comprehensor metæ currentium in stadio. I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Alius est comprehensor, idem quod terminorum rem diffinientium et esse suum circumspicientium et determinantium circumspector : et hoc modo nulla creatura est comprehensor. Sed deitas sic se comprehendit Trinitatem. Et ista est vera solutio.
Hoc ergo modo « Deum nemo vidit umquam, » sed nec aliqua creatura. Et hoc modo dicitur, ad Ephes. III, 9 : Sacramenti absconditi a sæculis in Deo : quia multa sunt in Deo, quæ hoc modo omnem latent creaturam puram, et quæ pro temporum dispensatione manifestantur : sed hoc modo nihil est absconditum ab unigenito Verbo.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Et in hoc sensu optime subdit :
« Unigenitus Filius, etc. »
Qui nascendo notitiam deitatis accepit : et per hoc quod est « unigenitus, » qui nascendo in carne non est alienatus a notitia quam accepit per æternam generationem, « qui », hoc est, quia ille « est, » hoc est, manet sicut fuit, « in sinu, » hoc est, intimis secretis « Patris » æterni, « ipse enarravit, » hoc est, secreta expressit sicut solus potuit, et scit, et Deus est : et ideo sibi in omnibus est fides adhibenda. Joan. III, 31 et 32 : Qui de cœlo venit super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Et hoc est quod in libro de Cœlesti hierarchia dicit Dionysius, quod « ipsos summos spiritus, qui in vestibulis sunt cum Deo, latent multi decores divini. » Et Joannes Chrysostomus dicit, quod si quæratur ab Angelis de essentia, hoc est, de infinitate essentiæ Dei, nihil dicunt : sed gloriam et majestatem canunt. Quia omnia simul secreta in infinito thesauro abscondita non novit, nisi ille de quo scriptum est, ad Coloss. II, 2 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Ille enim solus in sinu est : quia sinus est occultum sub vestimento, ubi naturalis et fœcunda et generativa est virtus : et significat secretum deigenæ et fœcundæ deitatis in Patre : quæ omnia intima suæ sapientiæ per generationem transfudit in Filium. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius. Joan. X, 15 : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Et ideo ille potuit enarrare mysteria Trinitatis fidelibus, et fundare eos in fide Trinitatis.
Hoc est ergo quod dicit.
- « Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es? »
Secunda pars est in qua ponitur testimonii manifestatio.
Habet autem hæc pars tres partes : in quarum prima solemnitas testimonii ostenditur : in secunda, testimonium per singula manifestatur : in tertia, locus testimonii propter certitudinem exprimitur. Secunda incipit ibi, ℣. 20 : « Et confusus est. » Tertia, ibi, ℣. 28 : « Hæc in Bethania. »
In prima harum sex exprimuntur quæ faciunt ad testimonii solemnitatem : quorum primum est auctoritas testificantis, quia Joannes : secundum est oportunitas temporis, quia non est testificatus nisi quando fuit requisitus : tertium est dignitas mittentium, quia Judæi cultum et scientiam Dei habentes miserunt : quartum est prudentia nuntiorum, quia Levitas et Sacerdotes miserunt : quintum est loci unde miserunt eminentia, quia de [57] Jerosolymis quæ erat totius Judææ metropolis : sextum est intentio indagandæ veritatis, quia miserunt ut interrogarent : Tu quis es?
Dicit ergo : « Et hoc est, » quod per anticipationem præmissum est, « testimonium, » quod nunc per singula est manifestandum. Psal. CXVIII, 129 : Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.
« Joannis, » qui tantæ est gratiæ et auctoritatis ut Christus credi potuisset : sicut dicit Gregorius. Isa. XLIII, 12 : Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. Joan. III, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
« Quando miserunt. » Ecce temporis opportunitas. Non enim levitate verborum et animi ultro testificatus est : sed in tempore requisitionis quando utile fuit. Eccle. III, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi. Proverb. XII, 19 : Testis repentinus concinnat linguam mendacii. Eccli. XX, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
Tertio, subjungit dignitatem mittentium, cum dicit : « Judæi : » qui legem acceperunt, qui notitiam Dei habuerunt, qui successores fuerunt promissionum quæ factæ sunt Patriarchis. De primo dicit, Psal. CXLVII, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. De secundo, Baruch, IV, 4 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Psal. LXXV, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus. De tertio, ad Roman. XV, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Hi ergo tantæ dignitatis viri miserunt.
Miserunt autem « ab Jerosolymis, » quæ ibi fuit civitas totius terræ metropolis. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Et prudentes miserunt, quia « Sacerdotes, » maiores, « et Levitas, » minores. Interrogabant Sacerdotes legem. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. De Levitis autem dicitur parum ante, ibidem, ℣℣. 4 et 5 : Pactum meum fuit cum Levi, dicit Dominus exercituum. Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis.
Si autem quæritur : Quare tam solemnes nuntios miserunt? Dicit Chrysostomus, quod solemnitate nuntiorum allidere intenderunt Joannem, ut aliquid supra se sentiret, et tunc eum calumniarentur. Alii autem probabilius dicunt, quod magna vita Joannis eos ad hoc excitavit ut tales mitterent.
« Ut interrogarent eum. »
Ecce intentio indagandæ veritatis. Hoc enim meretur, responsionis certitudinem : « Tu quis es? » I Joan. IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
- « Et confessus est, et non negavit : Et confessus est : Quia non sum ego Christus. »
Hic ponitur testimonium Joannis.
Et habet duas partes : in quarum prima Joannes de se respondet. In secunda autem respondet de suo baptismo, ibi, ℣. 25 : Et interrogaverunt eum, et dixerunt. »
Adhuc prior harum habet tres partes : in quarum prima respondet intentioni quærentium, quam voce non expresse sunt : in secunda vero respondet duabus quæstionibus in voce expressis, ibi, ℣. 21 : « Et interrogaverunt eum : Quid ergo? » In tertia autem brevis ponitur descriptio nuntiorum, ibi, ℣. 24 : « Et qui missi fuerant, etc. »
In prima harum partium tria facit, scilicet, confessionem de se : assertionem de Christo : et confessionis de se explanationem.
Dicit ergo : « Et confessus est » de se [58] veritatem : quia confessus est se non esse quod non erat. Eccli. IV, 24 et 25 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confessio 54 adducens peccatum, et est confessio 55 adducens gloriam et gratiam. Ad Roman. X, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
« Et non negavit » se esse quod erat. Ut enim dicit Gregorius : « Magis enim elegit solide subsistere in se, quam humana opinione rapi supra se. » Apocal. II, 13 : Tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Matth. XXVI, 35 : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. II ad Corinth. I, 18 : Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non, etc. Matth. V, 37 : Sit sermo vester : Est, est : Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
« Et confessus est : Quia non sum ego Christus. »
Expressio est veritatis confessæ. Supra, ℣. 8 : Non erat ille lux. Et, infra, III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus.
Sed quæritur, quare Judæi quærebant quis esset Joannes, cum scirent genus ejus? Ad hoc dicendum, quod quis quærit aliquando substantiam : aliquando propriam nominationem : aliquando etiam personam ad dignitatem pertinentem, et hoc modo quærit hic. Quia cum subito procederet de deserto, stupor erat mundi et miraculum : et ideo dignitatis et officii quærunt personam : « et » ideo « confessus est » se non esse quod non erat, « et non negavit » se esse quod erat, hoc est, præcursorem et vocem.
- « Et interrogaverunt eum : Quid ergo? Elias es tu? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit : Non. »
Secunda pars istius partis est : et habet duas partes. Unam quidem in qua quæritur de determinatis personis in lege præfiguratis : secundam autem in qua ab ipso quæritur, quæ sit persona? Ex quo negat se esse aliquam personarum in lege præfiguratarum, et omnes de se personas in lege præfiguratas.
In priori horum duo sunt : quærunt enim de Elia : et quærunt de Propheta in lege præfigurato.
Dicit igitur : « Et interrogaverunt eum. » Eccli. XIII, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis, etc.
« Quid ergo? » Et antequam audiant responsionem inferunt : « Elias es tu? » Propter duo quærunt de Elia, quorum unum est similitudo habitus, et vitæ austere. IV Regum, I, 8, dicitur de Elia : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. De Joanne autem, Matth. III, 4 : Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre. Aliud similitudo officii fuit : quia sicut Elias primo divisit Jordanem in similitudinem et figuram baptismi 56, ita ipse Joannes in Jordane baptizavit 57. Ideo ergo quærunt, an in persona sit Elias qui dictus est præcedere adventum Christi. Malach. IV, 5 : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini.
« Et dixit : Non sum » Elias.
Sed objicitur in contrarium hujus, Luc. I, 17 : Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Matth. XVII, 12 : Elias jam venit, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Matth. XI, 14 : Si vultis recipere, ipse est Elias. Ad hoc dicendum quod Joannes se negat esse [59] Eliam in veritate naturæ : Christus autem dicit eum Eliam esse in officio præcurrendi et virtute. Unde, Luc. I, 17, non dixit Angelus : Ipse præcedet ante illum in veritate, persona et natura Eliæ : sed in spiritu et virtute Eliæ. Hoc est ergo quod dicit.
« Propheta es tu? »
Instant ulterius quærentes studiose et insidiose. Eccli. XII, 16 : Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. Dicit autem Chrysostomus, quod Prophetam intellexerunt illum qui ut Dominus Prophetarum promissus fuit in lege, Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies : et hunc etiam Prophetam putabant fore Christum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Augustinus autem dicit, quod intellexerunt Eliseum qui etiam divisit Jordanem58, in figuram baptismi.
« Et respondit : Non. »
Sed de hoc iterum objicitur : quia contrarium dicitur, Luc. I, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, Matth. XI, 9 : Quid existis in desertum videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Solutio autem ad hoc est, quod Propheta dicitur dupliciter : scilicet ab inspiratione prophetica, quæ est divina : et sic Joannes est propheta, sicut dicitur, Luc. I, 76. Et dicitur ab enuntiatione prophetica : et sic est plus quam propheta : quia est vox Verbi, præsens Verbum ostendens, et non procul in futurum enuntians. Et sic patet solutio contrarietatis.
« Dixerunt ergo ei : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de teipso?
Ait. »
Adhuc persistent pertinaciter inquirentes. Proverb. XXVII, 21 : Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Psal. CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Adhuc instabant magna de ipso inferentes ut incitarent eum, ut aliquid supra se sentiret.
Dixerunt autem duo, scilicet, quærentes cujus personam gerat, et quid de officio suo de se dicat?
Dicunt ergo : « Quis es? » hoc est, cujus generis personam quod de tali potestate te intromittis? Quasi dicerent : Incertum dedisti de te responsum. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
« Ut responsum demus, » hoc est, dare possimus, « his qui miserunt nos. » Ac si dicant : Etsi non propter nos, tamen propter dignitatem mittentium nos, certum da de teipso responsum. Job, XX, 2 : Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
« Quid » ergo « dicis de teipso? »
Quasi dicant : Nos magna præsumimus de te, sed hæc negas : quid ergo de teipso prædicas? Et sicut dicit Chrysostomus : « Magna de Christo dixisti, « quid » ergo « dicis de teipso? » Et simile Judæi dixerunt Domino, Joan. VII, 4 : Nemo quippe in occulto quis facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Omnia enim hæc dixerunt, ut dicit Chrysostomus, quia aliquid extorquere volebant : per quod aliquid supra se diceret. Sed, ut dicit Gregorius : « Veritatem confitendo ele[60]git, ut veritatem dicendo Jesu membrum fieret, cujus nomen sibi fallaciter non usurpasset. » Psal. XXXVIII, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
Et ideo sequitur humilis de se et cauta et veritate plena responsio : « Ait, » non se laudando. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum : extraneus, et non labia tua.
« Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
- Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis. »
Hæc est Joannis de se facta confessio. Et habet duas partes : in quarum prima ponitur confessio : in secunda autem confessionis confirmatio per Isaiam.
Dicit ergo : « Ego vox : » non quidem in persona, sed in officio et similitudine.
Dicit autem quatuor : quid sit, cujus, ubi, et ad quid.
Quid sit? quia « vox, » propter quatuor. Vox enim verbum præcedit : quia in voce formatur verbum, ut dicit Augustinus. Et sic Joannes præcursor est Verbi. Luc. I, 76 : Præbis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Secundum est, quod vox verbum declarat, sicut Joannes declarabat Christum. Joan. I, 29 : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Tertium est, quod vox deficit, et verbum auditum proficit. Joan. III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui. Quartum est, quod vox est inutilis absque verbo : et sic fuit inutilis prædicatio Joannis sine Christo. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo penitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua.
Sic ergo dicitur vox.
« Clamantis. »
Quasi diceret : Non mea sum vox, sed ejus qui clamat intentione devotionis, instantia prædicationis, virtute vocationis. De intentione devotionis, ad Hebr. V, 7 : Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, scilicet ad Deum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. De instantia prædicationis, Psal. LXVIII, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ : quia in illo clamore salutem desiderabat. Isa. XXXVIII, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo : meditabor ut columba. De virtute vocationis qua vocabat etiam longe in peccatis existentes ad pœnitentiam, mortuos ad vitam, et surdos ad auditum, Joan. VII, 37 : Stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Unde et Lazarum suscitans clamabat59. Et de surdis dicitur, Isa. XLII, 18 : Surdi, audite : et quis surdus nisi ad quem nuntios misi? Sic est ergo « vox clamantis, » et a somno peccati homines excitantis. Ad Roman. XIII, 14 : Hora est jam nos de somno surgere.
Et ubi?
« In deserto. »
Quod significat Judæam in proximo ad desertum redigendam. Vel, mundum a Sanctis deserendum. Vel ad litteram, solitudinem ubi impedimentum a multitudine tumultuantium non habebatur. Unde Moyses, Exod. III, 1, cum minasset gregem ad interiora deserti, hoc est, ad mystica legis deserendæ. Et, Matth. IV, 1 : Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, hoc est, ubi Sancti mundum [61] descruerunt. Et, Luc. I, 80 : Joannes erat in desertis agens : ubi multitudo tumultuantium devotionem suam non impedivit. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum, et requiescite pusillum.
Sic ergo est « vox clamantis in deserto. »
Ad quid autem? vel quid clamat?
« Dirigite viam Domini. »
Via Domini mandata ejus sunt. Quæ via (sicut dicit Glossa) dirigitur per fidem et opera, per quæ ingreditur Christus ad nos, et nos ad ipsum. Psal. XVI, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ad Hebr. XII, 13 : Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Sed videtur impossibile quod clamat : quia dicitur, Jerem. X, 23 : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Sed ad hoc dicendum, quod hominis est præparare cor, et tunc Deus diriget. Gregorius : « Via Domini ad cor dirigitur, cum ad præceptum animus præparatur. » Proverb. XVI, 1 : Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam, etc.
« Sicut dicit Isaias Propheta60. »
Et est confirmatio responsionis, ne pateretur calumniam ab insidiantibus : et ut etiam sciretur, cujus officium assumeret.
Et ideo sequitur tertia pars istius partis quæ est descriptio nuntiorum.
« Et qui missi fuerant, »
Ad Joannem, « erant ex Pharisæis : » egregiis quidem in Scripturæ scientia, sed calumniosis ex invidia. Unde dicit Glossa Bedæ quod audierant Pharisæi in Prophetis esse venturum, et baptizaturum in Jordane. Figuram autem baptismi in Elia et Eliseo non dubitabant præcessisse : unde et nunc eos resurrexisse putabant, et baptizare. Unde et non interrogabant, dicentes : Es tu unus Prophetarum? sed solummodo dicentes : Es tu Propheta? ille videlicet, qui præfigurbat baptismum. Et ideo dicuntur nuntii ex Pharisæis esse præcipui. Isti etiam invidiæ zelo stimulati sunt semper ad omne illud quod non per eos incepit : et ideo nunc (ut dicit Chrysostomus) Joanni calumniam facere voluerunt, si eum in sermone capere potuissent. Matth. XXII, 15 : Pharisæi concilium inierunt ut caperent eum, scilicet Jesum, in sermone.
- « Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? »
Hic ponitur confessio de baptismo Joannis.
Et habet duas partes, scilicet, calumniosam Pharisæorum interrogationem, et convenientissimam Joannis responsionem.
In prima harum dicit : « Et interrogaverunt eum, » Pharisæi scilicet, Joannem : quia, sicut dicit Chrysostomus : Cum eum blanditiis attrahere ad id quod intendebant non possent, statim calumniam submiserunt, dicentes : Quid ergo baptizas : hoc est, quare præsumis et usurpas tibi officium baptizandi, cum vicem personarum quibus Scriptura baptizare concedit non geras, sicut proprio ore es confessus? Similiter, II Paralip. XXVI, 18 : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino : sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron. Ita dicunt hic intendentes quod baptizare non sit officii Joannis. [62]
« Si tu non es Christus, »
Qui potestate propria baptizabit. Ezechiel. XXXVI, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis spiritum novum. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
« Neque Elias, »
Qui tantæ virtutis fuit, ut ignem de cœlo dejiceret61, et in quo figura baptismi præcessit. Eccli. XLVIII, 4 et 5 : Amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi, qui sustulisti mortuum ab inferis?
« Neque propheta? »
Vel ille qui in lege promissus est : vel Eliseus cujus magnalia tot fuerunt : et in eo etiam figura baptismi præcessit.
Attende autem quod bonitas Joannis tria de se negat : nobilitatem dignitatis, et potestatis in hoc quod dicit : Non sum ego Christus : magnitudinem virtutis et sanctitatis in hoc quod dicit : Non sum Elias : excellentiam sapientiæ et illuminationis in hoc quod dicit : Non sum Propheta. In his enim tribus maxima peccata superbiæ et jactantiæ fiunt contra Deum. Angelus enim præsumpsit potestatem contra Deum, et cecidit : homo primus sapientiam, et expulsus est a paradiso : Antichristus usurpabit sanctitatem virtutis, et damnabitur. Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Fortitudo refertur ad potestatem, et divitiæ ad sanctitatis virtutem.
- « Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua. »
Ecce pars de cauta et vera et humili responsione Joannis.
Et habet duas partes : in quarum prima de suo baptismo confitetur humilia : in secunda autem de baptismo Christi confitetur sublimia.
Dicit ergo : « Ego baptizo, » quia meus actus est actus hominis in baptizando : quod non est in baptismo Christi. Unde sensus est : « Ego baptizo, » hoc est, corpus abluo. Unde Glossa : « Non imputetur quod ago audaciæ : quia corpora abluo aqua, non aufero peccata : ut sicut nascendo et pædicando præcursor sum, sic baptizando. » Et ideo iterabatur baptismus Joannis.
Vel potius, vere et recte Christi baptismate baptizabantur, qui a Joanne baptizati fuerunt. Act. XIX, 3 : In quo ergo baptizatis estis? qui dixerunt : In Joannis baptismate. Et tunc Paulus baptizavit eos in nomine Domini Jesu. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua. Joannes enim introduxit ad consuetudinem baptizandi in materia et actu baptismi : sed non in forma, quæ conferebat sanctificationem. Et ab his duobus Baptista vocatur. Et nullus Apostolorum vel Discipulorum vocatur Baptista : quia illi baptismata Christi conferebant, hoc est, in quo Christus intus operabatur : quia aliter tot essent Baptistæ, quot sunt baptizantes. Et sic humilia de se confitetur Joannes. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Psal. CXXX, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
« Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. »
Hic sublimia de Christo confitetur. [63]
Tangit autem tria : mediationem, occultationem, et dignitatis altitudinem.
Circa mediationem tangit duo : Mediatoris naturam et actum : et Mediatoris rectitudinem.
De primo dicit : « Medius autem vestrum. » Ad litteram : Inter vos veniens ad baptismum, non se præferens vobis quin humiliter veniat ad baptismum ut baptismum sanctificet. Matth. III, 13 et 14 : Venit Jesus a Galilæa in Iordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam.
« Medius autem, » quia medius inter Deum et homines. I ad Timoth. II, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Vel, « medius, » qui se omnibus prope positis et propinquis exhibet ad usum. Genes. II, 9 : Lignum vitæ positum in medio paradisi. Sic « medius vestrum, » et mediator vester « stetit » erectus, qui numquam fuit ad vitia incurvatus. Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum : quia solus rectus ad parietem infirmi stetit corporis.
« Quem vos nescitis. »
Tangit humilitatis occultationem : quia ita humilis inter alios apparuit, quod non cognoscebatur etiam a Sanctis. Joan. I, 33 : Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestaretur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizans. Isa. XLV, 15 : Vere tu es Dens absconditus, Deus Israel, Salvator. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Act. XVII, 23 : Quod ergo ignorantis colitis, hoc ego annuntio vobis. Luc. X, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ vos audistis, et non audierunt.
- « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. »
Hic confitetur de Christo sublimia.
Et tangit tria, scilicet, quod altitudo Christi regis debuit habere præcursorem, qui eum præcedit secundum dignitatem : quod nullus sanctorum sufficit ad minimi obsequii sui condignam idoneitatem.
Dicit ergo : « Ipse est qui post me, » nascendo, prædicando, moriendo, « venturus est : » quem ego ut præcursor prænuntio, sicut lucifer solem, sicut præco regem, sicut Propheta Salvatorem. Matth. XXI, 37 : Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. Post Joannem etiam venturus erat, qui omnibus humilibus erat humilior. Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum..., novissimum virorum. Unde, Isa. XLV, 2, in persona Joannis dicitur : Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Genes. XLI, 43 : Præcone clamante, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti, hoc est, mundi.
« Qui ante me factus est, »
Æternitate, dignitate, et gratiæ causalitate. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante sæcula creata sum. Proverb. VIII, 23 : Ab æterno ordinata sum : et sic præcedit æternitate.
De dignitate, ad Hebr. I, 3 et 4 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
De gratiæ causalitate, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joannes autem non conferebat [64] gratiam, II Paralip. I, 4 : Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. Ejusdem, XI, 22 : Magnificatus est igitur Salomon, hoc est, pacificus, super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. Hæc tamen in ante habitis exposita sunt.
« Cujus ego non sum dignus, »
Neque aliquis alius, « ut solvam ejus corrigiam calceamenti ». Quod ut Chrysostomus dicit, minimi servitii est obsequium, hoc est, non sum dignus ut in minimis ejus obsequiis appaream. Luc. XV, 19 : Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Quidam tamen dicunt, quod hoc figurative confitetur se ad sponsum non esse idoneum, ut ducat sponsam Christi Ecclesiam : quam si duceret nomen sponsi usurpando, secundum legem calceamenta Christi solvere deberet. Deuter. XXV, 10 : Vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Quod imperium Christo nolebat facere Joannes. Ruth, IV, 8 : Tolle ergo calceamentum. Ita dixit Booz, quando duxit Ruth. Aliter exponitur quod calceamentum deitatis Christi fuit humanitas : pes autem deitas : et corrigia fuit ipsa unio. Psal. LIX, 10 et CVII, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum. Dicit ergo Joannes quod non est dignus solvere, hoc est, indagare et exponere corrigiam, hoc est, unionis mysterium aperire. Isa LIII, 8 : Generationem ejus quis enarrabit? Quasi dicat : Condigne nullus.
- « Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans ».
Ultima pars est in qua describitur locus, ubi tam memorabile testimonium est perhibitum.
Tres autem sunt causæ quare describitur locus. Una quidem quam dicit Chrysostomus, ut sciatur quod non in angulo factum est istud, sed coram multis et in manifesto, coram eis qui confluabant ad Joannem de omni genere hominum et locorum. Secunda causa secundum eumdem est : quia paulo ante factum est, et si quis dubitaret, poterat requirere ab hominibus ibi manentibus. Tertia autem causa mystica est : quia Bethania domus obedientiæ interpretatur, quæ quia respicit omne præceptum, necessaria est baptizatis : quia ipsa est perfecta justitia, sicut Christus veniens ad baptismum dicit, Matth. III, 15 : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. I Regum, XV, 22 : Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Dicit ergo : « Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem » . Hoc, ut dicit Beda, dicit ad differentiam illius Berthaniæ quæ erat juxta Jerusalem, ubi Dominus Lazarum suscitavit. Et sic duæ erant Bethaniæ : una juxta Jerusalem, altera trans Jordanem, « ubi erat tunc Joannes baptizans » . Tamen Chrysostomus non vult eam vocari Bethaniam : sed translatio quam ipse exponit, habet sic : « Hæc in Bethabora facta sunt » . Sed prima littera est communior.
- « Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se. »
Hic incipit pars illa quæ est de inductione audientium ad fidem testimonii.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima ponuntur testimonia Joannis ad fidem Christi convertentia : in secunda autem ponitur ipsa conversio facta in audientibus, ibi, ℣. 37 : « Et audierunt eum, etc. »
Adhuc prima harum subdividitur in duas : in quarum prima per testimonium excitat audientes : in secunda autem iterato testimonio inducit credentes, ibi, y, 35 : « Altera autem die. »
Adhuc prior harum subdividitur in tres partes : in quarum prima excitat [65] audientes ad excellentiam Christi in duabus naturis reparantis lapsum generis humani : in secunda iterat excellentia Christi, quam habet ab æternæ suæ deitatis et prædestinationis ad opus redemptionis dignitate, ibi, ℣. 30 : « Hic est de quo dixit. » In tertia inducit excellentiam sui operantis in sacramentis, ibi, ℣. 31 : « Et ego nesciebam eum. »
In prima harum tanguntur tria : in quorum primo tangitur Joannis in visu Jesu limpiditas : in secundo, Domini Jesu humilitas : in tertio, testificantis veritas.
Dicit ergo : « Altera autem die : » quia una die Pharisæis de absente Jesu testimonium perhibuerat : in qua die fulsit lux intelligentiæ Joannis de absente. « Altera autem die » post illam, lux intellectus reflexa ad sensum fulsit de præsente. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Talis enim visio de luce (quæ vera est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum 62), vere diem facit in cordibus Sanctorum. Sapient. XVIII, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux. Et post pauca, ℣. 3 : Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. Et ideo per columnam ducebantur lucis ad veri cognitionem, et per solem (in tabernaculo sui luminis eos hospitantem et circumdantem) ab erroris tenebris defendebantur.
Et ideo in hoc lumine « vidit Joannes Jesum, » et cognovit. Job, XLII, 5 et 6 : Nunc oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo. Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et hæc est una de gratiis factis Joanni quod intus et extra, cordis et corporis oculis meruit videre Jesum.
« Venientem ad se. »
Ecce visa Domini humilitas : quia ipse major existens venit ad minorem. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Sed hæc est simul amoris et humilitatis. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth. VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Itaque et nunc curaturus orbem per baptismi sanctificationem venit ad Joannem.
« Et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. »
Ecce testificantis veritas de excellentia Salvatoris in utraque natura lapsus hominis reparantis.
Et ideo duo dicit, scilicet, mansuetudinem patientis, et virtutem passionis. Primum est humilitatis : secundum est divinitatis.
Primum tangit cum dicit : Ecce agnus. » In quo tria tangit : præsentiæ designationem, Christi mansuetudinem et virtutem, et divinam immolationem.
Præsentiæ Christi designationem tangit, cum dicit per demonstrationem : « Ecce, » qui semper seipsum salutem nostram operans exhibuit. Psal. XXXIX, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus. Isa. LXII, 11 : Ecce Salvator tuus venit : ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
« Agnus. »
In hoc tangitur mansuetudo. Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Vel, quia agnus in græco est idem quod pius : latine autem agnus ab agnoscendo dictus est, quia vocem matris in toto grege balantis agnoscit, et agnoscitur ab ea : et sic in agno notatur mansuetudo, et pietas, et agnitio suorum. Mansuetus enim est malis ad se conversis : pius autem, hoc [66] est, benevolus bonis, et diligentissimæ agnitionis agnoscens suos. De mansuetudine, Numer. XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Moyses autem figura est Christi, qui sicut dicitur, Isa. LIII, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De pietate dicitur, I ad Timoth. IV, 7 et 8 : Exerce te ipsum ad pietatem... Pietas autem ad omnia utilis est : promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. De agnitione, Joan. X, 14 : Ego cognosco meas, scilicet oves, et cognoscunt me meæ, II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Sic ergo agnus est.
Agnus est etiam ab utilitate, qui lanam suæ conversationis per exemplum dat in vestimentum virtutis, et carnem in cibum nutrimenti spiritualis, et lac doctrinæ in potum parvulis nondum ad solidum cibum perfectis. De primo dicitur, Job, XXXI, 20 : Si non de velleribus ovium mearum calefactus est. De lacte autem, I ad Corinth. III, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. De lacte simul et lana, Ezechiel. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Est autem et innocens sicut agnus : et ideo, Exod. XII, 5, dicitur, quod erit agnus absque macula. Carnem autem in cibum dat perfectis. Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Super Lucam autem plura de agno sunt notata, Luc. X, 3, super illud : Ego mitto vos sicut agnos inter lupos63. Et ideo hæc sufficiant.
« Dei. » Hoc ideo dicitur, quia agnus est sacrificium Dei, sicut dicitur, Exod. XII, 5 : Tolletis agnum, et immolabit eum universa multitudo ad vesperam, hoc est, in mundi fine. Et ideo, Numer. XXVII, 6, dicitur, quod agnus est holocaustum juge, quod semper est offerendum : hoc enim fit pro peccatis. Vel, « agnus Dei, » quia qui est Filius Dei, specialiter est hic agnus Dei. Apocal. XIV, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia : qui significant universitatem redemptorum.
Secundo autem tangit virtutem passionis, quam habet ex deitate, cum dicit :
« Ecce qui tollit peccatum mundi. »
Ac si diceret : Ego præcurro et ostendo peccata, invitans ad pœnitentiam : ille autem tollit et regenerationis sacramento, et virtute sui sanguinis, excludens Angelum præcursorem. Et in figura hujus postes et superliminaria sanguine agni liniri præcipiuntur64. Isa. LIII, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. I Petri, II, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.
« Hic est, de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. »
Hic iterat testimonium, et excitat audientes a dignitate æternæ suæ deitatis et prædestinationis ad opus redemptionis.
Et dicit tria : posteriorem in tempore Christi manifestationem, et præcellentem dignitatis ad se operationem, et ipsam æternitatem.
De primo dicit : « Hic » præsentialiter demonstratus, « est de quo dixi. » Offert enim se ultro ad salvandum. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum.
« Post me venit vir. »
Hoc hic additur quod dicit, vir, quia vir erat virens in natura, virens in gratia, [67] virens in virtute et sapientia : omnia virere faciens in salutis opere. De primo, Jerem. XXXI, 22 : Faciet Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum. De secundo, Job, I, 3 : Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. De tertio, Isa. IV, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum, hoc est, Christum septem virtutes, in quibus universitas virtutum continetur. De quarto, Zachar. VI, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. Psal. LXXI, 7 : Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Item, Psal. I, 1-3 : Beatus vir qui non abiit, etc. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.
« Qui ante me factus est. »
Hoc est, sicut prius : Qui prædestinatione et ordinatione divina, primus dignitate factus est.
« Ante me, » hoc est, ut sit ante me ut rex ante præconem, et sicut sol ante luciferum. De primo, Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ. De secundo, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Unde sicut sole crescente decrescit lucifer et absconditur, ita Christi lumine coruscante decrevit Joannes Baptista, Joan. III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.
« Qui prior me erat »
Æternitate : quia ab æterno prædestinatus est ut esset prior Joanne et quolibet sancto. Ad Roman. I, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis. Nulli enim sanctorum conceditur, quod sanguine sponsam Ecclesiam accipiat et mundet nisi sibi : hoc enim habet virtute deitatis quæ sola mundat a peccatis : et virtute humanitatis, quam ad sponsam conformat. Et sic prior est æternitate, et dignitate, et efficacia gratiæ redemptionis.
- « Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. »
Hic incipit pars tertia in qua inducit excellentiam Christi in sacramentis operantis.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit ea quæ faciunt insuspicabile a falsa suspicione testimonium : in secunda autem tangit testimonium ipsum, ibi, ℣. 34 : « Et ego vidi, et testimonium perhibui. »
In priori autem partium harum tangit tria : quorum primum est ablatio malæ suspicionis, quæ esse potest propter gratiam familiaritatis : secundum est signum corporaliter apparens in argumentum veritatis, ibi, ℣. 32 : « Et testimonium perhibuit. » Tertium autem est auctoritas revelationis, ibi, ℣. 33 : « Et ego nesciebam. »
In primo duo facit. Primo abnegat ex familiaritate personæ acceptionem, et testimonii sui ponit finem et necessitatem.
Et dicit : « Et ego, » quamvis de ipso feram testimonium, « nesciebam eum, » ex aliqua familiaris amicitiæ notitia : quia non sum secum conversatus in domo vel in patria, sed in eremo. Quamvis ergo noverim in utero materno deitatem ipsius, tamen ex familiari notitia sanguinis vel conversationis personam non accepi, ut propter hoc feram testimonium : quia ista carnali amicitia neminem nosco. II ad Corinth. V, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Ista sola notitia commendabilis est in Sanctis, quæ non ex carne, sed ex sola Dei gratia procedit. Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, etc. Hoc ergo vult dicere secundum Chrysostomum : « Ego, » secundum carnalem affectum, « nesciebam eum » umquam, quia mihi conversanti in deserto, carnalis ejus præsentia ignota fuit. [68]
« Sed ut manifestetur »
Audientibus me, « in Israel, » hoc est in Judæa : ubi notitia Dei esse debet, et cui promissus est Salvator, et a quibus ad gentes fides ejus debet derivari.
« Propterea ego veni, » missus a Deo, « in aqua, » quæ corpus tantum abluit, « baptizans, » et ad suum baptismum homines inducens et assuescens. Luc. III, 2 et 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ. Isa. XII, 4 : Notas facile in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Tamen Augustinus dicit, quod nesciebat eum Joannes, id est, non ut hominem vel Deum, quem ante diu ab ineunte ætate cognoverat, sed nesciebat eum ut baptistam verum et peccata tolerantem. Et ideo dicunt quod cum quinque modis potestas baptizandi cognosci possit, scilicet, potestas auctoritatis, et potestas cooperationis, et potestas invocationis, et potestas excellentiæ, et potestas ministerii : quod Joannes nesciebat eum prout est talem potestatem conferens. Nescivit enim quod nullam istarum potestatum alii vellet conferre nisi potestatem ministerii.
Quod qualiter intelligendum sit, oportet exponere istas potestates. Est enim potestas auctoritatis illa quæ propria auctoritate operatur in baptismo, ad impressionem characteris, et sanctificationem abluentem a peccatis, et institutionem Sacramenti. Hanc enim solus Deus habet et nulli conferre poterit, sicut neque quod sit Deus : quia nemo sua auctoritate poterit dimittere peccata, nisi solus Deus. Isa. XLIII, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. I, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Marc. II, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Potestas autem cooperationis est, ut homo virtute propria cooperetur Deo ad mundationem interiorem et baptismi sanctificationem. Et hanc etiam Deus alii conferre non potuit : quia non potuit conferre quod secum aliqua creatura esset Deus. Isa. LXIII, 3 : De gentibus non est vir mecum. Et, ibidem, 5 : Circumspexi, et non erat auxiliator. Eccli. LI, 10 : Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat.
Potestas autem invocationis est, ut invocato nomine alicujus baptisma sanctificaretur, sicut invocato nomine Trinitatis. Et hanc quidem conferre potuit, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes : quia dicitur, ad Ephes. IV, 5 : Una fides, unum baptisma.
Potestas autem excellentiæ est, ut excellentiori baptizante, excellentius esset baptisma. Et hoc noluit conferre homini, ne spes poneretur in homine, quia dicit, Jerem. XVII, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.
Potestatem autem ministerii potuit conferre et contulit : ut ministri Ecclesiæ essent ministri Christi in sacramentorum collatione, et nihil obesse possent ministri ubi bonus est Dominus, ut dicit Augustinus : in multis autem prodesse potest minister bonus. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, etc.
Nesciebat autem Joannes quod potestates medias nulli collaturus erat, quas conferre poterat. Sicut nesciebat secundum Gregorium, utrum per seipsum ad infernum descensurus erat, vel per alium liberationem ab inferno perfecturus : sed bene sciebat quod potestatem auctoritatis nulli erat collaturus, et ministerii potestatem collaturus erat ministris.
Et hoc modo intelligitur illa longa Glossa Augustini quæ dicit : « Visa columba, dicit se per eam didicisse, etc. » Expositio autem Chrysostomi litteralior est, sed Augustini subtilior. [69]
« Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum ».
Hic facit credibile testimonium per signum Spiritus sancti corporali specie apparentis.
Tangit autem hic tria : primo enim finem inducit istius visionis, ne ex levitate relata videatur : secundo, certitudinem : tertio, signum.
Dicit ergo : « Et testimonium perhibuit Joannes. » Quasi diceret : Non levitate jactantiæ hanc visionem retulit, sed quia necessaria fuit : quia non credentibus testimonium perhibuit. I ad Corinth. XIV, 22 : Linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. II ad Corinth. XII, 11 : Factus sum insipiens, vos me coegistis. Et ibidem, supra, ℣. 1 : Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Psal. CVIII, 2 : Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. Sic enim necessitas testificationis apud infideles hoc testimonium exegit.
« Dicens : Quia vidi. »
Hic tangit certitudinem, quia vidi : de visu enim testimonium perhibetur. Act. IV, 20 : Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
« Spiritum descendentem. »
Ecce tertio ponit signum visum : et dicit quinque. Primum est, quod oculis cordis tantum videtur : et hoc tangit cum dicit : « Vidi Spiritum, » scilicet oculis cordis in signo sensibili Spiritum sanctum cognovi. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.
« Descendentem. » Hoc est secundum per effectum intelligendum, quod nec etiam nisi cordis oculis per fidei illuminationem apparet. Descendit enim Spiritus per effectum in sanctificationem aquæ, cui contulit vim regenerativam : quia ubique potens est per essentiam, potentiam, et præsentiam. Eccle. I, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Item, ibidem, VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic enim descendit Spiritus et non aliter. Vel, quia descendere facit ut humiliter sacramentum suscipiatur : sicut malignus spiritus ideo dicitur ascendere, quia per contemptum sacramentorum ascendere facit. Isa. XIV, 13 : In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Psal. LXXIII, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Humiliter enim debet homo descendere, ut dicit Hieronymus, ut in creaturis quæ sunt materia sacramentorum, salutem quærat : qui in gustu creaturæ contra Deum superbiens mortem invenit. Sic enim tangit modum percipiendi sacramentum et gratiam sacramenti per humilitatem. Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
« Quasi columbam. »
Ecce tertio tangit hic bonitatis figuram : quia columba innocens avis est, et sine felle amaritudinis. Et hæc figura competebat : quia sicut dicitur, Genes. VIII, 8, columba nuntia fuit clementiæ de aquis diluvii peccatores submergentis, per hoc quod tulit ad arcam ramum viridis olivæ : ita nunc in aquis baptismi fert benevolentiæ complementum per submersionem peccatorum. Matth. III, 16 : Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam. Luc. III, 22 : Descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum.
Sed quæritur : Secundum quem modum Spiritus sanctus fuit in hac columba plusquam in alia? Aut enim fuit per [70] unionem ad ipsam : et tunc Spiritus sanctus secundum esse columba fuit, sicut Filius est homo. Aut non fuit unitus : et sic non fuit aliter in ipsa quam in alia creatura.
Adhuc autem quæritur : Quare potius elegit columbæ speciem in quâ apparet, quam alterius animalis vel alterius creaturæ?
Ad hæc autem sine præjudicio dicendum est, quod quamvis etiam in corporali specie attributa sint personis propria, quæ nulli alii personæ conveniunt : sicut vox quæ sonuit super Filium : Hic est Filius meus dilectus65, attribuitur Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto : et Spiritui sancto attribuitur proprie columbæ species, et non Patri, neque Filio : tamen nec Pater unitus est voci, nec Spiritus sanctus columbæ. Quia quatuor modis apparet Deus in creatura, scilicet, per vestigium et imaginem : et sic est essentialiter et præsentialiter in omni creatura. Secundo apparet ad manifestationem alicujus operationis : et sic Pater est in voce, et Spiritus sanctus in columba. Apparet etiam in gratiæ alicujus operatione : et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt in Sanctis, et in aliis etiam in quibus effectus gratiarum gratum facientium vel gratis datarum operantur. Apparet etiam per unionem : et sic solus Filius apparuit in humanis : et ideo per ostensionem manifestationis suæ est in columba et non in aliis.
Ad secundum dicendum, quod proprietates istius avis bonitatem ostendunt Spiritus sancti : et quia primum signum clementiæ columba tulit in aquis. Talia autem multa notata sunt, Lucæ, III, 22, nec oportet hic repetere66.
Hoc est ergo quod dicit.
Quarto, dicit locum unde descendit, dicens : « De cœlo », quia de cœlo ubi est locus gratiæ et gloriæ veniens, indicabat ibi cœlorum apertionem futuram esse per baptismum renatis. Luc. III, 21, et Matth. III, 16 : Aperti sunt ei cœli. Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei.
« Et mansit super eum. »
Quintum est, quia cum in aliis Spiritus non requiescat, in Christo requiescit, et ex ipso in alios procedit. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus. Deuter. XXXIII, 12 : Et Benjamin, hoc est filius dexteræ, ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur. Amantissimus autem non potest esse nisi per amorem Spiritus sancti : et in illo requiescit Spiritus sanctus.
« Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. »
Hic facit credibile testimonium ex auctoritate revelantis et revelationis.
Tangit autem tria : quorum primum est iterata amotio suspicionis : secundum autem, auctoritas revelantis : tertium, auctoritas revelationis.
Dicit ego : « Et ego nesciebam eum. » Vel quia affectu carnali non cognovit : vel quia facie ad faciem non cognovit, quia ignotus factus fuerat ex longa absentia : vel quia propter multam humiliationis absconsionem non cognovit hunc esse in persona, quem tamen in [71] mundo scivit esse per præsentiam carnis : vel quia non cognovit eum in potestate sacramentali, quam per seipsum exercere vellet et non alteri committere. Simile est, Genes. XXVII, 23, ubi dicitur de Isaac : Non cognovit eum, scilicet, filium suum : quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Sic et in Christo similitudo hispidæ carnis pro similitudine peccatorum fecit Christum non cognoscibilem etiam Sanctis. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Quis enim Filium Dei noscat in signis latronis? Psal. XVI, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias latronis67.
Et si objiciatur quod Joannes cognovit Christum in utero matris. Dicendum quod hoc verum est, sed hoc fuit ex instinctu Spiritus sancti. Et dicit Gregorius, quod sæpe Spiritus sanctus tangit corda Prophetarum ad unum, et non tangit ad alterum. Et sic hic ad notitiam personalem non tetigit cor Joannis : ideo oportuit ut signo visibili demonstraretur ut sacramenti sanctificator. Sic ergo dicit : Et ego nesciebam eum. Psal. CXLIII, 3, secundum translationem Theodocionis : Homo est, et quis cognoscit eum68?
« Sed qui misit me. »
Ecce auctoritas revelantis. « Baptizare in aqua, » ut homines ad materiam et actum baptismi introducerentur : « ille, » tantæ auctoritatis, « mihi dixit. » Act. XXVI, 19 et 20 : Non fui incredulus cœlesti visioni : sed his qui fuerunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam ut pænitentiam agerent.
« Super quem videris, »
Signo corporali. Psal. LXXXVIII, 20 :
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea, hoc est, Christum Filium meum. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi eis.
« Spiritum » sanctum in specie columbæ, descendentem, » ad manifestationem sanctificatoris et sanctificationis Sacramenti, « et manentem super eum, » quiete et ad omnem actum Spiritus, cum in aliis sanctis non sit ad omnem actum, sed ad quosdam. Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Filio.
« Hic est » vere « qui baptizat, » auctoritatis propriæ potestate, et sui nominis invocatione, et Patris cooperatione : et non sicut minister, sed ut Dominus et omnipotens : et ideo unum est baptisma, sicut una est fides. Act. I, 5 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et hoc est scilicet, quod sequitur : « In Spiritu sancto. » Hoc enim modo Christus Dei Patris character intus characterem baptizatis imprimit, et in Spiritu sancto qui ab ipso procedit peccata remittit : quamvis ministerium exterioris operationis homo aliquando exerceat.
« Et ego vidi. »
Istud est testimonium excitans ad fidem plenam audientes. Dicit ergo : « Et ego vidi » sic Spiritum descendentem et manentem. Habacuc, III, 2, secundum translationem Septuaginta : « Consideravi opera tua, et expavi. »
« Et testimonium perhibui. »
Psal. CXVIII, 129 : Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. Item, XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
« Quia hic est Filius Dei, » quem ante [72] virum vocavit69, modo audita voce Patris, Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus. Filium Dei esse nominat et declarat : ideoque Pater qui mentiri non poterat, jam aperte hoc declaravit. Psal. II, 7 : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu : ego hodie genui te. Matth. XXVII, 54 : Vere Filius Dei erat iste.
Quæritur autem hic a curiosis magis quam devotis, si etiam alii cum Joanne viderunt speciem columbæ et audierunt vocem Patris? Ad hoc sine præjudicio dicendum videtur, quod probabile est alios nec vidisse nec audivisse, nisi forte quosdam sanctos et devotos : quia si omnes vidissent et audivissent, tunc Joannis testimonium non fuisset necessarium.
Quærunt etiam curiosi : Quid post istam apparitionem factum sit de columba? Et ad hoc dicendum quod licet novit Deus, dicit tamen Beda, quod redacta est in præjacentem materiam : Deus enim illam in Ecclesia manere noluit, ne esset occasio idolatrandi : sicut etiam serpentem conteri fecit quem fecerat Moyses in deserto70.
« Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
Et respiciens Jesum ambulantem, dixit : Ecce agnus Dei. »
Hic iterato testimonio inducit credentes.
Et dicuntur quatuor : in quorum primo describitur dispositio testificantis : in secundo, Joannis copia in discipulis : in tertio, respectus Joannis in auctorem salutis : in quarto, testificatio veritatis.
Dicit ergo : « Altera die, » novæ illuminationis, quando iterum Spiritus sanctus cor hominis tetigit, ex se Christus ei præsentavit. Psal. LXXV, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, turbati sunt omnes insipientes corde. II Petri, I, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Infra enim, V, 35, Joannes et lucerna est et lucifer71 : dies autem et illuminatio facta per Christum.
« Stabat Joannes, »
Qui a rectitudine veritatis non se flectebat. III Regum, XVIII, 15 : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto. Unde Glossa : « Immobilis stat in culmine perfectionis. »
« Et ex discipulis ejus duo. »
Glossa : « Firmiter adhærentes ejus magisterio. » Duo autem propter geminæ dilectionis affectum, qui minus quam inter duos esse non potest. Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. IV, 11 : Si dormierint duo, fovebuntur mutuo. Luc. X, 1 : Misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Non facit autem mentionem, ut dicit Chrysostomus, de aliis, quia isti devoti fuerunt : alii autem livore detinebantur zelantes pro gloria Joannis contra Christum.
« Et respiciens Jesum, »
Quia dilectio Joannis multiplicat respectum ad Jesum. Baruch, III, 14 : Disce ubi sit lumen oculorum, et pax. Eccle. I, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
« Ambulantem » ad se, in salute nostra procuranda proficientem. I Joannis, [73] II, 6 : Qui dicit se in ipso, scilicet Christo, manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Sic ergo plus ambulavit passibus virtutum, quam passibus pedum : quia virtutem post virtutem in opere nostræ salutis demonstravit.
« Dixit, » testimonium iterans propter segnitiem audientium. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.
« Ecce » qui sequendus est sicut dux gregis.
« Agnus Dei. » Vervex dux gregis. Joan. X, 3 : Proprias oves vocat nominatim, et educit eas. I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.
« Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. »
Hic incipit pars quæ est de audientium testimonium Joannis conversione.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur conversio eorum, qui per Joannem vocati sunt, et per eos quos vocavit Joannes : in secunda autem vocatio eorum, qui per ipsum Christum qui jam innotuerat sunt vocati, vel per præcones novæ legis, ibi, ℣. 43 : « In crastinum voluit exire. »
Et sumuntur istæ duæ vocations penes duo vocantia ad Christum, quorum unum est intellectus supernaturalis veteris legis, et aliud est revelatio veritatis : unde Glossa super hæc verba : Audierunt eum, scilicet Joannem, loquentem, et secuti sunt Jesum, dicit : « Ergo sic sequentes Jesum, legem amiserunt utentes ejus testimonio. »
Prior harum partium dividitur in duas partes : in quarum priori ponitur conversio discipulorum per vocem Joannis : in secunda autem fructus conversorum in vocatione aliorum, ibi, ℣. 41 : « Invenit hic primum, etc. »
Adhuc autem prior harum dividitur in tres particulas : in quarum prima describitur ad Jesum discipulorum humilis conversio : in secunda, benigna conversorum a Domino susceptio : in tertia, unius conversorum per nomen proprium descriptio.
In prima harum quinque notantur. Primum est ad verbum Dei auditus patulus, cum dicit : « Audierunt eum, » aure patula, verbum suscipientes de salute. Jacobi, I, 19 : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Proverb. XX, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque. Auris enim non audiens idolum est, et non auris vera. Proverb. XVIII, 15 : Auris sapientium quærit doctrinam Isa. I, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
« Duo. »
Ecce numerus mystice audientium, qui scilicet, duabus auribus audiunt : una litteram, et alia spiritum in littera loquentem. Isa. I, 10 : Percipite auribus legem Dei nostri. Vel, duo sunt propter geminam dilectionem, sicut antea dictum est.
« Discipuli, » et ideo studiosi. Joan. VIII, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim non permanet in sermone audito, non est discipulus, sed explorator curiosus et superstitiosus. Ad Galat. II, 4 et 5 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent, quibus neque ad horam cessimus subjectione, etc. [74]
« Loquentem. »
Hoc est quartum. Locutio enim cum intellectu et intentione fit. Et in hoc notatur auditus discretio. I Regum, III, 9 et 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
« Et secuti sunt Jesum. »
Ecce quintum, in quo notatur fructus conversionis per Verbum salutis. Secuti sunt enim non tantum passibus pedum, sed imitatione operum et devotione fidei. Matth. IV, 20 : Continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Per quod etiam videtur quod propter testimonium Joannis isti non sunt secuti, sed potius ad vocationem Domini. Ad hoc autem dicendum est, quod primo ad prædicationem Joannis secuti sunt, et ad familiarem notitiam Domini admissi : sed ad propria tamen redeuntes, postea vocati sunt a Domino, et tunc omnia reliquerunt.
Quæritur autem iterum : Quare coram duobus Joannes testificatus est et non coram omnibus? Ad hoc dicendum quod pro certo testimonium Joannis coram omnibus fuit : sicut, Luc. III, 7, dicitur, quod omnes exierunt ad eum : sed tamen familiariter plus impressit hoc discipulis : et hi duo hoc præ cæteris acceperunt, sicut supra dictum est : et ideo sunt secuti. Job, XXIII, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi. Daniel. III, 41 : Et nunc sequimur te in toto corde : et timemus te, et quærimus faciem tuam.
« Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
Dicit eis : Venite, et videte. Venierunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. »
Hic tangitur benigna conversorum susceptio.
Et dicuntur quinque : quorum primum est Domini ad sequentes benigna conversio : secundum, dulcissima de illuminatione facienda Domini allocutio : tertium est dubii quod quærebant sapientissima solutio : quartum est illuminatorum cum Doctore familiaris mansio : quintum autem est horæ adventus eorum ad Christum determinatio.
Dicit ergo : « Conversus Jesus, » qui semper convertitur ad eos qui ad se convertuntur : quia ad litteram non terga, sed faciem dulcissimam ad eos convertit, et recipit venientes. Zachar. I, 3 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Psal. LXXXIX, 13 : Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. Thren. V, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Quia illa vera conversio est : et si quis aliter conversus est, perversus est.
« Et videns eos, » oculis benignitatis. Genes. XLV, 13 : Adducite fratrem vestrum ad me, et ponam oculos meos super eum.
« Sequentes se, » quia aliter oculo benignitatis eos non vidisset. Sapient. IV, 5 : Respectus in electos illius.
« Dicit eis. »
Ecce benigna et dulcis allocutio de futura illuminatione. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Psal. XLIV, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis, etc.
« Quid quæritis? »
Non ignorans interrogat, sed quærit ut illuminationis accendat desiderium. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non con[75]fundentur. Non autem dicit : Quem quæritis (quia de persona illuminati fuerunt per Joannem : sicut ad passionem vadens, Joan. XVIII, 4, ubi persona quærebatur, etiam intrepidus dixit : Quem quæritis?) quia scivit quod de salute aliquid discere quærebant. Quæritis autem dicit, quia hoc est studiosorum. Psal. CIV, 4 : Quærite faciem, hoc est, agnitionem veritatis, ejus semper. Matth. VII, 7 : Quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
« Qui dixerunt ei : Rabbi. »
Nomine magistri nominant quem ut sapientem prædicatione Joannis cognoverant, qui solus scire viam salutis facit. Matth. XXIII, 8 : Unus est enim Magister vester. Non autem vocant Dominum, cujus adhuc per miracula potestatem non cognoverunt : quem postquam cognoverunt, Magistrum et Dominum vocaverunt. Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine et bene dicitis : sum etenim.
Quod autem sequitur : « Quod dicitur interpretatum magister, » interpretatio est Evangelistæ, quia in græco scripsit, et Rabbi est verbum hebræum : unde locutio discipulorum sic seriatim fuit conjuncta.
« Rabbi, ubi habitas? »
Causa autem quod habitationem quærebant fuit, ut habitatione scita, sæpe venirent ausu familiari et discerent ab eo viam salutis.
Sed quomodo quærunt habitationem ejus, cum ipse dicat, Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cœli : Filius autem hominis, etc. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Ad hoc dicendum quod propriam domum non habuit in terra, sed sicut peregrinus ab aliis receptus est hospitio gratia hospitalitatis : et talem locum quæsierunt. Quia sicut gyrovagus non discurrebat per plateas de domo in domum, sed sicut docuit Apostolos, Luc. X, 7 : In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt72.
Mystice autem delectabilis est ista quæstio contemplantium lucem quam Deus habitat. Canticorum, I, 6 : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, plena veritatis tuæ luce, ne vagari incipiam, etc. Psal. XXV, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Isa. LVII, 15 : Hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Et ideo etiam isti contriti et humiles corde quærunt ejus habitationem secundum consilium sapientis, Eccli. VI, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
« Dicit eis. »
Ecce quærentium illuminatio.
Et habet duo, scilicet vocationem illuminatoris, et obedientiam illuminatorum.
Dicit ergo vocando : « Venite, et videte. » Venite primum fidei devotione, et postea videte intellectus illuminatione. Isa. VII, 9, secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis73. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, scilicet veniendo, accipient de doctrina illius, scilicet illuminando. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. XLV, 9 : Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram.
Illuminandorum autem obedientia describitur, cum dicitur « Venerunt. » [76]
Duo dicuntur vel tria. Adventus, visio et mansio.
De primo dicit : « Venerunt, » per fidei devotionem, et per operis imitationem, et per præcepti obeditionem. De primo dicit, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo, Isa. II, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini, hoc est, in lucidis exemplis ipsius. De tertio, Psal. XXXIII, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos, scilicet in obedientia præceptorum ejus.
« Et viderunt, »
Per fidei credulitatem, per intellectus illuminationem, et per Scripturæ meditationem. De primo, I ad Corinth. XIII, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate. De secundo, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De tertio, Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustatur enim meditationis delectatione, et videtur verbi Dei intellectu.
« Et manserunt ibi. »
Hoc est tertium. Visio enim est fidei : adventus spei per profectum meritorum : et mansio charitatis. Unde viderunt veritatem : venerunt ad beatitudinem : et manserunt in dulcedine bonitatis. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth. XVII, 4 : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula74, scilicet fidei, spei et charitatis. Sic venit regina Saba audire sapientiam Salomonis75. Sic viderunt Samaritani, Joan. IV, 42 : Ipsi audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Sic permanserunt fideles amici. Psal. XIV, 1 : Quis habitabit in tabernaculo tuo, et requiescet in monte sancto tuo?
« Die illa, » hoc est, residuum illius diei. Spiritualiter autem in illuminatione percepta a Domino permanserunt. Psal. LXXXIII, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia.
Et quia dixit, die illa : ne integra dies esse putetur, subjungit horæ adventus eorum descriptionem, cum dicit :
« Hora autem erat quasi decima. »
Joannis, XI, 9 : Nonne duodecim sunt horæ diei? Et ideo hora decima erat quasi vesperarum. Luc. XXIV, 29 : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Vespera autem, ut dicit Gregorius, finis est mundi : et tunc prima hora diei est origo lucis naturæ in principio creationis hominis. Secunda autem hora est illuminatio benedictionis Noe, abstersa caligine peccati per diluvium. Tertia autem hora est sanctificatio Abrahæ per circumcisionis sacramentum. Quarta hora, lucis sanctificationis Moysi ad liberationis auxilium. Quinta hora, collectio legis, ut peccati ostenderet remedium. Sexta hora, ab impugnantibus defensio Judicum. Septima hora, gubernatio David et aliorum regum. Octava hora, repromissio facta David per Christum exhibenda. Nona hora, liberationis de Babylonica captivitate per Zorobabel et Jesum magnum sacerdotem. Decima hora, est redemptionis factæ per Christum : et in illa cum Christo manserunt. Undecima autem, est remunerationis quiescentium usque in finem mundi. Et duodecima, est glorificationis requiescentium post mundi finem in æternum. Et sic completur dies fidelium. Sic enim, Isa. XXXVIII, 8, descendit sol decem lineis in horologio Achaz76 : quia per istas decem horas gratia Christi manifestatur.
Et hoc est quod intendit. [77]
« Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. »
Hic describitur per nomen proprium unus, qui audierat testem veritatis.
Describitur autem nomine, genere, singulari dignitate, et intellectus illuminatione et virtute.
Dicit ergo : « Erat autem Andreas. » Ecce descriptio nominis. Andreas enim erat virilis qui primum sequi Christum usus fuit. Interpretatur etiam respondens pabulo : qui pabulo verbi quod a Joanne acceperat, per tam dignum fructum verbi respondebat : et ideo a nomine describitur. Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ. Exod. XXXIII, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Describitur etiam ex genere. « Frater Simonis Petri, » qui ideo describitur ut sit exemplum vocationis Christi in qua major per minorem vocatur. I ad Corinth. I, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Daniel, XIII, 45 : Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris. Nominatur autem amplius primo nomine usitato cum dicitur : Simonis, qui interpretatur obediens : quia primo est obedire verbo vocationis, et postea erigi in cathedram honoris. I Regum, XV, 22 : Melior est obedientia quam victimæ. Unde sensus est : « Simonis, » hoc est, qui tunc Simon, postea autem vocandus erat Petrus.
« Unus ex duobus, » singularis dignitatis in auditu magistri, qui se a communitate discipulorum excepit. Eccle. VII, 29 : Virum de mille unum reperi : mulierem ex omnibus non invenii.
« Qui audierant a Joanne. »
Verbum enim Joannis penetravit corda eorum. Ad Hebr. IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi.
« Et secuti fuerant eum, » scilicet auctorem salutis. Eccli. XXIII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.
- « Invenit hic primum fratrem suum Simonem. »
Tangitur hic vocati per Joannem et conversi fructus, propter quem etiam specialiter nominatur. Et nomen alterius non exprimitur : ideo quia de fructu ejus nulla mentio habetur.
Tangit autem hic tria, scilicet quem vocavit, modum vocationis, et quam digne vocatus Petrus a Domino est receptus.
Dicit ergo : « Invenit hic primum, » quia postea a Domino missus, plurimos adduxit in Achaia et in aliis locis, « fratrem suum, » cui ex cognatione carnis plusquam aliis tenebatur. II ad Timoth. I, 17 et 18 : Sollicite me quæsivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Genes. XXXVII, 16 : Fratres meos quæro. Cantic. VIII, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris? Foris enim est qui in Christo non est.
« Simonem, » id est, obedientem, quo nomine prius vocabatur. Exod. XXIV, 7 : Omnia quæ locutus est nobis Dominus, faciemus et erimus obedientes.
- « Et dicit ei : Invenimus Messiam [78] (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Jesum. »
Modus est vocationis. Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat : Veni.
Duo autem dicit : inventum enim ostendit, et vocatum, scilicet Petrum, adducit.
De primo dicit : « Invenimus, » sicut lapidem pretiosum, et sicut thesaurum absconditum. Et de utroque, Matth. XIII, 46 : Inventa autem una pretiosa margarita. Ecce primum. Et supra, ℣. 44 : Quem, scilicet thesaurum, qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Cantic. III, 4 : Inveni quem diligit anima mea.
« Messiam. »
Hebræum est, et ideo Evangelista interponit : Quod est interpretatum Christus, » hoc est, unctus Rex et Sacerdos. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus. Psal. XLIV, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.
« Et adduxit eum, »
Sicut anadochus, « ad Jesum, » id est, Salvatorem. Et ex hoc accepit Ecclesia quod in sacramento baptismi et confirmationis utitur adducentibus qui præsentant suscipientes sacramentum, qui patrini latine, græce autem anadochi vocantur, ut dicit Dionysius. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Psal. XXVIII, 1 : Afferte Domino, filii Dei, hoc est, conversum : afferte Domino filios arietum, hoc est, filios Prælatorum prædicantium qui duces sunt gregis Christi : horum enim filii debent afferri Domino et adduci.
« Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona : tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus). »
Ecce modus receptionis adducti.
Et tangit tria : quorum primum est intimi amori respectus, cum dicit : « Intuitus autem eum Jesus. » Genes. XLIII, 29 : Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Intuitus autem corporalis amorem significat cordis.
« Dixit : Tu es Simon. »
Hic secundo tangit simplicitatis columbinæ commendationem, cum dicit : « Tu es Simon, » obediens voci vocantis, « filius Jona. » Glossa : « Idem dicitur Joanna et Jona. Joanna gratia : Jona columba. Quia filius est columbæ et gratiæ. » Unde Glossa dicit : « Intuendo eum corporaliter, quoddam secretum vidit in illo quod esset firmior cæteris. » Et hoc est intelligendum post confirmationem : quia ante confirmationem negavit ad vocem ancillæ. Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et quia idem est Joanna et Jona, dicitur, Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Totus enim simplicitate columbæ formatus fuit in filium Dei : et hoc laudat in Petro Christus, quia nihil carnale post conversionem sequebatur. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini, etc.
« Tu vocaberis Cephas. »
Græce interpretatur caput. Sed Beda dicit sic : « Sciendum quod syriaca lingua Cephas rupes vel gratia, et latina petrus [79] dicitur, et utraque lingua a petra derivatum est Petrus. »
Et hoc est quod sequitur : « Quod interpretatur Petrus, » quod a soliditate dictum est. Matth. XVI, 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Glossa autem dicit, quod hoc nomen hic non imponit, sed præsignat imponendum posterius. Dicunt tamen quidam, quod hic imposuit. Sed, Matth. X, 2, et Marc. III, 16, et Luc. VI, 14, confirmavit : et Matth. XVI, 18, vulgavit. Et ab hoc accepit Ecclesia Romana quod electo in Papam nomen mutavit, ut dicunt, cum tamen hoc falsum sit : quia diu per multum tempus electo Papa nomen non fuit mutatum : donec quidam turpe nomen habens, eo quod os porci dicebatur, electus fuit : et ab illo electo in Papam nomen cepit mutari. Sed hoc verum est quod in specialem gratiam Deus suis consuevit mutare nomen, sicut, Genes. XVII, 5 et 15, mutatur nomen Abram et Sarai. Et, Genes. XXXII, 28, mutat nomen Jacob in Israel.
Hoc est ergo quod dicit.
- « In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei JESUS : Sequere me. »
Hic incipit pars illa quæ est de vocatione facta per Christum, qui jam manifestatus per Joannem cæpit vocare discipulos.
Et habet hæc pars duas partes : in quarum prima agitur de vocatione Philippæ : in secunda, de fructu illius vocationis facto in vocatione Nathanael, ibi, 8, 45 : Invenit Philippus Nathanael, etc.
In priori harum dicuntur tria : vocationis tempus quando facta est, quia « in crastinum voluit exire in Galilæam. » Et sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum : « Iste est primus introitus Christi in Galilæam in qua discipulum vocavit, et miraculum de mutatione aquæ in vinum fecit, antequam mitteretur Joannes in carcerem. Iterato tamen intravit postea et fecit miraculum de filio reguli. » Tunc ergo postquam Andreas ad testimonium Joannis venerat, et Petrus per Andream fuit adductus, « voluit, » voluntate beneplaciti qua nostram salutem desideravit. Ad Roman. XII, 2 : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Psal. L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem: qui de fidelibus ad fidem vocatis ædificantur, sicut dicitur in visione pastorum.
« Exire de Judæa, » large dicta, ubi Joannes baptizabat juxta Bethaniam, sicut supra dictum est, « in Galilæam, » de qua patria discipulos vocabat. Act. II, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? Alia etiam de causa in Galilæam venit : quia ibi Angelo nuntiante fuit conceptus : quia ibidem a pueritia nutritus. His ergo de causis « voluit exire in Galilæam. »
« Et invenit Philippum, »
Ex intentione quæsitum. Luc. XV, 8 : Quærit diligenter, donec inveniat. Invenit autem perditum et errabundum. Psal. LXXXVIII, 21 : Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Quia et manu fortem fecit Apostolum in virtutis pugna, et adspectu desiderabilem in contemplatione veritatis perfecit eum, et servum suum in obedientia mandatorum. Et ideo unxit eum oleo misericordie in remissionem peccatorum et unctione consecrationis in Apostolum : quod prætendit nomen ejus Philippus, qui præsago nomine apostolicæ dignitatis, os lampadis interpretatur, quæ ardet charitate. Psal. CXVIII, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Et lucet veritate, Joan. V, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum: quæ lucent clara veritate doctrinæ. [80]
Qui et primum adduxit eunuchum Candacis reginæ77.
« Et dicit ei JESUS. »
Ecce modus vocationis.
« Sequere me, » hoc est, doctrinam et exemplum imitare. Matth. IX, 9 : Sequere me. Joan. XXI, 19 : Sequere me. Quia est sequela ad fidei perceptionem, de qua hic loquitur : et est sequela ad regimen percipiendum, de qua loquitur, Matth. IX, 9 : et est sequela ad Martyrium sustinendum, de qua loquitur, Joan. XXI, 19 et 22.
Videtur autem non bene continua esse historia : quia Matthæus, Marcus et Lucas dicunt quod statim post baptisma ductus est Jesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo78. Hic autem innuit Joannes, quod cum recessisset a Joanne Baptista, intravit in Galilæam. Sed et hoc iterum solvendum est secundum Augustinum, quod revera cum primum testimonium Joannes videns perhibuisset, Christus baptizatus in desertum ductus est : sed post tentationem factam rediit ad Joannem, et tunc testimonium perhibuit coram discipulis, et tunc audivit Andreas. Et per ordinem facta sunt ista quæ hic narrantur, quæ alii Evangelistæ tacuerunt.
Sic autem continuatur historia :
- « Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. »
Descriptio est patriæ discipuli vocati. Ideo autem describitur, ut notetur quod videns Philippus concives suos Christum sequentes facilius sequebatur, cum sciret illos bonos et inquirere salutis auctorem.
Et hoc est quod dicit : « Erat autem Philippus a Bethsaida, » civitate Galilææ, quæ præsago nomine domus venationis interpretatur : quia ex illa egregii venatores homines ex ferinis silvestribus moribus venantes Christo conjungerentur. Jerem. XVI, 16 et 17 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum : quia oculi mei super omnes vias eorum. Quosdam enim Apostoli capiunt in monte dignitatis mundanæ, et quosdam absconditos in cavernis duræ paupertatis.
Et quia venatores præcipue de illa civitate assumpti sunt, ideo subditur : « Civitate Andreæ et Petri, » qui jam ante vocati sunt.
Sed quæritur hic : Quare Philippum per se vocavit, cum simplex fuerit et rusticus : et Nathanael per Philippum, qui sapiens fuit et litteratus? Ad hoc dicit Chrysostomus, quod ideo fecit, ut mundi sapientiam confunderet, et sola virtus vocatorum a Spiritu sancto esse sciretur. Si enim sapientes elegisset, conversio facta per eos sapientiæ mundanæ adscriberetur. I ad Corinth. I, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, etc. Et hac etiam de causa tales constituit Apostolos, et non Nathanael sapientem. Hac etiam de causa non per se vocavit Paulum nisi de cœlo post Ascensionem, ut sciret non in eo eligi sapientiam mundi, ne aliquid fidei prædicatæ industriæ humanæ adscriberetur. Unde ipse dicit, I ad Corinth. XV, 8 : Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. Unde, I ad Corinth. II, 4 : Sermo meus et prædicatio mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
Hæc est ergo causa dictorum.
« Invenit Philippus Nathanael. »
Hic tangitur jam vocati primitivus fructus. [81]
Et dividitur hæc pars in duas : in quarum prima describitur Nathanael ad Christum vocatio : in secunda autem vocati per commendationem facta a Christo confirmatio.
In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo tangitur vocandi inventio : in secundo, inventi vocatio : in tertio, vocationis sanctæ diligens et discreta examinatio.
Dicit ergo : « Invenit, » ad salutem quæsitum, hic « Philippus, » jam a Christo vocatus et illuminatus, « Nathanael, » fratrem suum in lege peritissimum, qui interpretatur donum Dei : quia licet eum Philippus vocaret extra, tamen nisi Dominus eum dono suæ illuminationis præcessisset intra, non ad fidem venisset. Invenit autem Philippus istum ex intentione quæsitum. Cantic. ut, 3 : Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Sic enim jam vigil factus Philippus invenit vagabundum fratrem suum Nathanael. Unde Beda : « Vide venatorem istum, quantum capiendis animabus est intentus! »
« Et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus : JESUM, filium Joseph, a Nazareth. »
Ecce vocationis modus. Modus autem vocationis non est invitantis more, sed modo proponentis, ut per Scripturam innotescat sapienti : quia præsumptio esset vocare vel docere sapientem.
Et ideo duo facit : auctoritatem Scripturæ testantis præmittit, et postea inventum describit.
Dicit ergo : « Quem scripsit Moyses, » sicut legislator præcipuus. Joan. V, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
« Et Prophetæ, » quia omnes concorditer Christum prænuntiaverunt. Eccli. XXXVI, 17 : Suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priorres. Alia littera habet : « In lege et prophetis. » Moyses scripsit Christum in lege. Deuter. XVIII, 18 : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, etc. Ad Roman. X, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Moyses etiam scripsit in Prophetis : quia Prophetæ se habent ad legem sicut doctrinæ epistolarum Apostolorum ad Evangelium, ita quod sunt explanationes legis.
Quidam tamen ita supplent litteram : « Quem, » supple, scripsit « Moyses in lege, » et qui scriptus est « in Prophetis. » Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetæ tui fideles inveniantur. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.
« Invenimus, » diligenter et diu quæsitum. Cantic. III, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Descriptio est inventi. « Jesum, » salutis auctorem, de quo Patriarcha Jacob ait, Genes. XLIX, 18 : Salutare tuum expectabo, Domine. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo JESU meo.
« Filium Joseph, » putativum. Luc. III, 23 : Ut putabatur filius Joseph, quia nutritus ejus erat, et custos, et testis, et minister matris. Custos fidelis tanti thesauri : testis verax sanctitatis templi Dei Filii : minister diligens matris Domini sui.
« A Nazareth, » civitate conceptionis et nutritionis. Matth. II, 23 : Nazaræus vocabitur. Isa. XI, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Nazareth autem flos interpretatur propter pulchritudinem conversationis, propter odoris sive opinionis suavitatem, propter fructus in conversione fidelium futuram utilitatem. Cantic. II, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit, etc. Isa. XXV, 1 : Exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Osee, XIV, 6 : Is[82]rael germinabit sicut lilium. Sic ergo examinatione secundum Scripturam proponit inventum. In quo notatur, ut dicit Chrysostomus, quam diligenter in lege et Prophetis meditabatur, qui cordis sui conceptum proponit a testimonio legis et Prophetarum. Psal. I, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte.
- « Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni, et vide. »
Hic ponitur vocationis factæ diligens examinatio.
Et habet duo : quorum unum est prudens Nathanael per Scripturam collatio : secundum autem per experimentum ejus ad quod vocatur probatio.
Dicit ergo : « Et dixit ei Nathanael, » ad Scripturam conferens auditum. Joan. V, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere.
« A Nazareth, » scilicet veniens, « potest aliquid boni esse? » Et sic remissive legitur. Bonum enim erat quod de Salvatore erat promissum : et hoc Scriptura dixit futurum esse a Nazareth, in hoc quod dixit : Quoniam Nazaræus vocabitur79, hoc est, flos vocabitur. Isa. XI, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Ibi enim translatio Septuaginta habet : « Quoniam Nazaræus vocabitur. » Vel, legi potest interrogative sic : Num « a Nazareth potest aliquid boni esse? » Cum de Salvatore, Michææ, V, 2, dicatur de Bethlehem Ephrata, quia ab ipsa exiet dux, qui regat populum Israel80. Joan. VII, 52 : Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Sed tamen notanda est secundum hanc litteram modestia Nathanael : quoniam non simpliciter negat, sed interrogando dubitat ut factum examinet. Psal. LXXVI, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
« Dicit ei Philippus, »
Diligens auditor eorum quæ diceret sapiens : et cum non abnueret, invitat ad experimentum : « Veni, » per hoc quod non dissentias, « et vide, » per experimentum virtutis quæ est in ipso quem invenimus. I Joannis, IV, 1 : Probate spiritus si ex Deo sint. Sic Samaritani adducti ad Christum per loquelam mulieris, Joan. iv. 42, venerunt, et viderunt. Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
Hoc est ergo quod dicit.
« Vidit JESUS Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. »
Hic incipit vocati per commendationem confirmatio.
Habet autem tres partes : in quarum prima ponitur confirmatio ad fidem per commendationem : in secunda autem ponitur illuminatio confirmati per revelationem secretorum : in tertia vero propter meritum fidei ponitur promissio revelationis mirabilium futurorum.
In prima harum tria innuuntur : in quorum primo innuitur dilectionis visio : in secundo, dilecti et visi ad JESUM appropinquatio : in tertio, commendatio.
Dicit ergo : « Vidit JESUS, » intuitu dilectionis. Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei. « Nathanael venientem ad se. » Ecce appropinquatio magis in[83]tus quam extra. Jacobi, IV, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
« Et dicit de eo, » qui secreta novit conscientiarum. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, ... intuentes in absconditas partes.
« Ecce vere Israelita. »
Imitator rectissimi. Genes. XXXV, 10 : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Isa. XLIX, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te glorificabor. Iste enim est rectissimi imitator, qui nulla curvitate deflectitur : quinimo etiam ab imperito et idiota non dedignatur duci ad veritatem. Dionysius dicit : « Dedisti veritati manus, et falsitatis nervibus es absolutus. »
Unde addit : « In quo dolus non est. » Dolus est, ut dicit Augustinus, quando aliud quis simulat et aliud agit. Proverb. XII, 20 : Dolus in corde cogitantium mala. Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermones mendaci, cum loqueretur pauper iudicium. Malach. I, 14 : Maledictus dolosus. Iste autem simplex est qui non est dolosus : quia a quolibet studioso paratus est suscipere veritatem. Job, I, 1 : Vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et ideo adhuc retinens innocentiam.
« Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit JESUS, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. »
Ecce secundum ubi ponitur secretorum revelatio.
Et dicuntur duo : quorum primum est quæstio in qua innotescit desiderium illuminationis : in secundo ponitur illuminatio de revelatione secretorum.
De primo dicit ergo : « Unde me nosti? » hoc est, ex qua virtute, cum hoc sit supra virtutem humanitatis. I Regum, XVI, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Secreta ergo novit virtute divinitatis.
« Respondit Jesus, et dixit ei. »
Ecce illuminatio de secretis. Psal. XCIII, 11 : Dominus scit cogitationes hominum.
« Priusquam te Philippus vocaret, » vocatione exteriori, sicut vocat Prædicator et Doctor, « cum esses sub ficu. » Ad litteram sub quadam ficu sederat forte cogitans de futuro Salvatore. Vel, « sub ficu, » adhuc sub dulcedine peccati. Vel, « sub ficu, » hoc est, sub dulcedine litteræ legis. De prima ficu dicitur, Proverb. XXVII, 18 : Qui servat ficum, comedet fructus ejus. De dulcedine peccati dicitur, Genes. III, 7, quod fecerunt sibi de foliis fici perizomata, hoc est, excusationes in dulcedine peccati. De ficu sterili quæ est lex secundum carnalem litteram dicitur, Matth. XXI, 19 : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Sub prima ficu fuit Nathanael propter umbram : sub secunda, propter delectationis concupiscentiam : sub tertia, propter legis Dei memoriam.
« Vidi te, » oculo prædestinationis et dilectionis. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum. Job, XLII, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
« Respondit ei Nathanael, »
Ædificatus ad fidem divinitatis, « et ait, » confitens esse Deum : « Rabbi. » Dicit Chrysostomus : « Adhuc credens esse sapientem qui ex aliqua revelatione Dei secreta noverit. » [84]
« Tu es Filius Dei. »
Chrysostomus dicit, quod confitetur eum esse Filium Dei non per naturam, sed per adoptionis gratiam : quia adhuc non erat plene illuminatus de fide divinitatis. Alii tamen dicunt, quod hoc ex corde credidit sicut ore confessus fuit. Sed primum probabilius est, sicut inferiorius patebit. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Et non tantum confitetur naturam, sed et potestatem et regnum :
« Tu es rex Israel. »
Quia hoc promissum fuit, Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, etc. Psal. II, 6 : Constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Sic ergo confitetur Dei Filium et divinam in eo potestatem.
- « Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis. »
Repromissio est majorum propter confessionem fidelem verorum.
Et dicit tria. Replicat enim causam inductivam fidei, et secundo majus donum promittit, et tertio illud describendo exprimit.
Dicit ergo : « Quia dixi tibi » secretum quod nemo nisi tu scivit : « Vidi te sub ficu. » Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes Deus.
« Credis, » sciens quia nemo novit secreta cordium nisi solus Deus, et ideo hoc signo meæ deitatis argumentum accipiens credis.
« Majus his videbis. » Joan. V, 20 : Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Joan. XIV, 12 : Opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet.
Sed hoc videtur falsum, quia hæc fuit summa fidei quam laudavit in Petro, Matth. XVI, 16 et seq. : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Barjona, etc. Et illum exaltavit dicens : Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Qualiter autem majus isto videre potuit?
Adhuc autem quæritur, quare confessionem istam in Nathanael non remuneravit sicut in Petro? Ad hoc dicit Chrysostomus, sicut ante diximus, quod Nathanael licet dixerit verba similia verbis Petri in sensu, non tamen dixit ex eadem et simili fide : quia Nathanael dixit Filium Dei gratia : Petrus autem Filium Dei natura. Præterea, Nathanael dixit hoc ex studio Scripturæ et observatione experimenti quod erat scientia secretorum, quam etiam multi Sancti habent ex revelatione divina : Petrus autem dixit hoc ex fide simplici et devotione. Sic ergo et probabiliter respondit Chrysostomus, et dixit illud magis specificando.
- « Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. »
Confirmationem præmittit. Amen, amen, hoc est, vere vere dico vobis. Geminatorem autem ejus quod est amen, solus habet Joannes inter Evangelistas : quod est signum quod dupliciter veritas ejus confirmatur, scilicet revelatione, quia ipse Joannes hausit eam in fonte dominici pectoris. Joan. XXI, 21 : Qui et recubuit in cæna super pectus ejus. Et confirmatur etiam ex visu et auditu, quia hæc vidit et audivit. Joan. XIX, 35 : Qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. [85]
« Videbitis cœlum apertum. »
Tres quidem ex vobis in monte transfigurationis81 : et omnes in die Ascensionis cum in cœlum ascendam82.
« Et Angelos Dei, » qui deputati sunt in ministerium salutis fidelium Filio Dei. Matth. IV, 11 : Et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis? Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei.
« Descendentes, » ut gratiam illuminationis fidelibus infundant, « et ascendentes, » ut preces Christi pro fidelibus Deo offerant, « supra Filium hominis, » a quo utriusque recipiunt illuminationem. Vel, Ascendunt Angeli et Prædicatores (qui Angeli dicuntur) dum arcana deitatis revelant, quia tunc ascendere faciunt : et descendunt dum docent et prædicant humilia humanitatis. Ubi autem hoc viderunt discipuli, expressè non legitur. Sed multa facta sunt quæ scripta non sunt. Est tamen in figura præsignatum, Genes. XXVIII, 12 et 13, ubi vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam : et Dominum innixum scalæ.
Sed quæritur, In quo hoc fuit majus? Cognitio enim occultorum soli Deo attribuitur : ascendere autem et descendere Angelos etiam Jacob vidit. RESPONSIO, quod majus est quantum ad illuminationem, quia est de majori : est enim de cognitione humanitatis et deitatis, quod maximum est cognoscere in Christo.
Dicit autem : « Supra Filium hominis, » quia cum alii de commistione seminum sint nati, et sic filii sunt hominum : Christus sine semine virili natus est, et ideo non hominum, sed hominis Filius est.
Et attende, quod Nathanael dicit esse Filium Dei : Christus autem dicit Filium hominis, ut det exempla humilia de se sentiendi, et non alta sapiendi. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. II, 5 et seq. : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : sed semetipsum exinavivit, id est, humiliavit, etc. Non enim profert altam Patris cognationem (sicut etiam multi ignobiles faciunt, altiores sui generis parentes jactantes), sed humilem sui generis parentem matrem, dicens : « Supra Filium hominis. »
Sic ergo finita est pars quæ est de testimonio Joannis.
Sequitur pars quæ est de manifestatione Verbi facta per seipsum.
Caput II
Jesus ad nuptias invitatus, aquam in vinum convertit, et a Carphanaum veniens Jerosolymam, ejicit de templo negotiatores : ac signo a Judæis petito, dicit : Solvite templum hoc, etc. : multi propter signa crediderunt in nomine Jesu, quibus ipse non se credebatur.
Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ : et erat mater Jesu ibi.
Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.
Et deficiente vino, dicit mater [86] Jesu ad eum : Vinum non habent.
Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ, secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus.
Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit : et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est : tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes.
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves : et nummulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
Recordati sunt vero discipuli ejus, quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me83.
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis?
Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud84.
Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni quem dixit Jesus85.
Cum autem esset Jerosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
Ipse autem Jesus non credebatur semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
In Caput II Joannis — Enarratio
[87] « Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ : et erat mater Jesu ibi.
Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias. »
Hic incipit pars quæ est de manifestatione Verbi facta per seipsum, in qua sui ipsius manifestat deitatem.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima manifestat se Verbum prout est operativum et eruditivum. Sed quia per eruditionem et operationem intenditur creaturæ rationalis sanctificatio, in secunda parte ostenditur qualiter per Verbum incarnatum creatura rationalis sanctificatur : et incipit in capitulo xii.
Quia autem persanctificationem venitur ad glorificationem, ideo in tertia ostenditur de glorificatione per Resurrectionem et Ascensionem : et hæc incipit in capitulo xx.
Prima autem pars quæ est de Verbi manifestatione, dividitur (secundum duos actus Verbi) in duas partes. Est enim Verbum operativum in potestate divina, et est illuminativum, et falsitatis et cæcitatis conclusivum, prout est sapientia Dei et scientia : et ideo habet duas partes, et has duas partes prosequitur tertium quod convenit Verbo ex his duobus, quod ipsum est vivificativum. Et sic pars ista dividitur in tres partes : in quarum prima agitur de potestate Verbi prout ipsum est virtus Patris. In secunda autem agitur de illuminatione Verbi prout ipsum est sapientia Patris : et incipit in capitulo vii. Quia autem per hæc duo vitam inspirat suis, ideo in tertia parte agitur de
Verbo prout ipsum est vita hominum : et hæc incipit in capitulo xi. Et ideo dicuntur de Verbo tria, scilicet, quod omnia per ipsum facta sunt86, et quod ipsum est lux hominum, et quod in ipso sicut in causa secundum Ambrosium vita erat.
Potestas autem Verbi consideratur sex modis. Aut enim consideratur in potestate mutandi creaturas secundum originalem rationem inventam in ipsis : et sic penes Verbi manifestationem sumitur pars prima de mutatione aquæ in vinum, in quo miraculo deitatem Creatoris in se ostendit Verbum incarnatum.
Secunda potestas Verbi est ostensa per ordinem cultus divini. Quia postquam ostenditur virtus Creatoris esse in Verbo, consequenter infertur quod debetur ei cultus a creatura quam creavit. Sicut etiam Philosophus dicit in libro I de Cœlo et Mundo, quod per numerum quem invenimus in creaturis, magnificamus et colimus Deum gloriosum eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. Et sic manifestatur potestas Verbi in purgatione templi ubi colitur Deus. Et manifestatio harum duarum potestatum continet hoc secundum capitulum.
Tertia autem Verbi potestas est, qua operatur in sacramento ad sanctificationem animæ : et hanc potestatem manifestat in tertio et in prima parte capituli quarti.
Quarta autem potestas Verbi est in reformatione naturæ corruptæ in corpore : et hoc dupliciter, scilicet, secundum corruptionem perfectam, et secundum corruptionem quæ est in parte. Et quoad primam potestatem manifestatur in ultima historia quarti capituli : quantum autem ad secundam manifestatur in prima historia capituli quinti.
Ex his autem potestatibus resultat quod Verbum legi non subjicitur, sicut nec Deus Pater qui semper operatur. Et quantum ad illam potestatem est ordina[88]tivum omnium legum : et sic manifestatur in secunda parte quinti capituli, ubi ostenditur esse dominus et ordinator sabbati, et aliarum legis feriarum.
Est autem adhuc una Verbi potestas, quæ est super omnes potestates, quæ est creaturarum transsubstantiatio ad seipsum, per cujus effectum sibi fideles incorporantur, et unum cum ipso efficiuntur : et hanc manifestat in capitulo sexto.
Et hæc est Verbi incarnati secundum divinam potestatem operativam sufficiens manifestatio.
Per sex ergo manifestatur Verbum in virtute creaturæ. Et ita hæc pars dividitur in sex partes : in quarum prima dicitur, quando et ubi et coram quibus hoc miraculum est : secundo, describitur hujus miraculi necessitas : tertio, miraculi faciendi interpellatio : quarto, miraculi perfectio : quinto, miraculi commendatio : sexto autem, miraculi finis et utilitas.
In primo horum dicuntur quatuor, scilicet, tempus, locus, factum, et coram quibus fit miraculi perfectio.
De tempore dicit :
« Et die tertia. »
Ecce tempus : et est die tertia ab adductione Nathanael ad Jesum. Et signant hi dies allegorice quidem lumen legis naturæ, et lumen legis scriptæ, et lumen legis gratiæ in quo lumine Verbum se manifestavit. Exod. XIX, 14 : Estote parati in diem tertium. Omnia enim naturalia et scripta in lege ad lumen gratiæ referuntur. Vel dicatur, quod tres dies sunt tres Verbi manifestationes : in visione sensibili, in visione imaginaria, et in visione intellectus. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos, scilicet Dominus, post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. Vel, tres dies sunt tres illuminationes : ad credenda, ad operanda, ad appetenda sive quærenda. Luc. XXIV, 21 : Tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. Genes. XXII,
4 : Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul. Ille enim locus est appetendorum. Sic enim et discipulos per credenda ad operanda, et per operanda ad appetenda gradatim erexit, et ideo tali tempore opportuno miraculum fecit.
Videtur autem inconveniens secundum litteram quod hic dicitur de tempore. Quia Ecclesia celebrat, et tenet quod hoc miraculum Dominus in eodem die quo baptizatus fuit perfecerit : constat autem quod vocatio discipulorum post baptismum facta fuit, et post vocationem fuerit miraculum. Ad hoc dicendum, quod secundum ecclesiasticum ordinem Dominus tertio decimo die post natiuitatem suam a Magis fuit adoratus. Et deinde trigesimo anno natiuitatis suæ revoluto ab anno adorationis, fuit baptizatus. Deinde post annum revolutum eodem die istud miraculum perfecit. Et ideo quod dicitur tertio die, intelligendum est, a vocatione Nathanael, qui non statim post baptismum vocatus fuit, sed in eodem anno quo baptizatus est Dominus pridie quam annus compleretur. Dicunt tamen quidam, quod illud miraculum non eodem die baptismationis factum est : sed quia cum miraculo stellæ convenit et baptismatis, in hoc quod Verbum in ipso manifestatur : ideo cum eis in uno festo conjungitur. Manifestavit enim stella Creatorem : vox autem Patris in die baptismatis manifestavit Sanctificatorem : et miraculum vini in quo insipidum transit ad gaudii saporem manifestat Glorificatorem. Sed hæc opinio nihil valet, quia eadem ratione et alia multa miracula eodem die celebrarentur.
Hoc est ergo quod dicit : « Die tertia. »
« Nuptiæ factæ sunt. »
Tangit factum. Nuptiæ autem hic dicuntur solemnitates nuptiarum secundum litteram quæ a Domino in paradiso sunt institutæ. Genes. II, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Et Adam dixit in Spiritu sancto : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, [89] et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una87. Sexus autem a Domino distinctus est, Genes. I, 27 : Masculum et feminam creavit eos. Coniunctio sanctificata, cum dicit : Erunt duo in carne una, per vitam individuam sibi adhærentes. Actus concubitus imperatus, cum dicitur : Crescite, et multiplicamini88. Fructus inditus a Deo, II Machab. VII, 23 : Qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum donavit, vobis iterum cum misericordia reddet et vitam.
Nuptiarum ergo factum est, et officium naturæ, et bonum mortalium, et civilis societas, et remedium concupiscentiæ : et sic est sacramentum Ecclesiæ, in quo propter fidem thori, et bonum sacramenti, et bonum prolis excipitur concupiscentia quæ alias rueret in præcops honestate nuptiarum. Officium ergo naturæ est utile. Societas civilis facit ad populationem patriæ. Sacramentum autem Ecclesiæ est honestum et fructuosum. Et his de causis matrimonium est a Verbo incarnato præsentia sua approbatum : ut hoc quod primo Pater in paradiso instituerat, hoc etiam primo Verbum incarnatum sua præsentia comprobaret. Et hoc est contra hæreticos nuptias condemnantes, qui Manichæi antiquitus, nunc autem Paterni vocantur. Hæc de causa dicit Apostolus, ad Ephes. V, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Hoc ergo est factum.
Sunt autem, allegorice et moraliter et litteraliter et anagogice simul accipiendo, nuptiæ hominis et hominis : et nuptiæ Dei et hominis. Nuptiæ hominis et hominis sunt maris et fœminæ legitimarum personarum coniunctio, individuam vitæ consuetudinem retinentium. Et per hoc quod dicitur, maris et fœminæ, damnatur omnis innaturalis concubitus. Ad Roman. I, 26 et 27 : Fœminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu fœminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. In hoc autem quod dicitur, legitimarum personarum, damnatur omnis incestus consanguineorum carnalium vel spiritualium in gradu non concesso perpetratus. Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere uxorem fratris tui89. Genes. II, 24 : Relinquet homo patrem suum et matrem, cum quibus, supple, non contrahet : et adhærebit uxori suæ. Per hoc autem quod dicit, individuam vitæ consuetudinem retinentium, intelligitur fides, ut uterque conjugum alteri fidem thori servet. Et per hoc omnis solutus vel adulterinus damnatur concubitus, quia individuam vitæ consuetudinem non servat. Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est, sanctum matrimonium. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. In spirituali autem cognatione violatur. I ad Timoth. V, 11 et 12 : Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
Quando ergo sanctificatio hujus matrimonii observatur, tunc a Christo honoratur sua præsentia matrimonium. I ad Thessal. IV, 4 et 5 : Ut sciat unusquisque vestrum vas suum, id est uxorem suam, possidere in sanctificatione et honore, non in passione desideriî, sicut et gentes, quæ ignorant Deum. In sanctificatione autem possidetur, quando in fide matrimonium contrahitur, et in fide thori promittitur, et in timore Dei personæ conjunguntur : et in honore, et non in concupiscentia possidetur et exercetur. Tob. VI, 17 : Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita [90] vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem dæmonium super eos. Hæc ergo est copula carnalium nuptiarum in quibus est Jesus præsens.
In fine autem post litteræ expositionem, de moralibus et allegoricis et analogicis dicemus nuptiis.
« In Cana Galilææ. »
Tangit hic locum communem, Galilææ : et locum proprium, in Cana : quæ est quidam vicus Galilææ, ubi istæ nuptiæ factæ sunt. Et congruit nomen provinciæ, quia Galilææ transmutatio facta interpretatur, et ibi litteraliter facta est transmutatio creaturæ, quia aquæ in vinum : cordium autem, quia non credentes mutati sunt ad fidem Redemptoris. Psal. CI, 27 et 28 : Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sic innovat omnia qui sedet in throno 90. Psal. LXVI, 11 : Hæc mutatio dexteræ Excelsi. Cana autem zelus interpretatur, quia totum hoc facit zelus Dei ad nos. Isa. IX, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. Sicut ergo tempus, ita ad miraculum concurrit locus.
« Et erat mater Jesu ibi. »
Tangit coram quibus factum sit miraculum. Tangitur autem mater ibi fuisse, quia (sicut dicitur) ipsa erat soror matris sponsi. Vel, si hoc non conceditur, fuit nota et compatriota. Luc. XV, 6 : Convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi. Tob. VIII, 22, Tobias præcepit parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. Hic enim erat mos antiquorum patrum. Vocatæ autem sunt honestæ matronæ, ut in earum adspectu et doctrina sponsæ ad vitæ honestatem vel vitam honestatis informarentur. Omnis autem honestatis speculum fuit mater Christi. Eccli. XV, 2 : Obviabit ILLI quasi mater honorificata. Et ex hoc honestæ fuerunt nuptiæ. Luc. I, 43 : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? Sic ergo ex matre Dei honestatæ et dignificatæ fuerunt nuptiæ. Ivit autem Christi mater ad eos ut studiosa et officiosa : studiosa, ut pulchritudinis studio cuncta ornaret. Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Officiosa autem ut obsequeretur in necessariis. Luc. I, 39 : Exsurgens in diebus illis, Maria abiit in montana cum festinatione, ut obsequeretur Elisabeth. Pulchre enim et officiose cuncta perfecit. Nominatur mater Jesu ante filium : eo quod non adhuc filius secundum deitatem innotuerat, et matri honoris reverentiam adhuc exhibebat. Luc. II, 51 : Descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus.
« Vocatus autem est et Jesus, »
Qui jam manifestari occulte incipiebat, « et discipuli ejus ad nuptias : » qui tamen adhuc firmiter non adhærebant, sed gratia familiaritatis sequebantur, imbui doctrinis ejus cupientes. Isa. VIII, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus. Hi ergo sequebantur potius ut instruendi quam vocati, quia turpe est vocari aliquem nisi etiam secum vocetur sua comitiva et familiares sui. Venit autem Jesus, ut nuptiarum approbator et sanctificator. Luc. XIX, 9 : Hodie salus domui huic facta est. Hoc signatum est, II Regum, vi, 12, ubi abijt David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Arca enim testamenti persona Domini fuit, in qua deitas habitat corporaliter et plena est benedictione gratiæ. [91]
Sic ergo terminatur pars quæ est de temporis congruitate, loci opportunitate, et personarum coram quibus factum est miraculum dignitate.
« Et deficiente vino. »
Sequitur de miraculi hujus necessitate quæ breviter exprimitur per hoc quod dicitur : « Et deficiente vino. » Ad litteram patet hic contrahentium paupertas : qui in terra ubertatis, vini tempore, suæ jucunditatis vinum sufficienter habere non poterant : et maxime illo quo nuper ante vinum vindemiatum fuerat, et apud multos maxime abundabat, hoc est, in Januario. Et ex hoc accipitur qualiter Christus pauper congregationem pauperum amabat, quorum nuptiis interesse non dedignatus fuit. II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Jacobi, ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? Dicit autem Hieronymus, quod hoc congruum est, quod ubi Deus invitatur, vinum temporalis jucunditatis deficere debet. Hoc enim vino Sancti non delectantur, quia inebriat ad Dei oblivionem, et incendit ad concupiscentiam. Proverb. XXXI, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ad Ephes. V, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria : sed implemini Spiritu sancto. Non enim est dubium quin Christus ad delectantes in vino temporalis jucunditatis numquam introisset. Proverb. XXIII, 29 et 30 : Cui væ ? Cujus patri væ ? Cui rixæ ? cui foveæ ? Cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis ? Ideo de sobriis dicitur, Isa. XVI, 10 : In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Jerem. XLVIII, 33 :
Vinum de torcularibus sustuli : nequam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. Celeuma est cantus quem ex jucunditate vini solent ebrii decantare. Congruum ergo est ut in nuptiis Sanctorum tale vinum deficiat.
Hæc est ergo miraculi faciendi condigna necessitas.
« Dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. »
Ecce miraculi faciendi a matre misericordiæ interpellatio.
Et tangit tria : primo, interpellationem ad Filium : secundo, instructivam responsionem Filii ad matrem : tertio, instructionem ministrorum a matre misericordiæ factam.
De primo dicit sic : « Dicit mater, » quæ carne mater erat et affectu matris filiis futuris Ecclesiæ compatiebatur. III Regum, ii, 20 : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam, scilicet ut quidquam negem tibi. « Jesu, » Salvatoris qui ex omni salvat afflictione. Eccli. XXXV, 26 : Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis. Scivit enim tempus observare mater sapientiæ : quia tunc tempore jucunditatis, et plus dolebant de defectu, et plus tribulabantur de verecundia paupertatis, cum non subesset facultas unde vinum emeretur. Et scivit esse scriptum, Proverb. XXXI, 6 et 7 : Date siceram mærentibus, et vinum qui his amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Egestas enim fecit mærorem et verecundia tribulationem, quorum utrumque mater ex abundantia Filii supplere cogitavit.
Et ideo dicit :
« Vinum non habent. »
Nec dicit : Da eis vinum : ut reverentiam servet Filio, et in liberalitate Filii [92] et misericordia spem ponens, tantum defectum ponit. Quærit autem Chrysostomus, unde acceperit argumentum præsumptionis de Filio quod hoc facere posset, cum in infantia nullum fecerit miraculum? Hæc autem quæstio nulla est : quia scivit Filium naturaliter esse Deum, et omnia posse facere quæ vellet. Adhuc autem scivit miraculum stellæ præcessisse, et prophetiam Simeonis, et Magorum adorationem, et pastorum verba, et Angelorum gaudia, et Joannis testimonium, et vocem Patris, et figuram columbæ. Ex quibus omnibus jam divinitas ejus innotescere cœpit, et ideo horam manifestationis per signa scivit jam esse inchoatam : et ideo signum fieri pro tanta necessitate et utilitate pegebatur. Hac ergo de causa prudens mater Jesu, quia omnia hæc conservabat conferens in corde suo, dixit ad eum : « Vinum non habent. » In quo notatur necessitas, et miraculi gratuitas. Necessitas enim paupertatis meretur subventionem. Psal. X, 14 : Tibi derelictus est pauper. Miraculi autem congruitas notatur : quia cum non studerent abundare vino temporalis jucunditatis, congruum erat ut daretur eis vinum jucunditatis spiritualis miraculo Dei perfectum. Eccli. XXXI, 36 : Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum. Judicium, ix, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines?
4 « Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. »
Ecce instructiva responsio Filii ad matrem : « Quid mihi, etc. ? »
Duo dicit, quorum unum est de instructione eorum quæ pertinent ad matrem quantum ad curam præsentium : secundum autem de instructione eorum quæ pertinent ad seipsum.
De primo dicit : « Quid mihi ? » Ad me enim ex officio legationis quo missus sum in mundum, pertinet cura spiritualium non temporalium. Luc. II, 49 : Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Unde etiam quæsitus ad regnum, fugit91. Et postulatus ut divideret hæreditatem inter fratres, dixit hoc ad se non pertinere92.
« Et tibi. »
Quia hoc etiam ad matrem ut quæ cœlibatum voverat non pertinebat. I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Matth. VI, 31 et 32 : Nollite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Hinc est quod talia non vult peti in oratione nisi pro necessitate. Matth. VI, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis93. Hinc est quod non legitur umquam aliquod miraculum Dominus fecisse nisi ad necessitatem, præter istud solum quod ad supplementum jucunditatis factum est. Ideo dicit : « Quid mihi, » spiritualibus intento, « et tibi, » cœlibatui intentæ?
« Est, mulier ? »
Nec hoc ex ira dixit, ut quidam male sentiunt, vel ex indignatione, vel ex contemptu, ut hæretici dixerunt. Sed humillimus custos noluit detegere virginitatem matris : ne per hoc gloriosus in [93] conspectu hominum appareret, antequam per miracula manifestaretur. II ad Corinth. XII, 6 : Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
Aliter etiam in hoc congrue vocat mulierem, quoniam misericordia emollita, mollia sensit de nuptias celebrantibus, qui ex paupertate vini in proximo manifestanda verecundati fuissent. Hæc est expositio Origenis et Cassiani : et puto quod vera sit et aliis melior. Unde mulierem propter sexum vocat, et proprietatem cordis per misericordiam emolliti.
Et in hoc sensu addit, instruens matrem de his quæ pertinent ad ipsum, dicens :
« Nondum venit hora mea. »
Hora enim Domini ad miracula facienda fuit necessitas patientium, et devotio expostulantium, et ædificatio infidelium in fide. Quia sicut dicitur, I ad Corinth. XIV, 22 : Linguæ vel miracula, non fidelibus, sed infidelibus in signum sunt. Horum autem nullum fuit hic : quia non necessitas, nec devotio expostulantium fuit in nuptiis : sed potius fuit ibi societas temporaliter gaudentium. Nec fuit etiam ædificatio infidelium : et ideo post miraculum istud sequitur, quod crediderunt in eum discipuli ejus qui et prius crediderant. Hæc ergo quæ dicta sunt, vera hora est Christi ad miracula facienda, et illam ipse numquam neglexit. Unde, Isaïæ, xlix, 8 : Tempore placito exaudivi vi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Et secundum hunc intellectum confunditur mathematicus qui omnia agit ad electionem horarum, dicens etiam Christum horas observare quando adjutorio stellarum miraculare posset : quia ille non est ejus intellectus. Ad Galat. IV, 10 et 11 : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Hoc est ergo quod Augustinus ante dicit, quod iste est sensus : « Quid mihi et tibi est, mulier? » supple, commune unde miracula facere possum? Quod enim ex te habeo mihi et tibi commune, non est nisi infirmitas humana : et ex illa habeo posse mori, et ad hoc quod hoc ostendam, et te in hoc matrem recognoscant. « Nondum venit hora mea, » sed in cruce pendens, et in hoc (quod ex te et tecum habeo moriens) te esse matrem sub cruce recognoscam, et te discipulo loco mei recommendabo cum illa hora venerit. Ex Patre autem habeo unde miracula perficere possum. » Hæc est expositio Augustini. Et cætera non mutantur. Et ex hoc infert Augustinus, quod hæc locutio instructoria est. Quia in divinis quæ Dei sunt, matrem recognoscere non debemus. Deuter. XXXIII, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Hoc est ergo quod dicitur, Matthæi, xii, 48 : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? Et extendens manus in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
« Dicit mater ejus ministris. »
Ecce instructio ministrorum. Scivit enim Filium suum tantæ misericordiæ quod compateretur verecundiæ sponsorum : et instruit ad obedientiam secundum nomen suum, quia Maria illuminatrix interpretatur, et ideo illuminat eos de faciendis.
« Quodcumque dixerit vobis facite, »
Generaliter obediendo. Psal. LXV, 8 et 9 : Auditam facite vocem laudis ejus : qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Dictum enim ejus in potestate est. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam [94] potuerunt. Et iterum, LXVII, 34 : Ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
et iustitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
« Capientes singulæ, etc. »
- « Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ, secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. »
Hic tangitur miraculi perfectio.
Tanguntur autem duo. Unum est, quod miraculi veritatem ostendit et quantitatem, scilicet materia, et quantitas, et usus vasorum in quibus factum est vini miraculum. Aliud autem est quod est miraculi perfectivum, et hoc est Domini verbum.
Tangit ergo primo materiam naturalem vasorum, cum dicit : « Erant autem ibi lapideæ, » quia in lapidibus non consuevit poni vinum.
Deinde tangit usum vasorum, cum dicit : « Hydriæ, » quia hydria dicitur a græco ὕδωρ, quod latine est aqua, quia in terra sicca et montuosa carente aquis, in talibus vasis aqua reservabatur.
« Sex positæ. » Dicit quantitatem vini ex numero vasorum quæ occultari non poterant, quia si unum vas fuisset et parvulum, credi potuisset occulte illud esse allatum cum vino : sed plena sex vasa occultari non possent.
« Secundum purificationem Judæorum. » Hic a fine ostendit miraculi veritatem : quia etiam ad lavanda corpora habebantur hydriæ, et non ad vini receptacula. Purificationem autem Judæorum dicit, quia Judæis mos erat multa habere baptismata propter multas quas incurrebant immunditias : nec antequam purificarentur per aquam, comedebant. Marc. VII, 4 : Et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, et baptismata calicum, et urceorum, etc. Ad Hebr. IX, 10 : Variis baptismatibus,
Ostendit miraculi veritatem a quantitate capacitatis vasorum, quia in occulto nemo vinum tantum attulisset quod tantæ capacitatis vasa implere potuisset.
« Metretas binas. » Et illæ erant minores, forte ad ablutionem vasorum. « Vel ternas : » quæ maiores erant in ablutionem corporum et vestimentorum. Metreta enim dicitur a græco μέτρον, quod latine est mensura : et erat apud eos metreta nomen usualis mensuræ : sicut dicimus urnam, vel quartale, vel sextarium.
Sunt autem istæ hydriæ significantes vasa nostræ purificationis : quæ sunt misericordia in miseros, et commotio zeli in malignos, spiritus contribulatus in devotionis sacrilicio, prægustatio quædam æternorum in cultu divino, consideratio nostræ mortalitatis in hujus peregrinationis tædio, et sacra meditatio in sacrarum litterarum verbi Dei studio.
Vas quidem misericordiæ est hydria Rebeccæ, Genes. XXIV, 18, quæ celeriter deponitur de humeris ut bibat indigens homo, et jumenta ejus. Quia compassiones aliorum in humeris portamus, et per miserationis officium hanc hydriam unicuique prout competit indigentiæ ipsius inclinamus, ut etiam homo rationalis bibat : et ei qui jumentum per insipientiam factus est, consolationem non negamus, dicentes : Bibe, domine mi, ... quin et camelis tuis hauriam aquam94. Sicut et ipse Dominus nobis dat formam, cum dicit, Psal. XXXV, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Hæc hydria capit mensuras binas : quia et cordis dat compassionem, et in opere præstat subventionem. Tob. IV, 7 : Noli avertere fa[95]ciem tuam ab ullo paupere. Ecce compassio. Et ibidem, ℣. 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue ; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Ecce operis per effectum miserationis subventio.
Commotio zeli in malignos est hydria Gedeonis, qui hostes fugavit dum hydrias confregit95. Zelus (ut dicit Beda) est fervor animi quo mens abjecto humano timore pro defensione veritatis accenditur et comeditur : qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit : si nequit, tolerat et gemit. Hæc hydria capit metretas ternas : quia amore veritatis accenditur intus : et ad ea quæ corrigere valet, correctionem fraternæ charitatis adhibet foris : ad ea autem quæ corrigere non valet, gemitum ponit orationis.
Spiritus contribulatus in devotionis sacrificio est hydria Eliæ, quam super sacrificium quadruplicatam superfundi præcepit, quæ et totum sacrificium et altare perfudit96. Quia in devotione sacrificii contribulati spiritus quatuor sunt necessaria, quorum primum est purificatio spiritus a peccati contagione. Secundum est segregatio spiritus a curarum sollicitudine. Tertium autem, ipsius spiritus congregatio intra seipsum ut sit totus unitus in virtute. Quartum autem, ut procedens sit ad Deum in cordis, et oris, et operis veritate et rectitudine. De primo, Joan. IX, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. De secundo, Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. De tertio, Ezechiel. XXXIV, 13 : Congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam. Et ibidem, ℣. 12 : Liberrabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant, hoc est, de dividentibus cor in unitatem cordis et spiritus. Hinc est quod, Canticorum, vi, 8, dicitur : Una est columba mea. De quarto dicitur, Isaie, xxxviii, 2 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Hæc hydria capit mensuras binas : quia devotionem exhibet in affectu, et ascensionem veritatis et contemplationem in intellectu.
Quarta hydria nostræ purificationis est prægustatio æternæ dulcedinis in cultu divino. Hæc est hydria quam inter vasa templi poni fecit Salomon97 : et quam removit Joas98 : et quam abstraxit a templo Nabuchodonosor99. Hæc enim prægustatio quoddam libatorium æternorum est, quæ quanto frequentius (ut dicit Anselmus) in dulcedine spiritus percipitur : tanto magis peregrinationem nostram finiri desideramus, et frequentius et ferventius æterna desideramus. Et ideo capit ista hydria matretas ternas ; quia aliquando illa gustamus in affectu, plus sentientes in affectu per experimentum, quam videamus per intellectum : sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum : « Aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus, ad nescio quam dulcedinem : quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit100. » Psal. LXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Aliquando autem prægustatio hæc fit in veritatis visione, quando accedit homo ad cor altum, et exaltatur Deus in ipso ad visionem occultorum101. Aliquando etiam admittitur secundum affectum et intellectum ad limpidæ felicitatis gratiam, sicut Paulus, II ad Corinth. XII, 4 : Scio hominem, quoniam raptus est in paradisum, voluptatis scilicet, et audivit arcanæ verba, quæ non licet homini loqui. Et istæ sunt metretæ ternæ. [96]
Quinta hydria est consideratio mortalitatis in hujus peregrinationis tædio, quæ invenitur, Eccle. XII, 6 : Antequam... conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam. Quia si mortalitatem nostram consideramus, tota die confringitur super fontem, unde supplementa mortalitatis haurimus. Et hanc considerare purificat mentem, sicut dicitur, Eccli. VII, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Habet autem hæc hydria mensuras binas : dum et necessitatem moriendi reducimus ad mentem, et incertitudinem horæ et qualitatis mortis recordamur. De necessitate moriendi surgit vitæ contemptus. II Regum, xiv, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur. De incertitudine horæ et qualitate mortis exemplum est Balaam, qui optavit mori morte justorum, et periit inter impios morte peccatorum102. Et exemplum, Luc. XII, 19 et 20, de eo qui dixit : Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt? Et ex hac consideratione surgit quod ad moriendum semper nos præparemus.
Sexta hydria est sacri verbi Dei meditatio. Et hæc est hydria viduæ Sareptanæ, et hydria Samaritanæ : de qua sumitur et verbi Dei farina in panem convertenda, et aqua litteralis intelligentiæ propter spiritum relinquenda. Et ideo, III Regum, xvii, 14 et seq., Sareptana vidua de hydria sua cibum panis indesinenter exhibuit, postquam a Propheta illuminata fuit de panis illius communicatione in omnes verbum Dei esurientes. Et Samaritana hydriam reliquit, postquam de veritate spiritus illuminata fuit103. Hæc hydria capit mensuras ternas : quia allegoriam exhibet ad ædificationem fidei, tropologiam concedit morali virtuti, et anagogiam extendit ad fructum regni Dei semper appetendi.
Sic ergo hydriæ sex sunt ad purificationem nostram positæ, capientes singulæ metretas binas vel ternas. Hæ hydriæ sunt lapideæ propter sui firmitatem. I Petri, ii, 5 : Et vos tamquam lapides vivi superædificamini. In his est aqua insipida semper nisi per Christi et pietatis intentionem in vinum convertatur, quod, ut dicit Psalmista, Psal. CIII, 15, lætificat cor hominis. De purificatione enim præcepit Dominus, Exodi, xix, 14 : Descendit Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Levit. XVI, 27 : Sanguis illatus est in sanctuarium ut expiatio compleretur.
« Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. »
Ecce miraculi perfectio per verbum Dei. Et tanguntur duo, scilicet, imperium Domini, et obedientia ministri.
Imperium Domini est : « Implete hydrias aqua. » Quia licet Dominus ad suæ legationis intentionem dixerit non ad se pertinere delectamenta et jucunditatis temporis hujus defluentia, tamen condescendit humanæ verecundiæ et in jucunditatibus deserviens est. Sapient. XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Hoc ergo ostendens, dixit : « Implete hydrias aqua, » abundantissimæ suæ largitatis ostendens beneficia. Psal. CXLIV, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Jacobi, i, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
Hydriæ autem impletæ, sine omni verbo, sola Domini voluntate in optimum vinum conversæ sunt : cum tamen alia [97] miracula et verbo, et tactu corporeo, et aliquando fletu perfecerit. Sed hujus causæ duæ sunt : una quidem, quia illud miraculum necessitati humanæ non subvenit, et ideo minus curæ adhibuit ad ipsum. Alia autem, ut notetur quod in miraculis necessitati humanæ subvenientibus aliquid contrarium suæ operationi fuit, scilicet, peccatum quod causa fuit omnium eorum quæ patimur. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. » Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » In creaturis autem est ratio obedientialis, ut fiat eis quidquid divinæ placet voluntati, et ideo sine verbo et facto ad nutum obediunt. Psal. CXXXIV, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cœlo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
« Et impleverunt eas usque ad summum. »
Ut larga et abundans sit Dei benedictio. Sed quærit Chrysostomus, Quare extra vasa non fecit aquam vinum? Et quare fecit haustam per ministros in vinum converti? Et dicit, quod hoc factum est propter nos : quia hausta fuit exposita videntium oculis : et per ministros, ut per testes probata, quod vera et viva esset aqua.
Si autem quæritur, Quare non fecit vinum de nihilo in vacuis vasis? Dicendum, quod istud convenientius fuit et divine operationi, et humanæ ædificationi. Divinæ quidem operationi in qua non aspernatus materiam quam creavit, mutavit de duabus qualitatibus contrariis quæ sunt frigidum et humidum, in calidum et siccum. Et si creasset ex nihilo, jam videretur aspernari materiam quam a principio creavit, et in hoc non convenire cum Creatore primo. Unde damnatur Manichæi qui dicunt materiam a malo Deo esse creatam. Quod si esset verum, Christus illa in suis operationibus non uteretur. Humanæ etiam ædificationi magis expediebat, quia si creatum ex nihilo subito vinum apparuisset, phantasticum opus judicaretur, quod etiam fit arte maleficorum.
« Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. »
Ecce miraculi approbatio.
Et habet duas partes : in quarum prima, præcepto Domini jubetur offerri probatoribus : in secunda autem probatum miraculum commendatur. Dicit ergo primo ut hauriatur, et secundo ut probatori exhibeatur, et tertio obedientia ministrorum ostenditur.
Dicit ergo : « Haurite nunc » subito conversam aquam in vinum. Et ideo dicit, nunc : quia quod natura paulatim fecit in vite (succum aquæ in vinum digerens, sicut dixit Empedocles, quod vinum est aqua putrefacta in vite) hoc Domini voluntas fecit subito in nunc temporis, et ideo ut infinita virtus se habet ad naturæ virtutem. Probatum est enim in libro VIII Physicorum, quod virtus finita est quæ operatur in tempore : infinita autem est ea quæ in nunc operatur. Sic ergo in hac operatione infinita et individua virtus verbi Dei ostenditur esse. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Joan. VII, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Aqua enim fluxit in vinum, et limpiditas humana gaudium gustavit æternorum. Hieronymus :
Novum genus potentiæ:
Aquæ rubescunt hydriæ,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.
« Et ferte architriclino. »
Triclinium, ut dicit Glossa, est me[98]dium spatium domus a parietibus ubi sedebant convivantes : et sic triclinium non dicitur domus tricamerata, sed potius medium inter parietes tamquam duos terminos quorum medium est spatium, et hoc triclinium a tribus ordinibus mensarum dicitur, quamvis ordo qui esse posset relinquebatur ad transitum ministrorum. Architriclinus autem, ut dicit Chrysostomus, fuit princeps illorum trium ordinum qui præerat ministris : et probabat primus, an ea quæ erant esculenta et poculenta digna essent quæ ministrarentur discumbentibus. Dicunt autem alii : Architriclinus vocabatur qui ut princeps honoratior, primus sedebat inter invitatos in tribus ordinibus discumbentes. Utrumque istorum potest esse. Sed primum convenientius esse videtur secundum consuetudinem convivantium, quia in conviviis talis constituitur probator vinorum. Huic ergo ut probatori sobrio afferri fecit vinum, ut probaretur. Et hoc est exemplum nostrum, ut id de verbo gratiæ propinemus primo probatori vinorum, hoc est, examinatori magistro offeramus, et si placet, ad alios postea derivemus. Ideo Paulus ascendit Jerosolymam, ut cum Apostolis conferret quod prædicavit in gentibus Evangelium : ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset104. Proverb. V, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Proverb. IX, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis.
« Et tulerunt. »
Obedientia est ministrorum. Tulerunt enim vinum libandum architriclino : sicut nos etiam nostro examinatori Prælato offerre debemus. Et hoc signatum est, III Esdræ, iii, 13 : et, III Regum, vii, 50, ubi hydriæ et phialæ præcipiuntur in templo fieri per quæ quidquid in templo offertur, an dignum sit Domino, prælibetur.
- « Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam. »
Ecce miraculi commendatio.
Et dicuntur hic tria, scilicet, gustus saporis optimi in architriclino, ignorantia operis divini, commendatio facti.
Dicit ergo : « Ut autem gustavit architriclinus, » qui adhuc sobrius fuit. Est enim consuetudo ministrorum comedere post comestionem convivantium : et ideo lingua quæ non erat infecta alio sapore, certius probare potuit. Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Et, III Esdræ, iii, 18 et seq., ad sensum : O viri, fortissimum est vinum : quia facit oblivisci malorum, et facit hominem per talenta loqui.
« Aquam vinum factam, » hoc est, vinum factum ex aqua. Non enim mistum fuit : sed tota aqua ad vini speciem et saporem tansierat. Hoc est quod dicitur, Isa. XXV, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguum medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
« Et non sciebat unde esset. »
Hæc est ignorantia operis divini : ut factum commendetur, et livor qui forte esset contra operantem, a commendatione non retraheret : et ut taciturnitas magna facientis nobis exemplum vitandæ jactantiæ præberet. Et ideo noluit ut ministri magnalia operum suorum prædicarent. Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
« Ministri autem sciebant qui hauserant aquam, » quia sicut dicitur, Proverb. XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens. Qui enim sunt ministri, opera Dei nosse debent : et nihil eorum sibi at[99]tribuere, nec inde gloriam aliquam quærere. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hi ergo qui a secretis Dei interfuerunt, merito sciunt : maxime quia hauriendo aquas collaboraverunt. Haurire enim est studere divivis.
- « Vocat sponsum architriclinus,
Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit : et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est : tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. »
Ecce promulgatio commendationis ad alios.
Et tanguntur in hoc tria : sponsi vocatio, mundanæ consuetudinis allegatio, et facti vini commendatio.
Dicit ergo : « Vocat sponsum, » qui expensas ministrabat, et quæ darentur ministris ad præponendum convivis ordinabat. Hunc ergo ut principem vocat præ admirabilibus operationibus. Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.
Et hoc est quod sequitur :
« Et dicit ei, »
Contrariam hujus sæculi allegans consuetudinem : « Omnis homo, » humum sapiens, « primum, » hoc est, a principio conviviorum, « bonum vinum ponit. » Et si contraria est consuetudo apud quosdam, hoc est avaritiæ : ut primum malum vinum bibatur, et tunc a non sistentibus bonum vinum non quæratur. Sed largi apud dilectos convivas tenent consuetudinem, quæ hic allegatur.
« Et cum inebrietati fuerint » convivæ, « tunc, » ad mitigationem ebrietatis, ponit « illud quod deterius est, » hoc est, aquosius, ut remittatur ebrietas. Sic etiam inter sæculi homines ponitur vinum bonum, hoc est, saporosum : hoc est, vinum jucunditatis terrenæ. Et cum homines inebriantur per vinum luxuriæ, tunc proponit diabolus illud quod pejus est in pœnarum afflictione. Proverb. XXIII, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande : sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
« Tu autem, » contra consuetudinem faciens, « servasti vinum bonum usque adhuc: » ita quod modo sapor ejus non potest discerni. Sic etiam Deus anteponit vina compunctionis in pœnis et miseriis. Psal. LIX, 5 : Potasti nos vino compunctionis. Et in fine in deliciis virtutum propinat vinum optimum æternæ jucunditatis. Canticorum, v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Item, ibidem, vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Hoc est ergo quod dicit in litterali intellectu.
Si autem quæratur : Quis iste sponsus fuerat? Secundum Hieronymum et Augustinum in Prologo et in Glossa dicitur, quod ipse fuit Joannes Evangelista. Contra hoc tamen est dictum Victorini, et Chrysostomi, et Origenis. Dicit enim sic Victorinus : « Cum virginitas sit in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio, non est credendum quod Joannes, cum de virginitate testimonium perhibet, umquam in nuptias consenserit. » Ad hoc dicendum, quod absque dubio celebrior opinio est, quod iste sponsus fuit Joannes, et quod sponsa cum virginibus Deo sacratis postea cum matre Jesu permanserit. Quod autem dicitur, quod viginitas, etc. Dicendum est, quod est incorruptio secundum mentem, et incorruptio secundum corpus : et incorruptio secundum utrumque est virginitas, quæ quidem radicem habet in mente, et ramos in corpore, ut dicit Ambrosius. Primo et principaliter meditationem ha[100]bet in mente. Et incorruptionis corporis meditatio pro diversitate temporis est diversa : quia non revelato adhuc tempore gratiæ, quamvis incorruptio corporis desideretur, tamen committitur dispensationi divinæ, sicut et beatissima Virgo fecit : eo quod tunc matrimonium fructificabat gratiæ divinæ, quia cum propagatione seminis fiebat etiam propagatio religionis. Tempore autem revelatæ gratiæ incorruptio corporis tenebatur in corporis integritate et sanctitate : quia tunc verbo castitatis fiebat etiam ad gentes propagatio religionis. Et quia et matrimonium ante legem, et castitas tempore gratiæ Deo fructificabant, matrimonium Abrahæ præfertur cœlibatui Joannis : quia castitatem quam Joannes exhibebat in corpore, Abraham habuit in habitu et mente. Et talis incorruptionis meditatio est virginitas ubi incorruptio tenetur in mente, et incorruptio corporis habetur in habitu mentis, quamvis non sit in corpore. Et quod dicit Victorinus, quod non consentit in corruptionem corporis, intelligendum est de illa corruptione quæ violat habitum continentiæ in mente.
- « Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. »
Hoc est ultimum. Et in hoc tanguntur tria : primum, signi recapitulatio : secundum est signum gloriæ Dei, finis in ipso signo : tertium est confirmatio discipulorum, finis in alio.
Dicit ergo : « Hoc initium signorum » per se factorum : quia ante signa per Patrem facta fuerant in stella, et baptismo, et Simeone, et aliis : « fecit Jesus. » Et ideo falsum est quod dicitur de signis pluribus in libro de Infantia Salvatoris, et in Evangelio Nazaræorum.
« In Cana Galilææ. »
Ad solemnitatem et approbationem nuptiarum. Act. II, 19 : Dabo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum105.
Et quantum ad finem in ipso :
« Manifestavit gloriam suam, »
Hoc est, gloriosam in se latentem divinitatem, quæ est gloria sua. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Manifestavit autem per effectum divinæ virtutis : et hanc considerando ostenditur Joannes esse aquila in visu deitatis.
« Et crediderunt in eum discipuli ejus. »
Ecce finis in altero. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei VIVI, qui in hunc mundum venisti.
Hæc est ergo expositio litteræ.
Sicut autem sunt nuptiæ hominis et hominis quas Christus sanctas ostendit esse sua præsentia : ita sunt nuptiæ Dei et hominis in naturarum conjunctione ad fidei fundationem, in spiritus creati et Spiritus increati societate : et hoc in gratia et gloria. De primo dicitur, Matth. XXII, 2, quod simile factum est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo : cum humanam naturam divinæ naturæ in unitate personæ copulavit, et facta sunt duo (Deus et homo) in carne una. In quo, sicut dicitur, ad Coloss. II, 9, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Secundæ nuptiæ sunt Dei et hominis in uno spiritu in gratia charitatis conjuncti. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Et istæ sunt nuptiæ Isaac et Rebeccæ, Genes. XXIV, 67 : Qui introduxit eam, scilicet Rebec[101]cum, in tabernaculum Saræ matris suæ, scilicet sapientiæ : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, hoc est, Synagogæ, temperaret. Hæc nuptiæ consensum habent in gratia devotionis, amplexus in vinculis charitatis, osculum in unione spiritus in vinculo pacis, conjunctionem in unione et perceptione spiritualis dulcedinis.
Aliæ sunt nuptiæ Dei et hominis in gloria, quando fidelis anima ingreditur thalamum sponsi in secreto cœlestis luminis. Et istæ sunt nuptiæ Assueri regis cum Esther abscondita : in quibus Rex beatus animam humilitate absconditam tunc gloriosam facit, et sui regni facit esse consortem. De his autem super Matthæum et Lucam multa notata sunt. In omnibus autem his aqua terrenæ consolationis insipidæ, transit in vinum æternæ jucunditatis in Dei sapore et societate.
« Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. »
Hic incipit secunda pars, secundum potestatem operativam Verbi manifestatio, quæ est in cultus divini ordinatione.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima describuntur tempus et locus, quibus ad hujus potestatis demonstrationem venit : in secunda autem ordo et ostensio potestatis describuntur, ibi, ℣. 14 : « Et invenit in templo, etc. »
In priori autem harum partium duo dicuntur. Tangitur enim locus mansionis familiæ Domini cum se præparavit ad seminandum Evangelium : et tangitur tempus et locus evangelizationis, ibi, ℣. 13 : « Prope erat Pascha, etc. »
In primo dicuntur duo, scilicet, quo divertit, et quod ibidem familia remansit.
Dicit ergo : « Post hæc descendit Capharnaum. » Videtur quod hoc non sit verum : quia nuptiæ factæ sunt in die Epiphaniæ, circa quod tempus non erat prope Pascha Judæorum. Ad hoc autem dicendum, quod quidem post hæc descendit, sed non statim post hæc : et interim appropinquabat Pascha Judæorum. Hoc est quod dicit : « Post hæc; » non continuo tempore, sed aliquibus (de quibus non est vis) interjectis : « descendit Capharnaum, » ubi plurimas fecit virtutes ad conversionem Galilæorum. Matth. iv, 13 : Relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum.
Dicitur autem : « Descendit; » propter loci situm, qui altior fuit juxta Canam quam juxta Capharnaum. Vel, ut alii quidam dicunt, quod in hoc fragilibus matri et cognatis condescendit.
Unde et sequitur : « Ipse et mater ejus, » quam evangelizando propter reverentiam sexus circumducere non debuit, propter honorem matris a procuracione certæ mansionis non erat dimittenda : et ideo de mansione providit matri. Tob. iv, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus. Et ideo descendit Capharnaum. Et propter hoc quod expeditum esset Evangelium, reliquit eam, non circumducens eam secum : quia fœminarum non est circuire, sed domi discere. I ad Corinth. xiv, 35 : Turpe est mulieri loqui in Ecclesia : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent.
« Et fratres ejus. »
Domini fratres hic cognati ejus secundum carnem, qui magis adhuc propinquitatis jure sequebantur eum quam ratione doctrinæ, ut dicit Glossa. Et hos etiam reliquit post se. Unde, Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus credebant in eum.
« Et discipuli ejus. »
Glossa : Qui non fratres, hoc est, non [102] propinquatis amore adhærebant. sed cupientes ejus informari doctrinis. Qui licet cum eo Capharnaum descenderunt, tamen illos ibi non reliquit, sed secum circumduxit et docuit. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Ps. LXXIX, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
« Et ibi manserunt non multis diebus. »
Et quod aliquibus ibi diebus manserunt Jesus et discipuli, hoc fuit ad provisionem et consolationem matris et fratrum. Sed quia cura spiritualium temporalibus est præponenda, ideo dicitur, quod manserunt ibi non multis diebus.
Et causa hujus subjungitur, cum dicit :
- « Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. »
« Et prope erat Pascha, » hoc est solemnitas Paschæ : quod idem est quod Phase, hoc est, transitus : quia in illo festo commemoratio celebrabatur transitus de Ægypto : et ideo tunc et azyma comedebant, et agnum immolabant : sicut fecerunt quando de Ægypto exierunt. Exod. XII, 17 : Custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Exod. XXIII, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. Quod et Dominus facere voluit : quia quamvis ipse legi non subjaceret, tamen legi contrarius coram Judæis noluit apparere. Matth. V, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. Ideo dicitur, Deuter. XVI, 16 : Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui.
Et ideo sequitur :
« Et ascendit Jesus Jerosolymam. »
Supple, cum discipulis suis : ne legi esset contrarius, et ut in loco solemni, et tempore festivo prædicationem suam inchoaret. Joan. XVII, 20 : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. Iste enim ascensus fuit in primo anno antequam Joannes incarceraretur, eodem anno quo et baptizatus fuit. Et non fuit magnum spatium, sicut patet : quia annus ille non fuit embolismalis : quia illo anno annuntiatio sua et passio eodem die fuerunt, quod esse non potuisset in embolismo.
Moraliter autem iste descensus signat condescensum quo condescenditur infirmis, et fragilitas infirmorum hoc quærir ut eis condescendatur. Ad Roman. V, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum suo proximo placeat in bonum, ad ædificationem. Debent autem relinqui in villa pinguedinis (quod Capharnaum interpretatur) ut cura eorum quantum possumus, et quantum sufficit, agatur : ne egestate laborent. I ad Timoth. V, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Alias autem et litteraliter : Volens ascendere in Jerusalem, transiturus erat per Capharnaum : et sic cura propinquorum non impedivit diligentiam spiritualium.
« Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes.
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves : et nummulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite fa- [103] facere domum Patris mei domum negotiationis. »
Hic incipit manifestatio potestatis Verbi in ordinatione cultus divini qui debetur Creatori.
Hæc autem pars habet duas partes : in quarum prima est perversitatis humanæ circa cultum Dei potestativa correctio : in secunda autem signi hujus potestatis adhibitio, ibi, ℣. 18 : « Responderunt ergo Judæi. »
In prima harum tria dicuntur. Describitur enim circa locum cultus Dei ministrorum perversitas : secundo, Domini Jesu per correctionem adhibita severitas : tertio, quod hoc ita præfinivit Prophetæ auctoritas.
Dicit ergo de primo : « Et invenit : » quia sicut bonus prælatus per visitationem propriam inquisivit, et non dissimulavit. Et in hoc formam visitationis prælatis dedit. Psal. LVII, 8 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miseraris omnibus qui operantur iniquitatem. Genes. XVIII, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.
« In templo. »
Quod et nomen, et dedicationem habuit, ut non nisi cultui Dei apta ibi exercerentur. Nomen enim habet a contemplatione sive contemplatione : dedicationem autem sicut legitur, III Regum, vii, 1 et seq. Psal. XCII, 5 : Domum tuam deret sanctitudo, Domine. Et hoc impropere Dominus sacerdotibus, Ezechiel. XLIV, 8 : Posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo robismetipsis, hoc est, ad utilitatem avaritiæ vestræ. Jerem. VI, 13 : A minore usque ad majorem, omnes avaritiæ student. Malach. I, 10 : Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? quasi diceret : Nullus, quia omnia venditis avaritiæ vestræ pretio.
« Vendentes. »
Quod procuraverunt sacerdotes, ut nullus excusaretur a sacrificiis quando in foribus templi animalium immolandum invenirent emptionem, et ementes animalia et sacrificia ad offerendum.
Est autem attendendum, quod in templo erant quatuor atria in templi circuitu. Unum erat atrium interius in quo erat altare holocaustorum, in quod non intrabant nisi sacrificiorum sacerdotes et levitæ ritum exercentes. Secundum fuit atrium mundorum, in quod laici mundi intrabant, sacrificia sua ad ostium interioris atrii præsentantes ad manus sacerdotum. Tertium atrium fuit mundarum mulierum ad supplicationem venientium. Quartum atrium fuit immundarum, in quod etiam Gentiles aliquando intrabant. Et in illo animalia vendebantur jussu sacerdotum, quod non erat licitum, quia Domino fuit dedicatum : quia etiam in monte ubi apparuit Dominus, fecit poni terminos ne aliquis accederet. Exod. XIX, 12 : Cavete ne ascendatis in montem, etc. Et sequitur, ℣. 13 : Sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Et ideo in loco isto non debebat aliquid agi nisi quod pertinebat ad emundationem immundorum.
« Boves, etc. »
Quia ILLI pertinebant ad magna sacrificia, « et oves, » quæ pertinebant ad minora, « et columbas, » quæ pertinent ad sacrificia pauperum, « et nummularios sedentes, » qui ad quæstum præstabant et mutuabant emptoribus pecuniam : quod licet esset prohibitum, tamen hoc sacerdotes fieri volebant propter suum lucrum. Nummularii hic dicuntur campsores et usurarii. Ezechiel. XXII, 12 : Usuram et superabundantiam accepisti. Deuter XXIII, 19 : Non fænerabis fratri tuo ad usuram. Psal. XIV, 5 : Et munera super innocentem non accepit. Hoc enim attendentes Pontifices, omnia hæc fieri [104] fecerunt propter sua lucra, et libertates illis concedebant, et restitutiones talibus fieri compellebant. Et in hoc imitantur eos nostri temporis Prælati summi, ad quorum fores nummularii stant simili vitio usuras exercentes, et majora habent privilegia ad ipsis quam sancti et religiosi. Hoc enim vitium a simoniacis exercetur, qui in templo Ecclesiæ boves vendunt.
Beda : « Boves sunt Prædicatores quibus aratur et seminatur terra Domini semine verbi Dei. » I ad Corinth. IX, 9 : Non alligabis os bovi trituranti. Sed boves vendunt qui non divino amore, sed quæstus intuitu verbum doctrinæ, vel prædicationis, vel divinæ laudis audientibus impendunt. Hoc verbum attendere debent illi qui temporalia et non spiritualia quærunt adipisci. Oves autem sunt opera pietatis. Oves autem vendunt isti qui humanæ laudis gratia opera pietatis exercent. Matth. VII, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Columbæ autem sunt dona Spiritus sancti, quia super Christum Spiritus sanctus in columbæ specie apparuit106. De quibus dicit Beda : « Columbas vendunt qui acceptam Spiritus sancti gratiam ad pretium dant. » Vel, qui impositionem manuum ad vulgi favorem tribuunt. Qui sacros ordines, vel beneficia non ad meritum, sed ad gratiam hominum, vel quæstus largiuntur, cum scriptum sit : Gratis accepistis, gratis date107. Nummularii sedentes, hoc est, in lucris quiescentes (ut dicit Beda) sunt qui in templo non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quærentes non quæ Jesu Christi. Ad Philip. II, 22 : Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Ementes autem, hæc sacerdotibus pro adipiscenda gratia offerebant. Sicut et adhuc his tribus modis se ingerunt multi summis
Sacerdotibus, ut beneficia patrimonii sanguinis Jesu Christi accipiant. Unde dicit Bernardus ad Eugenium : « Circuitus sedulus explorator, blanditur, obsequitur, manibus et pedibus reptat, si quo modo valeat se ingerere in patrimonium Crucifixi : exhibet laborem ut bos, simulat sanctitatem ut ovis, dona appendit pro columbis, et aliquando nummulariorum exhibet marsupium. »
« Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. »
Hoc est secundum, in quo adhibetur correctionis severitas.
Et tangit tria : animalium ejectionem, æris effusionem, et columbarum venditionis inhibitionem.
Circa primum duo facit : descriptionem instrumenti ejectionis, et ejectionem ipsam.
Dicit ergo : « Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. » Eccle. IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Duplex enim funiculus non bene retunditur, et ideo non ubique in percutiendo conjungitur percusso : sed de tribus optime retunditur, et undique tangit corpus percussum. Et hoc flagellum est pœna secundum tres conditiones peccatorum in sententia condemnationis complexum : quorum unum est in peccatore malitia, vel ignorantia, vel contemptus : secundum est consideratio deformitatis et scandali in actu peccati : tertium autem est consideratio circumstantiarum. Ex his complectitur correctionis severitas. Eccli. XL, 10 : Flagella super iniquos creata sunt. Isa. XXVIII, 15 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Proverb. XXVI, 3 : Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Quia ergo sic complectitur peccati deformitas, Proverb. V, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur : ideo etiam [105] severitas censuræ ex his debet complecti.
« Omnes ejecit. »
Nullum excipiendo, sine personarum acceptione. Psal. V, 11 : Secundum multitudinem iniquitatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine.
« De templo, » in quo illicite fuerant per sacerdotes collocati. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
Et quia æqualiter displicet Deo iniquus et iniquitas ejus, ideo subdit : « Oves quoque, et boves : » nihil enim horum retinuit, nec in usus suos convertit. Genes. XIV, 22 et 23 : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cœli et terræ, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt. I Regum, xii, 3 : Si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. In hoc ergo se liberum ostendit vitiorum correctorem, dans pro certo formam Prælatis quam libera et severa manu et flagello districtionis Ecclesiasticæ tales expellant ab Ecclesia : ut beatus Bernardus ad Eugenium : « Flagellum tenes : sciant te ad flagellandum potius quam ad accipiendum esse præpositum. »
« Et nummulariorum. »
Secundus modus correctionis. Hoc enim æs non expellit, sed perdendum effudit. Et hoc est quod dicit : « Effudit, » et in diversa sparsit « æs » pecuniarum, « et mensas, » in quibus æs ponebatur, « subvertit, » ut pecunia perdenda spargeretur. Act. VIII, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem. Veritas tamen grata est. Sic ejecit stabularios et nummularios. Isa. XXXIII, 15 : Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.
« Et his qui columbas vendebant dixit. »
Tertia severitas est. Has enim non ejecit nec subvertit : sed dixit ista de templo penitus auferenda, ita quod nec ea contingere voluit. Causa autem hujus non est quam quidam assignant : quia scilicet columbæ non sint detestandæ, sed ad templum reducendæ, cum dona sancti Spiritus significent : quia etiam boves non detestabatur, et oves, et pecuniam, sed illicitam negotiationem. Unde causa hujus est, quia in columbis expresse Spiritus sancti gratia significatur quæ per hæresim simoniacam venditur. Unde Glossa : « Specialiter simoniaca hæresis damnatur, quibus dicit : « Auferte ista hinc, » ne in domo Dei ista hæresis umquam appareat. » Gregorius : « Cathedras evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium quod per cathedras intelligitur destruit. Hinc est quod sacri Canones simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt qui de sacerdotio pretium quærunt. »
Causam autem factorum et dictorum suorum inducit, dicens : « Et nolite facere, » opere vestro illicito, « domum Patris mei. » Ecce manifeste et aperte se esse Filium Dei dat intelligere. Jerem. VII, 10 et 11 : Stetistis coram me, in domo hac in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?
« Domum negotiationis, » quia in negotiatione sunt insidiæ latronum ad accipiendum et fraudandum. Augustinus in Regula : « In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod factum est : unde et nomen accepit. » Isa. LVI, 7 : Domus mea, domus orationis vocabitur. Jerem. VII, 30 : Posuerunt offendicula sua in domo mea, in qua invocatum est nomen meum. Zachar. XIV, 21 : Non erit mer[106]cator ultra in domo Domini exercituum. Psal. LXX, 15 et 16 : Quoniam non cognovi negotiationem108, introibo in potentias Domini. Chrysostomus : « Si quis mercator est, expellatur de Ecclesia : quia scriptum est : Quoniam non cognovi negotiationem. » II ad Timoth. II, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. Hoc est ergo quod dicit.
Sed quæstio oritur de ordine historiæ. Quia Joannes dicit hoc factum esse primo anno prædicationis Domini ante Joannis incarcerationem : Matthæus autem, XXI, 12 et seq., dicit hoc esse factum anno ultimo prædicationis Dominicæ post decollationem Joannis. Sed ad hoc dicit Augustinus in libro de Concordia Evangeliorum, quod bis factum est. Et primo anno factum ponit Joannes : ultimo autem anno factum ponit Matthæus et alii Evangelistæ. Et ideo etiam aliis verbis in corrigendo Dominus usus est hic, et in aliis Evangelistis.
Hoc est ergo quod dicit.
- « Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. »
Hic ponitur confirmatio propter Prophetæ auctoritatem, quod sic a Spiritu sancto ab initio fuerat ordinatum.
Et hoc est quod dicit : « Recordati sunt discipuli ejus » supple, post Resurrectionem : cum sicut dicitur, Luc. XXIV, 45 : Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. « Quia scriptum est, » in Psalmo LXVIII, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Superius a nobis zelus bonus est diffinitus. Et ille (sicut dicit Chrysostomus) est fervens amor in bonum, quia zelus per iram sive ira per zelum dicitur habere turbationem animi quæ in Christum non cadebat : eo quod de Christo scriptum est, Isa. XLII, 4 : Non erit tristis, neque turbulentus.
« Comedit me. » Augustinus : « Zelo domus Dei comeditur qui omnia quæ videt ibi perversa corrigere cupit, et emendare non quiescit. Si emendare non potest, tolerat et gemit. » Hoc etiam dicit glossa Augustini : « Si in templo figurali quod est domus orationis prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur : quanto magis prohibet potationes et cætera graviora? »
Quæritur autem hic, Qualiter Judæi cum multi essent et in potestate constituti, permiserunt unum hominem humilem ista perficere, quod non insurrexerunt in eum? Dicunt quidam quod hoc dissimulaverunt, ne notam avaritiæ coram populo in die festo incurrerent. Sed hoc nihil est : et ideo verbum Hieronymi tenendum est qui dicit : « Igneum quoddam atque sidereum videbatur ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie, immutans eorum animum quod non audebant immittere in eum manum. » Et hoc fuit iterum signum divinitatis Verbi incarnati quod aquila videre potuit, in quo se divinitas (ut dicit Augustinus) plusquam in Lazari resuscitatione manifestavit.
Hoc ergo scrutantes Scripturas discipuli invenerunt. Joan. V, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere. Ad Roman. XV, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Attendendum autem quanti meriti sit zelus domus Dei : et generaliter omnis zelus bonus cujus actum inter prima sua opera Christus ostendit. Cujus merito Phinees pactum sempiterni sacerdotii accepit109. Cujus fervore Mathathias templum purgavit, I Machab. II, 26 : Zela[107]tus est legem, sicut fecit Phinees Zamri, filio Salomi. Cujus igne accensus Elias Prophetas Baal interfecit110. I Machab. II, 38 : Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cœlum. Psal. CXVII, 139 : Tubescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici tui. Zelus autem amarus est zelus invidiæ : et hic non est habendus. Jacobi, III, 14 : Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, etc. Sequitur, ℣. 16 : Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
« Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? »
In hac parte signum ponitur probans et confirmans tantam potestatis auctoritatem.
Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima ponitur signi petitio : in secunda, signi exhibitio : in tertia, signi non intellecti declaratio : et in quarta ponitur omnium harum fructus.
Dicit ergo : « Responderunt ergo Judæi, » dictis his et factis, « et dixerunt ei, » signum petentes : « Quod signum ostendis nobis, » quia Propheta suam potestatem debet probare per signum. I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt.
« Quia hæc facis? » Joan. VI, 30 : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi? Matth. XXI, 23 : In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem? Chrysostomus : « O insania! signone opus erat ut ea quæ malefiebant cessare faceret? Unde temerarium fuit in talibus quæ aperta sunt, quærere signum. Aliter autem et superbiæ, quod indigni sibi signa ostendi quærabant. » Matth. XII, 39 : Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ. Et ideo etiam hic ænigmaticæ dat signum quod intelligere non valebant : et tamen est signum pastionis et humilitatis, sicut signum Jonæ Prophetæ.
Sed tunc quæritur, Cum perversi essent quibus signum aperte intelligentiæ non esset dandum, quare correxit eos? cum scriptum est sic, Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Ad hoc dicendum, quod propter perversos nec veritas judicii, nec purgatio loci sic est dissimulanda.
« Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. »
Ecce signi exhibitio.
« Solvite templum hoc, » hoc est, solvite templum hoc, quod est templum verum in quo deitas inhabitat. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Quia in templo illo notam sui fecit divinitas. Ezechiel. XLII, 2 : Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur, scilicet in templum, per viam orientalem. Ad Coloss. II, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ezechiel. XLIII, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in æternum. In carne enim sua habitavit in medio nostri.
In hoc autem quod dicit : « Solvite, » pro solvetis, imperativum pro futura enuntiatione ponens, notat quod consentit in hoc quod pro genere humano passurus esset. Et ideo sensus est, ut dicit Chrysostomus : « Solvite, » hoc est, pro talibus operibus qualia modo facio, tandem templum hoc corporis mei solvetis, putantes vos mihi prævaluisse : [108] sicut Philistiim gloriati sunt se prævaluisse contra Samsonem cum eum dormientem ligassent : sed illi sicut tandem succubuerunt Samsoni : sic et vos succumbetis et mihi.
Et hoc est quod sequitur : « Et ego, » virtute in me latentis divinitatis, « excitabo, » quasi a somnis, « illud » templum. Joan. X, 18 : Potestatem habeo ponendi eam, scilicet animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Tamquam si surgam a somnis, ea facilitate surgam a mortuis. Psal. III, 6 : Ego dormivi et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Item, Psal. LXXVII, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus. Sicut enim somnus occultatio est sensuum et retractio ad interiora : ita mors Domini occultatio est virtutis et operum divinitatis, et retractio ad interiora : et ideo cum voluit, operationes divinitatis et virtutem ad exteriora reduxit.
Dicit autem : « In tribus diebus, » per synecdochen, sicut frequenter alibi dictum est, quia pars primæ diei et pars tertii pro toto ponuntur. Fuit enim uno artificiali die in sepulcro, ut dicit Augustinus, et duabus artificialibus noctibus. Ut una simpla et luminosa sua morte (quæ per diem significatur) nostras duas tenebrosas mortes, culpæ et pœnæ (quæ per duas noctes significantur) destrueret. Matth. XII, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.
Si autem quæritur, Quare hoc signum dedit præ omnibus aliis ? Dicendum, quod hoc fuit signum pœnitentiæ et redemptionis quod solum peccatoribus competebat : nec aperte dandum fuit, quia sicut dicitur, Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
« Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? » 20
Ille autem dicebat de templo corporis sui. 21
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni quem dixit Jesus. » 22
Hic incipit signi dati explanatio.
Et dicuntur hic tria. Primum continet rationem inconvenientiæ apud non intelligentes. Secundum continet veram hujus signi explanationem. Tertium autem continet intelligentibus spiritum hoc signum reserantem.
Dicit ergo Judæus infidelis : « Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc. » Non quidem prima ædificatione quam fecit Salomon, ut, III Regum, vi, 37, habetur : ubi dicitur : Ædificavit eam, scilicet domum Domini, annis septem. Sed secunda ædificatione, quando reversi de Babylonica captivitate sub Zorobabel et Jesu, sacerdote magno, et Aggæo et Zacharia prophetantibus, propter bella inimicorum impedientia ædificatum est quadraginta sex annis antequam compleretur : sicut patet, I Esdræ, iii, iv, v et vi.
« Et tu in tribus diebus excitabis illud ? »
Quasi dicant : Hoc est impossibile. Dicit autem Augustinus in libro de LXXXIII Quæstionibus, quod (licet inviti et nolentes) dicunt verum : quia quadraginta sex annis ædificatur templum Dominici corporis : quia (ut dicitur) quadraginta sex diebus formatur, et illis per senarium multiplicatis perficitur ad nascendum : et sic propter similitudinem temporis in construendo templum, Dominicum corpus dicitur templum. [109]
Sed contra illud objicitur per illud Jeremiæ, xxxi, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum : quia vir perfectus in membris, et virtute, et sapientia fuit Christus ab instante conceptionis. Non ergo in quadraginta sex diebus ædificatum est corpus Dominicum. Sed ad hoc dicendum : Quamvis in aliis embryonibus maribus figuretur corpus in quadraginta sex diebus, et perficiatur ad nativitatem in sexies quadraginta sex diebus : tamen Domini corpus statim ab instante conceptionis figuratum est. Sed in quantitate non fuit completæ quantitatis nisi quadraginta sex diebus, et postea in quadragiesies sexies diebus ad nascendum. Et ideo dictum Augustini intelligitur quantum ad quantitatem molis, et non quoad figurationem. Et sic similitudo est constructionis Dominici corporis ad tempus ædificationis templi materialis. Hoc enim est vere templum in quo, sicut dictum est, divinitas corporaliter habitavit111.
Et hoc est quod explanando subdit Evangelista verbis suis :
« Ille autem dicebat, »
Scilicet Jesus, « de templo corporis sui, » intransitive, hoc est, de templo quod est corpus suum. Act. XVII, 24 : Hic cœli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, sed (supple) habitat in templo operatione Spiritus sancti perfecto, quod est corpus ipsius. Ad Hebr. IX, 11 : Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis, introivit Jesus, hoc enim est gloriosissimum templum et domus deitatis : de quo dicitur, Aggæi, ii, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plusquam primæ. Si enim, ut dicit Augustinus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos112, quanto magis gloriosum templum est corpus Christi, in quo divinitas corporaliter habitat ? » Ad Coloss. II, 9 : Et in ipso habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Joan. I, 14 : Plenum gratiæ et veritatis.
« Cùm ergo resurrexisset a mortuis. »
Spiritu jam dato de cœlis113, « recordati sunt discipuli ejus, » per cordis meditationem, factum Christi reducentes ad Scripturam impletam, « quia hoc dicebat » de corpore suo, quod vere erat deitatis templum. Tunc enim, sicut dicitur, Apocal. V, 9 et seq., Agnus qui occisus est, iudicatus est esse dignus accipere librum, et per spiritum deitatis solvere septem signacula ejus, hoc est, quæcumque scripta sunt de sacramentis Incarnationis, Baptismatis, Prædicationis et operationis ipsius, Passionis, Resurrectionis, et Ascensionis ipsius.
« Et crediderunt Scripturæ, »
Sicut testificanti, « et sermoni quem dixit Jesus, » sicut implenti Scripturas. Scripturis enim credere rationabilium est. Sermoni autem Dominico credere est eorum qui viderunt signa ipsius. Et sic irrationabiles convicti sunt per signa. Unde, Joan. X, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite,
Et hoc est quod dicit.
- « Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quæ faciebat. [110]
24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. »
Istud tenet omnium istorum fructum in his qui noviter ad fidem ædificabantur.
Dicit ergo quia, « Cum esset Jerosolymis in Pascha, » ubi in loco solemni et tempore solemni omnes convenerant, « in die festo. » Hoc dicitur propter primam diem quæ magis solemnis fuit, et in illo major turba convenit.
« Multi crediderunt, » hoc est, credere inceperunt, « in nomine ejus, » hoc est, in suæ divinitatis notamine : cujus notam fecit per signa. Non tamen in fide adhuc firmati fuerunt. Joan. VII, 40 et 41 : Cum audissent sermones ejus, dicebant : Hic est vere Propheta. Alii dicebant : Hic est Christus.
« Videntes signa quæ faciebat. » Hoc enim fuit ad fidem inductivum. Joan. IV, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Joel. II, 30 : Dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi114. Unde patet quod isti magis signis quam ex devotione credebant.
« Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. »
Quia isti temporales erant, et ad tempus credebant, et in tempore temptationis recedebant, sicut ipse Dominus dicit115.
Et subjungit causam Evangelista dicens : « Eo quod ipse, » Jesus, « nosset omnes. » Jerem. V, 3 : Domine, oculi tui respiciunt fidem. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
Et ideo scivit quod non essent stabiles, « et quia opus ei, » Jesu, « non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, » sicut opus est homini qui non videt nisi exteriora. Jerem. XVII, 10 : Ego Dominus scrutans cor, et probans renes. I Regum, xvi, 7 : Homo videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Job, xxvi, 6 : Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssum, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
« Ipse enim, » Jesus, « sciebat, » ut Deus, « quid esset in homine : » quod nemo poterat scire nisi Deus. Et hoc iterum adspexit aquila Joannes, et in ipso manifestavit Verbi incarnati divinitatem. Job, xlii, 2 : Scio quod omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Joan. XVI, 30 : Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
Hoc est ergo quod dicit.
Isti autem quibus non credit se Jesus, falsi sunt fratres : de quibus dicitur, I ad Corinth. XI, 26 : Periculis in falsis fratribus. Et hoc notatur ex Glossa quæ incipit : « Ludum Ismaelis, etc., » quæ valde notanda est contra hæreticos : quia in ea continetur quod hæretici juste a principibus legalibus pœnis affliguntur.
Hoc est quod in manifestatione suæ deitatis ostendit Verbum incarnatum per potestatem auctoritatis, quam exhibuit in cultu Dei.
Caput III
[111] Nicodemum nocte edocet de renascendo ex aqua et Spiritu, ac de sui instar ænei serpentis exaltatione, quodque Deus Filium suum misit ad salvandum mundum; facta quæstione de purificatione, Joannes suis discipulis de Christo murmurantibus, laudat ipsum, dicens illum crescere oportere, se autem minui, et quod Pater omnia dederit in manu ejus, ut qui in eum credit, habeat vitam æternam; qui vero non credit, maneat ira Dei super eum.
Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci?
Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
Non mireris quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo.
Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat116 : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri?
Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis?
Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo.
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis117.
Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret118 : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam.
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet [112] mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Qui credit in eum, non iudicatur : qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
Hoc est autem iudicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem119 : erant enim eorum mala opera.
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.
Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
Post hæc venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat120.
Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic : et veniebant, et baptizabantur.
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti121, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim122 : Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum.
Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Illum oportet crescere, me autem minui.
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est.
Et quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est123.
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
Qui credit in Filium, habet vitam æternam124 : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. [113]
In Caput III Joannis — Enarratio
« Erat homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. »
Hic incipit manifestatio potestatis Verbi, secundum quod ipsum est divina operatione operativum et eruditivum aliquid a se ad sanctificationem.
Et habet duas partes : in prima ostenditur potestas et eruditio in institutione, et sanctificatione, et effectu sacramenti regenerationis : et hæc determinantur in hoc capitulo III. In secunda tangitur potestas et eruditio de gratia significata in aquis : et hoc continetur in prima parte, capituli IV.
Istud autem capitulum in tres partes dividitur : in quarum prima tangitur de sacramento regenerationis quantum ad institutionem et sanctificationem atque officium. In secunda autem parte tangitur, quod talis sanctificatio fidei operantis in sacramento, finis est missionis Verbi in mundum. In tertia autem parte ponitur eruditio de purificatione quam facit sacramentum. Secunda pars incipit, ibi, ℣. 16 : « Sic Deus dilexit mundum. » Tertia autem incipit, ibi, ℣. 22 : « Post hæc venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam, etc. »
Prima harum partium subdividitur in duas partes : in quarum prima accipit occasionem veniendi ad hanc doctrinam : in secunda autem ponit doctrinam ipsam, ibi, ℣. 3 : « Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, etc. »
In prima sex continentur : in quorum primo ille, per quem ad doctrinam istam pervenitur, describitur a natura.
Secundo, a religione. Tertio, a nomine. Quarto, a dignitate potestatis. Quinto, a diligentia inquisitionis. Sexto, a studio perquirendæ veritatis.
Dicit ergo :
« Erat autem homo. »
Continuatur ad præcedens. Quia dictum est, quod multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa125, de quibus unus fidem acceptam jam per visionem signorum producere nitebatur ad veritatis perquisitionem, et sic erat homo rationalis et intellectus colens contemplationem : homo enim est qui colit intellectum. Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Eccli. XVII, 1 : Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et sequitur, ℣. 2 : Et secundum se vestivit illum virtute. Virtus autem quæ est secundum Deum, est virtus intellectus qua homo est homo : et qui colit illam, colit virtutem divinam. Et illam iste secutus in hoc quod vidit miracula ad fidem inducentia, vere se esse hominem probavit.
« Ex Pharisæis. »
Ecce religio. Act. XXVI, 5 : Secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus. Ad Philip. III, 5 : Secundum legem Pharisæus, supple, sum. Pharisæi enim et resurrectionem credebant futuram et animarum post mortem retributionem : quod alii Essæi et Sadducæi non credebant.
« Nicodemus nomine. »
Ecce descriptio per nomen. Nicodemus enim effluxio terrenitatis interpretatur : qui jam terrena postposuit, quasi ab eo effluxerint, et ad studium se transtulit spiritualium. Unde et Dominus eum in [114] spiritualibus instruxit. 1 ad Corinth. II, 15 : Spiritualis homo iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Ad Coloss. III, 2 : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram : quia terrena effluxa sunt ab ipso.
« Princeps Judæorum. »
Ecce commendatio a potestate dignitatis, vel a dignitate potestatis. Isa. XXXII, 5 : Non ultra vocabitur is qui insipiens est, princeps. Et ab hac potestate principatus restitit Judæis in Dominum frementibus, Joan. VII, 51, cum dixit : Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab eo? Isa. XXI, 1 : Principes in iudicio præerunt. Est autem Judæorum princeps, qui confitentes vel glorificantes interpretantur : per quos boni significantur, quorum primitiæ est iste qui primus venit de sacramento regenerationis instruendus. Psal. LXXV, 1 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.
« Hic venit ad Jesum nocte. »
Hic a studio et diligentia inquisitionis commendatur. Quod enim venit propria relinquens, diligentiæ et sollicitudinis fuit. Quod autem ad Jesum venit, fuit signum fidei. Quod autem nocte venit et secreto, significabat quia extra strepitum discere veritatem voluit : et humanum quemdam timorem et verecundiam passus est, ut dicit Chrysostomus : quo detentus coram aliis in publico venire ausus non fuit. De primo dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur. Eccli. LI, 31 : Appropinquate ad me, indocti, et congregate vos in domum discipline. De secundo, quod Salvatorem quæsivit, Isa. II, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et docebit nos vias suas. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, scilicet legem. De tertio, hoc est, quod nocte venit quantum ad hoc quod venit in secreto, Job, IV, 13 et 14 : In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor. Et paulo supra, ℣. 12 : Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Psal. XLI, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte canticum ejus. Quantum ad timorem, quia timebat accedere publice, Isa. XXVI, 9 : Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. CXVII, 62 : Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super iudicia justificationis tuæ.
- « Et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. »
Ecce studium perquirendæ veritatis. Et dicit tria : magisterii scilicet confessionem : magisterii auctoritatem : et auctoritatis per signa evidentia probatam rationem.
Dicit ergo de primo : « Rabbi, » hoc est, magister. Joel. II, 23 : Dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum. Doctor enim est magister, cujus eloquium stillat in gratia sicut imber matutinus, et in gloria sicut imber serotinus. Isa. XXX, 20 et 21 : Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum, hoc est, magistrum : et aures tuæ audient verbum post tergum monentis.
Auctoritatem autem tangit cum dicit :
« Scimus quia a Deo venisti magister. »
Illi enim credendum est per omnia qui se a Deo probat venisse. Joan. III, 31 : Qui de cœlo venit, super omnes est. [115] Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, etc. Joan. XIII, 3 : A Deo exivit, et ad Deum vadit.
« Nemo enim potest facere hæc signa quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. »
Ratio est auctoritatis divinæ, quia per signa creditur : ideo signa pro ratione inducunt. Joan. XV, 24 : Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius facit, peccatum non haberent. Joan. IX, 32 et 33 : A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
SED CONTRA : Matth. VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.
Sed ad hoc dicendum, quod miracula fiunt propter infideles ut convertantur : sed illi qui miracula faciunt, illa facere non possunt nisi Deus ut operans sit cum ipsis. Sed quia miracula, ut dicit Gregorius, aliquando fiunt ad demonstrandam sanctitatem personæ, semper autem ad demonstrandam sanctitatem Ecclesiæ : ideo aliquando fiunt per bonos in præsentia infidelium ad fidem ædificandorum, aliquando fiunt per malos in fide tamen Ecclesiæ. Sed hic Nicodemus sumit argumentum a modo faciendi signa, quia Dominus fecit illa in potestate sua sine invocatione. Et ideo hoc quod dicitur : « Nisi fuerit Deus cum eo, » intelligitur quod divina virtus operans habitet in Christo, non sicut in alio Sancto, qui per supplicationem imperat fieri signa, sed sicut aliquid divinum latens in corpore Christi, sicut et ipsi Judæi viderunt igneum quiddam et divinum radiare de ipso. Et ideo Nicodemus venit ad quærendum veritatem ab ipso, sicut ab eo in quo latebat aliquid divinum. Et iste est litteræ intellectus.
Tamen verum est, quod Deus est quadrupliciter in creaturis, scilicet per essentiam et præsentiam et potentiam, et per inhabitantem gratiam, et per corporalem unionem et naturalem, et per gloriæ informationem. Et primo modo est in omnibus. Secundo modo in Sanctis. Tertio modo in Christo. Et quarto modo in glorificatis. Sed cum homine dicitur esse quando ei præstat auxilium per operationem. Psal. XC, 15 : Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, etc. I ad Corinth. XV, 10 : Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Homo autem est in Deo sicut in continente. Act. XVII, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Matth. XII, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat meum, spargit. Deus autem dicitur esse cum Christo : quia divinum aliquid radiabat de ipso, quod ipsum Deum esse ostendebat. Act. X, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Joan. V, 36 : Ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me.
- « Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. »
Hic incipit doctrina de sacramento regenerationis.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima dat regenerationis doctrinam quantum ad effectum, et materiam, et spiritum in sacramento operantem : in secunda autem specialiter tangit doctrinam quantum ad januæ apertionem per passionem, cujus virtute baptismus cœlum aperit : in tertia tangit effectum quantum ad fidem passionis. Secunda [116] pars incipit ibi, ℣. 13 : « Et nemo ascendit in cœlum. » Tertia, ibi, ℣. 14 : « Et sicut Moyses, etc. »
In prima harum adhuc tres paragraphi dicuntur : in quorum primo ponitur illuminatio de regeneratione quæ fit in baptismo : in secundo ponitur illuminatio de spiritu regenerante, ibi, ℣. 6 : « Quod natum est ex carne, caro est. » Tertio ponitur illuminatio quantum ad veritatis immobilitatem in utroque istorum, ibi, ℣. 9 : « Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? »
Adhuc in primo duo dicuntur, scilicet, doctrina regenerationis, et explanatio doctrinæ, ut sit intelligibilis, ibi, ℣. 4 : « Dicit ad eum Nicodemus. »
In primo tria dicit : veritatis scilicet confirmationem : « Amen, amen, » hoc est, vere, vere, quia habet veritatem consilii æterni in præfinitione Patris, et habet immobilitatem in verbo Verbi increati hoc prænuntiantis. Et ideo bis dicit : « Amen, amen. » II ad Corinth. I, 19 : Non fuit, scilicet in Christo, Est et Non : sed Est in illo fuit.
« Dico tibi, » ad tui illuminationem et utilitatem. Eccli. XXIV, 45 : Illuminabo omnes sperantes in Domino.
« Nisi quis renatus fuerit denuo. »
Nati enim fuimus primo in statu innocentie, et mortui fuimus morte culpæ, quæ nos a via vitæ et gratiæ separavit. Genes. II, 17 : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Et ideo per sacramentum oportet nasci denuo secundum formam filii Dei. Jacobi, i, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Sic enim per sacramentum fidei dat fidelibus potestatem filios Dei fieri : de quibus dicitur, quod ex Deo nati sunt in formam Dei, quam per peccatum amiserant. Malach. II, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Unus enim omnes adoptivos generat in formam et hæreditatem suam. Ad Roman. VIII, 25 : Quos prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit, supple, regenerationis sacramento. Isa. LXIV, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Sic enim denuo nascimur nativitate divina, quia prima nativitas est innocentia per Patrem Deum, et secunda post lapsum, est nativitas in formam Filii Dei per regenerationis sacramentum.
Tertio tangit defectum qui est in non suscipiente sacramentum :
« Non potest videre regnum Dei. »
Visio autem hæc potestative debet intelligi. Sicut videt agricola ea quæ sunt culturæ, quæ alius non videt : et pistor videt ea quæ sunt artis pistoriæ : et ædificator ea quæ sunt ædificationis, et sic de aliis. Sic enim ad opus et justitiam videt is qui percipit sacramentum fidei, ea quæ pertinent ad justitiam fidei : quæ alius non renatus videre non potest. Regnum autem Dei, in quo regnat Deus (sicut etiam alibi diximus) dicitur completa et confirmata potestas justitiæ divine, in qua regnat Deus : sicut rex regnat in his qui custodiunt leges ab ipso rege confirmatas. Luc. XVII, 21 : Regnum Dei intra vos est. Matth. VI, 10 : Adveniat regnum tuum. Psal. XLIV, 13 : Regnum tuum regnum omnium sæculorum. Et iterum, Psal. XLIV, 7 : Virga directionis virga regni tui.
CONTRA hanc expositionem videtur esse Glossa quæ dicit : Non potest me cognoscere. » Intelligi debet ut regem in suis regnantem, qui cognoscitur in justitiis et legibus suis. In illis enim videtur visio veritatis hic per meritum, et in futuro per præmium. Et sic in idem redit Glossæ intellectus. Per hoc etiam solvitur quod objici potest per illud Lucæ, xvi, 23 : Vir dives vidit Lazarum in sinu ejus, scilicet in regno Dei. Quia dives cum malus esset, numquam vidit [117] regnum Dei visione activa, quia numquam vidit justitias ipsius : sed vidit Lazarum in splendore justitiæ visione simplicis intellectus. Et hoc non vocatur hic videre regnum, quia intelligitur de visione beneplaciti quæ ad opus pertinet. Sapient. X, 10 : Ostendit illi regnum Dei. Et statim sequitur : Et dedit illi scientiam sanctorum. Quia dedit illi scientiam practicam, hoc est, operativam sanctorum regni illius, quod est præceptorum et statutorum ipsius regni, in quibus honestavit illum in laboribus, etc. 126.
Sed hic incidit quæstio, Utrum iste sermo ex tempore quo prolatus est, haberit vigorem ? Videtur quod sic : quia non excidit verbum Dei, ut dicitur, Tob. XIV, 6, et Marc. XIII, 31, et Luc. XXI, 33, et Matth. XXIV, 33 : Verba mea non transibunt. IN CONTRARIUM autem hujus est, quod ex tunc non omnes salvati baptizati fuerunt, cum tamen multi spem in Deo habentes fuerunt mortui, qui nihil sciverunt vel scire potuerunt de sententia in occulto noctis ad Nicodemum prolatata.
Ad hæc dicit magister Hugo de sancto Victore, quod tria sunt tempora gratiæ. Ante legem videlicet, et ante sententiam istam : in quo baptismus non fuit, sed circumcisio ab originali purgavit : et ante legem ab eodem purgavit fides et sacrificia quæ ab illis fiebant. Secundum tempus fuit, quo lex finita fuit, et Evangelium inchoavit. Tertium autem tempus, quo doctrina Evangelii prædicatione Apostolica per orbem est vulgata. In primo ergo tempore multi fuerunt salvati sine baptismo. In secundo tempore multi salvati sunt sine baptismo, et multi per baptismum : quia tunc simul et circumcisio ut finienda, et Evangelium ut inchoandum cucurrerunt. In tertio autem nullus salvatur sine baptismo : quia in illo exivit sonus Apostolorum in fines orbis terrarum, in quo nemo excusatur.
Ad objecta dicit idem Hugo, quod Dominus in verbis istis secretum consilium suum amico suo Niconemo revelavit, et non adhuc ista ut communem sententiam protulit, sed post Resurrectionem quando, Matth. XXVIII, 19, dixit : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Et per hoc patet, quod verbum Domini non excidit : sed obligare primo incipit, quando communiter ut statutum promulgatur.
Alii quidem respondent aliter dicentes, quod multipliciter instituitur baptismus. Quantum enim ad Trinitatem operantem virtutem regenerativam, dicunt baptismum institutum in baptismo Domini quo ipse baptizatus fuit127 : quia ibi Trinitas apparuit. Quantum ad materiam et Spiritum institutus est hic. Quantum autem ad formam debitam institutus est, Matth. XXVIII, 19. Sed quantum ad apertionem januæ institutus est, Luc. III, 21 et seq. Sed hæc solutio nulla est, quia in baptismo Domini quid factum sit ostenditur : nihil autem per modum statuti promulgatur. Similiter, Matth. XXVIII, 19, quid fieri debeat præcipitur, et non promulgatur aliquod statutum. Hic autem directe statuitur. Et ideo solutio Hugonis est vera et tenenda.
- « Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci ? »
Hic ponitur explanatio ut melius comprehendatur.
Habet autem duo : quæstionem dubitantis, et illuminationem dubium illuminantis.
In primo duo dicuntur : primo enim ponit dubium, et secundo rationem infert dubitantis. [118]
De primo ait : « Dicit ad eum Nicodemus. » Dubitantis est quærere : tunc primo apparet ei veritas. Sed quærît ut discere intendens, et non tentator insidiosus. Matth. VII, 7 : Quærîte, et invenietis.
« Quomodo? » Qui modum quærît, in verbo non dubitavit. Scivit enim verbum esse sapientiæ, et sic non esse evacuandum. Isa. LV, 11 : Verbum meum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum. Sed modum quærît. Luc. I, 18 : Unde hoc faciam? ego enim sum senex.
« Potest homo nasci, cum sit senex? »
De nato enim procedit natura in senium, et non revertitur de senio in juventutem et nativitatem primæ infantiæ. Erat enim Nicodemus (ut dicit Glossa) figuram tenens catechumenorum, qui nondum noverunt ea quæ sunt de spiritu regenerante. Unde, ut dicitur supra, in nocte venit. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Scivit autem ille carnalia tantum, cognoscens quod dixit Isaías, lxv.xv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et ideo non putabat esse aliquam regenerationem, sed putabat quod antiqui in peccatis essent morituri, et qui nascuntur non renascituri.
« Numquid potest, etc. »
Ratio est impossibilitatis eorum quæ dicebantur. Non enim vidit reditum ad uterum unde exierat. Et ideo dicit : « Numquid potest » aliquis « in ventrem matris suæ » carnalis « iterato introire, » quod angustia ventris et perfectio nati non permittunt, « et renasci? » Quasi diceret : Non. Quod autem est secundum naturam impossibile (quam solam iste considerat), valde est facile secundum culpam : non est impossibile secundum gratiam. Secundum culpam enim mater est concupiscentia, in cujus uterum regreditur, qui omnia agit secundum formitem concupiscentiæ. Ezechiel. XVI, 4 : In die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem. Aqua autem hæc baptismatis est, quæ lavat in salutem eos qui renascuntur ad gratiam; sed non eos qui adhuc matris concupiscentiæ adhærent umbilico. Job, I, 21 : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc, hoc est, de utero concupiscentiæ sum egressus, vestibus virtutum spoliatus : et omni die iterans peccatum, ad uterum concupiscentiæ revertar. Eccli. XL, 1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Sic enim omnes filii iræ nascuntur128, et iteramus peccatum in actualibus peccatis, quando ad uterum fœdæ matris revertimur. Et hoc quidem est in matre mala, de qua Psalmista, Psal. I, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus, etc. Hæc est enim mala natus secundum quam tota die fit ad uterum regressus.
Est et alia nativitas naturæ. Joan. XVI, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet : cum autem peperit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum : secundum quam nativitatem ad uterum non potest esse regressus.
Tertia nativitas est gratiæ, de qua, I Joannis, v, 18 : Qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Et secundum hanc generationem possibilis est regressus ad uterum gratiæ, in quo per regenerationis sacramentum renascimur. Et hunc regressum et hanc [119] regenerationem Nicodemus ignoravit.
Est et alia nativitas gloriæ, de qua, Joh. XI, 17 : Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer : secundum quam iterum non est possibilis regressus.
Hoc ergo est quod dicit.
« Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. »
Ecce illuminatio declarans dubitationis rationem.
Dicit autem tria, scilicet, sermonis confirmationem, quæ exigitur ut satisfiat dubitanti, cum dicit : « Amen, amen dico tibi : » quod veritate sermonis, et confirmatione veritatis dico tibi. Trepidantis enim et dubitantis cor non confirmatur, nisi sermone et juramento. Ad Hebr. VI, 16 et seq.: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Hæc enim supra rationem sunt : et ideo probari non possunt : et ideo confirmationem sermonis accipiunt fidem.
Et attende, quod non irascitur Jesus ad Nicodemum sermonem Domini impossibilem judicantem, sed mansuete instruit, et paulatim ad intellectum spiritualium manuducit. Isa. XLII, 3 : Calamum quasatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet.
Et ideo addit :
« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. »
Quasi dicat : De terrena non intelligo nativitate, sed de illa quæ est per sacramentum gratiæ, in qua « nisi quis renatus fuerit, » ad similitudinem primæ innocentiæ quantum ad immunitatem culpæ. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et hoc est : « Ex aqua, » ut materia habente vim regenerativam, « et Spiritu sancto » regenerante. Genes. I, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Psal. XXVIII, 3 : Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit. Sic enim completur sacramentum, quando aqua, visibile elementum, per virtutem ablutivam similitudinem facit extra : et Spiritus regenerans operationem munditiæ facit intus. Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Numer. XIX, 13 : Quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Ezechiel. XLVII, 9 : Postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens.
« Non potest introire in regnum Dei. »
Tertium est. Confirmat enim sermonem, explanat modum regenerationis, et explanat pœnam regenerationem negligentis, dicens : « Non potest introire, » ut possessor, « in regnum Dei. » Introire enim in regnum, est videre ipsum, quia visio, ut dicit Augustinus, est tota merces, dummodo sit visio pascens videntem, quæ est visio amati et habiti. Et hæc est visio, ubi visum lumine suo pascente intrat in videntem : et videns per beneplacitum intrat in rem visam. Et hanc visionem non nisi boni habere possunt. Matth. XXV, 21 : Intra in gaudium Domini tui. Sic enim hic intramus in regni justitiam : et in futuro intrabimus in regni gloriam. Et sic cum primo dixerit : Non potest videre: hic dicit, Non potest introire in regnum Dei: quia, Sapient. XV, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. [120]
Sapient. VI, 21 : Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Concupiscentia enim sapientiæ in visione beneplaciti justitiæ, dat regnum justitiæ in quo regnat Deus.
Sed objicitur contra ea quæ hic dicuntur : Quia multi baptizati sunt baptismo sanguinis, sine aqua. Et similiter multi baptizati sunt baptismo flaminis, hoc est, spiritus in pœnitentia, qui numquam in aquam immersi sunt, et regnum Dei intraverunt. Et sic non semper necessarius est baptismus aquæ. Sed ad hoc respondet Magister in libro IV Sententiarum129, dicens, quia verum est quod quidam in sanguine baptizati, et quidam in Spiritu sancto baptizati salvantur. Sed hoc in illis, ubi sacramentum aquæ non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit, hoc est, qui morientes martyrio vel naturali morte, fide vera quærunt in aqua baptizari et habere non possunt. Quod ergo dicit Dominus : Nisi quis renatus fuerit, etc., hoc est, regeneratione quam facit aqua et spiritus. Hanc autem regenerationem facit sanguis et pœnitentia in articulo necessitatis, ubi baptismus aquæ haberi non potest. Et hæc solutio satis est conveniens in loco isto.
- « Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo.
8 Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri? »
In parte ista ponitur illuminatio quantum ad Spiritum operantem.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima tangit illuminationem quantum ad Spiritus operationem perfecte. Sed quia carnalis adhuc Nicodemus oculos ad tantum lumen attollere non valuit : ideo in secunda parte non intelligentem ad fidem elevat, ut quod intelligere non valet, saltem credat, ibi, 9 : « Respondit Nicodemus. »
Adhuc in prima parte duo sunt paragraphi : in quorum primo operationem Spiritus explanat : in secundo per similitudinem probat, ibi, 8 : « Spiritus ubi vult spirat. »
In primo adhuc duo facit : in quorum primo generationem carnis promittit : in secundo generationem Spiritus subintroducit.
Dicit ergo : « Quod natum est ex carne. » Quasi dicat : Bene dico quod non intrat in regnum qui non est renatus ex Spiritu et aqua : quia, « quod natum est ex carne » Adæ corrupta, « caro est, » hoc est, carnale est. Quia sicut dicit Augustinus : « Omnis homo generatione carnis est Adam, et in persona est particularis homo. Et ideo in generatione ista, generatio carnalis transfundit peccatum originale, et ideo generat carnalem in peccato originali existentem. In hac enim generatione portamus imaginem terreni parentis. » Genes. V, 3 : Genuit, scilicet Adam, ad imaginem et similitudinem suam, hoc est, in peccatis existentes. In generatione enim carnali ex lege concupiscentiæ (quæ est filia peccati, ut dicit Augustinus) peccatum originale innascitur in parvulis. Et sic intelligitur : « Quod natum est ex carne, » hoc est, quod non habet movens ad generationem nisi concupiscentiam carnis « caro est, » id est, carnale est, habens carnis corruptionem : ut formaliter intellecta accipiatur locutio, potius quam materialiter. Sapient. XII, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum. Semen enim erat [121] maledictum ab initio. Ad Roman. VII, 18 : Scio enim quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum : nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. Et, ibidem, ℣. 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis. Ab hac ergo lege peccati peccatum originale transfunditur. Et sic « quod natum est ex carne, caro est. »
« Et, » per oppositum, « quod natum est ex Spiritu, » in quo in utero Ecclesie non est nisi Spiritus operans et movens, « est spiritus, » formaliter intelligendo, hoc est, spiritualis habens formam Spiritus ad vitam gratiæ, sicut fit natus per Spiritum in sacramento. Joan. I, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Illi ergo nascuntur in spiritum vivificantem. I ad Corinth. XV, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Natum ergo generatione primi Adæ est caro : et renatum regeneratione secundi est spiritus, hoc est, spirituale.
Hoc est ergo quod dicit.
Sic dicitur, I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. De carne autem quæ dicto modo nascitur ex carne, I ad Corinth xv, 50 : Caro et sanquis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
Ex quo ergo sic habet in generatione carnis et Spiritus.
« Non mireris quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo. »
Quia sicut peccatum unius in generatione corruptæ carnis clausit regnum : ita justitia unius in regeneratione Spiritus regnum aperit. Et ideo si regnum intrare vultis, « oportet vos nasci denuo. » Neque hic est aliquid mirandum, quia sic medicina contra originale peccatum ordinatur, quod nec insolitum est, nec præter spem et facultatem admirantis. I Petri, i, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis in vobis.
Videtur enim hæc generatio mirabilis, quia dicitur, Isa. LXVI, 8 : Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul? Sed ad hoc dicendum, quod quidem ista generatio est mirabilis, sicut dicit Isaias : sed tamen posita generationis causa (quæ est Spiritus sanctus operans in sacramento) cessat admiratio : quia non est mirum si Spiritus sanctus formam gratiæ dans, generat adoptionis filium spiritualem. Et hoc intendit Dominus, dicens : « Non mireris, » quia jam tibi adoptionis Spiritum regenerantem in sacramento revelavi : et in illo oportet vos nasci denuo. Act. I, 5 : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
« Spiritus ubi vult spirat, etc. »
Et hoc secundum Chrysostomum probata minori, quia minus videtur quod « spiritus, » hoc est, corporea substantia spiritualis et invisibilis, sicut est ventus, « ubi vult, » hoc est, libere : quasi habeat liberam suæ spirationis voluntatem, « spirat, » undique perflans. Eccle. I, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
« Et vocem, » hoc est, sonum aspirationis, « ejus audis, » aure corporea. Ezechiel. III, 12 : Audivi post me vocem commotionis magnæ.
« Sed nescis unde veniat, » quia substantia ejus est invisibilis, et ideo visu exterioris perceptionis nescis via ejus.
« Aut quo vadat. » Eccle. XI, 5 : Ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis. [122]
SED CONTRA : Bene sentitur, quod ventus flans ab Aquilone tendit in Meridiem : et e converso. Et ventus flans ab Oriente tendit in Occidentem : et e converso. Ergo non est verum quod ponitur in simili posito. Respondendum est secundum Chrysostomum, sicut dictum est, quod quamvis in signo percipiatur unde venit, aut quo vadat flatus venti : tamen non scitur causa agens cum determinata perceptione, et determinatus locus elevationis ejus : nec scitur determinate locus defectionis ejus, ultra quem flatus ejus non procedit. Et quoad hoc secundum Chrysostomum dicitur : « Nescis unde veniat, aut quo vadat. » Et ideo, Eccle. XI, 5, secundum litteram dicitur : Ignoras quæ sit via spiritus. Psal. CXXXIV, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. Quia aliquando est clausus in nube, aliquando invisibiliter expanditur in aeris superficie, aliquando etiam ingreditur viscera terræ, et aliquando immittitur radicibus vegetabilium : et semper vapor talis format omnia, quæ in naturis formantur virtute cœli qua elevatur : et ideo ad Spiritum sanctum aliquam habet similitudinem. Hanc autem expositionem facit Chrysostomus, ideo quia veritas græca in qua scriptus est liber iste habet sic : Ventus flat, et vocem ejus audis, etc. Et hoc simile adaptat a minore sumptum dicens :
« Sic est omnis qui natus est ex Spiritu, » scilicet invisibiliter formatus in formam quam dat Spiritus sanctus. Et est sensus : Magis videtur quod tibi nota sit via et virtus spiritus corporei, quam via et virtus spiritus incorporei : quia illum saltem audis, istum autem nec vides nec audis : et illa est tibi non cognita et ignota, cum tamen scias quod omnes dat formas naturales nascentibus. Ergo quamvis ignores Spiritum sanctum, scire per simile inductum poteris quod ipse novas formas divinas dat omnibus a se generatis. Et quia talis Spiritus in baptismo operatur, scire poteris quod baptizati in novas formas filiorum Dei regenerantur. Hæc positio Chrysostomi et est vera et litteralis.
Augustini autem et Bedæ expositiones sunt istæ : ita quod probet a minori et a simili posito. Sed hoc quod dicit : « Spiritus ubi vult, etc., » sit ratio præcedentium. Ac si dicat : « Non mireris quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo, » quia « Spiritus » sanctus « ubi vult, » qui liberam habet deitatem. I ad Corinth. XII, 11 : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. « Spirat, » hoc est, aspirationis suæ dat gratiam, et effectum, et formam. « Et vocem ejus audis, » tripliciter, scilicet in Scripturis lectam, in sancto prædicatore enuntiatam, et in renato ostensam. De primo, Apocal. II, 11 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. De secundo, Matth. X, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Marci, xiii, 11 : Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Act. VI, 10 : Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur. De tertio, ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Sicut enim spiritus carnalis patris format filium in formam patri similem secundum naturam, et filii ad patrem inclinat affectum, et facit filium patrem invocare : ita Spiritus Patris cœlestis in sacramento per gratiam format baptizatum in formam et assimilationem Patris cœlestis, et mutat cordis affectum ad eum, et movet ad eum invocandum.
Sic ergo : « Vocem ejus, » cujus ipse spiritus causa est, « audis : » et tamen « nescis unde veniat, » hoc est, quomodo cor illius intravit, « aut quo vadat, » hoc est, quomodo redierit : quia ipse est natura invisibilis.
Vel, « Unde veniat, » hoc est, ex qua præfinitione et consilio Dei hoc veniat. « aut quo vadat, » hoc est, ad quam beatitudinem deducat. Job, IX, 11 : Si venerit ad me, non videbo eum : si abierit, non intelligam.
« Sic est, » ut Spiritus sanctus, « omnis qui natus est ex Spiritu, » in forma invi[123]nabili formatus in Filium Dei, cujus viæ ignotæ sunt tibi : quamvis aliquando audias vocem ipsius quam spiritus loquitur per ipsum. Eccle. XI, 5 : Nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Maxime autem illud opus ignoratur quod Deus facit per seipsum. Job, XXXVI, 24 : Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Secundum autem omnes expositores idem intenditur, scilicet, quod sicut natum ex carne corruptioni vitii subjecta, est caro vitiata : ita natum ex Spiritu vitium purgante, est spiritus nulli vitio subjectus. Et sicut ex carnali parente generationem primam per legem concupiscentie : ita generationem secundam habemus ex celesti Patre per spiritum gratiæ.
Objiciunt autem quidam quod secundum hoc, homo sanctus purgatus a peccato deberet generare filium non in peccato existentem : quia generabit in forma spiritus quem habet, et habet Spiritum sanctum. Sed ad hoc in præmissis jam est responsum, quia omnis homo in natura Adam est vitiatus, et per hanc naturam vitiatam generat vitiatum, et regeneratione indigentem. Quia hoc vitium naturæ non purgatur sanctitate personæ, quamdiu in natura remanet lex concupiscentiæ. Et ideo sicut circumcisus generat præputiatum, ut dicit Augustinus, trajiciens in eum id quo ipse jam caruit : et sicut granum a palea jam depuratum, generat granum paleatum : ita existens in gratia, generat eum qui in originali nascitur peccato, propter legem concupiscentiæ remanentem in natura vitiata, qua nullus liberat nisi per regenerantem spiritum gratiæ. Et hoc est quod Dominus probare intendit et instruere Nicodemum. Et patet quod subtilis valde, et rationalis est hæc doctrina.
« Respondit Nicodemus, et dixit ei. »
Adhuc carnalis et opera Spiritus sancti non intelligens. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
« Quomodo possunt hæc fieri ? »
Quia carnalibus cogitationibus plenus, ut dicit Augustinus, non nisi carnalem meditabatur generationem. I ad Corinth. XII, 14 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Et attende reverentiam Nicodemi, quod non contradicit, neque insultat : sed ut studiosus modum inquirit, sciens verba Christi esse vera et cum effectu : sed modum non considerans, et in mente semper habens quod præmisit : Scimus quoniam a Deo venisti magister, et quod a Deo venienti contradicendum non fuit.
- « Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israel, et hæc ignoras ? »
« Respondit Jesus, et dixit ei, » altius adhuc non intelligentem illuminando.
Dicit autem tria : quorum primum est, quod per modum redargutionis ad Scripturam intelligendam mentem ejus reducit. Secundum est, quod ejus qui a Deo exivit sermonibus simpliciter est standum, et simpliciter et firma fide est illi credendum : quia ad intellectum verborum ejus non venitur nisi per fidem. Tertium est, quod per aliquam rationem intelligendi dicta ostendit per terrenam similitudinem : quamvis divina non perfecte in terrena similitudine doceri possint.
Dicit ergo : « Tu es magister, » qui Scripturam doces, « in Israel, » ubi notus est Deus, et divina in Scriptura præsignata leguntur. Psal. LXXV, 1 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.
« Et hæc ignoras ? » Quasi dicat : Hoc est mirum, quod ista præsignata in Scripturis non intelligis. Isa. XXXIII, 18 : Ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? [124]
Hoc est quod Judæis dicit Christus, Joan. V, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. Propter quod et ipse Philippus dixit, Joan. I, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Mirum est ergo quod hoc magister in Israel ignoravit. Sed hoc est quod dicit Apostolus, II ad Corinth. III, 15 : Cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Tamen hic latenter reducit mentem ipsius ad Scripturarum intellectum.
- « Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur : et testimonium nostrum non accipitis. »
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis? »
Secundum est, in quo ei qui a Deo venit dicit esse per omnia credendum.
Dicit ergo : « Amen, amen dico tibi, quia » nos : ego, et Apostoli, et discipuli mei quos informavi. Joan. XV, 15 : Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Joan. I, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Nos ergo, hoc est, ego et quibus enarravi, « quod scimus, » verissimo modo sciendi, quia per modum revelationis Spiritus est, quia omnis humana fallit cogitatio. Psal. CXV, 11 : Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax, scilicet quando per Spiritum humanam cogitationem excessi, omnis homo mendax. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.
Sic ergo hoc quod verissime scimus, « loquimur. » Dicit tamen alia Glossa, quod per hoc quod pluraliter dicit, loquimur, innuit mysterium Trinitatis. Joan. XIV, 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera.
« Et quod vidimus testamur. »
Quia testimonium non est nisi de visu. Joan. VIII, 38 : « Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor. Scit autem : quia est sapientia genita. Vidit omnino : quia omnia nuda sunt oculis ejus. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Scit autem in seipso : vidit vero in Patre. Et hoc Apostoli viderunt in ipso in gratiis et miraculis. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et ideo Apostoli sciverunt, et viderunt. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
« Et testimonium nostrum non accipitis. »
Et hoc est inconveniens, quando exceptio contra testes non habetur. Joan. III, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. Hoc autem provenit ex hoc, quod ille qui testificatus est, cum suis pauper apparuit : et ideo veritas ipsius contempta fuit. Unde, Joan. VIII, 13, dixerunt Judæi : Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Causa autem hujus est, ut dicit Glossa, quia carnales estis.
« Si terrena dixi vobis, etc. »
Tertium est, in quo reducit ad mentem similitudinem terrenam, cujus operationem non crediderunt. Et hoc est quod dicit : « Si terrena dixi vobis, » secundum similitudinem spiritus terreni, qui ubique spirat et format naturalia ad similitudinem Spiritus sancti, « et non creditis » spiritualia ad similitudinem terrenorum [125] sumpta, quia sicut dicit Gregorius : « Regnum cœlorum ideo terrenis simile esse dicitur, quatenus ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit : et ex his quæ usu didicit, quasi confractus incalescat. » Supernaturalia enim, ut dicit Dionysius, non possunt a nobis cognosci nisi per terrenorum similitudinem. Si ergo similitudine terrena posita, non adhuc creditis : cum tamen secundum similitudinem eorum credere deberetis, « quomodo si dixero vobis cœlestia, » sine terrenorum similitudine, « credetis? » Quasi dicat : Nullo modo credetis. Sapient. IV, 16 : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Sic ergo legitur secundum Chrysostomum. Augustinus autem dicit quod terrena quæ dixit fuerunt, quando dixit : Solvite templum hoc. Hoc enim dixerat de solutione corporis terreni, sicut supra expositum est. Sed prior expositio est convenientior. Job, XXXVIII, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra? Ratio enim cœli in terra ponitur, quando cœlestia, ut dicit Gregorius, similitudinibus terrenis comparantur.
- « Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo. »
Hic declarat baptismum per effectum quo per baptismum cœlum aperitur.
Et dicit tria : impossibilitatem in cœlum sine baptismo ascendendi : possibilitatem per Filium Verbum in cœlum veniendi, et causam hujus ostendit esse divinitatem Verbi incarnati.
Dicit ergo : « Et nemo ascendit, » hoc est, ascendere poterit, « in cœlum, » quia qui terrenam et concupiscentiæ habet naturam, in cœlum non ascendit : quia hoc peccatum originale traxit quod paradisum clausit. I ad Corinth. XV, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : et neque corruptio incorruptelam possidebit. Genes. III, 24 : Et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ. Et ideo accessus non patet filiis primi Adæ, qui caro de carne nati sunt, sicut in antehabitis est dictum.
« Nisi qui descendit de cœlo, » hoc est, visibilis in forma servi apparuit. Per hoc, ut dicit Augustinus, descendit. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est, hoc est, ad similitudinem hominum in forma hominis factus operatione Spiritus sancti. Et ideo de corporis ejus integritate sunt omnes qui eamdem formam Spiritus in baptismo acceperunt. Sic enim ipse descendit, ad Roman. VIII, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Psal. XVIII, 7 : A summo cœlo egressio ejus. Ad Ephes. IV, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos, ut adimpleret omnia. Omnia autem adimplevit : quoniam omnibus electis formam suam per spiritum adoptionis indidit : donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi130. Unde Glossa dicit, quod ascendit secundum quod homo : quia sic hominibus formam filiationis communicavit per quam in cœlum exaltantur. Descendit autem secundum quod Deus : quia sic in forma humana visibilis apparuit, ut hominibus formam daret divinam. Unde Glossa : « Hoc pertinet ad secundam nativitatem in Spiritu : quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex Spiritu nascitur. »
« Filius hominis, qui est in cœlo, »
Secundum quod Deus. Et ideo etiam [126] filii adoptionis adoptivi in cœlo efficiuntur per formam Filii naturalis. Et sic omnes sibi conformes salvantur, et nullus alius. Michææ, ii, 13 : Ascendit pandens iter ante eos. Isa. LXIII, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis suæ. Mirabiliter enim formosa est stola Sanctorum, quando tota vestis Christi in forma est filii, quæ est forma gratiæ quam Spiritus sanctus in omnibus sanctis formavit per adoptionem. Isa. XLIX 18 : Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Psal. CIII, 2 : Amictus lumine sicut vestimetno. Unde Augustinus dat similitudinem istius locutionis : « Sicut si aliquis nudus descenderet de monte, et reascenderet vestitus, diceretur quod nemo descendit de monte, nisi qui ascendit in montem : et e converso, nemo ascendit in montem, nisi qui descendit de monte Filius hominis. » Glossa : « Cum dicit : Filius hominis ascendit, dat nobis ascendendi certitudinem, cum filii hominis simus, qui est in cœlo in forma Dei quam largitus est nobis. Amos, ix, 6 : Qui ædificat in cœlo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit. Fasciculus autem suus sunt electi. Jerem. XXIII, 24 : Numquid non cœlum et terram ego impleo ? Isa. LXVI, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.
Sunt autem quidam qui quærunt utrum hoc quod dicitur hic conveniat Christo secundum humanam naturam, vel divinam, aut secundum utramque ? Si secundum humanam : CONTRA. Illius non est descendere qui in infimo fuit humilitatis. Si autem secundum divinam : CONTRA. Illius non est ascendere qui in summo est majestatis. Si secundum utramque : aut divisim aut conjunctim. Si divisim : aut ergo fit quod natura humana descendit, et tunc sequitur idem quod prius : et tunc etiam divina ascendit, quod etiam prius ostensum est esse inconveniens. Si autem humana ascendit : hoc quidem esse posset aliquo modo secundum ascensum loci : sed tunc divinæ descendere non convenit, quia humiliari non potest, et quia est ubique.
Ad hoc autem non est difficile respondere. Quia hoc quod Christus de se dicit secundum utramque naturam intelligitur, prout ipse unum corpus est cum omnibus electis. Sic enim ratione formæ Filii (quam operatione Spiritus sancti habet ille homo, qui dicitur Christus, sibi inditam secundum unionem facientem esse personale, et ratione ejusdem formæ quam per adoptionem habent membra ejus) est ascendere in cœlum. Ratione autem formæ divinæ (in qua visibilis apparuit, homini largiens suam deitatem) est descendere. Nec ex hoc sequitur quod deitas humiliata fuerit, vel restricta localiter quæ est ubique : quia in illo descensu nec commisionem passa est, nec mutationem : sed aliquid in se assumpsit, quod prius non habuit : et alicui se conformavit in naturam non fuit, ratione cujus inferius apparuit secundum quod prius non apparuerat, et hoc modo venit. In cœlo autem semper fuit, est, et erit per divinitatem.
Et quod quidam dicunt, quod nemo ascendit in cœlum propria virtute nisi qui descendit de cœlo, verum est, quia omnis qui ascendit, virtute ipsius ascendit : et ipse solus per virtutem suam propriam ascendit. Et iste est intellectus istius litteræ catholicus et verus.
« Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. »
Hic dat principium per quod baptismus operatur regenerationem. Hoc enim Passionis Christi est sacramentum.
Et dicit duo, scilicet, figuram Passionis, et mysterium fidei.
De figura Passionis dicit : « Et sicut [127] Moyses exaltavit serpentem. » Numer. XVI, 8 : Et locutus est Dominus ad eum, scilicet Moysen : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Iste serpens æneus quoniam nihil veneni habuit, sed multum sonoritatis, quia æs sonorum est, significat Christum similitudinem habentem in forma humana cum venenatis, hoc est, peccato vitiatis : nihil tamen habuit veneni sive peccati. Erectio autem ejus in palo vel pro signo, erectionem Christi significat in cruce : et adspectus in eum, est intuitus fidei ad Christum patientem. Et hic fidei adspectus sanat credentes : et hoc tangit hic in figura, quia passio et sanguis Christi in regenerationis sacramento operatur. Ad Roman. VI, 4 : Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Iste serpens æneus erat ex ære sonoro : quia in cruce pendens omnia sonuit, quæ erant necessaria ad sanitatem eorum qui percussi fuerant à lingua serpentis antiqui. Luc. XXIII, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Et, ibidem, ℣. 46 : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, etc. Unde etiam Centurio audiens sonum hujus æris glorificavit eum, dicens, Matth. XXVII, 54 : Vere Filius Dei erat iste. Figura autem serpentis eligitur, quia serpens præ omnibus aliis caput habet mobile : ita etiam quod directe a tergo respicit. Et hoc sibi natura dedit, ut possit post se occasiones accidentes suo longo corpori respicere : et sic per circumspectionem dicitur esse prudens animal in bono, vel astutum in malo. De bono quidem dicitur, Matth. V, 16 : Estote prudentes sicut serpentes. De malo autem, Genes. III, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ. Et ideo serpens et Christo et diabolo attribuitur. Christus enim totam longitudinem sui corporis adspexit, et occasiones peccatorum abstulit. Diabolus totum corpus humani generis infecit. Proprietates autem serpentis super Matthæum et Lucam sunt notatæ.
Hoc est ergo quod dicit : « Sicut Moyses exaltavit serpentem. »
« In deserto, »
Per quod eduxit populum. Deuter. VIII, 15 : Ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio ac dipsas. Quæ solitudo mundum significat cum diaboli insidiis. Tentans per astutias, est flatu adurens. Retro pungens in pœnis, et ante blandiens per delectamenta quæ exhibet, est scorpio. Libidinem accendens et concupiscentiam excitans, est dipsas, quæ quem percutit, indesinenter sitire facit.
Unde sequitur :
« Ita exaltari, »
In cruce, « oportet, » hoc est, opportunum est ad convenientem redemptionem, « Filium hominis, » quia in hoc passus est, in quo filius hominis est. Joan. XII, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Psal. XX, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Joan. VIII, 28 : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, scilicet Christus. Exaltatus a terra, maximam suæ cognitionis virtutem ostendit tam in cœlo, quam in terra, quam in mortuis qui erant in inferno. Et ideo sicut dicitur, ad Philip. II, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Cantic. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Fructum enim redemptionis apprehendit per victoriam palmæ crucis. [128]
- « Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. »
Secundum est, in quo ponit similitudinem ad respectum eorum qui respiciebant ad serpentem erectum. Sic enim per fidem respicitur ad Crucifixum.
Et hoc est quod dicit : « Ut omnis qui credit, » hoc est, qui in fide formata respicit et tendit « in ipsum. » Hoc enim est (ut dicit Augustinus) credere in ipsum. Nam fide informi et dæmones, malique credunt quidem : et non salvantur. Jacobi, ii, 19 : Et dæmones credunt, et contremiscunt : « non pereat, » propter virus antiqui serpentis sibi infusum, « sed habeat, » jam antidotum per gratiam recipiens, » vitam æternam, » per baptismum receptum in fide Crucifixi. Et hoc significatum est, Exod. VII, 12, ubi serpens Moysi devoravit serpentes magorum. Sapient. XVI, 10 : Filios tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Sed tunc quæritur de his, qui fidem habent formatam : qui tamen pereunt et non recipiunt vitam æternam, quia non perseverant. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad hoc dicendum, quod habens fidem formatam non perit : sed salvabitur secundum hoc quod habet apud se causam salutis. Et si peribit, hoc non est ex insufficientia fidei, quæ per dilectionem operatur : sed ex hoc quod non perseverat. Et hæc est vera solutio. Dicunt tamen quidam quod salus est fidei non fictæ. I ad Timoth. I, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, hoc est, fragili. Dicunt ergo, quod fides ficta est dupliciter. Si enim non credit, non est fides. Si autem credit, et non amat, formata non est. Si autem credit, et amat, et non perseverat : dicunt quod ficta est, et ideo non salvat. Hæc autem solutio non tantum falsa est, sed etiam hæretica. Quia cum fictum non ponat aliquid, sequitur ex hoc quod quautumcumque sanctus secundum præsentem justitiam, fidem veram non habeat : et constat hoc esse falsum, quia aliquando veram et fortiorem quam ille qui perseverat. Apocal. II, 5 : Memor esto itaque unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac. Quod nihil esset dictum, si per opera salutem non meruisset. Teneanda est ergo prius inducta solutio.
Quærit autem Chrysostomus : Quare Dominus non aperte dixit Nicodemo de sua passione, sed per figuram latenter significavit ? Adhuc autem, Quare induxit similitudinem serpentis, et non alterius non horribilis animalis : cum talia in multis sacrificiis suam passionem significantibus, in veteri lege describantur ?
Ad hoc respondetur secundum Chrysostomum, quod Dominus suam passionem, ut medicinam peccati, et ut præsignatam in lege, Nicodemo amico suo voluit declarare. Ut medicinam autem peccati non declararet, nisi ostenderet quod excluderet primi serpentis venenum. Oportet autem medicum in eadem natura esse cum ægroto, ut ex scipso intelligat qualiter ægro sit subveniendum : et ideo oportuit Christum similem carnem habere cum his quibus venenum est infusum. Et sicut se per veritatem assimilavit homini saucio in omnibus præter peccatum, ita etiam curam debuit ostendere ad similitudinem ejus, qui prima causa fuit peccati.
Quod ut melius intelligatur, oportet notare quod aliter curatur infectio veneni, et aliter alia infirmitas. Infectio enim veneni curatur per tyriacam quæ sumitur de serpente, hoc est, de carnibus, ossibus, et humore serpentis, et veneno. Et ideo sicut est serpens venenosus, ita est serpens venena curans. Et ideo exclusio veneni primi convenienter non ostenditur nisi per curam serpentis secundi. Alia autem animalia quæ in lege offeruntur, non significant hoc modo ut medicinam, passionem Christi : sed potius significant ut oblationem factam Patri ad [129] reconciliationem. Et ideo hoc modo passio Christi, ut antidotum contra venenum primum, non significatur nisi per serpentem Moysi. Sicut enim serpens Moysi similitudinem habuit serpentis venenati, et tamen fuit antidotum contra illum : ita Christus similitudinem habuit carnis peccati, et tamen antidotum fuit contra peccatum. Ad Roman. VIII, 3 : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Glossa, hoc est, de similitudine peccati damnavit, hoc est, delevit peccata. Unde, ad Galat. III, 13 : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, hoc est, maledicto primo similis.
Ad hoc autem quod quæritur, Quare inducit præfiguratum in lege ? Dicendum, quod perito in lege loquebatur, et ideo eum ex his quæ sunt legis ad fidem passionis manuduxit.
Sed adhuc quærit Chrysostomus : Quare dicit exaltari, et non suspendi, cum dicatur, Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea ? Ad hoc autem dicendum videtur, quod suspendium sonat horrorem, exaltatio autem per crucem sonat effectus crucis honestatem, quia crux exaltat : et ne horreret Nicodemus adhuc in fide pusillus, dixit exaltari pro suspendi : Job autem spiritualis amplectens crucis supplicium et opprobrium, posuit verbum suspensionis.
Hoc est ergo quod dicit.
- « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. »
Probat omnia quæ dixit a fine suæ legationis : et est secunda pars capituli.
Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima ostendit finem suæ legationis, scilicet, hominum sanctificationem et salutem : in secunda hujus salutis ostendit viam, ibi, ℣. 18 : « Qui credit in eum, non iudicatur. » In tertia autem ostendit viæ illius causam, ibi, ℣. 19 : « Hoc est autem iudicium. »
In prima harum duo facit. Primo enim ex movente Patrem ad missionem, ostendit quod non nisi salutem mitti intendit : secundo, hoc per finem ipsius missionis ex parte missi patefacit.
Adhuc in priori harum duo facit : in quorum primo dilectionem mittentis circa missum, in signum dilectionis eorum ad quos mittitur, exaggerat : in secundo, finem quem in missione intendit declarat.
Dicit ergo dilectionem præmittens : « Sic, » hoc est, in tantum, « Deus dilexit mundum, » ad quem misit Filium. Et quia hoc Evangelium legitur in secunda feria Pentecostes, notantur in verbo isto quatuor : Deus diligens, dilectio, et mundus dilectus, et modus dilectionis importatus per hoc quod dicit : « Sic. » Deus ergo est Deus Pater, qui ex paterno affectu dulcissimo, sapientissimo, fortissimo, « dilexit. » Dulcissimo, quia amaritudinem in dulcedinem convertit. Sapientissimo, quia tam sapienter mundo providit. Sed et fortissimo, quia per dilectionem sic fortiter a fortissimo draconem et leone mundum eripuit. Patris enim affectus et dulcis est, et sapiens est, et fortis est, et immutabilis est. Dulcis est, ut alliciat dilectos : sapiens est, ut persuadeat : fortis est, ut trahat.
De primo, Sapient. XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. Proverb. I, 23 : En proferans vobis spiritum meum, hoc est, dilectionem meam. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Sapient. XII, 1 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Hoc gustavit Jonathas filius columbæ, hoc est, dilectionis Spiritus sancti, et dixit, I Regum, xiv, 43 : Gustans gustavi paululum mellis, hoc est, de Patris [130] dulcedine, et illuminati sunt oculi mei.
De sapientissimo affectu dilexit, quia tam sapienter de redemptionis modo cogitavit. Ad Roman, xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! etc. Quis enim cognovit sensum Domini ? Isa. XL, 14 : Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ? Unde Augustinus de se dicit in libro de Confessionibus : « Non satiabar illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani. » Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Mirabile enim consilium sapientiæ fuit, quod cum homo superbus cupiens et non valens fieri sicut Deus, cecidisset : ipse sicut homo fieret, et per assumptam carnem, lignum notans per quod ceciderat, per lignum hominem redimeret, et immortalitatis gloriam qua nudatus fuerat, redderet homini per gloriam resurrectionis. Hanc enim sapientiam non nisi summe sapiens poterat cogitare. Sic ergo sapientissime dilexit.
Dilexit etiam ex affectu fortissimo : cui nec mors, nec mortis auctor, nec infernus resistere potuerunt. Cantic. VIII, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatione... Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem. Numer. XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Job, XII, 13 : Apud ipsum est sapientia et fortitudo : ipse habet consilium et intelligentiam. Sic ergo Deus Pater diligit, ut alliciat te sui amoris dulcedo, ut caveat tibi sui amoris sapientia, ut eripiat te sui amoris fortitudo. Et hic est paternus affectus.
« Dilexit, »
Hoc est, dilectionem a se procedere fecit : et ideo legitur hoc Evangelium in festo Spiritus sancti, quia tunc solemnizatur festum in quo Spiritus sanctus ut dilectio procedit in mundum. Dilectionis enim verbum transitivum est, et transitionem spiritus importat, qua Spiritus sanctus a Patre procedens transit in mundum, ut mundum sanctificet. Semper enim transit dilectio a diligente in dilectum : et ideo etiam hic significatur dilectio transire in mundum, cum dicitur :
« Deus dilexit mundum. »
Dilectio autem est Spiritus sanctus : quia celebratur festum transitus Spiritus sancti in mundum. Diligendo ergo mundum, mittit dilectionem suam in mundum, ut ipsa dilectione mundus afficiatur, doceatur, repleatur, et convertatur. Afficiatur, in Spiritu amoris : doceatur, in Spiritu veritatis : repleatur, in Spiritu plenitudinis fontalis : convertatur, in Spiritu Patris ad se omnia congregantis.
De primo horum dicitur, Cantic. V, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus meus. Multum enim charitate Domini amoris affecta fuit, quæ se sensit profunde esse vulneratam. Hinc est quod ad sodales amici, hoc est, ad Angelos clamans, dicit, Cantic. V, 8 : Nuntiate ei, scilicet dilecto meo, quia amore langueo. Amans est amorem vulneratus, et si cito ex amato non adsit consolationis remedium, languens destituitur et exstasim patitur. Dionysius de divino amore : « Est autem et exstasim patiens divinus amor, et non sinens amatores ipsius esse sui ipsorum : quia totos ipsos transponit in amatum. » Sic enim profundissime afficit.
Affectos autem docet in spiritu veritatis. Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et supra, xiv, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Facile enim suggeritur amanti, quia amor ipse notitia est. Job, XXXII, 8 : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Hinc [131] est quod dilectionem ut ignem nobis Deus immittit : quia ignis ardet et lucet. Ardet afficiendo, et lucet erudiendo. Thren. I, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Act. II, 3 : Apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis. Ut afficeret, ignis : lingua, ut erudiret.
Replet etiam affectos, nec non et eruditos fontali suorum donorum plenitudine. Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, id est, cœlum. Quia orbem replevit donis gratiæ : et cœlum quod omnia continet, replet donis gloriæ : donis suis angelicam restaurans ruinam. Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Job, XXXII, 18 et 19 : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Sic de spiritu dilectionis conceptum gaudium nec corde teneri valet, nec ore exprimi.
Sic autem repletum mundum ad Patrem convertit cœlestem et reducit : quia Spiritus sanctus ad hoc in nos per dilectionem Dei procedit, ut nos ad fontem reducat dilectionis. Psal. CXLII, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Isa. LXII, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. Ezechiel. I, 19 et 20 : Cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis. Sic ergo dilexit
« Mundum. »
Mundus autem, ut dicit Plato, ideo mundus dicitur, quia mundissimo exemplari formatus a Deo exivit. Boetius in libro de Consolatione philosophiæ :
Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse.
Et sic notatur, quod mundus si vere mundus est, sit mundus quidem munditia sanctitatis, similitudinis et pulchritudinis. Sanctitatis, ut primam quam ab immateriali Deo munditiam concepit retineat : similitudinis, ut imaginem divinam retineat et conservet : pulchritudinis, ut honestatem præferat cœlestis conversationis.
De sanctitate quidem dicitur, Levit. XIX, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Luc. I, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Perfecta enim sanctitas perfecta est munditia, et ab omni inquinamento libera, sicut dicit Dionysius.
De similitudine autem dicitur, Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ezechiel. XXVIII, 12 et 13 : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti. Unde violans sanctitatem per immunditiam, et per dissimilitudinem recedens a similitudine divina, non est aliquid de mundo, secundum quod hic mundus sumitur : quia ille est mundus quem dilexit, et in quem pulchritudinem suam congessit.
De pulchritudine vero dicitur, Psal. XLIX, 11 : Pulchritudo agri mecum est, quæ floret cœlesti conversatione. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Ibidem, x, 4 : Ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. Sic ergo dilexit mundum. Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos omnes : sancti in manu illius sunt. Jerem. XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Unde etiam non tan[132]tum dilexit, sed vinculo dilectionis sibi mundum attraxit.
Dilexit autem sic,
« Ut Filium suum unigenitum daret. »
In hoc notatur forma et modus dilectionis, scilicet, quantum, et qualiter, et ad quid dilexerit, et in quo. Quantum, quia in tantum ut Filio non parceret : qualiter, ut in mortem et in mundum mittere : et in quo, ut unigenitum offerret : et ad quid, « ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam æternam. »
Dicit ergo de quantitate, quod « sic dilexit ut Filium suum, » non servum, non adoptivum, sed naturalem et consubstantialem Filium, quem de corde suo genitum, tamquam seipsum diligebat. Gregorius : « O mira erga nos tuæ charitatis dilectio ut servum redimeres, Filium tradidisti. » Ad Roman. VIII, 32 et 33 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum... Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Forte diceres quod non fuit Filius dilectus quem pro servo tradidit. Ad hoc Pater de cœlo respondet, Luc. III, 22 et Matth. III, 17 : Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Constat ergo quod placitum est pascens in amato dilecto. Ergo cum in ipso complacuit sibi, totus in amore Filii pascebatur. Inæstimabile est ergo signum dilectionis ad servum, « ut Filium » naturalem de corde suo genitum, in quo ejus tota dilectio pascebatur, pro servo traderet.
« Unigenitum, » in quo totus erat congregatus paternus affectus. Qui secundum habuisset vel habere potuisset, minus istum dilexisset : sed quia hoc esse non potuit, tradere illum infinitæ dilectionis ad servum signum fuit. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Qui sicut Basilius dicit, totam hæreditatem Patris habet in gratia et gloria, et eam cum secundo genito non divisit. Genes. XXII, 16 et 17 : Per metipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio unigenito tuo propter me, benedicam tibi, etc. Si Deus hoc in homine tantum pendit, quantum debet homo hanc in Deo pendere dilectionem? Ecce quantum dilexit.
Qualiter autem.
« Ut » talem Filium, et taliter, tantum dilectum, « daret, » in carnis humilitatem, in vitæ paupertatem, in mortis amaritudinem, in crucis confusionem.
De primo horum, ad Philip. II, 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et, ibidem, 7, dicitur quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et ideo propter carnis humilitatem, et passibilitatem, dicitur minoratus ab Angelis. Psal. VIII, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis, etc.
De secundo dicitur, II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia divites vos essetis. Zachar. IX, 9 : Ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos, etc. Psal. XXI, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. Pauper autem natus, pauperior conversatus, pauperrimus fuit in cruce spoliatus.
De mortis amaritudine dicitur, Thren. III, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. Et ideo de morte inflictæ a Judæis dicitur, Deuter. XXXII, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, quod mihi in cruce morienti vinea mea propinavit. Vere in amaritudine mortis fuit qui pœnam mortis in corpore, et fellis amaritudinem [133] in ore, in aure insultationem crucifigentium, in oculis sustinuit confusionem et verecundiam suorum juxta crucem adstantium, et in naribus fœtorem cadaverum, et præcipue fœtorem ingratitudinis eorum quos docuerat, et quibus multa miracula fuerat operatus. Psal. V, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum : quando ingrati pro omnibus bonis mala reddebant.
De crucis confusione, ad Hebr. XII, 2 : Sustinuit crucem, confusione contempta. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Sic ergo mortis confusionem, mortis amaritudinem, mortis crucis cumulavit horrore.
Attende ergo quantæ, et qualis dilectionis Filium unigenitum Dei Patris et Dominum majestatis sic humiliari, sic depauperari, sic affligi, et sic confundi propter servum.
Hoc est ergo quod dicit : « Ut Filium suum unigenitum daret. »
Ad quid autem subjungit :
« Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. »
Ut tantum possit esse meritum fidei et præmium credentium, quod liberati a morte vitam æternam adipiscantur. Jam autem antedictum est quid sit credere in eum. Hoc enim est ipsi primæ veritati (quæ in Filio et in verbis ejus est) propter se et super omnia assentire, et in hanc veritatem per dilectionem tendere, et eidem incorporari. Sic credit qui se totum suæ veritati committit, et obedit. Isa. XXXVIII, 3 : Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et ideo ille qui hoc dixit non periit, sed sanatus longiorem invenit vitam. Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Etiam non periit, sed liberata a septem dæmoniis gratias egit. Matth. XV, 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et hæc etiam non periit, sed liberatam filiam ab afflictione dæmonis salvam recepit. Et hoc est quod dicit : « Non pereat, sed habeat » insuper « vitam æternam. »
Vitam, inquam, non animalem, sed spiritualem : non humanam, sed divinam : non sicut somnum, sed sicut vigiliam. Animalis enim indiget : humana errat : et ea quæ est ut somnus, est ligata. Sed intellectualis divina non dormitans neque dormiens est. De animali dicitur, I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Humana autem errat, et in multis decipitur. Sapient. IX, 14 et 15 : Cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et ideo vita humana quamvis intellectualis sit et contemplativa, non potest esse beata. Vita autem divina in sanctis, quamvis in his quæ sunt Dei vivat, tamen est remissa, quasi somno quodam pigritiæ gravata et ligata : ita quod non est libere expedita : propter quod ad vigilandum monemur a Domino, Matth. XXV, 13 : Vigilate itaque, quia, etc. Apocal. III, 2 : Esto vigilans, et confirma cætera quæ moritura erant. Vita autem divina æterna in somnis non est, sed libera ab omni impedimento, sicut et ipse qui est vita et fons vitæ, non dormitabit, neque dormiet131.
Hæc autem vita pura est, firma, vera, alta, et dulcis. Pura, ut non sit velata : firma, ut fluctuatione nulla sit mota : vera, ut nullo modo sit mixta : alta, ut in toto sit quieta : dulcis autem, ut sit placita. Quamdiu enim per fidem ambulamus, non per speciem, non habemus puram intellectualem vitam et divinam [134] nisi velatam. I ad Corinth. XII, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Et ideo tunc erit pura, et intellectualis, et divina, et non somno ligata, visio mentis, quæ est vita æterna.
De firmitate autem confirmationis est, quod ab ipsa cadere non possumus. Psal. XXXVI, 17 : Confirmat autem justos Dominus. Item, Psal. CXI, 6 : In æternum non commovebitur. Item, Psal. cxxiv, 1 : Sicut mons Sion non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. Adeo enim firma et certa est veritas, quæ commoveri non potest. Et hæc erit vita æterna nostra.
Cognitio etiam veritatis divinæ, vita æterna est. Joan. XVII, 3 : Hæc est vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Hæc enim est vita æterna, quæ veritatem habet : quia sicut est verum aurum, quod alienæ naturæ non permistum est, ita est vera vita, quæ morti et doloribus mortis penitus est impermista. Apocal. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, scilicet sanctorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Alta autem est, adeo ut mens humana non videat quo altius ascendat : et ideo est quieta in qua quiescitur : ita quod nihil amplius desideratur. Hæc sunt alta mirabilia, de quibus dicit Psalmista, Psal. XCII, 4 : Mirabilis in altis Dominus. In his accedit homo ad cor altum, et exaltatur Deus132. Ad hæc alta assumit nostram mentem Deus, ut dicamus : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri133. Ibi introducti ad regem Assuerum sedentem in excelso throno, dicemus cum Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Omne enim mirabile, altum ibi dicemus cum Psalmista, Psal. LXXV, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Ad quod lumen turbati sunt, sicut cæci, omnes insipientes corde.
Dulcissima autem est hæc vita : quia sicut dicit Augustinus : « Ibi vita in suo fonte bibitur. ». Isa. LV, 2 : Delectabitur in crassitudine anima vestra. I Petri, ii, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Sic enim fit quod dicitur in Psalmo xxiv, 13 : Anima ejus in bonis demorabitur. Et illud Psalmi, cii, 5 : Qui replet in bonis desiderium tuum.
Sic ergo vita intellectuali, divina, et vigili, pura, et firma, vera, alta, et dulci viventes, æternam vitam possidebimus. Et hoc est quod dicit, Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ibi erit quod dicitur, II ad Corinth. III, 18 : In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Ibi enim sicut dicitur, I Joannis, iii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: et vigilibus oculis semper adspiciemus eum. Et hoc est vere habere vitam æternam. Joan. X, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
« Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. »
Hic ex parte ejus qui mittitur, per missionis finem omnia quæ dicta sunt declarat.
Et dicit duo. Tangit enim primo finis missionis oppositum, et secundo, tangit in missione finem propositum.
Dicit ergo : « Non enim. » Quasi di[135]ceret : Bene dico, quod sic Deus dilexit mundum, etc., ad quem sanctificandum misit Filium : « non enim » dura cogitans « misit Deus » Pater « Filium suum in mundum, » carnem factum et in mundo visibilem effectum, « ut judicet, » hoc est, condemnet « mundum, » sententia finali. Et hoc est oppositum ejus quod intenditur in missione. « Sed » misit eum « ut salvetur, » a periculo condemnationis æternæ, « mundus, » quem creavit, « per ipsum » Filium. Ad Roman. VIII, 33 : Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Isa. L, 8 : Prope est qui justificat me : quis contradicet mihi? Joan. XII, 47 : Non veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Joan. V, 22 : Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Jerem. XXIII, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Justus noster. Isa. XVI, 5 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Ad hoc dicendum secundum Augustinum, quod multiplex est judicium. Est enim judicium discretionis, de quo dicitur in Psalmo xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam. Et hoc fit quando aliquo signo, vel facto in præsenti boni a malis discernuntur, sicut filii Israel discreti ab Ægyptiis fuerunt in plagis judicio Domini inductis.
Est aliud judicium probationis, quo Sancti probati ostenduntur. Psal. XXV, 1 : Judica me, Domine : quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Et sequitur, ℣. 2 : Proba me, Deus, et tenta me : ure renes meos, et cor meum. Et, Psal. CXXXVIII, 24 et 25 : Proba, me, Deus, et scito cor meum... Et vide si via iniquitatis in me est, hoc est, fac me videre.
Est iterum judicium defensionis, quo boni in judicio Dei a malis defenduntur. Psal. XXXIV, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me : expugna impugnantes me. Apprehende arma, et scutum.
Est iterum judicium liberationis, quo boni a potestate malorum liberantur. Joan. XII, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, scilicet, quod non potest exercere malitiam suam super bonos, sicut fecit ante adventum Redemptoris.
Est etiam judicium irritationis eorum quæ mali cogitant contra bonos. Unde beatus Bernardus : « Jucundum plane judicium quod ille iniquus omnium bonorum malleator, nolens et invitus fabricet eis coronas perpetuas : dum omnes tentat, et ab omnibus superatur. » Psal. XXXVI, 15 : Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
Discat in auctorem pœna redire suum.
Nulla enim lex æquior illa est, quam quod inventores pœnarum eisdem pœnis judicentur. Matth. VII, 7 : In quo judicio judicaveritis, judicabimini.
Est iterum judicium inflictionis in pœna, quæ fit modo in præsenti. Et hoc est quod quilibet malus pœna sui mali plectatur. Ezechiel. XVI, 38 : Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Osee, ii, 2 : Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Augustinus in libro Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est : ut pœna sit sibi omnis inordinatus animus. » Et hoc judicio homo malus privatur gratia, et in bono naturali vulneratur. Joannes Chrysostomus : « Ipsum discredere impœnitentium supplicium est. »
Est iterum judicium discussionis, in quo discutientur merita singulorum. Daniel. VII, 10 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Et describitur, Matth. XXV, 33, quod Dominus judicans, statuet oves quidem a dextris, hædos autem a sinistris. Et dicit beatus Gregorius, quod in illo judicio erunt quatuor ordines : qui[136]dam enim non judicantur et salvantur, quorum merita sunt excellentis virtutis, sicut sunt valde boni, de quibus dicitur, Matth. XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quidam autem mediocriter boni, qui judicantur per discussionem, et salvantur : de quibus, Matth. XXV, 23, dicitur : Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Sunt mediocriter mali, qui judicantur et condemnantur : de quibus ibidem, ℣. 42, dicitur : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et sunt valde mali : de quibus dicitur, I ad Timoth. v. 24 : Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium. Et hi non judicantur discussione aliqua, et tamen condemnantur.
Est item judicium condemnationis : et hoc est duplex. Est enim comparationis, de quo dicitur, Matth. XII, 42 : Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, etc. 134. Est item judicium condemnationis ex retributione meritorum. Apocal. XVIII, 10 : Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit judicium tuum !
Dicendum ergo, quod judicio condemnationis non judicat Christus in primo adventu : sed aliis judiciis multos dijudicat. Daniel. XIII, 51 : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
Hoc est ergo quod dicit : « Non enim misit Deus » Pater in primo adventu, « Filium suum, » naturalem et Redemptorem, « ut judicet, » judicio condemnationis, « mundum, » quia sic non esset Redemptor. Joan. VIII, 10 et 11 : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ? ... Nec ego te condemnabo : sed, supple, per misericordiam absolvo. Vade : et jam amplius noli peccare. In hac enim muliere ostendit, quod venit per misericordiam absolvere peccatores, et non condemnare.
Et hoc est quod dicit : « Sed ut salvetur, » per pœnitentiam et misericordiam, « mundus, » qui in se veram habuit nominis significationem (non qui mundana diligunt) : hunc enim mundum salvat.
Sed objicitur, Quod si salus mundi est finis missionis Domini, videtur fine frustrari : quia multi sunt qui non salvantur ? Ad hoc respondet Augustinus, quod non est ex defectu missi, qui venit ut medicus sufficiens curare omnes : sed est defectus eorum qui ipsum non recipiunt, nec in eum credunt.
Unde sequitur :
« Qui credit in eum, non iudicatur : qui autem non credit, jam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. » 1
« Qui credit in eum. » Hæc evasio iudicii attribuitur fidei. Et hæc est pars in qua via salutis demonstratur. Via autem salutis credere est fide illa quæ supra descripta est.
« Non iudicatur, » judicio condemnationis extremæ, dummodo perseveret in fide : sicut in ante habitis dictum est. Glossa : « Quia per fidem dimittuntur peccata, pro quibus damnantur peccatores. » Vel, fiat vis in hoc quod dicitur : « Non iudicatur, » id est, condemnatur. Et non dicit, non iudicabitur. In præsenti enim non iudicatur judicio privationis bonorum gratuitorum, et vulnerationis bonorum naturalium. Joan. V, 24 : In judicium non venit, sed transiet a morte in vitam.
« Qui autem, » per oppositum, « non credit, » tali fide, vel etiam fide informi. Quia, sicut dicit Augustinus : « Tota vita infidelium peccatum est : quia nullum peccatum remittitur infideli. » Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. [137]
« Jam iudicatus est. » Glossa : « Ne dicam iudicabitur. » Luc. XIX, 22 : De ore tuo te iudico, serve nequam. Est ergo jam iudicatus, sicut ante dictum est : quia privatus est gratia, et bonis naturæ, et causam iudicii sui habet secum. Glossa : « Nihil aliud est iudicium (id est, æterna damnatio) nisi non cognoscere, et non credere in Filium Dei : sicut nihil aliud est beatitudo et vita æterna, nisi credere, et cognoscere Filium Dei. » Unde dicitur, Joan. XVII, 3 : Uti cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum.
Sic ergo « iudicatus est, »
« Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. »
Causam dicit dictorum. Nomen autem a notamine hic sumendum est, hoc est, quia non credit in nomine ejus qui notam fecit de se, quod sit Filius Dei. Hujus enim notam fecit per Scripturam, et per Joannis testimonium, et per vocem Patris, et per columbam, et per stellam, et per Angelos, et per opera miraculorum. Act. IV, 12 : Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Ad Philip. II, 9 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Isa. LXII, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Si enim nominis suis notam non fecisset, non tam juste iudicarentur increduli. Glossa : « In nomine, » in quo solo est salus. « Unigeniti. » Glossa : « Non habet filios multos Deus, per quos salvet. Iste est cujus nomen est Jesus, hoc est, Salvator. » Matth. I, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Isa. LXIII, 1 : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
- « Hoc est autem iudicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.
21 Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt. »
Posita via salutis, quæ sola via est, dicit hic causam quare illa est via salutis.
Sunt autem hic duo paragraphi, in quorum primo dicit causam condemnationis non credentium : in secundo autem dicit causam salutis credentium, ibi, ℣. 21 : « Qui autem facit veritatem. »
Adhuc etiam in primo paragrapho continentur tria. Dicit enim primo, quod prima causa est inexcusabilitas propter lucis præsentiam : secundo, ostendit infidelium a luce aversionem : tertio, dicit in omnibus his justitiæ rationem.
Dicit ergo : « Hoc est autem iudicium. » Locutio est per causam, hoc est, hæc est causa justæ condemnationis. Glossa : « Hoc est autem iudicium » id est, causa condemnationis, « quia lux venit in mundum. » Apocal. XX, 12 : Judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. II ad Corinth. V, 10 : Ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit.
« Quia lux venit in mundum, » et ideo sunt inexcusabiles. Sed si non sunt illuminati, accusent seipsos. Joan. XII, 46 : Ego lux in mundum veni. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Et ideo sunt inexcusabiles. Joan. XV, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Augustinus in libro I de Trinitate : « Si quis aliis digito solem demonstraverit, et ille solem non viderit : culpet potius oculi lippitudinem, quam digiti ostensionem. » [138]
« Et dilexerunt homines. »
Glossa : carnales, « magis tenebras. »
CONTRA : Non est naturale quod aliquis odio habeat lucem, et diligat tenebras. Ad hoc autem dicendum, quod duo sunt actus lucis, quorum unus consequitur ex alio. Unus est illuminare, et sic prima lux illuminat secundum quod est ratio omnium scibilium : et cum omnes homines natura scire desiderant, impossibile est quod aliquis lucem odiat, vel non desideret in actu isto. Alius autem actus ex isto consequens est, manifestare sibi et aliis ea super quæ cadit lux : et sic turpis abominatur lucem et odit eam, quia ex ea sibi et aliis sua turpitudo manifestatur. Primo modo dicitur de luce, Eccli. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. De secundo autem dicitur, Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus.
Sic ergo : « Dilexerunt homines magis tenebras, » quæ a tenendo dicuntur, quia tenent oculos ne videant. Thren. III, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, XXIV, 16 et 17 : Ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Isa. V, 20 : Væ ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.
« Quam lucem. » Augustinus : « Oculis ægris odiosa lux est, quæ puris est amabilis. » Psal. CIII, 20 : Posuisti tenebras et facta est nox : in ipsa pertransibunt omnes bestiæ agri.
Et subjungit causam, dicens :
« Erant enim eorum mala opera. »
Malum enim est tenebra spiritualis, ut dicit Dionysius. Ad Ephes. IV, 17 et 18 : Dico ut non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei. I Joannis, ii, 9 : Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
« Omnis enim, etc. »
Tangit rationem justitiæ, dicens : « Omnis enim qui male agit. » Non dicit, qui malum agit : hoc enim ex ignorantia et impotentia infirmitatis fieri potest : sed, « qui male agit, » hoc est, contrarium virtuti : quia virtus plus in bene agendo consistit, quam bonum agendo.
« Odit lucem, » veritatis et virtutis. Sapient. XVII, 3 : Dum iniqui putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Job, XXIV, 15 : Oculus adulteri observat cœliginem, dicens : Non me videbit oculus. Hac verecundia, dum illustrantur lumine discussionis divinæ, dicent montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos, etc.135
« Et non venit ad lucem, » quantum in se est. Ad Ephes. V, 11 : Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Genes. III, 10 : Vocem tuam audiui in paradiso : et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.
« Ut non arguantur, » hoc est, arguenda esse ostendantur « opera ejus. » Ad Ephes. V, 13 : Omnia quæ arguuntur, a lumine manifestantur. II Regum, xii, 12 : Tu fecisti abscondite, ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis.
Per oppositum vero :
« Qui autem facit veritatem, venit ad lucem. »
Quia veritas quærit lucem : quia ipsa lux est quam tenebræ non comprehendunt. Veritas enim, ut dicit Anselmus, est rectitudo sola mente perceptibilis, qua omnia cogitata, dicta, et operata ad [139] rectum, mensurantur. Psal. XLII, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum. III Esdræ, IV, 38 : « Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum. » Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Matth. V, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus.
« Ut manifestentur opera ejus, » ad exemplum aliorum. Matth. V, 15 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
« Quoniam in Deo, » qui summa lux est, et manifestans omnia bona, « facta sunt. » I ad Timoth. VI, 16 : Qui lucem inhabitat inaccessibilem. Daniel, XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Ideo dicit Apostolus, ad Roman. XIII, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus.
« Post hæc venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. »
Hic incipit tertia pars, in qua ponit ea quæ virtutem dant baptismo.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima inducit quæstionem : in secunda, ex Joannis testimonio inducit determinationem, quæ plene solvit quæstionem, ibi, ℣. 27 : « Respondit Joannes, et dixit. »
Quæstio autem de purificatione dividitur in duas partes : in quarum prima tangit id quod movet ad quæstionem : et in secunda ponit quæstionem ipsam, ibi, ℣. 25 : « Facta est ergo quæstio, etc. »
Adhuc prima harum in duos dividitur paragraphos : in quorum primo tangit id quod ad quæstionem movit ex parte baptismatis Domini : in secundo autem tangit id quod ad quæstionem movit ex parte baptismatis Joannis, ibi, ℣. 23 : « Erat autem et Joannes baptizans. »
In primo tria dicit : adventum Domini ad locum baptismatis, moram ibidem, et opus.
Dicit ergo : « Post hæc, » hoc est, post disputationem cum Nicodemo factam : non continuo, sed aliquanto interposito tempore, « venit Jesus, » ut auctor salutis, fontem baptismatis aquæ, jam ex suo baptismo virtutem regenerativam habentis, derivare volens. Proverb. V, 6 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Numer. XXIV, 7 : Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.
« Et discipuli ejus, » qui ministri fuerunt baptismatis. I ad Corinth IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi. Discipuli enim erant informandi doctrina et exemplis ejus : et ideo individui comites sequebantur eum. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit.
« In terram Judæam, » veniens a Galilæa, in quam post doctrinam Nicodemi intraverat : ut Judæis tamquam notitiam Dei et Scripturarum habentibus, baptismata evangelizaret. Psal. LXV, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus. Venit autem secundum litteram in Judæam a Galilæa : quia in Judæa ex testimonio Joannis multi præparati fuerunt ad doctrinam ejus et baptismum, et illis viam salutis ostendebat.
Et hoc est quod dicit : « Venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam. » Et accipitur Judæa stricte pro regno duarum tribuum, in quo Joannes apparuit baptizans.
« Et illic demorabatur. » [140]
Ecce secundum, scilicet, mora Salvatoris ut melius fructificet. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Memoria enim hospitis transeuntis non facit fructus permanentes. Unde Ovidius in Epistolis :
Certus in hospitibus non est amor, errat ut ipsi. Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
« Cum eis » hoc est, cum discipulis mansit in Judæa. Glossa : « Quia ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum : illuc libenter venit Jesus, et discipuli ejus, hoc est, doctrina et illuminatio ejus : et ibi moratur purgando a delictis et vitiis per baptismum Spiritus sancti. » Et est glossa moralis : quia Judæa confitens et glorificans interpretatur.
« Et baptizabat. »
Ecce tertium. Et dicit Glossa : « Baptizabat suo baptismo, non eo quo baptizatus est a Joanne. » Illud enim, scilicet Joannis baptisma subiit, ut esset via et præparatio sub baptismo quo baptizabat. Baptismus enim Joannis non conferebat gratiam, ut ante expositum est : sed baptismus Christi gratiam conferebat.
Objicitur autem contra hoc, per hoc quod dicitur, Joan. IV, 2 : Quamquam Jesus non baptizaret, sed tantum discipuli ejus. Ad hoc respondet Glossa dicens, quod « baptizabat » per discipulos, et non per seipsum.
Sed quæruntur hic duo : Unum scilicet, Quare Christus per seipsum non baptizabat, cum Joannes de ipso prædixerit quod baptizaturus esset? Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Adhuc, Hoc etiam prædixerat Spiritus in revelatione facta Joanni : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto [^p140b-1].
Quæritur etiam secundo, in qua forma discipuli Christi baptizaverunt? Videtur quod sub invocatione Trinitatis : quia baptismus eorum conferebat gratiam, quam conferre non potuit nisi ex sanctificatione baptismi, ut dicit Hugo de sancto Victore. Sanctificationem autem baptismus non habet nisi ex invocatione Trinitatis, ut dicit Beda : « Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. »
Ad hoc dicendum, quod Christus propter quinque causas dimisit, quod non per se baptizavit. Quarum prima est, ne factum Joannis per hoc minuere videre tur, quod etiam per baptismum discipulorum minuebatur. Unde ipse dixit : Illum oportet crescere, me autem minui [^p140b-2]. Alia ratio, sive causa est, ne ex invidia contra Joannem officium baptistæ sui usurpare videatur. Tertiam causam tangit Glossa, quia scilicet baptismus Joannis tuit umbra et via ad baptismum Christi : et ideo per hoc præparatorium paulatim debebat introduci veritas : et ideo paulatim incepit veritas baptismatis, primo in discipulis, et sic paulatim proficiebat : sicut et circumcisio cucurrit, donec paulatim homines assuescerent omnes baptizari. Quod enim in talibus cito apparet, horribile est : quia a consuetis non est facile recedere. Quarta causa, est fidei : quia Christus noluit quod in baptistis spes poneretur, quod factum fuisset si ipse baptizasset. Quinta causa, iterum est fidei : quia noluit Christus quod aliqua præcellentia esset ex baptistis in baptismo : ne aliquis posset ex suo baptismo gloriari, tamquam ipse a digniori baptista esset baptizatus quam alius : et ideo etiam Apostoli pauci baptizaverunt, sed baptizabant inferiores discipuli vel ministri. Unde, I ad Corinth. I, 14 : Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gai[141]um. Gratia enim sacramenti et dignitas non est ex baptistis, sed ex Passione Christi in sacramento operante.
Ad hoc autem quod dicit, quod Joannes et Spiritus sanctus dixerunt : Hic est qui baptizat. Dicendum, quod ille dicitur facere aliquid cujus auctoritate fit : et quia discipuli Christi auctoritate dicuntur baptizare, ideo Christus dicitur baptizare. Vel dicatur secundum glossam Augustini, quod Christus baptizat intus semper, et in omni suo baptismo, quamvis minister tangit corpus extra visibili elemento.
Ad hoc autem quod ulterius quæritur de forma baptismatis discipulorum Christi, Dicendum, quod nihil certum traditum est de hoc, præter hoc solum quod constat quia ad hoc quod baptismatis discipulorum gratiam Christi conferebat, oportuit quod vel in nomine Christi, vel in nomine Trinitatis baptizarent. Sed inter hæc duo, probabilius est quod baptizaverunt in nomine Christi : quia Joannes baptizabat mittens ad Christum post se venturum : sicut dicitur, Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum : quia in tali forma etiam factum Joannis approbatur. Et tamen in nomine Christi, ut dicit Ambrosius, Trinitas intelligitur : quia et ungens, et unctus, et unctio, in nomine Christi significatur.
Et sic patet solutio ad quæsitam.
« Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic : et veniebant, et baptizabantur.
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. »
Tangit secundum, ex quo oritur quæstio ex parte Joannis.
Dicit autem tria : præsentiam Joannis, loci congruentiam, et quod hæc esse poterant ante incarcerationem Joannis.
Dicit ergo : « Erat autem Joannes. » Glossa : Præcursor et præparans baptismum Christi. Lucæ, I, 76 : Præbis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
« In Ænnon. » Glossa : « Ænnon hebraice, latine aqua dicitur. »
Unde quasi nominis interpretationem aperiens subdit : « Quia aquæ multæ erant illic : » et ille locus congruebat multis baptizandis.
« Juxta Salim. » Tangit locum proprium : quia in vicinio eorum civitatis quæ Salim vocatur : quæ attollens eorum interpretatur, quia ibi per doctrinam Joannis et Christi homines erant sustollendi : Glossa : « Salim oppidum est ultra Jordanem situm, ubi olim Melchisedech regnavit. » Et hic Melchisedech regnum et sacerdotium Christi præfiguravit, sicut dicitur, ad Hebr. VI, 20 : Introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. Genes. XIV, 18 et 19 : At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, scilicet Abrahæ, etc.
« Et veniebant. »
Ecce officium Joannis quod instanter exercebat. « Et veniebant » multi valde, « et baptizabantur, » hoc est, ad baptismum et gratiam Christi præparabantur. Matth. III, 5 et 6 : Exibant ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Marci, I, 5 : Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. Et ideo juxta loca aquosa manebat. Eccli. XXIV, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.
« Nondum enim erat Joannes missus in carcerem. » [142]
Prævenit Evangelista quæstionem quæ fieri posset : Quomodo Jesu prædicante et baptizante Joannes baptizaret et prædicaret, cum Christus non aperte prædicaverit nisi post Joannis incarcerationem ? Ac si dicat, quod hoc fuit primo anno prædicationis Joannis et Christi, quando prædicatio Joannis et Christi simul cucurrerunt : quamvis post incarcerationem Joannis Christus apertius quam ante prædicaverit. Matth. XIV, 3 : Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
- « Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. »
Hic tangitur quæstio exorta ex factis Jesu et Joannis.
Et dicuntur duo, scilicet, exorta de purificatione quæstio, et Christi apud Joannem delatoria accusatio.
In primo horum tria tanguntur, scilicet, exorta quæstio, et a quibus ortum habuit, et de quo quæstio fuit.
Dicit ergo : « Facta est autem quæstio, » in populo comparante factum et testimonium Joannis ad factum Christi : quamvis si legem intellexissent, nulla quæstio esse videretur : quia ut dicit Psalmista, Psal. CXI, 6 : Absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Omnes enim judices veteris legis, Patriarchæ, Prophetæ, Legislator, et ipse præcursor qui judicaverunt populum, absorpti sunt et umbra tantum sunt, juncti petræ, id est, per comparationem ad petram Christum. Moyses enim impeditioris linguæ est : Isaias polluta labia habet : Jeremias nescit loqui, quia puer est : ipse Præcursor a Christo baptizari habet, si mundandus est : et sic in omnibus aliis. Tamen quia carnales erant, exterioribus detinebantur amore humano plusquam amore veritatis, et quæstionem hanc faciebant.
Orta autem hæc quæstio fuit « ex discipulis Joannis, » nimio zelo magistrum zelandum in præjudicium veritatis putantibus, et contendentibus Joannem majorem esse Christo, et baptismum Joannis meliorem esse baptismo Christi.
Quæstio autem orta fuit a discipulis Joannis « cum Judæis, » qui etiam traditiones Pharisæorum exteriores venerabantur. Sicut etiam, Matth. IX, 14 : Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant ? Livor enim multas tales excitat quæstiones.
« De purificatione. »
Tertium est de quo fuit quæstio, scilicet, utrum purificatio baptismatis Joannis melior esset, vel purificatio baptismatis Christi ?
Est autem adhuc quæstio de hoc inter Doctores : quia dicit Beda : « Baptizavit Judas, et baptizatum est. Baptizabat Joannes, et non erat baptizatum nisi in aqua. » E contra, Chrysostomus expresse super hunc locum dicit, quod baptisma Joannis gratiam conferebat.
Dicit etiam Chrysostomus, quod sicut baptismus Joannis erat præparatorius ad baptismum Christi, ita et baptismus discipulorum Christi præparatorius fuit ad baptismum Christi. Ergo videtur quod nec unus nec alius gratiam conferebat.
Adhuc, Joan. VII, 39, dicitur : Non dum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Ergo videtur quod ante Resurrectionem et Ascensionem in baptismo non dabatur Spiritus. Ergo nec baptismus Joannis, nec baptismus Christi ante Passionem et Resurrectionem et Ascensionem gratiam conferebant.
Adhuc autem, Baptismo Joannis Christus erat baptizatus : sed baptismus Joannis quo Christus est baptizatus, dignior [143] est quam baptismus quo alii sunt baptizati. Ergo baptismus Joannis melior est quam baptismus Christi.
Ad hoc dicendum, quod in veritate baptismus Joannis nullam interius gratiam conferebat quæ peccatum deleret, sicut dicunt sancti Doctores, et sicut tenet fides Catholica136.
Quod ergo videtur Chrysostomus dicere, quod gratiam conferebat, intelligendum est de gratia non gratum faciente, sed gratis data : quia magna est ipsa gratia præparans ad Christum. Hac ergo gratia præivit ante Dominum parare plebem perfectam : non quidem perfectione gratum facientis gratiæ : sed perfectum exhibuit ad hanc præparationem : sicut, Genes. VI, 9, dicitur de Noe : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.
Quod autem ulterius dicit Chrysostomus, quod baptismus discipulorum Christi non conferebat gratiam. Dicendum, quod duplex est baptismus discipulorum Christi. Quidam enim fuerunt primo discipuli Joannis, et postea Christi. Illi enim adhuc partim adhærerent Joanni, baptizabant baptismo Joannis : et de illis loquitur Chrysostomus. Cum autem dimisso Joanne, facti sunt perfecti discipuli Christi, baptizabant baptismo Christi, et tunc gratiam conferebant : et de illis non loquitur Chrysostomus. Vel, potest dici quod duplex gratia confertur in baptismo, scilicet, deletionis peccatorum, et illam gratiam semper contulit baptismus Christi discipulorum, qui Christi baptismo baptizabant. Alia gratia est apertionis januæ cœlestis, et illam non contulit baptismus ante Christi Passionem quæ pretium solvebat : et ante Resurrectionem, quæ vitam gloriæ dabat : et ante Ascensionem, quæ in cœlum introducebat : et de hac intendit Chrysostomus.
Ad hoc autem quod objicitur, quod
Spiritus nondum erat datus, etc. Dicendum, quod Spiritus datur secundum divisiones gratiarum. Et ante glorificationem Jesu non erat datus ad introducendum in januam paradisi, licet daretur ad deletionem peccati.
Ad id quod objicitur de dignitate baptismi quo Christus baptizatus est. Dicendum, quod ille baptismus Christo nihil conferebat, sed ab eo vim regenerationis accepit : et ideo quoad effectum nullius erat dignitatis, sed potius dignior quoad effectum erat baptismus discipulorum. Ex hoc autem quod dignior qui baptizatus est, vel indignior : non attenditur dignitas purificationis baptismi. Et ideo nihil valet objectio.
- « Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. »
Hic tangitur latens delatoria accusatio.
Et tangit duo, scilicet, accessum defertium, et delationem ipsam.
Accessum tangit, dicens : « Et venerunt, » discipuli Joannis scilicet, et forte quidam Judæi cum ipsis, « ad Joannem, » appropinquantes ei per zelum et amorem. Isaiæ, xxix, 13 : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis. Mandata enim hominis isti venerabantur plusquam mandata veritatis. Sic ergo venerunt ad Joannem.
« Et dixerunt ei. » Eccle. X, 11 : Quomodo si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Glossa : « Quasi instigarent invidum contra Jesum. » [144]
« Rabbi, etc. »
Tria dicunt : Joannis excellentiam in sapientia, beneficium quod impendit ex benevolentia, et Christi quasi usurpatam gloriam.
Dicunt ergo : « Rabbi ; » cum sis excellenter omnium magister, et magistri debeas habere gloriam. Psal. XL, 5 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
« Qui erat tecum, » sicut cum principaliori. Non enim tu eras secum : sed ipse tecum, quia tu fuisti principalior.
« Trans Jordanem, » ubi eum baptizasti, et sic beneficium impendisti.
« Cui tu testimonium perhibuisti, » et sic magnum honorem impendisti. Eccli. XIII, 14 : Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Proverb. XI, 9 : Simulator ore decipit amicum suum.
« Ecce hic baptizat, » et sic officium tuum usurpat : « et omnes veniunt ad eum, » te derelicto, et sic gloriam surripit tibi. Proverb. V, 9 et seq. : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena : et gemas in novissimis. Sic ergo contra Christum provocabant Joannem.
- « Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum. »
Hic incipit inductæ quæstionis determinatio.
Et dividitur in quatuor partes, penes quatuor in quibus Joannes ostendit Christi præeminentiam, et sui ad eum humilitatem. Primum est penes divinitatis Christi præeminentiam : secundum autem penes baptizandi potestatem : tertium, penes doctrinæ sapientiam : quartum, penes Spiritus et omnium donorum Spiritus excellentiam.
In primo horum duo facit. Primum est, quod suam ad Christum ostendit humilitatem : secundum est, quod ex natura divina Christi demonstrat dignitatem et auctoritatem.
De primo dicit : « Non potest homo » purus sicut ego sum. Job, XXV, 6 : Homo putredo, et filius hominis vermis.
« Accipere » ex se « quidquam, » quia nihil boni habet in seipso. Ad Roman. VII, 18 : Scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. I ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
« Nisi fuerit ei datum de cœlo. » Jacob. I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens, etc. I Paralip. XXIX, 14 : Tua sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus. Quasi diceret : Ego, cum purus homo sim, ea quæ habeo, a Deo accepi. Ecce Joannis humiliatio.
« Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, »
Dicendo, cui testimonium perhibuisti, « quod dixerim : « Non sum ego Christus137. » Et in hoc tangitur Christi excellentia. Augustinus : « Respuat a se falsum honorem, ut teneat solidam virtutem. » Christus enim vere est Deus, ego homo.
« Sed quoniam missus sum ante illum, » sicut servus ante dominum, et sicut præco ante regem, et sicut propheta ante Deum apparentem. Luc. I, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi voca[145]heris, etc. Et, ibidem, ℣. 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Et de hoc super Lucam multa dicta sunt138.
Sic ergo ostendit Christi super hominem secundum divinitatem præeminentiam.
« Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Illum oportet crescere, me autem minui. »
Hic ostendit baptizandi potestatem, et potentiam, et baptismi Christi latenter innuit gratiam.
Dicit autem quatuor : primo ostendit in Christo esse divinæ generationis potentiam : secundo, suiipsius ad hoc amicitiam, et nullam invidiam : tertio, ostendit ad regenerationem multorum suam lætitiam : quarto, declarat ad hoc quod ipse decrescat rationabilem justitiam.
Dicit ergo : « Qui » ut regenerationis habens in se potentiam, « habet sponsam » hoc est, qui fœcundare potest ad generationem spiritualium filiorum sponsam Ecclesiam, « est » verus « sponsus » Qui autem talis est, oportet quod sit verus Deus : quamvis nobis conformis sit per assumptam humanitatem. Hic enim ex conformi sibi sponsa Ecclesia, potest per potentiam divinitatis generare filios spirituales. Et alius qui non habet ejusdem potentiam, non potest esse sponsus : sed potest esse amicus sponsi. Ad Ephes. V, 25 et 26 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ. Unde Glossa : « Sponsa est Ecclesia, quæ generat et virgo permanet. Osee, II, 19 : Sponsabo te mihi in sempiternum. Ad Ephes. V, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in ecclesia. Unde qui generandi ex se non habet potentiam, sponsus esse non potest. Isaïæ, LXVI, 9 : Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.
« Amicus autem sponsi, »
Scilicet, paranymphus, ut ego sum, et ille qui sponsam non fœcundat, sed præparat eam in ornatu, ut digna sit tanto conjugio, est ille « qui stat » per gratiam a sponso acceptam. Ad Roman. XIV, 4 : Stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. « Stat » autem paratus ad imperium sponsi. III Regum, x, 8 : Beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te semper. Ac si dicat : Illius est in amplexibus sponsæ semper esse et eam fœcundare : mei autem stare, ut sim paratus ad jussum illius.
« Et audit » quid loquatur Dominus, ut omne dictum auditum perficiat. I Regum, III, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. De talibus amicis dicitur, Joan. XV, 15 : Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Cantic. VIII, 13 : Quæ habitas in hortis, amici auscultant : fac me audire vocem tuam. Omnes enim amici auscultant ad colloquium illud quod sponsus in dulcedine cordis loquitur cum sponsa.
« Gaudio gaudet » hoc est, gaudio cordis et operis gaudet : « propter vocem sponsi » in præceptis et verbis omnibus. Isa. LXI, 10 : Gaudens gaudebo in Domino. Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Unde quæcumque vox est de bonis Christi et Ecclesiæ, scilicet, quod omnes [146] veniunt ad eum, hoc est mihi summum gaudium : quia per me regenerationis potentia in baptismo suo video in problem numerosam fœcundari sponsam Ecclesiam.
« Hoc ergo gaudium meum, »
Quod habeo de utilitate præcursionis meæ, « impletum est » mihi, quia hi quos ad baptismum suum invitavi, veniunt ad eum et regenerantur : et ita ostenditur mei officii utilitas. Joan. XVI, 24 : Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Isaïæ, lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
Sed hic incidit quæstio, Cum supra dixerit Joannes, quod ad obsequium minimi servitii dignus non fuerit, sicut ad solutionem corrigiæ calceamenti : quomodo hic audeat dicere quod sit sponsi amicus ? Ad hoc autem dicendum, quod responsiones secundum interrogantium intentiones aptantur. Superius ergo ubi Levitæ et Sacerdotes Joanni voluerunt suggerere quod suam præferret Christo dignitatem : ibi se humiliando recognovit, quod non esset idoneus ad minimi obsequii virtutem. Hic autem ubi discipuli persuadent æmulationis livorem, confitetur se amicum : quod non faceret si invideret, sed potius detractionem discipulorum auxisset. Et ideo se hic non ex præsumptione, sed excludens livorem dicit amicum.
« Illum oportet crescere. »
Quasi dicat : Hoc est de jure officii et status mei, quod illum ut verum Dominum oportet (hoc est, opportunum est) crescere : quia ad hoc veni ut ille crescat dominatu, potentia, et miraculis, et regeneratione baptismatis.
« Me autem minui, » sicut præcursor minuitur in præsentia gloriæ illius quem præcurrit. Et ideo etiam non convenit quod ego miracula faciam, et in baptismo gratiam conferam. Et hoc dicunt, quod significatum est in modo mortis utriusque. Quia Christus moriendo est exaltatus : Joannes autem moriendo est decurtatus, quia capite truncatus. Lucæ, ii, 52 : Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. Unde dicit Glossa, quod Joannes est figura legis quæ decrevit adveniente veritate. II Regum, iii, 1 : David proficiens139, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. Genes. XXVII, 28, secundum Septuaginta : « Crescere te faciet Deus meus, et donet tibi de rore cœli, et de pinguedine terræ abundantiam140 ».
« Me autem minui. » Quia sicut lex, ita etiam baptisma Joannis minuebatur, crescente gratia Christi et revelatione veritatis. Isaïæ, xvii, 4 : Attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus emarcescet, hoc est, legis carnaliter observatæ, in qua antiquus populus gloriabatur.
« Qui de sursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est.
Et quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. »
Hic tangit Christi in prædicando præeminentem sapientiam.
Et tangit quatuor : in quorum primo id quod intendit præmittit, Christi scilicet prædicando præeminentem sapien[147]tiam : secundo, sui ad Christum incomparabilem sermonis imperitiam : tertio, ostendit prædicationis Christi ab imperitiis et animalibus hominibus non receptam esse prudentiam, propter ipsorum ignorantiam : quarto, tangit spiritualium qui sermones Christi recipiunt, profundum intelligentiam.
Dicit ergo : « Qui de sursum venit. » Tripliciter venit Christus de sursum : quantum ad personam, de summo cœlo : quantum ad conceptionem, de operatione Spiritus sancti : quantum ad naturam, de altitudine paradisi. De primo, in Psalmo xviii, 7 : A summo cœlo egressio ejus : et occursus ejus usque ad summum ejus. De secundo, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te Sanctum, scilicet, operatione Spiritus sancti conceptum, vocabitur Filius Dei. Et, ibidem, ℣. 32 : Filius Altissimi vocabitur. De tertio dicitur, Joan. VIII, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Quoad hoc enim venit de altitudine naturæ nostræ in paradiso, quia carnem accepit immunem a peccato. Pœnalitatem autem voluntarie assumpsit : et ideo dicitur, quod Christus non secundum legem concupiscentiæ, sed secundum corpulentam substantiam tantum descendit de Adam : non ita quod aliquid fuerit in Adam, quod sine lege concupiscentiæ per omnes ex Adam descenderit usque ad Christum, de quo formatum fuit corpus Christi in beatissima Virgine : quia hoc dixit quædam hæresis. Sed potius sic, quod ab Adam quidem per omnes secundum legem concupiscentiæ usque in beatissimam Virginem descendit : et in illa a lege concupiscentiæ purgatum fuit, tum per sanctificationem qua beatissima Virgo in utero sanctificata fuit, tum ex hoc quod Christi conceptum Spiritus sanctus operans, sanguinem ejus purgavit ac sanctificavit. Et ideo Christus secundum legem concupiscentiæ (quam numquam habuit) in lumbis Adæ non fuit. Et ideo de altitudine naturæ humanæ secundum quam corpus humanum in paradiso fuit, corpus accepit quantum ad peccati immunitatem et vitii infectionem : corruptibilitatem autem pœnæ voluntarie assumpsit. Et ideo dicitur de sursum esse.
« Super omnes est, » id est, super sanctos puros homines. Genes. XXVII, 29 : Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Eccli. XLIX, 17 : Natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus : oves et boves, etc.
« Qui de terra est, »
Sicut ego et quilibet purus homo, « de terra loquitur. » Et tangit hic suam, ex natura terrena, cœlestium in prædicando imperitiam. Videtur autem non esse verum : quia de terra non loquebatur, quando dixerat : Ecce agnus Dei141. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Ad hoc dicit Chrysostomus, quod loquitur comparative, hoc est, in comparatione Christi, terreni sunt sermones aliorum de terra. Sed Augustinus dicit, quod sermo per se est accipiendus sic : « Qui de terra est, » in quantum de terra est, non loquitur nisi de terra. » Sapient. IX, 16 : Quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit ? Isa. XXIX, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum. Et ideo hoc quod de cœlo dico, ab illo qui de cœlo venit accipio.
« Qui de cœlo venit. »
Joan. III, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. [148]
« Super omnes est, » in lumine sapientiæ et verbi Dei. Genes. XLI, 43 : Clamante præcone ut omnes coram eo genua flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium.
Hoc autem probat per sapientiæ et sermonis certitudinem dicens : « Et quod vidit, » apud Patrem in cœlis. Videre autem Filii, est secreta Patris cognoscere ex hoc quod est sibi consubstantialis. Joan. VIII, 38 : Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor. I ad Corinth. XV, 47 : Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cœlo, cœlestis.
« Et audivit. » Audire est ab alio percipere. Et hoc est Filio conveniens, secundum personam, secundum quod habet a Patre quicquid habet. Unde per essentiam videt, et per generationem audit. Joan. XV, 15 : Quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Psal. XXXIX, 7 : Aures perfecisti mihi, etc.
« Hoc testatur, » hoc est, probat testimoniis operum et veritatis, quæ incontradictibilia sunt. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Joan. V, 36 et 37 : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me.
« Et testimonium ejus nemo accipit. »
Hic occulte percutit discipulos, dicens qualiter se carnales avertunt a testimonio veritatis : et est sensus : Nemo humum sapiens et de terra loquens, accipit ejus testimonium, sicut nec vos facitis. Joan. VIII, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Isa. XXX, 11 :
Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesserit a facie nostra Sanctus Israel. Et, ibidem, ℣. 10 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
« Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. »
Hic ponit eorum signum qui Christi accipiunt testimonium.
Unde dicit : « Qui, » illuminatus a Spiritu sancto, « accepit ejus testimonium, » per fidem verborum suorum. Vel, « testimonium, » quod ego testificatus sum de ipso. Isa. VIII, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. CXVIII, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine.
« Signavit, » hoc est in corde suo profundatum sigillum impressit. Cantic. VIII, 6 : Pone me sicut signaculum super cor tuum.
« Quia Deus verax est, » quia omnia quæ promisit, in Filio exhibuit. Isaiæ, xxxiv, 16 : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ad Titum, i, 2 : Quam promisit, qui non mentitur, Deus. Ad Hebr. VI, 18 : Impossibile est mentiri Deum.
Et hujus subjungit causam :
« Quem enim misit Deus, »
Sicut Christum misit Deus : et ideo « verba Dei loquitur : » et sicut Deus verax est : ita et Christus verax est. II ad Corinth. I, 19 : Dei Filius, Jesus Christus, etc. et sequitur : Non fuit Est et Non : sed Est in illo fuit. Jerem. I, 7 : Universa quæcumque mandavero tibi loqueris, scilicet ad eos. III Regum, xvii, 24 : In isto cognovi quoniam vir [149] Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est. Ideo dixit Petrus, Joan. VI, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit unquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Et ideo per omnia credendum est ei, et standum est doctrinæ suæ in omnibus.
« Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
Qui credit in Filium, habet vitam æternam : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. »
Hic tangitur quarta præcellentia Filii, scilicet, in donis et in gratiis Spiritus sancti super se et super omnes alios.
Et tangit duo : Filii scilicet præcellentiam, et ex hoc consequentem credentium in eum remunerationem.
De primo dicit duo, scilicet, præcellentiam Filii, et præcellentiæ causam.
De præcellentia dicitur : « Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, » scilicet Filio suo. Attende, quod secundum Chrysostomum, hic dicitur Spiritus, actus vel dona Spiritus sancti, quæ Filio homini Deus Pater dedit per unionis gratiam, quando eum Filio Dei in unitatem personæ univit.
Sed objiciunt quidam : quia homo ille finitæ capacitatis fuit et est, sicut omne creatum est finitæ capacitatis : ergo Spiritum non ad mensuram, sed neque in infinitum capere non potuit. Falsum ergo videtur quod non ad mensuram Spiritum sibi dederit. Ad hoc posset dici, quod sicut corpus Christi quædam habet in quantum est corpus : quædam autem in quantum unitum divinitati (in quantum enim corpus est, habet in loco circumscriptioem : in quantum autem est divinitati unitum, habet quod in forma panis existens, in qualibet parte est totum, et in pluribus formis loco a se distantibus est idem et totum) : ita et anima Christi habet aliquid in quantum est anima, et aliquid in quantum est divinitati unita. In quantum enim est anima, habet capacitatem finitam : in quantum autem est unita divinitati, habet capacitatem infinitæ potentiæ, quamvis per essentiam sit finita. Inter id enim quod est essentiæ finitæ et potentiæ finitæ, et id quod est potentiæ et essentiæ infinitæ, est id quod est essentiæ finitæ et potentiæ infinitæ. Et ita quoad intellectum animæ Christi dicitur, vel dicit Isidorus, quod Trinitas sibi soli nota est et homini assumpto. Et ita potest dici quod anima Christi capax est gratiæ totius Spiritus : quia non est simplex creatura, sed creatura divinitati unita.
Quidam tamen dicunt, quod est Spiritus infinitus extensive, et Spiritus infinitus secundum quantitatem discretam (ita quod utraque quantitas ad quantitatem virtutis referatur extensive) qui intensive infinitus est. Et dicunt quod hoc modo non capit anima Christi Spiritum nisi ad mensuram. Secundum autem numerum infinitus Spiritus est, qui in numero et specie donorum est infinitus. Et dicunt quod hoc modo anima Christi recipit Spiritum non ad mensuram : quia cum sint multæ divisiones Spiritus (sicut dicitur, I ad Corinth. XII, 4 et seq.) Christus non recepit Spiritum ad unum, sed ad omnia dona et opera Spiritus.
Sancti exponunt istud plane dicentes, quia non dat Deus Pater Filio Spiritum ad mensuram aliorum sanctorum, sed abundantius : ac si diceret : Ego vel mei similes recepimus Spiritum ad quædam, sicut ego ad præcursoris officium : ipse autem non ad mensuram nostram, sed in copia et abundantia unigeniti sui recepit : et ideo sibi est adhærendum. Isa. XI, 2 et 3 : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit [150] eum spiritus timoris Domini. Item, Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Et in Evangelio Nazaræorum : « Baptizato Domino, descendit fons omnis Spiritus in eum. » Eccle. I, 7 : Omnia flumina intrant in mare, etc.
Et hujus assignat causam :
« Pater diligit Filium : »
Et ipsa dilectione cum omnibus donis dat ei Spiritum, et diligit eum sicut semetipsum : et tantum sicut seipsum. Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus. Proverb. XXXI, 2 : Dilecte uteri mei, dilecte votorum meum.
« Et » ideo, « omnia dedit in manu ejus, » hoc est, in potestate ejus, et subjecit ei omnia : ut tantus esset Filius, quantus vit est Pater. Ad Philip. II, 9 : Donam illi nomen, quod est super omne nomen. Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Item, ibidem, ℣℣. 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
« Qui credit in Filium, »
Merito fidei formatæ, et dilectionis quæ per fidem operatur, et tendit in eum, « habet, » nunc in spe et in causa, et tandem in re et in effectu, « vitam æternam, » de qua jam dictum est. Eccle. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Habacuc, II, 4, et ad Roman. I, 17 : Justus ex fide vivit. Joan. XI, 26 : Qui credit in me, non morietur in æternum.
Et per oppositum : « Qui autem incredulus est Filio, » ita quod per fidem non tendit in ipsum, qui est vita et lux hominum. Joan. I, 4 : Vita erat lux hominum.
« Non videbit vitam : » quia videre vitam per intellectum, est vivere. Isa. XXVI, 10 : « Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. » Et est translatio Septuaginta 142.
SED CONTRA : Psal. CXI, 10 : Peccator videbit et irascetur. SOLUTIO. Loquitur hic de visione affectiva pascente, sicut supra dictum est. Dictum autem Psalmistæ intelligitur de visione simplici, secundum quam mali vident modo gloriam Dei ut magis confundantur et torqueantur. Unde dicit : Dentibus suis fremet et tabescet. Isa. XXVI, 11 : Videant, et confundantur zelantes populi : et ignis hostes tuos devoret ?
« Sed ira Dei, »
Id est, peccatum quod est iræ Dei causa. Vel, « Ira Dei, » hoc est, vindicta Dei, « manet, » et fundatur « super eum, » premens eum tamquam pondus. Deuter. XXXII, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Proverb. VI, 34 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictæ. Et sic cautos reddit discipulos, ne æmulatione aliqua moveantur contra ipsum : quia iræ Dei omnes tales subjacebunt. Isa. II, 22 : Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. Deuter. XXXII, 35, secundum Septuaginta : « Mihi vindicta, et ego retribuam 143. »
Sic ergo præcellentia Christi super omnes est ostensa.
Caput IV
[151] Jesus cum muliere Samaritana loquitur de aqua viva, et adorando Deo in spiritu, manifestans ei se esse Messiam promissum : et discipulis dicit se cibum habere, quem illi nesciunt, nempe Patris obedientiam : de messe et metente ac seminante : multi Samaritanorum credunt in eum : filium reguli sanitati restituit.
Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt pharisei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes144
(Quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
Reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
Oportebat autem eum transire per Samariam.
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph, filio suo145.
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent.
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim consuetunt Judæi Samaritanis.
Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vitam.
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam?
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum :
Quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir : hoc vere dixisti. [152]
Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet146.
Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
Vos adoratis quod nescitis147 : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Spiritus est Deus148 : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
Et continuo venerunt discipuli ejus : et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris, aut quid loqueris cum ea?
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus?
Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum.
Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare?
Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem149.
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.
In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet150.
Cum ergo venisset in Galilæam151, [153] exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum152. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
Dicit ad eum regulus : Domine, descende prius quam moriatur filius meus.
Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus vive-ret.
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota.
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
In Caput IV Joannis — Enarratio
« Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes.
Quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus.
Reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. »
In hac parte, secundum superius datum divisionem, post baptismi perfectionem, determinatur de gratia habita in aquis. Et patet ordo per se, quia omnis gratia in aquis significata, inchoationem habet a gratia baptismi in aquis percepta.
Dividitur tamen hæc pars in duas partes : in quarum prima tangit occasionem, qua ad hanc doctrinam est deventum : in secunda autem tangit doctrinam ipsam, ibi, ℣. 7 : « Venit mulier. »
In prima harum tangit duo : quorum primum est descriptio loci, in quo facta est doctrina : secundum autem descriptio temporis doctrinæ ejusdem, ibi, ℣. 6 in fine : « Hora erat quasi sexta. »
Tangit autem tria circa primum, scilicet, qualiter locum in quo fuit in præcedenti doctrina reliquit : secundo, quo ire disponit, ibi, ℣. 3 in fine : « Et abiit iterum, etc. » Tertio, qualiter in transitu medio ad locum hujus doctrinæ pervenit, ibi, ℣. 4 : « Oportebat autem eum, etc. »
Circa primum autem dicit duo, scilicet, causam livoris et invidiæ excitatæ contra ipsum, propter quam locum relinquere expediebat, et ejusdem livoris temperamentum si rationem admitteret invidia, ibi, ℣. 2 : « Quamquam Jesus. »
Dicit ergo duplicem livoris causam, dicens : [154]
« Ut ergo cognovit, » quia quod cognovit per præscientiam propter instructionem hominum, voluit etiam cognoscere per famam : ut discipuli discerent non moveri propter secretam cordis scientiam contra aliquem, nisi constaret etiam per exteriorem famam. Genes. XVIII, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.
« Quia audierunt Pharisæi. » Et videtur quod audierunt a discipulis Joannis, quia dixerunt ad eum, Joan. iii, 26 : Omnes veniunt ad eum. Discipulorum enim Joannis quidam etiam fuerunt discipuli Pharisæorum. Joan. xii, 19 : Videtis quia nihil proficimus : ecce mundus totus post eum abiit.
Et hoc est : « Quod Jesus plures discipulos facit. » Eccli. li, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
« Quam Joannes, » Supra, iii, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.
« Et baptizat. »
Hæc est secunda causa contra Jesum. Baptizabat autem, quoniam auctoritate sua et nomine baptismus fiebat. Præter hoc etiam interius lavabat in omnibus, qui exterius baptizabantur in nomine ejus. Joan. i, 33 : Hic est qui baptizat. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari. I ad Corinth. x, 2 : Omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, hoc est, in legislatore : et in spiritu, qui per nubem significatur : et in mari, hoc est, in Christi passionis amaritudine. Quando ergo hoc auditum fuit, quod sic per baptismum Christi discipuli multiplicabantur, excitata est contra Christum invidia Pharisæorum et Judæorum. Eccle. iv, 4 : Contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi. Proverb. xiv, 30 : Putredo ossium invidia.
Sed quæritur, quare potius invidia movebantur contra Christum, quam contra Joannem, qui etiam baptizabat et multos discipulos faciebat. Sed ad hoc dicendum, quod hoc fuit ideo, quia baptismus ipsius dabatur nomine suo, hoc est, Christi : et ideo sibi gloria per hoc dabatur. Baptismus autem Joannis dabatur in nomine alterius : et ideo gloria illius ad Christum etiam referebatur. Et ex hoc illi timebant minui gloriam propriam, et sic undique Christus invidis patebat. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Quia nisi suam gloriam minui putarent, numquam Christo inviderent. Et sic parvuli erant in corde.
« Quamquam Jesus non baptizaret, »
Per seipsum exteriori unctione corporum, « sed discipuli ejus, » et hoc fuit, ut livorem Pharisæorum et Judæorum temperaret. Et aliis de causis quæ supra dictæ sunt. I ad Corinth. ix, 12 : Omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Per contrarium hujusmodi dicitur de filiis Heli, I Regum, ii, 17 : Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia retrahebant homines a sacrificio Domini. Unde nobis hic Dominus dat exemplum abstinendi etiam a licitis propter scandalum, et ne homines contra verbum Dei excitemus. I ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate153.
« Reliquit Judæam, »
Non quidem timens, sed quatuor de causis tunc Judæam reliquit : quarum [155] una est, ne eos contra se excitaret sive exasperaret, ita quod amplius verbum non reciperent : et ideo declinavit domus melioris animi fierent. Ezechiel. ii, 3 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quoniam domus exasperans est. Secunda causa est, ut etiam Evangelium aliis prædicaret : quia ad hoc missus fuerat. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. Tertia causa est, quod quando grex non quæritur, nobis rabiem hominum declinandi formam daret. Matth. X, 23 : Quum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam. Et ideo Paulus Damasci se submittere in sporta per murum permisit, ut furorem præpositi Damasci declinaret154. Quarta causa est, ut verbi Dei transitum ad Gentes a Judæis præfiguraret, et ex hoc discipulos quid quandoque facturi essent instrueret. Act. xiii, 46 : Constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Istis ergo de causis reliquit Judæam.
« Et abiit iterum in Galilæam, »
Hoc est, in Galilæam ire disposuit et illam inchoavit : quia de Galilæa plures fuerunt de discipulis ejus. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? Quia ibi initia suæ prædicationis inceperat, voluit visitare et consolari et confirmare eos quos per verbum Dei attraxerat. Act. xv, 36 : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. Hinc est quod redarguitur malus prælatus, qui non pastor pascens, sed idolum est. Job, xxxix, 16 : Duratur ad filios suos (struthio), quasi non sint sui.
Et supra, ℣℣. 14 et 15 : Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ? Obliviscitur quod pes conculcet ea, etc. Sic ergo abire iterum incipit in Galilæam.
« Oportebat autem eum transire per mediam Samariam. 4.
Hoc est tertium, scilicet, qualiter in transitu venit ad locum hujus doctrinæ.
Dicit autem hic quinque : quorum primum est per Samariam in Galilæam opportunus transitus : secundum autem est per nomen civitatis descriptus hujus doctrinæ locus : tertium est Patriarchæ antiqui ad idem præcedens typus : quartum autem est ex loco doctrinæ accipiens modus : quintum vero ex actibus Domini et passionibus ad docendum acceptus recubitus.
Dicit ergo : « Oportebat autem eum, » scilicet Jesum, quia directe venientibus de Judæa in Galilæam Samaria interjacebat, et hoc est : « Transire per mediam Samariam ». Et hoc dicit ne dubium oriatur Doctori : quia (sicut jam dictum est) scandalum Judæorum declinavit relinquendo Judæam.
Posset tunc aliquis quærere, Quare tunc scandalizandi occasionem præbebat eundo in Samariam, quibus Judæi non consuetunt, et propter quod etiam postea conturbati, Joan. viii, 48, dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ? Adhuc autem et alia ratione, quia, Matth. X, 5, præcepit suis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.
Posset ergo generari dubium, qualiter ad Samaritanos declinasset. Et ideo occurrit Evangelista dicens, quod ita fieri oportebat, quia ibat non ex intentione declinandi ad Samaritanos, sed oportebat [156] bat fieri transitum ex viæ dispositione. Quod autem ibi evangelizabat, et discipulis interdixerat, ideo fuit, quia se mulier ad illuminationes suas disposita præsentavit. Et sicut dicitur, 1 ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : ideo illi illuminationes negare non debuit, sicut nec beneficium negavit Syrophœnissæ155 : et similiter aliis qui vocabantur per mulierem, sed intentione communiter prædicandi Samaritanis et Gentibus modo non ivit, nec discipulos misit : sed post Resurrectionem et Ascensionem, quando indurato corde cæcitas in Judæis incepit, et verbum repulerunt.
Et hoc est quod dicit : « Oportebat, » non ex intentione, sed ex viæ necessitate, « eum transire per mediam Samariam, » in qua Gentiles habitabant. III Regum, XVI, 24, legitur, quod Amri, rex Israel, emit montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Somer, domini montis, Samariam. Et ideo vocata est civitas illa primo Somer, postea Samaria : et tota postea adjacens regio vocata est Samaria. Declinatio autem Domini ad gentem illam, sicut diximus, præfigurabat quod aliquando fides per verbum Apostolorum esset declinanda, sicut ante diximus. Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Et hoc optime competit : quia Samaria custodia interpretatur, quæ custodem mundi recepit quando ad semivivum curandum declinavit. Luc. X, 33 et 34 : Samaritanus quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
« Venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicit Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph, filio suo. »
Hic tangitur secundum, scilicet, per nomen civitatis Samariæ descriptus doctrinæ locus.
« Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar. » Ut dicit Hieronymus, Sichar secundum Septuaginta corrupte dicitur, a nomine vero Sichem vocatur, ubi (sicut dicitur, Genes. XXXIV, 1 et seq.) filii Jacob Sichimitas occiderunt in ultionem stupri sororis suæ, et conclusio interpretatur : quia ibi Sichimitæ conclusi fuerunt, et ibi etiam in gladio spiritus, qui est verbum Dei, incestus mulieris Samaritanæ fuit a Domino reseratus. Hoc ergo præsagio civitas nomen accepit.
Et hoc est : « Venit ergo, » in transitu, « in civitatem Samariæ » quamdam, « quæ dicitur Sichar. » Ezechiel. VII, 23 : Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. Ad Roman. V, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.
« Juxta prædium, » hoc est, agrum, « quod, » scilicet « Jacob, » primo emit, et « dedit filio suo Joseph. » Genes. XXXIII, 19 et 20 : Emit partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Et hanc postea in Ægypto existens, in ægritudine mortis dedit filio suo Joseph, duplici labore possessam : quia et emit eam, et cum filii Hemor abstulissent eam propter interfectionem fratrum suorum, quam fecerunt Simeon et Levi propter interfectionem Sichimitarum, possedit eam jure belli, et in gladio, et arcu suo. Et hoc est quod dicitur, Genes. XLVIII, 22 : Do tibi partem unam extra fratres tuos, [157] quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
Et hoc est quod dicit : « Juxta prædium agri quod dedit Jacob » patriarcha « filio suo Joseph. » Et significat habitationem Gentium quam dedit summus Pater vero Joseph, scilicet Christo, ultra sortem Judæorum. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, etc. Item, LXXXI, 8 : Tu hæreditabis in omnibus gentibus.
« Erat autem ibi fons Jacob. »
Ecce quartum, ubi ex loco recipitur doctrinæ modus.
Dicit ergo : « Erat autem ibi fons Jacob, » hoc est, quem invenit Jacob. Genes. XXVI, 14 et 15 : Invidentes ei Patrestini, omnes puteos, quos foderan servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo. Et de talibus fontibus erat ibi aliquis qui significabat fontem doctrinæ aquæ vivæ futuræ ibidem.
Mystice autem significat fons iste quadruplicem fontem, fundentem scilicet aquam munditiæ, aquam sapientiæ, aquam gratiæ, et aquam vitæ æternæ. Sicut et fons paradisi dividitur in quatuor capita 156. De aqua munditiæ, Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De fonte hujus aquæ dicitur, Zachar. xiii, 1 : Erit fons patens domui Jacob, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ, hoc est, in dilutionem actualis in peccatore, et menstruatæ in naturali sive originali peccato. De aqua sapientiæ dicitur, Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potavit illum. Hæc aqua funditur de fonte doctrinæ, de quo, Proverb. v, 16, dicitur : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. De aqua gratiæ, Joan. vii, 38 :
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. De fonte autem fundente has aquas, hoc est, Christo, Joan. iv, 14 : Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. De aqua vitæ dicitur, Ezechiel, XLVII, 9 : Omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, scilicet aquæ, vivet. De fonte istius aquæ dicitur in Psalmo xxxv, 10 : Quoniam apud te est fons vitæ. Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum.
Quia ergo talis aqua munditiæ, sapientiæ, gratiæ, et vitæ spiritualiter in illo loco profundi debuit : propter hoc congruus locus doctrinæ Christi, locus ubi fons erat secundum dispositionem loci fuit. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hi fontes omnes fluunt ad loca et corda humilia. Psal. CIII, 10 : Qui emittis fontes in convallibus. Ptolomæus Philosophus in Almagesti proverbiis : « Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior : sicut lacunæ profundiores plures recipiunt aquas. »
Hoc autem est quod dicitur : « Erat autem ibi fons Jacob, » scilicet Patriarchæ.
« Jesus ergo, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta. »
Tangitur hic quintum, ex actibus et passionibus acceptus recubitus ad docendum. Si enim transivisset, non docuisset : sed quia recubuit, ideo docuit.
Dicit ergo : « Jesus ergo, fatigatus ex itinere. » Non enim vectura utebatur, sed pedibus incedebat ne gravis esset his ad quos declinabat. Unde Chrysostomus : « Mollem semper abjiciens vitam, laboriosam et constrictam indu[158]cens, non subjugalibus utitur, sed ita incedit ut fatigetur ex itinere, erudiens operatione per se esse et non superfluum petere. Ita enim vult nos a superfluis alienos esse, ut et ipsorum necessario-rum multa abscidamus. »
« Ex itinere » autem dicit, ut veram in se demonstret humanitatem. Augustinus : « Non frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur. Non frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo præsentem firmamur. Suscepit enim omnia quæ infirmitatis nostræ sunt absque peccato, ut nos a peccato liberaret. Invenimus enim in Scriptura aliquando fortem, aliquando infirmum. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut esses quod non eras, infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. »
« Sic » ergo fatigatus ex itinere, « se-debat, » ad quiescendum, qui dum fatigaretur viator fuit. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum, scilicet, ut quiescas ? Chrysostomus : « Non in throno, non in plumario : sed ut contingat super terram. »
« Super fontem, » quia ex frigiditate aquæ locus erat frigidus contra itineris æstum, ex humore erat amœnus ad reficiendam lassitudinem, et ex fusione aquæ et doctrinæ abundantia erat congruus, ut prædictum est. Semper enim in laboribus fuit, et recreatione aliquantula indigebat. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem, humiliatus sum, et conturbatus. Et ideo maxime propter mysterium resedit super fontem : quia et ipse fons erat, ut diximus. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbæ super rivos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.
Sic ergo determinata est pars prima, in qua accipitur opportunitas ad hanc doctrinam veniendi.
Et additur de tempore :
« Hora autem erat quasi sexta, »
Hoc est, meridies, quando sol in summo cœli consistit, et undique per cardines orbis lumen suum diffundit, et maximi caloris existit. Quod etiam congruit, quando sol justitiæ Christus Deus noster lumen suum etiam ad gentes diffundit. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen est meum in Gentibus. Et quando calorem suæ charitatis ad omnes expandit. Eccli. xliii, 3 : In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? Vel, sexta hora significat sextam ætatem mundi, in qua venit Christus in mundum, ut ipsum et maxime gentilem populum reformaret. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, scilicet Dominus, et in septima non tanget te malum. Quia septima est quiescentium, octava resurgentium.
Hoc est ergo quod dicit.
« Venit autem mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. »
Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent. »
Hic incipit doctrina de gratia significata in aquis.
Et habet duas partes : in quarum prima tota et perfecta ponitur doctrina. In secunda autem parte illius doctrinæ ostenditur communicatio et derivatio ad alios, sicut et aqua derivatur. Et hæc incipit, ibi, ℣. 28 : « Reliquit hydriam suam mulier. » Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima docet gratiam in aquæ mysterio significatam : in secunda docet hanc gratiam aperte declaratam, ibi, ℣. 19 : Dicit ei mulier : « Domine, video quia propheta es tu. » [159]
Adhuc autem prima per tria subdividitur : in quorum primo per aquæ similitudinem instruendi sumit occasionem : in secundo, a beneficii promissione, mulieris instruendæ allicit voluntatem, ibi, ℣. 10 : « Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, etc. » In tertio, a revelatione secretorum, doctrinæ suæ ostendit veritatem et auctoritatem, ibi, ℣. 16 : « Dicit ei Jesus : Voca virum tuum. »
In prima harum quatuor sunt paragraphi : in quorum primo continetur de mulieris adventu in locum instructionis : in secundo, petitio Christi, ut habeatur locus instructorii sermonis : in tertio, absentia discipulorum, propter familiaritatem collocutionis : in quarto, quæstio mulieris, ut instruatur per solutionem suæ dubitationis.
Dicit ergo :
« Venit mulier. » Bene mulier, quia subactione sex virorum emollita fuerat : sed modo castitatis amatori præsentata. Isa. XLVII, 1 : Ultra non vocaberis mollis et tenera.
« De Samaria. » Qui quidem gentiles erant et idola colebant, et tamen cum hoc legem Moysi habebant. III Regum, xviii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Legitur autem de Gentibus his, IV Regum, xvii et xviii, quod licet sacerdotes Domini habuerint, et legem receperint, tamen mandata Dei non custodierunt, sed idola coluerunt juxta consuetudinem Gentis uniuscujusque : quia Gentes illas in Samariam transtulit rex Assyriorum Salmanasar. Et de illis fuit mulier ista, et primitiæ conversionis eorum. Et hoc est quod dicit : « De Samaria, » quia fuit de civitate ibi prope sita, quæ fuit civitas Samariæ.
Hæc mulier venit ad fontem « haurire aquam. » Litteraliter propter defectum corporalem, sed in mysterio hoc ordinavit Spiritus sanctus propter defectum spiritualis doctrinæ et gratiæ. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. I ad Corinth. x, 4 : Bibebant de spirituali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus.
« Dicit ei Jesus. »
Ecce Domini petitio ut habeatur locus instructorii sermonis.
« Da mihi bibere : » quia fatigatus ex itinere sitivit. Isa. XXVIII, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Tamen plus sitivit salutem fœminæ quam potum aquæ. Matth. XXV, 42 : Sitivi, et non dedistis mihi potum. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.
« Discipuli enim ejus abierant. »
Tertium est, in quo notatur familiaritas collocutionis, et hoc est : « Discipuli enim, » in quorum præsentia de peccatis occultis nihil esset locutus : sicut confessor peccatorum quæ scit coram aliis revelare non debet. Adhuc autem dicit hoc, ut secundum litteram sciatur quod ab alio quam a fœmina aquam petere non poterat : quia nullus aderat minister aquæ illius : quia discipuli ejus qui tunc esse poterant, « abierant » ab ipso « in civitatem » Sichar, « ut cibos emerent. »
Sed tunc quæritur, Qualiter ad istos divertebant, cum Judæi Samaritanis non coutantur ? Ad hoc dicendum quod manducando et bibendo non coutebantur eis, sicut nec modo faciunt cum Christianis vel Saracenis : sed emendo vel vendendo quosdam cibos coutebantur et tunc sicut et nunc. II ad Corinth. vi, 14 : Quæ participatio justitiæ cum iniquitate ? Et ideo secundum Chrysostomum, reddit rationem ejus, quod Dominus sedit super fontem extra civitatem, et non intravit in civitatem comesturus cum eis.
Adhuc autem quæritur, Qualiter cum pauper esset Dominus, habuit unde cibos emeret ? cum dicat, Luc. IX, 58 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Ad hoc dicendum, quod Dominus non habuit [160] proprium locum vel domum : sed ab amicis providebatur ei de viatico, quando transivit per loca in quibus non recipiebatur hospitio : et habebat loculos in quibus hujusmodi expensa portabatur. Nec hoc contrariatur ei quod non habebat ubi caput reclinaret : quia hoc de immobilibus intelligitur.
Si autem quæritur, Quare non mendicabant discipuli ? Dicendum, quod apud illos non fuisset datum mendicantibus : eo quod erant dispari cultu. Unde, Luc. IX, 52 et 53 : Euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem, et Samaritani non adorabant in Jerusalem. Hac ergo de causa abierunt a Domino ut cibos emerent.
Quæritur autem, Quare omnes discipuli abierunt, Dominum solum relinquentes ? hoc enim non erat reverentiæ quam debebant Christo. Ad hoc dicendum, quod probabile est, quod per Samariam paucos, et non nisi familiarissimos secum duxerit, et hos pro cibo simul ire oportebat. Ex dispensatione tamen divinæ sapientiæ factum est hoc, ut de secretis Christus alloqui mulierem posset.
Hoc est ergo quod dicit.
- « Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? Non enim consuetunt Judæi Samaritanis. »
Hoc est quartum : quæstio scilicet mulieris, ut instruat per suæ quæstionis solutionem.
Et dicit duo : quæstionem, et quæstionis rationem.
Quæstionem ponit sic : « Quomodo tu, Judæus cum sis. » Hoc enim cognovit ex habitu quo Judæi distinguebantur a Gentibus, ut dicit Glossa. Osee, iv, 17 et 18 :
Dimitte eum : Separatum est convivium eorum. In omnibus enim differentiam habebant. Et hoc acceperunt ex hoc quod, Exod. xi, 7, dixit Dominus : Sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel. Ideo etiam in nullo aliis similes esse volebant.
« Bibere a me » haustam aquam, et sic per me immundam tua reputatione factam. « Poscis ? » I Corinth. v, 11 : Cum ejusmodi nec cibum sumere.
« Quæ sum mulier Samaritana. » Et ideo quod tango tua reputatione fit immundum. Dicit Chrysostomus, quod mulier hæc nescivit quod Christus de hujusmodi traditionibus ullam penitus vim faciebat. Matth. XV, 20 : Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem. Et, ibidem, xv, 11 : Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, etc.
« Non enim consuetunt, etc. »
Ratio est quæstionis mulieris. « Non enim consuetunt Judæi Samaritanis. » Et hoc non est propter legem, sed propter Judæorum traditiones ab antiquis observatas. Genes. XLII, 32 : Illicitum est Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium.
- « Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. »
Hic incipit allicere affectum mulieris ad doctrinam salutis ex beneficii promissione.
Continet autem hæc pars tria. Primo enim aperit beneficium : secundo, mulieris de tanto beneficio solvit dubium : tertio, ad beneficium obtinendum mulier plenum adhibet consensum. [161]
Dicit ergo : « Si scires, » illustratione Spiritus scientiæ, « donum Dei, » in aquis significatum. Et hoc donum est (in quo omnia donantur) ipse Spiritus sanctus. Act. II, 38 : Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus sancti.
Si hoc, inquam, scires, « et » scires « quis est, » in persona, « qui dicit tibi, » dispensative loquendo : « Da mihi bibere, » hoc est, quantæ potestatis et quantæ gratiæ est. Malach. III, 2 : Quis stabit ad videndum eum ? ille enim est qui omnium sitim reficit. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
« Tu forsitan, etc. »
Hoc non dubitando est dictum : sed propter liberi arbitrii mobilitatem in muliere, quod Deus in nullo cogit. Quia, sicut dicit Damascenus, non cogit vitium, nec expellit virtutem. Quia coacta servitia non sunt grata, ut dicit Gregorius.
« Petisses ab eo, » qui dat omnibus affluenter, et non improperat157. Luc. XI, 9 : Petite, et dabitur vobis.
« Et dedisset, » gratis, « tibi aquam vivam, » hoc est, effectum vitæ in te facientem. Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, venite, et bibite cum lætitia. Et est littera Septuaginta158.
Aqua autem viva secundum Augustinum, est non alia quam illa, quæ ubi oritur, excipitur. Alii tamen dicunt, quod aqua viva est quæ actum facit aquæ secundum impetum purificandi et infrigidandi. Mundare enim habet ex sinceritate humoris et subtilitate. Et ad illius similitudinem, gratia sive Spiritus, in intellectu et in affectu dicitur aqua viva : quia impetu sui amoris purificat, et concupiscentiam refrigerat, et sic vitam inducit spiritualem. Joan. VII, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ159.
Ecce qualiter promisit beneficium. Augustinus : « Petit bibere, et promittit bibere : eget quasi accepturus, et affluit quasi satiaturus. » Unde etiam tam donum quod promittit, quam donantem magnificat : ut melius alliciatur et provocet ad petitionis devotionem. Donum, inquam, cum dicit : « Si scires donum Dei, » hoc est, doni illius nobilitatem. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Donantem autem quando dicit : « Quis est qui dicit tibi. » Ille enim est dives in omnes qui invocant illum160. I ad Corinth. I, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, etc. Sic ergo erudiens et petit, et promittit, et allicit ex dignitate doni et dantis.
« Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : Unde ergo habes aquam vivam ? »
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
Sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. » [162]
Hic tangitur dubii certificatio ut magis avide donum requiratur.
Habet autem duos paragraphos : in quorum primo dubium mulieris exponitur : et in secundo determinatio dubii per Dominum adhibetur.
In dubio ipso tria continentur : quorum primum est ratio difficultatis habendi talem aquam qualem promittit : secundum, quod confidens in verbis ejus bene hanc quærit, et quia magnum est quod promittit : tertio, comparationem sui ad magnitudinem eorum qui præsentem dederunt, proponit.
« Dicit ei mulier, » carnalem de aqua habens intellectum : « Domine, » Jam hic mulier incipit elevari in reverentia ad loquentem. Quia cui primum dixit, tu, existimans plebeium humilem, hunc modo vocat Dominum, aliquid magnum aliis superpositum cernens in ipso. Joan. xiii, 13 : Vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Et ideo etiam dictis ejus, ut despiciens loquentem, non contradicit. Non enim dicit : Stultitia est quod loqueris, quia nihil est impræsentiarum unde aliam quam istam aquam habere possis, et istam etiam habere non poteris : et ideo stulte promittis. Sed reverenter ex promissione concipiens eum esse magnorum Dominum, statim surgit in reverentiam, dicens :
« Domine, neque in quo haurias habes. »
Quia in vasculis (ut dicit Chrysostomus) non consuetunt Judæi Samaritanis : et ideo scivit quod sua hydria non hauriret, hoc est, hydria mulieris : neque aliam Judæis licitam adesse vidit.
« Et puteus altus est. » Qui fons prius, idem vocatur hic puteus, sicut dicit Augustinus : quia omne quod fundit aquas est fons : sed putei nomen addit, quia puteus dicitur quando fossum est profunde in terram ad locum in quo funditur de terræ visceribus. Altum autem et profundum idem sunt. Sed profundum vocatur ab alto in imum respicienti : altum autem vocatur quando ab imo in altum respicitur. Sic ergo altus hic, profundus est. Et sic ad locum fusionis aquæ liber non patet aditus.
« Unde ergo habes aquam vivam ? »
Non negat eum habere, sed præsentibus detenta quærit, unde sit sibi facultas habendi aquam vivam promissam ? Domini autem intentio est de Spiritu loqui, et gratia ejus cujus hauritorium est Spiritus. Aqua autem viva est gratia purificans et refrigerans. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. De puteo autem dicitur, Numer. xxi, 18 : Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. Puteus enim ille est profunditas mysteriorum, qui fossus est per intellectum et studium legis et principum Prophetarum. In baculis, qui significant rectitudinem veritatis fidei et vitæ. Exod. xii, 11 : Tenentes baculos in manibus.
Aqua autem viva est quæ facit effectus vitæ, qui sunt facere germinare, sitim restringere, fœcundare. De primo dicitur, Osee, xiv, 6 : Ero quasi ros : Israel germinabit sicut lilium. De secundo, Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. De tertio, ibidem, Isa. xx. 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumquæ volui, et prosperabitur in his ad quæ mihi illud.
Sic ergo est aqua viva.
« Numquid tu, etc. »
Quasi diceret : Magni fuerunt qui no[163]bis hanc aquam dederunt et ad usus proprios adhibuerunt : etsi meliorem habuissent, usibus propriis adhibuissent. Et hoc est quod dicit : « Numquid tu major es patre nostro Jacob ? » Hæc enim Samaritana in hoc quod se in genus Jacob immiscet, signum facit quod promissiones Dei exspectabat, et gentilem ritum tamquam nihil ducebat. Multi enim ex filiis Israel Samaritanis erant conjuncti : et ex illis se descendisse significat (Jacob enim erat pater decem tribuum), quorum multi fuerunt cum Samaritanis, et commisti fuerunt cum illis : et ex his descendens gloriatur se patrem Jacob habuisse.
« Qui dedit nobis puteum, » tamquam posteritati suæ. Genes. XXVI, 14 et 15, legitur quod Abraham fodit puteos, et ob hoc invidentes ei Palæstini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo : sed postea sunt aperti, et sic missi per hæreditatem ad posteros.
« Et ipse ex eo bibit, » quod non fecisset si meliorem habuisset, « et filii ejus, » quibus libenter optimas aquas procurasset, « et pecora ejus. » Hoc autem totum spiritualiter intellexit Christus, I ad Corinth. x, 4 : Omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Numer. xx, 11 : Egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet, et jumenta. Psal. XXXV, 7 : Homines et jumenta salvabis, Domine. Homines quidem sunt rationabiliter viventes : jumenta autem bestiales, qui rudimenta fidei vix cognoscunt. Et hoc est quod illa ignorans, ad Christi dixit intellectum. Et hoc juravit Moyses, Numer. xx, 6 : Aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Hic enim fons a Patriarchis per Prophetas usque ad homines et jumenta derivatus est.
« Respondit Jesus et dixit ei, »
Solvendo quæstionem et reducens ad spiritualem intellectum. Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter intellecta, vita sunt.
« Omnis qui biberit ex aqua hac » sensibili, « sitiet iterum, » redeunte causa sitis : et ideo non est magnum hanc aquam dare, nec ego de illa intelligo. « Qui autem biberit ex aqua » Spiritus sancti, « quam ego dabo » credentibus, « non sitiet in æternum : » dummodo permaneat cum aqua quam ego dabo ei. Ideo dicitur, Jerem. ii, 18 : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Istæ enim aquæ humanæ consolationum temporalium, non sedant sitim desiderii humani : sed aquæ gratiæ spiritualis secundum intellectum et affectum, sedant animæ desiderium. Cantic. iv, 13 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Genes. II, 6 : Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terræ. Ista est enim aqua sancti Spiritus in donis ejus. Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potabit illum.
Sed contrarium illius videtur esse illud Ecclesiastici, xxiv, 29 : Qui bibunt me adhuc sitient. Psal. XLI, 3 : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum161. Ad hoc dicendum, quod est desiderium rei habitæ ut habeatur, et est desiderium rei habitæ ut plus habeatur, et est desiderium rei habitæ ut continuetur : et quodlibet illorum desideriorum vocatur sitis. Et quod dicitur, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient, intelligitur de secundo et tertio desiderio, et non de primo. Et quantum ad primum loquitur hic.
Et ideo sequitur : [164]
« Sed aqua quam ego dabo ei, »
Spiritualis gratia Spiritus sancti, « fiet in eo, » quia Spiritus sanctus habitabit in eo, qui est « fons aquæ » talis « saliens, » et ideo viva : saliens enim aqua viva est : « in vitam æternam. » Quia sicut dicit Chrysostomus : « Cum Spiritus sanctus in cor hominis intraverit, omni fonte magis manat. » Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, ... et in aquas plurimas redundavit. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei.
- « Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »
Hic jam tangit a muliere in donum Dei (quamvis non intellectum) elicitum consensum.
Et hoc est quod dicit : « Domine. » Adhuc permanet in confessione Domini vocans eum Dominum. Psal. VIII, 2 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
« Da mihi hanc aquam. » Quamvis quid sit non intelligam, tamen jam profeci ut credam magnum aliquid esse, et in tua potestate constitutam : et ideo peto, « da mihi hanc aquam. » Hæc enim fluit de fonte aquæ vivæ, quam multi male dereliquerunt, et aquam voluptatis mundanæ quærunt. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Voluptas enim refrigerii carnalis, cisterna est multis distributionibus dissipata. Sic etiam ut aquas insipidæ consolationis ad declarationem non diu contineat : et hydria cordis hauriens has aquas, sæpe doloribus et angustiis constringatur. Eccle. xii, 6 : Conteratur hydria super fontem. Quia sicut dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Hæc autem sapiens mulier (quamvis non plenarie intellectam aquam sapientiæ et gratiæ divinæ consideret) sperat in ea, et sitim exstinguere, et a laboribus inutilibus hujus mundi liberari.
Et hoc est quod dicit :
« Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »
Unde, Augustinus : « Ad laborem necessitas cogebat, et laborem infirmitas recusabat. » Utinam audiret illud Matthæi, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Scivit enim hæc mulier et experta fuerat, quod cupiditas facultatum, concupiscentia deliciarum, et ambitio honorum numquam satiantur : sed semper cum labore haurire oportet. Et de cupiditate quidem, Eccli. xiv, 9 : Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis. Osee, iv, 10 : Comedent, et non saturabuntur. De concupiscentia deliciarum dicitur, Michææ, vi, 14 : Tu comedes, et non saturaberis. De ambitione autem honoris dicitur, Proverb. xiii, 25 : Venter impiorum insaturabilis. De hujusmodi dicit Augustinus : « Aqua in puteo, voluptas est sæculi in profunditate tenebrosa. Hanc hauriunt homines hydria cupiditatis. Nisi enim præhauserit cupiditatem, non potest pervenire ad voluptatem. » Et ideo hæc mulier fugere nititur hanc aquam.
Hæc aqua hauritur de quatuor fontibus, scilicet, immunditiæ, imitationis perversæ, curiositatis vanæ, damnationis æternæ. Fons immunditiæ, concupiscentia carnalis est : de quo habetur, Levit. xx, 18 : Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi mei. Mulier ista immunda in sanguine, est concupiscentia carnalis in fervore sanguinis posita. De fonte [165] imitationis perversæ dicitur, Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. Justus quippe cadit coram impio, quando ad exemplum ejus pervertitur. De fonte curiositatis vanæ dicitur, Eccli. xxvi, 15 : Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet. Quia curiosus singula ad se pertinentia quærit explorare. De fonte damnationis æternæ dicitur, Apocal. viii, 10 et 11 : Et cecidit de cœlo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Et nomen stellæ dicitur Absinthium : et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. Hic fons potat superbos, et immundos, et iracundos : quia hæc vitia sunt damnatorum in inferno, quibus et hic in culpa et in futuro in pœna potantur. Non est ergo mirum si mulier hæc tormentum quærit fugere hujus sitis, et causatur laborem hauritionis, quærens per aquam Christi solvi ab utroque.
Et hoc est quod dicit : « Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »
- « Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia Non habeo virum.
18 Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. »
Hic incipit eam ad fidem manuducere per revelationem secretorum, quæ nemo poterat scire nisi per spiritum divinum.
Dividitur hæc pars in duas partes : in quarum prima continetur mulieris ad fidem instructio : et in secunda, discipulorum instruendorum admiratio, ibi, 17.
27 : « Et continuo venerunt discipuli. »
Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima per revelationem secretorum se prophetalem spiritum habere mulieri ostendit : in secunda, per ordinationem veri cultus se ostendit legislatorem, ibi, 19 : « Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. » In tertia, manifeste se Christum esse declarat, ibi, 25 : « Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit. »
In prima tria continentur, scilicet, per revelationem secretorum ad fidem excitatio mulieris, per verecundiam secreti revelati palliatio, et mulieris turpitudinem palliantis blanda reprehensio.
Dicit ergo : « Dicit ei Jesus, » altius eam ad fidem erigens : jam enim Dominum est confessa : « Voca virum tuum. » Quod Chrysostomus de viro materiali hic exponit, dicens quod virum suum qui ea abutebatur vocat, qui alteri mulieri legitimæ fuit conjunctus : tamen in facie hominum sibi cohabitabat, et tamquam vir suus habebatur : quamvis mulier sibi conscia esset, quod ille vir suus esse non posset. Et de hoc loquens dicit : « Voca virum tuum, » hoc est, qui pro viro tuo habetur ab hominibus. Quia per illum discere debes : et mandata divina per illum ad te debent devenire. Qui quamvis in conscientia tua et coram Deo non sit vir tuus, tamen in facie Ecclesiæ pro viro habetur : et judicium Ecclesiæ est approbandum et honorandum, quamvis aliquando Ecclesia ut homo decipiatur. 1 ad Timoth. ii, 11 et 12 : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum. 1 ad Corinth. xiv, 34 et 35 : Mulieres in ecclesiis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit162. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.
Augustinus autem aliter exponit, dicens quod cum sciret eam virum non ha[166]bere, non poterat de viro materiali intelligere : sed de rationis superiori parte intelligit, quæ consulendis superioribus inhærescit : ut ad illius consilium vitam ordinet et emendet. Sunt autem hæc verba Augustini : « Vade, voca virum tuum. Tu, sensualis, voca virum, rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis. Hunc ego lux et caput illuminabo. Quasi diceret : Hæc quæ dico, non carnaliter (ut tu animalis facis), sed spiritualiter sunt intelligenda, et ductu rationis sunt accipienda. Et ideo para mihi intellectum, et veni intelligendo adhuc spiritualia quæ dico. » Hæc sunt verba Augustini. Et secundum hoc mulier est inferior portio rationis, quam hæc mulier ad luxuriam retulerat sensualitatis : et verum intellectum, hoc est, rationis superiorem partem dimiserat, et libidini sensualitatis se totam commiserat. Et hoc in ea scire non poterat ignotus sibi Dominus nisi per conscientiam secretorum. Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes, Deus. Isa. XLVI, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor. I ad Corinth. xi, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi Deus.
« Et veni huc, » ad illuminationes vel per virum, vel per intellectum accipendas. Isaie, xxi, 11 : Si quæritis, quærite : convertimini, venite. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.
« Respondit mulier, et dixit, »
Crimen suum palliando. Et hoc ad utrumque sensum refertur. Genes. III, 7 : Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, quibus suam tegerent nuditatem. Psal. CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.
« Non habeo virum. » Secundum expositionem Augustini planum est. Secundum autem expositionem Chrysostomi, palliatio est turpitudinis. Tamen verum dicit. Jerem. ii, 25 : Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Osee, ii, 2 : Ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus.
« Dicit ei Jesus. »
Ecce blanda correptio. Ubi dictum in aliquo sensu bene dictum esse ostenditur, et tunc correptio adhibetur : et iterum ad blandimentum sermonis reditur, et in quo rectum sit dictum ostenditur : et tamen veritatis correptio et ostensio non tacetur. Ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Similiter fecit Apostolus, I ad Corinth. xi, 1 : Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. Et post illam laudem, statim adhibet reprehensionem qualiter mulieres orabant capite non velato. Item, ibidem, ℣. 22 : Laudo vos ? in hoc non laudo : formam dans in hoc ut Prælati non aspere reprehendant, et in reprehendendo laudent quæ sunt commendanda. Luc. X, 34 : Infundens oleum et vinum : quia mansuetudine et benevolentia lenivit ungens, quem vino asperitatis reprehendit lavans.
« Bene dixisti, quia non habeo virum. »
Nemo enim in toto est malus, neque aliquis est in toto corruptus. Jerem. xxx, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Vagabunda enim fuerat mulier hæc.
« Quinque enim viros habuisti. » Secundum Chrysostomum, quinque abusi fuerant ea. Jerem. iii, 1 : Fornicata es cum amatoribus multis : tamen reverti ad me, et ego suscipiam te. Osee, ii, 5 : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, etc.
« Et nunc quem habes, » hoc est, quem in facie hominum habere videris, « non [167] est tuus vir. » Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere eam.
Secundum expositionem Augustini, secundum quam mulier est inferior pars rationis quæ non habet virum regentem, quando non convertitur ad intellectum, qui superioribus contemplandis et consulendis inhærescit : hæc mulier quinque viros habet, quia quinque sensuum delectabilibus inhæret per abusum. Et ideo etiam sub alia metaphora significatur, Lucæ, xiv, 19, per quinque juga boum : quia rationis inferior pars sicut bos fit jumentina, et alligato jugo arat et lascivit ad modum luxuriantis vitis, sicut dicitur, Judicum, xiv, 18 : Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
Primus autem vir secundum hæc, est primus sensus, qui est vanitas visus in jocis et ludicris incontinentiam inducentibus, et spectaculis. Eccli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur.
Secundus autem vir est auditus turpium verborum. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Unde de fornicaria muliere dicitur, Proverb. vii, 21 : Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum pertraxit eum.
Tertius vir est olfactus incendium præbens ad libidinem : ideo in malis mulieribus olfactoriola reprehenduntur 163. Proverb. vii, 17 et 18 : Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Lascivientes enim mulieres fragrantiam sibi uberum excitant, ut quando prope viros sunt, ipsis odoribus ad libidinem provocentur.
Quartus vir est gustus, cujus ventri subnexa sunt genitalia. Quia, sicut dicit Hieronymus : « Venter mero æstuans, facile despumat in luxuriam. » Hieronymus : « Non Ætnæi ignes, nec Vulcanei montes ita æstuant, sicut juveniles medullæ, vino et dapibus inflammatæ. » Hinc est quod dicit Gregorius, quod sicut dicitur, Jeremiæ, lii, 12 et 13 : Venit Nabuzardam, princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem, et incendit templum Domini, quod est castum corpus : quia ignis libidinis ex calidis escis et potibus castitatem destruit. Unde, Amos, vi, 4 et seq., tres de istis sensibus fornicantibus in unum conjunguntur. Dicit enim sic : Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putabant se habere vasa cantici : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti. Quasi diceret : Quod in strato lascivitis causa est, quia libidinem per delicatos cibos et potus, et organicas melodias, et odores unguentorum in vobis fovetis.
Quintus vir fornicans est tactus, in cujus delectatione ipsius fornicationis delectabile consistit. Ezechiel. xvi, 25 et 26 : Divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas : et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
Isti sunt quinque viri quibus in delectationem carnis abusa est mulier. Nunc autem quem habet et qui non est suus vir, est error vel hæresis in credendis : qui vir non est vir animæ rationalis, cui, sicut dicunt Boetius et Damascenus, notitia veri et boni naturaliter inserta est. Hoc autem viro seducitur et abducitur ne redeat ad lumen veritatis. I Regum, xxv, 25 : Quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo. Isti ergo sunt viri quibus hæc mulier est abusa secundum Augustini opinionem.
Et hoc est quod dicit : [168]
« Hoc vere dixisti. »
Veritas enim cummendanda est in confessione. Ad Ephes. iv, 23 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.
- « Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt : et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. »
Hic tangitur altior profectus mulieris : quia quem primo quemlibet de populo Judæorum, et postea Dominum vocaverat, modo prophetam, quasi conscium secretorum cordium confitetur : et Christus ei per ordinationem cultus se ostendit legislatorem.
Unde hæc particula habet tres paragraphos : in quorum primo ponitur de cultu quæstio mulieris : in secundo, de cultu ponitur solutio Domini : et in tertio, causa redditur solutionis.
Dicit ergo : « Domine, video. » Tria dicit : confessionem quæstionis, causam, et quæstionem.
Confessio est quod dicit : « Domine, video. » Hoc enim vidit per secretorum revelationem. « Ut video », hoc est, ut signo conjicio, quia tu scis secreta hominum. Scivit enim quod prophetæ secreta hominum etiam absentium per spiritum Dei cognoverunt. IV Regum, v, 26 : Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Et, I Regum, ix, 15 : Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis.
« Propheta es tu, » hoc est, per Spiritum divinum conscius secretorum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Joan. vi, 14 : Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
« Patres nostri, etc. »
Ecce quæstionis fundamentum : quia patres nostri Patriarchæ, qui tantæ fuerunt auctoritatis quod facta eorum merito posteris deberent esse in exemplum, « in monte hoc, » hoc est, in montibus excelsis, et in hoc monte multi eorum « adoraverunt, » sicut Abraham, Genes. XXII, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Exod. xxiv, 12 : Ascende ad me in montem, et esto ibi. Quidam tamen dicunt quod mons ille fuit mons Garisim, de quo, Deuter. XI, 13 et seq., dicitur quod in eo factæ sunt benedictiones. Vel forte mons in quo obtulerunt Patriarchæ sacrificia. Glossa tamen videtur generaliter exponere : « Quia patres in monte adoraverunt, templa adhuc non habentes (quod mulier credebat perpetuis temporibus observandum). »
« Et vos, » qui Judæi estis, « dicitis quia Jerosolymis, » apud vestram metropolim, « est locus ubi, » hoc est, in quo « oportet adorare, » ita quod alibi non valet adoratio. Ac si dicat mulier : Vos Judæi non sequimini auctoritatem Patriarcharum, qui tantæ fuerunt dignitatis apud Deum quod eis Dominus apparuit, et eos in montibus adorare et offerre sacrificia præcepit. Genes. XXII, 2 : Offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Propter quod ipse mons, visionis divinæ nomen accepit, sicut ibidem, ℣. 14, dicitur : In monte Dominus videbit. Genes. XIX, 17 : Nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Psal. LXVII, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo, etc. Isa. II, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles : et fluent ad eum omnes gentes. Sic ergo auctoritate Patrum et Scripturæ fidei, nos adoramus [169] in montibus, « et vos dicitis » : quasi diceret : Hoc mirum est, quod hoc ausi dicere estis, quod Jerosolymis est locus congruus ubi oportet ex jussu Domini adorare : cum lex nullum determinaverit locum, et ex quo lex non determinat, sed dicit pergendum esse ad locum quem elegerit Dominus : potius fuerit locus ille eligendus in monte hoc quam in civitate, ubi tumultus frequentantium impedit orationem : sicut et Elias, III Regum, xix, 8, cum orare vellet, perrexit usque montem Dei Horeb.
Et attende, quod mulier hæc putabat localem esse cultum Domini, et convenientiorem locum esse in monte quam alibi. Judæi etiam carnales errorem quem habent non correxerunt : quia non ubique, sed locum congruum orationi dicatum putabant esse Jerosolymis. Unde Salomon in templo orandum dicebat 164. Daniel. vi, 10, Daniel contra Jerusalem tribus temporibus in die flecebat genua sua, et adorabat, etc. Psal. CXXXVII, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Unde error fuit in hoc quod utrique, et Samaritani et Judæi, localem Dei cultum existimabant : et hoc acceperunt, Genes. XXVIII, 17, ubi Jacob dixit : Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pro Judæis est autem quod dicitur, Isa. LXIV, 11 : Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis. II Machab. iii, 9 et seq., videtur ex castigatione Heliodori, quod eo in loco vere sit quædam Dei virtus. Nam ipse qui habet in cœlis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad male faciendum percutit et perdit. Hos ergo errores ambos circa cultum corrigit Dominus ut verus Legislator et Dominus.
Et hoc est quod sequitur :
- « Dicit ei JESUS : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem ».
« Dicit ei Jesus, » sicut omnis veri illuminator et doctor. Isa. XLVIII, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Cantic. I, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam. Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Hic est enim unigenitus qui solus est in sinu Patris 165 : et ideo hæc omnia scit corrigere et enarrare.
« Mulier, crede mihi, etc. »
Dicit autem tria, scilicet, ablationem erroris, verum intellectum veritatis, et doctrinam veræ adorationis.
Ex ablatione erroris dicit tria, scilicet, sermonis dicendi confirmationem, temporis impletionem, et erroris correctionem.
De primo dicit : « Mulier, crede mihi, » quia jam te ad fidem qua me prophetam confiteris sublevavi. Prophetæ autem qui promissus est in lege est credendum, et verbis suis fides adhibenda. Deuter. XVIII, 18 et 19 : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Ex quo ergo tu me confiteris prophetam, « crede mihi, » quia illi prophetæ fides est adhibenda.
« Quia veniet hora. »
Ecce temporis adimpletio. Non enim semper prophetia dependebit ad futurum, [170] sed tempus est nunc impletum. Ad Galat. iv, 4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Psal. LXIV, 12 : Benedices coronæ anni benignitatis tuæ. Corona enim anni transivit in circulum, quando tempore impleto veritas implevit promissionem.
« Quando, » revelata veritate, « neque in monte hoc, » in quo præcessit figura patrum. Genes. XXXV, 1 : Surge, scilicet Jacob, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. III Regum, ii, 4 : Salomon abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum. Per montem enim adorationis patres ostendere voluerunt altitudinem cordis, quæ in adorante esse debet, non quod localis esset adoratio. Et quia hoc posteri in abusum traxerunt, putantes localem esse Deum qui adoratur, ideo corrigendum est hoc.
Unde sequitur :
« Quando neque in monte hoc, »
In quo vos locale numen adoratis, « neque Jerosolymis, » in templo, quod in figura demonstrationis cœlestium ad locum orationis elegit Deus. Non quod ibi localiter adorandus esset tantum : sed quod ibi in typo cœlestium dispositio demonstraretur, propter quæ Deus esset adorandus. Et cum etiam hoc in abusum trahat cæcitas Judæorum, et dicat Judæorum esse Deum tantum et non Gentium : ideo corrigendum est erroris vitium. Jerem. xxvi, 18 : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. Ad Roman. iii, 29 et 30 : An Judæorum Deus tantum ? Nonne et gentium ? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Unde de reprobatione templi ex parte infidelitatis Judæorum (qui credebant alibi non invenire Deum nisi adorando versus templum) dicitur, Malach. i, 10 et 11 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
« Adorabitis, »
Latriæ adoratione. Psal. CI, 22 : In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. Ad hunc etiam sensum Salomon cum domum Domini dedicaret, adorantes invitavit quando dixit, III Regum, viii, 27 : Si cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi ! Sed hoc populus carnalis non intellexit, putans Judæorum esse Deum tantum, et non debere adorari nisi in templo vel versus templum.
« Patrem, » quem mulier et alii adorantes Deum, sub nomine Patris adoraverunt : et ideo Patrem dicit esse adorandum. Isa. LXIV, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Malach. x, 10 : Nunquid non Pater unus omnium nostrum ? Et quia Pater est omnium, et in omnibus, ideo ab omnibus et ubique adorandus.
- « Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. »
Hic mulieri exponit intellectum veritatis dicens tria, scilicet, errorem Gentilium, Judæorum intellectum spiritualem, et hujus assignat causam specialem.
Dicit ergo : « Vos », Gentiles vel Samaritani quamvis legem recipiatis, « adoratis quod nescitis : » quia secundum legem intenditis Deum terræ colere, quem prop[171]ter timorem bestiarum terræ colere cœpistis, et legitima ejus in lege tenere, sicut dicitur, IV Regum, xvii, 15 et seq. Et sic etiam alii Gentiles adorantes idola, quod nesciunt adorant : quia idolum non habet divinitatem. I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sapient. xiv, 22 : In magno inscientiæ bello viventes, tot et tam magna mala pacem appellant. Act. xvii, 30 : Tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique pœnitentiam agant. Et, ibidem, ℣℣. 24 et 25 : Hic cœli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat : nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia.
« Nos, » Judæi, qui intellectum legis habebus. Quibus se connumerat Dominus, quia ad ipsum pertinent. Unde Glossa : « Quorum patribus promissus est Christus. » Ad Roman. ix, 5 : Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem.
« Adoramus quod scimus, » per legem et Prophetas. Glossa : « Non omnes, sed electi. » « Adoramus quod scimus, » quia nobis cognitio Dei est per testamentum promissa, in quo promissus est nobis Christus. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Animæ quior esto, populus Dei, etc. Ad Galat. iii, 16 : Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus.
« Quia salus ex Judæis est. »
Hic tangit causam. Salus enim est ex Judæis, quia Salvator est prædictus nasci ex Judæis, et ille erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum166, scilicet ad scientiam veritatis. Lucæ, i, 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. Ad Hebræos, ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Genes. XXVI, 4 : In semine tuo benedicentur omnes Gentes. Unde etiam quamvis salus sit ex Judæis, non tamen datur solis Judæis. Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
- « Sed venit hora, et nunc est. »
Hic tertio tradit cultum veræ adorationis.
Et dicit quatuor, scilicet, temporis revelandæ jam veritatis impletionem, vere adorantium conditionem, adorantium ad eum qui adoratur congruitatem, et eorum quæ tradenda sunt de cultu Dei plenam rationem.
Dicit ergo : « Sed venit hora, » hoc est, in veniendo est hora. Et hoc dicit, quia hora ista non est indivisibilis : sed jam per Incarnationem et Baptismum incepit, et per complementum Passionis et Resurrectionis et Ascensionis, est divulgandæ per mundum veritatis, et continuo in veniendo. Ad Romanos, xiii, 11 et 12 : Hora est jam nos de somno surgere : nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox præcessit, dies autem appropinquavit.
« Et nunc est. »
Quia jam in Sacramentis incepit, in quibus veritas patescit. Isa. XXIX, 1 : Additus est annus ad annum : solemnitates evolutæ sunt. Jam enim finiti sunt anni promissionum, et revolutus est annus in quo veritas est manifestanda. [172]
Ezechiel. XII, 28 : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur.
Et hoc est quod dicit : « Et nunc est, » quia veritas Christus est, post quem alius exspectandus non erit.
« Quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
- Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. »
Hic tangit vere adorantium conditionem.
Tangit autem quatuor : conditionem scilicet verorum adoratorum, ipsam adorationem, eum qui adoretur, et conditionem veræ adorationis.
De primo dicit : « Quando, » quia tempus plenitudinis Christi, gratiæ, et veritatis hoc exigit. « Veri adoratores. » Adorator est qui ad hoc tendit quod adorat. Verus autem adorator qui non est fictus, sed intus per devotionem est, qualis apparet exterius. Dicit ergo : « Quando veri adoratores, » quorum oratio accedit ad eum qui adoratur. Psal. CXVIII, 169 : Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Unde qui recte adorat, per intellectum ei quem adorat appropinquat : unde et Damascenus dicit, quod oratio est ascensus intellectus in Deum. Ibidem, ℣. 170 : Intret postulatio mea in conspectu tuo. Ecclesiastici, xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec appropinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat. Psal. CXL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Verus adorator autem est, sicut diximus, non fictus : et ad hoc exiguntur quatuor : quorum unum est, quod cor sit cum labiis in cogitatione : secundum est, quod mens sit cum oratione in delectationis intentione : tertium est, quod non confidat in orationis rhetoricæ persuasioni, hoc est, quod oret in simplicitate : quartum autem est, quod oratio non impediatur contraria operatione. De primo dicitur de quibusdam, Isaiæ, xxix, 13, qui hoc quod orabant, in corde non habebant : « Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. » Et est translatio Septuaginta. Nostra autem translatio habet sic : « Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. »
Secundum autem est, quando intentio orantis quiescit in re temporali. Tunc enim oratio (quæ debet esse de æternis) non est circa idem in quo animus orantis delectatur. Jerem. xii, 2 : Prope es tu oriorum, et longe a renibus eorum. Renes enim loca sunt delectationis : delectatio autem orantis in Deo debet esse qui adoratur. Psal. XXXVI, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
De tertio dicitur, Matth. VI, 7 : Orantes autem nolite multa loqui, sicut Ethnici : putant enim, etc. Hi enim putant orationibus rhetoricis persuadere. Et hi non orant in simplicitate. Job, xli, 3 : Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Sicut orationes rhetoricæ componuntur. Tales enim in multiloquio putant exaudiri.
De quarto dicitur, Joan. ix, 31 : Scimus autem quia peccatores Deus non audit. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti ergo sunt veri adoratores : quia veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Anselmus. Primum autem, ad orationem apponit rectitudinem cordis : secundum, rectitudinem intentionis : tertium autem, rectitudinem simplicitatis : et quartum, rectitudinem operis.
Sic ergo dicit : « Veri adoratores. » [173]
« Adorabunt, »
Hoc est, oratione appropinquabunt. Psal. V, 8 : Adorabo ad templum, etc. Adoratio enim est, quæ virtute et fervore devotionis ascendit, quæ calore charitatis ignescit, et fragrantia aromatum omnium virtutum coram Deo odorem spargit. De primo dicitur, Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? De secundo in Psalmo xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, etc. De tertio dicitur etiam in Psalmo xliv, 9 et 10 : Myrrha, et gutta, et casia, etc, supple, spirant : ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo. Talibus enim odoramentis Deus delectatur.
« Patrem. »
Ecce quis adoratur : cujus scilicet nomen dulcescit adoranti : qui paterno affectu suscipit orationem : qui ad esse gratiæ format et generat orantem : qui providentia Patris erudit ad orationem. De primo horum dicitur, Sapientiæ, xvi, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Hæc enim est dulcedo quæ sonat in nomine Patris. De secundo, Joan. xi, 41 : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. In paterno enim affectu semper exaudit filium, dum vere sit filius et non alienus. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt, etc. Quia ore se dicunt esse filios, et non habent Spiritum Patris. De tertio dicitur, Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et, ibidem, v, 13 : Ex Deo nati sunt, Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in cœlis. Format enim Pater cœlestis ad cœlestia. De quarto dicit, ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, secundum quod oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus autem ille est Spiritus Patris. Et sic patet quod Pater est adorandus.
« In spiritu et veritate. »
Conditio est vere adorantis : et in duobus est. Spiritus enim dicit abstractionem a carne. Luc. XXIV, 39 : Spiritus carnem et ossa non habet. Et ideo in Spiritu adorat qui a carne et carnis desideriis et phantasticis conceptionibus abstrahitur, in quibus animales homines occupantur. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi. Ad Galat. v, 16 : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Iste enim spiritualis est, qui omnia dijudicando intelligit : et cujus spiritus creatus Spiritui increato immergitur et unitur. De primo, I ad Corinth. ii, 15 : Spiritualis homo judicat omnia. Et, ibidem, ℣. 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. De secundo, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est.
« Et veritate » adorationis : ut scilicet, recta, et pura, et non phantastica sit adoratio : sed vera, sicut dictum est, Isaiæ, xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.
« Nam et Pater tales quærit qui adorent eum. »
Tangit adorantium, ad eum qui adoratur, congruitatem. Quia tales quærit Pater qui adorent eum sic : sicut ipse vere Pater est in exaudiendo. Et talis fuit Paulus, ad Romanos, i, 9 : Cui servio, id est culturam exhibeo, in spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Item, ad Roman. xii, 1 : Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium ve[174]strum. Sic enim dicit Chrysostomus : « Pater ergo tales quærit, qui talem exhibeant culturam sive adorationem : quia adoratio sive latria est cultura Dei. Non ergo Pater quærit localiter adorantes : sed talem, ut dictum est, cultum adhibentes. » I ad Timoth. ii, 8 : Volo ergo viros adorare167 in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione. I ad Corinth, xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
Rationem autem omnium horum determinat cum dicit :
« Spiritus est Deus. »
Spiritus enim principium est vitæ. Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro autem non prodest quidquam. Et ideo quia spiritus vitæ est principium, vita fluit ab ipso in nos per hoc quod est Spiritus, si nos in spiritu et veritate tendimus per affectum in ipsum. Oratio autem, ut dicit Augustinus, est pius mentis affectus in Deum directus.
Unde dicit : « Et eos qui adorant eum, » non in monte hoc neque in Jerosolymis : sed « in spiritu et veritate oportet adorare. » Quia enim Pater est spiritus, nec imaginem, nec locum quærit in quibus adoretur. Isaiæ, xl, 18 : Cui fecistis similem Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Isaiæ, xxvi, 9 : Spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Unde qui adorat in carne, vel carnis imagine, vel loco, non in spiritu adorat. Ad Romanos, viii, 8 : Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Qui autem in spiritu sunt, omnes Deo placent. Unde, ibidem, ℣. 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Similiter qui in veritate a Deo non sunt, non exaudiuntur. Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ? Veritas enim est rectitudo in qua res se habet in habitudine in qua est in mente divina, et ad quam a mente divina facta est. Joannis, xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso : sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
Sed quæritur : Cum Deus sit veritas, quare non dicit : Veritas est Deus, sicut dicit : Spiritus est Deus. Ad hoc dicendum, quod cum Deus dicitur Spiritus, in hoc verbo abstrahitur et absolvitur mulier ab errore Samaritanorum, qui dixerunt Deum esse localem. Samaritani enim non peccaverunt contra veritatem adorationis : sed contra spiritualitatem ejus qui adoratur, quem localem esse credebant : et ideo dicitur : Spiritus est Deus, et non : Veritas est Deus.
Quæritur autem adhuc, quia et nos videmur peccare in adoratione, quia imagines et templa veneramur. Sed ad hoc dicendum, quod non veneramur imagines, tamquam quædam virtus numinis illis præsideat, sed, sicut dicit Damascenus, ad prototypum referentes. Templa autem veneramur sicut in quibus repræsentatur dispositio cœlestium. Hoc enim non est error. Et ad hoc primum facta sunt tabernaculum et templum, quamvis carnales in errorem hoc induxerunt, sicut in præmissis dictum est.
Et si objiciatur, quod tunc apud nos error iste corrigendus sit, ne fiat sicut apud antiquos. Dicendum, quod non oportet, quia jam gratia Spiritus de cœlestibus apparuit revelata : et ideo apud nos in errorem istud trahi non potest. Apocalyps. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.
Hoc ergo est quod dicit hic.
« Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
Dicit ei Jesus : Ego sum qui loquor tecum. » [175]
Ecce pars in qua jam elevata mulier, ad Messiæ adventum est inducta.
Et habet duas partes : in quarum prima mulieris de adventu Messiæ ponitur confessio : et in secunda Christi propter mulieris confessionem facta illuminatio.
In prima dicuntur tria : certitudo fidei, in quem est fides (hoc est articulus), et gratia exhibenda merito fidei.
De primo dicit : « Scio. » Similiter dicitur, Job, xix, 25 : Scio quod Redemptor meus vivit.
Sed quæritur, Qualiter dicitur scire hæc mulier, cum dicat Richardus de sancto Victore, quod fides est lumen supra opinionem et infra scientiam veritatis existens. Magister autem Hugo de sancto Victore, quod est supra scientiam, et infra intelligentiam veritatis. Ad hæc autem et similia dicendum, quod mulier hæc notans fidei certitudinem dicit : « Scio. » II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Magister autem Richardus vocat scientiam veri, quæ non est ex parte, sed perfecte : quæ est scientia Sanctorum per visionem, quæ fit per speciem. Et hanc vocat Magister Hugo intelligentiam veritatis. Opinionem autem vocat vacillantem habitum humanæ conceptionis : quia super illum est fidei certitudo. Quamvis enim sit per speculum in ænigmate, tamen nihil est certius fide quæ æternæ innititur veritati.
Hoc est ergo quod dicit : « Scio. »
« Quia Messias venit. »
Ecce creditus a muliere articulus. Messias enim hebraice, Christus est græce, et latine unctus in sacerdotem et regem. Psal. XLIV, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, etc. Hæc autem scivit mulier : quia Samaritani quinque libros Moysi receperunt. In Genesi, xlix, 10, dicitur : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est : et ipse erit exspectatio gentium. Et hæc est translatio Septuaginta. Habacuc,
II, 3 : Si moram fecerit, expecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit.
« Qui dicitur Christus. »
Hæc est interpretatio Evangelistæ propter sermonem græcum, in quo scripsit. Isaie, lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, ad annuntiandum mansuetis misit me.
« Cum ergo venerit, »
Sicut prophetatum est de ipso, « ille annuntiabit nobis, » hoc est, annuntiare habet nobis, « omnia : » et sibi credendum est per omnia. Sicut enim Spiritus veritatis docet omnia, ita ille a quo fluit Spiritus omnia docet. Joan. xiv, 26 : Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Joan. i, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ille enim solus scit, et potest secundum deitatem : et ille solus habet unctionem secundum humanitatem. I Joannis, ii, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Et ita secundum deitatem potest et scit, quia est in intimis Patris : et secundum humanitatem habet Spiritum de omnibus docentem. Isa. LII, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Hoc est ergo quod dicit mulier. Et quia elevavit mentem ad prophetandum de Messia, ideo veritatem de ipso Messia revelatam meruit accipere.
Et hoc est quod sequitur :
« Dicit ei Jesus, »
Illuminando eam de persona Messiæ per ejus actum, scilicet, annuntiationem omnium : « Ego sum » Messias « qui loquor tecum. » Joan. ix, 37 : Et vidisti eum : et qui loquitur tecum, ipse est.
Sed quæritur, Quare non a principio hoc dixit mulieri? Hoc etiam causabantur Judæi quod tenuit eos in suspenso. Joan. [176] x, 24 : Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. Sed ad hoc dicendum, sicut dicit Chrysostomus, quod oportuit paulatim manuducere mulierem legem non cognoscentem : quia si statim a principio hoc dixisset, deliramentum videretur. Nunc autem postquam per collocutionem Scripturarum, per secretorum revelationem, per cultus ordinationem manuducta est : tunc vidit quod sapientia Dei ordinante ista perfecta sunt, et tunc ordinatius *credit.
Adhuc autem quæritur, Cum verbum abbreviatum fecerit Dominus super terram168, videtur hunc ordinem non tenuisse in muliere hac : quia longum fecit sibi sermonem. Ad hoc autem dicendum, quod sermo de verbo abbreviato dupliciter consideratur, scilicet, ex parte verbi, et ex parte auditorum. Ex parte quidem verbi, semper est brevis sermo. Ex parte autem auditorum, quando sapientes sunt et instructi auditores in Scriptura, brevis est sermo. Ex parte autem audientium rudium non instructorum, sicut fuit hæc mulier, oportet esse longum instructorium sermonem. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis. Ideo ergo longa indiguit manuductione. Et miræ fuit benignitatis, quod unam solam peccatricem sic manuducere voluit : simile aliquid faciens ei quod fecit, Luc. VII, 39, ubi peccatricem suscepit, et ab ea se tangi permisit, et accusatam in corde Pharisæi excusare voluit, et laudare de obsequio, et laudatam a peccatis absolvere, et absolutam in pace dimittere.
- « Et continuo venerunt discipuli ejus : et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris, aut quid loqueris cum ea ? »
Hic tangitur discipulorum redeuntium admiratio.
Et habet tres partes, scilicet, discipulorum admirationem, discipulorum reverentiam, et tertium quod ex his causatur licet non dicatur, horum amborum causam.
Dicit ergo : « Continuo, » quia compatiens Domino, quia fatigatus erat lassitudine et æstu viæ, et longa prandii exspectatione, « venerunt discipuli, » Domino et Magistro servire et ministrare cupientes : exemplum capientes a Patriarcha, qui uxori dixit : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes169, scilicet azymos. Viatoribus enim cito parandum est, quia et exhausti sunt labore viæ et æstus, et ad viam perficiendam festinant.
Et hoc est quod dicit : « Et continuo. » Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
« Et mirabantur, » clementiam scilicet, et dignationem. Augustinus : « Non mirabantur quod cum muliere loquebatur, cum quibus loqui consueverat : sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de Gentibus futuræ. »
Et hoc est : « Quod cum muliere loquebatur. » Dignatio enim hæc maxima fuit.
« Nemo tamen dixit, etc. »
Ecce reverentia : quia ex magna reverentia nihil dixerunt. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
« Quid quæris? » dans occasionem et ausum te interrogandi per responsionem tibi factam. Non enim ex ignorantia umquam quæsivit Dominus, sed interroga[177]vit ut aliis daret occasionem interrogandi et quærendi. « Aut quid loqueris, » excitans alios ut tecum fiducialiter loquantur, « cum ea, » tali peccatrice et alienigena muliercula? Joan. xvi, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget. Joan. ii, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
Sed cum Petrus et Joannes semper apud eum audaciam quærendi habuissent, quare de isto mysterio non fecerunt quæstionem? Petrus enim, Joan. xxi, 21, quæsivit de Joanne : Domine, hic autem quid? Joanni autem Petrus innuit ut quæreret quis eum esset traditurus. Ad hoc autem secundum Chrysostomum dicendum videtur, quod istud fuit in principio prædicationis Domini antequam Petrus et Joannes ausum quærendi apud ipsum accepissent, et antequam mysterium vocationis Gentium accepissent.
« Reliquit ergo mulier hydriam suam, et abiit in civitatem. »
Hic ponitur fructus conversionis hujus mulieris : et est prædicatio facta per mulierem.
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima ponitur vocatio facta per mulierem : in secunda, instructio discipulorum, quæ ex vocatione mulieris accepit causam, ibi, ℣. 31 : « Interea rogabant eum discipuli, etc. » In tertia, fructus credentium exortus ex vocatione mulieris, ibi, ℣. 39 : « Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum. »
In prima harum duo tanguntur : mulieris vocatio, et vocatorum facilis obedientio.
In prima harum tria tanguntur, scilicet vocantis ad vocandum expeditio, vocantis ad eos qui vocantur appropinquatio, et ipsa vocatio.
De primo dicit sic : « Reliquit ergo mulier hydriam suam, » ut expedita curreret. Hydriam autem hauritorium frigide consolationis, cupiditatem significat terrenæ possessionis. Eccle. xii, 6 : Contetur hydria super fontem. Luc. V, 11 : Relictis omnibus, secuti sunt eum. Ad Philip. iii, 7 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Et infra, ℣. 8 : Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.
« Et abiit, » vocandis appropiando, « in civitatem, » hoc est, in civium unitatem, in qua multitudo fuit vocandorum. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni. Moraliter autem abiit a seipsa in civitatem, hoc est, civium unitatem : ut bonis civibus se jungens, ad auctorem salutis reverteretur. Act. ix, 6 : Surge, et ingredi civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Eccle. x, 15 : Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
« Et dicit illis hominibus :
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus? »
Ecce modus vocationis : « Venite. »
Et dicit tria, scilicet ad fidem invitationem, ejus ad quem invitatur prædicationem, et meditandi quod ipse est Christus dat occasionem.
Dicit ergo : « Venite, » exeundo de vobis et vestris. Genes. XII, 1 : Egrederi de terra tua, et de cognatione tua. Jerem. li, 50 : Venite, et nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
« Et videte, » oculis exterioribus et interioribus. Luc. XXIV, 39 : Palpate, et videte, quia ego ipse sum. Isa. LX, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Baruch, iv, 36 et v, 5 : Sta in excelso, et circumspice, Jerusalem, [178] ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
« Hominem, » hoc est, in humana carne latentem, « qui dixit mihi omnia quæcumque feci. » Jerem. xxxiii, 3 : Annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. Isa. XLV, 21 : Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud ? numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ?
Sed videtur dicere falsum, quia non dixerat ei nisi de viris quos habuerat : multa alia vero mala fecerat quæ non dixit ei. Ad hoc dicendum, quod mulier hæc non tam intendit dictum quam virtutem dicentis. Eadem autem virtute qua dixit hoc, de omnibus aliis dicere potuit.
« Numquid ipse est Christus ? »
Quod assertive dicere potuit, sub interrogatione posuit, ut occasionem det meditandi : quia meditando ex his quæ dixit mulier, facilius vocantur, quando recognoscant quod nemo nisi solus Deus secretum scit conscientiarum. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ? Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes, Deus. I Regum, xvi, 7 : Dominus autem intuetur cor. Et ideo signo posito certo unde cognosci poterat, aliud eorum committit deliberationi : ut et ipsi virum suum, hoc est, rationem vocent, sicut et mulier vocare virum suum missa est. Psal. LXXVI, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo : et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
- « Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. »
Tangitur vocationis fructus in tota multitudine civitatis.
Dicit ergo : « Et exierunt de civitate, » propria relinquentes, et humilitatem fidei Christi imitantes. Jerem. xlviii, 28 : Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab. Ad Hebr. xiii, 14 : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
« Et veniebant ad eum, » ut bonis spiritualibus fruerentur. Luc. VI, 18 et 19 : Venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis : ... quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Dicit autem quod exeuntes de civitate venerunt ad eum, quia ipse ante portam civitatis fuit : quia propter scandalum Judæorum ad alienigenas intrare noluit.
Et hoc est quod dicit.
- « Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. »
Hic tangitur ex facto isto occasionata discipulorum instructio.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, obsequiosa ad ministerium exhibitio Domino Deo ex obsequio exhibita, discipulorum ad instructionem excitatio, et tertio Domini ad cibum spiritualem discipulorum instructio.
Dicit ergo : « Interea, » dum hæc agebantur, « rogabant eum discipuli ejus, » ut obsequiosi, et fatigato compatientes, « dicentes, » ex affectu eum ad refectio-nem invitantes. Isa. XXVIII, 12 : Refecite lassum : et hoc est meum refrigerium.
« Rabbi. »
Cui magisterii honor debetur, et refectio corporalis pro spirituali refectione-ne. Ad Galat. vi, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
« Manduca. »
Hoc enim debet discipulus magistro, ut [179] in corporalibus ministret. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Psal. LXXX, 3 : Sumite psalimum, et date tympanum. Glossa : « Sumite spiritualia, et date temporalia. »
D9 « Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.
D3 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? »
Hic tangitur ex obsequio exhibito discipulorum instructio, sive ad instructionem excitatio.
Et dicuntur hic tria : quorum primum est excitatio ad instructionem : secundum, excitatorum interrogatio : tertium, benigni magistri illuminatio.
Dicit ergo : « Ego cibum habeo, » ex Patris ordinatione et obedientia, « manducare, » hoc est, mihi incorporare, « quem vos nescitis. » Quia credentes mihi et ad fidem paratos (sicut Samaritani jam parati sunt) habeo mihi incorporare. Tob. XII, 19 : Ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Eccli. XV, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potavit illum.
« Dicebant ergo discipuli ad invicem. »
Excitati enim ad illuminationes novas de esca spirituali percipiendas, et non intelligentes escam (sicut nec mulier intellexit spirituale aquam) quæserunt ad invicem, reverentiam exhibentes Domino, et ideo ab ipso non quærentes, sed coram ipso, ut ipse audiens propria benignitate præberet illuminationes.
Et hoc est :
« Numquid aliquis attulit ei manducare ? »
Sicut, Matth. XVI, 6, cum dicebat : Cavete a fermento Pharisæorum, putabant quod de panibus non secum portatis loqueretur : quia adhuc sine intellectu spirituali fuerunt et animales. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Unde, Matth. XVI, 11 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis ?
Et verum est quod Samaritanæ conversio attulerat ei manducare : quia illam desideraverat, et illam sibi jam incorporaverat. Quia cum tria sint in comestione : desiderium, refectio, et incorporatio. Duo, scilicet primum et tertium, habet Christus ad nos, desiderando et incorporando. Unum autem, medium scilicet, habemus nos in incorporatione ad ipsum : quia nos ipse reficit, et non nos reficimus ipsum. Unde dictum est Augustino voce cœlesti : « Cresce, et manducabis me. Nec tu mutabis me in te, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » Sapient. XVI, 25 et 26 : Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant : ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
- « Dixit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. »
Ecce collata de eodem quo dubitaverunt illuminatio.
Dicit autem duo. Primo enim tangit de cibo spirituali illuminationem : secundo autem tangit illuminationis explanationem.
Dicit ergo : « Meus cibus est, » per desiderium spiritualis famis, et spiritualem incorporationem, « ut faciam voluntatem [180] ejus, » scilicet Patris, « qui misit me, » in hominum vocationem, conversionem, et ad Patrem reductionem. Iad Thessal. IV, 3 : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Apocal. II, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. Hoc enim est dulce manna, Angelorum esca, quod est conversio peccatorum. Quia, sicut dicitur, Luc. XV, 10 : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Sapient. XVI, 20 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Sapor enim suavissimus est sapor de conversione infidelium et peccatorum. Et hoc significatum est, Genes. XXVII, 9 : Affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Hædi enim duo sunt duo genera peccatorum : quorum unum est conversio infidelium, et aliud contritio peccatorum fidelium, qui hædi per confessionem excoriantur, per ignem contritionis coquuntur, et per aromata virtutum condiuntur : et sic in cibum spiritualem magno Patri de cœlis exhibentur.
Hæc est enim voluntas Dei per quam Filium suum misit in mundum, « ut perficiam opus ejus, » scilicet, quod ipse fieri per me disposuit. Joan. VI, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hæc enim est vita reconciliationis super omnia opera ejus. Psal. CXLIV, 9 : Miserationes ejus super omnia opera ejus. Et hoc opus Dei perficere fuit fames Christi et manducatio. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Hos enim labores manuum Christus manducavit.
- « Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. »
Hic tangit istius spiritualis manducationis explanationem.
Dicit autem quatuor : in quorum primo, sumit signum a cibi istius maturitate : in secundo, dat signum a laborantium in cibo remuneratione : in tertio, a fructus utilitate : in quarto, confirmat ista a communi proverbiali sermone.
Dicit ergo in primo duo : in quorum primo, messis exterioris ponit signum maturitatis : in secundo, ostendit quod hoc tempus prævenit messis spiritualis.
Dicit ergo : « Nonne vos, » qui per rusticanam agricolarum peritiam de exteriori messe loquimini, « dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, » scilicet temporis, « et messis » mature ecce « venit, » antequam matura sit ad metendum. Et hoc fuit circa Martium vel Aprillem : quia in Junio vel Julio metitur in terra promissionis, quæ est medii climatis. Et hoc ideo fuit, quia vicinum tempus hiemis ante hoc fieri impedit maturitatem.
Isti autem quatuor menses sunt quatuor lunæ renovationes, quæ sunt lex naturalis, lex scripta, prophetia, et illuminatio facta per Joannem. Hæc enim quatuor lumina ducunt ad messem gratiæ. De prima illuminatione in Psalmo, IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. De secunda, Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. De tertia, II Petri, I, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat. De quarta, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Istis enim accensionibus lucis, lumen Domini convulit in mundo usque ad Christum. Sub Christo autem quintus incepit mensis maturitatis ad metendum.
Unde dicit :
« Ecce dico vobis, »
Evidenti signo, Samaritana demon[181]strata : « Levate oculos vestros » spirituales, et considerate qualiter se ad maturitatem Gentiles exhibent : et nolite esse pigri, sed facite ut formica, Proverb. vi, 8, quæ parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Luc. XXI, 28 : Respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptioni vestra : quod a servitute servilis legis liberamini, et alios liberabitis. Cantic. ii, 11 et seq.: Jam hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, ... vineæ florentes dederunt odorem suum.
« Et videte regiones, »
Dispositas ad fructum fidei, « quia jam albæ sunt, » candore veritatis et devotionis vestitæ. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Candore enim reconciliationis vestiuntur, quando jam per calorem charitatis decocto humore pietatis in semine verbi, semen aridum ab humore concupiscentiæ seipsum exhibet maturum ad metendum in horreum Ecclesiæ. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete : quia jam maturatur messis terræ. Et hoc est, sicut ibidem dicitur : Quia venit hora ut metatur. Et, Matth. IX, 37, et Luc. X, 2 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et ideo Pater cœlestis dicit de Filii laboribus in terra, Genes. XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
« Et qui metit, mercedem accipit. »
Hic dat signum, scilicet laborantium remunerationem.
Dicit ergo : « Et qui metit, » ad horreum Ecclesiæ congregando, « mercedem accipit. » I ad Corinth. iii, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Matth. XX, 8 :
Voca operarios, et redde illis mercedem. Psal. CXXV, 6 : Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Sic ergo messores sunt Apostoli : seges autem in Ecclesiam congreganda fideles : horrea autem congregationes Ecclesiarum. Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate.
SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Matth. XIII, 39 : Messores Angeli sunt. Sed ad hoc dicendum, quod est messis Ecclesiæ et fidelium : et in hac messores sunt Apostoli qui præcidunt falce verbi fideles de agro mundanæ conversationis, et congregant in horreum Ecclesiæ. Et est messis mundi, et sic messores sunt Angeli qui præcidunt fideles, et ponunt in horreum cœli. Matth. XIII, 30 : Triticum autem congregate in horreum meum.
Sic ergo « qui metit, mercedem accipit. » Isa. IX, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
« Et congregat fructum in vitam æternam. »
Tangit hic fructus utilitatem.
Hæc autem utilitas est in duobus : in fructus dulcedine, et in fructus æternitate.
Primum tangit in hoc quod dicit : « Et congregat fructum, » quidicitur a fruor, frueris : quia dulcedine propria reficit : unde, ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Et ibidem dicit Glossa Ambrosii : « Has virtutes vocat fructus, quia sincera et sancta dulcedine suos delectant possessores. » Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiet temporeum et serotinum.
Æternitatem autem tangit cum dicit : « Congregat fructum in vitam æternam. » Omnis enim qui in agro Domini laborat, congregat : et qui contra Domi[182]num est, dispergit. Luc. XI, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Unde ei qui putabat se multa congregasse, quia cum Domino non congregavit, dicitur, Luc. XII, 20 : Quæ parasti, scilicet congregasti, cujus erunt ?
Congregat autem in vitam æternam. Joan. xx, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Qui enim in gratia congregat, ille in vitam æternam congregat : quia numquam excidet fructus ille, quamvis nos aliquando excidamus ab ipso. I Petri, i, 4 et 5 : In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis in vobis, qui in virtute Dei custodimini.
« Ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit.
- In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. »
Hic determinat commune proverbium.
Duo autem dicit : causam enim veritatis proverbii præmittit Dominus, dicens : « Ut et qui seminat, » hoc est in agrum cordis primum semen verbi mittit, sicut legislator Moyses, et Prophetæ. Matth. XIII, 4 : Exiit qui seminat, seminare, scilicet semen suum. Hoc enim primo fecit in Patriarchis, et Legislatore, et Prophetis. Illi enim euntes ibant et flebant, mitemtes semina sua170. Flentes quidem de Redemptore absente : mittentes tamen scientiam fidei de venturo Domino. Eccl. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Mane quidem in Patriarchis : vespere autem in prædicatione Joannis, quæ facta est in fine mundi. Utrumque autem in fidelibus est exortum, et utrumque periit in infidelibus. Sic ergo seminantes gaudent Patriarchæ, Prophetæ, et Joannes.
« Simul gaudeat, » in messe, « et qui metit, » scilicet Apostolus qui fideles in Ecclesiam colligit. Ad Galat. vi, 8 : Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. II ad Corinth. ix, 6 : Qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam. Seminat enim Pater Propheta, et Patriarcha, et metet in Filio Apostolo. Et ideo simul gaudent in eadem fidelium congregatione Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli. Unum enim gaudium fuit illorum trium. Unde unus Prophetarum dicit, Isa. LXI, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Joan. xvii, 13 : Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. De exsecratis autem qui ad fidem patrum non convaluerunt in frugem justitiæ, dicitur, Aggæi, i, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum, etc. Et post pauca sequitur : Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Si autem objiciatur, quod etiam Apostoli seminaverunt. Dicendum, quod semen dicitur proprie et communiter. Proprie dicitur quod primum in agrum nudum jacitur : et sic soli Patriarchæ et Prophetæ seminaverunt. Aliquando dicitur semen quod superjacitur, ut aliud quod prius seminatum est, excitetur et inspissetur et adjuvetur, et quod perierat suppleatur : et hoc modo prædicatione Apostolorum dicitur semen. Luc. VIII, 11 : Semen est verbum Dei. Ager autem, hic mundus est. Hanc distinctionem probant opera rusticorum, qui quando vident non convalescere semina ante hiemem jacta, versus æstatem superseminant, ut spissentur antiqua et adjuventur. Act. xvii, 18 : Quid vult seminiverbius hic dicere ? [183]
« In hoc enim est verbum verum, »
Antique dictum proverbium, « quia alius, » in persona et statu, quia Patriarcha « est, » et Propheta, et Joannes, « qui seminat. » Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Jerem. xxxi, 27 : Seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
« Et alius, » persona et statu, « est qui metit, » sicut Apostolus. Ille enim metit sicut diximus. Cantic. v, 1 : Messui myrrham meam cum aromatibus meis. In nova enim Ecclesia metebantur fideles in mortificatione carnis et odoramento virtutis.
« Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. »
Explanatio est et adaptatio proverbii.
Dicit ergo : « Ego, » qui Dominus sum areæ, « misi vos. » Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
« Metere quod vos, » in personis et statu Apostolico, « non seminastis. » Proverb. xiii, 23 : Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. Patriarchæ enim novalia fecerunt, Legislator seminavit, Prophetæ rigaverunt, Apostoli messuerunt. Et hoc factum est sine judicio veri intellectus : quia tota Synagoga hoc non intellexit. Job, xxxi, 8 : Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Hoc pro statu Synagogæ dictum est. Eccli. xx, 30 : Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum : et qui operatur justitiam ipse exaltabitur.
« Alii, » Patriarchæ et Prophetæ, « laboraverunt, » corda vertendo, semen primi verbi seminando, sicut et ipsa Samaritana patrum facta et instituta pro se induxit, et Prophetæ revelationem quæsivit171. II ad Timoth. ii, 6 : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
« Et vos in labores eorum introistis. »
Quia verbis ipsorum pro testimonio utimini ad veritatis confirmationem. Proverb. xiv, 4 : Ubi non sunt boves præsepe vacuum est : ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Job, i, 14 : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos. Sic enim Patriarchis arantibus, Moyse seminante, Prophetis irrigantibus, Deo dante incrementum et maturitatem, et Apostolis metentibus in horrea Ecclesiarum : sic fit hoc quod dicitur, Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et illud Isaiæ, xxvii, 6 : Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Tam enim Patriarchæ quam Legislator, et Prophetæ, et Apostoli impetu Spiritus sancti egressi sunt ex Jacob : et ex illis et in illis floruit promissionibus, et germinavit sacramentis Israel, et tota orbis facies in gentibus semine Dei verbi est impleta.
- « Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. »
Post instructionem Apostolorum, dicit de gratia significata in aquis et cibo spirituali : et tangit hujus manifestationis ad Gentes propagationem in primitiis Samaritanorum. [184]
Dicuntur autem hic tria, scilicet, manifestatio quæ facta est per verbum mulieris, et fervor ad Christum devotionis, et efficacia Christi sermonis proprio ore prædicantis.
In primo horum dicuntur duo : quorum primum est credentium multitudo : secundum autem causa tantæ credentiæ, mulieris testificatio.
Dicit ergo : « Ex civitate autem illa, » Sichar vel Sichem nomine, quæ jam incepit per fidem esse civitas, hoc est, civium unitas, « multi crediderunt in eum, » fidei devotione. Psal. LXXXVI, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
« Samaritanorum, » qui Gentes erant, et primitiæ fuerunt Ecclesiæ de Gentibus. Isa. LXV, 1 : Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Ad Roman. xi, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, etc.
« Propter verbum mulieris » haurientis aquam et « testimonium perhibentis. » Quod quidem verbum necessarium fuit propter infidelitatem Samaritanorum, quibus ignotus fuit Dominus et mulier nota. Ita enim fit in omni notitia, quod ignotum non fit notum, nisi per aliquid quod notum est.
Et tangit verbum quo mulier Christum Messiam esse persuasit, dicens : « Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. » Matth. VIII, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel. Matth. XV, 28 : O mulier, magna est fides tua ! Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
- « Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. »
Tangitur devotio vocatorum per mulierem, quia ex devotione fidei venerunt, et ex charitate Dominum manere rogaverunt.
Dicit ergo : « Cum venissent ergo ad illum Samaritani, » vocati per sermonem mulieris. Daniel. iii, 41 et 42 : Timemus te, et quærimus faciem tuam : ne confundas nos. Psal. XXIV, 3 : Universi qui sustinent te non confundentur.
« Rogaverunt eum ut ibi maneret. » Sciverunt enim quod ad introitum suum ad eos, benedicturus esset eis. Genes. XXIV, 31 : Ingrederere, benedicte Domini, cur foris stas ? Genes. XXX, 27 : Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. Luc. XXIV, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine.
« Et mansit ibi, »
Quia semper satisfacit devotis in oratione, « duos dies : » qui duas significant veritatis illuminationes : cognitionem sui in legis littera, quam mulier accepit ab eo : et cognitionem sui in veritatis præsentia, ad quam mulierem per legem induxit. Tunc enim satis manserat. Cantic. iii, iv : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ. Invenitur enim Christus in præsentia veritatis, tenetur nexibus amoris, inducitur in domum matris quando veritas aptatur testimoniis legis. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
- « Et multo plures crediderunt in eum, propter sermonem ejus.
42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. »
Ecce fructificatio sermonis proprii.
Et dicuntur tria, scilicet, amplior fructus proprii sermonis, comparatio sermonis Christi ad dicta mulieris, et confessio plena veritatis.
Dicit ergo : « Et multo plures credide[185]runt, » quam per mulierem, « propter sermonem ejus » proprium. Quia sicut dicitur, Matth. VII, 9 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Verbum enim exiens ab ore Verbi increati cum virtute sonat. Psal. LXVII, 34 : Ecce dabit voci suæ vocem virtutis. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis et facies tua decora. Psal. XLIV, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.
« Et mulieri dicebant. »
Ecce sermonis auditi a Christo ad sermonem mulieris comparatio.
« Quia jam non propter tuam loquelam, » quæ comparatione ejus quod vidimus, nihil est. III Regum. x, 7 : Ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Non enim jam propter humanam rationem « credimus, » quamvis per illam inducti sumus : sed ipsi veritati propter se et super omnia assentimus. Job, XLII, 5 et 6 : Auditu auris audiui te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Sapient. XVIII, 15 : Omnipotens sermo tuus de cœlo, a regalibus sedibus... prosilivit.
« Ipsi enim audivimus. »
Ecce confessio primæ veritatis. « Ipsi enim, » exterius et interius, « audivimus » sapientiæ verba, « et scimus, » intellectu veritatis, « quia hic est, » qui in carne venit ad nos, « vere Salvator mundi. » Vere dicunt in comparatione ad eos qui figura fuerunt, ut Moyses, et Josue, et alii Judices, et Reges. Salvator autem ab actu salvationis. Mundi autem dicunt, ut significetur salus in Gentibus et non tantum in Judæa. Genes. XLI, 45 : Vocavit nomen ejus Salvatorem mundi. Luc. I, 31 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Eccli. XLVI, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei.
- « Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. »
44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. »
Hic incipit pars quæ est de manifestatione Verbi incarnati per virtutem, quæ restaurat creaturam a se factam non in parte sed in toto.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima dicit occasionem ad hoc miraculum veniendi : in secunda, tangit historiam miraculi : in tertia, dicit miraculi fructum. Secunda incipit ibi, ℣. 46 : « Et erat quidam regulus. » Tertia, ibi, ℣. 53 : « Cognovit ergo pater. »
In prima dicit quatuor, scilicet, qualiter et quando exivit a Samaria in Galilæam : qualiter a Galilæis acceptus est : quæ causa acceptionis : et qualiter pervenit in Canam, ubi mutavit aquam in vinum.
In prima harum dicit quatuor : quando scilicet exivit, a quibus exivit, quo declinavit, et quid testatus est cum exivit.
Dicit ergo : « Post duos autem dies, » quibus apud Samaritanos permansit. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
« Exiit inde, » a Samaritanis. Non enim diu apud eos mansit ne scandalum faceret Judæis, et per hoc occasionem haberent verbum Domini non recipiendi. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judæis et Gentibus, etc. Matth. X, 5 : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Alia autem de causa exivit, ut aliis prædicaret. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare [186] regnum Dei : quia ideo missus sum.
« Et abiit in Galilæam. »
Ecce quo devenit. Matth. IV, 22 : Circuibat Jesus totam Galilæam, prædicans evangelium regni. Hoc etiam dicit, Isa. IX, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Juxta ergo prophetiam in Galilæa primo anno maxime prædicavit. Alia autem fuit causa quam dicit Beda : « Quia deteriores erant, et vix convertibiles : et ideo sæpius eum ad eos redire oportebat. » II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune.
Et hoc est quod sequitur :
« Ipse enim Jesus, etc. »
En causam reddit Beda quod iterum secundo adventu venit in Galilæam, quia in primo adventu in Galilæam honorem non habuit : ideo secundo revertitur ut saltem in ipsum credant per signa.
Et hoc est quod dicit : « Ipse enim Jesus testimonium, etc. » Ac si dicat : Quod sine honore primo dimissus fuit, ideo fuit, quia in patria sua Propheta non habet honorem.
Et hoc est quod dicit : « Ipse enim, » Dominus Prophetarum, « testimonium perhibuit » de hoc quod in seipso operatus est, « quia Propheta in patria sua. » Hujus autem causa est, quia aliquando notus fuit in puerilibus inter suos, et suam cognoverunt originem : et ideo magna quæ vident, in consideratione eorum, non habent laudem. Et hoc est : « Honorem, » scilicet prophetalem, « non habet. » Luc. IV, 24 : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus crediderunt in eum. Psal. LXXXVII, 9 : Longe fecisti notos meos a me, etc.
Sed tamen contra hoc esse videtur quod dicitur, Deuter. XVII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus. De fratribus autem suscitatus, in patria est suscitatus. Sed ad hoc dicendum, quod semper Propheta vilipenditur a suis notis, eo quod principia cujuslibet sunt infirma et humana : et ubi hæc nota sunt, impediunt magni existimationem de eo qui in infirmis et parvis est notus. Hujus signum, est quod cum, Luc. XVII, 11 et seq., curasset Dominus decem leprosos, novem qui de gente sua fuerunt, eum contempserunt : et unus qui erat Samaritanus, gratias egit. Unde dicit : Nonne decem mundati, sunt ? et novem ubi sunt ? etc. Sic ergo verum est proverbium.
- « Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. »
Tangitur hic qualiter est a Galilæis receptus.
« Cum ergo, » jam famosus a signis inter alienos, « venisset in Galilæam, » secundo adventu suo, « exceperunt eum Galilæi, » cum aliquo honore, putantes quod signa majora apud eos facere deberet quam apud alios. Luc. IV, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Et hoc est quod sequitur : « Cum omnia vidissent » signa « quæ fecerat Jerosolymis, » coram tota multitudine ascendente ad diem festum, « in die festo. » In festivis enim diebus et locis maxime se manifestavit ut pluribus prodesset. Joan. xii, 12 et 13 : Turba multa quæ venerat ad diem festum, ... clamabant : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ! Sicut dicitur, I Regum, iv, 5 : Cum venisset arca fæde[187]ris Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
« Et ipsi enim venerant ad diem festum, » et ideo oculis suis viderunt signa et honorem qui exhibitus fuit Domino. Joan. ii, 23 : In Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quæ faciebat.
« Venit ergo iterum, etc. »
Ecce loci descriptio. Iterum autem venit « in Cana Galilææ, » ut ex præcedenti signo ad fidem et devotionem excitarentur. Psal. LXXVI, 12 et 13 : Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum : et meditabor in omnibus operibus tuis, etc. Et hoc est : « Ubi fecit aquam vinum, » in nuptiis, sicut ante dictum est.
« Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. »
Hic tangitur historia miraculi.
Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima tanguntur ea quæ faciunt ad miraculi faciendi inductionem : secundo, tanguntur ea quæ faciunt ad inducentium idoneitatem : tertio, ea quæ faciunt ad miraculi perfectionem : quarto et ultimo, ea quæ faciunt ad miraculi utilitatem.
Inducencia autem ad miraculum sunt tria : infirmitas præsentis miseriæ, dignitas intercedentis personæ, et periculum jam instans de vicina morte.
Dicit ergo : « Et erat quidam, » specialis dignitatis, « regulus. » Regulus autem propter quatuor dicebatur : quorum primum est potestatis diminutio, quia sub alio regnabat : secundum, regni parvitas et arctitudo, quia non nisi in una villa præerat : tertium, regiminis indiscretio, quia scientiam regendi non habebat : quartum autem, ad continendum regimen invalitudo, quia vires non habebat.
De primo dicitur, Matth. VIII, 9 : Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Econtra dicitur de regno excellentiæ, Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
De secundo, Abdiæ, ℣. 2 : Ecce parvulum dedi te in gentibus, et contemptibilis tu es valde.
De tertio, Eccle. x, 16 : Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet ad ebrietatem sectandam.
De quarto, Eccli. vii, 6 : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. Iste est Miphiboseth, II Regum, ix, 3, debilis pedibus, vir confusionis, qui ultra vires præsumit. Talis est omnis rex carnalis. Hic enim regnum habet sub concupiscentiæ imperio, parvum regnum in carnis dominio, parvo sensu in sensualitatis delectatione quæ non percipit quæ Dei sunt, parvæ virtutis in carnis infirmitate.
Hic regulus erat,
« Cujus filius infirmabatur, »
Febris infirmitate, quæ est calor innaturalis. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Infirmitas autem filii quem amabat pater, mentis significat infirmitatem. III Regum, xvii, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Æstus enim concupiscentiæ fervens in spiritu, febris est qua laborat filius.
« Capharnaum. » Ecce locus : quæ [188] villa pinguedinis interpretatur, et sua pinguedine occasionem dat infirmitati animæ. Deuter. XXXII, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, etc. Sic ergo ad miraculum faciendum invitat infirmitatis præsentis miseriæ necessitas.
« Hic cum audisset, etc. »
Hic tangitur dignitas intercedentis personæ. « Hic, » scilicet regulus qui dignior cæteris habebatur, « cum audisset, » forte per turbam undique concurrentem ad Dominum, « quia Jesus adveneret » ad partes sibi vicinas, « a Judæa, » rediens post Pascha, « in Galilæam, » quia Cana ad quam rediit Jesus, civitas fuit Galilææ. Et hic auditus, signum erat debilis fidei, quod ejus potentiam non credidit etiam a longinquo posse salvare : cum tamen ubique sit Deus per deitatem, quantumcumque distet præsentia corporali. Et sic videtur affectata Martha circa Dominum, Joan. xi, 21 : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Putabat enim hæc Dominum habere virtutem corporalem, quæ cum propinqua est agit, remota autem non agit : cum tamen de Domino scriptum sit : Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate172.
Et hoc est quod dicit, quod « abijt ad eum, » apud quem putabat præsentia corporali proficere, non attendens quod Dominus ante dixerat Samaritanæ, quod venit hora quando neque in monte hoc, neque Jerosolymis adorabitis Patrem;... sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate173. Et tali errore omnes illi detinentur qui putant Deum esse corpus, vel virtutem in corpore : quia hic est error pessimus.
« Et rogabat eum, »
Tamquam aliquem Deo dilectum sanctum, « ut descenderet » in Capharnaum : quia appropinquando infirmo putabat eum plus posse. Deuter. IV, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
« Et sanaret, » intercedendo apud Deum : quia non putabat eum Deum et ubique esse, « filium ejus, » quem diligebat. II Regum, i, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Sic sensit de virtute divina Naaman Syrus, IV Regum, v, 11, quando dixit : Putabam quod egrederetur tur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
« Incipiebat enim mori. »
Hic tangitur periculum de jam instanti morte. Inceptio enim mortis est in tactu pulsus, et agone angustiæ cordis : ex quibus mors vicina probatur secundum causas inferiores. Isa. XXXVIII, 1 : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vivies. Tamen quia nulla ægritudo Deo est incurabilis, ideo petit a Deo opem. I Regum, ii, 6 : Dominus mortificat et vivificat, etc. Ad Hebr. xi, 19 : Et a mortuis suscitare potens est Deus.
« Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 41
Dicit ad eum regulus : Domine, descende prius quam moriatur filius meus. » 41
Hic tangitur ea quæ ostendunt inidoneitatem reguli pro quo fiat miraculum.
Et tanguntur duo, scilicet, increpatio modicitatis fidei, et instantia petentis ut fiat.
De primo dicit : « Nisi signa » communia, « et prodigia, » id est, majora [189] signa quæ sunt sine exemplo, eo quod similia eis non sunt audita : et ideo quæ procul a digito sunt, hoc est, a similium demonstratione prodigia dicuntur : « videritis, » frequenter, non semel : quia jam in Cana ista viderat, et in Pascha multa vidit Jerosolymis facta : « non creditis. » Exod. iv, 8 : Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Ad Hebr. ii, 4 : Constante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, immuta mirabilia.
Quærit autem hic Gregorius, Quare iste increpatur qui salutem a Christo pro filio petiit, quia salutem ab eo non quæreret, quem non crederet esse Salvatorem, cum, Matth. VIII, 10, laudetur centurio qui salutem petiit puero a Domino dicente : Amen dico vobis, non inveniantam fidem in Israel? Ad hoc autem dicit Gregorius, quod si notantur verba istius quibus salutem petiit, statim perpenditur quod in fide dubitavit. Dixit enim, quod descenderet, putans quod non nisi præsens curationem exhibere posset : et si bene crederet, profecto sciret quod non esset locus ubi non esset Deus. Iste autem centurio de quo loquitur Mathæus perfectus in fide fuit et devotione, qui Domino dixit, Matth. VIII, 8 : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, etc. Et ideo iste increpatur, et ille laudatur.
Sed adhuc quæritur, Quare increpatur? quia per signa debebat induci ad fidem, sicut dicitur, Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oederunt et me, et Patrem meum. Sed ad hoc iterum respondetur, scilicet, quod iste viderat signum de propinquo factum in Cana Galilææ : et etiam quod oportuit eum de necessitate legis esse in
Jerusalem in Pascha, ubi etiam multa signa viderat : et post omnia ista adhuc in fide dubitavit, et ideo increpatione dignus erat.
Adhuc autem opponitur, quod iste melius videtur credidisse quam centurio : quia plus est posse per seipsum quam per alium : iste autem volebat quod faceret curationem per seipsum, alius autem quod per alium : et quia multi possunt per alium quod per seipsos non possunt : ideo videtur iste majorem potentiam credere de Domino quam centurio.
Adhuc, Omnis virtus agens aliquid, fortior est et fortius agit in conjunctum quam in remotum, sicut dicunt Philosophi. Rationabiliter ergo petivit ut ad filium descenderet, ut virtus curativa in filium conjunctum in filio fortior esset.
Ad hoc autem dicendum, quod in veritate iste in fide dubitavit, et centurio in fide perfectus fuit. Ad primum autem objectum dicendum, quod nulla virtus est adeo fortis sicut illa quæ potest ubique : et illa ubique per seipsam operatur. Et si potest per alium, hoc est indigentia : quia indiget alio medico sicut instrumento, vel ministro qui bajulus sit virtutis. Sed talem virtutem in Christo iste non credidit qui præsentiam corporalem petivit, ut mediante illa præsentia virtus sua possit curare. Centurio autem per hoc quod dixit : Ego homo sum sub potestatem constitutus174, non intellexit Christum indigere bajulo virtutis : sed potius quod in omnibus creaturis esset ad Christum Dominum ratio obedientialis, ut fieret in eis hoc quod voluit, sicut in subditis centurionis erat ratio obedientialis ad faciendum quod vellet centurio. Psal. CXXII, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Et hæc fuit perfecta fides deitatis Christi quam regulus non habuit.
Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de virtutibus limitatis. Virtus autem Dei est illimitata et in[190]finita : et ideo illa attingit ubique. Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hæc ergo est causa increpationis. Marc. ix, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
« Dicit ad eum regulus. »
Qui a parvitate justitiæ regulus dicitur : quia parva justitia regebat seipsum. Isa. XXVI, 18 : Salutes non fecimus in terra : ideo non ceciderunt habitatores terræ.
« Domine, descende. » Adhuc permanet in fidei modicitate : quia cupit illum descendere qui ubique habet potestatem. Alias autem secundum spiritualem sensum petitur, ut ex misericordia condescendat ad humanitatis humilitatem de alto sedis majestatis. Psal. CXLIII, 5 : Inclina cœlos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt, Isa. LXIV, 1 : Utinam dirumperes cœlos et descenderes.
Et allegat ultimam necessitatem, dicens : « Priusquam moriatur filius meus. » Quasi diceret : Si mortuus fuerit, postea suscitare non erit possibile. Et hoc est signum modicitatis fidei. Deus enim etiam a mortuis potest suscitare. Ad Roman. iv, 17, dicitur de Abraham quod posuit illum ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
- « Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. »
Ecce tangitur miraculi perfectio.
Et dicuntur quatuor, scilicet, verbum vivificans, fides ex devotione impetrans, et lætum nuntium salutem nuntians, et experimentum probans.
Dicit ergo : « Vade. » Quasi diceret : Tu putas quod non possum absens facere quod facio præsens : ut ergo credas, hoc absens volo perficere. « Vade » ergo a me descedens et discedens. Luc. VII, 30 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Sicut dixit Eliseus ad Naaman : Vade, et lavare175, etc.
« Filius tuus vivit, » restitutus ad integrum vitæ principiis. Joan. v, 21 : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Joan. xi, 25 : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem.
Hoc est ergo quod dicit.
« Credidit homo, »
Jam in fide perfectus : quia quem primo absentem curare posse non credidit, modo verbum absentis potens esse ad curandum non dubitavit. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
« Sermoni quem dixit ei Jesus. » Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Habacuc, ii, 4 : Justus autem meus in fide sua vivet.
« Et ibat, » jam credens quia ubique esset virtus ejus ad curandum. Et est mirum : quia centurioni, qui fidem plenam habebat, se ad ipsum venturum exhibebat. Matth. VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Isti autem petenti ut descenderet, præsentiam suam negavit. Et hujus causa est, quia illius devotionem et humilitatem exhibitione suæ præsentiæ remuneravit : istius autem incredulitatem, per hoc quod absens curavit, erudiendo ad fidem erexit. Et sic patet quod bene omnia fecit. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Deuter. [191] xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
« Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota. »
Tangitur hic lætum nuntium salutis.
Dicit ergo : « Jam autem eo descendente, » a Cana in Capharnaum, antequam aliquis nuntiorum præveniret qui de sermonibus Domini prænuntiare posset, « occurrerunt ei servi, » læto occursu, « et annuntiaverunt ei » læta, « dicentes quia filius ejus viveret. » Luc. XV, 32 : Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit. IV Regum, vii, 9 : Hæc enim dies boni nuntii est : si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Psal. CXVII, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea.
« Interrogavit ergo horam ab eis. »
Hæc est probatio et examinatio facti, scilicet interrogatio horæ « in qua melius habuerit, » hoc est, in qua fugato morbo, et virtute restituta, signa convalescentiæ in eo apparebant. I Regum, xxv, 8 : In die enim bona venimus, scilicet ad te.
« Et dixerunt ei. »
Hæc est secunda responsio de hora. « Quia heri hora septima, » quæ hora proxima est post meridiem, Hora quidem in qua omnis æger pejus habere incipit secundum naturam : quia tunc sol a summo cœli incipit declinare, et cum declinatione solis, omnis virtus ægri incipit cadere et declinare. « Reliquit eum febris, » ut ostendatur curatio tota esse miraculi, et nullo modo esse naturalis. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur, percutit, et manus ejus sanabunt. Et hoc est quod ad litteram de hora ista est sumendum.
Et ideo sequitur miraculi fructus :
« Cognovit ergo pater, etc. »
Duo autem dicuntur, miraculi fructus, et signi epilogus.
De primo ergo dicit : « Cognovit ergo pater, » per eamdem mensuram temporis dicti Jesu, et sanitatis perceptæ, « quia illa » eadem « hora erat » sanitatis filii, « in qua Jesus, » auctor salutis, « dixit ei: » Vade, « filius tuus vivit. » Et sic dictum Jesu causam salutis filii esse scivit : quia causa est, qua posita statim sequitur effectus. Jerem. xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum.
« Et credidit ipse » dominus familiæ, « et domus ejus tota. » Et ex tunc perfectus fuit in fide, jam non regulus, sed rex in familia sua existens. Isa. XXXII, 1 : Ecce in justitia regnabit rex.
Regulus autem iste, ut dictum est, parvæ potestatis, et parvi sensus, et parvi regni, mens sive ratio est. Filius autem, spiritus in carne. Febris vero, ardor fomitis et concupiscentiæ. Eccli. xxiii, 22 : Anima calida quasi ignis ardens : non exstinguetur donec aliquid deglutiat. Luc. IV, 38 : Socrus autem Simonis, hoc est, caro, tenebatur magnis febribus. Unde, Daniel. xiii, 15, Susanna refrigerari fonte gratiæ quæsivit. Et dicitur causa : Æstus quippe erat. Hunc in naturalem calorem sanat Dominus interpellantibus Sanctis, qui paterno affectu [192] ægrotum diligunt. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Servi autem occurrentes sunt viri sancti, et Ecclesiæ ministri, de salute animæ gaudentes. Luc. XV, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Dicunt enim quod hora septima febris eum reliquit : eadem scilicet hora, qua febris ista genus humanum apprehendit. Hoc enim factum est post meridiem 176.
Horæ autem istæ sunt, quibus resurgit anima de peccato per pænitentiam. Una quidem in compunctione, quæ quatuor habet momenta, quorum unum est motus liberi arbitrii in Deum : alterum, motus liberi arbitrii in peccatum detestando ipsum : tertium est dolor de commisso : et quartum est spes veniæ. De misericordia Dei. Psal. LIX, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritiones ejus, quia commota est. Commovisti dicit, propter motum ad Deum. Conturbasti, propter motum detestationis in peccatum. Sana contritiones ejus dicit, propter motum doloris commissi. Quia commota est dicit, propter motum spei in misericordiam remittentis. Hæc ergo quatuor momenta faciunt horam unam.
Confessio autem habet horas tres : quia confessio debet esse vera, simplex et integra. Veritas autem habet quatuor momenta, scilicet, ut quod fortiter dicat, ut sicut fecit dicat, ut excusationem non quærat, ut cum verecundia quam turpitudine peccati exigit confiteatur. De primo horum dicitur, Isa. XLIII, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. De secundo, Josue, vii, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. Non enim confitetur nisi dicat sicut fecit. De tertio, Psal. CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. De quarto, Jerem. vi, 15 : Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.
Simplex autem confessio est, quæ est sine plica hypocrisis, vanitatis, et permitionis, et dolositatis. Plicam habet hypocrisis : quia per confessionem intendit justificare seipsum. Matth. XXIII, 25 : Mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Unde illi, ibidem, ℣. 27, comparantur sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. De istis etiam dicitur in Psalmo, v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, scilicet qui sic confitentur. Vanitati autem permista est confessio, quando id quod ad vanitatem sæculi facit, læte confitetur : quod autem secundum sæculum confusionem prætendit, demisso vultu vix dicit. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Plica autem permitionis est, quando intermiscet plurima quæ non sunt peccata, ut ex illis non in toto injustus appareat. Et in signum hujusmodi dicitur de Sanctis, quod vestimenta debent esse candida per totum, et maculis non respersa. Et agnus, Exod. xii, 5, dicitur absque macula. Cantic. iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Dolo autem permista confessio est, quando non habet emendandi propositum : in hac enim viget peccati voluntas adhuc, et non habet emendandi propositum. Malach. i, 14 : Maledictus dolosus qui habet in grege suo maseulum, et votum faciens immolat debile Domino. In hoc enim debile est sacrificium quod sic offertur. Sic ergo etiam hæc hora habet quatuor momenta.
Integra autem erit confessio : et hæc hora etiam habet quatuor momenta : ut scilicet totum sine diminutione dicatur, [193] ut uni totum dicatur, ut una vice quantum recordatur dicatur, ut dimidia venia non speretur. De primo, in Psalmo cx, 1, et cxxxvii, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, hoc est, ex toto corde, totum dicendo quod est in corde. De secundo, quod uni totum dicatur quod est in corde, sicut uni medico totus dolor aperitur : hoc est significatum, Luc. X, 34, ubi Samaritanus omnia vulnera semivivo alligavit, infundens oleum et vinum. Quod simul una vice totum. Isa. XXXVIII, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Quod vero dimidia venia non speretur. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Istæ ergo sunt quatuor horæ.
Tres autem residuæ sunt in satisfactione, scilicet, jejunium quod sanat pestes corporis, et oratio quæ sanat pestes mentis, et eleemosyna vel cordis, vel operis, vel utriusque, quæ sanat pestes facultatis.
Jejunium autem quatuor momenta habet, scilicet, ut læto vultu exhibeatur. Matth. VI, 17 : Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, etc. Ut usque ad petulantiæ corporalis mortificationem producatur. Joël. ii, 12 et 13 : In jejunio, et fletu, et planctu scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et ut sobrietas sensuum et animæ servetur, et rationabile sit ne creatura destruatur. Ad Roman. xii, 1 : Rationabile obsequium vestrum. II ad Timoth. iv, 5 : Sobrius esto. Quartum autem momentum hujusmodi horæ est, ut dum jejunat corpus, mens verbo Dei pascatur. Exod. xxxiv, 29, dum Moyses jejunat in monte cum Domino, cornuta facta est facies sua ex consortio sermonis Domini. Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei177. Sicut, III Regum, xix, 8, Elias ambulavit in fortitudine cibi illius spiritualis, quem ministravit Angelus, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Oratio autem est secunda hora, quæ sicut dicit Augustinus, est pius affectus mentis in Deum directus. Habet autem hæc hora quatuor momenta, scilicet, ut in secreto cordis fiat, ut devote, ut ad salutem, ut perseveranter. De primo, Matth. VI, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. De devotione, Psal. CXL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quia oratio debet esse ignita fervore devotionis, et condita odoramentis virtutum. Debet autem esse de pertinentibus ad salutem. Matth. VI, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, etc. De perseverantia, Luc. XVIII, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Luc. XI, 8 : Propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios, scilicet panes.
Eleemosyna autem hic sumitur tam pro spirituali, quam pro corporali : et sic omnis homo potest ad eleemosynam sufficere. Isa. LVIII, 7 : Frangere esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Habet autem et hæc quatuor momenta, scilicet, compassionem in corde, dulcedinem in ore, largitatem in manu, et utilitatem in dato. De compassionem, Isaiæ, lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, etc. De dulcedine oris, Eccli. iv, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. De largitate manus, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum li[194]benter impertiri stude. De utilitate dati, Luc. XI, 11 et 12 : Quis ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut si petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
Istæ ergo sunt septem horæ, quarum quælibet habet quatuor momenta ex quibus completur. Quamvis enim secundum computistas hora ex pluribus momentis componatur, tamen secundum naturam non componitur nisi ex quatuor : in quorum primo virtus ejus oritur, in secundo proficiendo progreditur, in tertio stat in augmento, et in quarto perfectam diffundit operationem suæ virtutis. Hoc enim modo res causatæ in ens perficiuntur : et ideo hanc ex quatuor fecimus compositionem.
Istæ septem horæ significantur, III Regum, iv, 35, ubi dicitur quod puer resuscitatus ab Eliseo, oscilavit septies, et rediit ad vitam : quia istis septem resurgitur a portis mortis ad vitam.
Potest etiam dici quod septem horæ, sunt septem illustrationes Solis justitiæ, qui est Christus, scilicet, sanctificationis naturæ in incarnatione, visitationis hominum in nativitatis humilitate, condemnationis concupiscentiæ in circumcisione, regenerationis nostræ in baptismo, sanctificationis pro nobis in jejunio, eruditionis nostræ in prædicatione et miraculis, et redemptionis in Passione, quando hora septima sol declinavit, et infirmitas hominum sanata fuit. Et homo significabatur, IV Regum, v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Jordanis enim humilis decursus interpretatur, et significat per horas septem descendentem ad nos Dominum, in cujus gratia lavamur ad sanitatem.
Vel dicatur, quod horæ septem sunt septem recordationes Solis justitiæ : quia in nocte in Matutinis recolimus captivitatem, scilicet, Domini : in Prima illusionem, in Tertia productionem ad judicium, in Sexta sententiam, in Nona mortem, in Vespera depositionem de ligno et sepulturam, in Completorio positionem custodum circa sepulcrum. His enim horis perducimur ad vitam et salutem. Psal. CXVIII, 164 : Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Vel dicamus, quod a septem liberati, a Christo septima hora sanamur, scilicet, primo a contemptu præcepti et præcipientis : secundo, a libidine peccati : tertio, ab agendorum et credendorum et appetendorum ignorantia : quarto, a malitia, quæ est pronitas et proclivitas in malum : quinto, a reatu actus peccati : sexto, a macula contagionis imaginis Dei : septimo, ab ipso pondere peccati quo unum peccatum trahit in aliud, quando per pœnitentiam non deletur. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Sic ergo omnibus his modis, hora septima reliquit illum febris spiritualis.
- « Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. »
Hic est quasi quidam epilogus signorum quæ « fecit Jesus » ad ædificationem fidelium, et obstinatorum confutationem, « cum venisset a Judæa in Galileam. » In isto secundo adventu etiam notatur quam duri fuerunt Judæi : cum in Samaria nullum signum fecerit, et tamen illi in eum crediderunt. Act. vii, 51 : Dura cervice, et in circumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isa. XLVIII, 4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea, quod etiam per tot signa non crediderunt.
Et hæc de quarto capitulo Joannis.
Caput V
[195] Jesus ad piscinam sanato ægroto qui triginta et octo annis languerat, jubet sabbato tollere grabatum : et Judæis id calumniantibus respondet se omnia sua simul cum Patre operari, mortuosque vivificare, ac judicem ab illo constitutum esse omnium, cui et Joannes et propria opera ac Pater, imo et Moyses ipse testimonium perhibent.
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam178.
Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
Hunc cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri?
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula.
Et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum179.
Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula.
Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo, qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum, et ambula?
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum.
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbatum.
Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. [196]
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Sicut enim Pater suscitatur mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult vivificat.
Neque enim Pater iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio.
Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificent Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei :
Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii 180.
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico : et iudicium meum iustum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me 181.
Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me 182 : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis 183.
Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis.
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. [197]
Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
Claritatem ab hominibus non accipio.
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis : et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis?
Nolite putare quia ego accusatus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit184.
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
In Caput V Joannis — Enarratio
« Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. »
Hic ostenditur in Verbo esse virtus reparativa vel restaurativa universaliter et non secundum partem, sicut ex superiori inducta patet divisione. In sanatione enim filii reguli ostendit reparationem in parte, in hac scilicet mortali vita. Hic autem ostendit, quod virtus ad suscitationem mortuorum et ad perpetuam vitam est in Verbo : et hac virtute finitur hujus doctrinæ capitulum.
Propter quod in duas dividitur partes : in quarum prima in curatione paralytici desperati, hujus virtutis in Verbo incarnato vel increato præmittitur signum : in secunda, virtus utilis restaurativa totius mortalitatis supponitur documentum, ibi, ℣℣. 18 et 19 : « Respondit itaque Jesus, et dixit eis : Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. »
Prior harum partium duo continet, scilicet, perfectionem miraculi, et ex hoc consequentem persecutionem maligni populi, ibi, ℣. 10 : « Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat. »
In prima harum tanguntur duo : in quorum primo tanguntur inducentia ad miraculum faciendum : in secundo, perficientia miraculum, ibi, ℣. 6 : « Hunc cum vidisset Jesus, etc. »
Inducentia autem ad miraculum sunt tria, scilicet, temporis solemnitas, loci reverendissima sanctitas, et infirmi maxima necessitas.
De temporis quidem solemnitate dicit :
« Post hæc, » non continuo, sed paucis interpositis in quibus nihil famosum factum est, « erat dies festus, » quando ipsa solemnitas Judæorum exegit ut omne masculinum appareret coram Domino185. Erat enim hæc solemnitas festi Pentecostes : festum quod futuris tempo[198]ribus dono Spiritus-sancti fuit consecrandum : quo purificatis festum omne in iucunditate Spiritus deinceps esset celebrandum. Nahum, i, 15 : Celebra, Juda, festivitates suas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Exod. XXIII, 16 : Solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro, subaudi, celebrabis. In hac solemnitate primitivæ frugum offerebantur : quia omnes primitiæ nostræ Spiritui gratiæ et Christo debentur.
Et ideo tunc plenus Spiritu sancto, a quo flueret Spiritus sanctus omnia restaurans, « ascendit Jesus, » cujus omnis actus ascensio est, « Jerosolymam. » Luc. XVIII, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis 186. Amos, ix, 6 : Qui ædificat in cœlo ascensionem suam. Quia omnia ad cœlum ascendere facit, qui sua virtute sanat et corroborat. Hic est enim qui ascensiones in corde suo disposuit in hac valle lacrymat 187, miserabiles personas ad gaudia cœli deducens. Semper enim in festo ascendit, ut tunc confluentibus undique turbis virtutem suam manifestaret, et sublevaret eos ad fidem veritatis. Isa. XLIX, 8 : In tempore placito, exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui.
« Est autem Jerosolymis. »
Ecce loci describitur reverendissima sanctitas. Describitur autem a quatuor : ab usu sacrificiorum, ab hospitalitate ægrotorum, ab effectu curantium, ab Angelo visitante locum. Dicit autem circa usum vel ritum sacrificiorum, usum et ab usu denominationem.
Dicit ergo : « Est autem Jerosolymis, » tamquam in loco solemni divini cultus,
« Probatica piscina. »
Attende quod in Jerusalem erant tres piscinæ, quarum prima fuit extra Jerusalem, collecta de aqua quæ defluxit de montibus. Et istæ aquæ colligebantur propter terræ caliditatem et ariditatem. Et hæc piscina vocabatur superior, quia extra civitatem fuit in loco eminenti a quo derivata flueret in civitatem quando necesse fuit : et in illa piscina fullones lavabant lanam et pannum, Isa. VII, 3 : Ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis 188. Alia piscina fuit intra muros civitatis, collecta de aquis a tectis stillantibus et aliis locis. Et hæc ibi ad communem usum habebatur. Et tempore belli aliquando in interiorem ducebatur, ne aqua civitati deficeret. Isa. XXII, 9 : Congregastis aquas piscinæ inferioris, et domus Jerusalem numerastis, scilicet, tempore obsidionis Babyloniæ. Tertia piscina fuit circa templum, collecta de aquis stillantibus a templo et ædificiis templi. Et hæc erat ad ablutionem corporum animalium quæ in sacrificium offerebantur, et ad ablutionem sacerdotum : quia Salomon fecebat mare æneum et luteres ad ablutiones illas perficiendas, sicut dicitur, III Regum, vii, 23 et seq. Sed hæc transtulit Nabuchodonosor in Babylonem, et postea pauperes effecti Judæi, in loco illius piscinam in concavitatem lapidis in monte templi congregaverunt, ubi hostiæ et sacerdotes lavabantur.
Et hoc est quod dicit : « Est autem Jerosolymis, » circa templum, « Probatica, » hoc est, ab ove denuntiata et denominata : quia græce πρόβατον, latine est ovis : quia maxime de ovibus sacrificia fiebant : et ideo plura quam de aliis animalibus ibi corpora ovium lavabantur. « Piscina, » per contrarium, quod anti-phrasis dicitur, quia minime pisces habet. [199]
« Quæ cognominabatur, »
Ab usu aquæ, « hebraice Bethsaida, » hoc est, domus pecorum sive pecualis : quia ibi corpora pecorum in porticu jacebant, donec lavarentur et offerrentur. Et quia usus iste factus fuit tempore status legis, ideo reverentiam habebat totus hujus piscinæ locus : quia sacrificii carnes et abluta ab eis sanctificabant eum. Hoc significante Spiritu sancto, nostram pecorinam naturam ibi a concupiscentiis et peccatis esse abluendam, et Deo fore offerendam. Ad Romanos, xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem : rationabile obsequium vestrum. Psal. XXV, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Sic enim et nos piscinam munditiæ habemus ante templum, quando abluti aqua lacrymarum et pœnitentiæ mundamur, ut puri sacrificium Deo possimus offerre. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
« Quinque porticus habens. »
Hic venerabilitas hujus loci describitur ab hospitalitatis gratia : quia ibi pauperes hospitabantur, quos semper Deus in hoc mundo elegit. Jacobi, ii, 5 : Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod promisit Deus diligentibus se.
Ad hospitandum autem pauperes dicit duo : distinctionem receptaculorum, et diversitatem receptorum pauperum.
Dicit ergo : « Quinque porticus habens, » hoc est, quinque receptacula : quia quinque sunt modi deficientium pauperum. Quidam enim sunt pauperes solo rerum defectu et invaliditate corporis, et illi habebant receptaculum primum. Quidam autem cum invaliditate habebant agitationis et angustiæ inquietudinem, propter quam aliis faciebant incommodum : et hi habebant receptaculum secundum. Quidam autem habebant corporis talem immunditiam, quam alii ferre non poterant : et hi habebant tertium. Quidam autem mentis tantam patiebantur insaniam, propter quam iterum aliis intolerabiles erant : et illi habebant porticum quartam. Alii autem quasi in novissimo erant spiritu, vicinam mortem exspectantes, et ideo horrori aliis existentes : et ideo indigebant porticu quinta. Et sic habebant quinque porticus. Et hoc signatum est, Genes. VI, 4, secundum aliam translationem, ubi dicitur : « Facies in arca bicamerata et tricamerata. » Bicamerata et tricamerata sunt quinque receptacula.
Significat autem istud quinque boni cordis receptacula quod est xenodochium miserorum. Quinque porticus, sunt receptio in corde per compassionem, Job, xxx, 25 : Compatiebatur anima mea pauperi. In ore per consolationem, I ad Thessal. v, 14 : Consolamini pusillanimes, etc. In opere per supportationem, ad Roman. XV, 1 : Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere. In facultate et subventione, Jacobi, ii, 15 et 16 : Si autem frater et soror nudi sint, etc. Non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ? Apud proximum et Deum per intercessionem, Luc. XI, 5 : Amice, commoda mihi tres panes.
Sunt autem quinque quæ porticum receptionis pauperum faciunt : quorum primum est, quod post mortem non est locus pœnitentiæ. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Secunda porticus est meditatio incertitudinis horæ et qualitatis mortis : hæc enim meditatio facit eum affluere visceribus pietatis, ut in corde porticum faciat ad redemptionem pauperum. Eccle. ix, 12 : Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur homo, et sicut aves la[200]queo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo.
Tertium quod facit porticum in cordis hospitio, est consideratio impossibilitatis merendi in tempore futuro, et quod ibi multo graviores pœnas solvet, quas omnes hic per juvamen sui et proximi potest delere. Ad Hebr. X, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Eccli. II, 22 : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Dominus autem dicit in Psalmo LXXIV, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias iudicabo. Et ideo per misericordiam cautum est illud iudicium prævenire.
Quartum quod de corde facit porticum pauperum, est meditatio recompensationis ejus quod ex misericordia impenditur, quod centuplum retribuitur, et in tuto ubi fures non effodiunt collocatur, Matth. XIX, 29 : Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit189. Eccle. XI, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Quod autem in tuto est collocatum, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesaurus in cœlo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
Quinta porticus consideratio est, quod homo per misericordiam evadit examen futuri iudicii. Psal. CXI, 3 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio : quia in æternum non commovebitur. Omnes enim quibus vel affectum vel effectum misericordiæ impendit, excusabunt eum in iudicio. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia iudicium.
Sic ergo per misericordiam sui et proximi xenodochium cordis ædificatur, quinque porticus habens.
Sed redeamus ad litteram.
- « In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. »
Tangit loci venerationem ex diversitate in loco receptorum pauperum.
Et tangit quatuor, scilicet, languentium quietem, multitudinem, diversitatem et consolationis exspectationem. Quæ valde competunt operibus misericordie.
Dicit ergo : « In his » porticibus « jacebat » in lectis et locis ad quiescendum paratis, in quibus membra infirmorum molliter recipiebantur et munde. Luc. X, 34 : Imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. IV Regum, IV, 10 : Faciamus ei cænaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
« Multitudo magna languentium. »
Ad hoc enim ædificatæ fuerunt porticus, ut essent infirmorum receptacula. Et ex hoc sumpsit initium quod hospitalia per Ecclesiam infirmis ædificantur. Languentes autem dicuntur diu infirmati : quia languor est longus angor. Et illi majori indigent misericordia. Eccli. X, 12 : Brevem languorem præcidit medicus. Et ibidem, ℣. 11 : Languor prolixior gravat medicum. Multitudo autem fuit in collectione multorum in numero. Magna autem fuit, in expensis, quas ad usus infirmorum habere oportuit. Luc. VI, 19 : Et omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Virtus enim misericordiæ semper per miserationes exit de misericorde. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Isa. LVIII, 7 : Egenos vagosque induc in domum tuam. Job, XXXI, 32 : Foris non [201] mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
« Cæcorum, claudorum, aridorum. »
Ecce diversitas receptorum pauperum. Cæcus autem visu carens, ad consolandum vias dirigentes non adspicit. Claudus etiam prospectans ad consolantem, dirigentes vias ambulare non poterit. Aridus autem membrorum nervos arefactos, et motu destitutos et sensu, etiam a porrigente consolationem propriis viribus illam accipere non poterit. Et ideo in his tribus generibus miserorum, maxime destituti omnes intelliguntur. Sed beatus ille misericors Job vices eorum in his quæ per se non poterant supplevit. Job, xxix, 15 : Oculus fui cæco, et pes claudo. Infirmitatem aridi Paulus supplere præcepit, ad Roman. XV, 1 et 2 : Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem.
« Exspectantium aquæ motum. »
Quia per motum aquæ curabatur aliquis in tanta multitudine, sicut inferius habebitur. Significat autem iste motus aquæ motum fluxibilis cordis in misericordia : quia sicut aqua tota effunditur a vase in quo est, ita cor misericors totum se effundit in misericordias pauperum. Isa. LVIII, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Psal. XII, 5 : Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam. Iste aquæ motus adhuc curat et sublevat multorum miserias. Thren. II, 19 : Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini.
Sic ergo aqua movetur in consolationem pauperum.
- « Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descenderit in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. »
Tangitur hic reverentia loci ex visitatione Angeli. Si autem quæritur, Quare iste visitabatur ab Angelo ? Dicunt quidam (quædam sequentes apocrypha, quæ ab historiis Græcorum ad nos derivata sunt, et dicuntur scribi in ea quæ apud Græcos exuthimiaca vocatur historia, quam Patriarcha quidam Jerosolymitanus dicitur conscripsisse) quod cum Salomon ædificaret templum de lignis Libani, quod remanserunt ibi quædam ligna cedrina et cypressina ex quibus crux Domini postea fuit præparata. Hæc ergo ligna in loco illo paulatim operta sunt terra primo, et cum postea ibi piscina fieret, natabant ligna in piscina, quæ procedente tempore propter aquam imbibitam gravia effecta, in fundo non natantia jacebant. Dicunt etiam quod hæc ligna tempore Passionis dominicæ natare contra consuetudinem inceperunt ad visum hominum, et quod propter ligni illius sanctitatem, locum Angelus visitavit, et aqua etiam virtutem curationis ægrorum accepit. Hoc autem dictum quia nulla probatur auctoritate, eadem facilitate contemnitur qua probatur.
Probabiliter ergo dicetur quod reverentiam accepit piscina, tum a facto, tum a mysterio. A facto autem duplici, scilicet, ab ablutione sacerdotum et hostiarum, et ab hospitalitate pauperum ibi receptorum. A mysterio autem, quia ibi Spiritus sanctus dignitatem figuralium hostiarum ostendere voluit propter dignitatem Passionis Christi, quæ in eis significata fuit : et ideo Angelus locum illum visitavit. Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Pusillosque et infirmos aliud solatium non habentes [202] libenter visitant Angeli. Matth. XVII, 10 : Angeli eorum, scilicet pusillorum, in cœlis semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est. Et ideo languidum Lazarum singulariter inter omnes descendentes ab hoc mundo, Angeli leguntur portasse in sinum Abrahæ190.
Hoc est ergo quod dicit.
« Angelus autem Domini, »
Propter loci reverentiam secundum tempus aliquod, quia non omni tempore. Hoc enim reservatum est soli Christo qui omnes quos vellet, et quandoque vellet curaret. Filio enim tanto major datur virtus curationum, quanto melior est Filius Angelo. Ad Hebr. I, 4 : Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
Hic autem Angelus dicitur Domini : quia virtute non sua, sed Domini, cujus erat minister, hoc effecit. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ?
« Descendebat secundum tempus, »
In propria persona et singulari effectu, « in piscinam, » ante porticus effusam : qui descensus gratiam curandi significabat allatam. Genes. XXVIII, 12 : Et Angelos descendentes per eam. Joan. I, 51 : Videbitis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes supra Filium hominis.
« Et movebatur aqua, »
Ut infirmi ex ipso aquæ motu scirent gratiam curationis adesse. Sciendum autem est, quod forti motu movebatur : et ideo inferius dicitur quod turbabatur191, quia a fundo commiscebatur quod relictum fuerat ex ablutione de carnibus sanctis cum aqua sanctificationis et curationis : ut Baptismus significaretur commixtus cum Passione Christi, qui curationem spiritualem perfectam exhibiturus fuit. Talis ergo motus fuit in aqua. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
« Et qui prior descendebat in piscinam. »
Prior enim descendit qui in sanctificatione aquæ puriorem invenit aquam, antequam ad alios usus applicaretur. Et prior descendit qui ferventiori animo devotionis gratiam quæsivit : quia ille plus festinavit. De primo horum dicitur, Apocal. XXII, 1 : Ostendit mihi, scilicet Angelus, fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem a sede Dei et Agni. De secundo, I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas.
« Post motionem aquæ : » et tangit virtutem curativam propter quam in reverentia fuit locus, « sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. II Machab. iii, 38 et 39 : Eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. Nam ipse, qui habet in cœlis habitationem, visitator et adiutor est loci illius. Genes. XXVIII, 16 : Vere Dominus est in loco isto.
Quæritur autem hic, Quare in loco illo, non omni tempore omnes sanabantur, ut esset perfectior sanctificatio futurorum ? Ad hoc autem dicendum quod, sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo particulare secundum tempus, et secundum numerum quod est in parte, signum debuit esse perfecti secundum tempus et secundum universitatem curatorum. Hoc enim exigit tempus imperfectionis, quod sua imperfectione mittebat ad Christum per[203]fectum curatorem omnium. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Eccli. XXXIV, 20 : Dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
« Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. »
Tangit hic infirmitatis miseriam. Hanc autem exaggerat tripliciter : a natura, a longitudine infirmitatis, ab ipsa infirmitate.
A natura quidem in hoc quod dicit : « Quidam homo, » factus ad imaginem Dei, et ideo miserandus : colens intellectum, et ideo diligendus. Genes. IX, 6 : Ad imaginem quippe Dei factus est homo. De secundo, Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.
« Triginta et octo annos habens. »
Ecce longitudo infirmitatis. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Dicit enim Chrysostomus, quod iste ab annis puerilibus fuit paralyticus et numquam sanus : et ideo magis miserandus. Psal. VI, 3 et 4 : Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde. Luc. XIII, 16 : Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? Quasi diceret : Imo oportuit propter diuturnam ejus infirmitatem ne semper gravetur. Numerus autem triginta et octo annorum significat defectum a denario et fide Trinitatis : quia triginta sunt ter decem, et numerus triginta surgit ex hoc quod fides Trinitatis in decalogum ducitur. Infirmus autem in his infirmitatem signat in fide Trinitatis, et operatione decalogi. Octo autem quæ supersunt, signant octo beatitudines quæ, Matth. V, 3-12, enumerantur. Et infirmatus in eis signat infirmitatem virtutis circa illa quæ beatificant. Et sic infirmus iste in fide et opere et virtute significat infirmum. Et hæc tria tanguntur in Psalmo xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, scilicet in me. Quod est principium operationum. Dereliquit me virtus mea. Quæ causa est beatitudinis. Et lumen oculorum meorum, in fide, et ipsum non est mecum.
Et ideo iste totus erat miser et miserabilis « in infirmitate sua. » Quamvis omnis dolor sit quædam infirmitas, et ægritudo : tamen paralysis specialiter est infirmitas quæ nihil firmum in membris relinquit, sed omnia dissolvit : ita quod se usu membrorum juvare non possit. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Significat autem ista infirmitas passionis humorem concupiscentiæ, membra resolventem et dissolventem. Unde, Marc. ii, 3, paralyticus non poterat per seipsum venire ad Jesum : sed a quatuor portatus per tegulas submissus est ante eum192. Isa. I, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
- « Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ? »
Hic tanguntur ea quæ faciunt ad perfectionem miraculi.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, sanantia, sanitatem perfectam ostendentia, et calumniam contra Christum ostendentia.
Sanantia autem sunt tria, scilicet, misericordia Christi, consensus ægri, et [204] verbum virtutis quod imperat infirmitati.
Misericordia notatur in duobus : in visu miseri, et in cognitione longæ infirmitatis infirmi.
De primo dicit : « Hunc ergo » infirmum « cum vidisset, » oculo misericordiæ. Sapient. iii, 6 : In tempore erit respectus illorum. Sic oculo misericordiæ Samaritanus vulnerato appropians, alligavit vulnera ejus193. Exod. III, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto : et clamorem ejus audiui, ... et descendi ut liberem eum.
« Et cum cognovisset quod jam multum tempus haberet » in infirmitate sua.
Et hoc ante cognovit virtute deitatis, sed nunc ad modum cognoscentis se habet quando misericordiam impendit : quia tunc proximum se facit. Luc. X, 37 : Proximus est ille qui fecit misericordiam in illum. Tob. v, 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
« Dicit ei, » eliciens consensum. Et in hoc signat quod dissentiens non curatur ab infirmitate spirituali, quia ponit obicem Spiritui sancto.
« Vis sanus fieri ? »
Quasi diceret : In voluntate tua est, quia tu tibi peccatum causa infirmitatis fuisti : sicut infra patebit194, ubi dicit : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Et ideo voluntatem ad me a peccato convertite, sicut ad auctorem salutis tuæ, et curaberis. Osee, xiv, 3 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
- « Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. »
Hic ponitur languidi consensus.
Et dicuntur duo : quorum primum est inopiæ allegatio : secundum autem ostensio impotentiæ in seipso.
Dicit ergo : « Domine. » Ecce confessio majestatis et potentiæ. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.
« Non habeo hominem. » Inopiæ est allegatio : quia nullum habet adjuvantem. Job, vi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me : et necessarii quoque mei recesserunt a me. Psal. XXXVII, 12 : Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Quasi diceret : Bene habeo voluntatem, sed inopia tanta est quod non habeo adjuvantem. Eccli. LI, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
« Ut cum turbata fuerit aqua, » quando reliquiæ sacrificiorum immiscentur in aquam ut ab eis vim curationis accipiat, « mittat me » primum « in piscinam. » Et sic deest adjutorium hominum. Et hoc signat quod peccator omni destituitur auxilio humano. Unde in Psalmo lxxvii, 39, dicitur : Spiritus vadens et non rediens. Quia per se vadit in peccatum, sed non per se redit ex ipso.
« Dum venio enim ego, etc. »
Significat infirmitatem in ipso vires non habentem, et hoc est : « Dum ego venio, » per conatum aliquem infirmitatis meæ, « alius, » fortior me et potentior, « ante me descendit » in aquam, et sic laborem exhibeo sine fructu laboris. Job, xvi, 8 : Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Quia omnia naturalia mea sunt oppressa. Isa. XXXVIII, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Daniel. X, 16 : Dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Et hoc quidem facit peccatum in homine : quia tollit communionem Sanctorum, per quam deberet haberi adjutorium ab alio : [205] et vulnerat naturam, per quam deberet haberi auxilium in seipso.
« Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. »
« Dicit ei Jesus. » Quia elicuit consensum ad gratiam sanantem. « Surge. » Ecce verbum virtuosum ad sanandum. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Dicit autem tria : quorum unum est factivum sanitatis : secundum autem restitutivum virtutis, tertium causativum consolidationis.
Dicit ergo : « Surge, » hoc est, sursum te age, jam sanitate restituta, et peccato te deprimente depulso : quia peccatum (ut causa infirmitatis animæ) corpus ab erectione depressit. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, hoc est, sursum te age petendo cœlestia in corde, et extendendo te ad superiora in corpore. Ad Coloss. III, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite. Et ideo taliter curati a Christo, in lætitia cordis gratias agentes dicunt cum David, Psal. XIX, 9 : Ipsi obligati sunt, et ceciderunt : nos autem surreximus, in mente a peccato : et erecti sumus, quia jam et oculos et manus in cœlum ad Deum extendimus.
« Tolle grabatum tuum. »
Ecce verbum restaurativum virtutis. Lectum enim, qui ante sustentabat et portabat infirmum, nunc ipse portat et sustinet, virtutem habens vigorosus : et non posset hoc facere nisi restituta sibi virtute. Psal. LXVII, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Hoc enim omnino consequens, quod Christus Dei virtus et Dei sapientia, qui scit et potest, verbo suo det sanitatem cum plena virtute. Ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ. Sicut autem per gratiam intus purgavit peccati infirmitatem, ita per virtutem intus delevit vitia et addidit virtutis vigore. Joel, iii, 10 : Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
« Et ambula. »
Ecce verbum consolidationis quo conglutinata sunt membra paralytici prius dissoluta, quæ dum dissoluta essent ambulare non poterant. Et sic anima per inconstantiam concupiscentiæ dissoluta retro, gressu virtutis incedere primum non poterat. Thren. I, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem : propterea instabilis facta est. Act. iii, 7 et 8 : Protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ : et exsiliens, stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum, ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Hæc autem ambulatio profectum signat meriti, et virtutis. Psal. CXVIII, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Sic ergo factum est miraculum et intus in anima, et exterius in corpore.
Est autem considerandum secundum Chrysostomum, quod miræ patientiæ, et humilitatis, et longanimitatis, et spei fuit iste æger. Patientiæ, quia frustratus labore sæpissime descendens in aquam, ad verba impatientiæ et blasphemiæ non prorupit. Jacobi, i, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Luc. XVI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Humilis autem fuisse in hoc cognoscitur, quod licet miserrimus fuerit, tamen ad hoc quod sanaretur a Domino, se non idoneum existimavit. Genes. XXXII, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis. In Oratione Manassæ : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem cœli, præ multitudine iniquitatum mearum : quia excitavi iracundiam tuam. Longanimitas autem ejus in hoc deprehenditur, quod diu jacens semper gratiam exspectavit. Ad Hebr. VI, 15 : Sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Psal. XXVI, [206] 14 : Exspecta Dominum, viriliter age, etc. De spe autem laudatur in hoc, quod undique se videns destitutum non desperavit. Ad Roman. IV, 18 : Qui contra spem in spem credidit. Ad Roman. V, 5 : Spes non confundit. Psal. CXVIII, 116 : Non confundas me ab exspectatione mea. Et ideo videtur iste quasi sine exemplo singularis. Et ideo etiam hanc gratiam inter tot infirmos solus promeruit. Non enim sine causa istum et non alios curavit.
- « Et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. »
Ecce effectus constitutivus sanitatis, et vigoris, et consolationis secundum tria quæ dixerat Christus.
Dicit ergo : « Et statim, » ne credatur paulatim redisse sanitas, sicut quando natura paulatim operatur sanitatem. Quia sicut Ambrosius dicit, nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Eccli. XXXIV, 13 : Usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor, etc.
Hæc autem sanitas in gratia fuit.
« Sustulit grabatum suum. »
Grabatum dicitur a graba quod est caput, quia est lectus portabilis in quo solum caput in stramento requiescit. Portavit autem lectum illum in signum restitutæ virtutis. Et sic portat pœnitens onus peccati in quo prius requievit, quando injunctam sibi pro peccato portat pœnitentiam. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Luc. V, 25 et 26 : Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum.
« Et ambulabat, »
Sicut gradu corporis, ita profectu virtutis. Psal. LXXXIII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Apocal. III, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
« Erat autem sabbatum in die illo. »
Ecce determinatio temporis ex quo apud imperitos factum habuit calumniam. Isa. LXVI, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Et ideo quies Dei fuit sanctificatio sabbati ut requiesceret, qui longo labore confractus fuerat. Isa. XXVIII, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Unde hæc est optima sabbati, hoc est, divinæ quietis observatio : quod tamen Judæi carnales non intelligebant.
« Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula. »
Hic incipit pars illa quæ est de persecutione, quæ orta est ex miraculo.
Dividitur autem in partes duas : in quarum prima ponitur calumnia facti : in secunda, ponitur calumnia contra factorem, ibi, ℣. 15 : « Abiit ille, etc. »
Adhuc prior illarum habet paragraphos quinque : in quorum primo ponitur facti calumnia a Judæis : in secundo, allegatio auctoritatis ad facti defensionem : in tertio, interrogatio auctoris facti propter calumniam auctoritatis : in quarto, dispensatur occultatio Domini donec factum bene publicaretur : in quinto, manifestatio auctoris facti ad confutationem calumniantium.
Dicit ergo : « Dicebant ergo Judæi » [207] malitiosi et invidi. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat et convertatur, et sanem eum.
« Sabbatum est, »
Scilicet dies feriatus. Levit. XXIII, 7 : Omne opus servile non facietis in eo. Et, Exod. XX, 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Isa. LVIII, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Et hoc prætendunt, nescientes quod opus servile est, quod ad servitutem malam et subjectionem inclinavit : quia, sicut dicitur, Joan. VIII, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Sanare autem ægros opus est libertatis, et liberationis, sicut in supradicta Isaïæ, lviii, 13, auctoritate est probatum. Sanctificatio autem sabbati est sanctam cordis quietem confirmato corde in Domino retinere. Et hoc maxime facit qui omnibus Dei amicis prodest, et profuit : semper autem ille voluntatem non suam, sed Dei in sabbato perficit.
Adhuc autem, tollere lectum, ut dicit Chrysostomus, opus fuit necessitatis. Et hoc semper licuit facere in die sabbati, propter quod boves et asini a fossis in sabbato extrahebantur et adaquabantur : sicut supra, Luc. V, 24, invenies.
« Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi, » propter legis prohibitionem, « tollere grabatum tuum : » quia, Numer. XV, 32, ligna colligens in die sabbati præcipitur lapidari. Sed colligens ligna, lucrum in colligendo quæsit, et sic servile in avaritia perpetravit. Iste autem pauper portando lectum, sibi necessarium reservavit, et alii infirmo in porticu locum dedit. Isa. LIV, 2 : Dilata locum tentorii tui. Et ibidem, xlix, 20 : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Et ideo sine causa calumniabantur hoc factum.
« Respondit eis »
Infirmus prætendens auctoritatem Domini legis : « Qui me sanum fecit, » et sic virtute divina in se ostensa, se Dominum legis esse probavit, « ille », tantæ auctoritatis, « mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula : » et huic obediendum fuit. Act. iv, 19 : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Maxime cum etiam Moyses non nisi per signum se probaverit audiendum. Exod. IV, 8 : Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Joan. III, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
- « Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum, et ambula ?
13 Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. »
Tertius est paragraphus ubi inquirunt facti auctorem ut imponant sibi calumniam.
« Quis est ille homo ? » Non dicunt esse Deum : quia infirmitatem ejus præterendebant propter calumniam quam facere intendebant : et ideo dicunt : « Quis est ille homo ? » Joan. X, 33 : Tu, homo cum sis, facis temetipsum Deum.
« Qui dixit tibi, » contra legem : « Tolle grabatum tuum, et ambula. » Nec dicunt qui te tam longa infirmitate detentum sanavit : quia hanc virtutem [208] in Christo negabant, et occultabant quantum poterant. Isa. XXX, 10 et 11 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt : loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.
« Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. »
Tangitur hic dispensativa Domini occultatio. Videtur autem falsum esse quod iste nescivit eum : quia professus fuit Dominum cum curaret eum. Sed dicendum, quod scivit eum esse curatorem, et virtutem habere divinam : sed non distincte cognoscebat eum in persona, patria, et genere. Joan. I, 21 : Et ego nesciebam eum.
Ut autem magis occultaretur, subditur :
Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. »
Miraculo enim facto, statim ad locum miraculi confluxit turba : et Dominus ne laudem appetere videretur, a loco turbæ declinavit. Joan. VIII, 50 : Ego autem non quæro gloriam meam. Dicunt autem quidam quod declinabat frementem turbam Judæorum propter sabbatum : quia nondum venerat hora ejus ad patiendum. Sed primum est probabilius. Unde Augustinus : « Noli Jesum quærere in turba, non est tamquam unus de turba. »
« Postea invenit eum Jesus, etc. »
Hic ponitur Domini manifestatio post miraculum jam propalatum, propter cujus propalationem se Dominus subtraxerat, ne propter præsentiam ipsius ab invidis supprimeretur. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.
« Postea. » Ergo propalato jam miraculo, et soluta turba, « invenit eum Jesus in templo, » in quo forte gratias egit Deo de percepto beneficio sanitatis. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.
« Et dixit ei, » instruens eum ad cautelam futurorum : « Ecce, » per signa evidentia, « sanus factus es, » Dei beneficio : « jam, » de cætero, « noli peccare, » hoc est, habe firmam voluntatem non peccandi : quia omne peccatum ex voluntate sicut ex radice procedit. Matth. VII, 18 : Non potest arbor bona, hoc est, mala voluntas, malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Genes. IV, 7 : Subter te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
« Ne deterius tibi, » in pœna æterna, « aliquid contingat, » quam in pœna temporali factum est. Eccli. VII, 3 : Non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. Eccli. XII, 3 : Non est ei bene qui assiduus est in malis. Matth. XII, 45 : Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
« Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum. »
Hic incipit pars illa quæ est de persecutione Judæorum propter miraculum. Cum enim ante calumniarentur factum, nunc persequuntur facientem postquam noverunt eum.
Dicuntur autem hic duo : in quorum primo accipiunt facientis notitiam : in secundo autem in persecutione ostendit Evangelista Judæorum malitiam.
Dicit ergo : « Abiit ille homo, » qui de paralytico sanus effectus fuerat, « et nuntiavit Judæis, » non ut delator, sed [209] ut magnalium Dei prædicator. Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Matth. IX, 31 : Diffamaverunt eum in tota terra illa.
« Quia Jesus esset, » secundum nomen suum auctor salutis, « qui fecit eum sanum. » Psal. XLIII, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos : et odientes nos confudisti. II Machab. ix, 8 : Manifestam Dei virtutem in semetipso contestans. Illi autem unde ædificari debuerant ad fidem, inde scandalizabantur ad mortem, et infidelitatis excæcationem.
Et hoc est quod sequitur :
« Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. »
Tangit autem duo, scilicet persecutionem propter violationem sabbati, et persecutionem propter hoc quod dicebat se esse Filium Dei. Et hæc per ordinem continentur in littera.
Dicit ergo : « Propterea persequabantur eum Judæi, » legem ignoranter zelantes. Ad Roman. X, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
« Quia hæc faciebat in sabbato. » Opinantes quod nihil penitus esset faciendum in sabbato, sed ab omni opere vacandum. Genes. II, 3 : Benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omne opere suo. Arguebant ergo, quod si Deus in sabbato requievit ab opere suo : cum nihil sit divinius et utilius quam opus divinum, quod tunc requiescendum fuerat ab omni opere hominum quantumcumque sit utile et divinum.
Ad hoc autem per instantiam respondet Dominus, dicens :
« Jesus autem respondit eis. »
Instantiam ferens ad ultimum quod inducebant : « Pater meus, » qui est in cœlis : quamvis in sabbato cessaverit ab omni opere creationis, dispositionis, et ornatus, tamen « usque modo operatur, » gubernando, et restaurando quod corrumpitur in opere, et propagando. Hoc enim patet ad sensum, et ideo nulla indiget probatione : et per hoc Patet non solvit sabbatum. Ergo cum « et ego operor, » restaurans et reparans corrupta, et sanans infirma, non solvo sabbatum : sed in operando me Patri conformo. Et sicut a principio, creando, disponendo, et ornando operatus sum cum ipso : ita facio et modo. Et per hoc patet quod plene responsum est perfidiæ Judæorum. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.
Quærunt tamen quidam : An Christus violaverit sabbatum? Quod videtur violasse, per hoc quod, Luc. VI, 5, dicit : Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Per hoc enim innuit quod violavit, et violare potuit ut Dominus legis existens.
Adhuc, ibidem, xiv, 5, dicit : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum in die sabbati? Et per hoc videtur dicere quod opera necessitatis facta in die sabbati non solvunt sabbatum.
Ad hoc autem et omnia hujusmodi dicendum, quod in præcepto de sabbato duo significabantur. Unum quidem quod est morale, de lege naturæ existens : et hoc est significatio quietis, scilicet, ut quies cordis firma et munda servetur. Quia, ut dicit Augustinus : « Omnis humana perversitas est uti fruendis, et frui utendis. » Item, Augustinus : « Non est quiescendum nisi in eo bono quo [210] fruendum est : quia hoc solum est in quo quiescitur, et contra quod nihil desideratur. » Et qui sic quietem non sanctificat, perversus est, sicut dicit Augustinus : « Omnis humana perversitas, etc. » Quia sic id quod est via, ponitur pro fine : et id quod est finis, ponitur pro via. Et ratio naturalis dictat hoc omni homini. Hæc autem est lex naturalis, quæ (sicut dicit Basilius) in naturali lege est descripta, id est in naturali iudicatorio, quod est ratio naturalis hominis dicens quid faciendum, et quid cavendum est in communibus principiis morum, quæ ordinant vitam. Et ideo hoc in tabulis cordis scriptum est adeo indelebiliter, tamquam in lapide : et ideo numquam potest habere dispensationem.
Aliud autem significabatur in præcepto sabbati, quod est dici unius in septimana ad feriandum determinatio. Quod antiquitus propter mundi perfectionem (cum nullum aliud majus opus divinum Deus ostendisset) determinatum est ad diem septimum. Et hoc ratio naturalis non dictat, et ideo ad legem naturæ non pertinet. Sed ex causa quæ dicta est, determinata est dies illa, non sine ratione : quia homines feriantes, suspensi a negotiis et occupationibus propriis, libero corde a sollicitudine possint redire, per considerationem et gustum quemdam, ad dulcedinem ejus quo fruendum est, et illi inhærere. Ut sic aliquando redeuntes, traherentur a dulcedine ipsius, et sapori ipsius inhærerent, etiam quando operarentur aliis diebus. Et hac de causa feriæ præcipiuntur in Ecclesia. Quando autem majus opus quam perfectio mundi apparuit, sicut mundi glorificatio in Resurrectione Domini : tunc ad feriandum determinata est dies octava. Et quia feriatio diei non est de jure naturali, ideo diversas recipit determinationes et dispensationes. Quia, sicut dicit Philosophus : Multipliciter humana natura ancilla est : et ideo frequenter oportet etiam in ipsis feriis dispensare propter necessitatem.
Et propter hoc non dicitur solvi sabbatum.
Sabbatum ergo prout est requies in fruibili, numquam solvendum est. Prout autem est determinatio diei ad servandum, alia et alia de causa determinatur in dies diversos. Prout ergo est observatio feriarum, sic solvi poterat ex causa : sicut Mathathias, I Machab. II, 41, solvi præcepit, et arma sumere contra inimicos : ne occisis fidelibus, pariter et lex periret. Et sic etiam ex dispensatione solvebatur propter necessitatem animalium vel hominum. Et ideo calumnia fuit quod in tabulis imponebant Judæi Christo, qui necessitatibus hominum subvenit : cum ipsi Judæi necessitatibus animalium suorum in sabbato subvenirent. Sic autem solvere sabbatum maxime convenit Domino sabbati, cujus est pensare, quando, et quibus de causis, lex sabbati sit solvenda. Et ideo dicit, Matth. XII, 8, quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Sic in libro V Ethicorum determinatur, ut in omni urbanitate sive civilitate ἐπιχείης hoc est, superjustus qui novit quando solvenda est lex data, quæ nonnumquam in præjudicium ipsius legis et dictamen contra intentionem legislatoris observaretur.
Hæc est ergo secundum nos hujus dubii vera solutio.
Dicunt autem alii quidam, quod triplex fuit sabbati violatio, scilicet, quando fiebat aliquid contra præceptum, vel quando aliquid fiebat contra determinationem diei, vel quando aliquid fiebat contra usum vel consuetudinem. Sed hoc nihil est ad propositum : quia secundum hanc intentionem Christus Judæis nec hic nec alibi respondet. Et ideo prima solutio est tenenda.
Sequitur :
- « Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem [211] suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. »
Secunda causa persecutionis quam Judæi ex ipsa Christi responsione sumebant.
Et hoc est quod dicit : « Propterea ergo magis, » quia blasphemia majus peccatum est quam violatio sabbati. Matth. XII, 31 : Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et post pauca sequitur, ℣. 32 : Qui dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Levit. XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
Et ideo « quærebant eum Judæi interficere, » secundum præceptum legis. Levit. XXIV, 15 et 16 : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum : et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Et repetunt causam persecutionis priorum, « quia non solum solvebat sabbatum, » sicut illi calumniantes dicebant, « sed et patrem suum, » naturalem et consubstantialem, « dicebat Deum, » quod illi blasphemiam esse dicebant. Joan. X, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum.
Sed, quia etiam ipsi patrem vocabant Deum, Deuter. XXXII, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? ideo addunt : « Æqualem se faciens Deo, » per æqualitatem naturæ et potestatis. Hoc autem alii per adoptionem filii Dei vocati (qui Deum patrem invocabant) non dicebant.
Et hoc quidem (ut dicit Chrysostomus) si patrem suum per naturam diceret, et non operibus demonstraret, blasphemia esset. Sed quia per opera hoc demonstrabat, contradicere Judæi non poterant : et ideo quærebant eum interficere. Sapient. ii, 13 : Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Et, ibidem, ℣. 16 : Gloriatur patrem se habere Deum, scilicet æqualem se faciens Deo. Hoc est falsum secundum Augustinum, quia non fecit se Patri æqualem, quia hoc esset blasphemia, sed potius Pater generando eum, fecit sibi eum æqualem. Non enim Filius a se, sed a Patre per nativitatem accepit quod Patri est æqualis. Et sunt hæc verba Augustini : « Non ipse fecit se æqualem, sed ille eum generat æqualem. Quia si ipse se faceret æqualem Deo, faceret rapinam, et sic caderet. Qui enim se æqualem voluit facere Deo cum non esset, cecidit, et ex Angelo factus est diabolus. Et hanc superbiam homini propinavit, et dejecit eum, cum dixit : Gustate, et eritis sicut dii195. Christus autem æqualis Patri natus, non factus, non usurpavit æqualitatem Dei. » Propter quod dicit Apostolus, ad Philip. ii, 6 et 7 : Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens.
« Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. »
Hic incipit doctrina de utili potestate reparationis naturæ conditæ, per quam Christus se ostendit Deum et Deo Patri æqualem.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima se promittit Patri æqualem per potestatem operandi et iudicandi : in secunda autem ostendit Judæorum justam condemnationem : quia hoc non crediderunt, ibi, ℣. 33 : « Vos misistis ad Joannem, etc. »
Adhuc, anterior pars dividitur in duas. [212]
In prima probat se Patri æqualem. Sed quia ex hoc aliquis crederet quod a Patre non esset genitus : ideo in secunda ostendit se æqualitatem a Patre habere per generationem, ibi, ℣. 30 : « Non possum ego a meipso facere quidquam. »
Adhuc, prior harum subdividitur in duas : in quarum prima dictam ostendit æqualitatem. Sed quia illa maxime ostenditur ex virtute suscitationis mortuorum, ideo in secunda ostendit qualiter virtus iudicandi, et suscitandi mortuos, est in ipso, ibi, ℣. 25 : « Amen, amen dico vobis, quia venit hora, etc. »
Adhuc, prima harum dividitur in duas : in quarum prima ostendit se indivisam potentiam a Patre habere. In secunda, ostendit per opera maxima se habere æqualitatem potentiæ Patri, ibi, ℣. 20 : « Et majora his demonstrabit ei opera. »
In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo per hoc quod est ars Patris, ostendit quod indivisam a Patre habet operationem : in secundo, per hoc quod indivisam a Patre habet operationem, ostendit quod indivisam habet potentiam : in tertio autem, utriusque horum ostendit causam.
Dicit ergo : « Respondit itaque Jesus, » ad hoc quod illi blasphemantes, Christo blasphemiam imponebant, « et dixit eis, etc. » Job, xiii, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
« Amen, amen dico vobis, non potest Filius, »
Qui per naturam est Filius, hoc est, non habet potentiam Filius, « a se, » quam habet ab alio : quia habet omnem suam potentiam a Patre : « quidquam facere. » Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
« Nisi quod viderit, » ut ars et sapientia Patris. I ad Corinth. I, 24 : Christum
Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sapientia enim genita, et lux (in qua Deus facit omnia) videt quidquid facit artifex primus.
Et hoc est quod dicit : « Nisi quod viderit Patrem facientem. » In intellectu enim paterno videt Verbum, quod est ars et sapientia Patris. Ideo enim verbum cordis paterni dicitur, Psal. XLIV, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Ideo etiam dicitur candor lucis paternæ : quia videt in lumine suo quidquid Pater habet in se, Sapient. vii, 26 : Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula. Ideo etiam dicitur splendor gloriæ ipsius : quia splendor est in corde Patris super omnia quæ sunt Patris. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Ideo etiam dicitur splendens in omni munditia et sanctitate Patris, Psal. CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. In quantum ergo est ars plena rationum omnium viventium, et candor lucis æternæ, et splendor gloriæ, et sapientia Patris, videt omnia quæ Pater. Et sic a se non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem secundum ingenitam potentiam facientem. Omnem enim potentiam genitoris habet ab eo per generationem, et sic æqualis est sibi per potentiam. Nec habet aliquam potentiam nisi a Patre, et sic a se nullam habet, nec et a se habita potentia quidquam facere potest : ut auctoritas sit in Patre, et æqualitas naturalis potentiæ per generationem sit in Filio. Joan. VIII, 38 : Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor.
« Quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. »
Secundus est paragraphus ubi dicit indivisam esse operationem. [213]
Dicit ergo : « Quæcumque enim ille fecerit, » per potentiam naturalem et substantialem : « hæc et Filius, » ejusdem potentiæ naturalis et substantialis, « similiter, » hoc est, ex eadem et simili potentia, « facit : » quia una potentia trium sicut una est substantia trium. Et adverbium similiter, quod hic ponitur, veritatis est expressivum. Hoc est ergo quod dicit. Et sic omnia videt operando quæ Pater, et omnia facit eadem potentia qua Pater. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus, hoc est in potestate. Et sic Filius non imbecillis est, sed generatione accepit eamdem cum Patre potestatem, et operationem.
« Pater enim diligit Filium, etc. »
Tangit utriusque causam concomitantem, non præcedentem, non diversam in esse : sed quæ causa est concomitans secundum modum intelligendi. « Pater enim diligit Filium, » essentiali dilectione : quia de illa intelligitur hic quæ est dilectio concomitans generationem. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, etc. Diligit etiam Pater Filium dilectione Spiritus sancti. Sed de hac dilectione hic non loquitur : quia illa a Patre et Filio æqualiter procedit. Et per illam non potest probari quod in essentialibus æquales sunt Pater et Filius, et quod Filius per generationem, æqualem a Patre acceperit potentiam : quia quod essentialiter dilectione diligit, hoc dilectio concomitans generationem facit, quod nihil retinet sibi, quod non Filio dilecto communicet, quem diligit sicut seipsum. Et ideo, Joan. III, 35, dicitur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Dilectio enim naturalis facit, quod nihil substantialium retinet, quod generando Filio non communicet. Luc. XV, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. In figura hujus dicitur, Genes. XXV, 5, quod dedit Abraham cuncta quæ possederat, Isaac, scilicet filio suo. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc.
Et hoc est quod sequitur :
« Et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. »
Demonstrat autem ei non extra se, sed quæ videt ut sapientia Patris : hæc per unitatem substantiæ demonstrat ei ut facienda : nec aliter demonstrat nisi quod generat videntem et intelligentem operanda ab ipso. Hæc autem operanda, sunt illa quæ Deus in causis rationabilibus (quas indidit primæ materiæ) reservavit sibi, non per naturam, sed per seipsum facienda ad gloriæ suæ manifestationem et fidei ædificationem. Hæc enim quando, et ubi, et pro quibus facienda sint, soli demonstrata sunt Verbo. Exod. XXV, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Videt ergo in sapientia, ut sapientia Patris Facit ut indivisus a Patre. Demonstrata habet quia novit quando, et ubi, et pro quibus voluit. Et hoc est quod dicitur, Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sic dicitur, Act. i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. Quomodo enim, et quando faciendum est novit Deus Pater, et hæc operanda demonstravit Filio, qui solus quando, et quid operandum sit, plenam novit rationem.
« Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. »
Hic ostendit se æqualem cum Patre habere potestatem per opera maxima.
Dicit autem duo. Primo enim in communi prælibat hoc quod dictum est. Secundo, specificat quæ sunt illa quæ maxima sunt. [214]
Dicit ergo : « Et majora his, » in hoc quod sunt utiliora et majoris ostensiva potentiæ, « demonstrabit ei opera. » In futuro dicit, non ideo quod collatio potentiæ dependet a futuro, quæ ab æterno donata est : sed quia effectus potentiæ dependet ad futurum, sicut resurrectio mortuorum et judiciaria potestas. Et ideo dicit : « Demonstrabit, » hoc est, se dedisse ab æterno ostendet. Nec hoc mirum est : quia etiam dilectoribus Christi dat potestatem majora faciendi quam Christus fecit. Joan. XIV, 12 : Opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Nulli tamen contulit modum faciendi quo Christus fecit quod fecit : quia ipse fecit ut potestatem habens, et clave non utens in propria domo. Alii autem sicut invocantes divinam potentiam, et clavibus supplicationum et exorcismorum utentes.
« Ut vos miremini, »
Hoc est, in admirationem trahamini. Qui enim miratur, suspensus est in quoddam altum, quod nescit : et dum est in agonia admirationis, quærere incipit : et sic inventa divina potestate ad fidem venit. Et hoc est quod dicitur, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, hoc est, in demonstratione potentiæ et virtutis Dei ejicio diabolum de sua potestate, profecto pervenit in vos regnum Dei, hoc est, fides regni Dei si per rationem vultis investigare. Sic trahere homines in admirationem est utile, et ad fidem ædificans. Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sic dicitur in Psalmo lxvii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis. Item, Psal. XLV, 11 : Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Item, Psal. XCVII, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Qui autem aliter ambulat in magnis et mirabilibus super se, ut in vanitate laudis prædicetur, malo fine mirabilis vult esse. Psal. CXXX, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
- « Sicut enim Pater suscitatur mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. »
Ecce quæ sunt illa majora, scilicet duo : universalis potentia suscitationis mortuorum, et judiciaria potestas universaliter judicandorum.
Dicit ergo : « Sicut enim Pater, » innascibilis per virtutem naturalem, « suscitat, » hoc est, habet potestatem suscitandi « mortuos, et » per spiritum vitalem « vivificat » eosdem. Suscitatur enim de pulvere colligendo et uniendo et compingendo corpus et membra, et incarnando. Vivificat autem per spiritum vitæ quem inspirat. Ezechiel. xxxvii, 7 et 8 : Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper. Et, infra, ℣. 10 : Et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt. Sic enim in duobus cognoscitur maxima potentia : in suscitatione corporum de pulvere, et vivificatione per spiritum. Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. I Regum, ii, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Hæc ergo est potentia Patris maxima, quam in reformatione creaturarum a se factarum ostendit.
« Sic et Filius quos vult vivificat. »
Aliquos enim vult, in signum quod universalem ad omnes resuscitandi habeat potestatem : sicut cum suscitaret Lazarum, et filium viduæ, et filiam Jairi, [215] principis Synagogæ196. Hos enim tres suscitavit in signum quod universalis potentia suscitandi mortuos sit in ipso sicut in Patre.
Et ideo dicit : « Sic et Filius quos vult vivificat : » quia liberam habet potestatem faciendi quod vult in hoc et in omnibus aliis. Sed quia summa sapientia est sicut quando unum sanavit in porticu Salomonis, poterat omnes sanasse si voluisset, sed non fecit, quia non fuit expediens : ita tres istos suscitans, omnes poterat suscitasse, sed noluit, quia non expediebat, sicut ipse innuit, Luc. IV, 27, quod multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Et supra, ℣℣. 25 et 26 : Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel... : et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. Hæc enim miracula quæ fecit, sufficiebant ad demonstrandum quod Deus habitavit in ipso, et ad significandam potentiam universalem restaurationis humanæ naturæ esse in ipso. Hos ergo suscitare voluit, ut se habere demonstraret universalem potentiam divinam ad omnia facienda quæ Deus facit, ut naturæ nostræ perfectus et omnipotens sicut fuit creator, ita et esset reformator.
« Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificent Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. »
Istud est secundum in quo demonstrat maximam Dei potestatem et auctoritatem esse in ipso.
Dicit autem tria : in quorum primo in se ostendit esse judiciariam potestatem : secundo, ostendit hujusmodi potestatis acceptæ in nobis rationem et finem : tertio, ostendit iudicii futuri evasionem, si quis vult ab ipso recipere gratiam fidei et devotionem.
Dicit ergo quod habet quidem omnipotentiam. Cujus signum est : « Neque enim, » hoc est, quia nec Pater qui tantæ est potestatis quod de omnipotentia ejus nemo dubitat, « judicat quemquam, » præsidendo iudicio, et sententiam dictando : « sed omne judicium, » hoc est, solemnitatem iudicii et modum, « dedit Filio, » ut ipse præsideat solemniter et sententiam dictet.
SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Daniel. VII, 9 : Antiquus dierum sedit, etc. Et paulo infra, ℣. 40 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Psal. XXXIV, 1 : Judica, Domine, nocentes me.
Responsio est ad hoc, quod Pater judicat auctoritate et potestate, scilicet, quod in forma Dei iudicio universali præsideat Filius. Iudicium autem facere quantum ad solemnitatem præsidendi dedit Filio, ut in forma qua iudicatus est et despectus, præsideat cum Apostolicis viris, ex quorum doctrinis sicut ex libris, sententia salutis vel damnationis unicuique promulgatur. Matth. XIX, 28 : In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Sic ergo Christus in forma servi judicabit. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
Quare autem hoc faciat Pater, subdit :
« Ut omnes honorificent Filium. »
Quia cum Filius ex obedientia Patris carnem assumpserit, et iudicatus in carne, et passus et mortuus sit, et sic [216] humiliatus : justum fuit ut a Patre in potestate judiciaria honoratus sit, ut resumpto honore majestatis, honorem habeat divinum. Hoc est : « Ut omnes honorificent Filium, » honore et reverentia divinis, « sicut honorificant Patrem, » honore divino. Ad Philip. II, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. Act. XVII, 31 : Statuit diem in quo iudicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. Esther, VI, 11 : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
Hac ergo de causa, sic et tali potestate honoravit Filium. « Qui » ergo « non honorificat Filium, » contemnens eum propter infirmitatem carnis assumptam, in qua tamen orbem terræ iudicabit, « non honorificat Patrem qui misit illum, » quia sicut honor Filii redundat ad Patrem : ita inhonoratio Filii refertur ad Patrem. Et in hoc tangit Judæos, de quibus dicit, Joan. VIII, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. I Regum, II, 30 : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ad Hebr. II, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Hic enim est honor judiciariæ potestatis, quo ipse de contemnentibus se inimicis suis judicet. Psal. CIX, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.
- « Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transit a morte in vitam. »
« Amen, amen dico vobis. » Quia occultum est et supra rationem, ideo duplici utitur confirmatione.
Dicit autem duo, modum scilicet merendi, et modum judicium districtum evadendi.
De modo merendi dicit : « Quia qui verbum meum audit. » Verbum, inquam, prolatum quod de Verbo formatur æterno. Qui enim hoc audit, in illius corde manet Verbum increatum, quod non transit, et cor illius capit, et format informando in seipsum et trahit ad se intellectum et affectum et totum hominem. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Exod. XX, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus. Hoc enim audire, est exaudire. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
« Et credit ei qui misit me, » scilicet Patri. Huic autem credit qui Patrem per potentiam operativam, et per indivisam substantiam, in me esse cognoscit. Joan. III, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. Item, infra, VIII, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit.
« Habet vitam æternam, » jam in causa et spe, in futuro autem in re et in possessione. Hæc autem vita æterna est cognitio veritatis secundum intellectum et affectum. Joan. XVII, 3 : Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Constat enim unicuique quod vita æterna non est nisi vita intellectualis in veritate, quæ est immortalis. Et hic talis, totus vivit, et in virtute splendet, et in veritate se ostendit, et audacter venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus : quoniam in Deo sunt facta, sicut supra capite tertio dictum est.
« Et » ideo « in judicium » condemnationis « non venit, sed transit a morte, » scilicet a veritate agnita in via et in merito, « in vitam » æternam : qui felicissimus transitus est, ut dicit Maximus. De quo loquitur, Psal. XXX, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum : quæ conturbatio omnium ho[217]minum sapientium erit in judicio. Ad Roman. VIII, 1 : Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu. Ezechiel. xvii, 21, 28 : Vita vivet, et non morietur. Eccli. XXXIII, 15 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Sic ergo ostendit æqualitatem potentiæ esse in se ad Patrem.
In hoc autem quod dicitur : « Transit, » notatur quod prius dum non crederet, fuit in morte, de qua dicitur, ad Roman. V, 12 : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit. Sed per Christum, sicut ibidem dicitur, per fidem « a morte » illa transitur « in vitam, » quia, sicut dicitur, Habacuc, ii, 4 : Justus in fide sua vivet. Et de hac transitur ad speciem veritatis : quæ visio est tota merces et vita æterna, ut dicitur, Isa. LXVI, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum : et ossa vestra quasi herba germinabunt.
« Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. »
Hic incipit pars in qua ostendit qualiter virtus suscitandi et iudicandi est in ipso.
Habet autem duos paragraphos : in quorum primo ostendit potestatem suscitandi et iudicandi esse sibi essentialem virtute suæ divinitatis : in secundo autem ostendit generalitatem hujus potestatis et ingritudinis, ibi, ℣. 28 : « Nolite mirari hoc. »
In primo paragrapho sunt tria : in quorum primo præmittit potestatis suscitandi mortuos effectum : in secundo, ostendit potestatis virtutem : in tertio, adjungit in eamdem virtutem iudicandi potestatem.
Dicit ergo : « Amen, amen. » Hoc maxime indiget confirmatione : quia totum est supra rationem. Sed de hoc credendum est Unigenito qui est in sinu Patris, quidquid enarraverit.
« Quia venit hora. » Duplex est hora suscitandi mortuos. Una quidem quoad acceptionem virtutis suscitandi mortuos. Et hæc « venit, » quando Pater potestatem dedit Filio suscitandi. Hoc autem Christus habuit et homini dedit in incarnatione. Act. x, 42 : Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Act. xvii, 31 : Statuit diem in quo iudicaturus est orbem in æquitatem, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, etc. Hora autem alia est quoad acceptionem potestatis, quam accepit ab incarnatione, quando ministerium iudicii commisit Filio : ut in eadem forma iudicet et honoretur, in qua iudicatus est et contumeliam passus.
Et hoc est quod sequitur : « Et nunc est, » quia jam illa hora (sicut dictum est) incepit. Quamvis enim Deus suscitet et iudicet auctoritate, tamen ministerio iudicabit solus homo Christus, secundum legem quam ipse dedit.
Et hoc est quod sequitur : « Quando mortui. » Alius modus horæ est ex parte suscitandorum. Et hæc hora est duplex, scilicet, in signo probante futuram resurrectionem : et hæc hora nunc est, quando Filius quosdam suscitat, ut probet in se esse potestatem omnes suscitandi : sicut in antehabitis dictum est. Et est hora venturæ generalis resurrectionis : et hæc non est nunc, sed continuo venit, hoc est, in veniendo est.
Tamen quædam Glossæ istud totum videntur exponere de spirituali resurrectione quæ est a morte animæ. Et hoc videtur dicere Augustinus, sic : « Vita (quæ est ipse Pater et Filius) pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiæ, sed anima rationalis quæ illuminatur a lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed ista lectio debet intelligi ita, quod resurrectio animæ et potestas suscitandi, signum sit potestatis [218] suscitandi etiam mortuos in corpore : quia aliter nihil probaret Christus de sua intentione. Quia cum per sanitatem ægrorum, ostenderit se operari sicut Pater, non satis congrue transiret ad potestatem suscitandi mortuos, nisi intenderet ostendere se per hoc habere potestatem restaurandi totam naturam quam curavit in parte. Et hoc non ostendit nisi ex universali potestate mortuos suscitandi. » Et ideo secundum Chrysostomum sic legitur ut dictum est.
Hæc est ergo hora quando mortui corpore,
« Audient vocem Filii Dei. »
Vel particulariter, ut nunc Lazarus, et filius viduæ, et puella Archisynagogæ filia. Audient autem sicut dormiens expergefactus audit. Psal. LXVII, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Vel in futuro universaliter, quando Filius Dei mortuos ad judicium vocabit. I ad Thessal. iv, 15 : Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo : et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Ibi Glossa : « Vox Archangeli est vox Christi qui est princeps Angelorum. » Gregorius : « Tubam sonare, est visibiliter et terribiliter Filium Dei in carne ut judicem mundi demonstrare. »
Si autem objiciat aliquis, quod qui mortuus est, non sentit. Hoc nihil est : quia virtutem vocis Christi propter deitatem in se manentem, audit omne quod est : quia habet obedientialem rationem ad ipsam. Deuter. XXXII, 1 : Audite, cœli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei. Glossa tamen dicit quod hoc quod hic dicitur, convenit solis justis, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sed hæc Glossa est de resurrectione spirituali, sicut ante dictum est.
« Et qui audierint vivent. »
Quicumque enim « audierint, » vel in præsenti, vel in futuro, « vivent » vita naturæ : quia hæc est vox quæ vocat ad vitam, nunc quidem quos vult, in futuro autem omnes. Ad Roman. IV, 17 : Ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Ezechiel. xxxvii, 4 : Ossa arida, audite verbum Domini. Unde quos nunc vult vocare vivent, et omnes in futuro vivent. Job, xiv, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram, ut eleves jacentem in pulvere. Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt.
« Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei :
Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. »
Secundus est paragraphus de essentiali sibi propter deitatem suscitandi virtute.
« Sicut enim Pater, » per virtutem essentiæ divinæ, « habet vitam, » quæ est prima vita, et ideo principium et causa omnis vitæ, « in semetipso » manentem ex substantia divina quæ in ipso est, et est prima vita, et vitæ principium et causa : « sic, » per omnem eumdem modum virtutis, « dedit, » generando eum ab æterno in eadem vitæ substantia, « et Filio » connaturali et consubstantiali, « vitam » eamdem, scilicet fontalem vitam « habere » naturaliter et substantialiter « in semetipso : » quia per hoc quod homo factus est, quod [219] non erat, assumpsit, sed divinitatem non amisit, nec cum humanitate commiscuit. Primum autem in omnibus causa est et fons omnium aliorum, sicut primus calor in omnibus calidis. Unde Philosophus : « Quidquid est in multis per communitatem generis vel analogiæ, est in uno aliquo primo, quod est causa omnium aliorum. » Et ideo vita que est in omnibus vivis per aliquam analogiæ proportionem, necesse est quod sit in uno primo, quod fontalis causa vite est in omnibus aliis. Hoc autem primum est deitas in tribus personis. Psal. XXXV, 10 : Domine, apud te est fons vitæ. Et ita Filius quamvis deitatis vitam habeat a Patre : tamen, ut dicit Hilarius, ex se vivit ex essentiali et substantiali et naturali sibi deitate. Si autem ex se vivit, causa est omnibus vitæ : sicut ex se calidum est omnibus calidis causa caloris quem habent per participationem. Proverb. VIII, 35 et 36 : Qui me invenit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam. Hinc est quod dicit, Ezechiel. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis. Principium enim vitæ nullo modo est vel potest esse principium mortis secundum seipsum. Sapient. i, 13 : Deus mortem non fecit. Et post pauca sequitur, ℣. 16 : Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.
« Et potestatem dedit ei, »
Scilicet Pater Filio quando misit eum in carnem, « judicium facere, » non auctoritate propria, sed ministerio. Psal. LXXI, 1 : Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Causam autem hujus jam ante diximus. Isa. XVI, 5 : Preparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium. Quia exsequetur judicium in forma hominis.
Et hoc est quod sequitur :
« Quia Filius hominis est, »
Hoc est, quia hoc meruit merito congrui, in hoc quod Filius hominis est, in quo legem posuit, et iudicatus et condemnatus fuit. Et hæc est lectura secundum Augustinum. Daniel. VII, 13 et 14 : Ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient.
Chrysostomus autem huic lecturæ concordat quidem, sed distinguit aliter, et punctat sic : « Et potestatem dedit ei, etc. », quando misit eum in carnem, « quia Filius hominis est, nolite mirari hoc. » Ac si dicat : Nolite mirari hoc quod ipse est Filius hominis, cui tantam et suscitandi et iudicandi dedit potestatem : quia Filius Dei latet in Filio hominis, et Filius Dei æquali auctoritate iudicat et suscitatur cum Patre : quamvis Filius hominis in quantum Filius hominis est, iudicat et suscitatur ministerio sub Patre. Non enim est admirandum, si illi homini in quo latet Filius Dei, magna committat opera suæ potestatis. Psal. IV, 4 : Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, hoc est, miræ suæ potestatis opera commisit illi sancto, qui est Sanctus sanctorum. Unde, Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Hoc enim dicitur de Filio hominis, cui antiquus dierum suam potestatem commisit exsequendam. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum. Jerem. xxiii, 5 et 6 : Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra... Et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. Sic sub eodem sensu legitur secundum Chrysostomum. Secundum autem Augustinum, hoc quod dicit : « Nolite mirari, » hoc punctatur cum [220] consequenti, et refertur ad sequens : quia quamvis secundum seipsum sit mirabile quod mortui resurgent ad vocem Filii Dei : tamen si attenditur quod vox Filii Dei est eadem cum illa de qua dicitur, ad Roman. IV, 17 : Deus... qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt : nihil habet admirationis si vox quæ potuit instaurare naturam cum non esset, potuit reparare eamdem cum corrupta esset. Act. xxvi, 8 : Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo. Unde in hac consideratione hoc non est mirandum, maxime apud Judæos qui Scripturam noverant.
« Quia venit hora, »
Continuo transitu temporis. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit.
« In qua omnes, » sine distinctione, et sine exceptione personarum. Sapient. vi, 8 : Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, qui omnium est dominator. I ad Corinth. XV, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
« Qui in monumentis sunt, » hoc est, in sepulcris. Et ponit continens pro contento per metonymiam, hoc est, omnes mortui : quia non omnes invenientur in monumentis, eo quod quidam exurentur in igne quo exuretur facies mundi, et quidam sunt insepulti abjecti, vel ad cineres concremati et in omnem ventum sparsi : sicut sancta Baldina cum sociis suæ passionis.
« Audient vocem Filii Dei. » Quamvis enim Filius hominis in forma hominis exsequatur ministerium iudicii, tamen a Filio Dei per naturam divinam est virtus suscitationis mortuorum. Et ideo dicit : « Audient vocem Filii Dei. » Ezechiel. xxxvii, 13 : Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris.
« Et procedent » ad iudicium « qui bona fecerunt, » fidei, spei, et charitatis, « in resurrectionem vitæ » gloriosæ et æternæ : « qui vero mala egerunt, » scilicet peccata mortalia, « in resurrectionem iudicii » et condemnationis. Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Unde boni resurgent et immutabuntur ad gloriam. Alii autem mali incorruptibiles quidem, hoc est, sine diminutione membrorum resurgent : sed non immutabuntur, quia corpora tetra et passibilia et pigra et animalia habebunt in pœna æterna. Et ideo dicitur, I ad Corinth. XV, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ideo etiam dicitur de malis in Psalmo i, 5 : Non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. Quia non resurgent ad gloriam, quod vere resurgere est : quia manebunt in peccato et morte æterna, in quam per peccatum inciderunt. De quibus dicitur, Amos, iv, 2 et 3 : Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, hoc est, in infernum. Exibit enim anima de apertura inferni, et corpus de apertura sepulcri : et per sententiam finalem in infernum detruduntur, in carcere perpetuo includendi.
Hoc est ergo in quo Christus probat se habere cum Patre potestatis æqualitatem.
- « Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico : et iudicium meum iustum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 Alius est qui testimonium perhibet [221] de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. »
In hac parte removet eam quæ dictis inferri posset dubitationem. Posset enim aliquis dicere quod quia est æqualis Patri, nihil haberet a Patre, maxime ex hoc quod dicit, quod sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso : ideo hic occurrit et ostendit quod omnia, quæ est, et potest, et facit, habet a Patre.
Dicit autem hic duo : in quorum primo per hoc quod omnia habet a Patre, ostendit quod judicium æquissimum erit quod judicabit : in secundo autem ostendit hoc esse verum per rationem veræ testificationis, ibi, ℣. 31 : « Si ego testimonium, etc. »
Adhuc autem in prima harum tria dicit, scilicet, quod ea quæ habet, a Patre habet : et quod ex hoc rectum probatur judicium esse : et rationem hujus subjungit.
Dicit ergo : « Non possum ego, » in persona divina vel humana acceptus, « a meipso quidquam facere : » quia sicut non sum a meipso, ita non habeo virtutem a meipso, nec operor a memetipso. In hac ergo locutione non fit negatio æqualitatis, sed potius negatio est innascibilitatis : quia Filius non est a seipso sicut Pater, sed potius est natus a Patre. Et sicut lumen nihil potest facere a seipso, sed potius hoc quod facit habet a sole : ita Filius potest quicquid Pater potest, tamen nihil potest a seipso : quia hoc quod potest, habet a Patre : et ideo mea potentia demonstrat potentiam Patris a quo sum, et sine quo non sum, et qui in me manens, mecum facit opera. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ibidem, ℣. 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Et ideo operatio Filii Dei demonstratio fuit divinæ virtutis. Exod. VIII, 19 : Digitus Dei est hic. Lucæ, xi, 20 : In digito Dei ejicio dæmonia. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, qui totam Patris possedit potestatem. Sed,
« Sicut audio, judico. »
Quasi diceret : Ex quo non facio quidquam a meipso exclusa potentia Patris, quæ per generationem est in me. Ergo etiam in judiciaria potestate nec possum quidquam facere a meipso, sed « judico, » in exsecutione judicii, « sicut audio » a Patre esse judicandum. Auditus autem ille est esse a Patre : quia metaphorice est auditus in Deo. Sicut enim qui audit, ab alio percipit, et accipit quod faciendum audit : ita Filius a Patre accipit per generationem quod faciendum et exsequendum accipit. Et sic judico de omnibus faciendis accipiens a Patre : sive hoc sit de faciendis, sive in futuro de salvandis, vel de damnandis. Proverb. XII, 17 : Qui quod novit loquitur, judex justitiæ est. Et quia judicium communiter accipitur pro judicio de faciendis, quod Christus tunc fecit et ostendit in omnibus factis : et pro judicio futuro, quod ostendet in justa retributione bonorum et malorum : ideo injuste Judæi calumniantur ea quæ fecit, sive in sabbato faceret, sive alio tempore. Unde Glossa : « Dedit mihi Pater potestatem judicandi : non tamen possum a meipso, quia qui non est a se, non facit a se : et ideo qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Alia Glossa legit hoc de Filio hominis, qui nihil a se potest in quantum est Filius hominis : sed sicut audit a Patre, cujus divinitati sociatus est in unitatem personæ Filii. Audit enim sic Patrem in se manentem. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Joan. XV, 15 : Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.
« Et » ideo « judicium meum, » de quibuscumque faciendis, vel judicandis, « justum est, » quia ad primam rectitudinem Patris mensuratum est. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt [222] eum : Dominus Justus noster. Psal. CXVIII, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Utrumque autem istorum dicitur in Psalmo xvi, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat. Judicium Christi non potest esse nisi justum : quia semper procedit de vultu præscientiæ et rectitudinis Dei. Et est locutio ista, sicut si ponam in corde aliqujus periti viri omnes leges et omnia jura esse descripta, ille in judicando de faciendis, dicendis, et judicandis, non judicat nisi sicut videt et audit a lege : et non voluntatem propriam facit, sed legis. Sic enim descripta est rectitudo Patris in corde Christi : et ideo universa refert ad ipsam.
Et hoc est quod sequitur :
« Quia non quæro voluntatem meam. »
Ratio est ejus quod dixit de justo judicio, « quia non quæro voluntatem meam. » Videtur autem mirabile quod dicit, cum sua voluntas secundum naturam divinam non sit alia a voluntate divina : quia sic quærendo suam, quærit divinam. Voluntas autem hominis concordavit in toto cum voluntate divina. Et sic iterum ad minus, in voluntatis nolito non est alia. Sed ad hoc dicendum, quod hoc pronomen, meam, discretionem significat : et hanc discretionem negat negatio, et non voluntatem. Unde sensus est : Non quæro voluntatem discretam aliquam. Et ideo negatio non negat verbum in quantum transit super voluntatem, sed super pronomen, in quantum discretionem importat : ut sit sensus : Non quæro a Deo Patre discretam voluntatem, sicut vos putatis quod discretam a Deo Patre voluntatem habeam. Matth. XXVI, 39 : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, scilicet vis. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei.
« Sed voluntatem ejus qui misit me, »
Scilicet Patris, cujus voluntas injusta esse non potest : quia ipsa est regula et rectitudo omnis ejus quod rectum est. Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Et ad illam voluntatem comensuratum judicium faciendorum et judicandorum, non potest esse nisi rectum. Et hoc si cogitarent Judæi, non culparent judicia eorum quæ fecit. Proverb. XXVIII, 5 : Mali non cogitant judicium : qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia.
Sic ergo probato judicio omnium quæ (judicante Deo) facit Christus, hoc idem probat per testificationes quas habuit a Patre.
Dicit ergo :
« Si ego testimonium perhibeo de meipso, etc. »
« Si ego, » singularis et discretus, « testimonium perhibeo de meipso, » cum nullus testimonium perhibere possit de seipso secundum veram rationem testimonii, « testimonium meum non est verum, » hoc est, veram rationem testimonii non habet.
Sed contrarium videtur per hoc quod dicitur, Joan. VIII, 14 : Si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum. RESPONSIO : Dicendum, quod aliud est res testificata, et aliud testimonium in forma et ratione testimonii. Res quidem testificata potest esse vera, sive ab eo dicatur pro quo fertur testimonium, sive ab alio. Et potest etiam esse falsa. Sed in Christo non potest esse nisi vera. Sed testimonium in forma et ratione testimonii non potest esse verum testimonium, nisi proferatur ab altero, et sub attestatione immobilis veritatis. Propter quod a lege et jure præcipitur, quod testes non deponant nisi jurati. Dicendum ergo, quod hoc dictum intelligitur de testimonio quod [223] est in forma et ratione testimonii. Quod quidem veram rationem testimonii non habet si Christus solus pro se dicat quod dicit, quamvis verum sit quod dicit. Quod autem dicit, Joan. VIII, 14, ipse causam subjungit, dicens : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia non sum solus. Et ideo forma testimonii vera efficitur, quando ab alio qui immobilis est veritatis confirmatur.
Hoc ergo est quod dicit : « Si ego, » discrete et singulariter, divisus et discretus a Patre, « testimonium perhibeo de meipso » discreto a Patre, « testimonium meum, » a Patre discretum, « non est verum, » hoc est, quamvis posset esse verum in re testificata, non tamen veram habet testimonii rationem et formam. I ad Corinth. X, 18 : Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua.
« Alius est qui testimonium perhibet de me, etc. »
« Alius est, » qui est immobilis veritatis, qui mentiri non potest. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentitur.
« Qui testimonium perhibet de me, » per demonstrationem suæ potestatis in operibus meis. Joan. VIII, 14 : Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater qui misit me. Hic autem alius est in persona, non in natura. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt.
« Et scio, » per unam quam cum ipso habeo scientiam. Vel, « scio, » quia vos per demonstrationem operum scire facio, « quia verum est testimonium ejus » Ad Hebræos, ii, 3 et 4 : In nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Et ideo dicitur, Job, x, 17, in persona convictorum per testimonia veritatis : Instauras testes tuos contra me.
« Quod perhibet de me. » Proverb. XII, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum : qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. Quando enim deponit testis, jurat : ut immobili invocata veritate, firmum sit quod dicit. Quando autem Deus testificatur, ipso testimonio immobilis efficitur veritas. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Ad Titum, i, 2 : Promisit qui non mentitur Deus. Omne ergo judicium faciendorum, et factorum, et judicandorum Christi est verum.
- « Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. »
Hic incipit ostendere inexcusabilitatem non credentium suæ veritati, et (sicut dictum est) testificatæ.
Habet autem duas partes : in quarum prima ostendit testimoniorum immobilitatem, quæ veritatem dictorum et factorum suorum ostendunt immobilem : in secunda autem ostendit eos accusabiles, quia post tot testimonia credere noluerunt, ibi, ℣. 40 : « Et non vultis venire ad me. »
In primo horum quatuor inducit testimonia, scilicet, Joannis, operum, Patris, et Scripturarum : per quæ probat suorum dictorum et factorum immobilitatem.
In primo horum tria dicit : testimonium Joannis ab eis requisitum : et quod ab ipso hoc testimonium non fuit procuratum, sed ab illis : et testificantis commendationem. [224]
Dicit ergo : « Vos, » non ego, « misistis ad Joannem » Baptistam, sicut supra habitum est : quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, scilicet ad Joannem, ut interrogarent eum : Tu quis es197 ?
« Et testimonium perhibuit veritati » Joannes : quia confessus est se non esse quod non erat, et non negavit se esse quod erat. Scilicet quod erat vox præcurrens, et non Verbum : et fuit præcursor, et non rex : et fuit lucifer, et non sol. Supra, III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentitur. Joan. I, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.
« Ego autem testimonium, »
Scilicet quo indigeam, « ab homine, » qui sæpe clarificat non clarificanda, « non accipio, » ut ego in meipso clarior appaream. Ego enim sicut Deus clarior esse non possum. Psal. XV, 2 : Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Et secundum humanam naturam nihil adjicitur mihi ab homine : quia ab instanti conceptionis meæ plenus sum gratia, et sapientia, et Spiritum accepi non ad mensuram. Et ideo testimonium Joannis, pro vobis quærentibus factum, quamvis mihi nullam adjecerit claritatem, tamen vobis adjicere debuit veritatis cognitionem.
Quod autem in hoc sensu loquatur, patet per hoc quod sequitur : « Sed hæc dico, » quod mihi quoad me nihil adjecit, « ut et vos salvi sitis, » per testimonium Joannis quod vos invitatur ad veritatis cognitionem.
Objicitur tamen contra hoc quod dicit : « Ego ab homine testimonium non accipio, » per hoc quod dicitur, Joan. XXI, 19, de Petro : Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset
Deum. Ad Philip. I, 20 : Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Ergo ab hominibus claritatem accepit Deus : ergo et Christus. RESPONSIO. Dicendum, quod aliud est clarificari Deum in homine, et aliud per hominem, et aliud ab homine. In homine clarificatur Deus quoties clarus in vita et virtutibus hominis ostenditur. Et sic clarificatur Christus in omnibus Sanctis sicut et magnificatur. Et sic intelligitur dictum Apostoli, ad Philip. I, 20. Per hominem autem clarificatur, quando clarus prædicatur et glorificatur. Unde Augustinus : « Gloria est clara cum laude notitia. » Sed ab homine clarificatur, quando homo claritatis ejus est causa, et aliquid adjicit claritati. Et hoc modo non clarificatur Christus ab homine, sed a Patre. Joan. XVII, 5 : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. Et hoc modo dicit quod claritatem ab homine non accipit : sed potius ipsi Judæi acceperunt a Joanne clariorem cognitionem Christi, quamvis non profuerit eis : quia non permanserunt in lumine claritatis. Nec Christus facit mentionem de hac clarificatione propter se : sed hoc dicit ut salvi fiant. I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines, vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
« Ille erat lucerna ardens et lucens. »
Ecce commendatio Joannis in testimonio, quod clarificaverit cognitionem hominum.
« Erat enim lucerna. » Psal. CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo : ut per lucernam ad solem veniatur. Oculi enim ægri tenebris assueti, lucem parvam bene sustinent, et non magnam, nisi paulatim manuducantur in parvis.
Erat ergo lucerna « ardens, » per claritatem et zelum ignescentem. Eccli. [225] XLVIII, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Luc. XV, 8 : Nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat? Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Ardebat enim zelo charitatis, nutritur autem ignis humore pietatis. Matth. XXV, 4 : Prudentes vero virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Cantic. viii, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ non poterant exstinguere charitatem Dei in ipso.
« Et lucens. » Bernardus : « Lucere vanum, ardere parum : ardere autem simul et lucere ædificatorium. » Arsit enim charitate, et luxit veritate. Isa. LXII, 13 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Job, xxix, 2 et 3 : Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum.
« Vos autem voluistis, etc. »
« Vos autem, » sicut homines vanitatis amatores, « voluistis ad horam, » in qua putabatis quod pro vobis et statu Synagogæ loqueretur, « exsultare » coram hominibus, « in luce ejus, » hoc est, exemplorum et doctrinæ : quam aliquando, quum ad eum existis, acceptastis. Et hoc si tunc voluistis, etiam in toto testimonium ejus accipere debetis. Et sic debetis credere mihi : quia mihi testimonium perhibuit. Job, xxix, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Joan. I, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Luc, xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Unde non de lucerna, sed de instabilitate Judæorum fuit, et invidia, et malitia eorum, quod in lumine lucernæ non permanserunt. Quia statim ut Joannes lucerna ardens et lucens, testimonium de Christo perhibere constanter cœpit, Judæi aversi sunt a lumine ipsius. Maxime cum dixit eum Filium Dei esse, et sponsum Ecclesiæ, et de cœlo venisse, et hujusmodi alia, et quæ, Joan. III, 26 et seq., sunt notata. Ante hoc autem exsultaverunt in tanto lumine lucernæ, exeuntes ad eum et peccata sua confitentes.
Et hoc est quod dicit.
« Ego autem habeo testimonium majus Joanne. » 36
Secundum est in quo inducit testimonium operum.
Dicit autem tria, scilicet, testimoniorum comparationem, operum virtutem et auctoritatem, operum testificationem.
De comparatione dicit : « Ego autem, » pro me faciens, « habeo, » quia in naturali potentia habeo, « testimonium » quod in me testificatur esse virtutem divinam, « majus » dignitate et efficacia convincendæ veritatis, « Joanne, » quia Joannes est testimonium extra : virtus autem operum est intra me. Item, Joannes testatur verbo : opus autem probat effectum. Unde licet Joannes digito alieno demonstraverit me, opus est ipse Dei digitus qui divinitatem in me ostendit, sicut effectus proprius suam causam. ostendit. Joan. III, 39 : Qui de cœlo venit, super omnes est. Opera autem de cœlo veniunt : et ideo testimonia illorum omne alienum vincunt testimonium. Joan. X, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite. Testimonium enim operis omnem convincit conscientiam. Joan. XV, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de suo peccato. Et infra, ℣. 24 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem, etc.
« Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego [226] facio testimonium perhibent de me, quia Pater misit me. »
Tangit horum testimoniorum auctoritatem et efficaciam, dicens : « Opera enim, » præcipue miraculorum, « quæ dedit mihi, » per generationem æternam, « Pater, » qui ab æterno me genuit, in quo splendebant omnes fulgores Sanctorum quando me genuit, virtutem mihi dedit et sapientiam quibus redimere volebat mundum. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanctorum, hoc est, in quo splendent omnes rationes, virtutes, et consilia sanctitatis omnium Sanctorum, in gratia et gloria in ultimis temporibus manifestanda.
« Ut perficiam ea, » hoc est, ut ad perfectionem deducam. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia. Unde et Pater in ipso manet per indivisionem essentiæ et virtutis : et hæc opera in ipso et cum ipso perfecit. Joan. XIV, 11 : Pater autem in me manens, ipse facit opera. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei, ut perficiam opus ejus.
« Ipsa opera quæ ego facio, »
Scilicet cum Patre. Joan, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. XV, 16 : Solus non sum, sed ego, et qui misit me, Pater.
« Testimonium perhibent de me, » sicut effectus probat causam. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum eo. Unde, Matth. XII, 28 : Si autem ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Testificantur autem opera, « quia Pater me misit, » hoc est, in ipsis operibus legationis meæ, per opera probo auctoritatem Patris. Joan. VIII, 29 : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio, semper.
- « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis.
38 Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis. »
Tertium est testimonium, et dicit duo. Primo enim ostendit testimonium Patris, et secundo respondet tacitæ objectioni quam possent facere, scilicet, quia testimonium Patris non erat eis manifestum. Non creditur autem nisi aperto testimonio.
Dicit ergo : « Qui misit me, » in mundum, « Pater. » Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege.
« Ipse, » scilicet invisibilis Pater, « testimonium perhibuit de me » invisibiliter suggerendo cordibus veritatem, sicut Joanni fecit, et Prophetis, et Sanctis, qui me recipiunt. Sonuit autem et in voce in baptismo, et in monte transfigurationis. Joan. VI, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Hoc autem testimonium est per internam inspirationem. Joan. XV, 26 : Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibet de me. Hoc autem exprimitur, ad Galat. IV, 6 : Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. Et sic testificatur quod in Filio consubstantiali sunt adoptati in filios. Sic enim testimonio conscientiæ clarificat Filium suum Pater æternus. Joan. XVII, 1 : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.
Quia autem possent dicere quod illud [227] testimonium in cordibus suis non percepunt, ideo subjungit :
« Neque vocem ejus, etc. »
Et dicit quatuor, quæ ex parte eorum, et culpa eorum, impediunt hujusmodi testimonii cognitionem in ipsis.
Primum est, quod « neque vocem ejus, » hoc est, intellectum vocis, « umquam audistis, » quia (sicut dicit Glossa) non aure carnali, sed tantum spirituali capitur vocis ejus intellectus. Quamvis enim vox Patris, sive in hominibus, sive in Scripturis, sive in subjecta creatura aliquando sonuerit : tamen intentio vocis non nisi interius aure revelata accipitur. Job, iv, 16 : Vocem quasi auræ lenis audivi. Et supra, ℣. 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. III Regum, xix, 12 : Sibilus auræ tenuis : et ibi Dominus. Et quia aures non tenues facitis, sed infidelitate et carnali sensu Scripturarum obnubilatis, ideo non auditis cum eo qui dicit, Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit me per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est.
« Neque speciem ejus vidistis, » eo quod invisibilis sit species ejus. Sed hoc intelligit de visione cognitionis ejus : quia carnali intellectu pleni, Deum ut est, intelligere et videre non potuerunt. Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, hoc est, humana vita, et intellectu me non videbit. Quia sicut dicit Hermes Trimegistus : « Vix mente attingitur, cum mentis acies omnino a carne avertitur. » Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam.
SED CONTRA hoc est, ut videtur, quod dicitur, Joan. XIV, 9 : Qui videt me, videt et Patrem. Quia mentis intellectu considerat virtutem Patris in ipso : et hoc non est nisi intellectu, qui a carne separatur : sicut dicit Trimegistus. Est enim Deus incorporalis, et nemo videt eum in specie corporali nisi in subjecta creatura. Et hoc modo multi viderunt Deum in corporali specie. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sed hoc modo non loquitur hic Dominus : sed potius quia in visione speciem divinitatis ejus numquam cognoverunt : et ideo reprehensibiles sunt, quia hoc carnalis in eis impedivit intellectus, quia et vocem Domini audierunt, sicut et dicitur, Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Sed hoc totum fiebat in subjecta creatura. Et ideo redarguit eos Dominus : quia per hujusmodi auditus et visiones ad intellectualem Dei cognitionem non pervenerunt.
Et hoc est quod dicit, quod nec vocem Dei intellectualiter et spiritualiter percepunt, nec per visionum species ad spiritualem intellectum pervenerunt.
Et tertio dicit causam :
« Et verbum ejus non habetis, etc. »
« Et, » hoc est, quia « verbum ejus, » hoc est, Dei, aure auditum, vel in Scripturis lectum, « non habetis, » ad intellectum spiritualem, « in vobis, » hoc est, in corde vestro « manens. » Glossa : Per quod possitis venire ad ejus cognitionem. Manet enim verbum apud eum qui verbi capit intellectum. Et hic venit ad verbum auditum, et ad speciei Dei cognitionem, et visionem intellectualem. Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Insitum enim dicitur, quia juxta rationem est naturalem, non longe existens ab ipsa. Deuter. XXX, 14 : Juxta te est sermo valde, in ore tuo. Ad Roman. X, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Illi autem per carnalem intellectum, quem (non a Spiritu sancto, sed a [228] se) verbo applicuerunt, longe se a Dei verbo et visione veritatis effecerunt : quia per intellectum spiritualem verbum in eis non mansit. Joan. VIII, 37 : Sermo meus non capit in vobis.
Et attende quod dixit supra : « Neque vocem ejus audistis, neque speciem vidistis, » ad testimonii commendationem. Quod auribus auditur, deceptorium esse potest : quia audiens nisi habeat discretionem spirituum, nescit unde veniat aut quo vadat. Similiter etiam species visa, forte est quandoque diaboli transfigurantis se in Angelum lucis. III Regum, xxii, 22 : Ero spiritus mendax. Sed visio intellectualis numquam decipit. Daniel. X, 1 : Intelligentia enim est opus in visione. Quod autem intellectu non percipitur, culpa eorum fuit : quia manens verbum quod non transit in corde non posuerunt.
Adjungit autem quarto causam omnium istorum, dicens : « Quia quem misit ille, » Pater scilicet, « huic » vos in sermone suo « non creditis: » et ideo impossibile est quod ad Dei notitiam perveniatis. Ad Hebr. XI, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Bernardus : « Quinimo displicere necesse est. »
Et attende quod dicit : « Vos huic non creditis: » quia sermonibus ejus non crediderunt, et ideo nec fidem informem habuerunt. Et quia fundamento omnis boni caruerunt, nullum bonum divinæ cognitionis poterat esse in ipsis. Psal. CXXXVI, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Isa. LIII, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quasi diceret : Carnalium nulli. Ad Roman. XI, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, cæteri vero excæcati sunt. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Joan. VIII, 24 : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
39« Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. »
Quartum est testimonium Scripturarum.
Duo autem dicit, scilicet, imperat Scripturam scrutinium, et secundo ostendit in his suum esse testimonium.
Dicit ergo : « Scrutamini, » hoc est, profundo intellectu subtiliter spiritualem intellectum investigate. Psal. CXVIII, 2 : Beati qui scrutantur testimonia ejus. Littera enim non facit scire, sed spiritus. II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Proverb. II, 3 et seq.: Si sapientiam invocaveris...: si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Job, xxviii, 11 : Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
« In quibus, » scilicet Scripturis, « putatis vitam æternam habere, » hoc est, doctrinam vitæ : cum tamen me quasi contrarium Scripturæ repudiatis. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Ezechiel. i, 20 : Spiritus vitæ erat in rotis, hoc est, in Scripturis.
« Et illæ » Scripturæ « sunt quæ testimonium perhibent de me. » Act. x, 43 : Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Act. xviii, 28 : Vehementer enim Judæos, revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
Nota ergo quod in testimonio sunt quatuor testes Filii : quia in testimonio sunt quatuor, scilicet, veritatis demonstratio, veritatis confirmatio, veritatis im[229]mobilitas, et ipsa veritas veritatis. Demonstratio autem fiebat per Joannem, confirmatio per opera fortissima, immobilitas per attestationem Patris, veritas autem ostendebatur ex Scripturis, quæ mentiri non poterant, eo quod processerunt a Spiritu veritatis. Et penes hæc quatuor quæ fulciunt omne testimonium veritatis, ista quatuor testimonia accipiuntur. Ordinantur autem ordine rhetorico, scilicet, quod fidem faciunt non simpliciter, sed in opinione Judæorum. Et sic minus est persuadens Joannis testimonium, quod putabant esse subornatum. Magis autem eis fidem facit testimonium operum, quod timebant esse necromantice factum. Adhuc autem magis fidem fecit Patris revelatio : sed hoc æstimabant esse deceptorium, quia sæpe tales fallunt revelationes. Maxime autem apud eos persuasit testimonium Scripturarum, et ideo ultimo, rhetorico ordine est positum : quia Rhetores allegationes quæ magis movent animum judicis ultimo ponunt : ut tenacius memoriæ judicis imprimantur.
Hæc sunt ergo ista testimonia.
« Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. »
Hic ostendit ex conjunctione istorum testimoniorum, Judæos incredulos inexcusabiles esse.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ostendit quod solius malitiæ est, et non ignorantiæ, vel impotentiæ quod ad ipsum non convertantur : in secunda, ostendit quid maxime impediat ne convertantur : in tertia autem, quod propter hoc juste accusantur.
Dicit ergo in prima, quod solius malitiæ est quod ad ipsum non convertantur.
Et circa hoc dicit tria : quorum primum est quod malitia voluntatis est, quod non convertuntur : secundo, ostendit illius malitiæ causam : et tertio, illius ejusdem malitiæ certissimum signum.
Dicit ergo : « Et non vultis. » Ac si dicat : Quamvis sitis per incontradicibilia inducti et convicti testimonia, tamen « ad me venire non vultis, » ex sola malitia vestræ voluntatis : quia nihil aliud impedit vos nisi odium contra me conceptum.
CONTRA hoc objicitur, Act. III, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod quamvis veram de ipso scientiam non habuerunt, tamen propter testimonia quæ inducta sunt, vehementem de ipso habebant suspicionem, et de facili vincibilem ignorantiam. Et quoad hoc dicitur quod nemo impedivit eos nisi malitia voluntatis : quia ignorantia de qua Petrus loquitur in Actibus de facili fuit vincibilis.
Et hoc est quod dicit : « Et non vultis. » Quasi diceret : Non obstat nisi mala voluntas.
« Venire ad me, » per fidei devotionem, « ut vitam æternam habeatis, » nunc in spe, et in futuro in re. Et ita nec veritas vos convincit, nec promissio vitæ vos trahit. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Joan. VIII, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. Jerem. II, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Fodere enim cisternas dissipatas, est quærere falsos sensus in Scripturis, quæ nullam continent aquam gratiæ abluentem a peccatis, et despere intellectum spiritualem de Christo, qui ubertim fundit aquas peccatum abluentes, et concupiscentiæ sitim refrigerantes.
- « Claritatem ab hominibus non accipio. [230]
42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. »
Secundum est in quo dicit hujus malitiæ causam.
Sed duo dicit. Primo enim hujusmodi dicti removet suspicionem : secundo autem malitiæ et pertinaciæ eorum dicit causam.
Dicit ergo : « Claritatem. » Ac si dicat : Non dico hoc ut conversi ad me, faciatis me coram hominibus clarum vel claræ dignitatis, sicut doctor clarificatur ex multis discipulis : quia ego claritatem humanam talem « ab hominibus, » in laudem hominum, « non accipio, » hoc est, non quæro vel accepto. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, hoc est, placere intendunt : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
« Sed cognovi vos, etc. »
« Cognovi vos, » scilicet veritatem. Et ideo dico sicut veritatis amicus et testis, « quia dilectionem Dei non habetis in vobis. » Si enim Deum diligeretis, pro certo plus diligeretis illum qui ei inter omnes plus est similis, et quem Pater plus se diligere ostendit. Joan. XV, 24 : Oderunt et me, et Patrem meum. Joan. VIII, 42 : Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi. Psal. XXXIV, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. Et, Psal. CVIII, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
« Ego veni in nomine Patris mei, etc. »
« Ego veni, » missus in mundum, « in nomine Patris mei, » hoc est, expresso notamine, quia Pater in me est per indivisibilitatem essentiæ et potentiæ, sicut probant inducta quatuor testimonia. « Et » tamen, veritate ipsa convicti, « non accepistis me. » Joan. I, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Et hoc facere non potuistis nisi ex odio veritatis, quæ vobis est contraria.
« Si alius venerit, »
Sicut Antichristus, « in nomine suo, » quod signis mendacibus usurpabit, « illum accipietis. » Per hoc arguitur, quod Judæi primi erunt qui ad Antichristum convertentur. Genes. XLIX, 17 : Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. De Dan enim creditur nasciturus Antichristus : et ideo dicitur coluber, colens umbram, odiens veritatis lucem in via, qua in legis carnalis observantia Judæi incedunt : et cerastes qui est coluber tortuosus et propter superbiam cornutus in semita jacens, qua adhuc venturum Messiam exspectant, Christum venisse negantes : mordens per infidelitatem ungulas (quæ finis est equi, et finalem statum Synagogæ signans) equi, hoc est, potestatis Synagogæ : ut cadat ascensor hujus equi, qui est Judæus, retro in Antichristi errorem, quem retro, hoc est, in postremis temporibus recipiet. II ad Thessal. II, 4 : Extollitur se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Et ibidem post pauca, ℣. 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent : ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc. Psal. IX, 21 : Constitue, Domine, legislatorem super eos. Qui enim legislatorem Christum contemnunt, legislatorem Antichristum super se constitutum habebunt. [231]
« Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis? »
Hic ostendit quid maxime impedit ne convertantur.
Et dicit tria, scilicet, impedimentum credendi et per fidem conversionis ad Christum veniendi, et causam impedimenti, et tertio, innuit quid promoverit eos ad credendum si hoc haberent in seipsis.
Dicit ergo : « Quomodo vos potestis credere ? » Quia, sicut dicit Augustinus, quod quamvis credere sit gratia fidei, posse autem credere omnium : tamen quamdiu est obstaculum in ipsis, hæc potentia non disponitur ad actum : quia per impedimentum fidei semper cor remanet excæcatum. Isa. VI, 10 : Excæcar populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claudet : ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Ad Hebr. III, 12 : Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo.
« Qui gloriam ab invicem accipitis », hoc est, omnem gloriam acceptatis quæ est ab homine, et non ab ipsa veritate. Unde Glossa : « Cur non credant, subdit : non quia non est aperta veritas, sed quia superbia eos excæcat et ambitio laudis, quæ appetit de se æstimari quod in se non habet, et alios super se non efferri. Humilitas autem solius Dei gloriam quærit, et quæ soli placere appetit. » Unde hoc est impedimentum conversionis per fidem, quod hic inducit. Gloria enim hujus sæculi impedimentum est fidei. Eccli. X, 9 : Quid superbit terra et cinis ? Jerem. ix, 23 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Sapiens in sapientia non gloriandi accipiat exemplum Salomonem, qui propter mulieres idola adoravit198. Fortis in fortitudine non gloriandi accipiat exemplum Samsonem, qui propter mulierem excæcatus traxit molam Philistæis199. Dives in divitiis non gloriandi accipiat exemplum, purpuratum divitem, qui sepultus est in inferno200. Hæc enim ambitionis gloria ne terrena amittatur potestas impedit conversionem per fidei devotionem. Unde etiam, Joan. XI, 48 : Et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Et ideo, infra, xi. 53 : Ab illo die cogitaverunt ut interficerent eum.
« Et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis. »
Gloria quæ est laus Dei in humilitate cordis ex manifestatione divinæ veritatis, quia Deus verax apparuit in hoc quod omnia promissa implevit in Christo. Hæc enim a solo Deo est : quia nullis hominum meritis est acquisita.
« Non quæritis. » Quinimo illam supprimere et exstinguere nitebantur, et gloriam in Dei potestate sibi usurpare : cum tamen ipse dicat, Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. I ad Corinth. III, 21 : Ut nemo glorietur in hominibus. I ad Corinth. I, 29 : Non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Mundi etiam gloriam sprevit Filius Dei, ut dicit Gregorius, et propriam gloriam non quæsivit. Joan. VIII, 50 : Ego non quæro gloriam meam. Psal. LI, 3 : Quid gloriaris in malitia ? etc. In carne enim gloriari vile est, instabile est, vanum est. Quod vile sit, I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria ejus, scilicet hominis, stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur. De instabilitate, Isa. XL, 6 et 7 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi [232] flos agri. Exsiccatum est fœnum, cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Ad flatum enim venti sive spiritus statim exsiccatur. Quod vana sit, Proverb. XXXI, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Unde Herodes qui glorians interpretatur, cum extolleretur in vana gloria, consumptus vermibus exspiravit201.
- « Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ? »
Hic tangit tertium, quod est Judæorum inexcusabilitas.
Dicit autem tria, scilicet, se non esse vel fore accusatorem, sed Moysen verum esse eorum accusatorem, et accusationis rationem.
Dicit ergo : « Nolite putare, » tam pravum aliquid vel tam durum aliquid de me æstimantes, « quia ego, » qui personam judicis gero, quam in judicio exhibebo, « accusaturus sim vos : » quia alia est persona agentis, et alia est persona judicis : « apud Patrem, » in districto examine. Non enim nunc veni ut judicem, sed ut salvem. In futuro autem veniam ut judicem : et ideo tunc neminem accusabo : quia scilicet nullius sum adversarius, sed omnium communis judex, ita parvum ut magnum audiens.
Accusatores autem sunt in judicio plures. Accusat enim conscientia per peccati testimonium. Accusat Legislator per legis transgressum, vel omissum præceptum. Accusat custodiens Angelus per custodiæ suæ perditum effectum. Accusat diligens Prælatus per sollicitudinis suæ opus perditum. Accusat male ædificatus proximus per malum sibi datum exemplum. Accusant omnes creaturæ per virtutis suæ perditum obsequium.
De conscientia quidem dicitur, ad Roman. II, 15 et 16 : Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum.
De accusatione Legislatoris dicitur : « Est qui accusat vos Moyses. » Matth. V, 25 et 26 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via eum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Adversarius enim est verbum legis divinæ, dicit Glossa.
De accusante Angelo, Isa. XXXIII, 7 : Angeli pacis amare flebunt : quia ad modum flentium se habebunt, dum ostendent quod inutiliter custodierunt. Jerem. li, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam. Hæc enim sunt verba Angelorum inutiliter custodientium. Isa. XLIX, 4 : Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.
De Prælatorum diligentia perdita dicitur in Psalmo xciv, 10 et 11 : Quadraginta annis proximus202 fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas. Quadraginta anni sunt dies ad pœnitentiam deputati, sicut dicunt Sancti : quia quadragenarius per partes suas ad quinquaginta surgit : qui numerus Jubileum remissionis signat, quia per pœnitentiam perfecta habetur remissio peccatorum. Et ideo etiam ab Ecclesia quærente remissionem deputatur.
De accusatione proximi, cui per peccatum fuimus occasio perditionis, dicitur in Psalmo lvi, 7 : Foderunt ante faciem [233] meam foveam. Et iterum, Psal. CXXXIX, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi.
Inde est quod dicit :
« Est qui accusat vos Moyses, »
Qui per datam legem vitæ vester erit adversarius, « in quo vos speratis, » quod in lege sua defendamini. Quia legem non ad finem suæ intentionis deducentes, accusabimini ab ipso. Ad Roman. X, 4 : Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Et ideo dicitur, Daniel. VII, 10, quod libri aperti sunt, hoc est, libri legum datorum. Apocal. XX, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos.... : et iudicati sunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris.
« Si enim crederetis, etc. »
Ratio est condemnationis, et ixexcusabilitatis. Quia, « si crederetis Moysi, » spiritualiter eum intelligentes : « forsitan. » Hoc adverbium eventus, non dubium notat in conscientia Christi, sed mobilitatem significat liberi arbitrii ex parte Judæorum, qui poterant credere et non credere.
Dicit ergo :
« Forsitan crederetis et mihi. »
Ezechiel. ii, 5 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quia domus exasperans est.
« De me enim ille scripsit : »
Quia eum in omni scriptura sua attendit. Unde, Luc. IX, 30, Christo Deo in monte apparuit ut testis veritatis. Quem intellexit in figura legis. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
« Si autem illius litteris non creditis, »
Quia spiritualiter eas intelligere non vultis. Luc. XVI, 31 : Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Litteræ autem illæ secundum Chrysostomum, sunt in libro Deuteronomii, xviii, 15, ubi dicit : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Quomodo verbis meis credetis ? » cum ille credibilior sit apud vos, et sit missus ut viam ad me faceret, sicut terrena ducunt ad cœlestia. Joan. III, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis ? I ad Corinth. XV, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. Quia terrenum et animale proportionata capacitati nostræ manuducunt ad spirituale, et apud intellectum carnalem spirituale non percipitur, nisi per animalis et terreni similitudinem intellectus elevetur. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum. Ideo enim similitudines multiplicat ut per multa corporalia unum persuadeatur quod est spirituale. Psal. LXXXVIII, 20 : Tunc locutus es in visione Sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, etc.
Hoc est ergo quod dicit.
Caput VI
[234] Quinque panibus et duobus piscibus satiat quinque virorum millia : fugit volentes ipsum facere regem : super mare ad discipulos vento agitatos ambulat : de pane cœlesti docet, quodque ipse sit panis vitæ, et caro ejus cibus quem oporteat manducare, sanguisque ejus potus quem oporteat bibere : quidam discipuli offensi ejus sermone deserunt ipsum, Apostoli autem cum eo permanent, quorum tamen unum dicit esse diabolum.
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis203 :
Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis.
Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum.
Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi?
Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos?
Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant.
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus204.
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. [235]
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant, et non venerat ad eos Jesus.
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
Voluerunt ergo accipere eum in navim : et statim navis fuit ad terram in quam ibant.
Altera die, turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?
Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis, quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus205.
Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille206.
Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? quid operaris ?
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cœlo dedit eis manducare207.
Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum.
Panis enim Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo.
Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam208.
Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis.
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.
Quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Hæc est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. [236]
Murmurabam ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.
Et dicebant : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem, et matrem209? Quomodo ergo dicit hic : Quia de cœlo descendi?
Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem.
Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei210. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem211.
Amen, amen dico vobis : Qui credit in me, habet vitam æternam.
Ego sum panis vitæ.
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt212.
Hic est panis de cœlo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus213.
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Hic est panis qui de cœlo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat?
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. [237]
Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire?
Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes.
Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei214.
Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est?
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
In Caput VI Joannis — Enarratio
- « Post hæc abiit JESUS trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :
2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem JESUS, et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum ».
Hic incipit agere de manifestatione Verbi secundum potestatem, quæ creaturas transmutat ad seipsum.
Et hæc pars habet duas partes : in quarum prima præmittitur miraculum hujus potestatis ostensivum : in secunda autem ponitur doctrina ex miraculo sumpta, ibi, ℣. 26 : « Amen, amen dico vobis, quæritis me, non quia vidistis signa, etc. »
Adhuc, Anterior istarum partium dividitur in duas : in quarum prima ponitur miraculum panum, qui sacramentum Eucharistiæ signant. In secunda autem declarat suam potestatem ad hoc faciendum in electis, ibi, ℣. 15 : « Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, etc. »
Adhuc autem, Prima istarum partium in tres dividitur : in quarum prima ponuntur ea quæ antecedunt hoc miraculum sicut moventia ad hoc quod fiat : in secunda ponuntur ea quæ faciunt ad hujus miraculi perfectionem, ibi, ℣. 10 : « Dicit ergo Jesus : Facite homines discumbere, etc. » In tertia ponuntur consequentia hoc miraculum, et ipsum magnificantia, ibi, ℣. 12 : « Ut autem impleti sunt, etc. »
In prima harum quinque notantur. Tangitur primo necessitas miraculi ex parte loci communis qui erat desertum, in quo esculentum non inveniebatur. Secundo, tangitur necessitas ex parte multitudinis, quæ ex viæ longitudine laboraverat, et ad loca refectionis venire non poterat. Tertio, tangitur necessitas ex parte loci proprii qui montibus cinctus fuit et aqua : ita ut facilem discessum ad loca propria remeandi non præbebat. Quarto vero, tangitur convenientia ex parte temporis festivi, in quo aliquid divinum ostendendum fuit quod cenam futuram Eucharistiæ demonstraret. Quinto vero, necessitas describitur ex parte sumptuum, qui aliunde nisi per miraculum non suppetebant.
Dicit ergo primo :
« Post hæc. » [238]
Non quidem continuo, quia præcedens factum est in festo Pentecostes, et transiit totum tempus illius anni usque ad Pascha futurum : quando Joanne jam incarcerato, Dominus in secundo anno prædicationis ante Pascha hoc perfecit miraculum. Et omnia facta illius anni transiit Joannes, tum propter hoc quod ab aliis Evangelistis vidit illa sufficienter esse descripta, et non voluit superfluus esse : tum etiam propter hoc, quia illa suo proposito non aperte congruunt. Istud tamen ponit quod etiam, Math. xiv, 13 et seq, et Luc. ix, 12 et seq., et Marc. vi, 32 et seq., continetur, propterea quod quædam ad instructionem discipulorum pertinentia de potentia divinitatis Verbi, vidit ab aliis omissa : et maxime, quia doctrinam cœnæ corporis et sanguinis ejus (quæ ex hoc miraculo orta sunt) omnes communiter omiserant : et ideo etiam hoc miraculum non nisi ad hoc inducit ut locum habeat sequens instructio, quam Verbum incarnatum principaliter intendit. Deuter. viii, 3 : Ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, etc. Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus, Domine, hos qui in te crediderint conservat. Hac ergo de causa inducit hoc miraculum ab aliis positum, quod facere non consuevit Evangelista.
Hoc est ergo quod dicit : « Post hæc. » Non continuo tempore, sed interposita tota æstate, autumno, et hieme, in cujus fine fecit hoc miraculum.
« Abiit, » a tumultu secedens, ut quietius doceret discipulos, et longius a tumultu turbas abstraheret. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Exod. iii, 1 et seq. Moyses minabat gregem ad interiora deserti, et vidit visionem magnam.
« Jesus, » auctor salutis : ut omnia relinquenda doceret. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. xii, 1 : Egrederere de terra tua, et de cognatione tua.
« Trans mare Galilææ. »
Non erat salsum, sed lacus qui Jordanis fluentis infunditur. Mare tamen vocatur more Hebræorum qui omnem congregationem aquarum vocant mare. Genes. i, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria.
« Galilææ » autem vocatur, quia Galilææ civitatibus adjacet, et ad eas effunditur. Et hoc est quod dicit :
« Quod est Tiberiadis. » Tiberia vocatur civitas Galilææ, quæ in honore et nomine Tiberii Cæsaris est ædificata, et adjacet mari Galilææ. Transiit autem Jesus mare illud ad signum solitudinis quæ ultra lacum fuit (sicut diximus), ut discipulos mundum qui per mare significatur, transire debere ostenderet. Psal. ciii, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Causa autem litteralis fuit mors Joannis, quæ sibi nuntiata fuit, et tunc rabiem Herodis in desertum declinavit, nos docens furorem hominum pro tempore caute declinare. Marc. vi, 29 et seq. : Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant et docuerant. Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant, et rediebant multi, et nec spatium manducandi habebant. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Sic ergo et ista de causa abiit in hoc desertum.
« Et sequebatur eum. »
Hic tangitur secundum, scilicet necessitas ex parte multitudinis quæ exivit. Marc. vi, 33 : Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, [239] et prævenerunt eos. Tanta enim erat aviditas audiendi eum, et videndi desiderium quod obliti propriorum, ad eum undique conveniebant. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde : et timeamus te, et quærimus faciem tuam. Osee, vi, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum.
« Multitudo magna, »
Ex diversis generibus, et locis. Quidam enim sequebantur ut verbo vitæ instruerentur. Joan. vi, 69 : Verba vitæ æternæ habes. Quidam ex curiositate, ut miracula visa admirarentur. Psal. xlv, 9 : Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram. Tertii autem, ut in se, vel amicis ab infirmitatibus curarentur. Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum, scilicet IESUM : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes215. Quartii, ut cum eo reficerentur, vel ubi invitatus fuit, vel ubi ex propriis homines refecit. Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Quinti, ut insidiarentur et caperent eum in sermone, vel facto, et accusarent, sicut Pharisæi. Matth. xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Ex diversis autem causis magna fuit multitudo, quæ sequebatur. Significat autem multitudinem fidelium quæ sequitur Christum ad refectionem Eucharistiæ. Psal. ciii, 27 : Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore.
Causa quare sequebantur, sequitur :
« Quia videbant signa quæ faciebat. »
Ex quibus quidam ad fidem ædificabantur : quidam autem curiositatem pascebant : quidam autem invidentes observabant. Joan. iii, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, etc.
« Super his qui infirmabantur. » Non enim inutiliter, et ex vanitate fecit signa : sed necessitatibus, et utilitatibus hominum subvenientia : sicut dicit Petrus Apostolus in Itinerario Clementis. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Luc. ix, 11 : Excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant curabat. Matth. xiv, 14 : Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
« Abiit ergo in montem IESUS, »
Quia desertum fuit montuosum. Et in montem abiit, ut turbam oculis misericordiæ undique confluentem videre posset, et ut etiam discipulos turbas adspicere doceret. Et hic mons, eminentia est vitæ cum gradu dignitatis seu prælationis. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Matth. v, 1 : Videns Iesus turbas, ascendit in montem.
« Et ibi sedebat, » ut a quiescente doctrina veritatis efflueret, « cum discipulis suis, » quos specialiter instruere intendebat, ut per eos postea totus orbis instrueretur. Eccl. xxxviii, 23 : Sapientia scribæ in tempore vacuitatis. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, etc. Et attende, quia quod alii Evangelistæ vocant desertum, Joannes propter situm vocat montem : quia et desertum erat et montuosum : et sic difficilem recedendi et accedendi præbebat accessum et abcessum.
« Erat autem, etc. »
Tangit temporis congruentiam : quia in Pascha futura erat cœna, sacramentum Eucharistiæ significans : et ideo [240] conveniens miraculum facere, ex quo doctrina Eucharistiæ habet exordium, ut suo tempore cœnantes scirent quid in mysterio cœnæ significaretur.
Et hoc est quod dicit : Erat autem proximum Pascha, » in quo multos oportebat ascendere Jerosolymam, qui forte ad Jesum confluebant ut cum eo ascenderent.
« Dies festus, » antonomastice : quia hoc festum majus fuit, « Judæorum. » Exod. xii, 11 : Est enim Phase (id est transitus) Domini. I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, etc.
- « Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. »
Hic tangitur necessitas miraculi ex parte defectus sumptuum, qui aliunde non suppetebant.
Dicuntur autem hic quatuor. Primum est misericordiæ respectus in multitudinem : secundum autem, interrogatio ad Philippum propter instructionem : tertium autem, devotio Andree quod habet exhibentis ad refectionem : quartum autem, signum perfectionis fidei Andree, ad tot et tantarum turbarum saturationem.
Dicit ergo : « Cum sublevasset ergo oculos Jesus: » oculos, inquam, misericordiæ suæ. Marc. viii, 2 : Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc. Joan. xvii, 1 : Sublevatis oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.
« Et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. »
Quæ totius mundi significabat multitudinem ad Christum concurrentem. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno cœlorum. Isa. xliii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Hoc enim est gaudium et finis incarnationis et legationis ejus, ut omnes veniant ad eum. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
- « Dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi?
Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esse facturus.
Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. »
Tangitur hic instructionis discipuli interrogatio.
Et dicit tria : instructoriam interrogationem, et interrogantis intentionem, et pusillæ fidei in discipulo instruendo responsionem.
Dicit ergo : « Dixit ad Philippum. » Si quæratur quare Philippo potius fecit interrogationem quam aliis? Duæ sunt causæ. Una quidem Chrysostomi dicentis, quia hic Apostolus rudior fuit, et magis indigens instructione : quod patet, infra, xiv, 8, ubi dixit sicut rudis : Domine, ostende nobis Patrem. Et hoc in antehabitis dictum est. Secunda causa est, quia Philippus de illis partibus fuit, ut dicunt, et magis de multitudine curavit. Sed hæc nulla causa esse probatur : quia et Petrus et Andreas de illis partibus fuerunt, et tamen ab illis nihil quæsitum fuit.
« Dixit ergo ad Philippum, » ut specialiter instrueret. Proverb. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. [241]
« Unde ememus? »
Hoc est : Unde suppetit facultas pretii, cum pauperes simus nihil habentes ?
« Panes, » quia in pane est necessitas refectionis. Non enim superflua curavit Dominus. Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua, et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
« Ut manducent hi ? »
Videtur autem contrarium esse ei quod hic dicitur, Matth. xiv, 15 : Accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Ergo discipuli dixerunt hoc Domino, et non ipsi Philippo. Ad hoc respondet Augustinus dicens, quod utrumque verum fuit. Sed prius dixerunt ea quæ Matthæus dicit, discipuli Domino. Et tunc respondit quod ibi dicitur : Non habent necesse ire. Et illud : Date illis vos manducare216. Et tunc specialiter dixit Philippo hoc quod hic dicit. Chrysostomus tamen dicit, quod Dominus ex benignitate sua sæpe pavit turbas, et quod aliud miraculum est istud, et aliud quod refert Matthæus, quamvis in multis concordent. Et tunc objectio nulla est. Dicit ergo volens erigere Philippum ad divinitatis potentiam, et ideo primo per quæstionem eum excitat, ut consideret quia ex pretio nulla emendi suppetebat facultas : ipse enim tam potens fuit ut ex quo vellet pasceret.
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistæ :
« Hoc autem dicebat tentans eum. »
SED CONTRA hoc iterum objicitur, Jacobi, i, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, etc.
Sed ad hoc dicendum, quod duplex est tentatio. Una est, quæ est impulsio tentatoris ad illicitum, et tentat utrum movere possit a bono, et inclinare ad casum. Et sic dicit Jacobus, i, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Et sic tentator est diabolus, qui insidiando circumvolat, et promittendo decipit, et suadendo blanditur, et opprimendo rapit, et minando terret, et desperando frangit, ut dicit beatus Gregorius super Job. Habet autem quasi instrumenta quibus hoc perficit concupiscentiam, et improbam voluntatem, et alia quibus in peccatum inclinat hominem : sicut dicitur, Jacobi, i, 14. Est autem alia tentatio experimenti acceptio : et hæc est duplex, scilicet, hominis qui probat seipsum quid habeat in seipso. I ad Corinth. xi, 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Alia est tentatio Dei, qua non Deus sibi experimentum accipit : sed potius homini de se, vel de alio experimentum facit. Quia prodest homini aliquando ut seipsum cognoscatur, ut vel magis de se confidat, vel magis se humiliet. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos, et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 24 : Et vide si via iniquitatis in me est, hoc est, fac me videre, vel alios. Et sic tentavit Abraham217. Sicut etiam hic tentat Philippum ut imbecillitatem fidei suæ cognoscatur, et fidem omnipotentiæ Verbi accipiat.
Sic ergo dixit hoc « tentans eum. »
« Ipse, » Christus, ut Deus, « sciebat. » Et ideo non sibi, sed discipulo intendit facere probationis experimentum. Genes. xlii, 15 : Jam nunc experimentum vestri capiam. Sapient. iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
« Quid esset facturus : » ex potentia suæ divinitatis sine pretio facultatum terrenarum. Act. iii, 6 : Argentum et aurum [242] non est mihi, etc. Isa LV, 1 : Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione.
« Respondit ei Philippus, »
Per se, et pro omnibus aliis ex pusilla fide quam adhuc habebant Apostoli :
« Ducentorum denariorum » empti « panes non sufficiunt eis. » Putabat enim pretio emendos esse panes. Et pretium tantum forte habebant in loculis Judæ, ut quidam dicunt : et ideo quantitatem hujus pretii exhibebant. Marc. vi, 37 : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabinus eis manducare.
« Ut unusquisque modicum quid, » minus quam reficiendæ sufficiat necessitati, « accipiat » in manum, potiusquam discumbat ad manducandum, Luc. ix, 13 : Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Sed tunc quæritur : Quare hanc quæstionem non fecit potius Judæ qui loculos habebat et pretia portabat quam Philippo ? Ad hoc dicendum, quod in veritate quamvis Dominus propter præsentem justitiam elegerit Judam, tamen ab initio sciebat quod ipse eum traditurus erat : et ideo instructionis suæ quæstiones ei non faciebat : quia inutile fuisset. Et docuit nos quod in electionibus nostris, nos debemus in homine considerare quid est in præsenti, et non quid erit in futuro : quia hoc scire non possumus. Eccle. vii, 14 : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille, scilicet Deus, despexerit.
- « Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ? »
Tangit hic tertium : Andreæ scilicet devotionem, qui majorem quam Philippus habuit fidem, non tamen sufficientem : et « dicit ei », Jesu, « unus, » id est, unus : quia devotior. Joan. i, 40 : Unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
« Andreas, frater Simonis Petri, » qui jam per fidem, licet insufficientem pabulo doctrinæ Domini respondebat.
« Est puer unus hic. »
Vel ex discipulis unus, vel aliquis de turba sibi notus et Domino devotus, qui quod habuerit facile offerret in obsequium Domino. I Paralip. xxix, 14 : Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.
SED CONTRA hoc videtur quod dicitur, Luc. ix, 3 : Nihil tuleritis in via, neque peram, neque panem. RESPONSIO. Dicendum, quod hoc dictum fuit Apostolis in prædicationem missis : sed modo fuerant de prædicatione reversi, et in solitudinem venerant tarde, et ideo aliquis nocturnam cœnam secum portaverat : quod Dominus permisit propter hoc quod adhuc erant imperfecti.
« Qui habet quinque panes, »
Ex quibus cor confortetur potius, quam venter saturetur, « hordeaceos, » ne delicati esse credantur : quia hordeum grossum et asperum potius est cibus jumentorum quam hominum. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum qui operantur terram, commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est. Migma autem est hordeum cum palea. Chrysostomus : « Nos qui voluptati attendimus, qui concupiscentiæ vacamus, discamus quid comederint illi mirabiles et magni viri, et quantitatem eorum quæ inferebantur, et qualitatem, et utilitatem mensæ eorum attendamus. » Amos, vi, 4 et seq. : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
« Et duos pisces, » quibus pro dulco[243]ramento utebantur, contra panis asperitatem. Et erant eis pisces pro pulmento. Joan. xxi, 5 : Pueri, numquid pulmentarium habetis ?
Moraliter simul et allegorice et anagogice faciemus quinque panes, scilicet pœnitentiæ, doctrinæ, et refectionis æternæ.
Pœnitentiæ quinque sunt panes : panis compunctionis ex consideratione peccati, panis afflictionis ex consideratione Passionis Christi, panis compassionis ex consideratione defectus proximi, panis timoris et tremoris ex consideratione futuri supplicii, panis suspirii et devotionis ex consideratione dilationis præmii. De primo dicitur in Psalmo lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, etc. III Regum, xxii, 27 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ. Iste panis subvertit castra diaboli. Judicum, vii, 13 : Videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
De secundo pane dicitur, Deuter. xvi, 3 : Septem diebus comedes absque fermento, afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto, ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.
De tertio, Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Transeuntes aquas sunt pauperes. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum.
De quarto pane, Tob. ii, 5 et 6 : Manducavit panem cum luctu et tremore, memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos Prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
De quinto pane dicitur in Psalmo xli, 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. Omnes isti panes sunt hordeacei : ideoque sunt cum amaritudine sumpti.
Pisces autem duo sunt spes veniæ, et dulcedo vitæ æternæ, quam pœnitentia restituit. Ezechiel. xlvii, 9. Erunt pisces multi satis. Isti enim sufficiunt et satis sunt ad pœnitentiam peragendam.
Panes autem allegorice sunt, ut dicit Glossa, quinque libri Moysi, hordeacei propter litteræ duritiam, reficientes tamen spiritualiter intellecti. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Duo autem pisces sunt, ut dicit Glossa, dulcedo prophetiæ, et dulcedo Psalmorum. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
Anagogice autem panes ad quos suspiramus, et ex quibus reficimur in æternitate etiam quinque sunt.
Unus est præsentia Dei. Ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
Secundus est pulchritudo visionis faciei Dei. Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam, etc. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. I Petri, i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere.
Tertius autem est societas Angelorum, inter quorum sortes est sors nostræ beatitudinis. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminum populorum juxta numerum Angelorum Dei 218. »
Quartus panis est suspirium ad consortium Sanctorum qui cum Christo regnant in cœlis. Unde Ecclesia canit : « O quam
Israel. [244] gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes Sancti, amicti stolis albis : sequuntur Agnum quocumque ierit! » Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Sapient. iii, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ, etc.
Quintus panis est suspirium internæ beatitudinis qua gaudent beati, et quam hic parumper experimur. Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.
In omnibus his hordeum est dilatio suspirantis ad ista. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!
Dulcedo autem duorum piscium consolantium, est certitudo conscientiæ, et certitudo fidelitatis divinæ. I ad Corinth. iv, 4 : Nihil mihi conscius sum. II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Qui est piscis qui descendit ad hamum Petri, in cujus ore invenit redemptionem a tributo219. De secundo autem pisce dicitur, Matth. xiii, 48 : Elegerunt bonos in vasa sua. Boni enim sunt qui in fidelitate Domini multa habent reservata. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc.
Et hoc est quod dicit : « Qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. »
« Sed hæc quid sunt inter tantos? »
Hic notatur aliquantula pusilla fides. Quæ licet in se exigua et nulla sint, tamen in manu Domini sufficientia fuerunt in multo plures. Psal. lxxvii, 19 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Matth. xiv, 16 : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
- « Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. »
Tangitur hic miraculi perfectio.
Et dicit quinque, scilicet, credentium discubitum, comedentium commodum, comedentium numerum, faciendi miraculum modum divinum, et quod omnibus satisfactum est ad appetitum.
De primo dicit : « Facite homines discumbere. » In hoc autem quod dicit, « facite, » officium notat Prælatorum, quorum est ordinare discubitus Ecclesiæ a Christo reficiendarum. Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Unde dicitur in alio Evangelio quod discubuerunt per familias et familias220. Aliter enim ordinandi sunt Religiosi, et aliter Sæculares, et aliter Laici, et aliter Clerici, et sic de aliis.
« Homines, » quia rationales, et non animales debemus esse in mensa Dei. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terreni sapiunt. Homines enim sunt qui non minus verbum Dei esuriunt, quam cibum sumunt corporalem. Augustinus : « Non solæ vobis fauces sumant cibum : sed et aures esuriant verbum Dei. »
« Discumbere, » quod est cœnantium, quando sessio fit commoda : ut ex labore fatigationis interim dum cibus sumitur membra quiescant. Genes. xviii, 4 et 5 : Requiescite sub arbore : ponamque bucellam panis. Isa. xxviii, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium.
« Erat autem fœnum multum in loco, » [245]
In quo fatigati per triduum poterant habere quietis commodum. Aliter autem fœnum carnem significat. Isa. XL, 6 : Omnis caro fœnum. Nec ad mensam Dei digne sedere poterit, qui carnem per servitutem spiritus non subjicit. I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.
« Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia, »
Præter parvulos et mulieres. Matth. XIV, 21 : Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Marc. VI, 44 : Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. Luc. IX, 14 : Erant autem fere viri quinque millia. Et notantur debere esse viri, qui manducant cœnam Domini, non in concupiscentiis emolliti sicut fœminæ, nec puerilem sensum habentes sicut pueri. De primo dicitur, ad Hebr. XIII, 10 : Habemus altare, sive mensam, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, hoc est, corpori, sicut ibidem dicit Glossa. De secundo dicitur, ad Hebr. V, 14 : Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni ac mali. Sic ergo sensu et virtute mentis debent esse viri qui cum Domino manducant.
Dicit autem : « Quasi, » ut notetur quod si parum plures erant vel pauciores, quod Scriptura minutias non curat.
« Quinque autem millia » dicuntur : quia quinarius pertinet ad quinque sensuum delectationes : millenarius ad virtutis cubicam perfectionem, qui surgit ex denario sicut ex radice. Denarius ergo ad decalogum : quadratura ad virtutis quadraturam, scilicet, prudentiæ, fortitudinis, justitiæ, et temperantiæ. Ductus autem duplex denarii, scilicet, in se, et denarii in quadratum, est quod virtutis modum accipiat denarius : quia aliter non habet boni rationem et totius : nisi ductus in formam charitatis, sine qua nihil est meritorium : sicut enim dicitur, I ad Timoth. I, 5, quod finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : quia sic totum completur charitate. Sic ergo sunt quinque millia.
- « Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. »
Tangit modum quo perfectum est a Domino istud miraculum.
Dicit ergo : « Accepit ergo Jesus panes, » ut tactu suæ manus virtus in panem ageret suæ divinitatis. Luc. VIII, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. Luc. VI, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
« Et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, »
Sicut in omni mensa facere consuevit : ut nos doceret, non sine gratiarum actione, et verbo orationis panem sumere. Et ideo cum alia miracula sine tactu et oratione perfecerit, hic et tangit propter benedictionem, et gratias agit propter divinæ largitatis donationem. I ad Timoth. IV, 4 et 5 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione accipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Luc. IX, 16 : Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cœlum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
« Similiter et ex piscibus, quantum volebant. »
« Quantum, » quia uniuscujusque satisfecit desiderio. Sapient. XVI, 21 : Et deserviens uniuscujusque voluntati, ad [246] quod quisque volebat convertebatur. Psal. LXXVII, 29 et 30 : Desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc enim, ut dicunt Patres, habuit esca Domini, quod voluntati credentis plus aliis escis deservivit. Psal. LXIV, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est præparatio ejus.
Quærunt autem quidam : Quare non (sicut in miraculo vini) optimum vinum fecit ex aqua : ita et in miraculo panum, id est, panem triticeum, panem de frumento fecit ex panibus hordeaceis? Ad hoc autem dicendum, quod aliud est hic, et aliud ibi. Illud enim miraculum deservivit jucunditati nubentium : et ideo conveniebat aquam mutari in liquorem jucunditatem facientem. Istud autem deservivit necessitati communis turbæ, et ideo a forma necessitati deservienti, illum panem non mutavit. Maxime, ut dicit Chrysostomus, ne gulæ deservire videretur.
Quæritur autem ulterius : Cum illud miraculum Eucharistiam principaliter significet, quare non dedit panem de frumento, sicut Eucharistia non fit nisi de pane ex frumento. Ad hoc autem dicendum, quod istud est signum remotum : et ideo expressam similitudinem in materia non habuit. Sed si proprium convertibile signum esset, tunc objectio locum haberet. Quia in multis Eucharistia figurabatur, quæ etiam in materia nullam habebant convenientiam : sicut in manna, et in carnibus agni, et quibusdam aliis. Signum propinquum in sacramento dari non convenit, nisi in elemento ipsius sacramenti, quia sacramentum est signum : et si signum propinquum haberet, tunc signi propinqui esset propinquum signum, quod omnino inconveniens est, et contra omnem artem. Unde etiam pisces qui dulcedine sua et castum præbent nutrimentum, dulcedinem gratiæ sacramentalis designant, et tamen non sunt signum nisi remotum sacramenti, et non secundum materiam sunt signum conveniens.
Si autem quæratur, quid est quod hic duo pisces significant? Dicendum, quod unus significat corporis edulium, et alter significat animæ pretium.
- « Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. »
Tanguntur hic consequentia, quæ faciunt ad miraculi magnitudinem.
Dicuntur autem hic duo, scilicet, signa magnitudinis miraculi, et magnitudo præconii divini.
De primo dicit tria : impletionem esurientium, præceptum collectionis superfluorum, et quantitatem remanentium.
Dicit ergo : « Ut autem impleti sunt : » esuriei, et lassitudini, et labori, et desiderio satisfacientes. Luc. I, 53 : Esurientes implevit bonis. Psal. LXXVII, 29 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. I Regum, II, 5 : Famelici saturati sunt. Luc. IX, 17 : Manducaverunt omnes, et saturati sunt. Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
« Dixit discipulis suis, » ut instrueret eos quod turbas etiam temporali subsidio cum possent tempore indigentiæ pascere deberent. Joan. XXI, 17 : Pasce oves meas.
« Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. » [247]
Quæritur : Quare Dominus superflua ministravit, cum hoc vitium quoddam dicatur? Ad hoc dicendum, quod non est vitium, sed virtutis largissimæ indicium, quando superfluum convertitur ad utilitatem pauperum : sicut hic, Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 10 : Ite, comedite pingua, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi. Hunc enim modum adhuc tenet Dominus : quia habentibus agros multo plus ministrat quam indigeant, ut habeant unde tribuant pauperibus. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ideo enim præcepit colligi, ut collecta pauperibus distribucrentur. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Hæc autem collectio facta ab Apostolis, ut dicit Glossa, significat illa subtilia sacramenta, quæ a simplicibus in præsenti capi non possunt, quæ Apostolis colligenda committuntur : quia per panem significatur panis verbi Dei, per cujus rudimenta pascuntur simplices, et per ejus subtilia Prælati illuminantur ad fidei defensionem et ædificationem. I Petri, iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe.
« Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. »
Cophinus est sporta magna, quæ suspensa in brachiis in dorso portatur, sicut ea in qua fimus et purgamenta portantur de plateis. Et sic patet quod superabundantia excrevit panum quinque, in effectu saturitatis, et superfluitate remanentium. In quo signatur, quod semen quod seminat quis in eleemosynam in pauperes, in præmio et hic superabundat, et in futuro excrescet in immensum. II ad Corinth. ix, 10 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Matth. xiv, 20 : Tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. III Regum, xvii, 14 : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur. IV Regum, iv, 5 : Illi offerebant vasa, et illa infundebat.
« Ex quinque panibus, » qui quasi primum semen fuerunt in manibus Christi, sicut primo dixit, Genes. i, 28 : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
« Hordeaceis : » quia hic panis delicatus non est gustandus, sed in futuro. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi. Psal. ci, 10 : Cinerem tamquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.
« Qui superfuerunt, » in pauperum sustentationem, « his qui manducaverant. » Job, xxxi, 17 : Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Dicit autem hic Chrysostomus, quod magis miratur quod cophini superexcrescentes saturitati comedentium excreverunt ad numerum Apostolorum, quam quod in tantum panes sunt multiplicati. Et dicit, quod innuit sensum spiritualem : quia scilicet, de reliquiis verborum Christi, quæ per quinque panes signantur, excrescit doctrina Apostolica in saturitatem mundi. Isa. xxiii, 18 : Non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Ad hoc enim congregata sunt superflua Ecclesiæ.
« Illi ergo homines, etc. »
Homines scilicet aliquid de ratione habentes, « cum vidissent » potentiam divinam per effectum probatam. Per hoc enim ad fidem fuerunt ædificati.
« Quod fecerat signum, » in quo se Deum esse probavit. Joan. iv, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. [248]
« Dicebant, » Deum magnificantes : « Quia hic est vere Propheta, » de quo dicitur, Deuter. xvii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Qui venturus est in mundum, » secundum dictum legis.
Sed videtur esse dubium quod dicit : quia Christus comprehensor fuit, et per speciem facie ad faciem Deum vidit. Prophetæ autem vident in speculo, et ista visio non congruit comprehensori. Ergo Christus non est Propheta. Ad hoc dici posset, quod Christus in veritate Propheta non fuerit, sed comprehensor et Dominus Prophetarum. Sed turbæ hoc dixerunt imperfectam fidem de ipso habentes. Non enim crediderunt ipsum esse Deum, sed aliquem divinum et Prophetam pro quo Deus ista magnalia faceret.
Potest etiam dici quod Dominus in Deuteronomio Prophetam se suscitaturum promisit, quod ille fuit Joannes Baptista, qui plusquam Propheta fuit. In hoc enim quod inspirationem divinam habuit, Propheta fuit. In hoc quod non in futurum prædixit, sed in præsenti indicabat, fuit plusquam Propheta. In hoc autem quod legis promissa ad gratiam exhibitam terminavit, et terminatam esse ostendit, fuit finis et terminus Prophetarum. Matth. xi, 13 : Prophetæ et Lex usque ad Joannem. Matth. xi, 9 : Sed quid existis videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam. Luc. i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Et sic fuit et terminus Prophetarum, et Propheta promissus in lege.
Tunc dicimus quod tria sunt quæ Prophetam constituunt ut substantialia Prophetæ : quorum unum est inspiratio divina : secundum autem est enuntiatio de futuro : tertium autem est immobilis veritas quæ est in utroque, scilicet, in enuntiatione et in inspiratione. Et non dicitur Christus Propheta nisi quoad tertium : quia immobile est omne quod Christus enuntiatur. Marc. xiii, 31 : Verba mea non transibunt. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, verbum tuum permanet.
Sic ergo dicunt : « Hic est vere Propheta, » a veritate immobilitatis dictorum suorum. Luc. xxiv, 19 : Qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Aggæi, ii, 8 : Veniet desideratus cunctis Gentibus, et implebo domum istam gloria. Joan. iv, 19 : Domine, video quia Propheta es tu. Hoc enim fuit dictum turbarum. Matth. xvi, 13 et 14 : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis.
- « Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. »
Hic incipit pars in qua in electis turbæ et discipulis, Dominus ostendit suam potestatem ad faciendum omnia quæ vult : ut qui eum Prophetam esse dicebant, nunc fidem deitatis ejus accipiant.
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima ostenditur qualiter deventum est ad hoc miraculum, quod tria in se continet miracula : in secunda ponitur miraculorum istorum perfectio, ibi, ℣. 18 : « Mare autem, magno vento flante, exsurgebat. » In tertia autem ponitur admiratio ex miraculo illo consequens, ibi, ℣. 22 : « Altera die, turba quæ stabat. »
In primo autem istorum dicuntur tria, scilicet, qualiter Dominus a discipulis est separatus, qualiter discipulorum ex imperio Domini navigio procuratus est recessus, et qualiter impulsus ex tempestate contra navim est exortus.
Dicit ergo : « Jesus ergo, » qui panes [249] multiplicaverat, « cum cognovisset, » signis exterioribus sensibiliter cognovit, quod semper in sapientiam suæ divinitatis præscivit. Eccli. xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.
« Quia venturi erant, » scilicet illi qui manducaverant, « ut raperent eum. » Novit enim eos, ut dicit Chrysostomus, quia tam faciliter multos procuravit : et ideo ab ipso otiosam, et resolutam, et gastrimarginosam putabant ducere vitam, qui omnibus abundarent, et nihil laboris vel impensarum impenderent : et ideo corruptam eorum noverat esse intentionem.
« Ut facerent eum regem. » Videbant enim quod non oporteret quod pro ipso arma sumerent : quia seipsum ab omnibus posset defendere. Et hanc resolutionem Dominus in eis detestabatur, quia mala fuit. Quamvis enim ipse rex esset terrenus, hæreditariæ successionis, et cœlestis a Patre. Psal. ii, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Luc. i, 32 et 33 : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Quamvis, inquam, ita fuerit rex, tamen non consentiens resolutæ otiositati et gulositati eorum, « fugit » ab eis : quia quamvis bonum vellent, tamen non bene voluerunt. Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Augustinus : « Fugit Christus cum eum voluerunt facere regem. Omnia enim bona terrena contempsit homo Christus, ut contemnenda monstraret. Omnia mala sustinuit, ut nec in illis quæreretur felicitas : nec in istis timeretur adversitas. »
« Fugit iterum in montem ipse solus, » a quo jam turba recesserat, et solitarius erat. Mons enim sibi competebat, qui mons fuit eminentia quidem naturæ, dignitatis, et sanctitatis. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. De eminentia dignitatis, Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. De monte sanctitatis, Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Ita ergo congruenter fugit ad montem gratias acturus Patri de beneficio, et oraturus pro turba et discipulis, ut daretur eis fidei jam inchoatæ complementum, et ut ostenderet se longe a discipulorum navigio : et ideo in montem ascendit, ne alibi in ripa maris putaretur accepisse navigium.
- « Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant, et non venerat ad eos Jesus. »
Ecce secundum in quo ostenditur quod discipuli ejus suo imperio sine ipso inceperunt navigium.
Dicit ergo : « Ut autem sero factum est. » Hoc ideo dictum est ut sciatur post omnes remansisse : quia discipulorum navis ultimo fuit separata a ripa, et in illa non fuit.
« Descenderunt discipuli ejus ad mare, » ex imperio Domini. Matth. xiv, 22 : Statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
« Et cum ascendissent navim. »
Secundum præceptum Domini navigantes « venerunt, » hoc est, venire inceperunt « trans mare, » hoc est, trans lacum illum Genesareth : quia Tiberias in altera ripa sita est. Et ultra lacum navigantes per Bethsaidam, tandem « venerunt in Capharnaum, » ubi descendentes de navi, dimiserunt navigatio[250]nem. Et sic solvitur contrarietas quæ videtur esse inter Lucam, qui dicit quod venerunt Bethsaidam221, et Joannem hic. Nec statim venerunt Capharnaum : sed venire intenderunt navigio in navigando, transeunte hora vesperarum.
« Et tenebræ » noctis et nubium « jam factæ erant, » tum ex nocte, tum etiam ex nubibus obscurantibus aerem : et ideo jam oblata erat nautis via ad miraculum. Joan. xii, 35 : Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
« Et non venerat ad eos Jesus, » salvationis præsentia, quæ est causa salutis navis : sicut absentia ejus causa est periclitationis navis. Exod. xxxiii, 15 : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo Deus alienus.
- « Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
21 Voluerunt ergo eum accipere in navim, et statim navis fuit ad terram in quam ibant. »
Tangit miraculum.
Dicit autem quatuor : in quorum primo tangitur in quo factum est miraculum : in secundo, tangitur Salvatoris super elementa dominium : tertio, tangitur eorum qui erant in periculo Salvatoris salvantis auxilium : quarto, tangitur qualiter sine mora attigerunt salutis portum.
Dicit ergo : « Mare autem » stagni illius, « magno vento flante, » qui in nocte propter frigus noctis fortior erat, « exsurgebat » inundans. Jonæ, i, 13 : Mare ibat, et intumescebat super eos. Matth. viii, 24 : Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.
« Cum remigassent ergo, etc. »
Secundum est in quo primo tangit locum in quo ostendit dominium super elementa.
« Cum ergo remigassent » per lacum, « quasi stadia viginti quinque aut triginta. » Hoc ideo dicit, quia circa hoc fuit, et Scriptura de minutiis non curat. Hunc autem locum sic diligenter mensuratum a Tiberiade, designat : quia ibi erat major maris profunditas, et majus periculum.
« Vident Jesum ambulantem supra mare : » non tamen cognoverunt quod Dominus Jesus erat. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, etc. Matth. xiv, 24 : Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim eis contrarius ventus. Et ideo ambulabat super mare : ut dominium suum super elementum liquidum, et super aerem eum habere cognoscerent : et in omni periculo salutis suæ firmam spem in eo haberent.
Et ideo dicit : « Et proximum navi fieri. » Isa. xliii, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Psal. xxxiii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.
« Et timuerunt. » Matth. viii, 25 : Domine, salva nos, perimus. Matth. xiv, 30 : Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, etc. Jonæ, i, 10 : Timuerunt viri timore magno.
« Ille autem dicit eis. »
Scilicet Salvator, quia tunc tempus [251] erat quod alloquens consolaretur eos : quia phantasma putaverunt. Matth. xiv, 26 et 27 : Videntes eum super mare ambulantem turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere, scilicet, habete fiduciam, quia ego sum.
Et hoc est quod sequitur : « Ego sum. » Quasi diceret : Ego sum qui stabile esse, et in æternum habeo : et ideo etiam in liquidis sto elementis. Defluentibus enim his quæ circa me sunt, ego sum stans, ego idem ipse sum. Psal. ci, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
« Nolite timere, » quia in mea permanentia non peribitis. Et in hoc intelligitur quod statim facta est tranquillitas : quod est secundum miraculum. Matth. viii, 26 : Surgens, scilicet Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Isa. lxiii, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem.
« Voluerunt ergo eum accipere, etc. »
« Voluerunt ergo » Apostoli « accipere eum, » Salvatorem, « in navim, » sicut causam salutis navis.
SED CONTRARIUM hujus dici videtur, Matth. xiv, 28 : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Et infra, ℣. 31 : Et continuo Jesus, extendens manum, apprehendit eum. RESPONSIO. Dicendum, quod utrumque fuit. Primo enim in navim voluerunt recipere eum. Et cum veniret, Petrus venit ad eum supra mare, et cum eo ad ripam, ad quam venerat ante eum Jesus. Tamen Chrysostomus dicit, quod aliud hic, et aliud in Matthæo narratur miraculum : quamvis in multis conveniant.
« Et statim navis fuit ad terram ad quam ibant. » Quod jam tertium est miraculum : quia sine moræ dispendio quam tempestas facere consuevit, venerunt ad portum. Isa. lxiii, 11 : Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius : et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Est autem quæstio quorumdam hic de miraculo illo primo, quod Dominus gravi mole corporis super liquidum elementum ambulavit. Utrum hoc fuit ex hoc quod elementum solidum fecit, aut ex hoc quod elemento liquido remanente corporis gloriosi spiritualitatem et agibilitatem assumpsit, vel utroque modo ? Et videtur beatus Gregorius primam partem divisionis asserere : quia dicit quod mare se sub pedibus suis calcabile præbuit. Et Magister Hugo de sancto Victore dicit secundum, quod Dominus tunc dotes duas, spiritualitatem et agilitatem ad tempus assumpsit : sicut claritatem assumpsit in monte transfigurationis, et impassibilitatem in die cœnæ, quando corpus suum ad manducandum exhibuit.
Sed videntur hæc omnia non esse de intentione Evangelii. Quia per istud miraculum intendit ostendere, quod de creaturis facit quod vult, ut dicit Ambrosius : sed hoc non ostenderet, si super calcabile elementum ambularet. Nec aliquod esset miraculum, si spirituale et agile corpus super liquidum ambularet. Et ideo sine præjudicio dico, quod nec in elemento, nec in corpore aliquid effecit, quod de natura utriusque fuit, ut veritas simplex simpliciter operaretur et nihil fingeret. Sed quædam fecit miracula, ubi miraculose reddidit naturæ corruptæ organum et potentiam : et tunc illa natura naturaliter operabatur per naturale suum instrumentum : sicut quando claudis reddit gressum per restitutam tibiam, et cæcis visum per restitutum oculum, et hujusmodi. In quibusdam autem majoribus miraculis adhibuit actum sine potentia, vel cum potentia ad contrarium : sicut erat Virginis partus. Et tale miraculum in argumentum deitatis fecit hic, quando super liquidum ma[252]nens, liquidum ponderoso corpore ambulavit, et Petrum ambulare concessit. Et hoc intendit Evangelium Joannis, qui semper aquilinis oculis Verbi deitatem nititur ostendere.
Ex hoc iterum patet quod consuevit quæri de historia præcedente Utrum scilicet Dominus multiplicavit panes, novam materiam creando, vel materiam elementarem in formam panis invisibiliter inducendo, vel in seipsis nihil penitus creando, vel factum inducendo. Quamvis enim quodlibet istorum trium salva fide Catholica dici posset, tamen probabilius dicitur quod nihil addendo panes in seipsis multiplicavit. Non quidem exendendo ut quidam dicunt, sed multiplicando ad libitum, in suæ deitatis argumentum. Et hoc maxime competit secundum Chrysostomum qui dicit, quod aliud fuit miraculum panum factum hic, et in aliis Evangelistis. Joannes enim semper intendit deitatis potentiam in Verbo incarnato demonstrare.
- « Altera die, turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
23 Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agentes Domino.
24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti? »
Hic convenienter post miracula tria, ponitur miraculum illud quod super undas ambulavit.
Et dicuntur hic tria, scilicet, argumenta veritatis miraculi, insecutio turbæ post Christum qui fecit miraculum, et quæstio admirationis.
Argumenta veritatis sunt duo : quorum unum sumitur ex conjecturis, et alterum ex nuntio veritatis.
Conjecturæ autem sunt duæ : una quidem quam dicit : « Altera die, » post noctem in qua ambulaverat Jesus supra mare, et discipuli fuerunt periclitati, « turba quæ stabat trans mare, » in loco unde navigaverant discipuli, « vidit, » conjecturando veritatem miraculi, « quia navicula alia non erat ibi, » in ripa ubi discipuli navim ascenderant, « nisi una. » Si enim alia fuisset posset æstimari quod in illa Jesus transivisset.
« Et quia » in illam unam « non introisset Jesus cum discipulis suis in navim. » Sapient. xiv, 4 : Ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte222 aliquis adeat mare.
« Sed soli discipuli ejus abiissent. »
Hæc est secunda veritatis conjectura. Quia sicut solus Noe cum familia sua salvatus est, ita sola familia Christi salvatur in undis : nec alii sunt cum eis. Sapient. xiv, 6 : Spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
« Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade. »
Secundum est in quo continetur nuntium veritatis.
« Juxta locum ubi manducaverant panes » multiplicatos in quinque millia hominum, « gratias agentes Domino. » I ad Timoth. iv, 4 : Nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur, etc. Et istæ naves idem nun[253]tiaverunt, quod scilicet Dominus Jesus sine adminiculo navis mare transierat.
« Cum ergo vidisset turba, etc. »
« Cum ergo, » istis conjecturis et nuntiis, « vidisset turba, » id est, certitudinaliter cognovisset, « quia Jesus non erat ibi, » sed in undis mare transivisset, « neque discipuli ejus, » quos ante se navigare præceperat, « ascenderunt in naviculas, » timentes quod ad ipsos iterato non esset reversurus : quia discipulos evocaverat.
« Et venerunt Capharnaum, » ad locum ad quem discipuli navigaverant, non sustinente separari ab eo. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos. IV Regum, iv, 30 : Vivit Dominus, et vivit anima tua : non dimittam te.
« Quærentes Jesum » videre præ magnitudine miraculorum, et spe refectorii. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.
« Et cum invenissent eum trans mare. »
Hæc est quæstio admirationis.
« Dixerunt ei, » admirantes : « Rabbi. » Forte putabant quod sapientia sua faceret quod fecit : et ideo vocant eum Magistrum, qui sciat ea quæ circa Deum sunt, ex quibus miracula posset efficere. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister : nemo enim potest hæc signa facere, etc.
« Quando huc venisti ? » qui navem non intrasti. Minus autem dicit hic : quia in Matthæo, xiv, 33, dictum fuerat : Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. Unde quæstionem admirationis primo fecerunt, et cognoscentes miraculum postea adoraverunt.
Moraliter autem mare mundus est : navicula, pœnitentia vel crux Christi est. Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem, liberati sunt. Motus autem maris, motus est tentationum ex flatu dæmonum. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris. Item, Psal. cvi, 23 et 24 : Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Discipuli soli sunt in navi : quia pœnitentia quæ est participatio crucis et Passionis Christi, non continet nisi discipulos Domini, sicut, Genes. vi, 18, figuratur : Ingredieris arcam tu, et filii tui, etc. Exod. xv, 1 : Equum et ascensorem dejecit in mare : hoc est, superbum, et concupiscentiis deservientem. Jesus non est in navi : quia pœnitentia non indiget, eo quod aquas concupiscentiæ calcavit. Isa. liii, 9 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hæc est secunda tabula post naufragium, ut dicit Hieronymus, sine qua nullus venit ad littus solidæ vitæ æternitatis. Jesus auctor salutis inducit tranquillitatem, quia sedat temptationem. Psal. lxxxviii, 10 : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Admirantur etiam turbæ, quia nihil talis tranquillitatis in se experiuntur. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, etc. Et, Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Alia autem de hac materia super Matthæum, Marcum et Lucam 223 notata sunt. Et omnes auctoritates super litteralem sensum hic inductæ valent etiam ad sensum moralem. [254]
- « Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis, quæritis me. »
Hic incipit instructio per miraculum intenta.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima de spirituali manducatione perfectam ponit doctrinam : in secunda autem, carnalium compescit scandalum discipulorum, ibi, ℣. 61 : « Multi ergo audientes ex discipulis. »
Adhuc, doctrina dividitur in duas partes : in quarum prima tota doctrina ponitur : in secunda, locus publicus ubi doctrina facta est ostenditur, ne in angulo facta credatur, ibi, ℣. 60 : « Hæc dixit in synagoga docens. »
Adhuc, prima harum in tres subdividitur partes : in quarum prima doctrina ponitur : in secunda, murmur de doctrina exortum comprimitur, ibi, ℣. 41 : « Murmurabant ergo Judæi, etc. » In tertia, lis de intellectu doctrinæ quæ contineri videbatur dirimitur, ibi, ℣. 53 : « Litigabant ergo Judæi, etc. »
Adhuc, in prima harum duo sunt : in quorum primo reprehensio ponitur non ex devotione doctrinæ Christum sequentium : in secundo autem, doctrina seriatim Judæis instruendis exhibetur, ibi, ℣. 27 : « Operamini cibum qui non perit. »
In primo tria facit : confirmat veritatem, ponit quærentium inquisitionem, et malam eorum manifestat intentionem.
Dicit ergo : « Amen, amen. » Notat duplex confirmatio veritatem, ne negent hoc quod habent in corde, quod solus Deus scire poterat. I Regum, xvi, 7 : Dominus intuetur cor. Psal. vii, 10 : Scrutans corda et renes, Deus.
« Quæritis me, » exterius sequendo. Isa. lviii, 2 : Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit.
« Non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. »
Aperit inquirentium se intentionem, et duo dicit. Ostendit enim primo quod nec curiosorum habebant intentionem, et secundo ostendit quod habuerunt intentionem turpem.
Dicit ergo : « Non quia vidistis signa, » sicut curiosi quærunt, et sicut multi de turba quærebant. Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
« Sed quia manducastis de panibus, » sicut gulosi quærunt, quos gastrimargos vocat Joannes Chrysostomus, a græco γαστήρ quod est venter, et μαργαῶ, quod est insanio, insanis : quasi pro ventre insipientes. Eccli. vi, 10 : Est autem amicus socius mensæ, et non permanet in die necessitatis. Proverb. xix, 6 : Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
« Et saturati estis. » Hoc sonat in voracitatem. Eccle. ii, 25 : Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? Daniel. xiv, 5 : An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.
- « Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. »
Hic incipit instructio de cibo spirituali.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima in generali ostendit esse spirituali cibo intendendum : in secunda autem explicat hoc in speciali, ibi, ℣. 28 : « Dixerunt ergo ad eum. »
In prima dicit tria : spiritualem esse cibum operandum, et ostendit illum a se esse accipiendum, et in tertia dicit ra[255]tionem unde de hoc habet facultatem.
Dicit ergo : « Operamini, » laborando tamen. Aliud est opus, et aliud labor : quia opus proprie dicitur actum virtutis : quia hoc et opem fert et opes a quibus opus derivatur. Et sic dicit : « Operamini, » opere virtutis, « non cibum qui perit, » quia in illo et opus et opera perdita sunt. Isa. lv, 2 : Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Aggæi, i, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum : comedistis, et non estis satiati : bibistis, et non estis inebriati : operuistis vos, et non estis calefacti : et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
Videtur ergo secundum litteram istam, quod laborans pro temporalibus male facit. Matth. vi, 31 et 32 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus ? Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Adhuc, Matth. x, 10, reprehenduntur qui peram portant, et sacculum.
Ad hoc dicendum, quod Dominus non intendit quod inertiæ studendum sit : sicut quidam male intelligentes locum hunc, dixerunt : sed cibum qui non perit operatur omnis ille, qui intentionem spiritualium ad lucrum temporale non refert, sicut illi qui Dominum sequebantur ad hoc quod corporaliter pascerentur. Qui autem laborem corporalem per intentionem refert ad spiritualia, hic operatur cibum qui non perit. Et secundum hunc intellectum loquitur Dominus.
Quod autem objicitur : Nolite solliciti esse, jam super Matthæum et Lucam est solutum. Quia interdicit ibi sollicitudinem suffocantem spiritualia, et non interdicit sollicitudinem provisionis necessariorum. Labor ergo, ut dicit Hieronymus, exercendus est, sollicitudo tollenda. Tamen Dominus pro certo non hic loquitur nisi de eis qui superflua ad temporalia referunt. Illi enim tam in spiritualibus, quam corporalibus cibum operantur qui perit : quod non est faciendum.
« Sed qui permanet in vitam æternam. »
Hic autem cibus est verbi Dei, pro cujus devotione sequi debuerant. Isa. xl, 8 : Verbum Domini nostri manet in æternum. Joan. xv, 16 : Fructus vester maneat. Ad Roman. vi, 23 : Gratia autem Dei vita æterna. Cibus ergo verbi et cibus gratiæ est qui permanet in vitam æternam. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. Panis scilicet gratiæ, et aqua sapientiæ in doctrina verbi veritatis.
« Quem Filius hominis, » de thesauro Patris, « dabit vobis. » Ille enim, sicut dicitur, Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus, etc. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat Filium hominis, qui pinguibus medullatis suos pascit.
Hoc est ergo quod dicit.
« Hunc enim Pater signavit Deus. »
« Hunc enim, » Filium hominis, « Deus Pater signavit, » hoc est, plenitudine suæ divinitatis, ad hoc ut pascat, ab aliis distinxit. Ipse enim habet unde pascat : alii autem non habent nisi ab ipso accipiant. Ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Aggæi, ii, 24 : Ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Sic ergo habetur cibus iste a Christo.
« Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? »
« Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. »
Hic incipit determinare de opere cibi spiritualis in speciali.
Et dividitur hæc pars in duas : in qua[256]rum prima tangit de opere quo acquiritur hic panis : in secunda autem, ostendit hunc panem per suppositum, ibi, ℣. 48 : « Ego sum panis vitæ. »
In prima harum dicit tria : in quorum primo tangitur opus quo cibus acquiritur : in secundo, certitudo operis illius exponitur : in tertio, desiderium ad cibum illum accenditur.
In primo horum dicit adhuc duo, scilicet, quæstionem de opere, et determinationem operis
Dicitur ergo : « Dixerunt ergo ad eum, » Judæi volentes ad cibi corporalis operationem Christum provocare : « Quid faciemus ? » Psal. vi, 6 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
« Ut operemur opera » bona « Dei, » hoc est, Deo accepta, propter quæ nobis semper det cibum sine corporali labore. Simile habetur, Luc. xviii, 18 : Quid faciens vitam æternam possidebo ? Marc. x, 17 : Quid faciam ut vitam æternam percipiam ? Matth. xix, 16 : Quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? Ita isti opera Deo accepta, propter quæ cibum sine labore Deus concederet, petebant. Dicit quidem Salomon, Proverb. xii, 11 : Qui operatur terram suam satiabitur panibus. Sed isti sine labore manuum inertiam sequentes, satietate potiri desiderabant : contra hoc quod dicitur, II ad Thessal. iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. I ad Thessal. iv, 11 : Operamini manibus vestris, sicut præcepimus vobis. Hoc enim non est contrarium ei quod est : « Operamini non cibum qui perit 224 : » dummodo labor referatur per intentionem ad spiritualia.
« Respondit Jesus et dixit eis. »
Hic determinat opus.
« Hoc est opus Dei, » hoc est, quod acceptat Deus, « ut credatis in eum, » hoc est, credendo tendatis in eum. Ad hoc autem quinque exiguntur : ut scilicet veritati assentiatur, ut fides per dilectionem operetur, ut forma virtutis opus fidei informetur, ut de credito cum discretione cogitetur, ut consilium divinum in his credens admiretur.
De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hoc autem fit per assensum veritatis.
De secundo, ad Galat. v, 6 : Fides quæ per charitatem operatur.
De tertio, Jacobi, ii, 18 : Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Et, ibidem, ℣. 20 : Fides sine operibus mortua est. Hoc enim intelligitur de operibus virtutis.
De quarto, Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hæc enim notitia consistit in cogitatione, et scientia crediti in articulis fidei.
De quinto et ultimo, Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum.
Hoc enim est in visu consilii divini, quod hanc viam salutis per fidem invenit.
Sic ergo opus Dei est, ut credatis in eum « quem ille misit. » Ad hoc enim misit, ut in ipsum crederetis. Joan. iii, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat. Ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Et addit Gregorius : « Quinimo displicere necesse est. »
Videtur autem non esse opus necessarium, sed fides sola. Ad Roman. iii, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Adhuc, ad Roman. iv, 6 : David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus 225. Et loquitur de credentibus.
Ad hoc autem dicendum, quod opus proprie differt ab actu, et facto, et labore, sicut notavimus alibi. Opus enim est [257] quod opem præstat : et hoc est virtutis vel practicæ, vel intellectualis. Actus autem sunt effectus, vel effectiones formales in quolibet, sicut hominis ratiocinari, et intellectus intelligere, et hujusmodi. Facta autem sunt extrinsecus facta super materiam, vel circa materias exteriores. Sed labor est quod fit cum difficultate ejus qui facit, et lassitudinem inducit. Et ideo si proprie sumatur opus, tunc credere est opus, et actus fidei. Tamen aliquando opus large sumptum ponitur pro actu, et facto, et labore.
Ad hoc autem quod objicitur, quod non est opus legis. Dicendum, quod hoc verum est : quia legis opus consistebat in extrinsecus operatis, sicut in hirco immolato, vel agno, et hujusmodi. Credere autem est intrinsecum opus, sine quo numquam fuit justitia. Eodem modo dicendum ad sequens : quia sine talibus legis operibus Deus accepto propter fidem fert et donat justitiam.
Adhuc autem objicitur : quia, Jacobi, II, 20, dicitur, quod fides sine operibus mortua est. Et Glossa ibidem dicit, quod per opera reviviscit. Ergo videtur insufficienter loqui, cum dicit, quod « hoc est opus Dei, ut credatis in eum : » quia etiam exteriora opera oportet habere. Propter hoc dixerunt antiqui dicentes, quod opus est operans, et opus operatum. Opus operans est quod est in operante virtutis opus, vel a virtute elicitum, vel quod est essentialis actus virtutis : et sine illo nihil valet virtus ad salutem. Opus autem operatum est extrinsecum factum quod apothelesma vocant Sancti, sicut operatum legis est sacrificium factum, vel circumcisio facta, vel tale aliquid. Et sine illo bene justificat fides cum operibus virtutum interioribus.
Hoc est ergo illud quod dicit : « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. »
« Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? quid operaris ?
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cœlo dedit eis manducare. »
Hic exquiritur certitudo operis quo spiritualis cibus acquiritur.
Dividitur autem in duos paragraphos : in quorum primo ponitur petitio certitudinis, et subinfertur opinio erroris : in secundo autem removetur deceptio erroris, et subinfertur doctrina veritatis.
In primo dicit tria. Petitur enim signum veritatis, provocatur Christus ad exhibendum signum certitudinis, et quia intendebant cibum alienum, ideo tertio provocatur ad signum faciendum quod deserviat gulæ et otiositati.
Dicit ergo : « Quod ergo tu facis signum ? » Propheta enim hoc quod dicit, signis probare debet : et ideo dicunt : « Quod ergo tu facis signum ? » I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt. Moyses enim cum signis primo ostendebat quod sibi esset credendum.
« Ut videamus » illud signum, « et credamus tibi, » si verbum Dei in ore tuo sit verum. III Regum, XVII, 24 : In isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
« Quid operaris ? »
Provocatio est. Quasi dicerent : Nihil est quod operaris : hordeaceis enim panibus pascere semel, valde parum est.
« Quid » ergo « operaris ? » Parum enim est. Sed cogita quod magnum aliquid facias. Antiqui enim magna fecerunt. Opera enim tibi dare debent testimonium. Joan. X, 25 : Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.
« Patres nostri manducaverunt manna in deserto. » [258]
Ac si dicant : Da cibum perpetuum, quia antiqui exhibuerunt cibum per totam viam deserti per quadraginta annos : tu autem una vice tantum. Exod. xvi, 15 : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
« Sicut scriptum est. » Psal. LXXVII, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Item, ibidem, ℣℣. 23 et 24 : Januas cœli aperuit eis, et pluit illis manna ad manducandum. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
« Panem de cœlo dedit eis manducare. » Exod. xvi, 8 : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras. Cœlum autem hic secundum intentionem istorum vocatur cœlum aereum, ut dicit Chrysostomus : quia de aere panis ille cecidit supra castra eorum : quia ad litteram cum rore descendit. Et ros quidem fuit. Et mane quando ros jacuit colligebatur. Et post horam roris quando sol accensus fuit, liquefactus fuit panis. Et ita intendunt provocare Dominum ad similia faciendum.
- « Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dabit vobis panem de cœlo verum.
33 Panis enim Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. »
Hic removet errorem, et inducit ad veritatem. Illi enim per hoc quod Moysen fecisse hoc credebant, Moysen Christo præferre volebant.
Et ideo dicit : Amen, amen dico vobis. » Duplex confirmatio aufert errorem, et inducit veritatem.
« Non Moyses, » qui minister fuit, « dedit vobis panem de cœlo : » quia et illius panis non nisi minister fuit, et ille panis de cœlo vero non fuit. Sed ille qui signatur per istum, ille est de cœlo Trinitatis. Sed contra, I ad Corinth. x, 3 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Sed responsio ad hoc est, quod illi spiritalem escam manducaverunt, non in re, sed in figura. Et illi qui inter eos hanc figuram intellexerunt spiritualiter, panem de vero cœlo manducaverunt.
« Sed Pater meus, » qui est in cœlo Trinitatis. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis.
« Dat vobis, » spiritualiter, « panem verum, » hoc est, vere ad vitam æternam reficientem, « de cœlo, » scilicet Trinitatis : quia dedit vobis me, qui cibus sum in vitam æternam vegetans : per hoc quod sum Verbum, id est, vera veri Patris notitia. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in, etc. Est enim panis Sacramenti qui spiritualiter vegetat hominem, et omnia spiritualis vitæ deperditæ in nobis restaurat. Psal. ciii, 1 : Panis cor hominis confirmat.
Dicitur autem panis verus propter sex causas : quarum tres sunt tres veri panis effectus : quorum unus est quod sedat esuriem quæ est ex defectu spirituali. Psal. xvi, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Secundus est, quod restaurat deperditum. Et sicut deperditio inducit debilitatem, sic instaurando inducit confirmationem. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Tertius est, quod continuat vitam. Et sic iste panis continuat ad vitam æternam. III Regum, xix, 8 : Ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Quarta causa est, quia panis ubique in omni parte sua est ejusdem generis cibus. Et similiter Christus in omni gratia sui cibus est fidelium. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus. Quia panis [259] ille ad intellectum relatus, in omni gratia sua cibus est fidelium. Quinta causa est, quia absconditus est cibus ille, nec exterius-rius, sed in spiritu videtur. Apocal. ii, 17 : Dabo ei manna absconditum..., quod nemo scit nisi qui accipit. Sexta causa est, quia ad veritatem vegetat spiritus, et ad minoritatem animalitatis. Psal. cXLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te. Item, Psal. LXXX, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hic enim panis cibat vere, cujus vegetatio non transit, sed permanet in vitam æternam : quia nos membris Christi incorporat, et dulcedine deitatis delectat. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus in Christo, omnes qui ex uno pane participamus. Sic ergo est panis verus, non quidem veritate panis naturaliter, sed veritate vegetationis : quia vegetat ad divinum esse et æternum.
Et hoc est quod subdit :
« Panis enim Dei est, »
Scilicet panis verus veritate quæ dicta est : « qui de cœlo » Trinitatis « descendit, » dum factus est homo, et cibus hominis. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrere fugienti. Terra Austri terra luminis est, et caloris. Luminis in veritate, et caloris in charitate. Et hi sunt cœlestes, qui terram istam inhabitant, et cum panibus æternæ refractionis nobis occurrunt in pane uno sacramenti : qui candidus est veritatis puritate, et decoctus charitatis calore.
« Et dat vitam mundo. » In hoc enim differentia est materialis panis ad panem spirituale : quia panis materialis mutatus in carnem et sanguinem, a nobis accipit vitam : panis autem spiritualis nos ad se mutans, dat nobis vitam suam. Unde dictum est Augustini : « Cresce, et manducabis me, nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc.
« Dixerunt ergo ad eum. »
Hic elevat ad hunc panem (quamvis non intellectum) audientium desiderium.
Dicunt ergo : « Domine. » Chrysostomus : « Dominum confitentur audientes quia de thesauro Patris panem exhibiturus esset cœlestem, et putantes hunc carnalem esse in cujus refectione otiosam et marcidam agerent vitam. »
« Semper da nobis, » non ad unum tempus, ut sine sollicitudine et labore vivamus, « panem hunc, » sicut Samaritana adhuc carnalis dixit, Joan. iv, 15 : Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Sed Deus hoc non vult : sed vult ut homo laboret pro cibo suo, ne inertia dissolvatur. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis.
« Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in æternum.
Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis. »
Hic determinat per suppositum hunc panem.
Dicit autem hic tria : in quorum primo panem illum in omnibus figuris antiquis signatum determinat : in secundo, incredulitatem hoc non credentium redarguit : in tertio, viam ad hunc panem veniendi declarat.
Dicit ergo : « Ego sum panis vitæ. » Panis vitæ ex corpore vivifico habet refractionem : ex anima, redemptionem : et ex deitate habet vitæ beatæ saporem. Sic enim panis qui est Christus a manibus sapientiæ æternæ tamquam ex tribus satis confectus est. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Cinis autem sub quo [260] coctus est panis iste, est cinis mortalitatis et humilitatis hujus. Matth. xiii, 33 : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Fermentum est charitas Dei ad nos, quæ sub dictis satis est absconsa, donec totum calore charitatis penetratum est, præbeat (ut diximus) corpus in cibum, animam in pretium, et deitatem in condimentum. Psal. cXLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te.
« Qui venit ad me non esuriet. »
Quomodo enim esuriet qui omnium bonorum in se habet abundantiam, et nullius rei defectum? Apocal. vii, 16 : Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus.
SED CONTRA hoc videtur quod dicitur, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient. Sed ad hoc dicendum, quod duplici de causa surgit esuries spiritualis. Est enim fames desiderium, ut cibus spiritualis non habitus habeatur : et sic non esurit qui ad panem vitæ pervenit. Et iterum fames sive esuries ut jam habitus cibus continuetur : et sic continuo esurit qui ad panem vitæ pervenit. Et sic loquitur Ecclesiasticus. Quod autem hic dicitur : « Qui venit, » intelligitur sic : Quod ille venit qui continuo illi pani appropinquat per fidei devotionem, per spei protensionem, et per charitatis unionem, et per assimilationis incorporationem, et per internam dilectionem. De venientibus per fidei devotionem dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, et facies, etc. Fidei enim est illuminare, et certa veritas cui fides innititur non permittit confundi. De venientibus per spem et æternorum exspectationem, ad Philip. ii, 13 : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Et supra, ℣. 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum. Hæc est enim protensa spes, quæ semper sequendo se protendit ut comprehendat. De appropinquantibus per dilectionem ut dilectionis unionem, Cantic. i, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Panis enim iste, quia omni pinguedine unctus est, hujus unctionis odor venit ad diligentem. Numer. xi, 8 : Manna erat saporis panis oleati. De appropinquantibus per internum saporem, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, etc. Sic enim trahitur ad panem vitæ.
« Et qui credit in me, etc. »
Credens assentit primæ veritati propter se, et super omnia. Et hoc est, ut dicit Dionysius ad Apollophanem, dare veritati manus. Qui autem dat veritati manus, ducitur a veritate : et hic non errat. Unde Dionysius : « Dedisti veritati manus, et falsitatis et erroris nexibus es absolutus. » Hic enim est de quo dicit Psalmista, Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, etc. Hic enim qui sic credit, intus veritate jam pascitur, dulcedine veritatis afficitur : et dicit : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua226, etc. Unde Glossa : « Qui credit in me, et comedit. » Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus : non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Qui enim charitate veritatis pascitur, dulcedine veritatis afficitur : et hujus veritatis lucerna, in nocte falsitatis et erroris non exstinguitur.
Et hic sic nutritus pane vitæ, qui de ore Dei procedit, « non sitiet. » Glossa : « Idem est non sitiet, et non esuriet : utroque enim verbo æterna signatur satietas. » Sed est intelligendum quod triplex est sitis. Una quidem, quando cibus indigestus ex stomacho fumat ad viam æsophagi et pectoris, et exsiccat illas vias. Et hæc sitis quanto plus bibitur, tanto magis invalescit : nec sedatur nisi [261] per somnum, et digestionem. Et hæc sitis similis est desiderio carnalis delectationis, qui quo plus hauritur, tanto plus sititur. Joan. iv, 13 : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Et Poeta :
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
Alia causa sitis est cibi siccitas et soliditas, qui per membra non decurrit nisi humore fluere incipiat. Et hæc est sitis naturalis quæ potu dulci et delectabili sedatur. Et huic similis est sitis consolationis Spiritus sancti et justitiæ : quia sine dulcedine ejus, cibus virtutis non reficit, et per membra animæ non discurrit. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter, etc. II Regum, xxiii, 15 : O si quis daret mihi potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem! Hoc est, de refrigerio consolationis, quæ est in domo panis, hoc est, in Christo a quo fluit consolatio Spiritus sancti.
Tertia causa sitis est membrorum omnium a proprio nutrimento destitutio, quæ non sedatur nisi bono cibo membris exhibito. Et hæc sitis est cui per metaphoram ista sitis comparatur, et est virtutis esuries. Et ideo dicit Glossa quod idem est esurire et sitire. Tamen in destitutus et arefactis, citius subvenitur membris per liquidum quam per siccum : ideo natura in illis sitit citius quam esuriat. Et sic est in pane veritatis soliditas virtutis quæ pascit, et liquiditas veritatis quæ infundit et potat. Et ideo ad virtutem est esuries, et ad veritatem est sitis. Et hac siti Christus videns se membris suis destitui, cum ex timore fugerent, dixit, Joan. xix, 28 : Sitio. Et, sicut dicit Augustinus, incorporavit sibi latronem ad membrorum confortationem. Isa. xxi, 14 : Occurrentes sitienti ferte aquam. De istis duabus aquis dicitur, Joan. iv, 13 et 14 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potavit illum. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
« Sed dixi vobis, etc. »
Ecce incredulorum redargutio. Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis,
« Quia et vidistis me, et non creditis. » Videre Christum in corporali visione non prodest ad fidem. Et de hac non loquitur hic : sed de visione interiori, causata ab exteriori. Videbant enim exterius opera quæ nemo alius fecit, sicut dicitur, Joan. xv, 24 : et ex hoc visu potentiam divinam in eo latentem viderunt, per interiorem mentis considerationem : vel de facili videre potuerunt. Joan. iii, 2 : Nemo potest hæc signa facere, etc. Joan. ix, 32 et 33 : A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Videbant sicut sæpæ diximus modum in istis : quia non clave utebatur, sed faciebat sicut potestatem habens : non per supplicationes, vel exorcismos, sed in plena potestate divina. Propter quod hæc opera digitum Dei vocabat227. Per hæc enim, infallibilia indicia viderunt et cognoverunt.
SED CONTRA hæc objicitur, I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Act. iii, 17 : Fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod principes sacerdotum, et scribæ in lege doctissimi, ex his quæ dicta sunt, vel cognoverunt vel cognoscere potuerunt eum. Quia etsi humilitate carnis obumbrata videretur esse divinitas, tamen fulgebat in modo operum, et in ipsis operibus : et sic de facili vincibilis erat ignorantia ex carne causata : et ideo imputandum erat eis si non [262] cognoverunt. Et quod dicitur de Apostolo et de Actibus, dicendum, quod quidem ignoraverunt, hoc est, perfectam de ipso cognitionem habuerunt velatam, sicut diximus, et ideo remedio pœnitentiæ peccatum eorum purgari poterat. Tamen viderunt et cognoverunt, sicut hic dicitur : quia infallibiliter ostendebat se illis. Ipsi autem avertendo se ab eo, viderunt, et ideo imperfecte cognoverunt : et hujus imperfectionis causa ipsi fuerunt. Avertens enim se per indignationem et indevotionem, videt quidem, licet imperfecte figit oculum quem avertit. Et hoc modo dicitur hic, quod viderunt eum. Et de talibus dicitur in Psalmo xciv, 10 : Offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et ideo proximum quidem viderunt : sed avertentes se ab ipso, figere oculum non curaverunt. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.
Sed adhuc objicitur de hoc quod dicit Augustinus, quod fides est earum rerum quæ non videntur. Et sic videtur non bene dicere : « Et vidistis me, et non creditis. » Sed ad hoc dicendum, quod fides, per assensum quem habet, est invisibilium : sed per inducentia ad fidem, est visibilium, et audibilium, et generaliter sensibilium. Et hoc modo loquitur hic : et ideo improperat dicens : « Et non creditis, » cum tot inducentia ad fidem habetis. Joan. xx, 29 : Quia vidisti me, Thoma, credidisti, etc. Joan. ix, 36 et seq.: Quis est, scilicet Filius Dei, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. Hi autem penitus indevoti, et viderunt eum indicio infallibili suæ deitatis, et non crediderunt. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Ibidem, v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Joan. iii, 11 : Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur : et testimonium nostrum non accipitis.
- « Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. »
Hic incipit ostendere vias veniendi ad illum, quem verum panem vitæ esse ostendit.
Dicit autem hic tria : in quorum primo ostenditur quis venit : in secundo, quam benigne venientem suscepit : tertio, causam illius susceptionis diligenter describit.
Dicit ergo : « Omne quod dat mihi Pater. » Pater enim est qui paterno affectu dat gratuito, et dat Filio per generationem quem diligit sicut seipsum. Pater autem ideo pater est, et vocatur : quia paterno Spiritu format Filium ad similitudinem Patris. Hoc enim fieri non potest nisi Spiritu paterno formetur affectus ad Patris veram innovationem. Spiritus autem Patris æterni, est Spiritus idem Filii, plenitudine copiæ manans ex ipso : et ideo in Spiritu illo cognoscitur quia Pater est Filii pater, et in Spiritu cognoscitur quod Pater Deus est Filii Dei Pater. Ad Galat. iv, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Ad Roman. viii, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro quod sumus filii Dei : si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit Spiritum bonum petentibus se. Sic ergo in hoc Spiritu dat : et quidquid dat, in hoc Spiritu dat. Et in hoc Spiritu omne quod dat Pater Filio per æternam electionem et præsentem inspirationem « venit ad me, » hoc est, ad Filium, quia Patris donum fluit ad Filium, et in ipso Spiritu (qui donum est) Filius cognoscitur naturalis esse Filius Patris, qui eumdem spiritum non ad mensuram accepit. Unde Glossa : « Veniet ad me, » hoc est, per fidem mihi unitur. » Et alia Glossa : « Pater trahit ad Filium illos, qui ideo credunt in Fi[263]lium, quia credunt eum Patrem habere Deum. »
« Et eum qui venit ad me, etc. »
Tangit benignam hic susceptionem. Eum enim qui venit passibus fidei, et virtutum profectu, et fructu bonorum operum. Venit autem ille, et pervenit, qui fidei cognitione percipit quod est Deus Dei Filius, qui virtute se sibi per mansionem conjungit, qui fructu operum non vacuis manibus accedit. Hic est de quo dicitur, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim venit qui cum Christo unus Spiritus efficitur.
Eum ergo qui sic venit « non ejiciam foras, » quia ille, sicut dicit Glossa, manebit in secreto beatitudinis. De qua, Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Quinimo inducam interiora secretorum. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? Foris enim stant qui ad familiam domus non pertinent, et qui non communicant. Isa. lvi, 5 : Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Hic enim mecum cœnabit in pane vitæ. Apocal. iii, 20 : Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Omnis ergo talis introducitur in convivium meum.
- « Quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Hæc est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. »
Hic ponit horum quæ dixit causam.
Dicit autem hic tria : in quorum primo tangit causam. Sed quia causa est voluntas paterna, ideo specificat secundo voluntatem paternam. Tertio autem ostendit quo merito venitur ad illam.
Dicit ergo : « Quia descendi, » ideo non ejiciam foras mihi hærentem humilem, « de cœlo, » secundum naturæ servilis assumptionem, secundum status humilitatem, secundum fortunæ paupertatem, secundum humanam reputationem, secundum asperitatis laborem, secundum exsilii tædiosam peregrinationem, et secundum redemptionis difficultatem. De naturæ servilis assumptione dicitur, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De status humilitate dicitur, Isa. liii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum. Et, ibidem, ℣℣. 2 et 3 : Vidimus eum..., despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, etc. De fortunæ paupertate, Psal. cviii, 22 : Egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est intra me. De hominum reputatione, I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ita quod homines nos reputant esse tales, qui expurgandi essent de mundo. De asperitate laboris, Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ, etc. De exsilii tædiosa peregrinatione dicitur, Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, etc.! De redemptionis difficultate, Luc. i, 68 : Fecit redemptionem plebis suæ.
Sic ergo « descendi de cœlo, » cœle[264]stia terrenis ingerens. Omnes autem divitias cœli asportavit. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.
Sic ergo « descendi de cœlo, » visibilis factus in terra, ut dicit Glossa, ut humilem Deum sequatur ille, quem puderet sequi hominem humilem.
« Non ut faciam voluntatem meam » discretam : quæ si præiret voluntatem Patris, mea esset, et mala, et propria. Omnis enim voluntas quæ præit voluntatem Patris, propria est, et mala.
« Sed voluntatem ejus qui misit me, » scilicet Patris : et ideo merito sua voluntas præit voluntatem meam. Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ad Hebr. x, 36 : Voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem. Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tuas, etc.
« Hæc est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, etc. »
Specificat hic voluntatem Patris etiam in Filii missione : quia Pater in illa missione bona cogitavit de nobis. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, cogitationes pacis et non afflictionis. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc. I ad Thessal. iv, 3 : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
« Ut omne quod dedit mihi, » ab æterno eligendo, et secundum præsentem justitiam vocando ad me. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam. Joan. xvii, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
« Non perdam ex eo » aliquid quod datum est : quia ex me conservatur. Et si perditur, ipse perdit seipsum. Osee, xiii, 9 : Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Joan. xvii,
12 : Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
« Sed resuscitem illud, » etiam in eo quod corporaliter periit, « in novissimo die, » quando commune erit omnium judicium. Unde quod non perdo in anima, fit prima resurrectione : quod resuscito in die novissimo, fit resurrectione secunda : sicut dicit Glossa. Luc. xii, 7 : Capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Ad Roman. viii, 11 : Qui suscitavit Christum a mortuis,... vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad Philip. iii, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum qui reformabit corpus, etc.
« Hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me, etc. »
Hic tangit meritum, quo ad bonam Patris voluntatem pervenitur. Psal. l, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. Isa. LXII, 4 : Vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te.
« Ut omnis qui » oculo interioris cogitationis « videt Filium, » eum per opera Filium Dei recognoscens. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
« Et, » ex tali visione, « credit in eum, » assentiens veritati : et per amorem tendens in ipsum, « habeat vitam æternam, » indeficientem in fonte suo hauritam, et totam simul, et perfecte possessam, ut dicit Boetius. I ad Corinth. xv, 54 : Absorpta est mors in victoria. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit. I ad Corinth. xv, 26 : Inimica destruetur mors. Joan. xiv, 19 : Ego vivo, et vos vivetis.
« Et eum » talem sic credentem, « ego resuscitabo. » Quamvis enim Pater resuscitet, et Spiritus sanctus, tamen ego per meam resurrectionem causa ero resurrectionis suæ. Et, sicut dicit Augusti[265]nus : « Christi resurrectio causa est efficiens nostræ resurrectionis. » Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. I ad Thessal. iv, 13 : Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, etc.
« In novissimo die, » quando lux hujus mundi obtenebrabitur, et incipiet claritas vitæ æternæ. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
- « Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. »
Hic incipit hujus doctrinæ secunda pars, in qua compescitur murmur exortum de doctrina.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ponitur exorta Judæorum murmuratio : in secunda autem ad murmur facta a Domino responsio, ibi, ℣. 43 : « Respondit ergo Jesus. »
In prima duo dicuntur, scilicet, quod murmurabant, et de quo.
Dicit ergo : « Murmurabant ergo Judæi. » Murmur, ut dicit Ambrosius, est occulta detractio. Detrahebant ergo veritati sermonis, et murmurabant occulte. Quia adhuc recens erat miraculum de multiplicatione panum, nec aperte sermoni contradicere audebant. Sapient. i, 11 : Custodite vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detracione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Ad Roman. i, 29 et 30 : Susurriones, et detractores, Deo odibiles.
« De illo, quia dixisset, » scilicet Jesus. Ecce de quo murmurabant.
Et tanguntur duo, scilicet, de quo murmurant, et modus murmuris.
« Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : » quod etiam totius ante habitæ doctrinæ fuit fundamentum :
« Ego sum panis vivus, » intus reficiens, « qui de cœlo descendi. » Murmurabant autem maxime de ista parte quod dixit : « Qui de cœlo descendi : » de cœlo dicens suam originem esse, cum ipsi suam originem humilem in terra, et a terra cognoverunt. Joan. iii, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ibidem, xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.
- « Et dicebant : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? Quomodo ergo dicit hic : Quia de cœlo descendi ? »
Tangit modum murmurationis.
Et dicit duo, scilicet, originem terrenam, et ex hoc impossibile esse quod dixit. « Nonne, etc. » Quærit unus ab alio ut ex communi omnium notitia magis impossibile quod dixit appareat.
« Nonne hic est Jesus, » quem novimus nomine ? quamvis significatum et effectum nominis non cognoverunt. Sed hoc nomen putabant esse terrenum, et ab hominibus impositum, non ab Angelis, et annuntiatum, et ab æterno sibi innatum. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis.
« Filius Joseph. » Luc. iii, 23 : Ut putabatur filius Joseph : quia altor Christi fuit.
« Cujus nos novimus, » (hoc putative dixerunt) « patrem et matrem. » Matrem quidem veram noverunt, sed Patris nullam habuerunt notitiam veram. Et hujus causa tangitur, I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravata, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo [266] intelligat, et convertatur, et sanem eum.
« Quomodo ergo dicit, etc. »
Ac si dicant : Quomodo potest secundum veritatem dicere : « Quia de cœlo descendi, » cum terrena ejus origo contrarium attestetur nobis omnibus? Proverb. xviii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Huic autem sermoni respondet Dominus, Joan. vii, 28 : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
- « Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem. »
Hic incipit responsio Domini.
Et habet duas particulas : in quarum prima ponitur responsio ad murmurantes, et in secunda ad murmurationem.
In prima responsione tria dicuntur, scilicet, murmurationis repressio, et quare murmurantes non veniant ad eum ostensio, et viæ per quam ad eum venitur declaratio.
Dicit ergo : « Nolite murmurare in invicem. » I ad Corinth. x, 10 : Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, etc. Eccli. x, 28 : Vir prudens et disciplinatus non murmurabit. Eccli. xxxiii, 5 : Præcordia fatui quasi rota carri. Glossa : « Quæ fœnum portat et murmurat. » Isa. xxvi, 16 : In tribulatione murmuris doctrina tua eis.
- « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis : Et erunt docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam. »
Duo tangit, scilicet, quare ad eum non venitur, et quid utilitatis consequuntur venientes.
Dicit ergo : « Nemo, » qui ab humo factus est, « potest, » cum non sit in ipso nisi humi potentia. Joan. iii, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur.
« Venire ad me, » qui de cœlo sum, « nisi Pater, » qui est in cœlis, « qui misit me, » per hoc quod incarnari præcepit, « traxerit eum. » Ac si dicat : Ideo per consensum fidei verborum meorum non venitis ad me, quia Pater meus vos non trahit. Tractus autem iste intelligitur tractus interior, qui fit duplici fune, scilicet, veritatis, et delectationis. Veritas quidem trahit intellectum ad consensum : sed delectatio trahit voluntatem per amoris vinculum. Dicitur autem Pater trahere, quia hoc de Filio revelat. Matth. xvi, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est.
Trahit autem Pater per Filium in revelatione veritatis. Et trahit ad Filium, quando per veritatem revelatam ad Filium fidei devotione acceditur. Trahit ad Filium per Spiritum sanctum, quando per amorem veritatis Verbi incarnati Filius diligitur. Trahit ad Spiritum sanctum per Spiritum, scilicet, quando per amorem Spiritus in donis suis percipitur. Et quia prima auctoritas missionis est in Patre, ideo Pater per appropriationem trahere dicitur. Sicut et in corporalibus primo dicitur trahere, qui primo ad se movet quod distat. Trahit autem Filius ad Patrem per modum inducentis : quia veritas revelata inducit ad Patrem. Trahit etiam Spiritus sanctus ad Patrem, quando amor in cordis desiderio docet et movet ad invocandum Patrem. Propter quod dicitur, ad Galat. iv, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, cla[267]mantem : Abba, Pater228. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. Sic dicitur, Joan. xii, 32 : Omnia traham ad meipsum.
Sed objicitur : Si enim non veniunt nisi tracti a Patre, non videtur eis esse imputandum si non venerint : quia tracti non fuerunt. Sed ad hoc dicendum, quod isti obicem Spiritui sancto et Patri posuerunt. Quia cum fides sit ex auditu229, et ex sensibus (ut in antehabitis dictum est), ex his quæ viderunt, venire potuerunt, et tunc tracti fuissent. Et ideo sibi imputent si tracti non fuerunt. Cantic. i, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
Et ideo sequitur :
« Et ego resuscitabo eum, »
Talem sic tractum ad me tamquam membrum, quod pertinet ad unitatem corporis mei, resuscitabo ad vitam gloriosam, « in novissimo die. » Quia sicut omnia membra mea Spiritu vivificantur, ita et uno Spiritu ad æternam vitam resuscitabuntur. Ad Roman. viii, 11 : Qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, etc. I ad Corinth. xv, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, etc. Joan. xi, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc. Sic ergo patet causa quare ad ipsum isti murmurantes non veniunt.
Quæ autem sit via veniendi, ita ut sint inexcusabiles, aperit cum subjungit :
« Est scriptum in Prophetis, »
Non in uno, sed in multis. Eccli. xxxvi, 17 : Suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priores. Sicut enim dicit Glossa : « Omnes Prophetæ uno eodemque Spiritu, licet diversa prophetarent, tamen ad idem ire intendebant. »
« Et erunt omnes docibiles Dei. » Ac si dicat : Si obicem non poneretis, docibiles essetis a Deo : sicut testantur Prophetæ, et per hanc doctrinam ad me traheremini. Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Joel. ii, 23, ubi nos habemus : Dedit vobis doctorem justitiæ : ibi habet translatio Septuaginta : « Erunt omnes docibiles Dei. » Isa. liv, 13 : Ponam..... universos filios tuos doctos a Domino. Joel. ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ. Sic ergo in multis Prophetis scriptum est.
Si ergo vos non trahimini, vobis imputetis. Quia
« Omnis qui audivit a Patre, etc. »
Explanatio est ejus quod est, docibiles esse Dei, vel trahi a Patre. Quia omnis qui audivit auditu interiori, causato ab exteriori. Si enim audivissent auditu interiori ea quæ viderunt exterius et audiverunt, tunc scivissent quod a Patre omnia didicisset quæ fecit.
Et hoc est quod addit : « Et didicit, » quia interius oportet discere, et exterius audire, et generaliter percipere. Isa. xxviii, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? ablatatos a lacte, avulsos ab uberibus. Qui enim interius percipere sciunt, non infantilem doctrinam, sed quæ loquitur Spiritus, illi audiunt a Patre. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Job, xxxiii, 16 et 17 : Aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia. [268]
Qui ergo sic interius didicit, « venit ad me » per fidei devotionem. Sicut ergo dicitur, Apocal. xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni. Qui enim audit Patrem sic vocantem, omnia sua invitat, et venit.
Sed ne credant quod exterius appareat Pater ut homo docens, ideo subdit :
« Non quia Patrem vidit quisquam, »
Perfecta comprehensionis visione, « nisi is, » Filius, « qui a Deo est, » per substantialem generationem, « hic, » consubstantialis existens, « videt Patrem. » Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. xi, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Pater enim trahens, non exterius apparet, sed interius revelans veritatem. Quamvis tamen invisibilis sit, tamen nemo credit veritatem in Christi dictis vel factis, nisi ipse docuerit.
« Amen, amen dico vobis, etc. »
Confirmatio est veritatis ex dictis. Quasi diceret : Ex quo enim ego vidi Patrem trahentem, et revelantem, certum est omne quod dico.
« Qui credit in me, » quia illum Pater trahit, « habet vitam æternam, » nunc in causa, et in futuro in effectu. Ad Roman. iv, 5 : Credenti in eum qui justificat impium, reputabitur fides ejus ad justitiam. Non ergo discredatis, quia ego sum panis vitæ, ex quo credentes in me vivifico.
Sic ergo terminata est responsio facta ad murmurantes.
- « Ego sum panis vitæ.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. »
Hic est responsio facta ad murmurationem.
Habet autem tres paragraphos : in quorum primo panem veræ vitæ distinguit a pane figurali : in secundo, manifestat hunc panem per originem et per operationem effectus proprii : in tertio, declarat eumdem per veritatem suppositi et signati proprii corporis sui.
In primo horum tria dicit secundum quod ipse est panis, et quod deficit ab ipso panis figuralis, et quod in ipso invenitur veritas omnium quæ deficiunt in figura.
Dicit ergo : « Ego sum panis vitæ : » quia vere facio vitæ effectum.
Quod ut melius intelligatur, sciendum quod panis qui vere panis est, panis est de frumento : et hic quatuor facit vitæ opera. Conservat enim vitam, incorporatur membris, fortissime adhæret, et inter grana propter suæ substantiæ puritatem naturæ magis convenit. Et primum Christo convenit. Secundum autem ei non convenit : quia nos Christo (et non ipse nobis) incorporamur. Unde dictum est Augustini : « Non tu me mutabis in te, etc. » In hoc tamen simile est : quia ipse nobis unitur, ut dicit Hilarius, naturæ suæ assumptæ unitione. Joan. xvii, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te : ut et ipsi in nobis unum sint. Sic enim adhæremus Domino. Deuter. iv, 4 : Vos, qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. De puritate autem substantiæ. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Non enim secum est unus panis, qui secum puritate non convenit. Sic ergo est panis vitæ, quo vitam sui spiritus participamus, quo totum vivificatur eorum qui corpus participant. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus, etc. [269]
« Patres vestri, etc. »
Distinguit hunc panem a pane figurali.
Et ideo dicit : « Patres vestri, » non tam carne quam infidelitate, « manducaverunt manna, » quod hunc panem figuravit, et non intellexerunt : « et » ideo « mortui sunt in deserto, » utraque morte, carnali et spirituali. Psal. LXXVII, 30 et 31 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Numer. xi, 34, Judæi mortui sunt in sepulcris concupiscentiæ230.
« Hic est » verus « panis, » non figurativus, « de cœlo » Trinitatis, non aereo, « descendens. » I ad Corinth. x, 16 : Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est ? Unde verus panis hic præponitur figurali pani de cœlo Trinitatis descendens. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Verus enim panis dicitur quadrupliciter, scilicet, veritate effectus primi, et veritate effectus sacramenti, et veritate effectus nutrimenti, et veritate formali.
Veritate effectus primi : sic Filius Dei Verbum increatum, dicitur verus panis : quia veritatem facit effectus, qui est confortare. Hoc enim quod faciat panis, accepit a veritate prima. Psal. ciii, 15 : Panis cor hominis confirmat.
Veritate autem sacramenti panis, est panis sub quo continetur corpus Christi. Ille enim veritatem continet sacramenti, et ideo sacramentum dicitur veritatis : et de hoc dicit : Hic est panis verus qui de cœlo descendit.
De veritate autem effectus nutrimenti, sic aliquando gratia sacramentalis dicitur panis, in his qui spiritualiter manducant panem Christi : quia spiritualiter manducans, vere manducat : quia vere ad vitam reficitur. Sacramentaliter autem manducans aliquando istam non habet refectionem : sed aliquando, ut dicit Augustinus, usque ad sacramenti perceptionem manducat, et non usque ad perceptionem rei sacramentalis. Unde Augustinus : « Ut quid paras dentem, et ventrem ? Crede, et manducasti. » Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter accepta vita sunt.
Panis autem in veritate formæ panis, est panis quem dentibus atterimus, qui corpus vegetat ad vitam mortalem. Tribus ergo veritatibus primis et maxime in primo sensu dicitur hic : « Hic est panis de cœlo (Trinitatis) descendens. » I ad Corinth. xi, 23 et 24 : Accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Psal. LXXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
« Ut si quis ex ipso manducaverit, »
Spiritualiter, ut dicit Glossa, intus in corde intelligendo, et amando : « non moriatur, » morte æterna, quantum est de virtute sacramenti : quia si per se aversus cadat a virtute sacramenti ut Judas, morietur, qui non ex defectu vegetationis sacramenti, sed ex peccato proprio aversus mortuus est æternaliter : quia in spiritu corpus Christi vegetante non remansit. Joan. vi, 58 : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
- « Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendit, »
52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. » [270]
Declarat hic hunc panem a proprio effectu dicens : « Ego sum panis vivus, » hoc est, vivificans, a quo vita fluit in omnes sumentes, « qui de cœlo descendi, » a quo non descendit nisi vivum. Cœlum enim vitæ principium est universis : quia omnia in cœlo vivunt, et in cœlis est vita beata. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.
« Si quis manducaverit ex hoc pane, »
Sacramentali et spirituali manducatione, « vivet in æternum, » quantum est de effectu panis manducati, quia ille vivificat in æternum vita gloriæ : quia id quod nunc in specie sacramenti gerimus in gratia, aliquando rerum veritate capiemus. Quia sicut nunc Christum sumimus hic invisibiliter in specie sacramenti, ita influet se nobis aliquando in veritate dulcedinis suæ deitatis, sicut dicit beatus Dionysius. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
« Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. »
Declarat hunc panem per significationem suppositi, quæ est res et sacramentum in Eucharistiæ sacramento, dicens : « Et panis, » hoc est, signatum per panem, « quem ego, » ut summus Sacerdos, de quo in Psalmo cix, 4, dicitur : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
« Dabo » ei spiritualiter manducanti, supple et sacramentaliter manducanti, quia « caro mea est, » latens sub specie panis. Genes. xiv, 18 : Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, etc.
« Pro mundi » totius « vita, » sufficienter : et si non efficienter efficit in quibusdam, culpa est eorum. Luc. xxii, 19 : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur231. Hoc enim sacramento nos sibi Christus univit, et sic spiritui vitæ conjunxit : ut spiritu vitæ omnes vivificemur. Unum enim corpus uno spiritu Christi vivificatur. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, et unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus.
Sic ergo de pane vitæ determinatum est.
- « Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? »
Hic tangitur pars tertia, inducta contra litigium Judæorum.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima tangitur Judæorum litigatio : in secunda autem, litigii sedatio per sapientiæ responsionem.
In prima duo dicuntur, scilicet, lis, et de quo litigabant.
Dicit ergo : « Litigabant, » quia murmuratio occulta jam in apertum proruperat : sicut dicitur, II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Et sic occulta rebellio ad verba Domini processit ad litem apertam. Non autem poterat esse lis, nisi ex discordia : quia ex ipso discordabant. Aliqui enim devoti, sermones ejus reverenter receperunt, quamvis non intelligerent : et in mansuetudine exspectaverunt, donec ipse sermones suos exponeret. Jacobi, i, 21 : [271] In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Alii autem sermonem impossibilem reputaverunt : et ideo murmurabant litigantes. Et hi maxime qui propter ventris concupiscentiam sequebantur : quia illis videbatur ex sermone quod corporalem cibum ulterius nollet exhibere. Jacobi, iv, 1 : Unde bella et lites in vobis ? Nonne hinc ? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
« Litigabant ergo Judæi, » quia ipsi semper fuerunt carnales, carnalia desiderantes. Unde etiam, Numer. xxi, 5, dicunt : Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo, manna fastidientes : et flagrabant desiderio carnium. Ita et nunc cœlestem cibum fastidientes, carnalem appetebant.
Litigabant autem « ad invicem, » non cum discipulis, vel Apostolis : quia illi propter reverentiam Magistri aperte contradicere non audebant. Unde, Proverb. vi, 14, dicitur de apostata : Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. De discipulis autem dicitur, Isa. l, 4 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. II ad Timoth. ii, 14 : Noli contendere verbis : ad nihilum enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Protervus enim et non discipulus est, qui contradicit. Osee, iv, 4 et 5 : Populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti : et corrues hodie, et corruet tecum Propheta. II ad Timoth. ii, 24 : Servum Domini non oportet litigare.
« Dicentes. » Ecce de quo litigabant.
« Quomodo potest hic, etc. »
Non quærunt modum : quia omnem modum sermonis illius reputant impossibilem, non attendentes quod dicitur, Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
« Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? » Quia carnalibus cogitationibus pleni, argumentabantur quod si carnem dat de se, carnem abscindere oportet, et sic moritur : et si moritur, dare non potest : quia mortuus nihil dat.
Adhuc, Humana caro non est munda vel licita ad sumendum : et quod non congruit in cibum sumere, dare non poterat.
Adhuc autem, Pauca sunt animalia quæ suæ speciei carnibus vescuntur. Ergo innaturale est, quod nobis carnem suam det ad manducandum.
Adhuc, Inter feralia vitia ponitur a Philosophis carnes humanas comedere. Ergo inhumanum est, quod det nobis carnem suam ad manducandum. Istæ carnales rationes inter eos causam dederunt litigio. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei.
- « Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. »
Contra litigium, sapientiæ opponit responsum.
Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima plene ostendit effectum panis, quem prius dixit esse in seipso : in secunda, ostendit quod manna, quod fuit hujus panis figura, deficiebat ab eodem effectu, qui est in isto pane.
In primo tria dicit : in quorum primo confirmat quæ dixerat : in secundo, veritatis dicti sui causam convenientem assignat : in tertio autem inducit causam causæ, qua totum sermonem probat.
In prima autem in qua confirmat quæ dixerat, quatuor facit, scilicet, confirmat per negationem, consequentiam sermonis manifestat per affirmationem, propositum concludit per vitam quæ ex vivifico suo [272] est corpore, potentiam ad vitæ resurrectionem talibus inesse declarat.
Dicit ergo : « Amen, amen dico vobis, » hoc est : Vere, vere dico vobis, quia et veritate præfigurationis, et veritate divina signo. Præfigurabat enim in lege, cibans eos signo hujus panis, per totum exsilii eorum tempus, quo ad patriam tendebant. Quod figurabat, quod cibo panis Eucharistiæ cibandi essent per tempus hujus exsilii, quo ad patriam cœlestem tendimus. Veritate autem divina dicit : quia ipse est unigenitus, qui est in sinu Patris 232, cujus omnia verba cum reverentia sunt accipienda.
« Nisi manducaveritis, »
Hoc est, si non manducaveritis « carnem Filii hominis, » quia quod carnem habet manducabilem in sacramento, hoc est, in hoc quod est Filius hominis : « et nisi biberitis ejus sanguinem. » Hæc est consequentia. Et fundatur in hoc, quod non est nisi unum vitæ principium, quo ea quæ unius generis sunt vivificantur. Secunda autem propositio est, quod oportet principium vitæ et conforme et connaturale esse his qui vivificantur. Tertia propositio est, quod oportet uniri vitæ principio, omnes qui participant vitam ipsius. Cum ergo Filius Dei, qui vitam habet in semetipso, sit vitæ principium : per carnem assumptam fit connaturalis nobis, nec sibi possumus uniri nisi per carnis suæ manducationem, qua sibi incorporamur : sequitur necessario quod, « nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, » quæ vita non habetur in vobis, nisi principium vitæ sit in vobis. Hæc ergo est consequentia, et necessaria, et ideo compescit litigantes.
Dicit ergo : « Nisi manducaveritis carnem, » vivificam ad vitam gratiæ et gloriæ, « Filii hominis, » qui ex homine habet carnem, et vitæ principium a Patre cœlesti. Exod. xii, 8 : Et edent carnes nocte illa assas igni. Numer. xi, 18 : Sanctificamini : cras enim comedetis carnes, hoc est, in futuro. Job, xxxi, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ? Viri tabernaculi Christi, omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ fuerunt, qui omnes in spiritu saturitatem corporis Christi desiderabant.
« Et biberitis ejus sanguinem. » Quia sicut carne accipitur vivificum restaurativum spiritualis et divinæ vitæ in nobis deperditæ, ita per sanguinem accipitur intimorum aspersion, et emundatio contra omnem fœditatem impedientem. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Exod. xii, 22 : Aspergite ex eo, scilicet ex sanguine agni, superliminare, et utrumque postem, scilicet ostii. Ostium autem quo tota vita volvitur, et movetur ad introitum et exitum, est cor : in quo duo postes sunt intellectus et affectus. Intellectus linitur fide sanguinis, affectus autem dilectione sanguinis ejusdem. Ad Hebr. ix, 12 : Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa.
« Non habebitis, » nec vos nec alii, « vitam, » hoc est, pignus vitæ gratiæ et gloriæ, « in vobis. » Causa hujus dicitur, Joan. i, 4 : In ipso vita erat. Et ideo qui in ipso non est, et in quo ipse non est, non habet vitam, per causam vitæ et pignus. Et ideo pignus vitæ vocatur Eucharistia a beato Gregorio. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Adhæret autem Deo, qui Domino incorporatur.
Quæritur autem hic, Utrum intelligatur istud de spirituali manducatione, vel sacramentali ? Si de spirituali : CONTRA hoc videtur, quia parvuli spirituali manducatione non manducant per fidem, et dilectionem : cum virtutes non habeant [273] in usu, sed in munere, et tamen vitam habent in semetipsis. Si autem de sacramentali intelligitur manducatione, tunc non videtur verum : quia multi sacramentaliter non manducant : et tamen habent vitam in seipsis.
Ad hoc non est difficile respondere. Dicendum ergo est, quod spiritualis manducatio est, per quam Christo incorporamur, et sacramentalis manducatio non facit hoc nisi cum spirituali. Et sic dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 3 et 4 :
Omnes, scilicet patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Quod autem objicitur de parvulis, potest dici, quod sicut parvuli habent fidem, et dilectionem non in usu sed in munere : ita habent etiam Christi incorporatione, et ita nihil sequitur inconveniens.
Si autem quæratur, Quare spiritualis manducatio, dicitur manducatio, et per quas similitudines a corporali hoc nomen transfertur manducatione ? Dicendum, quod in corporali manducatione sunt sex a quibus transfertur ad spiritualem manducationem : quorum primum est attritio cibi : quod natura ideo facit quod unumquodque a qualibet minima parte sugi possit id quod est conveniens in cibo. Secundum est deglutitio, tertium est digestio, quartum est puri suctio, quintum est ad membra delatio, et sextum est unio qua unitur membris et de corpore efficitur.
Attritio autem est frequens reditio mandibularum et oris super idem : cui respondet in spirituali manducatione frequens reditus mentis et rationis super cibum spiritualem : ut bene dijudicetur, quid, a quo, et in quo affectu, et propter quid accipitur. I ad Corinth. xi, 29 : Judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Et, ibidem, ℣. 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
Deglutitio autem est in sumptione cibi : ita quod cibus sit in manducante. Et sic in spirituali manducatione cavendum est, ne manducans extra cibum remaneat per infidelitatem vel dissensum, nec quod cibus remaneat extra ipsum per gratiæ privationem. Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Digestio autem quæ est separatio puri ab impuro, tota refertur ad comedentem, quia in cibo isto nihil est impurum. Sed impurum aliquando etiam in comedente impedit nutrimentum, et tunc oportet quod humor malus digeratur et ejiciatur. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
De suctione autem qua interius per venas nutrimentum sugitur maxime est attendendum : quia illa perficitur desiderio incorporandi in Christo, quo desiderio ipsum in nos trahamus, et nos in ipsum. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Et, ibidem, ℣. 11 : Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
Delatio autem ad membra spiritualiter perficitur, quando cibus iste singulis virtutibus cordis immittitur : ut in ratione sit claritas lucis, in voluntate fervor dilectionis, in memoria conservatio meditationis absque oblivione, in concupiscibili desiderium boni, in irascibili dedignatio peccati, insensibili imaginatio exempli, in tota anima dulcedo spiritualis cibi. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic in omnibus interioribus suis infusus fuit, qui dixit, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me : et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Unio autem perficitur in hoc quod [274] Christo unimur, et spiritu ejus vivificamur; quia iste cibus non mutatur in nos, sed nos in ipsum, et meliores efficimur. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Sic per cibum sacramenti etiam nos nova efficimur conspersio. I ad Corinth. v, 7 : Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.
Sed tunc quæritur, Quare ad istam manducationem oportuit addere de spirituali potu? Ad hoc dicendum, quod cibus sine potu esse non potest. Quinque enim facit potus conveniens in corpore, sine quibus non perficitur cibi operatio. Hæc autem quinque sunt : quia lavat sordida ne cum cibo commisceantur. Secundum, quia exstinguit incensa. Tertium, quia humectat arida ut cibo præparentur. Quartum est, quia lubricat aspera ut per ea cibus moveatur. Quintum est, quod subtiliat grossa in cibo et membris ut facile penetrent et penetrentur.
Hæc autem quinque sanguini Christi spiritualiter conveniunt. Hic enim lavat omnia sordida, per hoc quod est sanguis expiationis. Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Exstinguit incensa, per hoc quod est sanguis redemptionis, redimens nos a peccati incendiis et concupiscentiæ. Ad Hebr. xii, 24 : Accessistis... ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Quia sanguis Abel clamavit vindictam : Christi autem sanguis clamat redemptionem et remissionem. Hic est qui humectat arida, per hoc quod est sanguis pietatis. Quia omni pietate major fuit quod sic sanguinem suum non tantum fudit pro nobis : sed etiam infundit nobis. Sic enim omne cor ad pietatem deducitur, et ariditatem amittit. Sicut dicitur, Luc. xxii, 44, quod factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram : ut scilicet cor tuum terrenum currere faciat. Lubricat autem aspera et ad lenitatem adducit, per hoc quod est sanguis Agni mansueti. I Petri, i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi. Subtiliat autem grossa, per hoc quod est sanguis sacramenti. Sic enim inducit ad subtilitatem intelligentiæ spiritualis. Et sic vocatur sanguis testamenti, quo spiritualia confirmantur. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Hac ergo de causa tangit de potu sanguinis.
- « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. »
Hoc quod hic dicit vim conclusionis habet. Infertur enim si destruatur consequens antecedentis consequentiæ sic : Si non manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Ergo si vitam habetis in vobis, manducabitis carnem Filii hominis. Et quia causa immediata est carnis manducatio, tunc convertitur propositio, quod si manducabitis carnem, habebitis vitam. Non enim ponit hic aliquam consequentiam, nisi eam quæ est causæ ad effectum : et e converso.
Et hoc est ergo quod dicit : « Qui manducat meam carnem, » quæ pignus est vitæ et principium, quia in carne est deitas quæ vivificat. Exod. xii, 9 et 10 : Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis...: et si quid residuum fuerit, comburetis igni.
« Et bibit, » spirituali potu, « meum sanguinem. » Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Matth. xx, 22 : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? I ad Corinth. xi, 28 : Probet autem seipsum homo, etc.
« Habet vitam æternam, » quia habet [275] principium vivificans in æternum. Hic est fructus ligni vitæ in medio paradisi, hoc est, in medio Ecclesiæ 233. Proverb. iii, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Apocal. ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
« Et ego resuscitabo eum in novissimo die. »
Quartum est in quo tangitur, quod ex ipso habetur potentia ad vitæ resurrectionem. Quia sicut Christus virtute in se latentis divinitatis resurrexit, ita omnes qui in Christo resurgunt, virtute illius principii vivifici in se latentis resurgere habent. Virtute enim illius et destruitur mors, et fit resurrectio. Apocal. xx, 6 : Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non potestatem habet. Et quamvis alii resurgant, non tamen resurgunt ad vitam, sed ad mortem. Psal. i, 5 : Non resurgent impii in judicio, etc. II Machab. vii, 14 : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
- « Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
57 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. »
Hic tangit dictorum veram causam.
Dicit autem duo, scilicet, quod caro Christi est vitæ cibus, et quod per carnis suæ manducationem homo manet in ipso, in quo est fons vitæ perpetuæ.
Dicitur ergo : « Caro enim mea, » unita deitati, « vere est cibus. » Cibus enim in veritate cibi, facit id quod cibus accepit facere in prima causa, quæ fecit ipsum esse cibum. Hoc autem est vegetare ad vitam. Sed hæc est vita verissima quæ primæ vitæ est simillima : et hæc est vita gratiæ et gloriæ. Et ideo verissime cibus iste vegetat ad vitam divinam quæ est gratiæ et gloriæ. Hic enim cibus maxime habet rationem ciborum, eo quod nihil est in ipso impurum.
« Et, » similiter dicit, « sanguis meus, » totus purus, « vere est potus. » Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum vindemiæ defæcatæ. Et ideo vere cibus est, et potus : quia nihil habet admixtum de contrario.
Ex quo sic est quod iste cibus transmutat ad se eum qui sumit illum, tunc consequenter,
« Qui manducat meam carnem, »
Ut spiritualem cibum. Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Psal. xxii, 5 : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
« Et bibit meum sanguinem, » ut spiritualem potum. Matth. xxvi, 28 : Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Cantic. vii, 9 : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Hic ergo talis « in me manet, » per incorporationem fidei, et devotionis, et charitatis, quibus fit spiritualis manducatio : et a spiritu meo vivificatur, et vegetatur. Ad Ephes. iv, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. I ad Corinth. xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro.
« Et ego in eo, » per gratiæ inhabitationem, et sicut vitæ principium est in vivificatis. Joan. xiv, 23 : Ad eum ve[276]niemus, etc. I Joannis, iv, 8 : Deus charitas est, etc. Sacramentum enim Eucharistiæ est sacramentum charitatis, et unionis.
Hoc ergo est quod dicit.
- « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. »
Hic tangit causam causæ quæ est principium et causa primæ vitæ, in qua stat omnis intellectus, et nihil ultra quærit. Et per illud tota solvitur lis Judæorum.
Est autem contextio ex tribus.
Primum est quod dicit : « Sicut misit me, » ad mundum vivificandum et salvandum, « vivens Pater. » Sic enim misit quod vitæ omnis causa est in me ipso per ipsum. I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Apocal. iv, 9 : Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, etc.
« Et ego vivo propter Patrem, » quia ab ipso habeo divinitatem, quæ est vitæ principium : quia præpositio, propter, quæ ponitur hic, notat principium quod est in habitudine causæ efficientis vel quasi efficientis, et non in habitudine causæ finalis. Apocal. i, 17 et 18 : Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis et inferni. Ad Romanos, vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur.
« Et qui manducat me, » manducatione spirituali, quæ dicta est : quia ille mihi incorporatur et a spiritu meo vivificatur. Non enim est aliquod membrum Christi quod non vivat Spiritu Christi, ut dicit Augustinus. Joan. xi, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc.
« Et ipse vivet propter me : » hic vita gratiæ, et in futuro vita gloriæ. Et præpositio, propter, iterum denotat causam efficientem. Ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, ut scilicet me a morte liberaret : et tradidit semetipsum mihi, ut in me esset æternæ vitæ principium. Ad Coloss. iii, 3 et 4 : Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Sapient. v, 16 : Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum.
Hoc est ergo quod intendit.
- « Hic est panis qui de cœlo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. »
Tangit hic distinctionem istius panis ab antiqua hujus panis figura.
Dicit autem tria quæ perficiunt distinctionem, scilicet, veram originem, cum dicit : « Hic est panis, » in quo et vera et pura est refectio, « qui de cœlo, » non aereo, sed de cœlo Trinitatis, « descendit, » tamquam ab esse et loco perpetuæ vitæ, ubi vita omnium est et nemo moritur. Osee, xiv, 8 : Convertentur sedentes in umbra ejus : vivent tritico, et germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani. Hic est adeps tritici in quo nihil est impurum, quo omnes illud participantes vivunt, et in gaudio spiritus germinabunt, et in memoria habent gaudium vini Libani, quod de monte candoris æterni exoritur. « Hic » ergo « panis » vivificus « de cœlo descendit » per carnis assumptionem visibilis apparens : factus est panis hominum, qui prius fuit panis Angelorum.
« Non » autem descendit de cœlo aereo, neque est panis, « sicut patres vestri manna, » hoc est, panem de cœlo [277] aereo, « manducaverunt, » corporaliter manducantes, et sacramentum futuræ significationis non intelligentes : sicut nec vos in pane vobis exhibito spirituallem intellectum habetis. Et ideo illi, patres vestri sunt non carne solum, sed etiam carnalis sensus et infidelitatis imitatione. De illis enim dicitur in Psalmo lxxvii, 30 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, etc.
« Et mortui sunt » in deserto propter lites et murmurationes, quas moverunt contra Dominum. Numer. xiv, 23 : Non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum : nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. Psal. xciv, 11 : Sicut juravi in ira mea, etc. Et hæc est causa admonitio (ex quo enim probatum est quod per manducationem spiritualem habetur æternæ vitæ principium et pignus) quod caveant sibi ne propter incredulitatem amittant, sicut illi amiserunt.
« Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. »
« Qui autem manducat, » spirituali manducatione, « hunc panem, » sub quo corpus meum exhibeo, « vivet in æternum : » nec umquam mori potest, habens vitæ principium in seipso, in me (ut dicit Glossa) qui sum vita. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Unde, Apocal. xix, 9 : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.
- « Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. »
Hic tangit locum doctrinæ, ostendens quod solemnis erat locus, ubi multi erant sapientes, et contradicere non potuerunt quamvis ante murmuraverint et litigaverint.
Unde dicit : « Hæc dixit in synagoga, » in qua locus publicus erat docendi. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
« Docens. » Docere est quando causa assignatur eorum quæ dicuntur, ut audiens cogatur assentire, Philosophus : « Signum et omnino scientis est, posse docere. » Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
« In Capharnaum, » quæ fuit civitas solemnis Galilææ : ne credatur in rure et in occulto factum fuisse. Eccli. xxiv, 2 : In Ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. cvi, 32 : Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
- « Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? »
Hic incipit pars quæ est de scandalo discipulorum propter sermones auditos et non intellectos.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima tangit discipulorum scandalum : in secunda autem tangit discipulorum discretionem, per hoc quod quidam abierunt, quidam autem perstiterunt, ibi, ℣. 67 : « Ex hoc multi discipulorum ejus, etc. »
Adhuc autem, in priori harum partium sunt tria : in primo ponitur discipulorum scandalum : in secundo, sedatio scandali quantum debuit fieri : in tertio autem, verbum Evangelistæ, in quo deprehenditur quod Christus virtute suæ deitatis hoc scandalum in discipulis deprehendit, cum esset occultum.
In primo horum duo dicuntur : quorum primum est quod etiam discipuli scandalizabantur : secundum autem de quo scandalizati sunt.
Dicit ergo : « Multi ergo audientes, » et propter cæcitatem cordis non intelli[278]gentes, « ex discipulis ejus, » qui minus scandalizari debuerunt. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
« Dixerunt » ergo scandalizati, hoc est, turbati : « Durus est hic sermo, » hoc est, difficilis : quia dicit quod non est salus ad vitam sine carnis ejus manducatione, cum inhumanum sit et ferinum ejus carnes comedere. « Et quis potest eum audire ? » ita quod fidem adhibeat sermoni. Durum autem putabant ad intelligendum, inaudibile vero ad faciendum.
In sermone enim illo quatuor esse arbitrabantur, scilicet, inhumanum, ferinum, impossibile, et non divinum. Inhumanum quidem : quia abominationem generabat carnem humanam dare ad manducandum. Ferinum quoque : quia hoc ferale est et nulli virtuti consonum, lacerare carnes crudas suæ speciei et devorare illas, quod non faciunt nisi ad furiam et caninam famem redacti homines : sicut dicitur, Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos (ad mensuram palmi) : facti sunt cibus earum, in contritione filiæ populi mei. Falsum autem et impossibile dicebant : quia non considerantes potentiam Dei, putabant quod abscissis carnibus et comestis, ipse vivus remanere non posset, et sic dare non posset carnes suas. Indivinum vero : quia Deus ipse dixerat, Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. Et noluit etiam quod sanguis biberetur 234. Et ideo, Deo, et rationi, et naturæ, putabant hunc sermonem esse contrarium. Et ideo dicebant durum, et inaudibile homini.
- « Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus. »
Et habet quatuor partes : in quarum prima ostendit Evangelista perfectionem ejus qui dixit sermonem : in secunda, hunc sermonem facit esse credibilem : in tertia, sermonis dat quamdam explanationem : in quarta autem, inter audientes facit discretionem.
Dicit ergo : « Sciens autem Jesus, » per virtutem divinitatis, quæ sola novit cogitationes et intentiones cordium. Ad Hebr. iv, 12 : Discretor cogitationum, et intentionum cordis. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum.
« Apud semetipsum, » nullo nuntiante. Joan. ii, 25 : Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
« Quia murmurarent de hoc » occulte « discipuli. » Proverb. i, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
« Dixit eis : Hoc vos scandalizat ?
- Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? »
Ecce secundum in quo duo facit : infirmitatem increpat, et sermonem omnem facit credibilem.
Dicit ergo « Hoc vos scandalizat ? » Interrogative, et est interrogatio nota increpationis. Ac si diceret : Erubescite infirmitatem fidei vestræ, quibus tot secreta mystica disserui. Marc. iv, 34 : Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Quia per tot experimenta miraculorum potentiam meæ divinitatis ostendi. Joan. ii, 11 : Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ, et manifestavit gloriam suam, scilicet coram discipulis suis, quibus tot modis veritatem consilii æterni revelavit. Joan. xv, [279] 15 : Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.
Adhuc, Hoc dictum, quod præ omnibus amorem meum ad vos ostendit, et vos mihi, et me vobis unit, vos scandalizat? quod potius ad incomparabilem dilectionem vos debet adstringere. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.
Quæritur autem, Cum Dominus docuerit multum cavendum esse a scandalo infirmorum 235, quare modo occasionem præstitit scandalo? Ad hoc dicendum, quod aliquando causa datur scandalo directe, scilicet quando dicto minus recto quantum est de se, dat causam ruinæ. Isa. iii, 5 : Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Et hoc scandalum nullo modo est faciendum : quia fieri non potest sine mortali peccato. Aliquando autem proximus accipit occasionem scandali et ruinæ, non a dicto vel facto quod videt, sed potius a dispositione quam habet in se malam, quæ contraria est dicto vel facto recto quod videt in alio, sicut Pharisæi propter carnalem intellectum legis et naturæ, et amorem suarum traditionum, scandalizabantur circa verba veritatis. Matth. xv, 12 et 14 : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Et respondit Dominus : Sinite illos, cæci sunt, et duces cæcorum. Et hoc scandalum quia est in patiente et non in docente, non impedit doctrinam veritatis. Et tale est scandalum, quo hic discipuli sunt scandalizati. Et hoc quidem sedatur, sed doctrina veritatis propter hoc non dimittitur. Hoc enim scandalum vertitur in increpationem. Isa. viii, 14 : Erit... in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.
« Si ergo videritis, etc. »
Facit credulitatem sermonis, Vel, credibile esset quod dixit, dicens : « Si ergo videritis, » oculis cordis et corporis, « Filium hominis, » in persona, « ascendentem, » localiter secundum humanam naturam, « ubi » in dextera Patris « erat » ab æterno, « prius » quam carnem assumeret, et sumendo visibilis appareret. Et locutio est defectiva. Et sic supplenda : « Si ergo videritis ascendentem, » Patri coæqualem esse intelligetis, et sermonem suum esse in potestate qui omnia compleat quæ dicit. Ascensio enim Christi ostendit dignitatem, potestatem, et ad Patrem omnino conformem voluntatem. Dignitas attenditur : quia ad æqualitatem Patris in natura humana quam suscepit ascendit. Ad Coloss. ii, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens. Potestas autem, quia et omnia subjecit, et de omnibus triumphavit, mundo, et morte, et inferno. Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi. Dominus autem nomen est potestatis, ut dicit Ambrosius. Dominum autem perfectæ potestatis se demonstravit, quando super occasum, hoc est, per mortem et super mortem ad Patrem se elevavit. Concordem etiam voluntatem ad Patrem ostendit : quia discors voluntas a cœlo in infernum projecta est. Omnino autem concors ejus voluntas monstrata est, quando eum in dextera Pater collocavit, et omnes inimicos ejus qui eum a Patre discordare dicebant, conculcavit. Psal. cix, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede, etc.
Unde, Joan. xvi, 8 et seq., dicit quod Paraclitus, id est spiritus veritatis, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Et singulorum subjungit rationes : De peccato quidem, quia non crediderunt in me, quod antonomastice peccatum est, cum tot miraculorum argumentis et per tot modos miracula faciendi, probaverim quod ex propria potestate naturæ miracula fecerim, et ipsi tamen non crediderunt. De judicio autem, quia in hoc quod me judicave[280]runt damnantes ad mortem, princeps hujus mundi jam iudicatus est. Et sic patet quod meum quod ab eis sustinui iudicium non fuit malefactoris, sed redemptoris qui damnari non debuit. De justitia vero, quia ad Patrem vado per Ascensionem, per quam patet quod nec dicto nec facto fallax vel injustus fui : sed omnia probantur esse consona veritati et justitiæ et voluntati Patris, quæ regula est omnis dicti vel facti recti : quia aliter per dicta vel facta non ad Patrem, sed ad infernum irem. Sic ergo per hoc quod ascendit, omnia dicta et facta sua in rectitudine consistere probavit. Unde, in Psalmo xcii, 4, cum dixisset : Mirabilis in altis Dominus, statim subjunxit : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Est ergo sensus litteræ : « Si ergo vos, » qui sensu vestro sermones meos auditis et non creditis, sed scandalum ruinæ in eis accipitis, « videritis, » oculis corporis, « Filium hominis, » hoc est, personam istam divinam quæsub forma latet filii hominis, « ascendentem, » sua propria virtute. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, cantabimus et psallemus, etc. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ?
« Ubi, » in æqualitate, « erat prius, » ab æterno. Tunc, inquam, cum hoc videritis, oculata fide probabitis istos sermones esse dictos in potestate, et non in infirmitate. Act. i, 9 : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et, ibidem, ℣. 10 : Cumque intuerentur in cœlum euntem illum, etc. Et hoc signatum est, IV Regum, ii, 10 : Rem difficilem postulastis, etc. Ac si dicat : Quod nunc difficile esse putatur, tunc facile fiet et facile intelligetur. Quia tunc tanta erit notitia virtutis et potestatis meæ quod omnia quæ nunc dico, dicta in potestate et non in infirmitate credentur et intelligentur. Quod scilicet in manducatione sacramenti dentes comedentium non divident carnes meas, sed formas sensibiles panis et vini : nec ego mutabor in naturam comedentium, sed mihi eos uniam, et in spiritu meo vivificabo, et comestus vivus manebo, et divisis sacramenti formis, ego integer sanus manebo. Nec quidquam in his est abominabile, vel ferinum : sed totum sacramentaliter divinum, et salutiferum.
Et hoc est quod dicere intendit.
Si autem quæratur, Utrum ista verba conveniant naturæ, vel personæ? Dicendum, quod conveniunt personæ in natura humana accepta. Hac enim ratione naturæ humanæ ascendit illuc ubi prius fuit in æqualitate Patris, secundum quod fuit eadem persona ab æterno. Malach. ii, 6 : Ego Dominus, et non mutor. In his enim quæ assumpsit, sicut dicit Chrysostomus et Nicæna synodus, nec commixtionem passus, neque divisionem, neque mutationem aliquam sustinuit. Assumpsit enim quod non erat, manens quod erat. Psal. ci, 28 : Tu idem ipse es, et anni tui non deficient.
Ad hanc autem explanationem inducit hoc per quod dicitur, et sequitur :
- « Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. »
Et dicit duo : in quorum primo dicit datorem intellectus verborum istorum : in secundo, dicit ipsum esse verborum intellectum.
Dicit ergo : « Spiritus, » qui a Patre procedit, et a Patre qui me misit, « est qui vivificat » omnes mihi adhærentes, et vitalem tribuit intellectum. Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ea spiritus, scilicet vitæ, et vixerunt.
« Caro » autem, hoc est, carnalis in verbis istis intellectus quem vos habetis, « non prodest quidquam, » sed multum [281] obest : quia vos venire ad me per fidem non permittit. Propter quod, Joan. xvi, 7, dicit : Expedit vobis ut ego vadam, etc. Nisi enim subtrahatur præsentia infirmitatis (quæ corda vestra detinet, qua omnia dicta mea infirmitati attribuitis) non veniet ad vos spiritus virtutis, qui docet omnia esse dicta in potestate et virtute. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Matth. xvi, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, etc.
« Verba quæ ego locutus sum vobis, etc. »
« Verba quæ ego locutus sum vobis, » ad utilitatem vestram de sacramento Eucharistiæ, « sunt, » per causam, « spiritus et vita. » Totum enim quod operatur in sacramento potestas est spiritus, et totius sacramenti est vita.
Quod qualiter sit verum, notandum quod in sacramento sunt octo, quæ non sunt nisi in potestate divini spiritus. Id enim quod in sacramento est sacramentum tantum, species est sive accidentia, et formæ panis et vini : et hoc est primum. Secundum autem, est id quod in sacramento est res et sacramentum, et est corpus Christi verum, quod accepit in Virgine, et in quo vixit in humanæ naturæ veritate, et in quo pependit in cruce, et resurrexit in beatitudine. Tertium autem, quod vocatur continentia corporis Christi veri sub specie sacramentali : et sic totus Christus est sub forma panis, et totus sub forma vini, et totus sub qualibet parte utriusque speciei. Quartum autem, divisio specierum sacramentalium, ad quarum divisionem non dividitur corpus Christi, sed manet integrum et salvum. Quintum, sumptio corporis, qua immutabiliter corpus Christi et impassibiliter se habet in omnibus quæ sunt in illa sumptione. Sextum est, quod est in forma sacramenti, quæ licet sit ab ore prolata sacerdotis, tamen ex vi illa operatur, qua Verbo processit increato. Septimum est, quod forma non operatur extra intentionem : quia etiamsi in altari multæ hostiæ essent, dummodo circa eas non intendit sacerdos operari, forma verborum circa eas nihil operatur. Octavum est, quod licet hæc forma divisa sit indivisibiliter, tamen operatur ex totalitate sua circa sacramenti species.
Hæc autem omnia per causam non facit nisi Spiritus divinus operans in sacramento. Species enim sacramenti, quæ in sacramento videntur, sunt ibi sine omni subjecto. Et hujus causa est, quia in quocumque essent sicut in subjecto, illud afficerent, et mutarent, et in illud per suas proprietates ducerent. Corpus autem Christi cum sit immutabile, talibus accidentibus affici non potest : et ideo inesse non possunt. Si autem essent in circumfuso aere, sicut quidam dixerunt, tunc in illud ducerent, sicut in illud quod nutriret cibando et potando, quod esset falsitas in sacramento veritatis : quia aer non cibat, nec potat.
Adhuc autem, in substantia panis et vini non sunt : quia substantia illa non manet : et ideo relinquitur quod in nullo sunt sicut in subjecto. Et hoc non potest conferre accidentibus, nisi Spiritus divinus ad compositionem sacramenti. Cum enim corpus passibile, inanimatum, materiale, transsubstantietur in suum altius, scilicet in corpus impassibile, animatum, gloriosum, divinum, consequens est ut id quod non transit (sicut species accidentales) ad minus ad proprietatem substantiæ in hoc transeant, quod per se existentia sint in sacramento : ita quod sapor et color sint in quantitate : quantitas in nullo, sed stans in seipsa remaneat. Et hoc quidem in divinis valde frequens est, quod creaturæ mutantur, vel ad vindicandum contra injustos, vel etiam ad consolandum propter bonos : sicut patet in plagis Ægypti, in quibus ignis in aqua ardebat, et aqua naturam extinctivam et virtutem non habuit. In filiis autem Israel ipsum tormentum accepit virtutem consolationis. Unde, Sapient. xvi, 24 : Creatura enim tibi Factori de[282]serviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
Secundum autem, in corpore Christi (quod est res et sacramentum) hoc mirabile est accipere, quod quamvis ipsum fuerit passibile quando dedit in cœna, et impassibile sit hodie, et semper fuerit post resurrectionem, et cum ipsum dederit ut cibum in sacramento : tamen nullam in sacramento, vel tunc, vel postea sustinuit passionem. Non enim ibi exhibuit ut passibile vel non passibile : sed ut passibile exhibuit in cruce in redemptionem, ut impassibile in cœlo exhibet ut glorificativum nostrorum corporum : sed ut spiritualem cibum exhibet in sacramento. De exigentia autem talis cibi non est ut patiatur, sed potius ut nos ad se et in se convertat. Et in hoc salvatur veritas nos spiritualiter cibantis : quia spiritualiter cibat, sive spiritualiter sive sacramentaliter manducetur. Et ideo non exhibet in sacramento corpus suum nisi in veritate substantiæ, et in veritate cibantis. Ad veritatem autem substantiæ corporis Christi, et ad veritatem cibationis, non exigitur quod sit passibile vel impassibile. Et ideo nec actum passionis, nec actum impassibilitatis ibi exhibet. Sed in veritate substantiæ suæ exhibet ibi actum vere cibantis. Et hoc est quod dixit supra, ℣. 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Tertium autem erat continentia corporis Christi veri sub specie sacramenti, quæ non est continentia loci : quia quod loco continetur, illi principium et medium et finis assignatur in loco : quod non potest fieri in corpore Christi sub forma sacramentali. Sed hæc continentia perficitur ex duobus, scilicet ex continentia signati sub signo, et ex continentia locati in loco. Habet enim cum continentia in loco, quod vere præsentialiter corpus Christi est in speciebus illis, sicut vere locatum præsentialiter corpus Christi est in eo. Et habet cum continentia signi sub signato, quod sicut signatum significatur in qualibet parte signi totum, et in toto totum : ita corpus Christi verum est in qualibet parte speciei sacramentalis totum, et in toto totum. Circulus enim significat vinum, et totum vinum signatur in qualibet parte circuli, et totum signatur in toto circulo. Similiter fumus significat ignem. Ignis autem in qualibet parte fumi totus integraliter significatur, et totus integraliter signatur in toto fumo. Et sic continentia Christi sub specie sacramenti, similitudinem trahit a duabus continentiis : loci scilicet, et signi. A continentia loci habet veritatem præsentiæ secundum substantiam : sed loci continentia deficit ab ea, in hoc quod locatum non totum est sub loci qualibet parte. Cum continentia autem signi convenit in hoc, quod totum est sub toto, et totum sub qualibet parte : sed signi continentia deficit ab ipso, in hoc quod signum non semper continet signatum secundum veritatem substantiæ, et præsentiæ, sed species sacramentales semper continent totum Christum secundum veritatem substantiæ et præsentiæ suæ. Et ideo dixerunt antiqui quod corpus Christi est in speciebus sacramentalibus in loco, sicut Deus est in loco, et non sicut corpora naturalia sunt in loco. Deus enim est in loco. ita quod in loco toto est totus, non inclusus : et in qualibet parte loci est totus, non inclusus : tamen est in loco et in qualibet parte loci essentialiter, potentialiter, et præsentialiter : ita corpus Christi est in speciebus totum non inclusum in toto, ita quod etiam non sit extra : et in qualibet parte speciei totum non inclusum, et tamen et in tota specie et in qualibet parte speciei est essentialiter, potentialiter, et præsentialiter. Unde ipse dixit, Luc. xxii, 17 et 19 : Accipite, et dividite inter vos... Hoc est corpus meum. Quod verum non esset, si in qualibet forma panis divisa et discipulis porrecta Christus non fuisset.
Quartum autem divisio est : quia licet formæ dividantur, tamen frangendo formas, non dividitur Christus. Et hujus [283] causa est, quia non afficiunt corpus Christi species illæ, sicut diximus : sed id quod per se ibi dividitur, est quantitas, et ad illius divisionem dividuntur et color et sapor. Quamvis autem fractura ad corpus Christi non pertingat, tamen significat divisionem quæ est in corpore mystico quod est Ecclesia : quæ tripartita est : quædam enim pars ejus triumphat in cœlis, jam unita capiti per gloriam : quædam autem militat in terris, unita capiti per gratiam : quædam autem purgatur in pœnis, exspectans capitis misericordiam, et tamen unita capiti per gratiam et spem certissimam. Et ideo etiam fracturæ fiunt tres : ut una sit laus pro triumphante, una autem intercessio pro militante, et una supplicatio pro ea quæ purgatur in pœnis. Ad Philip. ii, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris : unus, integer, laus beatorum, gratia merentium, et propitiatio liberandorum. In his fractionibus specierum sacramentalium antiqui dixerunt exemplum de speculo : in quo quando opponitur rei alicui, tota imago illius repræsentatur in toto speculo, et nihil amplius, et si frangatur speculum in multas partes, tota imago in qualibet parte fracturæ speculi repræsentatur. Dederunt etiam quidam exemplum de anguilla, vel serpente, in quo toto est una anima, motiva, et sensibilis : et si dividantur in multas partes, dicit Augustinus, quod hæc eadem anima per sensum et motum manifestatur in qualibet parte divisa. Et quamvis ista exempla deficientia sint ad tantam excellentiam, quæ est in sacramento : tamen aliquo modo imperfecte declarant Christi sub sacramento indivisibilitatem.
Unde si quis dicat objiciens : Si in qualibet parte fractæ hostiæ est totus Christus, eo quod indivisus sit Christus : et ideo ubi est pars, ibi est totum. Ergo ubi est oculus, ibi est manus : et ubi est pes, ibi est caput. Illud est vel monstruosum, vel commassatum. Patet quod non valet hujusmodi sophistica argumentatio. Quia jam dictum est, quod corpus Christi sub forma sacramenti non est absolute sicut locatum in loco : sed in multis est sicut significatum in signo, licet in paucis sit ibi sicut in loco. Et ideo non sequitur quod ubi sit oculus, ibi sit manus : sed potius quod ubi significetur oculus, ibi significetur et manus. Et hoc est verum : quamvis in illo signo sit essentialiter, et potentialiter, et præsentialiter totus Christus. Et hoc ideo est : quia, sicut dicit Innocentius Papa in libro de Sacramentis : « Christus per tria quæ sunt in ipso, invenitur in tribus. Per hoc enim quod est Deus, est ubique in omni loco. Per hoc autem quod habet corpus humanum diversis figuris membrorum distinctum, est in cœlo. Per hoc autem quod est cibus fidelium, est in sacramento : et ideo non refertur ad sacramenti continentiam per hoc quod habet corpus sub diversitate figurarum in membris distinctum, quod Philosophi vocant heterogeneum : sed secundum rationem cibi fidelium. Et ideo sicut quælibet pars speciei sacramentalis, signum est cibi : ita Christus in qualibet parte continetur ut cibus. » Et ulterius ex illa propositione nihil potest inferri : quia species sacramentales per similitudines corporales, spiritualia signant, et hoc quidem metaphorice habent. Ex metaphoricis autem non potest aliquis arguere ultra similitudinem quam ponunt : quia peccatum est in problematibus, ut dicitur in II Topicorum. Sicut si dicam hominem esse platanum, sequitur quod homo ille sit longus vel altus. Et non sequitur quod homo ille sit arbor vel lignum : quia platanus ponit similitudinem non ad naturam, sed ad staturam. De ista autem indivisione in sacramento, quod ad divisionem specierum non dividitur, dicitur, I ad Corinth. i, 13 : Divisus est Christus ? Quasi dicat : Non divisus est. Exod. xii, 46 : Nec os illius confingetis. Joan. xix, 33 : Non fregerunt ejus crura. Et [284] ibidem, ℣. 24, quia partiti sunt vestimenta mea, quæ signant species sacramentales quibus vestitur corpus Christi : sed tunica inconsutilis, quæ integritatem Christi significat, integra et indivisa permansit.
Quintum autem est vera sumptio veri corporis Christi sacramentalis, in qua corpus Christi impassibile et immutabile permanet. Quia in illa sumptione nec dentibus teritur, nec digestione mutatur et coquitur, nec ad comedentis naturam mutatur : quia sic periret cum comedentis natura. Sed potius sumptione illa sumentibus, ut dicit Hilarius, naturaliter (hoc est, secundum propriam naturalem substantiam) infunditur, et in visceribus eorum infunditur : tamdiu manens in eis, quamdiu manent species sacramentales. Sed sic sumptum nos sibi attrahit, et nos in melius alterat, et nos sibi incorporat, et unit, et vivificat vita Spiritus sancti. Unde dictum est Augustini : « Crede, et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » In eo autem qui sacramentaliter manducat et indigne, a specie non transit in animam, sed potius transit in cœlum : et non incorporat illum sibi, sed abjicit sicut Judam. Joan. xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas. Et hoc intendit, Cantic. v, 1 : Comedite amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Quia sicut ebrius non manet in se, sed mutatur in vini virtutem : sic sumens illum cibum et potum, non in se manet, sed mutatur ad virtutem Christi. Hinc est quod dicitur, III Regum, xix, 8, quod Elias ambulavit in fortitudine cibi sumpti ab Angelo, et non in fortitudine propria, usque ad montem Dei Horeb. Quia ipse mutatus fuerat ad cibi illius fortitudinem qui in isto cibo figuraliter significabatur. Et hic est cibus sacramenti illius.
Sextum est, quod est in forma istius sacramenti, quæ consistit in forma verborum Christi, quæ verba super corpus quidem sunt ista : Hoc est corpus meum. Conjunctio, enim, quæ interponitur sic : « Hoc est enim corpus meum, » ponitur ad conjungendum orationem cum præcedenti clausula, quæ dixit : Accipite, et comedite ex hoc omnes : hoc est enim corpus Christi. Sed ipsa forma quæ operatur in sacramenti transsubstantiationem, non est nisi hoc quod dixit : Hoc est corpus meum. Et quod præcedit cum dicit : « Accipite, » notat injunctionem officii : quia tunc ipsi discipuli, et in eis omnes sacerdotes, acceperunt hujus officii injunctionem a Christo. Quod autem dicit : « Comedite, » præceptum notat communionis : quia sacerdos ex eodem communicat et populus. Quod autem dicit : « Ex hoc, » partitionem notans, intelligit divisionem quæ est in speciebus sacramenti. Et quod addit : « Omnes, » notat quod omnibus ad salutem unica hæc sacramenti hostia sufficit, et nulli deficit in his quæ pertinent ad salutem. Id autem quod sequitur : « Quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum, » hoc dicit propter sacramenti hujus proprium effectum quem habuit per oblationem, quam Christus quidem perfecit in cruce. Omnis autem sacerdos continuo perficit in commemoratione quando celebrat Missam. Hæc est ergo forma : Hoc est corpus meum, sicut dictum est, quæ operatur in pane transsubstantiationem. Et hæc nihil penitus operatur in vino.
Forma autem alia sanguinis est ista : « Hic est calix sanguinis mei. » Et similiter conjunctio, enim, quæ interponitur, est nota conjunctionis hujus orationis ad præcedentem. Et quod sequitur : « Novi et æterni testamenti, » non est de forma : sed notat hujus sacramenti dignitatem : quia novum est et innovans, in institutione, et effectu innovationis, et modo ritus quo celebratur. Testamentum autem est, quia legatum ultimæ voluntatis Christi ad Passionem euntis. Æternum autem, quantum ad consilium æternæ prædestinationis in nostram satisfactionem. Et in signum hujus consilii æterni [285] præfiguratum est ante legis sacramenta, Genes. xiv, 18, in oblatione Melchisedech, qui panem et vinum obtulit. Secundum autem ordinem Melchisedech novum sacerdotium Christi est institutum, sicut dicit Psalmista, Psal. cix, 4 : Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem, etc. Quod autem dicitur : « Mysterium fidei, » non operatur transsubstantiationem, sed dicit fidei nostræ confirmationem : eo quod (sicut dicit fides) per istud sacramentum tendimus in fidei veritatem (quæ est unio nostri cum Christo, secundum quod in isto unimur sacramento) ut a spiritu Christi vivificemur, eodem Spiritu viventes in vita divina quo ipse vivit. Et quod additur : « Qui pro vobis et pro multis effundetur, » notat quod sanguis Christi et sacerdotem mundat, et populum : et multis quidem efficienter valet, omnibus autem sufficienter. « In remissionem peccatorum. » Quia licet omnia sacramenta aliquo modo remissionem operentur peccatorum, tamen in omnibus istis per se remissionem sanguis Christi operatur. Istæ sunt ergo formæ quæ operantur transsubstantiationem. Et hæc forma sanguinis nihil valeret super panem pronuntiata.
Sed quæratur, Si totus Christus cum sanguine et anima et divinitate sub forma panis sit, quare assumitur vinum, et forma sanguinis quæ dicitur supra vinum. Ad quod dicendum, quod quamvis totus Christus in corpore et sanguine et deitate sit sub specie panis : non tamen totus est ibi ex vi sacramenti, sed corpus solum est ibi ex vi sacramenti : sed quia corpus non est sine sanguine, et propter naturalem unionem ad animam, est ibi anima, et propter unionem animæ ad deitatem est ibi divinitas. Et similiter in calice ex vi sacramenti non est nisi sanguis. Sed quia sanguinis vas est corpus, ideo oportet quod sit ibi corpus. Et quia corpus non est sine anima, ideo est ibi anima. Et quia anima et corpus numquam sunt sine deitate assumente ea, ideo est ibi deitas. Et sic in utroque, scilicet pane et vino, est totus Christus.
Si autem adhuc quæratur et dicatur, quod secundum hoc verum sit quod Christus totus integer sit in forma panis : et ideo superfluum videtur esse quod fiat etiam sub forma vini : quia sub una forma facere potest quidquid sub utraque forma facere poterit. Ad quod dicendum, quod alia est gratia sacramentalis ut sacramentalis, et alia gratia virtutis ut virtutis. Gratia enim sacramentalis divisim habetur : et habita una gratia sacramentali, non propter hoc habetur alia. Sed in virtutibus sic est, quod habita una, consequenter habetur et alia. Et ideo cum sicut supra habitum est, alia sit gratia cibi spiritualis, et alia gratia potus spiritualis, ad hoc quod perfectum sit spirituale nutrimentum, oportet quod utraque gratia ex vi sacramenti habeatur : et ideo habita una istarum formarum non est sufficientia, sed oportet ut habeatur et alia. Nec tamen propter hoc sunt duo sacramenta : quia ad unum referuntur, quod est res contenta in sacramento et sacramentum : et hoc est corpus Christi : et ad unum finem referuntur, qui est perfectio spiritualis nutrimenti. Et si quandoque dicuntur sacramenta, sicut dicit Gregorius : « Perficiant in nobis, Domine, tua sacramenta quod continent : » hoc est propter species diversas, et non propter diversas res quæ in sacramento continentur.
Hoc est ergo quod dicendum est de formis et speciebus istius sacramenti. Sicut enim dicit Ambrosius : « Verba hæc quæ dixit Salvator, procedunt a Verbo increato, et in hac virtute proferuntur ab ore sacerdotum. » Et ideo sicut Verbum increatum habet mutare creaturas : ita in verbo creato. Verbum increatum mutat, et transsubstantiat creaturas panis et vini in corpus et sanguinem Christi, Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Psal. ci, 27 : Mutabis eos, et mutabuntur, etc. [286]
Septimum est, quod hæc forma non operatur nisi circa id quod intendit sacerdos. Et ideo si multæ hostiæ sint in altari, et multæ ampullæ vinæ : tamen non transsubstantiantur nisi illæ circa quas intendit sacerdos. Et hujus causa est : quia sermo, ut dicit Hilarius, ad intentionem dicentis est referendus. Quia sermo intentioni, et non intentio sermoni deservit. Et aliter ridiculum et negligentia fieret, si tot hostiæ consecratæ viderentur, quotquot in Ecclesia vel in altari ex negligentia vel ex dolo aliquando remanerent. Nec enim Christus alium panem transsubstantiavit, nisi quem coram se habuit ordinatum ad discipulorum communionem. Matth. xxvi, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis. Et similiter quamvis forte plurimum vinum esset in mensa, tamen aliud non mutavit in sanguinem, quam quod in calice habuit et discipulis exhibuit : sicut ibidem legitur. Et ideo etiam nunc, extra intentionem sacerdotis existens nihil consecratur. Ad hoc enim sufficit porrigere intentionem, quod consecratur ad fidelium communionem. Et similiter in hac hostia, illum panem benedixit quem discipulis porrigere intendit, et quem turbis apponi præcepit236.
Octavum est, quod forma licet sit divisa in dictiones et syllabas, tamen indivisibiliter operatur. Et hoc ideo est, quia omnia referuntur ad rem quæ est una et indivisa. Et ideo licet res illa prout sub voce signatur, operatur in sacramento : tamen dividuntur operationes duarum formarum. Quia cum dicitur : Hoc est corpus meum, super panem, est totum sacramentum ibi corporis, antequam pronuntietur : Hic est sanguis meus : Una illarum formarum non exspectat aliam, sicut dixerunt antiqui : sed divisim quælibet operatur super corpus et super sanguinem. Isa. lv, 11 : Verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Luc. xxi, 33 : Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. Transirent autem, si sine effectu frustra pronuntiarentur.
Hæc ergo sunt quæ in sacramento Spiritus sanctus operatur. Sicut enim in utero Virginis carnem et sanguinem Spiritus sanctus est operatus : ita et in sacramento, Spiritus divinus operatur omne quod in sacramento est operandum. Et ideo dicit : « Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, » quia causa omnium quæ dixit, Spiritus Dei est, nec alius spiritus ista perficere posset.
« Et vita sunt. »
Vita autem est in his verbis, secundum quod a Spiritu operante procedunt, et non secundum quod carnaliter sunt intellecta. Sunt autem vita per effectum : quia vitam efficiunt per Spiritum operantem in sacramento. Vita autem ista est actus divini Spiritus : quia sicut hic dixit : Spiritus est qui vivificat : per effectum autem vitæ est istud sacramentum, ad fontem vitæ habens unionem, ad omnes rivos vitæ communionem, ad ipsam vitam amoris colligationem, ad auctorem vitæ veritatis compaginem, ad finem omnium vivorum acceptabilitatem, et in ipsa vita mirabilem delectationem. Et hi sunt sex effectus hujus sacramenti.
Fons autem vitæ Verbum Dei incarnatum est, a quo nobis fluit vera vita. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ, etc. Zachar. xiii, 1 : Erit fons patens domui David. Joan. iv, 14 : Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Huic autem fonti vitæ nos unit hoc sacramentum. Per sumptionem enim tam sacramentalem quam spiritualem ipse nobis unitur. Per incorporationem vero nos unimur sibi, sicut dicit Hilarius [287] in libro de Synodis237. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum. Et, ibidem, ℣. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Sic ergo hoc sacramentum est unionis.
Et habet, ut dicit Augustinus, mirabiles quasdam quatuor uniones. Est enim hæc oblatio una cum eo quod pro nobis offertur, una cum offerente, una cum eo cui offertur, et una cum his pro quibus offertur. Una quidem cum eo quod offertur : quia non jam multas hostias offerimus, sed unam in omnibus signatam. Isa. i, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Et, ibidem, ℣℣. 12 et 13 : Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de cætero expectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Sic ergo hæc hostia in omnibus aliis hostiis significata et intenta, fuit unica. Et ab ipsa acceptatur quæcumque Deo accepta est vel fuit. Et hoc, Malach. i, 10 et 11, significatum est, ubi dicitur de hostiis legis : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Et una est quæ in omni loco offertur. Hæc ergo est una, in omnibus oblationibus, accepta oblatio. Quidquid ergo offerimus, dummodo isti uniatur oblationi acceptum erit in oblatione ista.
Ne autem refutetur propter sacerdotem offerentem, est etiam una cum offerente : quia ipse est Sacerdos et Hostia, qui seipsum obtulit in ara crucis, et nobis tradidit ministerium oblationis. Nec respicit Pater ad manus nostras, sed ad manus primi offerentis et nobis ministerium imponentis. Psal. xxxix, 1 et 8 : Holocaustum et pro peccato non postulati : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc., hoc est, venio offerens meipsum, quia hæc est voluntas tua. Isa. lxxi, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Hujus Sacerdotis vicem agentes quando offerimus ipsam hostiam, ipse in nobis offert : sicut et, Daniel. vii, 13, significatur, ubi dicitur, quod in conspectu ejus, hoc est, antiqui dierum, obtulerunt eum. Omnis enim offerens, in sacerdotio Christi offert. Et ideo sicut seipsum Pater refutare non potest, ita nec hanc oblationem Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et ad hanc unitatem vocamur : ut ad Patrem reducamur, et Patri uniamur, et ad principium a quo exivimus recolligamur. Sic enim dicit, Matth. xii, 30 : Qui non congregat mecum, spargit. Sic, Psal. cv, 47 : Congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Hic est, sinus Abrahæ qui prima credendi via est, in quem omnes in Christum credentes reducti congregamur.
Hoc sacrificium habet etiam unionem cum his pro quibus offertur, hoc est, cum fidelibus : non tantum in unione naturæ, sed etiam in spiritus vivificantis societate. Ad Hebr. ii, 14 : Pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Et, ibidem, ℣. 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Nostra autem assumens, sua largitus est, in Spiritum sanctum nos socians. Quod significavit, Joan. xx, 22, quando de suo Spiritu insufflavit discipulis, et dixit : Accipite Spiritum sanctum. Tunc nos spiritu suo vivificavit, et nos omnes sibi in eodem Spiritu univit. Et sic de Spiritu suo donavit nobis. Quod signatum est, Numer. xi, 17, ubi dicitur ad Moysen : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris. [288]
Sic ergo et nos pro quibus hoc sacrificium offertur, acceptamur in ipso.
Et sic dicitur sacramentum unionis.
Est autem hoc sacramentum vocatum etiam communionis sacramentum : quia communicativum effectuum suorum : quia dat communionem Sanctorum. Sancti enim communicant sua omnia ex uno quod est Christi participatio. Unde, I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Et, ibidem, ℣. 17 : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Sicut enim unus panis qui materia est sacramenti istius, conficitur ex multis granis, sibi per omnia intima sua communicantibus mixtione, et unius in alterum subintratione : ita corpus Christi verum, ex multis guttis sanguinis nostræ naturæ in utero gloriosissimæ Virginis sumptis et sibi permixtis, est confectum. Et sic fideles multi, sicut multa grana per munditiam depurata, et per unum cor et per unam animam in affectu permixta, et Christo capiti sic communicantia, unum constituunt corpus Christi mystice, in suo vero corpore designatum. Ad Roman. xii, 4 : Sicut in uno corpore multa membra habemus : omnia autem membra non eumdem actum habent, etc. Et ideo hoc sacramentum facit nos communicantes omnia bona nostra et temporalia et spiritualia, et omnes nos nobis invicem cohærentes. Et ideo hoc sacramentum in græco vocatur sancta synaxis, hoc est, communio. Inde est quod in Symbolo Apostolorum dicitur : « Credo Sanctorum communionem. » Facit enim nos communicare omnia bona quæ sunt in omnibus rivis vitæ, in nos a capite Christo fluentibus. Et quod nullius bonum, est ita suum, quin omnis sanctus communicet in eodem. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium, etc. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In eo enim quem communiter participabant, omnia influebant. Et ideo etiam rivi bonorum a singulis participati, et in ipsis collecti, iterum ex ipsis in commune dividebantur. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Sic vidua oleo a Propheta accepto, in omnia vasa infudit, et omnia bona quæ mutuo acceperat replevit238. A tali communione segregatus est excommunicatus, nihil habens in corpore Jesu Christi, nec participans in alia bona ipsius : dicente Apostolo, I ad Corinth. xvi, 22 : Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. Unde etiam ille segregatus sic a corpore Christi, diabolo traditur puniendus. I ad Corinth. v, 4 et 5 : Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, etc.
Habet etiam hoc sacramentum ad ipsam vitam amoris colligationem : et ideo sacramentum amoris sive charitatis vocatur : quia indissolubili vinculo amoris astringit Christum nobis, et nos sibi, et nos nobis. Est enim, ut dicit Augustinus, amor vitta sive vinculum amantis, et amati : quæ vitta sive vinculum amantem transponit in amatum : et e converso amatum in amantem. Quia sicut amor transitivus est, ita etiam est retransitivus. Cum ergo hoc sacramentum Christum in intima nostra ponat, et nos in Spiritum Christi reponat, patet quod directe in nobis facit actum amoris : et ideo amoris sacramentum vocatur, movens Dominum Jesum Christum in nos, et nos in ipsum. Unde, Joan. xii, 1, cum hoc sacramentam in cœna Christus tradere vellet, præmisit : Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Quia finem omnis dilectionis et virtutem suæ charitatis ostendit, quando seipsum visceribus eorum infudit et immisit, nihil sui sibi reservans quod suis non infunderet. Iste enim est [289] vitulus saginatus quem in omni lætitia et dilectione suis in epulas exhibuit239. Psal. lxxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Ideo clamat sponsa in Canticis, v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Favus enim cum melle, est dulcedo deitatis cum puritate sanctissimæ humanitatis. Vinum jucunditatis, est jucunditas deitatis cum lacte dulcissimi sanguinis. Hoc etiam est et contentum vinum sub specie vini in sacramento : de quo, Cantic. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Dilectus enim est in gutture, per quod ad nos fluit spiritus vitæ maxime desiderabilis. Cum spiritu enim vitæ, per guttur fluit eloquium veritatis, et calor amoris : quæ nobis eum faciunt dilectum et potabilem, sicut vinum quod in jucunditate nobis infunditur. Et hoc labiis cordis (quæ sunt intellectus et affectus) ruminamus, et sibi incorporamur, et per amorem nostri obliviscentes, incorporati sibi, ad Spiritum cordis sui transimus. Sic ergo est amoris sacramentum.
Est autem faciens etiam ad auctorem vitæ et veritatis compaginem : propter quod etiam vocatur sacramentum veritatis. Quia ipsum est veritas omnium figurarum, quæ nostri quidem cum Christo significabant connexionem, sed non perfecerunt : quia sicut dicitur, ad Hebr. vii, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo quæ non connexit, sed connectendum significavit, non veritas sacramenti, sed umbra fuit. Hoc autem sacramentum quod omnia perficit, sacramentum veritatis est et vocatur. Omnia enim veritatis promissa habemus in ipso. In corpore quidem communionem, in sanguine expiationem, in anima pretium ad redemptionem, in Spiritu vivificationem, et omnium eorum quæ de spirituali vita in nobis deperdita sunt ad integram restitutionem, in deitate autem ipsius omnis gratiæ et virtutis perfectionem. Et in hoc probatur esse vere sacrans sacramentum, et non umbra veritatis.
Corpus enim in communionem est traditum, sicut dixit Dominus, Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite. Et infra, ℣. 27 : Bibite ex hoc omnes. Et ideo qui ex hoc non communicat sicut diximus, est excommunicatus. I ad Corinth. xi, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dividicans corpus Domini : sicut dicitur, Act. i, 14 : Quod omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, et in fractione panis. Fractio autem panis erat distributio communicativa corporis Domini. Hoc signatur etiam, II Regum, vi, 19, ubi David cum reduceret arcam, divisit populo collyridam panis unam, et ablaturam bubalæ carnis unam, et similam fixam oleo : de quibus omnes accipiebant. Collyrida panis signat corpus maceratum plagis. Et pars bubalæ carnis quæ ad lorum est, signat sub obedientia Patris exercitatum. Simila autem fixa oleo significat munditiam carnis oleo misericordiæ infusam. Et hæc omnia conveniunt corpori sacramentali cui communicant fideles. Et per hoc quod illi communicant, omnium bonorum suorum quæ in se vel in membris suis operatur, efficiuntur participes et in bonis ejus associati. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur.
Expiatio autem ablutiva datur in sanguine, quæ in omni sacrificio intendebatur : sicut dicitur, ad Hebræos, ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Psal. l, 9 : Asperges me hyssopo, et mundabor, etc. Hyssopus enim est sanguinem purificans. Et causam ponit pro effectu, hoc est, hyssopum pro sanguine purificato, in quo lavantur omnes qui purificantur. Apocal. vii, 14 : Laverunt [290] stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
Animam autem dedit in redemptionis pretium : sicut agnus immolabatur ad liberationem ab Angelo exterminatore 240. Joan. x, 15 : Animam meam pono pro ovibus meis.
Spiritus autem restituit ea quæ in vita spirituali per inediam consumpta sunt : sicut dicitur, Sapient. i, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Non enim repleret, si non deperdita restitueret : quia quod evacuavit inedia longissimi defectus, restituit cibus spirituosus. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto : ita quod etiam Judæus alumnos Christi ructare musti crapulam reputaret.
Deitas autem per hoc, quod in cibo est, et condimentum præstat, et omnem perficit virtutis operationem et roboris. Act. x, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Genes. xviii, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum. Psal. ciii, 15 : Panis cor hominis confirmat.
Hinc est quod in corpore communio, in sanguine expiatio, in anima pretium, in Spiritu restauratur deperditum, et in deitate virtutis operatio perficitur. Ideo in pane illo omne delectamentum spirituale esse perhibetur, Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis, etc. Et ideo sacramentum veritatis dicitur : quia quidquid in umbra alia sacramenta significabant, et maxime sacramentum agni paschalis, hoc istud sacramentum exhibuit in veritate.
Habet etiam hoc sacramentum ad finem omnium vivorum acceptibilitatem. Finis enim ad quem omnia viva reducuntur, omnis vitæ est principium a quo fluit omnis vita : et ad illud mare vivum et vivificans ordinamur per illud sacramentum : et hoc notatur, Joan. vi, 58, ubi dicit : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Ac si dicat : Vita indeficiens est Pater, quæ vita per generationem manat in me : et vita ex me refluit in eum qui me in hoc sacramento spiritualiter sumit : et sic ad primum ordinamur vitæ auctorem. Sic etiam intelligitur quod dicitur, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum. Qui non pascitur hoc vitæ tritico, ad auctorem mortis sociatur. Thren. ii, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Habet etiam in ipsa vita mirabilem gratiæ delectationem. Et ideo etiam Eucharistia, hoc est, bona gratia vocatur. Unde, Isa. lv, 2 : Comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Crassitudo enim omnis boni est Dominus Jesus Christus, qui totus in hoc sumitur sacramento. Unde, I Petri, ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, etc. Cui autem non est dulcis, illius infectum est os felle amaritudinis. Act. viii, 23 : In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. E contra dicitur de Jonatha filio columbæ, I Regum, xiv, 43 : Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Quia etiam cibus bonum spiritum generans ad litteram secundum naturam oculos illuminat.
Hæc ergo sunt quæ ad vitam operatur hoc sacramentum. Et ideo dicitur : « Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. »
- « Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. » [291]
Ecce discretio credentium, et non credentium.
Dicit ergo : « Sed sunt quidam ex vobis, » qui corpore estis mecum, « qui non credunt, » sed tantum per occasionem curiositatis. vel saturandi ventris sequuntur. Ad Hebr. iii, 12 : Videre, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo. Numer. xiv, 11 : Quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?
« Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.
- Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. »
Hæc sunt verba Evangelistæ, in quibus iterum oculo aquilæ, Christi deprehendit deitatem.
Dicit autem tria : discretionem et notitiam credentium, ad quos oculi beneplaciti Domini : et discretionem reprobandorum, ad quos est oculus simplicis visionis : et signum utriusque horum.
Dicit ergo : « Sciebat enim ab initio, » scilicet æternitatis, « Jesus, » ut Deus, « qui essent, » tempore suæ vocationis, « credentes, » et qui in fide permanentes. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Omnes enim in fide lucentes vocat ex nomine. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Psal. xxxvi, 18 : Novit Dominus dies immaculatorum. Joan. x, 14 : Ego cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
« Et quis esset traditurus eum, » sicut Judas, et omnes illi qui de familia sua esse videntur : et sua accipientes, quantum in se est, tradunt in potestatem inimicorum suorum. Hoc enim scit et scivit ab initio. Apocal. iii, 1 : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Sapient. i, 8 : Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
« Et dicebat : Propterea dixi vobis, etc. »
Ecce signum utriusque horum : quia etiam hoc dicto manifestabat ea quæ dixit supra eodem capitulo.
« Quia nemo potest, » hoc est, ex habitu gratiæ, potestatis facultatem habet, quamvis ab ipsa natura habeat facultatem, « venire ad me, » per fidei devotionem et sacramenti participationem, « nisi ei datum fuerit a Patre meo, » qui cum affectu paterno libenter omnibus dat qui recipere volunt. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ad Ephes. ii, 8 : Gratia enim estis salvati per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.
- « Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. »
Hic incipit pars illa quæ est de retrocessione malorum, et probatione bonorum.
Habet autem tres paragraphos : in quorum primo agitur de retrocessione malorum : in secundo, de probatione bonorum : in tertio, de commonitione reproborum occultorum, et sub simulatione cum Domino existentium.
Dicit ergo : « Ex hoc multi, » Matth. xx, 16 : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus.
« Discipulorum ejus, » in doctrina ejus non perfectorum, « abierunt retro. » Luc. ix, 62 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Genes. xix, 26, [292] uxor Lot respiciens retro, versa est in statuam salis.
« Et jam cum illo, » credentes vel per pœnitentiam redeuntes, « non ambulabant. » Isa. I, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Jerem. II, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.
- « Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?
69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes.
70 Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei.
71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est.
72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. »
Ecce probatio bonorum.
Et dicit duo : quæstionem probationis, et responsionem dignissimæ acceptionis.
Dicit ergo : « Numquid et vos, » quos specialiter elegi. Joan. XV, 16 : Ego elegi vos, et posui vos, etc.
« Vultis abire » quia a me recedere, in devium est abire. Cantic. I, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, hoc est, recede a me, sequere animales homines in nullo a pecudibus differentes.
« Respondit ergo ei Simon Petrus, etc. »
Petrus qui et obediens fuit et firmus sicut petra, pro se et pro omnibus aliis respondet, dicens : « Domine, » in cujus ditione cuncta sunt posita, « ad quem ibimus ? » quia non est dux veritatis nisi tu. Unde Augustinus : « Si nos repellis a te, da nobis alterum te, quem sequamur. » Psal. LXXIX, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos.
« Verba vitæ æternæ habes, » hoc est, docentia vitam æternam et ducentia ad ipsam. Et ideo intellexit in potestate Spiritus verba Christi, et non in infirmitate carnis. Eccli. IV, 12 et 13 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ : et qui illam diligit, diligit vitam. Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.
« Et nos credidimus, »
Quia, ad Roman. X, 10 : Corde creditur ad justitiam.
« Et cognovimus, » per virtutem signorum tuorum, et vocem Patris quam audivimus, « quia tu es Christus, » unctus unctione deitatis, « Filius Dei » Patris per naturam. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Cum autem hæc confessio magna fuerit, quærit Chrysostomus, Quare non laudatur et remuneratur sicut illa quam refert Matthæus, XVI, 16 : Tu es Christus Filius Dei vivi. Et respondet, quod hujus causa est, quia quando Petrus hoc dixit quod hic dicitur, Judas erat juxta eum stans ex adverso : et quia illum Petrus non segregaverat, ideo confessio ejus non laudatur. Sed hoc nihil esse videtur : quia etiam, Matth. XVI, 16, quando Petrus confitebatur, etiam Judas fuit adhuc cum duodecim. Et ideo dicendum quod alia fuit radix hujus confessionis, et alia illius quam fecit Matthæus. Quia istius radix fuit mixta indignatione contra recedentes : illius autem radix fuit sola revelatio Patris, et non amor aliquis carnalis. Indignatio autem ista Petri permixta fuit amore carnali quem habuit ad Christum : [293] sicut etiam, Matth. xvi, 22 et 23, dixit : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Et ideo redargutus fuit a Christo dicente : Vade post me, satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt. Aliter autem dicit Petro : Vade post me, et aliter discipulis abeuntibus. Petrus enim invitatur ad consequendum consilium Dei, et non præeundum. De discipulis autem dicitur, quod abierunt retro per recessum a Domino.
« Respondit eis Jesus. »
Ecce dolosi commonitio.
« Nonne ego vos duodecim elegi? » Luc. vi, 13 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit241. Elegit autem secundum præsentem justitiam, informans electionem nostram, qua non nisi præsentia in hominibus considerare possumus. Et ideo non erravit in electione.
« Et ex vobis unus diabolus est, » hoc est, deorsum fluens. Non enim dicit diabolum propter naturam, sed propter casus similitudinem. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Iscariotæ.
« Dicebat autem Judam, »
Filium « Simonis, » qui cognominabatur « Iscariotes, » hoc est, memoria mortis : quia mortem Domini avaritia sua perficiendam continuo meditabatur.
« Hic enim erat traditurus eum, » et jam traditionem cogitabat, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et infra, ℣. 10 : Hic enim et animam suam venalem habet, etc.
« Cum esset unus ex duodecim, » et ideo debuisset fidelis esse Domino, qui eum ad apicem Apostolicæ dignitatis elegerat. Isa. i, 2 : Filios enutrivi, et exaltavi : ipsi autem spreverunt me.
Caput VII
Ad Scenopegie festum quasi in occulto ascendens convincit de ipsius docirina Judæos, quod ipsum injuste calumniarentur de curato homine sabbato : sitientes ad se vocat : et de ipso turba varie loquitur : ministri qui ad eum apprehendendum missi erant, audito ejus prædicatione collaudant ipsum : sed et Nicodemus ipsum defendens, male audit a pontificibus et pharisæis.
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia242.
Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis.
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta te ipsum mundo.
Neque enim fratres ejus credebant in eum. [294]
Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.
Vos ascendite ad diem festum hunc : ego autem non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est.
Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto.
Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille?
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judæorum.
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit : qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Nonne Moyses dedit vobis legem243? et nemo ex vobis facit legem.
Quid me quæritis interficere244? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere?
Respondit Jesus, et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini.
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem245 : (non quia ex Moyse est, sed ex patribus246), et in sabbato circumciditis hominem.
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate247.
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est quem quærunt interficere?
Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit.
Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. [295]
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus, cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros, ut apprehenderent eum.
Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit.
Quæretis me, et non invenietis248 : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
Dixerunt ergo Judæi ad semetippos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
Quis est hic sermo quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire?
In novissimo autem die magno festivitatis249, stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura250, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus?
Nonne Scriptura dicit251 : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super eum manus.
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum?
Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis?
Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte252, qui unus erat ex ipsis.
Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat253?
Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
In Caput VII Joannis — Enarratio
- « [296] Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam. »
Hic incipit pars illa quæ est de Verbo incarnato secundum quod est illuminativum per eruditionem.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ponitur illuminatoris manifestatio : in secunda, illuminatio per doctrinam, et hæc incipit in capitulo sequenti : et in tertia, illuminatio per exemplum, et hæc incipit in capitulo decimo.
Prima autem harum partium, quæ est de illuminatoris manifestatione dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de illuminatoris manifestatione : in secunda, ponit Jesu Christi omnium illuminatoris manifestationem, ibi, ℣. 19 : « Nonne Moyses, etc. »
Adhuc autem, prior harum dividitur in tres partes : in quarum prima dicitur, quare ad primum diem solemnitatis ascendere noluit : secundo, quod de hoc apud Judæos quæstio et murmur fuit : tertio, qualiter ad medium diem solemnitatis ascendit.
In prima harum quatuor sunt paragraphi, in quorum primo Dominus a fratribus ad ascendendum invitatur : in secundo, rationes hujus invitationis assignantur : in tertio, rationes illæ per sapientiam eliduntur : in quarto ostenditur, qualiter fratribus ascendentibus Jesus primo mansit, et postea occulte ascendit.
Dicit ergo in primo quatuor, scilicet, quod ambulabat in Galilæam, et quare non in Judæam, et quando hæc facta sunt, et qualiter ut ambularet in Judæam est invitatus.
Dicit ergo :
« Post hæc autem, etc. »
« Post hæc, » ut dicit Chrysostomus, post quinque menses : quia refectio turbæ facta est circa festum Paschæ quod erat in Aprili. Istud autem factum est in Septembri. Et transit Evangelista ea quæ facta sunt illis quinque mensibus : quia ab aliis Evangelistis sufficienter eadem posita esse videbat. Sicut enim dicit Chrysostomus : « Facile transibat ea quæ ad miracula pertinebant diligenter ea ponens quæ pertinebant ad humanitatem et humilitatem : ut eum Deum et verum hominem esse persuaderet, et nobis in exemplum ea quæ humilitatis sunt proponeret. » Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.
« Post hæc autem ambulabat Jesus, » auctor salutis, ubique omnibus salutem ingerens. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.
« In Galilæam, » quia facilius credebant : quia prophetia hoc prædicebat : quia inde plures discipulos vocaverat : quia hoc nominis interpretatio præfigurbat. Galilæi enim simplices hoc facilius credebant. Et ad hoc inducit Hieronymus Glossam, quam Isaias dicit de Christo, Isa. xlii, 2 : Non audietur vox ejus foris : neque enim extra Galilæam gentibus evangelizabat. Quod si legimus Matthæum, xv, 21, scimus Jesum fuisse tunc temporis in terminis sive in finibus Tyri et Sidonis, sive in confinio Cæsareæ Philippi, quæ nunc vocatur Panneas : sciendum tamen non esse scriptum quod ipsas ingressus sit civitates. Illis autem prædicavit : quia facilius aliis recipiebant eum, propter plurimas virtutes quas ibi fecerat. Prophetia etiam hoc dicebat quia, Isa. ix, 2, dicitur : Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Plures etiam inde discipulos vocavit : quia Petrum, et Andream, et Philippum, Nathanael, Jacobum, et Joannem, quos [297] secus mare Galilææ vocavit, et Jacobum minorem, Simonem et Judam, et Joseph justum, et plures alios : sicut dicitur supra, i, 41, et Matth. iv, 18 et seq. Nominis etiam hæc interpretatio præfigurabat : quia Galilæa transmigratio interpretatur : et ipso nomine prætendebatur, quod a veteribus ad nova erat transmigrandum. Levit. xxv, 22 : Donec nova nascantur, edetis vetera. Et ibidem, xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Hæc ergo est causa quare in Galilæam libenter ambulabat.
« Non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. »
Ecce causa quare Judæam declinabat. Dicit ergo : « Non enim volebat in Judæam ambulare, » ubi Scribarum et Pharisæorum in malo pertinacem voluntatem habentium erat multitudo : « quia quærebant eum, » pertinaci voluntate, « Judæi interficere. » Genes. xlix, 7 : Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura ! In hoc autem nobis dat exemplum, ut consilio humano fugiamus, et declinemus pericula : quando quærimur ad mortem sine periculo gregis nobis commissi. Matth. x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Exod. ii, 15 : Quærebat Pharao occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian.
« Erat autem in proximo, etc. »
Ecce temporis determinatio. « Erat autem in proximo, » hoc est, in propinquo tempore, « dies festus Judæorum, » hoc est, ipsa solemnitas quæ septem diebus celebrabatur : qui dies dicitur « Scenopegia, » a σκηνή quod est umbra, et πῆγνομι quod est figere, quasi fixio tabernaculorum : quia memoria celebrabatur quando in tabernaculis per quadraginta annos in deserto habitabant. Levit. xxiii, 41 et seq : Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus : ... ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Ægypti. In tempore autem quod determinat, notatur ascendendi in Jerusalem opportunitas, ut ad aliquid pactum reformaret. Hæc autem festivitas, una fuit de tribus, in quibus omne masculinum in conspectu Domini apparere oportebat. Psal. cxxi, 3 : Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio, etc.
« Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis. »
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Neque enim fratres ejus credebant in eum. »
Hic tangitur invitatio ad ascendendum ad diem festum.
Dicit ergo : « Dixerunt autem ad eum, » hoc est, ad Christum, « fratres ejus. » Fratres dicuntur et uterini, ex eodem patre et eodem utero divisi : et non uterini, scilicet consanguinei : sicut fratres Domini dicuntur Jacobus minor, et Simon Cananæus, et Judas, et Joseph justus : quia consobrini fuerunt. Ad Galat. 1, 19 : Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum, fratrem Domini. Matth. xiii, 55 : Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas. Tales ergo, non isti qui consanguinei Domini fuerunt, quia non est probabile quod isti fuerunt : sed quidam alii Beatæ Virginis consanguinei, qui fidem in eum non habebant : [298] de quibus dicitur in Psalmo xxxvn, 12 : Amici mei, et proximi, etc. Jerem. ix, 4 : In omni fratre suo non habeat fiduciam. Genes. xxxvii, 4 : Oderant eum, scilicet fratres ejus, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
« Transi hinc, » de Galilæa, « et vade in Judæam, » ubi sunt solemniores homines, coram quibus majorem gloriam habebis. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et ibi magnum nomen habebis. Non enim intellexerunt illi quod dicit Apostolus, I ad Corinth. i, 23 : Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
« Ut et discipuli tui, etc. »
Ponunt rationes persuasionis eorum quæ dicunt discipuli ejus. In proximo enim festo Paschæ, quod fuerat ante illud festum, recesserant aliqui discipuli a Domino. Et hoc quædam minoratio honoris ejus videbatur : et ideo provocabant ut illum honorem vellet recuperare. Et hoc est quod dicunt : « Ut et discipuli tui, » qui a te recesserunt, « videant opera tua, » quæ mundo communiter non sunt cognita : quia si discipuli tui vera opera tua quæ de te dicuntur viderent, non recederent. Videant ergo discipuli tui opera tua « quæ » tu, ut dicis, « facis. » Isa. xxvi, 11 : Videant, et confundantur zelantes populi : et ignis hostes tuos devoret !
Adjungunt autem ulterius rationem communis manifestationis, dicentes :
« Nemo quippe in occulto, etc. »
« Nemo, » qui gloriam humanam vel laudis aliquid appetat, « in occulto aliquid facit, » quia, sicut dicit Aristoteles : « Propter gloriam fit, quod nullo consciente, non festinaret in esse. » Et bene dicunt « nemo, » hoc est, nullus factus ab humo et humum sapiens, « et quærit ipse, » studendo toto nisu « in palam esse. » Matth. vi, 5, de hypocritis, qui opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Videtur autem quod etiam servi Dei hoc faciunt. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera, etc. Sed ad hæc respondet Gregorius, quod servi Dei sic opus habent in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Hypocritæ autem laudem considerantes, intentionem habent in manifesto et laudem, et opus in occulto : quia in abscondito cordis sunt mali. Et ideo secus est de servis Dei, et istis.
« Si hæc facis, etc. »
Hoc sub dubitatione proferunt, quia fuerunt partem habentes cum illis, qui dicunt, Matth. xii, 24 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, eicit dæmonia254. Ita quod miracula ipsius magicis artibus attribuebant.
« Manifesta te ipsum mundo. » Ac si dicant : Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque255 ? Putabant enim quod laus et favor mundi, omnis esset fructus virtutum et miraculorum suorum. Quod quidem penitus falsum est. Ad Galat. i, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. lxx, 6 : Qui hominibus placent, confusi sunt : quoniam Deus sprevit eos. Sicut enim dicitur, I Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. Et huic mundo non placet nisi vanum et malum.
« Neque enim fratres ejus credebant in eum. »
Ratio est quam inducit Evangelista, ut sciatur quod bona intentione hoc cognati Domini dicebant : quia neque fratres ejus « credebant in eum. » Joan. i, 11 : In propria venit, etc. Unde dicit, Matth. [299] x, 35 et 36 : Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis, domestici ejus. Luc. xii, 52 : Tres in duos, et duo in tres dividentur.
Quidam dicunt quod hi fratres fuerunt Jacobus minor, et Jacobus Cananæus, et Judas Thaddæus, et Joseph, qui dicitur Barsabas, quod est justus. Sed hoc non est probabile. Sed fuerunt alii Beatæ Virginis consanguinei, et cognati Christi, qui facta sua multa viderant, et tamen ad fidem non fuerunt ædificati. Fratres enim dicuntur utero, sanguine, genere, professione. Sicut filii Zebedei, Matth. xx, 20 : Accessit ad eum mater filiorum Zebedæi, cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Et sicut Andreas, et Petrus dicuntur fratres256. Sanguine autem, sicut cognati dicuntur fratres, I ad Corinth. ix, 5 : Fratres Domini, et Cephas. Genere autem sicut omnes Judæi, Psal. xxi, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Professione autem, sicut illi qui eamdem profitentur religionem, Joan. xx, 17 : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum.
Adhuc autem, Quidam dicunt quod hoc fratres ejus dixerunt intentione vanæ laudis : quia per facta Domini volebant magnificari. Quod licet quædam Glossa dicere videatur, dicens quod humanam gloriam quærunt, et ideo non credunt in eum : tamen puto quod mala intentione dixerunt, et quod ex invidia, irridentes eum : quia factis ejus non crediderunt. Et quod Glossa dicit, intelligendum puto quantum ad extrinsecus rationem. Ac si dicant : Si vera sunt quæ facis, non facias in occulto : sed in palam coram sapientibus, qui dijudicare sciant an a Deo facta sint, an in Beelzebub hoc facias. Et iste sensus videtur juvari per hoc quod dicunt : « Si hoc facis, etc. » Et intendebant, ut caperetur ut deceptor, et occideretur.
- « Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. »
Hic per responsiones sapientiæ, phantasticæ rationes eliduntur.
Dicuntur autem hic tria. Primo enim ponitur ratio a congruitate temporis : secundo autem, a dispositione operis : tertio, a disparitate intentionis in ascendendo ad festum solemne.
Dicit ergo : « Tempus meum, » congruitatis ad patiendum. Hoc enim tempus suum erat, et non tempus fatale, ut generatici dixerunt : quia facta Christi fato non subjacebant. Tempus autem Christi, tempus est impletionis prophetiæ et sacramentorum, quæ ante Passionem impleri debebant. Unde, Luc. xxii, 37 : Etenim ea quæ sunt de me, finem habent. Et hac congruitate temporis, dicit : « Tempus meum nondum advenit. » Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa. Ad Galat. iv, 2 : Sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a Patre.
« Tempus autem vestrum, » negotiis vestris opportunum : quia ea quæ omnibus horis mundus exhibet quæritis, sicut divitias, delicias, et honores : et ideo tempus vestrum « est semper paratum. » Sapient. ii, 7 : Non prætereat nos flos temporis. Job, xv, 20 : Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Et ideo sicut vos tempori parati estis, ita tempus vobis paratum est.
- « Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt. »
Secunda ratio quæ sumitur a disposi[300]tione operis dissimilis ad mundum ex parte Christi et fratrum suorum.
Dicit ergo : « Non potest mundus, » hoc est, mundani qui affectum habent mundanum, « odisse vos, » quia similium in voluntate et voto et opere non est odium, sed amor et amicitia. Unde de bonis dicitur, Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Proverb. xv, 12 : Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
« Me autem odit, » propter dissimilitudinem quæ est in voluntate, voto, et opere. Dicitur enim, I Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. Et ille mundus odit justum. Joan. xv, 19 : Quia de mundo non estis,... propterea odit vos mundus. Proverb. xxix, 10 : Viri sanguinum oderunt simplicem. Joan. xv, 18 : Si mundus vos odit, etc.
Et reddit causam : « Quia ego testimonium perhibeo. » Isa. lv, 4 : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem Gentibus.
« De illo » mundo, « quod opera ejus mala sunt, » scilicet omni bono virtutis privata. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Causa ergo persecutionis fuit veritas quam prædicavit. Veritas enim odium parit in his qui ex patre diabolo sunt : qui sicut dicitur, Joan. viii, 44 : In veritate non stetit,... quia mendax est, et pater ejus.
- « Vos ascendite ad diem festum hunc: ego enim non ascendam ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est. »
Tertia ratio sumpta a disparitate intentionis in ascendendo ad diem festum.
Dicit ergo : « Vos, » sicut mundani, qui festa gaudiorum mundanorum quæritis, « ascendite ad diem festum hunc, » in quo videri et videre quæritis in vanitate et concupiscentia. Isa. i, 14 : Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et attende quod dicit : « Ad diem festum hunc: » quia solemnitas illa duravit septem diebus. Et quando dicit : « Ascendite ad diem festum hunc, » intelligit de primo die solemnitatis : quia illa dies fuit solemnior, et ad illam diem plures convenerunt, et soluta illa die plures redierunt ad propria : et isti non propter solemnitatem, sed propter vanitatem quæ fiebat in solemnitate ascenderunt, ut in concupiscentia viderent et viderentur. Malach. ii, 3 : Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitalum vestrarum.
« Ego enim non ascendam: »
Quia nolo esse in cœtu vestro. Isa. i, 13 : Iniqui sunt cœtus vestri. Genes. xlix, 6 : In cœtu illorum non sit gloria mea.
« Ad diem festum istum, » scilicet diem primum festivitatis. Et sic cessat objectio. Quidam autem dicunt esse splendendum : Non ascendam sicut vos, sed in occulto. Vel, Non ascendam ad hoc, ad quod vos ascenditis : quia vos ad vanitatem, ego ad ædificationem. Sed prima lectura vera est et secundum litteram. Non enim volebat aliquid participationis habere cum illis. Tob. iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me, etc.
Et reddit causam : « Quia tempus meum, » hoc est, Passioni opportunum, « nondum impletum est. » Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. II ad Corinth. vi, 2 et 3 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis : nemini dantes ullam offensionem, etc.
« Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. »
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, [301] non manifeste, sed quasi in occulto. »
Hic tangitur qualiter fratribus manentibus Jesus occulte ascendit.
Dicit ergo : « Hæc cum dixisset, » elidens malitiam et vanitatem consanguineorum. Job, xiii, 3 et 4 : Ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
« Ipse mansit in Galilæa, » in qua fuit annuntiatus, educatus, in qua multas fecit virtutes, et a qua plures vocavit discipulos. Psal. lxxxviii, 13 : Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : tuum brachium cum potentia. Thabor autem est in Galilæa, in quo monte faciem luminis assumpsit Dominus : quia ibi illuminationes regni cœlestis ostendit, et ideo veniens lumen interpretatur.
« Ut autem ascenderunt fratres ejus, etc. »
Ad Roman. ix, 3 et seq.: Qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitæ : ... quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem. Et tamen in eum non crediderunt : et ideo cum eis ascendere noluit. Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit... fratribus suis : Ignoro vos... Hic custodierunt eloquium tuum. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. xii, 1 : Egrederere de terra tua, et de cognatione tua : ... et veni in terram quam monstravero tibi.
« Tunc et ipse ascendit ad diem festum: » non primum, sed alium, hoc est, ad quartum. Unde, Joan. vii, 14 : Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum. Et ideo verificatur quod dicit supra, ℣. 8 : Ego non ascendo ad diem festum istum. »
« Non manifeste, » hoc est, cum multitudine contribulium suorum secundum quod mos fuit ascendere, « sed quasi in occulto, » ut nobis daret formam publicum declinandi, nisi esset propter doctrinæ publicæ ædificationem. Osee, iv, 17 et 18 : Dimittite eum, separatum est enim convivium eorum. Psal. xxv, 4 : Non sedi cum concilio vanitatis, etc.
- « Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille?
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judæorum. »
Hic ostendit qualiter in primo die solemnitatis de absentia Christi quæstio, et murmuratio fuit apud Judæos.
Quatuor autem hic dicit, scilicet, quod de eo fuit quæstio, quod de absentia ejus murmuratio, quod in murmurantibus dissensio, quod sentientium de Christo bonum fuit occultum propter murmur Judæorum.
Dicit ergo : « Judæi ergo, » communiter, « quærebant eum, » quidam mala intentione, et quidam bona, quidam etiam vana curiositate : « in die festo. » Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Et illi quærebant propter ventrem. Isa. lviii, 2 : Me de die in diem quærunt, etc. Et hi quærebant quantum ad extrinsecus rationem. Joan. vii, 20 : Quid me quæritis interficere? Et ibidem, viii, 40 : Nunc quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum. Et illi quærebant ex malitia. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : ... quæram quem diligit anima mea.
Et alii quærebant pia intentione, « et dicebant : Ubi est ille? » Mali non nominabant eum : quia grave fuit eis nomen suum. Boni autem non audebant nominare eum. Vani autem de nomine suo non curabant. Sapient. ii, 13 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Isa. [302] xxx, 11 : Cesset a facie nostra sanctus Israel. Unde, Act. v, 28, dicitur : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto. Et ideo non nominato Jesu dicunt : « Ubi est ille ? »
« Et murmur multum erat de eo in turba, »
Quia aperte de illo loqui non audebant, vel nolebant. Psal. xxxvii, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Item, Psal. xxxviii, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Ezechiel. iii, 26 : Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, etc., quia domus exasperans est.
« Quidam enim dicebant, » scilicet qui pia intentione quærebant eum : « Quia bonus est. » Sapient. i, 1 et 2 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : quoniam invenitur ab his qui non tentant illum.
« Alii autem dicebant : Non, » scilicet qui mala intentione quærebant eum. Et illi dicebant : Quia non est bonus. Sicut ad David dixit Semei, II Regum, xvi, 7 : Egrederere, egredere, vir sanguinum et vir Belial.
« Sed seducit turbas, » dementans eas per falsa miracula. Matth. xxvii, 6 : Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. Et videtur Augustinus dicere, quia seductor dupliciter dicitur. Seductor enim est seorsum ductor. Et ita quando seorsum ducit a veritate, tunc malus est seductor : quando autem a falsitate ad veritatem ducit, tunc bonus seductor est. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. Tamen proprie seductor sonat in malum, pro eo quod a veritate abducit.
« Nemo tamen palam loquebatur de illo. »
Ezechiel. iii, 26 : Eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
« Propter metum Judæorum. » Causa redditur, Joan. ix, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Et hoc ipsum Christus promisit suis, Matth. v, 11 : Beati estis cum maledixerint vobis, etc.
14 > « Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? »
Hic incipit ostendere, quare illuminator mundi ad locum ascendit manifestationis.
Et dicit tria : ascensionem illuminatoris, admirationem turbæ audientis, et rationem divinæ sapientiæ docentis.
Dicit ergo : « Jam autem die festo, » hoc est, solemnitatem septem dierum, « mediante, » quod fuit quarta die : quando etiam Deus ab initio mundi coruscare fecit lumen in cœlis : in signum quod quarto die festi (quod significabat peregrinationem mundi hujus) illuminare debebat de cœlis eos qui sedebant in tenebris et in umbra mortis. Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
« Ascendit Jesus in templum, » publice, « et docebat. » Matth. xxvi, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo. Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
« Et mirabuntur Judæi, dicentes. »
Matth. vii, 28 et 29 : Admirabantur turbæ super doctrina ejus : erat enim docens sicut potestatem habens, et non sicut [303] Scribæ eorum et Pharisæi. Luc. ii, 47 : Stupebant omnes super prudentia et responsis ejus.
« Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit. » Viderunt enim, sicut dicit Chrysostomus, eum scholas non frequentasse, et tamen de Lege et Prophetis docere, et disserere, et omnes disputando vincere. Et ideo patet quod liber falsus est qui de Infantia Salvatoris, et Evangelio Nazaræorum intitulatur : ubi dicitur qualiter ad scholas positus Dominus, magistrum de virtute et ordine litterarum convicit. Quia tunc turbæ et Judæi non fuissent admirati. Unde sibi competit istud quod dicitur, Proverb. xxx, 3 : Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, etc. Psal. lxx, 15 : et 16 : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini, etc.
- « Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit : qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. »
Ratio est divinæ sapientiæ.
Dicit autem tria : in quorum primo ostendit auctoritatem suæ doctrinæ esse a Patre : in secundo, dat signum hoc cognoscendi : in tertio, veritatem intentioni dat in omnibus suis.
Dicit ergo : « Mea doctrina non est mea. » Ac si dicat : Vos miramini de doctrina : sed nolite mirari, quia doctrina, quæ mea est possessive et informative, non est mea per primam auctoritatem : sed in quantum Dei Filius, habeo subauctoritatem in illa : in quantum autem homo, donum habeo eam a Deo Patre. Et removetur objectio, qua quidam objiciunt, quod ista locutione idem affirmatur, et negatur de eodem. Quia hoc solvit diversa constructio quæ notatur in pronomine. Joan. xvii, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Tua enim per auctoritatem, mea sunt per possessionem et subauctoritatem. Joan. iii, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur. Matth. xi, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
« Sed ejus qui misit me, » scilicet Patris, qui primus est in auctoritate. Joan. i, 18 : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. In secreto enim coessentialitatis Patris, Filius per generationem doctrinam hanc accepit.
« Si quis voluerit voluntatem ejus facere etc. »
Ecce signum per quod a Deo Patre doctrina ejus accipitur, et cognoscitur. Patris enim doctrina est in hoc, quod docet voluntatem ejus facere, et voluntati ejus conformari, et sanctificationem ejus accipere. Ad Hebr. xii, 10 : Hic autem, scilicet Pater cœlestis, erudit ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Ad Hebr. x, 36 : Voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Sic ergo, cum doctrina ordinat ad habendas Dei promissiones, si quis voluntatem Dei facere voluerit, « cognoscet ex doctrina » ipsa, « utrum ex Deo sit. » Hæc enim doctrina est ex Deo : quia ad Deum ducit, et ad promissiones divinas. Ad Ephes. i, 17 et 18 : Ut Deus... det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione ejus : illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis.
« An ego a meipso loquar, » per separatam a Deo scientiam, sicut quidam di[304]cunt ex vobis. Joan. iii, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. Joan. xvi, 13 : Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur. Ibidem, v, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
« Qui a semetipso loquitur, »
Cujus locutionis ipse per privatam intentionem est inventor, « propriam gloriam quærit, » quia in propriis inventis gloriari intendit. Joan. viii, 50 : Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. I ad Timoth. i, 17 : Soli Deo honor et gloria.
« Qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum, » sicut ego facio, qui omnia Patri attribuo. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo.
« Hic verax est, » quia adæquat intentionem ad rem : quia soli Deo debetur gloria. II ad Corinth. i, 19 : Non fuit in illo, scilicet in Jesu, Est et Non : sed Est in illo fuit. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.
« Et injustitia in illo non est. » I Petri, ii, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus. Ad Titum, i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, etc. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum.
- « Nonne Moyses dedit vobis legem ? et nemo ex vobis facit legem.
20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? »
Hic incipit ponere Jesu Christi omnium illuminatoris manifestationem. Procedit autem sicut sol, qui primo purgat tenebras, et purgatis tenebris se clare manifestat, et in claritate illa reliquias nubium remanentes dispergit et consumit.
Et ideo ista pars capituli in tres dividitur : in quarum prima falsas de se opiniones Christus elidit, quæ ut tenebræ quædam intellectum veritatis impediunt : in secunda, se sicut solem clarissimum omnibus ostendit, ibi, ℣. 37 : « In novissimo autem die magno, etc. » In tertia autem, dissensiones de se loquentium, et vacillationes cordium ut nubes quasdam abstrahit, ibi, ℣. 40 : « Ex illa ergo turba, cum audissent, etc. »
Prima harum partium dividitur in tres : in quarum prima excludit malam opinionem circa Christi originem. In secunda, respondet his qui non erant inimici infensi, ibi, ℣. 25 : « Dicebant autem quidam ex Jerosolymis. » In tertia evacuatur Pharisæorum malitiam, ibi, ℣. 32 : « Audierunt Pharisæi turbam, etc. »
Harum partium prima habet tres paragraphos : in quorum primo ut Deus manifestat Judæorum de se jam intentionem malam habitam : in secundo, probat se non esse legis transgressorem, sed impletorem : in tertio, inducit iudicii eorum quod de ipso habebant perversitatem ad rectitudinem.
In primo horum facit duo, scilicet, redarguit intentionem, et patienter sustinet contumeliæ illationem.
Primum horum habet tria, scilicet, legis receptionem, receptæ legis transgressionem, et pertinacis malitiæ intentionem.
Dicit ergo : « Nonne Moyses, etc. » Quasi diceret : Me de justitia redarguitis, cum non sit in me iniquitas, sed in vobis : quia, « nonne Moyses, » tantus legislator, « dedit vobis legem ? » Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones, scilicet æternas. Hanc autem legem recepistis. Exod. xx, 19, et xxiv, 7 : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. [305]
II Machab. vii, 30 : Obedio... præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
« Et » tamen « nemo ex vobis, » qui in legis observantia gloriamini. Ad Roman. ii, 23 : Qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. Non ergo simpliciter dicit, nemo, sed, nemo ex vobis, hoc est, vestris similibus qui carnaliter legem intelligitis, et traditiones vestras mandatis Domini anteponitis.
« Facit legem. » Act. vii, 53 : Qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Aliter etiam propter mandatorum gravitatem et multitudinem, vix erat qui posset legem servare. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Et, III Regum, viii, 46, dicit Salomon : Non est homo qui non peccet. Sed hoc modo Christus non loquitur : eo quod hic intendit transgressores ostendere, qui eum de legis transgressionem judicabant.
« Quid me quæritis interficere ? »
Hoc est, cur persequimini me ad mortem pertinaci et mala intentione, et contra legem quæritis interficere me, cum in lege scriptum sit : Non occides257? Daniel. xiii, 53 : Innocentem et justum non interficies. In hoc enim patet malitia vestra : qui in lege gloriamini, et quasi per zelum legis me transgressorem iudicatis. Si enim ex zelo legis ut fingitis, hoc faceretis, me interficere non quæreretis. III Regum, xix, 14 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam.
« Respondit turba, et dixit, etc. »
Ecce qualiter patiens est ad contumeliam pro veritate illatam.
« Dæmonium habes. » Quasi dicant : Dæmonium te incitat quod nos ut transgressores legis redarguis, cum nos specialiter simus legis æmulatores, cum simus Principes sacerdotum, et Pharisæi ex legis religione : quia pro illis loquitur turba. Joan. viii, 48 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? Matth. xii, 27, et Luc. xi, 15 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, eicit dæmonia. Turba ergo male dixit : quia dicitur, I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in prævaricatione hac prima. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
« Quis te quærit interficere ? »
Quasi dicerent : Nullus. Et sicut parum infra, ℣. 25, sibi contradicunt, dicentes : Nonne hic est quem quærunt Judæi interficere? Isti autem sicut fraudulenti se coram eo sicut coram homine abscondere putabant. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.
- « Respondit Jesus, et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini.
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. »
Hic ostendit se non esse legis transgressorem, sed impletorem.
Et arguit a minori sic : Minus videtur quod opus, quod est signum salutis, pos[306]sit fieri in sabbato, ita quod lex non solvatur, quam opus totum hominem salvans et curans : et illud fit sine legis solutione : ergo et istud. Et attende quod ad hæc reducitur hoc quod supra, capite quinto, factum est, de sanatione paralytici : quod Judæi calumniabantur factum esse contra legem in die sabbati. Luc. XIII, 14 : Archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
« Unum opus feci, » hoc est, perfectum et unicum, quod nemo alius facere prævalet. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Joel. i, 2 et 3 : Si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum, super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. Eccli. XLIII, 27 : Illic præclara opera, et mirabilia. Hoc autem non de sanatione paralytici tantum intelligitur, sed de omnibus operibus Christi. Quia omnia fecit sicut potestatem habens, et non sicut minister, clave et gratia et potestate aliena indigens.
Et ideo sequitur : « Et omnes miramini, » non propter factum tantum, sed propter modum faciendi ? Isa. LXVI, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Job, IX, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia quorum non est numerus.
« Propterea Moyses, etc. »
Ac si diceret : Non intelligitis quod Moyses, « propterea, » hoc est, hac de causa, « dedit vobis circumcisionem, » ut opus hoc perfectum ex illo intelligeretur, quia circumcisio signaculum fuit justitiæ et salutis : et per meum unicum, et unice mihi conveniens opus justitia legis et salutis impleatur : deberetis ex illo intelligere, et non calumniari. Quod autem circumcisio signum sit unici operis, dicitur, ad Roman. IV, 11 : Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei. Genes. XVII, 10 et 11 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum : et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fæderis inter me et vos. Et ideo etiam in lege inducit circumcisionem spiritualem. Deuter. X, 16 et 17 : Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, quia Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis. Ibidem, XXX, 6 : Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. Patet ergo quod in signum futuræ emundationis et salutis per Christum, circumcisionem acceperunt.
« Non quia ex Moyse est, sed ex patribus. »
Emendatio locutionis seu dictionis est quæ dixerat : « Moyses dedit vobis circumcisionem. » Et hoc quidem verum est, et istud. Quia Moyses dedit eam spiritualem, quia primus ejus spiritualem intellectum revelavit. Dedit etiam per exemplum, Exod. IV, 25 : Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui. Ex patribus autem est per observantiam. Et sic ex Moyse est per aliquem modum, et ex patribus simpliciter. Genes. XVII, 10 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Et ibidem, 14 : Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
Dicit autem : « Ex patribus, » quamvis ex solo Abraham, quia omnes patres religionis divinæ circumcisionem per observantiam approbaverunt. Genes. XXXIV, 15 : In hoc valebimus fæderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus. Josue, V, 2 : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. [307]
« Et in sabbato circumciditis hominem, » si octavus dies natiuitatis ejus occurrerit sabbatum. Genes. xvii, 12 : Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Et sic signum perfectæ curationis in sabbato fiebat.
Et ex hoc arguit Christus etiam secundum humanam rationem.
« Si circumcisionem accipit homo, etc. »
« Si circumcisionem, » quæ est signum perfectæ curationis, « accipit homo » licite « in sabbato, » in quo nullo opus servile est faciendum : ita « ut non solvatur lex Moysi » de sabbato, qui dixit, Exod. xii, 16 et xx, 10 : Nullum opus servile facietis in eo : quia non reputatur servile quod est signum justitiæ, et curationis perfectæ. Et opera corporalia pro defensione legis facta, non reputantur servilia : sicut pugnare contra hostes legem impugnantes. I Machab. II, 41 : Omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri. Ex quo accipitur, quod omne opus factum ad salutem eorum quibus data est lex, poterat licite fieri in die sabbati. Luc. xiv, 5 : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? Si ergo hæc se habent ita : ergo et totum hominem potui curare in die sabbati sine solutione legis datæ de observatione sabbati.
« Mihi indignamini. » Interrogative legendum est. Quasi diceret : Mirum est : cum ratio humana persuadeat quod indignari non deberetis : « quia totum, » in corpore et anima, « hominem salvum feci in sabbato ». Ex hoc accepit Beda quod dixit, quod quemcumque curavit Christus in corpore, illum etiam curavit in anima. Unde isti eidem paralytico dixit, Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Psal. cii, 3 :
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, etc. Et iste etiam est unus modus, quem solus in terra Christus habuit. Sancti quidam corpora curaverunt, sed peccata non remiserunt. Sed Christus, et remisit peccata, et curavit corpora. Matth. ix, 6 : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Magna ergo fecit, potestate aliena non indiguit, et peccata dimisit. Primum Sanctis communicavit, secundum et tertium ut Deus solus retinuit. Joan. iii, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Ibidem, ℣. 3 : Qui de cælo venit, super omnes est. Psal. lxxxv, 8 : Non est similis tui in diis, Domine.
« Nolite judicare secundum faciem etc. ».
Reducit hic judicium temeritatis ipsorum ad judicium rectum : quod, sicut dicit Chrysostomus, non personarum acceptionem, sed naturam sequitur rerum.
Unde dicit : « Nolite judicare » temere de me « secundum faciem, » hoc est, secundum quod apparet in facie : quia propter dictum Principum et Pharisæorum qui magni sunt coram vobis in facie exteriori, iudicatis quod ego sim transgressor legis. Deuter. x, 17 : Deus personam hominis non accipit, nec munera. Act. x, 34 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. I Regum, xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent. Dominus autem intuetur cor.
« Sed justum, » in rectitudine, « judicium judicate : » quod facitis, si legis intellectum ad opera mea diligenter inspecta refertis. Deuter. xvi, 20 : Juste quod justum est persequeris. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus. Jacobi, II, 9 : Si personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. [308]
- « Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est quem quærunt interficere ?
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. »
Hic incipit excludere falsam opinionem quam habebant de origine Christi. Dividitur autem in tres paragraphos : in quorum primo ponitur unde falsa opinio est exorta : in secundo, ponit elisionem ipsius : in tertio vero, ponit dissensionem ortam ex rationibus Christi, per quas opinio illa eliditur.
In primo horum ponit tria : in quorum primo ostenditur ratio qua opinio vera de Christo exoritur : in secundo, ipsam ponit opinionem : in tertio, quamdam ponit rationem phantasticam per quam a veritate ad falsitatem sunt aversi.
Dicit ergo : « Dicebant ergo quidam » simplices « ex Jerosolymis. » Jerosolymitæ, ut dicit Chrysostomus, hoc specialiter dicebant : quia et facta plus aliis viderant, et Pharisæos plus aliis audierant : et ideo quærentes et dubitantes vacillabant. Facta enim Christi eos inducebant ad fidem, et edicta et persuasiones Pharisæorum a fide avertebant : et ideo vacillabant.
Et hoc est quod sequitur : « Nonne hic est » Jesus Christus a Nazareth, « quem quærebant » Judæi, ad persuasionem Sacerdotum et Pharisæorum, « interficere ? » Hoc enim sæpe Jerosolymitæ audierant. Isa. i, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii. Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. Jerem. xi, 19 : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Sapient. ii, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.
« Et ecce palam loquitur, »
Seipsum manifestans. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso. Joan. iii, 21 : Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
« Et nihil ei dicunt. » Quod, sicut dicit Chrysostomus omnibus mirabilibus fuit mirabilius. Concitatos enim habebant animos. Jesus autem pauper et indefensus stabat coram eis : et tamen in eum manus exendere non potuerunt nisi quando ipse voluit. Hoc autem voluit, quando salutis nostræ congruum fuit. Joan. vii, 30 : Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus : quia nondum venerat hora ejus. Luc. xiii, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Unde causa non fuit ex parte illorum, quorum malitia semper fuit parata, sed ex parte ejus qui habet divinitatis latentis in se virtutem : sicut dicitur, Joan. x, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, etc. Et ideo dicit, ibidem, ℣℣. 17 et 18 : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, etc.
« Numquid vere cognoverunt principes, »
Scilicet Principes sacerdotum, a quibus et Herodes sciscitatus est258, « quia hic est Christus, » eo quod nihil dicunt palam loquenti. Principes enim existimationem falsam habebant de ipso, quia ipse esset Christus, sed non veram scientiam : quia si veram scientiam habuissent, non eum crucifixissent. Iad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Et ta[309]men propter hujusmodi existimationem, non dimiserunt eum persequi. Sed perficere persecutionem non poterant, nisi quando ipse elegit, et tempus Scripturæ impletum fuit.
« Quia hic est Christus. » Matth. xxii, 16 : Scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.
« Sed hunc scimus unde sit, etc. »
Tangit rationem per quam a veritate diverterunt. Exod. xxxii, 8 : Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. Dicunt autem quod sciant, unde sit, hoc est, de quo genere, et de quo loco. Joan. vi, 42 : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? Ortum enim terrenum noverunt in parte, sed non in toto : quia quod filius virginis esset non noverunt.
« Christus autem cum venerit » in mundum, « nemo scit unde sit, » quantum ad originem.
SED CONTRA : Matth. ii, 4 et 5 : Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per Prophetam. Michææ, v, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, etc. Dicendum, quod originem terrenam sciverunt, sed non divinam. Et hanc existimationem de eo acceperunt, ut dicit Chrysostomus. Isa. liii, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Joan. ix, 29, dicunt : contrarium hujus, quod hic dicunt : Hunc nescimus unde sit. Et præter intentionem verum dicunt. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Joan. i, 10 : In mundo erat..., et mundus eum non cognovit. Isti tamen quod hic dicunt, despective loquuntur. Quasi dicant : Ita vilis et humilis est generis, et hoc scimus, quod non sibi competit quod generationem ejus nullus enarrare possit. Licet isti nesciunt hoc quod dicitur, II ad Corinth. viii, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives : ut illius inopia vos divites essetis. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
- « Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens. »
Hic ponuntur rationes, quibus hæc falsa opinio de Christo eliditur.
Et dicuntur duo, scilicet, modus rationum, et ipsæ rationes.
Modus tangitur cum dicitur : « Clamabat ergo. » Clamor Christi notat intensionem intentionis ad persuadendum, notat etiam quod audientes longe erant ab intellectu veritatis. Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. Proverb. i, 20 : Sapientia foris prædicat : in plateis dat vocem suam.
SED CONTRA hoc videtur illud Isaiæ, xlii, 2 : Non clamabit..., nec audietur vox ejus foris. SOLUTIO. Non clamat contendendo, sed clamat intensione intentionis persuadendo ad proximum, et clamat intensione devotionis in oratione ad Deum. Ad Hebr. v, 7 : Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad Deum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
« Docens, » per rationes etiam humanas, « in templo, » in loco publico, « et dicens » ad intellectum. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, hoc est, ad intellectum audientium.
« Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui missit me, quem vos nescitis. »
Tangit hic rationes. Et primo ostendit quid de ipso sciunt : secundo, quid de ipso nesciunt : et tertio, disparitatem sui et in sciendo et nesciendo secreta Patris quæ sunt de ipso.
Dicit ergo : « Et me scitis, » secundum quod de me est visibile. I Joannis, i, [310] 1 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ, quod perspeximus, ...annuntiamus vobis. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
« Et unde sim, » quantum ad originem, patriamque terrenam. Joan. I, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth.
Vel dicatur sic : « Et me scitis, » hoc est, per Scripturam, et opera, et testimonia Joannis scire potestis, « et unde sim scitis, » quia hoc Scriptura etiam declarat.
« Et a meipso non veni. »
Hic tangit hoc quod nesciunt originem ejus scilicet æternam, et hoc est : « Et a meipso » existens « non veni. » Quasi diceret : Sicut non sum a meipso, ita non veni a meipso : quia in processione temporalis intelligitur æterna, ut dicit Augustinus. Joan. v, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam. In figura hujus dicitur a Patre ad Filium, Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Joan. xvii, 8, dicit de discipulis : Et crediderunt quia tu me misisti.
« Sed est verus qui misit me. » Joannes Chrysostomus habet : « Sed est verax qui misit me : » et ideo etiam ego ipse missus sum verax, et ideo credendum est mihi. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Et sicut dixit, ita veritatem implens me misit. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit qui non mentitur Deus.
« Quem vos nescitis, » quia veritatem in testimonio quod mihi testatur per vocem et opera cognoscere non vultis. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. XLV, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Job, XXI,
14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
- « Ego scio eum, (et si dixero quia nescio eum : ero similis vobis mendax. Sed scio eum 259) quia ab ipso sum, et ipse me misit. »
Disparitatem sui ad illos ponit in sciendo secreta Dei.
Dicit autem tria, scilicet, scientiam secretorum, disparitatem sui in hoc et illorum, et viam per quam illi ad suam scientiam possunt devenire.
Dicit ergo : « Ego scio eum », scilicet scientia comprehensionis novi Patrem, qui me misit. Joan. x, 15 : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam, unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Item, xvii, 25 : Pater juste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi : et hi cognoverunt quia tu me misisti.
« Et si dixero quia nescio eum, etc. 260. »
Quod tamen impossibile est : quia dicitur, Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Et ideo loquitur hic sub hypothesi impossibilis, scilicet, Si dixero quod impossibile est me dicere, quia nescio eum : cum ego scio eum per unam cum ipso comprehensionis scientiam. Qualiter enim nesciat eum qui est in sinu ejus ?
« Ero similis vobis, » vana et corrupta creatura, « mendax, » ex propriis, non ex Deo loquens. Psal. XI, 2 : Diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Cum ego sciam eum, sicut ostendo dicto et facto, [311] credendum est mihi de eo quidquid loquor. Joan. III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Item, VIII, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis? Ego enim ex Deo Patre veni : et ideo non ego, sed vos estis mendaces qui me maculatis. Sapient. x, 14 : Mendaces ostendit qui maculaverunt illum.
« Sed scio eum, etc. »
Ecce dat viam per quam ipsi scire possunt, dicens : « Sed scio eum, » hac scientia certissima, « quia ab ipso sum, » et genitus et missus. Psal. cix, 3 : Ante luciferum genui te. Et ideo totam lucem suæ scientiæ dedit illi. Unde, Sapient. VII, 26, dicitur candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius, repræsentans omnia quæ sunt in ipso. Ad Hebr. I, 3 : Cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus.
« Et ipse me misit, » et voluntatem suam in mundo faciendam injunxit. Luc. II, 49 : In his quæ Patris mei sunt, oportet me esse. Quicumque ergo eum scire desiderat, a me quærat : quia per me veniet ad cognitionem Patris. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
« Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus, cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? »
Tangit hic qualiter in pejus invidi ex verbis salutis proficiebant.
Dicit autem hic quatuor. Primo enim tangit malorum in pejus profectum : secundo, ædificationem simplicium : tertio, obstinatam malitiam Pharisæorum : et quarto, qualiter omnibus his Dominus utebatur ad salutem fidelium.
Dicitur ergo : « Quærebant ergo » sacerdotum Principes, et Pharisæi, et alii illi qui consenserunt illis, « apprehendere », id est, detinere : sicut, Judicum, XVI, 8 et seq., quærebant Philistiim Samsonem funibus ligare. Jerem. XX, 10 : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum : ab omnibus viris qui erant pacifici mei. Ibi habent Septuaginta : « Persequimini, et comprehendite eum : quia non est qui liberet eum. »
« Et nemo misit in illum manus, » potentia Dei prohibiti. Luc. IV, 30 : Jesus autem transiens per medium illorum, ibat. Item, Luc. XIII, 33 : Oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Job, V, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cæperant.
« Quia nondum venerat hora ejus. » Non quidem fatalis : eo quod, sicut ante diximus, Christus fato non subjacebat : sed hora dispensationis quam Deus præfinivit in Scripturæ impletionem, et nostram salutem. Habacuc, III, 2, secundum translationem Septuaginta : « Dum appropinquassent anni, cognosceris261. » Joan. XIII, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.
« De turba autem multi, etc. »
« Multi » qui ad devotionem ex verbis et signis ejus conversi sunt, « crediderunt in eum. » Non tamen, ut dicit Chrysostomus, fide firma, et certa. Cujus signum est, quia dubie loquuntur. Sed tamen aliquem calorem fidei, et devotionis conceperant, qui si fuisset fotus a Pharisæis et Sacerdotibus, convaluisset. Ad Roman. XIV, 1 : Infirmum in fide [312] assumite, et non in disceptationibus cogitationum. I ad Thessal. v, 14 : Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Sed Pharisæi, sicut Herodes, Christum exstinguere nitebantur, jam parvulum in cordibus eorum formatum.
« Et dicebant, » in fidei suæ argumentum : « Christus cum venerit, » etiamsi adhuc venturus sit, ut dicunt Sacerdotes et Pharisæi, « numquid plura signa, » et majora, « faciet quam quæ iste facit? » Facto enim, et modo facendi, et quia peccata dimisit (ut supra diximus) maxima fecit. Marc. vi, 36 : Quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quotquot tangebant eum salvi fiebant. Et ideo dicebant, Joan. xi, 47 : Hic homo multa signa facit, etc.
- « Audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc, et miserunt Principes et Phærisæi ministros, ut apprehenderent Jesum. »
Hic incipit pars illa qualiter Christus erudit ad salutem Pharisæorum malitiam.
Et habet tres partes : in quarum prima pertinax ponitur malitia : in secunda, eruditio divina : et in tertia, carnalis intellectus perversitas in verbis Domini accepta.
Dicit ergo : « Audierunt Pharisæi, » de superstitione religionis suæ præsumentes, « turbam murmurantem, » quia aperte loqui non audebant, ne extra synagogam fierent, « de illo hæc, » scilicet quod Christus existimari possit, et quod sic isti principatum amitterent et locum : sicut dicitur, Joan. xi, 47 et seq.
« Et miserunt Principes » sacerdotum, « et Pharisæi » religiosi, « ministros, » hoc est, satellites ejus Præsidis, quos ad hoc conducebant, « ut apprehenderent eum. » Simile est, Matth. xxii, 16 : Mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, scilicet ut caperent eum in sermone, ut ibidem, ℣. 15, dicitur. Herodiani enim erant milites Herodis, conducti ad capiendum Dominum. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, et socii furum : omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
- « Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit.
34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
36 Quis est hic sermo quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ? »
« Dixit ergo eis Jesus, » erudiens etiam ad salutem pertinacium malitiam : « Adhuc modicum tempus vobiscum sum. »
Tria dicit : temporis dispensationem, redditus ad Patrem gloriosam felicitatem, et sequendi eum eorum impossibilitatem.
Dicit ergo : « Adhuc, » in vita ista mortali, « modicum tempus, » quia tantum tempus septem mensium. Hoc enim quod hic dicitur, factum fuit in Septembri, in ultimo anno suæ prædicationis.
« Adhuc ergo modicum tempus vobiscum sum. » Et notat ex modo loquendi quod Christus erat cum eis, et non e converso quod ipsi cum Christo. Quia Christus operabatur salutem in medio eorum, quamquam ipsi quærerent Christum ad mortem. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Joan. xvi, 16 : Modicum, et jam non videbitis me. [313]
« Et vado ad eum, » scilicet Patrem, « qui me misit, » perfecto opere redemptionis, propter quod sum vobiscum. Joan. xvi, 5 : Vado ad eum qui misit me. Et ibidem, xiv, 2 : Vado parare vobis locum. Hoc significatum est, Genes. viii, 14, ubi columba revertitur ad arcam vespere, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. Tob. xii, 20 : Tempus est ergo ut revertar, etc.
« Quæretis me, et non invenietis. »
Quia per hoc quod alium exspectatis, me quæritis : et quia ille fallax est, me in illo non invenietis. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : alius veniet, etc. Ad Roman. xi, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus. Cantic. iii, 1 : In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni, hoc est, in quiete carnalis intelligentiæ et in noctibus ignorantiæ non inveni quæsitum dilectum.
« Et ubi sum ego, » in lumine veritatis apud Patrem in cœlo, ubi et jam sum per præsentiam deitatis. Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo.
« Vos, » in cæcitatem carnalis intellectus manentes, « non potestis venire. » Luc. xvi, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint : neque inde huc transmeare.
« Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos. »
Non enim ad Jesum audebant dicere, quia timebant se confutandos ex responsis sapientiæ ipsius. Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur.
« Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? » De itinere enim carnali intelligebant. Simile, Joan. xiv, 5 : Nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire ? Doctrinam enim Domini perverso accipiebant intellectu.
« Numquid in dispersionem Gentium, » quæ per totum mundum dispersæ sunt, « iturus est ? » Dicit autem Augustinus, quod hæc etiam non intelligentes isti prophetaverunt. Per discipulos enim ivit ad Gentes, et docuit Gentes. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellit illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.
Et hoc est quod sequitur : « Et doctorus Gentes. » Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Quis est hic sermo quem dixit ? »
Hoc est, cujus est intellectus : « Quæretis me, et non invenietis. » Non enim eum inveniunt ad propitiationem. Ad Hebr. xii, 17 : Non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Isa. i, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Proverb. i, 24 et seq. : Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam et non fuit qui adspiceret, etc. : ego quoque in interitu vestro ridebo, etc.
« Et ubi sum ego, vos non potestis venire. » Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Daniel. ix, 26 : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Psal. xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi. Et subjungit, ℣. 48 : Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me. Quia cum filii peculiares mentirentur Domino, vindicta facta est, et gentium populus sibi per fidei devotionem subjectus est Christo. Osee, ii, 2 : Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Hæc autem omnia ignorantes, ut dicit Augustinus, prophetauerunt. Sed secundum quod littera sonat, stultum habebant intellectum : quia etsi Christus ad Gentium dispersionem ivisset, ipsi illum illuc sequi potuissent : [314] sed quia carnales erant, de cœlestibus et spiritualibus nihil intelligere potuerunt. Et ideo quærunt apud semetipsos, et quæ cogitabant, proponere Christo non audebant. Et hoc est quod dicunt.
- « In novissimo autem die magno festivitatis, stabat Jesus, et clamabat, dicens. »
Hic manifestat se illuminator, sicut sol dissipatis tenebris probans hoc de se quod dicitur, Joan. i, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehendunt.
Dicuntur autem in parte ista tria : dispositio illuminatoris ad sui manifestationem, ipsa manifestatio, et per Evangelistam manifestationis declaratio.
Dispositio autem illuminatoris ad sui manifestationem continet quatuor partes : temporis scilicet congruitatem, corporis dispositionem, vocis intensionem, et nominis significationem.
Dicit ergo : « Ultimo autem die, » quia, sicut dicit Chrysostomus, intermediis diebus voluptati deditis, quando lætabantur coram Domino (sicut dicitur, Levit. xxiii, 34 et seq.), in ultimo die ferventius audiebant, quod doctrinam secum recedentes portarent. Et ideo illo die Dominus quasi viaticum dabat in doctrina salutis. Nam primo die laudibus et sacrificiis dediti, intermediis vacabant epulis, in ultimo die percipiebant viatica salutis quæ secum meditarentur usque ad aliud festum. Et est causa litteralis quare magis illo die instabat doctrinæ. Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Eccle. xii, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. In omnibus enim conventibus traditiones ultimo die recitantur. Matth. xv, 10 : Audite, et intelligite. Et addit Gregorius : Traditiones, quas Dominus dabit vobis die magno : quia, sicut dictum est, primus dies fuit celeberrimus propter laudes, et sacrificia : et intermediis quinque non ita celebres : septimus autem erat æqualiter celebris sicut primus : propterea quod verbo Dei tunc vacabant, et auditui traditionum. Exod. xii, 16 : Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Levit. xxiii, 35 et 36 : Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo. Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et holocaustum offeretis Domino : ... servile omne opus non facietis in eo.
Septem autem isti dies significant septem festa cordis quæ agimus Domino. Psal. lxxv, 11 : Reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. In quorum primo sacrificium laudis offeremus. Psal. xlix, 14 : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Quinque autem sequentibus, refectiones coram Domino recipimus. Primo quidem in pane lacrymarum, pro peccatis et pro pœnis miseriæ. Isa. xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem : et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum. Secundo, in confortatione conscientiæ et refectione virtutis. Isa. iv, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. Tertio, in pane serenatæ conscientiæ a peccatorum reliquiis. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Quarto, in refectione desiderii in consolatione Spiritus sancti. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Quinto, in refectione sacramenti. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis, etc. Septimo die surgit Jesus reficiens in pane verbi. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis, etc.
« Stabat Jesus, etc. »
Ecce illuminatoris corporis dispositio. Stabat enim qui se numquam a rectitu[315]dine deflectebat. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Solus enim stetit post parietem (qui corpus significat) qui se numquam a rectitudine deflexit propter corporis infirmitatem. Stabat, qui se exemplum et mensuram rectitudinis omnibus exhibebat. Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit, etc. Stabat, qui semper ad cœlum se totum protendebat. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi, et videbo, etc. Stabat, qui in rectitudine sua omnes resolutos inertia redarguebat. Psal. xciii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Stabat, qui se in auxilium et obsequium omnibus paratum exhibebat. Act. vii, 55 : Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem, etc. Stabat, qui se excelsum in vita et verbo longe stantibus ostendebat. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, et vide collectos filios tuos, etc, supple, in conversione te audientium.
« Jesus, » auctor salutis. Alius enim verba salutis proponere non debet. Psal. xlix, 16 : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, etc.
« Et clamabat, dicens. » Clamabat vocis intensione propter fervoris desiderium. « Dicens, » ut loqueretur ad intellectum. De primo, Isa. xxxviii, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba. Pullus hirundinis clamat vagiens ex desiderio. Columba autem clamat meditando : quia longum sonum profert intercisum, ac si meditetur gemendo. Et sic Christus gemendo, et ad nos vagiendo clamabat ut converteret. Proverb. viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum ! Sic ergo clamabat, dicens ut sint viri, ad viriliter agendum in virtute : et filii hominum, in intellectus veritate.
« Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. »
Ecce illuminatoris manifestatio.
Et dicuntur hic duo : invitatio scilicet ad illuminatorem, et venientis subdit utilitatem.
Dicit ergo loquens de spiritualibus metaphorice, ut melius per similitudines notas intelligantur. Et hoc est : « Si quis sitit, » hoc est, fervens desiderium habet doctrinæ, « veniat ad me, » fontem aquæ vivæ. Jerem. ii, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ.
« Et bibat, » hoc est, humore limpidissimo meæ doctrinæ se infundat.
Dicit autem : « Si quis, » notans arbitrii libertatem : quia nullus cogitur. Esther, i, 8 : Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum. Notat etiam haurientium a Domino raritatem, quod significatur, Joan. iv, 7, ubi dicitur, quod sola mulier Samaritana (quæ sibi custos esse inceperat) egressa est ad hauriendum aquam. Notatur etiam, quod a solis sitientibus aqua ista desideratur. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, emite absque argento, et absque ulla commutatione. Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam. II Regum, xxiii, 15 : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem ! Jesus autem in Bethlehem natus, hæc cisterna fuit. Psal. xli, 3 : Sitivit anima mea ad Deum fontem262 vivum. In fervore ergo desiderii existentes invitantur.
« Veniat, » per fidei devotionem. Exod. xv, 27 : Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes. Elim interpretatur fortis eorum : et signat Christum Doctorem fortissimum, quia veritas ejus fortis est et invincibilis. III Esdræ, iii, 12 : Super omnia vincit veritas.
Duodecim autem fontes sunt. Historiales tres : quia historia Christi est de carnis assumptione, et qualiter vixit in carne, et qualiter mortuus est in carne, et qualiter glorificatus est in carne. Mo[316]rales tres : virtutes enim docuit verbo, confirmavit exemplo, probavit miraculo, et remunerabit præmio. Allegorice tres : quia fidem confirmavit allegorice per Scripturam, parabolice per similitudinem positam sicut per granum sinapis et hujusmodi, per rationem humanam, et per inspirationem divinam. Anagogice tres : quia cœlestia ad beatitudinem pertinentia prædicando ostendit, per Spiritum sanctum revelavit, et per Spiritum præparavit.
Veniat ergo omnis homo ad hos fontes. Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus lacrymas ab oculis eorum. Quia in Elim erant duodecim fontes et septuaginta palmæ.
« Ad me, » qui hac aqua exubero. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Et, ibidem, ℣. 41 : Ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Fluvio enim se comparat propter abundantiam. Dioryx enim interpretatur generationis medicamentum : quia medicina omnis generationis est in aquis doctrinæ salutis.
« Et bibat » abundanter. Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, in restrictionem sitis, in ablutionem sordis, in refrigerium fomitis. De primo, Joan. iv, 13 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum. Quia non ulterius præter Deum aliquid desiderabit. De secundo, IV Regum, v, 10 : Lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. De tertio, in Psalmo xli, 2 : Quemadmodum desiderat caro tua ad fontes aquarum. Cervus enim in aquis quærit refrigerium.
Tangit autem sic bibentis utilitatem cum dicit :
« Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. »
Tangit autem tria : principium quo bibens ad bibendum præparatur, modum quo potus iste bibitur, et utilitatem quæ per potum acquiritur.
Principium est fides, ut dicit Chrysostomus. Et hoc notat cum dicit : « Qui credit in me. » Fides enim est assensio veritatis : et ideo fides os applicat fonti veritatis. Sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Fides est collocans in credentibus veritatem, et credentes in veritate, quæ accipitur per Christi doctrinam 263. » Joan. xiv, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia, hoc est, fundamentum rerum, argumentum non apparentium. Ergo qui credit in fontem vitæ, fundat in se speranda et omnia vera, etiam homini per humanam rationem non apparentia.
« Sicut dicit Scriptura. » Chrysostomus tamen vult quod hoc referatur ad sequens : ut sit confirmatio Scripturæ ejus quod sequitur : « Flumina de ventre ejus, etc. » Et dicit quod hoc scriptum est in Scriptura, Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Ibi, ut dicitur, translatio Septuaginta habet : « Flumina de ventre tuo fluant aquæ vivæ. » Sed melius est, ut diximus in divisione, quod non dicit ad confirmationem ejus quod consequenter inducitur : sed dicat modum credendi in Christum, ut sit sensus : « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, » hoc est, secundum quod docet Scriptura. Talis enim fides sana est, quia Scriptura docet qualiter credendum est in Christum. Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Psal. lxxxvi, 6 : Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. [317]
« Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. »
Tria dicit : aquæ abundantiam : et hoc notatur in hoc quod dicit : Flumina. Cordis receptaculum : et hoc est in eo quod dicit : De ventre ejus. Aquarum effectum : et hoc notatur in hoc quod dicit : Aquæ vivæ.
Dicit ergo : « Flumina, » quod donorum Spiritus notat affluentiam. Genes. ii, 6 : Fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ : qui fons inde dividitur in quatuor capita. Hic est fons gratiæ qui totam superficiem Ecclesiæ irrigat, et dividitur in quatuor capita. In moralibus enim ordinat passiones et opera : in heroicis ordinat naturam ad metas mentis : in intellectualibus ordinat rationem ad normam perfectæ virtutis : in divinis ordinat contemplationem ad altitudinem et puritatem divinæ delectationis, et theoriam veritatis. Et hæc sunt flumina paradisi.
Vel, dicamus quod flumina sunt sacramentales gratiæ in remissionem peccatorum, gratiæ virtutum in facultatem bonarum operationum, donorum Spiritus sancti in adjutorium divinorum factorum, fructuum in prægustationem æternorum. Et hæc etiam sunt quatuor flumina, quæ influunt Ecclesiam. Psal. LXIV, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus, in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
Vel adhuc, Flumina sunt bona naturæ quæ reformantur, bona gratiæ quæ gratis dantur, bona fortunæ quæ ad usum conceduntur, bona gloriæ quæ meritis redduntur. Isa. LVIII, 11 : Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquæ. In omnibus his verum est quod dicitur in Psalmo XLV, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in aquas plurimas redundavit. Hæc ergo flumina fluunt abundanter. Numer. XXIV, 7 :
Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas.
« De ventre ejus, » hoc est, de intimis ejus in affectu et intellectu. Unde ubi nos habemus, Psal. XXXIV, 9 : Et legem tuam in medio cordis mei : ibi habet Aquila : « In medio ventris mei. » In ventre enim decoquitur cibus, et separatur, et proportionaliter ad membra distribuitur. Et ita in intimis cordis, verbum Dei meditando decoquitur, per collationem cordis separatur, et per discretam prædicationem et doctrinam unicuique auditori proportionaliter distribuitur. Sic, Luc. ii, 19 : Maria conservabat omnia verba hæc, ut in ventre meditationis decoqueret, conferens in corde suo, ut quid a quo separandum esset videret : et congruis temporibus protulit, ut unicuique quid dicendum esset ostenderet. De hoc ventre ergo dicitur, Ezechiel. III, 3 : Venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi.
« Aquæ vivæ. » Doctrina sacra comparatur aquæ propter quatuor, quæ sunt in aqua per naturam. Aqua enim habet ex perspicuitate limpiditatem, ex humido incorporato formarum repræsentationem, ex convenientia cum cælo spiritus vitalis in se retentionem, ex materiali humido genituræ omnis primordialem originem. Et hæc quatuor doctrinæ salutis conveniunt, quæ limpida est ex simplicitate, divinarum formarum repræsentativa ex veritate, ex cœlesti natura habet vivificationem : et ex hoc quod generativa est omnis boni, primordiale semen est spirituali generationi.
De primo dicitur, Apocal. XXII, 1 : Ostendit mihi fluvium aquæ vivæ splendidum tamquam crystallum. Hæc enim sacra Scriptura adeo limpida est quod nihil in ea turbidum apparet. Et ideo impropere Dominus malis doctoribus, Ezechiel. XXXIV, 18 : Cum purissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Quia Scripturam limpidam accipiunt, et eamdem turbidam [318] malis exemplis, et forte malis expositionibus populo simplici proponunt.
De secundo dicitur, Jacobi, I, 23 : Si quis auditor est verbi, et non factor, etc. Et hoc ideo dicitur, quia sacra Scriptura ut speculum formas omnes repræsentat. Et ideo dicitur, Sapient. vii, 26, quod ipsa est speculum sine macula Dei majestatis. Hinc est quod luterem in quo se lavabant sacerdotes, cum sacrificia offerre debebant, Moyses ex speculis mulierum excubantium ante fores tabernaculi composuit264 : quia Scripturam de prægnantibus donis intellectus et sapientiæ fecit, in qua quilibet formas suas adspiceret.
De tertio signatur, Genes. I, 20, ubi inter omnia viva dicit Deus primo : Producant aquæ reptile animæ viventis. Et ita spiritum vitalem primo aquæ produxerent : quia et in aquis doctrinæ primo spiritus vitalis accipitur. Et ideo, ibidem, ℣. 2 : dicitur : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Quia, Spiritus est qui vivificat, sicut dicitur, Joan. vi, 64.
De quarto autem dicitur, Isa. XLVIII, 1 : Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis. Aqua enim est materia generationis : et sic generat spiritualiter doctrina sacra. Jacobi, I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Sic ergo est aqua viva. Joan. IV, 13 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Omnis enim boni causa est in nobis verbum Dei, et perficit omnem Dei voluntatem. Isa. LV, 11 : Verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum : sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
- « Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. »
Interpretatio est Evangelistæ de sermonibus Domini.
Et dicit duo : quorum unum est interpretatio, et secundum ratio unius eorum quæ dicuntur in interpretatione.
Dicit ergo : « Hoc dixit Dominus de Spiritu, » hoc est, de donis et affluentia donorum sancti Spiritus, « quem, » post Resurrectionem et Ascensionem, « accepturi erant, » in die Pentecostes, « credentes in eum. » Act. II, 2 : Factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et paulo post, ℣. 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ille enim Spiritus exuberavit in eis sicut fluens et refluens, fluens in eos ubertate Spiritus, et refluens ab eis per gratiarum actiones in Deum. Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Augustinus : « Cum Spiritus cor hominis intraverit, omni fonte magis manat, et non stat nec deficit : sed fluit, et refluit. »
Hujus autem quod dixit : « Quem accepturi erant credentes, » reddit rationem cum dicit : « Nondum enim erat Spiritus datus. » Et hujus ulterius subjungit causam dicens : « Quia Jesus nondum erat glorificatus. »
Et videtur falsum esse quod dicit : quia ante glorificationem Domini prophetaverunt Prophetæ, qui prophetare non poterant nisi dato sibi Spiritu sancto. I Petri, I, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ, ... scrutantes id quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc.
Adhuc, Joan. VIII, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Quod non potuit fieri, nisi conferretur ei Spiritus sanctus. [319]
Si dicas, quod intelligitur quod nondum erat datus Spiritus sanctus Apostolis. Hoc iterum falsum videtur : quia, Luc. ix, 1, dicitur, quod dedit eis potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Et hoc ante istud quod hic dicitur, factum fuit secundo anno prædicationis Domini : quod autem hic dicitur, factum fuit tertio anno, in quo et passus est statim in sequenti festo Paschæ : cum tamen languores curare, et dæmones ejicere non possent, nisi daretur eis Spiritus sanctus.
Ad hæc autem dicendum secundum Augustinum, quod glorificatio Domini duplex est : in se scilicet, et in corde credentium. In se quidem secundum divinitatem semper fuit in gloria. Secundum humanitatem autem dupliciter glorificatur : factis scilicet, et corporis beatitudine. Factis quidem semper fuit in gloria, quamvis aliquando gloria occultaretur, vel propter infantiam, vel propter passionem quando passionibus exponebatur : aliquando autem apparebat quando gloriosa faciebat. De primo dicitur, Habacuc, iii, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. De secundo, Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Secundum corporis autem beatitudinem dupliciter : scilicet quoad beatitudinis formam et habitum, et quoad locum beatorum. Priori modo glorificatus est in Resurrectione : secundo autem modo in Ascensione. Sed tota gloria ostensa est in Spiritus sancti missione : quia tunc apparuit quantæ gloriæ fuit, qui tantum et talem mittere potuit et dare, quantus ipse fuit. Et sic aliquando dicitur in die Pentecostes glorificatus : quia tunc gloriosissimus est ostensus. Job, xl, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus. In Resurrectione enim circumdedit sibi decorem, et in Ascensione in sublime erectus est, et in Pentecoste gloriosus apparuit.
In cordibus autem fidelium glorificatus est, quando sine omni impedimento gloriosus est creditus. Et hoc fuit, ut dicit Augustinus, quando caro quam dilexerunt ab oculis est ablata : quia quamdiu fuit credentibus dulcis præsentia carnis in sensibus, ad fidem gloriæ Christi per intellectum venire plene non poterant. Unde, Joan. xvi, 7, dicit : Expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Tunc enim confidenter dixerunt illud Apostoli, II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Tunc sapuerunt quæ Dei sunt, et ex tunc non est dictum eis : Vade post me, satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt265. Tunc enim facti viri, evacuaverunt quæ erant parvuli, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 11. Sicut etiam dicitur, ad Ephes. iv, 13, tunc mutati sunt omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Et ideo tunc Jesus plene in suis membris glorificatus est. Et ideo tunc omnibus membris Spiritus plenissime est infusus. Ante autem hoc erant sicut membra stupida quædam, Spiritus plenissime non receptibilia. Et de hac glorificatione loquitur hic Auctor. Joan. xvii, 5 : Clarifica me, tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset : quia tunc clarus fuit in omnibus splendoribus Sanctorum. Et cum perfecti fuerunt in Spiritu credentes, tunc resplenduit in gloria per effectum, quod ab æterno in ipso claruerat in prædestinatione. II ad Corinth. iii, 18 : Nos vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Quod autem quidam dicunt, quod ante [320] Passionem dedit Dominus Spiritum abundanter, et post Resurrectionem in terra dedit abundantius, et post Ascensionem abundantissime, nihil penitus habet veritatis : quia non legitur quod abundanter, aut abundantius dederit : sed quod ad aliud et ad aliud dederit. Ante Passionem enim dedit ad miracula facienda, post Resurrectionem ad remittenda peccata, et post Ascensionem ad robur. Unde de prima collatione dicitur, Luc. ix, 1, quod dedit eis potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent266. De secunda autem collatione Spiritus sancti dicitur, Joan. xx, 22 et 23 : Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. De tertia autem dicitur, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Ad id quod objicitur de Prophetis et Abraham dicendum, quod nihil prohibet (sicut dictum est) quod illi in quorum cordibus Jesus fuit glorificatus, abundantissime Spiritum sanctum habuerunt. Sed illi, sicut dicit Augustinus, quamvis essent in statu vetustatis, tamen ad fidem novæ gloriæ in Jesu factæ pertinebant.
Ad aliud dicendum, quod quamvis ante acceperint ipsum ad aliquid, sicut et membrum stupidum in corpore ad aliquid spiritum cordis et capitis accipit, tamen plenitudinem Spiritus non potuerunt accipere, nisi postquam perfecti fuerunt ad accipiendum, sicut dictum est. Et ideo dicit, quod « nondum erat Spiritus datus : quia Jesus nondum erat glorificatus. » Psal. xviii, 7 : A summo cœlo egressio ejus, etc. : nec est qui se abscondat a calore ejus. Statim enim ut Sol justitiæ, Christus Deus noster, in se et suorum fide ad summum cœli exaltatus est, diffudit in omnes Spiritus veritatis lucem, et Spiritus sancti charitatis calorem. II Machab. i, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, et accensus est ignis magnus, ille ut omnes mirarentur. Et hoc est quod Dominus dixit ad Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram. Non enim lux ubique in habitationem terræ spargitur, nisi quando in meridiano in summum cæli exaltatur : et tunc illuminatis omnibus, æstus Spiritus sancti super terram dividitur ad mensuram, quam in quolibet sanctorum Spiritus operatur.
« Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere Propheta. »
Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus?
Nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. »
Hic tertio tangit nubecularum dispositionem ad illuminationem veri solis.
Tangit autem tria, scilicet, qualiter sol cepit turbam, qualiter cepit et ab intentione convertit ministros, et qualiter confudit Pharisæos : et secundum hæc tria dividitur hæc pars.
Circa primum tria sunt : quosdam enim traxit ad fidem, quosdam autem ad dubitationem, et quosdam impedivit ab audacia malitiæ quam facere cogitaverant.
Primi autem qui aliquam devotionem ab illuminatore conceperant, in duo feriebantur. Quidam enim Prophetam promissum in lege dicebant : quidam autem meliores dicebant Christum propter sapientiam et miracula. [321]
Dicit ergo : « Ex illa ergo turba » quidam, et non omnes : quia turba turbata est multitudo, « cum audissent hos sermones. » Psal. cXL, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Matth. VII, 29 : Erat docens eos, Jesus scilicet, sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.
« Dicebant, » firmitatem deponentes, quia : « Hic est vere Propheta. » Matth. XVI, 14, ad interrogationem Jesus quis esset, respondent discipuli : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis, hoc est, in lege promissis unicum. Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et illi videntur attendisse ad verba sapientiæ : et ideo Prophetam existimabant esse : quia soli Prophetæ ex inspiratione cognoverunt verba sapientiæ divinæ. Luc. XXIX, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo.
« Alii dicebant, etc. »
« Alii, » amplius illuminati, « dicebant » quia « hic est Christus, » considerantes virtutem in opere et miraculis. Joan. VII, 31 : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? Isa. XLV, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus Gentes, et dorsa regum vertam. Cyrus interpretatur semen : quia Christus de semine fuit David. Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David, germen justum, etc. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me : eo quod unxerit Dominus me.
« Quidam autem, » confusum intellectum habentes ex illuminationibus ejus, et Scripturæ male intellectæ, « dicebant, » dubitantes : « Numquid Christus a Galilæa venit ? » Joan. I, 46 : A
Nazareth potest aliquid boni esse ? Sciverunt enim locum nativitatis, et genus Christi : et ideo sunt inexcusabiles.
Et hoc est quod dicit :
« Nonne Scriptura dicit, »
Cui contradicere fas non est : « Quia ex semine David. » Psal. CXXXI, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. II Regum, VII, 12 et 13 : Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo... Et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David, germen justum.
« Et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus, » hoc est, ubi morabatur. Michæ, V, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur dux qui sit dominator in Israel. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus. Sciverunt ergo genus et nativitatis locum.
Sic ergo in diversa mutatis opinionibus :
« Dissensio itaque facta est in turba propter eum. »
« Dissensio facta est » inter eos. Psal. LXXV, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Matth. X, 34 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium267.
« Quidam autem ex ipsis, »
Ex splendoribus ejus ad peiora concitati, « volebant apprehendere eum. » II ad Timoth. III, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Apocal. XXII, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. [322] Isa. i, 15 : Manus vestræ sanguine plene sunt. Proverb. i, 16 : Et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innocuum. Psal. xiii, 3 : Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt.
« Sed nemo misit super eum manus. »
Psal. xxxii, 10 : Dominus dissipat consilia Gentium, reprobatur autem cogitationes populorum. Causa autem illius duplex fuit, scilicet, quia Dominus dissipavit cogitationes illorum, et quia multi fuerunt pro Domino : et ideo residui mali non audebant in eum manus extendere. Alii autem propter reverentiam, quia videbant in facie ejus divinum quoddam micare, non audebant in eum manum mittere : sicut notavimus supra268. Psal. civ, 15 : Nolite tangere christos meos, etc. II Regum, i, 14 : Quare non timuisti manum mittere in christum Domini? I Regum, xxiv, 7 : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum in eum, quia christus Domini est.
- « Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum.
46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis Pharisæi : Numquid et vos ducti estis?
48 Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis?
49 Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. »
« Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisæos » qui miserant eos.
Hic agitatur qualiter sermo Christi in mansuetudinem convertit ministros.
Et ponuntur hic quatuor : quorum primum est reditus ministrorum ad confusionem dominorum suorum : secundum est quæstio Pharisæorum : tertium est confutatio eorum ex responsione ministrorum : quartum pertinacia Pharisæorum.
Dicit ergo : « Venerunt ergo ministri ad Pontifices, » in quibus erat potestas, « et » ad « Pharisæos, » in quibus erat religio, et bonæ vitæ, et sanctitatis præsumptio. Isa. i, 10 : Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
« Et dixerunt eis illi. » Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
« Quare non adduxistis eum? » Sapient. II, 12 : Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris.
« Responderunt ministri, »
Jam sermonibus Domini capti. Et in hoc notatur pertinacia Pharisæorum et Pontificum coram quibus multa miracula fecit, et multa persuasoria posuit, et non crediderunt. Ministri autem contemptis pretiis, quibus remunerabantur ad capiendum, ex solis verbis sive miraculis statim in suis sermonibus capti, a ministerio captivitatis destiterunt.
« Numquam locutus est homo, sicut hic homo » loquitur. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Ibidem, v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus. Jerem. xv, 16 : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos. Joan. VI, 69 : Verba vitæ æternæ habes.
« Responderunt ergo eis Pharisæi, » [323]
Suam in malitia pertinaciam ostendentes : « Numquid et vos seducti estis ? » Reputabant enim seductos, qui seorsum a via falsitatis ad viam veritatis sunt adducti. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. II ad Corinth. vi, 8 : Ut seductores, et veraces.
« Numquid ex Principibus, »
Scilicet sacerdotum, in quorum dispensatione est lex sapientiæ, « aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis, » qui primi credere deberent. Jerem. v, 4 et 5 : Ego dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.
« Sed turba hæc, »
Turba scilicet vilis et plebeia, « quæ non novit legem, » idiota et stulta, quæ non cognovit præcepta legis. Psal. lxx, 15 : Quoniam non cognovi litteraturam.
« Maledicti sunt, » id est, sub maledicto legis positi. Ex Deuteronomio, xxvii, 26, acceperunt hujus dicti occasionem, ubi dicitur : Maledictus qui non permanet in sermonibus legis. Chrysostomus : « Nihil veritate manifestius, nihil simplicius : attamen malignantibus nihil difficilior. Ecce enim sapientes Scribæ et Pharisæi qui signa viderunt, et Scripturas legerunt, veritate læsi sunt et excæcati. Ministri vero qui nihil viderunt, ab una sola locutione capti sunt. Et qui ligare venerant, abierunt ligati vinculis veritatis. » Nos autem dicimus illud Genesis, xxvii, 13 : In me sit ista maledictio. Joan. ix, 28 : Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
- « Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : »
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. »
Ecce confusio Pharisæorum inter se invicem.
Dicit autem tria : objectionem optimam Nicodemi, perversam responsionem Pharisæorum, et confusionem eorum in communi.
Dicit ergo : « Dixit Nicodemus ad eos. » Et describit hunc a studio discendæ veritatis : « Ille qui venit ad Jesum nocte. » Joan. iii, 1 et 2 : Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte.
« Qui unus erat ex ipsis. » Habens quidem fidem in Christum, sed remanens cum ipsis ut impediret consilia et machinationes eorum. II Regum, xv, 34 : Si in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.
« Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ? »
« Hominem » quemquam, « nisi prius audierit ab ipso » defensionem, et locum accipiat defensionis per se vel per advocatum, vel ex confessione ejus, vel convictione.
« Et cognoverit quid faciat ? » hoc est qua de causa, et quo ordine iudicii condemnet? Tribus enim modis perversio iudicii fit : animo, causa, et ordine. Animo quidem, quando ex rancore, vel [324] amore, vel cupiditate munerum, vel acceptance personarum, pervertitur iudicium. Deuter. i, 17 : Ita parvum audietis ut magnum, ... quia Dei iudicium est. Causa autem, Job, xxix, 16 : Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ordine autem, Deuter. xvi, 20 : Juste quod iustum est persequeris. Unde versus :
Quatuor ista : timor, odium, dilectio, census, Sæpe solent hominum rectos pervertere sensus.
« Responderunt et dixerunt ei. »
Eccle. i, 15 : Perversi difficile corriguntur. « Numquid et tu Galilæus es ? » quia Galilæos dicebant fideles : ideo quod primi principes de Galilæa tantum fuerunt : et ipse Dominus de Galilæa fuit quantum ad conceptionem et enutritionem. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? Et ideo Julianus apostata Christi fideles Galilæos, et simplices, et rusticos vocabat. Matth. xxvi, 73 : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit, quoniam et tu Galilæus es.
« Scrutare Scripturas, » tu qui scis intellectum earum. Joan. v, 39 : Scrutamina Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.
« Et vide, » per intellectum Scripturarum, « quia a Galilæa propheta non surgit. » Et hoc est verum per nativitatem, sed non per educationem et prædicationem. Isa. xi, 1, secundum translationem Septuaginta : « Quoniam Nazaræus vocabitur269. »
« Et reversi sunt, etc. »
« Reversi sunt » confusi et discordantes ad invicem, « unusquisque in domum suam, » et propriam cordis malitiam. Psal. xxxiv, 16 : Dissipati sunt, nec compuncti. Isa. xxviii, 7 : Sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate : absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium.
Caput VIII
Mulierem in adulterio deprehensam scribens in terra absolvit ab accusatoribus : dicit se lucem mundi, et pharisæos in peccato suo morituros : qui etiam vere sint ejus discipuli, quive servi aut liberi : dicit illos neque ex Deo neque ex Abraham, sed ex patre diabolo esse, qui veritatem dicenti non crederent : blasphemantibus dicit se dæmonium non habere, sed Patrem honorificare, et antequam Abraham fieret, se esse : volentibusque eum lapidare, auferens sui prospectum exit de templo.
Jesus autem perrexit in montem Oliveti.
Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit [325] ad eum, et sedens docebat eos.
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio,
Et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare270. Tu ergo quid dicis?
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
Cum ergo perseverarent interrogantes, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat271.
Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi272 : qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes : testimonium tuum non est verum.
Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni, et quo vado : vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.
Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam :
Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego, et qui misit me, Pater.
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est273.
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso : et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire?
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
Dicebant ergo ei : Tu quis es? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. [326]
Multa habeo de vobis loqui, et judicare. Sed qui me misit, verax est274 : et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
Et non cognoverunt quia patrem ejus dicebat Deum.
Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :
Et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.
Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis?
Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati275.
Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus, Deum.
Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me : ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
Vos ex patre diabolo estis276, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
Qui ex Deo est, verba Dei audit277. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, [327] mortem non videbit in æternum.
Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ : et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est.
Et non cognovistis eum, ego autem novi eum : et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
In Caput VIII Joannis — Enarratio
« Jesus autem perrexit in montem Oliveti.
Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum : et sedens docebat eos. »
Hic incipit pars quæ est de illuminationis causa per Verbum.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur illuminationis documentum : in secunda, doctrinæ illius confirmatio per miraculum, et hæc incipit in sequenti capitulo.
Hoc autem capitulum in duas partes dividitur. In prima ostenditur illuminatio ad judicium : in secunda illuminatio ad veritatis et fidei intellectum, ibi, ℣. 12 : « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. »
Prima harum dividitur in quatuor : in quorum primo proponitur commune illuminationis beneficium : in secundo, contra lucem machinatio insidiantium, ibi, ℣. 3 : « Adducunt autem Scribæ, etc. » In tertio, confutatio malitiæ per sapientiæ responsum, ibi, ℣. 6 : « Jesus autem inclinans se deorsum. » In quarto autem, in judicio impenditur liberationis beneficium, ibi, ℣. 10 : « Erigens autem se Jesus, dixit ei. »
Adhuc autem, in primo horum quatuor dicuntur, scilicet, contemplationis et quietis in misericordia instructio, ad docendum fervoris diligens intentio, audientium devotio, et doctrinæ promulgatio.
Secundum autem litteram sciendum est et notandum, quod hæc historia a græco translata non invenitur, nec a Commentatoribus græcis exposita est : nec Chrysostomus, qui præcipuus est inter Expositores græcos hanc historiam exposuit. Et sic capitulum incipit : « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. » Cujus rationem translator commenti dicit esse, quod hæc historia apud Græcos non est in canone, [328] sed interposita : sicut Danieli apposita est historia de Susanna et idolo Belis. Et videtur potius confictum arte hominis quod hic dicitur, quam quod factum sit divinum. Alii autem dicunt, quod licet a Joanne hæc historia primo isti libro non fuerit inserta, tamen postea ab ipso Joanne libro fuit addita : et ideo quidam libri habent eam, et quidam non habent eam. Et nos istis consentientes exponemus eam secundum præinductam divisionem.
Dicit ergo :
« Jesus autem perrexit, etc. »
« Jesus autem, » ut auctor salutis contentioni locum dans. Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ. Et ideo Dominus, cum dissentirent inter se, cessit, et dedit locum. Poeta :
Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
Et ideo tunc a furore contentiosorum se subducens, « perrexit in montem Oliveti, » propter duas causas mysticas, et unam litteralem. Una causarum mysticarum fuit, quod per hoc ostendere voluit, quod fuit unctus oleo lætitiæ præ participibus suis : et ideo in montem unctionis perrexit. Isaïæ, LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Psal. XLIX, 8 : Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.
Alia ratio mystica fuit, quod misericordiæ visceribus abundabat in hominum miseriam sublevandam. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat.
Tertia causa litteralis fuit, quia exivit in Bethaniam gratia hospitalitatis : quia alibi veritatem docens, hospitari non poterat : et ideo hospitium quærere extra civitatem oportebat. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Hæc ergo est causa quare in sero perrexit in montem Oliveti. Luc. XXI, 37 : Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti. Zachar. XIV, 14 : Stabunt pedes ejus in die illa supra montem Olivarum. Marc. XI, 1 : Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum.
« Et diluculo iterum venit in templum, »
Quia dum in nocte quieti et contemplationi vacaverat, in die iterum prædicationi et doctrinæ intendebat. Psal. XLI, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Et ideo summo mane prævenit alios ad doctrinam. Sapient. VI, 14 : Præoccupat, scilicet sapientia, qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Proverb. VIII, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Matth. XX, 1 : Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Osee, VI, 3 : Quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
« Et omnis populus venit ad eum. »
Tangitur audientium devotio : quia summo mane concorditer ad eum venerunt. Isa. II, 2 : Fluent ad eum omnes Gentes. Luc. XXI, 38 : Et omnis populus manicabat ad eum, hoc est, mane præoccupabat in templo audire eum.
« Et sedens docebat eos, » quia docentis est sedere, prædicantis autem stare. Sessio autem significabat tranquillitates residentis cordis, a quo quiescente doctrina procedat. Prædicator autem ut concionator stat, ut remotius audiatur. Matth. V, 1 et seq. : Cum sedisset, ... docebat eos, dicens : Beati pauperes, etc. Luc. II, 46 : Invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum. II Regum, XXIII, 8 : Sedens in cathedra sapientissi[329]mus princeps inter tres, sicut veritas sedet in medio legis et prophetiæ. Et ideo Matth. XVII, 3, et Luc. IX, 30, apparuerunt cum eo in monte Moyses et Elias.
Sic ergo tranquille doctrinam promulgavit.
« Adducunt autem Scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio,
Et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. »
Hic ponitur contra lucem insidiantium machinatio.
Et in hac parte quinque dicuntur. Primo enim dicitur mulieris accusandæ in medio statutio : secundo, reæ mulieris accusatio : tertio, accusationis per legem allegatam confirmatio : quarto, iudicii a Domino expetitio : quinto et ultimo, malitiosa eorum intentio.
Dicit ergo : « Adducunt autem, » ista opportunitate, « Scribæ, » qui præsumebant de sapientia, ut contra allegata eliderent, « et Pharisæi, » qui de religione gloriabantur, ne aliquid contra præsentantes eam excipere possit. Matth. XXIII, 27 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ. Scribæ autem doctores legis, quasi principes in populo illo fuerunt. Et sic probaverunt quod supra, VII, 48, dixerunt : « Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis? » Augustinus : « Attende qualiter ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. Scribæ enim erant scientes in lege, Pharisæi prætendebant bonitatem, cum eam non haberent. Hi insidiantur Christo : quia hi sunt qui maxime persequuntur. Hi invidentes scientiæ illius : hi autem bonitati. »
« Mulierem. » Bene mulierem : quia emollita concupiscentiis, illicita admisit.
« In adulterio deprehensam, » cui non unus suffecit, sed alterum superinduxit. Isa. LVII, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum : dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus : dilexisti stratum eorum manu aperta. Eccli. XXIII, 32 et 33 : Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio, peccavit : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, etc.
« Et statuerunt eam in medio, » ut omnium ore damnaretur ad mortem. Eccli. LI, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret. Psal. CXVII, 12 : Circumdederunt me sicut apes, etc. Isti autem licet adulteram extrinsecus caperent, tamen interius adulteri fuerunt : nec adulterium punire desiderabant, sed Christum in sermone capere. Isa. LVII, 3 et 4 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
Tales ergo talem ut accusandam statuerunt in medio.
« Et dixerunt ei. »
Ecce adulteræ accusatio.
« Magister. » Magistrum vocant, ut dicit Chrysostomus, cujus nolunt esse discipuli. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, etc. Hoc etiam in dolo dixerunt.
« Hæc mulier modo, » in recenti : et ideo sine scandalo factum ejus dissimulare non potest, quia nulla intercessit penitentia : « in adulterio, » quod secundum locum tenet in pœnis, ut dicit Hie[330]ronymus, « deprehensa est, » vel confessione peccati, vel in iudicio, vel convictione idonei testimonii, vel lege zelotypiæ. His enim tribus modis et non aliis poterat deprehendi : per confessionem, quando peccati fuit evidens propagatio sive evidentia : per testes, quando peccatum quibusdam manifestum, sed communiter occultum : per legem zelotypiæ, quando omnibus occultum, et de hac lege habetur, Numer. V, 29 et seq. Hæc autem per facti evidentiam videtur deprehensa, quia aliter quæstio sequens locum non haberet : quia mulier inficiari posset. Osee, II, 2 : Judicate matrem vestram, judicate : quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Jerem. III, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Ezechiel. XVI, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti.
« In lege autem Moyses mandavit nobis, etc. »
Ecce confirmatio accusationis per allegationem legis. Levit. XX, 10 : Si mæchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. Deuter. XXII, 22 : Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera.
« Hujusmodi lapidare. » Hoc autem non videntur dicere preinductæ leges, sed simpliciter quod ambo moriantur. Ad hoc respondent quidam, quod amara mors est lapidatio : et quia scelus magnum est, ideo dicunt quod per mortem lapidatio intelligitur. Deuter. XXII, 23 et 24 : Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
Et ab illa lege formabant accusationem.
« Tu ergo quid dicis? »
Ecce iudicii a Domino expetitio. Quarunt autem dolose, sicut infra patebit. Proverb. I, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Sapient. II, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius operibus nostris. Et ideo sic formabant accusationem. Quod aut contra mansuetudinem et misericordiam damnandam diceret : et sic sibi contrarius esset, qui dixit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Osee, VI, 6 : Misericordiam volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Jerem. III, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis, etc. Aut diceret liberandam : et sic diceret contra legis justitiam et contra Moysen. Et sic sicut transgressor, et discessionem a Moyse docens, contra justitiam accusaretur.
« Hoc autem dicebant tentantes eum. »
Hic ostenditur malitiosa eorum intentio. « Ut possent eum accusare : » et non causa intelligendæ justæ sententiæ, quia de justitia nihil curabant. Matth. XXII, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ? Job, XIX, 3 : En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. De hoc enim nihil erubescebant, quod mala intentione suæ temptationis Dominum opprimere nitebantur : ut accusabilem possent facere in iudicio Pilati, quando caperetur ad mortem. Unde, Matth. XXVI, 59 et 60 : Summus autem sacerdos, et omne consilium quærebant falsum testimonium contra Jesum... Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.
« Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. »
Hic ponitur confutatio malitiæ per sapientiæ responsum.
Habet autem quinque paragraphos : [331] in quorum primo in humilitate discutere judices docet sententiam differendo, et non pronos esse ad iudicandum : in secundo, qualis debeat esse criminis iudex : in tertio, ad humilitatem se convertens, docet qualiter judices etiam post sententiæ dictationem, se debent discutere ante sententiæ promulgationem : in quarto, jam hujus doctrina confutati judices, recedunt ab accusatione : in quinto et ultimo, ostenditur qualiter soli Jesu mulier relicta est ad condemnationem vel liberationem.
Dicit ergo : « Jesus autem inclinans se. » Augustinus : « Cum de duobus (scilicet veritate et mansuetudine) inimici insidiantis livore torqueretur malitia : sic juxta iter (in quo scandalum posuerunt) servavit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognitor secretorum. » Propter quod dicitur in Psalmo XLIV, 5 : Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : et deducet te mirabiliter dextera tua. Ita ut in nullius insidias caderet insidiantis inimici. Et hoc est quod facto ostendit.
« Jesus autem. » I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ezechiel. XVIII, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, etc.
« Inclinans se, » a rigiditate inflexibilis justitiæ. Psal. CXLIII, 5 : Domine, inclina cœlos tuos, et descende. Et descendere : quia rigorem justitiæ rectitudinis cœlestis oramus, sed ad liquidum tenere non possumus.
« Deorsum, » per nostræ infirmitatis experimentum. Ad Hebr. V, 8 : Didicit ex iis quæ passus est obedientiam. Et, ad Hebr. IV, 15 : Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Inclinare autem se deorsum, est nos docere infirmitati terrenæ condescendere.
« Digito scribebat in terra, » hoc est, aperto iudicio infirmitates nostras characteribus manifestis declarabat : quia digitus iudicium signat : terra autem infirmitatem, et scriptura fragilis conditionis characterem. Et in hoc accusantes docuit ut suæ conditionis memores, ab alterius iudicio et accusatione cessarent : et inter deliberandum ipse sententiam damnationis differret tamdiu, donec dilatam iuste auferre posset, et sic peccatricem liberaret. Jerem. XXII, 29 et 30 : Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Ter dicit terra : pro terrena concupiscentia in muliere, et pro terrena præsumptione in accusatione, et pro terrena infirmitate in iudice terreno : quæ terra audire debet sermonem Domini : quia in ipsa terra scribenda est viri temerarii sterilitas, et quod in æternum extrema infirmitate non prosperabitur : ut in ipsis terræ characteribus legat qualiter proximum iudicare debeat. Et hoc manifestius est in translatione Septuaginta, quæ sic habet : « Terra, terra, terra, absorbe hos viros abdicatos. » Ipsa enim infirmitas terrena absorbere debuit, non in natura, sed in præsumptione viros abdicatos, qui faciunt se judices scelerum, quorum similia committunt. Unde Hieronymus dicit, quod hæc ad litteram Dominus Salvator in terra digito descripsit. Ambrosius autem dicit, quod quosdam descripsit apices, in quibus quilibet legere posset peccata sua.
Et si quæratur, Qualiter tot apices tantæ diversitatis peccatorum tot hominum ita breviter descripsit? Respondet, quod quosdam apices descripsit, qui in quodam numero finiti fuerunt, sed in conversione ad quemlibet, aliam et aliam habebant virtutem repræsentandi peccata singulorum : sicut vox Apostolorum una quidem fuit in ore vocantis et loquentis Apostoli, et tamen in comparatione ad aures audientium accepit virtutem lo[332]quelæ, quam ille intellexit qui audivit 278. Et sicut manna in se unius saporis fuit : et tamen comparatum ad desiderium comedentis, in cujus ore desideratum saporem accepit 279.
Dicunt autem alii, quod scripsit : « Terra terram accusat. » Et sic de præsumptione eos redarguit. Matth. VII, 1 : Nolite judicare, ut non judicemini.
- « Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit Jesus solus, et mulier in medio stans. »
Hic ostendit qualis debeat esse judex criminis.
Dicit autem duo : necessitatem compellentem qua illud dixit, et ipsum dictum.
Dicit ergo : « Cum autem perseverarent, » in temeritate ad conscientiam propriam, propter inclinationem et scripturam Deum non reverentes, « erexit se, » rectitudinem quæ in judice esse debet, statura corporis demonstrans. Psal. X, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.
« Et dixit eis, » verbo, quod facto demonstraverat per corporis erectionem : « Qui sine peccato est vestrum, » hoc est, sine peccato simili. Ad Roman, II, 1 : Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas : in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. Matth. VII, 2 : In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini.
« Primus in illam lapidem mittat. » Deuter. XVII, 7 : Manus testium prima interficiet eum. Sapient. I, 1 : Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Sed secundum hoc videtur quod crimina puniri non possint : quia nullus judex vel accusator vel testis invenitur qui sit sine peccato. Ad hoc autem dicendum, quod quamvis non sit homo sine peccato, tamen multi sunt qui sunt sine criminali peccato. Crimen enim est quod accusatione est dignum in judicio. II Paralip. VI, 36 : Non est homo qui non peccet. Psal. XIII, 2 et 3 : Non est justus, non est intelligens, aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Accusatione autem digna sunt quæ fiunt cum injuria proximi, commoventia multitudinem : et sine talibus sunt multi.
Sed adhuc objicitur, quod secundum hanc solutionem, non debet esse judex qui est in crimine : quod non est verum, quia multi etiam Ecclesiastici judices sunt criminosi : et tamen non ejiciuntur a judicio. Ad hoc dici potest, quod existens in crimine notorio, et crimine simili ei quod condemnat in altero, non potest esse judex : quia scandalum est quod judicet judicandus. Et de illis dicitur, Matth. VII, 5 : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Quando enim occultum est crimen, tunc ad minus sine scandalo judicat : quamvis, ut puto, non judicat sine peccato, nisi non possit alius haberi judex, et judicare sit necesse propter accusantium instantiam : tunc cum timore judex qui ex officio judicare tenetur, potest exhibere justitiam. Intelligitur autem ex sermone Domini, quod illi in simili peccato fuerunt : sicut illi qui, Daniel. XIII, 57, Susannam accusaverunt. Unde dixit Daniel : Sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis, hoc est consenserunt in coitum vobiscum. Isa. LVII, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et [333] fornicariæ. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
« Et iterum se inclinans scribebat in terra. »
Per inclinationem iterum docens, quod judex ad seipsum inclinatus, per sui considerationem characteres Dei in terra scriptos, debet intueri ante sententiæ prolationem, non quod odio personæ, sed odio vitii sententiam proferat in eos, quos ut malefactores condemnat. Psal. XVI, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat : oculi tui videant æquitates. Si enim considero vultum terrenæ naturæ, et considero characteres fragili conditione depictos, quos Deus ideo in eo descripsit, ut in ipsis legatur nostra fragilitas, et sic æque alii ut nobis judicium proferamus : tunc oculi nostri vident æquitates : quia æquitas, ut dicit Chrysostomus, est justitia dulcedine misericordiæ temperata. Psal. XLIX, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Jerem. II, 19 : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Eccli. XXXVIII, 23 : Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : Mihi heri, et tibi hodie.
« Audientes autem unus post unum exibant. »
Recessus impiorum a judicio per confutationem Domini. Quod autem dicitur : « Exibant, » hoc est, a consilio judicii et a foro recedebant. Quod dicit : « Unus post unum, » ideo dicitur, quod quilibet timuit quod alii per Dominum manifestaretur : et ideo non simul, sed quilibet sigillatim confusus abscessit. II Regum, V, 20 : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Deuter. XXXII, 30 : Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
« Incipientes a senioribus, » qui cæteris magis fuerunt perversi et criminosi. Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. I Esdræ, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressionem hac prima. Et attende misericordiam Domini quod se inclinaverit dum exirent : ne verecundia respectus ejus percussi, locum exeundi non haberent, et sic in malitia indurati, in condemnatione mulieris remanerent. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Isa. LVII, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns, etc.
« Et remansit Jesus solus. »
« Jesus solus » ut justus, quem nulla peccati macula removit a judicio. Psal. VII, 12 : Deus judex justus, fortis, et patiens.
« Et mulier, » ut rea, et notorio crimine convicta. Psal. IX, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.
Et debet sic ordinari littera : « Remansit solus Jesus et mulier, » ita ut « in medio stans » referatur ad utrumque. Jesus autem remansit in medio stans : quia ad neutram partem deflexus a rectitudine declinavit. Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum, ... quia Dei est judicium. Luc. XXIV, 36 : Stetit Jesus in medio. Et mulier stetit in medio stans, ut omnes intenderent in eam sicut accusandam. Daniel. XIII, 34 et 35 : Consurgentes autem duo presbyteri, in medio populi posuerunt manus suas super caput ejus, scilicet Susannæ. Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
« Erigens autem se Jesus, dixit ei : [334] Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
« Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. »
« Erigens autem se Jesus dixit ei, » cui soli relicta fuit mulier ad condemnandum, vel ad solvendum. Absolvit mulierem, et ideo dicit hic duo : absolutionem a calumniatione accusantium, et absolutionem a criminis condemnatione.
Dicit ergo : « Erigens ergo se Jesus dixit ei, » hoc est, erigens misericordiam et justitiam ad mulieris defensionem. Psal. LXVII, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Item, Psal. XLIII, 26 : Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
« Mulier, ubi sunt qui te accusabant? » Ac si dicat : Vide quod conscientia similis criminis eos effugavit. Ad Roman. VIII, 33 et 34 : Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, etc. Isa. L, 8 : Juxta est qui justificat me : quis contradicet mihi?
Et hoc est quod sequitur : « Nemo te condemnavit? » Ad Roman. VIII, 33 : Si Deus pro nobis, quis contra nos? Isa. L, 9 : Ecce Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me?
« Quæ dixit : Nemo, Domine. »
Psal. III, 7 : Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Item, Psal. LV, 11 : In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
« Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo. »
Ecce absolutio peccatricis ab eo qui potuit solus absolvere et condemnare. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.
Sed objicitur, Quia Dominus dedit legem de occidenda adultera. Videtur ergo contra fecisse quando absolvit eam. Et sic videtur favere criminibus, qui cum potest non punit crimina. II ad Timoth. II, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Negaret autem se, si justitiam desereret. Videtur ergo quod justitiam negavit, et seipsum esse justum neget, quando absolvit criminosam.
Ad hoc dicendum, quod aliud judicium Dei, et aliud hominis. Deus enim iudicat de corde : homo autem non nisi de opere manifesto, et quando accusatur ab eo qui accusare potest et debet, hoc est cujus interest. Et ideo Deus in judicio non utitur teste nisi conscientia rei qui iudicatur : homo autem exterioribus indiget testibus. Cum ergo omne judicium condemnationis fiat ad cautelam futurorum malorum, quem conscientia a futuris per propositum de cætero non faciendi, et dolorem commissi absolvit, ille in judicio Dei absolvitur, et non condemnatur : et quem testes exteriores absolvunt, in judicio hominis absolvitur et non condemnatur. Et sic Christus hic, ut homo per evacuationem testium absolvit, ad litteram absolvit juste a judicio hominum : et ut Deus penitentem absolvit a judicio divino. Et in utroque justus et detestator fuit criminis. Sed crimen accusantium detestatus fuit ut homo, et crimen adulteræ detestatus fuit ut Deus, quando penitentiam dedit in illius criminis abolitionem.
Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod contra legem nihil fecit : quia et lex divina et humana nihil intendit nisi criminis detestationem : et hoc ostensum est quod illam et ut homo, et ut Deus plene exhibuit in facto isto.
Ad aliud dicendum, quod nec se justum, nec justitiam denegavit : quia ple[335]nam justitiam exhibuit, sicut jam dictum est. Nec fautor est criminis, sed detestatur et naturæ salvator : et ideo non peccare de cætero imperavit.
Et hoc est quod dicit : « Nec ego te condemnabo, » ab accusatoribus tuis ereptam, et per pœnitentiam interiorem emendatam. Joan. III, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Luc. XIX, 10 : Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.
Ut detestator autem criminum subdit : « Vade, et jam amplius noli peccare. » Joan. V, 14 : Jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ille enim, ut dicit Augustinus, perfectus est detestator, qui facit ut crimina non amplius committantur, sed destruantur. Luc. VII, 48 : Remittuntur tibi peccata tua. Et parum infra, ℣. 30 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
- « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. »
Tangit hic partem quæ est de illuminatione, ad fidei intellectum veritatis pertinentem.
Habet autem tres partes secundum tres lucis effectus. Videmus enim quod lux corporea primo post se manifestando pellit tenebras : secundo, immittendo se inferioribus, compressa obligatione terreni frigoris, deobligat et liberat : tertio, vitalem calorem excitat et vivificat : et hoc videmus isto ordine fieri quando sol ad nos accedit.
Et secundum hunc ordinem dividitur ista pars de luce spirituali in partes tres : in quarum prima ostenditur qualiter hæc lux illuminat, et tenebras purgat : in secunda, qualiter a servitute deobligat et liberat, ibi, ℣. 31 : « Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos. » In tertia, ostendit qualiter vivificat, ibi, ℣. 31 : « Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit. »
Prima autem harum partium in duas dividitur : in quarum prima lux omnibus erroribus absoluta manifestatur : in secunda vero, ostenditur qualiter ab excæcatis lux hæc inquiritur et non invenitur, ibi, ℣. 21 : « Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me. »
Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima lux ista, ut dictum est, manifestatur : in secunda autem, qualiter visus cæcutiens in oculo ægri ista luce offenditur : quia, sicut dicit Augustinus : « Oculis ægris odiosa est lux, quæ puris est amabilis. » Ibi, ℣. 13 : Dixerunt ergo ei Pharisæi : Tu de teipso, etc. »
In primo horum quatuor dicuntur : quorum primum est iterata istius lucis manifestatio : secundum, generalis per lucem illuminatio : tertium, lucis istius utilis progressio : quartum, digna sequentium hanc lucem præmiatio.
Dicit ergo de primo : « Iterum, » hoc est, iterato radio lucis, « locutus est eis Jesus, » qui fuit lumen informans judicium, iterum informat ad veritatis intellectum. Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Non enim cessat influere lucis beneficium, et arguere tenebras : et ideo iterum et iterum instat ad illuminandum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.
« Ego sum lux mundi. »
Ecce generalis lucis illuminatio.
« Ego, » qui sum candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera, et imago bonitatis illius, [336] scilicet divinæ lucis 280. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. « Ego, » inquam, de quo dicitur in Psalmo CIX, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te.
« Sum lux. » Eccli. XXIV, 6 : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens, quod est lumen sapientiæ et veritatis. Sapient. VI, 23 : Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. Ibidem, VII, 29 et 30 : Est enim hæc speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia.
Sic ergo in demonstratione sapientiæ altissimæ Filius Dei lux est « mundi : » non particulariter unius gentis, sed totius mundi. Joan. I, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. XLIII, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus. Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Mundus enim dicitur hic mundi creatura, propter quam omnis alia creatura facta est, quæ est in mundo. Sic ergo lux est mundi in veritatis manifestatione primo facta Judæis, et postea Gentibus. Luc. II, 32 : Lumen ad revelationem Gentium.
« Qui sequitur me, etc. »
Ecce quam utilis istius lucis progressio de claritate in claritatem per omnia lucis sacramenta. Præcedit enim lux, et illuminat sequentes, et umbras tenebrarum projicit retrorsum, ne impediant sequentes.
Et ideo dicitur : « Qui sequitur me, » imitando doctrinam per veritatis fidem et cognitionem, et sequendo exemplum per imitationem : sicut dicitur, Matth. IV, 19 : Venite post me. Joan. XI, 9 : Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lumen hujus mundi videt. Job, XXIX, 3 : Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Quid autem? Præsumptuosi de sua justitia sicut Pharisæi præsumentes et superbi, luci isti subdi non volentes, nituntur præcedere hanc lucem : et ideo in suis ambulabant umbris et tenebris, sicut et hi qui lucem præcedunt corporalem : de quibus dicitur, Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Sed qui sequitur lucem, plene illuminatur : et si quæ tenebræ in ipso sunt, retrorsum abjiciuntur. Ad Roman. XIII, 12 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.
« Non ambulat in tenebris. »
Quia lux circumfulget et præstringit eum : ut undique fugatis tenebris circumdetur lumine. Michææ, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos, etc. Qui ergo sequitur Christum, in tenebris non ambulat. I Joannis, II, 8 : Tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
« Sed habebit lumen vitæ. »
Psal. XXXV, 10 : Domine, apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Lumen enim vivificat omnia, et quæ accedunt ad lumen. Malach. IV, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Sic ergo procedit lumen, ad nos appropinquando. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectam diem.
- « Dixerunt ergo Pharisæi : Tu de [337] teipso testimonium perhibes : testimonium tuum non est verum. »
Hic ostenditur qualiter oculi ægri offenduntur.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur ostensio ægrorum oculorum ad hanc lucem : in secunda, ostenditur quod licet offensi erant, tamen nihil contra eum facere poterant nisi quando volebat, ibi, ℣. 20 : « Hæc verba locutus est Jesus, etc. »
Adhuc, prior harum in duas partes dividitur : in quarum prima ostenditur Pharisæorum ad lucem offensio : in secunda vero, quia luminis testimonium mittit ad Patrem, ideo fit inquisitio de Patre, ibi, ℣. 19 : « Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? »
In prima parte duo dicuntur : in quorum primo dicitur ægroti visus ad lumen offensio, et ideo contra lumen objectio : in secundo autem, per objectionis solutionem ostenditur quod hæc objectio non procedit ex imperfectione luminis, sed ex ægritudine videntis, ibi, ℣. 14 : « Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego, etc. »
Dicit ergo : « Dixerunt Pharisæi, » præ cæteris lumen veritatis non ferentes. Matth. XXIII, 16 : Væ vobis, duces cæci, etc. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, etc.
« Tu de teipso perhibes testimonium, » hoc est, laudem tuam prædicas. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, etc.
« Testimonium tuum non est verum. »
Non enim habet veram rationem testimonii, sicut in ante habitis dictum est, nisi sit ab alio factum testimonium. Falsum tamen dicunt, quia non tantum Christus testimonium perhibet de se, sed omnes Prophetæ testimonium perhibent. Joan. I, 15 : Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, etc. Unde falsum dicunt. Tamen hoc modo testimonii, quo Christus testimonium vocat, Christus de se poterat ferre testimonium : quia hoc est testimonium operum : hoc est enim testimonium quod Deus homo, et Propheta debet ferre de se : et per aliud testimonium non potest probare, quod ipse sit verax. Supra, V, 36 : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo stulti fuerunt isti et cæci, qui aliud quærebant testimonium : quia per aliud testimonium probari non poterat quod ipse esset Propheta in lege promissus, vel Christus. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt. Et parum ante, ℣. 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Hoc enim est signum per quod probatur Propheta et Deus.
- « Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado : vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. »
Nunc autem vult elidere errorem cæcorum in lucem offendentium.
Duabus autem rationibus elidit hunc errorem : et ideo habet duas partes. Primo enim elidit propositionem eorum per instantiam, et secundo elidit per testimonii veri sufficientiam, ibi, ℣. 15 : « Vos secundum carnem iudicatis, »
In primo dicuntur tria : in quorum primo instat propositioni generali quam proponunt : in secundo, causam instantiæ ponit quam inducit : in tertio, arguit eos de hac instantiæ ignorantia.
Dicit ergo : « Et si ego testimonium perhibeo de meipso. » Ac si dicat : Aliud est de testimonio meo, et aliud de testimonio causæ humanæ. In testimonio enim causæ humanæ quæritur veritas rei dubiæ, quam homo per seipsum testificari non potest. In testimonio autem [338] meo : eo quod ego sum lux mundi et Filius Dei, non potest quidquam probari per aliud. Quia quod sum lux, oportet probari per meipsum. Quia lux etiam corporalis per seipsam se probat esse lucem, quia est manifestatio suiipsius et aliorum : et ita si ego facio opera lucis et actus, ego per meipsum probavi me esse lucem. Et sic probatur Propheta esse Propheta : quia facit in signis et prodigiis opera Prophetæ. Et Filius Dei quia facit opera Filii Dei, et hoc non probat per alium, sed per seipsum probat, et de seipso.
Verum est ergo quod si ego per opera, testimonium perhibeo de meipso, quod nemo alius facere potest, « verum est testimonium meum. » Et si alius perhibet de me testimonium, hoc testimonium est imperfectum. Supra, III, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur. Causa autem hujus quod hic dicitur est. Quod enim homo sit Propheta vel Deus, per virtutem prophetalem vel divinam probari habet. Virtus autem non potest probari nisi per actum et opera. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Unde Pharisæi ignorabant, quod non de omni re, eodem modo testimonium est perhibendum : quia aliud est testimonium in causa, et aliud est testimonium quando alicui probatur inesse virtus divina.
« Quia scio unde veni, et quo vado. »
Causa est veritatis testimonii quod perhibet de seipso. « Quia scio, » in me, et scire facio omnem hominem per ipsum testimonium, « unde veni: » non enim tale testimonium per vocem et opera confirmaretur per Patrem, nisi ego substantialiter a Patre per generationem et auctoritatem a Patre venirem. Nec iterum hoc a Patre acceptaretur factum, nisi per ipsum sicut per opus quod ipse approbat, ad Patrem irem.
Et ita, quia scio « unde veni, et quo vado, » verum est pro certo testimonium meum. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Hæc enim duo in omni opere ostendit : et ideo testimonium quod de se perhibuit, non solum verum, sed necessarium, hoc est, immobilis fuit veritatis. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Joan. XIII, 3 : Sciens, scilicet Jesus, quia a Deo exivit, et ad Deum vadit.
« Vos autem, » quærentes testimonium de virtute divina in me habitante, sicut quæritur testimonium in causa humana coram homine judice, « nescitis unde venio, aut quo vado. » Psal. LXXXI, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant. Hujus autem causa fuit, quia opera ejus per fidem inspicere noluerunt : et ideo dicit Ambrosius, quod periculosissime peccat qui ignorat. I ad Corinth. XV, 34 : Evigilate, justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent. Supra, III, 8 : Vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat.
- « Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam : »
16 Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui me misit, Pater.
17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso : et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. »
Secunda ratio est in qua elidit errorem istorum per testimonii veri sufficientiam.
Dicit autem tria in hac ratione : in quorum primo reprehendit judicantium se temeritatem et cæcitatem. Secundo, [339] ostendit iudicii sui sufficientiam et firmitatem. Tertio, confirmat hoc per legis auctoritatem.
Dicit ergo : « Vos secundum carnem iudicatis : » et ideo iudicium carnaletum quod sit per testes, observandum circa me esse censetis : et sicut de homine ponitur, quia nihil virtutis divinæ in se demonstravit, sentiendum esse dicitis. Jacobi, II, 4 : Judicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum. Joan. VII, 24 : Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
« Ego, » qui possem, « non iudico quemquam, » iudicio condemnationis in primo illo adventu : quamvis possem, quia do locum pœnitentiæ281. Alia translatio : « Dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam. » Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. Et ideo quamvis possem condemnare vos, non facio, sed parco. Sapient. XII, 1 et 2 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
« Et si iudico ego, etc. »
Ostendit iudicii sui sufficientiam et firmitatem, hoc est : Si vellem iudicare in isto primo : vel, quia in secundo adventu meo iudicabo.
« Judicium meum verum est, » quia de illo iudicio verum est quod dicitur, Joan. V, 22 : Pater non iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio. Quia licet Pater in illo iudicio iudicet auctoritate, tamen ministerio Filii hominis exercebitur iudicium. Psal. CXVIII, 137 : Justus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Psal. XVIII, 9 : Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda : præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Et reddit causam sufficientiæ, et veritatis, et firmitatis : « Quia solus non sum, » qui iudico : nec iudico per me solum sicut a Patre divisus, sicut vos me a Patre divisum dicitis. Joan. XVI, 32 : Non sum solus, quia Pater mecum est. Et, ibidem, VIII, 29 : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper.
Et hoc est quod subdit : « Sed ego et qui me misit, Pater. » Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Joan. III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.
Videtur autem quod nihil dicat : quia in iudicio humano in quo testes requiruntur, patris de filio suspectum est testimonium : ergo nihil videtur esse quod dicat.
Adhuc, Joan. X, 30, dicit : Ego et Pater unum sumus : sed unum unius testimonium in substantia non est sufficiens : ergo per Patrem testimonii sui non probat sufficientiam.
Adhuc autem, Si Patris valet testimonium, tunc ipse non est nisi unus testis. Dicitur autem, Deuter. XIX, 15, quod non stabit testis unus contra aliquem. Et sic adhuc non esset sufficiens testimonium.
Adhuc, Cum Filius in iudicio judex erit in forma humana : idem autem in natura et persona, non potest esse judex et testis. Et sic iterum non videtur Filius posse esse testis.
Ad hæc dicendum, quod in veritate Filius provocat Judæos hic ad intellectum iudicii divini, quod non est ad formam iudicii humani. In iudicio autem divino sufficientia est quando Patris accedit auctoritas, et Filii justitia et veritas. Et ideo dicit quod non est solus : quia Pater secum est iudicans auctoritate. Et hoc modo iudicium Patris cum Filio nullam generat suspicionem : sed confert [340] auctoritatem et firmitatem. Sic ergo patet solutio ad primum.
Ad aliud autem dicendum, quod ideo, quia Pater unum est cum Filio, probatur certius esse judicium : quia judicium Patris non vacillat aliqua dubitatione. Et cum Filius unitur Patri, tunc judicium Filii firmatur firmitate judicii Patris.
Ad tertium dicendum, quod non dicitur hic Pater esse cum Filio propter testimonium humanum, sed propter testimonium divinum : sicut jam supra dictum est, quod est in demonstratione claræ veritatis per effectum : quia etiam multa testimonia humana non faciunt nisi veritatis opinionem. Deus autem per opinionem non iudicat, sed per certitudinis demonstrationem.
« Et in lege vestra scriptum est 282 : »
« Quia duorum hominum testimonium verum est. » Argumentum est, non a lege, sed a minori. Sic, minus videtur quod testimonium duorum hominum firmet judicium, quam testimonium duarum personarum divinarum : firmat autem judicium hominum secundum legem, testimonium duorum hominum : ergo multo magis judicium divinum firmat testimonium certum duarum personarum. Deuter. XIX, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. I Joannis, V, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt.
« Ego sum qui testimonium, etc. »
Ecce adaptat dicens : « Ego sum qui testimonium » infallibile « perhibeo, » per opera quæ nemo alius facere potuit, « de meipso, » quod sum lux, et vita, et creator mundi. Joan. I, 3 et 4 : Quod factum est in ipso vita erat, etc.
« Et testimonium perhibet de me, » quod sim Filius Dei, « qui misit me Pater, » attestatione vocis et operum. Luc. III, 22 : Vox de cœlo facta est : Tu es Filius meus dilectus 283. Hoc enim clamabat Pater et voce, et opere, et æternæ gloriæ demonstratione, scilicet, in monte transfigurationis. I Joannis, V, 9 : Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo.
- « Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. »
Ecce pars illa in qua occasione testimonii quod induxit de Patre, quærunt, ubi sit Pater?
Habet autem duas partes : in quarum prima ponitur ignorantium quæstio : in secunda, cæcitatis infidelium redargutio.
« Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? » Joan. XIV, 8 : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Carnales enim nihil intelligunt de Patre cœlesti.
Attendendum autem est, quod non quærunt, quis sit pater : quia hoc scire putabant, scilicet, quod Joseph pater esset, et mater Maria, et fratres ejus se cognoscere putabant. Sed quærunt : « Ubi est Pater tuus? » ut temeritatem hujus missionis qua Filium suum mittere auderet ad docendum, in eum vindicarent : quia Patrem celestem intelligere non potuerunt. Unde, Joan. VIII, 27 : Non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat esse Deum. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam.
« Respondit Jesus, etc. »
Ecce cæcitatis et infidelitatis redargutio.
II Petri, I, 17. [341]
Et dicit duo, scilicet, quod nesciebant, et quod viam cognoscendi Patrem scire non volebant.
Dicit ergo : « Neque me scitis, » quem scire Deum esse per opera possetis si velletis. Sed quia opera scire nolebant : et ideo quamvis figuram exteriorem nossent corporis, tamen virtutem deitatis æstimare non potuerunt : et ideo Patrem scire non potuerunt. Quia in omnibus spiritualibus in quibus substantia sensibus non subjacet, necesse est per opera venire ad virtutem, et per virtutem venire ad essentiam : et ideo si vidissent opera Filii, virtutem deitatis agnovissent. Et cum virtus sit una, substantia est una : et cognoscendo substantiam in Filio, cognovissent substantiam in Patre, Item, Cognoscendo opera Filii, et per opera substantiam : facile scire poterant, quod hanc substantiam non a se, sed a Patre habuit : et ideo cognovissent Patrem. Sed infidelitas et invidia clausit eis oculos, quod hac via incedere non potuerunt.
Et hoc est quod dicit : « Neque me scitis, » hoc est, per virtutes et opera scire non vultis. Joan. XIV, 9 et 10 : Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Et, ibidem, ℣. 12 : Alioquin propter opera ipsa credite.
« Neque Patrem meum, » quia ego in operibus clarificando me, clarificavi Patrem. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Et sic dicitur propter unitatem substantiæ et virtutis, et operationis. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. Joan. V, 37 et 38 : Nec vocem ejus, scilicet Patris, umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, vos non creditis.
« Si me sciretis, etc. »
« Si me sciretis, » sicut scire possetis, noscendo virtutem per opera. Ad Roman. V, 2 : Per quem, scilicet Jesum, et habemus accessum per fidem in gratiam istam, etc. Joan. XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
« Forsitan. » Non est nota dubitationis in Deo, sed mobilitatis eorum in libero arbitrio : quia certa via ad Patrem est Filius. Unde Augustinus dicit, quod dicendo « forsitan, » non dubitat, sed dubitantes irridet et increpat : quia certissima via est per effectum cognoscere causam, et per causam ulteriorem causam : sicut per opera cognoscere virtutem infinitam, et per virtutem infinitam essentiam divinam. Facile enim scitur, quod divina substantia incommutabilis est, et quod non multiplicatur : et ita eadem substantia est quæ hæc operatur, et una virtus : et quod inter mittentem et missum est distinctio personalis. Et ideo alia est persona Patris, et alia Filii : quamvis sit una substantia. Et sic culpantur qui hoc non cognoverunt. Sed « forsitan » dicit, quia hæc aversio potest esse tota voluntatis perversæque rationis.
Et hoc est quod dicit : « Forsitan et Patrem meum sciretis. » Joan. XIV, 7 : Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis.
Sed videtur esse contradictio. Joan. V, 37 : Neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Ergo Patrem, neque per Filium, neque per alium cognoverunt. Ad hoc dicendum, quod in veritate ductu rationis per opera Filii, et per Scripturas poterant cognoscere Filium, quia Filius Dei est, et sic novissent et Patrem. Sed per aversionem invidiæ et perversæ voluntatis, ad hanc collationem non pervenerunt. Et ideo dicitur quod Patrem non cognoverunt.
- « Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et [342] nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. »
Incipit hic pars, in qua ostenditur deitas Christi in eo quod licet provocaret eos verbis, tamen in eum nihil facere potuerunt antequam voluit. Quia divinum aliquid lucebat in fronte illius, unde exteriti fuerunt : sicut supra diximus 284.
Dicit ergo : « Hæc verba, » provocantia Judæos contra se, « locutus est Jesus. » Et determinat locum : « In gazophylacio, docens in templo. » De quo supra, II, 13 et seq., notatum est, quod huic doctrinæ sufficit : quia triplex erat oblationum reservatorium, Musach, et Corbona, et Gazophylacium. Erat autem gazophylacium locus Judæorum in atrio, qui totus erat in potestate Judæorum et Pharisæorum : et tamen ibi Domino nocere non potuerunt. Unde, Matth. XXVI, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Item, Luc. XXII, 53 : Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Et hoc est quod sequitur : « Et nemo apprehendit eum, » cum tamen ad hoc conarentur. Unde, supra, VII, 32, dicitur, quod miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
« Quia necdum venerat hora ejus, » non fatalis, sed electionis. Joan. XII, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc.
- « Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. »
Hic ostenditur qualiter ab excæcatis hæc lux quæritur et non invenitur.
Dividitur autem hæc pars in duas particulas : in quarum prima ostenditur, quod quamvis lux ab excæcatis quærat, tamen non invenitur. In secunda autem ostenditur, quod etiam quando extincta putatur ab eis, maxime orietur et cognoscetur, ibi, ℣. 28 : Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis, etc.
Adhuc, prior earum in tres dividitur. In prima ostenditur quod lux ab excæcatis quæsita non invenitur. In secunda, causa cæcitalis aperitur, ibi, ℣. 22 : « Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, etc. » In tertia, quod lux palam ostensa a cæcis non videtur, designatur, ibi, ℣. 25 : « Dicebant ergo ei : Tu quis es? »
In prima harum quatuor dicuntur : in quorum primo lux ista significat sui processus transitum ad omnem illuminationem : in secundo, lucis istius ab excæcatis signat inquisitionem : in tertio, inventionis impossibilitatem : et in quarto, istius impossibilitatis signat ex parte cæcorum causalitatem.
Dicit ergo : « Dixit ergo iterum eis, » litteratas ingerens illuminationes, « Jesus, » auctor salutis. Luc. II, 32 : Lumen ad revelationem Gentium. Lumen enim semper spargit illuminationem. Isa. LVII, 10 : Orietur in tenebris lux tua : et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Quia semper varias intulit illuminationes tenebrosis, ut notitiam lucis traderet.
« Ego vado. » Tripliciter : quia « vado, » hoc est, sicut lux ad illuminationem omnium procedo : et « vado, » quia ad fontem lucis redeo : et « vado, » quia sicut superiores, ita inferiores partes illumino.
De primo dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Perfecta autem dies est, quando sol totum mundum illuminat. Ita Sol justitiæ ortus in Judæis in luce processit ad Gentes : ut nullus esset qui lumen ejus non perciperet. Joan. I, 9 : Erat [343] lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad Ephes. III, 9 : Illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo. Et ideo dicit ad Filium Pater cœlestis, Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Sic ergo « vado » procedendo ad omnem mundi partem quasi procedens lux,
« Vado » etiam, quia per Crucem, et Resurrectionem, et Ascensionem, ad Patrem sicut ad meæ lucis fontem redeo. Unde de sole dicitur in Psalmo XVIII, 7 : A summo cœlo egressio ejus, etc. Item, Psal. LXVII, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi. Quia cum occumberet, merito occasus cum suis ad Patrem ascendit : quod non faceret nisi Dominus mortis et vitæ esset. Eccle. I, 5 : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur.
« Vado » iterum, quia inferiores per meipsum sicut superiores illumino. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Sic ergo ego vado continuis profectibus illuminationum. Joan. VII, 33 : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Item, Joan. XVI, 5 : Et nunc vado ad eum qui misit me : et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis? Ita enim manifestâ luce procedo, quod non est opus ut quis interroget cunctis scientibus : quia ad Patrem sicut ad fontem lucis clare procedo. Isa. XVIII, 4 : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est. Sic enim quiescit in summo cœli in dextera Patris, et considerat cæcitatem infidelium, et fidelium per fidem illuminationem.
« Et quæretis me, etc. »
Hic lucis ab excæcatis ostendit inquisitionem. Et hæc facta est tripliciter. Quia verum solem nolentes recipere, alium quemdam quærunt et exspectant. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, etc. II ad Thessal. II, 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc. Ad Roman. XI, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, cæteri vero excæcati sunt.
Adhuc autem : « Quæretis me » persequenda in Apostolis ut exstinguatis nomen meum. III Regum, XIX, 14 : Derelictus sum ego solus : et quærunt animam meam.
Adhuc, « Quæretis me » per legis observationem, quæ tunc jam mortua erit et mortifera. Isa. LVIII, 2 : Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit. Amos, VIII, 12 : Circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.
Et hoc est quod dicit : « Et non invenietis 285 », sed secundum primam expositionem, invenietis pro me Antichristum, erroris et mendacii operatorem. Secundum aliam, non invenietis me, ad extinguendum me. Secundum tertiam, non invenietis, sed meritum æternæ condemnationis recipietis. De primo, Joan. VII, 34 : Quæretis me, et non invenietis. De secundo, Cantic. III, 1 : Per noctes quæssivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni, hoc est, per noctem tempestatis et persecutionum excæcitatem procedentium. De tertio dicitur, Sapient. XVII, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Job. III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. [344]
« Et in peccato vestro moriemini. »
Et ideo me non invenietis, quia in vestro peccato infidelitatis vestræ moriemini. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravata, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Sed videtur, quod Deus revelaverit eis suam damnationem. Et hoc videtur inconveniens : quia secundum hoc coegit eos desperare. Hoc autem inconveniens est, cum scientia et revelatio sit pietatis fructus : desperatio autem cum pietate nihil commune habet. Sed ad hoc tripliciter est respondendum, quod non coegit eos desperare : quia illud præmonitio est sicut in omni prophetia commissionis, in qua semper subintelligitur quod mutari potest sicut mutantur merita : quia non intelligitur nisi secundum causam meritoriam, quæ si mutatur, mutatur et pœna quæ prædicitur : sicut, Jonæ, III, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Jerem. XVIII, 7 et 8, ubi dicit, quod si loqueretur de subversione alicujus regni vel civitatis : et illa gens pœnitentiam egerit, pœnitebit etiam Deus de verbo quod locutus fuit. Et ideo illud quod hic dicit, intelligitur de obstinatione Judæorum præsenti. Et nisi pœnitentiam agant de illa, ipsi in peccato suo morientur. Aliter potest dici, quod in communi dixit : et ideo non ad singulos retulit nisi cum hac conditione, scilicet, nisi recedant ab incredulitate. Tertio solvitur, quod est prævisio futuræ cæcitatis, et non causa. Et ideo cum causalitas excæcationis fuerit ex parte eorum, et non in Deo, ex parte ipsorum fuit excæcatio. Et cum voluntas excæcationis fuerit ex parte ipsorum, non fuit aliqua in peccato remanendi necessitas, sed voluntas. Et ita non fuit aliqua causa desperationis. Numer. XXVII, 3 : Pater noster mortuus est in deserto..., sed in peccato suo mortuus est. Hoc enim non fuit causa desperationis, quia mutare potuit si voluit.
« Quo ego vado, vos non potestis venire.
22 Dicebant ergo Judæi. »
Hic tangit inventionis impossibilitatem.
Dicit ergo : « Quo ego vado, » sive illuminando per prædicationem, sive redeundo ad Patrem, sive per eorum qui sunt in inferno illuminationem, « vos non potestis venire. » Idem, Joan. XIII, 36, dicit Petro : Non potes me modo sequi. Sed ibi addit modo, quia postea fide confirmatus, sequi poterat. Isti autem confirmati et radicati in infidelitate, sequi non poterant. Ad Hebr. III, 18 et 19 : Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem : et ita nullam viarum suarum sequi poterant. Psal. LXXVI, 20 : Vestigia tua non cognoscentur. Nec enim venientis ad fidem gentium, nec ad thronum dexteræ Patris, nec etiam ad liberationem defunctorum : sed potius excæcati, deficietis ab his omnibus. Et hujus causa est, quia in peccatis vestris vultis permanere : et quia ad sequendum me non estis parati.
« Dicebant ergo Judæi, »
Sicut infideles, et sicut excæcati, et sicut animales divina non sapientes, et sicut indevoti, et impatientes ad audiendum sermonem Dei. De infidelitate eorum dicitur, Joannis, V, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis? De cæcitate, Matth. XV, 14 : Cæci sunt, et duces cæcorum. De animalitate, I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter exa[345]minatur. De impatientia, Act. VII, 57 : Exclamantes autem voce magna, continuaverunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
Et hoc ostendit dictum eorum :
« Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire? »
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis (alias, superius) sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis mihi quia ego sum, moriemini in peccato vestro. »
In hac enim parte secunda causa cæcitatis eorum aperitur.
Et habet duos paragraphos : in quorum primo ostendit ipse cæcitatis eorum signum in cæca interrogatione quam faciunt ad se invicem. In secundo, cæcitatis ostenditur vera causa.
Dicunt ergo : « Numquid interficiet semetipsum. » Et subditur, unde hujus dicti habuerunt occasionem : « Quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire. » Hic exclamant simul Chrysostomus et Augustinus de fatuitate Judæorum. Interficere enim seipsum non est ire : sed potius per mortem remanere. Adhuc autem, Si interficere se, esset ire : et ipsi hac via possent ire, quia ipsi multo magis possent seipsos interficere. Adhuc autem, Non interficit seipsum (sicut dicit Philosophus) nisi qui et apud se et apud alios turpis est et amarus et complexione et moribus : quia illi nec apud se pacem nec apud homines inveniunt. Mors eis est eligibilior quam vita. Christus autem in complexione, et ad deitatem unionem, et omnis gratiæ et virtutis plenitudine, et sibi et omnibus aliis Sanctis delectabilissimus fuit. Et ideo vita sua et sibi et aliis jucundissima fuit. Et ideo numquam ad hoc inclinari posset ut interficeret seipsum. Ipsi autem omni bono privati, potius ad hoc inclinarentur. Et ideo omnis cæcitatis signum fuit hæc quæstio eorum. Hoc enim Deus maxime inhibuit. Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, etc. Zachar. II, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Sed Achitophel et Judas proditores interfecerunt seipsos : quorum isti in proditione contra Christum jam tunc concepta, socii fuerunt. Act. VII, 52 : Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis. Et ideo multum fuit vicinum eis ut interficerent seipsos. Sed fatuam hanc quæstionem fecerunt, ideo quia nihil jam aliquid meditabantur nisi Christi interfectionem. Et ideo modica verborum occasio induxit eos ut de illa quocumque modo loquerentur ad invicem. Luc. VI, 45 : Ex abundantia cordis os loquitur. Et ibidem : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum.
« Quia dixit : Quo ego vado, etc. Mors enim Christi profectus est et non defectus. Et hoc est : « Quo ego vado, vos, » qui non nisi per me accessum ad lumen et ad Patrem habere potestis. Ad Ephes. II, 18 : Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Et quia accessum non habetis per me : ideo « non potestis venire. » Joan. XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Joan. III, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, etc. Et quia vos non adhæretis Filio hominis, ideo ubi ego sum, venire non potestis.
« Et dicebat eis, etc. »
Ostendens causas verissimas demonstrativas suæ cæcitatis.
Et tangit duo, scilicet, causam, et effectum. Causam autem duplicem tan[346]git : naturam corruptam, et corruptum affectum.
Naturam tangit in hoc quod dicit : « Vos de deorsum estis. » Natura enim humana in gratia innocentiæ et in manu formatoris Dei fuit in summo : et ab hac altitudine cecidit, quando peccato acquievit et in corruptione tunc depressa fuit : et pondere corruptionis continuo in pejus trahitur. II ad Timoth. III, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tales fuerunt isti qui continuo pejus et pejus in ista corruptione defecerunt. I ad Corinth. XV, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni, hoc est, qualiter corruptus fuit terrenus pater, tales sunt terreni filii, quos ad imaginem et similitudinem suæ corruptionis profudit. Sapient. XII, 11 : Semen enim erat maledictum ab initio. Et immutari non poterat naturalis malitia eorum, quia continuo illi malitiæ dederunt incrementa. Joan. III, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur.
« Ego, » per oppositum, « de supernis sum, » quia quoad naturam divinam, sum de æqualitate Patris : et quoad naturam humanam, de altitudine immunitatis peccati et innocentiæ, et plenitudinis gratiæ, quam ab instanti conceptionis accepi, et numquam deserui, sed semper ea plenus fui. Joan. III, 31 : Qui de cœlo venit, super omnes est. I ad Corinth. XV, 48 : Qualis cœlestis, tales et cœlestes. Sapient. XVIII, 15 : Omnipotens sermo tuus de cœlo, a regalibus sedibus... prosilivit.
« Vos, » per affectum et voluntatem, « de mundo hoc estis. » Non de mundo simpliciter, sed « de hoc, » signanter, « mundo, » in malitia fundato. I Joannis, V, 19 : Mundus totus in maligno positus est. I Joannis, II, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Ad Roman. VIII, 5 : Qui secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt. Ad Philip. III, 19 : Gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
« Ego, » per oppositum vobis affectum, « non sum de hoc mundo, » sed potius de cœlo, et cœlestis Patris affectu et voluntate. Joan. XVII, 14 : Non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Joan. XVIII, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Et quia tales estis, obscuritati terrenæ commixti, et nihil in vobis est de lumine cœlesti : ideo cæci estis. Terra enim non confert visum, sed lumen cœleste.
« Dixi ergo vobis, »
Hoc est, hac de causa, « quia moriemini in peccatis vestris » obstinati : quia lumen visus veritatis, per quem visum de peccatis exeatis, recipere non vultis. Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam : sed ira Dei manet super eum. Unde patet quod dictum Domini non imponit necessitatem : sed potius declarat hoc quod sequitur eorum in malo obstinatam voluntatem. Hi enim qui per pondus malitiæ semper descendunt, et augent malitiam : de se spem nullam dant exeundi de peccato, sed sunt diffidentiæ filii, de quibus dicitur, ad Ephes. II, 2 : Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ. Item, V, 6 : Venit ira Dei in filios diffidentiæ. Et hoc signatur, Exod. XV, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis. Ezechiel. XXXII, 27 : Descenderunt ad infernum cum armis suis, ... et iniquitates eorum in ossibus eorum. Jerem. XVII, 1 : Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum : ut indelebile sit factum. Et quia sermo Christi non facit desperationem istam, sed potius obstinatum cor eorum, ideo addit :
« Si enim non credideritis mihi quia ego sum. »
Ecce via salutis per quam solam exire possunt de peccatis. Quamvis aut fides [347] donum Dei sit, hoc tamen nulli negatur credere volenti : et sic in voluntate nostra est obicem ponere fidei, vel consentire ad credendum : et per consequens in voluntate nostra est in peccatis mori, vel de peccatis exire.
Et hoc est quod dicit : « Si enim non credideritis. » Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum. Ad Roman. III, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Item, ad Roman. X, 9 : Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
« Quia ego sum, » hoc est, quia vere sum : quia idipsum semper sum. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Exod. III, 14 : Ego sum qui sum. Quod verum est nomen Dei, a quo fluit omne esse.
« Moriemini in peccato vestro. » Et sic a vero esse deficitis : nec resurgere, nec redire ad verum esse potestis. Joan. I, 3 : Sine ipso factum est nihil. Augustinus : « Peccatum nihil est : et nihil fiunt homines dum peccant. » Ezechiel. XXVIII, 19 : Nihil factus es, et non eris in perpetuum. Et qui sic ad nihil appropinquat, continuo moritur : nec umquam redibit ad esse, ad quod vobis reditus non patebit nisi per fidem, quam vos cæci non habetis, nec habere vultis, nec habere quæritis : quia cæcitatem vestram non cognoscitis, et in ea vos pacem habere putatis. Sapient. XIV, 22 : In magna viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
- « Dicebant ergo ei : Tu quis es? »
Hic tangitur qualiter lux cæcis ostenditur, nec tamen videtur.
Dicit ergo : « Dicebant ergo ei. »
Hic duo dicuntur : in quorum primo quæstio est de lumine : in secundo autem ostenditur lumen, nec tamen videtur.
Dicit ergo : « Dicebant ergo ei, » adhuc infideles Judæi. Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.
« Tu quis es? » in persona, vel nomine. Hanc quæstionem faciebant occasione ejus quod dixerat supra, ℣. 24 : « Si non credideritis mihi quia ego sum. » Unde quærunt : « Tu quis es? » in persona, vel nomine. Unde Glossa : « Quia dixisti quia ego sum : et non addidisti quis, nunc ergo dicunt : Quis es? ut credamus. » Isa. XLV, 15 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Est autem istorum cæcitas, quia voluerunt quod nomine diffinito de se responderet, qui indiffinibilis est et infinitus. Genes. XXXII, 29 : Cur quæris nomen meum? quia est mirabile.
« Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. »
Hic in responsione tanguntur duo : in quorum primo lux ostenditur : in secundo, cæcitas eorum qui lucem non vident arguitur.
In primo horum tria dicuntur : in quorum primo lux vera monstratur : in secundo, judicium de his qui lucem hanc calumniantur ostenditur : in tertio, veritas de lucis demonstratione aperitur.
Dicit ergo : « Principium, qui et loquor vobis. » A duobus se lux ista quæsit ostendit : ab origine, et a propria operatione. Ab origine cum dicit : « Principium. » Augustinus : « Pater dicitur principium non de principio, a quo alius, id est, Filius, qui dicitur principium de principio, id est, a Patre, per quem omnia. Omnia enim per Filium Pater operatus est. Ipse enim est manus, et dextera, et fortitudo, et sapientia, et verbum est Patris. Principium autem se dicit Filius : quia licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sint unum principium omnis creaturæ, et Pater sit principium totius divinitatis : tamen si principium in ratione causæ efficientis et formalis sumatur, tunc secundum modum intelligendi Filio appropriatur ratio principii : [348] quia ipse in quantum virtus Patris, est formalis causa principii. » Et sic quidem bonitas (quæ attribuitur Spiritui sancto) ad causandum inclinat. Sic etiam Pater cui attribuitur potentia, causat. Sed rationem causalitatis adhibet ars et sapientia, quæ Filio attribuitur. Et sic secundum rationem, Filius proxima causa est effectui. Et hoc modo divina nomina ordinat Dionysius. Proxima autem causa maxime nota est quoad nos. Et ideo ostendit quis sit, per hoc quod maxime notum erat eis. Psal. CIX, 3 : Tecum principium in die virtutis tuæ, etc. Apocal. I, 8 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.
« Qui et loquor vobis. »
Ecce lucis proprius actus. Sicut enim omnium principium est per hoc quod omnia per ipsum facta sunt, ita etiam proprius ejus actus est diffundere lumen et spargere. Et hoc proprie facit verbum per loquelam. Sic enim verbum lumen suum ad cor propalat. Joan. XV, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Loquendo enim lumen spargit, et omnes illuminat. Ad Hebr. I, 1 : Multifariam multisque modis, etc. Unde, ibidem dicitur, ℣. 3 : Qui cum sit splendor gloriæ. Quia in loquendo se ostendit splendorem esse. Et ideo sic se manifestavit per originem et actum.
Si autem quæritur, Per quid trahitur hoc quod dico principium, ad standum pro Filio, cum hoc nomen principium conveniat tribus personis? Jam patet ex dictis : quia Verbum dicit rationem principii proximam creaturæ, et per hanc appropriationem stat pro Filio. Tamen quamvis sic legamus secundum Augustinum et Bedam, non habet hanc litteram Chrysostomus : sed dicit in græcis codicibus, in veris exemplaribus esse hanc litteram : « Et a principio dixi vobis. » Et sic exponit : Vos quæritis, quis sum? et hoc non oportet : quia « a principio » prædicationis meæ « dixi vobis » quis sum, et quia Filius Dei sum : et unde sum, quia a Deo Patre missus sum. Et hoc dixi verbo, et probavi per effectum in opere : quia sum Filius Dei secundum divinam generationem, et Filius hominis secundum humanam. Joan. XX, 31 : Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Tamen Augustinus dicit, quod in græco patet quod principium est accusativi casus, et fœminini generis. Ac si dicat : Veritatem credite me esse : quia illa est omnium principium. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.
- « Multa habeo de vobis loqui, et judicare. Sed qui me misit, verax est : et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
27 Et non cognoverunt quia patrem ejus dicebat Deum. »
Hic ostendit judicium futurum de his qui lucem hanc calumniantur.
Duo autem dicit, scilicet, quod suum est de talibus judicare, et quod differt judicium usque ad tempus præfinitum a Patre.
Dicit ergo : « Multa, » male contra me per calumniam facta, « habeo de vobis loqui, et judicare. » Et si objicitur quod supra, III, 17, dicitur, quod non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum : dicit Augustinus, quod aliud est nunc judicare, hoc est, nunc verba condemnationis proferre, aliud multa judicare habere in futuro : quando cum tempus acceperit, justitias judicabit. Matth. VII, 2 : In quo enim judicaveritis, judicabimini.
Sic ergo : « Multa habeo de vobis loqui, » docendo si credideritis. Ezechiel. III, 10 et 11 : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te assume in corde tuo, et auribus tuis audi : et [349] vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
« Et judicare » in futuro : quamvis condemnationis verba modo non proferrum. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus. Michææ, VI, 1 : Surge, et contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Isa. V, 3 : Judicate inter me et vineam meam.
« Sed qui misit me, » Pater, « verax est » in judicio, et personam non accipiet nec munera : et ideo ad judicium illius refero me. Verax enim est Pater ex se : ex quo sum ego veritas quam gerit ex se. Et ideo ut veritas, et filius veritatis, vera dico et judico : et ideo quæ habeo judicare, non manebunt indiscussa. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Act. X, 34 : Non est personarum acceptor Deus, nec etiam munerum acceptor. Proverb. VI, 35 : Nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
« Ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. »
Et ideo veritatis habet auctoritatem. Audire autem Filium a Patre, est veritatem in signo veritatis percipere. Signum autem veritatis est verbum. Verbum autem est, et percipit se esse Filius, in quantum est sapientia genita, profluens a sapientia ingenita. Et ideo diximus supra, quod Filius videt a Patre per indifferenciam essentiæ, sed audit per distinctionem personæ in quantum est Filius Verbum. Joan. V, 30 : Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Dicit ergo : « Hæc loquor in mundo. » Ad Hebr. I, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
« Et non cognoverunt, etc. »
Ecce cæcitas quæ sibi lucem clare ostensam non videt. « Non » enim, istis omnibus declarationibus adhibitis, « cognoverunt, » per discretionem certam et fidem, « quia patrem ejus » naturalem et consubstantialem, « dicebat Deum, » supple, esse. Ad Roman. I, 21 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Abdiæ, ℣. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.
- « Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :
29 Et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper. »
Hic incipit ostendere quod etiam cum hæc lux maxime exstincta ab eis esse putatur, tunc maxime orietur, et ostendetur, et cognoscetur.
Dicit autem hic duo, scilicet, quod lux Christus post mortem maxime cognoscetur. Dicit etiam et causam illius.
Dicit ergo duo. In primo, cognitionem scilicet naturæ post mortem : et cognitionem veritatis, scilicet in sermone.
Dicit ergo : « Cum exaltaveritis. » Mors filii Dei exaltatio dicitur : quia per ipsam ascendit, et in cognitione, et in virtute, et in redemptione, et in beatitudine, et in cœlum. In cognitione, ad Philip. II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, etc. : et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. De virtute, quam exaltatus ostendit, quia totus mundus contremuit, Psal. XX, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. In redemptionis opere, Joan. XII, [350] 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. De exaltatione autem beatitudinis, Psal. XXIX, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, hoc est, ad beatitudinem tuam me sublevasti. De cœli exaltatione, Psal. VIII, 2 : Elevata est magnificentia tua super cœlos, Deus. His de causis dicitur exaltatio, mors Christi. Et quamvis isti exaltationes istas non intenderent, tamen Deus Pater causavit eas in pessimis voluntatibus eorum, sicut dicit Augustinus : « Deus optimus numquam malum fieri permitteret, nisi sciret bona quæ ex malis eliceret. »
Et quia hoc bonum ex malo elicitum est, ideo dicit : « Cum exaltaveritis Filium hominis, » quia secundum quod Filius Dei, secundum conditionem naturæ divinæ et proprietatem, pati non potuit. Joan. III, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
« Tunc cognoscetis quia ego sum, » quia tunc secundum Psalmistam, Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Unde Centurio dixit : Vere hic homo Filius Dei erat286. Luc. XXIII, 48 : Omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
« Et a meipso facio nihil. »
Tunc enim ipse Pater ostendit quod omnia quæ fecit Filius, ab ipso fecit : quia tunc omnia per maxima prodigia confirmavit. Joan. V, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Horum autem maximum fuit, quod virtute propriæ deitatis Christus resurrexit. Per hæc enim omnia probata sunt : sicut optime, Judicum, XVI, 2, significatur, quod cum Philisthini Samsonem (qui sol fortis interpretatur) dormientem se conclusisse gaudebant, iste vincula confregit, et verticem montis ascendit. Quia Judæi cum Christum dormientem somno mortis se apud inferos conclusisse gaudebant, ille ut sol fortis, lumen ubique sparsit, et fractis vinculis mortis et portis inferni, in cœli verticem cum suis se exaltavit. Et sic omnia quæ fecit, a Patre cœlesti se habere probavit. Psal. XV, 11 : Notas mihi fecisti vias vitæ : adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
« Sed sicut docuit me Pater. » Docere Patrem Filium est, sicut aliam personam generantem, alii a se personæ ab ipso genitæ, per hoc quod Verbum suum est, et in lumine suo Verbum de ipso procedit, tradere notitiam. Ad Coloss. II, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Psal. LXX, 17 : Docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea.
« Hæc loquor, » quia una est doctrina Patris docentis et Filii docti. Et ideo sicut docet Pater, hæc loquitur Filius. Os enim Patris est Filius. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
« Et qui me misit, mecum est, etc. »
Horum quæ dixit tangit hic propriam causam. Hoc enim dicit propter essentiæ unitatem, et propter consensus conformitatem. De essentiæ quidem unitate dicitur, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Joan. X, 30 : Ego et Pater unum sumus. De consensus conformitate, Jerem. I, 8 : Ne timeas a facie eorum, quia ego sum tecum ut eruam te, dicit Dominus. Psal. XC, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. [351]
« Et non reliquit me solum, » quia numquam sum relictus ab ipso, cujus deitati sum unitus, et voluntati per omnia conformis. Ad Hebr. XIII, 5 : Non te deseram, neque derelinquam.
Et rationem hujus ulterius assignat : « Quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper, » cum continuitate et perseverantia, numquam interrumpens, numquam deficiens. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus, scilicet Patris. Et ideo Pater dicit de Filio, Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus : in te complacui mihi.
SED CONTRA hoc quod dicitur : « Non reliquit me solum, » videtur esse quod dicitur, Matth. XXVII, 46 : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Sed ad hoc dicendum, quod numquam dereliquit quoad unionem et beneplacitum. Sed dicitur dereliquisse quoad exteriorum hominis assumpti defensionem : quando hominem illum passionibus et tribulationibus exposuit, et a Judæorum pessima voluntate non defendit. Ad Roman. VIII, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, etc.
- « Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. »
Hic incipit pars illa quæ est de Verbo Dei, et luce, secundum quod a servitute est liberativa.
Et habet duas partes : in quarum prima doctrinæ hujus ex auditoribus sumitur occasio : in secunda autem, doctrina ponitur per ordinem.
Dicit itaque : « Hæc » ergo « illo, » Salvatore nostro ut luce vera, « loquente, » et omnes illuminante, « multi, » de turba, « crediderunt in illum, » non perfecta fide sed infirma. Et ideo post modicum, ut dicit Chrysostomus, conversi sunt ad contumelias. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Erant de illis tamen de quibus dicitur, Luc. VIII, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt.
Tamen quia infirmis fovenda est fides donec convalescant, ideo loquitur eis Dominus, dicens :
- « Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. »
« Dicebat ergo Jesus, » monita salutis dans eis, « ad eos qui crediderunt ei. »
Hæc pars est in qua per ordinem ponitur libertatis doctrina. Et dividitur in duas partes : in quarum prima veræ libertatis doctrina ponitur : in secunda vero, quomodo contumelia pro tanto beneficio Christo a Judæis irrogatur, ibi, ℣. 48 : « Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos, etc. »
Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima veræ libertatis principia ponuntur : in secunda autem, gloriantibus in falsa libertate causæ gloriationis excluduntur, ibi, ℣. 33 : « Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus. »
Quinque autem in prima harum partium notantur : quorum primum est, ad quos ista doctrina refertur, quia ad eos qui jam liberi esse inceperunt : secundum est veræ libertatis principium : tertium, veræ libertatis incrementum : quartum est perfectionis libertatis perfectivum : quintum vero, totius libertatis complementum.
- « Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei. » Quia illi jam incipiebant esse liberi, per hoc quod ad fidem sunt vocati. Ad Galat. V. 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Fides enim est libertatis initium, quia facit sci[352]re quæ sit libertas in gratia. Et ideo illis tamquam libertatem intelligentibus loquitur. Job, XXXIV, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
« Si vos manseritis, » perseveranter, et intelligibiliter, et obedienter, « in sermone meo. » Perseveranter, ut in illo meditemini per studium : intelligibiliter, ut in illo intelligatis sancti Spiritus mysterium : obedienter, ut illum impleatis per operis exercitium. De quorum primo dicitur, ad Hebr. XII, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : filii autem Dei sunt liberi. De intelligibilitate verborum, II ad Timoth. II, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Psal. XXXI, 8 : Intellectum tibi dabo, etc. De obedientia, Deuter. XXVII, 26 : Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Deuter. XXVIII, 1 : Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra, hoc est, in affectu terreno : quia tu eris liber et earum dominus. Ecce veræ libertatis principium est sic in sermone Domini manere.
« Vere discipuli mei eritis. »
Discipulus enim verus est, qui vere doctrinis sui magistri sine errore est imbutus. Et hoc est libertatis incrementum. Studia enim liberalia, ut dicunt Philosophi, liberant hominem. Dicit enim Philosophus, quod liberum dicimus hominem, qui causa sui est. Homo enim ut dicitur in X Ethicorum, solus intellectus est : quia alia non sunt humana quæ sunt in ipso sed sunt bruta. Intellectus disciplinis divinis perficitur, et non in aliis. Ad Hebr. XII, 8 : Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Ac si dicat : De semine libero nati non estis, sed de spurio et servili. Isa. I, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Joan. XII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem : quia dilectio vos facit tenere meam disciplinam. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Discipulus enim verus est, qui ita tenet disciplinam prout tradita est a magistro. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
« Et cognoscetis veritatem. »
Ecce veræ libertatis perfectivum. Cognitio autem veritatis est cognitio ejus per quod res vere est id quod est. Et hoc non est nisi ars et sapientia divina in verbis Dei proposita. Per artem enim et sapientiam Dei est vere id quod est. Et per quælibet alia principia cadit a veritate suæ entitatis, per hoc, quod materialia et mutabilia sunt, et a vero esse nutantia. Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Joan. I, 14, dicitur de Verbo : Plenum gratiæ et veritatis. Item, XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. III Esdræ, III, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, etc. Et ibidem, V, 11 : Super omnia vincit veritas. Et ideo liberat a vanitate mutabilitatis, et est perfectivum principium ipsius libertatis.
Et hoc est quod sequitur : « Et veritas liberabit vos. » Et hoc est veræ libertatis complementum. Ad Roman. VIII, 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. Ad Galat. IV, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Sic ergo sermo Domini per hoc quod est veritas, liberat a coactione et obligatione vanitatis. Per hoc quod est sermo gratiæ, liberat a culpæ et iniquitatis servitute. Per hoc autem quod est [353] sermo omnipotentis Dei, liberat a servitudine miseriæ. Primo dat libertatem naturæ, secundo dat libertatem gratiæ, et tertio dat libertatem gloriæ.
- « Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis? »
Hic excluditur gloria eorum qui in libertate gloriantur.
Et habet duas partes : in quarum prima excluditur gloria libertatis carnalis : in secunda, quæ sit vera libertas aperitur, ibi, ℣. 34 : « Respondit eis Jesus : Amen, amen, etc. »
In prima quæstione duo supponuntur, et unum inquiritur. Supponunt enim, quod semen sunt liberi Abrahæ, per liberam matrem nati : dicentes : « Semen Abrahæ sumus. » Supponunt etiam, quod non se in servitutem redegerint per opus degenerationis a tanto patre, cum dicunt : « Et nemini servivimus umquam. »
Et hoc est : « Responderunt ei, » scilicet Judæi, carnalem intellectum habentes : et ideo in sermone Christi per intellectum spiritualem non remanentes. Psal. LXXXII, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant. Sapient. II, 21 et 22 : Excæcavit illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.
« Semen Abrahæ » carnale « sumus, » nati per liberam Saram : credentes quod per hoc essent liberi. Non intellexerunt isti, quod dicit Apostolus, ad Galat. IV, 23 : Qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem. Et ita qui non est filius promissionis gratiæ, non est spiritualiter filius liberæ. Isti ergo qui se corruptionis carnalis filios esse probabant, erant filii ancillæ. Isa. I, 4, ideo vocantur semen nequam : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semen nequam, filiis sceleratis. Sapient. XII, 10 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
« Et nemini servivimus umquam. »
Hic videntur falsum dicere. Genes. XV, 13 : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti. Isa. XLIX, 7 : Hæc dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Videtur ergo quod servierunt. Unde Augustinus : « O pellis inflata! Non est vera magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum temporis libertatem, quomodo verum dixistis? Joseph venundatus est, Prophetæ in captivitatem ducti sunt, populus in Ægypto in luto et latere servierunt, vos ipsi tributa solvebatis. »
Sed ad hoc dicendum, quod duplex est servitus : una quidem conditionis, et altera violentæ oppressionis. Conditionis est quando aliquis natus est servus, vel a domino suo, vel a seipso, vel propter peccatum aliquando addictus est servituti : et hoc modo dicunt se servos non esse. Per violentam autem oppressionem erant a multis in servitutem subjecti : et sic loquuntur auctoritates inductæ. Levit. XXV, 44 : Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt, etc. Et sequitur post pauca, ℣. 46 : Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Unde de Salomone dicitur, quod de filiis Israel neminem servire constituit287.
Sic ergo quoad conditionem servitutis dicunt quod « nemini servivimus umquam. » [354]
« Quomodo tu dicis, etc. »
Ecce quæstio ex duobus suppositis.
« Liberi eritis, » quia qui liber est, jam non potest fieri liber : quia de spirituali libertate nihil intellexerunt. Ad Galat. IV, 31 : Non sumus ancillæ filii, sed liberæ.
Est autem notandum, quod Christus quatuor dixerat, scilicet, quæ erant facientia libertatem, quorum unum est manere in sermone ejus : secundum, discipulos ejus esse : tertium, cognoscere veritatem : et quartum, liberos esse vel fore. Et isti non faciunt vim nisi de uno, scilicet, de ultimo. Et ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quia de aliis nullam curam habuerunt : quia illa spiritualia fuerunt. De quarto autem, quia gloriam sæculi prætendebant, magnam vim faciebant.
- « Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. »
Secundum est in quo excludit hujus libertatis gloriam.
Habet autem tres pares : in quarum prima ostendit rationem veræ et spiritualis servitutis : in secunda ostendit, quis liberare potest a conditione hujus servitutis : in tertia, excludit objectionem quam faciunt de conditione libertatis.
In prima harum duo facit : in quorum primo ostendit servitutis originem, et veram causam : in secundo, ostendit servi a Domino abjectionem.
Dicit ergo : « Respondit eis, » de libertate falsa gloriantibus, « Jesus, » vere liber natus Dominus.
« Amen, amen dico vobis. » Bis dicit
Amen, quia dictum ejus dupliciter confirmatur, scilicet, ex ratione naturali, et ex sermone divino. Psal. CXVIII, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum.
« Omnis qui facit peccatum. »
Aliud est facere peccatum, et aliud pati peccatum. Qui enim facit peccatum, mente et voluntate descendit a dignitate libertatis divinæ, et naturæ, et gratiæ, et gloriæ. Quia dicit Damascenus, quod peccatum est recessio ab eo quod secundum naturam, in id quod est præter naturam. Et ita recedit a libertate in qua factus est : quia liber erat ex Dei imagine perfective : liber erat a coactione per naturæ libertatem : liber erat ad gratiam, per eam quam habuit ad gratiam habilitatem : liber erat ad gloriam, per eam quæ est gratiæ ad gloriam ordinationem. Et ab omnibus his descendit, et pretio delectationis peccati se vendidit voluntarie in servitutem.
Qui autem patitur peccatum, tripliter patitur. Aut enim injacentem fomitem peccati patitur, eumdem tamen fomitem refrænans. Ad Roman. VII, 20 : Si autem quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Glossa : Hoc est, fomes peccati. Aut patitur peccatum insurgens contra se : sicut Laurentius passus est tyrannidem Decii. I Machab. II, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Et hoc modo patitur homo peccatum diaboli in tentatione. Aut patitur peccatum permittendo peccatum : sicut Deus patitur peccatum hominum et viri sancti, ne pejus fiat, vel ut majus bonum eliciat. Cantic. II, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, hoc est, sicut virtus inter vitia, sic amica mea inter filias. Iste sic patiens non cadit a libertate.
« Servus est peccati. » [355]
In toto servus efficitur : quia mente libera a dignitate libertatis descendit. Et hoc patet ratione et lege : ut dupliciter confirmetur. Rationem enim servitutis Philosophi assignant, dicentes eum esse servum, qui impedita mente et ratione, impeditas ad proprium regimen habet operationes. Ille enim causa sui esse non potest, sed indiget ut alio regatur, qui liber et non impeditus est in istis. Sapient. XVII, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erant. Peccatum enim tenebra est spiritualis, tenens mentem et rationem et voluntatem ne liberis actibus operetur. Lege autem hoc probatur duplici : divina, et civili. Divina quidem lege, Genes. IX, 23 et seq., ubi propter peccatum patris Chanaan, puer addictus est servituti. Ubi dicitur, ℣. 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Civili autem, quia servus dicitur servatus : quia qui primo in bellis injustis quæ movebant a civibus capti et superati, a morte servabantur ad vilia opera et obsequia, servi fuerunt et dicebantur. II Petri, II, 19 : A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et si sit superatus delectatione peccati, servus est peccati.
Attende autem, quod licet aliquis servus sit peccati, propter quod voluntarie se peccato subjicit, tamen peccatum non est dominus, quia non habet in se aliquid unde superponatur aut dominetur : sicut quando aliquis est servus servorum, qui in se nihil habet unde superpositionem habeat. Et ideo peccator est servus servorum, non servus alicujus domini. Isa. XLIX, 7 : Ad contemptibilem animam, et ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Genes. IX, 25 : Servus servorum erit fratribus suis. Et ideo qui facit peccatum, nec in eo cujus servus est, nec in se habet libertatem. Et hoc notat Dominus in eo quod non dicit simpliciter : Qui facit peccatum, servus est : sed cum additione dicens : « Servus est peccati. »
« Servus autem non manet in domo in æternum. »
Ostendit hic servi a domo abjectionem.
Dicit ergo : « Servus, » qui dicto modo est servus : sive servituti addictus, tum ratione, tum lege, « non manet, » dignitate libertatis quam a patre habuit amissa, « in domo, » hoc est, in familia patrisfamilias : quia domus patrisfamilias est libera ex patre : « in æternum, » hoc est, numquam manet. Quia si maneret in familia existens servus, jam divideret hæreditatem cum liberis : et sic libera bona patrisfamilias ad alienam manum indignam derivarentur, scilicet, ad eum cujus ille jam servus effectus est, qui est liberi patrisfamilias hostis et inimicus. Unde, Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Psal. C, 7 : Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam.
« Filius autem manet in æternum, » quia ille libertatem in qua natus est conservat : et ideo in hæreditate patrisfamilias bona conservatur et honore domus. Ad Roman. VIII, 17 : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.
Objicitur autem contra ea quæ dicta sunt, Numer. XII, 7 : At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ad Hebr. III, 5 : Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant. Luc. XII, 42 et 43 : Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, etc. Ergo servus non tantum manet [356] in domo, sed etiam præest familiæ domus.
Ad hoc dicendum, quod servitus hinc inde æquivoce sumitur. Servitus enim in communi dicta notat subjectionem. Est autem subjectio ad optimum et honorabilissimum : sicut ad Deum, et ad bonum divinum. Et per hanc servitutem, libertati et dominationi appropinquatur. Et ideo dicit Gregorius, quod servire Deo regnare est. Est etiam servitus per suppositionem ad vilissimum per affectum. Et per hanc servitutem homo vilificatur et vere servus efficitur. Est enim homo natura media : et per meliora appropinquat summo, et per viliora appropinquat infimo. Et ideo per superiora liberatur et extollitur : quia ad illa ordinatur ex natura. Per inferiora autem vilificatur : quia illa sunt casus a natura ipsius. Et hoc modo appropinquando superioribus, loquitur de servitute in auctoritatibus inductis. Ad Roman. VI, 20 : Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Et hæc est mala servitus. Cum autem consequenter dicit, ℣. 22 : Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam : hoc dicit de bona servitute et de bona libertate. Et per hoc patet solutio ad totum.
Servus tamen simpliciter dictus, in malam sonat servitutem propter sex causas. Prima est : quia vilis est servus. Isa. XLIX, 7 : Ad abominatam gentem, ad servum dominorum. III Regum, I, 21 : Si regnaverit Adonias, erimus ego et filius meus Salomon peccatores, hoc est, servi viles : qui in omni actu nostro peccatores reputabimur.
Secunda est : quia vilibus vescitur. Luc. XV, 15 et 16 : Misit eum in villam suam ut pasceret porcos. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
Tertia causa est : quia vilibus operibus mancipatur. Exod. I, 14 : Ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Quarta causa est : quia viliter tractatur. Jerem. XVI, 13 : Servietis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Thren. V, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Quinta causa est : quia reputatur inutilis. Osee, VIII, 7 : Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Sexta causa est : quia alienus est a Domini familiaritate et a Dei honore. Joan. XV, 15 : Servus nescit quid faciat dominus ejus. Ideo dicitur, ad Roman. VIII, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus : Abba (Pater).
His ergo de causis, malæ conditionis est qui simpliciter servus est, et vilibus, scilicet peccato et diabolo suppositus : filius autem est in spiritum libertatis natus, vel a filio libero ad libertatem vocatus. Et ideo dicit Psalmista, Psal. L, 14 : Spiritu principali confirma me. Principalis enim spiritus princeps liberos facit.
Et hoc est :
« Si ergo Filius, etc. »
Et tangit hic libertatis veræ principium, per quod ad libertatem possent reduci.
« Si ergo Filius, » qui vere liber est et potens in domo libertatis, « vos liberaverit, » hoc est, per spiritum libertatis libertate donaverit : tunc « vere liberi eritis, » inferioribus vobis non suppositi. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ. Et in illo regno sumus liberi : in potestate autem tenebrarum sumus servi. Apocal. V, 9 et 10 : Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et natione : [357] et fecisti nos Deo nostro regnum, etc.
Ecce absolutio a mala servitute, et qualiter donati sumus bona libertate.
« Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. »
Ecce conclusio tacitæ objectionis. Quia posset aliquis instare de libertate conditionis carnalis : et ideo dicit quod in hac non est instantia, quia de hac non loquitur.
Et ideo dicit : « Scio » quidem, quia hoc est manifestum, « quia filii Abrahæ estis, » carnales, et carnali conditione liberi : « sed quæritis me interficere, » quod vobis a patre Abraham libero non est innatum.
Et ideo hæc pars dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod actus servitutis ex patre libero non est innatus : in secunda hoc explanat.
In prima harum sunt quinque. Primum est hoc quod dicit : « Scio quia filii Abrahæ estis, » scilicet quod liberi estis per carnis conditionem : quæ minima est inter omnes libertates. Quid valet liberos esse ab hominibus secundum carnem, et servos esse vitiorum et dæmonum secundum spiritum?
Secundum autem est quod dicit :
« Sed quæritis me interficere. »
Quod est causa servitutis spiritualis. Et bene dicit : « Quæritis, » quantum in vobis est : quia opere implere non potestis, nisi quando ego elegero. Psal. CVIII, 17 : Persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.
Tertium est :
« Quia sermo meus, etc. »
Et est causa servitutis, « quia sermo meus, » liberans hominem a mala servitute, « non capit in vobis. » Sicut enim dicit Augustinus : « Sermo Domini est sicut hamus : qui dum capit, capitur : et dum capitur, capit. » Qui si caperet sermo in vobis, traheret vos ad libertatem : non enim capit ad perniciem, sed ad salutem. Job, XL, 20 : An extrahere poteris leviathan hamo?
Est etiam sermo Domini sicut gladius : qui dum capit, secat in profundum, et solvit, et liberat ab alligatis. Ad Hebr. IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum. Hæc est ergo causa veræ servitutis. Servitutem enim corporalem si dura esset, effugere quis posset : servitutem autem istam secum fert quocumque vadit, quicumque servus est. Augustinus : « O miserabilis servitus! Plerique homines cum malos habent dominos venales se petunt : non quærentes dominum se non habere, sed mutare. Servus vero peccati quid faciet? Quem interpellet? Servus aliquando duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit. Servus vero peccati quocumque fugiat, secum trahit conscientiam malam. Non est quo eat : non enim recedit a semetipso. »
« Ego quod vidi, etc. »
Quartum est istud, ubi ostendit signum veræ libertatis : ut per oppositum pateat designatio veræ servitutis.
Dicit ergo : « Ego, » qui sum natus liber et in libertatem, « quod vidi, » hoc est, in unitate essentiæ et sapientiæ cognovi, « apud Patrem, » hoc est, in æqualitate Patris, « loquor, » docendo et manifestando. Joan. V, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quia [358] filius Patrem imitatur. Ad Ephes. V, 1 : Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.
« Et vos quæ vidistis, etc. »
Quintum est, ubi veram per signum ostendit servitutem.
Dicit autem : « Quæ vidistis, » intus, quæ diabolus in corde ostendit. Joan. XIII, 2 : Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ.
« Apud patrem vestrum, » hoc est, apud diabolum, « facitis. » Ezechiel. XVI, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Luc. III, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? quia suggestionibus populi obeditis.
- « Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. »
Hic incipit explanatio dictorum.
Et dicuntur duo : quorum unum est allegatio patris carnaliter, et secundum quod ille sit pater eorum conceptis contra Christum malis.
Dicunt ergo : « Pater noster » carnalis « Abraham est, » quia putant quod reputentur in semine qui carnales sunt filii. Contra quod Apostolus dicit, ad Roman. IX, 7 et 8 : Non qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : ... id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Ad Roman. II, 28 et 29 : Non qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Si enim gloria esset in carnali patre sive paternitate, Ismael et filii ejus, et Esau et filii ejus gloriarentur de libertate. Et hoc non est verum. Jacobi, II, 23 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est288. Isa. LI, 2 : Attendite ad Abraham, patrem vestrum, ... quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
« Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
Vos facitis opera patris vestri. »
Ostendit quod Abraham non est pater eorum in malis.
Et dicit quatuor : quorum primum est, quod servent jus allegatæ paternitatis et libertatis. Dicit enim Philosophus, quod sicut filius exit a patre, cum parte substantiæ patris : et sicut exit de domo, cum parte facultatis domus patris : ita exit de patre ut vivat cum eruditione disciplinæ patris, et custodia legum, et disciplina patris. Ad Hebr. XII, 9 et 10 : Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
Unde dicit : « Si filii Abrahæ estis, » cum jure filiationis : sicut naturæ, ita et disciplinæ. Genes. XVIII, 17 et 19 : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum? ... Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se, ut custodiant viam Domini, etc.
« Opera Abrahæ facite, » quæ ex præcepto Dei Patris, posteros suos docuit. Isa. LI, 2 : Attendite ad Abraham, pa[359]trem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos.
« Nunc autem, etc. »
Secundum est, quod hoc non faciunt.
Et hoc est : « Nunc autem » hæc non facitis : sed « quæritis me interficere. » Jerem. XVIII, 18 : Venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Joan. VII, 25 : Nonne hic est quem quærunt Judæi interficere?
Causa autem notatur in hoc quod dicit : « Hominem, » apud vos innocentem. Joan. XVIII, 38 : Ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis289.
« Qui veritatem vobis locutus sum, » quæ mihi est causa persecutionis. Amos, V, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
« Quam audivi a Patre meo : » et ideo est authentica, cui contradicere non licet. Joan. III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.
« Hæc Abraham non fecit. »
Hic tertium est : et ideo vere filii Abraham non estis. Daniel. XIII, 56 : Semen Chanaan, non Juda. Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas.
« Vos facitis opera patris vestri? »
Quartum est : et subticet id quod sequitur ex immediato hoc quod sint veri Abrahæ filii : sed per opera ostendunt cujus patris sunt filii. Act. VII, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis. Matth. XXIII, 31 et 32 : Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
« Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus, Deum. »
Hic incipit pars illa in qua nituntur extra se excludere servitutem spiritualem, et gloriari in spirituali libertate. Intelligentes enim de libertate carnali non loqui Christum, tandem revertuntur ad spiritualem libertatem, et in illa volunt gloriari.
Et ideo dividitur hæc pars in duas, scilicet, in falsam gloriam libertatis spiritualis, et in exclusionem gloriæ illius.
De prima dicunt duo, scilicet exclusionem servitutis, et gloriam libertatis.
Dicunt ergo de primo : « Nos, » Judæi unius Dei cultores, « ex fornicatione » spirituali gentilitatis (quæ fornicatur de Deo in Deum, et cum multis diis simul), « non sumus nati, » sed in fide unius Dei. Psal. LXXII, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Osee, I, 2 : Fornicans fornicabitur terra a Domino. Melius hos novit Dominus, quam ipsi seipsos : ut dicit Isaias, LVII, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Et iterum, ibidem, ℣. 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Jerem. II, 20 : Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ezechiel. XVI, 25 et 26 : Multiplicasti fornicationes tuas, et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium. Et constat quod omnes isti de idololatria loquuntur.
« Unum patrem habemus, Deum, » spiritualem : quia in hoc gloriabantur. Sed dicit Moyses, Deuter. XXXII, 18 : [360] Deum qui te genuit dereliquisti, etc. Et ideo gloriatio eorum exclusa est. Et hoc est quod intendit.
- « Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. »
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima Deum, ipsorum non esse patrem spiritualem ostendit : in secunda, diabolum ostendit esse eorum patrem per imitationem. Sed quia possent dicere quod veritas non esset acceptanda in tali correptione, quia ipse est in simili crimine cum ipsis, ideo in tertia parte dicitur quod recipienda est veritas, quia ipsa est sine crimine. Secunda pars incipit ibi, ℣. 44 : « Vos ex patre diabolo estis. » Tertia autem, ibi, ℣. 45 : « Ego autem si veritatem dico. »
Primum probat duplici signo : quorum primum est secundum affectum : alterum autem secundum intellectum.
In primo sunt tria, scilicet, signum, causa confirmans signum, et probatio causæ.
Dicit ergo : « Si Deus, » qui per creationem pater est omnium, quos fecit ad imaginem et similitudinem suam, « esset pater vester, » per dilectionem, quæ semper est inter patrem et filium, et per imitationem : vos « utique diligeretis me, » quia eorum quæ ab uno procedunt, mutua est dilectio in eo illo, a quo procedunt : qui aliquid sui habet in utroque. Pater enim aliquid sui habet in filiis qui procedunt ab ipso : et in illo uno filii diligunt se ad invicem. Illud autem unum, quod Pater cœlestis habet in Filio naturali, et in filio per adoptionem, est Spiritus : quia ipse nos diligit Spiritu sancto : et nos eum, et nos ad invicem nos diligimus Spiritu sancto. Unde, ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Item, ad Roman. V, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, etc.
Causam autem hujus dilectionis subjungit, dicens :
« Ego enim ex Deo »
Patre per essentialem generationem, « processi, » Deus verus, Patri æqualis, et plenus Spiritu suæ dilectionis : « et veni, » incarnatus in mundum. Michææ, V, 2 : Egressus ejus ab initio a diebus æternitatis. Eccli. XXIV, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
Sed quia hæc negare possent, confirmat probando, dicens : « Neque enim veni » in mundum « a meipso. » Quia sicut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate : « Mitti, est cognosci quod ab alio sit qui mittitur. »
« Sed ille, » Pater, « me misit, » sicut continuo demonstro per potestatem suam quam in operibus ostendo. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitu eorum. Unde cognoscentes eum esse Filium dicunt, Matth. XXI, 38 : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. Ad Hebr. I, 2 : Locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum. Sic ergo me pro certo diligeretis. Sed a destructione consequentis, me non diligitis. Ergo a Deo patre spirituali vos per imitationem non estis : imo odistis me, quia ego arguo vos in malis. III Regum, XXII, 8 : Ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum. Joan. XV, 25 : Ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis290. [361]
« Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. »
Ecce secundum signum quod est ex parte intellectus. Qui enim sunt ex disciplina patris, cognoscunt verba quæ sunt de patris disciplina.
Et hoc est quod dicit : « Quare loquelam meam, » in doctrina Patris, « non cognoscitis? » Qui enim sunt ex una domo patris, eamdem cognoscunt loquelam. Joan. VII, 17 : Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Loquela enim Dei magis cognoscitur ex virtute operativa verborum, quæ perficit omne quod vult loquens, quam cognoscatur ex verborum significatione. Quia Verbum Dei illuminat cæcos, claudos dirigit, mortuos suscitat, et cætera hujusmodi facit. Sicut enim verbum, rerum et intentionum significativum, est angelus sive nuntius intellectus speculativi : ita verbum operativum et rerum constitutivum, est angelus et nuntius intellectus activi. Et quando agit sine ministerio instrumenti et medii ad solam voluntatem, procul dubio est nuntius et angelus intellectus agentis divini : quia procul dubio hoc non potest facere nisi Deus. Et hanc loquelam cognoscere debuit, qui est a Deo. Et hoc est quod dicitur, Isa. XXVIII, 11 : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum: et nec sic audierunt Dominum. Matth. XXVI, 73 : Loquela tua manifestum te facit.
« Quia non potestis, » odio mei et veritatis, « audire, » hoc est, exaudire « sermonem meum: » et hoc odium et invidia fecerunt. Act. VII, 54 : Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Isa. XXX, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.
« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. » 44
Probato quod pater eorum non sit Deus, continuo probat quod pater eorum per imitationem est diabolus.
Dicit autem hic tria. Primo enim præmittit propositum : secundo, dicti ostendit causam : tertio, declarat probationem quam facit per causam.
Dicit ergo : « Vos, » pessimi, « ex patre diabolo estis, » per imitationem, et illius doctrinam et malitiam vos sequimini. Sapient. II, 25 : Imitantur autem illum, hoc est, diabolum, qui sunt ex parte illius. Ille enim pater generat et vos format in malitia. Isa. XLIII, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Primi enim interpretes patris diaboli, qui voluntatem ejus interpretati sunt, primi parentes fuerunt. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. Hoc autem intelligitur de filiis, qui sunt filii per imitationem malorum parentum.
Et tangit dicti hujus causam, dicens : « Et desideria, » hoc est, quia desideria illius « patris vestri vultis facere, » scilicet, innocentem occidendo. Desiderium enim illius non est nisi interficere. Habacuc, I, 17 : Semper interficere gentes non parcet. Ibidem, III, 14 : Exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
« Ille homicida erat ab initio. »
Ostendit in quo volunt perficere desideria patris.
Et hoc ostendit in duobus : in homicidio, et in veritatis negatione sive in mendacio.
Dicit ergo : « Ille homicida erat ab initio. » Cogitavit enim addere morti suæ mortem hominis : et ideo dicitur leviathan, hoc est, additamentum eorum : [362] quia damnationi suæ damnationem addidit hominis. Et sicut ipse damnatione sua mortuus fuerat, ita per mortem hominem cogitabat damnare. Unde, Apocal. XII, 1, dicitur, quod draco stetit ante mulierem, ... ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Quia quoscumque parit filios mater Ecclesia, illos ad mortem absorbere intendit.
Sed objicitur contra hoc quod dicit, quod homicida erat ab initio. Initium enim est primum temporis punctum indivisibile. Et si homicida fuit ab illo, tunc numquam fuit bonus, sed fuit in peccato creatus. Factor autem mali, causa est mali in effectu. Et sic non per se, sed per factorem malus est. Idem videtur per hoc Psalmistæ, Psal. CIII, 26 : Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Ex hoc videtur, quod draco factus sit. Ergo malus factus est. Et sic quod malus est, sibi non imputandum est.
Adhuc autem, Job, XL, 14 : Ipse est principium viarum Dei. Ergo a principio factus est behemoth et leviathan. Et ita numquam fuit bonus.
Hæ autem sunt objectiones Manichæorum hæreticorum. Et ad hæc et similia dicendum, quod Deus fecit Angelum bonum : qui postea per superbiam propriam factus est malus.
Quod autem dicit quod homicida erat ab initio. Dicendum, quod præpositio, ab, notat remotionem. Sicut si dicerem quod ab Jerusalem descenderat in Jericho. Non enim tunc verum est, quod in Jerusalem pars descensus fuerit, sed continuo post Jerusalem. Ita et hic : Ab initio dicitur : non quod in initio homicida fuerit : sed quod continuo post modicum, quod post initium fuit, homicida fuit. Quia parum stetit in bona voluntate. Et initium non dicitur hic temporis indivisibile nunc : sed potius mora modica, in qua Angelus tempore creationis suæ bonitate innocentiæ bonus fuit.
Ad aliud dicendum, quod non statim fuit draco. Nec est sensus quod creatus fuerit draco : sed quod creatus fuit in substantia bona, et quod mala voluntate factus est draco. Sicut ego dico : Vas istud stercorum factum est a figulo. Non enim factum est vas stercorum : sed potius factum est vas, et postea adhibitum est ad stercora. Ita etiam intelligitur, quod behemoth et leviathan sunt principium viarum Dei : non in quantum est leviathan, sed in quantum fuit sublimior Angelus : qui malitia propria leviathan est factus.
Hoc est ergo quod dicitur : « Ille homicida erat ab initio. »
« Et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. »
Tangit hic de veritatis negatione. Veritas autem hic vocatur consideratio rerum, ut sunt in Verbo : in quo ostenditur vere res, secundum hoc quod vere est. In illa enim veritate non stetit, quia cito a Verbo, et veritatis consideratione se deflexit.
Hic autem tria dicit, scilicet, deflexum a veritate, causam deflexus, et signum.
De primo dicit : « Et in veritate non stetit, » immobili rectitudine : sed ab ea se deflexit. III Regum, XXII, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Apocal. XVI, 13 : Vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ, spiritus tres immundos in modum ranarum : qui sunt tria genera mendaciorum perniciosorum, scilicet in veritatis doctrina contra fidem, in doctrina contra virtutem et contra veritatem, et in doctrina boni naturæ contra vitam naturalem. Hæc enim sunt tria mendacia perniciosissima, sicut dicit Augustinus.
« Quia non est veritas in eo, » per affectum : quia non diligit veritatem. Et hæc est causa præcedentis. Isa. XXVIII, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et [363] mendacio protecti sumus. Et ideo persuasio quam fecit homini mendacium fuit : Nequaquam morte moriemini291 : in quo mentitus fuit. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.
« Cum loquitur mendacium, etc. »
Ecce signum quod veritas in eo non est. Qui loquitur ex propriis rei de qua loquitur, numquam mendacium loquitur, sed semper veritatem, et numquam mentitur. Qui autem loquitur ex his quæ sunt proprii cordis et non rei, semper loquitur mendacium : (cum veritas, ut dicit Philosophus, sit adæquatio rerum ad intellectum), qui ad affectum proprium adæquat intellectum, non adæquat eum rei : et ideo « ex propriis tunc loquitur, » et mentitur, hoc est, vadit contra mentem, quæ ideo mens dicitur a metiendo : quia rei commensurari debet. Et hoc non fit : et ideo mentitur et fallit. Osee, XII, 1 : Tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Job, XIII, 4 : Prius vos ostendam fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
« Quia mendax est, » odio veritatis. Daniel. XIII, 35 : Recte mentitus es in caput tuum.
« Et pater ejus, » hoc est, mendacii quod ipse invenit primus. Et ideo dicitur spiritus mendax. Et quia vos veritatem oditis, et me interficere quæritis, filii homicidæ et mendaces estis. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi. Item, Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Hoc est ergo quod dicit.
- « Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. »
Responsio ad tacitam objectionem : quia possent dicere, quod ipse esset in simili crimine : et ideo eos corripere non deberet.
Et dividitur hæc pars in duas partes : in quarum prima se vere corripientem ostendit : in secunda, quia respondere iniquitas non potuit, ad contumeliam se extendit.
In prima harum ostendit, quod odio veritatis veritati contradicunt : in secunda autem, in signum hujus ostendit, quod non est in eo peccatum, propter quod contradicere possint.
Dicit ergo : « Ego autem, » qui veritas a veritate processi, « si veritatem dico vobis, » odio veritatis « non creditis mihi. » Joan. III, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Ad Galat. III, 1 : O insensati Galatæ! quis vos fascinavit non obedire veritati?
- « Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? »
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. »
Hic ostendit quod sibi simile ab eis objici non poterit : et sic de odio veritatis eos corripere potuit.
Dicit autem hic duo, scilicet, non esse in se peccatum unde dicta ab eo veritatis non recipiantur : in secundo, concludit propositum per convertibile et proprium signum, scilicet quod non sint ex Deo nati sicut gloriantur.
In primo horum duo facit : ex ratione enim se sine peccato esse ostendit : et secundo, quod propter hoc veritas ab ipso dicta recipi debuit.
Dicit ergo : « Quis ex vobis, » coram quibus palam docui et miracula feci, « arguet me de peccato? » II ad Corinth. [364] IV, 2 : Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. I Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Exod. XII, 5 : Erit agnus sine macula, masculus, anniculus.
Et quia me de peccato arguere non potestis : « Si veritatem dico, » quæ omnibus debet esse amabilis, eo quod divina est, et eo quod veritas est : quia illa dirigit in quantum est veritas, et ad Deum dirigit in quantum est divina. Psal. XLII, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Malach. II, 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
« Quare ergo non creditis mihi? » Nulla hujus causa infidelitatis vestræ potest esse, nisi odium quod habetis ad me et ad veritatem. Joan. XV, 25 : Odio habuerunt me gratis. Psal. CVIII, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.
« Qui ex Deo est, verba Dei audit. »
« Qui ex Deo est, » sicut vos falso gloriamini, « verba Dei audit. » Hoc est convertibile signum. Joan. III, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis. Psal. CXVIII, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
« Propterea, » per contrarium hujus signum, « vos, » qui estis inimici veritatis, « non auditis. » Psal. LVII, 5 : Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium.
Act. VII, 56 : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
« Quia ex Deo non estis. » Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Isa. XXX, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate, etc. II ad Timoth. IV, 3 et 4 : Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, etc.
« Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? »
Hic ex veritate non valentes resistere, ad contumeliam se convertunt.
Dividitur autem in duo : in quorum primo describitur illata Domino contumelia : in secundo, a Domino opponitur patientia.
Dicit ergo : « Nonne bene dicimus nos? » Hi sunt qui omne maledictum benedictum reputant : per quod Doctores veritatis infamant. Job, XVI, 3 : Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? Quasi diceret : Non : quia se bene dicere reputat, cum contumeliam irrogat. Psal. V, 11, et Psal. XIII, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.
« Quia Samaritanus es tu, »
Scilicet alienus a lege divina.
Hujus autem dicti erant tres causæ. Una, quia Samaritanis prædicaverat, et a Samaritanis cum jucunditate receptus fuerat292. Secunda, quia judicabant quod [365] aliquid de lege reciperet, et alia quædam abjiceret, sicut fecerunt Samaritani : sicut imponebant ei quod sabbatum non veneraretur, et alia mandata custodiret. Joan. IX, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Tertia causa est, quia in parabolis Samaritanos laudavit, et extulit in miraculis. In parabolis, Luc. X, 33 et seq., Samaritanus quidam descendit, et appropians alligavit vulnera ejus. In miraculis : sicut in curatione decem leprosorum, ubi laudavit eum qui redivit cum gratiarum actione, et dixit illum esse Samaritanum 293. Et ex his causis dixerunt eum factum esse Samaritanum.
« Et dæmonium habes. » Hoc ideo dicebant, quia videbant eum signa facere : et illa non Deo, sed dæmonio attribuebant. Luc. XI, 15 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicit dæmonia 294.
« Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. »
Ista responsio dividitur in duas partes : in quarum prima negat falsitatem, et confitetur veritatem : in secunda iudicio Dei committit hoc quod blasphematur.
Dicit ergo : « Ego dæmonium non habeo. » Quod est negatio falsitatis. Quod per hoc ostendo, quia ejicio dæmonia. Matth. XII, 26 et 28 : Si Satanam Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo stabit regnum ejus? ... Si autem ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Exod. VIII, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinæ potestatis. Nec potest idem esse digitus Dei et digitus Satanæ. Ergo dæmonium non habeo.
Sed tunc quæritur; Quare non negat se esse Samaritanum : cum etiam hoc fuerit ei impositum. Ad quod dicendum, quod ad minus spiritualiter fuit Samaritanus : quia fuit hominum custos : et ideo hoc non negavit, sed tacuit. Job, VII, 20 : O custos hominum, quare me posuisti contrarium tibi? Isa. XXI, 11 : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Psal. CXX, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Vel dicatur, quod per hoc quod dæmonium eum habere dicebant, spiritui gratiæ (qui ab ipso procedit) contumeliam faciebant : et ideo negavit, et correxit. Sed per hoc quod eum Samaritanum dicebant, sibi humanam degenerationem attribuebant : et ideo illam humilis dissimulavit. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
« Sed honorifico Patrem meum. »
Ecce veritatem quam de se, et illis confitetur. De se, cum dicit : « Honorifico Patrem meum. » Malach. I, 6 : Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Exod. XX, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram. Honor autem iste est exhibitio reverentiæ : quem honorem semper Patri Christus exhibuit. Ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
« Et vos inhonorastis me. » Veritas est quam confitetur de illis. Quia enim inhonoraverunt eum, etiam improperia ei dicentes propter honorem quem Patri exhibuit : ideo inhonoratio et improperium redundat ad Patrem. Psal. LXVIII, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 295. Item, ibidem, 8 : Propter te sustinui opprobrium : operuit confusio faciem meam. [366]
« Ego autem gloriam meam non quæro. »
Modo enim in isto adventu humilis, non quæro gloriosus esse per vindictam quam faciam in vos. Ad Galat. VI, 14 : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Si enim gloriosus esse vellem, tunc jam statim vindicarem. Hieronymus : « Qui non quærit gloriam, non dolet de illata ignominia. » I ad Corinth. I, 29 : Non glorietur omnis caro coram illo. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria.
« Est qui quærat » gloriam meam. Infra, Joan. XII, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
« Et judicet » ille de contumelia mihi illata. Ille enim iudicabit qui gloriam meam quærit. Judicet judicio non condemnationis, sed discretionis : ut discernat inter me et illos. Psal. XLII, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, etc. Jerem. XI, 20 : Tu autem, Domine Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
- « Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. »
Hic in ultima parte ostenditur qualiter sermo Christi vivificat.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur, quod sermo Christi vivificat : in secunda autem, removet calumniam Judæorum contradicentium, ibi, ℣. 52 : « Dixerunt ergo Judæi. »
Dicit ergo in primo duo, scilicet, sermonis confirmationem, et sermonis observati effectum.
Dicit ergo : « Amen, amen. » Apocal. III, 14 : Hæc dicit Amen, testis fidelis, hoc est, confirmata veritas.
« Si quis sermonem meum servaverit, » per amorem et operis impletionem. Psal. CXVIII, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Dicit autem, servaverit, non dicit, servat, ut denotet perseverantiam. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
« Non gustabit mortem, » hoc est, æternæ mortis amaritudinem non experietur, « in æternum. » Eccle. VIII, 5 : Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Sapient. VI, 19 et 20 : Custoditio legum consummatio incorruptionis est : incorruptio autem facit esse proximum Deo. Augustinus autem legit hanc litteram : « Mortem non videbit in æternum. » Et hic sensus in idem revertitur : quia non videre, est non experiri. Matth. XVI, 28 : Sunt de hic stantibus qui non videbunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Videtur autem falsum esse : quia boni videbunt æternam mortem impiorum. Luc. XVI, 23, dives malus, cum esset in tormentis, scilicet inferni, vidit Abraham a longe, etc. Sed objectio nulla est : quia, sicut diximus, videre hic et gustare, est experiri : simplici autem visione boni vident et videbunt mortem impiorum. Isa. LXVI, 24 : Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me. Hæc enim mors damnationis est mors in æternum durans : ubi homo sic moritur quod numquam permoritur.
- « Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ : et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. »
53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Pro[367]phetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? »
Hic excluditur calumnia contra dictum Domini.
Et habet duo : in quorum primo calumnia inducit : in secundo, excluditur, ibi, ℣. 54 : « Respondit Jesus. »
In primo quatuor dicuntur : in quorum primo, ex dicto (quod secundum eos veritatem non habet) arguunt, quod ante blasphemantes dixerunt. In secundo, arguere videntur Christum de arrogantia sermonis : quia se patribus præferre videbatur. In tertio, inducunt etiam de arrogantia, quia se Prophetis anteponere videretur. In quarto, quasi quærentes arguunt, usque ad quem finem arrogando se extolleret.
Dicunt ergo : « Nunc, » in isto sermone, « cognovimus » quod ante diximus : « cognovimus » per signum. Job, XV, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
« Quia dæmonium habes. » Joan. X, 20 : Dæmonium habet, et insanit : ut quid eum auditis? Act. XVII, 18 : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse.
« Abraham mortuus est, » qui tantæ fuit dignitatis, quod Deus de eo dixit, Genes. XXII, 18 : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et hic talis mortuus est296. « Et » mortui sunt « Prophetæ, » qui tantæ dignitatis erant, quod eis Deus occulta revelavit. Psal. I, 8 : Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Et illi etiam mortui sunt. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.
« Et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. » Quasi dicerent : Mirum est quod hæc dicis : et nisi insanires, non dices. Et hoc fuit ideo, quia putabant Christum loqui de morte temporali, cum ipse de morte æterna loqueretur. Eccle. II, 16 et
17 : Moritur doctus similiter ut indoctus : et idcirco tæduit me vitæ meæ. Psal. LXXXII, 6 et 7 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini.
« Numquid major es patre nostro Abraham? »
Hic videntur Dominum arguere de arrogantia sermonis in comparatione ad patres : et ideo quærunt si se majorem esse reputet Abraham, quem Deus a morte temporali non supportavit. Genes. XXV, 8 : Et deficiens, scilicet ætate, mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum.
« Et Prophetæ mortui sunt. » Et ideo arrogantia est, quod dicis illos a morte esse supportandos, qui tuum servant sermonem : cum a morte non supportentur, qui verbum Dei audiunt et sermonem. Daniel. XII, 13 : Tu autem, Daniel, vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. III Regum, XIX, 4 : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.
« Quem teipsum facis? »
Hoc est, in magnitudine arrogantiæ cui te comparabis, ex quo summis et maximis te anteponis? Christus autem non se fecit magnum, sed Pater genuit eum magnum : et ipse formam hominis accipiens fecit se parvum. Ad Philip. II, 7 : Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.
- « Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est. »
Hic exponitur conclusio calumniæ. Habet autem duas partes contra duo [368] quæ per calumniam Christo imposuerant. Dixerunt enim sermonem ejus esse falsum et arrogantem : et ideo Christus primo ostendit sermonem suum esse verum : et secundo, ostendit eum non esse arrogantem, ibi, ℣. 56 : « Abraham, pater vester, » etc.
Dicit ergo in primo tria, scilicet, quod in sermone suo non habet a Patre privatam gloriam, quod Patris Dei habet gloriam, quod hic glorificatus a Judæis est ignotus et a Christo cognitus.
Dicit ergo : « Si ego, » privata gloria, « glorifico meipsum. » Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat : Si ego privatam gloriam a Patre haberem sicut vos mihi imponitis, et illa privata gloria glorificarem meipsum, « gloria mea nihil est, » et minus quam nihil : quia vana esset illa gloria. I Machab. II, 62 et 63 : Gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam. Osee, IV, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.
« Est Pater meus, etc. »
« Est Pater meus, » substantialis, « qui glorificat me, » voce et signis, in humana forma latentem. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Isa. XXII, 23 : Erit in solium gloriæ domui patris ejus.
« Quem vos dicitis quia Deus vester est. » Ille enim quod ipse sit Pater, et glorificator meus, testimoniis Scripturæ, et vocis, et operibus ostendit. Exod. XV, 2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. Baruch, III, 36 : Hic Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Exod. XV, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
- « Et non cognovistis eum, ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. »
Arguit Judæos de ignorantia Dei quem invocabant.
Et dicit quatuor : redargutionem ignorantiæ, confessionem suæ scientiæ, abdicationem ignorantiæ, ostensionem scientiæ.
Dicit ergo : « Et non cognovistis eum, » quamvis per opera in me demonstratum. Isa. I, 3 : Israel me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Si autem objicitur, quod ipsi in Lege et Prophetis Deum cognoverunt. Respondendum, quod ipsi Deum ut creatorem cognoverunt : sed Deum ut Patrem in Filio operantem non cognoverunt. Et hujus causa fuit, quod eum cognoscere noluerunt : quia de facili Patrem in Filio cognoscere potuerunt : et ideo improperatur eis ista ignorantia. Isa. XLV, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Erant enim de illis de quibus dicitur, ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Ego autem, » per substantialem scientiam qua sum ab eo, « novi eum. » Joan. I, 18 : Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ad Coloss. II, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi.
« Et si dixero quia non scio eum, » per falsam humilitatem, propter vos qui hoc arrogantiæ imputatis, quod ego me per consubstantialitatem dico nosse Deum Patrem : tunc veritatem de me negans, « ero similis vobis, » ex patre diabolo, « mendax. » Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat : Si possibile sit quod veritatem negare possim (quod tamen est impossibile), tunc ero similis vobis mendax. II ad Corinth. I, 18 : Non est in illo Est et Non. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut men[369]tiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur. Sic ergo excludit arrogantiam. Augustinus : « Sic arrogantia vitetur, ut veritas non negetur. »
« Sed scio eum, etc.
Hic ostendit quod scit : quia « sermonem ejus servo, » quem mihi injunxit quando me misit. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. I Joannis, II, 4 : Qui dicit se nosse eum, scilicet Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.
« Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. »
Ecce quod respondet ad id quod attribuerunt arrogantiæ, quod se Patribus et Prophetis comparet.
Et in hoc duo dicuntur, scilicet, veritatis responsio, et calumniantium objectio.
De primo dicit : « Abraham, pater vester, » secundum carnem et secundum promissionem, « exsultavit » in spiritu, « ut » fide et oculis cordis « videret diem meum, » hoc est, lucem quæ de me fulget, et pellit ignorantiæ tenebras. Genes. XVIII, 1 et 2 : Apparuit ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri.
« Vidit, » in spiritus cognitione, quod per conceptum Isaac ego essem incarnandus, et peccati tenebras purgaturus : « et gavisus est. » Eccli. XLVIII, 27 : Spiritu magno vidit ultima. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, etc. Genes. XVIII, 17 et 18 : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam? In hac ergo visione spiritus gavisus est. Isa. X, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Luc. X, 24 : Multi reges et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, etc.
« Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? » 57
Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 58
« Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. » 59
Ecce insurgit hic contra dictum et calumniam Judæorum.
Et dicuntur tria, scilicet, calumnia insidiantium, responsio veritatis per Dei Filium, et insurrectio contra veritatem per lapidationem, cui Dominus opponit patientiam in exemplum nostrum.
Dicunt ergo : « Quinquaginta annos nondum habes. » Allegant ætatem quæ videbatur, ut per hoc probent dicti impossibilitatem. Chrysostomus legit : « Quadraginta annos nondum habes. » Et hæc littera videtur esse convenientior ætati Domini : quia tunc triginta annorum erat : et propter morum gravitatem, et sapientiam, interpretabantur ætatem suam circa quadraginta annos. Job, VIII, 9 : Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam dies nostri sicut umbra sunt super terram. Isti enim non videbant nisi eam quæ ab ætatis experientia est sapientiam. Unde Plato in Timæo, in prima parte : « Græci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. » Sed Dominus secundum hoc quod erat Deus, ab æterno vidit quæ vidit. Et secundum hoc quod erat homo, ab instanti conceptionis omni sapientia et scientia plenus fuit. Sapient. IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum [370] numero computata : cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.
« Et Abraham vidisti, » qui ante mille annos est mortuus? Ac si dicant : Hoc est impossibile. Ignorant enim quod sibi secundum deitatem semper præsens fuit Abraham, neque mortuus erat qui vitam bibit in fonte vitæ. Unde, Exod. III, 6 : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Et infra, ℣. 15 : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum. Quod esse non posset nisi apud ipsum viveret. Matth. XXII, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium.
« Dixit eis Jesus, etc. »
Hunc errorem repellens, « dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis. » Bis confirmat ut melius imprimat. Genes. XLI, 32 : Quod vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Ita et hic Filius bis confirmat.
« Antequam Abraham fieret, » temporali generatione, quam prævenit tempus et subsecutum est, « ego sum. » Non dicit : Fui, vel, eram : quia æternitas non habet nunc præteritum. Sed, ut dicit Boetius, nunc stans et non movens sese semper facit æternitatem. Et hoc notat quando dicit : « Ego sum: » quod est verbum substantivum præsentis nunc temporis. Quod tamen hic non dicit nunc temporis, sed nunc æternitatis, cui, ut dicit Anselmus in Monologio, omnis differentia temporis ita præsens est, sicut nostro nunc temporis præsens est omnis locus et omnis loci differentia. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam. Joan. XVII, 5 : Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
« Tulerunt ergo lapides, etc. »
Considerantes, quod æternitas non nisi Deo convenit, et quod se per æternitatem Deum esse profiteretur, et quod pro tali blasphemiam esset lapidandus : et non valentes sapientiæ quæ loquebatur resistere, et operibus quæ probabant suos sermones : convertunt se ad lapides, ut illum lapidibus obruant, cujus sermoni resistere non valebant. Quamvis enim omne dictum firmatum sit, tamen iniquitatis error omittitur : quia innititur placentibus, et non persuadetur veritate proposita.
Sic « ergo tulerunt lapides » Judæi, lapidea contra veritatem corda habentes, « ut jacerent in Jesum » Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Matth. XXIII, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti!
« Jesus autem, » non timore mortis : quia, Joan. XVIII, 4, crucifixoribus occurrerit : neque impotentia resistendi, quia uno verbo in infernum omnes præcipitare potuit. Sapient. XVIII, 15 et 16, cujus sermo, « durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, ... et stans, replevit omnia morte. Tamen nunc dispensative « abscondit se, » cedens furori eorum usque dum veniret hora Passionis, quam præfinivit Pater. Et sic docet nos furorem hostium pro tempore declinare. Ad Roman. XII, 19 : Non vos met ipsos defendentes, charissimi : sed date locum iræ. Isa. XVI, 3 et 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei. Et ibidem, XXI, 15 : A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
« Et exivit de templo, » ab eis : designans derelictionem illorum et transitum ad Gentes. Matth. XXIII, 38 : Ecce relin[371]quetur vobis domus vestra deserta. Ezechiel. III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco sancto suo, supple, recedit. Deuter. XXXII, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Sic ergo dispensative recessit.
Caput IX
Cæcum a nativitate sabbato illuminat : cujus miraculi gloriam Pharisæi multis technis laborant Christo detrahere : et quia is qui cæcus fuerat Christum tueretur, extra synagogam ejicitur : sed a Christo edoctus credit, et adorat ipsum, qui in judicium se in mundum venisse ait.
Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate.
Et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari.
Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus.
Et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant : Quia hic est.
Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi?
Respondit : Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat.
Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
Dicebant ergo ex Pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit : Quia propheta est.
Non crediderunt ergo Judæi de [372] illo quia cæcus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat.
Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est.
Quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus : ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.
Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio : unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt :
Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit.
Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos.
Scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus est totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei?
Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum?
Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, et qui vident cæci fiant.
Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus?
Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum : nunc vero dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet.
In Caput IX Joannis — Enarratio
« Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate. »
Hic incipit pars illa, quæ est de doctrina illuminationis Verbi incarnati, secundum quod illuminativum ostenditur per corporale factum.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima signum illuminationis cum suis pertinentiis plene describitur : in secunda autem, doctrina illuminationis in signo significata proponitur, ibi, ℣. 35 : « Audivit Jesus quod ejecerunt eum foras. »
Adhuc, prima pars in tres dividitur partes : in quarum prima signum perficitur : in secunda, veritas signi certificatur, ibi, ℣. 8 : « Itaque vicini, et qui viderant eum prius. » In tertia autem, signum manifestatur, ibi, ℣. 13 : « Adducunt eum ad Pharisæos. »
In prima harum partium tria dicuntur, scilicet, opportunitas ad faciendum miraculum, modus utilis ad perficiendum, et obedientia illuminati ad beneficium miraculi suscipiendum.
Opportunitas autem ad faciendum miraculum est in quatuor, scilicet, in cæci miseria, in discipulorum instructione necessaria, in temporali ad miracula facienda congruentia, et in Salvatoris benevolentia.
Cæci quidem miseria exprimitur per hoc quod dicit : « Et præteriens, » quando exivit de medio peccatorum : et non stans in via peccatorum. Luc. iv, 30 : Ipse autem, scilicet Jesus, transiens per medium illorum, ibat. Psal. 1, 1 : In via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.
« Vidit. » Chrysostomus : « Diligenter, oculo fixo et visu, adspectum spectum ad cæcum direxit : ut ex hoc se misericordem ad miserum ostenderet, et discipulos in admirationem et ad quærendum provocaret. »
De primo, Tobiae, iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Thren. v, 1 : Intuere, Domine, et respice opprobrium nostrum. Thren. i, 20 : Vide, Domine, quoniam tribulor. Exod. iii, 7 : Videns vidi afflictionem populi mei.
De secundo, in Psalmo xxxi, 8 : In via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos. Ad hoc enim præteriit ut omnibus se exhiberet. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Sicut enim, Joan. iv, 27 : Mirabantur, scilicet discipuli, quia cum muliere, id est, cum paupercula et peccatrice, et alienigena femina loquebatur: ita hic mirantur quod despectis multis spectaculis, visum suæ dignationis figit in pauperem mendicum cæcum : hominem ad imaginem Dei creatum deturpatam faciem habentem.
« Cæcum, » visu carentem. Et quod major miseria est, « a nativitate, » qui numquam hujus mundi lucem viderat. Job, iii, 16 : Qui concepti non viderunt lucem. Et hoc facit ad gloriam miraculi : quia in cæco nato magis profundata fuit causa cæcitatis quam in eo qui aliquando vidit. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.
« Et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. »
Ecce instructio discipulis necessaria.
Et habet duo : interrogationem dubitationis, et responsionem illuminationis.
- Dicit ergo : « Et interrogaverunt eum discipuli ejus, » excitati ad modum visus, ad cæcum directi. Deuter. xxxii, 7 :
Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : maiores tuos, et dicent tibi.
« Rabbi. » Magistrum confitentur : cujus volunt esse discipuli. Joan. iii, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Joel. ii, 23 : Dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum.
« Quis peccavit, hic aut parentes ejus ? » Isti supponebant quoddam falsum, scilicet, quod nullus punitur a Deo nisi pro peccato. Hoc autem falsum est, sicut patet in Beato Job. Et ideo quærunt.
Videtur tamen, sicut dicit Augustinus, quod stulta sit hujusmodi quæstio : quia pars ejus est contra Legem et Prophetiam, et pars ejus contra rationem. Contra Legem est, quod propter peccata parentum iste sit punitus. Deuter. xxiv, 16 : Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus suis : sed unusquisque in peccato suo morietur. Contra Prophetiam autem, Ezechiel. xviii, 20 : Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Altera autem pars fuit contra rationem : quia antequam iste nasceretur, peccare non potuit : quia liberam vitam ad respirandum non habuit. Ergo ista quæstio in toto stulta fuit, et super positionem falsi fundamenta.
Ad hoc autem dicendum, quod quæstio quidem fuit simplex : sed non penitus stulta. Et ideo voluit eos Dominus ad quærendum provocare. Quia quamvis æternaliter filius pro patre non puniatur, nec etiam temporaliter filius puniatur pro patre : tamen malus pater aliquando punitur in filio temporaliter, ut filium videndo torqueatur : sicut, Genes. ix, 25, Cham, filius Noe, punitus est in filio suo Chanaan : in hoc quod servituti et maledictioni sit addictus, et ad liberos actus patris sui non sit idoneus. Et sic dicitur, Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Quia per tertiam et quartam generationem patres frequenter vident filios et nepotes. Et sic simplex quidem et non stulta fuit hæc quæstio ex parte parentum. Et quod Lex dicit, et Prophetia, refertur ad pœnam æternam. Quantum autem ad secundam partem, quæstio fuit bona : quia de peccato originali intelligitur quod trahitur a parentibus primis : sicut dicitur in Psalmo l, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Et est sensus : « Quis peccavit ? etc. » Hoc est, Utrum peccatum actuale in parentibus, an tantum originale fuerit hujus cæcitatis causa ? Ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii iræ, sicut et cæteri. Filius autem iræ merito punitur. II Regum, xix, 28 : Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi.
Si autem objiciat aliquis, quia sic quilibet puniendus esset, cum quilibet in originali concipiatur et formetur in utero matris. Dicendum, quod misericordiæ divinæ est quod alicui parcitur : justitiæ autem est quando aliquis punitur. Thren. iii, 22 : Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.
Ad hoc autem quod supponunt, quod nullus puniatur nisi pro peccato, auctoritatem pro se habuerunt, Eccle. vii, 21 : Non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. III Regum, viii, 46 : Non est enim homo qui non peccet. Job, xv, 14 : Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ? I Joannis, i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Et ideo dicit Hieronymus : « Quidquid patitur, peccata nostra promeruerunt. » Gregorius : « Nulla nocet adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » Thren. v, 16 : Væ nobis, quia peccavimus.
Ad hæc et similia dicendum, quod pro certo peccatum est pœnae prima causa, etsi non proxima : et hæc causa consuevit vo[375]cari a Sanctis causa sine qua non, et remota : quia si non esset culpa, non esset pœna. Sed hæc non est causa proxima meritoria pœnæ in eadem persona, quæ punitur. Quia et Christus punitus est propter peccata : non quæ fecit ipse, sed quæ fecerunt primi parentes et posteritas eorum. Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Et sic intelliguntur omnes inductæ auctoritates.
Et sic patet quod simplex fuit quidem quæstio, sed non stulta, neque suppositio est omnino falsa.
Dicit enim Damascenus, quod multis de causis punitur aliquis. Primo enim infligitur alicui pœna propter reatum culpæ : sicut Maria, soror Moysi, percussa est lepra propter peccatum murmuris297. Et Giezi propter simoniam298. Secundo, ad virtutis probationem et manifestationem sicut Job299 et Tobias. Tob. xii, 13 : Quia placuisti Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tertio, ad virtutis conservationem : sicut Paulo, II ad Corinth. xii, 7 : Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Quarto, propter divini consilii dispensationem, ut in Christo. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Quinto, ad divinæ virtutis in Christo latentis manifestationem : ut divinæ virtutis operatio manifestata, multis fiat occasio salutis : sicut hic in isto cæco. Sexto, ut in aliis gloria passionis impigra fiat. Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Septimo, ut mors judicii æterni jam in ipsum præveniat : sicut, Act. xii, 23, Herodes consumptus a vermibus, exspiravit. Octavo, ut ostendatur quam acerbum in peccatores erit. II Petri, ii, 4 : Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. Luc. xxiii, 31 : Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? Sic ergo patet quod in toto non fuit falsa discipulorum suppositio. Et ideo locum habuit quæstio.
Et hoc est quod dicunt : « Rabbi, quis peccavit ? » Ad Roman. iii, 23 : Omnes enim peccaverunt, et egent gratia300 Dei.
Dederat etiam Dominus occasionem huic quæstioni : quia paralytico dixerat, Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ubi innuit propter peccatum fuisse punitum. Baruch, iii, 10 et seq. : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ? Dereliquisti fontem sapientiæ. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
« Hic aut parentes ejus. »
Sic, supple, quod vindicatum est peccatum ista cæcitate. Et ideo, Tobiæ, iii, 3, dicitur : Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
Et hoc est quod sequitur : « Ut cæcus nasceretur, » in vindictam talis sui vel parentum peccati : quia Deus non punit sine peccato, sicut dictum est.
« Respondit Jesus : Neque hic, etc. »
« Respondit Jesus, » desiderantibus suas ingerens illuminationes. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.
« Neque hic peccavit. » Job, xvii, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Ibidem, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. Ibidem, vi, 2 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
« Neque parentes ejus. » SED CONTRA hoc objicitur, Isa. xliii, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Sed hoc solvitur per ea quæ dicta sunt : quia peccatum non est causa pænæ, nisi sine qua non. Sed non oportuit quod peccatum sit istius peccati causa meritoria.
Et ideo addit : « Sed ut manifestentur opera Dei in illo. » Ac si dicat, quod non est cæcus natus ad punitionem peccati : sed potius dispensativa est cæcitas ista, ut manifestato opere miraculi, virtus divina appareat, et sic ad fidem ædificentur credentes.
Sed si objicitur, quod Deus bonorum nostrorum non indiget ad hoc quod nobis benefaciat : multo minus indiget malorum nostrorum, ut virtutem suam ad ædificationem nostræ fidei ostendat : quia multis modis aliis in salutem nostram ostendere potest. Ad hoc dicendum, quod quidem aliter ostendere potuit : sed nullus modus ita familiaris et conveniens nobis fuit. Et ideo defectum quem meruimus, incidere permisit ut salutem desideremus : et oblata salus gratam faciat nobis Salvatoris gratiam. Et hoc modo cæcitatem istam Deus dispensavit. Et hoc est quod dicit, Joan. xi, 4 : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Eccli. xliii, 26 et 27 : Audientes auribus nostris admirabimur. Illic præclara opera et mirabilia, etc.
- « Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari. »
Hic tangitur temporis ad miracula facienda congruentia.
Et dicuntur duo, scilicet, congruitas, et necessitas.
Congruitas tangitur, cum dicit : « Me oportet, » hoc est, opportunum est : quamvis non necessarium, sed voluntarium, quod oportet « operari opera ejus qui misit me, » scilicet Patris. Joan. vi, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Et ideo opera fidem ædificantia, sunt opera a Patre Filio inuncta, et a Filio impleta et perfecta. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Luc. ii, 49 : In his quæ Patris mei sunt oportet me esse.
« Donec dies est. »
Dies hic est præsentia lucis super nos : et dupliciter, scilicet, per corporalem præsentiam, et per fidem dum vivimus : quia post vitam non valet nobis operatio solis. Psal. ciii, 23 : Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Præsentia enim lucis, et ostendit quid operemur, et juvat ad operationem, et operatur in nobis, sicut præsentia solis in mundo. Malach. iv, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Ideo dicitur, Eccli. xliii, 2, quod sol est vas admirabile opus Excelsi. Si ergo occidat sol a nobis, non valebit nobis ipsa operatio solis.
Et hoc est quod sequitur :
« Venit nox, etc. »
Nox quæ a nocendo dicitur : quæ nox [377] nihil aliud est, nisi absentia lucis nos ad operandum adjuvantis, quando operatio ulterius non proderit. Matth. xx, 8 : Cum sero factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, etc. Tunc enim non est tempus operis, sed recipiendæ divinæ mercedis. Apocal. xiv, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos. Sapiens. xvii, 16 et 17 : Si rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem : una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Et ista nox, tenebræ sunt exteriores, in quas projiciuntur desperati. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.
Et hoc est quod dicit : « Quando nemo potest operari, » quia solis justitiæ lumen tunc non juvat ad operationem. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non illustretur lumine : quia illa est nox æternæ damnationis. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
« Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. »
Ecce benevolentia Salvatoris, quæ sola benevolentia semper fluit in beneficiis lucis.
Dicit ergo : « Quamdiu sum in mundo, » vel præsentia corporali, vel præsentia fidei : quod tempus constitutum est ad merendum, et dies est hominis. Ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus.
« Lux sum mundi. » Et sicut lux semper radios emittit, ita ego emitto spirituales radios beneficiorum. Joan. xii, 36 : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Esther, viii, 16 :
Judæis nova lux oriri visa est. Et iterum, ibidem, x, 6 : Et in lucem solemque conversus est.
Sic ergo spargo lucis beneficia.
« Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus. »
Et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. »
Hic tangitur modus miraculo convenientissimus. Sicut enim emissa de capite Domini sapientia, lutum primo fecit in factura primi hominis : ita nunc descendente de capite Christi saliva (quæ est humor salsus, eo quod sal sapientiam signat), iterato temperato luto facit lutum in temperationem hominis : ut ostendat se eumdem Salvatorem et Creatorem. Sic ergo et tali de causa, et modo tali, fecit lutum ex sputo. Job, x, 9 : Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me.
Scias autem, quod lutum materiam substantiæ nostræ signat. Ad Roman. ix, 21 : An non habet potestatem figulus luti, etc.? Jerem. xviii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, domus Israel. Job, xxxiii, 6 : De eodem luto ego quoque formatus sum. Virtus autem animæ, et ratio, et intellectus, sunt ex humore descendente a capite : et sapor gratiæ est ex sale salivæ. Hoc signatum est, I Regum, xxi, 13, ubi defluebant salivæ in barbam David, ubi immutavit os suum : sic Filius Dei, immutans ad infirmitatem hominis et ad stultitiam crucis vultum suæ majestatis, talem in nos salivam illuminationis immisit. Hoc est collyrium de quo dicitur, Apocal. iii, 18 : Collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Hoc est unguentum, de quo dicitur in Psalmo cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in omnes capiti Christo adhærentes.
Sic ergo Christus sapientiam Verbi luto nostræ naturæ admiscens, cæcum illuminavit.
Et hoc est quod dicit :
« Exspuit in terram, »
Deitatem humanæ naturæ associans : « et fecit lutum, » contemperando terram sapientiæ divinæ. Job, xxxviii, 14 : Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Quia signaculum imaginis Patris, ut lutum restitutum est a casu pristino, et in Verbo ipsum assumente stabit sicut assumpti habitus vestimentum. Ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
« Exspulo, » a capite suo descendente, in quo omnis virtus est capitis. Ad Coloss. ii, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, Dei scilicet, absconditi.
« Et linivit super oculos ejus » lutum de natura terræ. Iste quidem etiam videns, excæcari debuit propter terræ obscuritatem. Sed de natura salivæ virtus sanativa in luto fuit : et ideo linivit, quia lutum fecit ad magnitudinem miraculi : saliva vero perfecit virtutem. Unde, Beda : « Exspuit in terram, et lutum fecit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. »
« Et dixit ei : Vade, lava, etc. »
Ad quid lavare oportebat si supra oculos unguentum fuit? Sed ad hoc dicendum, lavandi fuit causa non saliva, sed terra : quia causa cæcitatis peccatum fuit. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
Ubi autem lavet, determinat : In natatoria Siloe. » Est autem Siloa fonticulus ad radices montis Sion, non jugibus fluens aquis, sed in certis horis : et ideo indiget receptaculo, quod aquam aliquando forte stillantem recipiat et reservet. Et hoc vocatur natatoria pluraliter, quia multis natatoriis parum fluit ad utilitatem hominis. Et ideo dicitur, Isa. viii, 6, quod aquæ Siloe vadunt cum silentio, quia sonum undarum non habent.
Et subdit Evangelista : « Quod interpretatur Missus, » quia potius sunt aquæ de pluviis cœli missæ, quam de propriis thesauris aquarum erumpentes. Significant autem hæ aquæ stillas divini eloquii, quasi quæ totæ de cœlo missæ sunt, et non cum tumore syllogismorum, aut colore rhetorum descendunt : sed in silentio humilitatis et pacis et quieti cordis. Isaïæ, lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Ezechiel. xxxvi, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, etc. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri.
« Abiit ergo, etc. »
Ecce illuminati obedientia, quæ est in tribus.
« Abiit ergo, » quia a causis et locis cæcitatis recessit. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
« Et lavit, » quia a se maculas contagionis terrenæ emundavit. IV Regum, v, 14 : Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
« Et venit videns, » propter mysterii secretum, et obedientiæ meritum. I Regum, xv, 22 : Melior est obedientia quam victimæ. Venit autem per fidei devotionem, et vidit per credibilium intellectum [379] in proximo. Psal. XLV, 9 : Venite, et videte opera Dei, quæ posuit prodigia super terram.
« Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. »
Hic incipit pars, quæ est de miraculi certificatione.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur certificatio ejus in quo miraculum est perfectum : in secunda, certificatio ejus qui fecit miraculum, ibi, ℣. 10 : « Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? »
Adhuc, prima harum dividitur in tres partes : quarum prima ponitur de eo, in quo factum est miraculum, dubitatio : in secunda, disceptatio : et in tertia, certificatio.
Dicit ergo : « Itaque, » tam magno subito apparente prodigio, « vicini, » qui parentes et natales ejus cognoverunt, « et qui viderant eum prius, » ex communi et connutritia familiaritate, « quia mendicus erat, » quia a notis maxime petebat. Luc. I, 58 : Audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam cum illa, et congratulabantur ei. Et præ nimia lætitia vix credere potuerunt. Mendicus autem erat qui ab aliis quærebat, et ille a pluribus notus fuit. Semper autem Dominus mendicis plus gratiæ impendit : quia illis similis esse voluit, et impendere misericordiam, ut homines ad similia provocaret. Jacobi, II, 5 : Nonne Deus pauperes elegit in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Hi autem qui propter Deum noti erant ejus, propter subitam in facie ejus apparentem mutationem, « dicebant, » ex pietate potius quam ex ignorantia dubitantes : « Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? » Cæci enim sedent, quia vestigia non vident. Mendicant autem : quia artes operum unde lucentur discere non possunt. Act. III, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.
« Alii autem dicebant, etc. »
Ecce disceptatio. Qui contra gratulantes ei dicebant : « Quia hic est » vere qui beneficium a Salvatore recipit. Joan. VI, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum.
« Alii autem : Nequaquam, etc. »
« Alii autem, » volentes offuscare miraculum, dicebant : « Nequaquam, » supple, est ille, « sed similis est ei. » Isa. V, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Act. XIII, 41 : Opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
« Ille autem dicebat, » miraculum in seipso certificans : « Quia ego sum. » Nulli enim ita constabat de ipso sicut sibi. II Machab. III, 36 : Testabatur omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. Tobiæ, XII, 6 : Coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
« Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? »
Hic incipit certificatio ejus qui fecit miraculum.
Et tanguntur hic duo, scilicet, modi
10 [380] inquisitio, et ejus qui fecit miraculum certificatio.
Dicit ergo : « Dicebant ergo ei. » Chrysostomus : « disceptantes de miraculo » : « Quomodo aperti sunt tibi oculi ? » Quæstio est admirantium, et modum operationis divinæ virtutis ignorantium : quia ad illum humana ratio non potest. Luc. I, 34 : Quomodo fiet istud ? Eccle. I, 8 : Cunctæ res difficiles : non potest eas homo explicare sermone. Et ideo nulla quæstio est : quia modus ille divinæ sapientiæ operantis profundari non potest. Job, xxxvi, 24 : Memento quod ignores opus ejus, scilicet Dei, de quo cecinerunt viri. Laudare enim opera Dei debemus, et admirari, sed investigare non possumus modum. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.
Ex modo etiam loquendi videtur, quod iste pupillas clausas ungula habuit, quia sic quærunt : « Quomodo aperti sunt tibi oculi ? » et non dicunt : Quomodo dati sunt tibi oculi ? Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.
11 « Respondit : Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio. »
Ecce certificatio ejus qui fecit miraculum.
Tanguntur autem hic tria : revelatio factoris per nomen, et modus operationis ipsius, et occultatio ipsius per absentiam secundum locum.
Dicit ergo : « Ille homo. » Qui præcipuæ dignitatis est inter homines, qui in hominum est forma, homines curans. Ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
« Qui dicitur Jesus. » Nomine non vacuo Salvator appellatur : quia, sicut dicitur, Eccli. XLVI, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. Ad Philip. III, 20 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, etc. Quidquid enim peccatum deformavit, Salvator reformavit. Et hoc signatur, Jerem. XVIII, 4, ubi dicitur de figulo : Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
Ille ergo qui vere Jesus dictus est,
« Lutum fecit, » ex sputo salivæ sui capitis : quod gratia est, descendens a deitate, condita sale suæ sapientiæ : quæ gratia in lutum ex quo factus sum commixta est, et mihi decus naturæ reddidit, et abstulit deformitatem : sicut figulus addit partem confractam in opere luti. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum. Genes. II, 7 : Formavit Deus hominem de limo terræ. De eodem enim et naturali principio et efficiente fit uniuscujusque rei prima formatio, et reformatio si depravatur : et ideo certum est hunc esse Creatorem hominis.
« Et unxit, » luto sic commixto, « oculos meos, » hoc significando, quod gratia luminis suæ deitatis in oculos meos descenderet, et me illuminaret, causam cæcitatis meæ repellendo. Actuum, IX, 18 : Confestim, scilicet sub manu Ananiæ, ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit. Ananias enim donum gratiæ Dei interpretatur.
« Et dixit mihi, » præcipiendo : « Vade, » profectu gratiæ et laudis divinæ. Psal. LXXXIII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.
« Ad natatoria Siloe, » ubi stillicidium divinæ sapientiæ in concham congregatum est, sicut in Christo homine. Ad Coloss. II, 3 : In ipso sunt omnes the[381]sauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ille enim Siloe fonticulus humilis est : quia ad hoc nostrum lutum quod ipse ut Creator miscuit, missus est. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealabor.
Et hoc est quod dicit : « Et lava. » Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egreditur, et irrigabit torrentem spinarum, hoc est, hispidorum et deformium peccatorum. Unde post modicum sequitur, ℣. 21 : Mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram.
« Et abii, » per obedientiam, hoc est, a propria voluntate recessi, et suae appropinquavi. Isa. LVIII, 13 et 14 : Si non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino : et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui.
« Et lavi, » continua expiatione immunditiam luti purificavi. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, hoc est, delectationem peccati, in qua turpiter jacens quievi.
« Et video, » hoc est, visum recepi. Act. IX, 17 : Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu sancto.
Sed quæritur, Quare luto curavit istum, et quare misit ad Siloam?
Ad quod dicendum secundum Chrysostomum, quod lutum posuit, quod etiam cæcitatem, et opacitatem, et terrenitatem, lumini contrarium fuit oculorum, ut magnitudo miraculi appareret : et ostenderetur quod potentia divinæ virtutis, quæ in ipso erat etiam in his quæ contrarium operantur suæ voluntati, facit effectum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Misit autem lotum ad locum publicum, tum propter regni solium, tum propter aquæ refrigerium : ut omnibus notum fieret tantæ potentiae miraculum.
« Et dixerunt ei : Ubi est ille ? »
Dolose quærunt ut accusent. Joan. VIII, 21 : Quæretis me, et non invenietis, et in peccato vestro moriemini.
« Ait, » illuminatus : « Nescio, » quia indigni estis ut vobis indicetur. Joan. V, 13 : Jesus declinavit a turba constituta in loco. Cantic. V, 6 : Ille declinaverat, atque transierat.
13 « Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat. »
14 Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16 Dicebant ergo ex Pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. »
Hic post confirmationem miraculi, ponitur publicatio ipsius, quæ etiam facta est Pharisæis invitis.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima nituntur reprehensibile factum ostendere : in secunda, nituntur Christum hujus miraculi factorem non esse probare, ibi, ℣. 17 : « Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis ? » In tertia autem, in his ambobus deficientes, factum nituntur obumbrare et minuere, ibi, ℣. 24 : « Vocaverunt ergo rursum hominem. »
In prima harum tria dicuntur, scilicet, reprehendentium sollicitudo, reprehensionis quæsita occasio, et reprehendentium dissensio.
In primo horum adhuc tria sunt, scilicet, cæci ad judicium Pharisæorum præsentatio, temporis quando miracu[382]lum factum est determinatio, et Pharisæorum dolosa de modo miraculi investigatio.
Dicit ergo Evangelista : « Adducunt » vicini, et qui noverant istum prius, « eum, » cæcum illuminatum, « ad Pharisæos, » quorum judicio probaretur vel improbaretur miraculum, « qui cæcus fuerat. » Psal. lxxvii, 31 : Congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excluant eos qui probati sunt argento. Isti enim tauri fuerunt qui cornibus potestatis et iudicii omnia ventilabant. Alii autem inferiores vaccis comparantur, propter libidinem carnis, qui cum eis conveniunt. Et hoc permittit Deus, ut excludant, hoc est, sicut opere exclusorum, eminere et fulgere faciunt eos qui probati sunt et Deo accepti : argento, hoc est, discussione tinnula et sonora per disputationem. Exclusores enim dicuntur argentarii et aurifices, qui speciem faciunt anaglyphi in argento et auro. Sic isti dum sollicitantur qualiter facta Christi ventilentur ad reprehensionem, magis faciunt ea eminere et fulgere ad laudem : dum sollicite quærunt reprehendere, et non inveniunt.
« Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, »
Quia hoc videbatur esse manuale et servile, « et aperuit oculos ejus, » per luti appositionem. Luc. vi, 7 : Observabant autem Scribæ et Pharisæi si sabbato curaret. Majorem enim curam habebant de sabbato quam de homicidio vel de adulterio. Matth. xxiii, 24 : Li-quantes culicem, camelum autem glutientes.
« Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi, »
Ad quos productus fuerat dolose agentes. Eccli. xiii, 14 : Ex multa lo-quela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
« Quomodo vidisset. » Quia factum calumniari non poterant, modum requirunt, ut illum reprehendant : quia ex modo volebant ostendere quod esset maleficus et non divinus. Joan. viii, 48 : Samaritanus es tu, et dæmonium habes. Matth. xii, 24 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicis dæmonia.
« Ille autem » intrepidus confitebatur, et simpliciter veritatem simplicem confitens, « dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos. » Cum tamen secundum Platonem oculi ex igne, secundum Aristotelem autem ex aqueo limpido conficiantur. Et ignis quidem fulgor caligat ex luto, et aquæ limpiditas turbatur : ut per contrarium naturæ, divina virtute sanatus esse intelligatur.
« Et lavi, » gratia Dei, et limpiditate sapientiae Scripturarum lutulentam substantiam purgavi. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote.
« Et video, » tenebris absolutis cæcitatibus. Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Matth. xx, 34 : Tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et sequebantur eum.
« Dicebant ergo ex Pharisæis quidam. »
Ecce istorum dissensio : quia quidam coacti ab ipsa veritate, jam ad devotionem deflecti videbantur : quidam autem malitia obstinati, persistebant in pertinacia.
Et hoc est : « Non est hic homo, » nam Deum nolunt confiteri, « a Deo, » eo quod contra præceptum Dei facere videtur, « qui sabbatum non custodit, » quia sabbatum et opere et præcepto est sanctificatum. Opere : quia requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat301. Præcepto autem, Exod. xx, ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
8 : Memento ut diem sabbati sanctifices.
« Alii autem, » inclinati ad devotionem, « dicebant : Quomodo potest homo peccator, » qui cum Deo nihil habet commune, « hæc signa facere ? »
CONTRA hoc est quod dicitur, Matth. VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Responsio est ad hoc, quod sicut sæpe diximus, quod isti non attendebant tam factum quam modum faciendi : quia ut potestatem habens, non cum clave supplicationum vel exorcismorum ista faciebat, sicut sæpe diximus. Unde, Matth. VII, 29 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.
« Et sic schisma erat inter eos. » Et hoc voluit Dominus, quia concordia malorum est mala. Isa. XIX, 14 : Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis : et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Act. XXIII, 7 : Facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos : et soluta est multitudo.
17 « Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia Propheta est.
18 Non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat.
19 Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? Quomodo ergo nunc videt ? »
Tangit hic negationem ejus qui fecit miraculum. Et sicut in præcedenti, ita et hic ex hoc magis publicatur.
Tanguntur autem hic quatuor, scilicet,
Pharisæorum versutia ad quærendum, duritia eorum ad credendum, diligentia ad investigandum, et parentum cæci timiditas ad veritatem testificandam.
« Dicunt ergo. » Quærabant enim versute a simplici : « Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? » Ac si dicerent : Secrete illum nosti, et aliquid mali te non latet : dic hoc. Jerem. IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Chrysostomus : « Intuere quot modis tentant miraculum obumbrare. Sed hæc est natura veritatis ut per hæc potior fiat, per quæ intenditur obumbrari. » III Esdræ, III, 12 : Super omnia vincit veritas. Et, ibidem, IV, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum.
« Ille autem dixit, » constans athleta veritatis. Eccli. IV, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, etc.
« Quia Propheta est. » Propheta magnus et fidelis in conspectu Domini. Lucæ, VII, 16 : Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.
« Non crediderunt ergo, etc. »
Ecce ad credendum duritia. Quia licet illum videntem cernerent, et testimonium omnium esset quod prius cæcus fuerat, tamen non crediderunt de illo quia cæcus esset. Et hæc fuit crassa infidelitas. Isa. IV, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est ? Exod. IV, 1 : Respondens Moyses ait, scilicet Deo : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.
« Donec vocaverunt parentes ejus qui viderat, » hoc est, qui illuminatus fuerat : quia parentes non libenter confitentur turpia de filiis. Turpe autem est cæcum natum genuisse. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et ignoraverunt vias ejus, et nescierunt semitas ejus. Chrysostomus : « Putabant aborti[384]vum facere miraculum, unde semper rebellare nitebantur. »
« Et interrogaverunt eos, dicentes. »
Ecce quanta diligentia ad quærendum. Non enim suffecit quærere a cæco, nisi etiam parentes et noti vocarentur.
Faciunt autem hic duas quæstiones, et implicant tertiam ante duas quas faciunt. Et ideo parentes responderunt ad duas, et ad tertiam non respondent propter timorem.
Prima quam implicant quæstio est hæc : « Hic est filius vester? » hoc est : Estne hic filius vester? Videbant enim manifestum factum in homine, et constantiam ad confitendum : et ideo de illo nesciunt aliquid sui propositi investigare. Act. iv, 14 : Hominem videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
« Quem vos dicitis quia cæcus natus est. » Secunda quæstio est. Chrysostomus : « O inquinati per omnia scelera, quis eligeret pater talia loqui de filio ? » Unde dicunt : « Quem vos dicitis. » Ac si dicerent : Etsi dicatis, dictum vestrum non stabile reputatur. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.
« Quomodo ergo nunc videt? » Tertia quæstio est. Dolosi sic quæstiones componebant, ut quidquid diceretur, inconveniens reputaretur. Job, vi, 26 : Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
20 « Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est. »
Ecce timiditas parentum non audentium confiteri miraculi veritatem.
« Scimus quia hic est filius noster. » Hæc est responsio ad primam quæstionem, quam implicite proponebant. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. Ibidem, xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Proverb. xxxi, 2 : Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? Hanc autem quæstionem natura negare non permittit.
« Et quia cæcus natus est. » Quod confiteri non verecundum est, tamen veritas id confiteri compellit. Ad Romanos, ix, 1 : Veritatem dico in Christo : non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Ad Ephes. iv, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
« Quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus : ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. »
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. »
Ecce hic timore confusionis divertunt a veritate.
Unde hic duo dicuntur, scilicet, quod a veritate divertunt, et qua de causa diverterunt.
Dicunt duo : de modo miraculi, et de auctore.
- De modo miraculi dicunt : « Quomodo autem nunc videat, nescimus. » Hoc non erat verum : quia ex quo cæcus eis
22
23 [385] qui erant vicini, et his qui noverant eum, prius modum prædicaverat, multo magis hoc prædicaverat parentibus sibi de recepto visu congratulantibus. Sic Petrus negavit Dominum, et veritatem, Luc. xxii, 34 : Non cantabit hodie gal-lus, donec ter abneges nosse me302. Sic filius negat patrem, et pater filium, Matth. x, 34 et 35 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, etc.
« Aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. » Hoc non quærebant : sed isti sciebant quod statim si de modo videndi respondissent, quæsituri essent de tanti miraculi auctore : et ideo præveniunt respondendo se nescire. CONTRA quod dicitur, Eccli. iv, 24 et 25 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum : et est confusio adducens gloriam et gratiam.
« Ipsum interrogate. » De se ponunt responsionem super filium.
« Ætatem habet, » hoc est, sufficientem ad regimen vitæ intellectum : et ideo à tutela nostra est absolutus.
« Ipse de se loquatur. » Act. xxvi, 1 : Permittitur tibi loqui pro temetipso.
« Hæc dixerunt parentes ejus, etc. »
Causam reddit Evangelista propter quam parentes diverterunt a veritate, scilicet « quoniam timebant Judæos, » quod tamen facere non debebant. Isa. LI, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali ? Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant303.
Causa autem timoris fuit : « Jam enim conspiraverant Judæi. » Conspiratio est obligatio in malum. Jerem. xI, 9 et 10 : Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem.
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, etc.
« Ut si quis eum confiteretur esse Christum, » hoc est, Messiam in lege promissum, et unctum a Deo divinitatis unctione, « extra synagogam fieret, » tamquam anathema ab omnibus ejiceretur. Jerem. xI, 19 : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
« Propterea parentes ejus dixerunt, etc. »
« Propterea parentes ejus dixerunt, » accusationem suam in filium convertentes : « Quia ætatem habet, ipsum interrogate. » Ad Galat. IV, 1 et 2 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad præfinitum tempus a patre. Ac si dicant : A jugo nostro obedientiæ est absolutus, et a cura. I ad Corinth. XIII, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Sic ergo nitentes istos inducere ad negandum, non potuerunt : sed magis veritas emicuit.
24 « Vocaverunt ergo rursus hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.
25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio : unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire ? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? » [386]
Hic notatur quod miraculum nituntur obnubilare. quia negare non possunt : ut saltem nomini Christi non attribuatur. Et ad hoc inducunt blanditias, ut illiciant : versutias, ut decipiant : concivias, ut ad impatientiam moveant : injurias, ut terroribus cogant.
Et hoc est : « Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, » ut blandiendo emollirent eum : ut alii miraculum quod negari non poterat attribueret, et non Christo. Jerem. xx, 10 : Audivi contumelios multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum : ... Si quo modo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. Daniel. vi, 4 : Principes et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli, scilicet ut moverent eum, ex latere regis : nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt.
« Et dixerunt ei, » cæco nato blandientes : « Da gloriam Deo, » de te jam sanato. Et hoc attribue Deo, et non Christo : et hoc stultum est, quia dare gloriam Deo, est confiteri veritatem. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, etc.
« Nos scimus quia hic homo, » non Deus, « peccator est, » quia sabbatum non custodit. Isa. liii, 4 : Nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Matth. xi, 19, dicunt quod est vorax, potator vini, peccatorum et publicanorum amicus.
« Dixit ergo eis ille, etc. »
« Dixit ille, » blanditiis non illectus : « Si peccator est, nescio, » hoc est, non approbo. Vel, « Si peccator est » simpliciter, hoc « nescio, » et pro certo scirem in meipso si esset : quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator.
« Si peccator est, nescio. » Chrysostomus : hoc est, modo non enuntio. Vel dicatur sicut jacet littera : Ego nescio eum esse peccatorem. Et hæc habet duas causas veritatis, scilicet, si peccator est in conspectu vestro, ego hoc nescio, hoc est, non approbo. Vel, si peccator est simpliciter, hoc nescio : et pro certo scirem in meipso, si esset, quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator. Joan. viii, 46 : Quis ex vobis arguet me de peccato ? I Petri, ii, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
« Unum scio, » per experimentum, « quia cæcus cum essem » prius, « modo, » beneficio gratiæ ipsius, « video. » Tobiæ, xi, 17 : Benedico te, Domine, Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce video Tobiam, filium meum. Isaiæ, xlix, 9 : Ut dices his qui vincti sunt : Exite : et his qui in tenebris : Revelamini.
« Dixerunt ergo illi, etc. »
Hic astutiis et versutiis nituntur illum decipere.
« Quid fecit tibi ? » Ecce una quæstio, in qua quærunt quid fecerit : Utrum factum fuerit contra legem. Et sic ostenderent merito illius facti, Christum esse peccatorem, et non curatum esse cæcum merito facti illius. Eccli. viii, 14 : Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. Proverb. i, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra.
« Quomodo aperuit tibi oculos ? » Hoc ideo quærunt, quia si cataplasma, aut malagma aliquod apposuisset, tunc ei non adscripsissent. Proverb. xii, 5 : Consilia impiorum fraudulenta, verba impiorum insidiantur sanguini. Item, Proverb. xxiv, 15 : Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
« Respondit eis : Dixi vobis jam, etc. »
« Respondit eis » ille immobilis veritatis- tatis confessor. Psal. xxxviii, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
« Dixi vobis jam, et audistis, » hoc est, explanatum verbum meum simplicibus verbis intellexistis. Job, vi, 27 : Super pupillum irruistis, et subvertere, etc.
« Quid iterum vultis audire ? » Si enim iterato velletis audire ex fide et devotione, paratus essem dicere : sed quia tentando et dolose quæritis, nolo dicere. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Proverb. xviii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde suo.
« Numquid et vos, » qui usque hodie hunc persequimini, modo deposita malitia, « vultis discipuli ejus fieri ? » quia tam diligenter quæritis de factis ejus. Tunc enim oporteret humiliari ad ipsum : Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Oportet etiam sequi eum, imitando et observando præcepta ejus : quorum nihil vultis facere. Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
« Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit. »
Ecce hic se convertunt ad convicia.
Et dicuntur duo, scilicet, convicia Pharisæorum, et sapientissima responsio illuminati.
In convicio duo sunt : maledictio illuminati, et qualiter Moysen præferunt Christo ipsi pessime excæcati.
Dicit ergo : « Maledixerunt ergo ei, »
scilicet cæco; « et dixerunt. » Sed hæc maledictio convertitur in benedictionem. Zachar. viii, 13 : Sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Genes. xxvii, 29 : Qui benedixerit tibi, sit ille benedictus : et qui maledixerit tibi, sit ille maledictus.
« Et dixerunt : Tu discipulus ejus sis. » Genes. xxvii, 13 : In me sit ista maledictio. Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
« Nos autem Moysi discipuli sumus, » quem Christo præferunt. Et hæc est blasphemia : et tamen in hoc falsum dicunt. Quia si essent discipuli Moysi, per Moysen venirent ad Christum. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Luc. xvi, 29 : Habent Moysen et Prophetas : audiant illos.
« Nos scimus quoniam Moysi locutus est Deus. »
Ratio est apparens, non existens, quare Christo præferunt Moysen : « Nos scimus, » per auctoritatem legis, « quoniam Moysi locutus est Deus. » Numer. xii, 8 : Ore ad os loquar ei, sicut homo solet loqui ad amicum suum. Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem. Sed noluerunt scire quid intenderent locutione : quia mysteria loquebatur de Christo, et ad hoc habebant cor velatum. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
Et ideo dicunt : « Hunc autem nescimus unde sit. » Et contradicunt sibi. Nam supra, vii, 27, dicebant quidam ex Jerosolymis : Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Sed ibi loquitur Evangelsita de origine carnali : hic autem de
origine divina. Quia noluerunt scire utrum potestas ejus esset a Deo vel a diabolo. Matth. xxi, 23, principes sacerdotum et seniores populi dicebant Christo docenti in templo : In qua potestate hæc facis ? aut quis dedit tibi hanc potestatem ?
30 « Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos.
31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. »
Ecce sapiens cæci illuminati respondum.
Et dicit quatuor : primo miratur de eorumdem dicto, cum ratio unde sit, appareat in facto : rationem adhibet, et rationem confirmat : et postea contra eos concludit.
Dicit ergo : « In hoc enim » dicto vestro, « mirabile est, » quia mirandum est quod a sapientibus dictum stultitiæ procedit. Proverb. xxvii, 22 : Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Et hoc miserabile est et mirabile. Marc. vi, 6 : Mirabatur propter incredulitatem eorum.
« Quod vos, » sicut dicitis, « nescitis unde sit, » cum ex operibus potestatem divinam, et ex potestate naturam et personam possetis cognoscere : « et aperuit meos oculos, » quod eo modo quo solo fecit imperio : applicans etiam ea quæ secundum naturam in contrarium operantur, non posset facere nisi Deus esset cum eo. Joan. xiv, 12 : Propter opera ipsa credite. Ibidem, x, 25 et 26 : Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, etc.
Videtur autem hoc fallax argumentum : quia, Matth. vii, 22, dicitur, quod etiam mali signa faciunt. Sed ad hoc jam sæpius responsum est, quod in operibus Christi consideratur non tantum factum, sed multo plus modus faciendi. Et sic iste loquitur hic.
« Scimus autem quia peccatores Deus non audit, etc. »
Ecce ratio confirmans quod dixit : « Scimus autem, » per Scripturam, « quia peccatores Deus non audit. » Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Proverb. I, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, etc.
Sed ad hoc dicendum, quod Deus peccatores recedentes a peccatis audit, sicut publicanum304 : quia sunt pœnitentes. Sed peccatores qui manent in peccatis, non audit ad fructum vitæ æternæ.
Sic ergo dicit : « Scimus quia peccatores, » in peccatis manere volentes, « Deus non audit, » hoc est, exaudit. Proverb. xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis. II Machab. ix, 13 : Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.
« Sed si quis Dei cultor est, » in veritate cultus, qui describitur, Joan. iv, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Unde, Isa. xix, 21, cum loqueretur de Ægyptiis, conversus ad Dominum dixit : Cognoscent Ægyptii Dominum in die illa : et colent eum in hostiis et in muneribus : et vota vovebunt Domino, et solvent. [389] Job, XLII, 8 : Job, servus meus, orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.
« Et voluntatem ejus facit, » in observatione mandatorum. Deuter. IV, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Unde, Luc. I, 13, ubi dicitur Zachariæ quod exaudita est oratio ejus, præmittitur, ℣. 6 : Erant autem justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
« Hunc exaudit. » Unde, Psal. XVI, 1 : Exaudi, Domine, justitiam meam. Aliter enim diceretur illud Jeremiæ, XII, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
« A sæculo non est auditum, etc. »
Ecce ostendit quam inconsueta est infidelitas istorum.
« A sæculo non est auditum quia quis, » per naturalem potentiam, vel peccator propria potestate, « aperuit oculos cæcinati. » Isa. LXVI, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Ibidem, XLIII, 19 : Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea.
« Nisi esset hic a Deo, etc. »
« Nisi hic, » scilicet Salvator, « esset a Deo » in se manente, « non posset facere quidquam. » Et hæc est conclusio qua concludit totum propositum. Joan. III, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ibidem, XVII, 2 : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, etc.
« Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras. »
Hic convertuntur ad injurias, et convicia, et quasi ad minas. Unde inferunt convicium, et ejiciunt tamquam excommunicatum.
De primo dicunt : « In peccatis natus es totus. » Totum dicunt natum in peccatis, quia et corpore judicio Dei deformatum, et a Deo damnatum, et animo reputant eum protervum : eo quod non consensit persuasionibus eorum. Job, IV, 7 et seq. : Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit : aut quando recti deleti sunt ? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. Accipiebant etiam occasionem dicti ab hoc quod dicit, Exod. XX, 3 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Et ideo in ipso videntes pœnam, dixerunt ipsum pro omnibus punitum. Et forte discipuli occasionem suæ quæstionis acceperunt ab hoc errore Judæorum et Pharisæorum.
« Et tu doces nos ? » Hoc ex indignatione dicunt : quia a nullo hominum doceri volebant. Diligens autem veritatem, paratus est ab omni homine veritatem audire. Unde poterat iste dicere illud Joannis, VIII, 45 : Ego si veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi ? Sapient. III, 11 : Sapientiam et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
« Et ejecerunt eum foras, »
Hoc est, a synagoga ipsorum projecerunt. Supra, ℣. 22 : Jam conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Et hoc quidem fuit gloriosum. Quia, sicut dicitur, Apocal. II, 9 : Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Eccli. III, 30 : Synagogæ superborum non erit sanitas. Ibidem, XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. A talibus ergo ejicitur bonus, sicut pretiosum a vili. [390]
35 « Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et eum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38 At ille ait : Credo, Domine. Et procedens adoravit eum. »
In parte ista ponitur istius miraculi fructus.
Tanguntur autem hic duo, quæ facta sunt per miraculum : ædificatio fidei, et publicatio, scilicet, justitiæ divinæ, et iudicii, ibi, ℣. 39 : « Et dixit Jesus : In iudicium ego in hunc mundum veni, etc. »
In primo horum tria dicuntur : quæstio exhibens illuminationem ex parte Christi, quæstio petens distingui fidem ex parte cæci, et fides distincta ex parte illuminati.
In primo horum tria dicuntur, scilicet, consolatio ejecti, evectio ad fideles exprobrati, et allocutio instruendi.
Dicit ergo : « Audivit Jesus. » Audivit quidem quod ante scivit : licet ut homo etiam audire vellet, ut nobis formam daret inquirendi et audiendi veritatem, antequam procedamus contra aliquem. Genes. xviii, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui pervenit ad me, opere compleverint.
« Quod ejecissent eum foras, » et ideo congregavit eum ad se. Jerem. xxiii, 3 : Ego congregabo reliquias gregis mei, de omnibus terris ad quas ejecero eos. Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod perierat requiram, et quod abjectum fuerat reducam.
« Et cum invenisset eum, » hoc est, intus venisset per gratiam quam ei apposit. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat.
« Dixit ei, » benigna allocutione qua consolaretur desolatum. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua ejus.
« Tu credis in Filium Dei ? »
Quæstio est exhibens illuminationem. Sed objicitur de hoc quod Beda dicit, quod nullum Dominus curavit in corpore, quem non ante curavit in mente. Et constat, quod iste mente curari non potuit sine fide : quia dicitur, ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Si ergo fidem prius habuit, qualiter modo de fide sua quærit Christus ?
Ad hoc dicendum, quod omne opus Dei perfectum factum est : sicut, Deuter. xxxii, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Sed, sicut dicit Augustinus, dupliciter Deus perfecta sua facit opera. Quædam enim facit in toto perfecta : sicut fecit perfectum solem, cui nec addi nec minui posset. Quædam autem inchoavit in tali perfectione, quod in seipsis haberent unde se perficere possent : sicut lunam in initio noctis accendit lumine, et posuit in tali orbe per quem mota contra solem, se totam lumine impleret. Et sic fecit in hominibus : quia suis primo dedit fidem inchoatam lumine indistincto, quæ vocatur fides implicita : et ideo aliquando modicæ fidei dicuntur, sicut, Matth. xiv, 31 : aliquando tardi corde ad credendum, sicut, Luc. xxiv, 25. Sed gratia quæ est in fide indistincta, continuo movet et perficit in eis usque ad fidem, cum distinctione perfectam et explicitam, per eruditiones et illuminationem acceptam. Et ita quærit hic Dominus, cum dicit : « Tu credis, » distincta fide et explicita, « in Filium Dei, » qui tibi jam distinctam manifestavit virtutem ? Ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Joan. xiv, 1 : Creditis in Deum, et in me credite.
« Respondit ille, et dixit, etc. »
Petitio est illuminationis ad explicitam et distinctam fidem.
« Quis est, » tam in persona, quam in natura, et virtute? Sic enim quærit: quia ante et nomen et personam noverat, quando dixit: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos305. Sed sicut in naturis non sufficit cognoscere quid est, nisi habeatur cognitio accidentium propriorum: ita in fide oportet cognoscere articulum cum suis propriis determinationibus. Et sic quærit hic cognoscere Filium Dei, cum dicit: « Quis est, Domine, » hoc est, cujus substantiæ et excellentiæ et virtutis est, « ut credam in eum? » Cum non sit credendum, nisi in aliquid quod perfecte est explicitum, si fide explicita credatur in eum.
Sed tunc quæritur, Quare Christus voluit quod ille fide gaudens implicita, disputans staret coram Pharisæis. Si enim statim dedisset perfectam sui notitiam et fidem, melius respondisset.
Ad hoc dicendum est secundum Chrysostomum. Et dicit Chrysostomus: « Hunc ignorat pro quo tantum disputavit, ut discat veritatis amorem. Quia si explicitam habuisset Christi notitiam, putaretur quod amore personæ, et non amore veritatis disputasset. » Luc. xxiv, 16: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent Joan. xx, 14: Vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
« Et dixit ei Jesus. »
Ecce distinctæ fidei et illuminationis de cognitione Filii Dei plena collatio.
Unde dicit: « Et vidisti eum: » in signis exterioribus deitatem ejus perpendisti, et hoc in præterito: « et qui loquitur jam tecum, » de tua interiori illuminatione plena et distincta, « ipse est. » Ad hoc enim Verbum caro factum est, ut nobis carnalibus ad modum nostrum loqueretur, et loqui posset. Joan. iv, 26:
Ego sum qui loquor tecum. Ibidem, viii, 25: Ego principium, qui et loquor vobis. Baruch, iii, 38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Sunt autem quidam qui objiciunt de hoc: « Et vidisti eum: » quia fides est de his quæ non videntur. Sed hæc objectio nulla est, et in antehabitis soluta: quia et fides et explicatio fidei semper ex sensibus oriuntur quantum ad credere, licet ipsum donum fidei sit lumen a Deo collatum.
« At ille ait, etc. »
Consensum præbet ad fidei explicationem.
« Credo, Domine. » Corde illuminato consensum fidei præbeo. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Habacuc, ii, 4: Justus autem in sua fide vivet306.
« Et procidens, » pronus in terram, « adoravit eum, » ea quæ dicitur latria adoratione. Matth. ii, 11: Et procidentes adoraverunt eum. Josue, vii, 6, Josue pronus cecidit in terram coram area Domini. Prostrationem enim debemus Creatori, in signum quod magni Creatoris de nihilo erecti sumus.
39 « Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40 Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
41 Dixit eis Jesus. Si cæci essetis, non haberetis peccatum: nunc vero dicitis: Quia videmus: peccatum vestrum manet. »
Ecce secunda pars quæ est de propa[392]lata ratione divini iudicii per miraculum istud.
Habet autem duas partes : in quarum prima Domini iudicium propalatur : in secunda, murmur Pharisæorum compescitur.
De primo dicit : « In iudicium, » non quidem damnationis. Joan. iii, 17 : Non misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Sed in iudicium discretionis bonorum ad me congregandorum, et malorum mihi resistentium. Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.
« Ego in hunc mundum, » qui complectitur bonos et malos, « veni, » per incarnationem, « ut qui non vident videant. » Non notat hic causam, scilicet, quod ad hoc non venit finaliter ut aliquis excæcaretur. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed notat terminum : quia adventus ejus terminatus fuit ad hoc : sicut solis calor in fumosa terra, terminatur ad nebularum tenebras : et sicut medici boni operatio, in desperatis terminatur ad mortem : et sicut boni viri virtus, apud perversos terminatur ad indignationem.
« Ut qui non vident, » interius et exterijs, et devote illuminationem petunt, « videant, » a me illuminati. Joan. i, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luc. xviii, 42 : Respice, fides tua te salvum fecit.
« Et qui vident, » hoc est, propria præsumptione se videntes reputant per scientiam legis, sicut Scribæ et Pharisæi indurati et indevoti, « cæci fiant, » in corde. Genes. xix, 11 : Et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitatem, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Sic similiter isti ostium fidei et Ecclesiæ quod est Christus, non inveniunt. IV Regum, vi, 18 : Percute, obsecro, gentem hanc cæcitatem. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. Matth. xxiii, 24 : Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
« Et audierunt quidam ex Pharisæis. »
Tangitur hic murmur Pharisæorum quorumdam, « qui cum ipso, » scilicet cum cæco illuminato, « erant, » adhuc adspicientes et admirantes miraculum.
« Et dixerunt ei : Numquid et nos, » qui religiosi et litterati sumus in lege, « cæci sumus? » qui spiritualiter visum spiritualem illuminatum habemus. Ad Roman. ii, 19 : Confidis teipsum ipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Isa. xliii, 8 : Educ foras populum cæcum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt.
« Dixit eis Jesus. »
Jesus qui est lux vera quæ omnia videt antequam fiant : « Si cæci essetis, » vestra reputatione. Vel etiam, memores quod nihil visus in corde habetis, « non haberetis peccatum, » quia tunc vel ad me converteremini, vel impossibiles essetis ad cognitionem percipiendam. II Petri, ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
SED CONTRA hoc objicitur, I ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur.
Sed ad hoc dicendum, quod loquitur ibi Apostolus de ignorantia crassa, et supina sive affectata, qua scilicet isti ignorabant. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Illi autem qui simplicem habent nescientiam, excusantur. Genes. xx, 4 : Num gentem ignorantem et justam interficies? quia hoc iudicium esset injustum. Unde, Jacobi, iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Et hoc est :
« Nunc vero dicitis : Quia videmus, etc. »
Scientiam enim litteræ habere sine spiritu illuminante, est sicut oculus non coadunatum habens visum sed confusum. Psal. cxiii, 5 : Oculos habent, et non videbunt.
« Peccatum vestrum manet, » quia non quæritis veniam, nec convertimini ad fidem. Joan. iii, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Et hæc de capitulo nono.
Caput X
Christus verum describens pastorem et mercenarium, dicit se ostium ovium et bonum pastorem : qui et alias habeat oves ad idem ovile adducendas : animam suam ponit, ut iterum sumat eam : Judæi lapidare ipsum volunt, quia se ad operâ sua referens, dicebat unum esse cum Patre et Filium Dei : quod tamen ostendit non esse blasphemiam.
Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum.
Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves.
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis 307.
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves :
Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem308, et animam meam pono pro ovibus meis.
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.
Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam309.
Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : hoc mandatum accepi a Patre meo.
Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis?
Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis310 : et hiems erat.
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis. Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Oves meæ vocem meam audiunt : et ego cognosco eas, et sequuntur me.
Et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
Ego et Pater unum sumus.
Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis?
Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemiam, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum.
Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixit : Dii estis311?
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum?
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum : et mansit illic.
Et multi venerunt ad eum, et di[395]cebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum :
Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
In Caput X Joannis — Enarratio
1 « Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. »
In hoc capitulo secundum superius inductam divisionem agitur de illuminatione per exemplum. Doctrina enim hæc, sicut et omnis alia moralis instructio, non est contemplationis gratia : sed ut boni fiamus. Et ideo instructio per verbum nulla esset, nisi fieret instructio per exemplum. Et ideo sermocinalis instructio docet viam. Ea autem quæ est per signa confirmat veritatem. Sed exemplaris proficit per opus quod faciendum est. Joan. xiii, 45 : Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
Dividitur autem hæc doctrina in duas partes : in quarum prima, sua exempla proponit Judæis per sermonem parabolicum : in secunda autem, proponit per sermonem parabolarum explanativum, ibi, ℣. 22 : « Facta autem sunt Encænia. »
Adhuc, prior harum dividitur in tres partes : in quarum prima parabolam proponit : in secunda, parabolam non intellectam esse Evangelista dicit, ibi, x. 6 : « Hoc proverbium dixit eis Jesus, etc. » In tertia, parabolam aptando de se intelligendam dicit esse, ibi, ℣. 7 : « Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. »
Parabola autem quam proponit est de vero pastore. Et hunc tripliciter describit in prima parte, scilicet, ab introitu, ab officio, et ab exemplo quod ostendit in opere. Secundum est ibi, ℣. 3 : « Et proprias oves vocat nominatim. » Tertium est ibi, ℣. 4 : « Et cum proprias oves emiserit, etc. »
In primo dicit quatuor, scilicet, proprietatem furis per ostium non intrantis, proprietatem pastoris per ostium intrantis, proprietatem ostiarii introducentis, et proprietatem ovium existentium in penetralibus ovilis. Et hæc per ordinem plana sunt in littera.
In primo horum per tria describit furem per ostium non intrantem, et his tribus in sermone præmittit modo suo confirmationem.
Dicit ergo :
« Amen, amen dico vobis, etc. »
« Amen, amen, » hoc est, vere, vere : quia veritate sermonis, et veritate similitudinis. Quæ duæ veritates tanguntur, Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem. Ecce veritas similitudinis. Verba sapientum et ænigmata eorum. Ecce veritas sermonis.
« Dico vobis, » qui ad ostium sermonis sicut cæci Sodomitæ venire non vultis.
« Qui non intrat per ostium. »
Quia sicut per ostium intratur in domum, ita per principia cujuslibet veritatis intratur in scientiam veritatis illius, et per principia fidei intratur in scientiam fidei, quæ est de credibilibus : sicut sunt articuli fidei. Cantic. viii, 9 : Si [396] ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis, hoc est, principiis imputribilis veritatis, quæ numquam excidunt : quia cedrus est imputribilis. Ideo præcepit Dominus, Exod. xii, 7 : Sument de sanguine ejus, scilicet agni, et ponent super utrumque postem, et in superliminibus domorum in quibus comedent illum. Quia principia fidei sunt de passione, et superliminaria sunt de deitate : quia fere omnia principia fidei sunt (per quæ vere intratur in Christianam religionem) vel de passione, vel de deitate Christi. Deuter. vi, 9 : Scribes ea, scilicet mandata, in limine et ostiis domus tuæ. Quia observatio mandatorum nulla est quæ non principiis fidei confirmatur.
« In ovile ovium. »
Ovile est septa religionis Christianæ. Istæ sunt enim caulæ in quibus patrum greges conservabantur. Genes. xxix, 7 : Adhuc multum diei superest, neque est tempus ut reducantur ad caulas greges. Ista etiam ovilia dicuntur sedes in quibus accubare habent greges. Ezechiel. xxxiv, 15 : Pascam oves in cunctis sedibus terræ. Hoc est ovile commune, et quælibet Ecclesia est ovile particulare ovium. Ezechiel. xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester. Psal. xciv, 7 : Ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. Hoc ergo est veritatis ostium, hoc ovile : et istæ sunt oves, sicut diximus.
« Qui ergo non intrat, » ille est qui per principia religionis Christianæ non venit. Per principia veritatis non venit hæreticus. Per principia autem gratiæ non venit simoniacus. Per principia autem libertatis non venit ille qui potenter aut armatis precibus est intrusus. Per principia simplicitatis non venit dolosus.
De primo dicitur, ad Titum, iii, 10 et 11 : Hæreticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
De secundo dicitur, II Machab. iv, 7 et 8 : Ambiebat Jason, frater Oniæ, summum sacerdotium : adito rege, promittens ei, etc.
De tertio dicitur, I Machab. ix, 34 et seq., de Alcimo, qui potestate regali se voluit intrudere, et condemnatus est a Deo et sanctis.
De dolosis autem qui dolis volunt se ingerere dicitur, Numer. xvi, 1 et seq., de Core, Dathan et Abiron, quos propter peccatum ambitionis, vivos terra absorbuert. Matth. vii, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
De simoniacis autem dicitur, Act. viii, 8 et seq., de Simone, et IV Regum, v, 20 et seq., de Giezi, et II Machab. iv, 7 et seq., de Jasone.
Hi ergo sunt qui non intrant per ostia veritatis, gratuitatis, libertatis, et simplicis bonitatis Ecclesiasticæ. Hoc est ergo quod dicit : « Qui non intrat per ostium in ovile ovium. »
Sed quia sæpe tales intra ovile inveniuntur, ideo determinat unde se imponunt, dicens : « Sed ascendit aliunde. »
Ovile autem ovium, ut diximus, commune quidem est, et est, ut etiam diximus, Ecclesia Catholica sub uno pastore Christo. Ecclesiæ autem congregationes particulares continentes, sunt etiam ovilia et caulæ ovium : sicut conventus religiosorum, Ecclesiæ conventuales, et cathedralis, et parochiæ : in quibus fecit Deus accubare oves suas, hoc est, fideles simplices, et mansuetos, subjectos et humiles.
Hoc autem ovile conficitur ex septem, si utile debeat esse ovibus, scilicet, quod sit molle stramento ad accubandum, mundum ad quiescendum, calidum ad fovendum, firmum ad defendendum, pabulosum ad nutriendum, et largum ad recipiendum, et adunatum ad congre[397]gandum. Molle autem est per Prælatorum mansuetudinem, mundum per castitatem, calidum per charitatem, firmum per fortitudinem, pabulosum per verbi Dei eruditionem, largum per temporalium liberam distributionem, adunatum autem per unanimitatem.
De mansuetudine dicit summus opilio, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Ad Galat. vi, 1 : Instruite illum in spiritu lenitatis. Non talem causam habuerunt illi de quibus dicitur, Ezechiel. xxxiv, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersi sunt oves meæ. Actuum, xv, 10 : Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres vestri neque nos portare potuimus ? Talis fuit Roboam, III Regum, xii, 14, qui dixit : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Tales sunt proclivi ad pœnas infligendas, proni ad sententias promulgandas.
De munditia castitatis dicitur, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Exod. xxxi, 13 : Qui sanctifico vos. Ambrosius dicit, quod Prælatus castitatis polleat vigore. Ad Hebr. vii, 26 : Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus. Tales non fuerunt de quibus dicitur, II Machab. vi, 4 : Nam templum luxuria et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus, sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat, hoc est, carnales immunditias.
De calore charitatis dicitur, Joan. xxi, 15, cum Dominus committeret oves Petro, ante quærebat : Simon Joannis, diligis me ? Et ter quærit, ut cognoscat dilectionem pastoris ovium, et dilectionem ovium, et dilectionem decoris ovium Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ. Unde summus pastor omnibus quibus oves committit sive greges, dicit, Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tales non sunt Ægyptii pastores, hoc est, sæculares. De quibus dicitur, Genes. xlvi, 34 : Quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
De firmitate per fortitudinem quod non rumpatur a lupis, hoc est, tyrannis, Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostræ Sion : salvator ponetur in ea murus, et antemurale, hoc est, sollicita custodia mandatorum pro muro, et observatio consiliorum pro antemurali. Matth. vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Psal. xc, 1 : In protectione Dei cæli commorabitur. Tales non sunt eorum causæ quas quilibet ventus exsufflat, et in tentatione quælibet inundatio subvertit in tribulatione. Matth. vii, 27 : Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
De pabulositate eruditionis dicitur, Genes. xxiv, 25 : Palearum et fæni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Palea de qua granum excutitur est scientia litterarum Scripturæ. Fœnum autem viride est doctrina moralis, virens in virtutum doctrina : et illa est bona caula. Ezechiel. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eos. Est autem pabulum ovium si proficere debeat sale condiendum, quod sapientiam gratiæ significat. Ad Coloss. iv, 6 : Sermo vester in gratia sale sit conditus. Talis non fuit qui, Isa. iii, 7, dixit : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Hic enim nec industriam habet curandi oves, nec pabulum habet, nec habet vestimentum sive indumentum unde calefaciat oves.
Largum autem est per temporalium distributionem. Largitas autem hæc est per amplam animi quamdam largita[398]tem ad dandum. II ad Corinth. ix, 7 : Hilarem enim datorem diligit Deus. Ad Hebr. xiii, 5 : Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dicit : Non te deseram, neque derelinquam312. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Et hæc largitas signatur, Isa. xlix, 20 : Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Ibidem, liv, 2 : Dilata locum tentorii tui, etc. Sic enim largum ovile multas recipit oves, et non est aliqua quæ ad caulas Ecclesiæ non reducatur.
De adunatione autem et compaginatione unanimitatis, in qua oves congregentur dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Item, Psal. liv, 15 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Judith, vi, 14 : Unanimes preces suas Domino effuderunt. Et ideo unum ovile est, et unus pastor. Schismatici autem et hi qui procurant dissensiones, istam compaginationem scindunt ovilis. I ad Corinth. i, 10 : Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sic ergo construitur ovile.
Sic ergo qui non intrat per ostium in ovile « ovium, » non equorum, non hædorum, non vaccarum. Equus enim non habet intellectum : quia superbum est animal, et ambitio excæcat eum, ut dicit Gregorius. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Mulus autem et equus signant duo genera hominum in caulis Ecclesiæ non collocandorum. Equus superbum animal est ex genere : mulus autem superbum animal est ex altero parente. Et ideo equus significat eum qui se effert ex dignitate propria : mulus autem eum qui se effert ex dignitate aliena sibi conjuncta. Asini etiam sunt sine sensu nullum spiritualem sensum habentes : et isti sunt animales. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, etc. Canes etiam sunt detractores et latratores in quemlibet : quos etiam Deus in caulas suas non congregat. Apocal. xxii, 15 : Foris canes, et venefici, et impudici, etc. Sic etiam porci immundi per luxuriam a caulis Dei excluduntur, et dæmonibus traduntur.
Sed oves intra caulas Dei recipiuntur. Ovis enim simplex est animal, mansuetum, subjectum, non reclamans ad omne quod fit ei, utile lana, carne, et lacte, intestinis, et fimo. De simplicitate quidem dicitur, Psal. xciv, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus, hoc est, simplices ad obediendum. De mansuetudine et patentia, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Subjectum est, quia non contendit de prælatione, sed obedit in omnibus. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Non reclamans, et hoc fit per patientiam. Isaïæ, liii, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet. De utilitate, Ezechiel. xxxiv, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis. De utilitate intestinorum et fimi. Intestina quidem sunt opera misericordiae quæ prosunt pauperibus. Job, xxx, 25 : Comptiebatur anima mea pauperi. Sunt etiam utilia ad devotionem in oratione. Psal. cii, 1 : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. Fimus etiam prodest, quando peccatorum consideratio, et incendit devotionem ad remittendum, et humiliat pœnitentem. Unde, Job, ii, 8 : Testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Quia sanies, scilicet consideratio peccatorum [399] valet ad humiliationem et ad virtutis confirmationem, quæ per testam signatur. Sic ergo fideles sunt oves. Alibi autem super Lucam et Matthæum de hac materia plura sunt notata313.
Hoc est ergo quod dicit: « In ovile ovium. »
« Sed ascendit aliunde. »
Quidam enim sunt qui desuper descendunt: quidam autem qui parietem irrumpunt: quidam autem qui fundamenta suffodiunt ad intrandum. Desuper ascendunt ambitiosi cum Lucifero: parietem irrumpunt avari cum Simone mago: fundamenta suffodiunt hæretici cum Ario.
Ascendit autem aliunde, qui timet ostium veritatis: et ideo scâlas parat ambitionis. II Machab. iv, 7: Ambiebat Jason, frater Oniæ, summum sacerdotium. Isa. xiv, 13: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Putabat enim iste de summo tecto, quod cælum est, in caulas ovium cadere. I Machab. vii, 5: Venerunt ad regem Demetrium viri iniqui et impii ex Israël, et Alcimus, dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Isti sunt ambitiosi, qui per sæcularem ambitionem, Ecclesiasticam se putant habere dignitatem.
Parietem autem irrumpunt, qui ad se partes Capitulorum per pecuniam convertunt. II ad Timoth. iii, 6: Ex his sunt qui penetrant domos. Non enim domos penetrarent nisi parietes effoderent. IV Regum, v, 20, dicebat Giezi: Vivit Dominus! quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Semper enim aliquid accipere quærit, qui per avaritiam introducere quærit aliquem.
Suffodit autem fundamentum, qui perversum jus introducit, et allegat pravam consuetudinem: et maxime qui secundum fidem Catholicam et statuta patrûm non intrat. Osee, vii, 1: Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Fur enim parietem subvertit.
Horum ergo omnium alius dignitatem Ecclesiasticam emit, sicut Simon magus et Jason. De Simone, Act. viii, 1 et seq. De Jasone, II Machab. iv, 7 et seq. Alius vendit, sicut Giezi, IV Regum, v, 20 et seq. Alius rapit, sicut Alcimus, I Machab. vii, 5 et seq. Alius præsumit, sicut Core, Dathan et Abiron, Numer. xvi, 1 et seq. Alius usurpat, sicut Ozias, II Paralip. xxvi, 16 et seq., ubi legitur, quod Ozias usurpavit sibi officium sacerdotum, et lepra percussus est.
Hoc est ergo quod dicit: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. »
« Ille fur est et latro. »
Fur et latro in hoc differunt, quod fur est, sicut dicit Labeo, qui in furno, hoc est, in nigro, hoc est, in tenebris, ignorantibus hominibus, alienam rem contractat invito domino. Latro autem est qui violentiam infert et manifeste contractat invito domino. Et ideo fur est qui ovile suffodit, et oves, et utilitatem ovium, clam invito domino contrectat. Et iste est occultus et subdolus vel hypocrita, vel hæreticus: quia uterque clam oves et utilitatem ovium furatur. Isa. i, 23: Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera; sequuntur retributiones. Latro autem est qui violentiam facit ut rapiat. Et tales sunt qui potenter volunt se intrudere. Unde conqueritur Christus, Job, xix, 12: Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Et præmisit: Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me: quia semper in electionibus tales cum complicibus congregantur, et vias sibi ad obtinendum patrimonium Christi stræ. Cf. indices. [400] faciunt : et in gyro obsident, quod non est qui audeat loqui, vel velit pro Ecclesiastica libertate. Proverb. xxiii, 28 : Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Qui ergo per ostium non intrant, vel dolo suffodiunt, vel violentia irrumpunt, vel ab ambitione ascendunt aliunde. Et hoc est quod dicit : « Ille fur est et latro. »
Sic ergo descriptus est fur et latro : quia per ostium non intrat, quia aliunde ascendit, quia vel occulte vel manifeste ipse se intrudit.
- « Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. »
Tangit hic proprietatem pastoris per ostium intrantis.
Et dicit duo, scilicet, introitum, et pastorem verum.
De primo dicit : « Qui intrat per ostium. » Ostium (sicut diximus) est introitus in Catholicam vitam, et regimen, et dignitatem. Introitus autem iste est veritatis, libertatis, gratuitæ bonitatis, et simplicitatis, sicut diximus. Et qui omnibus his modis intrat, est verus pastor. Intrat autem ostium veritatis per Catholicam fidem, intrat ostium libertatis per supernam vocationem, intrat ostium gratuitæ bonitatis quando nulli propter hoc facit aliquam promissionem, et intrat ostium simplicitatis per hoc quod non obtinet per aliquam dolositatem.
De primo dicitur, Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit ipsum ex omni carne.
De libertate, quod scilicet solo vocante, Deo eligatur, ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
De hoc quod nulli aliquam promissionem facit, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti possideri pecunia.
De simplicitate, I Petri, v, 3 : Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. II ad Corinth. iv, 2 : Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
Hæc signata sunt, Numer. xvii, 8, ubi electus est Aaron ad signum virgæ florentis et fructificantis. Dicit enim sic : Turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Virga enim vitæ signat rectitudinem : viror virgæ, virtutem : frondes, eloquentiam : flores, opinionem : fructus, bonorum operum fertilitatem. Quod autem in tabernaculo virga fronduit, signat horum omnium haustum per contemplationem. Et talis intrat per ostium Christum, quod ostium est veritatis, et libertatis, et gratuitæ bonitatis, et simplicitatis. Si autem aliter quis intraverit, dicetur ei illud Matthæi, xxii, 12 : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? et ejicietur extra oves in tenebras exteriores.
Hic ergo qui sic intrat,
« Pastor est ovium. »
Pastor est autem ab industria pascenti, ab audacia lupum excludendi, ab instrumentis officii pastoralis, a sollicitudine custodiendi, a virtute oves congregandi, et a debito Domino ovium oves reddendi.
Industria autem est in hoc, quod oves sanas conservet, infirmas curet, steriles fœcundet, fœtas foveat, agnos levet, debiles portet, et omnibus competentia pascua procuret. De omnibus his simul dicitur, Genes. xlvii, 6 : Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. Industria enim in omnibus his deprehenditur.
De conservatione quidem dicitur, Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
De curatione infirmorum, Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod fuerat infirmum, consolidabo. Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
De fœcundatione sterilium traditur ars, Genes. xxx, 37, ubi Jacob virgas populeas posuit in rivos et in canales, ut in adspectu earum conciperent : quas in aliquibus partibus aliquando decorticavit, quando voluit ut varios conciperent : aliquando non decorticavit, quando voluit quod conciperent unicolores fœtus. Quæ virgæ ex natura amygdali, dulcedinem significant pastoris : ex rectitudine autem figuræ, significant justitiam regiminis : quæ aliquando decorticandæ sunt ut interiora appareant. Quia aliquando propter ædificationem, fidei et confirmationem et consolationem, secreta conscientia Prælati sancti aperienda est, ut referat consolationes quas habet à Deo : sicut fecit Paulus, II ad Corinth. xi et xii. Aliquando autem propter humilitatem abscondenda. In conspectu autem talium exemplorum oves bonæ concipiunt, etiamsi ante steriles fuerunt. Unde pastor Jacob dicit, Genes. xxxi, 38 : Viginti annis fui tecum : oves tuæ et capræ steriles non fuerunt. Adhuc autem, merito istius industriæ David se esse electum in pastorem gloriatur, Psal. lxxvii, 70 et 71 : Elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, etc.
Fœtas etiam debet scire fovere et supportare, ne pondere concepti lassentur. Genes. xxxiii, 13 : Nosti quod parvulos habeam teneros, et oves et boves fœtas, mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Isa. xl, 11 : Fœtas ipse portabit.
Agnos autem novellos quos oves pariunt, levet. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit. Quia incipientibus, et in conversione recumbentibus, sinum misericordiae et consolationis debet aperire. I ad Corinth. iii, 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
Debiles autem debet portare ne deficiant : unde Dominus, Ezechiel. xxxiv, 4, malis Prælatis et pastoribus improperat, dicens : Quod confractum est non alligastis, etc. Econtra contra de se pastore dicit, Psal. cxlvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
De industria etiam est, quod omnibus competentia pascua procuret. In competentibus enim pascuis non moriuntur. Hæc autem pascua sunt sana doctrina et exempla. Unde Paulus, ad Titum, i, 7 et seq., describens pastorem animarum Episcopum, dicit : Oportet eum esse... continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Ezechiel. xxxiv, 14 : In pascuis uberimis pascam eos, in montibus Israel, hoc est, in doctrina uberrima, crescente in montibus, hoc est, in Prælatis domus Dei. Tali ergo industria pastor debet pascere. Psal. lxxvii, 72 : Pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Audaciam etiam et virtutem arcendi lupum, pastor debet habere, hoc est, tyrannos destruentes fideles de Ecclesia. I Regum, xvii, 34 et 35 : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffoca-
bam, interficiebamque eos. Leo enim est tyrannus opprimens. Ursus tyrannus est dulcedinem consolationis pauperum ex ipsis sugens. Lupus autem est prædo diripiens. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam prædam. Hæc enim facit bonus pastor. Malus autem permittit diripere : et timens tacet, neque procedit contra tyrannum. Et de hac proprietate pastoris laudatur Elias, Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.
Cognoscitur etiam pastor ab instrumentis officii pastoralis, scilicet, a pera pastoris, a funda, a baculo, a cane. His enim minat gregem. Pera est receptaculum lapidum limpidorum : et hæc pera est cor per soliditatem limpidæ veritatis auctoritatum Scripturæ. Unde, I Regum, xvii, 40 : Elegit sibi David quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem. Qui lapides sunt quinque quæ Scriptura docet, scilicet, veritatem in credendis, virtutem in faciendis, desiderium in appetendis, timorem in pœnis et iudiciis divinis, et confirmationem in patrum exemplis.
Funda autem est ratio circumducens et dirigens lapidem in caput hostis. Judicum, xx, 16 : Sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Baculus autem pastoralis est supra ad modum unci curvus, ut attrahat omne quod capit : in medio autem rectus, ut regat : et in imo acutus, ut scilicet subjacentia pungat. Unde versus :
Attrahe per primum, medio rege, punge per [imum.
Exod. xii, 11 : Tenentes baculos in manibus, hoc est, vitæ rectitudinem in virtute. Uncum attrahentem in affatus dulcedine : ut omnes trahat dulcedine consolationis suæ. Cantic. 1, 3 :
Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Jacentibus autem in imo peccatorum sit timor, quasi ab ipso confodiendi. II Regum, xxii, 6 et 7 : Prævaricatores quasi spinæ evelentur universi, quæ non tolluntur manibus : et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum. Quia tales debet pastor pungere, et igne zeli et charitatis comburere. I Regum, xxvi, 8 : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit. Tantum enim timorem debet incutere quod secundo ad peccatum non audeat redire.
Canis autem quem habet pastor, minister est et adjutor : in quo fit latratus prædicationis, morsus lupi, et medicina pœnitentis. De primo, Isa. lvi, 10 : Canes muti non valentes latrare. De secundo, in Psalmo lxvii, 24 : Lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Latrant enim isti contra inimicos. Luc. xvi, 21 : Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. His ergo instrumentis cognoscitur.
Sunt autem econtra contra vasa pastoris stulti. Zachar. xi, 15 : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. Hic enim lupum pro cane habet adjutorem, securim mactandi pro baculo, saccum pro pera ad reponendum pecuniam qua vendit oves, mendacii promissiones pro lapidibus, irrationabilem vitam et doctrinam pro funda : et ideo sub isto grex perit.
Sollicitudo autem custodiendi attenditur in hoc quod nulla difficultate vel tempestate repellitur ab ovibus. Genes. xxxi, 40 : Die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. II ad Timoth. ii, 15 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Talis pastor fuit Paulus, II ad Corinth. xi, 28 et 29 : Instantia mea quotidiana, sollicitudo om[403]nium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
Virtus autem congregandi oves attenditur in hoc quod continuo oves a dissensione et a schismatibus revocet ad unitatem, modo Pauli, qui dicit, I ad Corinth. i, 10 : Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Act. iv, 32 : Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Sic enim non scissa, sed integra fuit tunica Christi314. Pastor autem qui sic oves non congregat, est debilis et claudus, et discurrunt oves ab ipso. Unde Ptolomæus Philosophus in Proverbiis dicit : « Qui extendit scientiam suam ultra industriam, quæ in ipso est, est sicut pastor debilis cum multis ovibus. »
Attenditur etiam pastor a debito, quo se scit obligatum ad oves, ad numerum reddendum Domino ovium. Jerem. xxxiii, 13 : Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Ezechiel. xxxiv, 10 : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Ista enim cogitatio diligenter facit omni tempore greges custodiri : quia cura Domini de manu eorum singulas oves requiret.
Qui ergo sic intrat per ostium, pastor est ovium. Oves enim inter omnia animalia, pastore plus indigent : quia nec virtus est in eis qua se defendant, nec arma unde repugnent, nec velocitas unde fugiant, nec industria unde se abscondant : sicut in multis animalibus. Et ita est in plebe Domini simplici. Nullius enim virtutis sunt simplices in vigore, nullius armaturæ in studiis, nullius velocitatis in ingenio naturali, nec industriæ in abscondendo se a diripientibus. Et ideo negligentia pastoris nimis damnabilis est ovibus. Ezechiel. xxxiv, 5 et 6 : Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt, ideo, supple, quia non erat defensor. Erraverunt greges mei in cunctis montibus, eo quod non esset ductor, id est doctor.
- « Huic ostiarius aperit. »
Tangit hic proprietatem ostiarii aperientis, ut dicit Glossa. Ostiarius est triplex : exemplo, doctrina, et inspiratione. Christus quidem exemplo, Scriptura doctrina, et inspiratione Spiritus sanctus, qui per inspirationem docet omnem veritatem. Isti enim sunt ostiarii Ecclesiæ. Christus enim dat claves, hoc est, ligandi et solvendi potestatem ad aperandum. Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni cælorum. Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Scriptura autem docet claves volvere et seras reserare. Unde etiam una clavium est auctoritas discernendi, quæ est scientia. Luc. xi, 32 : Tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Unde litteratis præcepit Dominus, Isa. xxvi, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem. Alii enim per clavem scientiæ sunt excludendi. Spiritus autem sanctus dignitatem et idoneitatem confert ad intromittendum : sicut janitor fidelis cui custodia rerum committitur. Luc. xii, 42 : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam? Numer. xii, 7 : Servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Iste perfectus Spiritu sancto claviger est Domini.
Talis ergo « ostiarius, » exemplo Christi, doctrina Scripturæ, et dignitate
Spiritus sancti, « aperit » tali pastori. Aperit autem ostium humile, ad quod superbi impingunt. I Regum, xxi, 13 : Impingebat in ostia portæ. Aperit ostium parvum, per quod avari, divites, gibbosi, non possunt intrare. Matth. xix, 24 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. Est ostium arctum ac parvum : et ideo lati in luxu mundano, ipsum non inveniunt. Matth. vii, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam.
Sic ergo « ostiarius aperit » vero pastori humili, ut non impingat. Jacobi, iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Pauperi paupertate spiritus, ut non constringatur. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Arctum et angustum in via constricta, ut constrictum in vita suscipiat, et alios repellat. Matth. xi, 8 : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt : in quibus magnæ et amplæ sunt valvæ.
« Et oves vocem ejus audiunt. »
Hæc enim vox ex consuetudine est eis cognita, dulcedine amica, discretione intellecta, et utilitate grata.
Quartum est in quo describit bonum pastorem a proprietatibus ovium in penetrabilibus ovilis existentium. Et hoc est quod dicit : « Et oves vocem ejus audiunt. » Hæc enim vox, etc., ut supra.
Pastoris enim vox consueta est ovibus, quia semper est inter eas. De primo, Eccli. xlv, 10 et 11 : Cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro : dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo. Tintinnabulum enim est vox prædicationis ad oves, et laudis ad Deum. In gyro autem sunt tintinnabula : quia frequenter circuit insonans ovibus vocem suam. Psal. xxvi, 6 : Cir-cuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Et ideo dicuntur plurima, et frequentem sonum facientia in templo Domini.
Hæc vox est amica ovibus dulcedine, quia singulorum corda alloquitur ad ædificationem et consolationem. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Ibidem, iv, 11 : Favus distillans labia tua, sponsa : mel et lac sub lingua tua. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Super mel ori meo.
Hæc vox est intellecta per discretionem. II Esdræ, viii, 8 : Legerunt distincte et aperte ad intelligendum. Daniel. x, 1 : Intellexit sermonem.
Hæc vox est utilitate grata. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. I ad Corinth. xiv, 12 : Qui æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. Ad ædificationem Ecclesiæ abundat qui utiliter omnes ædificat ex gratia quam recepit a Spiritu sancto.
Sic ergo « vocem ejus audiunt » oves cum aviditate. Propter quod etiam fistula et tibia canentes describuntur pastores : quia in talibus musicis oves et libentius pascuntur, et melius convenit eis pastus. Psal. cl, 5 : Laudate eum in cymbalis bene sonantibus : laudate eum in cymbalis jubilationis.
Iste autem est verus pastor ab introitu sic descriptus.
« Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. »
Hic describit eum ab officio quadrupliciter : a possessionis proprietate, a discreta ovium nominatione, a vocatione, et ab eductione.
A possessionis proprietate, cum dicit : « Proprias oves. » Suæ enim sunt et creatione, et emptione, et laboris in pastu impensione. De creatione, Job, 1, 3 : Fuit possessio ejus septem millia ovium. Septem enim millia, sunt septem genera [405] perfectorum simplicium. Hos enim perficit substantiæ naturalis creatione, substantiæ naturalis dispositione in ordine partium corporis sub anima, et animalitatis sub ratione, et rationis sub intellectu, et intellectus sub Deo : in ordinatione per dispositionem : in ornatu per dona naturalium virtutum, per ornatorum perfectionem, per acquisita et acquisitorum consummationem, per gratiam infusam. Et sic millenarius est numerus perfectus in omnibus istis : quia surgit ex denario præceptorum, reductus in quadratum virtutum cardinalium, et in cubum bonorum operum, ut dicit Hieronymus. Et sic creationis perficiendo opus, suas facit oves.
Emptione autem suæ sunt. I Petri, 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Sic enim agnus redemit, id est, reemit oves : quia Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
Laboris etiam impensione suæ sunt, sicut dicitur in Psalmo xciv, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus, hoc est, laborum ejus. Genes. xxxi, 41 : Per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis. Sex enim dies ad laborem pertinentes, signant laborem curæ pastoralis præsentem : septima autem, quies est et receptio laborum.
Sic ergo dicit : « Et proprias oves. »
« Vocat. » Vocat enim semper bonus pastor, et clamat ovibus. Proverb. 1, 20 : Sapientia foris prædicat : in plateis dat vocem suam. Et ideo etiam pastores cum cornibus sonant, convocantes oves. Osee, viii, 1 : In gutture tuo sit tuba. Hæc enim tuba sonus est exhortationis. Psal. xcvii, 6 : Voce tubæ corneæ. Ideo præceptum est, Levit. xxv, 9, quod bucina sive cornibus arietinis clangant : quia aries est dux gregis, et pastori competit. Et cornu quidem durum est, sed tamen flexibile, et auctoritatem signat pastoris : rigidam quidem per justitiam, sed tamen flexibilem per misericordiam.
Vocat autem « nominatim, » quod signat gratiam familiaritatis ad quamlibet ovem : ut ex familiaritate unicuique det ausum ad se veniendi. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
« Et educit eas. »
Educit autem eas, ut dicit Glossa, de Ægypto, quæ est mæror et tenebræ, in regnum et doctrinæ suæ lumen. Ex mærore ergo servitutis in regnum libertatis, et de tenebris erroris ad lumen veritatis. Michææ, vi, 4 : Eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Moyses in signum operum, et operibus magnarum virtutum pastor oves educit. Aaron, montanus : quia altissimis prædicationibus educit. Maria, illuminatrix : quia clarissimas illuminationes ostendit. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo deus alienus. Jerem. xxxii, 21 : Et eduxisti populum tuum Israel de terra Ægypti, etc. Sic, Exod. iii, 1, eductum gregem minavit Moyses ad interiora deserti, ubi mundus non habitat cum spectaculis et pompis suis. Jerem. xxiii, 8 : Eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, quæ est terra frigida et tenebrosa per algorem charitatis, et privationem divini luminis. Psal. lxxvii, 53 : Eduxit eos in spe, et non timuerunt, spem in tanto pastore ponentes. Ezechiel. xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, oves pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester.
Ecce pastoris officium.
4 « Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. » [406]
Hic tangit boni pastoris exemplum dupliciter : in se, et in opposito.
In se in quatuor : in emissione, in præcessione, in ovium insecutione, in vocis ejus ab ovibus cognitione.
De emissione dicit : « Cum proprias oves emiserit, » scilicet de carcere peccati ad libertatem gratiæ, de tenebris ignorantiae ad lumen vitæ, de stabulo contemplationis ad exercitium virtutis. De prima et secunda emissione, Isa. xlix, 9 : Ut diceres his qui vincti sunt : Exite : et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. Viæ sunt mandata : plana vero sunt simplicia Scripturarum. De tertio egressu, Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Ager enim ab agendo dictus, actionis signat exercitium : quando hoc quod haustum est in contemplatione veritatis, per exercitium ponitur in fructu virtutis. Sic ergo emittit oves proprias.
« Ante eas vadit, » per exemplum. Glossa : « Exemplum eis faciens quod docuit. » Vel, quando ad regnum iter faciens præcedit. De primo, Joan. xiii, 15 : Exemplum, dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Act. i, 1 : Cæpit Jesus facere, et docere. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quæ per me non efficit Christus. Sicut enim dicit Anselmus : « Homines plus adspiciunt ad opera exemplorum, quam ad doctrinam verborum. Plus enim creditur quod herbæ salutiferæ sunt quas comedit medicus, et venenosas esse dicit : quam quas dicit esse salubres, et vitat tamquam venenosas. »
De præcessione autem ad regnum præcedit : quando per martyrium, vel desiderium dissolutionis, continuo parat iter gregi. Michææ, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum. I ad Corinth. iv, 16 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
« Et oves illum sequuntur, » præcedentem exemplo et verbo. Daniel. iii,
41 : Sequimur te in toto corde : et timemus te, et quærimus faciem tuam. Eccli. ii, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem, factorem suum? Job, xxiii, 11 et 12 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi.
« Quia sciunt vocem ejus. »
Hoc est quartum, quod agnitionem vocis habent sui pastoris : propter quod etiam agnus, ut supra diximus, ab agnoscendo dictus est : ut supra patuit. Agnoscunt autem vocem, quia verba ejus rationabilia de virtute, naturaliter sunt insita : de fide autem, super rationem sunt, sed non longe a ratione existentia. De primo, Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. De secundo, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. De utroque istorum, Act. xvii, 27 et 28 : Non longe ab unoquoque nostrum est. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Sciunt etiam vocem ejus quam continuo incorporando quasi repetendo, per hoc quod in voce ejus perseverant usque in finem. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Matth. x, 22, et xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
« Alienum autem non sequuntur, sed effugiunt ab eo, quia non novérunt vocem alienorum. »
His describit per oppositum.
Dicit autem quatuor, scilicet, quod contrarius bono pastori est alienus, quod non sequendus, quod fugiendus, quod in voce non noscendus.
Dicit ergo : « Alienum. » Glossa : « Alienus est in quo non est vox Christi, etiamsi bonus videatur : et iste est hære[407]ticus habens typum pastoris, et non veritatem : et iste est alienus voce. Alienus autem vita est, qui non habet conformitatem in virtute cum Christo. » De primis dicitur, Proverb. v, 17 : Nec sint alieni participes tui. Psal. xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. De alienis vita dicitur, Jerem. xxiii, 1 : Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. Illi enim quærunt utilitatem propriam, et non ovium. Ezechiel. xxxiv, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
Hic ergo est alienus de quo dicit : « Alienum autem. »
« Non sequuntur, » quia verba eorum inducunt ad errorem, exemplum ad malum, via ad interitum, præventio eorum ad mortem æternam. De verbis dicitur, I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi. Et supra, ℣. 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo deus alienus. De malitia autem exempli, Luc. xxi, 8 : Nolite ire post eos. Proverb. i, 15 et 16 : Fili mi, ne ambules cum eis : pedes enim illorum ad malum currunt. De viis eorum, Psal. xxxiv, 6 : Fiat via illorum tenebræ, et lubricum : et angelus Domini persequens eos. De perditione finali dicitur, Proverb. xiv, 12 : Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Propter hæc et pastores isti sunt subdoli, aut in voce, aut in vita, aut in via, aut in fine ad quem ducunt suas conventiculas et congregationes. II ad Corinth. xi, 13 : Ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi, hoc est, in officium apostolicum. Talis fuit Judas Galilæus : talis fuit et Theodas : qui ambo perierunt, et omnes qui secuti fuerant eos perierunt cum ipsis 315.
« Sed fugiunt ab eo. »
Ad litteram enim hæc industria ovis est, quod fugit naturaliter inimicum, et ideo fugit lupum quem numquam ante vidit, et sequitur canem, quamvis sit ejusdem coloris, et ejusdem quantitatis cum lupo. Eccli. xxi, 2 et seq. : Quasi a facie colubri fuge peccata... Dentis leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. Quasi romphæa bis acuta omnis iniquitas, plagæ illius non est sanitas.
« Quia non noverunt vocem alienorum. »
Quia alienus aliena loquitur : et ideo non cognoscuntur, sed sicut innaturalia et irrationabilia ab eis qui sanum habent intellectum reprobantur. Psal. cxviii, 85 : Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Psal. lvii, 5 et 6 : Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium.
Hæc enim est in proverbio descriptio pastoris.
« Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. »
Ostendit non esse intellectum pastoris sermonem.
Et dicit duo, scilicet, sermonem esse proverbialem, et quod a Judæis est absconditus et non intellectus.
Dicit ergo : « Hoc proverbium dixit eis, » scilicet Judæis, « Jesus. » Chrysostomus : « Proverbium est sermo utilis, aliquid utilitatis habens in aperto, plurimum vero retinens in occulto. » Basi[408]lius : « Proverbium est moralis eruditio, emendatio vivorum, vitæ probabilis regula, humanos actus linea dirigens altiore. » Hugo de sancto Victore : « Proverbium est locutio generalis et brevis, aliud in sententia, aliud in verborum serie continens. » His ergo loquebatur in proverbiis, quia lucem veritatis clare capere non poterant : vel quia indigni erant. Matth. xii, 34 : Sine parabolis non loquebatur eis. Et ibidem, ℣. 11, dicit discipulis : Vobis datum est nosse mysterium regni cælorum, illis autem non est datum. Et, ℣. 13 : Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
« Illi autem, » Judæi, « non cognoverunt, » per intellectum, « quid loqueretur eis, » hoc est, quid intenderet per locutionem significare ipsis. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
- « Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. »
Hic incipit pars illa in qua Dominus propositum proverbium sibi adaptando explanat.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima totam sibi adaptat parabolam : in secunda, inducit Evangelista ex hoc dissensionem inter Judæos exortam, ibi, ℣. 19 : « Dissensio iterum facta est, etc. »
Adhuc autem, prima subdividitur in duas : in quarum prima sibi adaptando explanat parabolam : in secunda, dicit ad hos pastoris actus se habere Patris dilectionem et obedientiam, ibi, ℣. 17 : « Propterea me diligit Pater. »
Parabolæ autem adaptatio est in tribus. Primo enim eam sibi adaptat per introitus rectitudinem : secundo, per pastoris sollicitudinem, ibi, ℣. 11 : « Ego sum pastor bonus. » Tertio, per specialem pascendi cognitionem, ibi, ℣. 14 : « Ego sum pastor bonus, et cognoscoves meas, etc. »
In prima harum tria dicuntur, scilicet, quod non intratur nisi per ipsum, et quod non recte intrans non intrat per ipsum, et quod utiliter intratur per ipsum.
Dicit ergo : « Dixit ergo eis iterum Jesus, » quia sermonem parabolicum non intellexerunt. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis. II ad Timoth. ii, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
« Amen, amen dico vobis. » Duplex confirmatio, quia dicit confirmationem parabolæ, et interpretationis. Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
« Quia ego sum ostium : » et ideo nemo nisi per me ingreditur in Ecclesiam, et in ecclesiasticam dignitatem : sive sit per ostium veritatis, et ostium ecclesiasticæ potestatis, sive per ostium hospitalitatis, et ostium beatitudinis.
De ostio veritatis quoad fidei ingressum dicitur, Apocal. iii, 8 : Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Ostium hoc est veritatis apertio per fidem, quod aperit spiritualis intellectus. Nec claudi potest per errorem, quia modicam habes virtutem, hoc est, humilitatem : quia, Jacobi, iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et servasti in veritate intellecta verbum meum. Non negasti nomen meum, hoc est, notam notitiæ meæ quam tibi impressi. Per hoc ergo intratur per fidem.
Ostium autem potestatis sive dignitatis, est iterum Christus per vocationem Patris. Ad Hebr. v, 5 : Christus non se[409]metipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Et qui non intrat in prælationem ecclesiasticam per Christum, foris manet. Hoc est ostium de quo dicitur, Genes. vi, 16 : Ostium arcæ pones ex latere deorsum. Arca enim est Ecclesia. Ostium autem introitus in Ecclesiæ gubernationem, hoc est ex latere : quia de Ecclesia debet esse assumptus qui intrat, ut melius secundum consuetudines Ecclesiæ sciat gubernare. Ad Hebr. v, 1 : Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum. Deorsum autem debet esse in humilitate, ut facilis sit ad ipsum accessus : quia quamvis auctoritate præemineat, timore tamen debet humiliari coram Deo. Augustinus : « Honore coram vobis Prælatus sit : vobis timore coram Deo sit substratus pedibus vestris. » Tale ostium fuit Christus, dicens, Joan. xiii, 13 et seq. : Vos vocatis me : Magistèr, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Ecce ostium, præeminens altitudo. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ecce humilitas : quam infime scilicet est positum hoc ostium in latere deorsum. In latere enim esse, est in congregatione continente Ecclesiam esse.
Ostium autem hospitalitatis est Christus, qui omnes gratis ad sua recepit et recipit, nulli improperat, omnes invitat. De primis duobus dicit, Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De tertio dicitur, Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Nulli gremii sui ostium sive hospitium claudit, omnibus exhibet sacramenta. Hoc ostium est de quo dicitur, Job, xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit. Et sic Prælatus intrat per ostium, quando large et gratis, et invitando communicat sacramenta Ecclesiæ. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Quartum ostium est Christus per introitum beatitudinis, in quam intratur per ipsum. Apocal. iv, 1 : Ecce ostium apertum in cælo. Et infra, ℣. 2 : Et ecce sedes posita erat in cælo. Et ideo dicitur, Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum. Et ibidem, ℣. 12 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Ad quas omnes intrant per Christum, sicut introductorem et ostium, per opus redemptionis et glorificationis.
« Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. »
S
Hic ostendit, quod qui per ipsum non intrat, non recte intrat : quia « omnes quotquot venerunt, etc. » Venerunt autem, qui non vocati venerunt. Vel, qui non electi venerunt. Vel, de quibus non est provisum, et tamen venerunt. Vocatio est per superiorem, electio per congregationem, provisio est ejus qui de cura pastorali singulis habet providere.
De primo dicitur, hoc est de vocatione, ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
De electione dicitur, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus. Candore innocentiae pollens, et rubore charitatis et patientiae vernans, et ex omnibus electus. Talis enim electus a congregatione, a Deo est electus. Joan. xv, 16 : Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
De provisione dicitur, Exod. xviii, 21 : Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, qui oderint avaritiam : et consti[410]tue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Hi omnes missi a Deo intrant per ostium. Alii autem per se venerunt, nec vocati, nec electi, nec ab aliquo sapientium prævisi ad Ecclesiarum utilitatem. Jerem. xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Illi currentes venerunt non vocati per Spiritum Domini.
Et hoc est quod dicit : « Omnes quotquot venerunt, » se ingerentes, vel intrusi per Simonis pretium intrantes, vel impressionem violentam. Illi ergo quotquot venerunt, « fures sunt, et latrones. » In præcedentibus habitum est de fure et latrone, et de differentia furis et latronis. Unde Glossa : « Fur est qui per simoniam vel aliquo modo contra Christum intrat : latro autem qui postquam intravit, malo exemplo aperte corrumpit. » Secundum veritatem autem fur est, qui clam intrat sub dolo per simoniam, vel hypocrisim : latro autem, qui aperte se intrudit. Sicut autem fur numquam habet jus in re quam furatur, nec etiam latro : ita nec isti etiam umquam jus habebunt in grege Domini, sed contractant alienam rem invito Domino. Matth. vi, 19 : Fures effodiunt et furantur. Isti enim sunt qui semper fodiunt ad exhaurienda marsupia, et non curant de animabus. Latro autem est qui aperitam infert violentiam. Jerem. xlviii, 8 : Veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur. Proverb. xxix, 24 : Qui cum fure participat odit animam suam. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, etc. Quicumque ergo diligunt munera et sequuntur retributiones, illi jam sunt mente fures et latrones per intentionem : quia fur et latro non nisi quæstum intendunt temporalem. Secundum hoc illi qui modo præsunt in Ecclesiis, plurimumque sunt fures et latrones secundum intentionem principalem.
« Sed non audierunt eos oves. »
Et ideo per Christum intrare non poterunt quem semper oves audierunt. Oves enim sunt fideles in fide, simplices in confessione, subjecti ad omne mandatum, innocentes in omni delicto, patientes ad omne factum : et ideo istos non exaudiunt. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. Isti potius sunt exactores quam pastores, plus spoliatores quam tutores, plus perversores quam doctores, plus seductores quam ductores. Ezechiel. xxxiv, 2 : Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Michææ, iii, 2 et 3 : Qui violenter tollitis pelles eorum, scilicet pecudum meorum, desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoraverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt quasi in lebete.
Isti ergo sunt fures et latrones : « sed non audierunt eos oves. » Si autem aliquis audit eos, ille est hircus, vel capra, et non ovis pertinens ad caulas Christi. Isti sunt nuntii Antichristi, subversores ovium Christi. Matth. xxiv, 23 : Si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Omnes isti Christi usurpant potestatem : sed quia factis non probant quæ dicunt, sicut mali Prælati : aut incompetentia dicunt, sicut hæretici : ideo oves non audiunt. Matth. xxiii, 3 : Quæcumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere.
Sic ergo oves eos non audiunt neque audierunt.
« Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. »
Hic ostendit quod utiliter intrat qui intrat per Christum.
Et ostendit hoc dupliciter, scilicet, in convenientibus sibi, et in opposito.
In convenientibus sibi, promittit duas utilitates, scilicet, salutem, et pascua.
Dicit ergo : « Ego sum ostium, » hoc est, per doctrinam et exemplum introitus. Apocal. iv, 1 : Vidi, et ecce ostium apertum in cælo, hoc est, in cælestibus sacramentis, quod est Christus. Ezechiel. xliii, 2 : Ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, hoc est, Prælatus, qui est gloria Domini, ingressus est per portam, per quam Christus oritur in Ecclesia. Unde sequitur, ibidem : Et terra splendebat a majestate ejus : quia per illius introitum tota terra illuminatur.
« Per me si quis introierit, salvabitur. »
Ex modo loquendi notat paucitatem intrantium, quando dicit : « Si quis. » Matth. vii, 14 : Quam augusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Salutem autem invenit qui intraverit. Proverb. viii, 35 : Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Iste enim in se, et in subditis, per introitum fructificabit salutem. Et hoc signatum est, Josue, ii, 18 et 19 : Patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam, congrega in domum tuam. Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus. Qui enim limites ingressus est Salvatoris, eosdemque egreditur, absque dubio morietur. Intra domum autem est omnis gens justa custodiens veritatem.
« Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. »
Ecce utilitas secunda. Ingredietur quidem contemplando per cogitationem deitatis et divinorum, et egredietur operando per virtutem. Vel, sicut dicit Glossa, ingredietur hic per fidem in Ecclesiæ gratiam : egredietur autem in transitu ad gloriam et beatitudinem. Vel melius, Ingredietur interiora scrutando ovium subjectarum, et egredietur foras pascendo per verbum et exemplum. Psal. xcix, 4 : Introite portas ejus in confessione. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? Et iste est ingressus considerationis subditorum. Isa. xxvii, 6 : Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Et iste est egressus pascentium verbo et exemplo.
Vel adhuc melius, Ingredietur in ovile, ut disponat de quolibet secundum suum gradum : egredietur autem cum ovibus per exemplum, ut virtutis formam ostendat. De primo, Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. De secundo, Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus. De tali pastore dicitur, Numer. xxvii, 16 et 17 : Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc : et possit exire et intrare ante eos. I Regum, xxii, 14 : Et gloriosus in domo tua. Ibi habent Septuaginta : « Ingrediens et egrediens ad imperium regis. »
« Et pascua » administranda ovibus « inveniet » quadruplicia : pascua verbi ad pastum intellectus, pastum temporalis subsidii ad sustentationem hujus incolatus, pastum consolationis internæ ad consolationem, et pastum exempli ad virtutis ædificationem. De primo dicitur, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo, Genes. l, 21 : Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros. De tertio, Genes. xlv, 18 : Venite ad me, et dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ, hoc est, interna dulcedine reficiamini etiam in hoc exsilio mæroris et tenebrarum. De quarto, Ezechiel. xxxiv, 14 : [412] In pascuis uberrimis pascam eas, in herbis virentibus, hoc est, in ubertate virtutis et virentibus exemplis.
Sic ergo « pascua inveniet, » et intus et extra.
10 « Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. »
Adaptat hic sibi boni pastoris parabolum per proprietatem contrarii : quia contraria juxta se posita, ut dicit Boetius, magis elucescunt.
Et ideo duo dicuntur, scilicet, proprietas furis, et a contrario adaptatio boni pastoris.
Dicit ergo quatuor de malo pastore, scilicet, quod in furno, hoc est, in nigro venit, quod subtrahendo venit, quod ad occidendum, et ad perdendum venit.
Dicit ergo : « Fur, » a furno dictus, et ille est qui occulte, ignotus, intrat per dolum vel astutiam, parietem suffodiens : quando astutia sua procurat quod vel de ipso provideatur, vel quod eligatur. Luc. xii, 39 : Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam316. Sic, II Regum, iv, 5 et 6, dormiente ostiaria, hoc est providentia superioris, ingressi Rechab et Baana fures, occiderunt Isbo-seth jacentem in lecto, in inguine percutientes eum. Baana interpretatur venit donatus, vel venit gratificatus : quia illi qui prælationes furantur, donis et gratiis se acceptos faciunt providentibus vel eligentibus. Rechab autem mollis pater interpretatur : quia tales se molles futuros fore promittunt. Isboseth-seth autem interpretatur assumpta confusio : quia tales sibi assumptam confusionem in gregem introducunt, et in inguine percutientes gregem per carnalia peccata, mortem ingerunt et occidunt. Fur ergo talis persona est, quæ vel dolis circumveniendo, pastoris curam furatur : vel mendacio hypocrisis obtinet. Matth. vii, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Hi enim furantur, in nigro tenebrarum venientes. Dicit autem describendo furem per negationem, quæ nihil relinquit : ut sciatur quod nihil boni habet in intentione.
« Nisi ut furetur, etc. »
Tria dicit. Furatur enim per peccati consensum, mactat per boni naturalis vulnerationem, et perdit in pœna æterna. Hic enim venit, ut dictum est, seducendo ut intret. Jeremiæ, l, 6 : Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, etc. Et statim furatur oves ad peccati consensum.
Et hoc est quod dicit : « Nisi ut furetur. » Jeremiæ, xii, 20 : Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? Quasi diceret : Inclytum pecus est tibi commissum, quod per te Deo est subtractum. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas.
« Et mactet, » interficiendo per boni naturalis vulnerationem. Michææ, iii, 3 : Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ. Quia mollia per concupiscentiam devorant provocando ad libidinem : temporalia quæ per pellem signantur, abstrahunt : ossa quæ sunt robur virtutis, securi mali exempli confringunt : et in igne et in olla suæ avaritiæ decoquunt. Olla enim marsupium, et ignis est avaritia. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina : et sic perdit in interitum pœnæ æternæ. Jerem. xxiii, 2 : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos. Ezechiel. xxxiv, 2 : Væ pastoribus Israel qui pascebant semetipsos ! Disper[413]sus enim grex perditur per malum exemplum in damnationem æternam. Vel, dicamus quod iste furatur subtrahendo, mactat corporaliter et temporaliter affligendo, perdit per sententias iniquas præcipitando. Jerem. xii, 10 : Pastores multi demoliti sunt vineam meam.
« Ego veni ut vitam habeant, etc. »
« Ego veni, » per oppositum. in luce plena veritatis intrando. Joan. iii, 21 : Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
« Ut vitam habeant, » gratiæ nunc in fide et veritate et virtute. Joan. i, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ambrosius : « In ipso sicut in causa vita erat, effecta in subditis. » Et hæc vita, lux est claritatis verbi et exempli, quæ sic lucet in tenebris quod ab ipsa luce tenebræ dissipantur. Et hoc est boni pastoris proprium.
« Et abundantius habeant, » scilicet in gloria. Et sic bonus pastor veniens contra tenebras furis venit in lumine veritatis, vitam dat contra mactationem mortis, abundantius dat contra perditionem mortis et damnationis. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Joan. x, 28 : Ego vitam æternam do eis. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Ezechiel. xxxiii, 15 : Vita vivet, et non morietur.
Et hoc est :
11 « Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. »
Tangit pastoralem curam et sollicitudinem.
Describit autem eam more solito in duobus : in proposito scilicet, et in opposito.
In proposito duo dicit : enuntiat primo se esse pastorem bonum, et secundo probat hoc a proprio signo.
Dicit ergo : « Ego, » antonomastice, « sum pastor bonus. » Bonus in natura, bonus in gratia, bonus in pastorali cura. De prima bonitate in natura dicitur, Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. De bonitate gratiæ, in Psalmo cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. De bonitate pastoralis curæ qua singulis providet, I Petri, ii, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Bonus enim pastor est superintendens. Et hoc sonat nomen Episcopi, maxime quando est pastor non tam corporis quam animæ. Jerem. xxiii, 4 : Suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, scilicet quia nullum perdent. Ezechiel. xxxiv, 23 et 24 : Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum. David enim manu fortis potest defendere : adspectu vero desiderabilis, verbo et exemplo potest pascere.
« Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. »
Ecce notificatio boni pastoris per signum, qui « animam, » hoc est, vitam ponit pro ovibus. Et hoc est quod dicit : « Animam suam dat pro ovibus suis. » Ponere autem animam suam, est subire periculum mortis in omni quæsitione gregis ut grex liberetur. Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus [414] est. II ad Corinth xii, 15 : Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ambrosius : « Nullus tantum impendit quantum qui seipsum impendit. » Ille enim pastor dat corpus in pastum, sanguinem in potum. Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Animam autem dat in pretium. I ad Corinth. vii, 23 : Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Et deitatem dat in præmium. Genes. xv, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Spiritum autem dat in æternæ vitæ principium. Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. Iste ergo optimus est pastor.
Hoc significatum est, II Regum, xii, 3 : Pauper nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Pauper hic est Christus, qui se nihil habere reputat nisi ovem parvulam, hoc est, humilem animam, quam animæ suæ pretio emit, quam gratia deitatis suæ pabulo veritatis et virtutis nutrivit, quam profectu virtutis crescere et incrementum dedit, cum filiis suis, hoc est, cum Angelis de pane corporis ejus comedit, et de calice sanguinis ejus bibit, et in sinu charitatis et castitatis ejus dormiens, in contemplatione quievit : et erat ei sicut filia adoptiva, quam Spiritu Patris ejus in filiam adoptavit, et cohæremdem regni sui fecit. Qui ergo tot et tanta exhibuit, pro certo bonus pastor fuit.
12 « Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves.
13 Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. »
Hic per oppositum bonum describit pastorem.
Dicit autem hic quatuor : duas enim personas describit, quæ non sunt pastores, nisi ipso nomine, scilicet, mercenarium, et eum qui non est pastor, et furem, et latronem, et lupum.
Mercenarium describit a sibi propria passione. Describit lupum a sibi conveniente actione.
Et dicit causam quare mercenarius describitur a timoris passione. Dicit autem : « Mercenarius autem. » Ecce una persona quæ per occasionem gregi deservit, hoc est, spe mercedis sibi constitutæ. « Et qui non est pastor, » ut ille qui pastoriam emit, nihil dignum habens sacerdotio : de quo dicitur, Act. viii, 21 : Non est tibi pars neque sors in sermone isto : quia iste pro certo non est pastor, nec aliquem habet pastoris actum. Et de illo dicitur, Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus : brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebre-scens obscurabitur. Iste enim non est pastor, sed pastoris idolum vel similitudo : cujus brachium, hoc est, virtus congregandi oves in unum nimis aridum est, quia gramen non confert : et oculus ejus dexter, qui æterna deberet inspicere, obtenebratus est, quia ad æterna non videt, quia pretium dedit : et ideo temporalia, non æterna requirit ab ovibus. Iste ergo est mercenarius, et ille qui non est pastor.
Uterque istorum, « cujus non sunt oves propriæ, » quia non habet curam de ovibus ut de suis propriis : et ideo grassatur in eas ut ab eis lucrum recipiat quamdiu est cum ovibus : et lucrum etiam quærit cum magno ovium periculo. Zachar. xi, 16 : Ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet : quando ea quibus in ter[415]ra figunt pedem, hoc est, etiam necessitatis sustentationem aufert ab ovibus. Et nulla cura, derelicta a Deo propter peccatum, requirit et custodit : et dispersum variis vitiis non reducitur. Et quod jam mundi laboribus contritum est, non sanatur pœnitentiæ medicamento : et quod stat per gratiam verbi non nutrit. Hujus ergo oves non sunt propriæ, quia non curat de ipsis sicut de ovibus.
Hoc est ergo quod dicit.
Jam ergo quatuor habemus descriptas personas, quarum nulla est pastor : furem scilicet, qui dolo se imponit : latronem, qui violenter se imprimit : mercenarium, qui quidem aperte ingreditur, sed spe lucri temporalis custodit : et eum qui non est pastor, sed idolum pastoris in Ecclesia prætendit, eo quod nullam suscipit curam pastoralem, sed proprius passionis actus mercenarii.
Et ejus qui non est pastor, est quia
« Videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. »
Quia enim mercenarius spe mercedis servit, damnum propter oves non subit, sed tempore periculi fugit. Similiter autem ille qui non est pastor, mercedem dedit ut pastoris videretur habere utilitatem : et ideo ille etiam damnum sibi imminente videns, fugiens oves dimittit. Gregorius : « Mercenarius est qui locum quidem pastoris tenet : sed lucra animarum non quærit, terrenis commodis inhiat, honore prælationis gaudet, impensa sibi ab omnibus reverentia lætatur. » Contra quod dicit quidam bonus pastor, II ad Corinth. xii, 14 : Non quæro quæ vestra sunt, sed vos. I ad Corinth. x, 33 : Non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ad Philip. iii, 7 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Econtra autem isti quærunt lucrum et non animarum fructum. Jerem. vi, 13 : A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student.
Et attende quod est bonus mercenarius, et malus mercenarius. Bonus dicitur qui spe æternorum et intuitu mercedis æternæ prædicat, vel præest. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! Alius est mercenarius qui spe lucri temporalis curam gregi impendit, et exhibet veram curam gregi, sed propter temporalium mercedem, et hic est tolerandus in Ecclesia. Primus autem est fovendus. Ad Philip. i, 17 et 18 : Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Tertius est mercenarius qui mercedem recipit, et de grege nihil curat, nec curam impedit. Iste ab Ecclesia est expellendus. II ad Thessal. iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. Fures autem, et latrones, et illi qui non sunt pastores, universaliter sunt mali et expellendi : de quibus dicitur, II Machab. iv, 25, sub typo Menelai, qui acceptis a rege mandatis venit, scilicet Jerusalem, nihil quidem habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et feræ belluæ iram gerens. Per mandatum enim regis voluit imprimi violenter, et ideo erat latro : nihil dignum habens sacerdotio, et ideo erat fur : animos autem tyranni habuit, et ideo erat lupus : et iras feræ belluæ habuit, et ideo erat leo.
Hic ergo « videt lupum, » scilicet diabolum vel tyrannum, « venientem, » ad ovium direptionem, et Ecclesiæ destructionem. Ezechiel. xxii, 27 : Principes ejus in medio illius, quasi lupi. Sophon. iii, 3 : Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. Et ideo damnum rerum vel corporis iucurre runt.
« Et dimittit oves, » patere direptioni, et salvat se et sua. Ezechiel. xiii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Isa. lxiv, 7 : Non est qui consurgat, et teneat te. Sa[416]pient. xviii, 21 : Restitit iræ, et finem imposuit necessitati.
« Et fugit, » salvans se et sua. Fugit enim quando periculo se subducit. Quod non est faciendum quando grex quæritur, quia pastoris inter oves utilis est præsentia : quia pro eis respondet, oves defendit, et saltem inter eas moritur : et tunc exemplo mortis ejus, totus grex in fide confortatur. Unde, Luc. xii, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant317. Iste autem fugit turpiter, et gregem exponit periculis. Proverb. xxviii, 1 : Fugit impius, nemine persequente : justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
« Et lupus, » hoc est, ipse tyrannus vel diabolus humilium et mansuetorum lacerator. Gregorius : « Lupus super oves venit, cum quilibet injustus fideles et humiles opprimit. » Act. xx, 29 : Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
« Rapit, » ad devorandum aliquem, « et dispergit oves » aliquas : quia non sunt congregati ad ovilis Ecclesiæ communionem. Eccli. xii, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Jerem. v, 6 : Percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos. Ezechiel. xix, 6 : Incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit prædam capere, et homines devorare.
« Mercenarius autem fugit, etc. »
Tangit hic causam fugæ, scilicet, « quia mercenarius est, » quia per intentionem, per quam nihil nisi temporale lucrum intendit : et ab altera parte, quia « non pertinet ad eum, » hoc est, ad curam ejus, « de ovibus, » et in perditione illarum se nihil perdere existimat. Ad Philip. ii, 21 : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. I ad
Timoth. vi, 5 : Existimantes quæstum esse pietatem. Sapient. xv, 12 : Existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ hominis compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Sic ergo « mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus, » de quarum perditione non curat. Zachar. xi, 9 : Non pascam vos : quod moritur, moriatur : et quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. Amos, vi, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Et ille non est vere pastor, sed pastoris idolum, ut diximus, sicut idolum incolæ fit in hortis et in januis domorum. Isa. xxii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulcrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Non est quis, sed quasi quis.
14 « Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. »
15 Sicut novit me Pater et ego cognosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. »
Describit hic bonum pastorem a pascenti cognitione.
Dicit autem hic duo : cognitionem ovium, et cognitionem congregationis ovium.
In cognitione ovium dicit quinque, scilicet, quod cognitio ovium est pastoris boni, quod apud pastorem est cognitio ovium beneplaciti singularis, quod mutua est cognitio ovis et pastoris, quod hæc cognitio est ad modum cognitionis [417] Filii et Patris, et quod ipsa est maximæ quantitatis qua major esse non potest.
Dicit ergo : « Ego sum pastor bonus, » cujus bonitati non deest cognitio perfecta gregis. Bonum enim dicitur a βόῶν-ῶ, quod est voco, vocas : quia ipse ad suam bonitatem accipiendam oves sua bonitate vocavit. Psal. l, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Thren. iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. In quantum enim vocat, bonus dicitur. Sapient. xii, 1 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Sic ergo pastor est bonus cui dictum est a Patre, Zachar. xi, 4 et 5 : Pasce pecora occisionis, quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus.
Et hoc est, quia
« Cognosco meas, » scilicet oves, notitia beneplaciti, hoc est, boni pastoris quod suum noscat et ab alio discernat. Proverb. xxvii, 23 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Proverb. xii, 10 : Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Hoc ergo est secundum.
Tertium autem est, quod hæc notitia est mutua. Et hoc est : « Et cognoscunt me meæ. » Per beneficia enim mea cognoscunt manum meam fide, et devotione, et gratiarum actione. Jerem. xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum. Osee, vi, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Et quia mutua est hæc cognitio, ideo dicitur, Cantic. vi, 2 : Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, scilicet dilectus meus mihi intendit, et ego illi intendo. Semper enim ante oculos bonæ ovis est pastor, ut illum sequatur : et semper in oculis boni pastoris est ovis, ut ab ipso illuminetur. Unde in omnibus, ut dicit Chrysostomus, inter pastorem corporalem et spiritualem simile est, præterquam in hoc solo quod pastor corporalis sequitur oves, pastor autem spiritualis oves præcedit, ut ipsum semper habeant in oculis. Joan. x, 4 : Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
« Sicut novit me Pater, etc. »
Ecce modus cognitionis istius. Ad modum enim quo ipse cognoscit Patrem, ad modum illum sui (quibus ipse Patrem revelavit) agnoscunt eum. Et sicut novit eum Pater, ita ipse Christus cognoscit suos, quos sibi dedit Pater. Et cavendum est in hoc sermone, ut cum dicitur, sicut, intelligatur esse nota similitudinis, et non æqualitatis. Matth. xi, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et ideo cum alium modum non revelet nisi quo novit, ideo ad imitationem illius noscitur et noscit suas. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Hic ergo notitiæ modus spiritualis est, et non carnalis : divinus, et non humanus. II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Matth. xvi, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
« Et animam meam pono pro ovibus meis. »
Ecce quanta est hujus beneplaciti notitia, quod etiam animam ponit pro sic sibi notis et eum noscentibus : quia posuit animam pro fratribus suis redimendis. Ad Hebr. ii, 14 et 15 : Ut per mor-
tem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum : et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. I Joannis, III, 16 : Quoniam ille, scilicet Christus, animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Hoc enim quamvis non requiratur a pastore, semper tamen exigitur quando grex quæritur ad fidei subversionem. Aliter autem sine scandalo potest salvare seipsum. Est tamen differentia : quia Christus animam suam posuit in pretium redemptionis, Prelatus autem homo pastor non ponit in pretium, sed in moriendi exemplum, et fidei argumentum. Et ita pro nomine Christi anima ponitur. Joan. XIII, 37 : Animam meam pro te ponam.
« Et alias oves habeo, etc. »
Tangit hic cognitionem oves congregandi. Quia enim unus est ovium pastor, et Judæorum et Gentium, omnes oves in unum congregat.
Et hoc est quod dicit : « Et alias oves, » humiles, simplices, subjectas animas, « habeo, » jam in collatione Patris et prædestinatione, qui Pater mihi credet Gentilium animas. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Malach. I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus.
« Quæ non sunt ex hoc ovili, » hoc est, ex ovili synagogæ secundum carnem : quia non sunt ex circumcisione. Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Et illas, » de Gentibus, « oportet, » hoc est, opportunum est « me adducere » in fidem et promissiones patrum : ut in illa fide et promissionibus veniant cum filiis Israel in Ecclesiam unam. Psal. CV, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Hoc autem non per se fecit, sed per vicarios Apostolos, quos post se pastores dedit : sicut per Paulum et Barnabam318.
Et illæ gentes per Apostolos edoctæ, « vocem meam audient, » hoc est, exaudient, et ad fidem venient. Ad Romanos, X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Act. XIII, 48 : Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et glorificaverunt verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
« Et fiet unum ovile, etc. »
« Unum ovile, » quod est est Ecclesia fidelium receptaculum, « et unus pastor, » qui est Christus in cœlo. Papa autem in terra est Christi vicarius. Osee, I, 11 : Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter : et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Ezechiel. XXXVII, 17 : Adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua. Genes. XLIX, 11 : Ligans, scilicet ligabit ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Pullus autem cui nemo insederat, significat Gentilem : et asina fræno legis domita, signat Judæum. Matth. XXI, 7 : Adduxerunt asinam et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Ad Ephes. II, 11 : Ipse, scilicet Christus, est pax nostra, qui fecit utraque unum.
17 « Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me : sed ego po[419]no eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : hoc mandatum accepi a Patre meo. »
Hic determinat quod mandatum, et ad quos pastoris actus mandatum habet Patris, cujus sunt oves, et qui præordinavit oves redimi et in unum ovile congregari.
Dicit autem quatuor, scilicet, quod ad redemptionem ovium non compellit aliud nisi dilectio Patris, cui per omnia consentit, et in nullo contrariatur, sicut Judæi ei imponebant. Secundo, ostendit quod hoc libera voluntate sponte fecit, nec eum aliquis ad hoc compulit vel coegit. Tertio, dicit quod in sua hoc est positum potestate, et non in persequentium mala voluntate. Quarto, dicit hoc esse in obedientia Patris a cujus mandato numquam recessit.
Dicit ergo : « Propterea me, » secundum humanam naturam, « diligit Pater, » a quo sum. Et non est verum quod vos dicitis, Joan. ix, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
« Quia ego, » voluntarius et non coactus, « pono animam meam, » scilicet per mortem. Et ideo etiam se tradidisse dicitur Christus. Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit. Jerem. xii, 7 : Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum ejus.
Et ita pono eam ad tempus, « ut iterum, » resurgens, « sumam eam, » ad opus glorificationis meorum : sicut prius per animam operatus sum opus redemptionis. Unde, Joan. xvii, 19, dicit : Pro eis ego sanctifico meipsum. Sanctificatio autem illa fuit in sancti sacrificii oblatione pro ovibus. Sic ergo libere me offero pro eis. Gregorius : « Servitia tanto magis sunt grata, quanto magis libera et minus debita. » Et ideo hæc oblatio gratissima fuit. Isa. liii, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Et ibidem, ℣. 12 : Ipse peccata multorum tulit.
« Nemo tollit, » contra meam voluntatem, « eam, » animam meam, « a me : » quia vos non potestis eam tollere nisi quando ego volo, cum impletum fuerit tempus præfinitum a Patre. Joan. vii, 30 : Nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. Non enim hoc subjacet infirmitatis necessitati, sed hoc est in ordinata per æternam sapientiam voluntate. Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, hoc est, ad hoc voluntarius veni, et non coactus per malitiam Judæorum. Genes. xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum? certe nemo audebit. Requievit enim ut leo vincens non victus, et quasi leæna discerpens invasores suos requiescit : quia Judæos se occidentes discerpsit, et in omnem ventum dispersit.
« Sed ego, » libera voluntate, « pono eam, » per mortem, « a meipso : » quia et horam mortis et modum mortis ipsemet eligo. Joan. iii, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Et ideo quia omnia hæc eligendo ex sapientia et libera voluntate, vincendo mortem, et mortis auctorem, passus est et mortuus intuitu redemptionis ovium, dicitur, Isa. xi, 10 : In die illa erit radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Si enim coactus esset mori, non esset de radice Jesse nobilis et invincibilis David noster manu fortis. Si victus esset malitia Judæorum, non statet in signum triumphale fidelium populorum. Si abjectus et punitus esset ut blasphemus, non adoraretur et deprecaretur a Gentibus. Et si esset immundus et insepultus, et abjectus sicut latro, non esset sepulcrum ejus venerabile et glo[420]riosum. Nunc autem quia vicit ut leo, ideo conservavit generis sui radicem : quia stat in signum, omnes vicit hostes : quia Deus verus est, adoratur ut immortalis : et quia perfecto opere redemptionis requievit, gloriam æternæ quietis prætendit sepulcrum.
« Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : hoc mandatum accepi a Patre. »
Tertium est, in quo tangit quam ad ea quæ dicta sunt habet potestatem, dicens : « Potestatem habeo, » virtute latentis in carne divinitatis, « ponendi, » in pretium redemptionis « eam, » scilicet animam meam. Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra. Act. ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Dolores inferni sunt vulnera et mors et ictus persequentium quæ ad inferos mitunt. Hæc autem omnia soluta sunt virtute divinitatis : et ideo detineri in morte non poterat Filius Dei.
« Et potestatem habeo, » virtute ejusdem divinitatis, « iterum sumendi eam, » sicut diximus ad opus glorificationis. Psal. xv, 10 et 11 : Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ. Et ideo tantum elegit de morte quantum mors fuit via vitæ. Et hoc fuit per triduum, in quo simpla morte nostram duplicem curavit mortem, scilicet, culpæ et pænæ. Si enim per necessitatem mortis corruptus fuisset, et non a corruptione resurrexisset, inutilis nobis mors ejus fuisset, et non nos liberasset. Psal. xxix, 10 : Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? Resumat ergo citius animam, et nos a corruptione secum abstrahat : ut cantemus sibi, dicentes illud Psalmistæ, Psal. lvi, 9 : Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
« Hoc mandatum accepi a Patre. »
Quartum est, in quo ad omnia hæc ostendit esse mandatum Patris. Et ideo mendaces sunt qui dicunt eum mandata Dei non custodire.
Hoc est ergo quod dicit : « Hoc mandatum accepi, » in mundum veniens, « a Patre, » qui paterna cura et dilectione ordinavit omnes redimere. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Joan. xvii, 11 : Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
19 « Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
20 Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis?
21 Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
Tangitur pars illa de dissensione exorta ex dictis Domini, non quod dicta sua dissensionem facerent, sed potius malitia Judæorum obstinate latrans contra dictorum suorum veritatem.
Dicuntur autem hic duo, scilicet occasio dissensionis, et modus.
Occasio dissensionis tangitur cum dicitur : « Dissensio, » hoc est, in contraria sensio, « facta est, » a malitia eorum, « inter Judæos » cæcos et in malitia obstinatos. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. I ad Corinth. xiv, 33 : Non est dissensionis Deus, sed pacis.
« Propter sermones hos, » quibus obstinata contradixit malitiâ. II ad Corinth. ii, 15 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, et aliis odor vitæ in vitam. Sicut [421] enim bonus odor occidit scarabeum qui stercore delectatur, et fovet apem quæ odore floris pascitur : ita odore vitæ æternæ qui ex verbis Christi spargitur, mali moriuntur, et boni vivificantur. Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
« Dicebant autem multi ex ipsis, »
Hoc est, de numero Judæorum. Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
« Dæmonium habet. » Matth. XII, 27 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicit dæmonia319. Occasionem autem isti acceperunt ex hoc quod dicit : Potestatem habeo ponendi eam, scilicet animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam320. Hæc enim reputabant verba obsessi, et impossibile esse, quod aliquis compos rationis hoc diceret. Joan. VIII, 48 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
Signa enim attribuebant dæmoni, et verba dixerunt esse insaniae : « Et insanit, » sicut dictum est de David, qui se et suos per insaniae formam liberavit. I Regum, XXI, 14 et 15 : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me..., ut fureret me præsentem ? Sic dictum est de Propheta qui venit ungere Jehu, ultorem iniquitatis domus Achab, IV Regum, IX, 11 : Quid venit insanus iste ad te ? Sic dictum est de Paulo qui summæ sapientiæ verba prædicavit, Act. XXVI, 24 : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
« Quid eum auditis ? »
Hoc dictum fuit Pharisæorum qui illis consenserunt. Isa. XXX, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt : loquimini nobis placentia. Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.
« Alii dicebant : Hæc verba, etc. »
« Alii dicebant, » devoti, verbis ejus illuminati, et operibus confirmati : « Hæc verba non sunt dæmonium habentis : » quin potius sunt dæmonis imperium et potestatem evacuantis. Dæmon enim non est contrarius dæmoni. Matth. XII, 26 : Si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? Joan. VII, 46 : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
« Numquid dæmonium, » quod homini nocet, et cæcitati studet, et homini est inimicum, « potest cæcorum » a natiuitate « oculos aperire ? » Impotentiam enim habet. Et si posset, mala voluntate non faceret, sed potius excæcaret. I Regum, XI, 2 : In hoc feriam vobiscum fædus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. Ezechiel. XXIII, 25 : Nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Beneficium ergo tale dæmones nec possunt, nec volunt præstare.
22 « Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis : et hiems erat. »
23 « Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. »
Hic aperto sermone ponit parabolæ inductæ explanationem.
Habet autem duas partes : in quarum prima dat apertam explanationem : in secunda, dicit contra hoc Judæorum excitatam persecutionem, ibi, ℣. 31 : « Sustulerunt ergo lapides Judæi. »
Adhuc, prima pars tres habet paragraphos : in quorum primo, quando et ubi [422] facta est explanatio describitur : in secundo, quæstio Judæorum ad explanationem provocans ostenditur, ibi, ℣. 24 : « Circumdederunt ergo eum Judæi, etc. » In tertio, plena testificatio veritatis ostenditur, ibi, ℣. 25 : « Respondit eis Jesus : Loquor vobis, etc. »
In primo horum duo dicuntur, scilicet, festum propter quod venire in templum conveniebat, et locus ubi explanatio facta erat.
Dicit ergo : « Facta sunt Encænia, » hoc est, festum Encæniorum. Encænia autem dicuntur innovationes consecrantes. Et hoc festum institutum fuit quando Judas Machabæus templum a Gentibus recuperatum, Deo et sacrificiis innovavit per dedicationem : sicut legitur, II Machab. x, 1 et seq. Attendendum autem est, quod sicut legitur, III Regum, viii, 1 et seq., et II Paralip. vii, 1 et seq., decimo die mensis septimi, scilicet, Septembris, Salomon templum ædificatum dedicavit, et erant illo die duo festa : unum scilicet Dedicationis, et alterum Expiationis. Postea illo templo per regem Babylonis subverso, et altero per Esdram et Nehemiam ædificato, dedicatum fuit in vere, die duodecima mensis Martii, sicut legitur, I Esdræ, vi, 16 et seq. Quod cum Antiochus Epiphanes polluisset templum sordibus idolorum, Judas Machabæus purgavit, et restituit utensilia ejus die vigesima quinta mensis Decembris, quem Judæi vocant Casleu321.
De hac ergo dedicatione dicit : « Facta sunt Encænia. » Duravit autem per octo dies, sicut legitur, I Machab. iv, 56. Psal. xcii, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem die-rum. Genes. xxviii, 17 : Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Et hoc signatum est, III Regum, viii, 11, ubi dicitur, quod impleverat gloria Domini domum Domini.
Determinat autem tempus, quando dicit : « Et hiems erat, » quia in decembri fuit, quando medium est hiemis. Et ideo tunc frigidis peccatoribus magis erat necessarium ut exhiberetur eis calor charitatis in ignito eloquio Salvatoris. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Matth. xxiv, 12 : Refrigescet charitas multorum.
« Et ambulabat Jesus in templo, etc. »
Determinat hic locum, dicens : « Ambulabat Jesus, » ut omnibus offerret monita salutis. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis.
« In porticu Salomonis, » hoc est, in porticu quam juxta templum ædificaverat Salomon ad orationem : non quod modo ibi esset, nisi in quibusdam vestigiis et ruinosis : sicut legitur, II Paralip. vi, 13 : Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam. Infra parum, ℣℣. 13 et 14 : Et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cælum levatis, ait : Domine, Deus Israel, non est similis tui, etc. Ibi ergo oravit, et ibi etiam Jesus ambulavit, et ibi etiam discipuli postea manserunt. Act. v, 12 : Erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ibi ergo ubi Salomon rex oraverat, ambulabat ut monita salutis daret et pacis. Ab illa etiam porticu in templo vendentes et ementes ejecit322. Ibi etiam hospitale pauperum ædificatum fuit, quibus semper Christus, sicut supra dictum est, familiaris fuit.
« Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam
21 [423] nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam. »
Secundum est, in quo notatur quæstio exigens responsionem interpretationis.
Duo autem dicit : malitiosam circumdationem, et astutiæ quæstionem.
Dicit ergo : « Circumdederunt ergo eum Judæi, » ut multitudine se armarent : quia veritate se nudos esse professi sunt. Eccli. LI, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret.
« Circumdederunt, » ut tumultu opprimerent. Psal. cxvn, 12 : Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
« Circumdederunt » me, ne captus in sermone possem effugere. Psal. xxi, 13 : Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Osee, xi, 12 : Circumdedit me in negotiatione Ephraim, et in dolo domus Israel.
« Et dicebant ei » dolose : ut vel negaret veritatem quam sæpe confessus fuerat, vel eam aperte diceret, et sic de blasphemia accusaretur. Psal. xxi, 17 : Circumdederunt me canes multi : consilium malignantium obsedit me.
« Quousque animas nostras tollis ? »
Ecce quæstio duas habens partes : in quarum prima provocant ad respondendum. Est enim sensus : Quamdiu tenebis in suspenso dubitationis ad te ? certificandi enim sumus de te. Joan. I, 22 : Quid dicis de teipso ? Ibidem, vii, 4 : Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse. Proverb. xiii, 12 : Spes quæ differtur affligit animam : lignum vitæ desiderium veniens. Non autem amplius suspendendo nos affligas. Joan. I, 22 : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos ?
« Si tu es Christus, » sicut dicis de te, « dic nobis palam : » ut sciamus quem sequamur. Cantic. I, 5 : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post gregem sodalium tuorum. Joan. viii, 25 : Tu quis es ? Palam enim annuntian-dum est de veritate.
« Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis, » 25
Hic ponitur responsio veritatis de intentione parabolaë inductæ.
Et in responsione ista duo dicuntur. Unum est redargutio non credentium : alterum autem est proprietas audientium verum pastorem Christum.
In primo horum tria dicit, scilicet, apertam veri pastoris denuntiationem, per opera veritatis probationem, non ex ovibus causam esse quam retinebant incredulitatis obdurationem.
Dicit igitur : « Loquor vobis » quod ego sum Christus verus pastor et bonus, « et non creditis » mihi. Joan. viii, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? Numer. xiv, 11 : Quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?
« Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. » 26
Hic ponit per opera veritatis testificationem. Et hoc est quod dicit : « Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, » ne videar esse contrarius Patri, et invoco Patrem, et omnia refero ad Patrem : « hæc testimonium perhibent de me, » quod sim Christus et verus pastor et bonus. Joan. v, 36 : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me. Joan. iii, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, etc.
« Sed vos non creditis, »
Hoc est, infidelitatis vestræ obdurationem retinetis, « quia non estis, » nec esse vultis, « ex ovibus meis. » Agnus enim ab agnoscendo dictus talia agnoscit. Et quia agni non estis, ideo signa certificantia divinitatem meam non agnoscitis. Jerem. viii, 7 : Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, etc. : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Et ideo agni agnoscences dici non possunt. Eccli. xxi, 18 : Audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, quia spiritualiter examinatur.
27 « Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas : et sequuntur me.
28 « Et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum. »
Hic tangitur proprietas audientium verum pastorem.
Dicit autem hic sex : quorum primum est, quod ovis (qui est agnus) vocem pastoris audit et agnoscit. Secundum est, quod ovis illa speciali gratia cognoscitur a pastore. Tertium est, quod ovis per obedientiam pastorem sequitur. Quartum est, quod ex hoc a pastore præmium recipit vitæ æternæ. Quintum, quod recipiunt evasionem mortis æternæ. Sextum autem, quod non patiuntur dispersionem lupi.
Dicit ergo : « Oves meæ, » simplices et subjectæ mihi, agnitivam in agnoscendo naturam habentes, « vocem meam audiunt, » id est, exaudiunt. Supra, ℣. 3 : Proprias oves vocat nominatim. Et ideo ornamentum habent aurium. Cantic. i, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Aurium enim habent murenulas, qui illapsum sibi recipiunt pastoris verbum : quæ etiam murenula labitur de manu quando tenetur. Vermiculi autem subtilem motum occulti eloquii signant, quod tinnit in auribus sicut in argento. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Genes. xxiv, 47 : Suspendi inaures aures ad ornandum faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. Exod. xxiv, 7 : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. I Regum, iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
« Et ego cognosco eas, » familiaritatis et specialis gratiæ agnitione : quod speciale signum est boni pastoris. Unde miratur Paulus quod post talem gratiam pastoris, aliquis avertitur ab ipso, ad Galat. iv, 9 : Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Apocal. ii, 2 : Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam. In tantum enim novit oves, et opera, et passiones ipsarum ovium, quod signat eas ad specialem defensionem ipsarum. Apocal. vii, 3 : Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ezechiel. ix, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus, scilicet civitatis. Oves enim propriæ signari consueverunt.
« Et sequuntur me, » per imitationem : quia ego ante eas vado per exemplum. Luc. ix, 29 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Sic enim faciunt et oves. Abnegant se ut sint cum pastore : tollunt formam pastoris, ut sint configurati pastori : sequuntur eum, ut sint sui participes. Unde, Psal. xv, 1 et 2, secundum translationem Hieronymi323 : Serva me, Domine, quoniam speravi in [425] te. Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Bene mihi non est sine te. Septuaginta habent : « Conserva. » Et ideo sequuntur semper. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum.
« Et ego vitam æternam do eis, etc. »
« Et ego, » optimus pastorum, qui non de ovibus quæro pastum ut me pascant, sed ut de me oves pascam, « vitam æternam do eis, » per carnis meæ pastum, et sanguinis potum, et Spiritus mei vivificationem, et deitatis meæ gratificationem. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ibidem, xvii, 2 : Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam. Hanc enim in pastu sui corporis et sanguinis administrat : quasi lignum vitæ dat eis in pastum. Joan. vi, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me.
« Et » ideo « non peribunt in æternum, » quia a dextris statuuntur cum his qui non pertinent ad interitum. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris. Et post pauca, ℣. 34 : Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, etc. Joan. iii, 5 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Si ergo forte temporaliter aliquando tribulantur, et ad tempus videntur perire, non tamen peribunt in æternum. Sapient. iii, 2 et seq. : Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est exterminium : illi autem sunt in pace : et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
« Et non rapiet eas quisquam de manu mea.
99Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
- Ego et Pater unum sumus. »
Hoc autem quod dixit probat : et ideo tria hic dicuntur. Præmittit enim conclusionem quam intendit, et consequenter duplicem probationem inducit.
Dicit ergo : « Et non rapiet eas quisquam de manu mea. » Quasi diceret : Ideo non peribunt, quia « quisquam de manu mea » continente « eas » et conservante, « non rapiet, » per aliquem violentum impulsum tentationis : quia non permittam quod ultra vires a maligno aliquid patiantur. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Et ideo si de manu propria infirmitate excidunt, hoc non erit imbecillitas manus, nec etiam violentia hostis qui nulli ultra vires potest ingerere tentationem. Sapient. iii, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Deuter. xxxiii, 3 : Omnes sancti in manu illius sunt.
Hoc autem probat cum dicit :
« Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est ».
Quidquid enim habet gignendo dedit, et quod essem æqualis ei mihi dedit : et ideo idem posse cum eo habeo. Similiter secundum humanam naturam plenitudinem gratiæ per unionem ad deitatem dedit, et nulli Sanctorum hoc dedit. Joan. iii, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Psal. cxl, 6 : Absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Omnes Sancti qui sunt judices Ecclesiæ, juncti petræ, hoc est, comparati Christo, qui est petra solida, a bono immobilis : sunt absorpti, hoc est, nullius comparisonis.
« Et » ideo « nemo potest rapere de manu Patris mei, » hoc est, de fidelitate et potestate continente eas. Et dedit mihi æqualem esse sibi : ergo etiam nemo potest rapere de manu mea, sicut nec de manu sua. Isa. viii, 11 : Quasi in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus. Ibidem, xlix, 16 : In manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. Job, xvii, 3 : Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
« Ego et Pater unum sumus. »
Secunda confirmatio sive probatio est ejus quod prædixit, quod oves de manu sua nemo rapit. Quia cum unum sit cum Patre, sicut de manu Patris nemo rapit, ita nec de manu Filii. Una est enim manus, hoc est, potestas utriusque. Dicit enim Chrysostomus : « Cum audis manum Dei, nihil carnale cogita : sed crede unam esse Patris et Filii potestatem. » Joan. xiv, 11 : Ego in Patre, et Pater in me est. Ibidem, xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Sic etiam in hac vita tria sunt opera ovium ad pastorem conversarum. Audiunt enim, cognoscunt, et sequuntur. Tria etiam quantum ad futuram vitam pastor facit ovibus, et unum ad vitam istam. Agnoscit enim signando eas hic dum vivunt, vitam dat in sui fruitione, salvat ab interitu in confirmatione, continet in manu in protectione : quod est summa salus ovium.
Objiciunt autem quidam de hoc quod dicit, quod « non rapiet eas quisquam de manu sua. » Aut enim sic continet Sanctos in manu sua, secundum præsentem justitiam : aut secundum prædestinationem. Si secundum præsentem justitiam : non videtur esse verum, quia multi ceciderunt ab illa, sicut Judas, et Nicolaus Antiochenus, et multi alii. Si autem secundum prædestinationem : tunc videtur quod prædestinatio imponat necessitatem salutis. Et hoc videtur Augustinus dicere, qui super hunc locum dicit sic :
« Nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit : securus est de numero earum qui eas numeravit. »
Ad hoc dicendum, quod sine præjudicio videtur mihi dicendum, quod de utriusque justitia intelligatur : præsenti scilicet, et prædestinationis. Et sicut dictum est quod aliquis excidit, non est de imbecillitate manus, sed de mobilitate et casu liberi arbitrii.
Ad hoc autem quod concludit, quod prædestinatio secundum hoc necessitatem inducit. Dicendum, quod hoc non sequitur. Nihil enim prohibet, quod immobili prædestinatione existente, liberum arbitrium ad idem mobiliter se habet. Hoc autem alibi habet ostendi quod hic prolixius esset probare.
31 « Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. »
32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis?
33 Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum. »
Hic tangitur persecutio contra Christum excitata propter beneficia quæ proposuit.
Dicuntur autem hic tria : ferocitas persequentium : secundo, quæstio benignissima de causa persecutionis et ipsius causæ crudelis expositio : et tertio, sapientissima exclusio furoris per ostensionem veritatis.
Dicit ergo : « Sustulerunt ergo lapides Judæi, » et durissima intentione, « ut lapidarent eum, » sicut, Levit. xxiv, 14, Dominus præcepit blasphemum lapidari. Hoc enim fecerunt, quia corda eorum duriora lapidibus erant, et emolliri verbis sapientiae non poterant. Isa. xlviii, [427] 4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ænea. Act. vii, 31 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.
« Respondit eis Jesus, etc. »
Secundum est in quo in quæstione benigna factum ostendit inconveniens. Et quæritur causa lapidationis, ut ad cor revertentes desistant ab incepto.
« Multa bona opera, » ad vestram utilitatem, « ostendi vobis, » miraculosa, « ex Patre meo, » hoc est, ex virtute Patris facta. Joan. v, 20 : Majora his demonstrat opera, ut vos miremini. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo faciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Act. ii, 22 : Viri Israelitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis.
« Propter quod eorum, » scilicet operum, « opus me lapidatis ? » Matth. xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ! Sic factum est innocenti Naboth, III Regum, xxi, 10, ubi dixit Jezabel : Educite eum, et lapidate, sicque moriatur. Sic factum est innocenti Susannæ324. Joan. viii, 59 : Tulerunt ergo lapides Judæi, ut jacerent in eum. Matth. xxiii, 35 : Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
« Responderunt ei Judæi, etc. »
« Responderent Judæi, » de lapidatione causam assignantes, quæ non est causa ad veritatem, sed ad turbæ simplicis deceptionem ut factum eorum justum esse videatur : « De bono opere non lapidamus te. » Hoc falsum est : quia nihil nisi bonum opus apparuit in eo. I Petri, ii, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
« Sed de blasphemiam. » Hoc dicunt, cum ipsi potius blasphemi sint, attribuentes diabolo quod fieri non potuit nisi in Dei digito. Matth. xii, 31 : Omne peccatum et blasphemiam remittetur hominibus : Spiritus autem blasphemiam non remittetur325.
Tangunt tamen hoc quare eum blasphemum reputabant : « Quia tu, homo cum sis, » sicut vere fuit, « facis teipsum ipsum Deum. » Quod non est verum : quia Pater generans fecit eum Deum, et non ipse seipsum fecit Deum. Joan. v, 18 : Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Sapient. ii, 16 : Præfert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
« Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, quia Ego dixi: Dii estis ? »
Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemias, quia dixi : Filius Dei sum ?
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. »
Ecce sapientiae responsum omnem prætendens patientiam.
Et habet duas partes, scilicet, responsum sapientiae et patientiae, malitiam obmutescere faciens : et obstinantam malitiam, quæ quando respondere non potest operibus, malum pro bono reddit.
In responso autem duo sunt, scilicet, responsum per rationem Scripturæ, et responsio per opera demonstrata in divina virtute.
Primo ergo inducit Scripturam, et ex illa arguit propositum.
Dicit ergo : « Nonne scriptum est, » a Spiritu sancto, « in lege vestra. » Lex communiter hic dicitur pro his quæ in Veteri Testamento continentur : quia Prophetiae, et Psalmi, et totum aliud implicite continetur. Eorum autem dicitur lex, quia ab eis fuit recepta. In Psalmo autem LXXXI, 6, continetur : « Ego dixi, » hoc est statui, quia « Dii estis, » per participationem deitatis et per adoptionem326. Exod. VII, 1 : Constitui te deum Pharaonis. Psal. XLIX, 1 : Deus deorum, Dominus, locutus est. I ad Corinth. VIII, 5 : Siquidem sunt dii multi, et domini multi, sive in cælo, sive in terra.
Et ex illa auctoritate arguit a minori sic :
« Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, etc. »
« Si illos dixit Deos, » participative et per adoptionem, « ad quos sermo Dei factus est, » hoc est, in opere completus in ipsis, hoc est, qui sermonem Dei perceptum opere compleverunt, et sermonem Dei cum affectu audire meruerunt. I Joannis, III, 2 : Charissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus, scilicet, ex nativitate divina. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et sic erimus dii participatione ipsius. Jacobi, I, 18 : Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Joan. I, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, et sic Deos esse. Minus autem videtur quod illos dicat Deos qui non nisi participative et per adorationem participant Spiritum divinum.
« Et non potest solvi Scriptura, » hoc est, non esse vera. Matth. V, 18 : Iota unum aut unus apex non præteribit a lege. Tob. XIV, 6 : Non excidit verbum Domini.
Ergo multo magis,
« Quem Pater sanctificavit, »
Hoc est, ab æterno sanctum genuit. Psal. CIX, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
« Et misit in mundum, » ad mundi sanctificationem. Jerem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Et sic misit plenum Deum in mundum. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Multo magis, inquam, dicendus et credendus est Deus verus.
Mirum ergo est et inconveniens quod « vos dicitis, » qui Scripturas nosse debetis : « Quia blasphemas : » cum vos potius hoc negando blasphemetis.
« Quia dixi, » quod Pater dixit : « Filius Dei sum. » Hoc negando efficerer vobis similis mendax. Non ergo est blasphemia, sed veritas : quia si nomen et res per aliquem modum convenit his qui per participationem dii sunt, multo magis convenit ei qui per naturam est Filius Dei.
« Si non facio opera Patris mei, »
Quæ nemo nisi Pater potest operari.
Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. Et supra, ℣. 22 : Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
« Nolite credere mihi, » quia opera ostendunt virtutem Dei in me esse : sicut digitus ostendit rem demonstratam. Exod. viii, 19 : Digitus Dei est hic. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, etc. Opera enim indicant deitatem, et deitati est credendum.
« Si autem facio, et si mihi, etc. »
« Si autem facio » opera Dei Patris naturam in me ostendentia. Daniel. iii, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem. Et ideo isti peiores fuerunt quam Nabuchodonosor gentilis.
« Et si mihi non vultis credere. » Dicit autem : « Non vultis. » Quia dicit Augustinus, quod cætera potest homo nolens, credere non nisi volens. Si ergo mihi non vultis ex tot et tantis operibus credere, saltem « operibus credite, » quæ et modo quo ego ea facio, et facto ipso, in me naturam et virtutem Patris ostendunt et demonstrant. Unde, Isa. liii, 1, de duritia istius infidelitatis exclamat ad Patrem, dicens : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? Brachium autem est virtus Patris, quod est Christus. Quasi diceret : Paucis est revelatum. Exod. x, 1 et 2 : Ego induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo : et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum. Has autem duas consequentias induxit Christus : quod sicut causa est, qua destructa, destruitur : et qua posita, ponitur effectus : ita sciatur esse vice causæ ad inducendum fidem, quod non existentibus operibus, essent excusati : et positis operibus, condemnandi pro infidelitate.
« Ut cognoscatis et credatis, etc. »
Hoc est intentum per modum conclusionis, scilicet, ut sicut causa cognoscitur per effectum, sic ex modo quo facio magna, cognoscatis « quia Pater in me est, » per naturæ inseparabilitatem, et sui consensus voluntatem in omnia facta mea, « et ego in Patre, » sicut in eo a quo habeo naturam, et virtutem, et opus : et in nullo sum sibi contrarius. Et sic credatis quia ego sum Deus : quia, sicut dicitur, Isa. vii, 9 : Si non credideritis, non permanebitis. Sed ad hoc respondet, Jerem. v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est infideliter agit : et qui depopulator est vastat.
Et hoc est quod sequitur :
- « Quærebant ergo eum apprehendere. »
Ostenditur enim hic qualiter pro tam salubri doctrina et beneficio, malum captivitatis et mortis Christo intentabant.
Et habet tres particulas, scilicet, de intentione fidelium, de subductione Christi a manibus Judæorum, et de devotione bonorum ad Christum venientium.
Dicit ergo : « Quærebant ergo, » studiose et malitiose, « eum, » sine turbis, « apprehendere » per captivitatem. Marc. xii, 12 : Quærebant eum tenere, et timuerunt turbam. Joan. vii, 32 : Miserunt ministros, ut apprehenderent eum.
« Et exivit de manibus eorum.
- Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum : et mansit illic. »
Liberatio est Christi, potestatem ejus demonstrans.
Et dicit duo, scilicet, a quibus recessit, et quo pervenit.
Dicit ergo : « Et exivit de manibus eorum. » Luc. iv, 3 : Ipse autem, scilicet Jesus, transiens per medium illorum ibat. Joan. vii, 44 : Nemo misit super eum manus, scilicet quia nondum venit hora ejus.
« Et abiit ab eis iterum trans Jordanem, »
Quia ibi testimonium Joannis multos ad ipsum converterat, et ibi testimonium Patris et columbæ apparuerat.
Et hoc est quod dicit : « In eum locum ubi erat Joannes baptizans primum. » Supra, iii, 23 : Erat Joannes baptizans in Ænon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic. Luc. iii, 3 : Venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pænitentiae.
Hoc est ergo quod dicit.
41 « Et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum :
42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. »
Tertium est, in quo notatur devotio fidelium simplicium : primo, in adventu ad Christum : secundo, in collocutione Christi ad Joannem : tertio, in veritate testimonii Joannis de Christo : quarto, in fide advenientium.
Dicit ergo : « Et multi venerunt ad eum, » non tam corpore quam mentis devotione. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Isa. ii, 2 et 3 : Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, dicentes : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis suis.
« Et dicebant, » comparisonem inter Christum et Joannem facientes, et Christum Joanni præferentes : « Quia Joannes quidem, » baptista, « signum fecit nullum : » quia, sicut dicitur, Joan. i, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Ibidem, iii, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui : ut ab ipso populus ad Christum dirigeretur.
Attende, quod licet de officio Joannis fuerit quod nullum signum fecit, non tamen sine signo in mundum venit annuntiatus per Angelum : de senibus ac diu infœcundis natus parentibus : in matris utero Spiritu sancto repletus : gestiens in Salvatoris occursum in spiritu et virtute Eliæ sibi injunctum exsequens officium. Sed hoc Deus fecit ut magnitudinem ejus ostenderet, ut idoneus testis Christo fieret.
« Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, etc. »
« Omnia autem quæcumque » testificando « dixit Joannes de hoc, » scilicet Christo, « vera erant. » Dixit autem quod erat Filius Dei : et hoc verum fuit, et causa veritatis omnibus aliis. Unde Joannes lucerna erat per quam ad Christum isti devenerunt. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Luc. xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant327. Sic enim Deus exaltavit Joannem in his quæ dicta sunt quasi supra candelabrum auro splendidius : ut lumen testimonii clarius diffunderetur. Et ideo vera sunt quæ testificatus est. Joan. iii, 31 et seq. : Qui de cælo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo
accipit. Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
« Et multi crediderunt in eum. »
« Et multi, » propter Joannem et opera, « crediderunt in eum. » Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et
Isaac et Jacob, in regno cælorum. Isti enim patres fidei fuerunt, in quorum promissionibus per fidem Christi multi benedictionem salutis consequentur. Genes. xxii, 18 et xxvi, 4 : Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Isa. xlix, 18 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Caput XI
Jesus Lazarum quatuor diebus mortuum resuscitat, præfatus multa cum discipulis et cum Martha : quapropter dum propter hoc miraculum multi in Christum crederent, pontifices et pharisæi, inito consilio, statuerunt eum occidere, Caïpha pontifice prophetante oportere Jesum mori, ne totus populus periret : Jesus autem secedit in civitatem Ephrem.
Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ, sororis ejus.
Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis328 : cujus frater Lazarus infirmabatur.
Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
Audiens autem, Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.
Deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt.
Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. [432]
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum.
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.
Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
Martha ergo, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die329.
Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet330 :
Et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
Ait illi : Utique, Domine : ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
Illa, ut audivit, surgit cito, et venit ad eum.
Nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
Judæi ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum.
Et dixit : Ubi posuistis eum? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
Et lacrymatus est Jesus.
Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati331, facere ut hic non moreretur?
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum : erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quadriduanus est enim.
Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Ego autem sciebam quia semper [433] me audis : sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti.
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum, et sinite abire.
Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
Collegerunt ergo Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine332, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
Nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus erat pro gente :
Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
Dederant autem Pontifices et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
In Caput XI Joannis — Enarratio
- « Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ, sororum ejus. »
Hic agitur qualiter Verbum incarnatum per virtutem (quæ probata est), et illuminationem (quæ in ante habitis ostensa est), potenter est vivificativum.
Dividitur autem capitulum hoc in duas partes : in quarum prima ostenditur vivificativum esse Verbum cum omnibus ad hoc pertinentibus. In secunda autem, ostenditur qualiter ex hoc ædificata est fides devotorum : et incitata in pejus malitia excæcatorum, ibi, ℣. 45 : « Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam. »
Prima autem istarum partium dividitur in quatuor : in quarum prima po[434]nitur infirmi suscitandi descriptio, et infirmitatis ejus facta ad Christum enuntiatio : in secunda, ex infirmitate sumpta, apostolorum et discipulorum instructio, ibi, ℣. 7 : « Deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum. » In tertia, ponuntur ea quæ faciunt ad istius miraculi impetrationem, ibi, ℣. 18 : « Erat autem Bethania juxta Jerosolymam, etc. » In quarta autem, tanguntur ea quæ faciunt ad miraculi perfectionem, ibi, ℣. 39 : « Ait Jesus : Tollite lapidem. »
Prima harum partium dividitur in duas, scilicet, in infirmantis descriptionem, et infirmitatis denuntiationem, ibi, ℣. 3 : « Miserunt ergo, etc. »
Describitur infirmus a nomine, ab infirmitatis qualitate, a patria, a parentela, a cognatorum devotione.
Dicit ergo :
« Erat autem quidam languens, etc. »
« Erat autem, » dum Dominus juxta Jordanem maneret, absens a Lazaro : cujus absentia multis est causa infirmitatis : sicut absentia medici multis in corpore est causa periculi. Psal. XV, 1, secundum translationem Hieronymi : « Serva me, Domine, quoniam speravi in te : quoniam bene mihi non est sine te333. » Deuter. IV, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi.
« Quidam, » specialis familiaritatis cum Domino. Joan. XII, 2 : Lazarus unus erat ex discumbentibus cum eo, scilicet cum Domino.
« Languens. »
Qualitas notatur infirmitatis. Languor enim longus angor est : quia et angustia angit, et diuturnitate corpus alterit, et vires consumit : et hoc dicitur ad magnitudinem miraculi notandam : quia non attritum et consumptum facilius esset suscitare. Eccli. X, 11 : Languor prolixior gravat medicum. III Regum, XVII, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
« Lazarus. »
Descriptio est a nomine, cujus significatio ab effectu non est vacua : quia Lazarus adjutus a Deo interpretatur. Psal. IX, 10 et 11 : Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum. Item, Psal. XCIII, 17 : Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.
« A Bethania. »
Describitur a patria, in qua dignitas sua cognoscitur. Legitur enim castellum hoc et vicum quemdam in Jerusalem, ad eum et sorores pertinuisse jure hæreditario, et ideo de castello illo fuisse dicitur : sicut nobiles more vulgari de castris suis nati esse dicuntur. Aliter autem de castello, et non de villa vel rure dicitur esse : ut civilis ad virtutem, et non rusticus esse credatur. Unde et nomen castelli Bethania vocabatur, hoc est, domus obedientiæ : quia legibus ibi et urbanitatibus respublica fuit obedienter ordinata. Et ideo dicitur « a Bethania. » Proverb. XXI, 28 : Vir obediens loquetur victorias. I Regum, XV, 22 : Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Ex loco enim honorem habuit propter obedientiam præceptorum legis, et virtutis civilitatem. Psal. LXXXVI, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
« De castello Mariæ et Marthæ. »
« De castello Mariæ et Marthæ, » quia mino : Deus meus es tu, etc. [435] in veritate in divisione paternæ hæreditatis, Martha castellum hoc in sortem hæreditatis acceperat : Lazarus autem hæreditatem paternam in Jerusalem acceperat : Maria autem Magdalum tenebat castellum. Sed tamen propter dilectionem sororis et hospitalitatis gratiam, tres simul cum Martha manebant : quia ipsa prudentior fuit ad dispensandum. Et ideo etiam in receptione Domini, sola aliquando Martha nominatur. Luc. X, 38 et 39 : Intravit Jesus in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Joan. XII, 1 et seq. : Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei cœnam ibi : et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti, etc. Quod autem dicitur, quod Martha ministrabat, non tam intelligitur de diligentia obsequii quam de sumptuum administratione.
« Sororum ejus, » quæ speciali gratia conjunctæ erant Domino. Maria enim sequens in via, ministrabat ei de facultatibus suis cum Joanna et Susanna : sicut legitur, Luc. VIII, 2 et seq., et XXIII, 35. Martha autem ministrabat ei de via venienti in domo : Lazarus autem erat de amicis cum eo discumbentibus.
Adhuc autem, ut dicit Ambrosius, Dominus Lazarum a mortuis suscitavit : in Martha sanguinis fluxum restrinxit 334 : de Maria autem septem dæmonia expulit 335. Et sic specialis amicitia erat inter illos et ad Dominum.
Ad hæc autem spiritualiter Lazarus a Deo adjutus, pœnitentiæ signat vitam. Isa. XLIX, 8 : In die salutis auxiliatus sum tui. II ad Corinth. VI, 2 : In die salutis adjuvi te, hoc est, in die pœnitentiæ, quando tibi sol verus illuxit. Martha autem provocans interpretatur, quæ signat vitam activam : in qua tam virtutis delectatione in spe mercedis quam exempli boni ostensione, semper homo ad meliora provocatur. II ad Corinth. IX, 2 : Vestra æmulatio provocavit plurimos. Ad Hebr. X, 25 : Non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto magis videritis appropinquantem diem. Maria autem interpretatur illuminatrix, et signat vitam contemplativam qua homo illuminatur. Apocal. XII, 11 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Quia luminare noctis hujus vitæ (quod splendorem hujus mundi significat) projicit sub pedibus sororis ejus. Hæc enim tria sunt quæ Dominus libenter visitat : pœnitentes, activos, et contemplativos : pœnitentes in gratia compunctionis, activos in profectu virtutis, et contemplativos in puritate veritatis. Eccle. IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur.
« Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur. »
Describitur hic a devotione cognatorum : et inducitur illud memorabile factum quod fecit Maria.
Exponitur istud dupliciter, scilicet, primo quod Evangelista dicit his quibus scribit Evangelium per anticipationem : quasi ne ignorent quæ sit ista Maria, quod ipsa erat, quæ in cœna unxit Dominum unguento, ante sex dies Paschæ : quod tam pretiosum erat quod multo æstimabatur pretium ejus. Joan. XII, 3 : Et domus impleta est ex odore unguenti. Et hæc videtur esse intentio Chrysostomi, qui dicit, quod non fuit illa peccatrix quæ erat in civitate famosa in peccatis, quæ unxit pedes Jesu 336 : sed alia et honesta XVI, 9. [436] de qua videntur dicere Origenes et Chrysostomus et Ambrosius, quod honesta fuerit semper et virgo, et merito castitatis Domino familiaris. Alii autem sicut Augustinus, Gregorius et Beda dicunt, quod non est exponendum per anticipationem, sed quod Evangelista describit eam per hoc quod fuit pœnitens337 : maxime propter hoc quod dicitur, Luc. VIII, 2, quod de Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant. Super quod dicit Gregorius : « Septem dæmonia Maria habuit, quæ universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suæ maculas adspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit. » Quod autem isti peccatrici Dominus familiaris fuit, dicunt quod ut spem pœnitentibus ingereret, hoc fecit quod merito pœnitentiæ ad gratiam familiaritatis divinæ peccator redire possit. Et hanc sententiam tota tenet occidentalis Ecclesia. Nec est magnum si de nominibus et qualitatibus personarum diversa sentiunt Doctores.
Hoc est ergo quod dicit secundum utrumque sensum : « Quæ unxit unguento » pœnitentiæ Dominum338. Vel, unguento devotionis339. De istis unguentis vide quæ notata sunt, Luc. VII, 38.
« Et extersit pedes ejus, » lacrymis rigatos, « capillis suis. » Hoc maxime concordat cum eis qui dicunt eam peccatricem fuisse, quia hoc non legitur nisi in Evangelio Lucæ, VII, 37. Et hæc ibidem exposita sunt.
« Cujus frater Lazarus infirmabatur. »
Hæc omnia propter sequentia dicuntur, ut sciatur quod rationem habuit Dominus faciendi pro illis. Unde etiam in fratre sorores infirmari insinuantur. II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? De Domino autem fiducialiter senserunt quod secum portaret infirmitates earum : sicut dicitur, Isa. LIII, 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.
« Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. »
Hic tangitur infirmitatis denuntiatio.
Et dicuntur duo, scilicet, sororum ad Dominum consolatorem de fratre infirmante facta denuntiatio, et responsio Domini ad sorores consolatio, ibi, ℣. 4 : « Audiens autem Jesus, etc. »
In prima harum sex notantur, scilicet, quod non per se venientes per nuntium Domino de fratre nuntiaverunt, quod ex sororio affectu ad infirmum hoc fecerunt, quod ad eum a quo consolationem sperabant miserunt, quod mittentes potentiam sanandi in eo professæ fuerunt, quod amorem quem ad infirmum habuit allegaverunt, quod infirmantem denuntiaverunt.
Dicit ergo : « Miserunt ergo, » non per seipsas venientes : ut et sexum recognosceret, quem per terras discurrere non decebat : quia vagari putatur qui discurrit. Proverb. VII, 10 et 11 : Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Unde, Genes. XXXIV, 1 et seq., Dina quæ egressa est de domo patris Jacob patriarchæ, ut consideraret mulieres regionis illius, oppressa est ab Hemor, filio Sichem. Et ideo etiam miserunt ut Domino reverentiam facerent, et inquietudinem et gravamen non procurarent si per seipsas venirent : quia Dominus de hospitiis eorum fuisset gravatus. Act. IX, 38 : Miserunt duos viros ad eum, scilicet Petrum, rogantes : Ne pigriteris venire usque ad nos.
Sed objicitur contra hoc, quod supra, IV, 46 et seq., regulus increpatur, quia non credidit quod absens curare posset, sed oporteret eum ad infirmum descendere.
Ad hoc dicendum, quod isti non rogaverunt ut veniret, sed tantum ut infirmitas sibi innotesceret humano modo, ut sanaret si vellet.
Sed adhuc objicitur, quia si Deum credebant, sciverunt quod absens hoc sciret sine nuntio.
Ad hoc dicit Chrysostomus, quod non adhuc plenam fidem habebant de deitate ipsius, sicut nec Apostoli. Vel dicendum, quod humano modo extrinsecus hoc agebant : ut citius ad misericordiam flecteretur.
Sic ergo miserunt « sorores ejus, » quibus hoc ex sororio affectu competebat. Isa. LVIII, 7 : Carnem tuam ne despereris, ad eum quem consolatorem et salvatorem elegerant. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo Jesu meo.
« Domine, etc. »
Professio est potestatis sanandi si vult. Sapient. XII, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse. Unde Augustinus : « Posse habes arbitrii tui sic utrum sanare velis. » Et ideo etiam non rogant, sed innotescunt tantum, sibi quod utilis videtur relinquentes. Ad Roman. VIII, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis, hoc est, docet nos postulare.
Et hoc est : « Ecce. » Quasi dicerent : In evidenti est, non fingit infirmitatem.
« Ecce quem amas, » nec amares nisi dignus esset amore. Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. Alia etiam ratione, quia non tantum te amat : quia hoc non satis dignum est ut ex hoc tuam dilectionem mereatur, sed quia opus tuum et creatura tua est, cujus tu es factor, dilector, et reparator. Sapient. XI, 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Hic ergo talis « infirmatur. » Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, etc. Infirmitas enim amici ad misericordiam flectit. Psal. XC, 15 : Cum ipso sum in tribulatione.
« Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. »
« Audiens autem Jesus, » quia humano modo audire voluit quod semper per deitatem scivit, « dixit eis, » ad consolationem earum per nuntium mandando : « Infirmitas hæc, etc. »
Quatuor dicit ad consolationem sororum, et infirmi, scilicet, quod liberandus sit ab infirmitate, et quod gloria Filii Dei reveletur ex liberatione, et quod hujus meritum constituatur in dilectione, et quod tardat venire pro miraculi glorificatione.
Dicit ergo : « Infirmitas hæc. » Ac si dicat : Multis de causis, et multis generibus differunt infirmitates.
Est enim infirmitas quæ est in genere honestatis, et hæc est appetenda : et est quadruplex, scilicet, humilitatis, de qua, Proverb. XXX, 25 : Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi, hoc est, hoc tempore quamdiu licet mereri. I ad Corinth. I, 27 : Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Est infirmitas pænitentiae. Eccli. XXXI, 2 : Infirmitas gravis sobriam facit animam. Psal. CXLVI, 3, secundum litteram Aquilæ : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum340. Est infirmitas [438] patientiæ. II ad Corinth. XII, 9 : Virtus in infirmitate perficitur. Quia dicitur, Jacobi, I, 4 : Patientia opus perfectum habet. II ad Corinth. XII, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Est etiam infirmitas compassionis. II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor? I ad Corinth. IX, 22 : Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.
Adhuc autem, est infirmitas perversitatis culpæ detestanda : et hæc iterum est quadruplex, scilicet, cupiditatis. Eccle. V, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Est iterum carnalis voluptatis. Isa. XXIV, 7 : Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Tertia est elationis. Isa. XXIV, 4 et 5 : Luxit, et defluxit terra, et infirmata est : ... et terra infecta est ab habitatoribus suis. Est quarto infirmitas obstinationis. Deuter. VII, 15 : Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi. Pessima autem infirmitas sæculi est obstinatio in malis.
Adhuc autem, est infirmitas sequelæ peccati, quæ infirmat hominem ad vitanda mala : et hæc iterum est quadruplex, scilicet, ad resistendum malo culpæ. Thren. I, 14 : Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Isa. XL, 30 : Juvenes in infirmitate cadent. Secundo, ad sustinendum malum pœnæ. I ad Thessal. V, 14 : Consolamini, pusillanimes, suscipite infirmos. Ezechiel. XXXIV, 4 : Quod infirmum fuit non consolidastis. Quia tales consolandi et juvandi sunt. Tertio, est infirmitas ad bene agendum. Unde, Eccli. XXXI, 27 : In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. Ad Roman. XIV, 1 : Infirmum autem in fide assumite. Est quarto ad perseverandum in bono. I Regum, II, 5 : Quæ multos habebat filios infirmata est. Omnes autem hæc infirmitates sunt per Deum relevandæ. Ad Roman. VIII, 26 : Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.
Est autem infirmitas alia, scilicet, passibilitatis pœnæ, et est supportanda : et est quadruplex. Est enim pœnae contractæ propter primam prævaricationem. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ad Roman. XIV, 2 : Qui infirmus est, olus manducet, hoc est, quem infirmitas fomitis deprimit, non incentiva libidini procuret, sed ad modum oleris infrigidativa. Est iterum infirmitas assumpta ad nostram reparationem. Isa. LIII, 3 : Vidimus eum, ... novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Tertio, est infirmitas inflicta ad purgationem. Psal. XV, 4 : Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Et quarto, infirmitas immissa ad gloriæ Dei manifestationem : sicut hic, et Joan. IX, 3 : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Propter hæc ergo dicit : « Infirmitas hæc. » Aliæ enim multis fiunt et multis de causis.
« Non est ad mortem, » secundum quod mors est omnimoda privatio vitæ : quia ad gloriam Dei vivet. Ad Galat. II, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Isa. XL, 29 : Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
Sed qualiter hæc dixit Dominus, cum infirmitatem mors sit secuta?
Adhuc autem, Qualiter non scandalizatæ fuerunt contra Christum sorores, videntes quod contra verbum Christi mortuus fuit infirmus?
Ad hæc et similia dicit Chrysostomus, quod cum dicit : « Non est ad mortem, » [439] intelligitur de vera morte quæ est privatio vitæ cum impotentia redeundi. Ab ista autem morte præordinatus fuit reditus ad vitam, ad gloriam Dei manifestandam.
Ad aliud dicendum, quod fœminæ non scandalizabantur, quia sciverunt quod posset suscitare eum. Ad Hebr. XI, 19 : Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Unde etiam infra dicit Martha, ℣. 22 : Nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
Sic ergo dicit quod infirmitas hæc non est ad mortem.
« Sed pro gloria Dei : » non quidem in seipso secundum deitatem, sed « ut glorificetur Filius Dei per eam, » qui infirmus ex carne assumpta videtur. Tob. XI, 17 : Benedico te, Domine, Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me. Visa enim resuscitatione, erit apud homines Filius Dei gloriosus, qui tam magnifica facit opera. I Regum, II, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
- « Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit eodem loco duobus diebus. »
Tangitur hic dilectio, quæ maxime hoc miraculum promeruit.
Unde dicit : « Diligebat autem Jesus, » propter specialem profectum fidei in eis et devotionem, « Martham, » actuosam, « et sororem ejus Mariam, » contemplativam, « et Lazarum, » in figura pœnitentium. Sapient. VII, 28 : Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Et, ibidem, ℣. 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Et hæc dilectio ad compassionem secundum humanam naturam eum provocabat. II Regum, I, 26 : Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum suum amat filium, ita ego te diligebam.
« Ut ergo audivit quia infirmabatur, etc. »
Hoc est quartum quod dispensative factum est, ut mors ejus certificaretur : ne si brevi tempore fuisset mortuus, stupidus et non mortuus esse putaretur : sicut in syncopi aliquando accidit, et syncopizantes post spatium quadraginta duarum horarum revertuntur. Et ideo, « tunc quidem mansit in eodem loco, » in quo comprehendit eum nuntius, « duobus diebus, » postquam nuntius recessit ab eo, et in die tertia a recessu nuntii cepit iter ad ipsum. Exod. XIX, 10 et 11 : Sanctifica illos hodie et cras, laventque vestimenta sua : et sint parati in diem tertium. Ista ergo fuit mansionis ratio, scilicet, quia hoc ad sanctificationem fidei ordinabatur.
Et sic terminata est prima pars de infirmi descriptione et infirmitatis denuntiatione.
« Deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum. 7
Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? 8
Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. 9
Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 10
Hæc ait. » 11
Hæc est secunda pars, in qua in[440]struuntur discipuli de istius infirmitatis dispensativa immissione.
Et habet duas partes : in quarum prima discipulos instruit de itinere ad infirmum : in secunda autem, instruuntur de infirmitate, ibi ℣. 11 : « Post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit. »
Prior autem harum dividitur in tres partes : in quarum prima discipulis eundum esse in Judæam proponitur : in secunda, de hoc illuminatio a discipulis expetitur : in tertia autem, de hoc plena ratio aperitur.
Dicit ergo : « Deinde post hæc, etc. » « Deinde, » postquam duos dies post recessum nuntii ibidem manserat, « dixit discipulis, » quia de omnibus actibus Christi erant instruendi. Dicit enim Gregorius, quod omnis Christi actio nostra est instructio.
« Eamus iterum in Judæam. »
Sicut enim prius ivimus in Judæam ad erudiendum per verbum, ita iterato eamus et ad sanctificandum et signum vitæ ostendendum. Psal. CXIII, 2 : Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus. II Paralip. XX, 17 : O Juda et Jerusalem, nolite timere, neque paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Tunc enim in processione cum palmis, cum turbis quæ egressæ fuerant in occursum sibi, intravit de Bethania, ad quam nunc ire disposuit.
« Dicunt ei discipuli : Rabbi, etc. »
« Dicunt ei discipuli, » illuminationem expetentes : « Rabbi, » qui es magister docens nos de omnibus, « nunc, » hoc est, jampridem. Et significat nunc propinquum in præterito.
« Quærebant, » secundum suæ malitiæ intentionem, « te Judæi. » Apocal. II, 9 : Qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
« Lapidare, » hoc est, ad lapidandum. Joan. X, 31 : Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
« Et iterum vadis illuc? » Non contradicunt, sed inquirunt ut illuminationem accipiant. Psal. CIV, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Quæritur enim facies Domini, quando quæritur veritas in dictis et factis.
« Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei? »
« Respondit Jesus, » desiderantibus discipulis lumen doctrinæ impendens : « Nonne duodecim sunt horæ diei? » Quasi diceret : Sic sunt. Quia, sicut diximus in ante habitis, sex signa emergunt in die inter occasum et ortum, et quodlibet habet gradus triginta, qui sunt sexies duodecim. Quindecim autem gradus ascendendo, horam faciunt. Et sic duodecim horæ diei artificialis fiunt.
Hæ autem horæ etiam in die spirituali quo Sol justitiæ diem perficit, erunt inter ortum suum et occasum suum : de quo dicitur in Psalmo CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Prima hora, naturæ sanctificatio in assumpta natura.
Secunda hora, mundi illustratio in nativitate ex utero Virginis : de quibus duabus dicitur in Psalmo XVIII, 6 : In sole posuit tabernaculum suum, in assumendo plenam lumine naturam : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, in nativitate de Virginis utero.
Tertia fuit, concupiscentiæ repressio in circumcisione : et ideo tunc vocatus est Jesus, quia salvum fecit jam in signo populum suum a peccatis eorum341, quæ ex fomitis concupiscentia contracta sunt.
Quarta fuit, sui pro nobis oblatio, per [441] quam in sancta sumus introducti in Ipapanti Domini. Malach. III, 1 : Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quæritis. Psal. XLVII, 10 et 11 : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, etc.
Quinta fuit, cœlestis illuminatio fidei, in nos transfusa, et nos ducens ad ipsum in stella quæ duxit Magos in ejus radiosa illuminatione. Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus, scilicet cum muneribus, adorare eum.
Sexta fuit in ablutione peccatorum per baptismum, quando aquas sanctificavit nobis. Joan. I, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat.
Septima hora est victoria super tentatorem in jejunio et tentatione. Ad Hebr. IV, 16 : Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ejus. Et ibidem supra, ℣. 15 : Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.
Octava hora est Verbum erudiens et illuminans. Psal. CXVIII, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat.
Nona est factum exempli et miraculi fidem confirmans. Matth. V, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. Proverb. IV, 18 : Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Decima est hora Passionis ad vesperum declinans. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus.
Undecima est hora mortis, quando obtenebrari mundus incepit, nisi quod tunc divinitas fortissime coruscavit. Matth. XXIV, 27 : Sicut exit fulgur ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.
Duodecima est hora sepulturæ. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Hujus diei aurora ante diem fuit annuntiatio facta ad Beatissimam Virginem, Cantic. VI, 9 : Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens?
Istæ ergo sunt duodecim horæ diei, in quibus illuminamur, in quibus homo ad opera illuminatur. Psal. CIII, 22 et 23 : Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubiculis suis collocabuntur : quia lucem mundi non sustinent bestiales. Exibit homo ad opus suum, qui rationalis est : et ad operationem suam usque ad vesperum.
« Si quis ambulat in die, »
Hoc est, proficit in luce harum horarum, intelligens quid, quando operandum est vel agendum, « non offendit, » pedes ad offendiculum impingendo : quia videt quo pedem ponat. Sapient. XVII, 19 : Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Exod. X, 23 : Ubicumque habitabant filii Israel, lux erat.
Et hoc est quod sequitur : « Quia lucem hujus mundi videt, » quæ eum dirigit. Corporalis quidem corporaliter, et spiritualis spiritualiter. Proverb. IV, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
« Si autem ambulaverit in nocte, etc. »
« Si autem ambulaverit, » proficiendo in pejus. II ad Timoth. III, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.
« In nocte, » quæ a nocendo dicitur. Jerem. XIII, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : qui sunt offendicula pecorum ex timore procedentes. Sa[442]pient. XVII, 20 : Solis autem illis, scilicet impiis, superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat. Psal. XXXIV, 6 : Fiat via illorum tenebræ, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Proverb. IV, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant. I Joannis, II, 9 : Qui odit fratrem suum in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, etc. : quia ille lumen spirituale non videt.
Et « offendit. » Sapient. XVII, 2 : Vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, etc.
« Quia lux in eo non est, » quæ illuminet gressus suos. Joan. III, 19 : Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Et sensus est : Quia ego sum lux, et ideo video gressus meos : nec vos offenditis, mecum euntes et me sequentes.
« Hæc ait. »
« Hæc ait, » ad instructionem suscipiendo.
« Et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. »
Hic instruit discipulos de infirmitate et morte Lazari.
Et habet duas partes. Primo enim instruit eos de morte sub somni similitudine. Secundo, accipit causam instructionis aperte, ibi, ℣. 14 : « Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste, etc. »
In prima harum tria continentur, scilicet, dictum Domini, expetitio illuminationis de dicto, et interpretatio Evangelistæ.
Dictum Domini est : « Lazarus amicus noster dormit. » Et quod dicit : « Lazarus, » signat ipso nomine a Deo esse adjuvandum. Psal. LXXXV, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Ex hoc autem quod dicit : « Amicus, » dicit adjuvandi voluntatem. Quoniam quia amicus, voluntas est ad hoc quod adjuvetur amicus : quia amicorum est idem velle et idem nolle. Eccli. VI, 15 : Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
« Dormit, » quia quod naturæ est mors, hoc est Christo somnus : quia ita de facili sicut a somno suscitantur homines, ita de facili de morte per Christum homines suscitantur. Unde, Matthæi, IX, 24, quando de morte suscitare vellet puellam, dixit : Non est mortua puella, sed dormit. Est enim dormitio sive somnus ligamentum sensuum in primo sensitivo, a quo sensus et motus in omnia organa sensus et motus diffunditur. Et ideo dormitio, licet vitam ponat interioribus, hæc non est vita nisi vegetabilis in quibusdam partibus suis, sicut in nutrire et augere. Sed tamen immobilitas est vitæ sensibilis et motivæ de loco ad locum : qui motus vocatur processivus. Et ideo similitudo est mortis, per hoc quod est stupor quidam : sicut mors et sicut epilepsia. Sicut autem ratio obedientialis remanet in organis exterioribus ad vitam, quæ fluit a primo sensitivo, recipiendam in vigilia : ita in corpore toto remanet ratio obedientialis in mortuo ad vitam, quæ a primo fonte vivit, recipiendam quando Deus imperaverit. Et ideo mors ipsa, dormitio est quantum ad auctorem primum vitæ. I Regum, II, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Sapient. XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem. Isa. XXVI, 19 : Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in [443] pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Et hoc est quod sequitur: « Vado ut a somno excitem eum. » Ac si dicat: Hæc est mihi causa reditus: non ut vadam ad lapidantes sicut vos putatis. Et ideo confidite, quia nec modo ad malignantes vado, quos vos timetis: et tale facio signum ex quo confunduntur et malignari non audebunt. Psal. LXXXV, 17: Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur.
« Dixerunt ergo discipuli ejus, etc. »
Hæc est ergo expetitio illuminationis. « Domine. » Profitentur Dominum qui curandi habet potestatem. Et allegant signum curationis naturale: ut non sit opus ire, propterea ut Christus curet ipsum: quia vehementer timuerunt illuc ire et venire.
Et hoc est: « Si dormit, etc. » Non multam angustiam patitur intus, quia materialis magna febris resolveret somnum et induceret insomneitatem. Nunc autem somnus ligavit humidum nutrimentale, et nutrit membra: et sic confortata digestione humoris, et confortato corpore, sanatur infirmus. Et hoc modo istud discipuli inducunt. Ac si dicant: Non est periculosa infirmitas, et signa jam apparent convalescentiæ: nec oportet quod eamus iterum istius infirmitatis occasione. Unde Dominus cum vellet a labore recreari corpora discipulorum, dicit, Matth. XXVI, 45: Dormite jam, et requiescite. Psal. IV, 9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
« Dixerat autem Jesus, etc. »
« Dixerat autem Jesus, » intendendo, « de morte ejus, » quem dormire dixerat. Act. VII, 60: Cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Psal. CXXVI, 2: Cum dederit dilectis suis somnum.
« Illi vero, » scilicet discipuli, « putaverunt, » adhuc carnales existentes, intentionem Christi in verbis suis non considerantes, « quia de dormitione somni » naturalis « diceret. » Matth. XV, 16: Adhuc et vos sine intellectu estis. I ad Corinth. XIII, 11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus.
« Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: »
Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum.
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo.
Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. »
« Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste, » hoc est, sine metaphora.
Et incipit hic instructionis de morte pars secunda, et dividitur in tria. Quia primo declarat mortuum, et quod ex hoc instruendi sunt discipuli ad veritatis intellectum. Secundo dicit, quod nec adhuc invenit promptos ad eundum. Tertio, tangit qualem veniens invenit defunctum.
Dicit autem in primo duo, scilicet, quod declarat Lazarum mortuum, et ex hoc instruendos discipulos ad intelligendum.
Dicit ergo: « Lazarus mortuus est, » morte corporis, defunctus vita naturæ. Psal. LXXXI, 7: Vos autem sicut homines moriemini. II Regum, XIV, 14: Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.
« Et gaudeo propter vos, »
Hoc est, quamvis mortuo per compassionem condoleam, tamen propter vestram gaudeo ædificationem. Ad Philip. [444] II, 17 : Et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Exod. XVIII, 9 : Lætatus est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israeli.
Gaudeo autem « ut credatis, » hoc est, ad fidem instructionem habeatis et accipiatis, « quoniam non eram ibi : » et cum revelo vobis absentia, a nullo mihi revelata, incipiatis credere quod nihil me latet : et sic ædificamini ad fidem meæ divinitatis. Et sic exponit Glossa. Job, XLII, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Vel, « Gaudeo propter vos quoniam non eram ibi, » ut videatis quid facit spiritualis hominis a me elongatio. Psal. CXVIII, 155 : Longe a peccatoribus salus. Illi enim qui a vita se elongant moriuntur. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi.
Vel, « Gaudeo propter vos quoniam non eram ibi, » ut viso affectu meo ad resuscitationem, ædificemini ad charitatem : et visa potestate in miraculo, ædificemini ad fidem majestatis. De primo, Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, inveniunt me. De secundo, Esther, XIII, 9 : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
« Sed eamus ad eum, »
Ut loci approximatio in corpore meo ostendat habitare deitatem. Aliter enim ita absens ut præsens miraculum perficerem. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Deuter. IV, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos approximantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
« Dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus, »
Hoc est, geminus sive dubius : quia qui in fide non est solidatus, semper corde in duo contradictoria geminat, et trepidat inter duo : neutri adhærens plene, sed semper timens contrarium eventum. Iste enim plus aliis solitus erat timere, et plus in fide dubitabat. Et ideo hunc describit ab eo quod in corde patiebatur : tamen pro se et aliis loquebatur.
Dixit autem Thomas « ad condiscipulos, » quia propter reverentiam ad Christum non dixit, timens reprehendi : « Eamus et nos, ut moriamur cum eo. » Ac si diceret : Satis non est quod ille mortuus est, nisi et cum illo per manum persequentium moriamur. Et sic dixit ex timore. Et hæc est expositio Chrysostomi, et vera secundum litteram : quia et, Joan. XX, 25, dixit : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Glossa tamen dicit quod hoc dixit ex affectu. Unde dicit : « Ecce verus amantium affectus : vel cum amico vivere, vel cum amico mori. » II Regum, XVIII, 33 : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te? Et hæc est lectura Augustini.
« Venit itaque Jesus, etc. »
Hic tangit qualem defunctum invenit. « Venit itaque Jesus, » appropinquans per misericordiam. Matth. VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum.
« Et invenit, » non tam exterius quam interius in compassionem, « eum, » miserum defunctum et fœtentem. Deuter. XXXII, 10 : Invenit eum in terra deserta, scilicet ab omni bono derelicta : in loco horroris, in morte : et vastæ solitudinis, a Sanctorum societate.
« Quatuor dies jam in monumento habentem, » quia primo die venit nuntius, et duobus sequentibus mansit ibidem, et die quarto venit Jesus. Et isti sunt quatuor dies, ut dicit Chrysostomus.
Significant autem hi quatuor dies, [445] quatuor peccati aggravationes, scilicet, consensus, operis, consuetudinis, et blandimenti quo peccator fovetur in peccatis, quæ sunt mors animæ. Job, II, 11 et 12 : Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? In vulva enim mori, est mori per peccatum in consensu et delectatione antequam procedat in publicum. Mori egressum ex utero, est deleri peccatum in opere, antequam procedat ad consuetudinem. Exceptum autem genibus mori, est peccatum deleri, quando jam per consuetudinem et scandalum excipitur genibus multorum. Lactari autem uberibus præsumptionis et desperationis, est blandiri sibi in peccatis. Vel ideo, quia magna Dei misericordia hoc indulgeat, et hoc est verbum præsumptionis. Vel ideo, quia magna justitia hoc non indulgeat, et ideo in dulcedine peccati sit remanendum : quia alia spes boni post hanc vitam non habeatur. Et tunc quadriduanus est, et fœtet mortuus.
Hoc est ergo quod dicit.
- « Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. »
Hic incipit pars, quæ est de hujus miraculi impetratione.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima describitur impetrantium multitudo : in secunda autem, describitur impetrantium devotio fidei, ibi, ℣. 20 : « Martha ergo, ut audivit, etc. » Tertio autem ponit impetrandi modum, ibi, ℣. 33 : « Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, etc. »
In prima duo dicuntur, scilicet, locus unde multæ solemnes personæ convenire poterant ad impetrandum miraculum, et multitudo eorum qui convenerant.
Dicit ergo : « Erat autem Bethania, » locus in quo defunctus fuit, « juxta Jerosolymam, » quæ erat metropolis, in qua multæ erant personæ solemnes, coram quibus facere miraculum multum fuit utile ad fidem.
« Quasi stadiis quindecim. » Stadium autem est octava pars milliarii. Et ideo non distabat ad duo milliaria passuum, et erat valde propinquum : et ita de facili etiam delicatæ personæ poterant convenire ad spectaculum. Joan. XII, 9 : Cognovit turba multa ex Judæis quia illic est, scilicet Jesus : et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Et hoc est quod sequitur :
« Multi autem ex Judæis venerant, etc. »
« Multi autem ex Judæis venerant, » ab Jerusalem et ab aliis vicinis locis, « ad Mariam et Martham, » sorores defuncti, « ut consolarentur eas de fratre suo. » Eccli. VII, 38 : Non desis plorantibus in consolatione. Nobiles enim erant personæ : et ideo plures convenerunt. Ad Roman. XII, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Jerem. XXXI, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo. Sic amici Job condixerant ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur342.
« Martha ergo, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat. »
Describit hic devotionem fidei impetrantium : primo Marthæ, deinde Mariæ, [446] ibi, ℣. 29 : « Illa autem ut audivit, etc. »
Devotio Marthæ describitur in tribus, scilicet, in occursu, in fidei profectu, in sororis in adjutorium vocatione.
Dicit ergo : « Martha autem, » quæ semper sedula in obsequio Domini fuit, « ut audivit. » Facile enim auditur quod desideratur audiri. Job, IV, 16 : Vocem quasi auræ lenis audivi. III Regum, XIX, 12 : Et post ignem sibilus auræ tenuis, ibi enim erat Dominus.
« Quia Jesus venit. » Aggæi, II, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus.
« Occurrit ei, » quia nihil est satis festinum desideranti. Et ideo occurrit et introitum in domum non exspectavit. Amos, IV, 12 : Præparare in occursum Dei tui, Israel.
« Maria autem domi sedebat. »
« Maria » nesciens quia Jesus in veniendo erat, quia soror fuit ita festina ad occurrendum quod hoc non indicabat sorori, nisi prius occurreret. « Sedebat autem domi, » ne discursus esset sibi causa lasciviæ sicut fuerat : et ut sequestrata a tumultu, melius verborum Domini memoriam habere posset : quia aliam consolationem præter quam in verbis Domini non habebat. De primo dicitur, Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. De secundo, Genes. XXV, 27 : Jacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis. De tertio dicitur, Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Jerem. XXXI, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Quievit enim in contemplatione. Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius.
- « Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
Sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. » 22
Hic ostenditur devotio impetrantium.
Habet autem tres paragraphos : in quorum primo ostenditur fides imperfecta quæ est incipientium sive incipiens : in secundo, ostenditur fides proficiens : in tertio, fides perfecta ad impetrandum.
In primo horum duo sunt, in quorum primo proponitur fides præsentiae Christi mortem fratris excludentis : in secundo, fides etiam post mortem quod voluerit, impetrantis.
Dicit ergo : « Domine, si fuisses hic, » localiter præsens, « frater meus non fuisset mortuus, » Patet, sicut dicit Chrysostomus, quod non sensit de eo nisi sicut de viro sancto cujus præsentiae nocumentum non appropinquat. Hoc signatum est, Exod. XII, 23, ubi præsens fuit sanguis agni, dixit Moyses : Transcendet Dominus ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et lædere. Ezechiel. IX, 6 : Super quem videritis thau, ne occidatis. Et si ita defendit signum Christi, credebatur quod multo magis defenderet præsentia Jesu Christi.
« Sed et nunc scio quia, etc. »
« Sed et nunc scio, » fidei certitudine, et experimenti probatione per alia signa quæ fecisti, « quia quæcumque poposceris a Deo, » scilicet Patre, « dabit tibi Deus. » Attende autem quod modica adhuc in fide, putabat Filium Dei postulatione indigere, ut Patris virtute perficeret quod a seipso non posset. Ad Hebr. V, 7 : Exauditus est pro sua reverentia. III Regum, III, 5 : Postula quodvis ut dem tibi.
« Dixit illi Jesus : Resurget frater tuus. » 23
Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. » 24
Ecce de fidei profectu.
Et duo dicuntur : excitatio scilicet ad fidei profectum, et fidei profectio.
De primo dicit : « Resurget frater tuus. » I ad Corinth. XV, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Job, XIV, 7 et seq. : Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquæ germinabit. Lignum autem homo præcisus per mortem, quod germinat ad vitam ad odorem gratiæ divinæ, quæ per aquam signatur.
« Dicit ei Martha : Scio quia resurget, etc. »
« Dicit ei Martha, » per fidem resurrectionis excitata et proficiens : « Scio, » fidei certitudine, « quia, » scilicet cum aliis, « resurget in resurrectione » omnium communi, « in novissimo die » hujus mundi. Job, XIV, 12 : Donec alteratur cœlum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Job, XIX, 25 : In novissimo die de terra surrecturus sum, etc. Et est ac si dicat, ut dicit Glossa : Communem resurrectionem scio.
De hac autem incerta,
- « Dicit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26 Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
27 Ait illi : Utique, Domine : ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. »
Hic tangit de fide perfecta ad impetrandum. Et excitatio ad talem fidem primo ponitur, et postea fides perfecta describitur.
Dicit ergo in primo quatuor : in quorum primo, causa perfecta resurrectionis et vitæ in Christo esse dicitur : in secundo, credenti hoc, possibilitas impetrandi resurrectionem mortuorum ostenditur : in tertio, præmium talis fidei signatur : in quarto, Marthæ consensus ad talem fidem requiritur.
Dicit ergo Jesus : « Ego sum, » per causam, « resurrectio et vita, » hoc est, sum causa resurrectionis et vitæ. I ad Thessal. IV, 13 : Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Ideo enim dicitur primogenitus mortuorum343 : quia sua resurrectio in fide credita, causa est resurrectionis mortuorum, ut dicit Augustinus. Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ. Sic etiam est causa vitæ. Joan. X, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
« Et omnis qui vivit, etc. »
Tangit hic fidei illius præmium : quia enim jam perfecta, vivit. Habacuc, II, 4 : Justus autem meus in fide sua vivet.
« Et credit in me, » hoc est, credendo tendit in me, « non morietur in æternum : quia etsi corporaliter moritur ad tempus, non tamen moritur sic ut in æternum moriatur. Sic enim moriuntur damnati in æternum, ut numquam permoriantur. Joan. VIII, 52 : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. Joan. III, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Osee, XIII, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.
« Credis hoc? »
Elicit ad hanc perfectam fidem con[448]sensum, cui fidei nihil est impossibile impetrare. Marc. IX, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Matth. XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis.
« Ait illi : Utique, etc. »
Hic in fidem perfectam præbet consensum jam sufficienter per eruditionem elevata.
« Utique, Domine. » Matth. XV, 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis.
Et explicat hanc fidem, dicens : « Ego credidi, » firmiter credens et simpliciter confitens, « quia tu es, » qui in natura humana lates, « Christus, » unctione deitatis unctus, « Filius Dei, » a Patre natus ante omnia sæcula, « qui » natus ex muliere Virgine, factus sub lege, « in hunc mundum » visibilem « venisti, » per carnis assumptionem. Et hæc est fides perfecta quantum ad hunc articulum : et ideo ipsa ulterius ad fidem non instruitur. Matth. XVI, 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Et ideo sicut Petro istius confessionis dantur claves, contra quas non prævalent portæ inferi : ita claustra mortis quæ defunctum detinebant, adversus istam fidem nihil potuerunt, sed defunctum quem absorbuerant reddiderunt. Psal. CVI, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
- « Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. »
Tertium est in quo ostenditur devotio Marthæ : quia non sola voluit esse in consolatione Dei, sed et sororem vocat ut secum consoletur.
Et hoc est : « Et cum hæc dixisset, » apud Dominum fideliter deponens suæ fidei confessionem, « abiit, » a Domino ut etiam soror consolaretur, « et vocavit Mariam, » quæ domi sedebat, « sororem suam. » Isa. XL, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat : Veni.
« Silentio, dicens : » quia non decet mulieres clamosas esse. Adhuc autem, quia Judæi præsentes erant, et noluit ut audirent : ne per eos præsentia Jesu denunciaretur. Isa. XXX, 15 : In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Thren. III, 26 : Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
« Magister adest, etc. »
Malach. III, 1 et 2 : Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus?
« Et vocat te. » Quamvis enim non sit scriptum, tamen ex imperio Domini intelligitur Marthæ esse injunctum : quia noluit quod Judæi infideles gaudio illius visitationis interessent vocati, quia vocatione Domini non erant digni. Malach. III, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, etc. Quia ille vere est Dominus, qui vitæ et mortis habet potestatem.
« Illa, ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum. 29
Nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 30
Judæi ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit; secuti sunt eam, dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 31
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. » 32
Tangit hic devotionem Mariæ.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, devotio in occurrendo, compassio Judæorum in comitando, et fides perfecta in adorando.
In primo duo sunt, scilicet, quod velociter occurrit, et locum in quo occurrit describit.
Dicit ergo : « Illa, » Maria scilicet, « ut audivit, » hoc est, postquam a Martha nuntium de vocatione accepit, « surrexit, » a quiete contemplationis, « cito, » per desiderii velocitatem. Psal. CXVII, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Isa. XL, 31 : Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
« Et venit ad eum. » Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. XLI, 3 : Quando veniam? et apparebo ante faciem Dei?
« Nondum enim venerat Jesus in castellum, etc. »
Scilicet ut ex distantia loci ubi occurrerunt probaretur devotio feminarum sanctarum : « sed erat adhuc in illo loco, » stans et exspectans, « ubi occurrerat ei Martha. » Psal. CXXXII, 6 : Invenimus eam in campis silvæ. Cantic. II, 1 : Ego flos campi. In latitudine enim campi, extra Judæos, paganorum incolas se præsignavit vocaturum. A pagis enim pagani vocantur. Ideo etiam extra portam passus est. Ad Hebr. XIII, 12 et 13 : Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
« Judæi ergo qui erant cum ea in domo, etc. »
Describitur hic comitantia compatiendum : et illi erant Judæi vicini et amici et cognati (quia nobiles erant) qui venerant ad domum ejus, « et consolabantur eam. » Job, II, 11 : Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Item, XXIX, 25 : Eram mærentium consolator.
« Cum vidissent Mariam, » tristem, « quia cito surrexit, » desiderio occurrendi. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Isa. LX, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? Quia ferventi desiderio omnis velocitas tarda videtur.
« Secuti sunt eam, » Mariam, « dicentes, » compatiendo ei. Job, XXX, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat.
« Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. » Genes. L, 1 : Cernens Joseph, scilicet patrem suum esse mortuum, ruit super faciem patris flens, et deosculans eum. Talem enim affectum voluit Deus impendi sanctis patribus, ut sciretur quam utilis fuit vita eorum, cujus privatio tanto luctu plorabatur.
« Maria ergo, cum venisset, etc. »
« Maria ergo » Magdalena, « cum venisset » extra castellum, « ubi erat Jesus, » expectans ad se venientes sorores, ostendens fidei suæ devotionem, « videns eum, cecidit ad pedes ejus, » prona adorans eum, in recognitionem suæ divinitatis. I ad Corinth. XIV, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Psal. CXXXII, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
« Et dixit ei : Domine, si fuisses hic, etc. » Idem est quod dixit Martha, eadem fide et simili devotione : « frater meus non fuisset mortuus, » quia in præsentia vitæ locum mors habere non potest. I ad Corinth. XV, 54 : Absorpta est mors in victoria. Et est sensus ac si dicat. Aliqua indignitas nostra tuam demeruit præsentiam : et ideo mors ingressum ad nos habere potuit : quia propter nostrum [450] aliquod malum meritum tu elongatus a nobis fuisti. Thren. I, 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam.
- « Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit semetipsum.
34 Et dixit : Ubi posuistis eum? Dicunt ei : Domine, veni et vide.
35 Et lacrymatus est Jesus. »
Tangitur hic modus quo impetratum est miraculum.
Tanguntur autem hic tria : compassio plorantium, et plangentium defuncti amicorum, quibus compassus est Dominus : ædificatio adstantium, et dispositio loci sepulcri visi a Domino.
In primo horum dicit tria : lacrymationem ex compassione, quæstionem de loco sepulcri ex suscitandi voluntate, et fremitum et turbationem sui ipsius ex mortis horrore.
Dicit ergo : « Jesus ergo ut vidit, » affectu humano, quod ante noverat ex deitatis virtute, « eam plorantem, » Mariam quæ eum diligebat, et ideo diligebatur ab eo. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
« Et Judæos, » amicos ejus, « qui erant cum ea, » in dolore, « plorantes. » Genes. VI, 6 : Tactus dolore cordis intrinsecus. Osee, XI, 8 : Conturbata est pænitudo mea.
« Infremuit spiritu. » Infremere spiritu, est fremere dolendo intus in spiritu et compatiendo. Genes. XLV, 1 : Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus. Sic enim iste verus Joseph, humanum demonstrans affectum, et veram naturam passibilem in luctu amicorum. Genes. XLV, 2 : Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
« Et turbavit semetipsum, » quia contra rationem in ipso nullus motus fuit : et ideo molestia eum non vicit : sed ipse in se turbationem fieri voluit, ut humanum ostenderet affectum ad amicos. Genes. XLIII, 30 : Commota fuerant viscera ejus super fratre suo.
« Et dixit : Ubi posuistis eum, etc?
« Dixit, » jam inclinatus ad voluntatem suscitandi : ut luminosos oculos dirigeret ad mortuum, et sic suscitaret eum. Eccli. XXIV, 45 : Inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Michææ, VII, 8 et 9 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Sic clamavit ad primum in peccatis mortuum, dicens, Genes. III, 9 et 10 : Adam, ubi es? Qui ait : Vocem tuam audiui in paradiso : et timui eo quod nudus essem, et abscondi me, quasi in spelunca sepultum.
« Dicunt ei » intercessores ejus : « Domine, veni et vide. » « Veni, » per compassionem accedens, « et vide, » tenebras miseriæ sublevans. Exod. III, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto : et clamorem ejus audiui. Isa. LXIV, 12 : Numquid super his continebis te, Domine : tacebis, et affliges nos vehementer?
« Et lacrymatus est Jesus. »
Psal. XLI, 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. Thren. I, 2 : Plorans ploravit in nocte, etc. Luc. XIX, 41 et 42 : Videns civitatem flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu, etc. Magis enim, ut dicit Hieronymus, flevit miseriam conditionis humanæ quam mortem amici. Jerem. IX, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
- « Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum : erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. »
Tangit circumstantium ex pietate sua ædificationem.
Primo autem tangit ædificationem bonorum dicentium : « Ecce quomodo amabat eum, » hoc est, quanta pietate. Hic est enim verus amicitiae affectus, affligi in malis amici. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Joan. XV, 15 : Vos dixi amicos, quia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.
« Quidam autem ex ipsis dixerunt, etc. »
Quidam ex minus bene affectis circa fidem majestatis ejus : « Non poterat. » Glossa : « Potuit, sed noluit : quia plus est mortuum suscitare, quam ne moretur facere. » Unde etiam dubitando per modum quæstionis hoc proponunt, et allegant potentiam ejus in miraculis.
« Hic qui aperuit oculos cæci nati. » Joan. IX, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
« Facere, » præservando a morte, « ut et hic, » scilicet hic Lazarus, « non moreretur. » Minus enim est præservare eum a morte qui vivit, quam reddere et restituere membrum quod jam periit. Et hoc modo carnales argumentabantur qui virtutem ejus limitatam esse putabant, et facilius facere quod minus est quam id quod majus est. Et hic est error. Unde Augustinus : « Qui voluit facere ut moreretur, plus factum est ut mortuus suscitaretur. Per hoc enim probatur quod eum quem amabat, mori non permisit nisi dispensative, et mortuum suscitavit in declarationem suæ gloriæ. » Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne!
« Jesus ergo rursum fremens in semetipso, etc. »
Fremebat, extra sonum lugentis emittens. Turbatur intus, miseriam conditionis humanæ considerans, in quam incidit ex peccato : et rursus lacrymatur, quæ lacrymæ de interioribus ad exteriora prorumpunt. Job, III, 24 : Tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus. II Regum, XVIII, 33 : Rex flevit. Et sic loquebatur vadens : Fili mi Absalom! Absalom fili mi! Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi! fili mi Absalom!
« Venit ad monumentum, » hac motus misericordia, et impulsus compassione.
Quærit Chrysostomus : Quare non absens curavit sicut supra, Joan. IV, 49, filium reguli?
RESPONDET : « Si absens curasset, non constaret per ipsum factum miraculum. Et ideo veniens et præsens curavit. Et quod dicitur de filio reguli, hoc factum fuit ad erudiendam et elevandam ad fidem reguli incredulitatem. »
Sed adhuc objicitur, quia, Isa. XLII, 4, dicitur : Non erit tristis, neque turbulentus.
Sed ad hoc dicendum est sicut sæpe responsum est, quod est tristitia passio, et tristitia propassio, sicut dicit Hieronymus. Propassio est quæ afficit naturam, sed non abjicit rationem : et hæc cecidit in Christum, qui vere et veram habuit naturam humanam. Ea autem quæ passio est, alterat naturam, et abducit, et ejicit rationem : et hæc in Christum non cecidit : et de illa dictum Isaiæ intelligitur.
SED CONTRA hoc iterum objicitur, quia [452] hic dicitur, ℣. 33 : « Turbavit semetipsum : » ergo videtur quod turbatus fuit intus : et non est turbatio nisi quando ratio obnubilatur : ergo ratio a luce sua abducta fuit, quia omne quod turbatur quietem amittit et serenitatem.
Ad hoc autem iterum secundum Hieronymum est dicendum, quod falsum supponitur in objectione : quia turbatio propassio rationis serenitatem non impedit nec abducit, sed afficit sensibilem animam in sensum doloris vel compassionis.
Et si quæritur, Quare tunc vocatur turbatio? Dicendum, quod serenum sensibilis est in continua jucunditate dulcedinis, et affectio contrarii illam turbat serenitatem.
Si autem quæritur, Utrum hæc turbatio ad rationem devenit? Dicendum, quod ad rationis judicium devenit, et ad ordinem : quia nihil præter rationis ordinem potuit esse in Christo, sed affectus ejus fuit in ratione : ut est in natura ejus quod erat passibile. Et ex hoc nihil sequitur inconveniens. Et quia a ratione ordinata fuit, ideo dicitur quod seipsum turbavit. Hæc autem alibi a nobis determinata sunt.
Attende autem, quod primo fremit et turbatur, secundo dicitur quod lacrymatur, et tertio, quod iterum fremit : sed non dicitur quod turbetur. Primo enim docet fremitum ad cordis compunctionem et turbationem. Joel, II, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et in planctu. Ecce fremitus. Et scindite corda vestra. Ecce turbatio compunctionis. Secundo lacrymatur, ad delicti expiationem et ablutionem. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo. Tertio fremit, ad indignationem reliquiarum peccati. Habacuc, III, 12 : In fremitu conculcabis terram, hoc est, fumantem terrenitatem in vapore peccati : in furore, hoc est, in indignatione contra peccatum, obstupefacies montes, hoc est, superbiæ tumores, quibus contemnitur præceptor et præcepta. Et sic armatus contra peccatum venit ad monumentum ejus qui est suscitandus. Unde Glossa : « Fremas et tu in te, si vis reviviscere. »
Attende etiam, quod ter Dominus flevisse legitur. Luc. XIX, 41, super civitatem vanitatis flevit : hic super Lazari suscitationem. Flevit in compassionem sui in sacrificii oblatione pro totius mundi redemptione : docens nos deflere peccati occasionem, quæ est mundi vana concupiscentia : docens nos deflere privationem vitæ, quæ est vitæ æternæ per separationem a Deo carentia : docens nos flere in devotione orationis, cum offerimus Deo spiritum contribulatum. De primo, Luc. XIX, 41 : Videns civitatem, scilicet Jerusalem, flevit super illam. Psal. CXXXVI, 1 : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. De secundo, Joan. XI, 35 : Lacrymatus est Jesus. Job, XVI, 17 : Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. De tertio, ad Hebr. V, 7 : In diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Isa. XXXVIII, 5 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Osee, XII, 4 : Flevit, et rogavit eum.
Adhuc attendendum, quod Dominus tres mortuos suscitavit : unum in domo, puellam : unum in porta civitatis coram turba, filium viduæ : tertium in sepulcro quatriduanum. Quod signat tria genera peccatorum. Mortuus enim in domo, significat peccatum in cordis delectatione et consensu : mortuus autem in porta civitatis, significat peccatum in opere quod per organa sensus in scandalum procedit proximorum : tertius autem significat peccatum in consuetudine, quod jam fœtet et oppressum mole ponderata malæ consuetudinis. De primo, Exod. XII, 30 : Neque enim erat domus in qua non jace-
ret mortuus344. De secundo, Isa. III, 5 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. De tertio dicitur in Psalmo V, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Matth. XXIII, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia : quia ab omni peccato potest suscitare Deus, et potens est gratia Dei. Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent.
« Erat autem spelunca, etc. »
Tangit hic sepulcri dispositionem.
Quod autem dicit : « Erat autem spelunca, » ideo dicit, ne suffossum sepulcrum putaretur in quo alius vivus subintraverit : ut sic sophisticum miraculum crederetur.
Et quod dicit : « Et lapis » grandis « superpositus, etc., » ideo dicit, ne alius superius, lapide remoto, subintrasse credatur. Spelunca autem hæc, barathrum signat desperationis, in eo qui spiritualiter est mortuus. Proverb. XVIII, 3 : Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Isa. XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Formido conscientiæ ad aperiendum : fovea, barathrum desperationis ad absorbendum : laqueus, virtus sententiæ finalis ad tenendum in pænis : et lapis superpositus, ut exspirare fœtor non posset, qui in morte spirituali obdurationem signat cordis ad non pænitendum. Thren. III, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. II Regum, XVIII, 17 : Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Ad Hebr. III, 13 : Ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Psal. XCIV, 8 : Nolite obdurare corda vestra.
« Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quadriduanus est enim. » 39
Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 40
Tulerunt ergo lapidem. » 41
Hic tanguntur ea quæ ad hujus miraculi faciunt perfectionem.
Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima ostenditur quia is qui suscitandus est, vere est defunctus et corruptus : in secunda, proponitur suscitandi modus, ibi, ℣. 41 : « Jesus autem, elevatis sursum oculis, etc. » In tertia, ponitur suscitationis effectus, ibi, ℣. 44 : « Et statim prodiit, etc. » In quarta autem et ultima, ponitur hujus miraculi fructus, ibi, ℣. 45 : « Multi ergo ex Judæis, etc. »
In prima harum tanguntur quatuor, scilicet, demonstratio defuncti fœtidi per lapidis sublationem, ut prius videatur corruptus, et sic idem sciatur suscitatus et non alter : in secundo, per suggestionem Marthæ ostenditur esse corruptus et ideo fœtidus : in tertio, ostenditur in his major gloria in visa suscitatione : in quarto, ponitur sublatio lapidis, ut corruptus omnibus ostendatur ad miraculi commendationem.
Dicit ergo : « Tollite lapidem, » ut omnes videant fœtidum mortuum et corruptum. Ad hoc enim fœtet secundum litteram, ut omnes corruptum oculata fide viderent. Secundum autem mysterium significat ablationem obdurationis cordis, qui a Domino est suscitandus. Ezechiel. XXXVI, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Hoc etiam signat, ut dicit Glossa, onus veteris legis esse removendum, et gratiam esse prædicandam. II ad Corinth. III, 3 : Non in tabulis lapi-
deis, sed in tabulis cordis carnalibus.
« Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat. »
Hoc dicitur, ut ostendatur ut illa de defuncto talia nequaquam diceret, nisi vera essent.
« Domine, jam fætet, » eo quod intus corruptus est.
« Quatriduanus est enim. » Tantum enim tempus in terra calida, magnam interiorum adducit corruptionem. Interioribus autem corruptis, non est possibilitas aliqua ad vitam : quia interiora sunt vasa vitæ, et non exteriora in quibus forte adhuc figuram mortuus retinebat. Isa. XIV, 19 : Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. In mortuo autem spiritualiter signat fœtor malum odorem opinionis. Quatriduanum enim esse, est in delectatione et consensu et completa voluntate, quæ sunt una dies mortis : secunda autem, mala operatio : tertia vero, in corruptione aliorum propalatio : quarta autem, consuetudinis obduratio. Joel. II, 20 : Ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus. Amos, IV, 10 : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum ad nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus. Hoc autem dixit Martha, et non Maria : quia activæ plus competit curam habere conversionis animarum quam contemplativæ.
« Dicit ei Jesus, etc. »
Tertium est, in quo ostenditur quod totum hoc ordinatur ad gloriam Dei manifestandam : « Nonne dixi tibi, » supra parum345, « quoniam si credideris, » quia nihil est impossibile credenti346, « videbis gloriam Dei, » quia hoc totum ordinatur ad gloriam miraculi. Et hoc ideo volui primum fieri, Joan. IX, 3 : Ut manifestentur opera Dei in illo. Eccli. XXXVI, 7 : Glorifica manum et brachium dextrum. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.
« Tulerunt ergo lapidem. »
« Tulerunt lapidem, » ut omnibus dispositio defuncti revelaretur. Psal. xcviij, 2 : Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
« Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Ego autem sciebam quia semper me audis : sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. 42
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. » 43
Hic secundo dicit suscitandi modum. Dicuntur autem duo, scilicet, concordia Filii ad Patrem in operibus miraculorum, et vox habens virtutem suscitandi.
Dicit ergo in primo horum, quatuor : oculorum enim elevatione ostendit quod omnia sua refert ad Patrem : in secundo, de hoc quod secundum humanam naturam a Patre habet, gratias agit : in tertio, certitudinem omnium quæ operari vult facienda ostendit : in quarto, finem hujus gratiarum actionis aperit.
Dicit ergo : « Jesus autem, » auctor salutis, « elevatis oculis, » ut se et sua ad Patrem dirigere se ostenderet, « sursum, » in cœlum : ut ostenderet se in nullo cœlestibus obviare. II Paralip. XX, 12 : Hoc solum habemus residui, ut ocu-
los nostros dirigamus ad te. Job, XVI, 21 : Ad Deum stillat oculus meus. Daniel. XIII, 35 : Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
« Pater, gratias ago tibi, etc. »
I ad Thessal. V, 18 : In omnibus gratias agite.
« Quoniam audisti me. » Ad Hebr. V, 7 : Exauditus est pro sua reverentia. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et ideo Filium semper audivit : quia Filius non fecit in opere redemptionis nisi quod Pater præordinavit.
« Ego autem sciebam, etc. »
« Ego sciebam, » ab æterno, « quia semper me audis. » Et ostendit miraculi certitudinem. Ostendit enim in hoc quod non tantum habuit potestatem faciendi quod volebat, sed etiam scientiam quid facturus esset antequam faceret. Joan. VI, 6 : Ipse enim sciebat quid esset facturus.
« Sed propter populum, qui circumstat, dixi. » Aperit quare sic gratias agit, quia ad nostræ fidei ædificationem. I Joannis, II, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum iustum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Roman. VIII, 34 : Christus Jesus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
« Ut credant » virtutem tuam in me, videntes « quia tu me misisti, » ad voluntatem tuam in mundo peragendam. Eccli. XXXVI, 4 et 5 : In conspectu nostro magnificaberis in eis : ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus te. Isa. XL, 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Et, Luc. III, 6 : Videbit omnis caro salutare Dei.
« Hæc cum dixisset, etc. »
Hic ostendit vocem quæ suscitandi habet virtutem.
Dicit autem : « Voce magna, » potius virtute, quam clamoris intensione, « clamavit. » Psal. LXVIII, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. Hæc vox dicitur vox tubæ, I ad Thessal. IV, 15 : In voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo : et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi.
« Lazare, veni foras. »
Loquitur sicut ad vivum : quia ipse est cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora, sed mutantur in melius. Ad Roman. IV, 17 : Vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Vocat autem nominatum, in signum gratiæ. Exod. XXXIII, 17 : Teipsum ipsum novi ex nomine, etc. Vocat ad se, in signum familiaritatis et clementiæ. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Vocat extra clausuram sepulcri : ut sciat se vocari ad libertatem. Ad Galat. V, 13 : Vos autem in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Sic ergo jam incipit impleri quod dixit, Joan. V, 28 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, etc. Luc. VII, 14 : Adolescens, tibi dico, surge. Act. IX, 40 : Tabitha, surge.
Objiciunt tamen hic, ut dicit Chrysostomus, hæretici Ariani dicentes, quod non virtute propria, sed virtute orationis suscitavit Lazarum : et sic inferior est Patre, a quo hoc impetravit per orationem.
Sed ad hoc respondet Chrysostomus, quod ex littera hoc ostenditur non esse verum. Sed in oratione ostendit quod ad Patrem (sicut dictum est) omnia dirigit. Et hoc patet, quia nemo gratias agit de hoc quod adhuc non recepit : Christus autem hic ante miraculum gratias agit.
Adhuc autem, Nemo scit ante orationem se exauditum esse : Christus au[456]tem ante orationem se exauditum dicit.
Adhuc autem, Nemo scit se semper fore exaudiendum. Et hoc etiam Christus hic dicit.
Patet ergo quod virtute propria suscitavit : et ideo dicit : « Veni foras. » Non dicit : Rogo, Pater, ut eum resuscites. Sed ista fecit ut diximus, ut se concordem Patri in omnibus demonstraret.
- « Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum, et sinite abire. »
Tangitur hic miraculi quod fecit Dominus effectus.
Dicuntur autem tria, scilicet, quod prodiit, qualis prodiit, et quibus solvendus exhibetur.
De primo dicit : « Et statim, » quia sicut dicit Ambrosius supra Lucam : « Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. » In hoc enim differt miraculum ab eo quod sensim sine sensu fit per naturam.
« Prodiit qui mortuus fuerat, » ad vocationem Domini. Job, XIV, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
« Ligatus pedes et manus institis, » ut sciatur idem esse in eisdem paramentis quibus erat sepultus. Et ideo addit : « Et facies ejus sudario erat ligata : » quæ signa cognoscebant qui eum sepeliverant. Spiritualiter autem, quando Dominus per gratiam suam hominem a morte suscitavit, adhuc ligatus est ad poenam expiationis. Pedes autem sunt affectus, et intellectus : et horum ligamen, difficultatem significat cognoscendi verum, et amandi sive volendi bonum. Manus autem signant potestatem operandi opera virtutis : et harum ligatio signat difficultatem ad opera virtutum. Sudarium autem super caput signat velamen faciei animæ ad contemplationem cœlestium. Istæ enim sunt reliquiæ peccatorum, in quibus homo est, etiam postquam resurgit a peccato per vitam gratiæ remissionis peccatorum. Proverb. V, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur. Isa. V, 18 : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. His difficultatibus ligatus homo et permanens in peccato non dissolvitur : sed sententia fertur in eum, qua dicitur, Matth. XXII, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Similiter sudarium non aufertur a cordibus eorum qui a peccato non resurgunt. II ad Corinth. III, 15 : Velamen positum est super cor eorum. Ad Hebr. IX, 8 : Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam.
« Dixit ei Jesus, etc. »
Dixit discipulis suis, quibus in Petro dixit, Matth. XVI, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit, etc.
« Solvite eum. » Hoc est ministerium sacerdotum. Christus enim a morte absolvit, ligando ad poenam expiationis quam non determinavit. Sacerdotes autem ligant ad poenam satisfactionis, absolventes a parte poenæ qua ligatus ad eos prodiit. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Quia tamen non solvunt aliquem, nisi prius eum ligent ad satisfactionem : quia per satisfactionem in usu bonæ operationis, solvuntur vincula difficultatum ad operandum, et intelligendum, et volendum, et contemplandum : ideo dicitur, Isa. XLV, 14 : Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Psal. CXLIX, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ferrum enim domat, et similiter poena satisfactionis injuncta a sacerdote : et quando sacerdos ligat aliquem illa poena, statim absolvit eum a poena difficultatum præ[457]dictarum. Hinc est quod Dominus, Luc. XVII, 14, dixit leprosis jam mundatis : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et, Matth. VIII, 4 : Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod præcepit Moyses, in testimonium illis. Beda dicit : « Potuit ligamenta solvere qui mortuum suscitavit : sed propter unitatem Ecclesiæ et individuam charitatem, dixit ministris : Solvite eum, quia sine unitate Catholicæ fidei, et charitatis Ecclesiasticæ, peccata non solvuntur. »
« Et sinite abire, » liberum in vinculis, tamen obedientiæ Catholicæ Ecclesiæ (ne amplius peccet) custoditum. Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Dixit autem hoc ne putetur phantastice surrexisse, sed vere, quando libertatem sui haberet ad opera vitæ. Psal. CXXIII, 7 : Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
- « Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. »
Tangitur hic fructus miraculi : primo in devotis, et secundo in indevotis.
Dicit ergo : « Multi ergo ex Judæis, » quia non omnes, « qui venerant ad Mariam et Martham, » sorores, causa consolationis, « et viderant » mirabilia « quæ fecit Jesus. » Job, IX, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
« Crediderunt in eum. » Act. XIII, 48 : Crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. Et istis signum fuit causa salutis.
« Quidam autem ex ipsis, »
Scilicet Judæis, invidi, et exploratores existentes, qui falsa simulatione consolationis venerant ut explorarent Christum : quia sæpe illuc venire consueverat ipse et discipuli. Ad Galat. II, 4 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu.
« Abierunt, » in viam erroris, « ad Pharisæos » malignos et invidos.
« Et dixerunt eis, » tristi vultu ac lacerato corde, « quæ fecit Jesus, » quia in hoc tam magnifico facto multum confusi fuerunt : et sic inviti magnalia Christi prædicaverunt. Isa. XII, 4 : Notas facite in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
« Collegerunt ergo Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. »
Hic tangitur persecutio facta in Christum propter miraculum.
Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima de interfectione Domini quæritur consilium, et concilium colligitur : in secunda autem, datur a Caipha consilium, et proposito eorum satisfaciens, et saluti omnium expediens, ibi, ℣. 49 : « Unus autem ex ipsis, etc. » In tertia autem, omnium unanimis consensus fit ad consilium illud perficiendum, ibi, ℣. 53 : « Ab illo ergo die, etc. » In quarta et ultima parte ostenditur, qualiter student perficere in opere quod malo consilio deliberaverant, ibi, ℣. 56 : « Quærebant ergo Jesum. »
Prima harum partium subdividitur in quatuor : in quarum prima concilium colligitur : in secunda, consilium in communi concilio quæritur, et ratio quod de hoc sit ipsis necessarium consi[458]lium allegatur : in tertia, ratio amissionis obedientiæ populi ad Christum conversi, proponitur : in quarta, timor quem ad Romanos habebant describitur.
Dicit ergo : « Collegerunt ergo Pontifices, » in quibus fuit auctoritatis præeminentia, « et Pharisæi, » qui alios excellebant signo religionis ut ex zelo boni facere viderentur. Isti ergo collegerunt « concilium. » Concilium a conciliando dicitur, quia conciliati erant in unum malum consensum. Isa. VIII, 10 : Inite consilium et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. Hoc concilium fuit synagoga Satanæ. Apocal. II, 9 : Se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. XV, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (adversus Jesum). Act. IV, 27 : Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, ... facere quæ manus tua decrevit fieri. Psal. II, 1 : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
« Et dicebant, » quærentes consilium. Genes. XLIX, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea. Isa. 1, 13 : Iniqui sunt cætus vestri.
« Quid facimus? »
Ecce inquisitio mali consilii in communi proposita. Est autem verbum angustii dicere : Quid faciam? Vel, quid faciemus? Angustia autem hæc provenit ex tribus, scilicet, avaritia : quia lucrum in populo amittere timuerunt. Unde ille avarus dixit, Luc. XII, 17 : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Secundo, provenit ex timore amittendi administrationem officii et dignitatis. Unde, Luc. XVI, 3, dixit villicus iniquitatis, videns se esse destituendum a potestate administrationis rerum domini sui : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Tertio, provenit ex angustia invidiæ, quæ Christo in gratia miraculorum florenti, Judæi invidebant. Act. IV, 16 : Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. Omnibus istis de causis isti contristati, et constricti et angustiati dicunt : « Quid facimus? » Ac si dicerent : In gloria istius nos et depauperati, et destituti propriis officiis, et sine gloria apud homines effecti sumus. Sapient. II, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Psal. LXIII, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio.
« Quia hic homo, etc. »
Rationem proponunt quare necessarium sit consilium : « Quia hic homo multa signa facit. » Quem in tanto miraculo Deum esse cognoscere poterant, adhuc excæcati hominem vocant. II ad Timoth. III, 8 : Homines corrupti mente, reprobi circa fidem.
« Multa signa facit. » Ecce Christum vere facere signa cognoscunt : et ideo per invidiam quærunt occidere. Joan. III, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ex his enim signis credere debuerunt : et ipsi econtra contra corde pessimo occisionem ipsius machinati sunt. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
« Si dimittimus eum sic, etc. »
« Si dimittimus eum sic » libere procedere miraculando.
Et assignatur hujus perversitatis ratio ex amissione lucri, et dominationis eorum in populo. Et hoc est : « Omnes credent in eum, » et avertentur a nobis. Jerem. XXXVIII, 4 : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui reman-
serunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos. Hoc istos in corde angustiavit : quia illi qui pugnaverant pro eis, loqui pro Christo incipiebant, et ab eis recedebant. Joan. XII, 19 : Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
« Et venient Romani, » qui edictum posuerant quod nulla gens sibi regem vel deum constituat sine auctoritate ipsorum : « et tollent » in pœnam nostræ præsumptionis si in regnum per favorem populi proficiat, « nostrum locum, » in quo nos dominamur, « et gentem, » quæ nobis modo obedit. Proverb. XXIX, 25 : Qui timet hominem cito corruet. Et hoc factum est istis, ut dicit Augustinus, quia occiderunt Christum, ne locum et gentem amitterent. Et ex ipso per Titum et Vespasianum romanos principes, et locum et gentem amiserunt. Numer. XXIV, 24 : Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt, Matth. XXIII, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Proverb. X, 24 : Quod timet impius veniet super eum : desiderium suum justis dabitur.
- « Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
50 Nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus erat pro gente :
52 Et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. »
Tangitur hic consilii datio in quo omnes concordaverunt.
Dicitur autem hic tria : descriptio dantis, consilium datum, et divina dispositio ordinans ut talibus verbis formaretur.
Dicit autem : Unus autem ex ipsis, » singularis dignitatis, et singularis astutiæ, et singularis malitiæ. Ezechiel. XXI, 25 : Tu autem, profane, et impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
« Caiphas nomine : » qui investigator interpretatur : quia majoris fuit astutiæ ad investigandum qualiter malum conceptum perficeretur. Job, V, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. Ad hoc enim proposuit, ut omnes in communi hoc mente perficiendum pertractarent.
« Cum esset pontifex anni illius. »
Attende quod primo constituit Deus ut unus esset summus Pontifex, cui mortuo alius succederet : sicut legitur, Numer. XX, 25 et seq., de Eleazaro, qui ipsi Aaron primo et summo sacerdoti est substitutus. Deinde, crescente ambitione eorum, et non sustinente principatum unius, fecit David ut essent viginti quatuor summi sacerdotes, qui per vices ministrarent, ne contentio et schisma fieret inter eos : sicut legitur, I Paralip. XXIV, 3, ubi sic legitur : Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas in ministerium. Postea vero, quando revertentes de captivitate Babylonica, emptium fecerunt sacerdotium : sicut legitur, I Machab. VII, 5, quod Alcimus erat dux eorum, scilicet impiorum, qui volebat fieri sacerdos. Tunc emerunt a potestate publica sacerdotium, sive a regibus Syriæ, sive a Romanis : et tunc emerunt ad tempus annum, vel plus secundum quod cum potestate pangere potuerunt. Et tunc propter cognationem Annas et Caiphas sacerdotium emptum admini[460]strabant : quia unus erat socer alterius, et unus uno anno, et alter alio anno administrabat : lucrum habentes commune, et consilium facientes in unum. Anno ergo passionis Dominicæ principabatur Caiphas.
Et hoc est quod dicit : « Cum esset pontifex anni illius. » Dicit autem hoc tribus rationibus : quarum una et prima est, ut intelligatur quod ex hoc primam vocem habuit in consilio, et ideo primum proposuit. Secunda causa fuit, quod vox sua magis authentica fuit et facilius alios in consensum attraxit. Osee, XIII, 1 : Loquente Ephraim, hoc est, rege, horror invasit Israel : et deliquit in Baal. Eccli. XIII, 28 : Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Tertia causa est spiritualis, quia propter figuram qua pontificatus ejus pontificatum Ecclesiæ figurabat, reverentiam habuit pontificatus synagogæ apud Deum, quamvis esset simoniacus : et ideo honore pontificii dedit ei Deus proferre talem sermonem, qui significaret utilitatem passionis Dominicæ. Unde etiam, Act. XXIII, 5, cum Paulus summum sacerdotem se jubentem percutere maledixisset, excusabat maledictum propter reverentiam sacerdotii, dicens : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Saul etiam, I Regum, XIX, 24, prophetavit non ex vitæ merito, sed per reverentiam regalis dignitatis ad quam unctus fuit. Et hoc est ergo quod dicit : « Cum esset Pontifex anni illius. »
« Dixit eis, » malo quidem animo, et ignorans quod verba salutis omnium proferret :
« Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, etc. »
More superborum, aliorum inventa vituperando annihilat primo, et tunc suis influere conatur consilium. Isa. V, 21 : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes! Item, XXIX, 15 et 16 : Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos? et quis novit nos? Perversa est hæc vestra cogitatio. Psal. LXXXII, 5 : Nescierunt neque intellexerunt : in tenebris ambulant.
« Quia expedit vobis, » id est, intentioni vestræ, « ut unus moriatur homo, » qui (ut dicebant) omnes commovet, et a nobis avertit, « pro populo, » qui moriturus et disperdendus foret si iste proficeret : « et, » sic mortuo illo, « non tota gens pereat, » scilicet per Romanos. Jerem. XI, 19 : Cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Genes. XXXVII, 20 : Venite, occidamus eum... : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Quæ enim dixerunt Prophetæ de ipso, somnia reputabant.
« Hoc autem non dixit a semetipso, etc. »
Verbum est Evangelistæ ostendentis, quod etiamsi mala intentione hoc dixerit, Spiritus sanctus tamen in verbum prophetiæ consilium inflexit et formavit.
Unde dicit : « Hoc a semetipso, » hoc est, a spiritu proprio suæ malignitatis, « non dixit, » in ea verborum significatione qua protulit. « Sed cum esset pontifex anni illius, » ob reverentiam pontificatus, « prophetavit, » hoc est, verba prophetiæ protulit, quamvis inspirationem propheticam non acceperit, « quia Jesus, » auctor salutis, « moriturus erat pro gente » tota Judæorum, ne originalis peccati reatu periret. II ad Corinth. V, 15 : Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Apocal. I, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
« Et non tantum pro gente, etc. »
« Pro gente » illa Judæorum. Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Et hoc est quod sequitur : « Sed ut filios Dei » omnes in toto mundo ad gratiam prædestinationis, quos Deus in filios adoptionis formandos, prævidit conformes futuros Filio suo. Ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imagini Filii sui, ... hos et vocavit.
« Qui erant dispersi, » in multos cultus, et in multos deos, et diversas voluntates, et modos vivendi, « congregaret in unum, » per fidem religionis Christianæ. Psal. CV, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Ezechiel. XXXVI, 24 : Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, scilicet in quibus dispersi estis, et adducam vos in terram vestram. Jerem. XXIII, 7 et 8 : Non dicent ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ægypti, sed : Vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eas illuc, et habitabunt in terra sua. Joan. X, 16 : Alias oves habeo, etc. Isa. xI, 12 : Congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.
Hic oritur quæstio. Et videtur, quod Caiphas hoc consilio meruit, ex quo non a seipso, sed a Spiritu sancto hoc dixit.
Adhuc autem, quia consilium hoc utile fuit ad totius mundi salutem.
Quæritur etiam ulterius, in quo genere prophetiæ iste prophetavit. Iste enim non habuit visionem sensibilem : quia illa in littera fuisset expressa. Nec habuit visionem imaginariam propter eamdem rationem. Visionem autem intellectualem penitus nullam habuit : quia nescivit quod verba ejus ad mundi salutem utilia fuerunt. Et sic videtur quod nullo modo prophetavit.
Ad hoc dicendum, quod iste peccavit tale dando consilium : quia verba quæ protulit ad duo referri poterant, et duas causas habebant veritatis. Una erat, quod expediebat ad malitiam Judæorum consequendam, et ad tollendam occasionem Judæorum, propter quam Romani si vellent, possent tollere locum et gentem, sicut supra verba illa exposita sunt. Secunda erat, quod ad salutem mundi expediebat, sicut verba illa Evangelista exposuit. Caiphas autem in sensu et intentione prima ista verba protulit, et ideo peccavit.
Ad aliud dicendum, quod utilitatem redemptionis in verbis illis Caiphas non intellexit, nec intendit.
Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod Caiphas prophetavit : et tamen propheta non fuit in aliquo genere prophetiæ, sicut probat objectio : sed habuit actum prophetæ in annuntiando gratiam futuram. Et ideo sicut linguæ asinæ Balaam motor fuit Spiritus sanctus, quando voluit ut annuntiaret de futura gratia : ita linguam istius movit ad verba quæ pronuntiaret de gratia redemptionis. Et talis propheta qui nihil inspirationis vel visionis habet, propheta vocatur stultus et insanus. Osee, IX, 7 : Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. Deus enim sæpe utitur malis actibus hominum in bonum : et ita fecit hic, sicut Balaam libenter populo maledixisset verbis suis, quæ Deus semper præter suam intentionem ad bonum inflexit347. Numer. XXIV, 13 : Non potero præterire sermonem Domini Dei mei. Usque enim ad linguam in talibus operatur Spiritus sanctus : et non operatur ad sensum, vel imaginationem, vel intelle[462]ctum : ideo non sunt prophetæ, quamvis prophetent. Psal. XLIV, 2 : Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
« Ab illo ergo die, etc. »
Ecce consensus in consilium.
« Ab illo ergo die, » quo datum est consilium et consensus in ipsum, « cogitaverunt, » vias quærentes « ut interficerent eum. » Ante quidem etiam cogitaverant, sed non unanimiter consenserant : sed modo omnes cogitaverunt, et vias ad hoc quæsierunt. Isa. VIII, 12 : Omnia quæ loquitur populus iste, conjuratio est. Unde et Dominus improperat principibus totum malum quod fecit populus, Jerem. XXIII, 22 : Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
- « Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. »
Hoc est secundum istius partis, in quo exemplo suo nos docet Christus quod in personali persecutione declinemus rabiem furentium contra nos, quando grex non quæritur.
Et dicit tria, scilicet, Christi occultationem, Christi declinationem, et discipulorum consolationem.
Dicit ergo : « Jesus ergo jam, » dato consilio, « non palam apud Judæos » illos qui consenserunt illis, « ambulabat ». In figura hujus, Josue, II, 6, legitur quod Rahab fecit ascendere viros, scilicet nuntios Dei, in solarium domus suæ, et abscondit eos. Isa. XVI, 3 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas.
« Sed abiit in regionem » ubi amicos habuit, « juxta desertum, » ubi non erat frequentia insidiantium. I Regum, XXIV,
12 : Tu insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
« In civitatem quæ dicitur Ephrem, » vel Ephrata, secundum Chrysostomum : quia ab ubertate terræ locus nomen accepit : quia Ephrem vel Ephrata frugifera vocatur. Ibi enim Christus verbo pavit incolas, et facile cum tanta multitudine discipulorum, corporalem pastum invenit.
« Et ibi morabatur, » ad tempus, « cum discipulis suis, » quos desolatos in tribulatione dimittere noluit. I Regum, XXII, 2 : Convenerunt ad eum, scilicet David, omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo : et factus est eorum princeps. Isa. VIII, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.
« Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 55
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem Pontifices et Pharisæi mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehenderent eum. 56
Incipit hic quarta pars, in qua ostenditur qualiter hoc quod diffinitum erat consilio, perficere conati sunt
Dicit autem tria : temporis scilicet opportunitatem, Judæorum machinationem, et malitiæ auctoritatem.
Dicit ergo : « Proximum erat autem Pascha Judæorum, » quod quartadecima die ab Apostolis ad vesperum celebrabatur. Dicit autem « Judeorum, » ad differentiam Paschæ Christianorum, quod non semper illo die celebratur. Matth. XXVI, 2 : Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Hæc ergo solemnitas Pas[463]chæ fuit proxima, quando jam homines ascendere ad festum inceperunt.
Et hoc est quod sequitur : « Et ascenderunt multi Jerosolymam ». Psal. CXXI, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, etc.
« De regione » illa, ubi morabatur Dominus Jesus « ante Pascha, » hoc est, ante festum solemnitatis forte per octo dies, vel plures : « ut sanctificarent, » hoc est, mundarent « seipsos » ante festum : ut purificati festum possent celebrare. Nullus enim immundus Pascha comedere audebat. Numer. IX, 10 et 11 : Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino in mense secundo. Et ideo præveniebant festum, ut mundati ante in festo apparerent. Et inter illos quærebat Jesus et discipuli ejus : quia sciebat quod ipse præcipue mundus inter alios apparere solebat.
Et hoc est quod sequitur :
« Quærebant ergo Jesum, etc. »
« Quærebant ergo, » inter illos ante festum ascendentes, « Jesum, » ut occiderent, festis sanguinem innocentem miscere cogitantes : ut impleretur quod dicitur, Tob. II, 6 : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. Unde Chrysostomus : « Hi venerant in exterioribus se mundare, et interioribus per homicidium et sanguinem se coinquinare. » Et hoc est quod dicit : « Quærebant ergo » ut inventum tenerent, et ut occiderent : non ut invento crederent, et inventum sequerentur. Et ideo de talibus dicit Isaías, LXVI, 3 : Qui immolat bovem, quasi qui interficit virum : qui mactat pecus, quasi qui excerebrat canem : qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat : qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Jerem. XI, 15 : Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
Sic ergo quærebant « Jesum. » III Regum, XIX, 10 et 14 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
« Et colloquebantur ad invicem, in templo stantes, » in quo debebant liberari etiam nocentes, tractabant ibi de occisione innocentis. Matth. XXI, 13 : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. Isa. I, 15 : Manus vestræ sanguine plenæ sunt. Et præcedit : Cum extenditis manus vestras, avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam.
« Quid putatis, quia non venit ad diem festum? »
Ita inter se tractabant. Erat enim consuetus quod ante alios horam prævenit, ut prodesset de longe venientibus, qui ante festum ad festum properabant.
Et hoc est quod dicunt : « Quia non venit, » hoc est, quia non prævenit sicut alia festa prævenire consueverat. Volebant enim ante festum, antequam conveniret populus, Christum occidisse. Unde, Matth. XXVI, 5, dicebant : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Proverb. I, 11 et 12 : Veni, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra : deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum.
« Dederant enim Pontifices et Pharisæi mandatum, etc. »
Et in hoc habebant auctoritatem ut quilibet apprehenderet eum : sicut Saul de David348, et sicut Aman de Mardochæo349.
« Ut si quis cognoverit ubi sit : » quia timebant quod in aliam formam arte necromantica se transformaret, et sic evaderet. Marc. XIV, 44 : Quemcumque oscu-
latus fuero, ipse est, tenete eum et discute caute.
« Indicet, » potestati publicæ, « ut apprehenderent eum » ministri publicæ potestatis. I Regum, XXIII, 23 : Considerate et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur... Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. III Regum, XVIII, 10 : Non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus, scilicet Achab, te requirens.
Caput XII
Apud Martham et Lazarum receptus, unguento a Maria ungitur, murmurante Juda fure : cogitarunt autem principes sacerdotum etiam Lazarum occidere : Jesus asello vectus, cum honore Jerusalem ingreditur : et gentilibus eum videre cupientibus, dicit horam suæ clarificationis instare, sed granum frumenti prius mortificandum : vox Patris auditur de clarificando nomine suo : princeps hujus mundi foras ejiciendus : de excæcatione Judæorum prophetata ab Isaia : in Christo honoratur aut spernitur Pater.
Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam350, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
Fecerunt autem ei cœnam ibi : et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur portabat.
Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est : et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent,
Quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
In crastinum autem, turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et cla[465]mabant : Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel!
Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est351 :
Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
Venit Philippus, et dicit Andreæ : Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,
Ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam352.
Si quis mihi ministrat, me sequatur : et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
Turba ergo quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.
Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum353 : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?
Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant : et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc lo[466]cutus est Jesus : et abiit, et abscondit se ab eis.
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.
Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est354?
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaïas:
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos355.
Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
Et qui videt me, videt eum qui misit me.
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat.
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die356.
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
« Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. »
Hic manifestatur Verbum ut sanctificativum. Hæc autem sanctificatio triplex est : est enim in præparatoriis ad sanctificationem, et in Verbo sanctificante, et in passione quæ per sanguinem sanctificat.
Et ideo in tres partes dividitur.
Præparatoria enim in hoc capitulo et in sequenti determinantur. Verbum autem sanctificans a decimo quarto capitulo proponitur. Sanctificatio autem per passionem a decimo octavo usque ad vigesimum seriatim describitur.
Præparatoria autem ad sanctificationem, sunt duorum modorum. Quædam enim præparant per modum instructionis, et quædam per modum significationis sacramentalis. De his ergo quæ præparant per modum instructionis, agitur in
VIII, 10 ; Act. XXVIII, 26 ; ad Roman. XI, 8. [467] hoc capitulo duodecimo. De his autem quæ præparant per modum sanctificationis sacramentalis, agitur in capitulo decimo tertio.
Ea autem quæ præparant per modum instructionis, omnia instruunt de sanctificatione præparante ad sanctificationem Passionis.
Et hæc habent tres differentias. Primo enim inducuntur spectantia ad familiares, hoc est, Judæos. Secundo, inducuntur spectantia ad sanctificationem Gentilium, ibi, ℣. 20 : « Erant autem quidam Gentiles, etc. » Tertio autem, inducuntur ea quæ faciunt ad hoc quod inexcusabiles sint, qui se ex ista doctrina ad sanctificationem non præparaverunt, ibi, ℣. 37 : « Cum autem tanta signa fecisset, etc. »
Prima harum partium dividitur in duo, penes duo quibus præparantur ad fidem patientis et passionis scilicet. Præparantur enim ex cœna Lazari cum eo, cujus comestione verum esse miraculum probatur, et ex solemni occursu turbæ introducentis eum in Jerusalem : et hoc tangitur ibi, ℣. 9 : « Cognovit ergo turba multa, etc. »
Adhuc autem, prior pars dividitur in tres partes : in quarum prima præparatio venientium ad fidem sanctificationis describitur a convenientia temporis, et loci : in secunda, a convenientia cœnæ, et ejus quod factum est in cœna ministerii : in tertia autem, præparantur ab instructione murmurantium contra effusionem unguenti. Secunda incipit ibi, ℣. 2 : « Fecerunt ergo ei cœnam ibi. » Tertia, ibi, ℣. 4 : « Dixit ergo unus ex discipulis suis, etc. »
Primo dicit tria : tempus scilicet, et locum, et causam adventus : ex quibus maxime aliquem conveniebat præparari.
Tempus quidem dicit :
« Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, »
Hoc est, decima luna mensis Aprilis, hoc est, in sabbato ante ramos palmarum, quando, sicut legitur, Exod. XII, 3 et seq., præceptum est ut agnus immolandus a grege separatus inferretur in domos eorum qui per sanguinem agni erant sanctificandi. Exod. XII, 3 : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Ex convenientia ergo hujus temporis monebat ad præparationem sanctificationis : quando etiam in Veteri Testamento agnus sanctificans ad sanctificandos afferebatur. Genes. II, 2 : Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Et ideo etiam sex dies in opere recreationis insumpsit Deus ad præparationem, ut septimum sanctificaret, hoc est, diem veneris sequentem post sabbatum palmarum, hoc est, ante palmas. Ideo etiam post iter suum perfectum, hora sexta sedit super fontem357 : quia sex diebus præparavit nostram ablutionem, et tunc fonte nos lavit sanguinis sui.
Hoc est ergo quod dicit : « Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, » hoc est, solemnitatis Paschalis, quæ fuit luna decima quarta ad vesperam. Et hoc fuit in quinta feria ad noctem.
« Venit Bethaniam, »
In domum obedientiæ, tamquam in castra adductus agnus : ut ex ipso loco sciretur illud Apostoli, ad Philip. II, 8, quod factus est obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, et in nullo contrarius. Nec mortem passus est quam non ex obedientia Patris elegit. Unde etiam alii dixit, Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata : quia nemo sanguine Christi sanctificatur, nisi qui mandata observat. Sic ergo etiam ex loco præparat ad sanctificationem : sicut et [468] Christus ad mortem devenit per obedientiam.
« Ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. »
In quo signatur quod sanguis vivificativus est, quem erat fusurus. Et hoc est tertium in quo ex facto illo, ad futuram præparabat sanctificationem. Ezechiel. XXXVII, 13 : Cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus.
« Fecerunt autem ei cœnam ibi : et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. »
Inducit hic præparationem a cœna et factis in cœna : et ideo in duo dividitur.
Facta autem in cœna distribuuntur per tria, scilicet, factum Marthæ, factum Lazari, et factum Mariæ.
Dicit ergo : « Fecerunt autem ei cœnam ibi. » Fecerunt cœnam amici devotissimi. Cœna autem ultima refectio est diei : et ideo hanc fecerunt in memoriam jam in proximo passuri Domini : quæ cœna refectionem signat in deliciis sacramenti Domini, quod quinto die ab illo daturus erat in cœnam. Apocal. III, 20 : Ego sto ad ostium, et pulso : si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Debet enim homo de suis virtutibus primo parere Domino refectionem in corde antequam gustet cœnam Domini in sacramento. Genes. XLIII, 16 : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi in meridie, hoc est, in plenæ caritatis et veritatis fervore. Levi quidem Domino paravit convivium magnum358. Simon etiam leprosus paravit prandium359. Sed nunc isti cœnam præparaverunt. Primum est in conversione peccatorum, secundum est in devotione pœnitentium, tertium est in sanctitate obedientium. Et laudatur etiam hic istorum trium hospitalitas secundum sensum moralem, qui tam laute Dominum cum sua familia exceperunt. Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt360 quidam, Angelis hospitio receptis : sicut Abraham361, et Lot362. Sic ergo patet quod ex ipsa cœna præparat ad suæ cœnæ sanctificationem.
« Et Martha ministrabat, etc. »
Martha per quam activa vita designatur quæ in cœna fructificante ministrat : quia per ministerium virtutis in activa vita homo ad cœnam sanctam præparatur. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Luc. X, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Ad Hebr. VI, 10 et 11 : Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, quia ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem. Advertendum est autem, quod mulier clari generis et dives, non ministrasset per seipsam nisi charo affectu hoc faceret, et magnam exinde exspectaret sanctificationem.
« Lazarus vero erat unus ex discumbentibus cum eo, » ut ex hoc, quod post suscitationem suam publice cibum sume[469]ret, non phantastica sua resuscitatio esse probaretur : et ex hoc exemplo scirent omnes Christum esse mortuorum vivificatorem per corpus suum quod in cœna erat exhibiturus : sicut dicitur, Joan. VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hinc est quod, Marc. V, 43, dixit dari illi, scilicet puellæ, manducare.
« Maria ergo accepit libram unguenti, etc. »
« Maria ergo, » quæ statum prætendit vitæ contemplativæ, « accepit libram unguenti. » Libra autem pondus est duarum marcharum. Unguentum autem erat odoriferum, et lenitivum. Odoriferum autem propter species : lenitivum autem propter pinguedinem, et penetrativum propter calorem, et vaporativum in omnem domum propter spiritualitatem, et gratum sive placens propter odoris suavitatem. Primum autem refertur ad virtutum odorem, II ad Corinth. II, 15 : Christi bonus odor sumus Deo. Secundum refertur ad orationis devotionem, Psal. LXII, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Tertium autem refertur ad charitatem, Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Quartum vero ad intellectum spiritualem comparatur, ex quo homo ad omnes bona fama diffunditur, Cantic. I, 2 : Fragrantia unguentis optimis.
« Nardi. » Nardus, ut dicit Isidorus, frutex est humilis et calida, quæ folia habet acuta in spicas superius porrecta, et spicæ illæ magis sunt odoriferæ : et signat charitatis Christi humilitatem, qua pro nobis est passus. Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Coram summo enim rege nardus humilis charitatis odorem fudit : ut illectus odore suavitatis, omnibus pro quibus passus est, benediceret.
Genes. VIII, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis. Item, XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
« Pistici. » Græcum est, et latine sonat fidelis : quia nullo vitio fuit admixtum, sed omnia lenitiva erant, quæ ad confessionem ejus sunt recepta. Eccli. XXXVIII, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis.
« Pretiosi, » quia toto quod habere potuit comparati. Matth. XIII, 46 : Vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
« Et unxit pedes Jesu, etc. »
Qui pedes eam a diabolo exemerant. Luc. VII, 38 : Stans retro secus pedes ejus, scilicet Domini, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat. Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Et de hoc, Luc. VII, 38, a nobis multa sunt notata 363. Pedes autem lassatos, et læsos in via, unxit præ membris cæteris, et primo.
« Et extersit capillis suis, » quia illi erant molliores ad tergendum : et ideo ut ornatum naturæ converteret in devotionem gratiæ. Adhuc autem, ut ea quæ fluunt a mente, tamquam capilli a capite, designaret esse retorquenda in obsequium Dei, et Redemptoris nostri, et redemptionis nostræ. Cantic. IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, hoc est, charitate affecisti me propter simplicitatem oculorum me contemplantium, et propter simplicitatem tuarum cogitationum quæ in me continuo diriguntur. Hoc enim modo devotionis extergitur a pedibus Christi quidquid in eis lassitudinis et tarditatis est, quibus ad nos aliquando tardat venire.
Objicitur autem hic de contrarietate aliorum Evangelistarum. Nam, Matth. XXVI, 2, dicitur, quod post biduum Pascha [470] fuit, quando Maria Dominum unxit, et non ante sex dies Paschæ. Similiter, Marc. XIV, 1, qui præmittit huic facto, quod erat Pascha et azyma post bi-duum.
Ad hoc autem dicendum, quod pro certo sic factum est ut hic dicitur : sed alii Evangelistæ narrant istud factum per recapitulationem, ponentes in secunda cœna quod factum est in prima. Et hoc signant verba. Marci, XIV, 3, qui dicit sic : Cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Constat autem quod ultima cœna fuit in Jerusalem : et ideo per recapitulationem est dictum ab aliis.
Adhuc autem objicitur, quod alii tres Evangelistæ concorditer dicunt, quod ipsa unguentum effudit super caput ejus recumbentis. Hic autem dicitur quod effudit supra pedes.
Ad hoc autem dicit Augustinus, quod utrumque factum est : sed primo effudit supra pedes, sicut hic dicitur : effudit autem quamdam partem, quia pedes magis indiguerunt ; et postea residuam partem effudit super caput ipsius, ut per totum corpus distillaret : præsignans quod unguentum gratiæ sanguinis ejus in totum corpus mysticum esset descensurum. Psal. CXXXII, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in Apostolos qui Christo capiti adhærent, et descendit in oram vestimenti ejus, hoc est, in quoslibet etiam inferiores de vestimento Christi quod est Ecclesia.
« Et domus impleta est ex odore unguenti. »
Quod signat odorem sanctitatis Christi implesse Ecclesiam : ad quem odorem omnes festinant. Cantic. I, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum.
Hæc ergo sunt facta eorum, quorum quodlibet instruit aliquid de cœna futura corporis Christi, quæ est cœna perfectæ sanctificationis.
« Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur portabat. »
Hic incipit instructio tertia quæ est ad sanctificationem præparatoria, ex his quæ respondet Dominus murmuranti de effusione unguenti.
Dividitur autem in tria. Primo enim tangit murmurationem, secundo murmurantis secundum malitiam descriptionem, tertio hujus mulieris factum commendatur.
« Dixit ergo unus, » qui malitia erat unicus ab omnibus aliis exceptus, « ex discipulis ejus, » solo numero, non merito. II ad Corinth. XI, 26 : Periculis in falsis fratribus.
« Judas, » falso nomine : quia Judas confitens interpretatur. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Joan. VI, 71 : Ex vobis unus diabolus est.
« Iscariotes, » hoc est, talis villæ civis, quæ interpretatur memoria mortis : quia mortem Domino continuo meditabatur.
Et hoc est quod sequitur : « Qui erat eum traditurus. » Et ex hoc ipso tradendi firmavit propositum : ut pretio sanguinis recuperaret quod pretio unguenti sibi perditum reputavit. Unde odor unguenti qui aliis erat in vitam, isti fuit in mortem. II ad Corinth. II, 15 et 16 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis [471] qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam.
Est autem objectio, quia, Matth. XXVI, 8, dicitur : Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc364? Ergo non solus iste murmuravit.
Ad hoc dicendum, sicut dicit Beatus Augustinus, quod in veritate solus Judas ex intentione istam murmurationem incepit : alii autem ignorantes causam, ex simplicitate consenserunt. Et ideo nominat iste solum Judam. Alii autem factum et non intentionem facti considerantes, dicunt quod omnes alii murmuraverunt.
Et hoc est :
Quare hoc unguentum non vendit, etc.?
Ecce murmuratio.
Et duo dicit. Conqueritur enim perditionem ejus quod corpori Domini ex pietate est impensum. Et ne hoc notetur ab his qui circumstabant, allegat misericordiam in pauperes. Simile aliquid faciunt qui omne quod per devotionem impenditur Deo in oratione vel contemplatione, dicunt esse perditum, dicentes nos semper debere intendere utilitatibus proximorum. Et hoc est quare hoc unguentum non venditur. Matth. XXVI, 9 : Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
« Trecentis denariis. » Marc. XIV, 5 : Plus quam trecentis denariis. Sed non determinatur quanti plus venundetur. Et Scriptura de minutiis non curat. Decima autem trecentorum denariorum est trigesima denarii. Et quia vidit subtractum sibi esse pretium unguenti, recuperavit in pretio Domini quod perditum reputavit in unguento. Unde, Marc. XIV, 4 : Ut quid perditio ista unguenti facta est?
« Et datum est egenis. » Hoc dicit ut se per hoc justificaret coram hominibus : quia Dominus dixerat, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Ex his credebat quod subtrahendum erat corpori Christi, et dandum esset egenis : non attendens quod dicitur, ad Roman. XIII, 7 : Reddite ergo omnibus debita. Marc. XII, 17 : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari.
Unde et malitiam ipsius detegit Evangelista, dicens :
« Dixit autem hoc, non quia de egenis, etc. »
« Dixit autem hoc, » scilicet Judas, « non, » hac intentione, « quia de egenis pertinebat ad eum. »
Sed objicitur, Imo pertinebat, quia bursarius Domini erat : et ideo ex officio pauperibus solitus erat dare. Joan. XIII, 23 et seq., putabant Apostoli quod injungeret ei Dominus quod aliquid daret egenis, cum diceret Dominus : Quod facis, fac citius.
Sed ad hoc dicatur, quod est pertinentia ex officio, et hoc modo bene pertinebat ad eum : et pertinentia ex cura affectuosa, et sic non pertinebat ad eum : quia non curabat de miseria egenorum. Thren. IV, 3 : Filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto, quæ etiam de propriis ovis non curat. Sed sub prætextu pauperum furabatur, et dixit se pauperibus erogasse.
Et hoc est quod sequitur : « Sed quia fur erat, » quia semper voluit clam furari. Et sic etiam de pretio unguenti voluit subtrahere.
Unde autem habuit subtrahendi facul[472]tatem, subdit : « Et habebat, » ex officio sibi procurationis injuncto, « loculos, » hoc est, bursas, « et ea quæ » ab amicis fidelibus « mittebantur » Domino in solatia sumptuum, « portabat » cum Domino. Vel, « portabat, » ut dicit Glossa, hoc est, asportabat et furabatur. Joan. X, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Isa. III, 14 : Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. Osee, VII, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Quanti putas sunt in Ecclesia factum Judæ detestantes, et tamen continuo Judæ malitiam exercentes? Habentes enim facultates Ecclesiæ, ex injuncto officio loculos Christi habent : et ea quæ vel divino cultui, vel pauperibus erogare deberent, proprio retinere quæstui non reverentur. Luc. XIX, 21 : Tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti365. Genes. XXXI, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus. Hæc est vox querulantium pauperum de Prælatis Ecclesiarum. Ad Ephes. IV, 28 : Qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Sed objicitur hic, quod videtur hoc, quod cum Dominus sciret Judam esse furem, non debuit ei loculos commississe : quia ex hoc sibi dedit peccandi facultatem, et faciendi damnum sibi et pauperibus.
Adhuc autem, Quare non corripuit eum, cum sciret talem?
Adhuc autem, Quare non prodidit eum, cum latitatio in tantum vergeret damnum?
Ad hæc et similia dicendum, quod Dominus de temporalibus semper nos minorem curam habere docuit. Et ideo contemptibiliores ad curam temporalem ponere docuit : sicut patet, Act. VI, 2 et seq., ubi Petrus posuit alios ad procurandum viduas, ministerio quotidiano temporalium. De se autem dixit : Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
Ad aliud dicendum, quod quando commissi sunt ei loculi, fur non erat, sed justus secundum præsentem justitiam : et ideo postea facultatem habens, factus est fur. In quo nos docuit, quod in electionibus sufficit nobis præsentem justitiam attendere : quia de futuris qualis quis erit non possumus scire.
Ad aliud dicendum, quod ideo non corripuit, quia non scivit ut homo, sed ut Deus : docens nos nullum debere corripere de his quæ non nisi ut Deus scimus.
Ad aliud dicendum, quod prodere non debuit ea quæ tantum ut Deus scivit. Unde Glossa : « Novit furem, sed non prodit : docens tolerare malitiam. »
Adhuc autem ulterius quæritur, Cum Dominus miserit discipulos, dicens : Nihil tuleritis in via366, qualiter ipse habuit secum loculos? quia ipse videtur debuisse confirmasse exemplo quod docuit verbo.
Adhuc autem, quia dixit, Matth. VI, 31 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus?
Adhuc autem, ibidem, ℣. 34 : Nolite solliciti esse in crastinum.
Ad hæc omnia jam satis alibi est responsum. Sed hic dicendum, quod non prohibuit secum portare nisi in prima missione quando misit ad Judæos, apud quos semper fuit reposita decima pauperum ad quam recipiebantur. Quando autem ad alios misit, et quando jam exosi fuerunt hominibus, dedit auctoritatem portandi loculos367.
Ad aliud dicendum, quod loculos portare voluit, ne discipuli cogerentur esse [473] solliciti sollicitudine suffocante verbum Dei. Unde Glossa super illud Matthæi, IV, 11 : Cui Angeli ministrabant « Loculos habebat in sumptus pauperum condescendens infirmis. »
« Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
Pauperes enim semper habebitis vobiscum : me autem non semper habebitis. »
Hic ponitur facti hujus commendatio, et per hoc proditoris subocculta admonitio.
Et habet duo, scilicet, commendationem facti circa seipsum, et eruditionem ejus quod in pauperes debet fieri.
De primo dicit : « Sinite illam, » in officio pietatis quod fecit circa me. Et non dicit : Sinite, ut sit unum de permittendis, sed potius de concedendis et commendandis. Sed hoc dicit propter fremitum discipulorum, qui fremebant in eam368.
« Ut in diem sepulturæ meæ servet illud. »
Sed quomodo est servatum quod jam erat effusum?
Ad hoc dicunt quidam, quod partem servavit quam Judas vendere voluit : et de illa parte in die sepulturæ ungere Dominicum corpus proposuit. Et hoc nihil est : quia tunc, sicut legitur, Luc. XXIV, 1, et Marc. XVI, 1, nova aromata cum sanctis aliis mulieribus emit, ut venientes ungerent Jesum. Ideo dicendum est, quod servatum dicitur, quod non est perditum. Perditum autem Judas putavit, quod est ex pietate in corpus Christi effusum. Contra quod dicit Jesus : « Ut servet, » non perdat opus quod fecit, « in diem sepulturæ meæ, » quia tunc ungendus essem si feritas Judæorum permitteret. Et ideo sicut in sepultura morientium non est perditum unguentum, sed servatum, quia significat eos delibutos unguento gloriæ resurrecturos : ideo servatum est quod ungitur in me, quia gloriam in qua resurgam designat : et quod sic erudit ad fidem non est perditum, sed servatum. Et sic est sensus : « Sinite illam ut servet, » scilicet non perdat, « in diem sepulturæ meæ, » in qua die suam habebit significationem. Unde, Marc. XIV, 8 : Prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Hoc est ergo quod dicit. In hujus figuram, Genes. L, 2, Joseph præcepit servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Et de cura pauperum subjunxit Jesus, Matth. XXIII, 23 : Hæc oportuit facere, et illa non omittere.
« Pauperes enim semper habebitis vobiscum, etc. »
Deuter. XV, 11 : Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ. Et injungit hic provisionem pauperum. Unde, Marc. XIV, 7, additur : Cum volueritis, potestis illis benefacere.
« Me autem non semper habebitis, » secundum præsentiam corporalem : licet, sicut dicitur, Matthæi, XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi, secundum præsentiam divinitatis et gratiam gubernationis. Et ideo mihi impensum non reputetis perditum. Joan. XVI, 16 : Modicum, et jam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Similiter respondit Herodi quærenti eum interficere, Luc. XII, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Vult enim proditori innotescere, quod præsciat mortem et horam mortis, et quod non sit in potestate proditoris eum tradere, nisi quando elegerit : et per hoc cognoscat eum esse Deum, et resipiscat a malitia. [474]
« Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt : non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent.
Quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. »
« Cogitaverunt ergo principes sacerdotum, etc. »
Hic ponit instructionem ad sanguinis sui sanctificationem, per factum processionis qua in Jerusalem est honorifice deductus.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima tangitur conventus turbæ propter miraculum factum : in secunda autem tangitur processio turbæ cum laude deducentis eum, ibi, ℣. 12 : « In crastinum autem turba multa, etc. »
Prima subdividitur in duo : in quorum primo tangitur turbæ cum admiratione congregatio : in secundo, inde excitata sacerdotum maligna machinatio.
In primo horum tanguntur quatuor, scilicet, cogitatio trahens, et quod de Judæis qui signa petunt fuit turba, quantitas turbæ, et signum quod maxime mirabantur.
Dicit ergo : « Cognovit ergo, » per famam publicam, « turba multa, » quæ ex tota terra propter festum Paschæ celebrandum convenerat, « quia illic, » hoc est, Bethaniæ, « esset. » Isa. II, 2 et 3 : Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Isa. LX, 3 : Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
« Et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent quem » Dominus « suscitavit a mortuis : » et sic suscitantem et suscitatum videre desiderabant. Hoc est enim maximum miraculorum, quod putrefactum et fœtidum resuscitavit. Isti enim curiositate ducti fuerunt, sed non fuit mala illa curiositas, ex qua ad fidem induci potuerunt. Joan. VI, 2 : Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
« Principes sacerdotum, » in quibus residebat auctoritas excitati ad persequendum ex concursu turbæ confluentis, « cogitaverunt ut et Lazarum interficerent. » Sed, ut dicit Augustinus : « Stulta fuit cogitatio, quia poterat resuscitare interfectum, quem prius resuscitavit fœtidum et putrefactum. » Isa. XIX, 11 : Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Isa. XXX, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum.
« Quia multi propter ipsum abibant ex Judæis, etc. »
« Abibant, » ad illum. I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt, etc.
« Et credebant in Jesum, » convicti signo maximo, et inducti ad fidem. Luc. VI, 19 : Omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Jerem. XXXI, 8 : Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo vos ab extremis terræ : inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. Hoc ergo modo multi veniebant. Marc. VI, 31 : Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.
« In crastinum autem, turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel! »
Hic tangit exauditionem ex processione.
Et dividitur hæc pars in quinque partes : in quarum prima dicit, qualiter turba obviam Christo honorifice processit : in secunda ostenditur, qualiter Jesus cum eis Jerusalem rediit : in tertia, qualiter discipuli in hoc verificatam Scripturam post passionem et resurrectionem cognoverunt : in quarta, qualiter devoti de turba propter suscitationem Lazari, veritati testimonium perhibuerunt : in quinta, qualiter indevoti cum Pharisæis de hoc scandalizati fuerunt.
In prima harum quatuor dicuntur, scilicet, qua intentione turbæ ad diem festum venerunt, quæ de Christo audierunt, qualiter ei obviam processerunt, et quid in laudem ejus decantaverunt.
Dicit ergo : « In crastinum autem, » quod erat dies Dominica palmarum, ante quinque dies festi Paschæ. Genes. XXX, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea. De talibus obviantibus Christo dicitur, II Paralip. XX, 17 : Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
« Turba multa, » de omnibus tribubus Israel, « quæ convenerat ad diem festum » Paschæ. III Regum, VIII, 2 : Convenit ad regem Salomonem universus Israel in solemni die. Exod. XXIII, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum coram Domino Deo tuo.
« Cum audissent quia Jesus venit Jerosolymam, » tamquam agnus immolandus pro salute mundi. Luc. XIII, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem : Jerusalem enim voluit pati. Luc. XVIII, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis369.
« Acceperunt ramos palmarum, etc. »
Rami palmarum sunt signa victoriæ. Levit. XXIII, 40 : Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. Fructus enim arboris pulcherrimæ, est fructus crucis. Rami autem ligni densarum frondium, sunt rami sanctorum Doctorum, quia folia emittunt pulcherrima, hoc est, fidei, et Scripturæ verba. Spatulæ autem palmarum sunt extensiones crucis, victoriam significantis. Cantic. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit. Matth. XXI, 8 : Alii cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via.
« Et processerunt ei obviam, » in signum quod tota terra et mundus reflorescere debebat sub ipso. II Regum, XXIII, 5 : Cuncta salus mea, subaudi est, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.
« Et clamabant : Hosanna! etc. »
« Clamabant, » intensa laude devotionis laudantes : « Hosanna! » Hieronymus : « Hosanna tantum est ac si dicatur : Osi anna. Osi autem interjectio optantis, magis affectum signans quam intellectum, et tantum valet : Utinam salvemur : quia anna est gratia. Vel, salvemur. Ac si dicat : Obsecramus ut in gratia tua salvemur. »
« Benedictus, » hoc est, omni benedictione plenus, « qui venit, » in signorum magnalibus, « in nomine Domini, » hoc est, in notamine Domini : quia ex operibus nota potentiae ejus ostenditur. Luc. [476] XIX, 37 et 38 : Cæperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini! pax in cœlo, et gloria in excelsis!
« Rex Israel. » Gloriam deitatis sunt professi, nunc autem confitentur justitiam regnandi. Jerem. XXIII, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Psal. II, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus, etc. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.
« Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. »
Ecce secundum, in quo ostenditur qualiter Christus cum eis redivit in Jerusalem. Ostendit autem in hoc Scripturæ veritatem, allegoriæ significationem, et suam humilitatem.
Dicit ergo : « Et invenit Jesus, etc. » Breviter transit quod alii Evangelistæ plene scripserunt, qualiter de Bethphage misit duos discipulos, et qualiter asina et pullus adducti sunt ad eum, et qualiter Apostoli vestimenta sua super asinam posuerunt, et eum desuper sedere fecerunt. Quod autem hic dicit quod « invenit asellum, » intelligi dicunt quidam, quod primo insedit pullo : sed cum indomitus calcitraret, tunc super asinam sedit. Ego tamen non puto esse verum, quod aliquod animal quantumcumque indomitum calcitraret cui insideret Dominus : sed scio et credo propter veritatem Scripturæ, et propter mysterium, totum esse factum : quia asina Judæos, et pullus Gentiles significat. Et ideo primo insedit asinæ, quam primo legis fræno domuerat, et postea pullo (cui nullus hominum insiderat, hoc est, gentilitati) per Apostolorum prædicationem : sicut diximus supra Matthæum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 30370.
« Sicut scriptum est, etc. »
Hæc sunt verba Evangelistæ, dicentis qualiter ex hoc Scriptura sit verificata. Zachariæ, IX, 9 : Exsulta satis, filia Sion.
« Noli timere, filia Sion, » hoc est, Ecclesia, quæ est filia speculationis æternæ veritatis. Sophon. III, 14 et 15 : Lauda, filia Sion : jubila, Israel : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos : rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Et hoc est quod dicit : « Ecce rex tuus venit. » Apocal. XIX, 16 : Rex regum, et Dominus dominantium. Unde etiam coronam spineam pro diademate voluit portare, et arundinem pro sceptro, et crucem super humerum pro throno. Cantic. III, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua.
« Sedens super pullum asinæ, » quod novum erat, quia Gentilibus indomitis, et nullo fræno legis domesticatis incepit insidere. Zachar. IX, 9 : Super asinam et super pullum filium asinæ. Et hæc in editionis nostræ. [477] antehabitis exposita sunt, et super Matthæum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 30 : et non oportet quod ibi dicta, hic repetantur371.
« Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum, etc. »
« Hæc non cognoverunt, » propter carnalitatem, « discipuli ejus primum, » quamdiu carnales erant, « sed quando glorificatus est Jesus, » per gloriam corporis in Resurrectione, per gloriam et locum in Ascensione, et per gloriam missionis Spiritus sancti in Pentecoste. Supra, VII, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
« Tunc recordati sunt. » Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent, scilicet Scripturas.
« Quia hæc, » in Propheta, « scripta erant de eo. » Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
« Et hæc fecerunt ei, » secundum Scripturæ præfinitionem. Matth. V, 18 : Iota unum aut unus apex, etc. Luc. XXII, 37 : Ea quæ sunt de me finem habent.
« Testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. »
Istud dicitur per recapitulationem : quia hæc est causa omnium præcedentium.
« Testimonium ergo perhibebat turba. » Turba intelligitur illa multitudo Judæorum quæ fuit cum sororibus defuncti, ad consolandum eas : et illa testimonium perhibuit veritati de facto miraculo.
Et hoc est quod dicit : « Quæ cum eo erat » Bethaniæ, « quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. » Act. X, 39 : Nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Jerusalem. Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
« Propterea et obviam venit ei turba, etc. »
Turba procedens de Jerusalem quæ ad diem festum celebrandum convenerat. Amos, IV, 12 : Præparare in occursum Dei tui, Israel.
« Quia audierunt eum fecisse hoc signum, » quia maxime quod traxit eos, signa fuerunt. Joan. IV, 49 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Daniel. III, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
« Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit. »
Ultimum est hujus secundæ partis, in quo ostenditur excitata esse invidia Pharisæorum ex beneficiis aliorum.
« Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos, » quia ad alios aperte dicere non audebant. Unde, Matth. XXVI, 5 : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Act. VII, 54 : Audientes autem hæc, discabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Job, V, 2 : Parvulum occidit invidia : quia se aliorum bonis [478] reputat minorari. Proverb. XIV, 30 : Putredo ossium invidia.
« Videtis quia nihil proficimus. »
Profectum enim aliorum invidi suum reputant defectum : et dum malam suam consequuntur voluntatem, tunc reputant se proficere. II ad Timoth. II, 16 et 17 : Multum proficiunt ad impietatem : et sermo eorum ut cancer serpit. Ibidem, III, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.
Quare ergo dicunt quod non proficiunt? II ad Timoth. III, 9 : Sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus.
« Ecce mundus totus post eum abiit. »
Quod magis est verum de futuro quam de præsenti, sicut et Caiphas ignorans prophetavit. Daniel. VII, 14 : Omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient. Psal. XVIII, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Isa. LX, 10 : Gens et regnum quod non servierit tibi peribit.
« Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
Venit Philippus, et dicit Andreæ : Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. »
Hic incipit pars illa in qua ostenditur sanctificatio sanguinis fore propaganda ad Gentiles.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostenditur sanctificatio ad Gentiles esse facienda : in secunda autem, ostenditur hoc voce Patris testificatum, ibi, ℣. 28 : « Venit ergo vox de cœlo, etc. »
In primo quatuor continentur : primo desiderium scilicet Gentilium ad sanctificationem : secundo, modus sanctificans, ibi, ℣. 23 : « Jesus autem respondit eis dicens : Venit hora, etc. » Tertio, per quid fiet sanctificatio, ibi, ℣. 27 : « Nunc autem anima mea turbata est. » Quarto, ad hoc ponit rationem, ibi, ℣. 28 : « Pater, clarifica nomen tuum. »
In primo horum tria dicuntur, scilicet, Gentilium devotio ad intercessores, Gentilium accessio, et intercessorum apud Dominum interpellatio.
Dicit ergo : « Erant autem Gentiles quidam, » hoc est, ex Gentibus proselyti, maxime de Galilæa Gentium : quia illi sæpe viderant signa Christi, et audierant docentem, « ex his qui ascenderant » Jerosolymam in festo, « ut adorarent. » Jam enim fidem et ritum unius Dei assumpserant.
« In die festo. » Totum reputabatur tempus quo ante festum ad sanctificationem præparaverant. Simile est, Zachar. VII, 2 et 3 : Miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini : ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? Isti enim erant proselyti qui deprecabantur in templo, et sanctificabant se jejuniis, et pro captivitate Babylonica abbrevianda. Act. VIII, 27 et 28 : Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem. Et revertebatur, sedens supra currum suum, legensque Isaiam Prophetam. Item, Act. X, 1 et 2 : Vir quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, religiosus, ac timens Deum cum
omni domo sua. Tales ergo multi erant inter Gentiles devoti, qui idola non adoraverunt : sicut etiam multi Samaritanorum, qui Christum audierant. Quia etiam Salomon, cum templum ædificavit, orabat ut tales in templo orantes exaudirentur, III Regum, VIII, 41 et 42 : Alienigena qui non est de populo tuo Israel, cum venerit et oraverit in hoc loco, tu exaudies in cœlo. Sic ergo in ascensu ad orationis locum, ostenditur devotio Gentilium.
« Hi ergo accesserunt ad Philippum. »
Secundum est de accessu ad intercessores : quia se non reputabant dignos ut per seipsos venirent. Gradatim enim proficiunt : quia Gentiles ad Philippum, Philippus ad Andream, hi simul ad Christum.
Et hoc est : « Hi ergo, » scilicet Gentiles, « accesserunt ad Philippum, » sicut ad intercessorem et anadotum. Qui enim extra perceptionem sunt sacramentorum, indigent anadoto, ut dicit Dionysius, sicut, Matth. XXI, 1, ad Jesum per discipulos asellus est adductus. Ad Philippum autem accedunt tamquam ad notum et compatriotam, natum a Bethsaida Galilææ, in qua Gentiles illi habitabant. Fuit autem Philippus benignus et fervens ut multos ad fidem Christi converteret : cujus signum est quod, Joan. I, 45, statim adduxit Nathanael : et, Act. VIII, 27, adduxit eunuchum Candacis reginæ. Et ideo ad eum accesserunt præ aliis. Unde et os lampadis interpretatur, qui ab ore suo illuminabat eos qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis372.
« Qui erat a Bethsaida Galilææ. » Locum pro ratione allegat propter quem ad ipsum plusquam ad alium accesserunt.
« Et rogabant eum dicentes, etc. »
Ecce devotio propter quam digni erant exauditione.
« Domine, volumus Jesum videre. » Tria ponunt in verbis : ad intercessorem reverentiam, dicendo : « Domine ». In corde profitentur devotionem, cum dicunt : « Volumus. » In Christo dicunt se appetere visionem, dicendo : « Jesum videre. » Prælatis enim honor reverentiæ exhibendus est qui sunt nostri manductores. Augustinus : « Honore Prælatus coram vobis sit. » Ad Hebr. XIII, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
« Volumus. » Devotionem exponunt cordis. Voluntas enim affectus est cordis. II ad Corinth. V, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Deum. Daniel. III, 41 et 42 : Quærimus faciem tuam. Ne confundas nos. Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Ac si dicant : Tota voluntate, et tota anima, et toto spiritu ad hoc vigilamus, ut videamus faciem Christi.
« Jesum, » Salvatorem salutis auctorem, « videre. » Hunc enim Angeli desiderant videre : nam hujusmodi visus lætificat. Hunc videre beatitudinem confert, gaudium spirituale infundit, consummat justitiam, facit in homine radicari immortalitatem, fugat ignorantiae tenebras. De primo, I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. De secundo, Luc. X, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. De tertio, Job, XXXIII, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Tob. V, 12, per contrarium : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo? De proposito, Eccle. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est videre oculis solem. De quarto et quinto, Sapient. XV, 3 : Nosse
te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. De sexto, Michææ, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
Iste est ad vivendum decorus, oculis gratus, adspectu gratiosissimus, et toti animæ desiderabilissimus. De primo, Psal. XLIV, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. De secundo, Cantic. II, 14 : Ostende mihi faciem tuam, ... facies tua decora. Esther, XV, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum. De tertio, Cantic. V, 16 : Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis.
Hic visus salvat a perditione, illuminat in veritate, confirmat in virtute. De primo, Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. De secundo, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et sequitur, ℣. 32 : Lumen ad revelationem gentium, etc. De tertio, Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
Hunc ergo « volumus videre. »
« Venit Philippus, et dicit Andreæ, etc. »
Secundus gradus processionis ad Jesum. Andreas enim magis familiaris erat Domino quam Philippus : et ideo illius consilio et auxilio tentat adducere Gentiles ad Dominum. Causa autem hujus hæsitationis quod non statim adducit, erat, quia ex factis Domini ad utramque partem habuit rationem. Dixerat enim, Matth. X, 5 : In viam gentium ne abieritis. Et ex hoc putare potuit quod eos nollet videre. Intraverat autem civitatem Samaritanorum : et benigne curavit servum Centurionis373 : filiam Chananeæ Syrophæniæ curavit a dæmone374. Et ex benignitate Domini æstimare potuit quod etiam nunc recipiendi erant benigne : et sic hæsitando accessit ad Andream, consilium quærens de faciendo vel non faciendo, et auxilium quærens de proficiendo si faciendum judicaret. Eccle. IV, 9 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum societatis suæ. Luc. X, 1 : Misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Significat autem Philippus veritatem, quia os lampadis dicitur : Andreas vero virilis, significat virtutem : quæ duo intellectum et affectum Christo adducunt in conversione animarum. Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma.
« Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. » Unde dicit Ptolomæus Philosophus in Proverbiis Almagesti : « Intercessor est petentis ala. » Matth. XVIII, 19 : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in cœlis est. Zachar. IV, 14 : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universæ terræ. Isti enim et misericordes et illuminantes fuerunt in conversione Gentilium.
« Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. »
Hic tangitur modus præparationis Gentilium ad sanctificationem.
Tangit autem tria : modum per metaphoram, modum per metaphoræ explanationem, et modum per exemplum.
In metaphorâ tria dicit : genus rei in quo sumitur metaphorâ, factum, et fructum.
Circa primum dicit : « Nisi granum. » In grano enim frumenti sumit metaphoram. Et quia grano frumenti se comparat, ideo sacramentum Eucharistiæ de alio confici non potest grano. Est autem attendendum primo, quod non compa[481]rat se paleæ Christus, quia illa est cibus jumentorum. Dicitur enim, Genes. XXIV, 25 : Palearum et fæni plurimum est apud nos. Et igni apta ad comburendum : vacua etiam est et sonora. Quia multi sunt vacui sonantes in pompa mundi jumentis insipientibus in pabulo propositi. Isa. XI, 7 : Leo quasi bos paleas comedet, hoc est, superbus et insipiens qui in mundo laborat, vacuis pascitur ad peccati nutrimentum. Quod autem ignibus aptæ sunt dicitur, Luc. III, 17 : Paleas comburet igni inextinguibili. Sic ergo non comparat se paleæ, sed grano frumenti.
Sed tamen præmittit, dicens :
« Venit hora ut clarificetur Filius hominis, »
Hoc est, ut claritas ejus diffundatur amplius quam diffusa est. Et ideo tali metaphora claritatis usus est in Isaia, XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Hæc est enim claritas ejus de qua dicitur, Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis æternæ. Nubes enim infidelitatis Judæorum obstabat, quod in claritate sua sol iste redire non poterat. Sed modo exhibentibus se Gentibus ad fidem, venit hora ut clarificetur. Matth. V, 15, ut lucerna ponatur super candelabrum, et non amplius abscondatur sub modio, hoc est, in terminos unius gentis cohibeatur : ut luceat omnibus, non Judæis tantum, sed omnibus qui in domo sunt, hoc est, in mundo. II Machab. I, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Modo enim me occidendo repellunt verbum : et ideo tempus est et hora, quod Filius hominis in Gentium vocatione clarificetur. Isa. LX, 3 : Ambulabunt Gentes in lumine tuo.
Quomodo autem hoc fiat, dicit :
« Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,
- Ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. »
Duplicem adhibet confirmationem : quia et spiritualia vult adstruere per temporalia, et vitam per mortem : quæ videntur opposita.
Et hoc est quod dicit : « Nisi granum frumenti, » scilicet, granum frumenti inter grana cibo naturali convenientia, solum perfectum est, figura columnale, colore rubeum, quantitate magnum, in substantia purum, complexione conveniens ad nutriendum, dulce ad gustum, præstans et adhærens membris nutrimentum.
Solum enim perfectum est granum : quia siligo viam habet ad illud, et est infirmior ad istud : sicut cætera metalla ad aurum. Et sic Christus, solus perfectus est cibus animarum. Zachar. IX, 17 : Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? hoc est, frumentum (quod perfectum est) perfectos facit : et vinum sanguinis quod facit virgineas mentes.
De figura columnali, quæ componitur ex proprietate caloris, et virtute cœlesti : quia calor prolongat, et virtus cœlestis inducit rotunditatem : et hæc duo significant charitatem cum conversione cœlesti : et ideo iste panis cœlestis vocatur. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ex cœlo enim habet quod habet in se omne delectamentum. Et in hoc habet figuram cœli in quo est omne delectamentum.
De colore rubeo extra, et intra niveo candido propter patientiam sanguinis et innocentiae candorem. Cantic. V, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus.
De quantitate magnitudinis, ut dicit Augustinus, accipienda est quantitas virtutis : et ideo desideratur ad cibum : quia magnum existens magnam præstat virtutem, sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cœlique caligabunt rore. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Quod non facit nisi ex magna virtute.
De puritate substantiæ ipsius dicitur, Genes. XLV, 18 : Ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. Medulla enim terræ est frumentum depuratum, quod in isto mundo (ubi est mæror et tenebræ) non habetur nisi in corpore Christi.
De complexione convenienti ad nutriendum : eo quod, sicut dicunt medici, citius omnibus aliis cibis nutrit. Ezechiel. XXVII, 17 : Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Juda est terra confitentium in laude : Israel autem terra rectorum in justitia, in opere, quæ est in terra Ecclesiæ : quæ proponunt frumentum primum, convenientissimum ad nutrimentum fidelium, quod est balsamum in odore famæ, mel in dulcedine gratiæ, oleum in devotionis pinguedine, resina in adhærentia perseverantiæ. Et hoc proponitur spiritualibus emptoribus in nundinis Ecclesiæ, ut seipsos commutent pro ipso.
De dulcedine ad gustum dicitur in Psalmo CXLVII, 14 : Adipe frumenti satiata. Adeps autem dulcis est valde. Isa. LV, 2 : Delectabitur in crassitudine anima vestra.
De hoc autem quod nutrimentum præstat quia membris adhæret, dicitur, Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Et ideo comparat se grano frumenti.
« Cadens in terram. »
Hic tangit fructum in quo fit metaphoræ similitudo. Est autem hic casus seminationis in terram : qui casus debet esse dispersus, et ordinatus, et tempore debito factus, et in terram non lapideam, non in viam, nec inter malas stirpes : sed in terram bonam, cultam, pinguem, calidam, humectatam, æquatam. Et hoc quidem debet esse sparsum, ut quælibet terra granum suum habeat : quia congesta semina putrescunt, sparsa autem in fructum multiplicantur. Unde, Matth. XIII, 3 : Exiit qui seminat, seminare, hoc est, spargere semen suum. Et ita hic vult dicere quod spargendum sit hoc granum in agrum cordium Gentilium.
De ordine autem dicitur, Isa. XXVIII, 25 : Ponet triticum per ordinem. Quia omnia secundum ordinem debent fieri, ut dicitur, I ad Corinth. XIV, 40375. Et sine ordine etiam id quod bonum esse videtur, non est acceptum. I ad Corinth. XV, 23 : Unusquisque in suo ordine. Tempus autem debitum seminandi hoc granum Verbi incarnati, est quando aperta sunt corda audientium. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Et ideo dicitur, Eccli. XX, 22, quod ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Sic ergo cadit semen in terram, quæ est cor bonum.
Quod enim cecidit in petrosa, hoc est, in corda dura, nulla pietate infusa, natum aruit, et quia non habebat humorem pietatis, non convaluit376. Quod autem secus viam strepitus mundani fastus, cecidit, volucres cœli, scilicet dæmones, in viis gloriæ comederunt. Quod vero inter spinas sollicitudinis curæ divitiarum, suffocatum est377. [483]
Terra autem bona est disciplina corporali culta. Ad Hebr. XII, 11 : Omnis autem disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed mæroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Pinguis autem est terra pinguedine devotionis et misericordiae. Isa. V, 1 : In cornu filio olei. Translatio Theodocionis habet : « In loco pingui. » Calida autem est calore dilectionis Austro afflata. Cantic. IV, 16 : Surge, Aquilo : et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Humecta humore lacrymarum pro peccatis, et præsenti vitæ incolatu et misericordiae, et pro dilatione patriæ. Judicum, I, 15 : Dedit Caleb irriguum inferius, et irriguum superius. Æquata est per æquanimitatem patientiæ et concordiae. Isa. XXVIII, 25 : Nonne cum adæquaverit faciem ejus, scilicet terræ, seret gith, et cyminum sparget? et ponet triticum, hoc est, frumentum, quo valles, id est, humiles, abundabunt, sicut dicit Psalmista, Psal. LXIV, 14 : Et valles abundabunt frumento : dum montes, hoc est, superbi, destituentur.
« Mortuum fuerit. »
Adhuc tangit fructum cui comparatur seminatio fidei. Ad litteram enim granum seminatum moritur in esse individuali, ut multiplicetur in multo fructu suæ speciei. Et sic Christus moritur in se, ut in multis resurgat. Moritur autem, ut dicit Augustinus, in cordibus Judæorum, ut resurgat in fide Gentium. Moritur non sua quærens, ut resurgat in fructum proximorum. Moritur nudus, resurgit multiplici decore vestitum. I ad Corinth. XV, 36 et seq. : Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus cæterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult. Ita granum illud sive incarnatum Verbum resurgit vestitum omni virore virtutis. Jerem. XVII, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mitit radices suas.
Hoc est quod dicit : « Ipsum solum manet. » Et non diu manet, quia putrescit. Et ideo expedit ut moriatur : et sic in gloriam venit fructus resurrectionis. I ad Corinth. XV, 42 et seq. : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. II ad Corinth. IX, 6 : Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam.
Si autem « mortuum fuerit, » omnibus modis qui dicti sunt, « multum fructum affert. » Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis. Sic enim germinat in Gentibus quod orbem replet. Isa. XXVII, 6 : Florebit et germinabit Israel, et replebunt faciem orbis semine. Sic multiplicatur in utilitate proximorum. Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. Multiplicatur in fructu beatitudinis. Psal. CXXV, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.
« Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. »
Hic incipit explanatio metaphoræ.
Et tangit duo : unum in perdendo animam, aliud in custodiendo. Dicit ergo quod granum seminatum, in sui substantia perditur : quia terræ tempestatibus vel frigori et calori mortificantibus, ipsum exponitur propter fructus.
Similiter ergo : « Quicumque amat animam suam, » tamquam granum quoddam verbo Dei ad germen habens potentiam : si amat eam ad fructum meritorum et proximorum, « perdet eam, » hoc est, his quibus perditur exponat [484] eam, hoc est, exsilio, paupertati, tribulationi. His enim perditur anima, hoc est, animalis vita : quia illa vivere quærit in deliciis carnis. Eccli. XVIII, 31 : Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sic enim dicitur hic anima. Dicitur etiam anima ab animeitate, quæ est substantia spiritualis, quæ est interior homo in corde : de quo dicitur, Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte. Et sic dicit Psalmista, Psal. X, 6 : Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. Et est sensus : Sicut ego ut granum morior propter fructum, ita quicumque imitator meus esse voluerit, mortificantibus se exhibeat, ut fructum afferat : ex quo corda Gentilium se præparant ad seminis suspensionem. Unde dicit, Matth. IX, 37 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et, Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
Et per oppositum hoc iterum demonstrat :
« Et qui odit animam suam in hoc mundo, » abstrahens eam ab his in quibus mundus delectatur, « in vitam æternam, » hoc est, in fructu vitæ æternæ, « custodit eam, » ubi numquam perditur de cætero. Judicum, V, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Et, ibidem, V, 2, dicit : Qui sponte ad pericula obtulistis animas vestras, benedicite Domino. Isa. XLIX, 7 : Hæc dicit Dominus ad contemptibilem animam. Ibi habent Septuaginta : « Sanctificate eum qui despicit animam suam. » Non ita, ut dicit Augustinus, quod aliquis sibi mortem inferat : sed ita quod pro fructu meritorum et præmiorum, ad utilitatem proximi se tribulationibus exponat. Ad Roman. XIII, 14 : Carnis curam ne feceritis in desideriis. Ad Galat. V, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis illa facitatis. Sic dicitur, ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Et de fructu sic mortui per odium animæ subdit, ℣. 4 : Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
- « Si quis mihi ministrat, me sequatur. »
Dat exemplum implendi hoc quod dixit in seipso.
Dicit autem duo, scilicet, exemplum de perditione animæ in hoc mundo sive seminationis grani, et exemplum de fructu.
De primo dicit : « Si quis mihi ministrat, » hoc est, nomine, officio, et affectu quærit esse meus minister : ille « me sequatur, » seminando se et perdendo animam : sicut ego me semino et perdo animam, tribulationibus eam pro salute mundi exponendo. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. LXI, 6 : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Proverb. XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens : iracundiam ejus inutilis minister sustinebit. Est autem inutilis qui propter amorem animalis vitæ et bona domini dissipat, et fructum quem facere posset, negligit. Luc. XVI, 1 : Diffamatus est villicus apud illum, scilicet dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius. Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, etc. Hinc est quod in spe fructus de hoc ministerio mortis animæ Paulus gloriatur, ad Galat. VI, 17, dicens : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
« Et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. »
Hic tangit de fructu in præmio dupli[485]citer, scilicet, in fructu dignitatis, et in fructu honoris.
Dicit ergo : « Et ubi sum ego, » in dignitatis et exaltationis præmio, « illic, » in fructu beatitudinis et dignitatis, « et minister meus erit. » Matth. XXIV, 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. Joan. XIV, 3 : Accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Joan. XVII, 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.
« Si quis mihi ministraverit, etc. »
« Si quis mihi ministraverit, » ut prius dictum est, in animæ odio, et sui seminatione et mortificatione. I Regum, III, 1 : Puer Samuel ministrabat Domino coram Heli378 : quia prius erat a Deo postulatus. Numer. VIII, 24 et 26 : Ministrent, scilicet levitæ, in tabernaculo fæderis... eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fæderis, ut custodiant quæ sibi fuerint commendata.
« Honorificabit eum Pater meus. » Glossa : « Ut ibidem sit adoptatus ubi est unicus, hoc est, in throno regni se deat : sicut ego passione merui thronum regalem. » Apocal. III, 21 : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Luc. XII, 37 : Transiens ministrabit illis. Esther, VI, 9 : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. In sedibus enim duodecim sedentes cum Domino judicabunt. Sapient. X, 10 : Honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
« Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora, Sed propterea veni in horam hanc.
Pater, clarifica nomen tuum. »
Tangit hic per quid fiet ista seminatio : quia per passionem turbationis quæ in proximo sibi imminebat. Continuat autem ad præcedens. Quia dixerat de perditione et odio sensualis animæ, et ideo hujus turbationem ostendit in seipso omnibus ministris sequentibus.
Dicit autem quatuor : animæ scilicet turbationem, rationis regimen in turbatione, orationem ad Patrem, et turbationis utilitatem.
Dicit ergo : « Nunc anima mea, » sensualis, « turbata est » : et ideo ad modum odientis me habeo ad ipsam, et semino granum in lacrymis. Matth. XXVI, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Marc. XIV, 33 : Cæpit pavere et tædere. Matth. XXVI, 37 : Cæpit contristari et mæstus esse. In hoc enim ostendit in se esse sensualem animam quæ refugiebat mortis pericula. Psal. VI, 3 et 4 : Conturbata sunt omnia ossa mea : et anima mea turbata est valde. In hoc ergo similis est nobis effectus.
« Et quid dicam? »
Non est verbum angustiati, sed verbum ex ratione eligentis. Et hoc est : « Quid dicam? » Glossa : « Scio quid agam. » Job, XXIII, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Ac si dicat : Non recedam a cepto proposito propter timorem periculorum : sed ex ratione sensualitatem superans, voluntatem meam voluntati divinæ conformabo. In hoc nobis dans exemplum ut similiter faciamus. II Paralip. XX, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Et hoc est quod dicit :
« Pater, salvifica me ex hac hora, »
Hoc est, salva me, educens ex hac hora angustiæ. Quam orationem, ut dicunt antiqui Præpositivus et Gulielmus, formabat ratio pro sensualitate : sicut advocatus alicujus in causa proponeret pro aliquo, qui nesciret advocare pro seipso. Matth. XXVI, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Job, V, 15 : Salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Job, XXII, 30 : Salvabitur innocens : salvabitur autem munditia manuum suarum.
« Sed propterea, » supple, ut per passionem clarificer, « veni in hanc horam » passionis. Ad Hebr. XII, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusionem contempta : atque in dextera sedis Dei sedet. Et in hoc patet quod voluntate passus est, licet sensualitas mortem abhorruerit. Isa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Psal. LIII, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi.
« Pater, clarifica nomen tuum. »
Tu enim clarificaberis, me a mortuis suscitando : quia in hoc nomen tuum, id est nota potestatis tuæ quam prædicavi, apud omnes clarificabitur. Daniel. III, 52 : Benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum. Ezechiel. XXXVI, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Et infra, ℣. 32 : Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis. Psal. XL, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis.
« Venit ergo vox de cœlo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. »
Hic inducitur derivandæ ad Gentiles sanctificationis testimonium.
Pars ista dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur per Patris testimonium quod ad Gentes derivanda est sanguinis sanctificatio, per transitum a Judæis ad Gentes : in secunda, hoc figurative describitur in facto, ibi, ℣. 36 : « Hæc locutus est eis Jesus, etc. »
Prima harum habet tres partes : quarum prima dicit cœlestis vocis testificationem, secunda de voce ortam discrepationem, tertia autem intentionis vocis explanationem.
Dicit igitur : « Venit ergo vox » Patris, « de cœlo, » summo in aere sonans : sicut enim sonuit in baptismo per sacramenti regenerationis sanctificationem 379 : et sicut sonuit in monte transfigurationis per gloriæ ostensionem 380. Hic autem testimonium perhibet ad sanguinis sanctificationem.
Et hoc est : « Et clarificavi, » in baptismo et transfiguratione, « et iterum clarificabo. » Psal. XVII, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Exod. XIX, 16 : Cæperunt audiri tonitrua, et micare fulgura. Clarificabit autem eos veritatis participatio. Judicum, V, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Joan. XIII, 31 : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
« Turba ergo quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. »
Hic ponit de voce audita disceptationem.
Habet autem duas partes : quarum una quæ intelligere non potuit, sed tantum sonum audivit, dicebat tonitruum esse.
Et hoc est quod dicit : « Turba autem quæ stabat, » coram Domino, « et audierat » sonum sine syllabarum distinctione, « dicebat tonitruum esse fa[487]ctum : » tamen hoc dicebant factum esse propter Dominum. I Regum, II, 10 : Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in cœlis tonabit. Item, ibidem, VII, 10 : Intonuit Dominus fragore magno super eos. Apocal. VIII, 5 : Facta sunt tonitrua, et voces.
« Alii autem dicebant : » qui voces articulatas intellexerunt : et illi plusquam alii ad intellectum cœlestium dispositi sunt : « Angelus ei locutus est. » Angeli enim semper ad ministerium se exhibuerunt Christo : et loquebantur præcipue in agonia passionis pro eo. Luc. XXII, 43 : Apparuit Angelus de cœlo, confortans eum. Matth. XXVI, 53 : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum.
« Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. »
Hic tangitur explanatio intentionis vocis.
Et habet duas partes. Ponit autem explanationem, et de explanatione subortam solvit dubitationem.
In prima dicit quatuor : in quorum primo dicit vocantis de cœlo intentionem : in secundo, ostendit intentionis illius per effectum significationem : in tertio, innuit per quid ad effectum perducit intentionem : in quarto, Evangelista omnium illorum explanationem dicit.
De primo dicit : « Non propter me, » qui testimonio non indigeo, « venit hæc vox, » de cœlo testificans, « sed propter vos, » qui indigetis testimonio : ut sciatis quod non sunt fabulæ quæ dico, sed veritas. II Petri, I, 16 et 17 : Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui : ipsum audite.
« Nunc judicium est, etc. »
Ostendit in quo propter eos facta est vox ista, quia pro eis.
« Nunc, » isto tempore passionis, « judicium est mundi, » non condemnationis, sed discretionis. Quia discernebat inter potestatem tenebrarum, et potestatem lucis : et pro mundo, liberando a potestate tenebrarum, judicabitur. Joan. XIV, 30 : Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Psal. XXXIV, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me : expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, etc.
« Nunc, » hoc tempore passionis, « princeps hujus mundi, » hoc est, diabolus, qui isti mundo (qui in mundanis hominibus consistit) principatur, « ejicietur foras. » Ezechiel. XXIX, 4 : Extraham te de medio fluminum tuorum. Hoc dicit de diabolo quem Christus extraxit virtute suæ passionis de cordibus fluidorum inconstantium et mortalium hominum. Job, XL, 20 : An extrahere potes leviathan hamo, aut armilla perforabis maxillam ejus? Hamo enim deitatis (quem gluttire voluit in passione diabolus, dum manum extendit in eum in quo nihil juris habuit) extraxit de possessione eorum quos ante habuit : et armilla ornamenti dexteræ Dei Patris (quæ ipsa et quoddam ornamentum est ejus passionis) perforavit maxillam diabolice potestatis, et inde traxit ex faucibus ejus quos ante quieto jure possedit. Job, XXVI, 13 : Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Luc. XI, 22 et 23 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet
in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet381.
« Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. »
Tangit modum per quem adimplebitur, dicens : « Et ego si exaltatus fuero a terra, » in cruce : ut modus mortis significet exaltationem redemptionis. Joan. III, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Isaïæ, LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Numquam enim adeo sublimis apparuit virtus ejus, sicut quando in cruce exaltatus fuit : quando cœlum et terra et totus mundus clamaverunt virtutem ejus eximiam. Psal. XX, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Cantic. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus.
« Omnia traham ad meipsum » per fidei devotionem quam excitabo in cordibus Gentilium per verbi prædicationem, et per signorum virtutem.
Dicit autem : « Omnia, » quia etiam Gentiles qui ante non trahebantur ad se traxit. Ad Roman. III, 30 : Unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Cantic. I, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Joan. VI, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.
« Hoc autem dicebat, etc. »
Interpretatur Evangelista omnium quæ dicebat intentionem.
« Signans qua morte esset moriturus, » quia morte exaltationis per crucem : ut morte significaret, qualiter propter humilitatem crucis esset exaltandus, ut exaltaret suos. Ad Philip. II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
« Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? »
Hic ponitur, suborta dubitatione, disceptatio cum sua explanatione.
Habet autem duas partes, scilicet, de suborta dubitatione, et ejusdem solutione.
In suborta dubitatione dicit duo : legis in contrarium allegationem, et de quo intelligatur quod dixit, inquisitionem.
Dicit ergo : « Nos audivimus ex lege, etc. » Lex enim hic non decalogus, nec quinque libri Moysi vocantur : sed totum Vetus Testamentum, in quo libri Prophetarum continentur. Isa. IX, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et hæc dicta sunt de divinitate Christi quæ finem non habet. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus.
« Et quomodo tu dicis, »
Hoc est, dicendo intelligis : « Oportet exaltari Filium hominis, » in quo nos non nisi unam intelligimus naturam : et [489] ideo nescimus quomodo maneat in æternum, et quomodo sit in cruce exaltatus moriturus. Exaltatio in cruce facit victoriam super mundi principem : sicut dicitur, Exod. XVII, 11 : Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Isa. LXV, 2 : Expandi manus meas tota die ad populum incredulum.
« Quis est iste Filius hominis? »
Hoc est, cujus naturæ est, qui et exaltari poterit moriens, et manere in æternum? Non enim secundum unam naturam hæc competunt ei : tamen hoc signatum est, ad Hebr. XI, 21, ubi Jacob adorabat fastigium virgæ Joseph, signans futurum esse aliquando pendere Deum, ab omnibus adorandum in virgæ fastigio, hoc est, in crucis cacumine. Habacuc, III, 4 et 5 : Cornua in manibus ejus. Hypallage, hoc est, manus ejus in cornibus crucis : ibi abscondita est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors, fugata passione crucis : et egredietur diabolus ante pedes ejus, fugatus etiam virtute crucis.
« Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant : et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. »
Solutio est dubitationis.
Dicit autem tria, scilicet, ad modicum lucis comprehensionem, ad perfectum comprehensionis invitationem, et invitationis rationem.
Dicit ergo eis : « Adhuc modicum. » Chrysostomus dicit, hoc est, ad modicum tempus, « lumen, » hoc est, ego qui sum lumen, « in vobis est, » quia post quinque dies recedam a vobis.
Augustinus autem exponit sic : « Adhuc, » dum estis incipientes, « modicum lumen, » hoc est, imperfectum fidei lumen, « in vobis est, » quia me non putatis nisi in una natura subsistere, cum ego subsistam in duabus naturis. Et hæc est modica fides. Apocal. III, 8 : Modicam habes virtutem. Matth. XIV, 31 : Modicæ fidei, quare dubitasti?
« Ambulate, » hoc est, proficite in virtute, fide et sanctitatis illuminatione, « dum lucem, » me scilicet præsentem, « habetis. » Vel, in præsenti vita dum in fide proficere potestis. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Diversimode enim in luce proficitur. I ad Corinth. XV, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum : stella enim a stella differt in claritate. Cantic. VI, 9 : Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.
« Ut vos tenebræ » infidelitatis, vel mortis per cor obstinatum, « non comprehendant. » Job, XXIX, 2 : Splendebat lucerna ejus super caput meum : et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Jerem. XIII, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ : vel infidelitatis secundum Augustinum, vel mortis secundum Chrysostomum. Thren. III, 2 : Me minavit et adduxit in tenebras, et non lucem.
« Et qui ambulat, etc. »
Ecce damnum quod incurrit qui in luce non proficit : quia « qui ambulat, » vitæ hujus passibus, « in tenebris » ignorantiae et cæcitatis, « nescit quo vadat, » quia nescit ubi cadit, faciendo et non cognoscendo. Job, III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit
eum Deus tenebris. Joan. XI, 10 : Qui ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Et ideo,
« Dum lucem habetis, etc. »
« Dum lucem habetis » præsentem in concepta fide, « credite, » hoc est credendo proficite, « in lucem, » ut tendatis in fidei perfectam illuminationem. Ad Roman. XIII, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. II Petri, I, 19 : Cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris.
« Ut filii lucis sitis, » a Patre lumen in formam lucis formati et generati. Ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Isaïæ, LX, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, Isa. II, 5 : Ambulemus in lumine Domini.
« Hæc locutus est Jesus : et abiit, et abscondit se ab eis. »
Hic typo facti ostendit esse quod docuit.
Dicit ergo : « Hæc, » ad illuminationem gentium, « locutus est Jesus, » qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum382.
« Et abiit, » recedendo a Judæis persecutoribus suis, « et abscondit se ab eis, » faciem cognitionis ejus eis subducendo. Quod excæcationem eorum signabat, et transitum fidei a Judæis ad Gentes. Deuter. XXXII, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Ad Roman. XI, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. LVII, 17 : Abscondi faciem meam a te, et indignatus sum. Joan. VIII, 59 : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
« Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum. »
« Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? »
Hic tangit inexcusabilitatem non credentium, qui se sanctificationi sanguinis non præparaverunt.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostendit infidelitatis eorum excæcationem : in secunda, ostendit eorumdem in judicio inexcusabilitatem, ibi, ℣. 44 : « Jesus autem clamavit et dixit, etc. »
Adhuc autem, prima dividitur in tres partes : in quarum prima dicit quod cæcitas infidelitatis eorum non curabatur per signorum quæ Christus fecit magnitudinem : in secunda, ostendit ad hoc prophetiæ congruitatem, ibi, ℣. 38 : « Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur. » In tertia, per culpam ipsorum ostendit ad credendum eorum impossibilitatem, ibi, ℣. 39 : « Propterea non poterant credere, etc. »
In prima parte dicit sic : « Cum » Christus « tanta signa, » hoc est, tam magna signa, sicut fuit suscitatio Lazari, et alia quamplura, « fecisset, » propria virtute, « coram eis : » et hæc signa erant innegabilia et incontradicibilia, « non » tamen « credebant in eum. » Et hoc præfiguratum fuit, Exod. IV, 1, ubi dixit Moyses ad eos missus : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.
« Ut sermo Isaïe prophetæ impleretur, etc. »
Hoc est secundum, ubi ostenditur ad hoc prophetiæ congruitas. Deus enim qui simplici visione et non visionis causalitate videt, etiam mala quæ futura sunt, isti Prophetæ futura revelavit. Et sic ea sermo propheticus enuntiavit.
Et hoc est quod dixit : « Ut sermo, etc. » Ut aliquando notat causam finalem, sicut cum dico : Oro ut vitam æternam promerear. Aliquando autem non notat causam finalem, sed tantum terminum ad quem opus absque intentione operantis terminatur : sicut cum dicitur : Iste vadit in aquam ut submergatur. Vel, iste dimittit stabulum apertum ut equus perdatur : quia sepe perditio equi sequitur ad apertionem stabuli, et submersio ad introitum in aquam : cum tamen nec intratur in aquam ut submergatur, nec stabulum apertum dimittitur propter hoc ut equus perdatur. Ita etiam hic, ut non notat causam, sed terminum : quia non propter hoc revelationem accepit Isaïas ut non crederent, nec isti propter hoc non crediderunt ut Isaïas verum diceret. Sed quia isti hoc non crediderunt, Deus prævidit simplici visione, et Isaïæ veritatem revelavit : et isti non crediderunt. Et unum sine omni causalitate secutum est ad aliud. Et hoc est quod dixit Præpositivus in talibus, quod ut est terminale, non causale, vel consecutivum.
Sic ergo dicit : « Ut sermo, » quia hoc secutum est sermonem Isaïæ, et sermonis veritas apparuit in isto : cum tamen sermo veritatem non trahat ab inspiratione divina qua hoc prævidit. Sed quia sermo dependebat ad futurum, ideo cum factum est in opere, veritas sermonis ostensa fuit. Et hoc est : « Ut sermo Isaïe prophetæ impleretur, » secundum quod a futuro dependebat secundum enuntiationem factam, « quem dixit : Domine383, quis credidit auditui nostro? » hoc est, ei quod a te audivimus, vel ex parte tua auditum populo nuntiamus. Hoc enim Filius tuus dixit sermonibus nostris probatum. Abdiæ, ℣. 1 : Auditum audivimus a Domino : et legatum ad gentes misit. Jerem. VII, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo, et mittens : et non audierunt me, neque inclinaverunt aurem suam.
« Et brachium Domini, » hoc est, Christus brachium fortitudinis Dei in prodigiis, et signis ostensum, « cui, » hoc est, quam paucis « revelatum est, » ex Judæis? Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israel atrita fronte est et duro corde. De brachio dicit in Psalmo XCVII, 1 : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Et, Psal. CXVII, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.
« Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaïas :
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. »
Hic incipit secundum.
Et dicit tria : in quorum primo tangit impotentiam eorum ad credendum : in secundo, auctoritatem laudat quam in[492]ducit ad hoc probandum : tertio, a generalitate non credentium quosdam excipit qui in occulto crediderunt in Christum.
Dicit ergo : « Propterea non poterant credere, » scilicet in Christum.
Sed objicitur, quia si non poterant credere, non est eis imputandum. Et hoc non est verum.
Ad hoc dicendum, quod est non posse ex naturali impotentia, vel excæcationis violentia : et hoc non posse excusat a toto : et hanc impotentiam isti non habuerunt. Est alia impotentia, quæ est ex contrarii habitus dispositione : sicut ille qui contrariis principiis alicujus scientiæ imbutus est, non potest credere veritatem scientiæ illius : et hæc impotentia est magis quam simplex ignorantia vituperabilis, et imputatur dupliciter, scilicet, quia non potest, et quia non credit. Et hanc isti habuerunt : quia ita erant imbuti erroribus carnalis sensus in lege, et traditionum suarum, quod principia veritatis erant eis incredibilia : et ideo veritatem recipere non potuerunt.
« Quia iterum dixit 384. Isaïas » Nec impotentia credendi veritatem causabat dicti Isaïæ, nec e converso, sicut supra dictum est, unum in opere secutum est ad aliud.
« Excæcavit oculos » cordis « eorum », hoc est, excæcari permisit. Deus enim non excæcat ejiciendo aliquid ab oculis, sed lumen non immittendo : vel quando non est qui velit recipere, vel quando est qui obicem ponit lumini. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et nescierunt vias ejus.
« Et induravit cor eorum, » eo quod obicem ponentibus auditum suum non immisit. Sapient. II, 21 : Excæcavit illos malitia eorum. Jerem. VII, 28 : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.
« Et induravit cor eorum. » Eccli. III, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Exod. IV, 21 : Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Ad Roman. IX, 18 : Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Nullum autem indurare vult nisi quia obicem ponit erroris, vel malæ voluntatis.
Et hoc est : « Ne videant oculis » cordis veritatem, quos clausit error malæ dispositionis. Proverb. XXX, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ! Sic Judæi subsannaverunt Patrem Deum, et despexerunt filios matris Ecclesiæ fideles : et ideo nigri dæmones corvi suffoderunt eis oculos cordis, et filii aquilæ, scilicet Romani, quorum signum est aquila, comederunt eos.
« Et intelligant corde, » quia corde debuerunt videre principia, et ex illis intelligere dictorum Christi veritatem. Omnis enim veritas enuntiata, suis cognoscitur principiis, sicut diximus. Ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Eccli. XXV, 24 : Obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit in medio proximorum385. Ad Ephes. IV, 18 : Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum.
« Ut convertantur, » compuncti corde de errore suo. Jerem. V, 3 : Renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Jerem. VIII, 4 et 5 : Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est
non revertetur? Quare ergo aversus est populus meus aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
« Et sanem eos, » in intellectu et affectu per veritatem et virtutem. Jerem. X, 19 : Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. Jerem. XXX, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.
« Hæc dixit Isaïas, etc. »
Commendatio est inductæ de Isaia auctoritatis. Non enim quocumque tempore dixit verba istius auctoritatis, sed quando vidit Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum386. In quo notatur excæcationis istius judicium.
Dicitur autem ibidem, in eadem visione, quod templum est impletum fumo, et commota sunt superliminaria templi a voce clamantis387. In quo significatur templi et sacerdotii et sacrificiorum Judæorum abjectio. Quærit autem hic propheta dicens : Usquequo, Domine? et respondet Dominus : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta388. In quo pro peccato quod commiserunt contra Dominum notatur Romanorum captivitas.
In eadem etiam visione clamabant Seraphim stantia super solium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus389. In quo notatur de universa terra Gentium vocatio ad fidem Domini. Et hanc revelationem recepit Isaïas cum visione gloriæ Domini : et ideo magis est authentica quam alia.
Et hoc est quod dixit : « Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, » hoc est, apparentem Dominum in gloria judicii, omnia ista decernentem : « et quando locutus est de eo » Isaïas vel Dominus, hoc est, quando locutus est ad litteram de hoc facto excæcationis, et obstinationis Judæorum.
« Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum, etc. »
« Multi ex principibus, » sicut Nicodemus, Gamaliel, Joseph ab Arimathæa, et alii quamplures : sicut dicitur, Joan. III, 1 et VII, 32 : et, Matth. XXVII, 57, de Joseph ab Arimathæa.
« Sed propter Pharisæos non confitebantur. » Hic exprimit Pharisæos et non pontifices : quia Pharisæi propter zelum suæ religionis Christo magis fuerunt infesti.
« Non confitebantur, ut e synagoga, » tamquam excommunicati, « non ejicerentur. » Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Hoc tamen fuit timoris humani, qui abjiciendus fuerat. Marc. VIII, 38 : Qui me confessus fuerit et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Luc. XII, 8 : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei, etc. Qui autem me negaverit coram hominibus, etc.
Hujusmodi autem imperfectionis subinfert causam, dicens :
« Dilexerunt enim gloriam hominum, etc. »
Gloriam quam dant homines in dignitatibus, et honoribus, et laudibus humanis. Joan. V, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis? Ad Galat. I, 10 : Si adhuc ho-
minibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
« Magis quam gloriam Dei. » Soli enim Deo debetur gloria. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Item, dixit Paulus ad Galatas, VI, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.
« Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
Et qui videt me, videt eum qui misit me. »
Hic ostendit non credentium Christo inexcusabilitatem.
Et ista pars habet duas partes : in quarum prima auctoritatem sui confirmat et conformat sermonis : in secunda autem ostendit, quod ille sermo inevitabiliter convincit non credentes de judicio condemnationis, ibi, ℣. 47 : « Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, etc. »
Adhuc autem, in prima harum dicit tria : in quorum primo fidei in ipsum confirmatur auctoritas : in secundo, fidei certitudo : in tertio autem, fidei veritas.
Dicit ergo : « Jesus autem clamavit, et dixit. » Intensionem devotionis notat vis clamoris. Psal. LXVIII, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ.
« Qui credit in me, » tendens per fidem in me, « non credit in me » privatum, et a Patre separatum : quia Pater in me manens, facit opera ex quibus credit : « sed in eum qui me misit, » scilicet Patrem : quia ab illo habeo virtutem et substantiam operum propter quæ credit. Et sic sua prima est auctoritas, propter quam credit. Joan. XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Sic enim fidelis reducit fideles ad Patrem. Et quia unus est in alio, Pater in Filio, sicut lux in splendore, ideo dicitur, Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Et hoc ideo est, quia ille etiam incredulus est Patri, qui in virtute sapientie Filii demonstratur.
« Et qui videt me, videt eum qui misit me. »
Visio autem hæc, rationis est reflexæ ad visum corporeum, quo miracula et opera ejus videbantur : quia operibus visis, cognoscebatur virtus a qua opera processerunt. Virtute autem cognita, cognoscebatur deitas cujus erat virtus, sicut per digiti demonstrationem. Et hoc est quod dicitur, Joan. XIV, 9 et 10 : Qui videt me, videt et Patrem. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Demonstratio enim Patris est Filius. Et ideo, Luc. XI, 20, digitus Dei dicitur : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei : hoc est, in demonstratione deitatis Patris. Sed forte Judæi dicunt, quod demonstratam tantam deitatis lucem videre non poterant. Sed ad hoc respondet Beatus Augustinus : « Si quis alii digito solem demonstraverit, et ille solem non viderit, culpet potius oculi sui lippiditatem quam digiti demonstrationem. »
- « Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. »
Ostendit hic dictorum suorum et fidei veritatem : et quia luminosa sunt dicta, miraculis tamquam luce plenæ manifestationis demonstrata.
Et ideo dicit : « Ego » sum « lux » illuminans ad fidei veritatem omnem hominem venientem in hunc mundum390. [495]
« In mundum veni. » Est autem lux manifestativa veritatis, dissolutiva algoris, causativa vitæ spiritualis, adductiva refloritionis.
De primo horum dicitur, Joan. I, 9 : Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De secundo, Job, XXXVIII, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? De tertio, ad Ephes. V, 14 : Exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, hoc est, ad vitæ lumen præbe te quod vivificabit ad vitam æternam. Et hoc est quod dicit Glossa : « De alio non dicitur : Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »
« Ut omnis qui credit in me, » lucem quæ venit in mundum, « in tenebris » dubietatis, et ignorantiae, et infidelitatis, « non maneat. » Joan. VIII, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Item, Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
« Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. »
Hic tangit qualiter offendens ipsum, qui tantæ est auctoritatis, et veritatis, in judicio est inexcusabilis.
Et habet duas partes. In prima ostendit quod ipse talem in judicio non judicabit. Sed ne putetur pertransire judicium, ostendit quis judicabit eum, ibi, ℣. 48 : « Qui spernit me, etc. »
In primo duo dicit, scilicet, quod non judicat, et propter quod non judicat eum.
Dicit ergo : « Et si quis audierit verba mea, » probata per Scripturas, et miracula, « et non custodierit ea, » per fidei devotionem, et testimonium operum. Jacobi, I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, etc. Psal. CX, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
« Ego non judico eum, » judicio condemnationis nunc. Joan. III, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. In futuro autem judicabit eum, quia de illo judicio dicitur, Joan. V, 22 : Neque Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, etc.
Et hoc est quod sequitur : « Non enim veni, » in hoc adventu, « ut judicem mundum, sed ut » in isto adventu per gratiam redemptionis, « salvificem mundum. » Ideo dicitur, I ad Corinth. IV, 5 : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
« Quis spernit me, etc. »
« Qui spernit me, » in me, vel in meis. Ad Hebr. X, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? I Regum, II, 30 : Qui contemnunt me, erunt ignobiles.
« Et non accipit verba mea, etc. » Ostenditur in quo spernitur, quia verba sua non accipiunt. Act. VII, 57 : Continuerunt aures suas. Jerem. VII, 24 : Et non audierunt, etc. Ad Hebr. XII, 19 : Excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Quidam ergo continent aures per non audiendi voluntatem : sicut probant tres inductæ auctoritates. Quidam autem habent ad sermonem displicentiam, propterea quia vitio contrario habent infectam animalitatem. Eccli. XXI, 18 : Audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post tergum suum. Quidam autem non curant, quia reputant simplex. III Regum, XIV, 9 : Me projecisti post corpus tuum. Quidam autem contemnunt propter superbiam et fastum sæculi. I Regum, XV, 26 : Projecisti sermonem Domini, et projiciet te Dominus ne sis rex super Israel.
Hic ergo talis « habet qui judicet eum, » non quidem ut judex sapientiam dictando, sed sicut adversarius accusationem contra eum proponendo et probando.
« Sermo enim quem locutus sum, etc. »
Sermo in quo omnibus doctrinam fidei et vitæ ostendi, « ille judicabit eum, » non nunc in primo adventu, sed « in novissimo die, » vel vitæ suæ, quando judicium fiet de anima : vel « in novissimo die » mundi, quando judicium fiet de mundo. Daniel. VII, 10 : Libri aperti sunt. Apocal. XX, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos;...et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Zachar. V, 1 et 3. Ecce volumen volans:... quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, etc.
Hujus autem ostendit causam cum dicit :
« Quia ego a meipso non sum locutus, etc. »
« Quia ego a meipso, » privatus a Patre, « non locutus sum. » Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris. Ideo, Matth. X, 20, et de aliis qui suam proponunt doctrinam dicit : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
« Sed qui misit me Pater. » Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Luc. XII, 12 : Spiritus sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere391.
« Ipse mihi mandatum dedit quid dicam » in meipso, in corde sermonem formando, « et quid loquar » ad alios, sermonem proponendo. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
« Et scio quia mandatum ejus, etc. »
« Et scio, » per natam a Patre scientiam, quia ego ipse sum genitus a sapientia ingenita : unde per indivisam ab eo scientiam scio « quia mandatum ejus, » quod mihi venienti in mundum injunxit, « est vita æterna, » hoc est, causa vitæ æternæ in redemptis. Ezechiel. XX, 11 : Dedi eis præcepta, quæ faciens homo vivet in eis. Unde, Ezechiel. XVIII, 9, de servante mandata dicitur : Vita vivet, et non morietur. Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Psal. XXXIII, 13 : Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?
« Quæ ergo ego loquor, etc. »
Conclusio est ex omnibus prædictis. « Quæ ergo ego loquor, » docens in mundo, « sicut dixit mihi Pater, » qui sum Verbum ejus, « sic loquor. » Ad Hebr. I, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
Caput XIII
Jesus a cœna linteo præcinctus, lavat pedes discipulorum, renuente primum Petro, exhortans ut idem invicem faciant : proditorem suum Joanni indicat : quo post buccellam egresso, dicit se clarificatum : de novo mandato dilectionis : Petro trinam prædicit sui abnegationem.
Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos392.
Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ,
Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit,
Surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat præcinctus.
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes?
Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum : propterea dixit : Non estis mundi omnes.
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis?
Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim.
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum393.
Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim : sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum394.
Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
Amen, amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit : qui autem me accipit, accipit eum qui me misit395.
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me396.
Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu, Jesu, quem diligebat Jesus.
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est de quo dicit?
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est?
Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me : et sicut dixi Judæis : Quo ego vado, vos non potestis venire397 : et vobis dico modo.
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem398 : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis? Respondit Jesus : Quo ego vado, non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam399.
Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges.
In Caput XIII Joannis — Enarratio
« Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. »
Hic incipit pars de præparatione ad sanctificationem passionis et sanguinis Domini, ex instructione sacramentorum. Et quia sacramenta hæc committuntur discipulis, ideo hic instruit discipulos ad hujusmodi præparationem, cum in præcedenti capitulo instruxerit communiter, et discipulos et alios, tam Gentiles quam Judæos.
Dividitur autem istud capitulum penes ea quæ facta sunt in cœna quando Christus dedit corpus suum. Et hæc sunt duo memoranda facta, scilicet, humilitatis in lotione pedum, et charitatis in exhibitione corporis sui et sanguinis. Primo ergo agit de instructione humilitatis, secundo de instructione charitatis, ibi, ℣. 21 : « Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu, etc. »
Prima harum dividitur in tria : in quorum primo ponit convenientiam temporis per quam venit ad hanc doctrinam : in secundo, ponit factum ex quo format doctrinam, ibi, ℣. 2 : « Et cœna facta, etc. » In tertio autem, format ex facto doctrinam ad humilitatem inclinantem, ibi, ℣. 12 : « Postquam ergo lavit pedes eorum, etc. »
In primo quatuor dicit : in quorum primo tangit tempus ex festo huic doctrinæ congruum : in secundo, ponit id quod est in ipso festo significatum : in tertio, tangit quod est istius doctrinæ proprium motivum et causativum : in quarto, ostendit quod in hac doctrina est omnis dilectionis suæ complementum,
Dicit ergo :
« Ante diem festum Paschæ, »
Hoc est, ante diem azymorum, cujus vespera erat quartadecima Luna ad vesperum, hoc est, ante diem cœnæ, quando agnus immolabatur ad vesperum : sicut præcipitur, Exod. xii, 2 et seq. In hoc enim Pascha doctrinam perfectionis erat expediens exhibere discipulis et Apostolis. Ante totum ergo diem festi, et ante omnia quæ fuerunt facta in festo, « sciens Jesus, » et præsciens sicut Deus. Eccli. xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia. Joan. xviii, 4 : Sciens omnia quæ ventura erant super eum.
« Quia venit hora ejus, » non electionis stellarum vel fati, sed impletionis sacramentorum : quando omnia quæ dicta et præfinita sunt de eo, adimpleta sunt. Joan. vii, 6 : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Hæc enim fuit hora Christi quantum ad operationem salutis, et fuit hora adversariorum quantum ad impletionem suæ malitiæ et malæ voluntatis. Luc. xxii, 53 : Hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
« Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. »
Hoc est enim factum in festo signatum. Exod. xii, 11 : Est enim Phase, id est, transitus Domini. Sic enim transivit antiquitus per Ægyptum, suos liberans et protegens, et introivit ad Patrem, offerens sanguinem suum sicut agni immolati pro nobis. Ad Hebr. ix, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exempla verorum, sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
Mors autem Domini dicitur transitus, quasi propria potestate transiens : nam nusquam a mortis vinculis vel inferni claustris detentus fuit, sed omnia talia per mortem et infernum transiens ad vitam confregit. Psal. cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
« Cum dilexisset suos. »
« Cum dilexisset suos » in omnibus, et in opere et in tempore. Proverb. xvii, 17 : Omni tempore diligit qui amicus est. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Suos autem dicit qui nullum alium dilexerunt præter eum, qui nullum alium dilectorem habuerunt nisi eum, et qui nihil quæsierunt præter dilectionem ejus. Solum enim diligit Deum, qui nihil contra eum diligit. Psal. xvii, 2 : Diligam te, Domine, fortitudo mea. Ipse etiam dilector eorum fuit. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Hi nihil quærunt nisi dilectionem. Unde Augustinus : « Dilig te, Domine, etc. » Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Sic ergo cum dilexisset suos « qui erant in mundo, » quamvis non essent de mundo : et ideo dilectione Dei indigebant. Joan. xvii, 16 : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. In mundo enim esse, est concupiscentiis mundanorum involvi. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Et ideo Christi dilectione indigebant.
« In finem dilexit eos. »
In finem perseverantiæ in dilectione, ut dicit Chrysostomus, in finem consummationis in dilectione, et in finem operis in dilectione, et in finem perfectionis in dilectione, et in finem doni dati ex dilectione.
De fine perseverantiæ est, quod usque ad mortem non interrupit dilectionem : et mors dilectionem non terminavit, sed in æternum dilectionem continuavit. Cantic. viii, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatione : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ, hoc est, inundationes passionum, non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei.
In finem autem consummationis in dilectione dilexit : quia ad summum charitatis dilexit. Psal. cxviii, 96 : Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Omnis enim consummatio factorum finita est. Spiritus autem charitatis Christi nimis est latus, quia finem non habet. Joan. iii, 34 : Non enim Deus dat spiritum ad mensuram.
In finem autem operis in dilectione facti dilexit : quia opus majus esse non potuit. Et in finem perfectionis fuit, quod pro amicis ad salutis effectum, et pro omnibus ad salutis sufficientiam mortuus fuerit. De primo dicitur, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. De secundo dicitur, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
De fine autem doni dati ex dilectione est, quod dedit sui corporis et sanguinis sacramentum. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi.
Sic ergo « in finem dilexit eos. » Unde Gregorius : « O ineffabilis circa nos tuæ charitatis dilectio, ut servum redimeres, Filium tradidisti. » Ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, scilicet Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
« Et cœna facta, cum diabolus jam [501] misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ,
Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit. »
Hic jam incipit pars secunda. Ponit autem hic factum ex quo format doctrinam.
Habet autem duas partes : in quarum prima dicit ad factum humilitatis Christi præparationem : in secunda autem, in facto Christi describit humilitatem, ibi, ℣. 4 : « Surgit a cœna. »
Adhuc, in præparatione sunt quatuor : cœnæ, scilicet typicæ perfectio, Judæ ad tradendum Dominum a diabolo perfecta tentatio, omnium a Deo Patre Christo facta traditio, Filii ad Patrem per opus redemptionis reditio.
Dicit ergo : « Et cœna facta, » non quidem corporis et sanguinis Domini, sed Veteris Testamenti cœna, quæ fuit in oblatione et comestione agni typici. Causa autem fuit quod prius agnum cum discipulis comedit antequam lavaret eos : quia agnus ille cum non esset nisi figuralis, non exigebat lotionem. Corpus autem dominicum non datur, nisi prius lotis lotura expiationis. Isa. lii, 11 et 12 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis, etc. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Hac ergo cœna agni typici peracta et facta, quia cœna est ultima comestio post quam non est alia, statim inchoavit novam legem. Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
« Cum diabolus jam misisset, etc. »
Secundum est, in quo notatur perfectio traditionis per completam malitiam esse apud proditorem.
Et hoc est quod dicit : « Cum diabolus, » auctor omnis perversitatis, « jam, » in cœna : quia etiam beneficium exhibitionis cœnæ, et concœnationis cum Christo, non revocavit eum a malitia, sicut dicit Chrysostomus. Psal. xl, 10 : Homo pacis meæ, qui edebat panes meos, in quo speravi, magnificavit super me supplantationem.
Cum ergo diabolus sic sua tentatione « misisset in cor, » non ita quod aliquid a se ipso creatum injecerit : sed sic quia de suo per suggestionem immisit sic, ut intenderet cogitationem quæ intus erat. Fecit quod dicitur in Psalmo lxxvii, 49 : Immissiones per angelos malos. Et ideo dicit : « In cor, » et non, in corde : quia non in corde erat creans, sed citra cor, insidiando circumvolans, et suadendo blandiens, ut dicit Gregorius : ut suam perficeret voluntatem. Matth. xiii, 25 : Inimicus homo hoc fecit, scilicet, quod superseminavit zizania bono semini, quod Christus sæpe in corde Judæ seminavit. Inimicus autem homo dicitur diabolus : quia sæpe tentando ad humana se conformat ut decipiat. Act. v, 3 : Cur tentavit Satanas cor tuum ? hoc est, tentando decepit.
« Ut traderet eum, » scilicet Christum, Judæis. II Machab. v, 15 : Qui legum et patriæ fuit proditor.
« Judas, Simonis Iscariotæ » filius. Pater enim ejus Simon dicebatur Iscariotes, hoc est, talis civitatis civis, quæ memoria mortis, ut in ante habitis diximus, interpretatur. Luc. vi, 15 : Elegit Judam Iscariotem qui fuit proditor.
Sic ergo perfecto animo prodendi in proditore,
« Sciens quia omnia dedit, etc. »
« Sciens, » non Judas, sed Jesus, « quia omnia dedit ei Pater in manus, » hoc est in potestatem. Potuit declinare proditorem si voluisset, vel Apostolis manifestare corrigendum, vel etiam interficiendum : sed noluit, ut ostenderet propria voluntate se pati, et non para-
tum esse ad ultionem vel sui defensionem, sed potius ad sui voluntatem vel beneficii exhibitionem et obsequium : ut per humilitatem revocaret obsequii, si vellet : si autem nollet, non cogeretur. Ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. Hac ergo de causa dicit : « Sciens, » ut Deus. Job, x, 13 : Hæc celas in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
« Quia omnia dedit ei Pater in manus, » hoc est, in potestatem. Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Matth. xxxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati.
« Et quia, » hoc est, sciens etiam Jesus « quia a Deo exivit » veniens in mundum, vel per æternam generationem. Joan. viii, 42 : Ego ex Deo processi et veni, scilicet in mundum. Item, iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister- ter.
« Et ad eum vadit, » omnia quæ per opus redemptionis acquisivit Patri reducens. Joan. xvi, 5 : Vado ad eum qui misit me. Item, ibidem, ℣. 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et est sensus : Cum omnium esset potens, et sciret quia in humilitate venit, et in humilitate humana formam vivendi dedit : voluit etiam in finem non potenter malo proditoris resistere, nec horam in qua impleturus erat sacramentum passionis effugere, sed suis successoribus patientiæ et humilitatis exemplum relinquere.
Et ideo omnia præsciens et potens,
4 « Surgit a cæna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim. »
Et dicit quatuor, scilicet, surrectionem ad obsequii humilitatem, impedientium a se remotionem, expedientium assumptionem, et obsequii inchoationem.
De primo dicit : « Surgit, » ut servire esset paratus. Ille enim qui formam servi acceperat, modo humilium actum servi exhibuit. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
« Surgit » autem ad transeundum, quia agnus typicus a stantibus comedebatur. Et sic docuit suos paratos esse ad transeundum. Psal. cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Panis enim doloris est cœna passionis. Isa. xxi, 5 : Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, etc.
Sic ergo « surgit a cœna » agni typici, sicut diximus, signans quod de hac cœna non est amplius gustandum. Matth. xxvi, 29 : Non bibam amodo modo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, hoc est, in sacramento Ecclesiæ.
Hoc est ergo quod dicit.
« Et ponit vestimenta sua. »
Ecce impedimentorum ablatio, quæ impediebant obsequii diligentiam. Unde ministrantes præcingi dicuntur. Luc. xii, 37 : Præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Hæc tamen positio vestimentorum signat synagogæ qua aliquando vestitus fuit depositionem. Illa enim aliquando in patribus et prophetis fuit decoris sui vestimentum : modo autem in pessimis successoribus sorduit, et ab operibus suis eum impedivit : et ideo hoc vestimentum deponit.
Dicit autem Hieronymus, quod Christus quater vestimentum deposuit : sed tribus vicibus resumpsit. In cœna enim deposuit, et resumpsit : illusus a militibus
deposuit, et resumpsit : flagellatus a præside ad columnam deposuit, et resumpsit : nudatus in cruce deposuit, et non resumpsit.
Prima depositio vestium quæ cito resumpta est, significat separationem eorum qui recedentes a Christo cito redierunt : sicut Petrus qui per negationem recessit, et ad primum Christi respectum redivit : et quidam alii ex Apostolis et discipulis, sicut Thomas. Secunda depositio significat illos qui recedentes non redeunt nisi per specialem Spiritus sancti visitationem : sicut illi qui per fidem in Pentecoste ad Christum redierunt, quando visibiliter Spiritum sanctum receperunt, et ideo diutius exspectaverunt. Tertia depositio et resumptio significat eos qui non nisi in fine vitæ suæ vel in fine mundi revertentur. Quarta depositio et non resumptio significat eos qui nunquam revertentur, sed in peccatis morientur. In omni autem ista depositione spirituali deponitur vestis sordida, et resunitur candida et luminosa, quæ in obsequio Christi non impedit, sed promovet et proficit ad purificationem. Psal. xxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia. Significatur autem istud, Zachar. iii, 4 : Auferte ab eo, scilicet a Jesu sacerdote magno, vestimenta sordida. Genes. xli, 14 : Eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata, obtulerunt ei, scilicet regi.
« Et cum accepisset linteum, etc. »
Tangit expedientium ad obsequii assumptionem : et hæc sunt linteum, pelvis, et aqua.
Primo, linteo se præcinxit. Et hoc est quod dixit : « Et cum accepisset linteum, præcinxit se. » Luc. xii, 37 : Præcinget se, et faciet illos discumbere. Linteum autem istud significat byssum candoris innocentiae et justificationis Sanctorum : quia illo absterguntur sordes vitiorum. I Regum, ii, 18 : Samuel ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Apocal. iii, 5 : Qui vicerit, sic vestietur vestibus albis. Psal. ciii, 21 : Amictus lumine sicut vestimento. Inter colores enim plus luminis habet ille qui albus vocatur. In signum hujus, Ezechiel, ix, 3, dicitur quod ille qui signum crucis et passionis liberandis impressit, indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
« Deinde mittit aquam in pelvim. »
« Aquam » expiationis sordium, quæ significat gratiam sanguinis intus expiantem. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Unde Glossa : « Aquam mittit, » quia sanguinem in terram effudit, ut vestigia credentium mundaret. » Misit autem aquam « in pelvim. » Pelvis autem istam continens expiationis aquam effunditur, ut vestigia fidelium laventur. Hæc est pelvis quæ facta est ad usus ablutionis sacerdotum, sicut legitur, Jerem. lii, 19.
Missa ergo aqua in pelvim,
« Et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat præcinctus. »
Hic incipit ministerium humilitatis.
Et hoc dupliciter describitur, scilicet, simpliciter, et secundum reverentiam quam Petrus exhibuit.
Simpliciter autem cum dicit : « Et cœpit lavare, » hoc est, lotionem discipulorum inchoavit. Et sunt hic tres opiniones, quarum una est Chrysostomi, qui dicit, quod inchoavit a proditore : ut primam exhibens humilitatem, a proditione revocaret : sed non valuit, quia confirmata in malitia ejus pertinacia fuit. Eccle. vii, 14 : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexit. Alii dicunt quod incipit a mi[504]noribus, et pervenit usque ad primos. Et hoc dicunt propter verbum Domini, Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Augustinus autem dicit, quod incepit a Petro : quia major fuit et princeps Apostolorum. Unde Glossa : « Quis nesciat primum Apostolorum esse Petrum ? » Et sic ordinatur littera cum dicit : « Cœpit » hoc ministerium humilitatis inchoando, et venit cum linteo et pelvi ad Simonem Petrum.
Dicit ergo : « Cœpit lavare pedes discipulorum. » Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Sic ergo formam servi accipiens, etiam actum servi præterendit. Unde propter nimiam humilitatem dicit, Habacuc, iii, 2 : « Consideravi opera tua, et expavi 400. » Quis enim non expavesceret Dominum majestatis ad pedes pauperum servorum procumbere, et pedes eorum lavare ? Psal. lxxx, 7 : Manus ejus in cophino servierunt : et lingua ejus inter principes loquebatur sapientiam.
« Et extergere linteo quo, » ipse « erat præcinctus, » hoc est, mundo candore quo se præcinxit, quod nihil poterat umquam immunditiæ aspergi in ipsum. Sapient. vii, 24 et 25 : Attingit, scilicet sapientia, ubique propter suam munditiam.... Nihil inquinatum in eam incurrit. Bene enim illum præcingi candore competebat, quia, sicut dicit Sapientia, vii, 26 : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius 401. Hoc ergo linteo munditiæ cinctus fuit, quo omnium discipulorum sordes abstergeret.
« Venit ergo ad Simonem Petrum.
Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. »
« Venit ergo, » ministerium inchoando : ut dicit Augustinus. « Ad Simonem Petrum, » qui summus inter alios fuerat : et ideo fuit ab eo inchoandum. Ad Roman. xiii, 7 : Cui honorem, honorem. Dicit ergo Dionysius, quod lex divinitatis est, per prima media, et per ultima media reducere. Et sic fecit Christus, incipiens a principe Apostolorum, sicut Daniel. x, 11, Angelus præcepit Danieli : Sta in gradu tuo. Et sic propheticè prædixit Psalmista, Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, etc. Sic fratres Joseph sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua 402.
Et sic hic tangitur specialiter reverentia Petri ad Dominum pedes lavantem.
Et tanguntur in hoc duo, scilicet, reverentia Petri, et obedientia.
Reverentia habet duos paragraphos : unum quidem de Petri reverentia : secundum autem de dispensationis instructione.
Dicit ergo : « Et dicit ei Petrus, » ex reverentia et pavescens deitatem et majestatem : « Domine, tu mihi lavas pedes ? » Ac si dicat : Tu majestatis Dominus cæli et terræ, Dominus in omnibus, qui leprosos mundasti, cæcos illuminasti, et omnia genera morborum et mortis curasti. Tu, inquam, talis ac tantus, mihi misero pauperculo humili piscatori lavas pedes ? quod sordidius et infimum in corpore meo est membrum. Ac si dicat verba Apostoli, ad Hebr. xii,
Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, etc.
21 : Exterritus sum, et tremebundus. Sic Moyses, Exod. iii, 6, prope timuit accedere ubi Dominus apparuit. Quomodo ego sustinebo ut mihi pedes lavet Dominus majestatis? Psal. cxxxix, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Non hactenus procubuit ante nos, ut pedes lavaret Dei Filius. Dictum est Moysi, Exod. iii, 5 : Ne appropies huc : solve calceamentum, scilicet pecualis pellis : quia locus in quo stas, propinquus Domino, terra sancta est. Et quomodo sustinebo quod procumbens appropinquet mihi Dominus in lotionem pedum, et infimum obsequii humani officii mihi exhibeat?
Hoc est ergo quod interrogando dicit : « Domine, tu mihi lavas pedes ? » Dixit patriarcha Jacob, Genes. xxxviii, 17 : Quam terribilis est locus iste ! ubi Dominus apparuit, et non terrebitur pulvis, ante cujus pedes procumbit cœli et terræ Dominus et Deus ?
« Respondit Jesus, et dixit ei, etc. »
Dixit Jesus sicut illuminator dispensationis, quam exhibens, formam humilitatis assumpsit et officium : « Quod ego facio, » in forma humilitatis quam exhibeo, et purificatione quam impendo, « tu nescis modo, » quam scilicet necessarium est vobis humilitatis exemplum : quia post totum illud, adhuc cum Lucifero superbient, qui vicarii et successores Christi existunt. Aliter enim non potuit nostræ superbæ tumor curari nisi per maximam humilitatem Redemptoris. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Hic est ludus quo David manu fortis, et adspectu desiderabilis, deposito vestimento, in ephod lineo lusit ante arcam. II Regum, vi, 22 : Ludam, et vilior fiam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis.
« Scies autem postea, » quando Spiritum acceperis illuminationis.
Sed objicitur in contrarium quod dicitur, Matth. xiii, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum, nisi in parabolis.
Dicendum, quod hoc verum est tempore debito, quo præ cæteris acceperunt spiritum illuminationis. Et hoc signatum est, Daniel. xii, 9, cum dixit Angelus Gabriel : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usque ad præfinitum tempus. Præfinito a Deo tempore omnia hæc discipulis et non aliis sunt revelata. Sicut enim primus homo per superbiam cecidit, et omnis posteritas in ipso. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Ita oportuit quod per humilitatem secundi parentis resurgeret genus humanum. Jacobi, iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et hoc scivit postea Petrus, quando cognovit humilitatem Crucifixi.
« Dicit ei Petrus : Non lavabis, etc. »
« Dicit ei Petrus, » non ex obstinatione, sed ex humillima reverentia quam habuit ad Christum, tamen aliquantulum indiscreta : « Non lavabis mihi pedes in æternum. » Hoc quidem dixit Petrus, sicut dicitur, Luc. ix, 33 : Nesciens quid diceret. Non enim adhuc scivit, quod qui non lavatur a Christo, illotus et immundus permanet : et solus ille mundatur, cujus pedes animæ, hoc est, intellectus et affectus mundantur. Psal. l, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Oportet enim intellectum lavari ab errore, et affectum ab illicito amore et a peccato. Nullus enim lotor est horum pedum nisi Christus. Unde, Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Nulla enim purificatio est sacrificiorum vel sacramentorum Veteris Testamenti (quæ tamen de cœlo sicut nix descende[506]runt), neque purificatio virtutum quæ vestiunt, naturalium sive civilium, quæ hominem expurgent : nisi expiatio fidei Christi sit adjuncta.
Unde et hoc Dominus innuit, subdens :
« Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. »
« Respondit ei Jesus, » purificationem gratiæ quæ per Christum facta est præsignans. Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
« Si non lavero te, » quod jam præsigno in pedum lotione.
Et dicuntur tria : damnum non lotorum, Petri ad lotionem desiderium, et sufficientis lotionis ostensio.
Dicit ergo : « Si non lavero te, » in pedibus affectuum. Zachar. xiii, 1 : Erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.
« Non habebis partem mecum, » hoc est, in sorte beatitudinis quam acquiro per opus redemptionis, quam sortem sive partem non nisi loti et mundi mecum poterunt obtinere. Levit. xiii, 58 : Lavabit aqua ea quæ pura sunt, et munda erunt. Numer. xix, 13 : Quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Et ideo partem non habebit mecum. Hæc enim ablutio significat ablutionem factam per aquam quæ exivit cum sanguine de latere Christi, quæ lavit omnes sufficienter a conscientia mala. Ad Hebr. x, 22 et 23 : Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda : teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem.
« Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes, etc. »
« Dicit ei Simon Petrus, » qui modo, sicut dicit Glossa, territus de periculo salutis, didicit esse Simon, id est, obediens : concussa enim erat petra solida de tanto periculo.
« Domine, non tantum pedes meos, » hoc est, affectus et extrema mea, quæ tactu terræ sordibus inquinantur, « sed et manus, » hoc est, opera mea quæ jam in discussione tua sunt posita : et timeo quamvis me de his non redarguat conscientia : « et caput, » hoc est, mentis cogitationes quas etiam timere incipio. Job, ix, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Job, iv, 17 : Numquid homo, Dei comparratione, justificabitur ? Unde licet Petrus excederet obediendo plus quam Christus peteret, tamen non peccavit in verbo, sciens quod omnis homo purificatione affectuum et operum et intentionum indigeret.
« Dicit ei Jesus : Qui lotus est, etc. »
« Dicit ei Jesus, » etiam de hoc facto dans illuminationem : « Qui lotus est. » Hic Chrysostomus accipit argumentum, quod discipuli ante hoc fuerunt baptizati, quamvis non legatur ubi baptizati fuerunt : aliter (ut dicit) loti non dicerentur. In hac autem lotione baptismi conssepelitur homo Christo ut expietur. Ad Roman. vi, 4 : Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem.
Lotus ergo sic per baptismum, « non indiget nisi ut pedes lavet, » hoc est, extrema vitæ istius quibus terram attingit propter sordes quasdam venialium adhærentes. Thren, i, 9 : Sordes ejus in pedibus ejus, hoc est, in intellectu et affectu. Disponendo enim hæc terrena, intellectus sordidatur per cogitationem, [507] et affectus per amorem temporalium. I Regum, xxi, 5 : Via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, hoc est, mundabitur post baptismum vestrum. Ergo non indiget aliquis nisi ut crebra ablutione confessionis et lacrymarum emundet pedes affectuum de terrena contagione terrenorum in cogitatu et amore.
« Sed est mundus totus. » II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
11 « Et vos mundi estis, sed non omnes.
12 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum : propterea dixit : Non estis mundi omnes. »
Post instructionem Petri convertit sermonem ad omnium instructionem : quia omnes lavando pertransivit. Et ideo dixerunt quidam quod in lotione pedum ultimus fuit Petrus, quia statim post Petrum omnes alloqui incipit. Et dicunt hi quod proditor primus fuerit, qui ut superbus et temerarius prius se ad hoc opus exhibuit, et quia etiam de inferiori gradu fuit.
Dicit ergo : « Et vos mundi estis, » quia a me mundati. I ad Corinth. vi, 11 : Abluti estis, sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
« Sed non omnes. » Joan. vi, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est ? Et virtute quidem locutionis monet proditorem qui conscius erat sibi : et tamen non expresse prodidit. Et tamen per hoc totum non revocatur malitia.
Et est quod subdit Evangelista :
« Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. »
Sciebat ut Deus, nam omnia scivit antequam fierent. Joan. xviii, 4 : Sciens Jesus omnia quæ ventura erant super eum.
« Propterea dixit : Non estis mundi omnes. »
Videtur autem contrarium hujus quod dicitur, Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Et, ibidem, ℣. 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. I Joannis, i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, etc. III Regum, viii, 46 : Non est homo qui non peccet.
Ad hoc dicendum, quod intelligitur de immunditia originali et mortali. Sed auctoritates inductæ de venialibus intelliguntur. Et illæ sunt sordes pedum, quas hic lavat Christus : quia nemo diu mundus manet ab illis, et oportet illa continuo mundare. Malach. iii, 3 : Sedebit conflans, et emundans argentum : et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Tamen Judas inter istos fuit sicut malum corrumpens : quod etiam erat exterminandum ab eis, sicut sordities pedum, hoc est, pedibus conculcanda et ejicienda. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. Et, ibidem, ℣. 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Job, i, 6 : Cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Sicut, Zachar. iii, 1 : Stabat Satan a dextris ejus, scilicet Jesu magni sacerdotis, ut adversaretur ei. Et forte ista litteralis est causa quare lavit pedes discipulorum, ut nihil illis adhæreat de Judæ proditione et avaritia.
« Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
- 14 Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim.
15 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
16 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. »
Hic post exemplum humilitatis ponit instructionem, ab exemplo acceptam.
Et dividitur hæc pars in duas partes. In prima provocat ad imitandum, persuadens imitationem a minori. In secunda autem, rationem confirmat per similia quædam inducta, et per considerationem præmii, et per proditoris de-testationem.
Dicit ergo : « Postquam lavit pedes eorum, » quod ad humilitatem pertinebat obsequii, et ad purificationem cœnæ corporis sui : de qua lotione sponsa gloriatur, Cantic. v, 3 : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illo?
« Et accepit vestimenta sua. » Isa. LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento lætitiæ circumdedit me. Quia lætitia est in resumptione suorum, quos peccatis eorum exigentibus deposuerat.
« Et cum recubuisset iterum, » ut a quieto doctrina imitationis procedere videretur. Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, odorem amoris et humilitatis. Iterum autem dicitur discubuisse, quia tunc discubuit ad cœnam corporis sui, ad quam discipulos per loturam expiationis præparavit.
« Dixit eis, » instruens ad imitationem humilitatis : « Scitis quid fecerim vobis? » hoc est, quantam humilitatem exhibuerim vobis? Ad Philip. II, 5 : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu.
« Scitis » ergo, quia scire et advertere debetis. I ad Corinth. II, 12 : Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.
« Vos vocatis me, etc. »
Tangit sui ad discipulos magnitudinem tam in sapientia quam in potestate.
De sapientia dicit sic : « Vos vocatis me : Magister, » propter sapientiæ excellentiam. Ad Coloss. II, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Joan. III, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister. Matth. XII, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, etc. Act. XVII, 24 : Cæli et terræ cum sit Dominus. Esther, XIII, 11 : Dominus omnium es. Matth. XXIII, 10 : Magister vester unus est, Christus.
« Et Domine, » quantum ad potestatem. Deuter. VI, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium.
« Et bene dicitis, » hoc est, reverenter et vere dicitis.
« Sum etenim » Magister et Dominus. Et de Magistro quidem dicitur, Isa. I, 4 : Erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. De Domino autem dicit, Joan. XX, 28 : Dominus meus, et Deus meus.
« Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, etc. »
Quod minus erat debitum. Luc. XXII, 27 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
« Et vos, » discipuli et servi qui vicem habetis Domini et Magistri, Prælati scilicet, « debetis » hujus exemplo provocati, « alter » conservus « alterius » conservi « lavare pedes, » et ad omne obsequium humilitatis. Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. I Petri, V, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.
« Exemplum enim dedi vobis, etc. »
Provocat per rationem exempli. Exemplum enim proponitur ad imitandum. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, etc., hoc est, sicut signum exempli, ad quod diriges intentiones cordis, et vires brachii tui in opere tuo. Ad Hebr. xii, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum. Ad ipsum enim sicut ad exemplum semper est respiciendum. I ad Corinth. iv, 16 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
« Ut quemadmodum ego feci vobis, » humiliando me sub vobis, « ita et vos, » inferiores me existentes, « faciatis » vobis invicem. Act. i, 1 : Cæpit Jesus facere et docere. Joan. xii, 26 : Ubi sum ego, illic sit et minister meus. Ad Hebr. iii, 1 : Fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ, Jesum. Ille enim nobis proponitur in humilitatis exemplum.
17 « Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
18 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. »
Hic inductam humilitatis rationem confirmat similitudinibus congruis.
Et ponit duas, a duabus comparisonibus sumptas : majoris scilicet ad minorem, et servi ad dominum.
De prima dicit : « Amen, amèn dico vobis. » Dupliciter confirmat : quia et divinæ et humanæ rationis sermone.
« Non est servus, » creatus et emptus. Psal. cxv, 10 : Ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
« Major domino suo. » Luc. xxii, 27 :
Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? Nonne qui recumbit ? Hoc est unum per quod terra commovetur si aliquando contingat. Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra... : Per servum, cum regnaverit : per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ : et per stultum, cum saturatus fuerit cibo.
« Neque Apostolus, » hoc est, nuntius, « major eo qui misit illum, » cum ipse est nuntius. Et est secunda comparatio a qua trahit similitudinem. Matth. x, 1 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Et ideo sicut ego, Dominus, Magister et Mittens, humiliavi me, et vos humiliari debetis.
« Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. »
« Si hæc scitis, » quia hæc in me vidistis. Et « si scitis ea, » in imitationis effectu, « beati eritis si feceritis ea. » Et invitat hic a consideratione præmii. Jacobi, i, 25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Matth. vii, 24 : Omnis qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram.
« Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim. »
19
Hic inducit proditoris detestationem : ut ex consideratione periculi, moneat ad humilitatem contra præsumptionem. Et hoc quidem necessarium erat : quia sicut dicitur, Luc. xxii, 24 : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Et ideo etiam in Luca, similia his quæ hic dicuntur, inducit ad humilitatem exhortans.
Circa hoc autem dicit tria : in quorum [510] primo ostendit bonorum electionem : in secundo, proditoris præscitam detestationem : in tertio autem, successorum (quos ad humilitatem monet) auctoritatem.
Dicit ergo : « Non de omnibus vobis dico, » scilicet quod hæc facturi sitis ad meritum æternæ beatitudinis. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ad Roman. ix, 6 et 7 : Non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitæ, neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii, scilicet Abrahæ.
« Ego scio quos elegerim. »
Scio, inquam, præscientia æterna, qua scitur malum deficiens ab arte æterna, quod intentionem artificis ex sua culpa non consequitur : sicut lumen solis si intellectuale esset, sciret et ea quæ suo radio constituet ad formam luminis, et etiam ea quæ deficiunt, ita quod formam luminis non consequuntur. Illustrat enim defectum deficientis, absque eo quod instituat vel causet ipsum. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, etc. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit, etc.
CONTRA hoc objicitur quod, Joan. vi, 71, dicitur : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est? Ergo Judas cum aliis est electus.
Ad hoc dicendum, quod est electio ad dignitatem, et hæc est humana : et est electio ad gratiam finalem, quæ, sicut dicit Augustinus, est separatio finalis a massa perditionis : et hæc est divina : quia solus Deus scit quis finaliter a massa perditionis sit separandus. Prima ergo electione electus est Judas secundum præsentem justitiam : ut instruat quod homo in tali electione ad præsentem justitiam debet respicere. Secunda autem electione est reprobatus : ut ostenderet quod homo de præsenti justitia non debet præsumere. Ad Roman. xi, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed time. Si enim
Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
« Sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. »
20
Ostendit proditoris præscitam reprobationem ab æterno, et a Christo. Ab æterno, quia per prophetiam, Propheta enim ante prædixit : a Christo autem, quia eam Christus antequam fieret clare prænuntiavit.
De primo dicit : « Sed ut impleatur Scriptura. » Ut consecutionem et non causam notat quod dicit, sicut in ante habitis determinatum est.
« Impleatur, » per effectum. Signum enim vanum est, quando non respondet ei signatum. Tob. xiv, 6 : Non excidit verbum Domini. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex, etc.
« Qui manducat mecum panem. » Panis enim ille antonomastice suus est qui est corpus ejus. Et illum, sicut dicit Augustinus, Judas cum aliis discipulis usque ad sumptionem Sacramenti manducavit. Et tanto beneficio charitatis ingratus, « levavit, » machinando calcem ut fortiter conculcaret : et hoc est : « Calcaneum suum, » quod privata malitia suum fecit, « contra me, » hoc est, in vitæ meæ detrimentum. Hanc enim litteram Psalmus XL, 10, habet, ubi nos habemus : Et enim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Supplantare enim est conculcare. Quamvis enim Christus pateretur ut victima Dei, et oblatum pro nobis munus, tamen Judas putavit totum Christi nomen in contemptum et oblivionem per suam ducere proditionem. I Regum, ii, 29 : Quare calce abjecisti victimam meam et munera
mea quæ præcepi ut offerrentur in templo ? Daniel. vii, 7 : Bestia terribilis quarta, atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Hæc enim bestia Judam significat, qui sacramentum sumendo comedit panem Domini, qui furando comminuit facultates Domini, qui peccato traditionis intendit conculcare vitam et nomen Domini.
« Amodo dico vobis priusquam fiat, etc. »
Hoc est, ex nunc prænuntio vobis, antequam compleatur : quia ego, ut Deus, præscio istud. Isa. xlvi, 10 : Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens. Joan. xiv, 29 : Et nunc dixi vobis priusquam fiat.
« Ut cum factum fuerit credatis. » Isa. xlviii, 3 : Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea.
Hoc est : « Quia ego sum. » Qui vere sum, solus habens immortalitatem, et lucem inhabitans inaccessibilem 403. Quia licet iste me prodat ad mortem carnis, non aufert permanentiam deitatis. Et licet in occulto moliatur proditionem, tamen latere non potest lucem inaccessibilem : sicut dicitur, I ad Timoth. vi, 16. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso.
« Amen, amen dico vobis, qui accipit si quem misero, me accipit : qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. »
Tangit auctoritatem electorum successorum suorum, et tangit præmium in eis qui suscipiunt.
De primo dicit : « Qui accipit si quem misero, me accipit. » Dicit beneficio hospitalitatis, et obedientiæ mandato, et reverentiæ exhibitione. De primo dicit, ad Galat. vi, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. De secundo, Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit. De tertio, ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris.
Et hoc est quod sequitur : « Me accipit. » Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
« Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit : » quia Pater est in eo, substantia et virtute et opere. Et ipsa persona Patris (quia Pater est) cognoscitur in Filio : quia intellectus unius relativorum est in altero. Matth. x, 40 : Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui misit me. Luc. x, 16 : Qui vos spernit, me spernit. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet.
Sic ergo ad humilitatem formavit quos suæ potestatis successores reliquit.
« Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. »
Hic instruit discipulos ad charitatem. Et hoc totum factum est in secunda cœna corporis sui, quando corpus suum discipulis tradidit, et celebrandum ab eis sacramentum præcepit, et instituit, sicut patuit, Matth. xxvi, 22 et seq., et Luc. xxii, 16 et seq. Hoc autem semiplene hic dicitur, quia scivit Evangelista quod in aliis hoc perfecte describitur.
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima describitur scelus [512] proditoris, contra charitatem agentis : in secunda, describit claritatem corporis mystici ex dulcedine charitatis diligibilis, ibi, ℣. 31 : « Cum ergo exisset, dixit Jesus. » In tertia, ponit institutionem charitatis, ibi, ℣. 33 : Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
In prima harum dicit tria, scilicet, turbationis quæ ex facto proditoris futura erat protestationem, discipulorum ex protestatione factam hæsitationem, et proditoris quamdam admonitoriam revelationem.
In primo horum duo sunt : turbatio, et protestatio.
Turbationem exprimit et in se, et in modo.
In se exprimit eam, dicens :
« Cum hæc dixisset, » de institutione discipulorum ad humilitatem, « turbatus est, » ut ostenderet se verum hominem, in quem caderet turbatio propassionis : ut in ante habito capitulo est notatum et determinatum. Maxime ex pœnitentia traditoris qui interim mortem ejus machinabatur. Psal. vi, 3 et 4 : Conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde.
« Spiritu. » Per hoc tangit modum : quia ipse spiritu suo in se fecit istam propassionis turbationem : quia nihil in eo fuit quod non esset electum et ordinatum rationabili voluntate. Et ideo, Genes. vii, 2, significatus est per arcam, in qua (ut dicit) omnia animalia, hoc est, animales motus pacati fuerunt. Job, v, 23 : Bestiæ terræ pacificæ erunt tibi, hoc est, bestiales motus, qui in aliis pugnant contra Christum. O Christe, tibi in corpore tuo erant pacificæ, et omnino spiritui obedientes. Et, ibidem, ℣. 24 : Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum.
Sic ergo « turbatus est spiritu » ex Judæ præsentia. Unde Glossa : « Exemplum præbuit ut condolentes aliis turbermur, quia miseriis Judæ compatiens fuit. »
« Et protestatus est, et dixit, etc. »
Admonitorie, volens miserum a scelere revocare : « Amen, amen dico vobis. » Dupliciter confirmat : quia non tantum ex præscientia, sed ex signis traditionis jam traditor in malitia confortabatur, et crescebat in pertinicia perversitatis, « Quia unus, » exceptæ ab aliis malitiæ, « ex vobis, » non merito sed numero. Matth. xxvi, 21 : Unus vestrum me traditurus est, scilicet in ista nocte. Marc. xiv, 18 : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. Psal. liv, 15 : Qui simul mecum dulces capiebas cibos, etc. Per hoc tamen non prodidit, quia omnes secum in eadem mensa comederunt : sed voluit ut Judam sceleris sui conscientia induceret : qui latere nihil posset eum, qui occulta cordis sui protestari posset : et sic Deum tradere pertimesceret. Conscius enim ipse sibi de se putare deberet omnia dici.
« Adspiciebant ergo ad invicem discipuli, etc. »
Tangit de verbo Domini inter innocentes ortam hæsitationem.
Et hoc est : « Adspiciebant ergo, » quasi novo stupore percussi, « ad invicem discipuli, » ut quisque disceret ab alio scelus, de quo sibi non erat conscius. Ac si diceret quilibet illud Apostoli, I ad Corinth. iv, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Quia plus credo verbo Filii Dei de me quam mihipsi.
Et hoc est : « Hæsitantes, » sive dubitantes, « de quo diceret. » Dubitatio enim timor cordis fuit, quia sermonem Christi verum esse non dubitabant : quem enim semper veritate firmatum invenerant. Et ab alia parte innocentes conscientia de crimine non redarguebat. Unde, Matth. xxvi, 21 : Contristati valde, cæperunt singuli dicere : Numquid ego sum, Domine ? Et hoc quidem primo [513] dixerunt : ita et quod Judas quærens dixit, ibidem, ℣. 25 : Numquid ego sum, Rabbi? Et respondit Dominus : Tu dixisti. Per quod etiam Dominus eum non prodidit : quamvis ille ut protervus quæsierat. Dicendo enim : Tu dixisti : commune est : nec per hoc tangitur nisi ille qui sibi conscius est de crimine.
Post interrogationes autem singulorum facta sunt quæ hic dicuntur.
14 « Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
15 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est de quo dicit ?
16 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? »
Tangitur hic admonitio, et communis, quamvis non notabilis, nisi apud semetipsum efficiebatur revelatio proditoris.
Et dicuntur hic tria, scilicet, signum admonitivæ revelationis : secundo, augmentum malitiæ proditoris, ibi, ℣. 27 : « Et post buccellam, etc. » Et tertio, tempus excæcationi suæ congruum, ibi, ℣. 30 : « Cum ergo accepisset ille bucellam. »
In prima harum partium dicuntur quatuor, scilicet, descriptio ejus cui fit revelatio, quæstio facta ad illum Simonis Petri, et Joannis ad Christum, et signum revelationis hujus secreti.
Dicit ergo : « Erat autem recumbens, » hoc est, reclinatus, « unus, » unice inter alios sermonibus istis territus, et seipsum sustinere non valens, eo quod terrore erat resolutus, « ex discipulis ejus, » qui disciplinam charitatis, et mansuetudinis, et humilitatis Christi perfecte fuerat imitatus, « in sinu Jesu, » sicut innixus super eum quem dilexit. Habacuc, III, 2 et 3 : Domine, audiui auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud, etc. Et hæc est litteralis expositio.
Tamen moraliter notantur hic quatuor causæ hujus recubitus in sinu Domini, ne temeritati Joannis adscribatur : quarum una est terror verbi dominici, secunda est delicatio cibi assumpti, et tertia affectus amoris præcipui, quarta excessus contemplationis verbi Domini.
De prima causa jam ante dictum est. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. De secunda causa est, quia cibus dulcis generat somnum suavem, et somnus reclinationem sive recubitum inducit : et sic infusus intus dulcedine sacramenti, recubuit in pectore Domini. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, etc. Cantic. V, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. De tertia causa dicitur, Cantic. VIII, 5 : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? De quarta causa dicitur, Daniel. X, 16 : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Et terrori quidem adscribitur destitutio : cibo autem quies, amori recubitus, et contemplationi sinus. Unde Augustinus : « Ab ipso sacro dominici pectoris fonte potavit Evangelii fluenta. »
Et hoc est quod dicit : « Quem diligebat Jesus. » In principio hujus libri quatuor sunt assignatæ causæ quare hunc discipulum diligebat Jesus 404. Et ibidem determinatur qualiter Christus Jesus Dominus noster, unum plus, et alterum minus diligit : nec oportet quod ista repetantur. II Regum, 1, 26 : Frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Cantic. VIII, 6 : Fortis est ut mors dilectio.
« Innuit ergo huic Simon Petrus, etc. » [514]
« Innuit ergo huic, » hoc est, Joanni, « Simon Petrus. » Probabile est hos duos inter alios fuisse plus familiares : et ideo innuisse sæpe invicem, et contulisse de secretis. Joan. xxi, 20 : Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
« Et dixit ei : Quis est de quo dicit ? »
Sed quæritur, Quare Petrus per seipsum non quæsivit ?
Ad quod dicendum secundum Chrysostomum, quod bene fuit apud Dominum tantæ familiaritatis sicut Joannes, sed tamen Christus hoc ab eo celavit : quia tanti zeli fuit Petrus pro Domino, quod si proditorem discrete cognovisset, pro certo ante proditionem interfecisset eum. Sed hoc noluit Dominus, ne dispensatio divini consilii impediretur. Ad Roman. xii, 19 : Date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam.
« Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, etc. »
« Itaque cum recubuisset ille, » scilicet Joannes, « supra pectus Jesu. » Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.
« Dicit ei, » ausu familiari : « Domine, quis est ? » Psal. cxviii, 18 : Domine, revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Psal. L, 8 : Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
- « Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. »
Hic tangitur revelationis signum.
In hoc autem signo duo dicuntur, scilicet, signum, et per opus ejus quid signum designat designatio.
Dicit ergo : « Ille est cui ego intinctum panem porrexero. » Sunt autem hic duæ opiniones. Una dicit, quod intinctus panis fuit corpus Christi intinctum in sanguine. Unde Augustinus, in Originali super locum istum : « Quid miraris si Judæ datus est panis Christi per quem mancipatur diabolo : cum videas e contrario Paulum datum Angelo diaboli, per quem perficitur in Christo ? Ita et bono malum profuit, et malo bonum offuit. Sed corripitur qui non dijudicat corpus Christi : quo modo damnatus est, qui ad ejus mensam fingens se amicum, inimicus accedit. Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua pœna percutitur venditor veritatis ? » In Glossa tamen quæ Augustino imponitur, dicitur quod panis intinctus non fuit corpus Christi : sed ante tamen cum aliis sumpserat corpus Christi, et post etiam sumpsit buccellam qua designatus est Joanni. Et ideo non dicunt verum qui dicunt Judam corpus Domini non sumpsisse : quia secundum ambas istas opiniones sumpsit corpus Domini. Magister autem in Historiis dicit, quod quia Judæ in detrimentum suæ salutis panis intinctus porrigebar, ideo hostia corporis Domini Christi sanguine intincta nulli exhibetur. Glossa : « Panis intinctus significat Judæ fictionem : quia fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur non mundantur, sed inficiuntur. Si autem aliquid bonum significat fictio, eidem bono ingratum non immerito consecuta est damnatio. » Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum : et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
« Et cum intinxisset panem, etc. »
« Et cum intinxisset panem, » quem soli Judæ porrigebat, sicut innuit Glossa,
« dedit Judæ Simonis Iscariotæ. » Contrarium videtur, Matth. xxvi, 23 : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Sed ad hoc dicendum, quod utrumque verum fuit : quia et Judas intinxit, et eumdem Dominus Judæ intinctum porrexit, et illa vice nullus alius intinctum accepit.
Videtur autem quod Judam Dominus per hoc prodidit : quia non interest utrum aliquis prodatur occulte nomine, vel circumscriptione signi, quod nulli alii potest convenire.
Dicendum ad hoc, quod non prodidit : quia illud signum comune fuit. Omnes enim secum de catino intinxerunt. Unde, Luc. xxii, 21 : Veruntamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et similiter omnium Apostolorum manus secum in eadem mensa fuerunt. Dicunt tamen quidam satis bene, quod aliud est de crimine facto, et de crimine futuro aliud. Crimen enim factum non debet prodi, sed corripi secundum modum qui describitur, Matth. xviii, 15 : Si peccaverit in te fratrer tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Deinde adhibendo alios conscios criminis, per quos convincendus est si negaverit, ut dicit Augustinus : et deinde corrigendus est ab Ecclesia. Crimen autem futurum quod non est nisi in voluntate, et propter quod non condemnatur homo in iudicio humano, potest ad cautelam caute revelari, et ut caveatur, et ut ille a proposito revocetur, dummodo in iudicio contra talem non procedatur : quia de sola voluntate in iudicio humano non iudicatur. Et hanc opinionem ego probabilem valde dico.
Adhuc autem, est alia opinio dicendo, quod aliud est de Deo, et aliud est de homine. Homo enim ex sui solius scientia, nullum penitus debet revelare : quia cum in iudicio probare non posset, revelatio sua ad nihilum penitus esset utilis.
Sed Deus qui inspector est cordis, his legibus non subjacet. Et ideo cui vult revelare poterit. Sicut peccatum Heli sacerdotis Samueli revelavit405. Et peccatum David Nathan prophetæ revelavit406. Et hæc solutio est pro certo vera. Unde etiam Christus hoc revelavit his quibus profuit ad fidem suæ deitatis, et ad perfectum cautionis.
« Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. » 28
Hic post tot remedia tangitur augmentum malitiæ proditoris.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, malitiæ augmentum, proditionis opus acceleratum. Et hoc significat Evangelista a discipulis non esse intellectum.
Dicit ergo : « Et post buccellam, » hoc est, post panem intinctum quem intracellam buccæ conclusit, « introivit in eum Satanas. » Introivit autem non illabendo : quia Deus solus, ut dicit Beda, illabi potest in animam : sed per augmentum malitiæ, et persuasionis effectum. Psal. cviii, 6 : Constitue super eum peccatorem : et diabolus stet a dextris ejus. Diabolus enim antonomastice peccator dicitur : quia omne opus suum peccatum est. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. Ante enim possederat diabolus eum quantum ad voluntatem : postea possedit eum quantum ad voluntatem confirmatam : ita quod traxit eum diabolus ad maleficium sicut suum mancipium. Joan. vi, 71 : Ex vobis unus diabolus est.
« Et dixit ei Jesus, etc. »
Ecce traditionis acceleratio. « Quod facis, fac citius. » Glossa : « Non præ[516]cepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum : quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam, quam in salutem fidelium. » Proverb. I, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Christus enim festinavit ad salutem fidelium. Alia translatio, Psal. xviii, 6 : Festinavit407 ut gigas ad currendam viam. Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur.
29 « Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
30 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. »
Hic ostendit qualiter hoc signum fuit ignotum, et similiter verbum quod consecutum est signum : et ideo in communi quidem prius ostendit esse ignotum : secundo autem ostendit quod diversimode est interpretatum.
Dicit autem : « Hoc ergo, » scilicet dictum, « nemo scivit, » hoc est, intellexit, « discumbentium » in cœna, « ad quid dixerit ei : » quamvis omnes scirent quod non nisi aliquod bonum dixit. Job, xxxiii, 16 et seq. : Instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione. Unde Dominus in hoc scelere quamvis caute monuerit Judam, tamen patienter tacuit et non manifestavit. Isa. lvii, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns. Psal. xxxvii, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non, etc.
« Quidam enim putabant, etc. »
Dicit qualiter in diversos sensus accepit interpretationem dictum Domini quod non fuit intellectum. « Quia loculos habebat Judas. » Glossa : « Loculos habet in quibus oblata servabantur, suorum necessitatibus, et aliorum indigentis : in quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ videtur non debere cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat. » Et hæc omnia in ante habitis dicta sunt et determinata. Proverb. xxx, 8 et 9 : Mendicitatem et divitias ne desideris mihi : tribue tantum victui meo necessaria : ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? et egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. Et hoc est quod dicit. Et ea quæ mittebantur in solatium sumptuum a fidelibus amicis Christi, portabat ut prompta essent tempore necessitatis.
Putabant ergo quidam quod Dominus sermone suo hæc intendisset, et « dixisset ei Jesus, » illo sermone suo : « Eme ea quæ nobis opus sunt, » in cibis et sacrificiis, « ad diem festum » Paschæ, qui in crastino instabat : quia simile factum est, Joan. iv, 8, ubi dicitur : Discipuli ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent.
« Aut ut egenis aliquid daret. » Hoc alii interpretabantur : quia in istos solos duos usus Christus pecuniam submissam consuevit erogare. Tob. iv, 7 : Ex tua substantia fac eleemosynam, etc. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium fructum tuarum da ei, scilicet in manu pauperum. Innocentes enim semper pie interpretantur omne dictum, quod non est expresse malum.
« Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. »
Tertium est ubi tempus congruum tantæ malitiæ designatur.
Dicit autem tria : quod ex bono proficit in malum, quod exivit exinde consortium bonorum, et tunc fuit tempus tenebrosum.
Dicit ergo : « Cum ergo accepisset » de manu Domini, « ille », scilicet Judas, « buccellam » intinctam. I ad Corinth. xi, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
« Exivit continuo. » Glossa : « Aperte a Domino recedit. » Genes. iv, 16 : Egressus Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra. Cain interpretatur possessio. Et sic Judas pro pretii possessione exivit a Deo, et communi bonorum congregatione. IV Regum, v, 27 : Egressus est ab eo leprosus quasi nix : quia totus lepra perditionis erat respersus.
« Erat autem nox. »
Nox tenebrosa, quia lux vera in corde suo occubuerat. Glossa : « Nox congruit sacramento. » Erat enim cum exivit filius tenebrarum, faciens opera tenebrarum. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Ibidem, ℣. 4 : Dies ille vertatur in tenebras : ... et non illustretur lumine.
32 « Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
33 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. »
Tangitur hic clarificatio corporis diligibilis, quod instituitur hic ad formam charitatis, a qua separatus est qui contra charitatem est operatus.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, quis clarificatur, et quid in ipso clarificatur, et quis est clarificans, et acceleratio clarificationis.
Sicut autem supra, capitulo vii, notavimus, dupliciter clarificatur Christus : in se, et in suis membris. Et de utraque clarificatione hic loquitur.
Dicit ergo : « Cum exisset, » sicut impurum separatum a puro, « dixit Jesus, » de suo et de mystico corpore : « Nunc clarificatus est, » in se in causa, non in effectu, « Filius hominis, » quia modo inchoata est traditio passionis, cujus merito ex congruo datur ei claritas Resurrectionis et Ascensionis. Similiter et in corpore mystico est clarificatus : quia Judæ exitus, malorum a bonis significat segregationem. De primo, Joan. xii, 23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. De secundo, Luc. iii, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. Matth. xiii, 30 : Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
« Et Deus, » Pater, « clarificatus est in eo. » Cujus enim voluntatem semper perfecit in terra Filius hominis, ille modo beatificando eum in corpore, et suos purificando, plena se charitate in ipso demonstrabit. Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
« Clarificatus est Deus in eo, » quia per multam suæ virtutis operationem, se etiam in passione sua et morte demonstrabit.
« Si Deus clarificatus est in eo, etc. »
Sicut jam dictum est, clarificatus est claritate virtutis in passione mortis in corpore proprio, et in separatione malorum a bonis in corpore mystico : tunc « et, » hoc est, « Deus Pater clarificabit illum, » scilicet Filium, « in seipso. »
Glossa : « Ut humana natura Verbo unita, etiam immortalitate donetur. » Joan. xvii, 5 : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum.
« Et continuo, » sine temporis interpositione, « clarificabit eum : » quia sua Resurrectio non differtur usque ad communem omnium resurrectionem. Psal. xv, 10 et 11 : Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me, etc. Act. iii, 13 : Deus patrum nostrorum clarificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati.
34 « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me : et sicut dixi Judæis : Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. »
Hic tangit instructionem ad charitatem.
In parte autem ista tria dicuntur : in quorum primo se ostendit charitatis mandatum ultimo dare, ut amodo cordibus discipulorum infigatur : in secundo, dat ipsum charitatis mandatum, ut dilectione cor informetur, ibi, ℣. 34 : « Mandatum novum, etc. » In tertio, præsumptio Petri de Christi dilectione et signo dilectionis refrænatur, ibi, ℣. 36 : « Dicit ei Simon Petrus. »
In primo horum dicuntur quatuor : quorum primum est teneritudo dilectionis ad filios ostensa : secundum, separatio sui ab ipsis : tertium, voluntas sequendi Christum in discipulis infirma : quartum, ex spe perficiendi voluntatem perfectio charitatis promissa.
Primum notatur in hoc quod dicit : « Filioli. » Priscianus enim dicit quod aliquando dicuntur diminutiva præ familiaritate et amore. Et ita loquitur hic Christus. Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Dicit tamen quædam
Glossa, quod dictio diminutiva notat in eis adhuc virtutem diminutionis. Ac si dicat : Modo estis filioli, aliquando cum virtute crescetis, eritis filii. I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec, etc. Isa. xlvi, 3 et 4 : Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo : ego feci, et ego feram : ego portabo, et salvabo.
« Adhuc modicum tempus vobiscum sum, » cum statim immineat mihi captivitas et passio et mors. Joan. xvi, 16 : Modicum, et jam non videbitis me. SED CONTRA hoc est quod dicitur, Matth. xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. Sed hoc jam ante solutum est : quia hic loquitur de præsentia corporali : ibi autem de præsentia divinitatis in gubernatione gratiæ.
« Quæretis me, » desiderio sequendi. Cantic. iii, 1 : Quæsivi quem diligit anima mea. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini, etc.
« Et sicut dixi Judæis, » quamvis aliter et alia de causa dixerim eis. Dixi enim Judæis sine determinatione temporis : quia nec modo nec umquam poterant me sequi, nec consequi, propter animi sui obstinatam malitiam habitam. Vobis autem dico cum determinatione temporis.
Sic ergo Judæis dixi hæc verba :
« Quo ego vado, vos non potestis venire. »
Joan. viii, 21 : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo dæ[519]monia ejecimus, etc.? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Matth. xxv, 11 et 12 : Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait : Amen dico vobis, nescio vos. Sic ergo vobis dixi et Judæis.
« Et vobis dico modo. »
Hoc est, dico vobis quod non potestis ad me venire modo, sed postea venietis ad me. Causa autem quare modo non potestis, est impotentia vestra : quia non estis adhuc Spiritus sancti receptibiles ad robur, sicut notavimus supra, capitulo vii. Ad Hebr. ii, 15 : Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Et oportet vos per charitatem ab illo timore liberari. I Joannis, iv, 18 : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet. Et ideo, Luc. xxiv, 49, dicit : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Quia modo estis infirmi : postea autem percepto Spiritu sancto, ad robur perficiemini. Et tunc dicetis illud Apostoli, ad Roman. viii, 38 et 39 : Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
35 « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. »
Novum dicitur propter sex causas, quarum una est in Glossa. Quia licet etiam vetus sit, ut invenitur, Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum : tamen hic novus additur modus, ut diligatur etiam inimicus in hoc quod est proximus, quia per naturam est in eodem parente : qui autem sunt de eodem parente proximi sunt, quia sunt in uno et primo gradu conjuncti : et hoc non intellexerunt carnales veteris legis. Et ideo Lex dicit : Diliges amicum tuum, etc.
Alia causa est, quia novis exemplis dictum est confirmatum. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Tertia causa est, quia novo spiritu observatur. Prius enim servabatur spiritu servitutis, modo autem spiritu libertatis : ita quod etiam gaudenter diligatur inimicus, nec etiam vindicta petatur ab ipso, et benefacit ei si indiget. Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate prosequentibus et calumniantibus vos.
Quarta causa est, quia Spiritu omnia innovante, est hoc mandatum novum. Hoc est dicere, quia innovat per effectum ut possit impleri. Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Dicit Glossa, quod sedens in throno est Spiritus sanctus. Psal. l, 12 : Spiritum rectum innova in visceribus meis.
Quinta causa est, quia in novitate formæ facit impleri omnia præcepta. Hoc enim quod prius erat in factis tantum in lege factorum (quæ respiciebat ad manum, et non ad animum) nunc autem lex charitatis implet ex animo, et nullo ponit finem. Plus enim vult ex affectu facere, quam lex præcipere posset in opere. Et in hac intentione dicitur : Latum mandatum tuum nimis408. Cantic. i, 2 : Adolescentulæ dilexerunt te nimis. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi, etc.
Sexta et ultima causa est, quia cum [520] novum sit quod suo principio a quo trahit esse, est propinquius : nihil est quod ita nos nostro principio propinquos facit sicut dilectio, quæ nos præ omnibus Deo conjungit. Unde, Isa. vi, 2 : Seraphim stabant super illud, scilicet super thronum Dei, immediate apud Deum consistentes. Seraphim autem intendentes vel ardentes signant vel sonant. Cantic. viii, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei.
Dicit ergo :
« Mandatum novum do vobis. »
Dicuntur autem hic tria, scilicet, mandatum dilectionis, forma, et signum.
De mandato dicit tria, scilicet, mandatum ipsum, et innuit esse novum, et de quo sit mandatum.
De primo dicit : « Mandatum. »
Mandatum autem dicitur quasi manu, quia opere quod per manum signatur, debet esse probatum. Unde Gregorius : « Probatio dilectionis, exhibitio est operis. » Amicorum enim idem est velle et nolle, ut dicit Tullius. Nec me diligit, qui contraria voluntati meæ operatur. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Sic enim Apostolus, ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Quia secundum quod ibidem, 8, dicitur : Qui diligit proximum, legem implevit. Quia quidquid lex charitatis præcipit, totum in opere proximo impendit. Hinc est quod, Deuter. xxxiii, 2, dicitur : In dextera ejus ignea lex. Ignea enim lex in dextera, est lex charitatis in virtute operis. Hinc est quod, Cantic. viii, 6, dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Clamor enim dilecti est intensio devotionis, et fervor implendi de dilectione mandati : quod sicut signaculum, hoc est, sigillum profundatum ponitur in corde, quando mandatum ad intimum penetrat affectum. Ponitur autem super brachium quando totis viribus in opere ostenditur mandatum de dilectione. Hinc est quod, II ad Corinth. ix, 2, Paulus dicit Achaicis : Achaia parata est ab anno præterito. Nunc vero et facto ostendite : quia parum est dicere se diligere proximum in corde, nisi ostendat mandatum in opere. I Joannis, iii, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
Hoc ergo mandatum est « novum : » quia, sicut diximus, est suo principio propinquum. Est et ideo forte ad salvandum in omnibus perfectum. Hæc enim omnia habet id quod suo principio est propinquum, hoc est, senio vel antiquitate viribus non est destitutum, hoc est, perfectum et integrum, in nullo per vetustatem corruptum. Ad Hebr. viii, 13 : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. De fortitudine quidem charitatis dicitur, Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Non quin fortior sit charitas quam mors, sed quia nulli fortiori poterit comparari. De integritate autem dicitur, Jacobi, i, 4 : Sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Sic ergo est « novum. »
Objicitur autem de hoc quod dicitur, I Joannis, ii, 7 : Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Sed hoc jam solutum est : quia quamvis vetus sit ab antiquo auctoritate Dei mandatum, tamen non inveteravit sicut alia. Sed omnia alia moralia innovavit, sicut diximus : quia cæremonialia consumpta sunt vetustate, sed moralia servabantur in vetustate timoris, et vetustate litteræ. Sed mandatum dilectionis omnia innovat, ut serventur in spiritus novitate, ut diximus. Et ideo dicitur charitas legis plenitudo. Ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo ergo legis est dilectio. Hoc ergo modo est « novum. »
« Do vobis. »
Ecce mandati hujus auctoritas : quia ipse summus promulgat Imperator : nec præcipit, sed dat : quia nisi ipse det, impleri non potest. Unde Augustinus : « Da quod jubes, et jube quod vis. » Dat enim Spiritum dilectionis in quo mandatum impletur. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Luc. xi, 13 : Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se. Dat ergo liberaliter sive gratis, dat affluenter, dat dulciter, dat utiliter. De primo dicit, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, etc. De secundo, Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De tertio, Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus : quia non nisi in dulcedine dat. Quod omnia dulcia facit, etiam quæ amara sunt in seipsis. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis. Spiritus autem suus constat, quod est spiritus dilectionis. De utilitate autem istius doni est quod dicitur, ad Hebr. xii, 10, scilicet quod Pater cœlestis erudit ad ipsum quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
Sic ergo « do vobis. »
« Ut diligatis invicem. »
Ecce de quo est istud mandatum. Dicit autem duo : transitionem dilectionis, et retransitionem. Qui enim amat, remari petit. Unde Hermes Trimegistus dicere dicitur : « Monas monadem genuit, et in se reflectit ardorem. » Proverb. viii, 17 : Ego diligentes me diligo. Sicut enim dicit Dionysius, quod exstasim faciens est divinus amor, hoc est, extra positionem : quia cor amantis ponit extra amantem in amatum, et cor amati per readamationem in amantem primum. Et hoc notat per duo quæ dicit : « Ut diligatis invicem. » Ad Roman. xii, 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Hoc enim debitum solvendo magis obligat. Et ideo diligens ab obligatione dilectionis numquam deobligatur. Et ideo omni soluto debito, manet adhuc debitum dilectionis. Unde Paulus Philemoni scribit : Et teipsum mihi debes409. Ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est vobis, supple, debitum illud semper solvendum.
« Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. »
Hæc est forma mandati, quod exemplum in auctore dilectionis accipimus. Ipse autem dilexit nos, nostram præveniens dilectionem, nostram vincens dilectionem ex sua dilectione. De primo dicitur, I Joannis, iv, 9 et 10 : In hoc apparuit charitas Dei in nobis, etc. In hoc est charitas Dei, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. De secundo dicitur, Joan. vii, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Et subdit Evangelista, ℣. 39 : Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Sic ergo ipse creat spiritum dilectionis in nobis. Nullus enim spiritus fluit et refluit nisi spiritus dilectionis. Unde Chrysostomus : « Cum Spiritus sanctus cor intraverit, omni fonte magis manat et proficit, non deficit. » Et fluit, cum sit Spiritus dilectionis : et refluit, quia amor transit et retransit, ut diximus. De tertio dicitur in Psalmo cxv, 12 : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Pro tanta enim dilectione nihil possumus rependere : quia nostram excedit in infinitum : et ideo debitores nos sibi, et ipse non nobis debitor constituitur. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : quia debitores sibi constituti.
Sic dixit de forma dilectionis,
36 « In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. »
Ecce istius dilectionis dat signum : quia in ipsa cognoscitur disciplina Christi.
Dicit autem duo : signatum, et signum. Dicit autem hoc signum esse generale cum dicit : « In hoc cognoscent omnes. » Et hoc est signum generale, certum, et convertibile. Generale autem, quia omnibus convenit discipulis et non aliis.
De primo dicitur : Omnes Christi discipuli hoc signaculo cognoscuntur. Et hoc signatum est, Josue, ii, 17 et seq., ubi dicitur, quod signavit Rahab domum et familiam suam omnibus Dei amicis : ut cognosceretur per vittam coccineam, per fenestram domus suæ pendentem. Vitta enim est charitas quæ ligat. Coccinea autem est per ruborem charitatis.
De certitudine autem est, quia sola charitas est signum certum salutis. Ad Ephes. iv, 30 : Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. In signum autem redemptionis, signaculum istud redemptio est : quia, sicut dicit Augustinus, charitas sola distinguit inter filios regni, et filios perditionis, hoc est, inter discipulos Christi, et eos qui sunt de schola diaboli.
De convertibilitate autem signi intelligitur hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 2 : Charitatem si non habuero, nihil sum. Super quem locum dicit Bernardus : « Si habuero magnam charitatem, magnus sum : si parvam, parvus sum : si nullam, nullus sum. Tantus enim quilibet in disciplinatu Christi est, quanta est charitas sua. » Et ideo charitatis via discitur inter discipulos Christi, quia excellenter indicat disciplinam Christi. Ad Ephes. iii, 19 : Scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi. Charitas enim Christi eminet super omnem scientiam quæ habetur de Christo : et convertibiliter est signum disciplinæ Christi.
In hoc ergo signo cognoscent omnes « quia mei discipuli estis, » disciplinis meis imbuti, et de schola mea instructi. Deuter, xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Appropinquatur autem pedibus per humilem charitatem, quia charitas semper appropinquat. Unde peccatrici quæ appropinquavit pedibus Jesu, Luc. vii, 47, dictum est : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
« Si dilectionem habueritis ad invicem. » Hoc enim est quod maxime desiderat Dominus ut habeamus. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? In hac schola dixit se eruditum Jeremias, Thren. i, 13, ubi dixit : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ezechiel. x, 2 : Effunde, scilicet prunas ignis, super civitatem, hoc est, super omnium fidelium et discipulorum meorum universitatem.
« Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado, non potes me modo sequi : sequeris autem postea. » 37
Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. 38
Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges. » 39
Hic incipit de refrænatione præsumptionis Petri.
Dicuntur autem quatuor : in quorum primo ponitur quæstio admirabilis Petri : in secundo, ostenditur responsio præsumptionem Petri refrænans : in tertio, ponitur Petri de se præsumptio : in quarto, ponitur ostensio imbecillitatis Petri.
Dicit ergo : « Dicit ei Simon Petrus. » Audierant enim Christum dicentem, supra, ℣. 33 : Quo ego vado, vos non pot-
estis venire, supple, modo. Et mirabatur: quia tunc in fervore dilectionis erat totus Simon, hoc est, obediens: sed in fortitudine charitatis totus non erat Petrus, hoc est, immobilis et firmus.
Dicit ergo Simon: « Domine, quo vadis? » quod te sequi non possum per imitationem. Matth. viii, 19: Sequar te quocumque ieris. Et hoc dixit ille qui vires suas nondum fuerat expertus.
« Respondit Jesus, » temeritatem Petri refrænans: « Quo ego vado, non potes me sequi modo, » hoc est, hoc tempore propter Passionis difficultatem, et tuæ charitatis imperfectionem. Psal. lxxvi, 20: In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Matth. xvi, 24: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Via ergo difficilis est ad sequendum. Ad Hebr. v, 11: Nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Ne autem faciat ex difficultate sequendi desperantem, subdit: « Sequeris autem postea, » cum Spiritum ad robur fortitudinis acceperis. Tunc enim fiet quod dicitur, Act. iv, 33: Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi, Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. Tunc sequeris, spiritu contra persecutiones et timorem mortis confortato. Joan. xxi, 18, dixit Dominus Petro: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non vis. Et subdit Evangelista, ℣. 19: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Spiritus enim alligat hominem virtute sua, ut a Christo propter timorem passionum, et spem temporalium recedere non possit. Et ideo robur Spiritus Deum sequi facit. Act. xx, 22: Et nunc alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quæ in ea ventura sint mihi ignorans. Isa. xlv, 14:
Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur.
« Dicit ei Petrus, etc. »
Adhuc de fervore obedientiæ Simonis præsumens, et petræ firmitatem nondum expertus: « Quare non possum te sequi modo? » Nescivit quod dictum est, Sapient. ix, 15: Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Et ideo dicitur, I ad Corinth. iii, 1: Ego non potui vobis loqui tamquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc. Et sequitur, ℣. 2: Nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis.
« Animam meam pro te ponam, » hoc est, vitam dabo pro te defendendo. Verbum est fervoris Simonis. Marc. xiv, 31: Etsi oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. IV Regum, ii, 4: Vivit Dominus, et vivit anima tua! quia non derelinquam te. Petrus autem adhuc inexpertus vires suas, dixit tamen id ad quod ex officio pastorum postea tenebatur prædicare. I Joannis, iii, 16: Quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
« Respondit ei Jesus, etc. »
Hanc inexperientiam potius quam temeritatem Simonis refrænans, et sibi suam debilitatem ostendens: « Animam tuam, » hoc est, vitam « pro me pones? » Ac si dicat: Considera teipsum, quia præsumis ultra vires tuas.
« Amen, amen dico tibi. » Duplicem adhibet confirmationem: ut fortius animo suo imprimatur. « Non cantabit gallus, » hoc est, gallicinium unum non perficiet gallus, « donec ter me neges. » Marc. xiv, 30: Priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. Luc. xxii, 31 et 32: Simon, ecce Sanatas expetivit vos ut cribaret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres
tuos. Christi enim oratio impetravit quod negando non totus abscederet, sed rediens robur Spiritus acciperet, et sic alios confirmaret.
Hoc est ergo quod dicit de charitatis institutione.
Et hæc de capitulo decimo tertio.
Caput XIV
Consolando discipulos ait multas in domo Patris esse mansiones, seque rursum illos assumpturum; Thomæ dicit se esse viam, veritatem et vitam; Philippo autem, Patrem in se videri; illosque accepturos quidquid suo nomine petierint, et se alium Paracletum a Patre eis missurum; docet quis ipsum diligere dicendus sit, et qualem pacem relinquat discipulis, qui de ipsius discessu merito gaudere deberent.
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Si quo minus, dixissem vobis : Quia vado parere vobis locum.
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
Et quo ego vado, scitis, et viam scitis.
Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire?
Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem?
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera.
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio410.
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
Si diligitis me, mandata mea servate.
Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut ma[525]neat vobiscum in æternum,
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis.
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?
Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me, Patris.
Hæc locutus sum vobis, apud vos manens.
Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est.
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.
Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater 411, sic facio. Surgite, eamus hinc.
In Caput XIV Joannis — Enarratio
« Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. »
Hic incipit informatio discipulorum ad sanctitatem per sermonem.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima sermo proponitur exhortationis ad fidem et sanctitatem : in secunda autem, suffragium orationis ponitur ad sanctitatis confirmationem, ibi, cap. xvii, 1 : « Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis, etc. »
Dividitur autem prima pars in tres partes : in quarum prima instruit ad perfectam fidem : in secunda, ad charitatis perfectionem, ibi, cap. xv, 1 : « Ego sum vitis vera, etc. » In tertia [526] autem, quia desolati erant per tristitiam Passionis, instruit eos de spe futuræ consolationis, tum per Paraclitum mittendum, tum per seipsum in proximo resurrecturum. Et hoc incipit ibi, cap. xvi, 5 : « Hæc autem ab initio non dixi vobis, etc. »
Prima harum partium dividitur in duas : in quarum prima confortat ad fidem quod de recessu suo conturbati, non vacillent in fide : in secunda autem, ut magis consolentur, ostendit qualiter per fidem operantem per dilectionem præcedentem possent sequi ipsum, ibi, ℣. 15 : « Si diligitis me, mandata mea servate, etc. »
Adhuc autem, prior pars dividitur in tria : in quorum primo exhortatur ne fides vacillet ex recessu Christi per mortem : quia in recessu est utilitas præparationis ad beatitudinem. Secundo, ostendit quod ipse est ad locum paratum via per mortem. Tertio, ostendit perfectæ fidei potestatem. Secunda incipit ibi, ℣. 4 : « Et quo ego vado, scitis, etc. » Tertia vero ibi, ℣. 12 : « Amen, amen dico vobis : Qui credit in me, etc. »
Adhuc autem, prior harum habet quatuor paragraphos : in quorum primo confortationem ponit ne fides vacillet : in secundo, dat rationem ex utilitate suæ præcessionis in mansionem beatitudinis : in tertio, infallibilitatem ostendit sui sermonis : in quarto autem, utilitatem allegat consolatoriæ suæ reversionis. Secundum est ibi, ℣. 2 : « In domo Patris mei, etc. » Tertium, ibi, ℣. 2 : « Si quo minus, etc. » Quartum, ibi, ℣. 3 : « Et si abiero, etc. »
In primo horum dicit duo : confortationem, et id quod accipitur in confortatione.
Dicit ergo discipulis suis, quos ut semen futuræ Ecclesiæ præcipue confortari oportebat : quia aliter tota Ecclesia fuisset desolata. Isa. i, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorra similes essemus :
« Non turbetur cor vestrum, neque formidet412. »
Duo sunt in corde, scilicet, intellectus, et affectus. Propter intellectum dicit : « Non turbetur. » Propter affectum dicit : « Neque formidet. »
Turbatur enim id quod obtenebratur, ut non possit videre quid agat. Et hoc est quando dubietas lumen intellectus agentis obnubilat, ut non possit in eo lumen clarum veritatis videre. Luc xxiv, 38 : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? Hæc autem turbatio serenitatis cordis eorum, causabatur ex recordatione subtractionis dulcissimæ præsentiae Christi corporalis. Job, xxiii, 15 : A facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Magna enim fuit causa turbationis quando videbant quod a tam impis, tam pius et justus Dominus occumbere debuit. Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
« Neque formidet. » Formido est affectus trepidatio, quæ inducit virium trepidationem et tremorem. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum : tenebræ obstupefecerunt me. Hæc enim omnia facit in homine formido. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Sic ergo turbati et formidantes a terrore recessus Domini ab eis.
Econtra dicit Dominus : « Non turbetur cor vestrum, » quantum ad intellectum, ne tenebretur ad videndam fidei veritatem : « neque formidet, » quan[527]tum ad dimittendum fidei constantiam. Proverb. xii, 21 : Non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Proverb. xxviii, 1 : Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.
Dicit autem : « Non turbetur cor vestrum, » quia corde constante, totum corpus constans erit. Hoc est enim principium vitæ, et motus, et sensus, et omnium aliorum. Et ideo in illo est totum. Proverb. iv, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Contra duplicem autem morbum cordis, unam proponit medicinam, dicens :
« Creditis in Deum, etc. »
Duo enim dicit, quorum unum consequens est ex alio.
Primum est, quod dicit : « Creditis in Deum, » per assensum fidei, quem in Deum vos confortantem habetis : consequens est, ut in me credatis, quia ego sum Deus.
Et hoc est : « Et in me credite. » Et ideo est sicut dico vobis : quia utilitas magna vobis et omnibus fidelibus ex transitu meo proveniet. Fides enim in Patrem omnipotentem confortat : fides in me omnem veritatem omnia promissa verificat : et ideo turbationem pellite, et ad veritatem meam cor serenate. Credentes autem in Deum Patrem omnipotentem, formidinem projicite, et in potentia virtutis ejus corde forti state. Ad Ephes. vi, 10 : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
2 « In domo Patris mei mansiones multæ sunt. »
Tangit hic rationem confortationis ex utilitate sui transitus. Quia quamvis ab æterno in domo Patris receptacula beatorum sint distincta per prædestinationem, tamen ut beati intrent in ea sine impedimento, removeri oportet impedimenta et offendicula per Christi sanguinem. Cherubim enim et flammeum gladium atque versatilem collocavit Dominus ad custodiendam viam ligni vitæ, quæ per sanguinem oportet removeri.
Et hoc est quod dicit. Bene dico, quod cor vestrum non formidet : quia « in domo Patris mei, » quæ receptaculum est commune omnium beatorum. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, etc. Baruch, iii, 24 : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Psal. lxxxiii, 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te.
« Mansiones multæ sunt. »
Quia secundum differentias meritorum sunt etiam distinctiones præmiorum. Et illæ sunt mansiones in quibus requiescunt beati fideles : ita quod non cadit in eis turbatio mundi. Psal. xxx, 21 : Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Istæ mansiones sunt excubiæ fidelium, sunt absconsiones divinorum secretorum, sunt pulchritudines divinorum luminum, sunt ordines Angelorum Deo assistentium, sunt protectiones victorum, sunt promptuaria omnium voluptatum.
De excubiis dicitur in Psalmo cxvii, 15 : Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum.
De absconsionibus, similiter in Psalmo xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a contradictione hominum.
De pulchritudinibus dicitur, Numer. xxiv, 5 : Quam pulchra tabernacula tua, Jacob ! et tentoria tua, Israel !
De ordinibus Angelorum dicitur, Deuter. xxxii, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum [528] juxta numerum Angelorum Dei413. »
De protectionibus securissimis victorum de mundo triumphantium, in Psalmo LXXXIII, 2 et 3 : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini : cor meum et caro mea exsultaverunt, etc.
De promptuariis, iterum in Psalmo CXLIII, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Item, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, etc.
Ibi est sinus Abrahæ in requie beatorum pauperum, ut paupertatis obliviscantur. Luc. xvi, 22 : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Ibi exsultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis414. Ibi enim constituit Deus lucidissimas mansiones in quibus requiescunt Sanctorum animæ : sicut dicitur in visionibus Esdrae. Tantus ergo decor mansionum vos confortet, quia viam ad illum sanguine meo præparabo.
« Si quo minus dixissem vobis : Quia vado parare vobis locum. »
Altera ratio est, sumpta a sermonis sui veritate in quem credunt : quia in Deum credunt.
Unde dicit : « Si quo minus, » hoc est, si aliquo minus esset quam dixit. Unde littera quam legit Chrysostomus habet : « Si autem non, » hoc est, si non esset sicut dixi vobis : tunc pro certo « dixissem vobis, » sicut amicis. Nollem enim quod vitam illam perdertis : nisi perdendo istam, meliorem inveniretis. I ad Corinth. xv, 19 : Si in hac vita tantum in Christo sperantes simus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem multo plus in re, quam ego dixerim vobis. III Regum, x, 7 : Probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi, scilicet in terra mea.
Dico ergo : « Si quo minus, » supple, esset, « dixissem vobis, » hoc est, vobis fidelibus fideliter annuntiassem : « Quia vado, » per mortem, « parare vobis locum » tam pulchrum et delectabilem. Quamvis enim mansiones jam sint in domo, quantum ad prædestinationem æternam : tamen et a me, et a vobis oportet eas parari. A me quidem per opus redemptionis, quo removeantur obstacula : et a vobis per merita, quibus mereamini beatitudinis præmia.
Sic ergo « vado » utiliter « vobis parare locum. » Isa. XLIX, 20 : Augustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Quia peccatum locum facit angustum ad intrandum, et hoc non potuit fieri nisi per Christum. IV Regum, vi, 1 et 2 : Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis locum ad habitandum. Et in hoc signatur præparatio qua singuli sibi præparant mansiones per bonorum meritorum operationem.
Sic ergo non turbemini, neque formidetis in dictis meis : quia vera sunt si minus esset quam quod per mortem vobis æternas præparo mansiones, ego fideliter dixissem vobis.
« Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. »
Ecce quarto inducit sermonem consolatorium ex sui ad mansionem comitatu, et in mansione beatitudinis societate.
rael.
Et ideo dicit tria : præcessionem sui ad loci præparationem, adventum sive reditum ad nostri assumptionem, et sui nobiscum in beatitudine perpetuam societatem.
Dicit ergo : « Et si abiero » a vobis per præsentiam corporalem per mortem. Ad Hebr. ix, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Ad Hebr. vi, 19 et 20 : Ad interiora velaminis, ubi præcursor pro vobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech vontifex factus in æternum.
Si ergo sic abiero, « et præparavero vobis locum, » per impedimentorum et obstaculorum remotionem et pretii solutionem, sicut diximus. Sic enim superna Jerusalem ædificatur ut civitas per mansiones beatorum. Psal. cxxi, 3 et 4 : Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, etc. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini. Quia tribus Dei habitant in mansionibus Dei. Propter hoc Petrus videns in lumine transfigurationis istas beatorum mansiones, et omnibus delectamentis mundi exutus, in ipsis permanere desiderabat, dicens, Matth. xvii, 4 : Bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. Si ergo talem locum vobis præparavero per mortis pretium,
« Iterum venio, etc. »
« Iterum venio, » tempore resurrectionis, et tempore mortis singulorum vestrorum, et tempore extremæ discussionis. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
« Et accipiam vos ad meipsum, » ita quod ego ipse educam vos de mundo. Et hoc signatum est, Genes. xxiv, 67, ubi dicitur, quod Isaac introduxit eam, scilicet Rebeccam, in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem; et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Isaac enim Christus, Rebecca Ecclesia primitiva, tabernaculum domus æterna, Sara quoque synagogæ primo erat ad habitandum exhibita, et postea Ecclesiæ data, quæ uxor in uno spiritu conjuncta, a Dei Filio accipitur, et pro synagoga diligitur. Etiam istud signatum est, Genes. xliii, 16, ubi dixit Joseph de fratribus suis : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum comesturi sunt meridie. Et, Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine.
Sic ergo accipiam vos ad meipsum, « ut ubi sum ego, » in lumine beatitudinis, « et vos sitis. » Ecce perpetua Christi societas. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Ezechiel. xlviii, 35 : Nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. Tunc fiet id quod dicitur, Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Joan. xii, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit.
« Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. » 4
Hic ostendit confortationem et consolationem discipulorum per viæ ad beatitudinem certitudinem : quia ipse est via eorum ad beatitudinis mansiones.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima certam proponit esse viam : in secunda, de via objectam sibi removet dubitationem.
Dicit ergo : « Quo ego vado, scitis, » quia quædam viæ certitudo est per certum terminum, ideo illam præmittit dicens : « Quo ego vado, scitis, » per virtutes omnium operum et passiones et intentionum ad Patrem, ut objectum et [530] causam beatitudinis in mansionibus singulorum. Joan. xvi, 5 : Vado ad eum qui misit me : et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? Ita enim est clarus recessus meus, quod nemo interrogans dubitabit, scientibus cunctis absque dubitatione, quia ad Patrem et ad locum beatitudinis vado. Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. Et hoc signatur, Act. i, 9, ubi dicitur : Videntibus illis elevatus est. Quod enim omnibus patuit, cunctis videntibus est impletum.
« Et viam scitis, » quia ego sum ostium et via, sicut, Joan. x, 9, dicitur. Non est alia via ad beatitudinem nisi ego in sacramentis quæ perfeci, et verbis que docui, et exemplis quæ præbui, et miraculis quibus omnia confirmavi. Joan. x, 9 : Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Proverb. iv, 18 : Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et ibidem, ℣. 8 : In semita iudiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te, etc.
Sic ergo « viam scitis. »
- « Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ? »
Hic incipit secundum in quo removet dubitationes sibi de certitudine viæ objectas.
Sunt autem duæ, quarum una oritur ex alia. Una quidem Thomæ, et alia Philippi.
Illa quæ est Thomæ, est duplex secundum duplicem viæ certitudinem a Christo descriptam. Describit enim viam per certitudinem termini, quando dixit : Quo ego vado, scitis. Descripsit terminum viæ per transitum quando dixit : Viam scitis.
Et his duobus Thomas duplicem opponit dubitationem.
Et habet duas partes. Primo proponitur dubitatio, et secundo ad dubitationis propositæ remotionem Christi illuminatio.
Dicit ergo : « Dicit ei Thomas, » cui competit, hoc est, quia Didymus sive dubius dicebatur. Quia etiam postquam Christus se viam per passionis sacramentum paraverat, et beatitudinem Resurrectionis attigerat, adhuc dubitabat. Joan. xx, 25 : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Hæc tamen dubitatio dispensatoria fuit : quia nobis profuit ad majorem viæ distinctionem.
« Domine, nescimus quo vadis. »
« Domine. » Quem Dominum profitetur, eidem se debere obedire credit. Psal. vin, 2 : Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
« Nescimus quo vadis. » Directe negat quod Christus verum esse dixerat. Sed dicendum quod uterque verum dixerat. Christus enim dixerat quod se (qui via est) noverant. Thomas autem negat : quia licet Christum noverit, tamen de Christo sub mentione viæ dubitabat : et quærit. Sicut qui noscit Choruscum, non oportet quod noscat eum sub forma venientis.
Sic ergo dicit : « Nescimus quo vadis, » quia licet sciamus quod ad Patris beatitudinem vadis, non tamen scimus Patrem sub ratione termini sive finis viæ tuæ : et ideo nescimus quo vadis. Proverb. xxx, 18 et 19 : Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : viam aquilæ in cælo, viam colubri supra petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Via enim aquilæ in cælo, est via Filii Dei secundum deitatem, in cœlestibus nobis præparandis. Via colubri supra petram, est via Christi secundum quod est Dei sapientia, supra solidum veritatis doctrinæ divinorum se[531]cretorum. Via navis in medio mari, est via humanitatis Christi in amaritudine mundi, nos ad siccum et solidum æternitatis portans. Via viri perfecti in gratia et sapientia in adolescentia, est via Christi carnem assumentis ex adolescentula Virgine. Et de his viis quæritur a Sanctis, Psal. lxxvi, 20 : Vestigia tua non cognoscentur.
« Et quomodo possumus viam scire ? ».
Quia via scitur, et quæritur, per terminum et finem ad quem ducit. Joan. iii, 8 : Nescis unde veniat, aut quo vadat. Job, xxvii, 7 : Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Avis enim Christus est, cujus semita carnalibus ignorata est. Vultur etiam Christus est, quia vultur a volendo dicitur, eo quod escam concupiscit, et longe percipit : et hujus oculos quibus vias suas dirigit, carnales non intuentur. Baruch, iii, 20 et 21 : Viam disciplinæ ignoraverunt, neque intellexerunt semitas ejus. Et, ibidem, ℣. 23 : Viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
« Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. »
« Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. »
Ecce illuminatio dubitationis.
Dicit autem tria : viæ certificationem, certificationis probationem, et certam termini viæ demonstrationem.
Dicit ergo : « Ego sum via, et veritas, et vita. »
In via tria sunt per quæ cognoscitur et determinatur, scilicet transitus qui debet esse tritus, et rectitudo qua sine errore deviandi, itinerantes deducit, et terminus quem attingit. Et illa est bona via. Et quoad ista tria dicit Christus tria de se : « Ego sum via, » qua per me ut tritum exemplum virtutum transitur. Ego sum « veritas, » in doctrina in qua numquam deviatur. Ego sum « vita, » quoad deitatem, in qua quicumque per me venit, in sempiternum vivet. Et hoc intendit secundum litteram.
De primo dicitur, ad Roman. v, 2 : Per quem, scilicet Jesum, habemus accessum ad Patrem. Matth. vii, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Baruch, iii, 3 : Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. Proverb. x, 17 : Via vitæ custodienti disciplinam. De veritate autem dicitur in Psalmo lxxxviii, 35 : Quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. II ad Corinth. i, 18 et 19 : Non est in illo Est et Non... Sed Est in illo fuit. Et infra, ℣. 20 : Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Amen autem idem est quod veritas. Apocal. iii, 14 : Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
De vita autem dicitur, Deuter. xxx, 20 : Ipse est vita tua, et longitudo dierum tuorum. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan. i, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.
Hæc ergo est expositio litteralis.
Inveniuntur autem et aliæ sanctorum Doctorum expositiones accommodatæ et bonæ. Augustinus : « Ego sum via » quærentibus, « veritas » invenientibus, « et vita, » sine morte pervenientibus.
Adhuc autem, Augustinus : « Ego sum via » non errans quærentibus. Psal. cvi, 4 : Erraverunt in invio et non in via. « Veritas » non fallens invenientibus. Psal. cxliv, 13 : Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. « Vita » indeficiens pervenientibus. Luc. x, 42 : Maria opti-
mam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
Adhuc autem, « Ego sum via » ducens. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currans non habebis offendiculum. « Veritas » lucens ad ingrediendum. Malach. iv, 25 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. « Vita » pascens. Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
« Ego sum via » in exemplo. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, etc. « Veritas » in promisso. Psal. lxxxiii, 35 : Quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. « Vita » in præmio. Ad Roman. vi, 23 : Stipendia peccati mors : gratia autem Dei, vita æterna.
Hujus viæ determinationem ponit, cum subjungit :
« Nemo venit ad Patrem, nisi per me. »
« Nemo venit ad Patrem, » ad quem omnes per aliquam viam venire intendunt, « nisi per me » ducentem, sicut via ducit. Quia nec ad cognitionem Patris venitur nisi per me. Joan. i, 12 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. xi, 27 : Neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Similiter ad Patrem remunerantem in vita, nemo venit nisi per me. Et sicut dicitur, Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et per id, quod est in me via et visibile, venitur ad vitam divinam, quæ est in deitate Patris et mea. Ad Hebr. x, 19 et seq. : Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei : accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, etc.
« Si cognovissetis me, etc.
Hic dat certam termini viæ demonstrationem, dicens : « Si cognovissetis me, » secundum deitatem in operibus, et modo operum meorum facile cognoscere possitis, « et Patrem meum, » qui unum in deitate mecum est, « utique cognovissetis, » quia opera nostra indivisa sunt, sicut indivisa est virtus et substantia qua operamur. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Item, xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ideo quia Filius manifestat Patrem, dicitur, ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Sapient. vii, 25 et 26 : Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera : et ideo nihil inquinatum in eam incurrit : candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et ideo per ipsum Pater cognoscitur : quia per identitatem essentiæ unum est secum.
« Et amodo cognoscetis eum, etc. »
« Cognoscetis eum, » accepto Spiritu sancto, qui revelabit vobis omnia quæ dixi vobis. Joan. xiv, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Statim enim quia carnali affectu deposito accipietis Spiritum sanctum. In Spiritu autem sancto omnia ista quæ modo non intelligitis, cognoscetis. I ad Corinth. xiii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. II ad Corinth. iii, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
« Et vidistis eum, » quia me viso secundum cognitionem deitatis, vidistis in eadem visione Patrem. Sicut de duobus omnino similibus dicitur : si unum istorum duorum vidisti, vidisti et alterum. Et unus videtur in altero : quia utriusque [533] est una substantia, et una virtus, et una operatio quæ videtur esse in opere. Et secundum relationem unus est in intellectu alterius. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
8 « Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. »
Hic incipit Philippi dubitatio quæ oritur ex præcedenti. Dixit enim Christus in solutione præcedentis quæstionis, ubi Christus terminum viæ se demonstravit, quod si cognoscerent Christum, cognoscerent et Patrem. Ideo Philippus quæsit de Patre sub ratione Patris, quod Pater sibi ostenderetur.
Hæc autem dubitatio duas habet partes, scilicet, petitionem Philippi, illuminationem Domini.
Petitio autem Philippi duo continet : unum quidem quod desiderabat, alterum autem est professio, quæ hic sufficiebat.
Dicit ergo : « Domine, ostende nobis Patrem. » Ac si dicat : Ex quo dicis Patrem esse eum ad quem vadis, et in quo est terminus nostræ beatitudinis.
« Et sufficit nobis. » Ac si dicat : Nihil ultra quærimus. II ad Corinth. iii, 5 : Sufficientia nostra ex Deo est. I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc dixit Philippus : quia Patrem in ratione Patris, non cognovit : quamvis cognovit Deum in ratione Dei, et per opera Christum Deum esse cognoverit. Philippus enim, sicut in præcedentibus diximus, rudis fuit. Et licet cognoverit Deum in ratione Dei, tamen non cognovit sub distinctione personarum : et ideo indigebat illuminatione ampliori : et illam sicut pius doctor exhibet sibi Christus.
Unde subditur :
« Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. » Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? 9
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. 10
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. 11
Alioquin propter opera ipsa crediti. » 12
« Dicit ei Jesus, » ad illuminationem suæ dubitationis : « Tanto tempore, etc. »
Dicit autem hic quatuor : Philippi redargutionem, Philippi illuminationem, et ex illuminatione iteratam non intelligentis redargutionem, et illuminationis rationem.
Dicit ergo arguendo Philippum : « Tanto tempore vobiscum sum, » ostendens vobis meam et Patris operationem, et virtutem, et substantiam : « et, » per illa, « non cognovistis me. » Ac si dicat : Hoc mirum est valde : quia, « qui videt me, videt et Patrem meum, » sicut jam antedictum est. Et ideo mirum est, quod hoc toties a me auditum non cognovistis. Causa autem hujus, quod tanto tempore perfecte non cognovit eum, tangitur, Luc. xxiv, 16 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Id autem quo tenebantur, fuit velamen carnis et infirmitatis, quo semper cogitare et dubitare cogebantur. Quia et si Petrus aliquando etiam pro se confitebatur et pro aliis, dicens : Tu es Christus, Filius Dei vivi415, tamen iterum propter infirmitatem carnis resorbebatur ad fidei modicitatem. Et propter illam carnis assumptam infirmi[534]tatem, semper Patrem meliorem Filio credebant : et ideo, ut dicit Glossa, nec Filium perfecte cognoverunt, quia in Dei natura Filius est æqualis Patri. Et ideo qui Patrem Filio meliorem credit, nec Filium cognovit esse Filium per naturam. Sed Abraham perfecte cognovit, de quo dicitur, Genes. xviii, 2, quod apparuerunt ei tres viri stantes ante eum : .. et adoravit in terram. Sed quia hoc expressius ostensum est Philippo quam Abrahæ, ideo est reprehensione dignus, quia non cognovit.
« Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. »
« Philippe, qui videt me, » per opera esse Deum, « videt et Patrem, » quia Deus incommunicabile est nomen, et deitatis natura nulli nisi uni secundum substantiam conveniens. Et ideo qui cognovit deitatem in Filio, cognovit eam in Patre : quia Pater et Filius unum sunt in natura, sicut dictum est et notatum superius supra capitulo x. Hæc autem visio est ex reflexione intellectus super sensum : quia sensui patebant opera, intellectus ex æqualitatibus et quantitatibus et modis operum, distribuebat in ipso virtutem divinam. Et cum virtus infinita non possit alicui communicari creaturæ, per hoc ostenditur quod in ipso erat potentia divina et substantia divina. In hoc autem quod missus erat, et omnis missus ab aliquo mittitur : et sic mittentis intelligitur persona. Et cum natura mittentis non potest esse in misso nisi per generationem, intelligitur quod mittens est Pater.
Et ista est consequentia ex contextione sermonis : « Qui videt me, » scilicet Filium, discreta cognitione, « videt et Patrem. » Joan. viii, 19 : Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Aliter autem visione corporali Pater videri non potest. Unde, I ad Timoth. vi, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet.
« Quomodo tu dicis, etc. »
Tu, inquam, electus Apostolus, tot doctrinis imbutus, tot miraculis confirmatus, tot revelationibus illuminatus : cum sis unus de illis, de quibus dixi, Matth. xiii, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni cælorum.
« Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? »
« Tu » ergo talis, « quomodo dicis, » hoc est, dicere poteris : « Ostende nobis Patrem ? » cum toties tibi Pater in demonstrationibus operum ostensus sit. Joan. xvii, 6 : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Si autem putas quod ad sensum Pater demonstrabilis sit, erras : quia supra, iv, 24, dictum est : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, et etiam cognoscere. Joan. v, 37 : Neque speciem ejus umquam vidistis, neque vocem ejus umquam audistis. Isa. xl, 18 : Quam imaginem ponetis ?
« Non credis quia ego in Patre, etc. »
Ac si dicat : Si non credis, hoc mirum est, « quia ego in Patre, » sicut unius naturæ acceptæ a Patre, sum in Patre, « et Pater in me est, » sicut auctor divinæ generationis, mihi suam naturam communicans.
Et sic solvitur objectio quam quidam objiciunt. Quia dicunt : Si Filius est in Patre, et Pater est in Filio : ergo Filius est in seipso. Et hoc non est intelligibile, quod aliquid sit in seipso : sicut dicit Philosophus. Patet enim quod hoc non sequitur. Quia licet una et indivisa natura sit, per quam Filius est in Patre, et Pater in Filio : tamen modus habendi naturam illam, secundum rationem intelligendi [535] non est idem. Filius enim in Patre est per modum naturam illam a Patre recipientis. Et Pater est in Filio, per modum naturam illam per fluxum communicantis. Et ideo non sequitur quod Filius sit in seipso, propter hoc quod est in Patre qui est in Filio. Quia tunc sequeretur quod Filius naturam illam acciperet a seipso : quod est hæresis illorum, qui dicebant quod idem generat seipsum : quod dicere videbatur Abbas Joachim in Libello qui in concilio fuit condemnatus. Joan. x, 38 : Ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. Joan, 1, 1 : In principio erat Verbum. Hoc enim sic supra expositum est, quod Filius est in Patre per indifferentiam substantiæ.
« Verba quæ ego loquor vobis, etc. »
Illuminationis præhabitæ ponit hic perfectam rationem, dicens : « Verba quæ ego loquor, » quæ tantum habent effectum, quod quidquid dico, statim sit : quod non convenit nisi verbis Dei.
« Vobis, » ad vestram utilitatem expressa et a vobis audita. Psal. cXL, 6 : Audient verba mea, etc.
« A meipso non loquor » private, quia sic effectum non haberent : « Pater autem in me manens, » per substantiam, « ipse, » ut auctor, « facit opera » in me. Sicut enim est indivisa natura, ita indivisa operatio. Joan. v, 36 : Opera quæ ego facio, scilicet in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me. Et per opera probatur virtus et essentia : et sic potestis in operibus videre Patrem.
« Non creditis quia ego in Patre, etc. »
Quasi dicat : Tu non loqueris tantum pro te, sed pro omnibus aliis, « quia ego in Patre, et Pater in me est ? » Quasi diceret : Mirum est, si hoc post tot et tanta opera visa non creditis. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt. Joan. xvii, 21 : Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.
« Alioquin propter opera ipsa credite. »
« Alioquin, » supple, si non simpliciter creditis, sine alio vos inducente ad fidem, « propter opera ipsa credite, » quia illa vos sufficienter ad fidem inducunt.
Ad intellectum istorum et omnium eorum quæ supra, cap. v, viii et x, de ista doctrina dicta sunt, oportet intelligere, quod nulla sapientia et nulla scientia est causa entis, nisi sola sapientia et scientia divina : ita scilicet quod sit causa entis universaliter. Et quicunque ostendit quod sua scientia est causa entis universaliter, ubicumque vult, quandocumque vult : ille sufficientissime ostendit se esse Deum. Omnis enim humana scientia causatur ab ente, et ideo non potest esse causa entis. Constat autem quod sapientia, et scientia manifestantur in verbis : quia, sicut dicit Damascenus, verbum est angelus intelligentiæ. Et ideo quod verbum est causa entis, habet a sapientia et scientia a qua procedit. Verbum autem Christi ubicumque voluit, fuit causa entis in omnibus creaturis : ergo processit a sapientia et scientia, quæ prima semper causa entis est, fuit, et erit : ergo ipse Deus fuit. Et ideo dixit, Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Et hic dicit, quod verba efficiunt opera, quæ entia creata mutant et constituunt : et ideo verbum esse in potestate. Matth. vii, 29 : Erat, scilicet Jesus, docens eos sicut potestatem habens. Et sic intellectus sermo lectionis istius de necessitate concludit id quod Dominus ostendit. Et confutatur perfecte hæresis Ariana, quæ identitatem substantiæ in Patre, et Filio esse denegavit.
Attendendum etiam est, quod Philip[536]pus, sicut dicit Glossa, non adhuc perfectus in fide, non intellexit Filium omnino similem Patri. Et quia hoc quamvis non esset mirum, quia adhuc plene non fuit illuminatus : tamen quia vergebat aliquantulum ad arianam hæresim, ideo Christus ut detestans hæresim futuram, contra Philippum fortiter et dure fuit invectus.
« Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. »
Hic tertio perfectæ ostendit fidei potestatem, et potestatis causam illius, ibi, ℣. 13 : « Quia ego ad Patrem vado. »
In primo horum tria dicit, scilicet, sermonis dicendi confirmationem, fidei in potestate demonstrationem, et demonstrationis quantitatem.
De primo dicit : « Amen, amen dico vobis, » duplici utens confirmatione : quia fides est supra rationem hominis in via, sicut dicit Richardus, et infra intelligentiam veritatis in patria. Et sic ex parte etiam indiget confirmatione. Job, iv, 4 : Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genuatrementia confortasti. Ad Roman. iv, 20 et 21 : Confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere.
« Qui credit in me, » hoc est, fidei devotione assentiens meæ veritati, tendit in me. Joan. vii, 38 et 39 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus autem Deus, acceptus, mirabilium operator est.
Et hoc est :
« Opera quæ ego facio et ipse faciet. »
Hoc est, eumdem Spiritum habebit ad operandum quæ ego facio, et ipse faciet ea quoties utile judicabitur. Marc. xvi, 17 et 18 : Signa eos qui crediderint, hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Act. ii, 19 : Dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, etc. 416. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Sed hic quæritur, Utrum hoc intelligitur de Dei demonstratione fidei formatae vel informis. Videtur quod non primo modo : quia multi fecerunt signa qui non habuerunt nisi fidem informem : sicut habetur, Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Si autem de fide informi intelligitur, hoc videtur inconveniens : quia per illam non inhabitat Spiritus sanctus in nobis : cum tamen ipse sit mirabilium operator, sicut supra diximus.
Ad hoc dicendum, quod in veritate intelligitur de fide formata non mortua : per quam mirabilium operator inhabitat.
Ad hoc autem quod objicitur de malis fidem informem habentibus, et miracula facientibus. Dicendum, quod isti non in Spiritu eos inhabitante signa faciunt, sed in Spiritu inhabitante Ecclesiam, cujus sanctitatem miracula illa ostendunt, sicut dicit Gregorius : et in Ecclesia fidem ædificant. Sed extra fidem Deus numquam fecit miraculum, ut dicit Augustinus. Et ideo pontifices hæreticorum numquam aliquod miraculum fecerunt.
Et si objicitur quod Antichristus qui extra fidem erit, miracula faciet. Dicendum, sicut dicitur, II ad Thessal. ii, 9, quod veniet in signis et prodigiis. Signa [537] autem mendacia non sunt simpliciter signa : sicut nec operationes maleficorum vera signa sunt, ut dicit Augustinus.
Si autem quæritur, quare modo credentes in Christum signa non faciunt ? Dicendum, quod nec Christus omni tempore fecit, sicut ipse dicit, Luc. iv, 27 : Multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Signa enim non fiunt, nisi ordinante sapientia divina ad ædificationem fidei : et ut vel personæ sanctitas, vel Ecclesiæ demonstretur. Et quando hoc tempus Deus præviderit, tunc signa fiunt. Et ideo signa dicuntur, quia non sunt sanctitatis causa, sed indicia. Et ideo quando Deus vult indicare sanctitatem, tunc fiunt, et non in alio tempore. Et ideo fiebant tunc, et modo fiunt, et semper fient. Crebrius tamen fiebant in primitiva Ecclesia quam modo : quia tunc magis fuerunt necessaria, ut sanctitas Christi demonstraretur quam modo.
Et hoc est quod dicitur :
« Et majora horum faciet. »
Videtur autem hoc ipsum falsum : quia non legitur aliquis sanctus majus vel æque magnum fecisse, sicut fuit suscitatio Lazari mortui fœtidi et putrefacti.
Sed ad hoc dicendum, quod Apostoli non majora fecerunt in quantitate operis, sed in quodam modo faciendi. Quia Christus vel tactu, vel verbo, vel voluntate, vel quia ipse, vel aliquid ejus tangebatur. Et sic miracula fecit. Petrus autem qui vicarius ejus fuit, ad umbram suam miracula perfecit. Act. v. 15 : Ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
Et hoc est quod dicit : « Et majora horum faciet, » quoad modum operandi propria potestate, sine clave, et quoad virtutem sanandi a peccato nullus umquam Christum sequi potuit in miraculando : sicut in ante habitis est ostensum.
Quo ergo ad modum, qui prædictus est, dicit : « Et majora horum faciet. » Joan. v, 20 : Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
« Quia ego ad Patrem vado. »
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio. 13
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. » 14
Ecce causa majora faciendi.
Et dicit tria, scilicet, Christi in fide exaltationem, et Christi suffragium per orationem, et Patris in Filio gloriosam declarationem et glorificationem. Et his tribus concludit in fine, nominis sui glorificationem. Hoc tamen quartum sequitur ex tribus præmissis.
Dicit ergo : « Quia ego, » non solum in me, sed etiam in cordibus vestris, « ad Patrem vado, » hoc est, in æqualitate Patris credor esse in vobis. Et hæc est fides perfecta, quæ conferetur vobis in collatione Spiritus sancti. Et ideo dixit, Joan. vii, 39 : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Tunc enim fides facta est sicut granum sinapis, et ideo tunc omnia potuit. Unde dixit, Matth. xvii, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis. Marc. ix, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Et hinc est quod redarguit Magdalenam, Joan. xx, 17 : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Exaltatio enim fidei, mirabilium impetrat operationem. Psal. LXIII, 7 et 8 : Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
« Ad Patrem vado, »
« Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. »
Petitur enim Pater : et Christus faciet.
Dicit enim : « Quodcumque, etc. » Non enim est de petibilibus, etiamsi bonum est quod petitur, nisi sit de pertinentibus ad salutem. Non enim in nomine Christi, hoc est, in notamine petitur, nisi nota Christi in petito exprimitur. Hoc autem et in fide et ad salutem petitur : quia Christus salutem operatur, sicut et Jesus Salvator interpretatur. Matth. vii, 7 : Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Psal. lxii, 5 : Sic benedicam te in vita mea : et in nomine tuo levabo manus meas. In nomine enim Christi omnia impetrantur : dum nota nominis Christi, et in petente, et in petito demonstratur. Et hujus causa dicitur, Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et ideo ubicumque est nota Filii in petente, et in petito, illud statim facit Filius, accepta a Patre potestate. Joan. xi, 42 : Ego sciebam quia semper me audis. Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est, scilicet in omnibus, pro sua reverentia.
« Ut glorificetur Pater in Filio, »
Hoc est, ut gloriosus appareat in Filio Pater : quia in ipso, omnium bonorum dandorum nobis est auctoritas. Jacobi, i, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre lumenum, etc. Unde dicitur, Act. iii, 13 : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. Gloriosus enim apparet Pater in Filio : quoniam ad invocationem nominis ejus omnia concedit. Quia tunc apparet quod omnia quæ fecit Filius, ad gloriam Patris perfecit, et in nullo contrarius fuit eidem. Isa. xxii, 24 : Suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Matth. v, 16 : Ut glorificent Patrem vestrum qui in cælis est.
Ex omnibus ergo his quasi concludendo dicit :
« Si quid petieritis Patrem meum in nomine meo, hoc faciam. »
Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, scilicet, quando nota nominis in te relucet, et in petito. Jerem. xxix, 12 : Invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos. Joel, ii, 32 : Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Sic ergo ostenditur potentia fidei perfectæ et vivæ.
« Si diligitis me, mandata mea servate. » 13
In capitulo isto toto intendit consolari discipulos, ne in fide propter transitum suum ab eis vacillent. Et hoc quidem fecit in principio capituli : sed interpositis paucis de illuminatione dubiorum, fecerat quamdam digressionem : et illa digressione jam exposita, revertitur ad propositum, et ostendit iterum consolationem : quia per fidem operantem per dilectionem, perfectum robur accipiunt sequendo Christum.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima ostendit robur et consolationem quam accipiunt per fidem operantem per dilectionem : in secunda autem redit ad principium quod intendit, et ostendit, quod ex hoc debent magnam contra vacillationem suam accipere confortationem, ibi, ℣. 27 : « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. »
Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima ostendit, quid ex fide operante per dilectionem ad sequendum Christum confortationis accipiunt : sed quia una confortationum est, quod taliter credentibus manifestat seipsum, et de hoc Judas dubitavit, ideo in secunda parte de hoc Judæ illuminat dubitationem, ibi, ℣. 22 : « Dicit ei Judas, non ille Iscariotes. »
Adhuc, prior harum in duas subdividitur : in quarum prima dicit confortan[539]tia eum qui habet fidem per dilectionem : in secunda autem ponitur signum ei qui talem fidem habet in ipsum, ibi, ℣. 21 : « Qui habet mandata mea, etc. »
Adhuc, prior harum habet quatuor paragraphos. Primo enim ponit præceptum credenti in eum fide illa, quæ per dilectionem operatur : secundo, Paracliti promittit consolationem, ibi, ℣. 16 : « Et ego rogabo, etc. » Tertio, per suum reditum iterum promittit consolationem, ibi, ℣. 18 : « Non relinquam, etc. » Quarto, secretorum propter hoc præmittit revelationem, ibi, ℣. 20 : In illo die, etc. »
Dicit ergo :
« Si diligitis me. »
Ac si dicat : Dixi vobis quod si creditis in Deum, et in me credite417. Hoc autem fieri non potest nisi per fidem quæ per dilectionem operatur. « Si » autem sic per dilectionem veritatis « diligitis me. » Diligenti enim nihil est difficile. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Quantumcumque enim laboriosi sunt dies, amor non sentit. Ergo cum probatio dilectionis sit exhibitio operis : charitas enim, ut dicit Gregorius, magna operatur si est : si autem renuit operari, charitas non est. Ergo « si diligitis me, »
« Mandata mea servate. »
Mandatum ejus servatur quando opere impletur. II Joannis, 1, 6 : Hæc est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Deuter. xi, 1 : Ama Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et ceremonias, judicia atque mandata. Joan. v, 3 : Hæc est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. Primum enim et maximum mandatum est, ut dicitur, Matth. xxii, 37 et 38 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Et : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Hæc enim si servantur, lex impletur. Ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
« Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, » 16
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » 17
Ecce hic sic diligenti promittitur consolatio ex dono Spiritus sancti.
Et dicuntur hic duo, scilicet, descriptio Spiritus consolantis, et manifestatio suiipsius, non mundo, sed eis qui accipiunt.
Describitur autem per quinque, scilicet, per dantem, per operationem, per mansionem, per naturam, et per illuminationem.
De dante autem duo innuit, scilicet, impetrantem, hic enim quodammodo dat : et dantem per auctoritatem.
Dicit ergo : « Ego rogabo. » Ego quidem secundum quod homo : quia secundum quod Deus, ego do et rogor cum Patre. Joan. xvii, 9 : Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo.
SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Joan. xvi, 26 et 27 : Non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : ipse enim Pater amat vos.
Ad hoc autem dicendum, quod licet roget pro nobis secundum quod homo, non tamen dicitur rogare ita quod precibus flectat Patrem ad hoc, quod faciat id quod ex affectu proprio facere non cogitavit : quia Pater ex affectu proprio sic in Filium credentes diligit. Et hoc est quod dicit : Non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : quia non est [540] opus : quia per se paratus est facere : et ideo non est contrarium. Sic ergo rogat eum qui ex affectu proprio paratus est facere dilectoribus Filii quidquid petunt. Sic ergo quando oratio Filii concordat affectui Patris, certa est exauditio.
« Patrem » ego rogo, qui paterno affectu vos diligit, et libenter pro omnibus illis qui ad formam filiorum in spiritu adoptionis formati sunt, exaudit. Sapient. xvi, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat.
« Et alium Paraclitum dabit vobis. »
In hoc notatur quod primo dedit Filium in Paraclitum, hoc est, advocatum et consolatorem. Advocatum, ut patrocinetur in causa nostra apud judicem Deum. Consolatorem, ut consolaretur in pressura mundi et tormentorum. De primo horum dicitur, I Joannis, ii, 1 : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Hebr. vii, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis418. Ad Roman. viii, 34 : Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
De consolatione vero dicitur, Isa. lxi, 2 et 3 : Ut consolarer omnes lugentes : ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudiis pro luctu, pallium laudis pro spiritu mæroris.
Sic ergo Christus fuit noster paraclitus.
Alius autem paraclitus est Spiritus sanctus, qui etiam est advocatus et consolator. Advocati enim officium est triplex, scilicet, postulare judicem, loqui pro reo accusato, et arguere de delictis.
De primo dicitur, ad Roman. viii, 26 : Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare.
De secundo dicitur, Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
De tertio, Joan. xv, 26 : Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, ille testimonium perhibebit de me. Et ibidem, xvi, 8 : Cum venerit ille, scilicet Paraclitus, arguet mundum de peccato, et de justitia et de judicio.
Est autem hic objectio. Quia paraclitus sive advocatus mediator est inter judicem et judicandum : Spiritus autem sanctus non est mediator, sed Filius.
Ad hoc autem dicendum, quod aliud est mediare, et aliud est esse mediatorem. Mediare enim est subvenire et intercedere, et generaliter mediationis actum exercere : et hoc modo bene mediat Spiritus sanctus, sicut patuit in auctoritatibus inductis. Mediatorem autem esse, est personam mediantem et in medio existentem habere : et hoc non convenit nisi Filio : quia ille per duas quas habet naturas manum mittit in ambo-bus. I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.
« Dabit vobis » gratis : quia hoc datur quod gratis datur. Ezechiel. xxxvi, 26 : Spiritum novum ponam in medio vestri. Numer. xi, 17 : Auferam de Spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.
« Ut maneat vobiscum, » consocianter, et pro vobis advocans, et non deserens vos, « in æternum. » Numer. xi, 25 : Cumque requievisset in eis spiritus, scilicet Domini, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Non enim sicut a Saule, sic a vobis recedet. I Regum, xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Adhuc autem, non recedet a vobis pro carnis concupiscentia : quia carnalem concupiscentiam in vobis domabit. Pro hac non requievit, sed recessit ab originali mundo, tempore diluvii. Genes. vi, 3 : Non misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.
Adhuc autem, pro inquietudine ambitionis et avaritiæ a vobis non recedet, sicut recessit a submersis in aquis diluvii. Columba enim reversa est in arcam, cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus419.
A multis enim aliqua istarum trium causarum recedit, scilicet, propter amaritudinem iræ et invidiæ, sicut a Saul : et propter inquietudinem ambitionis et avaritiæ, sicut a submersis in mundi vanitatibus : vel propter immunditiam libidinis, sicut a mundo originali. Requievit autem super lumen veritatis, sicut in prophetis, ut in auctoritate inducta.
Requiescit super salvatos, per gratiam virtutis. IV Regum, II, 15 : Requievit spiritus Eliæ super Eliseum, qui interpretatur Dei mei salutare : quod competit salvatis per gratiam virtutis. Requiescit super florem conversationis honestæ. Isa. XI, 1 et 2 : Flos de radice ejus, scilicet Jesse, ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini. Sic ergo requiescens, manebit vobiscum in æternum.
« Spiritum veritatis, etc. »
« Spiritum. » Ecce descriptio per naturam : quia Spiritus est qui cordibus nostris essentialiter illabitur, et facit corda flammantia igne charitatis. Ad Roman. V, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
« Veritatis. » Est descriptio per lumen intellectus, in quo splendet per veritatem quam docet. Joan. XVI, 13 : Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Unde etiam Prophetas qui sunt Doctores, inspirare dicitur, et ad amorem accendere, et ad veritatem dicitur illuminare. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
« Quem mundus accipere non potest, » quia mundum, hoc est, mundanos exagitant tres spiritus nequam, qui paulo ante inducti sunt. Apocal. XVI, 13 : Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ, spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt enim spiritus dæmoniorum, et ideo non accipit. II ad Corinth. VI, 15 et 16 : Quæ conventio Christi ad Belial?... Qui autem consensus templo Dei cum idolis?
Objicitur autem in contrarium. Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sed ad hoc dicendum, quod orbis terrarum ibi dicuntur fideles, humiles, et stabiles, et fructificantes sicut terra, et patientes, quando conculcantur tribulationibus. Sic ergo mundus qui in maligno est positus, non potest eum accipere. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, vel spiritus sapientiæ, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Vel, « non potest accipere, » hoc est, a me tollere, sicut me tollit per mortem carnis ad tempus : quia ille est immortalis, et ideo super vos requiescens sedebit. Act. II, 3 : Seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus.
Et sic apte subungit :
« Quia non vidit eum, » oculis corporis, « nec scit eum, » scientia cordis. Cæcitas enim mundi tanta est, quod nec videt Spiritum cognitione aperta, nec scit eum cognitione per signa. Joan. III, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Act. XIX, 2 : Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Et similiter ille qui natus est ex Spiritu et spiritualis, a mundo non cognoscitur. I ad Corinth. II, 15 : Spiritualis, scilicet homo, iudicat omnia : et ipse a nemine iudicatur. Et ibidem, V, 11 : Quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
« Vos autem cognoscetis eum, etc. »
« Vos autem, » spirituales, « cognoscetis eum, » per operationes et signa, et per conscientiæ informationem. Et hujus rationem dicit Paulus, I ad Corinth. ii, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.
Est autem objectio de hoc quod dicitur, Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo videtur quod nemo scit utrum habeat Spiritum sanctum.
Adhuc, I ad Corinth. iv, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Videtur ergo quod si etiam nihil mali dicet nobis conscientia, non propter hoc sit certum de nostra salute vel justificatione.
Ad hoc dicendum, quod pro certo Spiritus sanctus cognoscitur in nobis per suas operationes, quæ sunt credere, sperare, et diligere, et prophetare, et hujusmodi. Sed nescitur utrum hujusmodi operationes sint gratiæ gratis datæ, vel gratum facientes : quia istæ gratiæ frequenter in similibus actibus demonstrantur : et ideo nescitur utrum aliquis amore vel odio dignus sit. Potest tamen ex hujusmodi, si adsit excusans a peccato conscientia, vehementer præsumi quod sit aliquis in statu salutis.
Ad primum ergo objectum, dicendum est quod non est idem, in se habitare Spiritum sanctum, et esse dignum amore sive vita æterna : quia Spiritus sanctus scitur frequenter inesse per gratiam gratis datam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod si non reprehendat conscientia, signum est quod aliquis sit dignus amore. Sed est signum fallibile propter similitudinem multam gratiæ gratis datæ ad gratiam gratum facientem : quando utraque gratia accipitur ad similes actus : sicut credere ex fide informi, et credere ex fide formata : et sperare ex spe informi, et spe formata : et diligere ex amore naturali, et charitate.
Qualiter autem cognoscent ostendit, cum dicit :
« Quia apud vos manebit, » requiescens, non distractus. Manebit autem in gratia præveniente, et operante, quæ est in affectus informatione.
« Et in vobis erit, » in gratia subsequente et cooperante, hoc est, in illa quæ elicit operationes meritorum, et confortat contra tentationes insurgentes. Dicit enim Augustinus, quod prævenit ut velimus, et subsequitur ne frustra velimus. Psal. lviii, 11 : Misericordia ejus præveniet me. Et iterum, Psal. xxii, 6 : Et misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ. Operando enim et præveniendo, facit gratiam intus. Et subsequendo et cooperando, exercet gratiam in opera, et victorias tentationum. Et de his duobus dicit Psalmista, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Et hoc quidem facit manendo per conscientiæ informationem. Et alibi dicit, Psal. cxlvi, 1 : Qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. Quod facit per exercitium bonorum operum contra impugnationes vitiorum.
« Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos. 18
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. 19
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » 20
Aliam hic ostendit taliter credentibus confortationem, sive promittit : et hoc per sui ipsius præmissam visitationem. In secundo, mundo negat hanc gloriæ suæ visionem. Tertio, consolatur suos per sui visus salutarem consolationem.
Dicit ergo : « Non relinquam vos or-
phanos, » hoc est, pupillos : quia pupillus est qui non habet patrem. Ac si dicat : Ego sum vobis pater : me mortuo eritis quasi pupilli. Sed habete fiduciam, dummodo in me credatis. Ego non tantum consolabor vos per Spiritum sanctum : sed etiam post triduum resurgens, non relinquam vos orphanos sive pupillos. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. Psal. cXLV, 9 : Pupillum et viduam suscipiet, hoc est, fidelem et Ecclesiam matrem pupillorum. Psal. x sec. Hebræos, 14 : Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor.
« Veniam ad vos, » apparendo post Resurrectionem. Joan. xvi, 22 : Iterum autem videbo vos. Matth. xxvi, 32 : Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
« Adhuc modicum, et mundus, etc.
« Adhuc modicum » tempus : quia tantum tempus ejusdem noctis et partis diei crastinæ usque ad nonam : « et mundus » immundus « me jam non videt, » in præsentia carnis. Modo autem sive jam dicit : quia in futuro judicio videbit judicem vivorum et mortuorum. Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Jam autem hoc præsenti tempore, negabitur eis visio mea quæ vobis exhibebitur ad magnam consolationem. Joan. vii, 33 et 34 : Adhuc modicum vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Quæretis me, et non invenietis, etc. 420. Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio, et non discet justitiam : in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
« Vos autem videtis me, etc.
« Videtis me, » sodalibus et jucundis oculis. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Job, XLII, 5 : Auditu auris audiui te : nunc autem oculus meus videt te. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.
« Quia ego vivo, » de cætero non moriturus. Ad Roman. vi, 9 et 10 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. Sic ergo ego vivo, et hanc vitam per viventem in me habeo deitatem, per quam habeo potestatem ponendi animam meam et iterum sumendi eam : sicut dictum est.
Sicut autem ego vivo, « et vos vivetis, » in ultima resurrectione : quamvis modo vivatis in gratia, et postea in gloria, et in futuro corpore et anima gloriosi. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Sic ergo ego vivo : et illa vita gloriosæ Resurrectionis vobis erit causa vivendi : et sic vos vivetis. Joan. xi, 26 : Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Ad Coloss. iii, 3 et 4 : Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ad Galat. ii, 20 : Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
« In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre, etc. »
« In die illo » plenæ illuminationis post Resurrectionem, « vos cognoscetis » id quod modo creditis ex verbis meis. Tunc enim aperientur sensus vestri, ut intelligatis Scripturas. Luc. xxiv, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Cognoscetis deritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. [544] autem per fidem illuminatam, quæ modo creditis per fidem in ænigmate obscuritatis existentem. Plene autem et per speciem et specie cognoscetis quando perficietur unio vestri ad me in gloria, quæ nunc inchoata est in gratia. Tunc enim fiet quod dicitur, I ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
Et hoc est : « Cognoscetis » quod modo quæritis, « quia ego in Patre » meo « sum, » per essentiæ indifferenciam quam habeo cum ipso, a quo sum per substantialem generationem. Ideo enim dictum est, Joan. i, 18 : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Essentia enim Patris per hoc quod ego sum ab ipso, non dividitur. Omne enim quod exit ab alio, per exitum illum dividitur. Aut dividitur per materiam divisam, sicut filius hominis a patre homine. Aut dividitur per specificam differentiam, sicut dividitur genus secundum esse in speciebus. Neutrum autem potest cadere in divinam naturam propter simplicitatem ipsius. Et ideo et in me, et in ipso, substantia secundum se et secundum esse substantiale manet indivisa : quamvis ego floream, et procedam ab ipso in esse personali, sicut verbum floret ex intellectu universaliter agente : idem tamen sum in substantia cum ipso, sicut supra dictum est super illud : In principio erat Verbum 421. Sic ergo cognoscetis me esse in Patre meo : quia et per hoc tangitur unitas essentialis, et distinctio personalis.
« Et vos in me » esse cognoscetis. Glossa : « Sicut palmes in vite. » Quia sicut ex radice, ex me trahitis et gratiæ nutrimentum, et operationis et fructificationis virtutem. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite : sic nec vos, nisi in me manseritis. In hac quidem visitatione fides jungit, spes infigit, et charitas conglutinando unit ; et insertus in vite palmes, socius radicis et humoris et vitis efficitur. Act. xvii, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
« Et ego in vobis, » per gratiam inhabitans, et per virtutem operans. Jerem. xiv, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? Omnia ergo ex tunc cognoscetis.
- « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. »
Ponit hic signum ejus qui talem habet fidem quæ per dilectionem operatur, qui in tot et tantis confortatur et consolatur.
Et dicit hic duo. Ponit enim hic signum, et secundo ostendit multa bona quæ a Deo consequitur merito talis fidei et charitatis.
Dicit ergo : « Qui habet mandata mea, » hoc est, præcepta manu mea data quicumque habet in memoria : non solum vos, sed etiam quicumque crediderit per vos : et sic « habet » in memoria « mandata, et servat ea » in opere, hoc est, ita memoratur ut servet in opere. Vel, « Qui habet, » faciendo, « et servat, » perseverando. Vel, « Qui habet » sermone, « et servat » in factis sive in moribus. Vel, « Qui habet, » audiendo, « et servat, » faciendo.
De primo horum dicitur, Luc. xii,
47 : Ille servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Et e converso, Psal. cx, [10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
De secunda expositione dicitur, Matth. xxiv, 13, et x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus.
De tertia, Act. 1, 1 : Cæpit Jesus facere et docere. Matth. v, 19 : Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
De ultimo dicitur, Jacobi, 1, 23 et 24 : Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Et ibidem, ℣. 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
« Hic » ergo talis, tali signo descriptus, « est qui diligit me, » opere et veritate, et non lingua et verbo tantum. Psal. cii, 17 et 18 : Justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Aliter enim dicitur illud Isaïæ, xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. I Joannis, iii, 18 : Non diligamus verbò, neque lingua, sed opere et veritate.
« Qui autem diligit me, etc. »
Tangit ea quæ ab ipso recipit taliter diligens.
Et sunt tria, scilicet, dilectio Patris, dilectio Filii, et Filii manifestatio.
De primo dicit : « Diligetur a Patre meo. » Hæc autem dilectio est in Spiritu adoptionis, quem accipit a Patre, per quem formatur in filium et hæredem tanti Patris. Infra, Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et ideo hoc dicit, quia Pater et Filius inseparabiliter diligunt. Deuter. xxx, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
« Et ego diligam eum. »
Ecce secundum. Refertur ad effectum gratiæ redemptionis quem in ipsum derivat Filius. Ad Ephes. iii, 19 : Ut possitis... scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Apocal. 1, 5 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
« Et manifestabo ei meipsum. »
Tertium est. Glossa : « Hæc visio erit merces fidei. » Est tamen consolatoria manifestatio in apparitione post Resurrectionem, ædificatoria in mente per illuminationem, gloriosa in beatitudine per apertam visionem. De prima dicitur, Joan. xx, 20 : Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Sic consolatus est Simeon viso salutari corporaliter, Luc. ii, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. De secunda dicitur in Psalmo lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Hoc est coram Prælatis, qui per Ephraim accipiuntur, quia reges de Ephraim in regno decem tribuum regnabant : et coram religiosis, qui per filium dexteræ. Benjamin, accipiuntur : quia dexteræ, hoc est, æternis intendunt : et idiotis simplicibus fidelibus, qui per Manassen accipiuntur, qui frequenter spiritualium obliviscuntur propter terrenorum sollicitudinem. De tertia manifestatione dicitur, I Joannis, iii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
22 « Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia mani[546]festaturus es nobis teipsum, et non mundo ? »
Hic tangitur illuminatio ad interrogationem Judæ Apostoli. Quia enim dixerat Dominus, quod Apostolis et non aliis Dominus erat manifestandus : nesciens Judas dispositionem gloriosi corporis, quod se visibile exhibet quibus vult : et apud eos quibus manifestari non vult, remanet invisibile : quærit, quæ sit hujus rei causa?
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima ponitur quæstio : in secunda autem quæstionis illuminatio.
Dicit ergo :
« Dicit ei Judas » Apostolus. Et distinguit a proditore secundum quod dicit : « Non ille Iscariotes, » sed vero nomine Judas, qui in confessione et glorificatione nominis Christi remansit. Genes. xlix, 8 : Juda, te laudabunt fratres tui.
« Domine, quid factum est » circa te, cum vero modo nobis et aliis sis visibilis, « quia teipsum festaturus es nobis » tibi adhærentibus, « et non mundo ? » Dixisti enim, supra, ℣. 19 : Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Quærit autem Judas pro se et omnibus aliis, quia talis gloria adhuc erat eis incognita. Causa autem hujus dicti fuit, Matth. xii, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni cælorum, illis autem non est datum. Sed ipsi de hoc non contulerunt.
- « Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. »
Hic incipit secunda pars, et dividitur in tres partes : in quarum prima ostenditur, quod tota causa est in dilectione, quæ discernit gentem sanctam a non sancta : in secunda, dicit hujus rei proprium revelatorem et perfectiorem esse Spiritum mittendum, ibi, ℣. 25 : « Hæc locutus sum vobis, etc. » In tertia ostendit, quod illo adveniente, sui venient ad pacem cordis, et nulla dubitatione vel perturbatione amplius inquietabuntur, ibi, ℣. 27 : « Pacem relinquo vobis, etc. »
In prima harum dicuntur quatuor : in quorum primo ostendit, quod charitas est causa distinctionis inter eos quibus manifestatur et non manifestatur : in secundo, tangit modum manifestationis : in tertio, dicit causam ex parte eorum quibus non manifestatur : in quarto, ostendit rationem quare Pater secum manifestatur.
Dicit ergo : « Si quis. » Conjunctio conditionalis notat raritatem et dignitatem Christum diligentium. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi.
« Diligit, » hoc est, dilectione in me transit. Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus. Jerem. xx, 9 : Factus est in corde meo quasi ignis æstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
« Sermonem meum servabit, » hoc est, mandata ad faciendum ea, sicut supra dictum est. Sermonem enim servat, qui meditando intelligit, et afficiendo circa ipsum diligit, et opere exemplum ostendit, et alium ad idem faciendum inducit. Deuter. vi, 6 et seq. : Erunt verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo : et narrabis ea filiis tuis... Et ligabis ea quasi signum in manu tua. Proverb. vi, 21 et 22 : Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo, scilicet, ad loquendum cum eis. Cum ambulaveris, gradiantur tecum, supple, in profectu. Isa. xliv, 5 : Iste dicet : Domini ego sum : et ille vocabit in nomine Jacob : et hic scribet manu sua : Domino, etc. Dicet autem confessione oris, et invocabit affectione voluntatis, et scribet charactere operis.
« Et Pater meus diliget eum, et ad
, 24, 25.547 eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. »
Tangit modum manifestationis, et dicit tria : motivum ad manifestationem, manifestandi adventum, et manifestati mansionem.
De primo dicit : « Pater meus diliget eum, » propter me : et hæc dilectio movebit ad manifestandum se illi. Joan. xvi, 27 : Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te.
« Et ad eum veniemus, » ego et Pater. Et tangit adventum manifestandorum. Genes. xviii, 3 : Si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum. Et hoc est in Spiritu sancto, et gratia. Et ideo Spiritus sanctus etiam venit. Genes. xix, 2 : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Et hæc est historia de apparitione Trinitatis.
« Et mansionem, » gratia non transeunte quantum ad nos, « apud eum faciemus, » et in gratia et gloria. II ad Corinth. vi, 16 : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos : et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Psal. lxvii, 19 : Etenim non credentes, credentes tamen, inhabitare Dominum Deum. Psal. cxxxii, 14 : Hæc requies mea, etc. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in æternum.
« Qui non diligit me, etc. »
Ille causam jam habet quare ego non diligam eum, et ita non manifestabo meipsum ei, quia ille est inimicus meus :
« sermones meos non servat. » Psal. xlix, 19 : Projecisti sermones meos retrorsum. Et supra, ℣. 18 : Cum adulteris portionem tuam ponebas. Jerem. v, 28 : Præterierunt sermones meos pessime. Et ideo ad gaudium meæ manifestationis numquam admittentur. Et hoc signatum est, Genes. xlv, 1, ubi Joseph præcepit ut egrederentur cuncti foras, scilicet Ægyptii, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
« Et sermonem quem audistis non est meus, »
Private a Patre, exclusa persona Patris. Et tangit hic rationem quare cum Judas non peteret nisi de Filii manifestatione, Christus adjecit etiam de manifestatione Patris, dicens : « Et sermonem quem audistis, » qui instruit ad fidem, et erigit ad spem, et accendit ad dilectionem, « non est meus, » exclusa persona Patris. Joan. iii, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. I Petri, iv, 14 : Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
« Sed ejus qui misit me, Patris. » Joan. viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Supra enim, ℣. 42, dixerat Jesus : Ego enim ex Deo processi et veni. Item, xii, 49 : Ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
« Hæc locutus sum vobis, apud vos manens. »
Scilicet secundum præsentiam carnis. Et incipit hic secunda pars, in qua dicit hujus manifestationis perfectiorem Paraclitum.
Et dicit hic duo. Facit enim primo intentionem doctrinæ suæ. Secundo, dicit quod illuminator ad illam plene intelligendam erat mittendus a Patre Paraclitus.
- « Dicit ergo : « Hæc » omnia quæ audistis, « locutus sum vobis, » corporaliter ore ad os loquens. Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum422. Isa. I, 4 : Mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
« Apud vos manens, » in præsentia carnis. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
- « Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. »
Tangit hic tria : nomen, auctorem, doctrinam.
Nomen autem duplex. Paraclitus est advocatus : quia advocat pro nobis, et consolatur nos. De primo dicit, Luc. XXI, 15 : Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. De consolatione autem dicitur, I ad Corinth. I, 4 : Qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Secundum nomen est Spiritus sanctus. « Spiritus » autem dicitur : quia spirat, quia vivificat, quia illuminat : quia occultus est, et a carne et a sanguine non percipitur. De primo dicitur, Joan. III, 8 : Spiritus ubi vult spirat. Spirat autem ad gratiæ informationem. De vivificatione dicitur, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat. De illuminatione, Job, XXXII, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. De occultatione, Joan. III, 8 : Nescis unde veniat, etc. Eccle. XI, 5 : Ignoras quæ sit via spiritus. Spiritus adhuc dicitur qui a carne avertit. Lucæ, XXIV, 39 : Spiritus carnem et ossa non habet : sed simplex est, et in veritate consistit. Joan. IV, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
« Sanctus » autem dicitur : quia mundus ab omni inquinamento et liber, quia fortis, quia divinis intentus. De munditia habet quod carni et sanguini reluctatur, de fortitudine quod a contrario non vincitur, de consensu divinorum quod legi Dei consentit, et eam operatur. De primo modo sanctitatis dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Sanctitas est ab omni inquinatione libera et perfecta munditia423. » De fortitudine sive firmitate dicitur quod est sancitum sive confirmatum. De tertio modo sanctitatis dicitur a Philosopho, quod sanctitas est virtus scire faciens quæ ad Deum justa sunt. Et ideo dicitur, Isa. VI, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum. Quia sanctum dicitur tripliciter, ideo dicitur Spiritus sanctus.
Tangit autem auctoritatem ipsius quando dicit : « Quem mittet. » Et per eum qui mittit, tangit auctoritatem Patris : et per eum in cujus nomine venit, tangit auctoritatem Filii. Et ideo dicit : « Quem mittet Pater in nomine meo. »
Dicit ergo :
« Quem mittet Pater in nomine meo, etc. »
Ad Galat. IV, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
De nomine autem dicitur propter invocationem nominis Jesu. Act. IV, 12 : Non est in alio aliquo salus : nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oportet nos salvos fieri. cap. 12.
« Ille vos docebit omnia. » Docet ergo ad intellectum quæ Filius docuit. Et ideo dicitur, Joan. xvi, 15 : De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Non enim potest de eo quod est Filii accipere, nisi procedat ab ipso. Et omne quod est, et habet, et potest, et facit, habet ab ipso. Illum Spiritum accepisse, didicisse est. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei, sicut dicitur, I ad Corinth. ii, 11. Et ibidem, ℣. 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et ideo etiam profunda docet eum qui Spiritum Dei acceperit. Sic ergo « docebit omnia. »
« Et suggeret vobis omnia. » Gregorius : « Non dicitur suggerere quasi de subtus ingerat scientiam, cum sit æqualis Patri et Filio, sed quia ingerit eam de occulto. » Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Unde dicit Dominus, Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta.
« Quæcumque dixero vobis. » Omnis enim consonantia est inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et quod a Patre accipitur, et Filius protestatur, hoc et per Spiritum veritatis docetur et suggeritur. Unde, Thren. i, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis. I Joannis, ii, 27 : Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium.
27 « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. »
« Pacem relinquo vobis. » Glossa : « Iturus ad Patrem. » Hæc autem pax est reconciliatio ad Deum quam fecit Filius eundo ad Patrem. Istud est tertium, in quo ostenditur quomodo cor in donis istis quietatur : ita quod ulterius nihil requirit.
Dicit autem duo : pacem relinqui, et pacem dari.
De primo dicit : « Pacem relinquo vobis. » Luc. ii, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi flumem pacis, hoc est, abundanter et affluenter.
« Pacem meam do vobis, » hoc est, conscientiæ de cætero tranquillitatem : quæ vobis hactenus negata fuit. Ad Philipp. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra., etc. Ad Roman xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Hæc est vera conscientiæ tranquillitas in testimonio Spiritus sancti.
« Non quomodo mundus dat, etc. »
Tangit modum dandi pacem istam. Mundus autem dat extra, non intus : dat pacem falsam, sicut erat Judæ fallax osculum. Isa. LVII, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Sapient. xiv, 22 : In magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
« Ego do vobis » veram pacem, et vero modo dandi. Quia de interius, et ad Deum, et ad conscientiæ quietem, et a vobis inseparabilem; et inter bella manentem. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Sic ergo per fidem operantem per dilectionem, habebitis et manifestationem, et tranquillitatem dulcedinis : et nihil vobis deerit.
« Non turbetur cor vestrum, neque formidet. »
Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. 28
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, 29 [550] ut cum factum fuerit, credatis.
30 Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. »
Ex his omnibus redit ad principium istius exhortationis.
Dicit autem in ultima parte quinque : et præmittit omnibus exhortationem a qua inchoavit sermonem, dicens : « Non turbetur cor vestrum, » quoad veritatis intellectum, quod non tremat intellectus a fidei veritate. Quando enim rara et alta dicuntur, ad quæ homo non potest, aliquando est turbatio intellectus : et quærit intellectus de modo quo fieri possint. Lucæ, i, 29 : Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Tob. xii, 16 : Cum hæc audissent, turbati sunt : et trementes ceciderunt in faciem suam.
« Neque formidet, » quoad tremorem affectus. Ac si dicat : Neque propter hoc moveamini a proposito concepto per meam doctrinam. Deuter. xx, 8 : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
« Audistis quia ego dixi vobis, etc. »
Quinque subjungit consolantia, quæ turbationem et formidinem excludant.
Primum est quod audientibus dictum est eis, quia « vado » recedens, non semper a vobis separandus, sed in proximo reversurus sum. « Et venio ad vos, » et post resurrectionem, et in judicio secundum corporalem præsentiam. Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Genes. xviii, 10 : Revertens veniam ad te in tempore isto, vita comite.
« Si diligeretis me, etc. »
Secunda consolatio : quia « si diligeretis me, » præcepta quibus vos institui servando, « gauderetis utique, » quia per hoc crescit gaudium vestrum, « quia vado ad Patrem, » apud quem etiam secundum humanitatem summum est gaudium. Unde Glossa : « Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris. » Ad Roman. xii, 15 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. In hoc enim spes generatur quod alii levabuntur ad bona potiora beatitudinis. Isa. xxxv, 10 : Venient in Sion cum laude : lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
« Quia Pater, » æternus, « major me est. » Secundum humanam enim naturam minor sum Patre, et sum conformis vobis : et ideo in me exaltamini, et hoc deberet vobis esse gaudium. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. Hilarius autem hanc propositionem contra Arium exponit de divinitate Filii hoc modo : « Quod licet Pater major sit propter generationis auctoritatem, sequitur tamen quod Filius non sit minor : quia generatio substantialis non est ad minoritatem, sed ad æqualitatem. Quia unumquodque quod naturaliter generat, tale generat alterum, quale est ipsum unum in substantia et virtute naturali. » Sed hæc expositio non est literalis, facta est per instantiam ad objectionem hæretici.
« Et nunc dixi vobis, etc. »
Tertium consolatorium : quia manifestatio suæ divinitatis est, quod contingentia de futuro prædicere potest : et sic confirmatur fides suæ divinitatis.
Et hoc est quod dicit : « Et nunc dixi vobis » hæc, « priusquam fiant, » quod non possem facere nisi luce divinitatis [551] meæ, et etiam potestate : « ut cum factum fuerit » in effectu, sicut prædixi, « credatis », hoc est, fidem confirmatam habeatis. Joan. xiii, 19, eadem quæ hic verba continentur sunt ferme 424. Luc. xxiv, 44 : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum : quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.
Si autem quæratur, Quid est hoc quod dicit : « Credatis », cum etiam ante fidem habuerunt?
Dicendum, quod extunc pleniorem receperunt. Dicit enim Augustinus, quod fides Apostolorum cum Christus hæc cum eis loqueretur, fuit parva : et cum moreretur, penitus fuit nulla. Cum autem ea quæ dixit complerentur, fides eorum refecta est et aucta.
« Jam non multa loquar vobiscum, etc.
Quartum est consolatorium : quia non recedit ad passionem, sicut pro criminibus, sine sponte sua, ut latro percussus, sed potius innocens et voluntarius : in quem, quia mundi princeps manum misit, cum nihil in eo juris haberet, jus suum in omnibus amittere meruit : et ideo consolatio est de tali redemptione. Hoc est ergo quod dicere intendit.
« Jam non multa loquar vobiscum. » Et hoc propter vestram imbecillitatem. Joan. xvi, 12 : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Ad Hebr. v, 11 : De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
« Venit enim, » jam in ministris malitiæ suæ, accepta a Deo licentia, « princeps hujus mundi, » scilicet diabolus, qui habet principatum in mundanis, mundanam potestatem habentibus. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in cælestibus. Unde de diabolo dicitur, Job, xli, 25 : Ipse est rex super universos filios superbiæ.
Iste ergo jam venit cum suis satellitibus, quorum dux est Judas traditor, « et in me non habet quidquam » juris, ut ex aliquo debito patiar : sed patior ex Patris obedientia, et libera mea caritate : quia hæc duo non repugnant : quia mea charitas est ad Patris voluntatem implendam. Joan. xii, 31 : Princeps hujus mundi ejicietur foras. Luc. xi, 22 : Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet 425. Et ita in omnibus amittit quod habere se gaudebat, per hoc quod in me solum manum extendit.
« Sed ut cognoscat mundus, etc. »
Quintum est consolatorium : quia ex quo princeps mundi non pro scelere me punit, consolatio vobis debet esse, quia ex voluntate Patris, ut vos redimamini, patior.
Et hoc est quod dicit : Princeps in me nihil de suo invenit : sed ideo a vobis transeo ad mortem, « ut mundus » totus quem redimo, « cognoscat, » per fidem et gratiarum actionem, « quia ego diligo Patrem, » et non sum ejus mandatis contrarius, sicut mihi imponunt Scribæ et Pharisæi, sed potius eum diligo.
« Et sicut mandatum dedit mihi Pater, » de redimendo mundum per mortem, « sic facio. » Ut, inquam, hoc totus mundus cognoscat, « surgite » a loco isto, in quo adhuc liber sum, et fugere possem si vellem, « eamus hinc » occurrere traditori et tortoribus meis, quia sum. [552] ego meipsum offerre volo. Ad Philip. ii, 8 : Factus est obediens usque ad mortem, etc. I Petri, ii, 23 : Tradebat autem iudicanti se injuste. Joan. xviii, 4 et seq. : Processit, et dixit eis. Quem quæritis? Responderunt ei : Jesum Nazarenum... Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
Chrysostomi autem lectura variatur ab ista. Ipse enim sic punctat litteram : In me princeps hujus mundi non habet quidquam. » Istud non variatur. « Sed ut cognoscat mundus quia ego diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. » Hic facit versum : et non variatur a priori expositione. Quod autem subditur « Surgite, eamus hinc, » dicit esse dictum ad Apostolos, ut secum recederent a loco, in quo eum speculatus fuerat, ne proditor superveniens impediret residua sermonis quæ adhuc Apostolis proponenda fuerant.
Unde sic quærit : « Numquid ne trepidavit quod Judas veniens illuc detineat discipulos? Absit. Cur ergo surgere facit? Quia timebant discipuli, tum ratione temporis, tum ratione loci. Ducit ergo eos in alium locum, ubi quasi in tuto audiant : magna enim erant audituri. » Littera videtur esse convenientior.
Per tot ergo et talia ad fidei firmitatem discipulos est exhortatus.
Caput XV
Christus vitis, Pater agricola, discipuli vero palmites : præceptum Christi de mutua dilectione frequenter iteratum : apostoli amici Christi, quibus secreta sua communicavit, et elegit eos ut fructum perpetuum offerrent ; quos roborat adversus mundi odium ac persecutiones, dicens Judæos excusationem non habere de peccato suo.
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Omnem palmitem in me non ferrentem fructum, tollet eum : et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis426.
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere.
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arcescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, [553] et efficiamini mei discipuli.
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos427.
Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis428: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Hæc mando vobis, ut diligatis invicem429.
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo430. Si me persecuti sunt, et vos persequentur431: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me.
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Qui me odit, et Patrem meum odit.
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
Sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis432.
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me433.
Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
In Caput XV Joannis — Enarratio
- « Ego sum vitis vera. »
Hic secundum superius inductam divisionem agitur de perfectione charitatis : et secundum hoc capitulum istud dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de dilectione Dei. In secunda autem de dilectione proximi, ibi, ℣. 12 : « Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. »
Prima harum partium dividitur in tres partes : in quarum prima per metaphoram describitur, quod in Deo manendo sit fructificandum : secundo, qualiter hoc fiat, ibi, ℣. 4 : « Sicut palmes non potest ferre fructum, etc. » Tertio tangitur forma, qualiter in ipso utiliter ad fructum maneatur, ibi, ℣. 9 : « Sicut dilexit me Pater, etc. »
In prima harum partium duo dicuntur. Proponitur enim metaphoram, et secundo innuitur adaptatio, ibi, ℣. 3 : « Jam vos mundi estis; etc. »
Adhuc autem, primo in metaphoram duo inducit, scilicet, vitem, et culturam.
De vite ergo dicit :
« Ego sum vitis vera. »
Videtur autem quod non sit verum statim quod dicit : quia Christus non dicitur vitis per proprietatem, sed per metaphoram. Igitur sicut non sequitur : Homo est platanus : ergo est platanus vera. Ita non sequitur : Christus est vitis : ergo est vitis vera.
Ad hoc respondet Augustinus, quod Christus non dicitur vitis vera, nisi per exclusionem vitis, quæ metaphorice est falsa. Et illa est quæ metaphorice vitis veræ non habet similitudinem : quia non facit uvas ad vinum gaudii, sed labruscas : uvam fellis et botrum amarissimum. Isa. v, 2, 4 : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Deuter. xxxii, 32 et 33 : Uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Unde sensus est : « Ego sum, » per comparationem metaphoricæ similitudinis, « vitis vera. ».
Est autem secundum naturam vitis adhuc notandum, quod est vitis masculina, strictum habens folium, et palmitem fuscum, malleolos parvos, ancas subtiles, et palmites pauciores, uvam gracilem cum folle forti, et vinum subtile et dulce et clarum. Et est vitis fœminina, folium habens tenue et latum, palmites multos, et magnos malleolos corticis albi, botrum magnum, et uvam magnam, et ancas grossas et longas, uvam magnam cum tenui corio, et vinum aqueum ventosum et multum : et vocatur vitis sclava. Alia autem vitis masculina, vocatur vitis franconica : et in hebræo vocatur vitis soreth. Quando ergo Christus dicit se per comparationem vitem veram, intelligit quod sit comparativam habens proprietatem ad vitem soreth, quæ est vera vitis in omni proprietate vitis. Et ideo dicit : « Ego sum vitis vera, »
Vitis autem proprietates accipiuntur, tum in ligno, tum in palmitibus, tum in ancis, tum in racemo, tum in botro; tum in uva, tum etiam in loco plantationis. De cultura autem, et palmitibus, et fructu in propriis locis dicemus.
Lignum autem est rarum et substantia multum medullosum respectu suæ quantitatis, et non videtur crescere per tunicas ab imo sursum, sicut alia ligna : sed potius a centro videtur mittere suum nutrimentum ad circumferentiam in circuitu. Cortex tamen longitudinaliter adhæret ligno. Habet autem multos nodos : et id quod est de nodo ad nodum vocatur malleolus : quia tumorem habet in extremitate ad modum mallei. Est [555] autem lignum plus frangibile quam scissibile, et est valde multum imbibens humorem, et ille in ligno porum digeritur ab aquæ sapore. Hæc est ergo ligni natura.
Et ista moraliter adaptantur Prælato : quia metaphorice fuerunt in Christo. Fuit enim contemptibile lignum per humilitatem. Isa. lxxiii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus. Fructuosum per operum multiplicitatem et animarum conversionem. Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei. Eccli. xxiv, 23 : Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Raritas autem substantiæ ligni facit hoc quod multorum sit receptivum : et hoc ad misericordiam refertur per quam multi in corde recipiuntur. Luc. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Illa enim parat omnibus in cordis visceribus locum. Genes. xlii, 36 : In me hæc omnia mala reciderunt. II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? Medullositas refertur ad devotionem : quia medullositas quædam intimorum pinguedo est irrigans alia circumstantia. Job, xxi, 24 : Ossa illius medullis irrigantur. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quod nutrimentum non ponit ab imo ad superius, sed ab intimis a centro : cujus signum est quod ubicumque inciditur, invenitur cellatum : cujus cellæ centrum est in medio medullæ : et radii albis lineis ad superficiem diriguntur : et hoc signat quod gratia cordis in veritate et virtute spiritualibus nutritur, et de corporeis fomentis non curat. Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo. Et, Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
Quod autem corticem habet ab imo ad superius porrectum, signat quod non utilitur inferioribus nisi ad exteriorum necessitatem. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Multitudo autem nodorum est in ligno, ut diu stans in eis nutrimentum melius digeratur : et hoc refertur ad mentem Prælati, qui diu mente tenere debet ea quæ concipit donec ea digerat, hoc est, dirigat ad rationem veritatis, et regulam rectitudinis : antequam ad membra mittat ea quæ concipit. Talis vitis fuit beatissima Virgo. Luc. ii, 51 : Mater ejus, scilicet Maria, conservabat omnia verba hæc in corde suo. Malleoli autem ex quibus componitur, pondus significant doctrinæ et disputationis : quibus et perfidia hæresis conteritur et malitia perversorum. Jerem. xxiii, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?
Quod autem plus est frangibile quam scissibile, refertur ad constantiam et patientiam fidei, in qua Sancti frangi possunt, sed scindi non possunt : quia occidi possunt, sed avelli non possunt. Ad Hebr. xi, 33 : Sancti... per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, etc. Quod autem multum imbibit humorem, sitim signat et famem justitiæ et superimpletionem ipsius. Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient : et qui bibunt me, adhuc sitient. Quod autem illum humorem parum ab aquæ humore digerit, refertur ad castitatem sobrietatis. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Proverb. ix, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis. Eccli. xv, 3 : Aquæ sapientiæ salutaris potavit illum.
Hæc ergo est ligni natura Christo adaptata, et vicariis ejus Prælatis principaliter, et per consequens cuilibet fideli.
Pampinus autem latus et intercisus, ad fructus cooperimentum et protectionem datur viti : et hoc refertur ad verba quæ quidem lata sunt in materia doctri[556]næ et prædicationis : intercisa autem in auditorium capacitatibus, quando cuilibet hoc quod sibi competit proponitur : et sunt protegentia fructus quando se opponunt impugnationibus et impugnantibus. Psal. 1, 3 : Folium ejus non defluet : et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. Ezechiel. XLVII, 12 : Erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
Ancæ autem vitis quibus capit et tenet conjuncta, sunt bonæ conversationes, relatæ ad dulcedinem congruentiæ ad quemlibet hominem : quia illa dulcedine conversationis omnes attrahunt et tenent : quia per ipsam cuilibet congruunt. Gregorius : « Debet consolantis animus ei quem consolatur congruere : ut congruens inhæreat, et inhærens trahat, trahens et ab eo in quo est removeat, et ad seipsum informando teneat. » I ad Corinth. x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Hujus signum est, quod anca plus habet de sapore vini quam lignum vel pampinus : quia talis dulcedo facit hominem aliis saporosum, et quasi quoddam condimentum.
Racemus vocatur id in quo per coctylidones proprio plurimæ uvæ fundantur : et hoc signat procurationis curam quæ in Prælato debet esse, in qua quilibet locum inveniatur in quo in vite fundetur. Daniel. iv, 9 : Esca universorum in ea. Matth. xxiv, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit, etc.
Uva autem quemlibet significat fidem in vite constitutum per vitis sustentationem. Et sic omnes fideles per exemplum Prælati sunt in Christo. Sapient. xviii, 34 : In veste poderis quam habet, totus erat orbis terrarum.
Botri autem signant fidelium congregationes : per familias quidem in laicis, per conventus in canonicis et monachis, et parochias in villis : quas omnes portare debet Prælatus per charitatem et gubernationem. Psal. LXXIX, 10 et seq. : Implevit, scilicet vitis, terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
Sic ergo per significationem Christus est vitis vera. Et hoc est quod dicit : « Ego sum vitis vera. »
« Et Pater meus agricola est. »
Hic tangit culturam vitis.
Tangit autem tria : cultorem, et culturam, et explanationem metaphoræ.
De cultore dicit : « Pater meus agricola est. » Agit enim in agro vineæ, ut plantetur et fructificet. Et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. Colendo autem in agro, agrum indigentem eligendo in loco pingui, plantando ad latus montis, versus meridiem vineam soli exponendo, de vitibus nobilibus vineam plantando, maceriam circa vineam faciendo, torcular in vinea construendo, turrim in ea ad vineæ defensionem ædificando, vineam impinguando, vineam compluendo, locum irrorando, vites putando, terram fodiendo, uvas maturando, et maturas colligendo, merum exprimendo, et vinum in cellaria collocando.
Et hoc modo Pater agricola est. Indigens autem ager est qui ad alienum cultum non est adhibitus : et hoc cor est, quod diaboli cultui vel mundi non mancipatum est : quia, sicut dicitur, II ad Corinth. vi, 15 : Quæ conventio Christi ad Belial? Levit. xix, 19 : Agrum tuum non seres diverso semine. Hinc est quod, Jerem. i, 10, præcipitur : Ecce constituit te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et disipes, et ædifices, et plantes, scilicet postea.
Pinguis autem locus est per conscient[557]tiæ devotionem. Isa. v, 1 : Vinea facta est dilecto in cornu filio olei. Et est littera Vulgatae. Septuaginta autem littera habet : « In loco uberi. »
Latus autem montis est altitudo vitæ per justitiam. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus.
Versus meridiem autem, ubi est calor in lumine et flatus austrius : est secretum contemplationis in lumine veritatis, et calore charitatis, et consolatione sancti Spiritus. Propter hæc enim tria dicitur, Eccli. xliii, 4 : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, scilicet, in veritate, charitate, et Spiritus sancti consolatione.
Vites autem nobiliores moraliter quidem sunt virtutes, si vinea est anima : vel vites sunt animæ, si vinea est Ecclesia. Jerem. ii, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Alia littera habet : « Vineam sorech : » quod est genus vitis optimæ.
Maceriam facit circa vineam custodiam Angelorum, et Prælatorum bonorum : et circumfodit per timorem : et de his duobus dicitur, Isa. v, 2 : Et sepivit eam, etc.
Turris autem in ea, nominis Domini invocatio, et sacræ Scripturæ munitio. Isaïæ, v, 2 : Ædificavit turrim in medio ejus. Cantic. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Proverb. xviii, 10 : Turris fortissima nomen Domini : ad ipsam currit justus, et exaltabitur.
Hanc vineam impinguat per peccati considerationem et detestationem. Luc. xiii, 8 : Mittam stercora, si quidem fecerit fructum.
Torcular autem quod vinum exprimit et vinacia separat, est dijudicatio sui in confessione ubi impurum a puro separatur. I ad Corinth. xi, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Hæc sunt torcularia regis : quia rex est et ratio indicans. Et hanc vineam compluit Pater per doctrinam legis, et Prophetarum : et irrorat ratione gratiæ suæ. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, etc.
Vites autem putat superflua pauperibus erogando. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Putare, est scandala amputare. Cantic. ii, 12 : Tempus putationis advenit. Matth. xviii, 9 : Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Terra autem foditur sarculo disciplinæ corporalis. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte, cum aliis prædicaverim, ipse, etc.
Uvarum autem maturatio est fructus gaudiorum æternorum perfectio : qui fructus permanet. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Alioquin immatura uva est acris et acerba quæ signat fructum immaturum. Jerem. xxxi, 29 : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Hæc uva colligitur, quia fructus in spe remunerationis cœlestis reservatur. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Sic cum Domino colligit, qui, sicut dicitur, Joan. iv, 36, congregat fructum in vitam æternam. Qui autem sic non colligit, perdit. Matth. xii, 30 : Qui non congregat mecum, spargit.
Vinum autem merum exprimere, est quotidie conscientiam duscutiendo purificare. I ad Timoth. i, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini vini meri, plenus mixto. Vinum autem spiritualium gaudiorum, quod est pars regni cœlorum. Ad Romanos, xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spi-
ritu sancto. Psal. ciii, 15 : Vinum lætificat cor hominis.
Hoc vinum in cella vinaria reponitur quando ad utilitatem fidelium in secreto cordium collocatur. Cantic. ii, 4 : Introduxit me in cellam vinariam, scilicet rex, ordinavit in me charitatem.
Sic ergo « Pater meus agricola est. » Matth. xv, 13 : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur. Psal. lxxix, 15 et 16 : Visita vineam istam : et perfice eam quam plantavit dextera tua. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, etc.
2 « Omnem palmitem in me non ferrentem fructum, tollet eum : et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. »
Tangit hic modum privandi vites dupliciter, scilicet, tollendo et amputando inutiles palmites, et purgando utiles.
Dicit ergo : « Omnem palmitem, etc. » Sunt in vite duplici ex causa palmites inutiles. Quidam enim sunt luxuriantes, ex aquoso humido multum crescentes, et ideo nihil fructificantes : et illi sunt in toto tollendi, et signant illos in Ecclesia qui se dant luxui et concupiscentiis, quos a tali vita oportet præscindi, ut vitium resecetur in natura. Et hoc signatur, Deuter. xxi, 20 et seq., ubi præcipitur quod filius contumax, luxuriis et comesationibus vacans, lapidetur, ut malum auferatur a terra iustorum. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis.
Secunda amputatio est quando amputantur superflua, quæ vel combusta sunt ariditate, vel destructa nimia tenuitate, vel superflua sunt pondere supra vires vitis. Primi significant eos quos ignis avaritiæ succendit et adurit, ut nutrimentum vitis totum ad se trahant, nimis se et non proximum amantes. Secundi significant pusillanimes et jam pene desperantes. Et de illis duobus dicitur in Psalmo lxxix, 17, ubi de vinea agitur : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa enim igni sunt, ut dicit Augustinus, quos amor sui male inflammatur. Suffossa autem sunt quos timor et pusillanimitas humiliat. Superflua autem a quibus purgandæ sunt vites, sunt curæ nimiae temporalium quibus spiritualis fructus impeditur. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit.
« Et omnem qui fert fructum, etc. »
« Omnem qui fert fructum, » sicut discipuli et Apostoli, « purgabit eum. » Glossa : « Purgabit, mundando corda, Spiritum veritatis infundendo. » De primo, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. De secundo, Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Ezechiel. xxxvi, 8 : Ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel.
« Ut fructum, » virtutis et animarum conversionis, « plus afferat. » Eccli. xxiv, 22 : Rami mei honoris et gratiæ. Cantic. ii, 13 : Vineæ florentes dederunt odorem suum.
« Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. »
Manete in me, et ego in vobis. »
Tangitur hic explanatio metaphoræ. Tangit autem duo. Similitudinem de cultura adaptat, et ad manendum in vite invitatur.
- Dicit autem : « Jam vos mundi estis, » id est, mundati. Et hoc dicitur, Malach. iii, 3, sub alia metaphora : Sedebit confians, et emundans argentum :... et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
« Propter sermonem quem locutus sum vobis. » Sermo enim Dei in sacramentis et in doctrina mundat et sanctificat. Et si verbum detrahatur in sacramento ab elemento, elementum nihil facit. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. I ad Timoth. iv, 5 : Sanctificatur per verbum Dei et orationem. Sermo enim Dei sive verbum, ut dicit Augustinus, est cum amore notitia, et per amorem accendit affectum et incendit, et consumit purgando in affectu : et per notitiam illuminat intellectum, et propellit tenebras erroris, et dubietatis ab intellectu : sic mundat utrumque, intellectum scilicet, et affectum. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. Et sic purgat et mundat, accendit et illuminat. Psal. xi, 7 : Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum : et propter hoc est a terrenitate affectus probatum septuplum, hoc est, per septemplicem spiritum.
« Manete in me, et ego in vobis. »
« Manete » ergo sic mundati « in me. » Invitatio est ad manendum : quia sic in vobis non est impediens ad fructum.
« Manete » ergo « in me » per charitatis insertionem. Ad Roman. xi, 17 : Insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivæ factus es. Ad Ephes. iii, 17 et seq. : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Quia sic bono humore impletur palmes ad fructificandum.
« Et ego in vobis, » supple, manebo, in vos fundens Spiritum et gratiam : quibus sicut succo bonitatis meæ infusi fructificetis. Job, xxix, 19 : Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Jerem. xvii, 8 : Ad humorem mittit radices, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Ad Ephes. iii, 17 : Christum habitare per fidem in cordibus vestris.
« Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. »
Hic tangitur qualiter in Deo manendo est fructificandum.
Dicit autem tria : in quorum primo similitudinem resumit ad vitis et palmitis comparationem : in secundo, dicit illius comparationis spiritualem rationem : in tertio, ostendit ex hoc ad fructum eos accipere potestatem.
Dicit ergo in primo duo, scilicet, similitudinem in opposito, et similitudinem in proposito : adaptans in opposito sic : « Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, » eo : quod fonte humoris destitutus est. Sapient. iv, 5 : Confringentur rami inconsummati : et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Isa. xvi, 8 : Domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt. Domini gentium sunt dæmones, et excidunt per suggestionem peccati palmites vitis : et ideo dicuntur ad Jazer pervenisse, quod incendium interpretatur : quia concupiscentia peccati incenderunt.
« A semetipso » ergo non facit fructum, sed per hoc quod manet in vite : « sic nec vos » poteritis spiritualiter fructificare, « nisi in me manseritis. » Jerem. xvii, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Ideo dicitur, Isa. xi, 10 : Radix Jesse, qui stat
in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.
5 « Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. »
Prosequitur similitudinem in proposito.
« Ego sum, » qui ministro humorem spiritualis et æterni gaudii, qui cor lætifico, qui fiduciam bonæ spei reddo, qui sæculi tristitias pello, qui inebriando sæcularium oblivisci facio, qui calorem charitatis infundo. De primo dicitur, Judicium, ix, 13, dixit vitis : Numquid possum desererè vinum meum, quod lætificat Deum et homines. De secundo in Psalmo ciii, 15 : Vinum lætificat cor hominis. De tertio, III Esdrae, iii, 18 : Viri, quam prævalet vinum omnibus hominibus qui bibunt illud ! Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Ex hoc enim quod efficit bonæ spei homines, confidentes et fortes facit, ut dicit Aristoteles434. De quarto dicitur, Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date sinceram mærentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris non recordentur amplius. De quinto dicitur, Cantic. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ruminans enim non recordatur alterius. De sexto dicitur, Cantic. ii, 4 : Introduxit me, scilicet rex, in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
Sic ergo sum vitis, abunde omnibus vinum lætitiæ effundens. Genes. xlix, 11 : Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Tan- tum enim de vino effundit hæc vitis, quod et asellus gentilis, et asina synagogæ vino lætitiæ ejus onusti recedunt. Et ideo ibidem, Genes. xlix, 11, dicitur : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum. Sanguis autem uvæ, sanguis Christi est : qui de uva corporis Christi expressus, lavat stolam propriæ conversationis, et pallium charitatis quo ad calorem operitur proximus.
« Qui manet in me, etc. »
« Qui manet in me, » per charitatem. I Joannis, iv, 16 : Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
« Et ego in eo, » sicut ministrans succum humoris unde fructificat. Unde, Joan. xvii, 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
« Hic fert fructum multum, » ministrante virtutem ad fructificandum. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis. Ezechiel. xlvii, 12 : Non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva.
« Quia sine me nihil potestis facere. » Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Osee, xiv, 8 : Germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani.
« Si quis in me non manserit, mitetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. »
Dicit hic similitudinis inductæ spiritualem rationem : et primo in opposito, deinde in proposito.
Dicit ergo : « Si quis in me non manserit, » divisus a me per peccatum et schismata quæ procurat in Ecclesia,
« mittetur foras, » extra societatem bonorum et beatorum. Matth. xii, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Ad Romanos, xi, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non peperit, ne forte nec tibi parcat. Alioquin et tu excideris « sicut palmes » abscissus, « et arescet » iste palmes, humore gratiæ et vitæ destitutus. In epistola Judæ, ℣. 12 : Arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ.
« Et colligent eum. » Glossa : « Messores Angeli. » Matth. xiii, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Hæc autem collectio est, quando mali et stulti peccatores simul ligabuntur ut fasciculus unus, et projicientur in infernum. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcerem.
« Et in ignem, » æterni incendii, « mittent » illi qui collegerunt : « et » ibi « ardet » in perpetuum. Ezechiel. xv, 2 : Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ? Et parum infra, ℣. 4 : Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, hoc est, corpus et animam : et medietas ejus, scilicet, conjunctum, redacta est in favillam. Daniel. iii, 22 : Fornax, scilicet Babylonis, succensa erat nimis, videlicet malleolis quæ sunt sarmenta vitis.
7 « Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. »
Tangit hic rationem similitudinis in proposito dicens : « Si manseritis in me, » per dilectionem. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est.
« Et verba mea in vobis manserint, » per quæ succus bonitatis et veritatis meæ ad vos pertransit. Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. I Joannis, ii, 6 : Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
« Quodcumque volueritis petetis, » quia tunc non petetis nisi in voluntate vitis, et in conformitate spiritus ejus qui ministratur vobis a vite : « et fiet vobis. » Deuter. iv, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum.
Objicitur autem contra hoc quod dicitur, II ad Corinth. xii, 7, quod petiit Paulus pro stimulo carnis amovendo, et non est exauditus. Sed ad hoc sæpe responsum est, quia petitio hæc non fuit de pertinentibus ad salutem.
« In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. » S
Hic ostendit quod ex hoc quod in Christo manent, ad fructificandum accipiunt potestatem. Virtus enim a Patre per Filium ministratur, Pater autem libenter ministrat per Filium virtutem per quam ipse clarificatur.
Et hoc est quod dicit : « In hoc clarificatus est Pater meus, » non in se, sed in membris meis : in quibus clara virtus ejus apparet. Alia littera habet : « Glorificatus. » Isa. lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Matth. v, 16 : Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est.
« Ut fructum plurimum afferatis, » in conversione animarum et fructu bonorum operum. Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. I Petri, ii, 9 : Gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Populus enim acquisitionis est populus plurimæ fructificationis.
« Et, » per hoc, « efficiamini mei discipuli, » hoc est, imitatores. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Discipulus enim magistri est imitator. Magister autem ad hoc venit ut fructum faceret : et discipuli ad hoc sunt instituti ut eum in hoc sequantur. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Hoc est ergo quod dicit.
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. »
Tangitur forma qualiter ad fructificandum utiliter in Christo maneant.
Dicit autem hic tria : in quorum primo dicit qualiter per eum dilectio Patris descendit in discipulos : secundo, dicit qualiter manent in ipsius dilectione : tertio, quo fine et fructu.
In primo horum dicit duo, scilicet, qualiter dilectio Patris per eum venit ad discipulos, et ponit invitationem ad manendum in dilectione.
Dicit ergo : « Sicut dilexit me Pater. » Pater, ut dicit Hilarius dupliciter amat et diligit Filium : et essentialiter, et notionaliter. De essentiali dilectione non dat similitudinem, sed de notionali : quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et sic Filius diligit discipulos Spiritu sancto. Quæ dilectio quamvis sit essentialis, eo quod connotat effectum in creatura : tamen connotatur in eo dilectio notionalis, quia spirat eis Spiritum sanctum : ita quod per ipsos datur Spiritus sanctus in collatione sacramentorum ab ipsis facta. Et sic illa similitudine dicitur hic : « Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, » ponens in ministerio quo detur Spiritus sanctus a Deo, non tamen a vobis. Joan. iii, 36 : Pater diligit Filium, et omnia dedit ei in manus ejus. Matth. iii, 17 : Hic est Filius meus dilectus.
« Et ego dilexi vos, » sic dans vobis amoris donum quod est Spiritus sanctus. I Joannis, iii, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Filii autem Dei non sumus nisi per Spiritum adoptionis acceptum a Filio.
« Manete in dilectione mea. »
Ecce invitatio ad manendum in dilectione. Manet autem homo in dilectione per idem nolle et idem velle : quia conformitas voluntatum conservat dilectionem. Deuter. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Sic enim manes in dilectione, quando totum cor, hoc est, voluntatem ejus amore habes ardentem. Lucæ, xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? Quando totam mentem ac memoriam ejus habes amore ejus attentam. Thren. iii, 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Quando totam animam tuam (quæ intellectualis est) veritate ejus habes lucentem. Isa. lviii, 11 : Implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Quando totam virtutem tuam in gratia habes operantem, et nulla parte otiantem. Quia dicit Gregorius, quod charitas magna operatur si est : si vero operari renuit, charitas non est. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
Sic ergo manete in me.
« Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. »
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. »
Dicit hic signum, qualiter quis infalli-
91011 [563] biliter manet in dilectione, et in ipso.
Et dicit duo : signum scilicet, et signi infallibilem rationem.
Signum dicit : « Si præcepta mea servaveritis , » quia præceptum est signum suæ voluntatis : et non diligit qui deformem habet voluntatem. Sic ergo « manebitis in dilectione mea . » I Joannis, III, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
« Sicut et ego præcepta Patris mei servavi, etc. »
Signi dati dat hic infallibilem rationem. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam ejus opus.
« Et maneo in ejus dilectione , » per conformitatem voluntatis. Joan. XIV, 31 : Ut cognoscat mundus quia ego diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. Dilectio enim vinculum est cordium, nec unum dimittit discordare ab alio.
« Hæc locutus sum vobis, etc. »
A fine hoc ostendit dicens : « Hæc , » scilicet omnia quæ dixi, « locutus sum vobis , » qualiter in me maneatis, nec visa morte mea a me separemini : hac de causa, « ut gaudium meum in vobis sit . » Gaudium enim meum est de fructu animarum et profectu fidelium. Vel, « Gaudium meum , » quod est in me, quia hoc est gaudium purum et mundum. Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Isa. LXI, 40 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Item, XXXV, 10 : Gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
« Et gaudium vestrum impleatur , » ut ubique fides prædicetur : quia tunc erit gaudium plenum. Vel, « Gaudium impleatur , » sic quod in nulla sui parte dolore miscebitur, nec luctu occupetur. Vel, « Gaudium impleatur , » hoc est, de pleno et summo et implente vos habeatur bono : sicut de Deo. De primo dicitur, Isaïæ, LXII, 5 : Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Christus sponsus est, et Ecclesia sponsa : qui gaudet quando fit catholica, hoc est, universalis. De secundo dicitur, Isa. LX, 5 : Videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. De tertio dicitur, Matth. XXV, 21 et 22 : Intra in gaudium domini tui. Joan. XVI, 24 : Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. »
Hic incipit exhortari ad dilectionem proximi.
Dicit hic septem, scilicet, dilectionis præceptum, dilectionis modum, dilectionis quantitatem, secundum virtutis actum, dilectionis signum, dilectionis effectum, plenæ dilectionis officium, et dilectionis vim apud Deum. Et hæc per ordinem in littera continentur. Et continetur in eis quidquid continet secunda pars hujus capituli.
Dicit ergo : « Hoc est præceptum meum, ut diligatis, etc. » In hoc notatur dilectionis præceptum. Et in hoc notantur tria, scilicet, ab aliis præceptis hujus præcepti discretio, et in omnibus aliis præceptis directio, et hujus præcepti in Deo præ omnibus aliis exemplaris præmonstratio. Primum importatur per pronomen : Hoc, quod significantiam notat et discretionem. Discretum autem est ab aliis in tribus, scilicet, quia unit omnia ut radix, quia implet alia ut forma et motor, et quia perficit alia ut finis. Per hoc quod est radix, nutrit et nutrimentum dilectionis administrat. Per hoc quod est motor et forma, format ad meritum virtutis. Per hoc quod est finis, [564] perficit ad complementum vitæ spiritualis. De primo dicit Gregorius : « Præcepta Dominica multa sunt, et unum. Multa sunt per virtutem operis, unum in radice dilectionis. » Ad Ephes. iii, 17 et 18 : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc. Sic dicit Sapientia, Eccli. xxiv, 16 : Radicavi in populo honorificato. Populus enim honorificatus, est populus sanctorum : in quo sapientia radicat per charitatem honestatis præceptorum. Item, in eodem, ℣. 13 : In electis meis mitte radices. De secundo dicit Beatus Augustinus, quod forma præceptorum est charitas, qua omnia informantur præcepta ad virtutem merendi. Et ideo dicit : « Habe charitatem, et fac quidquid vis. » Forma hæc movet ad opera præceptorum, et urget et agit ad omnia implenda. Unde, II ad Corinth. v, 14 : Charitas Christi urget nos. Ad Roman. viii, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Quod autem movet cum impetu dicitur, Ezechiel. i, 20 : Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum. Et supra, ℣. 17 : Non revertebantur cum ambularent. In hac forma totam legem informat et implet. Ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. De tertio dicit, I ad Timoth. i, 5 : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quia omnia præcepta ad charitatem quasi ad finem referuntur : quia propter charitatem implentur magis quam propter debitum. Hoc etiam præceptum novum est, et vetus. Sed de hoc jam in antehabitis dictum est.
« Hoc est ergo præceptum meum. »
« Præceptum. »
Id est, quod ante captum, sive pro principio acceptum ad regulam actionum. Quia principium et regula est charitas omnis boni in nobis : et nihil est bonum perfectum, nisi in quantum in se habet de charitate : sicut dicitur, I ad Corinth. xiii, 1 et seq. Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens... Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Mensura ergo et forma omnium bonorum est ex charitate. Et ideo ipsa sicut forma discernit inter filios regni, et filios perditionis, et dat formam merendi omnibus operibus : et ideo est regula morum et operationum. Ad Galat. vi, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Sic igitur est præceptum, præ aliis captum ad regulam operationum, sicut ars quædam et forma ad operandum. Et hoc etiam modo dicitur mater omnis boni, Eccli. xv, 2 : Obvabit illi quasi mater honorificata : quæ omnes alias virtutes regit et regulat, sicut mater filias regit et regulat.
Hoc est ergo præceptum
« Meum. »
Tribus de causis. Meum quidem, quia a me spiritualiter impletum. Meum, quia inter me et Patrem exemplariter præmonstratum. Meum, inquam, quia spirituali signo designatum. I Joannis, iv, 10 : In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos : et ideo nihil ligavit eum nisi charitas. Jerem. xxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. Perpetua autem charitas non prævenitur vel dono vel merito : et ideo nihil est in ea nisi charitas. Nostra autem est debita, et ideo non est pura charitas. Hoc ergo specialiter a Christo est impletum.
Est etiam hoc præceptum in Patre et Filio sicut in primo exemplari præmon[565]stratum. Mutua enim est dilectio inter Patrem et Filium. Et hæc dilectio est nexus quo sibi invicem Pater et Filius connectuntur : quod in nullo alio est præceptorum. I Joannis, iv, 7 : Charissimi, diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Cognoscit autem Deum, sicut exemplatum cognoscit exemplar. Hinc est quod, Cantic viii, 6, dicitur quod dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum. Signaculum est sigillum sive signum profundatum, ut dicit Gregorius. Nec charitatem dilectus in cor sponsæ imprimeret, sicut sigillum in cera, nisi dilectionis apud se primam figuram et formam haberet.
« Meum » etiam, quia speciali signo designatum. Signum autem dilectionis infallibile, quod ex dilectione Christus extra se in hominem sit transpositus. Hoc enim, ut dicit Dionysius et Damascenus, fecit philanthropia. Cantic. vi, 4 : Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Dilectio enim est transponens diligentem in dilectum : primo cor tangit, secundo calorem facit, tertio vulnerando scindit, quarto liquefacit, et quinto violenter transponit in id quod diligit : ut cum illo sit, et non secum apud seipsum. Unde ex dilectione hominis dicit, Zachar. ii, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. De calore dicitur in Psalmo xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet. Unde Moysi apparuit in flamma ignis 435. De tertio, Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, etc. Et ibidem, iii, 10 : Media charitate constravit. De quarto, Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. De quinto, Psal. lxii, 9 : Adhæsit anima mea post te.
Sic ergo dicitur : « Hoc est præceptum meum. »
De quo autem sit præceptum dicit :
« Ut diligatis invicem. »
Quia, sicut in antehabitis diximus, dilectio est transiens et retransitivus affectus. In quo quatuor notantur, scilicet, quia est affectus primus, qui est causa omnium aliorum affectuum : est etiam affectus intimus, et est affectus dulcissimus, et ignitus.
De primo dicit Augustinus, quod cum quatuor sint affectus naturales, scilicet, spes, timor, gaudium, et tristitia : quod omnes causantur ex amore. Et ideo primus affectus est amor dilectionis sive charitatis. Ideo præceptum de dilectione dicitur primum et maximum. Matth. xxii, 37 et 38 : Diliges Dominum Deum tuum et toto corde tuo, etc. Hoc est maximum et primum mandatum. Et quia dilectio Dei et dilectio proximi ex eadem procedunt charitate, ideo dicitur secundum mandatum (quod est de dilectione proximi) esse simile huic 436. Ideo ergo ex dilectione præcipit : quia post hoc, affectum Deo et proximo vincit : et illo alligato ad Deum et ad proximum, nihil vanum in spe vel timore vel gaudio vel tristitia relinquatur. Hinc est quod in Levitico, xxiii, 15 et seq., in festo Pentecostes (quod est festum amoris) præcipitur nobis quod primitias igne coctas Domino offeramus : quia præmia cordium nostorum, affectus dilectionis sunt quæ in igne Spiritus sancti tosta, hoc est, fervore devotionis, debemus offerre.
Intimus autem est affectus : quia nihil ita profundatur in corde sicut amor. Quod ostendit carnalis affectus lenocinii, quem medici ἐρωες appellant : quia destituit et vires, et sensum aliquando, et frequenter mortem inducit. Hoc autem multo plus facit amor divinus, extensus huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. [566] in Deum et in proximum. Ille enim plus profundatur : et de hoc affectu dictum est a Psalmista, Psal. LXXXIII, 3 : Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscentia enim hæc bona concupiscentia est, quæ est amoris. Defectus autem destitutio est in non habendo amatum ad votum. Et in hoc affectu dictum est illud Canticorum, v, 8 : Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
Est etiam affectus dulcissimus, qui etiam laboriosa et amara sua condit dulcedine. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Constat autem quod Spiritus est Spiritus charitatis. Hujus signum est, quod Jacob serviens pro Rachel septem annis apud Laban, laborem non sensit penitus, potitus optatis nuptiis. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Rachel autem spiritualis boni in Deo et proximo significat dilectionem.
His ergo de causis dicit : « Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, » ut ab uno in alium transeat amor, et retranseat in primum, et iterum in alterum. Et hæc non deficient umquam. Sic enim semper solvitur amoris debitum, et solvendo quilibet amplius obligatur ad debendum. Ad Roman. xiii, 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et, ibidem, ℣. 7 : Reddite omnibus debita, scilicet amoris. Ergo debitum quod plus et debetur, solvendo semper debetur : et amans ab illo numquam absolvitur.
Adhuc autem, ex quo amor ignis est, et in reflexionibus ignis magis et magis æstuans incenditur : oportet etiam quod amor transiens et retransiens accendatur et confortetur. Isa. L, 11 : Accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram, etc. Ergo diligatis invicem, ut dilectionis debitum semper solvatur, et ut ignis charitatis magis ac magis accendatur ex mutuis provocationibus charitatis.
Hoc est ergo præceptum : « Ut diligatis invicem. »
« Sicut dilexi vos. »
Hæc est forma qua mandatum debet servari. Est autem hæc forma sic intelligenda, quod diligamus gratuito munere charitatis, in quo nos Christus dilexit : diligamus invicem in eo quod Christus dilexit in nobis : diligamus invicem ad hoc ad quod nos Christus dilexit : diligamus invicem ordine quo nos Christus dilexit : diligamus invicem ex eo quod nos Christus dilexit.
Primum est in eo quod non empta vel promerita charitate Christus nos dilexit. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, hoc est libera voluntate, quæ nec empta est nec pretio præventa. Ad Roman. xi, 35 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei437 ? Hæc est causa quod dicitur, ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et intellexit de donis amoris : quia amor cum dono donari vult, vel ipse cadit a ratione doni et amoris, emptum et meritum a judice ad dandum : et amor vult esse liber et non coactus. I Joannis, iv, 9 et 10 : In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam, etc... In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Quinimo cum contra amorem ejus inimicitias exerceremus, ipse commendabilem in nobis impendit charitatem gratuitam et liberam. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Et infra, ℣. 10 : Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, etc.
Id autem quod Christus in nobis di[567]lexit, est salus nostra et bona vita. Peccatum enim in nobis non dilexit, sed virtutem et bonum : et ut universaliter dicatur, similitudinem suam : quia et ipsa dilectio similium est, ut dixit Empedocles, quia dissimilia ad invicem se odiunt et pugnant. Unde, Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. Itaque si ex Deo estis, Deus quod suum est, hoc est, divinum, in vobis diligit. Judicum, v, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Principes autem Israel sunt principes principatum tenentes, et habitantes inter rectissimos Deum videntes. Sapient. vii, 28 : Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Quia talia similitudinem Christi perficiunt in nobis. Et hoc etiam in nobis invicem diligamus ut vera dilectio possit appellari. Et ideo dicunt Philosophi Aristoteles et Tullius, quod vera dilectio non nisi super honestum fundatur. Et hæc est similitudo Christi in nobis, in his quæ ad virtutem pertinent et ad bonam vitam.
Diligamus etiam invicem ad hoc quod nos Christus dilexit. Hoc fuit, ut dicit Augustinus, vita æterna, ad quam nos secum possidendam dilexit : et ideo nos translati esse dicimur in regnum suæ dilectionis. Ad Coloss. i, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.
Diligamus invicem ordine quo Christus nos dilexit. Hic autem omnia sua ordinari ad dilectionem nostram retulit, vitam corporis pro animabus nostris exponendo, seipsum Patri pro nobis offerendo, animam in pretium nostræ redemptionis tribuendo, virtutem suæ divinitatis contra fortem qui nos detinebat exercendo, de sanguine suo et corpore nobis alimentum spirituale parando : verba protulit, viam salutis nos erudiendo : opera fecit, nobis exemplum virtutis et salutis dando : miracula multa etiam fecit, nos in fide confirmando.
Sic ergo et nos omnia nostra ad utilitatem proximi referamus, si sicut boni discipuli formam dilectionis imitari volumus. Vitam enim corporalem debemus pro fratribus ponere : quia anima fratris melior est quam vita nostra corporalis. I Joannis, iii, 16 : In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere. Anima autem ibi vocatur animalis vita. In hoc enim notatur ordo charitatis. Et sicut ipse pro nobis se Patri obtulit, ita nos in devotione orationis pro salute proximorum offerre debemus. Ad Romanos, i, 9 et 10 : Testis mihi est Deus, ... quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis obsecrans. II Machab. i, 6 : Hic sumus orantes pro vobis. Jacobi, v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Animam autem in pretium offerre, sicut Christus, omnino non possumus : quia anima nostra pretium esse non potest. Sed si pretium facimus, tunc est hoc ipsum bonum, quod Christo habemus, Patri cælesti pro proximorum offerre salute : ut in nos ea quæ debent, suscipiamus : et pro eis pretium quod debent, solvamus. II ad Corinth. xii, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Similiter quidquid in nobis est fortitudinis, ad hoc extendere debemus ut animas proximorum liberare de manu diaboli possimus. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. I Regum, xvii, 36 : Et leonem et ursum interfeci ego servus tuus. Ursus enim est (qui mel sequitur) mundi concupiscentia. Leo (qui violenter opprimit) sævitia diaboli : a quibus Dei fortitudine proximos liberamus. Et ideo contra eos qui vires ad talia non exhibent dicitur, Ezechiel. xii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel.
Similiter, sicut Christus convivium de se paravit, sanguinem in potum, et corpus in cibum dando : ita nos non corpus [568] et sanguinem, sed facultates quibus corpus et sanguinem sustentamus, debemus in escam et potum et vestimentum exhibere : ut probemus quoniam charitas in nobis est. I Joannis, iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum, etc. Verbis ædificando. Ad Ephés. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Sic exemplis bonis exempla virtutis tribuenda sunt. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. Quamvis autem miracula facere non possumus quibus vita et fides proximorum confortetur, dico tamen quod mirabilia possumus facere, quia verbis nostris possumus monstra placare, in tempore iracundiæ reconciliationes facere : sicut dicitur, Eccli. xliv, 17 : In tempore iracundiæ factus est reconciliatio. Et, Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. Facere autem de leonibus homines et de monstris, mirabilium est demonstratio et operatio. Eccli. xxxi, 8 et 9 : Beatus dives qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Talibus enim mirabilibus, non minus quam miraculis confirmatur fides. Iste est perfectus ordo charitatis quem a Christo accepimus. Cantic. ii, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam : ordinavit in me charitatem.
Diligamus etiam invicem ex eo quod nos Christus dilexit, hoc est, ex simili charitate : ut omnia in fervore charitatis pro proximo faciamus : ita ut nos ad hoc aliud non inclinet quam charitas : quia tunc omnia sunt Deo accepta. Sicut enim dicitur, Apocal. i, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ad Hebr. xiii, 1 : Charitas fraternitatis maneat in vobis.
Sic ergo « diligatis invicem, sicut dilexi vos. »
- « Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. »
Tangitur hic quantitas dilectionis.
Habet autem dilectio sive charitas quadruplicem quantitatem, scilicet, intensivam, extensivam, operativam, et perfectivam. Intensiva est quantitas latitudinis secundum ambitum amplitudinem : extensiva est quantitas longitudinis secundum extensionem potestatis : operativa est quantitas magnitudinis secundum operum demonstrationem potentialem : perfectiva est quantitas secundum progressum charitatis ad statum, ut ita dicam, consummativum ad divinæ charitatis similitudinem.
Quantitas intensiva est magna, major, maximâ. Hæc enim intenditur in charitatis calore quem facit in anima charitatem habente. Hanc enim hæc urit, et est magna : hanc omnibus præter amatum desideriis destituit, et est major : hanc occidit et peroccidit quod nihil sui in se vivat, sed tota vivit in amato, et est maxima.
De prima dicitur, Luc. xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? Psal. xxxviii, 3 : Concaluit cor meum intra me, etc.
De secunda, Daniel. x, 16 : In visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Hæc enim fuit visio ex toto corde dilecti. Hoc affectu dictum est illud Canticorum, ii, 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis : quia amore langueo. Floribus enim virtutum amati desiderabat fulciri, destituta vi amoris : ut saltem odore virtutum dilecti fulciretur ad vitam gratiæ. Malis autem, hoc est, fructu dulcedinis memorie operum ejus, desiderabat stipari : ut sic desiderio destituta, ad opera erigere tur. Hæc est major.
De tertia dicitur, Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades
ignis atque flammarum, etc. Nullam enim admittit consolationem refrigerantem, nisi ut vivat in dilectione. Tali affectu dictum est illud Apostoli, ad Galat. 11, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus, qui dilexit me, et tradidit semetipsum propter me. Illa est ergo charitas maxima.
Charitas autem extensiva est etiam magna, major, maxima. Magna enim est, qui diligit amicum. Major est, qui diligit eum qui amicitias non exhibuit. Maxima autem, qui diligit inimicum. De prima dicitur, Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum. Et est proxima dilectioni naturali. De secunda dicitur, Sapient. xi, 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil eorum odisti quæ fecisti. Hæc enim imitatur homo qui omnia diligit. De tertia dicitur, Luc. vi, 27 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et propter hoc dicit Psalmista, Psal. cxviii, 96 : Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Hæc est ergo maxima charitas secundum latitudinem.
Tertia est operativa in quantitate operum : et hæc est magna, quando benefacit de suo : major, quando benefacit de seipso : maxima autem, quando moritur pro proximo. De prima dicitur, III Joannis, ℣. 6 : Fratres testimonium reddiderunt charitati tuæ in conspectu Ecclesiæ. Charitas autem hæc est, quia sua fratribus impenderunt. Ad Hebr. vi, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. De secundo dicitur, Luc. vi, 30 : Omni petenti te, tribue. De tertio dicitur, Joan. x, 15 : Animam meam pono pro ovibus meis. Ideo dictum est Petro, Joan. xxi, 15 : Simon Joannis, diligis me plus his ? scilicet, plus quam tua ? Simon Joannis, diligis me plus his ? scilicet, plus quam tuos ? ut pro me etiam de teipso facias plus quam pro tuis ? Simon Joannis, diligis me plus his ? ut scilicet pro grege tibi commisso animam tuam ponas ? Hæc est ergo charitas.
Est autem adhuc charitatis quantitas perfectiva sive consummativa, quæ, sicut dicit Augustinus, magna est incipiens, major est proficiens, maximâ est perfecta. Incipiens quidem malum abominatur propter dilectum. Proficiens autem bonum operatur propter dilectum. Perfecta autem nihil diligit præter dilectum. De primo dicitur, ad Roman. xiii, 10 : Dilectio proximi malum non operatur. De secundo, ibidem, xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. De tertio, ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
Hoc est ergo quod dicit : « Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam ponat quis pro amicis suis. »
Objiciunt autem quidam hic, quod major charitas est quod quis animam pro inimicis ponat quam pro amicis. Et hoc quidem fecit Christus. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Et infra, ℣. 10 : Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Sed ad hoc valde convenienter respondet Augustinus, quod amicus hic dicitur, et qui habitualitate et habitu amicus est, et qui est amicus actu. Et sic Christus effective non est mortuus nisi pro amicis. Quia etiam qui inimicus est actu, habitualitate est amicus, et pro illo est mortuus : sicut Paulus fuit antequam converteretur. Vel posset dici, quod sufficienter pro omnibus mortuus est : et amicis, et inimicis : efficienter autem non est mortuus nisi pro amicis.
Adhuc autem objicitur, quod non videtur esse satis charitati quod mille animas [570] poneret, cum animam maxima charitas ponat.
Ad hoc autem iterum dicendum est, quod non ponitur ad hoc istud signum charitatis ideo, quod major non sit: sed ideo, quia majori et fortiori non potuit comparari. Et hoc est quod dicit: « Ut animam suam ponat quis pro amicis suis. »
De positione autem animæ Christi multa supra decimo capitulo sunt notata438.
14 « Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. »
Hic tangit dilectionis signum. Signum autem dilectionis, est impletio mandatorum. Dicit enim Gregorius, quod probatio dilectionis est exhibitio operis.
Videndum autem est quid sit hic amicitia, quæ proprietas amicitiae, et quod signum ipsius.
Dicit autem Tullius, quod amicitia est divinarum humanarumque rerum pariter cum voluntate consensus. Quamvis hæc descriptio in multis secundum Aristotelem sit reprehensibilis: sed hoc nos ad præsens non curamus: quia amicitia vere est consensus rationabilis dilectionis ad omne id quod est honestum, et dissensus ad omne quod honesto videtur esse contrarium: et in his nullo modo derelinquere amicum. Hic ergo patet, quod unus amicorum pendet ex altero secundum voluntatem. Præceptum autem signum voluntatis est. Nec aliter scire possumus Dei voluntatem nisi per præceptum et consilium.
In hoc autem verbo quatuor notantur, scilicet, dignatio Dei nobiscum, connexio, connexionis ipsius appropriatio, et signum quod dat in littera.
Dignatio notatur in hoc, quod cum infinitæ sit dignitatis, noster vult esse amicus, cum amicitia relatio sit paritatis. Deuter. xxxiii, 3: Dilexit populos, etc. Ideo comparat dilectionem suam ad nos dilectioni adulteræ, quæ semper respicit ad virum alienum: cum tamen viri sui dilectione non sit digna. Osee, iii, 1: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. Vinacia autem sunt nullum gaudium in se habentia, quæcumque in hoc mundo diliguntur. Hæc ergo amicitia est dignationis.
Ipsa autem amicitia per diffinitionem est omnimoda consensio voluntatis. Unde, Psal. liv, 15: In domo Dei ambulavimus cum consensu. I ad Corinth. xiv, 33: Non est dissensionis Deus, sed pacis. Per hunc autem consensum volumus omne quod Deus vult, et ipse vult quod nos volumus: hoc supposito quod diximus, quod amicitia vera fundata sit super honestum. De consensu autem nostro ad Deum dicitur, ad Hebr. x, 36: Voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. De consensu Dei ad nos dicitur in Psalmo cxliv, 19: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Deuter. iv, 7: Deus noster adest omnibus obsecrationibus nostris. Hæc est ergo veræ amicitiae consensio.
Amicitiae autem proprium est, quod voluntas Dei sit voluntas eorum. Unde, Isa. liii, 10: Voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Quia amicus Dei aliam nescit habere voluntatem nisi Dei. Joan. iv, 34: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Matth. xxvi, 30: Non sicut ego volo, sed sicut tu, supple, vis.
Amicitiae autem signum est quod dicit:
« Si feceritis quæ ego præcipio vobis. »
Si enim non facerent quæ præcipit, non consonarent voluntates: et sic amici [571] non essent. Luc. vi, 46 : Quid autem vocatis me : Domine, Domine, et non facitis quæ dico ? Amanti enim impossibile est leges amoris non custodire : quia amor vincit et ligat voluntatem : et ligata voluntas deflecti non potest. Et ideo dicit Ovidius :
Omnia vincit amor : et noc cedamus amori.
Observatio enim mandatorum ex obedientiæ debito finem habet, quando ea quæ debet implevit. Observantia vero mandatorum dilectionis, finem non habet, quia nihil est satis diligenti. Et in hac parte comparatur igni. Quia sicut dicitur, Proverb. xxx, 15 : Numquam dicit : Sufficit. Psal. cxviii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Cantic. I, 2 : Adolescentulæ dilexerunt te, supple, nimis.
- « Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. »
Hic tangit veræ dilectionis effectum, quod de servis facit amicos.
Dicit autem hic quatuor, scilicet, servitutis de cætero abnegationem, abnegationis causam, amicitiae perfectionem, et veræ amitiæ consensum.
Dicit ergo : « Jam, » scilicet ex nunc : quia aliquando fuistis servi, quando ex timore serviebatis : sed ex nunc projecistis timorem. Ad Hebr. II, 15 : Ut liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Ad Roman. viii, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
« Jam, » ergo ex nunc, « non dicam vos servos. » Est servus sua reputatione servus in animo, et actu libere serviens : et est servus servili timore : et est servus serviens spe mercedis. Primus est bonus, secundus intus malus et extra bonus, tertius imperfectus, sed tamen bonus et utilis. Primum facit servi humilitas, secundum necessitas, tertium autem cupiditas. Primus est fidelis in commisso, et prudens in dispensatione commissi, constitutus ad custodiam honoris domini sui. Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam. Eccli. xxxiii, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. In secundo, sicut dicit Beda, vivit peccandi voluntas, et sequeretur peccati opus si speraretur impunitas : et ideo ille serviliter est servus. Tertius autem actum servi exhibet, sed ad domum non pertinet, sed expleto ministerio de domo egreditur. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Primus diligitur, secundus loco curvatur, et tertius propter utilitatem tolleratur. Primus jam incipit esse liber et amicus, secundus manet servus, tertius autem libertatis amicitiam commutat pretio suæ cupiditatis. Unde de secundo et tertio dicitur : « Jam non dicam vos servos. »
« Quia servus nescit, » per spiritum libertatis et charitatis, « quid faciat dominus ejus. » Filii enim et amici unum habent consensionis spiritum, quem non habent servi : et ideo secreta servis non committuntur. Dominus enim quædam facit in seipso, et quædam facit in creatura mundi. Et illa quidem quæ facit in seipso, sunt quæ ad vitam et æternum gaudium et beatitudinem pertinent. Isa. LXIV, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ parasti exspectantibus te. I ad Corinth. II, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Quæ autem facit in creatura mundi sunt creatio, dispositio, et ornatus : et hæc sunt quæ nota sunt omnibus, et servis, et aliis. De primis ergo dicit, quod servus secundo et tertio modo nescit [572] scientia approbationis, quid faciat sibi et amicis dominus ejus. Luc. xix, 42 : Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi ! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Matth. xi, 25 et 26 : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
« Vos autem dixi amicos. »
Quia amico qui custos est animi tui tute secreta panduntur : quia in bonis amici sui gaudet et in malis tristatur. Ad Roman. xii, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Idem enim spiritus est in amore amicorum. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Joan. iii, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Talibus ergo omnia communicantur. Servis autem communicare est sanctum dare canibus, et margaritas spargere antequam porcos439.
« Quia omnia, » ad salutis fructum et amicitiae consolationem pertinentia, « quæcumque audiui a Patre meo, » ut Verbum procedens a notitia sua, « nota feci vobis, » tum per sermonem instructionis quæ feci præsens in corpore, tum per Spiritum intus docentem et suggerentem, quod faciam postquam fuero in vobis glorificatus. Joan. viii, 32 : Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Psal. L, 8 : Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Baruch, iii, 37 : Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, dilecto suo. Sapient. vii, 13 et 14 : Sapientiam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus.
« Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. »
Plenæ dilectionis tangit dignitatem, et officium amicis commissum.
Tangit autem tria : gratuitam esse electionem, et ad dignitatem et officium esse electionem, et officii proprium actum et fructum.
Dicit ergo : « Non vos me elegistis. »
Contrarium autem illud videtur, Deuter. xxvi, 17 : Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus tuus. Josue, xxiv, 22 : Testes inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis Dominum ut serviatis ei. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Sed ad hoc dicendum est, quod est electio liberi arbitrii sine coactione aliqujus rei acceptio : et hoc modo eligimus Dominum ad serviendum ei : et de hac electione loquuntur inductæ auctoritates. Est etiam electio a massa perditionis prævisa ab æterno separatio : et hæc est divina electio quam nos elegit. Ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Est item electio ad prælationis officium ex superioris vocatione. Sic electi sunt in Apostolatum et officium. Luc. vi, 13 : Vocavit Jesus discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit. Et de hac loquitur hic : quia hoc fecit in signum plenæ dilectionis quod ipsos in officio posuit. Et de hac tertia electione dicit :
« Non vos me elegistis, » ut ego, postea aliquo merito præcedente, eligerem vos : « sed ego, » gratuitæ dilectionis affectu, « elegi vos. » Deuter. vii, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Deuter. x, 15 : Elegit,
10 [573] scilicet Dominus Deus, semen eorum, scilicet patrum, post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
« Et posui vos, » in ministerio stabiles et utiles. I ad Timoth. 1, 12 : Fidelem me existimavit, ponens in ministerio. II ad Timoth. 1, 10 et 11 : Destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium in quo positus sum ego prædicator, et apostolus, et magister gentium.
« Ut eatis, » proficiendo et discurrendo ubique. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Marc. xvi, 20 : Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
« Et fructum afferatis. » Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, etc. Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum, hoc est, in gratia temporaneum, et in gloria serotinum. Matth. xiii, 8 : Dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum,
« Et fructus vester maneat : » quia in temporalibus fructum quærere nondebemus, sed in æternis quæ permanent in vitam æternam. Eccli. xliv, 11 et seq. : Cum semine eorum permanent bona : hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum : et filii eorum propter illos usque in æternum manent.
« Ut quodcumque petieritis, etc. »
Quatuor dicit : generalitatem petitionis, rationem petitionis, pietatem petitionis, et certitudinem exauditionis.
De generalitate dicit : « Quodcumque. » Marc. xi, 24 : Credite quia accipietis, et evenient vobis. Ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia.
« Petieritis. » Ecce ratio petitionis.
Oratio enim est petitio decentium à Deo, sicut dicit Damascenus. Quandocumque enim decentia petimus, tunc exaudimur. Decentia sunt et describuntur, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, etc.
« Patrem. » Ecce a quo petendum : ab eo qui libenter exaudit. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.
« In nomine meo. » Ecce pietas in qua oratio exauditur. In nomine autem, hoc est, in notamine : ut nota Filii spiritualiter sit in petente, quia tunc exauditur. Psal. lxx, 3 : Deus, in nomine tuo salvum me fac, Item, Psal. lxii, 5 : In nomine tuo levabo manus meas.
« Det vobis, » abundanter et sine dubitatione. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De certitudine autem ibidem dicitur, ℣℣. 6 et 7 : Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Hoc est ergo quod dicit.
Omnibus autem his subjungit conclusionem quod invicem diligant :
« Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. »
Hic incipit tertia pars hujus capituli.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima resumit necessariam quam ad invicem habeant dilectionem. Secundo, ostendit hujus dilectionis necessitatem.
- Dicit ergo : « Hæc mando, » id est, per exemplum manu do dilectionem, « ut diligatis invicem, » quia aliter nullum habebitis solatium nisi in vobis invicem habeatis dilectionem. Absque autem dilectione non potestis in vobis invicem solatium et consolationem habere. I Petri, ii, 17 : Fraternitatem diligite. Ibidem, iv, 8 : Ante omnia autem mutuam in vo-
bismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Ad Ephes. iv, 3: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vinculum autem pacis, hoc est, vinciens ad pacem. Unitas Spiritus hæc est charitas mutua quæ discipulos ligat.
18 « Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. »
Hic tangitur secundum propter quod necessaria est charitas.
Et tangit duo, scilicet, malitiam mundi in persecutione insurgentis, et contra hæc armaturam discipuli veri patientis, ibi, xvi, 1: « Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. »
Adhuc autem, prior harum dividitur in tres partes: in quarum prima malitiam mundi exaggerat: in secunda, inexcusabilitatem mundi in malitia ista manifestat, ibi, ℣. 22: « Si non venissem, etc. » In tertia autem, promittit Spiritum contra hæc omnia docentem et confortantem, ibi, ℣. 26: « Cum autem venerit Paracitus, etc. »
Adhuc autem, in prima in qua malitiam mundi manifestat, duo dicit, scilicet, mundi odium, et rationem odii. Secundo, seipsum ponit exemplum, ibi, ℣. 20: « Mementote sermonis mei. »
Adhuc autem, in prima istarum dicit unum: et tria contra illud quod in conclusione dixit, proponit.
Primum autem quod dicit:
« Si mundus vos odit. » I Joannis, iii, 13 et 14: Nolite mirari, fratres si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Mundus autem hic dicuntur mundani, qui divitiis, et deliciis, et honoribus sunt dediti. Jacobi, ii, 6 et 7: Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi pertrahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
« Scitote quoniam me priorem vobis odio habuit: » et sic vos non estis causa odii, sed ego. Hoc autem est gloriosum si pro Domino vestro odio habeamini. III Regum, xxii, 8: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Amos, v, 10: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Jonæ, i, 12: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. Optimum enim est, causam persecutionis omnium habere Dominum.
« Si de mundo fuissetis, etc. »
Ecce aliud solatium, scilicet mundi dissimilitudo: quod est bonum virtutis, quia mundus totus in maligno positus est440. Et ideo quem odit mundus, extra malignum est, et dissimilis maligno. Et hoc est: « Mundus quod suum est, » in vobis « diligeret. » Jacobi, iv, 4: Nescitis quia amicitia hujus sæculi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. Genes. xxxvii, 4: Oderant eum, scilicet fratres, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Eccli. xiii, 19: Omne animal diligit simile sibi. Ibidem, xxvii, 10: Volatilia ad sibi similia conveniunt.
« Quia vero non estis de mundo, » per similitudinem affectus et operis. Joan. xvii, 16: De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Apocal. xviii, 4: Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.
« Sed ego elegi vos de mundo. » 1 Machab. v, 17: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæam. Eccli. xlv, 20: Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem.
« Propterea odit vos mundus, » hoc est, quod ego in vobis elegi, odit mundus. Proverb. xix, 7: Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Joan. v, 7: Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.
« Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. »
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. »
Secundum est in quo se ponit in exemplum.
Et dicit duo: in quorum primo ea quæ dixit revocat ad memoriam; in secundo, ostendit ex dictis prædictam esse eis, mundi in persequendo malitiam.
Dicit ergo: « Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis, » hoc est, prædixi vobis. Deuter. iv, 9: Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.
« Non est servus major domino suo. »
Hoc etiam supra, xiii, 16, prædixit. Et ideo quod factum est Domino, non est mirum si etiam fit servo.
Et dicit tria per ordinem, scilicet, persecutionem ipsam, contemptum sermonis, et causam persecutionis.
De primo dicit:
« Si me persecuti sunt, etc. »
« Si me persecuti sunt, » qui sum Filius, Dominus, et Magister, « et vos persequentur, » eamdem causam persecutionis habentes in vos. Luc. xxiii, 31: Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Si enim Pater non præservat a persecutione Filium, nec servos ejus a talibus præservabit. Jerein. xv, 15: Tuere me ab his qui persequuntur me. Item, xvii, 18: Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Psal. cviii, 17: Persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
« Et vos persequentur. » Matth. v, 10: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Marc. xiii, 9: Tradent vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante reges et præsides stabitis propter me, in testimonium illis.
« Si sermonem meum servaverunt, etc. »
Hoc est secundum: et dupliciter exponitur, scilicet, « Si servaverunt, » fide et devotione et operis impletione. Vel, « Si servaverunt, » hoc est, insidiose observaverunt. De primo dicitur, Joan. viii, 43: Non potestis audire sermonem meum. Proverb. i, 24: Vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. De secunda expositione, Marc. iii, 2: Ipsi observabant eum. Matth. xii, 15: Abeuntes Pharisæi consilium inierunt ut caperent eum, scilicet IESUM, in sermone.
« Et vestrum servabunt. » Hoc similiter dupliciter exponitur sicut primum: quia per contrarium loquitur: quia sicut suum non servaverunt, ita nec Apostolorum sermonem servabunt: et sicut sermonem Christi observabant, ita et Apostolorum sermonem observabunt. De [576] primo, Act. xiii, 46: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, etc. Ezechiel. iii, 7: Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. De observatione qua Apostoli et discipuli observabuntur, Psal. cxxxix, 6: Juxta iter scandalum posuerunt mihi, hoc est, cum omne dictum Apostolicum veri ratione sit perfectum, tamen offendiculum quærit qui sermonem observando pervertit. Jerem. xvii, 18: Percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Psal. xi, 3: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde et corde locuti sunt.
« Sed hæc omnia facient vobis, etc. »
Hic tertio tangitur causa propter quam patiuntur.
Et hoc est quod dicit: « Sed hæc omnia, » persecutiones, et sermonis contemptus, et observationes, « facient vobis, » persequendo vos, « propter nomen meum, » impugnandum scilicet, ut per hoc notitia nominis mei de terra delectatur. Act. v, 40: Convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu. Abominabile enim eis fuit nomen Salvatoris. Actuum, vii, 57: Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum, scilicet in Stephanum.
« Quia nesciunt eum qui me misit. » Quia quamvis sciant eum in ratione Dei, non tamen sciverunt eum in ratione mittentis. Et hoc ideo fuit, quia scire noluerunt. Aliquam enim ignorantiam habuerunt propter velamen carnis: quamvis de facili scire potuissent ex virtute operum quæ fiebant. Joan. viii, 19: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. I ad Corinth. xv, 34: Ignorantiam Dei quidam habent. Psal. lxxxvi, 5:
Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Isa. xxviii, 7: Præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt, hoc est, quia ebrii fuerunt inani gloria mundi, ambitione, et cupiditate.
« Si non venissem, et locutus fuisset eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. »
Qui me odit, et Patrem meum odit. »
Tangit peccati inevitabilitatem duplicem: ex sermone, et ex opere.
Ex sermone quidem tangit tria: causam inexcusabilitatis, ipsam inexcusabilitatem, et malitiæ radicem.
De primo dicit: « Si non venissem, » quia tunc per absentiam meam se excusassent. Joan. i, 11: In propria venit, et sui eum non receperunt. Joan. v, 43: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me.
« Et locutus fuissem eis, » sermone divino qui fuit in potestate. Verbum enim quod construit et vivificat creaturas, oportet quod sit nuntius intelligentiæ agentis et divinæ: quia ille solus intellectus potest hæc facere: sicut, Lazare, veni foras441. Et, Volo, mundare442: et hujusmodi. Et ideo hæc locutio Verbum divinum indicabat, sicut in ante habitis diximus: et hoc etiam de facili per rationem cognoscere poterant. Unde, Joan. viii, 43 et 42: Quare loquelam meam non cognoscitis?... Ego ex Deo processi et veni. Ac si dicat: Ego ipsa veritate verborum ostendo quia ex Deo naturaliter processi.
« Peccatum non haberent, etc., » supple, tantum quantum modo habent. Quia multi sunt ad quos Christus non per se, nec per Apostolos venit, nec locutus est eis: et tamen per hoc non excusantur, quinimo damnantur merito malo suæ in[577]fidelitatis. Sed non tantum habent damnationis, sicut illi ad quos Christus per se, vel per Apostolos venit : et verba potentissima ipsius audierunt. Jerem. v, 28 : Præterierunt sermones meos pessime. Act. xx, 26 et 27 : Contestor vos hodierna in die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis, virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem?
« Qui me odit, et Patrem meum odit. »
Ecce peccati radix, odium recipere veritatem non permisit. Eccli. xxxiii, 2 : Sapiens non odit mandata et justitias. Isa. 1, 4 : Blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
« Et Patrem meum odit, » quia odium illud ad Patrem revertitur : cum non sit in me causa odii, nisi virtus et honor Dei Patris. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Psal. cviii, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
24 « Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius facit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
25 Sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. »
Hic tangitur inexcusabilitas ex parte operum.
Tanguntur autem hic tria : inexcusabilitas, confirmata ex odio malignitas, et Scripturæ de hoc auctoritas.
De primo dicit : « Si opera non fecissem in eis, » propria virtute, non per supplicationes et exorcismos, « quæ nemo alius fecit, » quantum ad operis modum, et quantum ad hoc quod est interius circa animam, remittendo peccata : et extra, curando infirmitates operatus sum. Talem enim modum operandi nullus habuit. « Peccatum non haberent, » tantum quantum nunc habent. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem. II Machab. iii, 36 : Testabatur omnibus ea quæ sub suis oculis viderat opera magni Dei.
« Nunc autem et viderunt, » et post visum talium operum, adhuc « et oderunt me, et Patrem meum » in me comparentem : quia virtutem meam et suam Beelzebub attribuebant. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Apocal. xvi, 10 et 11 : Commanducaverunt linguas suas præ dolore : et blasphemaverunt Deum cæli. Hoc enim proprium est odientium, quando vident bona illius quem odiunt, et ab odio nolunt resipiscere.
« Sed ut adimpleatur sermo, etc. »
Sed totum præscivit Spiritus sanctus, et in lege prædixit, « ut adimpleatur, etc. » Coniunctio ut quæ hic ponitur, adjunctiva est, non causalis : sicut diximus in antehabitis.
« Adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est. » Lex extenso nomine dicitur hic, quæ totum vetus comprehendit Testamentum, quod ipsi totum pro lege et regula vitæ suæ suscepérunt. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas, etc. Animas etiam convertit et sapientiam præstat quidquid in Veteri Testamento continetur.
« Quia odio. » Gregorius : « Odium est inveterata ira. » Quia malitiam persequendi bonos, dies Christi prænuntiantes a Patribus traxerunt. Et ideo sicut, Luc. iii, 7, dicitur, genimina viperarum dicuntur.
« Habuerunt me gratis. » Litote est tropus ubi minus dicitur et plus significatur. Quia odio habuerunt eum pro multis beneficiis, pro quibus eum diligere debebant. Isa. v, 2: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Psal. cviii, 4: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Jerem. xviii, 20: Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt fovem animæ meæ?
Alia littera habet hic: « Quia oderunt me gratis 443. » Sed idem est sensus.
26 « Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.
27 Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. »
Tangit contra tantum obstinationis malum, Paracliti consolationem.
Et tangit tria: Paracliti missionem, Paracliti contra perfidiam restitutionem, et Apostolorum per Paraclitum testificationem.
Circa primum dicit quatuor: quorum primum est Paracliti adventus promissio. Secundum, Paracliti a Filio missio. Tertium, Paracliti veritatis immobilis ostensio. Quartum, Paracliti a Patre processio.
Dicit ergo: « Cum autem. » Ac si dicat: Ita, sicut dixi, odio contra me grassantur, sed non diu proficient quomodo me occidendo putant proficere.
« Autem, » pro sed, « cum venerit Paraclitus, » qui et advocatus et consolator pro me advocabit in mundo, et eos, et mundum de peccato infidelitatis convincendo, et vos consolabitur de omnibus quæ ex odio vobis inferentur. Joan. xvi, 8: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Illum eumdem habebitis etiam consolatorem. Act. ii, 4: Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et cæperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
« Quem ego mittam. » Nec mittere posset nisi ab ipso procederet. Quia, sicut dicit Augustinus, mitti est cognosci quia ab alio sit.
« Vobis, » ut vobiscum sit.
« A Patre, » in quo est auctoritas missionis. Est enim spiritus Filii, sicut dicitur, ad Roman. viii, 9: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ad Galat. iv, 6: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater 444. Non potest constructio ad aliquam causam reduci: quia genitivus non constructur cum nominativo nisi ad causam efficientem, quæ in divinis non est, nisi secundum rationem principii personæ procedentis ad personam de qua procedit. Et ideo necessario convincitur quod Spiritus sanctus sit à Filio, sicut procedens ab ipso. Dicunt tamen Græci, quod Spiritus est Filii sicut termini, hoc est, in quo terminatur Spiritus sancti processio. Hoc autem non est dictum nisi per similitudinem spiritus corporei: quia quando nostrum verbum procedit de intellectu nostro, tunc ad pronuntandum formatur in spiritu corporeo: et ille spiritus (ut dicunt) terminatur in verbo. Sed hoc nihil est: quia tunc etiam non esset Spiritus Verbi secundum quod Verbum manifestatur extra. Et hoc Verbum carnem induit, et non est Spiritus, Verbi æterni Spiritus. Vel, si dicas quod est æterni Verbi, tunc æternum Verbum seipso sine Spiritu non posset a Patre procedere: quod est absurdum. Et ideo illa dictio stultissima et præsumptuosissima est. Si autem dicunt [579] quod Filius est terminus in quo Spiritus requiescit, hoc iterum nihil est. Non enim est Spiritus formans Filium in Filium: sicut patris carnalis spiritus format filium in filium: quia ex hoc iterum sequeretur quod Spiritus esset principium Filii. Si autem nec isto modo, nec ullo requiescit in Filio, nisi Spiritus accipiat pro donis gratiæ: quia tunc requiescit in Filio homine, non distractus a Patre: sed sine termino super Filium qui substantialiter generatur ab ipso non requiescit: ita quod in Patrem non reflectatur. Cum ergo non reflectitur in Patrem nisi a Filio procedens, oportet de necessitate quod ita sit Spiritus Filii, quia procedit a Filio.
Sic ergo dicit: « Quem ego mittam vobis a Patre. » Unde etiam supra diximus: Quem mittet Pater in nomine meo445. Et hoc signatum est, Numer. xi, 17, ubi dicitur: Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris: signans quod de Spiritu Christi dabat fidelibus in septuaginta duabus linguis. Joel, ii, 28: Effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ. Isa. lix, 21: Spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui..., amodo et usque in sempiternum.
« Spiritum veritatis, etc. »
Doctorem et testem. Joan. xiv, 26: Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Et ideo hunc Spiritum accepisse, didicisse est omnem veritatem. Et quod testis est, dicitur, I Joannis, v, 6: Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas. Joan. i, 33: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Et ideo in luce datur quæ est omnium manifestativa. Psal. xlii, 3: Emitte lucem tuam et veritatem tuam.
« Qui a Patre procedit. » Nec a Patre simplicis substantiæ aliquid procedere potest, nisi per essentialem processionem: et ideo Spiritus sicut et Verbum ejusdem essentiæ et substantiæ est cum Patre. Cum autem dicitur, « quod a Patre procedit, » oportet quod etiam a Filio procedat. In omni natura nusquam invenitur aliquis spiritus esse alicujus, nisi quia ab ipso procedat cujus est spiritus. Dicere ergo quod Spiritus est Filii, et non procedens a Filio, est dicere id cujus simile in nulla natura invenitur. Hoc autem regulariter est hæresis, attribuere Deo cujus contrarium in tota natura manifestatur: sicut si dicerem, quod idem generat seipsum: quia nulla natura seipsam generat ut sit. A simili ergo istud est dicere hæresim, quod Spiritus est alicujus, et quod tamen non procedit ab ipso. Sic ergo Spiritus procedit ab ipso. Sic ergo Spiritus procedit a Patre et Filio. Dicit tamen Filius quod procedit a Patre, quia ad Patrem omnia sua referre consuevit, a quo et ipse Filius procedit. Et hoc est quod dicit: « Qui a Patre procedit. » Dicit enim Augustinus, quod Pater est principium divinitatis, non de principio. Psal. ciii, 30: Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terræ.
« Ille, » inquam, Spiritus « testimonium perhibebit de me, » ad inimicorum convictionem. Act. v, 32: Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. Ad Roman. viii, 16: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
« Et vos testimonium perhibebitis, etc. »
« Et vos, » eodem Spiritu impleti et confortati, « testimonium perhibebitis. » Act. iv, 33: Virtute magna reddebant
Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi, Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. Act. 1, 8: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
« Quia ab initio » prædicationis meæ « mecum estis, » et omnia vidistis, et certi testes esse potestis. Act. 1, 21 et 22:
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Per illos enim et Spiritum malitiâ odientium ad nihilum redigetur.
Caput XVI
Discipulis prædicit futuras persecutiones, et quod eis expediat ut ipse vadat, quo veniat Paraclitus qui mundum arguat, ipsosque doceat, et Christum clarificet: declarat quod dixerat, Modicum, et jam non videbitis me, etc.; addens similitudinem de muliere pariente; hortatur ut a Patre petant ipsius nomine; prædicitque ipsorum fugam.
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me: et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
De peccato quidem, quia non crediderunt in me:
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me:
De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam iudicatus est.
Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Modicum, et jam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem.
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod [581] dicit nobis : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : et : Quia vado ad Patrem?
Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos, quia dixi : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me.
Amen, amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit : vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus : cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis : iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis446.
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
In illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi.
Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus, est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
Respondit eis Jesus : Modo creditis?
Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis447 : et non sum solus, quia Pater mecum est.
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.
Absque synagogis facient vos. »
1 « Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Hic armat discipulos ad patientiam contra persecutionem odii malignorum.
Dicit autem quatuor. Primum est quod dicit, quod non conturbentur cum venerint. Secundum est quod prædicit, quod passuri sint. Tertium est quod dicit, qua intentione ad hoc moveantur. Quartum [582] est causa prædicationis horum, ut in memoria remaneat apud eos quod ipse talia ut Deus præscivit.
Dicit ergo : « Hæc locutus sum vobis, » ad utilitatem vestram, vos præmuniens : quia omnia hæc ut Deus sum præsciens, « ut non scandalizemini, » hoc est, conturbemini, cogitantes apud vos quod ex vocatione nihil nisi passiones et mortes habeatis. Matth. xviii, 7 : Necesse est ut veniant scandala. Verumtamen væ homini illi per quem scandalum venit. Isa. viii, 13 et 14 : Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensio nis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.
« Absque synagogis, etc. »
Tamquam excommunicatos et exleges « facient vos. » Joan. ix, 22 : Jam conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
« Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. »
Tangit hic intentionem eorum.
Et tangit duo : intentionem ad Deum, et intentionem ad proximum.
De primo dicit : « Sed venit hora, » scilicet perfidiæ, de qua dicitur, Luc. xxii, 53 : Hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
« Ut omnis qui interficit vos, » tamquam maleficos homines et nocivos. « arbitretur obsequium se præstare Deo. » Act. ix, 2 : Petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vincitos perduceret in Jerusalem.
« Et hæc facient vobis, etc. »
« Et hæc facient vobis, » ea de causa, « quia non noverunt Patrem, neque me, » qui sum in Patre sicut Pater in me est. Ad Roman. x, 2 : Testimonium perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Et ideo credentes benefacere ex ignorantia notitiæ Christi et ignorantia Patris qui operatur in Filio, persequentur discipulos.
« Sed hæc locutus sum vobis, etc. »
« Sed hæc, » scilicet quæ dixi de persecutione, « locutus sum vobis, » ut Deus omnium futurorum præscius : « ut cum venerit hora eorum, » quando complebitur, « reminiscamini » tunc « quia ego » nunc « dixi vobis. » Continentia enim verborum Domini confirmat fidem in ipsum, et immobilitat cor a dictis, et facit ut ea etiam quæ ab hostibus fiant minus lædant. Dicit enim Gregorius, quod « jacula prævisa minus feriunt : et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra hæc per præscientiæ clypeum præstitum præmunimur. » Deuter. viii, 11 : Cave ne quando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus, etc. Psal. xxi, 28 : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.
Hoc est ergo quod dicit ad consolationem discipulorum.
« Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me : et nemo
5 [583] ex vobis interrogat me : Quo vadis?
Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. »
Hic incipit ædificare ad spem discipulos quos ante confortaverat ad fidem et ad charitatem.
Dividitur autem hæc pars in tres partes, secundum quod ad tria per spem elevat discipulos, scilicet, per Spiritus sancti promissam consolationem : per iteratam sui visitationem, ibi, ℣. 16 : « Modicum, et jam non videbitis me : » et per Patris certam in omni petitione exauditionem, ibi, ℣. 23 : « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, etc. »
Adhuc autem, prior harum dividitur in quinque partes : in quarum prima necessariam ostendit Spiritus sancti consolationem : in secunda, utilitatem : in tertia, modum : in quarta, ostendit discipulorum perfectionis supplementum : in quinta, ostendit ad Filii testimonium suæ consolationis profectum. Secunda incipit ibi, ℣. 7 : « Sed ego veritatem dico vobis. » Tertia, ibi, ℣. 8 : Et cum venerit ille, etc. » Quarta, ibi, ℣. 12 : « Adhuc multa habeo, etc. » Quinta, ibi, ℣. 14 : « Ille me clarificabit. »
In prima harum adhuc tria dicit, scilicet, qua de causa hæc ab initio non dixit. Secundum est, quod ejus recessus omnibus manifestus fuit. Tertium est, quod discipulos ad hoc tristitia tentavit.
Dicit ergo :
« Hæc autem, » quia ita male estis tractandi propter nomen meum, « vobis ab initio non dixi. » A principio enim leviora et molliora proponenda sunt. I ad Corinth. III, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Ad Hebr. v, 13 : Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
Et subjungit causam, dicens : « Quia vobiscum eram : » et præsentia mea vobis fuit consolatio contra omnem tribulationem. Matth. ix, 15 : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Joan. XVII, 12 : Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine meo.
« Et nunc vado ad eum qui misit me. »
Et hoc est : Redeo ad Patrem. Et hoc est secundum quod signat reditus sui manifestationem ad Patrem. Tob. XII, 20 : Tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Eccle. 1, 5 : Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Hæc enim sunt tria officia Solis justitiæ. Oritur enim nascendo, occidit moriendo, et in circulos cæli Trinitatis revertitur ascendendo.
« Et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? » Ac si dicat : Adeo erit manifestum ex signis et fide fidelium oculorum, quod omnes scient quia ad Patrem vado : concors sibi per omnia, quamvis Judæi dicerent quod Patri essem contrarius. Act. 1, 9 : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. IV Regum, II, 11 et 12 : Ascendit Elias per turbinem in cælum. Eliaseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Et ideo quia manifestatio recessus mei ostensa est in figura, et a me exhibenda est, ut nemo dubitans de eo audeat aliquid interrogare, ideo deberetis accipere consolationem : quia sicut ego per passionem ascendo, ita et vos ad Patrem ascendetis. Ad Roman. VIII, 18 : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.
« Sed quia hæc locutus sum vobis, »
Quia nimis de præsentia mea corpo[584]rali gaudetis, et contra illam nihil audire potestis, « tristitia implevit cor vestrum, » de absentia mea corporali. Et ita implevit quod nihil aliud admittere valet. Hoc enim signum est plenitudinis, quando vas plenum nihil aliud valet recipere. I ad Thessal. iv, 12 : Non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Contra quod, II ad Corinth. ii, 7 : Consolamini, scilicet illum, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur. Ex morte enim dulcissimi Domini tanta tenuit eos tristitia, quod nullam admitterent consolationem : non cogitantes quod scriptum est, Psal. xxiv, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Ruth, i, 20 : Ne vocetis me Noemi, id est, pulchram : sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
« Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos : si autem abiero, mittam eum ad vos. »
Tangit hic recessus sui utilitatem, et præmittit absconsionem, et veritatem : et dicit ille qui mentiri non potest. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.
« Expedit vobis, » hoc est, utile est vobis, « ut ego vadam, » quia potentia meæ carnis tenet vos in sensibili consolatione, et non permittit redire intus ad contemplationem deitatis. Et hoc est unum. Aliud est quod sentire de me sensibiliter, est sentire secundum infirmitatem : et hoc est imperfectionis. Sentire autem de me intellectualiter, est sentire spiritualiter : et hoc competit deitati. Tertia causa est, quia removendo me a sensibus vestris, ero glorificatus : et hoc facit in vobis habilitatem ad Spiritus receptionem, sicut diximus in antehabitis. Et ideo dicit Apostolus, II ad
Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Ideo etiam dicitur homini in Psalmo lxiii, 7 et 8 : Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ad cor altum accedere impedit infirmitas carnis sensibus exhibita. Sed quando illa tollitur, ad cor altum acceditur, quando Christus in gloria Dei Patris esse cogitatur. Sic ergo : « Expedit vobis ut ego vadam. »
Pensandum autem est, quia si præsentia carnis Filii Dei impedit sancti Spiritus receptionem, quanto magis carnalis affectus in nobis Spiritum sanctum impediat. Ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
« Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. »
Hujus tamen causa non est ex parte Domini, sed ex parte carnalis affectus discipulorum. In tantum enim mundus est spiritus, quod in nullo confortatur nisi in eo qui omnino est spiritualis, nullo carnali solatio impeditus. Unde Bernardus : « Delicata est divina consolatio : quia non datur admittentibus alienam. » Propter hoc ergo expedit ut vadat, ut Spiritum mittat, qui ad carnales, et secundum carnis infirmitates de Christo sentientes, venire non potest. Ad Hebr. v, 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.
Et hoc est quod dicit : Si autem abiero, » plus a carnalibus sensibus vestris, ut me carnaliter de cætero non diligatis, sed spem vestram in spiritualibus meis ponatis, « mittam eum ad vos, » sicut infanti aufertur mammilla matris, ut ad perfecta se extendat, et cibum in quo membra sua roborentur accipiat. Isa. [585] xxviii, 9 : Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablatos a lacte, avulsos ab uberibus.
8 « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me :
10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me :
11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam iudicatus est. »
Tangit advenientis Spiritus officium. Et hoc primo dicit in communi, secundo in speciali.
In communi autem dicit, quod « cum venerit ille » Spiritus, et repleverit corda fidelium, ille « arguet, » hoc est, arguendo convincet. Argumentum enim quasi arguens mentem dicitur. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra te faciem tuam.
« Mundum, » quia mundus in maligno positus est, et ideo arguendus. Eccli. xx, 1 : Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
« De peccato. » Jerem. ii, 19 : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Est enim hoc peccatum quod antonomastice est peccatum, scilicet infidelitatis. Et ideo sequitur, ibidem : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum.
« Et de justitia, » quam ego quidem feci, sed ipsi eam negaverunt. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Et, ibidem, ℣. 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
« Et de judicio, » quo me injuste condemnaverunt. Isa. xxvi, 9 : Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores terræ.
Sic ergo præmittitur in communi.
Consequenter autem explanat illa per partes singulas.
Dicit ergo :
« De peccato quidem, etc. »
« De peccato quidem, » quod est antonomastice peccatum, « quia non crediderunt in me, » cum verba in potestate protulerim, cum exempla exhibuerim, cum testificatus fuerit Joannes, et cum omnia testimonio Scripturarum probaverim. Cum enim sic venerim, et locutus eis fuerim, et non crediderunt, excusationem de peccato infidelitatis eorum habere non possunt. Eccli. x, 32 : Peccantem in animam suam quis justificabit? Joan. ix, 41 : Si cæci essetis, non haberetis peccatum : nunc vero dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet.
« De justitia vero, etc. »
« De justitia vero, » quam exhibeo, et quam illi semper calumniati sunt, dicentes me Patri in operibus esse contrarium, arguet Spiritus sanctus « quia ad Patrem vado, » omnibus ostendens, quod merito justitiæ qua ad Patris dexteram exaltor, Patri per omnia placeo. Et illi redarguendi sunt, qui hanc justitiam Patri dixerunt non esse acceptam. Isaïæ, x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Justus noster.
« Et jam non videbitis me » talem sicut sum : quia Pater me propter justitiam quam feci, glorificabit : et tamen illam justitiam qui me oderunt imitari noluerunt. Videbitis autem me in potestate magna et majestate, propter justitiam quam in mundo exhibui. Act. i, 11 : Veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. Isa. xxvi, 11 : Domine, exaltetur manus tua, et non videant : videant, et confundantur zelantes.
tes populi : et ignis hostes tuas devoret, hoc est, non videant quidem nunc, sed tunc in condemnationem suam videbunt : sicut et Apostoli non videbunt Christum infirmum, sed virtute et majestate et merito justitiæ apud Patrem exaltatum : ubi vidit eum Stephanus448, et ubi vidit eum Paulus449,
« De judicio autem, etc. »
« De judicio autem, » quo me judicaverunt injuste condemnantes. Et hoc ideo probatur, « quia » per meum judicium quo injuste ab eis condemnatus sum, « princeps hujus mundi, » scilicet diabolus, qui in me extendit manus, cum in me nihil juris haberet, « jam iudicatus est, » hoc est, per sententiam extra potestatem quam habuit foras missus. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ideo quia princeps mundi per judicium iniquum ejectus est, judicium eorum injustum est, et ideo a Spiritu veritatis arguendum. In omnibus ergo istis arguere, est manifestare : sicut dicitur, ad Ephes. v, 13 : Quæ arguuntur, a lumine manifestantur. Et quia Spiritus hoc per Apostolos manifestat, tunc arguere dicitur. Manifestat enim peccatum mundi justitiam Christi tantum esse judicium diaboli.
Si quæratur, Quare Filius non arguit?
Dicendum quidem, quod Filius arguebat. Sed adhuc non existente completione potestatis, et adhuc non ostensa justitia Christi quæ per Ascensionem probata est, et adhuc non completo judicio per ejectionem diaboli, non potuit argui : sed illis omnibus completis, cum spiritus libertatis datus est Apostolis, pulso timore, libera fuit redargutio.
« Adhuc multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo. »
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso ; sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. »
Hic ostendit infirmitatis discipulorum supplementum ex Spiritu promisso, et dicit quatuor. Primo enim manifestat infirmitatem : secundo, verum infirmitatis consolatorem : tertio, causam quare docet veritatem : quarto, quod etiam futurorum facit annuntiationem.
Dicit ergo : « Adhuc multa habeo vobis dicere, » quæ ad vestram spectant perfectionem, « sed non potestis portare modo, » propter vestram infirmitatem. Ad Hebr. v, 11 : Grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum, Joan. vii, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Ad Hebr. xii, 20 : Non portabant quod dicebatur, etc.
« Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, etc. »
« Cum autem venerit » in vos « ille, » quem promisi, « Spiritus veritatis, » qui intus docet et suggerit veritatem. Act. i, 8 : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos.
« Docebit vos omnem veritatem. » Glossa : « Saluti necessariam. » Quia alia veritas potius est vanitas : sed in scientia quæ secundum pietatem est, solida et simplex invenitur veritas. Vel dicitur : « Omnem veritatem, » hoc est, perfectam veritatem. Joan. viii, 32 : Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Job, xxxii, 8 : Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
« Non enim loquetur a semetipso. »
Sicut non est a semetipso, ita « non loquetur a semetipso. » Quia a seipso et non ex propriis rerum loqui, causa est mendacii : sicut diximus in antehabitis. Spiritus autem veritatis intus in corde, est causa rerum, in quo omnes res refulgent, hoc est, sicut in summa arce Patris.
Et hoc est : « Sed quæcumque audiet, » in Verbo æterno a quo procedit, et a Patre qui Verbum profert, et in quo est ut omnia fiant, « loquetur : » et ideo inviolabiliter vera sunt, quæcumque docet et loquitur. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum, et ostendam verba mea. I ad Corinth. XIV, 2 : Spiritu loquitur mysteria. Apocal. II, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
« Et quæ ventura sunt, » non solum futura in tempore, sed magis æterna, ad quorum amorem inflammatur, « annuntiabit vobis, » intus inflammando. Isa. XLVI, 10 : Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
4 « Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
5 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. »
Hic ostendit perfectam testimonii Spiritus et Filii doctrinam.
Dicit autem quatuor, scilicet, claritatem quam Filio faciet, clarificationis rationem, et clarificationis incomparabilem et indeficientem thesaurum, et quarto adjungit dicti sui hanc esse rationem.
Dicit ergo : « Ille » Spiritus qui a me et Patre meo procedit, « me clarificabit, » non quidem in me, in quo clarificari secundum deitatem non possum : sed in vobis, quia me clarum ostendet vobis. Act. III, 13 : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. De hac claritate dicitur, II ad Corinth. III, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim in vobis clarificatur sapientia Filii.
Ratio autem clarificationis est : « Quia de meo » thesauro « accipiet, » de quo et ego accipio. Et hic est thesaurus sapientiae ingenitæ. Ad Roman. XI, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia ejus, et investigabiles viæ ejus ?
« Et annuntiabit vobis, » intus in corde suggerendo. Amos, IV, 13 : Annuntians homini eloquium suum. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
« Omnia quæcumque habet Pater, etc. »
Hic ostendit thesaurum indeficientem unde accipiet : quia « omnia » quæ mihi communicabilia sunt per generationem æternam, « mea sunt, » id est, mihi data ab ipso. Communicabilia autem sunt quæcumque mihi per oppositionem relationis generantis et generati sive geniti, me ab ipso non separant : et de illis a meo Patre et a me accipiet. Nec dicitur hic : Accipiet in futuro, ideo quod Spiritus aliquid acquirat quod prius non habuit : sed quia acceptum æterna processione numquam deficit. Luc. XV, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Basilius : « Quia cum alio ea quæ sunt gloriæ Patris, non divisit. »
« Propterea dixi, » vobis scilicet.
Ostendit hanc rationem dicti esse : « Quia de meo accipiet, » per æternam processionem, « et annuntiabit vobis, » per internam inspirationem. sicut sæpius diximus. Annuntiabit autem dicit, quia adhuc Spiritum ad robur et illuminationem erant accepturi. Joan. vii, 39 : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Per hoc autem quod dicit : Quia de meo accipiet, » vehementer objicitur contra Græcos. Est enim Filii, quod per sui generationem suum est. Et hoc est totum quod non sejungit oppositionis relatio. Sic accipiens de eo quod est Filii, necessario accipit a Filio : quia non est aliqua oppositio quæ hic sejungit. Inter enim accipere a Patre, et accipere a Filio, non est oppositionis relatio. Ergo accipit a Patre sicut à Filio, et est ab ipso sicut a Patre. Hoc est ergo quod dicit. Hanc puto hujus Patris esse expositionem litteralem.
Expositio S. Augustini, ℣. 8 et seq.
Augustinus autem aliquantulum aliter exponit ab illo loco : « Et cum venerit ille450, » in quo loco diximus officium et modum Spiritus sancti in testificando contineri. Dicit enim quod « arguet mundum de peccato » omni, quod mundani commiserunt in doctrina Apostolorum per vitæ Christi innocentiam. Eccli. xvii, 30 : Quid nequius quam, quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur. Psal. xciii, 10 : Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
« Quia non crediderunt in me. » Dicit Augustinus, quod hoc ponit specialiter quia hoc manente, omnia manent : et hoc recedente, alia remittuntur. Et tamen non ponit hoc ideo quasi de hoc solo redarguit.
De justitia autem arguit. Dicit Augustinus : « De justitia, » non mundi, sed credentium in Christum, quorum comparatione mundus damnatur. Et hæc præcipue est justitia fidei qua creduntur ea quæ non videntur. Et ideo dicit : « Quia vado ad Patrem, et jam me non videbitis, » ut fides sit de his quæ non videntur. Et ideo dicit : Non me videbit mundus, sed vos me videbitis, qui creditis quæ non videtis. Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. II ad Corinth. iv, 18 : Contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Ad Roman. viii, 24 et 25 : Quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. De justitia autem hac fidei dicit Augustinus intelligi illud Apostoli, ad Roman. iii, 28 : Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
« De judicio vero, » quo mundus iudicabitur in futuro quod non timuit. Et hoc est : « Quia princeps hujus mundi, » qui damnatus est propter peccatum, « jam iudicatus est : » et illum sequentes similiter damnabuntur. II Petri, ii, 4 : Si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. Et infra, ℣. 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos. Dicit autem Augustinus, quod non ideo dicitur quod Spiritus arguet mundum, quia Filius non arguat : cum scriptum sit, Isa. xi, 4 : Judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Sed Spiritus arguet in præsenti ad correctionem : Filius autem in futuro iudicio ad condemnationem : quia Pater omne iudicium dedit Filio, sicut, Joan. xvi, 12, dictum est.
« Adhuc multa habeo vobis dicere451. » Hoc non mutatur.
Sed quærit Augustinus : Cum supra dixit, Joan. xv, 15 : « Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Quomodo nunc dicit : Adhuc multa habeo vobis dicere ? »
Sed ad hoc dicendum, quod omnia [589] dixit statui discipulorum competentia : sed tamen multa remanserunt dicenda, quæ animales adhuc discipuli necdum intelligere valuerunt. Et de illis hic loquitur. Dicunt tamen quidam quod cum dixit : « Quæcumque audiui a Patre meo, etc., » quod sit distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum. Sed ego reputo solutionem Augustini magis convenientem.
Quod autem subjungitur, quod « Spiritus sanctus docebit vos omnem veritatem, » non mutatur.
Quod enim dicit : « Non loquetur a semetipso, » exponitur sicut expositum est : quia de eo quod est Patris et Filii, accipiet et annuntiabit. Et ideo dicitur, I Joannis, II, 27 : Non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc.
Quod autem dicit : « Quæcumque audiet loquetur, » dicit Augustinus, quod audiet ab illo a quo procedit : et audire illius est scire, id est, esse. A quo ergo illi est essentia, ab illo est audientia, id est, scientia, quæ non est aliud quam scientia, quæ non est aliud quam essentia. Nec futurum ibi ponitur ideo, quia aliquid auditurus sit quod prius nesciverit : sed quia suum audire secundum processionem æternam numquam defecit. Posset tamen dici, quod metaphorice Spiritui convenit audire, quia Filius ut Verbum procedit per generationem : quod Spiritus secundum substantialia accipit, quando à Verbo procedit : quia audire est substantiam Verbi percipere. Et cum persona non accipiat id quod est alterius personæ, nisi per hoc quod ab illa procedit, relinquitur ex hoc per modum loquendi quod Spiritus a Filio procedit. Et hoc est contra Græcos.
« Ille me clarificabit. » Hoc secundum expositionem Augustini non multum mutatur ab expositione præinducta. Dicit enim quod Filium clarificat Spiritus : quia per Apostolos, spirituales faciendo, declarabit quomodo Patri Filius est æqualis. Et hæc clarificatio non est in Filio, sed in membris. Cætera autem non mutantur.
- « Modicum, et jam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. »
Hic incipit secundum, quod est visitationis Christi promissio.
Et habet tres partes : in quarum prima reditum suum ad visitandum promittit : in secunda, de hoc ortam discipulorum suorum dubitationem absolvit, ibi, ℣. 17 : « Dixerunt ergo ex discipulis ejus, etc. » In tertia, de hoc congruam valde similitudinem ponit, ibi, ℣. 21 : « Mulier cum parit, etc. »
In primo horum tria dicit : recessum, reditum, causam consolationis.
De recessu suo ab eis dicit :
« Modicum » tempus restat præsentiae meæ corporalis vobiscum, « et jam non videbitis me, » in carne mortali et vita animali vobiscum degentem : quia ista verba in nocte qua tradebatur dicebat : et non vixit nisi ab illa hora usque ad nonam sequentis diei quæ fuit sexta feria. Joan. VII, 33 : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Simile dixit, Luc. XIII, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hunc sensum adjuvat Glossa. Et dicit : « Modicum, » id est, parvum tempus restat, usque ad hoc quod patiar et sepulcro claudar. Vel dicatur : « Modicum » tempus esse tempus vitæ unius hominis, vel etiam totius mundi : in quo per præsentiam corporalem aperta specie « non videbitis me, » quamvis corporali substantia in altari vobiscum sum, non aperta specie, sed sub specie sacramentali. Et ita hoc tempore videbitis me, non oculis corporis, sed cordis per intellectum divinitatis : quia sicut promisi, Matth. XXVIII, 20, sic in adjutorio gratiæ : Ecce ego vo-
biscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. Hoc tamen tempus modicum, est respectu æternitatis.
Omnibus ergo his modis dicitur : « Modicum, et non videbitis me. » Joan. xxii, 33 : Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. De secunda expositione dicitur, Joan. xiv, 19 : Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videbitis me, quia ego vivo, et vos vivetis.
« Et iterum modicum » tempus, quia tantum post triduum resurgam, « et videbitis me, » vobis in corpore glorioso apparentem. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Matth. xxvi, 32 : Postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam452. Marc. xvi, 7 : Præcedet vos in Galilæam : ibi eum videbitis. Quod autem totum tempus usque ad judicium, modicum est, dicitur, Apocal. xii, 12 : Descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Apocal. iiii, 11 : Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Hoc est ego quod dicit, litteraliter, et spiritualiter.
« Quia vado ad Patrem. »
Hoc pertinet ad consolationem. Vadit autem ad Patrem localiter, beatitudinaliter, spiritualiter, et charitate discipulorum.
Localiter quidem, quia ad sedem cœli Trinitatis elevatur. Psal. xviii, 7 : A summo cælo egressio ejus, etc. Et ideo tunc ut rex inthronizatus maxima dona donabo, et quæ decent regiam magnificentiam et majestatem. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Ad Ephes. iv, 8 : Ascendens in altum dedit dona hominibus453.
Vado beatitudinaliter, in optimis bonis Patris beatificatus secundum naturam humanam. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt, quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
Vadit spiritualiter, in fide credentium ad æqualitatem Patris sublimatus. Joan. xx, 17 : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Et hoc est : Non es me digna tangere, quia in corde tuo nondum ascendi ad Patris mei æqualitatem. Sed hoc idem nuntia fratribus, ut ascendant ad cor altum. Et tunc quando in cordibus eorum ascendero, tunc et ipsi alti erunt, et tunc omnia promissa Patris percipient.
Charitate autem discipulorum ascendit, quia propter eos ascendit, tum parando eis locum, tum etiam ut removeret ab eis præsentiam carnis, ne detenti in ipsa, non elevarentur ad desiderium dei. Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum. Et iterum, Joan. xvi, 7 : Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.
Sunt tamen qui objiciunt, et dicunt, quod præsentia corporalis Salvatoris non fuit mala, adventui Spiritus sancti non contraria : et ideo consolationis Spiritus sancti non fuit impeditiva. Sed hæc objectio stulta est, et solutio quam inducunt erronea. Dicunt enim concedentes id quod objectione probatur, quod si Spiritus sanctus non dabatur discipulis, non fuit ex parte discipulorum, sed ex parte Christi, qui non fuit adhuc exaltatus in loco honoris. Et ideo non decebat eum dare magnifica dona, sicut dedit quando inthronizatus fuit sede honoris in Ascensione. Quæ solutio nimis stulta est : quia Christus dona Spiritus non dedit secundum humanitatem, quæ sola in Ascensione exaltata fuit : sed dedit ea secundum deitatem, quæ numquam exaltata fuit, sed semper alta. Et ideo tenendum est quod diximus supra, Joan. vii, 7 et [591] seq., quod ipse in cordibus eorum ascendit in fide et devotione, subtrahens eis humanitatis præsentiam, ut nulli inniterebantur nisi fidei divinitatis.
Et quod objicitur, quod corporalis præsentia vel amicitia non est contraria Spiritui sancto, et ideo non impedit eam : omnino stultum est. Verum est quod non est contraria ei : sed tamen est alia et minor, et ideo circa aliud quam illa hominem tenet. Et ideo quamdiu animus circa talia operatur et occupatur, non potest assurgere ad altiora : quia animus intentione devotionis circa duo simul non est, cum sit indivisibilis : circa scilicet amicitiam, quæ est amicitiae præsentiae corporalis, et circa eam scilicet quæ est circa altitudinem deitatis : quia una scilicet est humana, et altera divina. Et quod dicit, quod una non est alteri contraria. Dicendum quod verum est : sed tamen una ab altera est divisa, et habent modos contrarios : quia una detinetur circa hic et nunc, altera autem vult esse ubique et semper : et una est circa temporale, et altera circa æternum : una circa privatum, et altera circa commune.
Si autem objicitur, quod primo Christus suam carnalem præsentiam exhibuit : et ita corporalis præsentia ad deitatis præsentiam et fidem profuit. Et sic non est verum, quod corporalis sua familiaritas a charitate et dulcedine divina aliquem impediverit. Hoc etiam est stultum : quia quando Christus corporalem suam præsentiam exhibuit, statim ad charitatem suæ deitatis verbis erexit. Et ideo corporalem suam societatem exhibuit : ut esset sicut via, ut dicit Gregorius. Divina autem promisit sicut viæ terminum. Et ideo permanens in eo quod est via, impeditur a termino : et hoc quo deberet uti, fruitur sicut fine : et ideo est perversus. Et hoc est quod dicunt Sancti, quod corporalis delectatio in Christo secundum carnem, impedit consolationem sancti Spiritus : sicut membrum paralyticum non potest recipere plenam spiritus operationem, sicut supra capitulo septimo notavimus 454. Et hæc est veritas hujus quæstionis. Et non est sequendus error eorum qui dicunt, quod ideo Christus non dedit Spiritum sanctum abundantem, quia non decebat quod daret eum antequam corporaliter esset exaltatus : quia tunc collatio Spiritus sancti remansisset in ipso, et non in Apostolis. Quod erroneum esset omnino, et contra rationem : quia libertas divina tanta est, quod statim dat dona quando aliquis receptibilis est et paratus ad accipiendum.
« Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : et : Quia vado ad Patrem ? » 17
Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. » 18
Hic tangit solutionem dubitationis discipulorum.
Et sunt in hac parte duo : quorum unum est discipulorum dubitatio : secundum autem dubitationis solutio, ibi, ℣. 19 : « Cognovit autem Jesus, etc. »
In dubitatione autem tria dicuntur : unum quidem, quia contrarietas videtur esse in sermone : secundum autem, dubitatio relicta ex contrarietate : tertium autem, professio ignorantiae ex sermonis obscuritate.
Dicit ergo :
« Dicebant ergo ex discipulis ejus, etc. » Et signat quod non omnes, sed quidam dubitantes, dicebant. Quidam autem perfectiores non dubitabant de sermonibus ejus, quamvis forte non intelligerent. Ad Roman. iv, 20 et 21 : In promissione
Dei non hæsitavit diffidentia, plenissime sciens quia quæcumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere.
« Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, etc. ? » Ac si dicant : Sermo videtur sibi repugnare : quia si dicit de morte sua, tunc non erit modicum quod iterum visuri sumus eum : quia numquam videbimus eum. Et hoc dicebant, quia nihil de resurrectione cogitare poterant. Sapient. ii, 1 : Non est qui agnitus sit rever-sus ab inferis. Isa. xxxviii, 11 : Non ad-spiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. Si autem loquitur de alio recessu quo iturus erat ad Patrem, tunc nescimus quid loquitur. Et ideo quærunt, quid sit hoc dictu, et quid sit illud : « Quia vado ad Patrem ? » Quia putabant quod moriendo non iret ad Patrem : sed potius mortem non gustando, iturus esset ad Patrem : quia dixerat, Joan. viii, 51 : Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. Et ideo de utroque istorum dubitant.
« Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum ? »
Quia hoc non intelligebant : et professi sunt dicentes :
« Nescimus quid loquitur, » quia verba ejus non intelligebant, nescientes de mysterio Resurrectionis ejus, nec scientes quod modicum est omne tempus usque ad judicium. Aggæi, ii, 7 : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare, et aridam. Isa. liv, 7 : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Isa. xxvi, 20 et 21 : Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Et sequitur : Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ.
Et ideo Dominus ignorantiam simplicium discipulorum illuminat, dicente Evangelista :
« Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos, quia dixi : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me. 11
Amen, amen dico vobis, quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit : vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » 20
« Cognovit autem Jesus, » per illustrationem suæ deitatis qua omnia secreta penetrat. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, intuentes in absconditas partes.
Et ideo hic tria dicuntur, scilicet, secretorum revelatio, tristitiæ de passione sua imminente prædictio, et de tristitia in gaudium convertenda consolatio.
Dicit ergo : « Cognovit autem Jesus, » qui omnia novit antequam fiant, « quia volebant eum, » hoc est, desiderium habebant hoc quod dixerat intelligendi, « interrogare. » Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
« Et dixit eis, » præveniens interrogationem : « De hoc quæritis inter vos, » mihi reverentiam servantes, quia a me non quæritis, « quia dixi : Modicum, et non videbitis me, » ad tempus secundum carnis mortalis potentiam : « et iterum modicum, » quod est per triduum meæ sepulturæ, « et videbitis me » apparentem vobis in corpore glorioso post Resurrectionem. Et causa quæstionis est, quia animales existentes non potestis capere qualiter per ignominiam passionis transitur ad gloriam Resurrectionis. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
« Amen, amen dico vobis, etc. »
Duplici utitur confirmatione quia adhuc latebat Resurrectionis mysterium. Unde et post Resurrectionem latebat hæc via quæ est post passionem ad gloriam. Luc. xxiv, 25 : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ! I Petri, I, 11 : Spiritus Christi, prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Et eadem via in gloria est in membris. Ad Roman. viii, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quia ergo hæc via latebat, duplici utitur confirmatione. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Mare enim signat profundum amaritudinis : aquæ autem multitudinem tribulationis.
« Quia plorabitis, et flebitis vos. » Ploratus est in lacrymatione, fletus autem in querela angustiæ : quia plorabant de absentia consolatoris, flebant de instantia mundi persequentis. Thren. I, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis, etc. Item, eodem : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam.
« Mundus autem, » hoc est, mundani in divitiis et ambitione viventes, quos ego argui et detestatus sum « gaudebit, » tamquam de me triumphaverit, et me deleverit, et non sit de cætero qui arguat malitiam ejus : sicut, Judicum, xvi, 21, Philisthæi gaudebant de comprehenso Samsone et ligato. Sapient. xiv, 28 : Dum lætantur insaniunt. Proverb. II, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsulant in rebus pessimis.
« Vos autem contristabimini, » de morte mea. Luc. xxiv, 17 : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Joan. xvi, 6 : Quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
« Sed tristitia vestra, » de morte mea, « vertetur in gaudium, » in resurrectione, in apparitione, in ascensione, et maxime in sancti Spiritus missione : quæ omnia post modicum tempus futura sunt vobis. Joan. xx, 20 : Gavisi sunt discipuli, viso Domino. Isa. LI, 3 : Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Hæc est expositio litteralis.
Attendendum est autem, quod adhuc est talis divisio inter mundum et discipulos Christi, quod mundus gaudet in bonis temporalibus quæ nunc sunt : sed gaudio vano, et turpi, et permixto sive impuro, et instabili.
Gaudio vano, quia de vanitate. De ista vanitate dicitur, Eccle. II, 1 et 2 : Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruam bonis : et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis?
Turpis est etiam mundi lætitia, quia de turpibus est peccatis. Sapient. xiv, 24 : Neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt. Apocal. xvii, 2 : Cum qua, scilicet meretrix magna, fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui habitant terram de vino prostitutionis ejus. Hoc autem vinum significat gaudium de turpitudine prostitutionis mundanæ.
Est etiam permixtum et impurum : quia intus nihil habet unde gaudeat, et extra, deceptorio gaudet gaudio : sicut si aliquis via florida ducitur ad supplicia, et gaudet de via, oblitus de suppliciorum amaritudine. Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Instabile autem est : quia deficit mundo, et mundus deficit sibi. Job, xxi, 12 et 13 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Et ideo istud gaudium convertitur in tristitiam. Amos, viii, 10 : Convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum. Thren. v, 15 et 16 : Conversus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis mei.
Est autem e contra gaudium spirituale, plenum, verum, pulchrum, et æternum, et purum. Verum : quia de veris bonis interioribus quæ sunt bona regni cœlorum. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Isa. LXI, 10 : Gaudens gaudebo in Domino. Pulchrum autem est : quia de laudabilibus et pulchris bonis virtutum. Sapient. vii, 12 : Lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Purum est : quia nihil alienum habet admixtum. Proverb. xiv, 10 : Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Perpetuum. Psal. cxxi, 1 : Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus. Ubi gaudii numquam erit finis.
Sancti etiam quadruplici tristitia tristantur, scilicet, de peccatis propriis, de peccatis proximorum, de præsenti incolatu, et de beatitudinis dilatione. De primo, in Psalmo xli, 7 : Ad meipsum anima mea conturbata est. De secundo, ad Roman. ix, 2 : Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus meis. De tertio, Tobiæ, v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? De quarto, Psal. xli, 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
Hæc ergo tristitia vertetur in gaudium. Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Luc. xvi, 23, de omnibus his : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tristitia sua versa in consolationem et gaudium : tu vero cruciaris, consolatione tua versa in tristitiam et lamentum. Tob. iii, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem in fundis.
21 « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus : cum autem peperit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis : iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 22
Et in illo die me non interrogabitis quidquam. » 23
Hic tertio dat simile de tristitiæ in gaudium conversione.
Duo autem dicit, scilicet, simile, et similis adaptationem.
Simile autem de tristitia primo dat dicens : « Mulier, » quæ concepit concepto semine, « cum parit, » hoc est, cum parturit, « tristitiam habet, » in doloribus uteri sui et angustiis. I ad Thessal. v, 3 : Sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Isa. xxvi, 17 : Sicut quæ concepit, cum appropinquat ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correctionis, et blasphemiæ dies hæc : quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est parienti. Apocal. xii, 2 : Clamabat parturiens, etc.
« Quia venit hora ejus, » ut in angustia pariat. Hæc enim nota est maledictionis Domini : quia dixit, Genes. iii, 16 : In dolore paries filios.
« Cum autem peperit puerum, » scilicet masculum, « jam non meminit pressuræ. » Dolor enim parturientis est dolor pressivus. Et ideo vocat pressuram.
Sed tristitia mutatur in gaudium. Et hoc est : « Propter gaudium » naturale, « quia natus est homo, » pignus naturæ fugientis, « in mundum, » in quo remaneat posteritatis successio. Luc. 1, 57 et 58 : Elisabeth impletum est tempus parienti, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Genes. xxx, 12 : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres.
Sic ergo obliviscitur pressuræ.
« Et vos igitur, etc. »
Adaptat simile. « Et vos, » prægnantibus similes qui concepistis Spiritum sanctum, non adhuc perfectum in vobis, « nunc quidem, » in passione mea, « tristitiam habetis, » quasi jam parturientes. Isa. xxvi, 17 et 18: A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus; et peperimus spiritum, scilicet salutis. Eccli. xxv, 17: Omnis plaga tristitia cordis est. Chrysostomus: « Magna est tristitia tyrannis, et multa nobis virilitate opus est, ut resistamus huic passioni: et quod utile est in ea castificantes, superfluum dimittamus. » Unde, II ad Corinth. ii, 7: Ut magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Tristitia ergo sic rationabiliter discipulorum Christi erit. I Petri, I, 6 et 7: Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: ut probatio vestræ fidei, multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, etc.
« Iterum autem videbo vos, » in apparitione post Resurrectionem: et tunc melius ad lucem conceptus in vobis exibit Spiritus. Vel, « iterum, » ut dicit Glossa, prius tristitiam, victo impugnatore, remunerabo: et hoc erit post mortem in quolibet, et in die iudicii generaliter.
« Et tunc gaudebit cor vestrum, » quia tunc parietis in lucem spiritum salutis, quem modo parturientes habetis. Genes. xxi, 6: Dixit Sara, scilicet post partum: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. Risus ergo jam in nobis formatis in Christo spiritu salutis per gloriosam immortalitatem, generat nobis gaudium istud. Exod. iv, 14: Vidensque te lætabitur corde. Isa. lx, 5: Videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum.
« Et gaudium vestrum, » quod ego sum in spiritu salutis formatus in gloriam, « nemo, » de cætero « tollet a vobis. »
Ad Roman vi, 9: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, etc. Esther, ix, 22: Luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt. Isa. xxxv, 10: Gaudium et lætitiam obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. Apocal. xxi, 4: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, scilicet sanctorum, etc.
« Et in illo die, etc. »
« In illo die » plenæ vestræ illustrationis per Spiritum missum in vos, in lucis visione et ignis, ut intus luceatis et ferveatis, « non me interrogabitis quidquam, » quia opus non habebitis: quia omnia expedientia ad salutem vestram et aliorum, intus vobis præsidens docebit vos Spiritus. Jerem. xxxi, 34: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Isa. liv, 12 et 13: Ponam terminos tuos pacem, et universos filios tuos doctos a Domino. Psal. l, 8: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Vel dicatur: « In illa die » plenæ gloriæ in beatitudine, ubi in Verbo Dei omnia videbitis, « non me interrogabitis quidquam, » quia nihil quærendum latebit. Gregorius: « Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? ».
« Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
26 In illo die in nomine meo petetis: [596] et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
27 Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. »
Hic incipit tertia pars hujus capituli, in qua consolatur discipulos ex hoc quod promptus et paratus est ad exaudiendum omnes petitiones eorum.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima attenditur exaudiendi facilitas : in secunda autem ex hoc tanta discipulorum consolatio, ibi, ℣. 29 : Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris. »
Adhuc autem, in primo horum dicit quatuor : in quorum primo ponit liberalem exauditionis promissionem : in secundo, de eo quod petendum est eruditionem : in tertio, ad petendum temporis congruitatem : in quarto, de omnibus quæ docuit innuit explanatiorem.
Dicit ergo :
« Amen, amen dico vobis. » Duplici utitur confirmatione, ut ex liberalitate Patris exauditionis habeant certitudinem. Marc. xi, 24 : Quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et eveniet vobis.
« Si quid petieritis, » hoc est, si aliquid est quod petitis. Quia vanum et malum nihil est : bonum etiam temporale in se vanum est. Augustinus : « Quidquid aliter petitur quam quod ad vitam æternam cedit, nihil petitur : non quia res omnino nihil est, sed quia in tantæ rei comparisone quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim ulla res est homo, de quo dicit Apostolus, ad Galat. vi, 3 : Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. In comparatione spiritualis hominis qui scit gratia Dei se esse id quod est, quisquis vana præsumit, nihil petit. » Ideo dicit : « Si quid, » hoc est, si hoc quod petitis est quid sive aliquid, « petieritis Patrem, » cujus olfactus dulcescit in ipsa petitione, « in nomine meo, » quod est Salvatoris nomen et salutis, « dabit, » liberaliter et abundanter, « vobis, » scilicet ad utilitatem vestram. »
Sic ergo determinat et quid petatur, et a quo, et qualiter dabitur, et ad quid. De primo dicitur, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Hoc enim est quid. De secundo, Matth. vi, 32 : Scit Pater vester quia his omnibus indigetis. De tertio dicitur in Psalmo LXII, 5 : In nomine tuo levabo manus meas. Hoc est in pietate et cultu nominis tui. Jerem. XIV, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos. Hoc enim nomen Salvatoris perfectam prætendit pietatem. De quarto dicitur, ad Ephes. III, 20 : Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, ipsi gloria in Christo Jesu. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
« Vobis. » Hoc dicitur, quia quisque pro se petere debet. Luc. XI, 13 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ? I ad Corinth. XII, 7 : Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Sic ergo quatuor notantur in verbo isto.
Hujus autem petiti rationem ad alia præterito tempore petita comparat, dicens.
Usque modo non petistis quidquam, etc. »
« Usque modo, » quia imperfecti et animales fuistis, non scivistis quid petendum erat. Et ideo usque adhuc « non petistis quidquam, » hoc est, quod aliquid sit, « in nomine meo, » quia nescivistis. Ad Roman. VIII, 26 : Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabi-
libus. Glossa, hoc est, docet nos sic orare et postulare.
CONTRA hoc tamen videtur esse illud Matthæi, xx, 21 : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Sed ad hoc dicitur, quod mulier hæc humanum aliquid fuit passa. Et putabat Christum illico regnaturum in regno humano, et ideo hoc petiit. Et hoc fuit non quid, sed nihil petere. Et ideo Christus dixit : Nescitis quid petatis. II ad Corinth. iv, 17 : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Pondus ergo est, quod æternum est. Ergo nisi hoc petatur, non habet pondus quod petitur.
Et hoc est quod subditur :
« Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Hoc enim est quid petere. Hoc autem est gaudium supereffluens, et intus implens. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Quia enim supereffluens est, ideo non intrat, sed intratur in ipsum. Tamen implet intus mensuram bonam ad naturæ capacitatem, confertam ad meriti mensuram, et coagitatam ad spei exspectationem, et supereffluentem ad divinæ largitatis immensitatem. Hoc est ergo gaudium plenum.
« Hæc in proverbiis, etc. »
Tangit hic temporis congruitatem ad petendum magna. Hactenus autem cum animales erant, magna eis proponere non potuit, sed in proverbiis erudivit. Est autem proverbium sermo aliud sonans, et aliud intendens. Et sic de divinis hactenus locutus est Dominus. Quia, sicut dicit Dionysius, nobis carnalibus impossibile est lucere divinum radium nisi sacris velaminibus circumvelatum.
Unde quod dicit hic : « Hæc, » non demonstrat immediate dicta, sed omnia quæ a principio doctrinæ suæ dicta sunt. Hæc enim omnia talibus proverbialiter oportuit proponere. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum : loquar propositiones ab initio.
Sed objicitur quod dicitur, Matth. xiii, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni cælorum, illis autem non est datum, nisi in parabolis seu proverbiis.
Sed ad hoc dicendum, quod in veritate status discipulorum ut tunc, fuit ut in parabolis proponeretur eis mysterium regni Dei : quia aliter intelligere non poterunt. Sed quod dictum est : Vobis datum est nosse, non dicitur ideo, quia tunc perfectionem sensus habuerunt ad intelligendum, sed quia intelligere aliquantiliter inceperunt. Et hoc in adventu Spiritus sancti impletum est.
Et ideo hic dicitur :
« Hæc, » scilicet omnia quæ dixi vobis, « in proverbiis locutus sum vobis, » docens vos de divinis per humana : sed « venit hora, » hoc est, jam in veniendo est, sive illa hora sit Spiritus sancti receptio, sive æterna in beatitudine visio, « cum jam non in proverbiis loquar, » sed per internam Spiritus acceptionem, et beatitudinis in mea Resurrectione demonstrationem : « sed palam, » per eam qua me Pater clarificat lucem, « de Patre annuntiabo vobis. » Isaïæ, xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt. Psal. lxxxviii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. In lumine enim ostensum parabola non indiget. I Joannis, iii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Joan. i, 51 : Videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.
« In illo die in nomine meo petetis, etc. »
« In illo die, » magnificæ claritatis. Psal. [598] cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea. Et hoc est quartum ubi ea quæ dixit, explanat.
« In nomine meo, » quod est super omne nomen, quod vobis tunc erit agnitionum, « petetis » : et videbitis quod in sacramentis et orationibus Pater nomen hoc honorificabit in omnibus exaudiendo. Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est pro sua reverentia.
Qualiter autem omnia prædixit, explanans dicit : « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem pro vobis. » Quamvis enim rogem, non tamen est necesse : quia merita vestræ charitatis et fidei pro vobis interpellabunt.
Et hoc est quod dicit :
« Ipse enim Pater amat vos, etc. »
« Ipse Pater, » cujus affectus ad vos dulcissimus est, « amat vos. » II Regum, 1, 26 : Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. Isa. xlix, 15 : Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
« Quia vos me amastis. » Coniunctio quia non est causalis, sed quamdam signi dat rationem : et est sensus : Hoc quod me amastis, signum est quod Pater amat vos. Proverb. viii, 17 : Ego diligentes me diligo. Merito ergo hujus charitatis meremini exauditionem.
« Et credidistis. » Ecce meritum fidei. « Quia ego a Deo exivi, » sicut natus ab ipso. Hæc enim est fides quæ meretur exauditionem. Et hoc est quod dicit : « Et credidistis quia ego a Deo exivi. » Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti : ad exteriora factus visibilis, cum esses invisibilis. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, etc.
Exitum autem illum declarat, dicens :
« Exivi a Patre, et veni in mundum, etc. »
« Exivi » per æternam generationem, « a Patre, et veni, » assumpta carne, « in mundum, » visibilis factus modo. Joan. viii, 42 : Ego enim ex Deo processi, et veni.
« Iterum relinquo mundum, » non tamen relinquo carnem quam assumpsi de mundo, « et vado ad Patrem, » per Ascensionem. Hoc signatum est, Genes. xxxv, 1, ubi dicitur : Locutus est Deus ad Jacob : Surge, ascende Bethel, et habita ibi. Jacob enim luctator Christum signat, qui lucta expugnavit mortem et diabolum. Bethel autem domus Dei interpretatur ad quam luctator noster in die Ascensionis cum animabus sanctis ascendit, et ibi ad dexteram Patris habitavit. Genes. xxxi, 13 : Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
« Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » 29
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi. 30
Respondit eis Jesus : Modo creditis ? 31
Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. 32
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. » 33
Hic incipit pars quæ est de discipulorum consolatione.
Tanguntur autem hic tria : quorum primum est professio discipulorum quod sint verbis Domini consolati. Sed quia adhuc de se erant decepti, ideo secundo [599] ponitur instructio, quod adhuc erant infirmi. Ne autem ex infirmitate vacillent, tertio ponitur qualiter in Christo debet esse confirmati.
In primo tria : in quorum primo laus ponitur doctrinæ Christi : in secundo, confessio omnia scientis Christi Dei : in tertio, perfectio fidei.
« Dicunt » ergo « ei discipuli, » ex verbo quod ultimo dixit instructi. Est autem hoc verbum, quoniam venit hora cum jam non in proverbiis locuturus esset : quia hoc lætanter exspectabant, ut aperta visione viderent mirabilia de regno Christi.
« Ecce nunc palam loqueris, » scilicet quod in futuro, non modo, nobis ea quæ promisisti ostendas de Patre. Semper enim exspectavimus ut nunc ostenderes. Ad Roman. x, 20 : Palam apparui iis qui me non interrogabant455. Psal. lxxxviii, 20 : Locutus est in visione sanctis tuis.
« Et proverbium nullum dicis, » sed expresse promittis, quod te et Patrem nobis in proximo ostendes. Matth. xi, 25 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Augustinus tamen dicit, quod dixerunt hoc discipuli non intelligentes sermonem Christi. Et usque adeo non intellexerunt. Et quod etiam non intellexerunt se hunc sermonem non intelligere, et reputabant palam esse quod palam non erat, et sine proverbio esse quod per proverbium dictum erat. Unde Glossa : « Palam loqui æstimant, cum dictorum ejus nequeant comprehendere mysteria : quia quidquid audierunt, adhuc erat illis in proverbium. » Prior expositio melior est et planior.
« Nunc scimus quia scis omnia. »
Per hoc quod nosti occulta cogitationum antequam a te quærant : quæ nemo scire potest nisi Deus qui scit omnia et novit. Joan. xxi, 17 : Domine, tu omnia nosti. Job, xlii, 2 : Nulla te latet cogitatio.
« Et » ideo « non opus est tibi, » qui scis omnia, « ut quis te interroget : » quia antequam interrogeris, scis quod quilibet desiderat quærere. Joan. ii, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. Eccli. xxiii, 28 : Intuentes in absconditas partes.
« In hoc » infallibili signo « credimus, » non tamen adhuc firmiter, « quia a Deo, » scilicet Patre, « existi » per generationem. Joan. ix, 33 : Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Item, iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
« Respondit ei Jesus. »
Reducens ad suiipsorum cognitionem sicut et Petrum, supra, xiii, 6 et seq.
« Modo credisti, » ut parvuli et temporales? De parvulis dicitur, Matth. xiv, 31 : Modicæ fidei, quare dubitasti? De temporalibus, Luc. viii, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
« Ecce venit hora. »
Lucæ, xxii, 53 : Hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
« Et jam venit, » hoc est, jam in proximo instat per Judam traditorem et Judæorum ministros, qui veniunt ut me capiant. Hæc est enim hora præfinita : quia omnia completa sunt usque ad captivitatem et passionem. Jam enim data est malis in me licentia. Joan. xii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. II ad Thessal. ii, 7 : Nam mysterium jam ope-
ratur iniquitatis. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correctionis, et blasphemiae, dies hæc.
« Ut dispergamini unusquisque in propria; » quia non est qui vos congreget in unum sicut ego feci. Isa. liii, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. III Regum, xxii, 17 : Non habent isti dominum, revertatur unusquisque in domum suam in pace.
« Et me solum relinquatis, » passionibus et voluntati tortorum derelictum. Matth. xxvi, 31 : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Zachar. xiii, 7 : Percute pastorem, et dispergentur oves.
« Et non sum solus, » hoc est, homo privatus et purus, « quia Pater, » per unitatem substantiæ divinæ et inseparabilitatem, « mecum est : » ita quod in passione et in morte fortitudinem suam in mirabilibus ostendit. Josue, i, 5 : Non dimittam, nec derelinquam te. Joan. viii, 29 : Qui me misit, mecum est, et non relinquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper.
SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Matth. xxvii, 46, et in Psalmo xxi, 2 : Deus, Deus meus, quare me dereliquisti ? etc.
Sed ad hoc dicendum, quod non dixit Christus ibi se esse a divinitate derelictum, sed potius humanitatem esse derelictam a defensionis divinæ præsidio : quia tribulationibus et passionibus tunc deitas exposuerat humanitatem, quam tamen numquam deseruit per societatem unionis.
« Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. »
« Hæc locutus sum vobis, » scilicet omnia quæcumque dixi in sermone isto,
« ut in me » manendo sicut palmes in vite, « pacem habeatis, » in corde : quia hæc est pax vestra, et ad Deum, et conscientiam, et nihil in conscientia turbationis habeatis pro persecutionibus meis vel vestris. Unde Glossa : « Hæc est pax pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua erudimur omnimode, pro qua Spiritum pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est in pressuris liberatio et consolatio, ut in hoc fine feliciter regnemus. »
In hoc ergo sermonem concludit. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, etc. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum.
« In mundo pressuram habebitis, etc. »
« In mundo, » mundana diligentium, « pressuram habebitis, » sicut vobis prædixi. Jacobi, ii, 6 : Nonne divites per potentiam oppriment vos, et ipsi pertrahent vos ad judicia ? Hæc tamen pressura non est contraria paci.
« Sed confidite » animo forti confidentiam habete, quæ est fortitudo animi cum spe vincendi pericula, quia « ego » jam pro vobis, « vici mundum, » quia non prævalebit de cætero mundus contra vos, nec promissione divitiarum, nec illectione delectationum, nec ambitione honorum, nec comminatione pœnarum. Ad Hebr. xi, 33 : Sancti per fidem vice-runt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. I Joannis, v, 4 : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.
Sic ergo conclusus est sermo quo discipulos confortavit, etc.
Caput XVII
Oratio Christi ad Patrem pro utriusque clarificatione, pro discipulis et iis qui per illos in ipsum essent credituri, ut serventur a malo, et omnes sint unum, mundusque cognoscat ipsum fuisse a Patre missum.
Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam456.
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:
Quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt.
Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis457, ut Scriptura impleatur458.
Nunc autem ad te venio, et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.
Et pro eis ego sanctifico meipsum, [602] ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me,
Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus quia tu me misisti.
Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Pater iuste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi : et hi cognoverunt quia tu me misisti.
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
1 « Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cælum dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, »
Hic incipit Verbi manifestatio per orationis suffragium quo suis manifestatur.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ad utilitatem suorum a Patre petit suæ claritatis manifestationem : in secunda autem, per quos ista manifestatio facienda est, petit sanctitatis confirmationem, ibi, ℣. 6 : Manifestavi nomen tuum hominibus. »
In prima harum dicuntur quatuor : in quorum primo ponit id quod pertinet ad orationis devotionem : in secundo, ponit petiti expressionem : in tertio, meriti propter quod exaudiendus est allegationem : in quarto, redit ad instantem apud Patrem orationem.
In primo horum tangit sex : in quorum primo tangit quod pertinet ad istius cum præcedentibus ordinis continuitatem, dicens :
« Hæc » ad eruditionem sanctitatis a principio sermonis usque huc, « locutus est Jesus, » auctor salutis. Proverb. xxx, 3 : Omnis sermo Domini ignitus clypeus est sperantibus in se. Sed quia omne quod docet sermo divinus, impetrandum est per devotionis orationem, ideo ut exemplum det nobis, recurrit ad orationem ut ea quæ docet impetrentur.
Et ideo sequitur :
« Et sublevatis oculis, etc. »
Hoc est secundum, ad orationis pertinens devotionem : sublevatio enim oculorum devotionem in orante prætendit, et fiduciam impetrandi, et directionem intentionis. De primo, Thren. iii, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælum. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. De secundo, [603] scilicet, impetrandi fiducia, Joan. xi, 41 et 42 : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quia audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. De tertio autem dicitur in Psalmo cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
CONTRARIUM autem videtur dici per illud Job, xxii, 29 : Qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Luc. xviii, 13 : Nolebat nec oculos ad cælum levare.
Sed ad hoc dicendum, quod aliud est in oratione peccatoris, et in oratione Salvatoris, et in oratione viri justi.
Peccator enim indignitatis suæ sibi conscius, non præsumit quod ad locum sanctitatis respectum statim dirigat : et ideo humiliter vilitatem suam recognoscendo, oculos deprimit. In oratione Manassæ : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem cæli, præ multitudine iniquitatum mearum... : quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci.
In oratione autem Salvatoris, dignatio est quod pro suis orat : et ille ad locum dignitatis respiciendo, suos dirigit, quos etiam præsidio orationis extollit. Job, xl, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosus induere vestibus.
In oratione autem justi, humiliatio sui est in corde, et in oculis respectus fiducia, qui procedit ex confortato corde. Et ideo utrumque est in illo laudabile. Daniel. xiii, 35 : Susanna flens suscepit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
Hoc est ergo : « Sublevatis oculis in cælum. »
« Dixit : Pater. »
Hoc est tertium istius partis in quo adulti nomine, Patris orationem incipit : ut ostendat quoniam omnia Patri et liberalitati Patris attribuit. Matth. vi, 9 :
Pater noster, qui es in cœlis. Omnia enim quæ petit, in voto Patris constituit. Matth. xxvi, 42 : Fiat voluntas tua. Patris enim nomen consonantiam sonat cum orante. Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et uniuscujusque voluntati deserviens, ad quod quisque volebat convertebatur. Quia Pater dulcedinis, et Pater gratiæ omne petitum ad voluntatem et utilitatem convertit filiorum.
« Venit hora. »
Hoc est quartum, quod est impletio congrui temporis ad exaudiendum, jam completis sacramentis quæ ad hoc impleri debuerunt divina præfinitione. Non est autem hæc hora fatalis, ut in antehabitis dictum est. Unde Glossa dicit : « Venit hora quam tecum constituit. » Isa. xlix, 8 : Tempore placito exaudivite, et in die salutis auxiliatus sum tui, etc. Psal. lxiv, 12 : Benedices coronæ anni benignitatis tuæ.
« Clarifica Filium tuum. »
Hoc est quintum istius partis, ut Filius clarificetur. Cum autem in se secundum divinam naturam clarior esse non potest, et secundum naturam assumptam plenus claritate gratiæ ab instanti conceptionis exstiterit, sicut, Joan. 1, 14, dicitur : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis : oportet quod hæc claritas quam petit, petatur ut fiat ab hominibus. Et hoc duobus modis : uno modo, ut et membra mystica ejus clarificentur, et tam claro capiti congruant : et secundo, ut claritas nominis Filii tam secundum humanitatem quam secundum divinitatem ejus omnibus manifestetur. De prima claritate dicitur, Joan. xii, 31, ubi unum membrum extra congregationem fidelium, tamquam putridum et fœtidum ejectum est : Nunc clarificatus est Filius hominis. De secunda claritate dicitur, Joan. xii,
23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Hoc enim dictum est quando Gentiles notitiam Christi habere desiderabant. De utroque ergo istorum modorum dicitur : « Clarifica Filium tuum. »
Sextum autem et ultimum est istius partis quod adjungit :
« Ut Filius tuus clarificet te. »
« Ut Filius tuus, » dictis modis clarificatus et in notitia multorum et puritate membrorum, « clarificet te, » quia in hoc etiam in credentibus tu elevatus eris, ita quod nomen Patris, quo mihi Pater es, omnibus in me clarum apparebit : et sic a claritate mea procedatur in tui nominis claritatem. II ad Corinth. III, 18 : In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Videtur autem contrarium hujus quod dixit, Joan. v, 41 : Claritatem ab hominibus non accipio.
Adhuc autem, Joan. VIII, 50 : Ego non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
Sed ad hoc dicendum, quod non quærit claritatem quæ procedit vel procedere potest ab hominibus : quia hæc est vana. Nec quærit gloriam humanam : quia hæc est vanior. Sed quærit claritatem, ut Deus glorificetur vel clarificetur : quia hæc est vera. Est enim dignus Deus ut sic clarificetur. Et quærit gloriam Dei, ut in omnibus finibus terrarum Deus glorificetur : quia hoc pertinet ad Dei cultum. Tob. XIII, 13 : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te. Isa. LX, 19 : Erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Sed hic inducitur quæstio de orante orationem istam. Non enim est orare nisi indigentis. Filius autem qui est divina persona nullo indiget. Sed forsan dicat aliquis, quia Christus secundum humanam naturam oravit.
Adhuc videtur, quod non erat suum orare : quia etiam Christus secundum humanam naturam omnibus bonis certus et plenus fuit : et illius non est orare, sed potius gratias agere.
Adhuc autem, orans est inferior eo quem orat : Filius autem non est inferior Patre. Et sic status orantis non fuit Christi status ut noster. Si forte aliquis dicat, quod humana natura in Christo oravit. Hoc omnino est inconveniens : quia ab illo non potuit clarificari in fide hominum. Fides enim non est nisi de divinis.
Adhuc autem, per illam non fuit Pater in nomine Patris clarificatus : quia Pater est Filii Pater in natura divina.
Ad hoc dicendum, quod Filius secundum quod erat in humana natura fecit hanc orationem.
Ad primum ergo dicendum, quod in se Filius non indiguit, nec etiam indiguit in nobis : sed nos indiguimus ut in fide nostra clarificaretur : et hoc pro nobis petivit. Hoc enim non adhuc a Patre habitum fuit.
Ad aliud dicendum, quod Christus secundum quod homo statum habet orantis, et secundum quod Deus statum habet cum Patre exaudientis. Et sic patet, quod oravit et orare potuit : ut tam secundum naturam divinam quam secundum humanam mundo clarificetur.
Et sic patet solutio ad totum.
« Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam. »
Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.
Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. »
Hic secundo ponit petiti expressionem.
Et tangit tria : formam qua petit, et petitum, et petiti determinationem.
Formam tangit cum dicit : « Sicut dedisti ei, » Filio ab æterno, « potestatem omnis carnis, » hoc est, omnis hominis qui est caro : sicut et ipse Filius ideo caro factus est, ut potestas regni ejus et claritas ejus sit in eis. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Fratribus enim per omnia voluit similari quibus erat claritas ejus manifestanda. Ad Hebr. ii, 14 : Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Sic ergo æterna prædestinatione Filio hominis dedisti potestatem omnis carnis ut regat eos et legem ponat eis. Psal. LXXXI, 8 : Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Quæritur autem, Quare dedit ei potestatem omnis carnis potius quam animæ?
Ad hoc dicendum, quod caro defectibilis est causa corruptionis. Et ideo in carne reducta ad gratiam, major apparet virtus gratiæ. Unde sensus est : « Sicut dedisti, » æterna prædestinatione, « potestatem » gratiæ fidei « omnis carnis, » quia caro quæ principium est et causa omnis corruptionis reformatur. Ideo enim, sicut dictum est supra, I, 14, Deus Verbum caro factum est, ut homo caro reformaretur ad Deum : et Verbum caro factum descendit, ut caro per Verbum ascenderet in Deum. « Sicut ergo dedisti ei potestatem » hanc jam in ordine prædestinationis, ita imple et opere et manifestatione.
« Ut omne quod dedisti ei, »
Subjiciendum in fidei devotione, « det eis, » per meritum fidei, « vitam æternam : » ita quod non solum in Judæa notus sit, sed ad ortu solis usque ad occasum laudabile nomen ejus fiat. Matth. xi,
27 : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Et ideo statim sequitur, ibidem, ℣. 19 : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Et ideo objiciunt hic quidam, Quia si data est jam Filio potestas, ut testantur auctoritates jam inductæ, tunc videtur frustra orare ut detur.
Ad hoc autem nihil difficile est respondere, quia ab æterno per prædestinationem Deo homini datum nihil prohibet a Patre ut manifestetur et impleatur in effectu. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Joan. xiii, 3 : Omnia dedit ei Pater in manus. Psal. xciv, 4 : In manu ejus sunt omnes fines terræ. Est autem conveniens omni bono regi ut suis benefaciat et suos vivificet. Lucæ, xxii, 25 : Qui potestatem habent super eos, beneficii vocantur. Et ideo dicit quod omnibus suis det vitam æternam nunc in causa, et in futuro in rei perceptione. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Et, ibidem, ℣. 28 : Ego vitam æternam do eis.
« Hæc est autem vita æterna, etc. »
Hic tangit petiti declarationem. « Est autem vita hæc æterna, » per causam et substantiam, « ut cognoscant, » cognitione gratiæ hic et gloriæ in futuro, « te, solum verum Deum. » Cognitio enim luminis est intellectivi : quæ cognitio, vel gratiæ vel gloriæ est, non potest esse nisi affectiva, et hæc est cognitio amati. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et veritatem tuam, radix est immortalitatis. Vivere enim vita intellectuali, est cognoscere secundum actum completum : et hoc non est nisi in summo vero, et in summo bono. Sapient. vi, 22 et 23 : Di-
ligite sapientiam; ut in perpetuum regnetis: Diligite lumen sapientiae, omnes qui præestis populis: quia lumen sapientiae reges facit perfectos:
Dicit autem: «Te, solum Deum,» ut notetur quod intelligibile in quo vivitur per cognitionem, est incommunicabile, et hoc est Deus: quia nullus alius est Deus per substantiam, etsi participative, sive nuncupative, sive opinative Deus dicitur. Participative, ut Sancti. Psal: LXXXI, 6: Ego dixi: Dii estis. Nuncupative autem, ut Praelati. Exod. vii, 1: Constitui te Deum Pharaonis. Opinative, ut idola. Psal. xcv, 5: Omnes dii gentium daemonia. Nullus ergo istorum est in quo vivitur vita aeterna: sed solus Deus per substantiam est in quo vivitur. Et ideo dicto exclusiva excludit rationem essentiae. Et ideo Filius, et Spiritus sanctus non excluduntur in quibus sicut in Patre vivitur. Et quia tale lumen est vitae lumen: ideo dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Dicit etiam: «Verum Deum,» quia alii dii non sunt veri dii per substantiam, sed aliqua nominis communicatione per participationem, vel nuncupationem, vel humani erroris opinionem. I ad Corinth. viii, 5 et 6: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum.
Vel dicatur: «Verum Deum,» quia ipse est veritas ipsa in qua stat viva cognitio intellectus: sicut dicitur, Joan. xiv, 19: Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Haec autem cognitio est alta admiratione, firma veritate, pura eo quod nullum habet contrarium. Et talis cognitio sive theoria, sive contemplatio, felicitas est, etiam secundum Philosophos. Haec ergo visio quantum hic haberi potest, est vita gratiae, et causa gloriae in futuro. In futuro autem quando perfecte habebitur, est vita gloriae: quia pro certo in oratione Christus litteraliter loquitur de haec vita gratiae, per manifestationem divini et incommunicabilis et veri nominis manifestandi.
Objiciunt tamen quidam, Quare hanc perfectionem non ponit in dilectione: cum dilectio discernat inter filios regni et filios perditionis?
Et dicunt, quod dilectio non distinguit inter viam et patriam, quia tam in via quam in patria manet charitas. Cognitio autem distinguit: quia cognitio vitae ex parte est, cognitio autem patriae est perfecta, et de illa dicunt quod loquitur hic. Sed penitus nihil valet: quia tanto magis debet dici dilectio vita aeterna, quanto ipsa perfectior est in via et in patria. Et ideo dicendum, quod alia est causa, haec scilicet, quod dilectio semper est circa aliquid, quod est ante ipsum dilectionis amorem: et hoc est quia est circa cognitum: et ideo dilectio consequitur, et est modus talis cognitionis: propter quod substantia beatitudinis esse non potest, sed effectus quidam cogniti: sicut et ipsa delectatio est modus quidam cognoscentis circa cognitum. In eo enim quod cognoscitur esse summe conveniens, diffunditur natura cognoscentis circa ipsum cognitum, et floret tota in ipso et delectatur: et sic delectatur, operatione non impedita.
Hoc est ergo quod dicit.
«Et quem misisti, Jesum Christum,»
Scilicet in utraque natura unam personam. Quamvis enim haec cognitio non sit beatitudinis, tamen est summæ jucunditatis videre eum, per quem factum est opus redemptionis. I Petri, i, 12: Ita quem desiderant Angeli prospicere. Tamen sine præjudicio puto ego quod litteraliter petit cognitionem, hoc est, manifestationem Dei in cognitione fidei fieri, et non in cognitione ejus qui missus est in nomine Patris, Jesu Christi, in mundo fieri: quia haec cognitio per causam est vita aeterna, sicut dictum est: quia aliter [607] vix continuari potest littera, nisi hoc petere intenderet. Hoc est ergo quod dicit, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum.
Dicit autem : « Jesum , » quia hoc nomen est Dei in homine perficientis salutem. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.
Christus autem nomen unctionis est, et dicit hominem in divinitatis unctione perunctum et delibutum : quia in homine illo sacramenta unctionis confecta sunt in quibus est medicina peccatorum. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, etc. Cognitio autem Patris, cujus nomen ante non multis innotuerat, qui solus verus Deus est, pellit idololatram. Cognitio autem Jesu Christi medici conficientis unctiones, quo vulnera peccati sanantur, est causa vitæ æternæ in mundo. Hoc petit manifestari litteraliter Filius secundum meam opinionem. Tamen alia lectura etiam exposita est, et lector teneat quidquid voluerit.
« Ego te clarificavi, etc. »
Hic tertio meriti propter quod exaudiendus est et clarificandus ponit allegationem. « Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. » Opus autem istud fuit in doctrina fidei, et confirmatione per exemplum, et probatione per miracula. Aliud autem fuit opus in Redemptione per passionem, et in quo fuit consummatio.
Et ideo duo dicit : « Ego , » per meipsum, « te clarificavi , » verbo eruditionis, et exemplo virtutis, et demonstratione divinæ potestatis in miraculis, « super terram : » quia in cœlo semper clarus fuisti, et super terram fuit tui ignorantia : et ideo claritatis tuæ seminavi semina. Hic ad Corinth. iv, 6 : Qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Genes. i, 4 et 5 : Divisit, scilicet Deus, lucem a tenebris. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem.
« Opus consummavi , » hoc est, opus redemptionis adduxi. Joan. xix, 30 : Cum accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
Dicit autem : « Consummavi , » quia jam in proximo consummandum fuit : quia ex maxima dilectione et Patris et redemptoris usque ad crucem obedivit.
« Quod dedisti mihi , » per obedientiam dedisti faciendum. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Joan. xiii, 1 : Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Omnia ergo perfeci.
Sed objicitur, Quia si ipse clarificationem divini nominis perfecit, tunc frustra orat a Patre eam perficiendam.
Ad hoc autem dicendum est, quod Christus perfecit in Apostolis et paucis credentibus, qui sunt quasi futuræ fidei in Gentibus semina : sed orat perficiendam in toto mundo per Apostolos et discipulos, fundatores Ecclesiarum.
Adhuc autem objicitur, Si Christus omnino quod meruit, ab instanti meruit conceptionis, a quo vir perfectus gratia et ætate fuit : tunc nihil prædicando et moriendo videtur meruisse. Et sic frustra allegat hic meritum.
Ad hoc autem dicendum, quod Christus et cum omni actu, et cum omni verbo, et passione sua meruit : quamvis non debitum faceret prædicando et patiendo, de non debito sibi : et tamen quod una ratione debitum fuit, multis rationibus debitum fecit. Quia nisi ita dicatur, tunc nullus homo meretur nisi primo actu meriti sui, quo de non debito sibi debitum facit. Nunc autem secundo, et tertio, et deinceps actibus quos facit, id quod prius erat debitum, multis rationibus meritorum debitum efficitur. Quidam autem dixerunt quod prædicando et patien[608]do meruit de congruo et non de condigno. Quod dictum est falsum : quia ita condignum erat secundum opus sicut primum.
« Et nunc clarifica me, etc. »
Ecce nunc quarto redit ad instantiam petitionis, docens exemplo, quod dixit, Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere.
Dicit autem duo, scilicet, petitionem, dicens : « Clarifica me, » per manifestationem gratiæ et gloriæ, sicut ante dictum est. « Apud temetipsum, » collocando me in dextera tua, et hoc hominibus innotescendo. Psal. cix, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.
Vel, « Clarifica apud temetipsum me, » qui apud te eram, et sum æqualis tibi, et hoc clare hominibus ostende : « claritate quam habui, » quia eram et sum verbum, et ars tua, in qua sunt pulchritudines gratiæ et gloriæ resplendentes. Et hanc claritatem habui « apud te prius quam mundus fieret, » quia ad hanc claritatem sicut ad exemplar, mundum perfecisti, creando, disponendo, ornando, propagando, et gubernando in esse naturæ, gratiæ, et gloriæ. Hanc autem claritatem clarificare, est Filii et Patris et Spiritus sancti mundo prædicare, et ad credendum inducere. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Sic ergo candor lucis æternæ lucebit in cordibus fidelium, ut omnes clari efficiantur. I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum : stella enim a stella differt in claritate.
Objicitur autem, quod Christus in tali oratione videtur aliquid petere Deo Patri, quod omnino superfluum est : quia ipse nullo indiget, et sibi omnia potest concedere.
Ad hoc dicendum, quod Deus nullo in se indiget, sed nos, sicut est clarificatio sui nominis : hac autem nos indigemus. Ad hoc autem quod dicitur, quod ipse sibi potest concedere, dicendum quod ex parte sua, hic non indiget oratione adjuvari : sed ex parte nostra adjutum maxime, et ab illa parte ex oratione Christi, de quo dicitur, ad Hebr. v, 7, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia.
« Manifestavi nomen tuum hominibus. »
Hic incipit pars in qua petit pro Apostolis a se electis : quibus quia duo petit, in duas partes dividitur. Primo namque Apostolis, et per Apostolos in eum credentibus, petit in gratia conservationem : secundo autem, in gloria beatificationem, ibi, ℣. 24 : « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, etc. »
Adhuc autem, prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima, petit pro Apostolis, qui sunt quasi semen salutis : in secunda autem, petit pro eis qui credituri sunt per Apostolos, ibi, ℣. 20 : « Non pro eis rogo tantum. »
Adhuc, prima harum partium dividitur in tres : in quarum prima allegat rationes exaudiendæ orationis : in secunda, ponit specificationem suæ petitionis, quantum ad conservationem in bono : in tertia, determinationem deprecationis, quantum ad præservationem a malo. Secundum, ibi, ℣. 11 : « Pater sancte, serva eos, etc. » Tertium, ibi, ℣. 12 : « Cum essem cum eis, etc. »
Rationes autem exaudiendæ orationis sunt quatuor. Prima sumitur ex sermonis Christi conservatione, quæ est idoneitatis studii, propter quod sunt in bono conservandi. Secunda sumitur a merito fidei. Tertia sumitur a merito virtutis. Quarta sumitur a necessitate desolationis qua jam solatio conservantis destituuntur.
In prima harum rationum sunt tres propositiones, quæ sunt de proprietate bene studentium, in divinis scilicet: quarum prima dicit, quod ad manifestationem fuerunt homines idonei. Secunda, quod ad intelligendum a Deo parati. Tertia, quod ad conservandum commissa tenaces, fideles, et obedientes. In his enim operativa discipulorum consistit dispositio.
Dicit ergo: « Manifestavi nomen tuum. »
Nomen, sicut sæpe dictum est, dicitur quod notam facit. Et ideo nomen eandem facit implicite notitiam, quam diffinitio facit explicite. Et ideo sensus est: Ego per meipsum « manifestavi, » erudiendo verbo, confirmando exemplo, probando miraculis, inspirando Spiritus sancti donis, præmonstrando revelationis luce. « Nomen tuum, » hoc est, notitiam tuam: qua licet ut es Deus, umbraliter esses ante hoc notus in Judæa: tamen ut Pater, et divinæ generationis auctor, per me es manifestatus. Matth. xi, 27: Neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Joan. i, 18: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Manifestavi autem « hominibus » rationalibus et ratione utentibus, qui se homines ad imaginem tuam creatos exhibebant. Eccli. xvii, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. Alii enim se canes exhibebant latrantes contra me, vel porcos luxuriis deditos quos dæmones a me intrare sunt permissi459. Et ideo illis secreta notitiæ tuæ et sancta non commisi. Matth. viii, 6: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Sed hominibus commisi qui lumen intellectus colunt, cum quibus sapientia tua esse delectatur. Proverb. vii, 31: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
« Quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. »
Secunda est propositio in qua notatur quod ad intelligendum a Deo fuerunt parati.
Et dicit duo, scilicet, Patris ad hoc donationem, et Patris in donando potestatem et jus.
Dicit ergo: « Quos dedisti mihi. » Joan. vi, 44: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: intus cor ad intelligendum aperiendo, et disponendo. Propter hoc, Jacobi, i, 17, dicitur Pater luminum. Quia, sicut dicit Dionysius, omnis processio luminis a Patre luminum ad nos, et in nos proveniens, replet nos intus, et congregat omnia interiora nostra, ad luminis informationem, et sic trahit nos ad Filium, qui est splendor gloriæ Patris, ut dicitur, ad Hebr. i, 3. Et sic per Filium convertit nos et unit in simplicitate Patris. Et sunt verba Dionysii: « Hæc omnis a Patre mota manifestationis luminum processio, in nos optime et large proveniens, nos replet et congregat, et convertit ad Patris unitatem et deificam supersimplicitatem. » Sic ergo Pater dat eos Filio, et per Patrem convertuntur ad Filium. Isa. viii, 18: Ecce ego et pueri mei quos dedisti mihi Dominus.
Qua autem potestate dederit, subjungit cum dicit:
« Tui erant, et mihi eos dedisti, etc. »
« Tui erant, » æterna prædestinatione et præparatione, « et, » ex illo thesauro, « mihi eos dedisti, » tamquam semen futuræ Ecclesiæ unde crescat tibi magna fruges fidelium. Dedisti autem secundum penitentis justitiæ conversionem ad me. Isa. i, 9: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuis[610]semus, etc. Sic ergo dedisti mihi istos, de tuo abundantissimo thesauro prædestinatorum : ut implerem totum orbem semine verbi tui. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.
« Dedisti » ergo « eos mihi » in tempore hominum, quos tecum possedi in prædestinationis æternitate.
Et, « dedisti mihi eos de mundo, » tamquam delibationem de massa corrupta, « et sermonem tuum servaverunt. » Servaverunt autem sermonem auditum, tenaciter in memoria sine oblivione, fideliter intelligendo sine errore, obedienter complendo in opere sine peccati pravitate. De primo dicitur in Psalmo cxviii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. De secundo, II ad Timoth. ii, 7 : Intellige quæ dico, dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. De tertio, in Psalmo cxviii, 168 : Servavi mandata et testimonia tua. Item, ibidem, ℣. 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Objicitur autem hic, quia quod dicit : « Manifestavi nomen tuum, » videtur esse impossibile cum eo quod ante petivit. Ante enim petivit, ut clarificaretur nomen per manifestationem. Hic autem dicit, quod jam manifestavit. Si autem petit, quod manifestetur, tunc non est manifestatum. Et sic dicit, quod est manifestum, et non manifestum : quæ duo sunt impossibilia.
Dicendum est autem ad hoc, quod manifestasse se dicit Apostolis. Petivit autem ut clarificaretur mundo per orbem : et unum illorum est factum et præteritum, alterum autem est futurum : et utrumque horum potest fieri.
Adhuc autem ulterius quæritur, Qualiter orat pro Apostolis. Prædestinati enim sunt illi, sicut dictum est, et sic orationibus non indigent. Adhuc autem, Joan. xvi, 26 : Non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis. Et modo orat pro eis, et sic videtur sibi esse contrarius.
Ad hæc autem et hujusmodi dicendum est, quod orat pro Apostolis, ut dictum est : quia licet sint prædestinati, tamen ut dicit Gregorius, prædestinati sunt, ut juventur orationibus Sanctorum. Et est exemplum Gregorii. Quia licet prædestinatione et promissione firmatum sit, quod in Isaac nondum esset semen Abrahæ, tamen deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ 460. Sic ergo prædestinati sunt, ut prædestinatio eorum orationibus Sanctorum adjuvetur. Et sic etiam est hic. Tribus ergo de causis orat pro ipsis, scilicet, prædestinationem ipsorum quantum ad salutis effectum adjuvando, per exemplum ad orandum erudiendo, et consolationem Apostolis per suum affectum ostensum impertiendo. Sic ergo orat pro Apostolis, ut dictum est.
« Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : »
Quia verba quæ dedisti mihi, dedis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. »
Secunda ratio est, quæ sumitur a merito crediti sermonis.
Dicuntur autem in hac ratione tria. Dicit enim, quod mysterium fidei cognoverunt, per quid cognoverunt, et qualiter.
Dicit ergo : « Et nunc, » in hoc ipso præsentis gratiæ, « cognoverunt, » per fidei consensum, « quia omnia quæ dedisti mihi, » substantialiter et æternaliter me generando, « abs te sunt, » sicut ab auctore divinæ generationis meæ. Hoc est enim, quod isti cognoverunt videndo [611] gloriam meam. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, etc. II Petri, 1, 16 et 17 : Non enim doctas fabulas secuti, notam facimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, etc. Sic ergo « cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, » in quibus clarificari debeo, « abs te sunt, » sicut ab auctore.
Per quid autem cognoverunt, subdit :
« Quia verba quæ dedisti mihi, etc. »
« Quia verba, » scilicet de clarificatione mea et tua, « quæ dedisti mihi » propalanda in mundo, « dedi eis, » ut fidelibus ministris. Unde gloriatur Apostolus, I ad Timoth. 1, 12 : Fidelem me existimavit, ponens in ministerio. I ad Corinth. 4, 1 et 2 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Qui enim depositum custodit, hic est fidelis.
Deinde tangit qualiter per hoc ad cognitionem fidei venerunt, dicens :
« Et ipsi acceperunt, » præbendo verbis assensum, « et » per assensum verborum » cognoverunt » me « vere, » et indubitanter, « quia a te » per generationem « exivi. » Hoc enim totum erat Verbi virtutem advertendo, sicut supra, viii, 12 et seq., notatum est : quia verbum Christi virtute sua plus importat quam significationem. Et ideo dicitur, Joan. viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Et supra, ℣. 42 : Ego enim ex Deo processi et veni. IV Regum, v, 15, Naamam per virtutem operativam cognoscens sermonem Domini in ore Elisei prophetæ, dicit : Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel.
« Et » sic ex virtute sermonis me vere
Filium tuum esse percipientes, « crediderunt, » per fidei lumen, « quia tu me misisti » in mundum. Et sic per virtutem Verbi in effectu, processionem æternam cognoverunt, et cognoscentes illam crediderunt missionem temporalem ad sanctificandam creaturam. Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
« Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. »
Et mea omnia, tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. »
Tertia ratio, quæ sumitur a merito virtutis. Digni enim sunt ut conserventur in bono.
Et in hac ratione dicit quatuor : quorum primum est discretio istorum a mundo qui in maligno positus est. Secundum, qualiter a mundo sunt segregati. Tertium est, qualiter dando Pater Filio, ipse ab ipso quod dedit non destituitur. Quartum est, qualiter notitia Filii in hoc clarificatur.
Dicit ergo : « Ego pro eis, » ut omni virtute dignis, « rogo, » interpellans apud te. Ad Hebr. ix, 24 : Jesus introivit in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Ad Roman. viii, 34 : Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
« Non pro mundo rogo : » quia mundus hic sumitur pro affectu mundano cum voluntate permanendi. Hic enim mundus non est dignus exauditione, et contra orationem operatur. Jacobi, iv, 4 : Quicumque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
SED CONTRA est quod dicitur, Matth. v, 44 : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Præterea, Mundus magis indiguit oratione quam Apostoli.
Ergo plus pro mundo quam pro Apostolis orare debuit. Adhuc, In cruce pro mundanis oravit, cum dixit: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt461.
Ad hoc dicendum, quod mundus quinque modis sumitur. Uno modo pro eo quod vere est mundus, a munditia dictus in mente divina, qui dicitur mundus archetypus. Unde Boetius in libro de Consolatione philosophiæ:
Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrim[us] ipse, ...Similique imagine formans.
Aliquando dicitur mundus creatorum universitas. Joan. i, 10: Mundus per ipsum factus est. Aliquando dicitur mundus minor, qui microcosmus vocatur, homo scilicet cum miseria pœnalitatis: sicut, Joan. xvii, 11, dicitur: Hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Joan. xvi, 28: Exivi a Patre, et veni in mundum. Quarto, dicitur mundus natura cum miseria et culpa et obstinatione sive induratione. I Joannis, v, 19: Mundus totus in maligno positus est. Et pro illis non valet oratio. Et sic dicitur hic: « Non pro mundo rogo. » I Joannis, v, 16: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. I Regum, ii, 23: Si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
« Sed pro his quos dedisti mihi, »
Scilicet de mundo, per gratiæ tuæ appositionem. Per hanc enim a mundo sunt segregati. Et hoc est secundum. Ad Roman. viii, 29 et 30: Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ... hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
« Quia tui sunt, » prædestinatione æterna. Deuter. xxxiii, 3: Omnes sancti in manu illius sunt. Sapient. xv, 2: Si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
« Et mea omnia, tua sunt. »
Hic tertio tangit, qualiter Pater dando Filio, eo quod dedit non destituitur. « Et omnia tua, mea sunt, » per generationem substantialem mihi communicata: « et mea, tua sunt, » per inseparabilitatem substantiæ tibi unita. Joan. x, 30: Ego et Pater unum sumus. Item, xvi, 15: Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Item, vii, 16: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris.
« Et clarificatus sum in eis. »
Quartum est, qualiter notitia Filii in hoc clarificatur. Quod autem in præterito dicit se esse clarificatum in illis, intelligit, quia secundum generationem æternam secundum quam ab æterno possedit claritatem in omnibus quæ sunt Patris. Vel forte, quia etiam secundum humanam naturam clarificatus est in notitia Apostolorum, qui viderant ejus gloriam, quasi unigeniti a Patre462. Quod autem iterata vice hic Patrem petivit in his clarificari quasi nondum sit factum, in notitia petit fieri Catholicæ Ecclesiæ, per Apostolos convertendæ, sicut in præcedentibus est determinatum.
Et hoc est quod dicitur in hoc ratione.
« Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. »
Hic incipit quarta ratio quæ sumitur [613] a ratione indigentiae : quia jam servatore et gubernatore destituuntur.
Et hoc est : « Et jam. » Signat nunc propinquum præsenti, in futuro : quia imminebat tempus Passionis, de qua loquitur sicut jam facta sit, propter certitudinem.
Et ideo dicit : « Jam non sum in mundo, » cum eis praesentia corporali. Joan. xvi, 28 : Relinquo mundum, et vado ad Patrem.
« Et hi in mundo sunt, » patentes morsibus luporum. Matth. x, 16 : Mitto vos sicut oves in medio luporum. Marc. xvi, 15 : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturæ463.
« Et ego ad te venio. » Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et ideo solatio corporalis praesentiae meae sunt destituti. Joan. xvi, 5 : Vado ad eum qui me misit. Joan. xiv, 12 et 13 : Ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.
« Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. »
Positis rationibus quibus exaudiendus est pro eis, ponit orationem.
Dicuntur autem tria, scilicet, invocatio Patris, modus petitionis, et declaratio petiti.
Invocatio notatur in hoc quod dicit : « Pater sancte. » Et quod dicit : « Pater, » dicit propter naturalis dilectionis affectum. Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium. Quod autem dicit : « Sancte, » quod idem est quod fortis, ideo dicit, quia fortis est ad servandum. Numer. xxiv, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
« Serva eos, » custodiendo in bono : et hoc « in nomine tuo, » hoc est, in notitia tua, ut praedicando hanc, prosperentur. Psal. xv, 1 : Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Isa. xlix, 2 : In umbra manus suae protexit me. Sapient. iii, 1 : Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
« Quos dedisti mihi, » pro fundamentis Ecclesiae per eos fundandae. Psal. lxxxvi, 1 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Si enim fundamenta conterantur, totum ruet. Luc. xxii, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.
« Ut sint unum, »
Scilicet unitate fidei, concordiae, et pacis, et dilectionis, et doctrinae. De unitate fidei, ad Ephes. iv, 8 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. De concordia, Cantic. vi, 8 : Una est columba mea. De unitate pacis, Psal. iv, 9 : In pace in idipsum. De unitate dilectionis, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. De unitate doctrinae, I ad Corinth. i, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Omnia haec in sanctis facit unitas spiritus. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Sic ergo sint unum, « sicut et nos. » Sicut similitudinem notat, non æqualitatem : quia, sicut dicit Hilarius : « Pater et Filius unitatem habent substantiae et consonantiae voluntatis. » Sed Apostoli non possunt esse unum nisi per consonantiam. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Vel dicatur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non tantum unum sunt substantialiter et consonantia voluntatis, sed etiam sunt quadam natura unum, secundum quod natura dicitur ex qua pullulat pullulans. Sic enim sunt unum in virtute [614] seminati verbi, ut illud pullulet in cordibus audientium Apostolos. Et in hac virtute uniuntur eis Apostoli qui ad idem seminando operantur, sicut dicitur, I ad Corinth. iii, 8 : Qui plantat et qui rigat, unum sunt. Forte iste est intellectus litteralis. Sicut dicitur rustici opus uniri et unum fieri cum virtute naturæ seminis, quando opere rusticano semen germinat. I ad Corinth. iii, 9 : Dei sumus adjutores : Dei agricultura estis.
12 « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13 Nunc autem ad te venio, et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. »
Hic incipit pars quæ est de deprecatione in præservando a malo.
Habet autem tres partes : in quarum prima orationis istius tangit necessitatem. In secunda autem, obsecrationis modum et utilitatem, ibi, ℣. 13 : « Non rogo ut tollas eos de mundo. » In tertia autem, subjungit exauditionis opportunitatem et congruitatem, ibi, ℣. 18 : « Sicut tu me misisti in mundum, etc. »
Prima vero harum secundum duas deprecandi necessitates, in duas dividitur differentias. Una est, quia necesse est eos servari a malo qui suo exteriori desolantur servatore. Alia est, quia necesse est servari eos quos mundus persequitur. Et hæc incipit ibi, ℣. 14 : « Ego dedi eis sermonem tuum, etc. »
In prima harum dicit duo : in quorum primo dicit quantum diligenter custodivit Apostolos et credentes quamdiu fuit cum eis in corporali præsentia. In secundo, ostendit qualiter recedens ab eis indigent Patris sapientia et custodia, ibi, ℣. 13 : « Nunc autem ad te venio, etc. »
In primo dicit tria, scilicet, circa custodiam ostendit diligentiam et pietatem : circa servationem, fidelitatem : circa custodiæ et servationis effectum ostendit profectum ipsorum.
Dicit ergo : « Cum essem cum eis, » præsentia corporali mortali, « ego » omni diligentia « servabam eos, » cavens eos a malo et a scandalis, quantum pro statu animalitatis eorum et infirmitatis sufficiebat. Apocal. iii, 10 : Quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis. Hoc petimus, Matth. vi, 13 : Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Ideo, Matth. xxiii, 37, comparatur gallinæ, quæ infirmatur ad effectum custodiæ pullorum, quæ se periculis exponit pro pullis, quæ alis pullos colligit et protegit : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
« In nomine tuo. »
Ecce pietas custodiæ. In nomine enim Patris servare, est notitiam nominis divini quo Pater est in eis, custodire. Hanc autem Filius in ejus verbis plantavit, et miraculis confirmavit ut firmiter servaretur. Ab hac servatione suorum dicitur Salvator : quia salvat a periculo, et servat ne in periculum incidant. Psal. xvi, 8 : Custodi me, Domine, ut pupilam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me. Isa. xlix, 2 : Sub umbra manus suæ protexit me, hoc est, in refrigerio suæ protectionis sive servationis. Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
« Quos dedisti mihi, etc. »
Tangit custodiæ fidelitatem. Et ideo, « Quos dedisti mihi » homini, in me credentes, « custodivi » fideliter, tam[615]quam depositum apud me thesaurum. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Est autem servatio a malo, et custoditio in bono concepto ne elabatur. III Regum, xx, 39, ut propheta dicit ad prælatos quibus suos committit : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, scilicet de manibus tuis, erit anima tua pro anima ejus. Custodit enim suos per seipsum. Job, vii, 20 : O custos hominum, quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihi metipsi gravis? Custodit per Angelos. Isa. LXII, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die ac nocte in perpetuum non tacebunt. Custodit per precepta legis. Proverb. iv, 5 et 6 : Posside sapientiam... Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. Custodit nos per nosipsos. II Petri, III, 17 : Vos igitur, fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
« Et nemo ex eis periit, etc. »
Tangit hic effectu et profectu profuisse custodiam et servationem : quia nemo ex eis datis mihi a te, periit, « nisi Filius perditionis, » scilicet Judas, de quo dicitur, Matth. xxvii, 5, quod abiens laqueo se suspendit. Act. I, 18 : Suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Hic autem dicitur filius perditionis : quia proprie voluntate formavit se in formam perditionis per perditionem, et seipsum perdidit per desperationem de eo præscitam.
« Ut Scriptura impleatur. » Non notatur per conjunctionem ut causa finalis, sicut sæpe dictum est, sed adjunctiva præscientiæ, quæ in ipsis signatur ad eventum sequentem, ex iniqua et propria Judæ voluntate, et diaboli suasionem. Scriptura autem hæc est in Psalmo cviii, 2 et seq. : Deus, laudem meam ne tacueris... Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter : sicut dicit Petrus464.
Sed objicitur de hoc quod dicitur, Joan. vi, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro.
Sed ad hoc dicendum est, quod nullus retro abiit finaliter, qui ex prædestinatione Patris Filio datus fuit.
Hoc est ergo quod dicit.
« Nunc autem ad te venio, etc. »
Est autem ratio quam hic ponit, sumpta ex destitutione custodiæ quam habuerunt in me. « Nunc autem, » imminente jam Passione, « ad te venio, » per Resurrectionem et Ascensionem et triumphum, et reduco ad te quos perdidisti in primo parente. Psal. lxvii, 19 : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona hominibus.
« Et hæc loquor, » ad consolationem ipsorum, « in mundo, » in quo adhuc sum per corporalem mortalitatis hujus præsentiam, « ut habeant gaudium meum, » propter quod ego patiar. Ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.
« Impletum, » quoad effectum conversionis redemptorum, « in semetipsis, » hoc est, in fructu prædicationis eorum.
« Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. »
Secunda est ratio, sumpta ex persecutione, quia persecutus est eos mundus.
Dicit autem duo, scilicet, causam persecutionis, et eam quam ad mundum habent dissimilitudinem.
De primo dicit : « Ego dedi eis sermo-
nem tuum, » et hoc est eis causa persecutionis. Job, xxix, 22 : Super illos stillabat eloquium meum. Sermo autem iste datus est eis, ut thesaurus fideli deposito custodiendus. Proverb. iv, 21 et 22 : Custodi eloquia mea in medio cordis tui : vita enim sunt invenientibus ea.
Quia ergo dedi eis sermonem tuum, ideo statim « et mundus eos odio habuit. » II ad Timoth. iii, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Sermonem enim tuum persequitur mundus plusquam eos. Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
« Quia non sunt de mundo. » Et hoc sermo tuus efficit : quia se a mundo, qui in maligno positus est 465, separaverunt. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus. Nec est contrarium quod ante dictum est, ℣. 13 : Quos dedisti mihi, scilicet de mundo : quia hinc inde aliter et aliter sumitur mundus. Primo quando eos de mundo Christo dedit, tunc eos a mundo separavit. Ad Roman. 1, 1 et 2 : Segregatus in evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis. Segregatus enim non esset nisi a mundo separatus esset. Ad Galat. 1, 15 : Qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, hoc est, a mundi concupiscentia separavit.
« Sicut et ego non sum de mundo. » Sicut non dicit omnino æqualitatis signum : quod Christus natus est segregatus, ita quod numquam fuit de hoc mundo. Apostoli autem per sacramentum regenerationis sunt segregati, ita quod aliquando de hoc mundo fuerunt. Tales ergo, quia custode sunt destituti secundum corporalem præsentiam, et sunt in persecutione mundi, sunt a te servandi. Psal. ix, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Joan. vii, 7 : Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.
« Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 1
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 10
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. » 11
Hæc est forma petitionis simul et utilitas.
Forma autem petitionis sive obsecrationis et utilitas, tangitur in duobus, scilicet, in præservatione a malo in affectu, et a præservatione a malo in intellectu.
De primo dicit duo. Ostendit enim primo utilitatem, et subinfert obsecrationem.
Dicit ergo : « Non rogo ut tollas eos de mundo, » sicut tulisti Henoch, et non inveniebatur, quia tulit illum Deus 466 : et sicut tulisti Eliam, IV Regum, ii, 11 : Ascendit Elias per turbinem in cælum, Sapient. iv, 11 : Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Hoc ergo modo « non rogo ut tollas eos de mundo : » quia hoc non esset utile, cum ipsi sint tamquam semen futuræ Ecclesiæ : quia sicut dicitur, Eccli. xliv, 8 : Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. Isa. lx, 21 et 22 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.
« Sed ut serves eos, » per gratiam præ-
Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. [617] venientem et subsequentem, « a malo » peccati, ne incidat illud in affectum, quod affectum eorum pervertat. Deuter. xxxii, 10: Circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sapient. x, 12: Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, etc., ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
« De mundo non sunt, etc. »
Bene autem dico quod serves eos a malo: quia hoc congruum est: quia « de mundo » maligno « non sunt, » segregante eos amore tuo de mundo. Ad Galat. vi, 14: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
« Sicut et ego, » per similitudinem, non per æqualitatem: per naturam assummentem et assumptam, « non sum de mundo » maligno. Joan. iii, 31: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est. Joan. xviii, 36: Regnum meum non est de hoc mundo.
« Sanctifica eos, etc. »
Forma obsecrationis est quantum ad præservationem ab errore in intellectu.
Et hoc est quod dicit: « Sanctifica, » hoc est confirma eos « in veritate » doctrinæ, et vitæ, et fidei, et iudicii: quia tunc error in eis locum non habebit. Psal. LXVII, 29: Confirma hoc, Deus quod operatus es in nobis. Vel, « Sanctifica, » hoc est, emunda corda eorum ut videant veritatem: quia sanctificatio, mundatio est. Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sic ergo purgatis errorum tenebris, in veritate sanctificantur. I ad Corinth. 1, 30: Factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. De veritate quæ est rectitudo sola mente perceptibilis, dicitur in Psalmo cxviii, 160: Principium verborum tuorum veritas. Verbum enim Dei est principium omnis veritatis, cui quidquid commensuratur verum est pro certo, et falsitatis et erroris argui non potest. Unde qui se eloquio Dei commensuravit, dixit, Isa. xxxviii, 3: Obsecro, Domine, memento quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.
Sic ergo « sanctifica eos in veritate: »
« Sermo tuus veritas est. »
Veritas quæ est rectitudo cordis tui, quæ prima est rectitudo, quæ curva esse non potest. Et ideo confirmatus in illo, nullo errore deflectitur. Proverb. viii, 8: Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravam quid neque perversum. Sicut enim dicit Chrysostomus: « Recta dogmata sanctificant animam. »
« Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. » 18
Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 19
Hic dat duas rationes exaudiendæ orationis: unam quidem sumptam ab Apostolis, et aliam sumptam ab opere Redemptoris.
Ex parte autem Apostolorum est ista: quia, « Sicut tu me misisti in mundum, » ad reducendum ad te mundum et sanctificandum. Joan. iii, 16: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui, etc. Ad Galat. iv, 4: Misit Deus Filium suum, scilicet in mundum, ut eos qui erant sub lege, etc.
« Et ego eos, » ad idem officium ut vicarios meos, « misi in mundum, » ad mundum convertendum. Matth. x, 16: Ecce ego mitto, etc. Luc. x, 3: Ite, ecce ego mitto vos. Marc. xvi, 15: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Hæc est ergo prima ratio exauditionis: quia ad utile et peri[618]culosum eis in corpore mittuntur : et ideo divina indigent custodia.
« Et ego pro eis sanctifico meipsum. »
Parum est enim quod dicit : Sanctifico : cum tamen idem sit sensus. Dicit enim Chrysostomus, quod sicut antiquitus offerebantur sacrificia ad eorum sanctificationem pro quibus offerebantur, ita etiam Christus obtulit se ut sanctificaret suos, et in hoc sanctificavit se pro suis : non quia de non sancto sanctus fieret : sed quia sanctus offerebatur, ut non sanctos sanctificaret. Ad Hebr. xiii, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Ad Hebr. ix, 12 : Per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa. Sicut enim dicitur, I ad Corinth. i, 30, quod factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio.
« Ut sint et ipsi, » scilicet credituri; « sanctificati, » id est, mundati et confirmati « in veritate » fidei et verbi Dei, quod mentes et corda sanctificat. Si enim emundantur in conscientia a peccato quantum ad affectum, et illuminantur ab erroribus quantum ad intellectum secundum fidem et verbi eruditionem : tunc sanctificati sunt in veritate. II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. I ad Thessal. iv, 4 et 5 : Sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum.
Hoc est ergo quod dicitur in parte ista.
20 « Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.
21 Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus quia tu me misisti. »
Hic rogat pro eis qui credituri sunt per Apostolos.
Ista autem pars etiam dividitur in duas partes, ita quod in prima parte credituros petit conservari in gratia : in secunda autem, ponit rationem congruitatis quare sunt servandi, ibi, ℣. 22 : « Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. »
Tangit autem primo tria, scilicet, pro quibus rogat, quid rogat, et propter quid rogat.
De primo dicit : « Non pro eis tantum rogo, » qui sunt Ecclesiæ fundamenta, quamvis principaliter rogem pro eis. Luc. xxii, 32 : Ego, Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, etc.
« Sed et, » hoc est, etiam « pro eis qui credituri sunt, » per totum orbem, « per verbum » prædicationis « eorum in me » : quia credendo in me, credunt in te. Sic enim impletur Scriptura, Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, etc. Unguentum enim gratiæ a me capite descendit in Apostolos, sicut in barbam capiti adhærentem, et ab eis descendit in omnes pusillos et magnos de Ecclesia, sicut in vestimentum et in oram vestimenti. In hac autem ratione ostenditur, quod dicitur, Sapient. vi, 8 : Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus, quantum ad omnium salutem.
« Ut omnes unum sint. »
Ecce petitum. Sint autem unum unitate sensus et Spiritus et fidei et dilectionis, sicut vocantur in unam spem salutis. Ad Ephes. iv, 4 : Unum corpus, [619] et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
« Sicut tu, Pater, in me, et ego in te » sumus unum. Et ideo quia et essentiæ unitas et consensus et naturæ facientis pullulare Ecclesiam, est in Patre et Filio, et Apostoli non possunt imitari nisi duas ultimas unitates : ideo sicut denotat unitatem similitudinis, non æqualitatis.
Et hoc est quod dicit :
« Ut et ipsi in nobis unum sint, etc. »
« Ut et ipsi in nobis » unientibus eos « unum sint. » Ad Ephes. iv, 6 : Unus Deus, et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! Sic ergo in nobis viventibus omnes unum sint. Psal. ci, 23 : In conveniendo populos in unum, etc.
« Ut mundus » totus « credat, » conversus prædicatione eorum, « quia tu me misisti. » Sic enim omnes unum erunt. Joan. xi, 51 et 52 : Prophetavit (Caiphas) quod Jesus moriturus erat pro gente : et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi congregaret in unum. Per hoc enim quod omnes me prædicant eumdem tecum, et non dividuntur schismatibus a se ipsis : mundus accipit fidem veritatis fidei, quia non discors sum a te : sed « quia tu me misisti, » ut claritatem nominis quo Pater es, mundo manifestarem. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, etc. Hanc unitatem professus est Paulus, II ad Corinth. xii, 18 : Nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne eisdem vestigiis ?
Sed objicitur, Quid indiget Christus, quod ita devote et instanter orat pro prædestinatis, cum ipse dicat, Joan. x, 28 : Non rapiet eos quisquam de manu mea. Et infra, Ego et Pater unum sumus.
Sed ad hoc jamdudum responsum est ex dictis Augustini et Gregorii, quod ita prædestinatum est, quod prædestinatio quantum ad effectum oratione Christi et Sanctorum adjuvetur.
22 « Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. »
23 Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. »
Hic tangitur exauditionis ratio.
Et dicuntur hic duo secundum duas rationes. Una est, quod claritatem quam Filius mundo exhibuit, et quam a Patre accepit, Apostolis dedit : et ideo exaudiri debet pro eis. Secunda autem sumitur a fructu exauditionis : quia ex hoc ædificabitur mundus ad fidem.
Claritas autem quam Filius accepit a Patre et dedit Apostolis, et est in merito et præmio.
In merito quidem est triplex, scilicet, claritas potestatis ad miracula facienda, quibus inducantur homines ad fidem : claritas sapientiæ, et claritas virtutis veritas fidei explicatur et firmatur. I ad Còrinth. i, 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt.
Et claritatem potestatis dedit. Luc. ix, 1 : Dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Et per hoc habent participationem claritatis divinæ. Et ideo, II ad Corinth. ii, 6 et seq., dicit Apostolus in Apostolis et ministris novi testamenti esse hanc claritatem plusquam in Moyse, in quo claritas vultus apparuit 467, sic dicens : Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus [620] ejus, quæ evacuatur : quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria ? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam468. Ex hoc patet, quod sicut Deus clarificavit Moysen dando sibi potestatem in ministerio Veteris Testamenti quod est ministerium damnationis et litteræ : quod multo magis clarificaverit Christus dando Apostolis ipsis potestatem in ministerio Novi Testamenti, quod est ministerium spiritus et gratiæ : et quod nulla est claritas Moysi, comparata ad excellentem gloriam Apostolorum. Et de splendore hujus potestatis parum infra : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu469. Et hæc est claritas potestatis.
Est etiam claritas sapientiæ, de qua dicitur, Sapient. vi, 13 : Clara est, et quæ numquam marcescit sapientia : quam dedit eis ad defensionem veritatis. Luc. xxi, 15 : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Tertia claritas in splendore virtutis in opere. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
Sequitur autem istas claritas immortalitatis in præmio. Et tangit Glossa, I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. « Sic erit resurrectio mortuorum. »
De his ergo omnibus dicit loquens Christus : « Et ego. » Ac si dicat : Congruum est audiri me pro eis orantem : quia « et ego dedi eis, » tamquam Novi testamenti ministris, « claritatem » potestatis in signis, et sapientiæ in documentis in veritatis confirmatione, et virtutis in operis splendore. Et has claritates dedi in re : in spe autem dedi claritatem immortalitatis in futura beatitudine, ubi in dispari claritate erit par gaudium, « quam dedisti mihi dedi eis. » Dicit : « Mihi, » scilicet homini : quia per unionem dedisti mihi potestatem claritatis : per sapientiæ et virtutis impletionem dedisti mihi claritatem sapientiæ et virtutis. Unde Chrysostomus dicit : « Claritatem vocat eam, quæ est per signa, et quæ est per documenta. » Et sic dicitur, Joan. xii, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Quod enim dicit : Clarificavi, intelligit quod Christum in se glorificavit. Quod autem dicit : Iterum clarificabo, intelligit quod in Apostolis iterum clarificabit.
« Ut sint unum. » Ex istius enim claritatis a Filio receptione, unum sunt in Spiritu, inter se, et ad Christum, cujus Spiritus has in eis operatur claritates : sicut, IV Regum, ii, 15 : Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et illo Spiritu unum sunt cum Filio et Patre, qui operantur in eis : et nexus uniens illarum claritatum est Spiritus.
« Sicut et nos », Pater et Filius, in nexu ejusdem Spiritus, « unum sumus. »
Et tangit modum istius unionis dicens :
« Ego in eis, et tu in me, etc. »
« Ego in eis, » per claritatis Spiritum, « et tu in me : » et per consequens etiam tu in eis per eumdem claritatis operativum Spiritum : « ut » sic « sint consummati in unum : » quia tibi per Spiritum potestatis et veritatis et bonitatis uniti : quia in te est consummata omnis reductio unitatis. Unde Chrysostomus : « Hæc est magna gloria ut sint unum. Et in signis major gloria est. Sicut enim Deum admiramur quoniam non est contentio atque discordia apud naturam illam, et maxima est gloria : ita hi hinc efficiuntur clari. » Cantic. vi, 8 : Una est [621] columba mea, perfecta mea. Pater enim et Filius veniunt, et mansionem apud eum faciunt : sicut dicitur, Joan. xv, 3 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, potestatis, gratiæ, et sapientiæ succum trahens. Et sicut dicitur, Joan. xvi, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ita Pater in Filio in eis manens, ipse opera facit. Et sic perficitur unitas Dei, et eorum. Et descendit unguentum, a capite in barbam, et in vestimentum, et in oram vestimenti470. I Petri, iv, 8 : Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes. Ad Coloss. iii, 14 : Super omnia hæc, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
« Et cognoscat mundus, etc. »
Hic est fructus hujus datæ claritatis : quia per hanc claritatem datam ipsis rogo te, « ut cognoscat mundus, » hoc est, omnis homo : quia propter illum mundus factus est. Marc. xvi, 15 : Prædicate Evangelium omni creaturæ. Ad Ephes. iii, 8 et 9 : Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, scilicet sanctos, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo. Et sic claritas data eis omnes illuminat.
« Et sic cognoscat mundus quia tu me misisti : et quod ego a te missus eamdem claritatem a te accepi : nec in principe dæmoniorum aliquid operatus sum.
Et sic spiritus claritatis arguet mundum de peccato infidelitatis. « Et » iterum mundus cognoscet quia tu « dilexisti eos, » fundendo in eos claritatis Spiritum, « sicut et me dilexisti, » hoc est, ad quod me dilexisti, hoc est, ad mundi illuminationem, sicut me misisti veram lucem quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.
Hoc est ergo quod dicit.
« Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. »
Hic in ultima istius capituli parte suis in gloria petit Christus beatitudinem sive beatificationem.
Et tanguntur hic duo, scilicet, petitio orationis, et ratio exauditionis, ibi, ℣. 25 : « Pater juste, mundus te non cognovit. »
In primo horum dicuntur quinque, scilicet, quem rogat, pro quibus rogat, quid, qualiter, et horum causa.
De primo dicit : « Pater, » cujus nomen dulciter invocatur, cum fiducia impetrandi nominatur, devote requiritur. De primo, I Petri, ii, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. De secundo, Luc. xi, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se. De tertio, dicitur, Isa. lxiv, 8 et 9 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis.
« Quos dedisti mihi, » de thesauro æternæ prædestinationis tuæ. Joan. xvii, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti.
« Volo ut ubi sum ego, » in gloria beatitudinis, in æqualitate tua secundum deitatem, et in potioribus bonis tuis secundum humanitatem, « et illi sint. » Et quia hoc parum est : quia etiam mali et miseri sunt ubi sum ego, et ubicumque sum : ideo addit « mecum, » ut notetur [622] societas in fruendo. Quia hoc quod dicit : Mecum, notat in Christo principalitatem : sed in ipsis notat associationis in volito confirmationem. Unde Augustinus : « Esse cum illo magnum est. Nam miseri esse non possunt ubi ille est qui ubique est. » Beati vero sunt cum illo, qui fruendo illi adhærent. Hoc est ergo petitum.
Sed objicitur de hoc quod dicit Apostolus, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem. In luce autem inaccessibili, nulla creatura esse potest. Ergo non possunt secum esse ubi ipse est.
Ad hoc autem dicendum, quod inaccessibilis est, quæ soli Deo est accessibilis. Et in illa Christus inhabitat secundum deitatem. Nobis autem inaccessibilis, non simpliciter inaccessibilis, quam Christus inhabitat secundum humanitatem : quia ipse altior omni creatura : et post hoc beatissima Virgo, deinde homines assumuntur secundum choros Angelorum. Et in hac luce assumit nos secum. Et ideo in communi dicit : « Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. » Joan. xii, 26 : Ubi sum ego, illic sit et minister meus erit.
« Ut videant claritatem meam, etc.
Dicit modum qualiter vult ut sint secum, scilicet, ut videant claritatem suæ beatitudinis, quam nemo potest videre nisi gaudeat, ut dicit Augustinus. Eccli. xliii, 20 : Pulchritudinem candoris oculus ejus admirabitur. Apocal. xxi, 23 : Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
Si quæratur, Qualiter oculus sustinebit hanc claritatem ? Dicendum, quod hæc quæstio stulta est. Spiritualis enim oculus non potest corrumpi aliqua excellentia claritatis corporalis : quia gloria immortalitatis confortabitur, ita quod rumpi non potest. Eccli. xliii, 10 : Species cœli, gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.
Causam autem ad omnia hæc inducentem dicit : « Quia dilexisti me, » dilectione essentiali et personali » ante mundi constitutionem : » et ideo omnem claritatem in me transfudisti. Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ideo dicitur hic candor lucis æternæ471 : quia lux de cœlo Patre resplendet. Ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Hoc totum enim sibi dedit per generationem æternam, quem sicut seipsum dilexit.
25 « Pater juste, mundus te non cognovit. Ego autem te cognovi : et hi cognoverunt quia tu misisti.
26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. »
Hic tanguntur rationes petitionis.
Tanguntur autem hic quinque : quorum primum est necessitas ex parte mundi. Secundum autem, fons cognitionis ex parte Filii Dei qui primus illuminator est mundi. Tertium est derivatio lucis a Christo in Apostolos orbis futuros illuminatores. Quartum autem, illuminatio ab Apostolis in mundum propagata. Quintum autem, ex hoc dilectio Dei ad omnem rationalem creaturam ostensa.
Dicit ergo : « Pater juste. » Hoc quod dico : Juste, potest esse nomen, vel adverbium. Si est nomen tunc legitur sic : « Pater juste, » hoc est, qui justus es : quia unicuique retribuis pro meritis. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus. Si est adverbium, tunc dicit rationem quare mundus eum non cognovit. Et sunt duæ rationes. Una quidem, quia de notitia [623] percepta gratias non egerunt. Ad Roman. 1, 21 et 22 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Secunda ratio fuit, quia summa cognitione mundus dignus non fuit. Et hæc indignitas tangitur, Joan. 1, 10 : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit, hoc est, cognoscere noluit. Juste autem factum sic est quod « mundus te non cognovit. » Et ideo sic a te pio et magnifico illuminatore, mundus illuminari non debuit. Et hæc est necessitas quæ exposcit, ut tu per Apostolos de veritate tua mundum illumines cognitione.
Et ideo sequitur de fonte illuminationis :
« Ego autem te cognovi. »
Matth. xi, 26 : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et sic ergo sum notitiæ tuæ fons in mundo. Joan. 1, 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit: Et ideo habeo propagare in alios notitiam tuam. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis.
« Et hi cognoverunt, etc. »
Ecce causalis lucis in eos qui debent mundum illuminare communicatio. « Et hi, » me revelante, « cognoverunt quia tu me misisti, » ut essem lumen fidei in toto mundo. Luc. 11, 32 : Lumen ad revelationem Gentium, etc. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Et » sic in me « notum feci eis nomen tuum, » sicut nomen paternitatis tuæ noscunt in me. Joan. xiv, 9 : Qui videt me, videt et Patrem. Cognoverunt ergo te, me erudiente : notum autem factum est nomen tuum, me virtute tua operante. Per opera enim probatur quod tu es in me : et sic inscripsi eis nomen tuum et confirmavi. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem.
« Et notum feci eis nomen tuum, etc. »
« Et notum feci, » per Spiritum quem a te eis mittam, ut sic per eos toti mundo notum fiat. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Et sic crescet notitia nominis tui ex me in eos, et ex eis in totum mundum. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectum diem. Augustinus : « Pater dedit Filium mundo in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in pignus adoptionis, seipsum in hæreditatem beatitudinis. »
Hoc est ergo quod dicit.
« Ut dilectio, » quæ est causa omnium istorum, « qua me dilexisti, » ut essem pretium redemptionis. Isa. lxiii, 9 : In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. Ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Hæc ergo dilectio « sit in ipsis : » quia ex hac dilectione omnia facient, et sufferent quæ pertinent ad mundi illuminationem.
« Et ego in ipsis » sic mancam, ne me in hac parte obliviscantur. I Joan. iv, 13 : In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
Sic igitur completa est oratio Domini.
Caput XVIII
Jesus a Judæis capitur, illis primum ad ipsius verbum in terram cadentibus : ad Annam et Caïpham ducitur : respondens interroganti pontifici, alapa cœditur : ter a Petro negatur : ductus in prætorium, dicit Pilato suum regnum non esse de hoc mundo : Judæi Jesum mori cupiunt, soluto Barabba.
Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron472, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus473.
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis474.
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis?
Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
Ut ergo dixit eis : Ego sum, abierrunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam475.
Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehendebant Jesum, et ligaverunt eum :
Et adduxerunt eum ad Annam primum476 : erat enim socer Caïphæ, qui erat pontifex anni illius.
Erat autem Caïphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo477.
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus [625] pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum478.
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille : Non sum.
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil.
Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici?
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis?
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem479.
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit : Non sum480.
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium481. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha482.
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus483.
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum484?
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti?
Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum nod est hinc.
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Dicit ei Pilatus : Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum485?
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
1 « Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2 Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. »
Hic incipit secunda pars illius partis in qua agit de verbi sanctificatione. Postquam vero sanctificavit verbo eruditionis, et suffragio orationis, tangit sanctificationem per passionem et sanguinem.
Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima agitur de Christi captivitate. In secunda, de condemnatione, ibi, ℣. 13 : « Et adduxerunt eum ad Annam primum. » In tertia autem, agitur de sua passione, ibi, xix, 16 : « Susceperunt autem Jesum, etc. » In quarta autem, agitur de sepulturæ conditione, ibi, xix, 38 : « Post hæc rogavit Pilatum, etc. »
In prima harum tria determinantur, scilicet, quod proditiosa fuit captivitas, et quod fuit voluntaria, ibi, ℣. 4 : « Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum. » Tertio, tangitur quod fuit ignominiosa et malitiosa, ibi, ℣. 12 : « Cohors ergo, et tribunus, etc. »
In prima harum adhuc duo sunt, scilicet, Christi adventus ad locum cognitum proditori, et qualiter proditor venit ad locum illum, ibi, ℣. 3 : « Judas ergo, etc. »
In primo horum dicit tria : in quorum primo continuat dicta dicendis, dicens :
« Cum hæc dixisset Jesus, »
Scilicet ad discipulorum confirmationem, « egressus est » de loco ubi confortabat Apostolos sive discipulos, « trans torrentem Cedron. » Locus est quem transivit. Et istud est secundum inter tria, scilicet, loci descriptio, in quo captus fuit. Attende autem quod sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum, non continuo post orationem exivit, sed potius ante facta est contentio inter discipulos quis eorum videretur esse major, sicut dicitur, Luc. xxii, 24.
Sed hanc Joannes præteriit : quia vidit quod Lucas hanc plene posuit.
Dicit ergo quod « egressus est » extra civitatem propter tres causas, scilicet, ut nos egressuros de mundi habitatione signaret, quando nos sacrificium Deo offerre volumus. Exod. v, 3 : Ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Secunda, ut tumultum hominum fugere doceret tempore orationis, et quando familia cum nostris tractare vellemus. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertia causa est, ut in loco signaret quod solus ipse mundi sacrificium esset. Isa. LXIII, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
« Trans torrentem, » ubi fuit torrentis decursus. Et signat viam passionis quam Christus tunc transeundo voluit perambulare. Psal. cix, 7 : De torrente in via bibet : propterea exaltabit caput. Et bene dicitur torrens : quia torrens torrore caloris solis descendit cum impetu. Et sic Christus calore charitatis et luce veritatis succensus, fluctus passionum, impetu propriæ voluntatis sustinuit. Sic ergo litteraliter et figuraliter viam ad passionem per torrentem fecit.
Hic autem torrens dicitur « Cedron, » quia statim post ipsum erat locus cedris quibusdam consitus. Cedron enim genitivus est græcus, et idem est quod cedrorum. Et ideo littera quam exponit Chrysostomus, habet : « Egressus est Jesus trans torrentem cedrorum. » Unde, I Machab. xv, 39 : Mandavit ei, scilicet Antiochus Cendebæo, ædificare Cedronem, et obstruere portas civitatis : quia ex illo volebat obsidere civitatem.
« Cum discipulis suis, » qui testes essent voluntariæ passionis suæ, et quod aufugere potuisset si voluisset. II Regum, xv, 23 : Rex, scilicet David, transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. Rex enim David manu fortis Christum signat ad locum certaminis euntem. Populus autem signat discipulorum universitatem.
« Ubi erat hortus, » ab oriendo dictus. Et fuit hortus arboribus consitus, in quem propter amœnitatem et occultationem ab hominibus, Christus intrare erat solitus.
Et hoc est quod sequitur : « In quem intravit Jesus, » secundum consuetudinem suam : « et discipuli ejus, » familia ibi a Christo audituri. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.
Sed videtur non concordare quod hic dicitur, cum eo quod dicunt Matthæus et Marcus, qui dicunt quod venit in villam quæ dicitur Gethsemani486.
Sed ad hoc dicit Augustinus, quod hæc villa fuit in pede montis, et hortus ad villam pertinebat. Et quia hæc omnia erant in monte Olivarum, ideo, Luc. XXII, 39, dicit, quod egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum.
Adhuc autem, Cum egressus civitatem nocte, post cœnam exierit, videtur quod latere intenderit.
Ad hoc autem respondet Chrysostomus, quod non : quia consuetum erat ei nocte sæpe pernoctare in solitudine et oratione, ut et familiaria doceret discipulos : et ideo signum timiditatis et fugæ non fuit. Si enim fugere voluisset, ad locum proditori declinasset incognitum.
Hoc est secundum.
« Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum, etc. »
Hoc ideo dicitur, quia, sicut dicitur, Matth. XXVI, 15, ipse Judas abierat ad principes sacerdotum et scribas, dicens : Quid vultis mihi dare, et ego vobis
eum tradam? quod Joannes breviter transit. Et ideo dicit: « Qui tradebat, » sub pacto pretio apud sacerdotes et scribas.
« Locum, » quia amœnus et familiaris fuit: « quia frequenter Jesus convenerat illuc, » et Judas cum eo quando ascenderunt Jerusalem: « cum discipulis suis, » quos familiariter instruxit.
Quærit autem hic Chrysostomus: Cum eum Judas in domo reliquisset quando exivit, quare rediens in domo eum non quæsivit?
Et dicit ad hoc Chrysostomus, quod sciebat eum consuetudinem habere frequenter extra in oratione pernoctare, et stratus mollitiem declinare. Et sic in loco illo quæsivit, ubi orantem inveniret. In civitate autem non rediit ad eum, vel in villa: ne a turbis quæ ad diem festum convenerant defenderetur. Et fuit causa quare de die non venerunt ad capiedum: quia Christus de die solitus erat esse cum turbis quas docebat. Lucæ, xxi, 37: Erat diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
- « Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. »
Istud est secundum primæ partis.
Et dicuntur tria, scilicet, qualiter proditor venit, qualiter munitus venit, quibus armis venit.
Dicit ergo: « Judas ergo, » proditor, qui ut proditor secreta Christi loca rimatus fuerat. Genes. xlii, 9: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
« Cum accepisset cohortem » militum Gentilium, quorum intererat capere malefactores per manum publicam. Hanc autem cohortem non a se habuit, sed « a pontificibus » accepit ad se sequendum. Dicit enim Chrysostomus, quod cohortes militum sequebantur Judam. Quia vero nomine erant milites, pecuniarum gratia omnia facere meditantes, ideo propter pecuniam etiam Domino sacrilegas manus injecerunt. Hac ergo cohorte sic munitus a pontificibus « et pharisæis, » qui potestatem templi et legis spiritualem habebant, accepit « ministros, » famulos eorum qui ministri erant tanti sceleris.
« Venit illuc, » ad locum quem scilicet proditor observaverat. Psal. x, 9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, insidiatur ut rapiat, etc.
« Cum laternis, » quibus lumen custodiebatur ne a vento exstingui posset, « et facibus, » quarum lumen discuteret tenebras noctis, et umbras arborum effugaret, etiam angulos illuminaret, ut nusquam latere posset, « et armis, » quibus contra defendentes Christum impugnant. Matth. xxvi, 55: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me487. Sic in tenebris ambulantes lumen nequitiae suæ a laternis et facibus mendicabant. Joan. iii, 19: Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. Item, xi, 10: Qui ambulat in nocte, offendit. Psal. lxxxvi, 5: Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Job, xxiv, 17: Sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Sic ergo ostenditur captivitas Domini ex parte Judæ esse proditiosa.
- « Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat
5 [629] autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis : Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7 Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
8 Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
9 Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdididi ex eis quemquam. »
Hæc est secunda pars istius tractatus de Passione, in qua ostenditur passio Christi esse voluntaria per quatuor quæ per ordinem dicit in littera : quorum primam est quia præsciens omnia quæ super eum ventura erant, latitare potuit, sed noluit. Secundum est, quia se captivatoribus eum non cognoscentibus obtulit. Tertium est, quod se offerendo discipulos liberavit. Quartum est, quia Petrum defendentem captivitatem ejus, compescuit et reprehendit.
In primo horum dicuntur quatuor : quorum primum est præscientia futuro-rum. Secundum, oblatio sui ad manus captivantium. Tertium autem, inverecundia-cundia Judæ qui videbat eum : et tamen nihil facere potuit, nisi quod pati voluit. Quartum est autem, invalitudo standi contra faciem ejus.
Dicit ergo : « Jesus itaque sciens, » ut Deus, et præsciens « omnia quæ » ex dispositione divina « ventura erant super eum, » ad generis humani redemptionem. Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus. Act. iv, 27 et 28 : Convenerunt... facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
« Processit, » a quo aufugere poterat si voluisset, « et dixit eis, » offerens se voluntarie. Ad Hebr. ix, 26 : Nunc in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
« Quem quæritis? »
Non ignorantis est quæstio, sed offerentis et a malo corrigentis. Unde sensus est : Videte quem quæratis, eum scilicet qui et innocens est, a cujus persecutione cessare deberetis, et eum qui vos effugere posset si vellet : et ideo cessandum vobis esset ab audacia. Et sic solvitur objectio quorumdam objicientium, quod Dominus se præsentando, dederit occasionem in se peccandi. Dominus enim opus nostræ redemptionis complevit, et sufficienter cohibuit eos : sicut etiam Judam proditorem supra, xiii, 21 et seq., quantum licuit, retraxit. Et ideo inverecundia-cundia eorum fuit quod non cessaverunt. Hoc est ergo quod dicit Psalmista, Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
« Responderunt ei, etc. »
« Responderunt ei, » in malitia persistentes : « Jesum Nazarenum. » Non erat quærendus ad mortem, quem profitentur esse salutis auctorem : nec persequendus erat, quem dicunt esse florem honoris et honestatis.
« Dicit eis Jesus, » semetipsum offerens : sciens quod venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : « Ego sum, » quem quæritis : quamvis ad mortem et non ad salutem vestram quæratis. III Regum, xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam. Joan. viii, 40 : Quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum.
« Stabat autem et Judas, qui, etc. »
« Stabat autem » inverecundus-cundus « et Judas, » quondam Apostolus, nunc diabolus, « qui tradebat eum » interim, et observabat qualiter signum traditionis [630] daret per osculum : « cum ipsis » omnino consensum præbens eis. Sicut enim dicitur, Marc. xiv, 44, Judas accessit, et oculatus est eum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et ducite caute488.
« Ut ergo dixit eis : Ego sum, etc. »
Dixit imperterritus se offerens ad patiendum. Dixit enim : « Ego sum, » quem quamvis secundum humanitatem occisuri sitis, tamen sum secundum deitatem qui sum, et non mutor. Hoc ergo audito, igneum quoddam et divinum micans in vultu ejus perpendentes, « abierunt retrorsum » a conspectu ejus, vultum suum sustinere non valentes. Isa. LXIV, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
« Et ceciderunt in terram, » dejecti potentia deitatis ipsius. Unde Augustinus : « Una vox turbam odiis furentem, armis terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, stravit virtute latentis divinitatis. Quid iudicaturus faciet qui iudicandus hoc fecit ? » Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius sustinere ?
Hoc est primum in quo ostendit quod voluntarie passus fuit.
« Iterum ergo interrogavit eos, etc. »
Hoc est secundum. « Quem quæritis ? » Causa iteratæ quæstionis est, ut ostendat discipulos et omnes fideles sua morte esse liberandos.
« Illi autem, » adhuc prostrati in malitia perseverantes, « dixerunt, » instantes quæstioni : « Jesum Nazarenum. » Opinandum est quod illi increpationes audierunt nuntiorum, qui missi fuerant ad capiendum Dominum489. Et ideo ne similes increpationes audirent, perseveraverunt in malitia. Dixerunt enim Pharisæi de illis : Numquid et vos seducti estis490 ?
« Respondit eis Jesus, etc. »
Respondit iterum ultro se offerens : « Dixi vobis quia ego sum, » qui me ipsum voluntarie offero. Isa. LIII, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ibidem, ℣. 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, etc.
« Si ergo me quæritis, » ad oblationem pro mundo, « sinite hos, » scilicet discipulos, « abire, » in signum quod omnes redimentur pro quibus offero meipsum. Joan. xi, 50 : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Ad hoc autem adaptat sermonem quem in præcedenti capitulo491 dixit in oratione, dicens :
« Ut impleretur sermo quem dixit, etc. »
« Ut impleretur, » hoc est, ultra debitum impleretur, « sermo quem dixit, » qui sermo veritatis fuit : « Quia quos dedisti mihi, » Pater, de thesauro beatissimæ prædestinationis, « non perdidit ex eis quemquam. » Et hoc superimpletum est, quia intellexerunt supra de finali et æterna perditione. Hic autem super hoc, salvat etiam in corpore corporali salute. Sic ergo iterum patet, quod voluntarie patitur : quia qui alios liberat, seipsum etiam liberare posset si vellet.
« Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
I Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? »
Hic tertio iterum ostenditur quod voluntarie patitur : quia cohibet discipulum ulciscentem.
Dicit autem duo hoc ordine. Primo enim ostendit zelum Petri ad ultionem sic : describit enim eum duplici nomine : Simon primo, et postea Petrus. Quia et obediens fuit voci vocantis, et postea agnoscens ex revelatione Patris cœlestis. Matth. xvi, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est. Et postea etiam petra dictus est ab immobilitate, quando dixit, Act. iv, 20 : Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
Hic « ergo Simon Petrus habens gladium, » quo se munierat ab defendendum et expellendum injuriam, « eduxit eum, » evaginando : ita tamen quod prius dixerat quod dicitur, Luc. xxii, 49 : Domine, si percutimus in gladio ? Quia sicut dicitur, Matth. xvi, 22, reprehensus fuerat quod noluit Dominum pati, et Satan fuerat appellatus. Et quamvis quæreret a Domino si percutiendum esset, tamen ex zelo concitatus prius percussit.
Et hoc est quod dicit : « Et percussit pontificis servum. » Sicut enim dicit Chrysostomus, a principali sicut a capite incipiens. Habacuc, iii, 13 : Percussisti caput de domo impii.
« Et abscidit auriculam ejus dexteram : » quod quidem spiritualiter bene competit, quod ille populus, cujus servus ille (qui servili timore servivit) typus fuit : auricula enim dextera quæ Spiritum audire debuit, caruit : quia Spiritum loquentem in Scriptura de Christo non audivit.
« Erat autem nomen servo Malchus, » qui rex eorum interpretatur litteraliter : quia loco summi sacerdotis alias direxit ad malitiâ, et rexit ne a cœpto desisterent malefacto.
Quæritur autem hic, Unde Petrus habuerit gladium : cum, Luc. ix, 3, præceptum fuerit quod nihil ferrent in via 492 ?
Sed ad hoc jam sæpius responsum est, quia hoc fuit in prima missione tempore pacis : sed postquam odiosi facti sunt discipuli, dictum est : Et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium 493. Et hoc fuit imminente Passione. Et tunc dixerunt : Ecce duo gladii hic. Et Dominus respondit : Satis est 494. Et non dixit : Nimis est, ut signaret, ut dicit Bernardus, quod gladium spiritualem habet Ecclesia eximendum, et materiam ad imperium, ab alio tamen exercendum. Et ideo Petrus prævidit sibi de gladio.
Quærît etiam Chrysostomus, Cum Petro dictum est, Matth. v, 39 : Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : quare se paravit ad vindictam ?
Et hic respondet Chrysostomus, quod Petrus hoc non fecit pro se, sed pro proximo. Sed vera solutio est quam alibi diximus, quod hoc quod dicitur, præbe illi et alteram, dictum est ubi prævalet coram judice iniquo. Non in tantum adhuc processerat malum, quod Petrus putaret prævalere iniquitatem : et ideo accinxit se ad ulciscendum.
« Dixit ergo Jesus Petro, »
Et instructionem dans discipulo, et [632] patientiam opponens captivatori inimico : « Mitte gladium tuum, » quia tuus est, et tuæ jurisdictioni servandus est. Ideo non dico : Abjice gladium, sed mitte reservandum ad tempus, « in vaginam : » et addit Lucas, quod tetigit auriculam servi et sanavit eam 495.
« Calicem, » hoc est, calidam ex charitate potionem Passionis, « quem » ex dispensatione « dedit mihi Pater » bibendum. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo : « non, » hoc est, nonne vis ut « bibam illum ? » Quasi diceret : Si recte sapis, debes tuam voluntatem voluntati divinæ conformare. Aliter enim eris Satanas, non sapiens quæ Dei sunt.
Sic ergo iterum quarto ostendit, quod voluntarie passus fuit.
12 « Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. »
Hic ostenditur quod comprehensio Christi sive captivitas fuit ignominiosa.
Dicit ergo : « Cohors ergo » militum, quæ omnia pro pecunia facere consuevit. Eccle. x, 19 : Pecuniæ obediunt omnia.
« Et tribunus, » qui præfuit cohorti, « et ministri Judæorum, » qui ministri fuerunt sceleris, « comprehenderunt, » sacrilegas manus injicientes in « Jesum » salutis auctorem : « et » ignominiose, sicut esset latro, « ligaverunt eum, » qui omnium venerat solvere vincula. Thren. iv, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.
13 « Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo. »
14
Hic agitur de captivi Domini condemnatione. Et ideo quæruntur accusationes contra eum.
Dividitur autem in tres partes, penes triplicem inquisitionem accusationum. Primo, coram Anna. Secundo, coram Caipha, ibi, ℣. 24 : « Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. » Tertia inquisitio fuit coram Pilato, ibi, ℣. 29 : « Exivit ergo Pilatus ad eos. »
In primo horum tria dicuntur, scilicet, ad iniquum judicem justi Domini præsentatio, propugnatoris sui Petri negatio, et justi ab iniquo judice examinatio. Secundum est ibi, ℣. 15 : « Sequebatur autem Jesum Simon Petrus » Tertium autem ibi, ℣. 19 : « Pontifex ergo interrogavit Jesum. »
In primo horum duo dicuntur : in quorum primo dicit qualiter rex justitiæ iniquo judici est præsentatus, et qualis ipse judex est descriptus.
Dicit ergo : « Et adduxerunt » ligatum Dominum : quia, sicut dicit Victor, de consuetudine Judæorum erat ligatos præsentare judicibus, usque ad mortem quos condemnare volebant.
« Ad Annam primum. » Quatuor de causis : quarum una est, quia domus Annæ vicina fuit, et vicinus in via occurrit : et in illam introduxerunt ne in via longiori forte tumultus fieret in populo. Et ideo divertentes in domum Annæ declinabant turbam forte concurrentem. Sicut enim dicitur, Lucæ, xxii, 6, etiam Judas quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. Et, Matth. xxvi, 5, dicebant ipsi principes sacerdotum : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Secunda causa fuit, quod Caiphæ conjunctus fuit affinitate. Et quamvis pontifex fuerat Caiphas anni illius, tamen
Annam per hoc honorare voluit quod ei citius iudicandus præsentaretur, quem tamquam patrem venerabatur, quia filiam ejus habuit, honestate sæculari, hoc in Domino tenens quod dicitur, ad Roman. xii, 10 : Honore invicem prævenientes.
Tertia causa est, quia Annas senior fuit quam Caiphas. Judicium autem primum ad seniores referebatur, ut magis justum appareret coram hominibus. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui.
Quarta causa est, quia hi duo sacerdotium vicissim emebant a Gentibus, et sibi vicissim per annos succedebant, et utilitatem in communi habebant. Et ideo fecit Caiphas eum Annæ præsentari tamquam conjudici, ad quem pertinebat scire de judicio. Et ideo ducebant ad Annam primum. I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressionem hac prima.
« Erat enim socer Caiphæ. » Nunc describit Caipham. « Erat enim socer Caiphæ » Annas, « qui, » Caiphas, « erat pontifex anni illius, » hoc est, anni illius administrationem habebat : quamvis judicium et utilitas judicii esset commune, et affinitate conjuncti pari iniquitate scelera perpetrabant. Isaïæ, i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
« Erat autem Caiphas, etc. »
Describit ulterius Caipham, dicens : « Qui consilium dederat Judæis 496. » Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniet anima mea.
« Quia expedit unum hominem mori pro populo. » Hoc, ut dicit Chrysostomus, ideo repetit, ut sciatur utilitas mortis Christi. Sed tamen mihi videtur, quod hoc litteraliter dicit Evangelista, ad insinuandam malitiam judicis : quia pro certo mala intentione dedit consilium de morte Domini. Et ideo dicit hoc, ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt et ipse et attinentes ei in Domini examinatione, et ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt examinatores ejus et non invenerunt causam, quod pro certo innocentem occisus esset. Deuter. xxxii, 31 : Inimici nostri sunt judices.
- « Sequebatur autem Simon Petrus Jesum, et alius discipulus. »
Hic tangit Petri negationem.
Tanguntur autem hic duo, scilicet de sequela Petri, et de negatione sequelæ.
Adhuc primum continet duo : sequelam ex amore, et introductionem in atrium pontificis.
Dicit ergo : « Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, » Magistri non immemor. Et qui primus quasi præire et occurrere hostibus se spopondit, modo a longe (ut dicunt Matthæus, Marcus et Lucas) sequebatur. Matth. viii, 16 : Sequear te quocumque ieris. Longe autem sequebatur, quia timebat notari si propinque sequeretur : tamen fidem exhibebat in sequendo. IV Regum, v, 21 : Vivit Dominus ! quia curram post eum, etc. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
« Et alius discipulus : » ut dicit Chrysostomus, Joannes, qui de se ut de alio loquitur. Hi enim duo fidelius Christo adhæserunt : et non erat eis tolerabile recedere ab eo.
« Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
16 Petrus autem stabat ad ostium foris.»
Tangit hic de Petri introductione. Et hoc factum est per notitiam et familiaritatem Joannis cum pontifice. Tantæ enim fuit mansuetudinis, quod etiam ab hominibus Christi inimicis amabatur.
Et hoc est quod dicit: « Discipulus ille erat notus pontifici. » I ad Corinth. x, 33: Ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
« Et introivit, » scilicet ille alius discipulus qui erat Joannes. Sed propter humilitatem nomen suum non scribit, ne de notitia tanti principis gloriari videtur. « Cum Jesu » captivo et ligato, « in atrium pontificis. » Tamen non intravit in penetralia domus in quam ducebatur Jesus examinandus, sicut dicitur, Luc. xxii, 55.
« Petrus autem stabat ad ostium foris. »
« Petrus stabat, » quia non erat notus: « ad ostium » atrii, hoc est, curiæ pontificis, « foris, » in platea: quia ad pontificem pauper et ignotus non potuit habere accessum, Isa. i, 23: Pupillo non iudicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. Isa. lix, 14: Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi, scilicet ad eos.
« Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ, et introduxit Petrum, »
Tangitur introductio Petri ad locum primæ negationis.
Dicit ergo: « Exivit ergo » de atrio ad ostium, ille « alius discipulus, » qui specialem familiaritatem habuit cum pontifice, « qui erat notus pontifici, » et etiam familiæ pontificis. Aliquando enim notitia malorum multa impedit mala. « Et dixit ostiariæ, » quæ in exterioribus portis consistens, portam custodiebat. Dixit autem forte quod ad se Petrus permitteretur ingredi: « et » sic de licentia ostiariæ, « introduxit Petrum » in atrium. Jesus autem erat in superiori domus solarie. Timebat enim Petrus, et ideo iam retrocedere incipiebat et trahere seorsum se. Isa. vii, 2: Commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
« Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. »
Hic tangitur Petri negatio.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, impellens Petrum ad negationem sive negandum, negatio Petri, et dispositio infirmitatis ejus in spiritu. Impellens est debile, negatio est quoddam culpabile, et dispositio est quoddam miserabile.
De primo dicit duo: in quibus notat impellentis debilitatem, scilicet, sexum, et animi compassionem.
De primo dicit: « Dixit ergo Petra, » Apostolorum principi, « ancilla ostiaria. » Mulier, non vir: ancilla, non domina quæ aliquid haberet potestatis, et ancilla quæ circumiens in curia, vilia fecit opuscula. Levit. xxvi, 36: Terrebit eos sonitus folii volantis, Psal. xiii, 5: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
« Numquid et tu, » cum aliis profugis, « ex discipulis es hominis istius? » Dicit: Hominis, non, malefactoris. Quia hoc dixit, ut dixit Chrysostomus, miserantis affectu. Et hoc voluit divina dispensatio, ut minus timeret Petrus: ut quando ad vocem negaret miserantis, magis humiliaretur. Isa. lxiv, 6: Cecidimus quasi folium universi, et iniqui-
17
18 [635] tates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
« Dicit ille, » Petrus : « Non sum. » Et sic prima negatio perfecta est in domo Annæ : quod quidem verum est secundum historiam. Matthæus autem et Marcus et Lucas omnes tres negationes dicunt esse factas in domo Caiphæ : sed ipsi ut continuent historiam de triplici negatione Petri, per recapitulationem ponunt istam posterius cum aliis quæ factæ sunt in domo Caiphæ.
« Stabant autem servi et ministri ad prunas, etc. »
« Ad » effusas in atrio « prunas : » quæ ideo effusæ sunt in atrio, ut ministri qui captivatores fuerunt Domini nostri Jesu CHRISTI, et in frigore noctis diu algerent, haberent eas ad se calefaciendos.
Et hoc est quod dicit : « Quia frigus erat, » non tam extra quam intus. Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
« Et » ideo « calefaciebant se, » quia extra se algere intra significantes, quia corda eorum in soliditatem lapidis erant congelata. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlvii, 17 : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
« Erat autem cum eis et Petrus, etc. »
Tangitur Petri dispositio miserabilis : quia de societate Christi et ovium Christi separatus est, cum illis in societatem luporum, capientium agnum immolatum Christum. Et hoc notat cum dicit : « Petrus erat cum eis stans. » Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniet anima mea. Proverb. 1, 15 et 16 : Fili mi, ne ambules cum eis : pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.
« Et calefaciens se, » jam frigus habentem intus plusquam extra. Jerem. vi, 7 : Sicut frigidam fecit cisterna aquam tuam, sic frigidam fecit malitiam Suam. Et ideo extra quæsivit caloris remedia qui intus calore destituebatur.
« Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. » 19
Tangitur examinatio Domini.
Et tanguntur quatuor : irrogatio pontificis dolosa, responsio Domini innocencia et excusatione plena, irrogata contumelia cum injuria, et responsio Domini patientissima et rationabilissima.
De primo dicit : « Pontifex ergo, » non anni illius, sed qui potestatem cum Caipha emerat, « interrogabat » dolose « Jesum de discipulis suis, » ut cum ipso trucidarentur : ne aliquæ reliquiæ nominis ejus remanerent. II Regum, xiv, 7 : Quærunt exstinguere scintillam meam.
« Et de doctrina ejus, » ut eum ex perversa doctrina si posset accusaret : sed, sicut dicitur, Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.
« Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. » 20
Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego. 21
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ? 22
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ? » 23
« Respondit ei Jesus, » responsione sapientiae, quæ ex publico probaret justum et innocentem.
Dicit tria, scilicet, doctrinam fuisse ma[636]nifestam, a se non oportere inquiri, de re manifesta testimonium accipere ab omnibus.
Dicit ergo: « Ego palam locutus sum mundo, » hoc est, in propatulo: quia si etiam parabolas proposui, illas discipulis exposui: ut omnibus ab ipsis exponerentur, et sic ad manifestum eis ipsas ordinavi, parabolas etiam publice mundo proposui. Isa. xlv, 19: Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso. Joan. iii, 21: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
« Ego semper docui, » hoc est, doctrinam proposui, « in synagoga, » vadens per provinciæ civitates ad synagogas in terra ubi locus est publicus: « et in templo » docui, quando veni in Jerusalem qui est locus solemnissimus, « quo omnes Judæi conveniunt » tribus vicibus per annum, sicut in antehabitis sæpe dictum est: « et in occulto, » quod in occultis debet remanere, et in abscondito « locutus sum nihil. » Matth. x, 27: Quod in aure auditis, prædicate super tecta. Et, ibidem, ℣. 26: Nihil est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quia si aliqua seorsum disserui discipulis, ideo feci quia alii capaces non fuerunt aut digni quibus talia proponerentur. Non tamen hoc ideo factum est, quod res esset in se occulta vel occultanda tamquam hæretica doctrina, sed publica et publicanda docui. II ad Corinth. iv, 3 et 4: Quod si etiam opertum est evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum: in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriæ Christi. Aperta tamen semper docui, etsi talibus propter suam cæcitatem erant occulta. Et sic solvitur quæstio quæ fieri potest, quod sermo parabolicus non est manifestus, et quod seorsum aliquando discipulos docuit.
Et ideo subjungit:
« Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, etc. »
« Quid me interrogas » de publico? « interroga eos qui audierunt, etc., » quorum magna copia est apud te: sicut Nicodemus, et alii ministri quos ad me misisti capiendum 497.
« Hi enim sciunt quid dixerim ego. » Proverb. viii, 8: Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravam quid neque perversum.
« Hæc autem cum dixisset, etc. »
Scilicet quia nihil mali fecit vel dixit, « unus, » unicus in malitia exceptus, « assistens, » scilicet pontifici, unus « ministratorum » sceleris illius quod facere incepérunt, « dedit alapam, » ad maxillam dans palmam, « Jesu. » Thren. iii, 30: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Michææ, v, 1: Percutient maxillam judicis Israel.
« Dicens: Sic respondes pontifici? » Voluit iste quod plane confiteretur vel negaret: quia videbantur pontifex mendacio argui (qui sæpe dixerat Christum perversa docere) si testimonio omnium de falso convinceretur. Sic, Act. xxiii, 2: Princeps sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus, scilicet Pauli. Sic fit ut quando Alchimus, nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et feræ belluæ iram gerens 498, vult ut sacerdotium (cujus potestate non utitur nisi ad malum) in ipso alii venerentur. Impius enim pontifex ministros omnes habet impios: sicut dicitur in Proverbiis, xxix, 12: Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios.
« Respondit ei Jesus, etc. »
Responsio patientiæ et sapientiæ erudientis, et sic beneficium impedit erudi[637]ditionis pro malefacto, juxta dictum suum, Matth. v, 44 : Benefacite his qui oderunt vos.
« Si male locutus sum, » quia constat quod non malum locutus sum. « Si » ergo « male locutus sum » ipsum bonum, percutis me eo quod locutus sum. Et ideo hoc dicit, quod etiam minister modum culpare videtur, et non dictum quando dixit : Sic respondes pontifici ? « Si » ergo « male locutus sum, testimonium perhibe de malo, » per poenam quam inflixisti, et sit tibi licitum alapam dedisse. « Si autem » non male, sed « bene » locutus sum. Quia ubi non est confessio rei in judicio, si publicum haberi potest testimonium, tunc judici magis convenit ab absolvendum reum quam condemnandum. Et si ergo hæc locutus sum, « quid me cædis ? » Impunitus enim debet esse qui bene loquitur in judicio. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis.
24 « Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulus ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in hortocum illo?
27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. »
Secunda pars examinationis Christi, qualiter examinatur coram Caipha.
Tanguntur autem hic breviter duo, scilicet, ad Caipham Christi præsentatio, et principis Apostolorum in atrio Caiphæ duplex negatio.
Dicit ergo: « Et misit eum Annas, » antiquior in malitia. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius innocentes opprimens, et dimittens noxios.
« Ligatum, » qui vincula omnium solvit, « ad Caipham, » generum suum, qui pontifex erat anni illius.
« Erat autem Simon Petrus stans, etc. »
« Stans » in atrio Caiphæ, sicut frigefactus fuit in domo Annæ: et ideo « calefaciens se » prunis in atrio propter familiam fusis.
« Dixerunt ergo ei, » scilicet Petro ministri sceleris: « Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? » Tales fuerunt qui dixerunt, Joan. ix, 28 : Male dixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
« Negavit ille, » Petrus, « et dixit, » timore pavidus: « Non sum » ex discipulis ejus. Multum destitit ex hoc quod dixit, Luc. xxii, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Negat Petrus se esse discipulum Christi, et in hoc negavit Christum: et in hoc instrui-mur, ut dicit Augustinus, quod etiam si aliquis non negat Christum, negat tamen se non esse Christianum: quod hic reputandus est negasse Christum. Satis Christum negavit, qui se esse membrum Christi denegavit. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Dicit ei unus ex servis pontificis, etc. »
Qui discretius eum noverat: quia fuit « cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam. » Marci autem, xiv, 70, videtur hoc dictum esse plurium: quia ibi ita dicitur: Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro: Vere ex illis es, etc. Sed veritas est, quod iste prius excitabat alios ad dicendum: et ideo unus fuit principalis qui dixit, alii autem concordabant cum illo. Dicunt au[638]tem quidam quod hoc coactus dixit : quia cum sanatus fuit cognatus ejus, libenter tacuisset : quia sub pœna præceptum fuit pontificum, ut omnes qui aliquid novissent de discipulis Domini, proderent ut damnarentur.
« Nonne » ego per ictum quem dedisti, cognovi, et « vidi te in horto cum illo ? » hoc est, cum Jesu.
« Iterum ergo negavit Petrus, etc. »
« Iterum ergo, » tertio, « negavit Petrus » Dominum. Et sicut dicitur, Matth. xxvi, 74 : Cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem.
« Et statim gallus cantavit, » hoc est, gallicinium perfecit : quia pro certo post secundam negationem gallus vocem dedit, sed gallicinium post tertiam negationem perfecit. Et tunc, ut dicit Matthæus, xxvi, 75 : Recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat : Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et ibi Dominus respexit Petrum, spiritualiter in corde visitando : quia corporaliter ab eo videri non poterat : cum Petrus esset extra in atrio et inferius, Dominus autem in penetralibus et super, intus et superius, ut dicit Augustinus. Et tunc Petrus egressus foras extra consortium malorum, dimisit habenas lacrymis et flevit amare 499.
Sic ergo negatio Petri in domo Annæ perfecte erat inchoata, et in domo Caiphæ consummata. Et hoc dicit Hieronymus et Beda. Veritas est historiæ. Augustinus tamen dicit, quod tota completa fuit in domo Annæ. Et quod hic dicitur fuisse completa in domo Caiphæ, ideo dicitur, quia propter cognationem domus Caiphæ domus Annæ reputabatur : et e converso. Primum autem secundum litteram est verisimilius.
- « Adducunt ergo Jesum a Caipha (alias, ad Caipham) in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. »
Istud est secundum de examinatione Christi, quam breviter transiit hic Joannes : quia scivit quod per tres Evangelistas prolixius erat descripta, qualiter scilicet habitum est contra Christum falsum testimonium in domo Caiphæ, qualiter illusus, qualiter consputus, qualiter velati sunt sibi oculi, qualiter colaphizatus : quæ omnia in evangeliis Matthæi, Marci et Lucæ continentur 500. Et ideo breviter ista pertransit.
Quæritur autem hic, Quare etiam negationem Petri breviter non pertransiit, quia etiam illam alii diligenter descripserant ?
Dicendum autem est ad hoc, quod hoc fit propter Prælatos, qui præcipue admonendi sunt, ne de se præsumentes alios condemnent : cum et ipsi infirmitate circumdati sint sicut alii. Ad Hebr. iv, 15 : Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.
Sic ergo « adducunt Jesum a Caipha. » Alia littera habet : Ad Caipham.
« In prætorium. »
Quod dupliciter exponitur : secundum Chrysostomum quidem sic, quod post galli cantum duxerunt primo Jesum ad Caiphæ domum : ubi tota nocte quæsierunt falsum testimonium, et illudebant Christo. In mane autem præcessit Caiphas tamquam astutus et dolosus, ut experiretur voluntatem Pilati de Christo antequam Christus præsentaretur sibi : et persuaderet malefactorem esse. Et confestim mane, ut dicitur, Marc. xv, 1, vincientes Jesum, duxerunt et tradiderunt Pilato. Augustinus autem vult, quod omnia facta sint in domo Annæ, seq. ; Luc. xxii, 63 et seq. [639] et quod mane facto, Caiphas de domo Annæ præcessit ad Pilatum, ut dictum est, et quod tunc persuaso Pilato, adductus est ad eum Jesus Pilato præsentandus.
Et hoc est : « In prætorium : » quod iterum dupliciter exponitur. Quidam enim dicunt, quod quia Pilatus alienigena fuit et romanus, quod in hoc gratiam fecit pontifici, quod in domo Caiphæ de accusationibus legis prætorium tenuit : ut ibi consilium de accusationibus legis habere possit. Quidam autem dicunt, quod in veritate, sicut dictum est, Caiphas præcesserat ad domum Pilati. Sed hæc domus duplex erat : et una pars habitationis præsidis fuit, in quam omni tempore introibant Judæi : et ibi Pilatus cum familia sua habitavit. Alia autem pars erat prætorium, in quo rei condemnabantur : et in illam partem domus in festis magnis non introibant Judæi, ne contaminarentur propter sententias sanguinis quæ ibi proferebantur. Et hæc sententia est probabilior.
Et hoc est quod dicit : « Erat autem mane, » quintadecima die Aprilis, quando solemnitas Paschæ erat celebranda altissimo Domino501.
« Et ipsi non introierunt in prætorium, » hoc est, in illam partem domus quæ prætorium dicebatur, « ut non contaminarentur » convictu Gentilium : « sed ut manducarent pascha, » hoc est, cibum paschalem, qui erat azyma, quem per septem dies manducabant : quia agnum paschalem præcedenti die ad vesperum manducaverunt.
Sed tunc qualiter Caiphas ingressus fuerat quæritur, qui erat pontifex anni illius : et ideò maxime contaminatione carere debebat ?
Sed ad hoc dicendum est, quod neque Caiphas in prætorium intravit, sed tantum in domum ad Pilatum : et illo ibi existente, Jesus a Caipha in prætorium est missus ad Pilatum. Hæc est sententia litteralis probabilior.
« Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ? » 29
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 30
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam. 31
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. » 32
Hic in parte ista tangitur accusatio facta coram Pilato.
Et habet duas partes : in quarum prima quæritur accusatio contra Dominum ex parte accusantium : in secunda autem examinatio fit accusationum ex parte accusati Domini, ibi, ℣. 33 : « Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus. »
In prima harum partium dicuntur duo : quorum unum est inquisitio accusationis. Secundum autem, quia inventa accusatione, viso quod frivolum erat quod dicebatur, judex se quærit absolvere.
Dicit ergo : « Exivit ergo Pilatus ad eos, » de prætorio, in quod noluerunt introire ne contaminarentur. Augustinus : « O impia cæcitas ! alienigenæ radicis prætorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine contaminari non timebant. »
Et hoc est quod dicit : « Foras, » de prætorio, « et dixit : Quam accusationem affertis, » in iudicio, « adversus hominem istum ? » Non dicit malefactorem, sed hominem, qui nihil inhumanum commiserat. Daniel. xii, 53 : Innocentem et iustum ne interficies.
« Responderunt, et dixerunt ei, etc. »
Nihil habentes objicere, sed sibi credi de sua auctoritate dicunt debere. Ipsi tamen procurabant judicium vitæ innocentis.
« Si non esset hic malefactor, » quem Deus, Exod. xxii, 18, præcipit non pati vivere 502, « non tibi tradidissemus eum, » nos qui sumus tantæ auctoritatis et religionis : et tamen in facto nihil objiciunt. Similes adhuc Pontificibus summis nostris, qui ex sola auctoritate innocentes opprimunt, et credi sibi in sanguinem volunt innocentem. Est enim de nostra auctoritate tanta præsumptio quod nihil perperam faciamus. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Glossa tamen videtur dicere, quod accusationes ferebant inconvenientes, quæ habentur, Matth. xxvi, 61 : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Et illud Lucæ, xxiii, 2 : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Et hujusmodi.
« Dixit ergo eis Pilatus, etc. »
Videns quia accusationes non erant convenientes : « Accipite eum vos, » qui de talibus curatis accusationibus legis vestræ, « et secundum legem vestram, » quæ judicio Pilati frivola fuit, « judicate eum : » intendens quod ultra legis præceptum nihil infligerent ei, et putabat ad hoc emendam verberum et flagellationis corrigere. Unde etiam, Luc. xxiii, 22 : Corripiam ergo illum, et dimittam.
« Dixerunt ergo Judæi, » volentes interficere per alios : « Nobis non licet interficere quemquam, » lege Romanorum, quæ tunc habuit publicam honestatem, prohibente. Et hoc quidem præter intentionem aliud significandi dicebant : sed tamen Spiritus sanctus hos formavit sermones. Quia sicut prædixerat, Matth. xx,
19, à Gentibus erat interficiendus, et non ab eis.
Et hoc est quod dicit :
« Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, etc. »
Luc. xviii, 32 : Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, etc. 503.
« Significans qua morte esset moriturus, » hoc est, a quibus. Glossa : « Non quia mortem crucis in hoc significet, sed quia a Gentibus esset moriturus. » Vel dicatur : « Nobis non licet occidere quemquam, » non quidem semper, sed nunc in festi celebratione, in quo captivi sunt absolvendi.
« Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi : quid fecisti ? ».
Hic agitur de examinatione accusantium a Pilato facta ex parte Domini accusati.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima interrogatur Jesus a Pilato : in secunda, a præside, quantum potuit, procuratur Domini liberatio, ibi, ℣. 38 : « Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos. »
In primo dicuntur quatuor : in quorum primo tangitur accusationis, quæ maxime ponderabatur inquisitio : in secundo, per ordinem accusationis hujus ostenditur elisio : in tertio, ostenditur accusationis a Pilato remota suspicio : in quarto, petitur Christi de se confessio.
Dicit ergo : « Introivit ergo Pilatus, » recedens a Judæis, « itetum in prætorium, » in quod introductus erat Jesus, [641] volens quærere a Domino de his quæ a Judæis audiverat.
« Et vocavit Jesum, » in iudicio, ut sibi sua præjudicaret confessio, « et dixit ei, » examinando eum: « Tu es rex Judæorum? » Hanc enim accusationem magis ponderabat si se regem faciens, scissuram a romano imperio procuraret. Si autem audisset illud, quod cum quæreretur ad regem fugit504, non hoc quæsivisset.
« Respondit Jesus: A temetipso, etc. »
« Respondit Jesus, » originem istius accusationis elidens: A temetipso hoc dicis, » hoc est, quod tu hoc æstimes, qui numquam me vidisti milites congregare, multitudes adducere, tumultum in civitatibus procurare, nec scissuras facere: quod tamen tu principaliter scire debebas qui procurator Judææ es, « an alii tibi dixerunt de me? » Et tunc cognosce radicem dicti, ex quo nullum signum talis accusationis in me umquam vidisti. Ac si dicat illud quod Paulus dixit, Act. xxiv, 13: Neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
« Respondit Pilatus: Numquid ego, etc. »
« Respondit Pilatus » Domino de hujus accusationis origine: « Numquid ego Judæus sum? » Ac si dicat: Non sum Judæus: et ideo de frivolis legis quæstionibus a meipso non loquor: sed potius « gens tua, etc., » qui sunt ejusdem gentis et legis tuæ et te defendere ab alienigenis debuerunt, « tradiderunt te mihi, » pro malefactore: quod ab eis inquirere non potui. Tu ergo dic: « Quid fecisti? » Josue, vii, 19: Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.
« Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. » 36
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. 37
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? » 38
« Respondit Jesus, » sicut fuit mitis et humilis corde: sicut dicitur, ad Roman. xii, 16: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ac si dicat illud Matthæi, xi, 29: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Dat accusationis veram responsionem, et responsionis per signum probationem, et responsionis ad veritatem discussionem.
Dicit ergo: « Regnum meum, » quo in meis regno, « non est de hoc mundo, » hoc est, de fastu, et gloria, et dominatu hujus mundi: quia, sicut dicitur, I Joannis, v, 19: Mundus totus in maligno positus est. Et ideo etiam, Matth. vi, 10, dixit Jesus, quod orandum est: Adveniat regnum tuum: ut regnum mundi et diaboli, et peccatum excludantur.
Hujus autem probatio est, quia, « Si de hoc modo esset regnum meum, tunc ministri » regni mei terreni « utique decertarent ut non traderer Judæis. » Ergo patet quod regnum meum non est mundanum.
Et hoc est: « Nunc autem regnum meum, » quod est completa regnandi potestas, « non est hinc, » hoc est, de mundo isto.
Et si objicitur, quod Sancti in quibus
41 [642] regnat, sunt in hoc mundo. Respondendum est, quod intendit quod regnum suum non est de hoc mundo, hoc est, leges et jura regni sui : et hi in quibus regnat non sunt mundani, sicut dicit Chrysostomus. Joan. xvii, 16 : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Et hoc est quod dixit.
« Dicit ei Pilatus : Ergo rex es tu ? etc. »
« Dicit ei Pilatus, » discutiens rationem de ea quam maxime ponderabat accusatione : « Ergo rex es tu ? » Ac si dicat : Quocumque ergo modo, sive cœlestis sive terrenus, « rex es tu ? » Et hæc est veritatis inquisitio.
« Respondit Jesus : Tu dicis : » et ego consentio, « quia » talis, ut dixi, « rex sum ego. » Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit. Luc. 1, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum.
« Ego in hoc natus sum, » qui veritas de veritate natus sum, « et ad hoc, » a veritate missus, « veni in mundum, » per veritatem redimere mundum, « ut testimonium perhibeam veritati. » Veni enim constituere regnum illud de quo loquitur Isaías, Isa. ix, 7 : Super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Lux enim vera non perhibet testimonium nisi veritati : quia falsum et mendacium fugiunt veritatem. Et ideo, « Omnis qui est ex veritate » Dei, informatus forma veritatis, « audit, » hoc est, intelligit, « vocem meam, » quæ per verbi veritatem, semper in se demonstrat veritatem. Joan. viii, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Et in hoc commendatur gratia, ut dicit Glossa. Quia qui veritatem (quæ magis est in virtute verborum quam in significatis) attendit, hic gratiam a Deo accipiens statim credit.
« Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? »
« Dicit ei Pilatus, » auditu veritatis delectatus : « Quid est veritas ? » Et hujus quæstionis responsum non expectavit : cujus tres assignantur rationes a Patribus. Dicit enim Augustinus, quod subito venit ei in mentem quod unus vinctus in festo dimitti consuevit : et ideo ante auditum rationis festinavit, ne alius nocens liberaretur : volens occasione festi Dominum liberare. Chrysostomus autem dicit, quod vidit quæstionem : Quid sit veritas, difficilem et longo tempore indigere. Et ideo timens dispendium temporis, ante auditum responsi, festinavit ad Judæos redire, et Dominum si posset liberare. Alii dicunt, quod non meruit audire responsum finale de veritate, sed quæstionem tantum facere : quia judicium suum a veritate inchoavit, et non in veritate, sed in perversitate finivit. Secunda ratio est probabilior inter alias.
« Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. »
Hic tangitur pars illa quæ est de liberatione Jesu, postquam per examinationem invenit frivolas esse accusationes.
Et dividitur in duas partes : in qua-
3940 [643] rum prima laborat simpliciter ut liberet Dominum : in secunda parte, videns quod hoc non poterat, flagellat eum ut mitiget furorem Judæorum, et laborat vel ut sic liberet innocentem Dominum. Et hæc incipit in capitulo sequenti, ibi, xix, 1 : « Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum. »
In prima dicuntur duo, scilicet, professio innocentiae Domini, et allegatio liberationis.
Dicit ergo : « Et cum hoc dixisset, » quærendo, quid est veritas ? « iterum exivit ad Judæos, » ut pro innocentia Domini loqueretur. « Et » hoc est quod « dicit eis : Ego nullam causam invenio in eo, » hoc est, contra eum. Psal. LVIII, 3 : « Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi. Job, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cam haberem mundas preces.
Allegat etiam ulterius rememorationem antiquæ clementiæ festi propter liberationem patrum eorum ab Egypto. Et hoc est :
« Est autem consuetudo vobis, etc. »
« Est autem consuetudo vobis, » in rememorationem antiquæ liberationis, « ut unum dimittam vobis in Pascha, » quando celebratis patrum vestrorum ab Ægypto liberationem et dimissionem. « Vultis » ne « ergo, » ex quo nulla causa est in eo, « dimittam vobis regem Judæorum ? » Ac si dicat : Sic enim honeste absolvam vos ab eo. Augustinus dicit, quod avelli a Pilati corde non potuit Christum esse regem Judæorum : tamquam hoc in corde suo, sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.
« Clamaverunt rursum omnes, dicentes, etc. »
Obstinato corde, et in malitia concepta perdurantes : « Non hunc » innocentem et justum dimitte, « sed Barabbam. »
Et hujus clamoris inconvenientiam assignat Evangelista dicens : « Erat autem Barabbas latro. » Luc. xxiii, 19 : Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. Et hunc Christo prætulerunt.
Caput XIX
A Pilato flagellatus, variisque modis afflictus, et spinis coronatus, ad mortem depascitur : rursumque a Pilato examinatus, ostendit illum desuper tantum habere in ipsum potestatem : Pilatus meticulosus, Jesum, quem regem dicit Judæorum, morti adjudicat : Jesus bajulans sibi crucem, inter latrones crucifigitur ; posito a Pilato super crucem titulo, divisisque a militibus vestimentis, et sorte de tunica missa : Jesus matri Joannem, matremque Joanni commendat ; et sitiens aceto potatur, consummatisque omnibus tradit spiritum : fractis latronum cruribus, ex aperto Christi latere sanguis et aqua profluit ; ejusque corpus myrrha et aloe conditum sepelitur.
Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit505.
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, [644] et veste purpures circumdederunt eum.
Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis : Ecce homo.
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
Cum ergo audisset Pilatus : hunc sermonem, magis timuit.
Et ingressus est prætorium iterum, et dixit ad Jesum : Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei.
Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant, dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsarîs : omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta. Et dicit Judæis : Ecce rex vester.
Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem.
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
Et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha506,
Ubi crucifixerunt eum, et eum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum.
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, rex Judæorum.
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus : et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum, sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam507. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura [645] impletetur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem508. Et milites quidem hæc fecerunt.
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.
Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio509.
Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum.
Judæi ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo.
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt cum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impletetur : Os non comminuetis ex eo510.
Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt511.
Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum, ut tolleret corpus Jesu512. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum513, ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum.
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
In Caput XIX Joannis — Enarratio
1 « Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum.
3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
5 Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum, Et dicit eis : Ecce homo.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam. »
Hic incipit pars in qua Pilatus laborat ad liberandum Dominum Jesum cum aliqua mitigatione furoris Judæorum per severitatem quam fecit circa Dominum.
Habet autem quatuor partes : in quarum prima afflictum flagellis, et illusum opprobriis ad voluntatem Judæorum, innititur liberare. In secunda, audiens accusationem, quod Filium Dei se faceret, timens magis per rumorem illum, nititur liberare, ibi, ℣. 7 : « Responderunt ergo Judæi : Nos legem, etc. » In tertia, cogitur per accusationem romanæ potestatis, quod si hunc dimittit, Cæsari se opponit, ibi, ℣. 12 : « Judæi autem clamabant, dicentes : Si hunc dimittis, etc. » In quarta autem, adjudicans petitionem fieri eorum, sedet pro tribunali, ibi, ℣. 13 : « Pilatus autem cum audisset, etc. » Primum horum est districtæ severitatis. Secundum autem, divinæ discretionis. Tertium, humani timoris. Quartum autem, apertæ iniquitatis. Propter quod etiam culpabilis in morte Domini dicitur Pilatus.
In prima harum partium dicuntur quinque, scilicet, Domini flagellatio, Domini illusio, flagellati et illusi demonstratio, Judæorum clamatio, Pilati ad liberationem Domini quantum valuit persuasio.
Dicit ergo :
« Tunc ergo, » quando nec solemnitas festi, nec comparatio latronis et homicidæ valuit apud eos, quin eligerent eum mori, contra festi pietatem : et præponerent mortem ejus malefactori et homicidæ : « tunc » cogitans satiare eos pœnis suis, « apprehendit Pilatus Jesum, » coram eis, « et flagellavit » eum per manus militum ad columnam publice : ut undique laceratis carnibus ejus et in livorem redactis, pœnis ejus crudelitas eorum satiaretur. Isa. L, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus : faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Quod autem hoc faceret ad liberationem Domini, dicitur, Luc. xxiii, 22, ubi dicit Pilatus : Corripiam ergo illum, et dimittam.
« Et milites plectentes coronam de spinis, etc. »
Secundum est de illusione. « Et milites plectentes, » complicando « coronam, » id est, sertum ad modum coronæ capitis, « de spinis, » hoc est, de juncis spinosis et aculeatis, versis aculeis ad caput : « imposuerunt capiti ejus, » ut pœna punctionis cumularetur probro irrisionis. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, hoc est, fideles animæ, regem Salomonem, vestrum pacifi[647]cum, in diademate, quo coronavit illum mater sua, hoc est, Synagoga. Hoc autem fecerunt in irrisionem ejus : quia a fidelibus rex Israel dicebatur. Luc. xix, 38 : Benedictus qui venit rex in nomine Domini! Pax in cælo, et gloria in excelsis!
« Et veste purpurea circumdederunt eum. » In signum regale, hoc est, colore purpureo, hoc est, sanguine rubeo colorata : quæ de sanguine ostrei, quod purpur vel murex vocatur, colorata fuit. Hoc enim signum fuit quod rex justitiæ esset, qui victor, sanguine hostium super quos triumphavit, vestem triumphalem sanguinolentam haberet. Isa. LXIII, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum? Et respondet infra parum, ℣. 3 : Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, hoc est, fecerunt in derisionem : quod tamen Spiritus ordinavit in prophetiæ impletionem. Ipse enim est rex justitiæ, de quo dicitur, Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et hoc fuit illusio sive pœna. Et sicut fecerunt in factis, et in signis : ita etiam fecerunt in verbis.
Et hoc est :
« Et veniebant ad eum, etc. »
« Veniebant ad eum, » quasi facientes ei regalem frequentiam, « et dicebant, » irridentes : « Ave, rex Judæorum. » Etiam nolentes et irridentes verum dicunt. Daniel. vii, 14 : Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : potestas ejus, potestas æterna, quæ non aufertur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
« Et dabant ei alapas, » quod iterum probrum fuit cum pœna.
Et est hic quæstio, Quare Christus secundum doctrinam suam, Matth. v, 39 : Si quis percusserit in dexteram maxillam, præbe illi est alteram. Quare ergo non porrexit alteram ?
Sed ad hoc sæpe responsum est, quia quando dicitur : Porrige alteram, vel præbe et alteram, hoc est dictu : Esto paratus ad hoc, quod præbeas coram iniquo judice et prævalente iniquitate : quia ibi non valet expostulatio justitiæ, et ibi nihil prodest nisi patientia. Jacobi, 1, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. II ad Corinth. xi, 20 : Sustinetis si quis in faciem vos cædit.
Transit autem hic Joannes, qualiter Pilatus ad Herodem misit Christum : qui et remisit eum ad Pilatum, illusum veste alba et arundine : quia sciebat Lucam, xxiii, 11 et seq., satis plene posuisse514.
« Exivit ergo iterum Pilatus, etc. »
Tertium est hujus partis : et tangitur qualiter flagellatus et illusus Dominus Judæis demonstratur.
« Exivit ergo Pilatus iterum » de prætorio, in quod non intrabant Judæi ne contaminarentur, « foras » prætorium ad locum in quo stabant Judæi, « et dixit eis, » scilicet Judæis : « Ecce adduco vobis eum, » Jesum, « foras, » flagellatum et illusum, « ut cognoscatis » eum satietate furoris vestri, « quia nullam in eo causam » mortis « invenio, » licet tamen et flagellatus est, et laceratus flagellis : et illusus est, in signum fatuitatis : et hoc sufficit fecisse ad voluntatem vestram innocenti. Psal. xxiii, 4 : Innocens manibus et mundo corde, etc. Job, xvi, 11 et 12 : Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
« Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, etc. »
« Exivit Jesus » populo Judæorum demonstrandus, sicut dicit Augustinus, non
27 et seq. ; Marc. xv, 16 et seq. [648] clarus imperio, sed plenus opprobrio.
« Portans spineam coronam, » in signum quod spinæ erant quæ cinxerant eum. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, pungentes undique : sic amica mea, scilicet Christi anima, inter filias, effœminatas synagogæ animas. Psal. cxvii, 12 : Exarserunt in me sicut ignis in spinis. Isa. ix, 18 : In spinas et in verpres erunt.
« Et purpureum vestimentum : » in signum quod aliquando vestiens eum Synagoga, sanguinaria effecta, sanguinem innocentem interficiendo fudit. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Quia sanguis Christi tetigit sanguinem Prophetarum a Patribus istorum effusum. Matth. xxiii, 35 : Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem, etc.
« Et dicit eis » Pilatus, ut eos ad misericordiam provocaret : « Ecce homo, » de quo ad minus humana sunt sentienda : et sic ab homine livido viso, et tantum punito, est abhorrendum : et contra totam naturam hominis est, homini non misereri. Luc. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
« Cum ergo viderent eum pontifices, etc. »
Quartum est, quod est induratio Judæorum : ut afflicto et exprobrato adderetur afflictio et confusio.
« Et ministri » sceleris, qui eum comprehenderant, « clamaverunt, dicentes. » Nimius enim furor malitiæ non sinebat eos quieto loqui spiritu. Genes. xxxvii, 4 : Oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Tunc impleta est prophetia Isaïæ, de vinea quam dextera sua in pinguedine omnis ubertatis plantaverat, ut dicitur : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas515. Et infra,
Isa. v, 7 : Exspectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas : et justitiam, et ecce clamor.
« Crucifige, crucifige eum. »
Bis dicunt : ut horrore mortis accumularetur probrum crucifixionis. Crucifixio, ut dicit Chrysostomus, tanta confusio tunc temporis fuit, ut nullus de crucifixo memoriam nisi in maledicto haberet. Et ideo hanc pœnam sibi inferri petebant, quod de cætero nominis ejus nemo nisi in maledictione recordaretur. Pro blasphemia enim quam sibi imponebant, lapidandus et non crucifigendus erat, si vera fuisset blasphemia : sicut legitur, Levit. xxiv, 14 : Educ blasphemum extra castra : et lapidet eum populus universus. Cum pœna ergo et exprobratione volebant memoriam sub maledicto ponere : sicut scriptum est, Deuter. xxi, 23 : Maledictus a Deo qui pendet in ligno. Sed Christus hoc elegit ut nos a maledicto legis absolveret. Et sic mala nobis sua voluntate profuerunt : sicut princeps eorum Caiphas nobis profuit consilio suæ iniquitatis. Ad Galat. iii, 13 : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo dicit Pater Filio, Genes. xxvii, 29 : Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus : et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Sic ergo nescientes pro nobis clamaverunt.
« Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, etc. »
Quintum est, in quo ad liberandum Christum nititur eis obviare Pilatus.
« Accipite eum vos, » qui sine causa consuevistis innocentes damnare : « et crucifigite » eum vos absque causæ cognitione : quia sic contra legem vestram [649] etiam facietis, quæ, Joan. vii, 51, a vobis dicta sunt : Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ?
Et hoc est quod subdit : « Ego non invenio in eo causam, condemnationis scilicet mortis. I Petri, ii, 22 : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. »
7 « Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
9 Et ingressus est prætorium iterum, et dicit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. »
Hæc est secunda pars istius partis : in qua ponitur accusatio Judæorum, propter quam incepit timere Pilatus.
Et dicuntur hic tria : accusatio, iudicis timor, et discussio facta de novo propter accusationem positam.
Dicit ergo : « Nos, » Judæi, « legem habemus, » a Deo per Moysen nobis datam sive positam. Et quamvis legem hanc haberent, non tamen custodierunt eam. Act. vii, 53 : Accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Tamen dicunt se legem hanc non habere in iudiciis et condemnationibus pœnarum. Et hæc est lex blasphemiæ, Levit. xxiv, 16, quam paulo ante induximus.
« Et secundum hanc legem debet mori. » Et causam blasphemiæ subinferunt : « Quia Filium Dei se fecit. » Jam autem in antehabitis ostensum est, quod Christus se Filium Dei non fecit : sed Pater Deus eum Filium Dei genuit. Et hoc Christus, et voce Patris de cœlo, et testimonio operum, et Scripturæ auctoritate probavit. Et ideo lex blasphemiæ in eo locum non habuit.
Est autem advertenda malitia eorum qui de lege nihil curaverunt, nisi in quantum videbatur contra Christum facere. Datur enim lex, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere : et tamen ipsi maleficum Barabbam vivificaverunt. Si dicas, quod pietas et religio festi tanti rigorem mitigavit legis. Hoc quidem verum est. Et ideo dicit Augustinus : « Non peccaverunt tunc nocentem absolvendo. » Si hoc, inquam, concedatur, quæratur, Quare pietas et religio non mitigavit legem et absolutionem Christi ? Si forte dicis, quod unus tantum in festo absolvi debuit et consuevit. Quid dicis, quod nocens in festo præelectus est innocenti ? Hoc enim nulla ratione poterat excusari. Adhuc autem, Quare religioni et festo non detulerunt, ut saltem detulissent post festum sententiam : sicut, Act. xii, 4, legitur de Herode, qui captum Petrum, noluit producere nisi post Pascha. Accusabiles ergo sunt de lege quam pro se induxerunt.
« Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, »
Scilicet istius novæ accusationis, « magis timuit, » et perplexus sibi videbatur. Quia dimittendo eum, videretur facere contra legem Judæorum, quos propter ambitionem potestatis, quam habuit super eos, venerabatur. Et occidendo eum, timuit Filium Dei occidere, quem [650] factis sæpe audivit probatum in Jerusalem. Daniel. xiii, 22 : Angustiæ sunt mihi undique, etc. : et quid eligam ignoro. Quia nullam aliam accusationem audiverat, propter quam secundum legem debuit mori.
« Et ingressus est prætorium iterum, etc. »
« Et » ideo « ingressus est, » Judæos relinquens, « prætorium, » cum Jesu, « iterum » examinando eum de ista accusatione.
Et dicuntur tria : examinatio Pilati, mansuetissima taciturnitas Christi, et iterata provocatio Pilati, qua Christum provocare voluit ad respondendum, per quod posset, non obstante tali occasione liberari.
« Et dicit ad Jesum : Unde es tu ? » Cujus originis : divinæ, an humanæ ? Christus autem ad hoc responderat. Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est.
« Jesus autem responsum non dedit ei. »
Hujus autem taciturnitatis triplex a Sanctis assignatur ratio, quarum una est in Glossa quæ sic dicit : « Hic et in aliis locis legitur siluisse Jesus, ut prophetia impleretur : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, scilicet sine voce : et non aperiet os suum 516. Quæ similitudo data est de agno : ut in suo silentio, non ut reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius, sed ut mansuetus pro aliis immolatur. Agninam enim in Passione demonstravit naturam. »
Secunda causa est, quia erat tempus Passionis in quo infirmitas humanitatis et non potentia divinitatis erat demonstranda : quando etiam deitas humanitatem a Deo a Propheta dereliquisse legitur : eo quod eam passionibus exposuit, et a pœnis non defendit. Si ergo respondisset se esse Filium Dei, statim per infirmitatem in conspectu infidelium, responsio falsa judicata fuisset.
Tertia causa est, quia tanta responsione et tam profunda impii indigni fuerunt. Math. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
« Dicit ergo ei Pilatus, »
Provocans ad responsum, per quod illa accusatio excluderetur : « Mihi non loqueris ? » Ac si dicat : Loquendo mihi deberes captare benevolentiam meam, ut amica de te sentiendo dimitterem : præcipue cum videaris me instare modis omnibus quibus possum, ad tuam dimissionem. Sed de hoc redditur ratio, Lucæ, xxii, 67 et 68, ubi sic dicitur : Et ait illis Jesus : Si vobis dixero, non credetis mihi, si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
Provocat ulterius ad responsum : « Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo » publicam, quia præses sum, « dimittere te ? » si volo. In hoc Pilatus seipsum condemnat. Si enim causam in eo non invenit, et potestatem dimittendi habuit, quare non dimisit ? Sed hujus causa fuit, quia propter ambitionem potestatis, favorem Judæorum quibus præfuit, quæsivit. Psal. lii, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
« Respondit Jesus : Non haberes potestatem, etc. »
« Respondit Jesus, » non de quæstione originis suæ, sed ad hoc quod dicit de potestate : « Non haberes potestatem ad[651]versus me ullam. » Hoc considera in tua voluntate, quod potestas tua non esset contra me : quia ex affectu non facis, quod facere cogeris ex timore. « Nisi tibi datum esset desuper, » hoc est, a Cæsare. Unde tu es homo sub potestate constitutus : et si haberes potestatem liberam, non sub alio, bene considero quod non haberes illam adversum me, sed potius pro me tunc haberes potestatem. Nunc autem sub altiore potestate constitutus, Judæorum apud Cæsarem times accusationem : et ideo tuam adversum me et non pro me habes potestatem.
« Propterea qui me tradidit tibi, » quia hoc fecit ille ex libera voluntate et malitia, nullo timore coactus : ut Judas, et Judæorum pontifices : « majus, » quam tu, « peccatum habet, » quia illius peccatum nullum habet pallium excusationis per timorem. Iste est sensus litteræ : et expositio est Victoris super hunc locum.
Sed secundum hoc objicitur, Quia sic Pilatus a peccato videretur excusatus, præcipue cum vinctus sit assignatus Jesus, et secundum allegata judicare tenetur. Judæi autem allegaverunt legem blasphemiae, et blasphemiam ipsam : Quia Filium Dei se fecit517.
Ad hoc dicendum, quod pro certo Pilatus excusatur a tanto, sed non a toto : quia ipse satis percepit quod allegatio legis nulla fuit. Et ideo dicitur, Matth. xxvii, 18, quod sciebat quod per invidiam tradidissent eum. Et ideo de officio suo eum liberare debuit, sed propter mundanum timorem et favorem hominum non fecit hoc. Glossa tamen hic sic non exponit litteram hanc, neque Chrysostomus, sed dicit sic : « Nisi tibi datum esset desuper, » hoc est, a Deo : quia non est potestas nisi a Deo : et qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt518. Eccli. x, 4 :
In manu Dei potestas terræ. » Unde Glossa : « Tamen tibi talis potestas data est ut sis sub alterius potestate. Et ideo majus peccatum est ei qui me tibi tradidit invidendo, quam tibi qui potestatem exerces metuendo : non tamen Pilatus est sine peccato : et ideo addit « majus. » Et hoc in idem revertitur quod prius dictum est.
« Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. »
« Et » ideo, quia hoc dixit Jesus, « exinde, » hoc est, propter hoc « quærebat Pilatus, » intelligens quod per invidiam tradiderant, « dimittere eum » absolutum. Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos. Proverb. xxiv, 11 et 12 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Si dixeris : Vires non suppetunt : qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
« Judæi autem clamabant, dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsarîs : omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gab-batha.
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta. Et dicit Judæis : Ecce rex vester.
Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Responde-
13
14
15 [652] runt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem.
16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. »
Hic inducitur allegatio, simul et accusatio propter quod Pilatus mundano timore condemnat Dominum.
Et ideo hic quinque dicuntur : in quorum primo ponitur comminationis allegatio : in secundo, accusatio : in tertio, Domini ad judicium productio : in quarto, iudicis pro tribunali sessio : in quinto, condemnatio.
In primo ostenduntur duo : clamor ex importunitate et rancore, et comminatio ex superiori potestate.
Dicit ergo : « Judæi, » invidi et cæci, « clamabant, » spiritu concitato, ordinem allegantium corrumpentes. Jerem. xii, 8 : Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem. Psal. xxi, 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
« Dicentes : Si hunc dimittis, » hunc modo manu præsentatum propter alienæ usurpationem potestatis, « non es amicus Cæsaris, » hoc est, non es fidelis amicus et minister Cæsaris, qui interpretatur possidens potestatem sive principatum : quia tu parcis ei qui se in suum principatum vult intrudere : quod non est fidelis amici et ministri. Ille enim debet custodire honorem domini sui.
Et allegant rationem : « Omnis enim qui se regem facit, » usurpata potestate, « contradicit Cæsari, » cujus solius est dare prælationes, regna, et dominatus. Joan. vi, 15, patet quod hæc allegatio nulla fuit : quia cum Jesus cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit, et abscondit se. Et ideo ante Pilatum respondit, quod regnum suum non esset de hoc mundo.
« Pilatus autem, cum audisset hos sermones, etc. »
Ex timore accusationis apud Cæsarem. Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Proverb. xxix, 25 : Qui timet hominem cito corruet.
« Adduxit foras Jesum, » extra prætorium, in quod Judæi pro religione festi non intrabant : « et sedit pro tribunali, » non postulante justitia, sed timore compulsus mundano. Tribunal antiquitus dicebatur sinus muri, ad modum semicirculi factus : in quo sine pressura circumstantium, sedes iudicis collocata fuit : et omnes necesse fuit ante ipsum stare : quia retro, muro semicirculari cinctus fuit : ut nemo accedere posset qui violentiam inferret, vel occulta delatione aliquid susurraret iudici. In tali ergo tribunali præsedit iudicio.
Et describitur locus sessionis, et tempus.
De loco quidem dicit : « In loco » iudicii « qui, » Græce, « dicitur Lithostros ». A λιθος quod est lapis, et στρωννυμι, sterno, scilicet pavimentum tessellatum, varietate politorum marorum picturatum, et variatum, et stratum : in quo tota curia posset assistere : « Hebraice autem, » idem locus sic dicitur sedendum icitur « Gabbatha, » quod Latine sonat collis sive sublimitas : eo quod sedes præsidis exaltabatur in sublime, in quibusdam altis basibus subvecta, ac si staret in colle. Dicit tamen Victor, quod gabath, interpretatur picturatio vel politio. Et sic signat idem quod Lithostrotos. Et in talibus sedibus altis delectatur sedere ambitio.
« Erat autem parasceve, etc. »
Hoc est, præparatio, « Paschæ, » hoc est, ad magnam diem sabbati. Et tunc Judæi parabant se mundando, et ab immunditiis se custodiendo. Pascha autem dicitur hoc totum tempus azymorum, in quo se maxime ab immunditiis custodiebant. Joan. xix, 31 : Erat enim magnus dies ille sabbati : quia et sabbatum [653] erat et Pascha : duo festa conjuncta. Et erat miserabilis cæcitas quod cavebant immunditias prætorii, et non curabant vel potius procurabant immunditias homicidii. Matth. xxiii, 24 : Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. Parasceves autem erat sexta feria in qua se parabant ad sabbatum celebrandum. Unde et Moyses, Exod. xvi, 23, præcepit manna colligere dupla ad præparationem sequentis sabbati, in quo colligi non licebat.
« Hora quasi sexta. » Marc. xvi, 13, dicitur quod hora tertia Dominus linguis Judæorum est crucifixus, quando clamabant : Crucifige, crucifige eum. Sed ut dicit ibidem Augustinus, quod hora sexta Pilatus sedit pro tribunali, et dedit sententiam : et dum crucifixio ageretur, factæ sunt tenebræ usque ad horam nomina qua perficiebatur crucifixionis mysterium. Et ideo Evangelistæ diversimode nominant hanc horam : quidam nominantes extremas horas, quidam autem mediam. Et hoc est probabilius : quia Dionysius dicit, quod hora quasi sexta vidit tenebras apud Heliopolim. Illa enim hora Adam cecidit : et Deus deambulans in paradiso ad auram post meridiem... : vocavit eum, et dixit ei Adam, ubi es519 ? Et ideo probabile est quod eadem hora Christus Deus clamavit in cruce, solvens Adæ debitum.
« Et dicit Judæis, » Pilatus : « Ecce rex vester. » Allegabat enim eum esse regem : ut magis perterrerentur quod nihil habebant objicere contra eum. Et videtur quod irrisorie dixit Pilatus. Ac si diceret : De regno eum accusatis, et ecce videtis quod nec cultus regius, nec defensio regalis militiæ, nec potestas regia apparet in ipso. Et ideo cessate ab accusatione. Psal. xxi, 7 et 8 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me diriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput. Et ideo miserandum erat et parcendum.
« Illi autem clamabant : Tolle, etc. »
« Illi autem, » obstinati in malitia, « clamabant, » furore concitati : « Tolle, » per sententiam : « tolle, » per finem exsecutionis : « crucifige eum. » Jerem. xxvi, 11 : Locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic. Sic ergo linguis populi judaici tunc Dominus est condemnatus. Quæ sententia ad plurimorum dictum dabitur, contra dictum Domini, Exod. xxiii, 23, qui dixit : Nec plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
« Dicit eis Pilatus, » adhuc quantum potuit, volens eum liberare : « Regem vestrum, » qui se verbo justitiæ regem exhibuit, et potestate miraculorum regem probavit, « crucifigam, » in vestram ignominiam. Confusio enim fuit regem crucifigi. I Petri, ii, 17 : Regem honorificate. Ad Roman. xiii, 7 : Cui honorem, honorem.
« Responderunt pontifices, etc. »
II Machab. iv, 25, dicitur de Menelao summo pontifice : Nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et feræ belluæ iram gerens.
« Non habemus regem. » Ecce negant Christum regem, et verificant Prophetam, Daniel. ix, 26 : Non erit ejus populus qui eum negaturus est.
« Nisi Cæsarem, » qui erat alienigena principatum mundi possidens : et sic regnum eorum confitentur esse translatum. Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
« Tunc ergo tradidit eis illum, etc. »
« Tunc ergo, » ex hac causa : quia Cæsarem, regem et dominum professi sunt, « tradidit eis illum, ut crucifigeretur : » quia ex sententia extunc quasi usurpantem potestatem Cæsaris condemnavit eum. Act. iii, 13 : Jesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Quare autem tam vehementer instabant ut crucifigeretur, jam in præmissis dictum est.
Hoc est ergo quod dictum est, ad Domini accusationem et condemnationem.
« Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
17 Et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha,
18 Ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. »
Agitur de Passione Christi.
Et hæc pars dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de processu passionis : in secunda autem, de consummatione Passionis, ibi, ℣. 28 : « Postea sciens Jesus, etc. »
In priori harum partium quatuor tanguntur, scilicet, Passionis ignominiosa vilitas : in secunda, patientis dignitas, ibi, ℣. 19 : « Scrpsit autem et titulum Pilatus. » In tertia, describitur crucifigentium crudelitas, ibi, ℣. 23 : « Milites ergo cum crucifixissent eum, etc. » In quarta, assistentium Christo paucitas, ibi, ℣. 25 : « Stabant autem juxta crucem, etc. »
Adhuc autem, Passionis vilitas describitur in quatuor : in antecedentibus crucifixionem, in ductu ad crucem, in loco, et in societate.
De primo dicit :
« Susceperunt ergo, » viles sacerdotum ministri et conducti Gentiles. Susceperunt ergo « Jesum, » auctorem salutis a judice, quasi per sententiam condemnatum. Manibus autem sacrilegis susceperunt. Psal. xvi, 12 : Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Sic autem suscipere a judice traditum, potius fuit voluntati malignantium tradere, quam per sententiam condemnare. Lucæ, xxiii, 25 : Jesum tradidit voluntati eorum. Matth. xxvii, 26 : Jesum flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Si enim per sententiam factum fuisset, crimen quod commisit, debebat poni in sententia. Nunc autem ordo iudiciarius in Domino non est servatus. Sicut enim in causa non fuit justitia, ita nec in judicio servatus fuit ordo. Unde, Matth. xxvii, 24 : Videns Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, etc.
Sic ergo « susceperunt Jesum. »
« Et eduxerunt, » tamquam latronem viliter. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Sic ergo tamquam immundum duxerunt extra civitatem : ut impleretur quod dixit, Matth. xxi, 38 : Hic est hæres, venite, occidamus eum, etc. Hoc tamen ad impletionem sacramenti operabatur. Levit. xvi, 27, sacrificium, cujus sanguis in sancta portabatur, et cujus sanguis totum sanctificavit et populum et templum, extra castra præcipitur occidi. Unde, ad Hebr. xiii, 11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
« Et bajulans sibi crucem, etc. »
Crucem quam adeo reputabant immundam, quod nullus eam tangere voluit, sed ipsum majestatis Dominum por[655]tare suum supplicium oportuit : quod tamen et ipsum dignum fuit (ut dicit Augustinus) spectaculum : quod si spectat impietas, grande ludibrium : si autem spectat hoc pietas, grande est mysterium et fidei munimentum. Si spectat impietas, videt Regem pro sceptro regni sui lignum portare supplicii. Si spectat pietas, videt Regem bajulantem lignum, signum quod fixum erat in frontibus regum, et hoc in quo gloriatura erant omnium Sanctorum corda. Unde, ad Galat. vi, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, etc. ! Unde iterum per hæc, quamvis non intendentes, prophetiam impleverunt. Isa. ix, 6 : Factus est principatus super humerum ejus. Et iterum, Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus. Crux enim, et sceptrum est principatus, et clavis sacramentorum et regni cœlestis. Et ideo divina sapientia ordinavit ut ipse Dominus primo crucem portaret, et portando nobis portandam præberet. Et ideo postquam ad tempus crucem portaverat, sicut dicitur, Marc. xv, 24 : Angariaverunt prætereuntem quempiam Simonem Cyrenæum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus, et portaret ad locum supplicii : in signum ejus quod dixerat, Matth. xvi, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, etc.
« Exivit, » extra immundos et extra homicidarum civitatem. Apocal. xvii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus. Sic ductus est Abraham de terra et de cognatione sua 520 : quia cognatio ejus nequam fuit. Sic præceptum est Lot, ut de civitate egrediens, non staret in omni circa regione 521.
« In eum qui dicitur Calvariae locum : » eo quod ibi multæ calvariae jacebant damnatorum. Et sic etiam loci horrore volebant Christi Passionem vilificare.
« Hebraice » enim dicitur « Golgotha, » quod Latine sonat decollationis : ubi malefici puniri consueverunt. Dicit autem Chrysostomus, quod ibi Adæ calvaria jacuit, cujus debitum Christus persolvit. Hoc tamen Hieronymus verum esse non probavit, quoniam in Mambre sepultus legitur Adam : quod longe ab illo fuit, sicut, Josue, xiv, 15, invenitur a nobis 522.
« Ubi crucifixerunt eum. »
Per genus mortis iterum vilificare Passionem ejus intendentes. Sed veritas, ut dicit Augustinus, hujus naturæ est, quod veritas quæ perquæritur obumbrari, magis elucescit. Sapient. ii, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. Hieronymus : « Crucifixerunt eum, » ut dolor clavorum, intima et nervosa tangens, acerbitate torqueret, et suspensio distenderet, et pondus corporis vulnera manuum et pedum laceraret, et asperitas ligni dorsum flagellatum affligeret, et sic nulla pars corporis ejus dolore careret. » Psal. xxi, 18 : Dinumeraverunt omnia ossa mea, hoc est, per distensionem dinumerabilia fecerunt.
Tertio autem opprobrium supplicio addiderunt : « Et cum eo alios duos, » ut ex societate punitorum socius putaretur latronum, « hinc et inde, » hoc est, a dextris et a sinistris. Hoc autem etiam præter eorum intentionem prophetiæ fuit impletio. Psal. xvi, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 523. Cum his enim pati voluit pro quibus pati voluit et elegit. Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Isa. liii, 12 : Cum scelleratis reputatus est.
« Medium autem Jesum, » qui mediator fuit ad reconciliandum. I ad Ti[656]moth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Habacuc, iii, 2 : In medio duum animalium cognoscetis524. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sicut, Matth. xxv, 32 : Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis, peccatores a justis : peccatores condemnans, et salvans justos.
19 « Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, rex Judæorum. »
20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus : et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum, sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. »
Hic incipit pars secunda istius partis de tituli inscriptione : in qua notatur patientis dignitas.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, tituli inscriptio, inscripti publicatio, publicati condictio, et contradicti defensio et approbatio.
Dicit enim : « Scripsit autem et titulum Pilatus, » Gentilis : quia et in Gentilibus regnaturus erat Christus, et ideo triumphalem titulum descripsit Gentilis. Pilatus autem hoc fecit : quia, sicut dicit Augustinus, a corde ejus avelli non potuit, quin Christus vere esset rex Judæorum, et ex invidia condemnatus ab ipsis. Hoc enim prophetia prædixerat quod sic fieri deberet. Isa. xix, 19 : In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Jerusalem enim spiritualiter se fecit Ægyptum in passione Domini, sicut dicitur, Apocal. xx, 4 et seq. Et ibi erectum est altare crucis, in quo Christus hostia salutaris, oblata est : et titulus honoris et triumphalis laudis, ad terminum ejus est positus.
« Et posuit super crucem, » tamquam causam ejus. Matth. xxvii, 37 : Imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam.
« Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, rex Judæorum. »
« Erat scriptum » ut indelebile esset. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explane eum super tabulas. Quia ad litteram, in tabula de oliva superius per clavum cruci affixa, titulum istum descripsit.
« Jesus Nazarenus, rex Judæorum. » In quibus quatuor verbis effectus Crucis notantur : quia per satisfactionem pro nobis et solutionem pretii, est « Jesus, » auctor salutis nostræ. Per florem virtutis est nobis in exemplum honestæ conversationis, et odor devotionis, in sacrificio suavitatis, quod odoratus est Pater pro nobis : et spes æterni fructus qua fruemur dulcedine deitatis suæ. De primo dicitur, Matth. i, 21 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De pulchritudine autem floris dicitur, Cantic. i, 15, Lectulus noster floridus. Lectulus enim in quo cum dilecto animæ nostræ quiescendum est, crucis humilitas est. De odore autem, Genes. viii, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit ei. Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus De fructu, Cantic. vii, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Ambrosius :
medio annorum notum facies.
Silva talem nulla profert Fronde, flore, germine.
« Rex » autem, crucis dicit regimen. Regit autem in vita gratiæ, et dirigit in vitam gloriæ. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui. Item, Psal. ii, 6 : Ego constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
« Judæorum » autem dicit, quorum est rex. Judæus enim confitens vel glorificans interpretatur. Talium enim est crucifixus. Psal. xcv, 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu ejus : sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
« Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt, etc. »
Ecce tituli publicatio. Multi ergo legerunt, quia fuit scriptum litteris apertis : ut omnes legere possent et intelligere. Habacuc, ii, 2 : Explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit.
« Quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus : » et ideo facilis aditus fuit ad legendum doctrinam salutis. Omnibus enim, non tam loco quam corde et gratia, prope est Dominus, etiam corde et gratia, prope est Dominus etiam crucifixoribus si converti voluerint. Act. xvii, 27 : Non longe est ab unoquoque nostrum. Sapient. i, 2 : Invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
« Et erat scriptum hebraice, » propter Judæos, « græce » propter permixtos inter Græcos, « et latine, » propter Romanos. Et hoc etiam facit et pertinet ad universalem mundo faciendam tituli manifestationem. Hebræi enim excellebant religione, Græci sapientia, Latini potestate. In signum quod omnis religio cruce confirmatur, et omnis sapientia cruce illuminatur, et omnis potestas subjicitur. Ad Philip. ii, 11 : Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Isa. xxxiv, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit : alter alterum non quæsivit.
« Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum, etc. »
Pontifices qui legerant titulum.
Et tangitur hic de tituli conditione. « Noli scribere : Rex Judæorum. » Isti perfidi, et Spiritu sancto (qui eum regem esse prædixit) et sibi contradicunt : qui eum de regno accusaverunt.
« Sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. » Ac si dicant : Falsum dixit, et falso sibi nomen regis usurpavit. Contra quod dicitur, Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Et quia hoc Pilatus audiverat quod de semine David quidam regnare debuerat, et scivit istum esse de semine David, ideo a corde ejus avelli non poterat quin iste verus rex esset : et ideo ad confusionem Judæorum talem posuit super crucem titulum.
« Respondit Pilatus »
Judæis, volentibus corrumpere titulum : « Quod scripsi, scripsi : » et ideo indebile permanebit, nec aliud loco illius adscribetur quod vos excuset. Et hoc est quod in titulis quorumdam Psalmorum dicitur : Ne disperdas, David in tituli inscriptionem525. David enim manu fortis, et adspectu desiderabilis interpretatur. Quia Christus in cruce victor fuit manu fortis, et in titulo crucis fuit adspectu desiderabilis. Et ideo Spiritus sanctus titulum corrumpi non permisit. Unde Glossa : « Quod scripsi, scripsi, » [658] « Quasi dicat : Non corrumpo veritatem : etsi diligitis vanitatem et falsitatem. »
23 « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 « Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. »
Hic tangitur tertium istius partis, in quo tangitur crucifigentium cupida crudelitas.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, vestimentorum partitio, super inconsutile vestimentum sortis projectio, et ne aliquid casu factum circa Christum credatur, ponitur horum omnium per auctoritatem confirmatio.
Dicit ergo : « Milites ergo, » conducti a pontificibus, « cum crucifixissent eum » nudum, ut nuda veritas demonstraretur. Job, I, 21 : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Ecce perfecta cupiditatis abjectio, paupertatis ostensio, et mundi detestatio. Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet, etc.
« Acceperunt vestimenta ejus, » spoliantes eum. Job, XXIV, 7 : Nudos dimitunt homines, indumenta tollentes.
« Et fecerunt quatuor partes. » Et ideo probabile est quatuor Christum habuisse vestimenta, valore æqualia præter tunicam inconsutilem. Nec sordida esse poterant quæ milites non abjecerunt, sed inter se diviserunt.
« Unicuique militi partem. » Et sic erant quatuor milites : quia genus militum semper de spoliis curam habet.
« Et tunicam, » supple, acceperunt.
Describit autem tunicæ pretiosum opus, dicens :
« Erat autem tunica inconsutilis. »
Quia acu non erat consuta, sed « desuper contexta per totum. » Sic fiunt birreti et chyrothecæ, quodam opere textili. Istæ autem quatuor vestes signant amictum corporis veri, in quo totum corpus fuit tectum candore virginalis castitatis, anima Spiritu gratiæ, divinitas decore gloriæ, et conversatio vitæ honestate virtutis. Tunica autem inconsutilis, operimentum signat corporis mystici, quod est unitas Ecclesiæ, nullo modo scindenda. Isa. LXI, 10 : Induit me, scilicet Dominus, vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.
Et hoc est quod dicit.
« Dixerunt ergo ad invicem, »
Scilicet milites : « Non scindamus eam, » quia scissa inutilis esset. Matth. XI, 16 : Pejor scissura fit.
« Sed sortiamur de illa cujus sit, » quia ad litteram miserunt sortes, quis quid tolleret. Proverb. XVI, 33, secundum translationem Septuaginta : « De spoliis ejus sortem mittamus 526. » Item, Proverb. XVIII, 18. Contradictiones comprimil sors, et inter potentes quoque dijudicat. Hoc tamen specialiter signat Ecclesiasticæ charitatis unitatem. I ad Corinth. I, 10 : Idipsum dicatis omnes : et non sinu in vobis schismata.
« Ut Scriptura impleretur, dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi 527, » quatuor partientes militibus quatuor : « et
super vestem meam, » quintam inconsutilem, « miserunt sortem: » quæ sors licet ab eis fortunæ exponeretur, tamen a Spiritu sancto ad Scripturæ impletionem fiebat. Proverb. xvi, 33: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur, Psal. xxi, 18 et 19, secundum nostram translationem sic habet: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
« Et milites quidem hæc fecerunt, » ut videbatur, cum tamen omnia agerentur ad providentiam Spiritus sancti.
5 « Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
6 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
7 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. »
Hic quarta particula incipit istius partis. Notatur autem in hac parte compatientium Domino paucitas.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, paucitas et infirmitas eorum qui Christo compatiebantur, et Christi fidelitas ad eos qui Christum fideliter sequebantur, naturalis affectus ad parentes qui in Christo commendatur, et fidelitas quæ a suis Christo in morte exhibetur.
Dicit ergo: « Stabant autem juxta crucem Jesu. » Luc. xxiii, 49, videtur contrarium dici, ubi dicitur: Stabant autem omnes noti ejus a longe.
SOLUTIO. Dicendum est, quod primo quando crucifixus est Dominus, stabant a longe: sed jam incipientibus coruscare miraculis, accedebant prope, et sic stabant flentes juxta crucem Jesu.
« Mater ejus, » quæ sola perfecte ste-
tit, ita quod nulla dubietate perplexa fuit mater ejus: intus sustinuit, quod foris in corpore perferebat Filius. Luc. ii, 35: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, etc. Et ideo stabat ut dolores quos in partu tanti nati natura detinuit, nunc cum usura persolveret. Isa. lxvi, 7: Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Hæc sic stabat quod recognosceret et mater esset in dolore non pariens, sed morientem videns Filium.
« Et soror matris ejus, Maria Cleophæ, » hoc est, filia Cleophæ. Et hoc ideo dicitur, quia Anna, mater beatissimæ Virginis, tres legitur habuisse viros, scilicet, Joachim ex quo genuit matrem Domini, Cleopham ex quo genuit matrem Simonis et Judæ et Jacobi majoris, et Joseph qui vocatur Barsabas, qui cognominabatur Justus. Et ideo dicitur: « soror- or matris ejus, Maria filia Cleophæ. »
« Et Maria Magdalene, » quæ et cæteris ditior erat, et ministrabat Domino de facultatibus suis: sicut dicitur, Luc. xxiii, 49. Erant autem plures, sicut dicit Lucas, sed a longe steterunt. Sequebantur enim Dominum plangentes Dominum.
Hæ autem tres signant tres status fidelium. Maria enim mater Domini, signat statum innocentiæ sive innocentium. Maria Cleophæ quæ interpretatur conciones transcendens, signat statum in virtute proficientium. Magdalena autem signat statum pœnitentium et vincentium peccata et tentationes. Istæ autem fœcundæ mulierculæ sunt quæ Domino assistunt ex omnibus charis ejus.
« Cum vidisset ergo Jesus, etc. »
« Cum vidisset ergo Jesus matrem, » respectu naturæ cum gratia, « et discipulum quem diligebat stantem, » respectu gratiæ. Sapient. iv, 15: Gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
« Dicit matri suæ, » prius commendans discipulum quam matrem: ut
ostendatur arctius esse adstrictos, qui coniuncti sunt in gratia, quam omnes qui coniuncti sunt in natura.
« Mulier. » Dicit propter sexum : « Ecce filius tuus, » hoc est, qui loco filii tui, tibi debet obsequi et affectione coniungi.
« Deinde dicit discipulo, »
Ipsum commendans matri : « Ecce mater tua, » hoc est, cui reverentiam debes ut matri. Tob. iv, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus. Hoc autem Christus fecit, ut ostenderet quod conjunctos nobis in natura et gratia non deseramus. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, etc.
« Et ex illa hora, etc. »
Quartum est, scilicet, curæ acceptatio. « Ex illa hora accepit eam discipulus, » quem diligebat Jesus, « in sua : » ita quod sit neutri generis accusativus pluralis. Augustinus autem dicit : « Accepit in sua, » quæ erant ab eo possessa, quæ nulla habebat : sed « in sua, » quæ erant sub diligentia sua, scilicet, suæ procuracionis quantum poterat. Tamen in historia quæ vocatur Euthimiatha historia, legitur quod extunc recepit eam in domum suam, et cum puellis aliis de eleemosynis fidelium eam sustentavit.
Quia autem hoc Evangelium sæpe de Beata Maria Virgine in anno legitur, potest notari in eo quod dicitur : « Stabant juxta crucem Christi, » quadruplex rectitudo : justitia, pro qua patiendum est : vicinitatis crucis, cui participandum est : et cujus est crux, cui configurandum est : et ipsa crux, cujus cruciatus sustinendus est. Status quidem recta positio est, ad signandum passionis causam laudabilem. Sic enim Dominus in cruce stetit. Habacuc, iii, 6 : Stetit, et mensus est terram, hoc est, omnibus patientibus propter se justitiam commensuravit.
Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. I Petri, iii, 14 : Si quid patimini propter justitiam, beati. Item, iv, 15 et 16 : Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. Hæc est enim ratio quod Christus stans, et non procumbens, vel inclinatus pati voluit : ut omnes patientes ad se traheret rectitudine.
Per hoc autem quod dicit, « juxta crucem, » notat vicinitatem per communicationem. I Petri, iv, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. Ad Galat. ii, 19 : Christo confixus sum cruci. Communicare autem cruci est intus sustinere crucem, et cum Christo pendere in cruce. Job, vii, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Christi autem cruci prope stat, qui se patienti Christo configurat, in hoc quod se Deo in cruce in sacrificium offert, et vitam a mundo abscondit, et Patri soli vivit. Ad Philip. iii, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis. Ad Coloss. iii, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Sic autem cruci Christi configuramur.
Crux autem a cruciando dicta est : quia nos etiam cruciatum crucis experiri oportet. Ad Galat. v, 24 : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et hoc usque ad mortem. Ergo concupiscentiæ caro debet crucifigi.
De his autem alibi multa dicta sunt.
- « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. »
Hic agitur de consummatione Passionis.
Et hæc habet tres partes. Primo enim agitur de consummatione, quantum, ad Scripturarum testimonium : secundo autem, quantum ad factum ipsum, ibi, ℣. 30 : « Et inclinatio capite, etc. » Tertio autem, quantum ad sequelam facti, ibi, ℣. 31 : « Judæi ergo, etc. »
Circa primum dicit tria, scilicet, jam factam sacramentorum consummationem, implendam esse Scripturæ impletionem, et Scripturam impletam esse perfecte in omni consummatione.
Dicit igitur : « Postea, » omnibus his peractis, « sciens Jesus, » qui omnia scivit antequam fierent, « quia omnia consummata sunt » sacramenta quæ erant de ipso. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et in Prophetis, et in Psalmis de me.
« Ut consummaretur Scriptura, » quæ de ipso erat, « dixit » vere, non fingendo : « Sitio, » desiderio salutis redimendorum. Psal. LXII, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea ! Unde Beatus Bernardus dicit : « Domine, quid sitis ? Plus te cruciat tua sitis quam tua crux. De cruce siles, de siti clamas. Sitio, inquam, vestram salutem, vestrum gaudium. » Scriptura autem quam impleri voluit, est in Psalmo LXVIII, 22, qui dicit : Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Ideo ergo dicit : « Sitio. »
Objicitur autem de hoc quod dicit : « Ut Scriptura impleretur : » quia non propter Scripturam Christus, sed Scriptura propter Christum facta est. Et ideo factum Christi non est factum propter Scripturam, sed e converso.
Ad hoc dicendum, licet jam dictum est sæpius et solutum, quod scilicet conjunctio, ut, non notat causam, sed consecutionem : vel, ut dicit Chrysostomus, adjunctionem. Tamen potest dici melius, quod in prophetia sunt duo, scilicet, enuntiatio quæ facta est Prophetis, et dependentia enuntiati de futuro, et respectu enuntiationis propheticæ. Sed quia enuntiatum a futuro dependet, nihil prohibet enuntiationem aliquam esse rationem facti ut Scriptura impleatur, quæ aliter impleri non posset. Et sic in omnibus talibus potest responderi.
« Vas ergo erat positum aceto plenum. » Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 29
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » 30
Consummatio est per factum.
Dicit ergo hic tria : amari potus præparationem, et ejus potus factam Christo oblationem, consummationis a Christo factæ professionem.
Dicit ergo : « Vas erat positum, » quod secum ministri portaverunt in æstus et sitis restinctionem : ad quem effectum acetum aquæ mixtum singularem habet virtutem : et est usus acetum in via potandi incolis calidarum terrarum. Quidam autem dicunt, quod portaverunt vinum quod calore solis acetum factum fuit. Alii dicunt, quod procuravit sine eorum intentione hoc providentia divina. Alii, quod ex industria acetum, quo linguam et palatum ejus amaricarent, portaverant : quia putabant ex hoc eum citius moriturum. Hoc autem minus probabile est. Prima autem opinio magis placet.
Dicit ergo : « Vas erat positum, » ad sitis et æstus restinctionem, « aceto plenum, » quod multis sufficeret.
« Illi autem, » tortores Christi, « spongiam plenam aceto, » quæ propter porositatem de aceto multum imbiberet, « hyssopo, » quæ est herba habens magnam amaritudinem, quamvis etiam habeat quamdam aromaticitatem « circumponentes, » ut per hyssopum sugeret [662] de spongia, « obtulerunt, » per arundinem quæ sambucus vocatur, ut diximus, Matth. xxvii, 48.
« Ori ejus, » ut os amaricaret : et sic gustum eorum sentiret. Deuter. xxxii, 32 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
« Cum ergo accepisset, etc. »
« Cum accepisset » ad gustum « Jesus acetum. » Matth. xxvii, 34 : Dum gustasset, noluit bibere.
« Dixit, » veritatem profitendo : « Consummatum est » in opere, quod erat in prophetia. Luc. xviii, 31 : Consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Ad Hebr. v, 9 : Consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ.
Attende, quod in veritate ante potum clamavit : Eloi, Eloi : sicut dicitur, Matth. xxvii, 46, et, Marc. xv, 34 : et post clamorem datus est ei potus : et tamen gustans amaritudinem peccati synagogæ dixit : Pater dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt528.
« Et inclinato capite tradidit spiritum. »
Jesus in cujus potestate est tradere spiritum, et iterum sumere eum, sicut dictum est, Joan. x, 17. Ad Hebr. ii, 10 : Decebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Tunc enim cum clamore valido et lacrymis, obtulit pro nobis hostiam salutarem529 : in qua oblatione consummatum est opus nostræ redemptionis. Isa. x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.
« Judæi ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. »
Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. »
Hic ponitur sequela passionis consummatæ.
Dicuntur autem hic duo, scilicet, adjectio sequelæ, et testificatio.
Adjectio autem sequelæ continet tria, scilicet, ea quæ facta sunt ratione temporis, et ea quæ facta sunt in Domino crucifixo, et quod factum est circa Dominicum corpus.
Dicit ergo de primo : « Judæi ergo, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ, ut dicitur, Apocal. ii, 9, « quoniam parasceve erat, » hoc est, ad sabbatum celebrandum præparatio.
Et hoc erat de præparatione ad sabbatum, « ut non remanerent in cruce corpora sabbato. » Hoc enim lex præcepit, Deuter. xxi, 22 et 23 : Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur.
« Erat enim magnus dies ille sabbati, » propter duo festa conjuncta, sicut in antehabitis dictum est : et ideo non erat licitum illum diem profanare horrore insepultorum. « Rogaverunt Pilatum, » qui publicam administrabat potestatem. Circa tria corpora publice damnatorum nihil fieri licuit. « Ut frangerentur eorum crura, » scilicet suspensorum, « et tollerentur » forte se mortuos simulantes, ne abire possent postquam de crucibus deponerentur. Vel, si
forte vivi invenirentur, ex dolore confractionis morerentur. Et hoc dicit Chrysostomus factum esse secundum Scripturam: Non remanebit quidquam ex eo usque mane530. Et hoc dictum est de agno paschali.
« Venerunt ergo milites, etc. »
Milites a Pilato missi et a sacerdotibus conducti, « et primi quidem, » scilicet latronis pendentis in cruce a dextris, « fregerunt crura, » forte in pluribus locis ut citius moreretur, et inutilis ad recedendum redderetur: « et alterius, » etiam latronis, « qui crucifixus est cum eo. » Psal. xvii, 39: Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. Nec mirum erat quod confregerunt eos qui iniquitate seipsos confregerant: de quibus dicit Psalmista, Psal. xiii, 3: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Horum enim crura merito confringenda erant.
33 « Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
34 Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. »
Tertium est, ubi dicitur id quod factum est circa Dominum.
Et sunt quatuor, scilicet, quod jam mortuum invenerunt, quod crura non fregerunt, quod latus aperuerunt, quod ex latere sacramenta Ecclesiæ profluxerunt.
Dicit ergo: « Ad Jesum autem cum venissent, » et facere de ipso sicut de aliis
cum vellent, « ut viderunt eum jam mortuum, » sicut eum qui in potestate habuit quando voluit ponere animam. Psal. lxxxvii, 5 et 6: Factus sum... inter mortuos liber.
« Non fregerunt ejus crura, » quia hoc dispensatio divina præordinavit, dicens, infra, ℣. 36: Os non comminuetis ex eo531. Unde sicut interficere non poterant nisi quando et qualiter voluit, ita nec in mortuum desævire permissi sunt, nisi quantum divina dispensatio permisit.
« Sed unus militum, etc. »
« Unus militum, » sicut dicitur, Longinus nomine, qui postea martyr effectus est, « lancea latus ejus aperuit, » ut veritas umbrae responderet. Ut sicut de latere Adæ dormientis formata est sponsa ejus Heva, ita de latere Christi dormientis somno mortis in cruce, formaretur sponsa ejus Ecclesia. Unde ipse dixit, Cantic. ii, 14: Columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ. Hoc est enim puritas et simplicitas Ecclesiæ quæ quiescit in foraminibus clavorum per fidem Christi, qui est petra: et caverna vulneris in latere, quod maceria est et macer murus. Ita Christi membra macerata per exsanguinationem jam maceriam et non murum prætendebant: in qua maceria cubat et quiescit Ecclesia Christi sponsa.
Et hoc est quod sequitur:
« Et continuo exivit sanguis et aqua. »
Exivit de latere sanguis et aqua. Non enim sic erat in corporibus aliorum, in quorum corporibus statim per mortis frigiditatem sanguis coagulatur et in tabem convertitur. Iste enim sanguis est
paschalis, confringetis. Numer. ix, 12: Os ejus non confringent.
quo portamur ad vitam, et aqua expiationis qua regeneramur ad gratiam et salutem. Unde Ambrosius : « Licet corporis Christi natura fuit mortalis, dissimilis tamen aliis corporibus mortuis fuit gratia. Nam post mortem in nostris corporibus sanguis congelascit : ex illo autem incorrupto corpore omnium vita emanavit. Aqua et sanguis exivit. Illa quæ abluat : iste qui redimat. Bibimus pretium nostrum, ut bibendo redimamur. » Chrysostomus : « Sacramenta hæc noverunt Christiani qui per aquam sunt regenerati, per carnem et sanguinem sunt nutriti. » Apocal. 1, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ad Ephes. v, 25 et 26 : Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ.
35 « Et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt. »
Duplex hic affirmat testimonium : visus scilicet, et Scripturæ.
Dicit ergo : « Et, » discipulus verax, « qui vidit, » fidelibus oculis, « testimonium » veritatis « perhibuit. » I Joannis, 1, 1 et 2 : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contractaverunt de verbo vitæ : et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.
« Et » ideo « verum est » et indubitatum « testimonium ejus. » Proverb. xii, 17 : Qui quod novit loquitur, index justitiæ est.
« Et ille scit, » absque dubitatione omni, « quia vera dicit. » Et sunt quæ scripta sunt, Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum.
« Ut et vos » testimonio veritatis « credatis. » Idem dicitur, Act. 1, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Chrysostomus : « Nullus discredat neque verecundatus adspiciat. Quæ enim maxime probabilissima esse videntur, hæc sunt morum fundamenta nostrorum. »
« Facta sunt autem hæc, etc. »
« Facta sunt hæc, » sapientia Dei ordinante, « ut Scriptura impleretur, » secundum partem illam quæ a futuro dependet : « Os non comminuetis ex eo 532. » Ossa enim Christi fortiora Ecclesiæ sacramenta signant, quæ non sunt minuenda, sed integra servanda. Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
« Et iterum alia Scriptura dicit, »
Loquens de vulneribus : « Videbunt, » in judicio, « in quem, » secundum humanitatem, « transfixerunt. » Zachar. xii, 10 : Adspicient ad me quem confixerunt. Apocal. 1, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
- « Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum, ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Venit autem et Nicodemus, qui ve-
39 [665] nerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter paraseven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. »
Hic ultimo tangitur de Domini sepultura.
Et dicuntur hic tria, scilicet, de cruce corporis Christi depositio, corporis cum aromatibus conditio et præparatio, ibi, ℣. 39 : « Venit autem et Nicodemus. » Et tertio, in sepulcro corporis collocatio, ibi, ℣. 41 : « Erat autem in loco, etc. »
In primo dicuntur quatuor, scilicet, corporis petitio, petitionis ratio, petiti expressio, et petiti concessio.
Dicit ergo : « Post hæc, » consummatis his quæ ad passionem et mortem pertinebant, « rogavit Pilatum, » audacter accedens : eo quod dicitur, Marc. xv, 43, quod nobilis decurio erat. « Joseph ab Arimathæa, » quæ est Ramatha, unde fuit Elcana et Anna parentes Samuelis533.
« Eo quod esset. » Ratio est petitionis : quia fuit « discipulus Jesu, » et ideo curam de corpore ejus habere voluit ut cum honore sepeliretur, et non ut damnati corpus projiceretur.
« Occultus autem propter metum Judæorum. » Joan. ix, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Si autem quis objiciat, dicens quod,
Matth. x, 28, dicitur : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Et sic videtur peccasse Joseph quod non publice confitebatur. Dicendum, quod discipulus fuit, hoc fuit laudabile : quod non confitebatur publice, hoc fuit infirmitatis, et non peccati : quia status tunc fuit infirmitatis, eo quod nondum adhuc tunc fuerit datus ad robur Spiritus. Quamvis enim non publice confiteretur, tamen non negavit, et hoc pro statu illo sufficiebat.
« Ut tolleret corpus Jesu » de cruce. Et hoc est petiti expressio, et pietatis erga Dominum ostensio. Proverb. xvii, 17 : Omni tempore diligit qui amicus est. Ruth, ii, 20 : Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis!
« Et permisit Pilatus. » Alia enim in sepulta abjecta sunt.
« Venit ergo et tulit, » de cruce, « corpus Jesu, » et sicut dicit, Matth. xxvii, 59, mercatus sindonem, involvit, et sic de cruce ad sepulcrum portavit.
« Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, »
Quia non solum nocte, sed nocte primum : quia, Joan. vii, 51, publice locutus fuerat pro Domino, quando dixit : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso?
« Ferens » secum « mixturam myrrhæ et aloes, » hoc est, unguentum mixtum ex myrrha et aloe, « quasi libras centum, » ad condiendum corpus Domini.
Si autem quæratur, Ad quid tanta ambitio pretiosi unguenti super corpus Domini facta est? Dicendum, quod hæc objectio impia est : quia corpus consideratur tripliciter, scilicet, ut sanctitati animæ est comparatum, et sic debetur ei honor : et prout est ordinatum ad resurrectionem gloriæ, et sic debetur ei veneratio : et prout est divinum, divinitati [666] unitum, et sic debetur ei cultus divinus. Et ideo dixit de muliere ungente se Dominus, Marc. xiii, 6 : Bonum opus operata est in me. Et hoc modo quæsitum est unguentum pretiosum a sanctis mulieribus.
Et si dicitur, quod nos non debemus curare de sepultura, ut dicit Augustinus. Dicendum, quod hoc dictum falsum est : quin potius sancti patres curaverunt de sepultura, ut Abraham, Isaac, et Jacob, et Joseph : ita et nos curare debemus. Sed non sic quod aliquid de contingentibus vitam Christianam omittere debeamus, propter hoc quia Judas Machabæus ædificavit sepulcrum parentum et fratrum suorum534, et Joseph præcepit ossa sua ferri de Ægypto535. Et multis in libro Regum improperatur quod non in sepulcris regum sunt sepulti. Quia corpori ordinato per gratiam ad gloriam veneratio debetur : corpori autem divino præter hoc cultus debetur divinus. Et ideo ista voluit Dominus sibi fieri.
Et quod dicitur de libris centum, quod superfluum sit ad unum corpus ungendum. Dicendum, quod sicut mulier non tam ungere intendit corpus, quam significare quod odor sanctitatis ejus impleturus esset mundum : ita et Joseph non tam intendit ungere corpus quod putrescere non potuit, quam significare quod gloria qua delibutum surrexit, a putredine delibuturum fuerit omnia alia membra mystici corporis in omnibus Sanctis : et ideo unguentum superabundanter exhibuit. Hoc est ergo quod dicit : « Quasi libras centum. » Cantic. iv, 14 : Myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.
« Acceperunt ergo corpus Jesu, etc. »
« Acceperunt ergo, » ambo isti, « corpus Jesu, » in quo divinitas corporaliter habitavit, « et ligaverunt illud linteis, » de sindone, « cum aromatibus, » ut fragrantiam divinitatis ejus omnibus significarent. Unde etiam post Pascha in omnibus Ecclesiis cantatur : « Ibi cinnamomum et balsamum, odor suavissimus corpora eorum. »
« Sicut mos est Judæis » venerabiles personas « sepelire. » Hoc enim acceperunt a patribus, Genes. l, 2, quod Joseph, cum mortuus esset pater ejus, præcepit servis medicis ut aromatibus condirent patrem. Et hanc venerationem pio Dominico corpori isti sancti impenderunt.
« Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus. »
Describitur autem hic diligenter Dominicæ sepulturæ locus : et hoc ideo fit, ne alii corpori resurrectio Domini attribuatur.
Dicit ergo : « Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, » in quo nemo hominum sepeliri consuevit, ne alius ibi sepultus dicatur : « et in horto monumentum novum, » in petra in monte excisum, ut dicit Augustinus. Ut sicut in utero, in quo corpus assumpsit, nullus ante vel post conceptus fuit : ita nec in monumento, in quo positus est, nullus ante eum vel post eum jacuerat. Et sicut prodiit ex utero intacto signaculo pudoris, ita prodiit de sepulcro intacto signaculo custodum.
Et hoc est quod dicit : « In quo » monumento « nondum quisquam » mortuorum « positus erat, » ne alter resurrexisse putaretur.
« Ibi ergo propter parasceven Judæorum, etc. »
« Ibi ergo, » in horto et monumento, « propter parasceven Judæorum, » ut dicit Augustinus : « Accelerata fuit sepultura, ne vesperasceret quando nihil tale licebat. »
« Quia juxta erat monumentum, » hoc est, prope. Et ideo cito poterat fieri monumentum juxta locum crucifixionis.
« Posuerunt Jesum » in sepulcro. Matth. xxvii, 66 : Signantes lapidem, cum custodibus, ut insuspicabilis esset resurrectio.
Attende autem, quod sapientia divina nullum voluit adesse discipulorum, ne furatum esse a suis aliquis putaret, et alium loco ejus collocatum. Et hoc ideo, quia dixerant, Matth. xxvii, 63 et 64 : Seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error peior priore.
Sic ergo sepultus est Jesus, etc.
Caput XX
Maria Magdalene prima venit ad monumentum, deinde Petrus et Joannes : illa plorans ad monumentum videt angelos, tandemque Jesum agnoscit : qui apparens apostolis, pacem illis optat ; et ostensis manibus ac latere, dat eis Spiritum sanctum, ut peccata remittant ac retineant ; rursumque non credenti Thomæ apparens cum reliquis discipulis, corpus præbet palpandum : beatos dicens qui in ipso non viso crediderunt : multa Christi signa non sunt in hoc libro scripta.
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento536.
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
℣. 7. Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit.
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans537. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.
Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur magister).
Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
Cum ergo sero esset die illo538, una sabbatorum, et fores essent clausæ ubi erant discipuli congregati, propter metum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum :
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt539.
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus.
Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc540.
Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
In Caput XX Joannis — Enarratio
1 « Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. »
Hic agitur de Resurrectione, in qua ostenditur Verbum incarnatum esse glorificativum.
Dividitur autem hæc pars in quinque particulas : in quarum prima adstruitur resurrectio Christi, quantum ad manifestationem veritatis : in secunda, quantum ad collationem potestatis cum certitudine resurrectionis, ibi, ℣. 19 : « Cum ergo sero factum esset, etc. » In tertia, iterum cum certificatione resurrectionis, ostenditur manifestatio fidei et veritatis, ibi, ℣. 24 : « Thomas unus ex duodecim, etc. » In quarta, iterum cum probatione resurrectionis, ostenditur collatio officii prædicationis, ibi, xxi, 1 : « Postea manifestavit se iterum, etc. » In quinta et ultima, cum ostensione resurrectionis, manifestatur collatio curæ pastoralis, ibi, xxi, 15 : « Cum ergo prandisset, dicit Simoni Petro Jesus, etc. »
Prima harum partium in duas dividitur, scilicet, quod primo agit de eorum quibus manifestatur devotione, et secundo de veritatis manifestatione, ibi, ℣. 11 : « Maria autem stabat. »
Adhuc, prima harum dividitur in duas partes : in quarum prima fœminarum describitur diligens et fervens devotio : in secunda, ejusdem Mariæ Apostolis facta denuntiatio, ibi, ℣. 2 : « Cucurrit ergo, etc. »
In prima harum dicuntur quatuor, scilicet, temporis ad devote ungendum congruitas, personæ ungentis dignitas, temporis congruentis determinatio, sepulcri a remotione impedimenti opportunitas.
Dicit ergo :
« Una autem sabbati, »
Hoc est, prima sabbati. Hebræi enim et Græci nominibus numeralibus pro ordinalibus nominibus utuntur : et ideo unum apud eos in ordine dierum signat primum. Sabbatum autem apud Hæbræos, et dies est principalis, et septimam nominat. Unde, Luc. xviii, 12 : Jejuno bis in sabbato, hoc est, in septimana. Sic ergo una sabbati est dies prima hebdomadæ, quæ apud nos Dominica vocatur. Hæc enim prima est post sabbatum, a quo septimana apud eos incepit. Nobis autem hoc festum in Dominicam conversum est in gaudio Resurrectionis. Isa. lxvi, 23 : Erit sabbatum ex sabbato. Item, lviii, 13 : Vocaberis sabbatum delicatum. Eo quod Dominus oleo exsultationis delibutus, resurgens, sanctitatis suæ resurrectionis consecravit. Hoc ergo tanto gaudio congruum fuit tempus.
« Maria Magdalene venit mane, etc. »
« Maria Magdalene, » quæ quamvis cum mulieribus venerit, sicut dicitur, Matthæi, xxviii, 1, Marc. xvi, 1, Luc. xxiv, 1, tamen hæc præ cæteris dignior, et fidei devotione, et generis nobilitate, et amoris virtute, et obsequendi sollicitudine, et quærendi Dominum indagatione, habebatur. Et ideo hæc, aliis tacitis, nominatur. Ruth, iii, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Et hoc demonstratur per nomen Maria, quod amarum interpretatur : quia amaritudine lacrymis lavit, ut dicit Gregorius, maculas criminis. Luc vii, 38 : Lacrymis cæpit rigare pedes ejus. Et sicut dicit Gregorius : « Susceptoris sui tetigit vestigia : ac prava sua delinquens itinera, huic post hoc assidebat, viventem adhærebat, mortuum quærebat. » Hæc ergo una causa fletus fuit post Dominum : quia be[670]nigne pænitentem suscepit. Psal. xxix, 16 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Magdalena autem turrita interpretatur : quia fortis fuit, non horrens custodes. Proverb. xxxi, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? etc. Hac ergo de causa specialis dignitatis esse dignoscitur, cui primum Dominus resurgens manifestatur.
« Venit mane, » ferens unguenta ex aromatibus parata, sicut dicitur, Marc. xvi, 1. Determinat autem mane : « Cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum. » Videtur autem contrarium hujus dici, Matth. xxviii, 1, ubi dicitur : Vespere autem sabbati quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Ergo videtur quod non venit mane. Ad hoc autem Augustinus respondet dicens, quod si initium noctis intellexerimus per synecdochen totam noctem : tunc vespere ponitur pro nocte præcedente lucem Dominicæ diei : et tunc non est contrarium. Sed Joannes dicit horam adventus, et Matthæus dicit initium noctis in qua venerunt. Melius autem respondetur a quibusdam, quod vespere quidem venerunt : quia ad veniendum se paraverunt. Mane autem venerunt : quia tunc ad monumentum pervenerunt.
Sed adhuc objicitur de hoc quod dicitur : « Cum adhuc tenebræ essent : » quia, Marc. xvi, 2, dicitur : Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Sed ad hoc dicit Beatus Augustinus, scilicet, quod bis venit Maria Magdalena, scilicet, primo in tenebris, et tunc discessit : et orto jam sole rediit. Et primum tangit Joannes, et secundum Marcus.
Sic ergo valde mane venit ad monumentum, cum adhuc tenebræ essent, suæ inquisitionis ostendens diligentiam et amoris fervorem. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me inveniunt me. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii,
2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Congruit autem hora adventui, ut dicit Hieronymus, ut quæ Dominum mortuum quærebant, in tenebris venirent, quæ tenebras dubietatis earum significant. Genes. i, 2 : Tenebræ erant super faciem abyssi, hoc est, cordis humani, per lumen fidei et certitudinem non suffulti. Quod enim ad monumentum venit, significat quod mortuum Dominum quærebat. Unde et reprehensa fuit, Luc. xxiv, 5, ab Angelo dicente : Quid quæritis viventem cum mortuis ? Monumentum autem a monendo dicitur, quia monet trans euntes de mortuo. Eccli. xxxviii, 23 : Memor esto iudicii mei : sic enim erit et tuum.
« Et vidit lapidem, » qui ad os speluncæ positus fuerat, « sublatum, » sive revolutum, « a monumento. » Hoc enim cito adspexit : quia hoc desideravit. Unde, Marc. xvi, 3, dicitur, quod de hoc sollicita cum aliis dixit : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? Et parum post, ℣. 4 : Et respicientes, viderunt revolutum lapidem : erat quippe magnus valde, major quam fœmina levare posset : ideo lapidis revolutionem libenter adspexit.
Sed quæritur, quis revolvit lapidem ? Utrum Christus surgendo lapidem abstulerit ? Hoc enim videtur propter mysterium : quia, Judicum, xvi, 3 dicitur, quod Samson media nocte surrexit, et portas cum seris apprehendit, et in verticem montis portavit. Portæ autem illæ ostium sepulcri significaverunt. Ergo et Christus lapidem ab ostio monumenti removit. Sed in contrarium est, quod Christus in gloria corporis surrexit. Ergo sicut januis clausis intravit ad discipulos, ita et intacto signaculo sepulcri exivit. Responsio est ad hoc, quod dicit Chrysostomus, quia exivit, et lapide, et signaculis manentibus, Jesus. Unde sicut exivit de virginis utero intactis signaculis pudoris, ita etiam de sepulcro intactis signaculis sepulcri. Quia aliter putatum fuisset effractum a discipulis fuisse sepul[671]crum. Quia vero oportuit demonstrari quod surrexerit, ideo coram custodibus Angelus post Domini resurrectionem removit lapidem, sicut dicitur, Matth. xxviii, 1. Et tunc primum venit Maria Magdalena.
2 « Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. »
Hic incipit secunda pars primæ partis : in qua notatur facta a Maria Apostolis nuntiatio.
Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima fit denuntiatio : in secunda, discipulorum ejus quod dixit per experimentum probatio : in tertia, dubietatis et ignorantie ratio.
Dicit autem in primo tria : velocitatem nuntiantis, et quibus nuntiavit, et quid.
Dicit ergo : « Cucurrit ergo, » festinando ne aliquid interim posset intervenire antequam consuleret Apostolos. Desiderium enim cursum imperabat. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem : current, et non laborabunt : ambulabunt, et non deficient. Jerem. ii, 23 : Cursor levis explicans vias suas. Oblita enim fuerat gravitatis femineæ ex nimio desiderio festinandi ad consilium Apostolorum, quid in tanto facto videretur esse agendum.
« Et venit ad Simonem Petrum, » qui caput erat aliorum, de quo dixerat Dominus, Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ad omnium ergo confirmationem venit ad Petrum.
« Et ad alium discipulum, » scilicet Joannem, « quem diligebat Jesus : » et in signum dilectionis, ei pectus ad recumbendum præbuerat, et Matrem commiserat. Ab illis enim potissimum requirendum esse putabat. Deuter. xxxii, 7 :
Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : maiores tuos, et dicent tibi.
Et attende cautelam mulieris, qualiter non in commune in multitudine nuntiavit : ne rumor fieret, antequam quid agendum esset, ex consilio majorum esset determinatum. Rumor enim et tumultus multum nocere poterat : quia si rumor exivisset; quod perditum fuisset corpus, statim Judæorum fuisset applaudus, nec postea creditum fuisset quod resurrexisset.
« Et dicit eis : Tulerunt Dominum, etc. »
« Et dicit eis, » tristi vultu : « Tulerunt Dominum de monumento, » hoc est, abstulerunt. Qui autem abstulerint non determinavit : quia notum putat esse discipulis, quod illi qui omnia mala contra Dominum attentaverunt, etiam hoc malum fecerunt, et corpus ejus in aliquem inhonestum locum projecerunt, invidentes honori sepulturæ ejus.
Et hoc est : « Et nescimus ubi posuerunt eum. » Ac si dicat : Hæc est angustiæ causa, quod nescimus ubi eum inveniam : ut officium funeris ei impendam. Dicit autem : Nescimus, de se, et de aliis mulieribus secum venientibus.
3 « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
7 Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus posi[672]tum, sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. »
Hic incipit discipulorum per experimentum probatio.
Et quatuor hic dicuntur : quorum primum utrique convenit discipulorum, scilicet, cursus ad probandum. Secundum, solum Joanni, scilicet, major velocitas ad perveniendum. Tertium, quod Petrus prior fuit ad intrandum. Quartum autem, quod neuter eorum paratus fuit ad credendum.
Dicit ergo : « Exiit ergo Petrus, » reliquit scilicet discipulorum habitationem ad mulieris nuntiationem, « et ille alius discipulus, » scilicet Joannes, « et venerunt, » hoc est, venire inceperunt « ad monumentum, » probare intendentes dictum mulieris : utrum Dominus esset sublatus an non.
« Currebant autem duo simul, »
Quoad cursus inceptionem. I ad Corinth. ix, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Dicit autem Beatus Bernardus, quod præ cæteris cucurrerunt qui præ cæteris amaverunt.
Sed si quæritur, Quare alii non cucurrerunt ? Jam in ante habitis causa est assignata : quia eis non fuit nuntiatum, ne fieret tumultus inter eos. Et hoc cavebatur propter metum Judæorum. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
« Et ille alius discipulus præcucurrit, » hoc est Joannes, « citius Petro. » Cujus causa forte fuit, quia junior fuit et velocior. Tamen Beatus Bernardus dicit, quod qui plus dilexit, velocius cucurrit, et citius pervenit. De hoc autem notatum est a nobis in Prologo istius operis, quod quamvis forte plus dilexerit Joannes in gratia contemplationis, plus tamen dilexit Petrus in gratia actionis. Et quia hi præ cæteris gratiam dilectionis Christi acceperunt, ideo præ cæteris cucurrerunt.
« Et venit primus ad monumentum » Christi. Et hujus causam allegoricam dicit Glossa, quod Joannes signat synagogam quæ præcucurrit, et tamen ad intima spiritus non intravit. Petrus autem Ecclesiam signat de Gentibus, quæ posterior venit, et ad intima penetravit : et synagogam in fine Christus introducet. Ad Roman. xi, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
« Et cum se inclinasset, »
Scilicet in speluncam, quo ad latus lapidis intravit, ut adspicere posset, « vidit linteamina, » in quibus involutum fuerat corpus Jesu, « posita, » hoc est, de corpore posita et involuta. Joseph enim mercatus fuerat sindonem in quam involverat corpus Domini Jesu.
« Non tamen introivit » in monumentum : quia forte custodes extimuit.
« Venit ergo Simon Petrus, »
Post Joannem, « sequens eum, » cursu tardior, « et introivit in monumentum, » causa experiendi, non veritus timorem custodum.
« Et vidit, » sicut et Joannes, « linteamina posita, hoc est, de corpore deposita et involuta, « et sudarium, » hoc est, pannum capitalem, in quo sudor faciei extergi consueverat, « quod super » faciem et « caput ejus positum fuerat. » Non cum linteaminibus positum fuerat, ac si ex industria ab aliis positum fuisset [673] et separatum. Et hoc est quod dicit : « Sed separatim involutum, » ad globum, « in unum locum » ab aliis distinctum. Et hæc omnia fuerunt argumenta resurrectionis : quoniam qui abstulisset corpus, cum pannis abstulisset. Nunc autem quia surrexit in gloria, pannis non indigebat : quia jam Dominus regnavit, et decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se, scilicet virtute541. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento.
« Tunc ergo introivit et ille, etc. »
« Tunc ergo, » audaciam accipiens a Petro, hoc est, etiam « introivit et ille discipulus, » scilicet, Joannes. Quamvis enim contemplatio virtutem præcurrat velocitate considerationis, quia velociter currit sermo ejus, qui est de veritate : non tamen ad veritatis limpidam beatitudinem, et secreta Dei ingreditur, nisi per virtutis meritoriam exercitationem. Unde, Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion, hoc est, in veritatis speculatione.
« Qui venerat primus ad monumentum. » Psal. xcix, 3 : Introite portas ejus in confessione.
« Et vidit » non esse ibi corpus Jesu. « Et credidit, » sicut Magdalena dixerat, illud ablatum fuisse.
« Nondum enim sciebant, »
Scilicet Petrus et Joannes, « Scripturam, » quod ita oporteret Christum pati, et resurgere a mortuis. Et hoc est quod sequitur : « Quia oportebat, » quia aliter opem non conferret convenientem, « eum, » Christum, « a mortuis resurgere. » Luc. xxiv, 25 et 26 : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ ! Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
« Abierunt ergo, etc. »
« Abierunt » de monumento « iterum discipuli ad semetipsos, » nihil sentientes de resurrectione Domini, vel ablatione. Cantic. iii, 3 : Per noctes quæsi vi quem diligit anima mea : quæsi illum, et non inveni.
11 « Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fletet, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
12 Et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. »
Hic agitur de resurrectionis manifestatione.
Et dividitur hæc pars in sex partes : in quarum prima hujus mulieris miratur tangitur devotio, quæ meretur consolationem : in secunda, tangitur Angelorum visio, per quæstionem faciens desolata instructionem : in tertia, corporalis visio, præsentialem sed incognitam Domini ostendens manifestationem : in quarta, Domini allocutio, veritatis innuens expressionem : in quinta, tactus prohibitio, usque ad fidei perfectam ascensionem : in sexta, admonitionis injectio, ad fratrum consolationem.
Dicit ergo de primo, quod « Maria stabat » amaritudine plena. Ruth, i, 20 : Vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Stabat autem : quia vis amoris ad inquirendum, nec sedere nec jacere eam permisit. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Dicit enim Gregorius, quod vis amoris multiplicabat in ea intensionem inquisitionis. [674]
Stabat autem « foris, » nullis commodis domi intendens, sed in solitudine circumiens et quærens. Cantic. iii, 2 : Surgam et circuibo civitatem..., quæram quem diligit anima mea.
« Plorans, » Thren. i, 16 : Idirco ego plorans. et oculus meus deducens aquas : quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Dum ergo fleret, »
Quærendo Dominum, « inclinavit se, corporaliter, « et prospexit in monumentum. » Dicit enim Gregorius, quod talis est vis amoris quod non sufficit sibi semel adspexisse. Et ideo quamvis primo sepulcrum vacuum videret, tamen ex incendio amoris iterum inspiciebat, et ideo in instantia consolationem accipere merebatur. Luc. xi, 8 : Etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit : propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Augustinus : « Oculi qui Dominum quæsierant, et non invenrant, jam lacrymis vacabant. » Et plus dolet mulier, quod fuerat Dominus ablatus a monumento, quam quod occisus fuerat in ligno. Maria enim quidquid voluit, flendo obtinuit : veniam peccatorum, Luc. vii, 38 : Lacrymis cæpit rigare pedes ejus. Flendo obtinuit fratris resuscitationem de faucibus infernorum, Joan. xi, 33 et seq., Jesus ut vidit Mariam et Judæos plorantes, ipse lacrymatus est. Flendo obtinuit consolationem de resurrectione, ut hic. Lacrymas ergo effudit compunctionis, compassionis, et devotionis. Et fuerint ei lacrymæ suæ panes die ac nocte dum dicebatur ei quotidie : Ubi est Deus tuus542.
« Dum ergo » sic « fleret, inclinavit se, » ad locum sepulcri, humiliando se, Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
« Et prospexit in monumentum, » ad locum unde sublatum putabat Dominum, ut vel ex loci visione recuperet consolationem. Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.
« Et vidit duos Angelos, etc. »
Videtur contrarium per hoc quod dicitur, Marc. xvi, 5, quod introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida : et obstupuerunt. Adhuc autem ibi dicitur, quod Maria intravit : hic autem dicitur, quod tantum introspexit. Ad hoc respondendum est per Augustinum in tertio libro de Concordia Evangelistarum sic : « Prima sabbati, hoc est, die Dominica, diluculo mulieres venerunt ad monumentum : sicut omnes concorditer narrant Evangelistæ. Ut viderunt lapidem sublatum, antequam diligentius inspicerent, cucurrerunt, et nuntiaverunt Petro et Joanni : qui cucurrerunt ad monumentum, et postea reversi sunt. Maria autem cum aliis mulieribus stabat ad monumentum foris plorans, hoc est, ante illum saxei sepulcri locum. Sed cum intrassent spatium interius, quod erat ante sepulcrum, ad modum cujusdam cavernæ, viderunt Angelum sedentem in dextris super lapidem, revolutum a monumento, de quo narrant Matthæus, xxviii, 2, et Marcus, xvi, 4. Qui dixit : Nolite timere vos : sicut, Matth. xxviii, 5, dicitur. Post hæc verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum : sicut hic dicitur : « Et vidit duos Angelos, etc. » Et intelligendum est, quod : Angeli surrexerunt, et mulieres alloquebantur : sicut dicitur, Luc. xxiv, 4, quod duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Et sic omnis solvitur contrarietas : quia quilibet[675]bet Evangelistarum dicit aliquid de historia, et omnes dicunt totum : quia quod unus omittit, alius scribit. »
Et hoc est quod dicitur : « Et vidit, » oculis corporis, « duos Angelos. » Lucæ, xxiv, 22 et 23 : Mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
« In albis sedentes. » Matth. xxviii, 3 : Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, vestimentum ejus sicut nix. Et hoc, ut dicit Gregorius, blandimentum et decorum signat gaudii resurrectionis. Unde, Matth. xvii, 2 : Vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Et, Marc. ix, 2 : Qualia fullo non potest super terram candida facere. Quia resurrexit amictus lumine sicut vestimento. Duos autem vidit, propter Angelorum duo opera : quæ sunt assistere, et ministrare. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
Sedere autem dicuntur : quia quiescit quisque qui est apud Deum.
Unum ad caput, et unum ad pedes. »
Quod in mysterio magnam habet rationem. Dicitur enim, I ad Corinth. xv, 3, quod caput Christi Deus est. Angelus ergo ad caput, est revelans divinitatis arcana. Angelus autem ad pedes, est docens humanitatis ejus, quæ impendit nobis, redemptionis obsequia. Isa. vi, 2 : Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri : duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et quidem in signum hujus, unus Angelus sedit ad caput. Duabus alis velat, æternitatis ante mundum, et divinitatis ejus sublimitatem : quæ non nisi in umbra alarum Seraphim cognosci possunt, hoc est, charitatis Christi, qui hoc de se revelavit.
Duabus autem aliis velat alius pedum mysteria. Gratiae enim plenitudinem, et humanæ naturæ cum divina unionem, iterum charitate duce cognoscimus in quantum nobis ex charitate dignatur donare de gratia, et in quantum nos vult alligare suæ divinitati. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Duabus autem aliis volamus exemplo Angeli, modo ad caput ascendentes, modo ad pedes descendentes : pennis duabus, scilicet, intellectu veritatis, et affectu virtutis. Hoc est ergo quod pennæ significant Angelorum.
« Ubi positum fuerat corpus Jesus, » in quo divinitas corporaliter habitavit : quia etiam locus sanctus factus est ubi positum fuit. Exod. iii, 5 : Locus, in quo stas, terra sancta est. Psal. cxxxii, 7 : Adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
- « Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. »
Post Angelorum visionem describit desolatæ mulieris consolationem per quæstionem.
Unde dicit : « Mulier, quid ploras ? » Quæstio est instructiva, et reprehensiva. Instructiva : quia sicut dicitur, Luc. xxiv, 6, verba Christi reduxit ad memoriam, dicens : Recordamini qualiter locutus est vobis, etc. Et ideo etiam hoc dicendo : « Quid ploras ? » idem est ac si dicatur : Recogita apud temetipsam, quid sit quod ploras ? et in verbis ejus quem ploras (quæ semper effectum habuerunt) invenies consolationem. Reprehensiva autem est, quæ si fidem firmam haberet, non esset tempus plorandi, sed gaudendi. Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
« Dicit eis, » tristitiæ causas exponens : « Quia tulerunt Dominum meum, » quem supra simpliciter Dominum vocavit, suum Dominum dicit, propter specialem quem ad ipsum habuit affectum. Dominum autem vocat consueto modo corpus Dominicum. Nec dicit : Tulerunt Christum, ut eum nomine designaret : quia, ut dicit Gregorius, hoc agere solet vis amoris, ut quem amans semper cogitat, nullum alium credat ignorare.
« Et nescio ubi posuerunt eum, » se connumerans Apostolis : hic autem quos homines existimavit ignotos sese non connumerat. Et ideo de se sola loquitur dicens : « Nescio ubi posuerunt eum : » custodes vel Judæos arbitrans esse furatos, ad suæ malitiæ et erroris confirmationem. De talibus enim non præsumpsit nisi malum. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines..., proficiunt in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14 « Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
15 Dicit ei Jesus, Mulier, quid ploras ? Quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.
16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. »
Hic tertio inducitur corporalis Domini visio, præsentialem sed incognitam Christi ostendens manifestationem.
Tria autem dicuntur hic : visio incogniti, allocutio pii Domini, et effigies congrua mulieri quærenti.
Dicit ergo : « Hæc cum dixisset, » ad Angelos quærentes, « conversa est » ab Angelis ad quos faciem direxerat, « retrorsum, » dorsum vertens ad Angelos.
Si autem quæritur, Quare retrorsum ab Angelis conversa est ? Dicit Chrysostomus, quod Christus silenter post ipsam apparens, obstupefecit Angelos : et illi motu et signo ostenderunt se aliquid magnum vidisse retrorsum. Et hoc est quod dicit Jeremias, Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Psal. lxxxiv, 3 : Converte nos, Deus, salutaris noster, etc.
« Et vidit Jesum, » salutis auctorem, « stantem, » qui tunc stetit : quia curvari et inclinari per mortis infirmitatem non potuit. Ad Roman. vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors, etc. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, etc.
« Et non sciebat quia Jesus est. »
Gregorius : « Dubietas eum absconderat, et vis amoris ignotum quærere cogebat. » Bernardus : « O delectabile pietatis speculum ! Qui quæritur et desideratur, occultat se, et manifestatur spectaculum : occultat se ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur, et inventus cum sollicitudine teneatur, et tentus non dimittatur, secundum illud Canticorum, iii, 4 : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. » Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
« Dicit ei Jesus, etc. »
Consolans simul et instruens, et reprehendens. Consolatur quidem in hoc quod eam tali allocutione de causa tristitiæ alloquitur. Hoc enim ex compassio[677]ne procedere videtur, et ideo talis allocutio consolatio tristibus esse videtur. Sapient. viii, 9 : Erit allocutio cogitationis et tædii mei. Instruxit autem in hoc quod eam quærendo, ad seipsam, et ea quæ vidit et audivit, reducit. Unde, Luc. xxiv, 8 et 9 : Recordatæ sunt verborum ejus. Et regressæ a monumento, etc. Prehendit autem in hoc quod causam lætitiae suæ dubitando ignorans, tristitia affligit. Ac si dicat illud Jeremiæ, xxxi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo.
Hoc ergo intendit cum dicit : « Mulier, quid ploras ? » Et adjungit aliam quæstionem, dicens : « Quem quæris ? » Ac si dicat : Incongrue inter mortuos quæris eum qui Marthæ dicit : Ego sum resurrectio, et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet543. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Et ideo vinculis mortis et inferni ligari non potuit. Act. ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile teneri illum ab eo. Dicit ergo : « Quem quæris ? » et videbis quod cum mortuis non est quærendus.
« Illa existimans, quia hortulamus esset, »
Eo quod mane primo vidit eum in horto. Sicut enim dicit Philosophus in libro primo de Somno et vigilia : « Eis qui a ratione perversi sunt per melancholiam vel aliam amentiam, modica junctura linearum habet convenientiæ similitudinem. » Sic ista tristi absorpta dubitatione, non cognovit Domini notam sibi faciem, et ex modico ut hortulanum existimaret sumpsit occasionem. Et est expositio litteralis. Spiritualiter autem : Vere fuit hortolanus qui in hortis cordium aromata coluit et plantavit. Cantic. iv, 16 : Veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Unde congrue de Magdalena dicitur illud Canticorum, viii, 13 : Quæ habitas in hortis, amici auscultant : quia et Angeli et Christus auscultabant plangentem.
« Dicit ei, » sicut hortulano : « Domine. » Propter habitum reverentiæ, et propter maturitatem quam in ipso vidit, aliquid altum in ipso existimavit, et ideo vocat Dominum. Et non addit : Domine mi : quia nullum sibi Dominum præter Dominum Jesum eligebat. I ad Corinth. viii, 6 : Nobis unus est Dominus, Jesus Christus, etc.
« Si tu sustulisti eum. » Hic iterum quæsitum proprio nomine non designat : quia vis amoris hoc fecit, quod illum quem quærebat, neminem ignorare putabat. Simile aliquid passa duobus discipulis de quibus loquitur Lucas, xxiv, 18, qui inconveniens arbitrabantur si aliquis facta circa Jesum in Jerusalem ignoraret, dicentes : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? Ac si dicant : Mirum et inconveniens esset, quod tui solius notitia a tantis factis esset peregrina et aliena.
« Dicito mihi ubi posuisti eum, » qui mihi singularis est thesaurus, etiam mortuus, « et ego tollam eum. » Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam, scilicet ad mercandam dilectionem, quasi nihil despiciet eam. Sapient. vii, 8 et seq. : Divitias nihil esse duxi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi eam. Et ideo cum omni desiderio tollam eum.
Et ideo hoc desiderium ulterius affligi Dominus non sinens,
« Dicit ei Jesus : Maria. »
« Dicit ei Jesus, » aptam per voca[678]tionem nominis sui, declarans cognitionem : « Maria. » Nomine enim proprio nosse et vocare consuevit. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim. Exod. xxxiii, 17 : Teipsum novi ex nomine : invenisti enim gratiam coram me.
« Conversa illa. » Sicut prius corpore, ita modo corde ad Christi interiorem vocationem est conversa. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Et ideo excitata nominis proprii vocacione, « dicit illi, » sicut bona ovis recognoscens pastorem : « Rabboni. » Et subjungit Evangelista nominis interpretationem, et dicit : « Quod dicitur Magister. » Maria enim illuminata vel illuminatrix dicitur : quam cum intus lux vera alloquitur, qui magister est, statim agnoscitur : quia per lucem intus notitia illius inspiratur. Apocal. 1, 12 : Conversus sum ut viderem vocem quæ loquebatur mecum. Hoc enim nomine consuevit sibi vocare Christum. Joan. xi, 28 : Magister adest, et vocat te.
« Dicit ei Jesus : Noli me tangere, etc. »
Dicit ei Jesus instruens ad reverentiam sanctitatis : « Noli me tangere, » quia non es præparata ad tangendum. Non enim factum tuum exhorreo, qui te ante caput et pedes tangere permisi : sed quia sicut Moyses ad sanctum non accessit nisi devotione præparatus, ita non tangas divinum et gloriosum corpus, nisi prius devotione et reverentia sis præparata.
Et rationem subjungit, dicens : « Non-dum enim ascendi, » hoc est, in devotione cordis tui elevatus sum, « ad Patrem meum, » hoc est, ad æqualitatem Patris. Quia si in corde tuo ad illum elevatus essem : sicut non quæris Patrem (qui vitam habet in semetipso 544) cum mortuis : ita me non quæreres quasi mortis vinculis et seris in morte conclusum. Para ergo te cum hac reverentia, et tunc tange. Et ideo post hæc accesserunt, et tenuerunt pedes ejus : sicut dicitur, Matth. xxviii, 9. Hæc lectura secundum omnem expositionem competit, et est Augustini et Gregorii et Chrysostomi.
Hoc est ergo quod dicit. Accedens enim indigne ad figuram divini corporis, id est, arcam, morte punitus est Oza 545. Accedens etiam non paratus devotione, ad locum ubi corporaliter apparuit Dominus, prohibitus est Moyses 546. Sic et Maria dubiis plena, luctu inquieta, præparatione indiguit antequam ad tangendum tantam accederet sanctitatem. Infirmum enim æstimaverat quando hortulanum credebat. Accedat ergo ad cor altum, et Deus exaltetur in corde ejus : et sic tangat. Ecce quid fecit instantiæ perseverantia. Invenit enim quem diligebat, quem discipuli abeuntes ad semetipsos non invenerunt. Hoc tamen Sancti dispensatione divinæ sapientiæ factum esse dicunt : quod discipuli qui præ cæteris pollebant auctoritate, abirent apud semetipsos, et primi nuntii non essent vitæ æternæ et gloriosæ : ut sexus elevaretur fœmineus : ut sicut mulier ad virum nuntium tulit mortis in paradiso, ita et nunc e contra mulier esset nuntia vitæ perennis ad viros Apostolos.
Et ideo sequitur :
« Vade autem ad fratres meos, etc. »
« Vade autem, » jam lætifica, « ad fratres meos, » cohæredes regni, acquisiti per triumphum mortis meæ. Ad Hebr. ii, 11 et 12 : Non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Fratres sunt quos suo Spiritu adoptavit in hære[679]ditatem. Ad Roman. viii, 15, 17 : Acceptis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater) : ... si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Jam autem vocat fratres : quia jam eis beatitudinis demonstrat hæreditatem.
« Et dic eis, » scilicet fratribus quorum primogenitus in forma gloriæ ego sum. Ad Roman. viii, 29 : Ut ipse primogenitus sit in multis fratribus. Apocal. 1, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ.
« Ascendo, » continuis profectibus in fide vestra, et corde, et devotione, « ad Patrem meum, » per naturalem generationem, « et Patrem vestrum, » per Spiritum adoptionis, in formam gratiæ et gloriæ vos formantem. Et quia sic diversimode Pater est, ideo non dicit : Ascendo ad Patrem nostrum. Sed dicit : « Ascendo ad Patrem vestrum, » secundum Spiritus adoptionem. Isa. LXIV, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
« Deum meum, » secundum humanitatem : ita quod me hominem divinitati univit, et ideo Deus meus est per gratiam unionis. « Et Deum vestrum, » per gratiam informationis, quæ non est gratia unionis. Hic autem effectus est resurrectionis, quod nos sic ascendere faciat. Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo. Joan. vi, 63 : Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Hoc enim aufert omnem dubitationem et tristitiam a cordibus omnium Sanctorum suorum. Hæc ergo læta omnibus suis sunt nuntianda.
Sic ergo obediens
« Venit Maria Magdalene, etc. »
Venit ut esset Apostolorum Apostola. « Annuntians discipulis » tristibus de morte et perditione Domini : « Quia vidi Dominum » resurrexisse. « Et hæc, » quæ dicta sunt, « dixit mihi » vobis nuntiare : ut gaudium habeatis mecum. Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
19 « Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum. »
Hic incipit secunda pars, in qua continetur manifestatio veritatis resurrectionis, et tangitur collatio spiritualis potestatis.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima agitur de argumentis divinæ Resurrectionis : in secunda vero de collatione spiritualis potestatis, ibi, ℣. 21 : « Dixit ergo eis iterum, etc., » et apparitionis veritas.
Dicit ergo : « Cum esset sero. » Hoc dicit, quia illa hora conveniens erat ad orationem vespertinam. Oratio Ecclesiæ : « Vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. » Daniel. ix, 21 et seq., tempore sacrificii vespertini venit vir Gabriel, et docuit Danielem de passione et liberatione. Psal. cXL, 2 : Elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum. Quia etiam in mundi vespere, et quando dies mundi in sero erat, passus fuit Christus. Hæc ergo est causa, quod talem elegit horam congregationis suorum quibus se manifestaret.
« Die illo. » Determinat diem. Et est sensus : « Die illo, » hoc est, eadem die Resurrectionis, in qua Christus quinta vice jam apparuit. Primo enim mane surgens, apparuit Mariæ Magdalenæ, sicut dicitur, Marc. xvi, 9. Secundo, mulieribus simul, quando tenuerunt pedes ejus, ut dicitur, Matth. xxviii, 9. Tertio, apparuit Petro, sicut dicitur, Luc. xxiv, 34 : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Quarto, appa[680]ruit duobus euntibus in Emmaus castellum, in via jungens se illis, sicut legitur, Luc. xxiv, 13 et seq. Illis autem redeuntibus in Jerusalem, cum jam esset sero, et narrantibus qualiter cognoverunt Dominum in fractione panis, tunc venit iterum in medium eorum. Et quinta vice apparuit, sicut et hic legitur, et, Luc. xxiv, 36.
Hoc est ergo dicit : « Die illo, » in quo Christus cumulavit apparitionem suæ lucis et resurrectionis. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et lætemur in ea. Item, 27 : Deus Dominus, et illuxit nobis. De qua die dicit Fulgentius : « Quia et ipsum solem hac die clarius lucere existimo, quando sol verus lucem suæ resurrectionis gloriosæ radiis corporalis immiscet. »
« Una sabbatorum. »
Tangit istius diei inter dies ordinem. Diximus quod una sabbatorum est prima sabbatorum : quia prima est, et ordine, et cœlestis solis virtute, et dignitate.
Ordine quidem : quia si ultima dies sabbatum post mundi perfectionem, tamen prima est a qua mundi incepit reformatio. Et hæc est dies ista. Ut sicut mundi constitutio incepit a luce, quando dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux547 : ita mundi reformatio inciperet a luce surgentis solis Domini Jesu Christi. Malach. iv, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Hæc est ergo causa quod iste est primus dies in ordine dierum.
Iste etiam dies cœlestis solis habet primam virtutem : quia qui etiam sequitur ordinem Gentilium, tunc hæc dies, solis dies vocatur : quia sol in principio ejus dominationis habet virtutem, et omnes stellas ad suam trahit operationem. Quod vere Soli nostro competit, quia radiis et splendore suæ resurrectionis demonstravit. Psal. cxlii, 8 : Auditam fac mihi mane misericordiam tuam : quia in te speravi. Hæc est dies de qua dicitur, ad Roman. xiii, 12 et 13 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. Pudorenim est cum rege amicto lumine solis sicut vestimento548, in habitu tenebrarum ambulare. Matth. xvii, 2 : Resplenduit facies ejus sicut sol, scilicet in virtute lucens. Hac de causa dies est luminis.
Tertia autem : quia etiam dignitate est prima dies. Sicut enim dicitur, Exod. xii, 2, quod mensis ille principium mensium est, primus dignitate, in mensibus anni, in quo sanguine agni liberati sunt ab exterminatore, et ab Ægyptiaca servitude fideles : ita pro certo prima et principium dierum est, omnem dignitatem dierum præcellens, in qua plene libertas gloriæ a diabolo, et peccato, et a morte, demonstrata est in capite Christo. Et hoc signatur, Esther, viii, 16 et 17 : Judæis nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias, etc. Judæi autem dicuntur qui spiritualiter Judæi sunt, quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est, ut dicitur, ad Roman. ii, 29.
Hæc est ergo causa, quod dicit : « Una sabbatorum. »
« Et fores essent clausæ ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. »
Tangit hic loci dispositionem, ex qua [681] resurrectionis Dominicæ acciperetur argumentum.
Et dicit duo, scilicet, ostiorum clausuram, et clausuræ causam.
De clausura dicit : « Et fores, » hoc est ostia, quæ fores dicuntur : quia de domo ducunt foras, secundum Grammaticam, ideo sic vocata. Hujus autem clausuræ, quamvis una in littera causa dicatur, tamen quatuor causæ a Patribus traditæ inveniuntur. Prima quidem, ut tempore devotionis et orationis, tumultus spiritum non inquietaret orantium. Matth. vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. LVIII, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet. Secunda causa est, ut strepitu vanitatum in sensibus a contemplatione veritatis non avertatur animus. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tertia causa est, ne exploratores libertatis discipulorum Christi, ad secreta penetralium intrare valeant. Unde, II Regum, iv, 5 et seq., interfectus est Isboseth, quia ostiaria non clauserat ostium. Genes. vii, 16, arcæ clausit deforis ostium Dominus. Tales enim exploratores libertatis filiorum Dei, fures sunt, qui non sunt admittendi. Joel. ii, 9 : Domos conscendent, intrabunt per fenestras quasi fur. Quarta causa tangitur in littera : « Propter metum Judæorum, » qui hostes erant discipulorum Christi. IV Regum, vi, 32 : Videte cum venerit nuntius, scilicet qui missus est ad præcidendum caput meum, claudite ostium, et non sinatis eum introire. Sic clausas domus et signatas signo sanguinis agni, protexit Dominus, non sinens Angelum ingredi percussorem549.
« Ubi erant discipuli congregati. »
Semper enim adest Deus congregationi Sanctorum. Psal. cx, 1 et 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione. Ibi enim sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus : quæ non sunt in uno sicut in alio. Unde bene dicit : Congregati : quia præpositio cum notat in uno convenientiam. Congregatio autem notat ordinem, quod in unum referuntur : quia omne gregale est ad modum gregis, ordinatum ad pastorem unum. Sic ergo et in uno erant corde, ordinati per mysteria ad unum. Sic ergo congregat Christus, Luc. xi, 23 : Qui non colligit mecum, dispergit. Psal. XLIX, 5 : Congregate sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Sic Dominus suos congregat consolando sub alis suæ protectionis. Matth. xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas ! Sic ergo erant congregati. Alii autem per vana et perversa desideria sunt dispersi. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Illi enim veri sunt discipuli, qui studio veritatis sunt in corde congregati, et non in omnem ventum vanitatis sunt dispersi, nec a tempestatibus aeris in quo dæmones tentant, impulsu. Isa. xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.
Quod autem dicit : « Propter metum Judæorum. » Non vere Judæi sunt. Apocal. ii, 9 : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satanæ. Eccli. xxi, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium.
« Venit Jesus, » sermonem suum verificans. Matth. xviii, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
« Venit Jesus, etc. »
« Venit » ergo ad suos, ex desiderio suorum vocatus. Aggæi, II, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Joan. xiv, 3 : Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut sicut ante passionem fui dux et pastor vester, ita etiam sim post resurrectionem. Sic ergo venit ad desiderantes præsentiam Christi.
« Jesus, » auctor salutis : ut a dubietate et pusillanimitate suos relevaret. Isa. LI, 12 : Ego ipse consolabor vos. Luc. xxiv, 36 : Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis : Pax vobis.
« Et stetit, » qui numquam a rectitudine se deflexit. Et de hoc sunt multa moraliter notata supra. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit. Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Modo autem post resurrectionem stetit, quoniam nostram mortalitatem ne deflueret stare fecit. Ad Roman. xiv, 4 : Sabit autem, potens est enim Deus statuere illum.
« In medio, » ut omnibus in communi videretur, et omnibus solatium suæ præsentiae exhiberetur. Joan. xx, 26 : Venit Jesus januis clausis, sicut ex ipsa litteræ istius circumstantia intelligitur.
Et quæritur, Qualiter hoc esse potuerit? Sicut enim in littera statim patebit, palpabile corpus Dominus discipulis exhibuit. Hoc autem est quod obstat et resistit obvianti et tangenti corpori, et hoc januis clausis. Obsistit autem parieti tangenti, et sic clausis januis intrare non potest. Ad hoc quidam dicunt, quod hoc est argumentum corporis gloriosi : quia subtilitatem et spiritualitatem habet pro dote. Et hujus corporis, ut dicunt, natura est quod non obstat tangenti, sed intrat per ipsum. Hoc autem videtur esse non posse, quia tale corpus non est palpabile : quia non est palpabile, quod tangenti non obstat palpan-do.
Adhuc autem, Duo corpora in eodem loco esse non possunt. Quia probatur, quod si sunt duo corpora, sunt essentialiter unum corpus, et quod distantia unius et dimensiones sunt eædem essentialiter cum dimensionibus alterius.
Ad hoc autem quidam non intelligentes seipsos, dicunt quod corpus dicitur dupliciter : a corporeitate, et a corpulentia. Et dicunt, quod corpus a corporeitate dictum, potest esse cum alio in eodem loco. Sed hæc distinctio omnino ignorantium est : quia a corpulentia non habet aliquod corpus quod ipsum est corpus : sed corpulentia accidit ei. Accidit enim in quantum est hoc grossum corpus. Et ideo a corpulentia non referatur corpus ad locum, sed ex corporeitate.
Adhuc autem, Geometrice demonstratur in Philosophia, quod si duo corpora mathematica sunt in eodem loco, quod sequitur necessario quod duo corpora essentialiter et secundum omnes dimensiones sint unum corpus. Hoc autem est inconveniens. Ergo nec duo gloriosa corpora, nec aliqua alia duo corpora possunt esse in eodem loco.
Adhuc autem, Nullus Sanctorum dicit, quod corpus gloriosum intrare posset januis clausis. Nec aliquis auctor dicit, quod hoc sit de gloria gloriosorum corporum.
Ad hæc autem et similia sine præjudicio videtur esse dicendum, quod non est corporis gloriosi intrare januis clausis, sed corporis divini potius, quod ex divinitate habet posse facere quod vult. Et tale corpus divinum intendit ostendere discipulis, ex quo Deus verus ostenderetur, et homo verus : et ideo ostiis clausis intravit. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Moli corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non apertis ostiis intrare potuit, quo nascente virginitas inviolata permansit. » Gregorius : « Quid mirum si clausis januis intravit post resurrectionem, qui antea non aperto virginis utero per nativitatem exivit? »
Quod autem dicitur, quod palpabile corpus præbuit. Dicendum, quod hoc [683] habuit in quantum fuit corpus, et non in quantum est divinum. Divinum enim corpus quædam habet in quantum est corpus, et quædam habet in quantum est divinum.
Quod autem dicitur de distinctione corporeitatis et corpulentiæ, bene concedo quod nullius sit rationis illa distinctio : nec in aliquo invenitur auctore, sed quorumdam sophistarum, qui talibus figmentis delectantur, et ex illis volunt sapientes videri et apparere.
« Et dixit eis : Pax vobis. »
Ecce colloquium consuetæ sibi salutationis : « Pax vobis. » Sicut enim imperaverat, Luc. x, 5 : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui. Ita et ipse hoc primum ad discipulos congregatos intrans, pacificum suum ostendit ingressum, dicens : « Pax vobis. » Hoc est quod Episcopus, quando primo se convertit ad congregationem in Missa, dicit : « Pax vobis. » Inducit autem in ipso quadruplicem pacem : in ipso, in gratia, in conscientia, et in gloria. In ipso enim manens, pacem habet conversationis a malo : in gratia autem manens, reconciliationem a peccati culpa : in conscientia manens, pacem habet a mundani belli impulsu : in gloria manens per speciem pacem habet a miseria. De primo dicitur, Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo, pressuram habebitis, etc. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum, etc. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. De secundo, ad Roman. i, 7 : Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro. Luc. ii, 14 : Pax hominibus bonæ voluntatis. De tertia pace, Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus. De quarta pace dicitur, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.
« Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. »
« Cum hoc dixisset », de eulogio salutis, securos a Judæorum reddens pavore, « ostendit eis manus et latus, » visibiliter loca vulnerata ostendens : ut idem corpus resurrexisse ostenderet, et cognoscerent quod clavis et lancea viderant perforatum.
Si autem quæritur, Quare pedes non ostendit ? Dicendum, quod pro certo etiam pedes ostendit. Unde, Luc. xxiv, 39, dixit : Videte manus meas, et pedes meos, quia ego ipse sum. Sed Joannes ostensionem pedum transit causa brevitatis, et quia idem argumentum est in manibus et pedibus crucifixorum clavis. Causa autem hujus ostensionis, Luc. xxiv, 37, 39, describitur, quia discipuli conturbati et conterriti existimabant se spiritum videre. Et ideo ostendit magis ossata membra vulnerata, dicens : Palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Hæc est ergo causa secundum litteram. Spiritualiter manus ostendit in quibus virtus operationis fuit, propter operationem virtutis : latus autem sub quo cor latuit, propter contemplationem veritatis. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Vel, manus ostendit quibus opera vivus perfecit, et pedes quibus ambulando nobis salutem ingressit, latus autem ex quo jam dormiens sacramenta expiationis et redemptionis profluere fecit. Isa. xlix, 16 : Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. Et ideo in latere contra cor characterem suscepit, ut sciamus nos a conspectu cordis sui non debere recedere. Cantic. ii, 14 : Columba mea in foraminibus petræ, hoc est, Christi in manibus et pedibus. Et in caverna maceriæ, hoc est, in caverna vulneris lateris, in quo columba Ecclesia victum suum collocavit. Isa. ii, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Ibi enim tuto sedet Ecclesia. Hu[684]mus autem fossa, est corpus lateris Christi in terreno corpore vulneratum.
« Gavisi sunt ergo discipuli, »
Qui ante tristes erant de morte et amissione Domini, « viso Domino. » Visus enim consolantis Domini omnem abstulit tristitiæ causam. Hoc est quod dicit, Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Quis enim sine magno gaudio videret tantum pietatis spectaculum ? Ostendit manus, quibus operatus est salutem in medio terræ : has manus clavorum acumine perforatas, clavorum fortitudine in cruce confixas, clavorum distensione corpus distendentes : ut vere diceret illud Canticorum, v, 5 : Manus meæ distillaverunt myrrham, hoc est, amaritudinem : et digiti mei pleni myrrha probatissima, quia hæc amaritudo effecit redemptionem. Ostendit pedes, quibus prædicando discurrit, quibus in itinere lassus fuit, quibus cruci affixus fuit : et hos ipsæ mulieres quibus apparuit deosculatæ fuerunt. Psal. cxxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Ostendit latus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi550 : cor quod vulneratum nostra fuit charitate, antequam vulneraretur lanceæ mucrone. Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, etc. In quibus omnibus, ut dicit Augustinus, ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia.
Et ideo in talibus signis pietatis « gavisi sunt discipuli, viso Domino : » quia iste visus non potuit esse sine magna et maxima lætitia. Isa. LX, 5 : Tunc videbis et afflues, mirabitur et dilabitur cor tuum. Exod. iv, 14 : Videns te lætabitur corde.
« Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. »
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum :
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta erunt. »
Hic tangit de collatione potestatis.
Dicit autem quinque hic. Primo enim ante magnificentiam doni, præmittit pacis salutationem. Deinde mittendo eos, confert eis auctoritatem. Tertio, modum exprimit qualiter confert Spiritus sancti potestatem. Quarto, ipsam tangit Spiritus sancti collationem. Quinto et ultimo, ostendit in collatione Spiritus sancti propriam operationem.
Dicit ergo : « Dixit ergo eis iterum, » scilicet Jesus, ut iteratio notet confirmationem. Psal. LXVII, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. I ad Corinth. 1, 8 : Confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
« Pax vobis. » Concordia fruendi Deo, ut dicit Augustinus, pax vocatur. Quæ concordia est duplex, scilicet, fruendi in gratia, et fruendi in gloria. Frui enim dupliciter dicitur. Uno modo frui, est cum gaudio uti : et sic fruimur in gratia, ut dicitur, ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Pax autem illa est, pacato corde, dulcedinem Spiritus in donis gratiæ degustare. I Petri, II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Pax autem qua fruimur in gloria, est concordia omnium eorum quæ in nobis sunt, ad inhærendum per
, 23.685 amorem in gloria : sicut beati faciunt. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Item, cxxi, 3 : Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, etc. Visio enim æternæ pacis est Jerusalem, quæ participat concorditer in idipsum quod est solus Deus. Numer. vi, 26 : Convertat vultum suum ad te, etc. Hanc pacem duplicem nemo scit nisi qui accipit. Isa. lvii, 20, 21 : Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest... Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
« Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. »
« Sicut misit me Pater, » auctoritatem suam in me hominem per missionem derivando. Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum.
« Et ego mitto vos, » auctoritatem meam vobis dando : ut qui vos audit, me audiat : et qui vos spernit, me spernat551. Ideo dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Sic ad missionem exhibuit se. Isa. vi, 8 : Ecce ego, mitte me, Domine. Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Hac enim missione confert auctoritatem : sicut dicitur, ad Roman. x, 15 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur? Aliter enim diceretur de eis illud Jeremiæ, xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
« Hæc cum dixisset, »
De consolatione missionis, et auctoritate collata suæ missionis, « insufflavit, » hoc est, Spiritum a se procedere significavit per flatum quem in discipulos direxit. Isa. iv, 16 : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego facio.
Sicut enim, Genes. ii, 7, in Adam inspiravit spiraculum vitæ, et ex hoc factus est in animam viventem : ita nunc inspirat in corda Apostolorum, ut sint in spiritum vivificantem per collationem sacramentorum. Hoc ergo significavit insufflando exterius : quod conferendo Spiritum faciebat in cordibus intus.
Et hoc est quod sequitur : « Et dixit eis, » instruendo quid flatu exteriori significaret :
« Accipite Spiritum sanctum, etc. »
« Accipite Spiritum sanctum, » ad vestræ potestatis, quam dedi, confirmationem : quia in vestræ potestatis ministerio conferetur Spiritus sanctus. Ezechiel. xxxvi, 26 : Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Hæc collatio Spiritus sancti tantum in cordibus Apostolorum et in ministerio prævaluit : ut cuicumque imporent manum in sacramentorum collatione, acciperet Spiritum sanctum, sicut dicitur, Act. viii, 18 : Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. Jam ergo bis datus est Apostolis Spiritus in terra, ante Passionem, et post Resurrectionem. Ante passionem, Matth. x, 1, et Luc. ix, 1. Et hæc collatio est contra contrariam potestatem. Dedit enim eis potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Hic autem dat ad hoc ut a peccatis solvant. Quæ duo retinuit Ecclesia in ministris suis. Primum quidem in inferioribus ut exorcistis, qui per exorcismum impediunt vim dæmonis, ne in catechumenis impedire possit ne gratiam consequantur sacramentalem. Aliam autem potestatem retinet in ministerio sacrorum ordinum in collatione sacramentorum, per quæ dimittuntur peccata. Et quia illæ duæ potestates sunt membris necessaria quæ super terram sunt, ideo has duas [686] sancti Spiritus collationes Dominus fecit in terra. Quia autem prima potestas est super catechumenos qui nondum a morte surrexerunt, ideo primam collationem fecit ante resurrectionem adhuc mortalis existens. Quia autem sacramenta cum re sacramentorum, nulli conferuntur nisi qui surrexit, vel qui jam surgit : ideo illam collationem fecit post resurrectionem.
Et hoc est quod sequitur :
« Quorum remiseritis peccata, etc. »
Est enim in clavibus remissio peccatorum. Duæ enim sunt claves, scilicet, auctoritas discernendi peccatum a peccato, et pondus peccati a ponderibus peccati, in circumstantiis peccatorum. Et secunda clavis est auctoritas ligandi et solvendi, quem discretio clavis anterioris ligandum et solvendum esse judicaverit. Aliter enim, si clavis erret, ligatum involvit, et non absolvit. Unde, Joan. xi, 44 : Solvite eum, et sinite abire. Matth. xxi, 2 : Solvite, et adducite mihi. Sic dicit Psalmista, Psal. cxlvi, 7, quod Dominus solvit compeditos. Et hoc est quod hic dicitur : « Quorum remiseritis peccata, » hoc est, pœnas peccatorum. Quia, sicut dicitur, Marc. ii, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Deus ergo primo solvit vincula peccatorum, et per hoc suscitatur hominem de congerie peccatorum : sicut Lazarum primo suscitavit, quod discipulis suis non præcepit. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Ac si dicat : Non suscitant. Medici autem sunt discipuli, et sacerdotes, successores discipulorum. Sic ergo suscitati a Domino, ad discipulos mittuntur, ab institis pœnarum absolvendi. Et si discipulus, ut dicit Augustinus, mortuum solvere præsumpserit, fœtorem excitabit et non medicinam.
Sic ergo : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis » a Deo, hoc est, a pœna debita peccato. Matth. xviii, 18 :
Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælis.
« Et quorum retinueritis, » clave iudicii discretionis non errante, « retenta sunt, » quia non absolvit Deus quos ligat Ecclesia in suis ministris. Matth. xvi, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis.
Hic autem de potestate istarum clavium multæ sunt quæstiones. Dicitur enim, Isa. xliii, 25 : Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi. Ergo solus Deus peccata dimittit : et sic ista potestas non potuit communicari ministris.
Adhuc autem, Matth. ix, 6, dicitur : Ut sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, etc. Ergo Christus homo dimittit peccata.
Adhuc, Et si hæc ministris confertur potestas, quæritur, quomodo differenter dimittitur peccatum ?
Adhuc, Objiciunt quidam, quod si in potestate sacerdotum est dimittere peccata, tunc etiam in potestate sacerdotum est claudere nobis regnum cœlorum quando volunt.
Sed ad hoc dicendum est, sicut jam tactum est in præhabitis, quod solus Deus delet et dimittit peccatorum culpam, et de non esse gratiæ reducitur ad esse gratiæ. Hoc enim est infinitæ virtutis, quam non habet nisi solus Deus. Deus autem homo in remittendo reatum pœnæ, potestatem habet excellentiæ. Vocatur autem potestas excellentiæ etiam dimittere reatum pœnæ purgatorii absque eo quod liget pœna satisfactionis, sicut fecit Magdalenæ, Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et non ligavit eam ad pœnam satisfactionis aliquam. Sacerdos autem et discipulus Christi, cujus sacerdos est vicarius, non absolvit nisi prius liget ad satisfactionis pœnam. Et hunc ordinem significat Christus, Matth. xvi, 19, præmittens in officio sacerdotis ligationem ante solutionem, dicens primo :
Quodcumque ligaveris super terram, etc. Subjungens : Quodcumque solveris super terram. Ac si dicat : Absolutum peccati macula, mitto ad te ligatum pœna purgatoria, sicut viribus improporcionata : dans tibi virtutem clavium, ut ligatum pœna satisfactoria, ad arbitrium discretionis clavium moderata, absolvas a pœna improportionata purgatoria. Sic ergo differenter Deus, et homo minister, ligant et absolvunt. Et hæc est sententia Richardi de sancto Victore.
Ad id autem quod juxta quæritur, patet responsio : quia ex quo usu clavis directionis ligat et solvit sacerdos, tunc non est in potestate ejus nobis claudere et aperire regnum cœlorum, sed potius in potestate clavium.
Ulterius autem quæritur, Quia hic omnibus dicit : « Accipite Spiritum sanctum. » Et sic videtur quod omnes acceperunt potestatem clavium. Matthæi autem, xvi, 19, dicit tantum Petro : Tibi dabo claves regni cœlorum.
Adhuc autem, Hi quibus dicitur : « Accipite Spiritum sanctum, » fuerunt, ut dicit Dionysius, Hierarchæ, quorum locum tenent Episcopi. Videtur ergo, quod sacerdotes simplices hanc ligandi et solvendi non habent potestatem.
Ad hæc autem non est difficile respondere : quia in plenitudine potestatis, solus accepit Petrus : in parte autem sollicitudinis, omnes acceperunt alii. Et primum signatur.
Ad aliud autem dicendum, quod caput Petrus et membra nobiliora, nihil accipiunt pro se tantum : sed accipiunt ut aliis membris influant, tam in corpore naturali quam in corpore mystico. Et sic ad inferiores sacerdotes hæc gratia derivatur. Tamen, ut dicit Hugo de sancto Victore, alia est ligatio qua ligant ministri Ecclesiæ veraciter pœnitentem, debito injunctæ satisfactionis : et alia qua ligantur intolerabiliter delinquentes, vinculo anathematis. Prima est ordinis sacerdotalis, et fluit a capite in eos qui susceperunt ordinem. Alia est jurisdictionis, et remanet in superioribus qui super alios habent jurisdictionem.
Adhuc ulterius objicitur pro errore hæreticorum, qui Manichæi dicuntur. Dicitur enim hic primo : « Accipite Spiritum sanctum. » Et postea subinfertur : « Quorum remiseritis peccata. » Ex quo ordine videtur, quod peccata non dimittit qui Spiritum sanctum non habet. Et cum nemo sciat se habere Spiritum sanctum, videtur quod factum Ecclesiæ totum sub dubio sit.
Ad hoc respondet Magister Gulielmus, quod collatio præcedens Spiritus sancti, non significat sanctitatem ministri, in qua sanctitate peccata remittuntur, sed potius sanctitatem Ecclesiæ cujus ipse sacerdos minister est : quia non nisi in sanctitate Ecclesiæ peccata remittuntur. Et hæc solutio est vera. Et ideo quando dicitur : Accipite Spiritum sanctum, hoc non dicitur illis hominibus prout singulares homines sunt : sed dicitur eis prout sunt ministri Ecclesiæ, qui pro Ecclesia et non pro se recipiunt quod recipiunt. Unde Augustinus : « Quid faciet tibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? » Et sic factum Ecclesiæ certum est : quia certum est de Ecclesiæ sanctitate.
Alii tamen dicunt, quod est remissio ex ministerio, et est remissio ex vitæ merito. Prima quidem non exigit quod minister habeat Spiritum sanctum per inhabitantem gratiam. Secunda autem exigit. Hæc solutio penitus nihil facit ad propositum, et nihil continet nisi verba : quia nulla est remissio ex vitæ merito : quia sic etiam vetula posset remittere peccata magis quam Papa.
Alii iterum dicunt, quod quædam sunt dona, quæ sunt a Spiritu sancto, et semper sine ipso, ut timor servilis : quædam ab ipso, et cum ipso aliquando, et aliquando sine ipso, ut characteres sacramentales. Dicunt ergo, quod potestas ligandi et solvendi, quæ in characterem ordinis existit, est una de donis illis. Et [688] hæc solutio continet vera. Sed nihil est ad propositum, quia non solvit dubitationem. Prima autem est vera, et Sanctorum solutio.
Ulterius autem hic quæritur, Quia videtur Christus non tenere suum dictum. Dixit enim, Joan. xvi, 7 : Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Et intendit de Ascensione. Hic autem ante ascensionem suam in cœlum, se signat dare Spiritum sanctum.
Ad hoc dicendum, quod sicut jam diximus, bis in terra dedit Spiritum sanctum : ad innuendum dilectionem proximi, in impedimento virtutis dæmonis, et in absolutione a peccatis. Et ideo in his duabus collationibus non est perfectio. Semel autem dedit de cœlo : et ad robur perfectæ charitatis Dei, quæ foras mittit timorem : et ad genera linguarum in sapientia eruditionis omnium. Et in hoc erat perfectio Apostolorum ad apostolatum. Et de hac collatione loquitur, Joan. xvi, 7. Unde duæ collationes sunt ad perfectionem potestatis. Tertia autem est ad perfectionem apostolicæ dignitatis.
Et sic patet solutio eorum quæ hic dicuntur.
24 « Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. »
Hic incipit istius partis tertia particula, in qua ponitur manifestatio fidei, cum certitudine veritatis Resurrectionis.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, Apostoli absentis incredulitas, fidei Resurrectionis indubitata veritas, ibi, ℣. 26 : « Et post dies octo : » et probatæ jam fidei utilitas, ibi, ℣. 29 : « Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, etc. »
In primo autem horum tria dicuntur, scilicet, Apostoli absentatio, discipulorum aliorum de viso Domino relatio, et non credentis de incredulitate obstinatio.
Dicit ergo : « Thomas unus de duodecim, » quos elegit Dominus 552, « non erat cum eis, » hoc est, cum Apostolis in sero congregatis, « quando » apparens eis, ut dictum est, « venit Jesus. »
Huic autem contrarium videtur esse quod dicitur, Luc. xxiv, 33, quod reversi in Jerusalem duo discipuli, quibus apparuit in via, invenerunt congregatos undecim. Et dicitur ibidem, quod dum referrent ea quæ viderant in via, venit Jesus, et stetit in medio. Cum ergo Thomas fuerit unus ex undecim, videtur quod fuerit cum eis quando venit Jesus.
Ad hoc autem dicit Augustinus, quod pro certo Thomas fuit cum aliis discipulis quando duo discipuli venerunt de via : sed antequam veniret, et appareret illis Jesus, Thomas de medio congregationis exivit, ut quippiam operis faceret : et tunc eo absente, apparuit Dominus, quando Thomas non erat cum eis : sicut hic dicitur. Et hoc factum est dispensatorie, ut resurrectio Christi fortioribus ex sua dubitatione formaretur argumentis. Et hoc est quod dicit. Beatus Bernardus autem dicit, quod ideo non vidit aliis apparentem Dominum, quia fuit extra congregationem Sanctorum. Et hæc sunt ejus verba : « Falleris, Thoma sancte, si putas te invenire Jesum extra congregationem sanctorum, qui semper est cum millibus Angelorum. » Judas in epistola sua, ℣. 14 : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis.
« Dixerunt ergo ei alii » decem « discipuli, » et alii qui cum ipsis erant. Secundum est, scilicet, apparitionis Dominicæ relatio : « Vidimus Dominum. » Hoc autem læto animo dixerunt. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
« Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. »
Tertium est in incredulitate Apostoli obstinatio.
Dicit autem hic tria, per quæ vult certificari si credere debeat, scilicet, simplicem visum, et duplicem tactum.
De visu dicitur : « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, » hoc est, vulnerum loca, quæ tam brevi spatio tridui convaluisse secundum naturam non potuissent, nec potuissent fuisse obducta : « et mittam digitum meum, » in quo viget tactus subtilitas, « in locum clavorum, » ut si visus decipiatur, tactus digitorum nuntiet veritatem : « et mittam manum meam in latus ejus, » hoc est, in vulnus lateris ejus : ut si tactus unius digiti decipiatur, omnes digiti simul infallibile nuntient tactus experimentum, « non crèdam. » Tanta enim viderat mortis supplicia, quod vitæ per verba aliorum non poterat credere experimenta, nec recipere resurrectionis argumenta quæ a discipulis referebantur.
Videtur autem objici contra hoc, quod ut videtur, Thomas fuit infidelis et mortaliter peccavit.
Adhuc autem, Quare Dominus hoc permisit ut Thomas absens sic dubitaret?
Ad hoc dicendum, quod revera, ut dicit Chrysostomus, Thomas aliis tardior fuit ad credendum ea quæ erant de potentia divinitatis Christi : sicut patet ex superius inductis. Et ideo oportuit eum fortioribus argumentis ad fidem reduci.
Quod autem quæritur, Utrum tunc mortaliter peccavit? Dicendum videtur sine præjudicio, quod non : quia multa signa infirmitatis viderat. Et quamvis resurrexisse non crediderat, tamen nec contrarium asserebat, nec uni nec alteri firmiter adhærens. Et tales sunt tardi ad credendum : et quando credunt, firmissime credunt. Sicut enim dicit Chrysostomus : « Laudabile est rem non probatam non cito credere. » Quia, sicut dicit Salomon, Eccli. xix, 4 : Qui cito credit, levis corde est. Unde Dominus talibus dicit, Luc. xxiv, 25 : O stulti, et tardi corde ad credendum! Et, Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Tales autem ad fidem sunt juvandi, et non pro incredulitate damnandi.
Ad hoc autem quod quæritur, Quare Dominus permisit ut Thomas dubitaret? Dicendum, ut virtus resurrectionis Thomæ probata, aliis indubitata efficeretur. Unde Gregorius : « Minus mihi contulit Maria Magdalene quæ cito credidit, quam Thomas qui diu dubitavit. Ille enim dubitando cicatrices vulnerum tetigit, et de nostro corde vulnera infidelitatis amputavit. Sicut ergo Pharao induratus, et Petrus in negationem lapsus est : ita dispensata utilitate etiam Thomas ad credendum tardus fuit. »
« Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. »
Hic inducitur contra tarditatem Thomæ probatæ resurrectionis veritas.
Habet autem duas partes : in quarum prima veritatis præmittuntur argumenta : in secunda autem, subinfertur veritas confessa, ibi, ℣. 28 : « Respondit Thomas, etc. »
In primo sunt duo argumenta, scilicet, generalia ad omnes, et specialia ad Thomam, ibi, ℣. 27 : « Deinde dicit Thomæ, etc. »
Adhuc autem, in primo duo sunt, scilicet, ex loco, et tempore, et discipulorum congregatione, ad adstruendam resurre[690]ctionem, opportunitas : et modus quo usus est ad probandam resurrectionis veritatem.
Dicit ergo : « Et post dies octo, » quod tempus resurrectioni competit : quia octava pertinet ad resurrectionem : septenarius autem ad virtutis operationem. Unde, Eccle. xi, 2 : Da partem septem, necnon et octo. Septem partes dantur operationi meritoriae operationis virtutis : octo autem dantur beatitudini resurrectionis.
« Iterum erant discipuli ejus, » scilicet Christi, qui dixerat eis, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et ideo simul manserunt, promissum Patris Spiritum exspectantes in domo, ostiis clausis. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
« Intus » enim adhuc fuerunt inclusi, ut non impediente strepitu, memorarentur verborum et sacramentorum. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, hoc est, abstrahere ab ebrietate et vanitate mundi. Hac ergo de causa tenebant se intus. Hæc est causa quod, Proverb. ix, 30, sapientia vocat ad arcem et ad mœnia civitatis. Oportet enim eos qui sapientiæ student, intra mœnia virtutum consistere, et ad arcem spiritualis intelligentiæ conscendere, et non in plateis evagari cum muliere vaga garrula, quæ in domo non potest pedibus consistere553 : quæ illecebroram carnalium desideriorum significat vanitatem.
Sic ergo erant intus, « et Thomas cum eis, » congregationi eorum conjunctus corde congregato, et non per spectacula platearum disperso. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Matth. ix, 6 : Vade in domum tuam. Item, Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Josue, II, 18 :
Omnem cognitionem tuam congregaveris in domum tuam.
« Venit Jesus, januis clausis, etc. »
Tangitur hic probatæ resurrectionis modus, adventu, statu, locutione.
Adventu : quia venit in domum Jesus, « januis clausis, » quod meo judicio non competit nisi corpori divino. Alii tamen dicunt quod non competit nisi corpori glorificato, sicut dictum est supra. Et attende quod illud est de magnis Domini factis : sicut etiam in ante habitis notavimus, supra, super illud : Vident Jesum ambulantem supra mare. Item, hic duo sunt : unum, quod non sibi obstat corpus continuum, remanente continuitate, quæ est causa obstandi. Hæc autem diximus majora miracula quam illa in quibus miraculose quidem confertur potentia ad actum : et illa potentia completa, postea agit. Hic enim remanente continuitate claustrorum ponitur introitus. Et talibus utitur Christus ad probandum se Deum, sicut sæpe diximus. Hoc enim meo judicio alicui corpori non competit, nisi virtus divina hoc faciat in ipso, quæ semper in se et in aliis potens est facere quæ vult. Sapient. XII, 18 : Subest tibi cum volueris posse. Ezechiel. XLIV, 2 : Porta hæc clausa erit, non aperietur, ... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Non enim oportet aperire portam Domini, quia etiam illabitur in animam.
« Et stetit, » erectus solus, nulla curvitate depressus, omnes alios ad statum rectitudinis erigens. Luc. 1, 69 : Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.
« In medio, » ut omnes se mensurent in eum, et videant quid et quantum rectitudinis habeant, et in quo deficiant. Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Et ideo [691] signatur, Ezechiel. xl, 3, per virum qui habebat in manu funiculum, scilicet, mensuræ : quia ipse est mensura in medio posita, ut ad ipsam mensuratus quilibet sciat quid desit ei.
« Et dixit eis : Pax vobis. » Tangitur argumentum locutionis : « Pax vobis. » Et pax dicitur hic dulcedo pacis, quæ gustata pacat hominem ut de cætero a nullo inquietetur. Esther, xiii, 2 : Ut optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Hæc ergo pax est fructus et gustus æternæ dulcedinis, quæ etiam inter tormenta martyres servavit in dulcedine sui spiritus. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis. Isa. ix, 7 : Pacis non erit finis.
27 « Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. »
Tangit hic specialia resurrectionis argumenta contra Thomæ duritiam.
Tangit autem tria, et supponit quartum, scilicet, tactus subtilitatem, tactus generalitatem, et supponit visus et auditus certitudinem, et quarto interdicit incredulitatem.
Dicit ergo : « Infer digitum tuum huc, etc., » in quo est tangendi subtilis discretio. Potuit dicere Thomas illud Canticorum, v, 5 : Digiti mei pleni myrrha probatissima : si rimatus fuisset clavorum vulnerum secreta, quæ in Passione Christi fuerunt amarissima.
« Et affer manum tuam, » ut generaliter tota manu sicut petisti tangas. Ne forte putes in tactu digitorum esse deceptionem, apprehende et tange per manum : « et mitte in latus meum, » in vulnus quod in latere mucrone fixum est. Act. xvii, 27 : Quærere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant.
Et præmisit de visu : « Et vide » sic « manus meas, » cum signis vulnerum, hoc est, intus perspice cum Propheta Zacharia, xiii, 6 : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, hoc est, qui me diligere debuerunt, hoc est, Judæorum. Sic enim dicitur, Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Talibus signis pietatis cognoscere me debes qualia passus sum pro te. Hæc enim retinebo in corpore, ad convincendum omnes de incredulitate et ingratitudine. Numer. xvii, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel. Hæc est enim virga summi sacerdotis, qui seipsum obtulit, et gemmas vulnerum in corpore retinuit, ut omnes convincat vel de infidelitate si non credant, vel de ingratitudine si indevotiantis beneficiis existunt.
« Et noli esse incredulus, etc. »
Hoc autem Thomas audivit, et se dixisse scivit, et hoc nullus Christo absenti poterat nuntiasse, et sic Deum esse scivit, quem nihil latet. Job, xlii, 2 : Nulla te latet cogitatio. Sapient. i, 10 : Auris zeli audit omnia.
« Noli ergo esse incredulus, » hoc est, ad credendum tardus, « sed fidelis, » hoc est, fide firmus. Joan. iii, 36 : Qui incredulus est Filio..., ira Dei manet super eum. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. Tob. ii, 18 : Vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. Apocal. ii, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Est autem hic valde gravis quæstio. Dicit enim Gregorius, quod omne corpus palpabile est corpus corruptibile. Si ergo Christus suum corpus palpabile præbuit passibilibus adhuc discipulis, tunc ipse veram in se resurrectionem non probavit : quia corpora resurgentium sunt impassibilia.
Adhuc autem, Gravius est, quod vul[692]nera tangenda exhibuit : quia aliter non diceret : « Mitte manum tuam in latus meum. » Vulnus autem est divisio continuitatis corporis. Cujus autem continuitas dividitur, illud non tantum corruptibile est, sed jam est corruptum : ideo videtur, quod iterum gloriosum corpus suum esse non probavit.
Adhuc autem, Quod januis clausis intravit, videtur potius probare quod fantastica fuerit sua apparitio quam vera : quia vera corpora sibi obstant ex continuitate, nisi tangentia dividant ea quæ tangunt.
Ad hæc autem et similia sine præjudicio dicendum videtur, quod multiplex est tactus, ut dicit Philosophus. Est enim tactus metaphoricus, qui non est verus, sicut dicitur : Frigus me tetigit. Et de tali tactu non loquitur Evangelium. Est iterum tactus qui dicitur a Philosopho mathematicus, qui est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod ultimum unius obviat et contingit ultimum alterius, absque eo quod unum immutet alterum, vel immutetur ab illo. Et talis est tactus quo gloriosa et cœlestia corpora se contingunt. Et corpus quod sic tangitur non oportet quod sit corruptibile. Est item tactus verus, ut dicit Philosophus, qui vocatur tactus physicus : et est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod utrumque agit in reliquum, et patitur ab ipso : sicut calidum tangit, vel simile, scilicet, calidum : vel dissimile, scilicet frigidum, vel tepidum : vel sicut molle tangit durum, vel asperum, lene, vel aliquod hujusmodi. Et de hoc verum est, quod omne quod sic tangibile est, corruptibile est, ut dicit Gregorius. Dicimus ergo sine præjudicio, quod corpora gloriosa etiamsi tanguntur a non gloriosis, non tanguntur nisi usque ad contactum ultimorum : et non sic, quod patiantur aliquid a tangente : quia si paterentur ab eis, sequeretur necessario quod infirma essent ad illa : quia omnis passio magis facta abjicit a substantia passi, et transmutat eam.
Sed hac solutione sic posita, surgit quæstio gravior. Cum enim Thomas tetigit Christum, tactus aliquid renuntiavit in anima Thomæ. Constat enim quod renuntiavit durum vel molle in carne et osse : ergo corpus Christi tale fuit, quod agebat in manu Thomæ actione primarum qualitatum et earum quæ causantur ab illis. Et sic redit quod tangibile fuit tactu physico, et sic tenet dictum Gregorii, quod sit corruptibile.
Ad hoc iterum sine præjudicio responderi potest, quod quamvis corpus gloriosum retineat complexionatum esse ex qualitatibus primis, et qualitatibus causatis a primis : tamen primæ qualitates in ipso et aliæ, sunt in medio esse complexionati sic ligatæ, quod in se invicem de cætero agere et pati non possunt, nec aliquam ab extrinseco recipere impressionem. Et sic in complexione medii sensuum Thomæ, veritas corporis Christi tactum Thomæ immutavit, absque eo quod aliqua passione immutaretur ab eo. Et id est quod verius dici potest in hac quæstione. Tamen Gregorius dicit, quod Dominus duo contraria in corpore suo ostendit. Quia enim januis clausis intravit, impassibile fuit. Et quia tangi poterat, non impassibile fuit, sed passibile. Et in talibus dicit, quod in rebus mirabilibus fidem præstant facta mirabilia. Et intendit dicere, quod talia opera Dei mirabilia per rationem discuti minime possunt. Nec fides habet meritum cui humana ratio præbet experimentum. Quamvis ergo factis Dei ratione quadam alludamus, tamen rationem sufficientem assignare non possumus. Et ideo hoc potius fide accipimus, quam per probationem rationis.
Ad hoc autem quod de vulneribus dicitur, communiter tenetur quod Dominus cicatrices vulnerum et non vulnera retinuit, et adhuc in cœlo retinet in signum pietatis. Et quod objicitur per hoc : Mitte manus tuas in latus meum, non ideo dicitur, quod ad interiora rimanda lateris manus esset mittenda. Hoc enim esset [693] temerarium in Apostolo, et infirmum in Domino, sicut probat objectio. Sed ideo dictum est, in latus, quia mitti potuit ad latus : sicut communiter dicitur, quod tactus est in latere, quod ad latus est tactus. Et quod sic tangendo cicatricem, cognosceret per rationem veritatem vulnerati corporis.
Ad id autem quod objicitur de cicatricibus, quia illæ etiam indicare videntur corruptionem et consolidationis indecentiam. Ad hoc autem dicendum est, quod in veritate, si cicatrix vel variat corporis, vel membri figuram, generat indecentiam. Et hoc non est, si non remaneat, nisi sicut lineæ radiales, indivisibiles, ad modum vulneris sint protractæ : tunc enim et indicat bellum et strenuitatem, et tamen nullam inducit figuræ varietatem. Et hoc est quod dicit Augustinus contra paganos : « Sciant qui has quæstiones proposuerunt, Christum non vulnera, sed cicatrices discipulis proposuisse et demonstrasse : quæ tunc falsæ essent si nulla vulnera præcessissent. Nec ex impotentia sunt : quia divina dispensatione et arte optimi medici sunt relictæ. Exemplum autem est de milite strenuo propter rempublicam vulnerato, qui non vult ita a medico sanari nisi signa remaneant suæ strenuitatis. »
Ad hoc autem quod objicitur, quod videtur phantastici corporis indicium, quod intravit ostiis clausis. Quidam dicunt, quod hoc est subtilitatis corporum gloriosorum, quod possunt penetrare sine obstentia et divisione, quantumcumque spissa corpora. Sed quia ego hoc non intelligo, ideo non videtur mihi sic esse dicendum. Una enim hæresis Manichæorum et Eutychetis est, quod corpora resurgentium dogmatizabant aere et ventis fore subtiliora. Et contra hanc hæresim missus fuit Beatus Gregorius in minoribus adhuc officiis constitutus, ab Ecclesia Romana apocrisarius, ad urbem Constantinopolitanam. Et illam hæresim ibi contrivit, sicut legitur in vita Beati Gregorii. Et sicut ipse Beatus Gregorius mentionem facit in quadam epistola ad Leandrum, Sibiliensem Espiscopum : quia tantæ subtilitatis corpora, nec figuram humanam retinerent, nec carnem et ossa et nervos et venas, et alias hujusmodi partes distinctas haberent. Et ideo talia reputo fabulosa, et de doctrinis Judæorum sumpta. Et ideo dico subtilitatem gloriosorum corporum non esse futuram per raritatem, sed potius per ignobilitatis et grossitiei et gravitatis subtractionem, eadem tamen consistentia corporis humani remanente (sicut subtilis et spiritualis substantiæ dicimus solem et lunam et stellas), cum tamen secundum humanam naturam sint corpora spissa, propinquas partes habentia, et retinentia suas figuras, et proprias habitudines et consistentias. Hoc autem dico sine præjudicio, non asserendo : sed ut sic opinando quamdiu nihil probabilius invenitur. Et ideo dixi superius, quod pertransire aliud corpus sine illius corporis divisione, nec est alicujus corporis, nisi ejus quod unitum est divinitati : nec illius est in quantum est corpus, sed potius ipsius est in quantum est divinum. Hæc ergo de causa hac sufficiant.
« Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus. 28
Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thomas, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. 29
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 30
Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. » 31
Et hic tangitur hujus apparitionis utilitas.
Tangitur autem hic triplex utilitas : [694] particularis in Apostolo, universalis in credentibus, et universalissima hanc Scripturam legentibus.
De primo dicit duo: fidei confessionem, et commendationem.
Confessio est enim in hoc quod dicit:
« Dominus meus, » secundum humanitatem, in qua me sanguine tuo in servum sempiternum comparasti. I Petri, 1, 18: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione. I ad Corinth. vi, 20: Empti enim estis pretio magno, etc. Ideo dicunt in Psalmo cxv, 16, David, et Salomon, Sapient. ix, 5: Servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ.
« Et Deus meus, » secundum divinitatem. Psal. cxvii, 28: Deus meus es tu, et exaltabo te. Exod. xv, 2: Iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. Et sic et humanitatem prius, quia sibi prior innotuit: et divinitatem quam posterius per humanitatem cognovit, Thomas est confessus. Et hæc est veræ fidei confessio.
« Dixit ei Jesus: quia vidisti me, etc. »
« Dixit ei Jesus, » beatificando confessionem: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti, » supple, hoc ipsum bonum est, et beatum. III Regum, viii, 18: Bene fecisti hoc ipsum mente pertractans.
Objicitur autem de hoc quod fides est invisibilium, sicut dicitur, ad Hebr. xi, 1: Fides est argumentum non apparentium. Ergo videtur non bene dictum: « Quia vidisti me, credidisti. » II ad Corinth. iv, 18: Quæ videntur temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt.
Ad hoc autem multipliciter responderunt. Et de singulorum opinionibus longum esset reddere rationem. Mihi antiquorum placet solutio, quod scilicet in ipso credere, duo sunt. Dicit enim Gregorius, quod credere est cogitare cum assensu. Et ideo ex parte assensus (in quo perfectio fidei est) credere simpliciter donum Dei est, nec surgit ex visu nec ex auditu: sed simpliciter lumen est, collocans in credentibus primam veritatem, et ipsos in veritate: ut assentiant ei propter se, et super omnia, ut dicit Dionysius. Et ex illa parte fides est immobile credentium et veritatis fundamentum. Ex parte autem illius, qua credere est de articulo cogitare, nihil prohibet quin ipsa cogitatio ex visu vel auditu accipiat generationem. Et sic dicitur, ad Roman. x, 17: Fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Et sic dicitur hic: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti. » Cum enim dicit: Vidisti, non accipit videre prout est actus visus, in quantum est sensus particularis super proprium objectum. Nec accipit in quantum ipse est in ipso sensu communi super figuram, vel aliud objectum sensus communis: sed potius prout visus est actus rationis se super sensum reflectentis, sicut communiter et usualiter dicitur: Video esse Deum eum qui intrat ostiis clausis. Et talis est mortis et inferni triumphator. Et sic sumitur videre, Joan. iv, 19, ubi dicitur: Domine, video quia Propheta es tu. Tamen Glossa dicit, quod aliud vidit, et aliud credidit: quia hominem vidit, et Deum qui videri non potest credidit. Sed hoc in idem redit: quia ex hoc quod hominem, in quo talia signa divinitatis ostensa sunt vidit, inductus est quod illum eumdem credidit esse Deum.
« Beati qui non viderunt, et crediderunt. »
Commendans fructum generalem fidei in his qui fidem habent, et talia argumenta fidei non habuerunt: tamen illis ad fidem incredulitas Thomæ coöperata est: quia dum Thomas, ut dicit Gregorius, sic dubitando veritatem probavit, nostris cordibus infidelitatis vulnus amputavit. I Petri, 1, 8: Quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes, creditis. Illi ergo sunt qui corporalibus oculis non viderunt: et ta[695]men propter fidei devotionem crediderunt. Sed hoc exemplum quod est in Thoma, factum est attestatio in omnibus. Quia etiam in Abraham aliquæ visiones cogitatum fidei præcesserunt. Unde, Luc. x, 23: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Quia videntes ista, ministri fuerunt sermonis: et alii illa non videntes, non sunt indoctas fabulas secuti quando crediderunt illis. Ad Hebr. i, 3: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, etc.? Et ideo etiam in prologo Evangelii Lucæ 1, 2, dicitur: Sicut tradiderunt nobis qui ministri fuerunt sermonis.
Attende autem ad quid dicit: « Quia vidisti me »: Et non dicit: Quia tetigisti me? Ex hoc dicunt quidam, quod quamvis Dominus manus et latus exhibuit ad tangendum, quod tamen Apostolus propter reverentiam tangere non fuit ausus. Et hoc quidem dubitando dicit Augustinus. Quid autem de hoc verum sit, ignoratur, nisi quod pie credi potest, quod Dominum tetigit, in majus argumentum Resurrectionis.
« Multa quidem et alia signa, etc. »
Tangit hic fructum hæc legentium in Scriptura.
« Multa quidem et alia signa fecit Jesus, » probans sibi divinitatem unitam esse, « in conspectu discipulorum suorum, » quos præcipue ad fidem confirmare intendit. Act. x, 38: Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo: quoniam Deus erat cum illo.
« Quæ non sunt scripta in libro hoc, » quia nullus liber continere posset. Apocal. x, 4: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Tonitruum enim est quod facit Deus: quia de sublimi tonat supra vires hominis. Signandum ergo est, et non scribendum: quia contineri in aliquo non potest per scripturam.
« Hæc autem scripta sunt, etc. »
« Hæc autem, » pauca, et non debito stylo, « scripta sunt. » Ad Roman. xv, 4: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
Et hoc est: « Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei » vivi. Hoc enim per totum librum istum adstruitur. I Joannis, v, 5: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Et hic est finis proximus hujus libri.
« Et ut credentes » hoc, « vitam » æternam nunc in spe, et in futuro in re, « habeatis in nomine ipsius, » hoc est, in fide et devotione nominis ipsius. Et hic est finis remotus et ultimus. I Joannis, v, 13: Hæc scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Act. iv, 12: Non datum est aliud nomen sub cælo hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Matth. i, 21: Vocabis nomen ejus Jesus: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Hic est ergo finis ultimus istius Scripturæ, qui est ultimus et intentus.
Caput XXI
Piscantibus discipulis comprehendere facit Jesus copiosam piscium multitudinem : quo signo Petrus per Joannem Dominum agnoscens, mittit se in mare ; et facto prandio, de amore in Christum ter interrogatus, ter accipit pascentes ipsius oves ; et de futura passione sua admonetur, frustra de Joannis morte curiose scrutatus : non omnia Christi facta scripta sunt.
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiatis. Manifestavit autem sic.
Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.
Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei : Non.
Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare.
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducen-
tis), trahentes rete piscium.
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es? scientes quia Dominus est.
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas [697] me? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti : tu scis quia amote. Dixit ei : Pasce oves meas.
Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis554.
Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus555, et dixit : Domine, quis est qui tradet te?
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid?
Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros556.
In Caput XXI Joannis — Enarratio
1 « Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic.
2 Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.»
Hic incipit pars quarta istius tractatus, in qua cum manifestatione resurrectionis, confertur officium prædicationis. Et hoc fit non aperte, sed sub figura piscationis.
Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima a tempore, et loco, et personis, et negotio personarum, accipitur manifestationis opportunitas. In secunda, sub typo piscationis, a manifestato Domino, prædicationis confertur facultas, ibi, ℣. 4 : « Mane autem facto. »
Adhuc, in prima harum quatuor inveniuntur, a quibus opportunitas accipitur, scilicet, tempus, locus, personæ, et personarum negotium.
Tempus autem tangit indeterminatè, cum dicit :
« Postea, » hoc est, post octavam Resurrectionis, et ante diem Ascensionis. Et non determinatur qua die, quamvis hora determinetur inferius, quod mane ante horam prandii. Et forte hoc quod dicit : « Postea, » notat ordinem in causa manifestationis : quia illæ manifestationes de quibus habitum est, sunt ad [698] instruendam resurrectionis fidem. Et ista est ad officii prædicationis instructionem. Prius autem est constructio fidei in quolibet Prædicatore, quam injunctio officii prædicationis. Et forte hoc notans dicit : « Postea, » tangens ordinem, et non determinans. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Unde etiam regina Saba, III Regum, x, 4 et 5, videns ordinem ministrantium Salomoni, non habebat ultra spiritum. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem.
Sic ergo postea, « manifestavit se iterum Jesus discipulis. » Iteratio notat adjunctionem manifestationis in potestate : sicut sæpius se manifestavit in fidei veritate : quia et potestatem de se intendit adstruere. Propter quod dicitur, Matth. xxviii, 18 et 19 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Euntes ergo, docete omnes gentes. Hoc est ergo quod dicit : « Iterum. » Tantæ enim benignitatis est quod charitati suæ non semel sufficit ad suos venisse, nisi præsentiam suam iteret quotiescumque utile foret. Proverb. viii, 31 : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
« Ad mare Tiberiadis. »
Tangit hic manifestationis opportunum locum, in quo generalis prædicationis officium poterat designari. Mare autem Tiberiadis, sicut in ante habitis sæpe dictum est, lacus est Galilææ qui Genazareth vocatur. Dicitur autem mare, non ab amaritudine, quia aqua dulcis est : sed a magnitudinis et diffusionis quadam similitudine, quia in latum et longum more stantis aquæ diffunditur : more Hebræorum qui quamlibet aquam sic diffusam mare appellare consueverant. Genes. i, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria. Genazareth autem, ut dicit Beda, dicitur, quia vapore vel fumo de fundo elevato, crispantes habet undas, quæ quotidie de se auram ad modum venti respirantis generat. Unde Genazareth auram generans sonat. Galilææ autem vocatur, quia in provinciam Galilææ diffunditur. Tiberiadis autem vocatur pars ejus quæ ad mœnia Galilææ civitatis diffunditur, quæ Tiberias vocatur. Plures enim civitates huic mari adjacent, sicut Tiberias, Bethsaida, et Ca-pharnaum, et quædam aliæ. Ista autem manifestatio juxta Tiberiadem facta est. Et hoc bene convenit : quia Tiberias videns testimonium, aut bonitas testificationis interpretatur : quia ibi Verbum in carne gloriosa resurgens, suam in doctrina prædicationis manifestavit potestatem. Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine : ideo scrutata est ea anima mea. Ibi enim manifestavit se testibus præordinatis a Deo, sicut dicitur, Act. x, 41 : Nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.
Hoc est ergo quod dicitur de hujus manifestationis loco.
« Manifestavit autem sic. »
Tangit hujus manifestationis modum ex parte personarum quibus facta est sumptum, verificans quod, Joan. xiv, 21, dixerat : Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente. Hoc enim omni in verbo et officio prædicationis ponit adjutorium, ut ex fluctibus hujus procellosi maris ad solidum trahantur æternitatis.
Et hoc est quod dicit :
« Erant simul Simon Petrus, etc. »
« Erant simul, » in uno corde et in una anima : quod in uno loco signabat istorum congregatio. « Simon Petrus, » scilicet caput et princeps illorum, qui claves sibi commissas habuit. Et ideo optime ex obedientia et agnitione et firmitate vocatur : quia Simon obediens, Petrus autem Hebræa lingua agnoscens,
Syra autem lingua et Græca vocatur rupes : sicut et Latine Petrus a petra derivatur. Obedientia autem facit Domino subjectum et fidelem, agnitio prudentem : ut, sicut dicitur, Matth. xxiv, 25 : Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam. Petra autem firmitatem qua omnes alii fundari debent, ostendit. Luc. xxii, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Matth. xvi 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.
« Et Thomas, qui dicitur Didymus. » Thomas autem abyssus, et Didymus dubius vel geminus interpretatur. Qui sine petra non fundaretur in quantum Petrus a petra dicitur : quia abyssus non fundatur : quia abyssus quasi sine basi vocatur. Dubius autem sive geminus sine agnitione Petri secundum quod Petrus agnoscens sonat, non ad certitudinem veritatis reduceretur. Et ideo Thomas Didymus cum Petro optime sociatur. Genes. i, 2 et 3 : Tenebræ erant super faciem abyssus... Dixit que Deus : fiat lux. Quia per lucem agnoscentium, et illuminantur et fundantur corda dubitantium et fluctuantium.
« Et Nathanael, » qui quem donavit Deus interpretatur : quia omnis sacri verbi Doctor in dono Spiritus divini, et non in sapientia mundi perficitur. Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Et de hoc bene subditur : « Qui erat a Cana Galilææ. » Cana enim zelus interpretatur, et Galilæa transmigratio. Qui ex zelo animarum suscipit officium, omnis ejus intentio ad hoc dirigi debet, ut animæ a vitiis ad virtutes transmigrant et mutentur. De primo dicitur in Psalmo lxviii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Sic Phinees meruit pactum sacerdotii557. De secundo dicitur in Psalmo lxvii, 23 : Dixit Dominus : Ex Basan, hoc est, de confusione, convertam, convertam in profundum maris, hoc est, in profundum amaritudinis penitentiae.
« Et filii Zebedæi, » Jacobus major, et Joannes : quia Joannes humilem patrem nominat, et nomen proprium et fratris tacet propter humilitatem. Zebedæus autem donatus interpretatur, et signat eos quos dote gratiæ et virtute Deus demonstravit esse dignos tanto officio. Ad Hebræ v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Dote enim Dei sponsus Ecclesiæ debet demonstrari : ut Jacobus sit, scilicet luctator contra vitia per virtutis fortitudinem. Osee, xii, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum558. Sic autem Joannes, scilicet in quo est gratia per contemplationis puritatem. Joan. xxi, 20 : Qui et recubuit super pectus ejus.
« Et alii ex discipulis ejus duo, » qui non nominantur : quia duo mandata signant charitatis. Matth. xxii, 37-39 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum, Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Sic ergo opportunitas sumitur a personis : quia omnia quæ dicta sunt, debent esse in his qui prædicationis officium accipiunt, et quibus prædicationis potestas et officium committitur.
« Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt. »
Hic tangitur opportunitas a personarum sumpto negotio.
Et habet partes duas : negotii per superiorem decretum determinationem, et negotii per superiorum decretum exsecu-
3 [700] tionem. Talis enim est auctoritas omnis officii Ecclesiastici, quod a capite descendit ad inferiores.
Et in figura hujus dicit Petrus princeps Apostolorum : « Vado, » per profectum subditorum, « piscari. » Quod mundi piscaturam signat per rete prædicationis faciendam. Matth. iv, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Unde, Luc. v, 10, dicitur Petro : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. Nec Petrus dicit quo piscari est iturus : quia designat quod totum mare, hoc est, mundum totum in piscandi potestatem sit accepturus. Psal. ciii, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum navibus, illic reptilia quorum non est numerus.
« Dicunt ei » alii Apostoli sex, in partem sollicitudinis vocandi : « Venimus et nos tecum : » quia piscatio aliorum sine Petri auctoritate non valet. Jerem. xvi, 16 : Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos. Dicit autem : Tecum, quia nisi sit cum Petro facta piscatio, schisma inter piscatores fieret, et non proficiet. Unde in epistola ad Galatas, ii, 2, Paulus ascendit Jerusalem videre Petrum et alios Apostolos, et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. I ad Corinth. i, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
« Et exierunt, etc. »
Ecce exsecutio per actum, sicut ex decreto Petri determinatum est.
Quod autem dicit : « Et exierunt, » notat exitum ad profectum piscationis spiritualis a quiete contemplationis. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Luc. v, 4 : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, scilicet piscium. In altum autem ducere, est ad mundi profunda, quæ in deliciis, divitiis, et honoribus sunt, rete prædicationis tendere.
Sic ergo exierunt, « et ascenderunt in » cathedas dignitatum et potestatum Ecclesiasticarum, « navim, » quia navis significat Crucifixi fidem humilem, sicut alibi dictum est. Sapient. xiv, 5 : Exi quo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
« Et illa nocte, » quando lux vera divinæ manifestationis mare non illuminavit. Luc. v, 5 : Per totam noctem laborantes nihil cepimus. Joan. ix, 4 : Venit nox quando nemo potest operari.
Et hoc est quod sequitur : « Et illa nocte nihil prendiderunt : » quæ nox tempus ante adventum Christi significat, et est in omnibus cordibus in quibus Jesus suæ apparitionis radios non diffundit : quæ nox, vere nox a nocendo dicitur, quoniam mens in ea tenebris tenetur, ne veniat ad veritatis lucem. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis... , nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
- « Mane autem facto, stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. »
Hic incipit in argumento resurrectionis Christi manifestatio.
Et dividitur hæc pars in duas partes : in quarum prima describitur manifestatio : in secunda autem, istius manifestationis cum aliis quæ ante ipsam factæ sunt, connumeratio, ibi, ℣. 14 : « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus. »
Adhuc autem, prior harum dividitur in quinque, secundum quinque in quibus Dominus suam manifestavit resurrectionem : in quorum primo suam manifestat æternitatem, per locum in quo stetit. In [701] secundo, suam manifestat potestatem, per rete quod in dextera navis piscibus implevit, ibi, ℣. 6 : « Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete. » In tertio, suam manifestat Passionem et Passionis utilitatem, per piscem quem prunis impositum demonstravit, ibi, ℣. 9 : « Ut ergo descenderunt. » In quarta, officii prædicationis dat auctoritatem, et conversorum salutem describit per rete quod ad terram trahi præcepit, ibi, ℣. 10 : « Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus. » In quinta et ultima, suæ Resurrectionis ostendit veritatem, per prandium quod cum discipulis fecit, ibi, ℣. 12 : « Dicit eis Jesus : Venite, prandete. »
Adhuc, in prima harum duo sunt, scilicet, quod Jesus quidem perfecte secundum proprietates æternitatis est discipulis manifestatus, et quod tamen a discipulis sub his signis non est agnitus.
In primo dicit tria, scilicet, quando, qualiter, et ubi facta est manifestatio.
Quando quidem : « Mane autem facto, » quando scilicet nox tenebrarum hujus vitæ terminata fuit ad lucem surgentis auroræ in resurrectione immortalitatis et æternitate. Habet enim Christus quatuor dies, scilicet, diem luminis, naturæ, gratiæ, et gloriæ : qui numquam habuit mane nec vesperam, quia nec initium habuit nec finem : de quo, Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Habuit diem lucis naturæ, qui illuxit in operibus creationis, dispositionis, et ornatus : in quibus cognoscibiliter lucet in vestigio et imagine, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et in hoc lumine lucet lumen suum rationi. Joan. i, 3 et 4 : Quod factum est in ipso vita erat, etc. Hæc dies mane habuit initium mundi, et vesperam habebit mundi finem. Eccle. i, 5 : Oritur sol, et occidit. Tertia dies est gratiæ secundum præsentiam ejus in mundo. Joan. ix, 4 : Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est :
venit nox, quando nemo potest operari. Hæc dies habuit mane natiuitatis ex utero Virginis, quando in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam559. Vespere autem habuit mortem quam sustinuit, scilicet, quando sol hujus mundi suos radios abscondit. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Quarta dies habuit splendorem resurrectionis, de qua dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 12 : Nox præcessit, scilicet, tenebrarum mortis : dies autem appropinquavit, scilicet resurrectionis. Hæc dies mane lætum habuit, et vesperam numquam habebit. Isa. lx, 20 : Non occidet ultro sol tuus, et luna tua non minuetur : quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam.
« Mane autem facto » hujus diei, « stetit Jesus in littore. » In luce primæ diei exsultant Angeli, et beati. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis super millia. In luce secundæ diei ambulant homines ratione utentes, et Deum in suis operibus cognoscentes. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur. In luce tertiæ diei ambulant et gaudent in Christo renati. Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. In luce quartæ diei perficiuntur ad immortalitatem glorificandi. II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Hoc est autem quod dicit :
« Mane autem facto, » depulsis tenebris mortis. Psal. cxxxviii, 11 et 12 : Nox sicut dies illuminabitur, ... et nox illuminatio mea in deliciis meis. Lux enim vera sicut nec in morte a tenebris com[702]prehenditur, ita nec in morte, a tenebrarum claustris detinetur. Sed oportet quod mane fiat, per surgentem gloriosi corporis nostri animam solis : de qua gloriatur Ecclesia, Cantic. vi, 9 : Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens ? Hæc dies est mane, de qua dicitur, Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem, quæ numquam tendit ad vesperam.
Sic ergo mane facto, « stetit Jesus. » Qui enim surrexit, non iterum sedit in pulvere, sed immortalis stetit. Job, vii, 21 : Ecce nunc in pulvere dormiam : et si mane me quæsieris, non subsistam. Sic ergo stetit qui numquam de cætero per terræ pondus inclinabitur. III Regum, xvii, 1 : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. Ad Roman. xiv, 4 : Stabit autem : potens est enim Dominus statuere illum.
« In littore, » quod, ut dicit Beda, finis est maris (hoc est, amaritudinis et instabilitatis fluctuum), Christus. Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius, hic confringes tumentes fluctus tuos. Amaritudo enim mortis et instabilitatis, immortalitatis ad littus est (quod est hora mortis) soliditatem significans gloriosæ Resurrectionis, non operetur amplius. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra : quia prima abierunt. Sic ergo hora, et statu, et loco, proprietates suæ resurrectionis demonstrat. Et sic solvitur quæstio quam fecit Gregorius, Cur Dominus ante resurrectionem coram discipulis super undas ambulavit560 : post resurrectionem autem, non in undis sed in solido littoris stans apparuit ? In utroque enim qualis tunc fuit, præsignavit, scilicet mortalis, quando in undis ambulavit : immortalis, quando in littore stetit.
« Non tamen discipuli, » septem qui superius dicti sunt, « cognoverunt quia
Jesus est. » In tantum enim stupefecerat eos infirmitas mortis, quod vix attollere mentem poterant ad vitam Resurrectionis. Ita etiam iidem cum apparentem viderunt, spiritum se videre putabant, Isa. lxxii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus : unde nec reputavimus eum. Malach. iii, 2 : Quis poterit cogitare diem adventus ejus ? et quis stabit ad videndum eum ? Maxime post tot tormenta, post tot vulnera, post tot probra quæ sustinuit.
« Dixit ergo eis Jesus : Pueri numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non. »
Hic incipit secundum, in quo suam manifestat potestatem, per hoc quod rete quod in dexteram navis missum est, piscibus implevit.
Dividitur autem hæc particula in duo : in quorum primo ponitur manifestatio : in secundo autem, manifestati cognitio, ibi, 7 : « Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro. »
Adhuc autem, in primo duo dicuntur, scilicet, manifestationis accepta occasio, et per signum potestatis manifestatio.
In priori autem duo dicit : in quorum primo, ut accipiat manifestandi occasionem, facit interrogationem. Et in secundo, convenientem occasioni quam quærit, accipit responsionem.
Dicit ergo :
- « Pueri, numquid pulmentarium habetis ? » Pueros vocat a puritate, et a subjectione, et a sensus simplicitate. A puritate quidem : sicut dicitur, I Regum, ii, 18 : Samuel ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo, quod innocentiam et candorem significabat castitatis. A subjectione autem : quia quod, pueri subjecti sunt, patet, ad Galat. iv,
1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. De sensus simplicitate, ad Roman. xvi, 19 : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Illi sunt pueri, de quibus dicitur, Isa. viii, 18 : Ecce ego et puèri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel, etc.
Ab his ergo quæritur :
« Numquid pulmentarium habetis ? » Pulmentum dicitur quod pani ad dulcorandum adjungitur. Pulmentarium autem hoc vocat pisces ad edendum dulces et delectabiles : quia animæ ex aquis voluptatum et concupiscentiarum extractæ, dulce Deo parant convivium. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Genes. xxvii, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum..., ut comedam, et benedicat tibi anima mea. Piscatio enim et venatio secundum mysterium ad idem referuntur.
« Responderunt ei, » non ignorantia, sed ut occasionem suæ manifestationis ex responso acciperent : « Non, » quia quæ humanis laboribus fiunt sine gratia Dei, insipida et inutilia sunt. Sapient. iv, 5 : Fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
6 « Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. »
Hic tangitur per signum potestatis Christi manifestationem, et signi inventam veritatem.
Dicit ergo : « Mittite in dexteram navigii. » Ac si dicat : Quidquid in sæculo laborastis, sinistra est et ad sinistram pertinet. Sed nunc in dexteram mittite : ut intentione æternorum quæ per dexteram intelliguntur, laboretur a vobis. Matth. vi, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ, et gloria. Qui enim pro gloria et divitiis laborat, quæ temporalia sunt, nihil capit pulmentarium. Qui autem in dextera rete projicit, multum facit æternitatis fructum. Et hoc intenditur : quia ibi est longitudo dierum immortalitatis, quam Christus resurgendo patefecit.
Hoc ergo quod dicit : « Rete, » quod filis connectitur et maculis componitur, officium significat prædicationis, habens fila subtilium rationum ex quibus complectitur, et maculas diversas quibus diversis auditoribus coaptatur. Matth. xiii, 47 : Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Matth. iv, 21 : Vidit alios duos fratres..., reficientes retia sua.
His ergo dicitur : « Mittite in dexteram navigii rete. »
« Et invenietis. » Illi enim qui intentione æternorum, lucris animarum invigilant, multum inveniunt. Isti sunt etiam de quibus dicitur, Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
« Miserunt ergo » rete in verbo Domini. Luc. v, 5 : In verbo tuo laxabo rete.
« Et jam non valebant illud trahere. » Trahere autem est ad littus deducere. Et hoc fit, quando in multiplicatione fidelium, ille qui curam gerit sollicitudine multitudinis cui præest, deficit, et auxilium requirit. Luc. v, 7 : Annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Unde, Numer. xi, 10 et seq., intolerabilis Moysi res visa est, donec spiritum suum Dominus in septuaginta propagavit : quibus adjutoribus ille innumerabilem multitudinem gubernavit.
« Præ multitudine piscium. » Et ideo dicit Chrysostomus, quod Dominus non statim se ostendit : donec per mira[704]culum quod tantum in se continebat mysterium, cognosceretur, Unde, Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum.
Est autem hic quæstio, Cum Dominus dicit, Luc. ix, 62 : Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Quomodo Petrus relictis navi et retibus quorum usu ante vivebat, iterum ad ea reversus est?
Adhuc quæritur, Quare Matthæus ad telonium non est reversus?
Solvit autem hoc Beatus Gregorius, quod negotium quod ante conversionem agere peccatum non fuit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit : maxime cum adhuc Apostoli ad agenda spiritualia non fuerunt sufficienter præparati : et tempus fuit necessitatis, quando aliunde non subveniebatur. Quod autem de Matthæo dicitur, dicit Gregorius, quod talia negotia publicanorum sunt, quæ vix aut numquam sine peccato et violentia rapinæ, et sine injuriis fieri possunt. Et ideo ad illa post conversionem redire non est licitum.
Adhuc quæritur, Cum, Luc. xxiv, 49, dicatur : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Quomodo Petrus cum istis exire de civitate fuerit ausus contra mandatum Domini?
Ad hoc dicendum, quod in veritate non sederunt semper in civitate : quia etiam iverunt in montem in Galilæam, ubi constituerat illis Jesus, et ad alia loca diversa iverunt. Et ideo quod dicit : Sedete, refertur ad hoc, quod se ab invicem non separarent, nec in diversas terras se spargerent, nisi prius virtute ex alto confirmarentur : nec interim quam in Jerusalem mansionem alibi stabilem quærerent. Et ideo exeuntes quinque de Jerusalem, iterum redierunt ad civitatem, promissum Patris ibidem exspectantes.
« Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare.
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. »
Ponitur hic manifesta Domini recognitio.
Tanguntur hic tria, scilicet amantis recognitio, Petri ad Dominum festinatio, et aliorum discipulorum matura perventio.
« Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, » noscens Dominum : quia ubi amor, ibi oculus. Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum... in uno oculorum tuorum, hoc est, in concordi oculorum tuorum ad me conversione. Joannes enim, ut dicit Augustinus, contemplationem signat, quæ acutius videt. Petrus autem activam signat, quæ Domino in trahendis et colligendis et eligendis piscibus occupatur, ad plura distrahitur, nec limpide unum quod tamen desiderat subtiliter considerat. Hoc est ergo quod Joannes citius videt quam Petrus. Tamen unum et idem diligit : Joannes familiaris, Petrus autem ferventius : et unus in contemplatione veritatis, et alter in effectu virtutis : sicut in principio hujus libri determinatum est.
« Dominus est, » quia Dominus est nomen potestatis, ut dicit Ambrosius : et per potestatem in miraculo piscium hic est manifestatus. Esther, xii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. Et infra, ℣. 11 : Dominus omnium es.
« Simon Petrus » autem, semper fervidus in his quæ Domini sunt, « cum audisset quia Dominus est, » et per miraculum piscium advertisset signum potestatis divinæ, « tunica succinxit se, » quæ significat fidem, et conversionem Ecclesiæ.
« Erat enim nudus, » hoc est, nuda[705]liis, interula, et femoralibus tantum vestitus : quæ virtutes naturales signant.
« Et misit se in mare, » ut citius veniret : quia navigium pondere retium tardiorem habebat motum. Matth. xiv, 28 : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Ille enim qui plenitudinem habet potestatis, non una navitatur, hoc est, Ecclesia una : sed totum mundum gubernat, et ideo sine aliqua navi venit.
« Alii autem discipuli navigio venerunt, etc. »
« Alii autem discipuli, » cum matura festinatione, « navigio venerunt, » designantes quod hi qui in partem sollicitudinis vocati sunt, singulares et limitatas habent potestates, et non super totum mare ambulant.
Hujus autem tangit causam, dicens : « Non enim longe erant a terra, » ubi piscabantur : signantes quia in prædicatione non profunda, exaltata a terrenis intellectibus, dicenda sunt : propter quod etiam Dominus terrenis rebus cœlestia comparavit. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est, sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
« Sed quasi cubitis ducentis. » Cubitus est mensura humani brachii. Brachium est super quod signatur dilectus. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Brachium etiam est quo nos amplexatur Ecclesiæ sponsus. Cantic. ii, 6 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et ideo significat mensuram virtutis charitatis in dilectione Dei et proximi, extensam in decalogum præceptorum, et deductam ad quadrum quatuor virtutum cardinalium : quia centenarius est quadratus numerus, surgens ex denario. Trahere ergo rete per ducentos cubitos, est trahere per duo mandata charitatis, in denario operationis, et quatuor virtutibus. Hæc enim de faciendis præcipue sunt prædicanda. Pisces præcipue sic tracti, sunt qui spiritum vitalem accipiunt in aquis baptismi. Genes. i, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Alia translatio habet : « Fovebat aquas. » Quia Spiritus sanctus vim suam super aquas effudit, ut vitalem spiritum conciperet in regenerandis. Ezechiel. xlvii, 9 : Vivent omnia ad quæ venerit torrens.
« Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. »
Hic tertio suam demonstrat Passionem, et Passionis utilitatem.
Et hoc est quod dicit : « Ut ergo, » hoc est, postquam « descenderunt, » de maris altitudine, « in terram » soliditatis æternæ per mentis considerationem. Eccle. i, 4 : Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat, stabilitatem significans æternæ vitæ cœlestis in virtute et veritate Ecclesiæ. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. Quidquid enim aliud est in mundo, instabilitate fluctuat, et natat submersum in voluptate. Habacuc, i, 14 : Facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens ducem. Sic ergo mentis spiritualis consideratione, de fluctibus instabilis sæculi descendentes, ad Ecclesiæ in fide et veritate et virtute stabilitatem.
« Viderunt, » sancti Spiritus illuminatione, « prunas. » Ad litteram miraculo Dei factæ sunt ibi prunæ ardentes, et piscis assus superpositus est. Et hoc est quod dicit : « Viderunt prunas, » calorem charitatis Christi signantes. Ad
Roman. xii, 20 : Carbones ignis congeres super caput ejus561, hoc est, beneficia ex charitate impensa : quæ etiam inimicos ad charitatis accendunt affectum. Psal. cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. Hi carbones vastant et desolantur omne quod est charitatî contrarium. Cantic. viii, 7 : Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
« Positas, » hoc est, ordinatas ad calefaciendum. Isa. xliv, 16 : Calefactus sum, vidi focum. Psal. xviii, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus.
« Et piscem » dulcissimum de aquis baptismi, quas sanctificavit, et quibus vim regenerativam contulit, Christum videlicet ex charitate pro nobis passum, et ex calore charitatis in cibum excoctum, et passione extostum. Psal. ci, 4 : Ossa mea sicut cremium aruerunt. Alia translatio : « Ossa mea sicut in confrixorio confrixa sunt. » Frixa autem et cremia in suis intrinsecis humoribus sunt assata. Sic Christus in humore pietatis suæ et misericordiae in Passione, et calore pietatis assus est. Exod. xii, 9 : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni. Hic est piscis dulcissimus quem Pater cœlestis filiis se petentibus porrigit. Luc. xi, 11 : Si petierit piscem, scilicet a Patre cœlesti, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? Quasi dicat : Non : sed potius dabit sui ipsius in Passione assati per charitatem, dulcissimam præparationem.
Hunc ergo piscem viderunt « superpositum, » hoc est, ad sumendum dispositum et exhibitum. Luc. xxii, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Proverb. ix, 2 : Sapientia proposuit mensam suam.
« Et panem » sacramenti, qui cor hominis confirmat. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Item, Psal. cxlvi, 14 : Ex adipe frumenti satiate. Et de hoc supra plura dicta sunt562.
« Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. »
Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. »
Hic quarto officii prædicationis dat auctoritatem, et conversorum describit salutem.
Littera autem omnibus patet.
« Afferte, » ad beatitudinis gloriam. « Afferte, » ad refectionis Angelorum sanctorum lætitiam. Psal. xxviii, 2 : Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus.
« De piscibus » dulcissimis, aqua lotis, et ad carbones charitatis excoctis. Ezechiel. xlvii, 9 : Erunt pisces multi satis.
« Quos » sagena prædicationis « prendidistis nunc, » tempore gratiæ. Jerem. xvi, 16 : Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos.
Et, sicut ante imperavit Dominus,
« Ascendit Simon Petrus, et traxit rete, etc. »
« Ascendit, » super altitudinem maris, et se et sua ponens in periculo, « Simon Petrus, » vertex et summus Apostolorum qui piscari venerat, et omnes alios ad piscandum sua vocat auctoritate. Psal.
LXVIII, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
Hic nihil horum veritus, « traxit, » labore suo, « rete » prædicationis et doctrinæ, « in terram » soliditatis et stabilitatis vitæ æternæ, « plenum magnis piscibus, » qui virtute magni et sanctitate. Ad Roman. VIII, 30 : Quos justificavit, illos et glorificavit.
« Centum quinquaginta tribus : » quia centenarius ex denario in se ducto consurgens : ut primo quodlibet mandatum formetur forma virtutis, et secundo consilio divino diffiniatur, et tertio ad legem Dei reguletur, et quarto fiat subordinata potestate cœlesti, et quinto invincibili perficiatur vigore, et sexto dignitatem altitudinis retineat, ita ut in nulla parte cervicibus et scabellaribus conculcandis appropinquet : et septimo, cum omni tranquillitate per intentionem Deus illi insideat, et octavo splendor veritatis in ipso refulgeat, et nono ardor charitatis illud Deo offerat, et decimo ab ipso Deo odorem et formam gratiæ accipiat. Et sic per omnia bona cœli multiplicatus denarius, operum centenarii accipiat quadraturam. Quinquagenarius autem remissionis numerus est, dum nostri quinque sensus omnia secundum sua delectabilia ad decalogum referuntur : ut, sicut dicitur, Baruch, IV, 28, sicut fuerunt sensus nostri ut provocaremus Deum, decies tantum iterum convertentes requiramus eum563. Sic enim in omni præcepto nihil videmus nisi decorem divinæ pulchritudinis, nihil audimus nisi sonum divinæ laudis, nihil olfacimus nisi odorem pietatis, nihil gustamus nisi dulcedinem bonitatis divinæ, nihil tangimus nisi soliditatem divinæ veritatis. Tria autem ad fidem referuntur divinitatis : quia etiam in divina et humana natura et eadem manente, tres invocamus personas : et in unico Domino nostro Jesu Christo tres veneramur substantias. Et sic rete plenum est magnis piscibus centum quinquaginta tribus.
« Et cum tanti essent, non est scissum rete. »
« Et cum tanti essent, » numero et quantitate, « non est scissum, » per hæreses et schismata, « rete » veritatis, doctrinæ, et unitatis Ecclesiasticæ.
Sed contra hoc dicitur, Luc. V, 6, ubi dicitur : Rumpebatur autem rete eorum. Adhuc autem, Omnes isti pisces electi sunt. Et Matth. XIII, 47, dicitur, quod simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare. Adhuc autem, Luc. V, 7, dicitur, quod annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Hoc autem hic non dicitur.
Ad hæc et similia dicendum est secundum Glossam, quod piscatio quæ determinatur, Luc. V, 6, et, Matth. XIII, 47 et 48, signat prædicationem fidei ad Ecclesiam præsentem, ad fidem, quantum ad numerum fidelium. Et quia multi sunt de hoc reti exeuntes per schismata et hæreses quas procurant, ideo ibi dicitur quod rumpebatur eorum rete. I ad Corinth. XI, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Matth. XVIII, 7 : Necesse est ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi per quem scandalum venit. Et quia etiam contra tales sæpe fit indigentia litterarum et potentum in sæculari potentia, ideo annuunt sociis in alia navi gubernatis ut juvent eos : vel ut disputatione litteratoria convincantur : vel potentia sæculari comprimantur. Litterati enim et potentes quasi in alia navi sunt : quia Ecclesia humilitate et simplicitate Christi gubernat subjectos. I ad Corinth. I, 26 : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Illos enim, Matth. XIII, 48, ad numerum tentes requiretis eum.
[708] fidelium colligit bonos et malos fideles. Ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo in ultimo examine iudicii, multi de sic captis foras mittuntur et ejiciuntur : boni autem in vasa æternæ beatitudinis tamquam in mansiones Patris colliguntur. Ista autem piscatio finalis, captos signat ad perpetuæ gloriæ stabilitatem, et ad littus æternitatis extractos. Quia post hanc piscationem nullus umquam Apostolorum ad piscandum rediit : et ideo omnes electi, et nulli ejecti sunt, et nullæ scissuræ post hæc penitus procurandæ erunt. Nec egent adjutoribus : quia omnes securi sunt, in beatitudine confirmati.
Hoc est ergo quod dicit : « Centum quinquaginta tribus. » Isidorus autem dicit, quod in mari illo non sunt nisi centum quinquaginta tria genera piscium, et de quolibet genere piscium aliquis fuit comprehensus. Sed hoc probare esset difficile. Et hoc ideo non approbatur.
12 « Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es? scientes quia Dominus est.
13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. »
Hic et in quinta et ultima particula suæ Resurrectionis ostendit veritatem, per prandium quod cum discipulis suis fecit.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, ad prandendum invitatio, discreta Domini cognitio, et Domini in argumento Apostolis consueto secundum veritatem demonstratio.
Dicit ergo : « Venite, prandete. » Prandium enim quasi parandium dicitur : quia jam paraverat et refectionem de se et de gaudio conversorum. Matth. xxii, 4 : Ecce prandium meum paravi : tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata. Tauri cœlestia ruminantes, sive tauri cœlestes, colentes rura cœlestia, martyres signant occisos pro virtute. Altilia, contemplantes in veritatis contemplatione. Et omnia parata, universitatem signant electorum, quæ parata sunt ad refectionem Sanctorum. « Venite ergo, prandete. » Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Apocal. xix, 9 : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi.
« Et nemo audebat, etc. »
Tangitur discreta Domini cognitio.
Quod autem dicit : « Nemo audebat, » non fuit propter austeritatem, sed propter reverentiæ auctoritatem, et propter cognitionis certitudinem. Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem, dicens : Cognosce Dominum.
« Discumbentium, » ad prandium, « interrogare eum, » quia non oportebat. Ubi enim est veritas benigne et aperte exhibita, nulla opus est interrogatione. Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
« Tu quis es? » Cum silentio et reverentia multa sedebant, attendentes in eum.
« Scientes, » certa cognitione, « quia Dominus est, » cui cum metu et reverentia oportet intendere. Ad Hebr. xii, 28 : Serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. Ad Philip. ii, 12 : Cum metu et tremore vestram salutem operamini.
« Et venit Jesus, etc. »
Signum est consuetum, in quo suæ Resurrectionis demonstrat veritatem.
Dicit ergo : « Et venit, » postquam alios in discubitu mensæ disposuerat et ordinaverat. Luc. xii, 37 : Transiens ministrabit illis. Tunc ergo ut Dominus et [709] paterfamilias « venit » ad mensæ discutitum in capite, « et », modo consueto, « accepit » in manibus deitati conjunctis, « panem », quem suo ibidem miraculo præparaverat. Sapient. xvi, 20 : Panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
« Et dat eis », fractum distribuendo. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.
« Et piscem similiter », in dulcedine refectionis, sicut patet per antè dicta : et comedit cum eis, sicut dicitur, Luc. xxiv, 43, quod postquam cum eis comedit et bibit, sumens reliquias dedit eis.
Hac ergo potestate comedendi suæ Resurrectionis demonstravit veritatem.
Sed objicitur hic, quod cibis egere, est corporis animalis. Sed in resurrectione non erunt corpora animalia, sed gloriosa, cibis non egentia. Videtur ergo quod veritatem non demonstravit resurrectionis, sed potius vitam cujusdam resuscitationis post quam iterum esset moriturus.
Ad hoc autem dicendum, quod in manducatione, ut dicit Augustinus, duo attenduntur, scilicet, potestas naturæ, et indigentia ad deperditionis restaurationem ordinata. Potestas ergo manducandi de veritate naturæ est : et hanc Dominus demonstravit manducando. Indigentia autem ad animalitatem corporis pertinet : et illam Dominus non habuit post resurrectionem.
Sed tunc quæritur, Quid de cibo illo est factum, ex quo corpori ad restaurationem non est unitus? Ad hoc autem iterum respondet Augustinus, dicens : « Aliter absorbet aquam terra sitiens, et aliter radius solis calens. Illa indigentia, iste potentia. » Et sic vult quod animalia corpora cibos attrahunt ex indigentia ut terra sitiens : spiritualia autem et gloriosa faciunt ea evaporare in aerem, sicut radius solis calens. Et de hoc in expositione super Lucam, xxiv, 30, satis dictum est 564.
- « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. »
Hic tangitur istius apparitionis ad alias comparatio.
Et hoc est quod dicit : « Hoc jam tertio. » Dicit Glossa : « Ad numerum die-rum in quibus est manifestatus refertur. » Unde licet primo die pluries manifestatus est, tamen una dicitur apparitio illa : quia eodem die ad consolationem discipulorum est facta. Secunda autem fuit post dies octo, quando manifestatus est ad fidei et veritatis confirmationem. Et hic tertio, quando manifestatur in plenitudine potestatis. Et licet pluries apparuit, tamen Joannes in his Evangelium terminat : quia sufficit ista triplex manifestatio ad consolationem, veritatem, et potestatem. Deuter. xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
Sic ergo jam tertio « manifestatus est Jesus », ut Salvator consolans, et veritas fidem fundans, et potestate plenus, suis potestatem et auctoritatis plenitudinem conferens.
« Discipulis suis », qui testes ejus essent ad omnes. Act. x, 41 : Dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.
« Cum resurrexisset a mortuis », sicut præmisit, Matth. xxvi, 32 : Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Sed quæritur, Quare resurgens Dominus non continuo mansit cum discipulis, sed modo se manifestavit, modo adspectum suæ præsentiae subtraxit?
Et ad hoc dicit Chrysostomus sic : « Quia subtraxit se adspectui illorum aliquando, ut avidius quæreretur, et quæsitus ardentius amaretur, et amatus insignius et devotius veneraretur. » Augustinus autem dicit, quod subtrahendo se paulatim, aliam vitam esse quam istam docuit, quæ spiritu esset quærenda, et non in præsentia corporali perficienda, sed in charitate spiritus ad Deum qui ubique est. Unde, Joan. xvi, 7 : Expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Spiritualis enim dilectio, etsi quandoque præsentia corporali Sanctorum generatur et fovetur, tamen talibus non perficitur : et ideo a talibus removetur, omnia transcendens, ut in solo Deo perficiatur : dicens cum Psalmista, Psal. lxii, 25 : Quid mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram ?
15 « Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus. »
Hic istius tractatus incipit de argumentis gloriosæ resurrectionis pars quinta : in qua cum manifestatione resurrectionis, confertur officium curæ pastoralis.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima agitur de collatione potestatis. In secunda autem, omnium narratorum ostenditur immobilitas veritatis, ibi, ℣. 24 : « Hic est discipulus ille, etc. »
Adhuc, prima subdividitur in quatuor : in quarum prima agitur de collatione curæ pastoralis : in secunda autem de Passione pro grege, ibi, ℣. 18 : « Amen, amen dico tibi, etc. » In tertia, qualiter pastor sequi habet vestigia summi Pastoris et Redemptoris, ibi, ℣. 19 : « Sequere me. » In quarta et ultima, ostenditur qualis est distinctio in sequendo Petri et
Joannis, ibi, ℣. 20 : « Conversus Petrus. »
In prima harum tria dicuntur : temporis congruentia ejus cui pastoralis cura committenda est, examinatio debita, et pastoralis cura commissa.
Dicit ergo :
« Cum ergo prandissent. » In prandio enim quærere noluit, ne de amicitia mensæ loqui videretur Petrus, quod de dilectione spopondit. Eccli. vi, 10 : Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. Adhuc autem, hoc ultimo fecit, ut arctius memoriæ commendaret. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. In memoria enim pastoris gregem esse voluit pro quo tot et tanta sustinuit.
Hac ergo de causa post prandium, « dicit Simoni Petro Jesus. » Simonem autem vocat, ut etiam Prælatus obedire Deo se obligatum esse sciat. I Petri, v, 3 : Non ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo. Petrum autem dicit, ut immobilem in fidei veritate se esse debere cognoscat. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.
« Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
- Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti : tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. »
Hic ponitur ejus cui committenda est cura pastoralis examinatio. Et non examinatur in scientia, quia scientiam per Spiritum sanctum erat accepturus : sed examinatur de dilectione, quæ est
17 [711] mensura vitæ, et meritorum, et præmiorum, et causa fidelitatis ad gregem.
Tribus autem vicibus quæritur: quia in dilectione proximi tria attenduntur, quorum unum est dilectionis fervor, ut ardenter et ex zelo diligant. Cantic. viii, 6: Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Secundum autem est discretio dilectionis, ut discrete diligat quis, et ad quid, et qualiter est diligendus. Et hoc ipsius dilectionis nomen sonat. Eccli. xxiv, 24: Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Tertium est dilectionis ordo, ut sciat quo ordine quemlibet de grege diligit. Cantic. ii, 4: Ordinavit in me charitatem. I ad Corinth. xiv, 40: Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Similiter in charitate tria sunt: quia, Deuter. vi, 5, Deus ex toto corde, ex tota mente, et ex tota anima præcipitur diligi565, hoc est, ex tota cordis voluntate ne illiciatur, ex tota mentis intentione ne decipiatur, ex tota animæ vine abstrahatur diligere. Quod enim additur: Ex omnibus, scilicet animæ, viribus566: hoc idem est, quia vires sunt animæ, ex qua tota diligere præcipimur.
Dividitur autem hæc pars in tres interrogationes, et in tres responsiones, et tres pastoralis curæ injunctiones.
Dicit ergo:
« Simon Joannis, » hoc est, fili Joannis, qui interpretatur, in quo est gratia: quia tota dilectio fundari debet in gratia, et nihil habere debet in affectu carnis. Matth. xvi, 17: Beatus es, Simon Barjona, vel Joanna: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Ad Galat. i, 16: Continuo non acquievi carni et sanguini. I ad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
« Diligis me, » ex toto corde, hoc est, ex tota voluntate, ne illiciaris ab illecebrosis, « plus his? » scilicet aliis Apostolis et discipulis.
Sed cum hoc Petrus scire non posset, utrum plus aliis diligeret: videtur frustra hoc Dominus quæsivisse.
Sed ad hoc dicendum, quod Dominus hanc quæstionem ad instructionem fecit successorum: ut scirent gregem Domini non debere commendari ei qui Deum tantum diligit: sed potius esse inquirendum eum qui Deum præ cæteris diligit. Et hoc signatum est, Numer. xvii, 8, ubi Aaron ideo constitutus est summus sacerdos, quia virga sui solius floruit, et fronduit, et fructum protulit: signans quod pastor singularis esse debet in rectitudine quæ per virgam, singularis in scientia instructionis quæ per frondes, singularis in fructu operum dulcissimæ conversationis quæ per fructum amygdali designatur. Ad hoc ergo dicit: « Plus his. » Et hoc dicit Augustinus: « Sic in dignitatibus Ecclesiasticis non sufficit instituere bonum, ubi melior possit inveniri. In hac autem dilectione intelligitur fervor dilectionis proximi. » Luc. xiv, 32: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, scilicet de Jesu, dum loqueretur in via? Jerem. xx, 9: Factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
« Dicit ei » Petrus, jam firmus ut petra, non vacillans ad vocem ancillæ: « Etiam, Domine, » hoc est, Ita, Domine. Non audet Petrus invocare conscientiam propriam in qua prius deceptus fuit: sed Domini conscientiam invocat, dicens: « Tu scis, » Domine, « quia amo te. » Ac si dicat: Tu nosti plus quam ego. Act. i, 24: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris.
« Dicit ei » Jesus, officium pastorale committens. Hoc autem ter facit: quia tribus modis pascere debet. Ex fervore enim dilectionis debet præbere virtutis exemplum. Et hoc intendit hic quando [712] dicit : « Pasce agnos meos. » Joan. x, 4 : Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur.
« Dicit ei iterum, etc. »
Quia non sufficit Deum diligere, et gregem ferventer diligere : nisi etiam Deum diligat tota mente, et gregem diligit discrete.
Et hoc est : « Simon Joannis, » ut obedientia sua in gratia sit fundata. Ad Hebr. xiii, 9 : Optimum est gratia stabilire cor.
« Diligis me ? » tota mentis intentione ne decipiaris, et gregem discrete : ut scias quid cibi distribuere debeas, et quid eligendum unicuique præponas. Et ideo oculi sponsi commendantur, Cantic. iv, 1 : Oculi tui columbarum. Discreti autem columbæ oculi dicuntur, qui accipitrem undique venientem declinare sciunt.
« Ait illi : Etiam, Domine. » Et invocat testem ipsum qui conscius est secretorum. « Tu scis, » qui interiora consideras, « quia amo te » discrete, et non decipior amplius. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Omnibus enim anteponitur, et in grege suo non nisi ipse diligitur.
« Dicit ei : Pasce agnos meos. » Pasce autem ex mentis sapientia, doctrina, et discretione, verbo sacræ prædicationis. Psal. lxxvii, 72 : Pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
« Dicit ei tertio, etc. »
Ut ordinem dilectionis etiam experiri doceret : « Simon, » obediens. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
« Joannis, » ut in gratia natus et formatus sit. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
« Amas me ? » Idem est hic amare quod diligere. Et quærit de charitatis ordine : ut sciat quilibet in grege suo quo ordine sit diligendum : animam scilicet proximini plus quam corpus tuum, et corpus proximi plus quam res tuas esse diligendum. Et hunc ordinem tota anima et totis viribus esse tenendum. II ad Corinth. xii, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ad Philip. iii, 7 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
« Contristatus est Petrus, quia dixit ei, » Dominus Petro, « tertio : Amas me ? » timens quia aliquid de casu futuro iterum præsciret de ipso.
« Et dixit ei, » Petrus Domino : « Domine, tu omnia nosti. » Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
« Tu scis, » intima cordis considerans, « quia amo te » ante omnia, secundum ordinem charitatis, omnes vires meas ad te diligendum extendens : ut nihil me de cætero de tua abstrahat dilectione. Ad Romanos, viii, 38 et 39 : Certus sum enim quia neque mors, neque vita, ... neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu.
« Dixit ei, » Dominus Petro : « Pasce oves meas, » scilicet perfectos, qui sunt oves, spiritualia illis ministrando. Et hoc sufficit. I ad Corinth. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Dupliciter autem committit agnos pascendos, hoc est, parvulos et imperfectos : ut illi et spiritualibus et temporalibus, quantum Ecclesiæ facultates permittunt, pascantur. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, hoc est, pascendo in virtute : et in sinu suo levabit, hoc est, in solatio temporalis fovebit.
« Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
Hoc autem dixit, significans qua
1819 [713] morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
Hic tangit qualiter pastor bonus, boni pastoris formam tenens, pro grege debet animam ponere.
Et tangit duo : in quorum primo hoc quod dictum est sub metaphora determinat. In secundo, Evangelista metaphoram explanat, ibi, ℣. 19 : « Hoc autem dixit. »
In primo duo dicit, scilicet, juventutis lasciviam, et senectutis restrictionem.
Dicit ergo : « Amen, amen. » Dupliciter confirmat. Quia et dura prædicit quæ sunt contra carnis voluptatem, et futura quæ secundum inferiores causas, nullam habent certitudinem ut credantur, et contra carnis voluptatem, et contra præsentium mobilitatem. Matth. xxiv, 35 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Ac si dicat : Sicut tibi trinam prædixi negationem, quæ triplici confessione dilectionis purgata est : ita nunc prædico tibi ea quæ pro me confitens et non negans sustinebis. Augustinus : « Ille negator præsumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo est coronatus. »
Dicit ergo :
« Cum esses junior, » non tam ætate quam sensu et virtutis imbecillitate, qua me negasti. Sicut enim dicitur in libro primo Ethicorum, non differt ætate, vel moribus puerilis. Non enim ab ætate, sed a passione defectio est. Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Daniel. xiii, 50 : Sede in medio nostrum : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
« Cum » ergo sic sensu et imbecillitate « esses junior. » 1 ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus.
« Cingebas te. » Hæc cinctio vocatur concupiscentiarum et voluptatum ligatio : sicut Aristoteles inducens Homerum in libro VII Ethicorum dicit, quod cingulum Veneris furatur mentem valde sapientium. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Glossa exponit de spiritu fornicationis, qui ligat ad concupiscentias. Et ideo a ligando dicitur lex membrorum. Ad Roman. vii, 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Hoc ergo cingulo lasciviæ quæ mulieribus petulantibus improperatur567, cingebas te ad carnis illecebras et mundi vanitates.
« Et ambulabas ubi volebas. » Psal. lxxx, 13 : Secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis. Et ex tali illicito amore vitæ carnalis me veritatem negasti. Eccli. xviii, 30 et 31 : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.
« Cum autem senueris, » non tam ætate quam sensus maturitate et virtutis stabilitate : sicut jam confessione tua demonstrasti. Job, xii, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
« Extendes manus tuas » tortori ad ligandum, quas ante intus ligavit timor Domini, ne extendantur ad illicita. Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Membra enim domat veritatis alligatio ne effluant ad illicita.
« Et alius te cinget, » tortor vicem trahens ad supplicia. Act. xii, 6 : Erat Petrus dormiens..., vinctus catenis duabus. Isa. xxii, 3 : Dure ligati sunt.
« Et ducet, » hoc est, violenter trahet. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Sic ergo ducet « quo tu non vis, » quia mori hominibus molestum est, secundum naturæ voluntatem : quamvis martyribus pretiosum, secundum rationem qua gratiæ et veritati et legi consentiunt. Unde Augustinus : « Petrus nolens ad mortem venit : volens autem mortem vicit, et reliquit humanæ infirmitatis affectum naturalem, quo nemo vult mori : usque adeo quod eum Beato Petro nec senectus auferre potuerit. » Unde et in Domino hic fuit demonstratus affectus, cum dixit, Matth. xxvi, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Et paulo post, ℣. 41 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
« Hoc autem dixit, etc. »
Verbum est Evangelistæ exponentis ea quæ per metaphoram dicta sunt.
Dixit ergo hoc Dominus, « significans, » sub vinculorum et cingulorum similitudine, « qua morte, » hoc est, quali genere mortis, « esset » Petrus « Deum clarificaturus : » quia sicut ne cingeretur vinculis cum Domino, Christum obscuravit in cordibus audientium negatione : ita extendendo manus in simili cruce sicut Christus, glorificabit Christum per exemplum constantiæ virtutis, in confessione crucifigentium tortorum. Ad Philip. i, 20 : Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Quamvis enim Christus non clarificetur in se ab hominibus infidelibus, tamen clarificatur continuo per exemplum patientiæ Sanctorum.
Hoc est ergo quod dicit.
« Et cum hoc dixisset » Jesus Petro. Et tangitur hic tertio qualiter pastor debet sequi vestigia summi Pastoris et Redemptoris. Et ideo « dicit ei, » hoc est, Petro, non quidem soli, sed signanter præ aliis : quia ipse præ omnibus pro grege debet animam ponere.
Hoc est quod dicit : « Sequere me. » I Petri, ii, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Matth. xvi, 24 : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ad Hebr. xiii, 13 : Exeamus ad eum..., improprium ejus portantes.
« Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te? »
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid?
Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere. »
Hic quarto et ultimo tangit qualis est discretio in sequendo Christum.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima ostenditur discretio. In secunda, ostenditur occasione erroris correctio, ibi, ℣. 23 : « Exivit ergo sermo, etc. »
In prima harum tria dicuntur : Joannis commendatio, Petri qualiter sequi deberet Joannes inquisitio, ibi, ℣. 21 : « Hunc ergo cum vidisset. » Et Domini ad interrogationem Petri responsio, ibi, ℣. 22 : « Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere, etc. »
In prima dicuntur quatuor, scilicet, conversio Petri ad Joannem secundum respectum, et triplex Joannis commendatio : in speciali dilectione, in ea quæ fuit in cœna in sinum Christi reclinatione, in specialis ausus familiaritate.
Dicit ergo :
« Conversus Petrus, » quia vultum di-
20
21
22 [715] rexerat ad Dominum, et tunc torquebat ad demonstrationem Joannis, « vidit, » oculos dirigens ad Joannem. Jerem. xxiv, 6 : Ponam oculos meos super eum. Dicit enim Chrysostomus, quod valde diligebat Petrus Joannem. Et audiens tam magni amoris indicia a Domino, quod videlicet simili genere mortis secuturus esset Dominum, quo Dominus præcesserat Petrum : cupiebat tam magnorum munerum Joannem habere socium. Et ideo direxit oculos ad ipsum, et vidit
« Illum discipulum quem diligebat Jesus. » Ecce commendatio Joannis prima. Dilexit autem sive propter castitatis privilegium ut dicit Chrysostomus et Beda, sive propter sibi ingenitam mansuetudinem, ut dicit Chrysostomus, sive quia vice versa Christum ipse dilexit, ut dicit Augustinus. Et de hoc satis super prologum Hieronymi super hunc librum a nobis dictum est. Amplius autem ibi determinatum est, qualiter plus dilexit Joannem, et qualiter plus Petrum : et ibi requiratur 568.
Hunc ergo cum videret Petrus discipulum « sequentem. » Secunda commendatio ab imitatione : quia secutus est mandata, consilia, et exempla Domini. Daniel. iii, 41 : Sequimur te in toto corde. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
« Qui et recubuit in cœna super pectus ejus, » sicut supra, xiii, 23, expositum est : ubi, sicut dicit Beda, fluenta Evangelii ab ipso sacro Dominici pectoris fonte præ cæteris altius potavit. Quia, sicut dicitur, ad Coloss. ii, 3 : In quo, scilicet Jesu, sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Et de omnibus his supra multa dicta sunt.
« Et dixit, » Joannes Domino. Et est tertia commendatio : quia familiariorem ausum habuit ad interrogandum Dominum. Dixit ergo interrogando : « Domine, quis est qui tradet te? » Et hoc ipsum innuit ei Petrus, sicut supra, xiii, 25, est expositum.
« Hunc ergo cum vidisset Petrus, etc. »
Redit hic ad ponendum Petri quæstionem, dicens : « Hunc ergo, » talem et tam dilectum coapostolum, « cum vidisset Petrus, » quia princeps erat aliorum, et jam curam incepit habere in commissis, « dixit ad Jesum, » volens illuminationem accipere de sequela charorum : « Domine, » in cujus ditione cuncta sunt posita : quia nosti omnia antequam fiant. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem.
« Hic autem, » quem ut meipsum diligo, « quid, » supple, patietur, in quo est te clarificaturus?
« Dicit ei Jesus, etc. »
Illuminans dubitationem, et arguens curiositatem, et præcipiens insecutionem.
De primo dicit : « Sic eum volo manere, » custodiens a persecutoris passione quæ inferat mortem. Matth. xvi, 28 : Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
« Donec veniam. »
Quidam autem propter hoc, dixerunt Joannem non esse mortuum, sed usque ad diem novissimum victurum, et in sepulcro dormientem, donec veniet Christus excitans eum. Quod fabula est. Quia Christus tam dilectum sibi Apostolum, non tamdiu, hoc est, toto tempore usque ad extremum judicium suspenderet a sui visione et fruitione. Hi autem qui hanc opinionem inducunt, non habent aliquid rationis, propter quam dicant hoc quod dicunt : nisi quia fabulantur, quod terra et pulvis in superficie sepulcri ipsius moveri videtur, sicut si spiritu alicujus [716] spirantis suffletur. Et hoc ego puto esse fabulam. Ideo alii dicunt, quod revera mortuus est Joannes, sed non per martyrium : sed quod statim post mortem surrexit, et cum corpore et anima translatus ad locum beatorum. Et hi accipiunt argumentum opinionis suæ, quia in sepulcro ejus non invenitur : sed de fundo sepulcri dicunt quod manna scaturit et ebullit, in signum ejus quod populum dum viveret, cœlesti pane pavit.
Adhuc autem dicunt, quod non est credibile quod corpus tam dilecti Apostoli Deus sine veneratione in cœlo et in terra reliquerit. Et cum non inveniatur in terra ad venerandum, pium est credere, quod in cœlo beata vita et immortalitate sit vestitum. Adducunt autem ad suæ opinionis assertionem, quod sicut pium est credere quod corpus quod unitum est cum divinitate, est in gloria resurrectionis : ita et corpus unde corpus Christi assumptum est (quod est beatisimæ Virginis) sit in gloria, sicut dicit Augustinus : ita pium est credere quod corpus ejus qui corpus quod templum Dei fuit custodivit, sit in gloria vestitum resurrectionis. Custos autem templi Dei fuit Joannes Apostolus.
Tertii tertiam ferunt opinionem, quæ est Hieronymi dicentis, quod Joannes mortuus est : sed ita fuit a dolore mortis extraneus, sicut a concupiscentia carnis invenitur alienus. Quid autem de corpore ejus factum sit, et ubi repositum, vel an resurrexit, novit solus ille qui cognitor est secretorum.
Sic ergo dicit : « Sic eum volo manere, » quod persecutoris supplicium eum ab hac vita non præcidat. Quia etsi venenum bibit, non nocuit. Marc. xvi, 18 : Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Sapient. iii, 1 : Non tanget illos tormentum mortis. Et si aliquid aliud passus fuerit ad pœnam mortis, non cruciavit. Et ideo dicit Dionysius Areopagita ad Joannem Apostolum : « Sic absit a me ut dicam vos aliquid pati : sed et ipsas corporis passiones secundum solum sentire ipsas experiri. » Et ideo passiones persecutorum quas sustinuit, dolorem qui rationem angustiaret vel animam tolleret, non in eum inciderunt.
« Donec veniam, » vel in sæculi consummatione secundum aliquos, vel in morte : et hoc est probabilius. Unde legitur in vita sua, quod in ultima senectute apparuit ei Dominus, dicens : « Veni, dilecte mi : quia tempus est ut cum fratribus tuis mecum epuleris. » Et ipse respondit : « Invitatus ad epulas tuas lætus venio, gratias agens quia me dignatus es ad epulas tuas invitare. » Et tunc descendit in defossum suæ sepulturæ locum, et resolutus per mortem migravit ad Dominum : sicut in prologo istius libri a nobis est expositum. Et ideo dicit : « Sic eum volo manere donec veniam. » Et hæc est illuminatio quæstionis quam quæsivit Petrus.
« Quid ad te? » Ecce redargutio curiositatis. Curiositas enim est investigatio superflua rerum ad nos non pertinentium. Eccli. iii, 22 : In pluribus operibus ejus ne fueris curiosus : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.
« Tu me sequere, » quia hoc ad te pertinet. Matth. xvi, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
« Exivit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? »
Hic tangitur correctio erroris.
Et tanguntur hic duo, scilicet error, et erroris correctio.
De errore dicit : « Exivit ergo, » per narrationem unius ad alterum : « exivit, » in publicum, « inter fratres. » Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere [717] quis poterit ? Psal. cXLVII, 15 : Velociter currit sermo ejus.
« Quia discipulus ille, » a Christo et Petro dilectus, « non moritur : » quia in isto intellectu sermo recitabatur : qui tamen fuit erroneus. Et ideo, II ad Timoth. II, 7, dicit Paulus discipulo suo : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Daniel. x, 1 : Intellexit sermonem : intelligentia enim opus est in visione. Isti autem fuerunt de quibus dixit Dominus, Matth. xv, 15 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
« Et non dixit ei Jesus, etc. »
Hæc est erroris correctio. « Et non dixit Jesus ei, » hoc est, Petro : « Non moritur : » quia sententia mortis in omnes in originali peccato natos prolata est, Genes. II, 17 : Quocumque die comedederis ex eo, morte morieris. Item, III, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. Psal. LXXXVIII, 49 : Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ? Eccle. ix, 4 : Nemo est qui semper vivat. III Regum, XIV, 14 : Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.
« Sed » dixit : « Sic eum volo manere, » a dolore persecutoris alienum, « donec veniam, » vocando eum per resolutionem naturalem ad cœlum. Job, XIV, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
« Quid ad te ? » Remissive legendum est : quia recitat hoc quod ante dixit. Ad Roman. IX, 20 et 21 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? An non habet potestatem figulus luti, etc. 569 ? Eccli. III, 22 : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Eccli. XVI, 22 : Plurima illius opera sunt in absconsis.
« Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus. » 24
Hic ultimo omnium eorum quæ dicta sunt inducit confirmationem.
Dicit autem duo : dictorum in veritate confirmationem, et intellectus in dictis altitudinem.
In primo horum dicit quatuor : scribentis auctoritatem, Scripturæ certitudinem, scriptorum perpetuitatem, et eorum quæ scripta sunt veritatem.
Dicit ergo : « Hic est discipulus ille. » Hic (inquam) tam dilectus, ut specialiter dilectus vocetur : et ideo nihil est ab eo absconditum. Joan. XV, 15 : Vos dixi amicos : quia omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Hic (inquam) qui in pectore recumbens secreta pectoris divini perlustravit. Sapient. VII, 21 et 22 : Omnium artifex docuit me sapientia : est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, etc. Hic (inquam) qui per omnia usque ad mortem secutus est : et ideo vidit omnia occulta fide. I Joannis, I, 1 et 2 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ..., annuntiamus vobis. Hic iterum qui ausu familiari de omnibus audebat interrogare. Job, V, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. Hic ergo est discipulus ille summi Magistri disciplinis institutus et perfectus. Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et sic a Magistro veritatis cognoscens veritatem, auctoritate Magistri describit. Psal. XLIV, 2 :
Lingua mea calamus scribæ. Ille enim verus est discipulus, per cujus linguam sicut per calamum verba Magistri describuntur : et quidquid dicit, habet veritatem. « Hic ergo est discipulus ille. »
« Qui testimonium perhibet de his. » Ecce certitudo gestorum : quia testimonio tam authentici discipuli confirmata sunt. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. His ergo auctor certificavit quod scripsit : quia miraculis (quæ ostendit omnia) testificatus est in eodem Spiritu conscripta, cujus virtute gesta sunt a Magistro veritatis. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis, etc.
« Et scripsit hæc, » ad gestorum perpetuitatem. Unde dicit Maximus Episcopus : « Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ad utilitatem posteritatis scripto commendata. » Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, hoc est, grandia continentem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ad hominis intellectum et utilitatem. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
« Et scimus quia verum est testimonium ejus. »
« Et scimus » omnes « quia verum est testimonium ejus : » quia ab omnibus est approbata et comperta scriptorum veritas. Unde Chrysostomus : « Qui multa certitudine scripsit, non refutat testimonium sui ipsius in medium ferre, provocans unumquemque examinare et scrutari quæ dicta sunt. » Consuetudo enim nobis est cum valde vera dicimus, neque nostrum in talibus testimonium denegare. Act. v, 32 : Nos sumus testes horum verborum. Item, iv, 33 : Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
« Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. »
Hic tangit scriptorum altitudinem secundum intellectus capacitatem.
Tangit autem hic tria : factorum pluralitatem, scribendi impossibilitatem, et quod secundum intellectum omnem excedunt capacitatem.
Dicit ergo : « Sunt et alia multa, » in multitudine incomprehensibilia existentia. Eccli. i, 2 : Arenam maris quis dinumeravit ? Et dat similitudinem ad ea quæ facta sunt per sapientiam divinam, tam in mentibus quam in cordibus, tam in Christi cogitationibus quam affectibus, et rationibus, et factis, et dictis, quæ multitudinem arenæ maris superant.
« Quæ fecit Jesus, » in se, et in aliis : tam actibus cordis, quam oris, et operis.
« Quæ si scribantur per singula. » Tangit scribendi impossibilitatem : quia si per singula scribantur, oportet ab æterno cognita, et in tempore sapientia Dei dicta vel facta describere : quod est impossibile. Unde dicitur, Daniel. xii, 4 : Tu autem, Daniel, claudere sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : illud scilicet æternitatis tempus, quo ista in facie Dei legentur et revelabuntur : quia ibi patebunt, quantum ea sapientia per seipsam ostendere dignabitur.
« Nec ipsum arbitror mundum capere, » hoc est, mundi capacitatem non « posse » sufficere ad describendum facta Verbi et rationes : quia si super quodlibet punctum cujuslibet creaturæ scribatur ratio sapientiae in qua factum est, [719] mille millia punctorum non continebunt quod scribendum erat super unum.
Et sic mille millia mundorum non capient « eos qui scribendi sunt libros » de uno mundo. Et adhuc remanebit scribendum infinitum pelagus de divinitate Verbi omnia illa facientis. Eccle. xii, 12 : His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis. Et hoc est quod dicit : « Eos qui scribendi sunt libros. »
Hoc tamen quidam non referunt ad facta gesta a Christo, sed ad capacitatem spiritualis intelligentiae, qua mundus non potest capere profunditatem mysteriorum. Unde Augustinus : « Nos scientes quod intelligentia nostra non caperet de Christo quae scribi possent, curamus recta fide credere et intelligere quae scripsit, recta operatione exercendo implere quae docuit : ut ad dona sempiterna pervenire valeamus quae Dominus promisit. » Hæc autem Joannes ipse in tanta altitudine posuit : ut studendi desiderium excitet, et quærendi sacramenta mysterii et Verbi incarnati in omnibus fervorem accendat. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Sic enim, ut dicit Richardus de sancto Victore, et corda nostra libri sapientiae efficiuntur, in quibus Verbum cum suis sacramentis describitur, et Spiritus sapientiae se in nos transfert. Sapient. vii, 27 et 28 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Conemur ergo pulsare et quærere : quia tunc aperietur fons mysteriorum. Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis.
Ad hæc autem mystica nobis viam sapientiae Spiritus aperiat, qui cum Patre Verbi, et ipso Verbo, Deus trinus et unus regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Ezechiel. XVII, 3.↩︎
Cf. Daniel. II, 34.↩︎
Joan. I, 14.↩︎
Joan. I, 14.↩︎
Exod. XXXIV, 29.↩︎
ARISTOTELES, Lib. II Topicorum.↩︎
Genes. I, 1.↩︎
Ezechiel. I, 5 et seq.↩︎
Cf. Matth. XIII, 44.↩︎
Cf. Matth. XIII, 44.↩︎
Cf. Matth. X, 1 et Marc. III, 13.↩︎
Tob. III, 16 et 18.↩︎
Cf. Matth. XVIII, 16 ; Deuter. XIX, 15 ; II ad Corinth. XIII, 1.↩︎
Matth. XVI, 18 et seq.↩︎
Joan. II, 1 et seq.↩︎
Cf. Genes. XIX, 30 et seq.↩︎
Cf. Genes. IX, 21.↩︎
Cf. Judith. XIII, 2 et seq.↩︎
Cf. Daniel. V, 1 et seq.↩︎
Apocal. I, 8, 17 et xxi, 6 et xxii, 13.↩︎
Genes. I, 1 et 3.↩︎
Psal. XXXII, 9.↩︎
Joan. I, 1.↩︎
Genes. II, 17 et III, 4.↩︎
S. GREGORIUS, Super illud Ezechielis, I, 16 : Rota in medio rotæ.↩︎
Matth. III, 4 ; Marc. I, 2.↩︎
Infra, III, 19.↩︎
Ad Hebr. XI, 3.↩︎
Matth. I, 16 ; Luc. II, 7.↩︎
I ad Timoth. VI, 17.↩︎
I ad Timoth. VI, 16 ; I Joan. IV, 12.↩︎
Isa. XL, 3 ; Matth. III, 3 ; Marc. I, 3 ; Luc. III, 4.↩︎
Matth. III, 14.↩︎
Marc. I, 7, Luc. III, 16 ; Act. I, 5 et XI, 16 et XIX, 4.↩︎
Matth. III, 16 ; Marc. I, 10 ; Luc. III, 22.↩︎
Genes. XLIX, 10 ; Deuter. XVIII, 18.↩︎
Isa. XL, 10 et XLV, 8 ; Jerem. XXIII, 5 ; Ezechiel. XXXIV, 23 et XXXVII, 24 ; Daniel. IX, 24 et 25.↩︎
Lib. I Sententiarum, Dist. XXXIII et XXV.↩︎
Cf. Joan. XVII, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te; ut et ipsi in nobis unum sint.↩︎
S. AUGUSTINUS, Lib. IX de Trinitate, cap. 4.↩︎
Quelques manuscrits anciens (A, B, etc.), plusieurs versions (ethiop., syriaque Cureton, les manuscrits b, f de l'Itala, quelques éditions de la Vulgate), plusieurs Pères (Origène, Clément d'Alexandrie, saint Cyprien, saint Augustin, saint Hilaire, etc.), ont ici une ponctuation différente de la nôtre, et qui, sans rien changer au sens général, ajoute une nuance à la pensée. Ils mettent un point après nihil, et rattachent immédiatement les mots quod factum est à la proposition suivante, in ipso vita erat, comme son sujet : quod factum est, in ipso vita erat. Quoique divers critiques modernes aient adopté cet enchainement, la plupart des commentateurs le rejettent à bon droit, parce qu'il est dur et peu naturel, ainsi que le disait déjà saint Jean Chrysostôme. (L. Cl. Fillion, comment. sur S. Jean, Bible de Le Thielleux, pag. 7).↩︎
Cf. supra notam ad ℣. 3.↩︎
S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus cap. 4.↩︎
Vide supra notam ad ℣. 3.↩︎
S. DIONYSIUS, Lib. de divinis nominibus, cap. 7.↩︎
Eccli. XXIII, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.↩︎
Cf. I ad Corinth. XV, 1.↩︎
Cf. Deuter. VII, 6.↩︎
Matth. XVII, 5.↩︎
Cf. Marc. XI, 10; Luc. XIX, 38; Joan. XII.↩︎
Ad Coloss. II, 3.↩︎
Vulgata habet sapientiam.↩︎
Exod. XXXIII, 13 : Ostende mihi faciem tuam.↩︎
Vulgata habet confusio.↩︎
Idem.↩︎
IV Regum, II, 8.↩︎
Matth. III, 13 ; Luc. III, 21.↩︎
IV Regum, II, 14.↩︎
Joan. XI, 43.↩︎
Isa. XL, 3.↩︎
IV Regum, I, 7.↩︎
Supra, ℣. 9.↩︎
Cf. tom. præcedentem, Luc. X, 3.↩︎
Exod. XII, 7.↩︎
Matth. III, 17. Cf. Luc. IX, 35; I Petri, I, 17.↩︎
Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in Evang. Lucæ, III, 22. Tom. XXII hujusce novæ editionis.↩︎
Vulgata habet vias duras.↩︎
Vulgata habet, Psal. CXLIII, 3 : Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?↩︎
Vide supra, ℣. 30 : Post me venit vir, etc.↩︎
Cf. IV Regum, XVIII, 4.↩︎
Joan. V, 35 : Ille, scilicet Joannes, erat lucerna ardens et lucens.↩︎
Cf. Matth. X, 10 ; I ad Timoth. V, 18.↩︎
Vulgata habet, Isa. VII, 9 : Si non credideritis, non permanebitis.↩︎
Cf. Luc. IX, 33.↩︎
III Regum, X, 2.↩︎
Isa. XXXVIII, 8 : Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.↩︎
Cf. Matth. I, 1 et seq.; Marc. I, 12; Luc. IV, 1.↩︎
Cf. Act. VIII, 27 et seq.↩︎
Matth. II, 23.↩︎
Hæc sunt verba Matthæi, II, 6, cum habeat Michæas, V, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.↩︎
Matth. XVII, 1 et seq. et Luc. IX, 28 et seq.↩︎
Act. I, 9.↩︎
Psal. LXVIII, 40.↩︎
Matth. XXVI, 61 et xxvii, 40; Marc. XIV, 85et xv, 29.↩︎
Psal. III, 6 et LVI, 9.↩︎
Joan. I, 3 et 4.↩︎
Genes. II, 24.↩︎
Genes. I, 28.↩︎
Cf. Levit. XV, passim.↩︎
Apocal. XXI, 5.↩︎
Joan. VI, 15.↩︎
Luc. XII, 13 et seq.↩︎
Cf. Luc. XII, 31.↩︎
Genes. XXIV, 18 et 19.↩︎
Judicum, vii, 20.↩︎
III Regum, xviii, 34 et seq.↩︎
III Regum, vii, 50.↩︎
IV Regum, xii, 13.↩︎
Jerem. LII, 19.↩︎
S. AUGUSTINUS, Lib. X Confessionum, cap. 40.↩︎
Psal. LXIII, 7 et 8.↩︎
Numer. XXIII, 10.↩︎
Joan. IV, 28.↩︎
Ad Galat. I, 18.↩︎
Cf. Joel. II, 30.↩︎
Cf. Matth. III, 16 et Luc. III, 22.↩︎
Matth. X, 8.↩︎
Vulgata habet litteraturam.↩︎
Cf. Numer. XXV, 6 et seq.↩︎
Cf. III Regum, XIX, 14 et seq. et IV Regum, II, 11.↩︎
Ad Coloss. II, 9.↩︎
Ad Corinth. III, 17.↩︎
Act. II, 4.↩︎
Cf. Act. II, 19.↩︎
Luc. VIII, 13.↩︎
Psal. CXXXIV, 7.↩︎
Numer. XXI, 9.↩︎
I Joan. IV, 9.↩︎
Supra, i, 9.↩︎
Infra, iv, 1.↩︎
Supra, i, 19.↩︎
Supra, i, 20.↩︎
Ad Roman. III, 4.↩︎
I Joan. V, 10.↩︎
Supra, II, 23.↩︎
Sapien. X, 10.↩︎
Cf. Matth. III, 13 et seq., et Luc. III, 12 et seq.↩︎
Ad Ephes. II, 3.↩︎
MAGISTER, Lib. IV Sententiarum, Dist. IV.↩︎
Ad Ephes. IV, 13.↩︎
Psal. CXX, 4 et Isa. V, 27.↩︎
Psal. LXIII, 7 : Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.↩︎
Psal. LXXVIII, 19.↩︎
Cf. Luc. XI, 34.↩︎
Apocal. VI, 16.↩︎
IV Sententiarum, Distinct. II, Art. 3.↩︎
Cf. Joan. I, 26 et 27.↩︎
Cf. Enarr. in Lucam, I, 17 et 76. Tom. XXIII hujuscæ novæ editionis.↩︎
Vulgata habet profisciscens in eodem sensu.↩︎
Vulgata habet, Genes. XXVII, 28 : Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terræ, abundantiam frumenti et vini.↩︎
Joan. I, 29 et 36.↩︎
Vulgata habet, Isa. XXVI, 10 : Misereamur impio, et non discet justitiam : in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.↩︎
Vulgata habet, Deuter. XXXII, 35 : Mea est ultio, et ego retribuam in tempore.↩︎
Supra, iii, 22.↩︎
Genes. XXXIII, 19 et xlvi, 22; Josue,xxiv, 32.↩︎
Deuter. XII, 5.↩︎
IV Regum, xvii, 41.↩︎
I ad Corinth. iii, 17.↩︎
Matth. IX, 37; Luc. X, 2.↩︎
Matth. XIII, 57; Marc. vi, 4; Luc. IV, 24.↩︎
Matth. IV, 12; Marc. i, 14; Luc. IV, 14.↩︎
Supra, II, 9.↩︎
Cf. I ad Corinth. x, 22 et 23.↩︎
Cf. II ad Corinth. xi, 32 et 33.↩︎
Cf. Marc. VII, 24 et seq.↩︎
Genes. II, 10.↩︎
Jacobi, I, 6.↩︎
Vulgata habet, Isa. LV, 1 : Omnes sitiennes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.↩︎
Isa. XLIV, 3 et LVIII, 11; Joel. II, 28; Act. II, 17.↩︎
Ad Roman. X, 12.↩︎
Vulgata habet : Ad Deum fortem, vivum.↩︎
Genes. III, 16 : Sub viri potestates eris.↩︎
Cf. Isa. III, 20.↩︎
Cf. III Regum, viii, 29.↩︎
Joan. I, 18.↩︎
Joan. i, 9.↩︎
Vulgata habet orare.↩︎
Isa. X, 23.↩︎
Genes. XVIII, 6.↩︎
Psal. CXXV, 6.↩︎
Cf. Supra, iv, 20 et seq.↩︎
Psal. cXLIV, 18.↩︎
Supra, iv, 21 et 23.↩︎
Matth. VIII, 9.↩︎
IV Regum, v, 19.↩︎
Cf. Genes. III, 8.↩︎
Cf. Deuter. VIII, 3.↩︎
Levit. XXII, 5 ; Deuter. XVI, 1.↩︎
Exod. XX, 11 ; Jerem. xvii, 24.↩︎
Matth. XXV, 46.↩︎
Matth. III, 17 ; supra, I, 15.↩︎
Matth. III, 17 et xvii, 5.↩︎
Deuter. IV, 12.↩︎
Genes. III, 15 et xxii, 18 et xlix, 10; Deuter. XVII, 15.↩︎
Exod. XXIII, 17 et xxxiv, 23; Deuter. XVI, 16.↩︎
Cf. Matth. XX, 18.↩︎
Psal. LXXXIII, 6.↩︎
Cf. IV Regum, xviii, 17.↩︎
Cf. Luc. VIII, 8 et Marc. X, 30.↩︎
Luc. XVI, 22.↩︎
Vide infra, ℣. 7 : Ut cum turbata fuerit aqua, etc.↩︎
Cf. Matth. IX, 2 et seq. ; Luc. V, 19.↩︎
Luc. X, 34.↩︎
Infra, ℣. 14.↩︎
Genes. III, 5.↩︎
Cf. Matth. IX, 18 et seq.; Marc. v, 22 et seq.; Luc. VIII, 41 et seq.↩︎
Joan. I, 19.↩︎
Cf. III Regum, xi, 4 et seq.↩︎
Cf. Judicum, xv, 4 et seq.↩︎
Cf. Luc. XVI, 19 et seq.↩︎
Act. xii, 45.↩︎
Vulgata habet offensus.↩︎
Matth. xiv, 13 ; Marc. vi, 32 ; Luc. ix, 10.↩︎
Matth. xiv, 23 ; Marc. vi, 46.↩︎
Matth. III, 17 et XVII, 5 ; Supra, i, 32.↩︎
I Joan. III, 23.↩︎
Exod. XVI, 14 ; Numer. XI, 7 ; Psal. LXXVII,24 ; Sapient. XVI, 20.↩︎
Eccli. XXIV, 29.↩︎
Matth. xiii, 55; Marc. vi, 3.↩︎
Isa. liv, 13.↩︎
Matth. xi, 27.↩︎
Exod. xvi, 13.↩︎
I ad Corinth. xi, 27.↩︎
Matth. xvi, 16; Marc. viii, 29; Luc. ix, 20.↩︎
Luc. vi, 19.↩︎
Matth. xiv, 16.↩︎
Cf. Genes. xxii, 1 et seq.↩︎
Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.↩︎
Cf. Matth. xvii, 26.↩︎
Cf. Marc. ix, 39.↩︎
Luc. ix, 26. Cf. etiam, Marc. vi, 45 et viii, 22.↩︎
Vulgata habet arte.↩︎
Cf. Expositionem super istos Evangelistas, Tom. XX, XXI et XXII hujusce novæ editionis nostræ.↩︎
Supra, ℣. 27.↩︎
Cf. Psal. xxxi, 1.↩︎
Psal. cxviii, 103.↩︎
Cf. Luc. xi, 20.↩︎
Ad Roman. viii, 15 : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).↩︎
Ad Roman. x, 17 : Ergo fides ex auditu.↩︎
Numer. xi, 34 : Vocatus est ille locus, ubi mortui sunt Judæi : Sepulcra concupiscentiæ : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat, scilicet carnes.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 26 et Marc. xiv, 22.↩︎
Joan. i, 18.↩︎
Genes. ii, 9.↩︎
Cf. Levit. vii et xi quasi per totum.↩︎
Matth. xviii, 6 et 7.↩︎
Cf. Matth. xiv, 19 et Luc. ix, 16.↩︎
S. HILARIUS, Lib. de Synodis, cap. 9.↩︎
Cf. IV Regum, iv, 1 et seq.↩︎
Luc. Exod. xv, 23.↩︎
Cf. Exod. xii, 2 et seq.↩︎
Cf Matth. x, 1; Marc. iii, 13.↩︎
Levit. xxiii, 34.↩︎
Exod. xxiv, 3.↩︎
Supra, v, 18.↩︎
Levit. xii, 3.↩︎
Genes. xvii, 10.↩︎
Deuter, i, 16.↩︎
Infra, XIII, 33.↩︎
Levit. XXIII, 27.↩︎
Isa. LXIV, 3 et LVIII, 11; Joel, II, 28; Act. II, 17.↩︎
Mich. v, 2; Matth. II, 6.↩︎
Supra, III, 2.↩︎
Deuter. XVII, 8 et XIX, 15.↩︎
Cf. Luc. x, 17.↩︎
Eccli. xx, 32.↩︎
Matth. iv, 18.↩︎
Exod. xx, 13.↩︎
Cf. Matth. ii, 7.↩︎
Hæc verba in parenthesi non inveniuntur in hoc capitulo, sed in cap. VIII, ℣. 35.↩︎
Idem.↩︎
Vulgata habet, Habacuc, III, 2 : In medio annorum notum facies.↩︎
Vulgata habet fontem.↩︎
S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 7.↩︎
Cf. Exod. XXXVIII, 8.↩︎
Matth. xvi, 23.↩︎
Cf. Matth. x, 8.↩︎
Cf. Luc. XII, 5.↩︎
Vide supra, II, 24.↩︎
Cf. Matth. ii, 23 et explanationes quas jam dedit B. Albertus ad hunc versiculum. Tom. XXI hujusce novæ editionis nostræ.↩︎
Levit. XX, 10.↩︎
Deuter. XVII, 7.↩︎
I Joan. I, 5.↩︎
Deuter. XVII, 6 et XIX, 15; Matth. XVIII, 16; II ad Corinth. XIII, 1; ad Hebr. X, 28.↩︎
Ad Roman. III, 4.↩︎
Ad Roman. VI, 15 et 16; II Petr. II, 19.↩︎
I Joan. III, 8.↩︎
I Joan. IV, 6.↩︎
Cf. Act. II, 6 et seq.↩︎
Cf. Sapient. XVI, 20.↩︎
Sapient. VII, 25 et 26.↩︎
Sapient. XII, 10.↩︎
Deuter. XVII, 6 et XIX, 15.↩︎
Cf. Luc. IX, 35 ; Matth. III, 17 et XVII, 5.↩︎
Cf. expositionem, Joan. II, 24.↩︎
Hæc verba non sunt de hoc capitulo, sed de præcedenti, ℣℣. 34 et 36.↩︎
Marc. XV, 39.↩︎
Cf. III. Regum, IX, 22.↩︎
Cf. Genes. XV, 6 ; ad Roman. IV, 5 ; ad Galat. III, 6.↩︎
Cf. Luc. XXIII, 22.↩︎
Cf. Psal. XXIV, 19.↩︎
Genes. III, 4.↩︎
Cf. Joan. IV, 9.↩︎
Cf. Luc. XVII, 16.↩︎
Cf. Matth. XII, 24 et seq.↩︎
Ad. Roman. XV, 3.↩︎
Genes. XXV, 8.↩︎
Numer. xii, 9 et seq.↩︎
IV Regum, v, 20 et seq.↩︎
Cf. Job. i, 6 et seq.↩︎
Vulgata habet gloria.↩︎
Genes. ii, 2. Et infra, ℣. 3. Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in↩︎
Cf. Matth. xxvi, 34 ; Marc. xiv, 30.↩︎
Cf. Matth. x, 28.↩︎
Cf. Luc. xv, 1, tres parabolas de misericordia, et xviii, 9 et seq.↩︎
Supra, ℣. 11.↩︎
Cf. Joan. iii, 36; ad Roman. i, 17; ad Galat. iii, 11; ad Hebr. x, 38.↩︎
Isa. xl, 11 ; Ezechiel. xxxiv, 23 et xxxvii, 24.↩︎
Matth. xi, 27; Luc. x, 22.↩︎
Isa. liii, 7.↩︎
I Machab. iv, 56 et 59.↩︎
Psal. lxxxi, 6.↩︎
f. Josue, i, 5.↩︎
Vide enarrationes in Lucam et Matthæum. Tom. XX et seq. hujusce novæ editionis nostræ. Cf. indices.↩︎
Cf. Joan. xix, 24.↩︎
Cf. Act. v, 36 et 37.↩︎
Cf. Matth. xxiv, 43.↩︎
Cf. Matth. x, 28.↩︎
Cf. Act. XIII, 43.↩︎
Cf. Luc. XI, 15.↩︎
Supra, ℣. 18.↩︎
Cf. I Machab. iv, 52 et seq.↩︎
Cf. Matth. xxi, 12 ; Marc. xi, 15.↩︎
Vulgata habet : Conserva me, etc.↩︎
Daniel. xiii, 28.↩︎
Cf. Marc. iii, 28 et 29 ; Luc. xii, 10.↩︎
Psal. LXXXI, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.↩︎
Cf. Matth. v, 13.↩︎
Matth. XXVI, 7 ; Luc. VII, 37 ; Infra, XII, 3.↩︎
Luc. XIV, 14; Supra, ℣. 29.↩︎
Supra, VI, 40.↩︎
Supra, IX, 6.↩︎
Infra, XVIII, 14.↩︎
Vulgata habet, Psal. XV, 1 et 2 : Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Do-↩︎
Cf. Matth. IX, 20 et seq.↩︎
Cf. Luc. VII, 37 et seq., et VIII, 2; Marc.↩︎
Cf. Luc. VII, 37 et seq.↩︎
Cf. Luc. VII, 37 et seq.↩︎
Cf. Luc. VII, 36.↩︎
Cf. Joan. XII, 3.↩︎
Eadem est littera in Vulgata.↩︎
Cf. Matth. I, 21.↩︎
Job, II, 11.↩︎
Apocal. I, 5. Cf. ad Coloss. I, 18 : Primogenitus ex mortuis.↩︎
Cf. Sapient. XVIII, 5 et seq.↩︎
Supra, ℣℣. 23 et seq.↩︎
Cf. Luc. XVIII, 27 ; Marc. IX, 22.↩︎
Cf. Numer. XXIII et XXIV passim.↩︎
Cf. I Regum, XXII, 6.↩︎
Cf. Esther, III, 1 et seq.↩︎
Matth. XXVI, 6; Marc. XIV, 3.↩︎
Zachar. IX, 9. Cf. Matth. XXI, 7 ; Marc. XI, 7 ; Luc. XIX, 35.↩︎
Matth. X, 39 et XVI, 25 ; Marc. VIII, 35 ; Luc. IX, 24 et XVII, 33.↩︎
Psal. CIX, 4 et CXVI, 2 ; Isa. XL, 8 ; Ezechiel XXXVII, 25.↩︎
Isa. LIII, 1 ; ad Roman. X, 16,↩︎
Isa. VI, 9 ; Matth. XIII, 14 ; Marc. IV, 12 ; Luc.↩︎
Marc. XVI, 16.↩︎
Joan. IV, 6, 9.↩︎
Cf. Luc. V, 29.↩︎
Cf. Marc. XIV, 3.↩︎
Vulgata habet latuerunt.↩︎
Cf. Genes. XVIII, 1 et seq.↩︎
Cf. Genes. XIX, 1 et seq.↩︎
Cf. editionem hanc novam Operum B. Alberti, Tom. XXII.↩︎
Cf. Marc. XIV, 4.↩︎
Cf. Matth. XXV, 24.↩︎
Luc. IX, 3.↩︎
Cf. Luc. XXII, 35 et 36.↩︎
Marc. XIV, 4.↩︎
Cf. Matth. XX, 18.↩︎
Cf. expositionem datam, Matth. XXI, 7 et Luc. XIX, 30. Tom. XXI et XXIII hujusce novæ editionis nostræ.↩︎
Vide enarrationem in Matth. XXI, 7 et in Luc. XIX, 30. Tom. XXI et XXIII novæ editionis nostræ.↩︎
Cf. Luc. I, 79↩︎
Cf. Matth. VIII, 5-13.↩︎
Cf. Marc. VII, 26.↩︎
I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant.↩︎
Cf. Matth. XII, 5.↩︎
Cf. ibidem, ℣℣. 6 et 7.↩︎
Cf. I Regum, II, 18↩︎
Cf. Matth. III, 17; Marc. I, 11 et Luc. III, 22.↩︎
Cf. Matth. XVII, 5 et Luc. IX, 35.↩︎
Cf. Marc. III, 27.↩︎
Joan. I, 9.↩︎
Cf. Isa. LIII, 1. Verbum Domine non est in prophetia Isaïæ.↩︎
Isa. VI, 9 et 10 : Et dixit, scilicet Dominus : Vade, et dices populo huic : Audite audientes me, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures aggravava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.↩︎
Vulgata habet, Eccli. XXV, 24 et 25 : Obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus ingemuit vir ejus, etc.↩︎
Cf. Isa. VI, 1.↩︎
Ibidem, VI, 4.↩︎
Ibid., ℣. 14.↩︎
Ibid., ℣. 3.↩︎
Joan. I, 9.↩︎
Cf. Marc. XIII, 11.↩︎
Matth. xxvi, 2, Marc. xiv, 1; Luc. xxii, 1.↩︎
Matth. x, 24; Luc. vi, 40; Infra, xv, 20.↩︎
Psal. xl, 10.xxiv32↩︎
Matth. x, 40 ; Luc. x, 16.↩︎
Matth. xxvi, 21 ; Marc. xiv, 18 ; Luc. xxii, 21.↩︎
Supra, vii, 34.↩︎
Levit. xix, 18 ; Matth. xxii, 39 ; Infra, xv, 12.↩︎
Matth. xxvi, 35 ; Marc. xiv, 29 ; Luc. xxii, 33.↩︎
Vulgata habet, Habacuc, iii, 2 : Domine, audivi orationem tuam, et timui, etc.↩︎
Dicitur etiam de sapientia, Sapient. vii, 25 :↩︎
Genes. xliii, 33.↩︎
I ad Timoth. vi, 16.↩︎
Cf. Proæmium in Evangelium Joannis.↩︎
Cf. I Regum, iii, 11 et seq.↩︎
Cf. II Regum, xii, 1 et seq.↩︎
Vulgata habet, Psal. xviii, 6 : Exultavit ut gigas, etc.↩︎
Psal. cxviii, 96.↩︎
Ad Philem. ℣. 19.↩︎
Matth. vii, 7 et xxi, 22; Marc. xi, 24; Infra, xvi, 23.↩︎
Act. II, 23.↩︎
Hæc verba, neque formidet, inveniuntur in eodem capitulo, ℣. 27 : in hoc primo versiculo Vulgata habet tantum : Non turbetur cor vestrum.↩︎
Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Is-↩︎
Psal. CXLIX, 5.↩︎
Matth. xvi, 16.↩︎
Cf. Joel. ii, 28 et seq.↩︎
Supra, ℣. 1.↩︎
I Joannis, iv, 9 : Filium suum unigenitum↩︎
Genes. VIII, 9.↩︎
Cf. etiam, Joan. vii, 24 : Dixi vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credi-↩︎
Vide supra explanationes in ℣. 1, cap. I.↩︎
Cf. Numer. XII, 8.↩︎
S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,↩︎
Joan. xiii, 19 : Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego↩︎
Cf. Matth. xii, 29 ; Marc. iii, 27.↩︎
Supra, xiii, 10.↩︎
Supra, xiii, 34; ad Ephes. v, 2; I ad Thessal. iv, 9.↩︎
Matth. xxviii, 49.↩︎
I Joannis, iii, 11 et iv, 7.↩︎
Supra, xiii, 16; Matth. x, 24.↩︎
Matth. xxiv, 9.↩︎
Psal. xxiv, 19.↩︎
Luc. xxiv, 49.↩︎
ARISTOTELES, Lib. III Ethicorum.↩︎
Exod. iii, 2.↩︎
Matth. xxii, 39 : Secundum autem simile est↩︎
Cf. Sapient. ix, 13; Isa. XL, 13; I ad Corinth. II, 16.↩︎
Vide supra, x, 11 et seq.↩︎
Cf. Matth. vii, 6.↩︎
I Joannis, v, 19.↩︎
Joan. xi, 43.↩︎
Matth. viii, 3; Luc. v, 13.↩︎
Cf. Psal. xxiv, 19.↩︎
Cf. ad Roman, viii, 14.↩︎
Joan. xiv, 26.↩︎
Matth. vii, 7 et xxi, 22 ; Marc. xi, 24 ; Luc. xi, 9 ; Supra, xiv, 13 ; Jacobi, i, 5.↩︎
Matth. xxvi, 34 ; Marc. xiv, 27.↩︎
Act. vii, 56.↩︎
Act. ix, 4 et seq.↩︎
Vide supra, ℣. 8 et seq.↩︎
Vide supra, ℣. 12.↩︎
Cf. Marc. xiv, 28.↩︎
Cf. Psal. lxvii, 19.↩︎
Vide supra, vii, 7 et seq.↩︎
Cf. Isa. lxv, 2.↩︎
Matth. xxviii, 18.↩︎
Infra, xviii, 9.↩︎
Psal. cviii, 8.↩︎
Cf. Matth. viii, 31.↩︎
Genes. xxv, 21.↩︎
Luc. xxiii, 34.↩︎
Cf Joan. i, 14.↩︎
Cf. Matth. xxviii, 19.↩︎
Act. I, 20.↩︎
I Joannis, v, 19.↩︎
Genes. v, 24 : Ambulavitque (Henoch) cum↩︎
Cf. Exod. xxxiv, 33.↩︎
II ad Corinth. iii, 7 et seq.↩︎
Ibid., ℣. 18.↩︎
Cf. Psal. cxxxii, 2.↩︎
Sapient. vii, 26.↩︎
II Regum, xv, 23.↩︎
Matth. xxvi, 36 ; Marc. xiv, 32 ; Luc. xxii, 39.↩︎
Matth. xxvi, 47 ; Marc. xiv, 43 ; Luc. xxii,47.↩︎
Supra, xvii, 12.↩︎
Luc. iii, 2.↩︎
Supra, xi, 49.↩︎
Matth. xxvi, 58 ; Marc. xiv, 54 ; Luc. xxii, 55.↩︎
Matth. xxvi, 57 ; Marc. xiv, 53 ; Luc. xxii, 54.↩︎
Matth. xxvi, 69 ; Marc. xiv, 67 ; Luc. xxii,↩︎
Matth. xxvii, 2 ; Marc. xv, 1 ; Luc. xxiii, 1.↩︎
Act. x, 26 et xi, 3.↩︎
Matth. xx, 19.↩︎
Matth. xxvii, 11 ; Marc. xv, 2 ; Luc. xxiii, 3.↩︎
Matth. xxvii, 15 ; xv, 6 ; Luc. xxiii, 17.↩︎
Matth. XXVI, 36. Cf. Marc. XIV, 32.↩︎
Cf. Luc. xxi, 52.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 48.↩︎
Cf. Joan. vii, 30 et seq.↩︎
Ibid., ℣. 47.↩︎
Supra, xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.↩︎
Cf. Matth. x, 9 ; Marc. vi, 8, et etiam Luc. x, 4.↩︎
Luc. xxii, 36.↩︎
Ibid., ℣. 38.↩︎
Cf. Luc. xxii, 51.↩︎
Supra, xi, 49.↩︎
Cf. Joan. vii, 4 et seq., passim.↩︎
II Machab. iv, 28.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 75 ; Marc. xiv, 72.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 57 et seq. ; Marc. xiv, 53 et↩︎
Cf. Matth. xxvii, 2; Marc. xv, 1; Luc. xxiii, 1; Act. x, 28 et xi, 3.↩︎
Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.↩︎
Cf. Matth. xx, 19.↩︎
Joan. vi, 15.↩︎
Matth. xxvii, 26 ; Marc. xv, 16.↩︎
Matth. xxvii, 33; Marc. xv, 22; Luc. xxii, 33.↩︎
Matth. xxvii, 33; Marc. xv, 24; Luc. xxiii, 34.↩︎
Psal. xxi, 19.↩︎
Psal. lxviii, 22.↩︎
Exod. xii, 46 ; Numer. ix, 12.↩︎
Zachar. xii, 10.↩︎
Matth. xxvii, 57 ; Marc. xv, 43 ; Luc. xxiii, 50.↩︎
Supra, iii, 2↩︎
Luc. xxiii, 11 et seq. Cf. etiam, Matth. xxvii,↩︎
Isa. v, 2.↩︎
Isa. liii, 7.↩︎
Supra, ℣. 7.↩︎
Ad Roman. xiii, 2.↩︎
Genes. iii, 8 et 9.↩︎
Cf. Genes. xii, 1.↩︎
Cf. Genes. xix, 17.↩︎
Cf. Luc. xxiii, 33.↩︎
Alia lectio habet : Vias latronum.↩︎
Vulgata habet, Habacuc, iii, 2 : Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud : in↩︎
Cf. Psal. lvi, 1 ; lvii, 1 et lviii, 1.↩︎
Vulgata habet, Proverb. XVI, 33 : Sortes mittuntur in sinum, etc.↩︎
Psal. XXI, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.↩︎
Luc. xxiii, 34.↩︎
Cf. ad Hebr. v, 7.↩︎
Numer. ix, 12: Non relinquent ex eo quippiam usque mane.↩︎
Cf. Exod. xii, 46: Nec os illius, scilicet agni↩︎
Cf. Exod. xii, 46; Numer. ix, 12, ut supra.↩︎
Cf. I Regum, i, 1.↩︎
Cf. I Machab. ii, 70. Ibidem, ix, 19.↩︎
Cf. Genes. l, 24 et 25.↩︎
Matth. xxviii, 1 ; Marc. xvi, 1 ; Luc. xxiv, 1.↩︎
Matth. xxviii, 1 ; Marc. xvi, 5 ; Luc. xxiv, 4.↩︎
Marc. xvi, 14 ; Luc. xxiv, 36 ; I ad Corinth. xv, 5.↩︎
Matth. xviii, 18.↩︎
Infra, xxi, 25.↩︎
Psal. xcii, 4.↩︎
Cæ. Psal. xli, 4.↩︎
Joan. xi, 25.↩︎
Joan. v, 26.↩︎
II Regum, vi, 6 et 7.↩︎
Exod. iii, 5; Josue, v, 16.↩︎
Genes. 1, 3.↩︎
Cf. Psal. ciii, 2.↩︎
Exod. xii, 23 et seq.↩︎
Ad Coloss. II, 3.↩︎
Cf. Luc. x, 16.↩︎
Cf. Matth. x, 3 ; Luc. vi, 15.↩︎
Cf., Proverb. VII, 11.↩︎
II Petri, 1, 14.↩︎
Supra, xiii, 23.↩︎
Supra, xx, 30.↩︎
Cf. Numer. xxv, 13.↩︎
Cf. Genes. xxxii, 24 et seq.↩︎
Psal. xviii, 6.↩︎
Joan. vi, 19 ; Matth. xiv, 26.↩︎
Cf. Proverb. xxv, 22 : Prunas congregabis super caput ejus.↩︎
Vide supra enarrationem in ℣. 26 cap. XIII.↩︎
Baruch, IV, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum conver-↩︎
Cf. enarrationem in Luc. xxiv, 30. Tom. XXIII hujusce novæ editionis nostræ.↩︎
Cf. Deuter. xi, 13; Matth. xxii, 37; Marc. xii, 30; Luc. ix, 27.↩︎
Luc. x, 27.↩︎
Cf. Isa. iii, 16 et seq.↩︎
Cf. expositionem Prologi B. Hieronymi.↩︎
Cf. Sapient. XV, 7 ; Isa. XLV, 9 ; Jerem. XVIII, 6.↩︎