D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PARVA NATURALIA

DE SPIRITU ET RESPIRATIONE LIBER I

TRACTATUS I

DE SPIRITU SECUNDUM SE.

CAPUT I.

De ordine dicendorum, et de modo communitatis operum.

Multa sunt animalia quae quidem secundum locum moventur, et tamen non spirant : nullum autem spirantium est,

quod etiam secundum locum non moveatur. Ideo secundum convenientiam naturae prius de inspiratione et respiratione dicendum est, quam de motu secundum locum qui competit animalibus. Est autem etiam primus motus secundum locum qui apparet in corpore animato, motus spiritus : propter hoc etiam de motu spirationis sermo, sermoni de Motibus animalium est anteponendus.

Amplius autem prima operationum animæ per quam etiam diffinitur, est vita : quoniam et ipsa anima est perfectio corporis physici potentia habentis vitam 1. Omnis enim operatio animæ est operatio vitæ : sed tamen vita abstrahit a vegetatione, et sensu, et intellectu, et

<--- Page Split --->

est ante unumquodque istorum secundum naturam. Nos enim videmus adhuc vivere animalia quando corruptum est membrum per quod fit nutrimentum : et quando non nutriuntur, adhuc vivunt, licet non diu in vita salventur.

Similiter autem est de sensu et intellectu, quod separatis eis ab animali, et stupido existente, adhuc deprehenditur vivere animal : quod deprehenditur in corde animalium, quod extractum adhuc contingit vivere : et multo magis intus habet vitam etiam stupefacto toto corpore postquam sensum perdidit. Adhuc autem nervis sensibilibus descendentibus a capite per quos sensus diffunditur in corpore, apprehensis et strictis fortiter, et concipitur sensus : non tamen intercipitur propter hoc vita continue : propter quod patet vitam esse fundamentum et vegetationis et sensus et intellectus et motus. Vehiculum autem vitae proprium est spiritus.

Propter hoc igitur et his similia de spiritu et spiratione nunc inter opera communia animae et corporis dicendum est : quoniam opera communia sunt tribus modis vel quatuor, ut quibusdam videtur, quibus quidam addunt etiam quintum. Tres autem qui visitati sunt et proprii sunt, ut opera quidem animae quae perveniunt et terminantur in organis corporis, ut sensus, et memoria aut etiam ut sunt opera corporum inferiorum, et perveniunt ad virtutem animae, et ibi terminantur et perficiuntur, sicut est somnus et vigilia et somnium : aut etiam ut sit opus quidem animae et corporis communiter secundum rationes diversas, sicut est pulsatio spiritus quem procul dubio ministrat corpus : et ideo corpus est, sed informat anima, et movet secundum seipsam, et non secundum aliquam sui potentiam particularem in primis : et ideo vehiculum vitae tale corpus est : et operatio vitae non completur nisi per

tale corpus. Et quia vita est fundamentum vegetationis et sensus et etiam intellectus, ideo non operantur vegetatio et sensus et intellectus sine vita, sicut nec causa secunda causat aliquid sine influentia causalitatis causae primae : propter quod etiam sequitur, ut sicut vita spiritu influitur, ita et vegetatio per cibum et augmentum sensus et motus, et intelligere ipsum secundum quod in mortalibus per spiritus motum corporibus animatorum administrentur.

Si autem forte aliquis objiciat, quod Objectio, vita sine vegetatione inventa non est : et ideo vita non videtur esse fundamentum vegetationis, cum vita secundum Dionysium Platonis doctorem et secundum Japheth Philosophum sit actus generis nutritibilis naturam assequens. Dicemus, Solutio, quod primum in genere mortalium salvans vitam est vegetabile alimento utens, non tamen est primum secundum naturae ordinem et intellectus convenientiam, sicut prius ostendimus. Vita enim est actus ab essentia animae procedens, et nutrire est actus cujusdam particulae ipsius in omni genere mortalium animatorum. Si enim ad immortalia respiciamus, invenimus vitam sine vegetatione et sensu cum solo intellectu et motivo secundum locum : propter quod etiam in Cælo et Mundo 1 diximus superiora vivere nobiliori vita quam inferiora : est enim talis vita perfecta et perpetua, nullo indigens omnino eorum quae sunt extra se. Patet igitur vitam, cujus vehiculum primum spiritus est, esse ante omnem aliam animae operationem. De his autem alibi fecimus mentionem.

Commune autem quarto modo dixerunt quidam esse nutrimenti actum et nutriti : quoniam in illo primo actus pervenit ab anima in corporeum nutrimentum, et postea a corporeo nutrimento in corpus animatum : eo quod primo anima

<--- Page Split --->

nutrimentum per spiritum naturalem assimilat, et facit habere potentia vitam, et postea illud idem incorporatur et pars corporis efficitur, et nutrit partes et auget quae secundum actum et formam animati sunt partes, sicut in primo Peri geneseos 1 dictum est : sed hoc secundum ipsam sui partem continetur sub membro primo communium operationum, et secundum secundam continetur sub tertio : propter quod etiam in illo non est alia communitas a dictis tribus, licet sit alius modus communitatis.

quocumque modo fiat, circulum imitatur, et describit ad minus semicirculum: et ideo est ab anima in corpus, et in corpore facit gyrum quemdam, sicut in libro de Motibus animalium 3 docebitur. Secundum istos communitatis modos dixerunt Antiqui subtiliter, quod tractandi sunt libri de communibus operationibus animae et corporis.

Cum igitur de aliis jam expeditum sit, restat ut de spiritus opere et de motibus animalium dicamus, prius autem de spiritus opere propter prædicta.

Quintum etiam modum multi adducunt, scilicet quod opus per se totum sit animæ, sed tamen per alterum accipiat vel uniatur corpori, sicut est intelligere omne opus animæ et corpori. Dico autem intelligere mortalium quod est cum continuo et tempore. Hoc enim licet sit secundum se animæ, et secundum separatam potentiam ipsius, quæ nullius partis corporis est actus, tamen quia species intelligibiles non abstrahuntur nisi a corporeis organis, per aliud a se, hoc est, per imaginationem a qua abstrahit, tangit corpus et utitur eo : sed actus ejus nec incipit in corpore, nec terminatur in ipso. Lux enim primo extrahens est ab intellectu, et intelligere ipsas species separatas est intellectus operatio. Hic autem motus secundum aliquos Antiquorum reducitur ad secundum : dicunt enim, quod omne nostrum intelligere oritur ex aliquo nostrorum sensuum. Cum autem sensus operatio procul dubio ab anima sit, eo quod virtus proprii sensus diffunditur a sensu communi, et hoc perficitur a sensibili. Sunt etiam qui ista subtilius considerantes, reducunt istum communitatis modum ad primum inter tpes primos inductos modos. Quidam autem dicunt, quod iste est modus proprius ab aliis separatus : motus autem localis

CAPUT II.

De opinionibus Antiquorum de spiritus natura.

In quo igitur generum, et quid sit spiritus, inquirendum est. Adhuc quae sit origo spiritus, et cujus particulae animae et corporis instrumentum sit, vel pars propria, et quae differentiae ipsius : postea autem de his quae connaturalem habent spiritum et complantatum. Amplius autem et de inspiratione et respiratione quid sit, et ad quid, et cujus : tandem autem de differentiis spiritus et animae, et de convenientia ipsorum.

Genus autem et quod est spiritus determinans Heraclitus, qui spiritus et ani-

Heracliti opinio de spiritu.

4 I de Generatione et Corruptione, tract. III, cap. 12.

5 II de Motibus animalium, tract. I, cap. 2 et 3. :

<--- Page Split --->

matorum et omnium aliorum dixit esse principium. Dixit enim, quod erat spiritus vapor omnium incorporatissimum et per se movens et motum existens : cujus signum esse dixit, quod fluit semper, quamvis a nullo proximo impellatur. Quod autem per se movetur, ut dixit, adhibet motum animatis, et est immortale, sicut in Phædro probatur, quod « omne per se motum, semper movetur, cum immortale est. » Incorporatissimum autem omnium dicit esse, eo quod est purius et simplicius omnibus. Principium enim esse vaporem dicens, oportuit quod simplicissimum diceret : quia aliter non esset principium aliorum. Hoc ergo dicit esse spiritum, non tamen dicit esse de natura cœlestium omnino, eo quod illa non principiata, sed immortales deos dixit esse.

Alcmæonis Alcmæon autem prædicti Heracliti in opinio. Epheso discipulus fere consentit in idem, nisi quod hic addit, quod spiritus vitæ vapor est cœlestis, et non elementorum, aut elementa principians : quod ex ipso motu et substantia probavit et immortalitate. Ex motu quidem, quoniam ad omnem partem corporis animati movetur, sicut lumen cœlestium in mundo. Lumen enim etiam dixit nihil aliud esse quam vaporem cœlestium procedentem in mundum undique. Ex ipsa etiam substantia spiritus hoc ostenditur, ut ait : quoniam clarus et perspicuus est, sicut quoddam lumen aliquantulum obumbratum. Hanc autem obumbrationem spirituum dixit accidere propter crassitudinem corporis cui incorporatur et quod vivificat et movet. Ipsam autem immortalitatem ex hoc probare videtur, quod videbat in exitu animæ a corpore saltuosos fieri singultus in pectore et loco pulmonis et cæteris spiritualibus : propter quod putabat spiritum separari a corpore grosso, sicut incorruptibile a corruptibili.

Alii autem quorum multi modernorum adhuc sunt, ponebant hunc spiritum esse aerem quemdam animæ accommodatum

ad vivificandum et movendum corpus. Aiunt enim isti, quod sicut vehiculum simplex datur cibo, quod ipsum per venas in totum deportat corpus : ita natura ordinavit aereum corpus subtile et tenue, quod est vehiculum virtutum animæ per arterias in totum corpus. Suadent enim isti quod dicunt per motum spiritus spiritum esse aerem : dicunt enim nihil per se moveri in corporibus nisi aerem. Seneca enim et quidam medicorum dicunt hoc : propter quod et pulsum et anhelitum qui sunt motus quidam aerei, spiritus esse dicunt. Signum autem, ut inquiunt, hujusmodi est : quoniam spiritus qui ventus vocatur, ad omnem partem movetur, sicut et spiritus animatus in corpore animalis : propter quod autem præcipue inducti sunt ex hoc quod vident spiritus a corporibus animalium tempore quo calefacta sunt, in aliam substantiam tenuem et fluidam resolvi : et pro constanti relinquunt, quod verum est, quod unumquodque illius generis est quantum ad substantiam materiae in quod resolvitur : non enim resolvitur aliquid nisi in sua componentia.

Sunt autem quidam qui a Democriti opinione persuasi esse videntur, licet non in toto cum Democrito consentiant. Videntes enim cum spiritu animatorum semper calorem diffundi, refrigerari autem loca ad quae spiritus interceptus non progreditur, dicunt tunc spiritum esse quiddam igne grossius, et esse tamen ignem. Ignem enim qui cum corporibus miscetur, dicunt esse non in summo calidum : eo quod excellentias primea qualitates amittunt in mixto. Ignis autem naturam dicunt offendere spiritus in hoc quod abundantius ascendit : et ideo in superioribus plures differentias spiritus esse dicunt : in illis enim vivificat et sensificat, et facit virtutes animales omnes, et perficit motum. Si autem secundum aliquid descendit, non impedit ignis naturam : quoniam ignis propriam sequens materiam descendit, licet ascendat per

<--- Page Split --->

seipsum : sic et spiritum dicunt descendere propter materiam suam, quam invenit ibidem. Igni autem attribuunt, quod semper movetur. Hujus autem dicti causa est quam diximus : et etiam hoc quod a fonte caloris videntur derivari spiritus, et hoc est cor in animali.

Hæc igitur sunt quæ de spiritus natura inveniuntur ab Antiquis : quædam enim alia a Pythagoricis accepta fabulis, omnino derisibilia sunt, et ideo non proferuntur a nobis. Hoc autem posuimus, ideo quod quilibet istorum secundum aliquid dicit naturam spiritus animati, licet nullus tetigerit perfecte et secundum veritatem. Hæc autem ex sequentibus erunt declaranda.

CAPUT III.

De improbatione dictarum opinionum, et de determinatione qui sit intellectus in spiritus natura.

Contra Heraclitum. Non autem stare potest quod dicit Heraclitus dicens ipsum spiritum esse incorporatissimum. Cum enim medium sit quo anima movet et vivificat corpus, non simplex, sed commixtum et complexionatum et compositum, non congrueret instrumentum motus cum eo quod movetur, si esset incorporatissimum omnium. Quod autem dicit hunc spiritum esse movens quiddam et motum, veritatem quidem habet, sed non sicut ille dicit ex seipso. Est autem motus spiritus ab anima vivificante et regente corpus, et movens per

easdem virtutes corpus per omnia sicut faber et malleus movent et influunt materiae eamdem formam : faber quidem ut artifex, malleus vero ut instrumentum. Similiter autem in eo verum dicit, quod spiritum vaporem esse dixit. Est autem vapor humidi radicalis et cibalis spiritus. Sed in eo est falsus, quod vaporem dicit esse omnium principium, et omnia participare ipsum : omnis enim vapor alicujus est humidi exhalatio : et ejusdem principium esse nullo modo potest nisi conversus in seipsum et repulsus ad humidi naturam.

Alemæon autem in hoc falsus est, Contra Alcæmonem. quod dicit vaporare cœlestia, deceptus ex hoc quod dixit lucem et lumen esse corpus, sicut adhuc multi confitentur, sicut alibi diximus. Sed procul dubio verus est sermo Alemæonis, qui dicit spiritum habere motum orbis et in loco et in velocitate motus. Ad omnem enim partem lustrans corpus animalis pergit spiritus procedens, et'ex eodem in idem sicut cœli motus : exspirans enim ab eodem principio exspirat ad quod spirans inspirat : exspiratio autem et spiratio unius motus spiritus esse videntur : eumdem autem modum motus videtur habere pulsus spiritus in non spirantibus quæ habent spiritum complantatum ex natura. Velociter enim spiritus movetur, ut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus, ad modum luminis in mundo, quod in momento per totum orbis spatium movetur : sic et spiritus motus est per suum minorem mundum in corpore animalis. Cum autem non bene assignaverit Alcmæon hujus motum, dicens quod ex natura cœlesti habet hujusmodi motum : natura enim cœlestis non miscetur corporibus generabilibus, sicut alibi probatum est, sed potius hæc est ratio, quod cum anima sit in cujus umbra factus est orbis, ut dicemus in libro de Intellectu et intelligibili 1, erit ipsa similis in moven-

<--- Page Split --->

do motori orbis secundum quod est possibile sibi, et maxime si fuerit anima nobilis non per multa distans a motore primo. Hæc igitur dirigendo dirigit, et informat sui essentialis actus qui est intra instrumentum, ut ad omnem partem sui corporis quod vivificat et movet, velociter feratur, vehens virtutes et formas vitæ, secundum quod unicuique membrorum possibile est recipere. Non tamen putandum est eum subito moveri, si jam conceditur esse corpus, quoniam jam in sexto de auditu physico 1 demonstratum est omnem motum corporis esse in tempore: propter quod quidem celeriter movetur, sed non subito. Utrum autem uno vel pluribus moveatur motibus vel non, inferius inquirerit. In hoc autem quod dicit incorruptibilem et immortalem esse spiritum, omnino est falsum : est enim corpus corruptibile et fluidum valde, corruptibilius cæteris partibus animati corporis, sicut infra dicemus. Quod enim exitum et saltum animæ vetat, ideo contingit, quod cum compositum resolvitur, corrumpuntur organa, et retrahitur ab eis spiritus ad sui principium, et illis membris diutius palpitantibus, diutius retinet spiritum : et cum ex angustia multiplicatur in eis calor, plus de eo trahunt in refrigerium : et ideo ad multum spiritum trahendum et exsufflandum ex angustia spiritualium saltuosos motus dant spiritus organa : quod imperitum vulgus vocat exitum naturae, nesciens distinguere inter animam et spiritum.

Eorum autem qui aerem dicunt spiritum, et hunc per se moveri, opinio parum habet rationis. Si enim concedatur spiritum vitalem in omnibus ex humido naturali produci, cum humidum naturale commixtum sit ex elementis, sequitur necessario spiritum esse corpus ex elementis compositum. Si autem formam praecedit aeris, nihil est inconveniens :

omne enim quod sublimatur ab aliquo per naturam vel artem, formam primo vaporis accipit, quæ formæ aeris similima est, et plurimum aeris habet : et quod tamen in eo alia elementa mixta sunt, ostendit ejusdem substantiæ cum sublimitate conversio : quæ convertitur aliquando in conclusum corpus valde non spirituale. Quod autem dicunt aerem per se moveri, nullam veritatem continet, et est alibi hoc dictum improbatum. Verum tamen est, quod resolutio quæ fit spiritus in aerem, indicat in spiritu plus esse de natura aeris quam alterius elementi. Propter quod etiam restaurationem in spirantibus accipit ab aere inspirato : sed hic aer inspiratus primo in pulmone vaporabiliter miscetur et dirigitur, ita quod actus vitæ et non simplex dirigitur cordi. Fuit autem juvamentum maximum in hoc animalium, quod substantia illa spiritualis formam sumit raritatis, quæ aereæ raritati convenit : quoniam, sicut alibi determinatum est, aer habet humiditatem ex centro ad circumferentiam fluentem, et hanc magis mixtam, et convenientem habet spiritum : et ex hoc habilis est ex corde ad motum in totum corpus. In hoc enim motu quando expulsus a corde movetur per totum corpus, secum portat habitum et actum vitæ toti corpori. Motus autem ille quem habet ad cor, est ut accipiat talem habitum et actum a corde. Quod autem dicunt vehiculum esse cibi humidum aqueum, verum quidem est, sed tamen illud est mixtum, non tamen vehit cibum distinctum subjecto et loco a cibo sicut distincta sunt quæ fluunt super aquam : quia si hoc esset verum, de omni vena aperta exiret aqua limpida, super quam nataret cibus partium corporis : quod non est verum : et ideo etiam illud humidum mixtum est cum cibi substantia, sed vincens humidum aqueum

<--- Page Split --->

in eo, dat ei motum, fluxum, et subtilitatem quae membris instillari possit et uniri.

Illi autem qui ignem spiritum hunc esse dixerunt, inducti sunt ab eo quod superius inductum est. Sed non est verum quod dicunt, quod haec substantia non generatur ex ipso fonte caloris, sed aliunde materiam accipiens in corde, accipit habitum vitae et formam quam influit membris : retinet tamen sui informatoris, quod est cor, qualitatem : et ideo calidum est, et calefacit membra. Habet autem aliam rationem caliditatis: ab anima enim quae est motor suus, dirigitur radicaliter per totum corpus : et ideo sicut radii multiplicati ad unum locum, inducunt fortem calorem, ita facit congregatio spirituum, et ideo tempore somni revocantur ad locum digestionis, ut calorem multiplicent ibidem. Similiter autem membra in quae dirigitur recta diametro, reflexus in seipsum vel ad angulum, magis calefacit quam alia quae respicit oblique ad angulum expansum, sicut per omnia faciunt radii cœelestes. Omnes enim hos motus et proprietates habet ex motore suo spiritus et non ex materia : motor autem suus habet sic movere ex proportione similitudinis quam habet cum motore orbis. In quantum enim anima talis motor est, tales potest influere proprietates suo instrumento, quod datum est sibi ad perficiendum actum suae essentiae qui est vita.

Ex his de facili patere potest quid veritatis, et quid falsitatis dicta Antiquorum contineant.

Quid sit secundum veritatem spiritus animalis ?

Nunc igitur secundum nostram sententiam veritatem de omnibus dictis colligamus, omnium falsitatem ambientes. Dicamus igitur spiritum vivorum esse compositum corpus ex elementis, habens formam aeris, animae organice deserviens ad omnes vitae actus. In hac enim diffinitione in hoc quod dicitur spiritus esse corpus, ponit spiritum in genus proprium. Quod autem dicitur ex elementis commixtum, naturam demonstrat materiae, et contrahit genus primum et approximat. Quod dicitur habens formam aeris, distinguit spiritum ab aliis commixtis grossis, quae talem formam non habent. Et quod dicit animae organice sive instrumentaliter deserviens, dat ei ordinem quem habet in corpore animato : est enim in eo motum et movens. Et quod ultimo additur, ad actus vitae omnes, comprehendit actum vitae vegetationis et sensus et motus : quia ista sunt actus quibus anima vivificat corpus, et quibus vivum a non vivo secernitur.

Est autem hic spiritus tenuis et clarus quantum ad materiam : et est quidem tenuis propter penetrabilitatem, ut in omnes partes corporis per subtiles potentias arteriarum possit penetrare. Clarus autem est, ut sui munditia omnes formas possit recipere. Lucidus etiam

<--- Page Split --->

esse perhibetur a quibusdam Philosophis : quod contingit ei ex multi perspicui admixtione : perspicui enim natura elementis et elementatis convenit ex communione corporum cœelestium : et ideo sicut motor cœelestis perspicuo influit vitam entibus, et est hoc, ut dicitur, Linii Philosophi, quasi vita omnibus entibus. Ita etiam motor qui est anima, est imago motoris cœelestium, convenienter habens instrumentum lucidum quo suum mundum minorem vivificet.

Medius tamen est in substantia et forma inter aerem et aquam, habens proprietates utriusque in aliquo, et in aliquo proprietates ignis: sed parum vel nihil habet de proprietatibus terrae. Aqua quidem habet proprietatem in humido aliquantulum spisso, ut et bene formas recipiat et convenienter teneat: haec enim causa est, quia anterior pars cerebri in qua sigillantur forma sensuum, medullosa et humida facta est: et tunc a simili probatur, quod idem oportet esse in spiritu animali. Aeris autem habet formam propter principia vita quae sunt in aere, quae sunt calidum et humidum: convenientissimum enim est ut instrumentum vita habeat etiam vita principia: et quod illa dominentur in eo: propter hoc etiam quoddam restaurum sumit ex aere per anhelitum, sed specialiter per evaporationem nutrimentalis humidi restauratur, sicut in Somno et Vigilia dictum est. Proprietates autem ignis habet, ut caliditate sua vias aperiat et perforet: calidum enim est aperitivum et perforativum: siccitate autem actuali indurat interiorem tunicam arterialem, ut et ictus sustinere valeat suos, ut et non remollita arteria concidat et emollescat, et tunc spiritus transire non possit: humida enim mollia concidunt et incurvantur, et ad angulum claudunt vias et poros. Amplius si humidus accidentaliter esset, etiam similiter humida arteria fieret: et tunc arteria mollis pulsui cederet: et tunc spiritui pulsanti non esset impetus ante se per arteriam, sed

potius elevaret in una parte : et tunc illud pulsaret et extenderet viam. Terrae autem prioprietatem non habet : quia terra frigida, gravis, et sicca est, expressa ab ea omnimoda humiditate. Et per gravitatem quidem repugnaret nobiliati, per frigiditatem autem repugnaret vita quam operatur, eo quod frigus est mortificativum, praecipue illud quod est conjunctum cum sicco. Per idem autem repugnaret formarum receptioni, quas oportet spiritum universaliter recipere : sicut enim unum instrumentum quod est malleus, habet faber ferrarius, per quod omnes inducat in ferrum formas artis suae: ita hoc unum instrumentum junctum est animae, per quod in toto corpore inducit omnes universaliter formas et operationes vitae: et sicut in arte fabrili est unus artifex et una ars et unum instrumentum, sed multae forma artis et multi motus instrumenti, et per consequens multa artificiata: ita etiam in physicis una est anima et unum instrumentum et multae perfectiones organorum constitutae ex illis, ut visus in oculo, digestio in hepate et stomacho, et sic de aliis naturalibus et animalibus organis et perfectionibus eorum. Haec igitur est causa, quod proprietates aliquas terrae non habet spiritus, aut minimum et insensibile habet.

Sed oportet nos non latere, quod hoc instrumento anima et non natura utitur: natura enim jungitur materiae sine medio, et perficit in ea suas operationes sine medio: eo quod ipsa non operatur essentialiter et per se nisi unum: propter quod instrumento non indiget. Sed anima nihil ita operatur quod non cesset vel cessare possit aliquando ab illo, et operatur multa essentialiter. Cum igitur ipsa sit una et indivisibilis, per se solam haec plurima operari non potest: et ideo junctum est ei instrumentum, ex cujus formali diversitate plurima valeat operari. Dico autem formalem secundum quod spiritus a corde transmissus ad alia membra inducit formas illorum ad ve-

<--- Page Split --->

hendum virtutes illorum membrorum in corpus, sicut in cerebro accipit sensus et motus formam, et in hepate virtutum naturalium formam induit, et in testiculis virtutem formativam quae a Philosophis vocatur divina.

Et in hoc egregie Avicenna comparat cor soli, et spiritum vitalem comparat lumini solis in minori mundo : quoniam cor est principium vitæ per totam circumberentiam corporis, sicut sol principium vitæ in majori mundo in circulo declivi, qui causa est generationis et corruptionis rerum, ut diximus in secundo Peri genescos t. Radii autem solis accipiunt virtutem omnis stellæ quam illumiinant et tangunt : et ita faciunt spiritus procedentes a corde ad alia membra principalia : reflexi enim ab ipsis spiritus vehunt secum virtutes membrorum in ea ad quæ reflectuntur. Hæc igitur est certissime substantia et quidditas spiritus animalis.

CAPUT V.

De origine spiritus qui copulatur cum semine, et vocatur RADICALIS cum operationibus ejus.

Spiritus autem qui est instrumentum animae primum, duplex est, sicut virtus animae quam vehit. Est enim unus spiri-

tus et primus, qui est evaporatio ipsius humidi quod est in semine aliquo cum eo vapore qui naturaliter continetur in ipso. Et hic spiritus est, qui primo per virtutem formativam quae in semine est, calido seminali excitatus et loci spirat in semine, et post ante hoc in viscositate ipsius seminis continetur retentus. Cum autem humidum seminis formari a virtute formativa incipit exterius, id quod formatur, pelle circumducitur viscosa, intra quam spirans spiritus ille primo pulsare incipit, vehens artificem formantem, qui est virtus formativa, et virtus ejus in omnium membrorum formationem. .

Hujus autem signum est quod spiritus iste sit inviscatus in semine primo radicaliter: dicit enim Aristoteles albedinem esse seminum omnium plantarum et animalium fere, nisi sint valde terrestria adusta, sicut piper, et cubebæ, et hujusmodi: albedo enim hæc ex spumoso fit subtili aereo, quod stans spiritus semine designat, qui cum primo spiraverit, a calido loci et naturae excitatus, statim viscosum dissolvit humidum, quod in exteriora delatum, in idem constare incipit infrigidatum propter a principio caloris distantiam. Principium autem caloris in semine est medium ejus quod est ei loco centri et cordis: constans autem in exterioribus humidum viscosum retinere intus incipit spiritum, qui exhalare non valens, reflecti incipit et pulsare: et hoc modo informatus a virtute divina quæ formatrix est, incipit operari organa vitæ ex ipso humido quod intra pellem continetur. Nisi enim primo contineatur spiritus et humidum, exhalabit spiritus, nec exspectabit donec calore naturali seminis terminetur et digeratur et formetur ad vitæ organum quod potentia vitam habet, eo modo quo in libro de Anima 2 diximus, quod anima est ac-

<--- Page Split --->

tus corporis physici organici potentia vitam habentis.

Hæc autem est prima substantia spiritus animati corporis, sicut et seminale humidum potentia est substantia organarum : et sicut humidum radicale seu seminale per nutrimentum multiplicatum, præstat nutrimentum et augmentum membris, ita etiam vapor alimenti in corporibus animatorum adjunctus huic spiritui, restaurat eum et auget, ut fortis sit ad vehendum virtutes animæ in corpora perfectæ quantitatis existentia.

Redit igitur quod diximus ad hoc quod ex duobus substantia spiritus seminalis conficitur : quorum unum est id quod de ipsa natura et substantia spiritus est in semine, cum clauditur a generante id quod de ipsa natura et substantia est spiritus. Aliud autem quod nascitur ex ipso vapore humidi radicalis, cum calido loci et naturae excitatum vaporare incipit.

Spiritus autem hujus in semine sunt quatuor operationes, quarum una est dissolvere humidum ut sit receptibile formarum : et hoc facit per adjunctum sibi calidum. Secunda est pulsare fortiter undique per ipsum : et hoc faciendo facit multa foramina formando arterias per quas arterietur quasi totum corpus animatum. Tertia est vehere virtutem informantem virtutis ad omnes membrorum formationes. Hæc enim virtus est in semine sicut artifex in artificiato : et sunt virtutes particulares ejus quæ sunt formativa membrorum quæ vehuntur a corde vel ab eo quod est loco cordis in omnes partium differentias. Quarta autem operatio est valde necessaria et subtilis : quia scilicet impossibile est, quod ab eodem et proximo principio fluat spiritus et humor : quia unum impediret alterum in fluxu suo : et hac eadem de causa non potest spiritus per eamdem viam fluere cum humido radicali : ideo oportet quod via spiritus ubique juxta vias humidi radicalis penetret, et pulsando sibi ingerat potentiam ad vitam :

nisi enim illo agente conferatur ei potentia ad vitam, non magis posset de ipso fieri membrum actu vivum, quam de illo quovis humido contemperato. Ista sunt igitur operationes essentiales spiritus qui complantatus est in semine.

Hæc autem licet sint dicta Peripateticorum, tamen per rationem fortem hoc idem sic demonstrative probatur : scimus enim per demonstrationem, quod omne quod movetur, habet motorem conjunctum sibi. Videmus enim semina moveri quando moventur ad formas animatorum et figuras: scimus iterum omnem generationem ex convenienti esse, ita etiam quod generatio univoca est ad quam reducitur æquivoca generatio : oportet igitur formans et movens semen simile esse secundum rationem forma generati corporis, sicut forma artis similis est forma artificiali : et ideo etiam virtus formativa vocatur a Philosophis anima propter conformitatem rationis et speciei quam habet cum anima. Quod enim anima formatum movet et vivificat et regit : hæc formativa in eadem figura format et vitæ præparat et motui secundum locum : cum formalis et simplex sit virtus formativa, non potest per se formare diversa in figura et actu : propter quod debet habere instrumentum quod diversificatum faciat hanc figurarum diversitatem.

Amplius autem in artibus ita est, quod forma quæ secundum esse simplex est in anima, non efficitur in materia lapidum vel lignorum vel alterius materia grosse, nisi mediante instrumento : hæc enim quia movetur ab artifice, habet virtutem inducendi formam : et quia tangit materiam, ideo mutat eam in formam. Cum igitur ars naturam imitetur, erit simile in operationibus animæ in natura. Sic igitur convincitur, quod spiritus ille omnium operationum instrumentum est, quas facit virtus formativa in semine. Nos autem de semine et virtute formativa in libro de Animalibus dicemus : hæc enim quæ dicta sunt, ad probandam

<--- Page Split --->

originem radicalis spiritus commemorasse sufficit.

tæ quod in omni loco conjungitur eidem via spiritus, ex cujus pulsu undique recipiat potentiam vitæ et formæ membri animati cui est vivendum.

Hic ergo spiritus sic existens in omnibus animatis, etiam restaurum quaerit : eo quod impossibile est, quod non aduratur multum de substantia ejus in corpore, et ideo multum exhalat de ipso per poros corporis : hoc autem restaurum accipit generaliter in omnibus animatis ex vapore alimenti quod jam elevatum est ad primum principium vitæ quod est cor in habentibus cor. In plantis autem et animalibus cor non habentibus est membrum quod est loco cordis. Cum enim sic levatur ad principium vitæ, tunc effumat in ipsum principium vitæ, et ibi formatur ad hoc quod vehat vitæ virtutes et conjungatur diminutio spiritui et restauret ipsum.

Hic autem spiritus in formato corpore existens, est qui vivificat totum corpus : et de virtute formativa tantum habet, quod alimentum sumptum iterum format ad potentiam vitæ : sed in hoc deficit, quod non format humidum nutrimentale nisi in quodam jam formato, eo quod ipsum magis est extraneum quam seminale, et minus habile et obediens formationi. Propter quod duas virtutes concurrere oportet ad ipsius formationis virtutem, scilicet quam advehit spiritus, et virtutem membri in quo fertur. Sed tamen in hac operatione virtus quam advehit spiritus, operatrix est et actrix : et virtus membri est sicut loci virtus, in quo convenienter formatur humidum aut materia : et ideo spiritus est sicut formans et sigillans, sicut est virtus masculina, et humidum est sicut materia feminae, et membrum est sicut matrix in qua concipitur ad formandum. Et hæc est principalis operatio spiritus vitalis in corpore animato, cujus rei gratia humidum quod est nutrimentum ultimum in his quæ nutriuntur, sicut est sanguis in habentibus sanguinem, et in non habentibus sanguinem est humor qui est loco sanguinis, ita decurrit per vias suas a principio vi-

Habet enim hic spiritus quatuor principales operationes, quarum prima et principalis est, quod est vivificus : etiam hanc habet a summo motore qui est anima. Secunda autem est quia est calefacitivus : et hanc habet a membro principali quod est fons caloris. Tertia autem, quod est eventativus : et per hanc dissolvit et quasi verberando subtiliat ea quæ viscosa sunt in nutrimento corporis : et hanc habet a suo proprio motu. Non enim frustra natura dedit ei tam fortem motum et duras percussiones, sed ingeminata est, ut ictibus illis dispercuteret et divideret ea quibus influit, et sic dissolvendo aptaret ea membris vivis, et eventaret a corruptis. Quarta autem est quam omnes physici dant ei, quod expedit omnem virtutem animæ ad operationes essentiales et sibi proprias. Hæ igitur sunt operationes quas habet in omnibus animatis, sed speciales quasdam habet in quibusdam, de quibus hic non est dicendum, sed in libro Animalium.

<--- Page Split --->

trimento facit spiritus interclusus elevans nutrimentum, et impingit ipsum in substantiam membri cui uniendum est suo motu et sua subtilitate quam habet.

In his autem quae sanguinem habent, licet sit aliquis spiritus in sanguine interclusus, non tamen oportet totum esse interclusum : quia sanguis secundum se calidus est, et suo calore levatur : et cum calor sit divisivus et perforativus, calor ille aperit membra ut possit subintrare nutrimentum : et ideo spiritus iter suum habet per alias vias. In hoc etiam est adjutorium non parvum : ut in pluribus enim sanguinem habentibus sunt magnae diversitates in membris ex quibus componuntur : et haec membra non expedita essent ad actus, nisi virtus principii vita cito vehi posset ad ipsa : non autem cito flueret, si veniret cum nutrimento : quia nutrimentum est humor gravis et spissus, et non de facili mobilis : et ideo ingeniata est natura vias concavas duras ordinare, per quas spiritus advehat omnes virtutes membrorum ad suas sedes in quibus operantur. Sanguinem autem non habentia ut in pluribus valde similia habent corpora, sicut planta et pisces et multa vermium et serpentium genera : et ideo per unius modi spiritum vita fit in omnibus, et est sensus et motus in animalibus : et ideo spiritum distingui non est necessarium nisi in capite forte, vel in membro quod est loco capitis, propter virtutes animales. Et hujus etiam causa est, quod talia animalia sanguinem non habentia minus aliis animalibus sunt disciplinabilia : quoniam inviscatum in nutrimento et grossum habentia spiritum, aut parum et non universaliter separatum, non retinent formas auditas neque distinguunt eas. In plantis autem omnibus nisi in poris vias nullas habet, in quibus elevat nutrimentum, in quo esse cognoscitur, per hoc quod semper invenitur spumosum et album : haec enim, ut diximus, efficit spiritus permixtos nutrimento.

Quod autem talis spiritus in omnibus

CAPUT VII.

Quod in quibusdam animatis spiritus habet vias a nutrimento distinctas, et in quibusdam non.

Non autem lateat te, quod spiritus iste vitalis qui a quibusdam naturalis vocatur, in quibusdam animatis distinctas habet vias a viis nutrimenti, et in quibusdam non, sed movetur cum nutrimento in eisdem viis. In quibus enim non est sanguis, sicut in plantis omnibus et quibusdam animalibus minutis, et in quibusdam magnis, in quibus sanguis non est, sicut in multis piscibus et cancris et conchis, etiam per incisionem subtiller quaesita non inveniuntur via aliqua per corpus nisi solius nutrimenti. In omnibus autem sanguinem habentibus utraque via inveniuntur, venae scilicet qua sunt viae nutrimenti, et arteriae qua sunt viae spiritus. Cognoscitur autem hoc quoniam si elixentur corpora animalium et praecipue cor et hepar et caeterae interiores partes exsiccentur, inveniuntur via dura et apertae et vacuae, et viae molles plena sanguine coagulato.

Causa autem hujus est, quod in non habentibus sanguinem profecto grave et viscosum est nutrimentum propter algoris superabundantiam : tale autem nutrimentum nec elevaretur, nec in membra penetraret, nisi et spiritum et calorem haberet conjuncta sibi et interclusa in ipso : haec enim duo in tali nu-

<--- Page Split --->

sit animatis, ostenditur et ratione et signo. Ratio quidem est, quia cum omnis vitae causa sit calidum et humidum, humidum autem semper cum calido est vaporativum et convertibile in spiritum, necesse est quod in omni vivo sit generatio spiritus. Signum autem est, quod in omni vivo videmus hoc quod quando frigus comprimit eum extra, tunc contrahuntur extrema ejus exteriora, sicut tempore frigoris contrahuntur flores in nocte, et corpora animalium minora et pallidiora inveniuntur : cujus causa non potest esse nisi conversio spiritus et compressio ad interiora. Tempore autem calidi solis exteriora tumescunt et replentur nutrimento : cujus causa non potest esse nisi evacuatio spirituum ad exteriora, qui secum ad exteriora trahunt nutrimentum, et ideo aperiuntur et intumescunt. Declaratur autem hoc uno tempore quod est calidum et humidum, quod ita spiritus plantarum et animalium evocat, quod omnia fere tunc tumescentia quasi pubescentia efficiuntur, et turgentibus gemmis in plantis, et animalia impletis vasis seminariis erumpunt in foetus et fecunditatem.

CAPUT VIII.

enim, quod omnis multitudo naturae alicujus ad unitatem reducitur : et ideo cum virtutes vitae multae sint in anima, sicut nutrire, et sentire, et movere, et alia hujusmodi, oportet quod haec tota reducantur ad unitatem quae est substantia animae, quam circumstat talis virium multitudo suarum, sicut naturales potentiae circumstant naturam et subjectum in quo stant.

Cum igitur, sicut alibi probatum est, et superius in hoc libro aliquid de hoc dictum, actus primus et proprius animae in corpus sit vita, spiritus autem sit vitae vehiculum, oportet quod spiritus secundum se sit instrumentum animae primo, et per consequens virtutum suarum quae sunt vires animae. Cujus multi non parvae auctoritatis viri, diversas assignant causas et rationes. Aliqui enim fuerunt, qui dixerunt omnino incorporeum et omnino grossum corporeum conjungi non posse sine medio quod conveniat cum utroque : et hoc dicunt spiritum esse, qui subtilitate sua convenit cum anima, et corporeis dimensionibus convenit cum corpore. Haec autem sententia nulla improrsus habet veritatem, et est contra omnia dicta Peripateticorum: quoniam spiritus non est medium quo anima conjungatur corpori : eo quod sine medio unita est ei sicut omnis perfectio suo perfectibili sine omni unitur medio, sed potius spiritus est, per quem anima operatur in corpore opera vitae.

Cujus partis animae primum sit spiritus ?

Ordo autem jam expostulat, ut dicamus cujus sit particulae animae spiritus iste. Sed forte dubitavit aliquis, utrum sit alicujus particulae animae? Scimus

Et ideo hoc errore abjecto, dicamus quod spiritus est instrumentum animae, sicut malleus vel dolabrum est instrumentum architecti : et hoc instrumento anima facit vitam in corpore sicut formam artificiati facit artifex per instrumentum. Hic autem necessitas instrumenti non quaeritur propter motoris indigentiam et infirmitatem : quia motor sibi ad omnia sufficit, habens in se omnes formas quas inducere intendit, sicut artifex habet in se omnes formas architecticae : sed potius propter indigentiam et necessitatem corporis, quod recipit ab anima actum vita

<--- Page Split --->

et formam. Cum enim illa distet a principio vitae indigente ad vehendum vitam : quoniam licet virtutes quaedam sint in organis et partibus animatorum fixae non separabiles ab ipsis quamdiu sustinet animal, sicut visus est in oculo : tamen illae virtutes sunt ligatae et immobiles quando continue non influitur virtus alia perficiens eas a principio et fonte vitae, quod est ipsa anima secundum substantiam suam : et ideo spiritus est necessarius qui advehat hanc virtutem. Cujus signum est quod prius diximus : quoniam spiritu ad interiora retracto, organa exteriora contrahuntur et immobilitantur : et eo reducente, laxantur ad actum.

Et ideo quidam dicunt triplicem esse vitam in his quae vivunt : unam quidem quae est causa vitae : et haec est vita animae. Alteram autem quae est fluxus hujus vitae ad vivum : et haec est vita instrumenti animae quod est spiritus. Et tertiam quae est vita formaliter recepta a corpore et partibus animati corporis : et haec est qua dicitur caro viva, et auris, et oculus vivus. Hoc autem per omnia simile est his quae sunt in arte : quoniam artis forma primo est in anima artificis : et cum iteratur fluxu quodam et processu in materiam, quandoque est in operationibus et motibus instrumenti : et tertia est quae adhaeret artificiato et est producta in ipsum. Sed in hoc est dissimile, quod formatio artis quiescit perfecta in artificiato postquam in ipsum inducta est. Forma autem organorum animatorum quam adducit spiritus, est laxatio ipsorum ad actum : et haec est quasi in continuo fieri. Propter quod etiam continue anima utitur instrumento quod in organo visus videri potest, quod habens visum non utitur eo nisi a principio vitae spiritus veniens laxet ipsum et mobilitet ad operationem. Similiter autem est in aliis partibus animatorum corporum.

CAPUT IX.

Cujus partis corporis primum sit spiritus?

Cujus autem partis corporis sit ipsa substantia spiritualis, jam non est difficile determinare : quoniam licet origo ejus sit ex humido radicali et cibali, tamen generatio ejus et essentia vitalis spiritus est in corde. Per venam enim quae est in imo hepatis sive convexo ipsius quae ad medium thalami cordis dirigitur, substantia spiritus bulliens spiritum elevat versus cor, vel versus id quod est loco cordis in his quae cor non habent et hepar : et forte etiam venis carent. Státim autem ut ibi est cibus et spiritus in omnibus cor habentibus, discursio fit ad extremos thalamos, ita quod dextro plus attribuitur sanguinis et grossior et minus de spiritu, sinistro autem plus attribuitur spiritus et minus sanguinis, qui tamen est sanguis clarus et subtilis per spiritualium praecipue nutrimentum. Claritatem autem habet et subtilitatem propter permixtum sibi multum spiritum. Subtilitatem autem habet propter ictus spiritus, et eam quae facta est in ipso spiritu ejusdem sanguinis sublimationem. A sinistro autem cordis thalamo arteriae producuntur per totum corpus, in quibus continue spiritus pulsat vitam a fonte vitae qui est cor : trahitur autem ad sinistrum spiritus in habentibus cor et sanguinem ; quoniam cum hepar sit in dex-

<--- Page Split --->

tro, repletur fumo malo spiritus, si ad dextrum ventrem sive thalamum cordis distribueretur : hoc autem maximum in vitæ operationibus generaret impedimentum.

Licet autem talis distributio cordis et arteriarum non sit in non habentibus sanguinem pluribus, neque etiam in plantis, tamen aliquid simile est proportionaliter talibus membris, et distributioni respondens, per quod intelligitur spiritus ab eo membro quod est principium totius corporis et totius caloris: non enim acciperet formam vitæ quam influit ubique per corpus, nisi a loco ubi vitæ principium formata omnia membra foverit, et in ipsa virtutes vitales et vitam infuderit. In omnibus enim oportet continuari instrumentum usque ad motorem ipsius: et cum artifex vitæ anima sit in corde, oportet quod etiam spiritus primum informationi instrumentum operum vitæ derivetur a corde.

Signum autem hujus est, quod cum motus spiritus sit duplex, scilicet diastoles et systoles, qui motus est compositus ex pulsu et tractu, hos motus primo perpendimus in corde, vel in eo quod est loco cordis : propter quod etiam in toto corpore per diastolem et systolem spiritus, perpenditur qualis sit cordis dispositio. Oportet igitur quod spiritus a corde procedat : ampliato enim corde in ventriculis suis, necesse est ipsum spiritum trahere. Concluso autem eodem, necesse est ipsum spiritum expelli. Per dilatationem igitur cordis et contractionem causatur motus expulsionis et attractionis : expulsio autem in spiritu et arteriis causat diastolem, et attractio causat systolem : quod fieri nullatenus posset si spiritus ab alio quam a corde procederet.

Sed quia generalis debet esse doctrina de natura spiritus, sciendum est quod in plantis et sanguinem non habentibus aliquid istis est proportionale. Cum enim actus vitæ communiter inventus sit in omnibus animatis, et sit vita proportionaliter in eis perfectior et minus perfecta,

oportet quod et principia et instrumenta vitæ omnibus proportionaliter insint : et ideo licet non sit in plantis talis spiritus et alimenti distributio, sicut in habentibus cor et sanguinem, tamen necesse est quod calor naturalis in eo quod est fons et principium caloris, sicut radix est in plantis, aliquid de humido resolvat in spiritum in quo virtus vitæ quæ est in radice devecta et succum vegetet et præparet, et totam plantam pulsando moveat ad vitæ vigorem. Cum enim spiritus inclusus in aliquo unde exire non potest, revolutus et diffusus pulsando fluit per id in quo est, et aliquando recurrit ad suæ generationis principium, quod est cor, duplici de causa. Una quidem ut restauretur deperditum in ipso. Alia est ut exteriora non dissolvantur nimis et laxentur per continuam spiritus attractionem : per hoc enim exhalaret spiritus, et humidum et virtus corporis desiccaretur nimis, et debilitarentur virtutes corporis.

His igitur de causis aliquando retrahitur, aliquando extra ducitur spiritus : et iste est quidam spiritus omnium animatorum. Sed in animalibus hoc melius apparet, quæ omnia motum habent dilatationis et constrictionis, qui sunt motus proprii spiritus vitalis, licet non omnia habeant motum processivum localem. In plantis autem minus : sed tamen et in his tempore veris in nocte clauduntur flores, et de die aperiuntur : quod est certum signum duplicis motus spiritus vitalis, scilicet ad interiora de nocte, et ad exteriora de die. Et similiter inter hyemem et æstatem proportionaliter loquendo : quoniam spiritus in æstate et vere movetur ad exteriora plantarum, et ideo tunc frondent et florent et germinant : in hyeme autem moventur ad interiora, ut ex vapore humidi interius contenti et repressi sumat restaurum spiritus. In autumno autem frigido incipiunt claudi pori corporum plantarum ad principium retrahendo calorem et spiritum, hoc est, ad radicem : et ideo tunc ibi calor et

<--- Page Split --->

spiritus multiplicati quasi circa locum digestionis trahunt humorem a terra sicut a quodam ventre sive stomacho, ex quo humore iterum spiritus restaurantur et multiplicantur. Innegabile igitur est, quin spiritus sit illius particulae animati corporis, a quo oritur sicut a principio, et ad quod recurrit sicut ad principium restaurans quae deperdita sunt in ipso : hoc autem est cor, aut quod est loco cordis.

Hæc autem et alia jam constant ratione : quia jam scimus quod fons caloris est cor vel id quod est loco cordis : et scimus quoniam humidum nutrimenti non terminatur nisi per calidum. Oportet etiam quod humidum ad cor vel versus cor dirigatur quando terminatur epsesi : calor autem ex humido necessario generat spiritum. Cum igitur tam calor quam humor terminati et completi sint a corde et sint cordis, oportet quod spiritus per omnia sit ejusdem principii, et multo amplius ex quo in cordis sinistro ventriculo primo invenitur et motus spiritus et abundantia illius spiritus, et magis quam in aliquo membro quod sit in corpore animato.

CAPUT X.

De motibus spiritus in corporibus animatorum.

Hoc autem habito, de motu spiritus oportet nos determinare. Oportet autem scire, quod spiritus iste vitalis, qui secundum ordinem naturae est ante respirationis spiritum, eo quod respirationis spiritus assumitur in adjutorium et augmentum istius, habet tres motus : unum quidem ex natura materiae, et alterum quidem ex virtute motoris qui est anima, et tertium ex dispositione cordis vel ejus quod est loco cordis, a quo sicut a principio corporeo primo oritur et procedit.

Motus autem quem habet ex natura, est ascendere sursum, et maxime illud quod purius et subtilius est in ipso : quamvis enim sit compositum corpus ex elementis, abundat tamen in natura aeris, et ideo retinet motum aeris. Quod autem hunc motum in corpore obtineat, ex hoc nobis signatur : quia in omnibus animatis invenimus abundare spiritus subtiles et calores in superioribus circa capita animalium et circa extremitates et summitates plantarum : propter quod etiam plures ipse spiritus in superioribus corporum animatorum perficit operationes : in plantis enim folia et fructus et flores producuntur. In animalibus autem in superioribus fit operatio universaliter spirituum, et non in inferioribus. Quod autem quaedam pars ejus descendit, non

<--- Page Split --->

impedit : illa autem est inviscata cibo grosso descendenti, et in ipso descendit : aut est repulsa ad locum illum quasi per violentiam, et tunc est ibi modica : ibi igitur est unus motus ejus. In hoc autem motu licet unus sit, tamen per accidens multa contingunt ei ex hoc quod in tali vase movetur : quando enim venit ad extrema animati, quae aere frigido conclusa sunt, revolvitur in seipsum et inspissatur : et tunc inspissatus poterit complere quae ante non potuit : et ex hoc est abundantia spiritus in superioribus magis quam in inferioribus.

Alter motus quem habet virtute sui motoris, est motus animae : qui etiam simplex est in esse, sed multiplex in loco, materia, et virtute. Dico autem, quoniam simplex est in esse : eo quod esse suum non est nisi unius et ejusdem instrumenti, et ad unum et eumdem inotorem relati. Sed multiplex voco in loco, quoniam sicut instrumenti motus in arte est ad omnem locum materiae quae susceptibilis est formae artis, ita est motus spiritus ad omnem viam et partem corporis, cui imprimi potest forma animae quae est ad operationem cujuscumque vitae, et actus et perfectio corporis physici potentia vitam habentis : et quantum ad hoc esse formale in ipso voco propter formam motoris qui informat spiritum naturaliter, movetur sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum, ad omne membrum, in quo anima exercet aliquam operationem vitae : et iste motus est ei naturalis quoad hoc, licet illa natura sit animae natura et non corporis. Et, sicut superius tetigimus, sic efficitur spiritus universale instrumentum animae, sicut lumen est universale instrumentum motoris orbis, quo materiam movet omnium generabilium et corruptibilium. Sicut enim motor orbis radiis et lumine secundum diversas irradiationes et angulos radiorum diversas vires suas infundit materiae generabilium et corruptibilium, et movet eam ad diversitatem formarum pro diversitate partium materiae secun-

dum quod unaquaeque susceptibilis est, ita per omnia anima spiritibus radialiter implet corpus suum, cujus ipsa est motor, et implet ipsum viribus animalibus sive animae pro diversitate organorum susceptibilium. Et haec est causa, quod unus et idem spiritus operatur visum in oculo, et auditum in aure, et sic de aliis. Et haec est causa, quod est motus ejus multiplex in virtute : licet enim sciamus, quod ab uno motore in uno mobili non possit causari nisi unum, tamen illud unum tantum multiplicatur secundum virtutes, secundum quod ostendit in alia et alia : et ideo una forma qua ab anima informatur spiritus quae forma vitae vocatur, et est in spiritu, non tamquam in subjecto vivente formaliter, sed est in eo sicut ars, et artis forma est instrumentum per quod inducitur in materiam. Et in hoc deceptus fuit Pythagoras qui hujusmodi spiritus voluit animalis esse.

Sic igitur illa forma vitae potentia distinguibilis est et contrahi potest ad omnem virtutem quae operatur aliquem actum vitae, sicut est nutritiva, augmentativa, et sensitiva, et secundum locum motiva. Hic autem motus licet sit naturalis a forma instrumenti secundum quod instrumentum est, tamen, ut Avicenna bene dicit, neque naturalis, neque violentus, neque voluntarius potest dici. Causa autem quare non potest dici naturalis, haec est : quia naturalis motus non est nisi uno modo, et ad finem unum sive loci sive formae : hic autem motus est ad loca et ad formas multas : neque uno omnino est, quoniam est expulsione et attractione, sicut superius diximus : cum omnis motus naturalis, sive sit corporis simplicis, sive compositi, sit una via tantum, et non ex eodem in idem revertendo. Constat autem hoc in omni simplici habente motum rectum. In compositis autem ex hoc constat : quia sicut in aliis libris disputatum est, nullum corpus potest componi aequalitate arithmetica ex omnibus elementis, sed compositio est per aequalitatem geometricam :

<--- Page Split --->

et ideo omne compositum sequitur motum elementi in eo dominantis. De motu autem cœeli qui est ab eodem in idem, alibi ostensum est quod non est naturalis. Igitur iste motus spiritus non est naturalis. Sed neque violentus esse potest : quoniam si ita esset, tunc esset per accidens, et non esset semper in animali, neque frequenter, sed raro, et non constitueret sed corrumperet animalis virtutem et perfectionem : esset etiam cum labore magno et pœena : quae omnia motui spiritus ab anima omnino aliena sunt : cum ipse de omnis animati sit constitutione, et virtutes perficientes et vigorem det universaliter omnibus partibus corporis : et hæc sit delectatio animalis et valor. Vocemus igitur eum motum spiritus secundum congruentiam animæ.

Tertius autem motus quem habet ex primo movente, quod est pars corporis, est motus expulsionis et attractionis, de quo motu per ea quae determinata sunt in quinto Physicorum, scimus quod componitur ex duobus motibus et duabus quietibus. Scimus enim quod quotiescumque motum ipsum, quod fertur, uno puncto ut duobus utitur, quod toties quiescere accidit. Constat autem quod idem est terminus expulsionis, et principium attractionis. Ergo illo ut duobus utitur. Adhuc autem idem est finis retractionis et principium expulsionis : per eamdem igitur necessitatem et ibi quiescere accidit : perfectur igitur motus spi-

ritus qui ex motore primo corpore perficitur ex duobus motoribus, qui sunt pulsus et tractus, et duabus quietibus componitur, quarum una est inter pulsum et tractum, alia inter tractum et pulsum. Sed valde considerandum est quis istorum motuum, et quae istarum quietum sit naturalis, vel ambæ sint naturales quietes, vel ambo motus : sed hoc facile deprehenditur, quod ambo naturales sint animato in quantum animatum : et spiritus in quantum 'talis corporis instrumentum sit et non simpliciter. Pulsus enim evehit virtutes in organa : et hoc naturale est ei quod ex perfectione sua oportet operari actus vitæ. Tractus enim est revocatio ad interiora spirituum ut salvari possint : et hoc iterum naturale et necessarium et ex suppositione, sicut in libro de Somno et Vigilia diximus. Dicamus igitur, quod pulsus est simpliciter intentus a natura animati, sed tractus est intentus ex suppositione et propter aliud, ut scilicet salvetur a natura animati corporis : igitur et quies quæ est finis pulsus, erit naturalis ex hypothesis sive ex conditione exstante illa, quod salvetur animatum et vivum : quies enim illa naturalis est ad quam est motus naturalis : et universaliter quale judicium est de motu, tale est de quiete ad quam est motus idem.

De his igitur quæ essentialiter spiritui animatorum conveniunt, in tantum a nobis dictum sit.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE DIFFERENTIIS SPIRITUS.

CAPUT I.

Utrum sit unus spiritus naturalis, vitalis, et animalis, aut diversi ?

Fuerunt autem quidam magnæ auctoritatis viri, qui hunc spiritum qui est instrumentum animæ, per differentias diviserunt. Plato autem et ante eum Socrates secundum illas differentias dividunt etiam principium spiritus, dicentes principium naturalis spiritus esse in hepate animam cupiditivam sive appetitivam : principium autem spiritus vitalis esse in corde animam quam crascentiam vocat

Plato, sicut dicit Apuleius in libro de Platonis dogmate et vita ipsius. Principium autem animalis spiritus esse animam rationalem in capite : animas tres per substantiam differentes, et spiritus sedes ipsorum. Horum autem opiniones in tantum videtur sequi Galenus, qui dicit nullo modo idem esse principium naturalis spiritus, quod est principium spiritus animalis : cum naturalis spiritus per venas operetur et fluat ab hepate : principium autem animalis dicit esse in cerebro per nervos sensibiles et motivos : principium autem spiritus vitalis asserit esse in corde per arterias. Cumque apud istos persuasum sit non ab eodem principio derivari venas et nervos et arterias, dixerunt non esse idem principium istorum spirituum qui differunt substantia et loco : differunt etiam formæ substantiales, et motores numerantur, et differunt secundum numerum et differentias eorum quæ moventur. Cum igitur, ut inquiunt, cor, cerebrum, et hepar, loco, subjecto, et numero differant : necesse est quod motores eorum loco, subjecto, et numero differant, et inde tres in homine animos, et similiter in animalium cor-

<--- Page Split --->

poribus esse concesserunt vel contendererunt.

Adhuc autem Alexander in libro de Motu cordis, per omnia eorum opinioni, ut videtur, consentiens, hanc inducit rationem per hanc propositionem quasi communiter conceptam animo, quod diversarum virium et non subalternatim positarum diversa sunt organa, et per consequens diversi spiritus et operationes. Vegetativa autem quae est nutritiva, et animalis quae est sensitiva et motiva, et vitalis, ut asserit, diversae sunt vires et non subalternatim posita : propter quod pronuntiant istas esse substantialiter animas diversas. Et Plato quidem, ut Apuleius dicit, ait cupidinem reclusam esse in abdominis latebras concupiscentia et luxuriae, ut longe relegata a sede superna sapientiae et rationis deviare sensum et sapientiam non faciat aberrare. Irascitvam autem in corde in fonte caloris, ut a loco et sede vita noucmenta repellat.

Contra autem ista dicta fuit Aristoteles cum toto Peripateticorum cactu, quem sequuntur Avicenna et Averroes, multis rationibus adstipulantes sententiae Aristotelis, et Platonis dogma improbantes. Et in libro suo de Somno et vigilia disputans contra istos, utitur propositione per se nota, quod totius corporis est anima una et substantia quae est forma una : eo quod communis animi conceptio est, quod esse differt secundum numerum essentiarum formalium, et secundum quod differt esse substantiale, ita differunt substantiae. Non enim potest dici, quod ex æquo venientes ista substantiae perficiunt corpus organicum physicum : quia sic idem ex æque reciperet plures formas sese perficientes. Si autem diceret quod non ex æquo veniunt, tunc secundum prius et posterius in eodem essent forma multæ non unitæ, quod est impossibile :

aut oporteret dici quod una esset dispositio et accidens, et altera sicui necessitas : et tunc oporteret quod aliqua istarum esset accidentalis. Sed quia nos in libro de Anima ' de his disseruimus, sufficit de his mentionem fecisse.

Galenus autem objicit dicens, quod per anatomiam probatur venas non a corde, sed ab hepate derivari : eo quod majora orificia habent in hepate et minora in corde : et ideo non esse eamdem viam spiritus naturalis et vitalis : cum arteriae quae sunt viae spiritus vitalis, deriventur secundum anatomiam a corde. Eodem autem modo dicit, quod nervi procedunt a cerebro. Cum igitur non eaedem sint viae, nec eaedem origines, constat quod spiritus non sunt idem spiritus et unus, nec est alicujus unius particulae animae vel corporis. Sed quia ista disputatio non potest determinari sine sententia divisionum vel recisionum quam Graeci anatomiam vocant, ideo de hac disputatione usque al librum de Animalibus supersedeamus, et de solo loquamur spiritu, utrum sit unus vel non.

Nos enim scimus, quod unius effectus simplicis est causa una : et si contingat illum effectum recipere determinationem ved additionem in eadem generis natura, hoc erit a causa aliqua secunda super quam prima influit. Verbi gratia, esse effectus unius et quamdiu manet unicum esse simplex, non erit causatus formaliter nisi ab essentia una. Si autem fiat ipsum esse determinatum ad vivere, oportet quod hoc fiat a causa vitae super quam influit causa quae est essentia aliqua. Hoc autem semper contingit quoties causatum causae prioris invenitur in causato causae posterioris cum additione : tunc enim universaliter causa prima influit super secundum causam : et illa quae est prior, est principium, secunda autem de principio illo traducta.

<--- Page Split --->

Resumamus igitur quae æpius dicta sunt, quod anima secundum se est causa vitæ, et quod nutrire, et augere, universaliter sentire, et movere secundum locum, et intelligere, sint opera vitæ cujusdam : oportet igitur ex demonstratione, quod omnis vita sensus et nutritivi et augmentativi et secundum locum motivi et intellectus causetur ab eo cujus simpliciter est effectus vivere. Probatum estatem in scientia de Anima 1, quod in eadem proportione se habent organa ad invicem, in qua se habent potentiae motoris ad invicem. Cum igitur potentiae motoris ordinentur omnes ad unum aliquid a quo fluunt et causantur, oportet quod organa omnia dependeant ad organum unum a quo recipiunt influxum. Hoc autem signum est, quod non dubitamus quin in omnibus animatis principium sit cor, vel id quod est loco cordis, et ex ipso generantur omnia membra et organa. Si ergo ex corde primo omnia generantur, oportet quod ad cor tamquam ad principium suæ perfectionis in omnibus habeant dependentiam et respectum. Idem autem omnino convenit de spiritu : cum enim sit vivificus omnis spiritus secundum aliquam vitæ operationem, oportet quod ab uno aliquo primo formam et habitum vitæ accipiat spiritus omnis : et hic quidem est cordis ventriculus sinister, sicut supra diximus. Propter quod dogma Platonis retinentes dicimus erroneum esse dictum ipsius : etsi forte ista potentialiter divisa et non essentialiter dixit, et hoc esse unius et ejusdem animæ potentias diversas fundatas in una substantia, sicut naturales potentiae unius et ejusdem substantiae simplicis valde sunt multæ. Sed hoc non sonant verba ejus, nec hoc dicerunt eum intelligere Philosophi qui post eum dicta sua retractaverunt. Membra etiam omnia ad cor esse reducta et ligata dicit Aristoteles, sicut ad principium

suæ generationis et formationis : et quod Galenus dicit, oriri venas ab hepate, falsum esse contendit Aristoteles. Sed contrarietas illa ex multis anatomiiis consideranda est in libro de Animalibus 1.

Sed nunc hic tantum dixisse sufficiat venarum substantiam oriri a corde, sed tractum primum faciunt ab hepate et stomacho et intestinis. Neque signum sufficiens est ad hoc quod oriri dicantur ab hepate : quia orificia majora habent ab hepatis parte : hoc enim non contingit propter massam substantiæ ex qua generata est substantia venarum, sed quia in primo sugunt massam ptisanariam, et elevant ipsam versus cor, ut inde trahant formam nutrimenti, quod scilicet sit unibile potentia ei quod vivit et in quo animæ exercentur operationes. Ut enim melius totam substantiam nutrimenti capiant, facta sunt orificia earum versus hepar magna et ampla, et non propter hoc quod oriantur ab hepate.

Similiter autem dicimus, quod substantia nervorum venit ex corde, et ducta ad caput, ibi dividitur ex tela cerebri in nervos sensibiles et motivos.

Similiter autem est de substantia spiritus : quoniam spiritus oritur totus a corde : sed cum cor solum habeat virtutem generalem, et cætera membra principalia virtutes habeant particulares et determinatas, ideo spiritus qui oritur ex corde et virtutem vitæ habet universalem, et hoc in cerebro determinatur et specificatur ad formam sensus in parte anteriori, et ad formam motus in posteriori, et ad formam vegetationis habet nutrimentum in hepate, et ad formam formativam, et plasmativam, quam quidem dativam vocant et divinam, in testiculis.

Et sic patet qualiter omnium istorum principium primum est cor : et hoc quod influit, determinant et contrahunt virtu-

<--- Page Split --->

tes in organis principalibus residentes ad operationes vitæ determinatas secundum opera vegetativæ, vel plasmativæ secundum locum.

Et per hoc etiam patet, quod omnes virtutes animæ quasi quadam subalternatione subduntur motori cordis, sicut et omnia membra ab ipso sumunt principium suæ generationis.

Ex hoc etiam patet qualiter principium sensitivum sit directum ad cor, et tamen habet organum suum in cerebro.

Clarum etiam est qualiter spiritus revocati ad interiora, diriguntur ad cor omnes, licet alius sit vitalis, et alius naturalis et alius animalis. De his tamen omnibus in libro de Animalibus dicetur.

CAPUT II.

De spiritu naturali et operibus ejus et ortu.

Dubitabit autem forte aliquis, quare nominetur spiritus naturalis qui per nutrimentorum spirat regionem, et nutrimento et digestioni deservit. Adhuc autem quare spiritus ille non discurrit in arteriis sicut spiritus vitalis, et ad quid sit necessarius spiritus ille. Si enim naturalem vocant, quia naturae sit instrumentum, non videbitur esse verum : quia non naturae, sed animae nutritivae instru-

mentum est spiritus ille : cujus signum expressum est, quod non tantum unum operatur, sed multa, nutrimentum vertendo, et augmentando, et hujusmodi multa qua sunt digerere, attrahere, expellere, retinere, vivere, de quibus alibi dictum est. Convenienter igitur non dicitur naturalis, ut videtur. Cum autem spiritus et nutrimentum sint diversae substantiae, videbitur forte alicui inconveniens si non habeant receptacula diversa. Eodem autem modo cum calor hujus terminare possit omnino, videtur superfluus esse spiritus.

Sed ad omnia haec dissolvenda dicit Avicennna 1, quod in veritate spiritus naturalis derivatur a corde secundum modum superius explanatum. Sicut enim inconveniens est, ut inquit, si aliquid secundum substantiam trahatur ab uno membro, et accipiat ab alio membro perfectionem, et tunc perfectum iterum dirigatur ad id unde substantialiter et materialiter exortum est, ut in ipso propriae perfectionis exerceat virtutem et operationem : sic igitur spiritus substantialiter et naturaliter elevatus a cibo in corde accipit perfectionem ad opera vitae : et tunc iterato dirigitur ad hepar et stomachum et viscera alia : et in illis operatur vitae potentiam in nutrimento. Similiter autem ab ipsis tunc accipit sua virtus determinationem ab opera illa quae naturalia dicuntur, sicut in cerebro accipit determinationem ad illa quae animalia dicuntur. Dicuntur enim opera illa naturalia et virtutes illae naturales et spiritus naturalis : non ideo quod natura sit quaen hujusmodi agit secundum quod natura distinguitur ab anima, sed ideo quod virtutes et opera illa similiora sunt in naturalibus, licet ab anima hujusmodi operationes procedant : et quia fiunt per virtutes naturales, quaesunt calidum et humidum, frigidum, et siccum, sicut dictum est ali-

<--- Page Split --->

bi. Ad modum enim naturalium illa esse dicuntur quae non subjacent libertati, sed necessitati, et in quibus non intervenit lassitudo : sed in hoc naturalibus non similantur, quia vegetabilia multa agunt per se : et spiritus ejus est expulsus et attractus, sicut et omnis alius spiritus. Spiritus autem iste qui ob has causas naturalis vocatur in attractu ad intus deservit digestioni calefaciendo ex motu et calore quem inducit. In quantum autem est in ipso virtus cordis, quae universaliter est vitae operativa secundum potentiam in actum, et quod habitum contrahit vivificantis, substernuntur arteriae venis undique, ut expulsu et spiratione spiritus habilitas vivificationis nutrimento confortetur : et ista est una de utilitatibus ejus potior inter omnes. Confert etiam ipsis organis nutritivis habitum vitae eo modo quo confert oculus solutionem ad actum vigiliae. Nisi enim ea influeret spiritus vitae, non recte formaretur nutrimentum vivo corpori, sed essent sic ligata et suspensa ad actum, sicut organa immobilitata per frigus vel aliquam aliam dispositionem, quae solum organum suspendet ab usu, licet habeat perfectionem in habitu, sicut in libro de Somno et Vigilia, et immobilitate et solutione eorum dictum est. Per hoc etiam patet, quod magna pars et efficacior spiritus naturalis illuc decurrit per arterias in his quae habent sanguinem et arterias : spiritus autem qui inclusus est in substantia cibi antequam depuretur, imperfectus est : et ideo dirigitur ad cor ubi est sedes et fons vitae, ut ibi perficiatur, et tunc reversus vitae perficiat operationem, ut dictum est. In aliis autem quae arterias non habent, in substantia cibi continetur propter causas superius enumeratas.

De spiritu vitali, quare sic nominetur, et

Spiritus vero vitalis secundum omnes Philosophos a corde oritur, et per arterias pulsando per totum corpus dirigitur a sinistro cordis, vel ejus quod est loco cordis, capiens originem, et tendens sursum et deorsum in omnem corporis situm et positionem. Cum autem vitalis spiritus dicitur, intelligitur spiritus indistincte et communiter operans vitam, quae quidem vita viventibus est esse et perfectio 1. Cor enim universalem habens virtutem, sedes animae est secundum seipsum. Unde sicut anima de se habet actum vitae, augere autem et sentire per potentias quae fluunt ab ipsa, et sunt naturales proprietates ipsius: ita etiam cor de se non informat spiritum, nisi ad quod sit vivificus : et si debeat fieri sensitivus et motivus, hoc erit ex determinante ipsum organo sensus et motus. Cum enim illud organum quasi pro anima habeat virtutem sensitivam vel motivam cum movet organum suum instrumentum, hoc est, spiritum vivificum a corde sibi directum, movebit ipsum ad formam sensus et motus : et ille diffusus in nervos sensibiles et motivos concavos, per-

<--- Page Split --->

ficit sensum et motum, sicut patet in exemplo quod saepe induximus de fabro et malleo. Et haec est causa, quod intercepta via spiritus in aliquo membro, statim membrum efficitur stupidum et insensibile et immobile : cum tamen retineat figuram suam et quantitatem, et forte nutriatur : et si per medicamentum vel natura aperiatur via spiritus, incontinenti redit spiritus et sensus et motus ad membrum. Ista igitur est causa quare spiritus vitalis dicatur, et ista est operatio ejus propria.

CAPUT IV.

De operationibus et natura spiritus animalis.

Habet autem spiritus iste magnam differentiam in plantis et animalibus. In plantis enim per similitudinem corporis plantarum non oportet esse talem distinctionem spiritus et organorum : quia ibi ab eodem principio simul per easdem vias procedit spiritus et nutrimentum, et forte in quibusdam animalibus non habentibus sanguinem, quae multum similia habent corpora, et eodem modo praeterquam in membro quod cum aliis partibus corporis similitudinem non habet in figura et virtute, sicut est caput in his quae habent caput, ut est anguilla, serpens, cancer, et hujusmodi. In aliis autem capita non habentibus, videtur quod permixta habent spiritum et nutrimentum in viis eisdem, nisi quod in loco cordis in talibus motivos spiritus pulsare invenitur : nos enim nescimus anatomiam talium animalium propter parvitatem corporis istorum. Est autem non praetermittendum, quod nec spiritus vitalis, nec motus voluntarius esse dici potest, cum necessitati subjaceat, nec naturalis dici potest propter causas superius inductas, nec etiam est violentus, sed est secundum cordis exigentiam, quem Graeci dicunt coticum et pulsativum, et non persuasibilem ratione : et ideo coticam et pulsativam virtutem virtuti et vitio non dicunt subjacere posse.

Animalis autem spiritus prout omnes testantur concorditer auctores, plus accedit ad opera animae secundum suam animam sibi convenientem, quam aliquis aliorum. Hic enim licet exeat a corde, evolat in vacuitatem cellularum cerebri, et ex illis dirigitur in nervos concavos, qui a sensus communis organo ad sensus proprios diriguntur : quorum tamen nèrvi illi qui optici sive visivi dicuntur et majores et magis sunt concavi, et plus capiunt de spiritu et puriorem et lucidiorem, qui solus elevatur, colligunt : omne enim altius de aliqua natura sublimatum, purius est et clarius : et ideo quod a cordis concavo quasi per colla quaedam anfractuosa arteriarum aliquid de spiritu evadit ad cerebrum, illud est purissimum et clarissimum formis apprehensionis habile, ut in ipso sigillentur.

Distinguitur autem caput tres cellulas, quarum duae sunt in capite ambe per longum sibi conjunctae : et sunt ambe medullosae humidae, ut facile recipiant formas sensibilium : et ideo duae sunt, quod si uni nocumentum eveniat, quod altera adhuc virtutes et operationes perficiet animales. Posterius autem est una medullosa, sed magis sicca : et inter posteriorem et duas praecedentes quae distinguuntur ad frontem, est vacuitas, ut di-

<--- Page Split --->

cit Constabenluc. Spiritus igitur animalis in primis infunditur ab arteriis, et per quemdam porum quem claudit caruncula figura, et quantitas vermiculi, postquam porus reseratur, colatur in medio vacuum : et quia in posteriori parte qua dirigitur ad vacuum spatium, similis claudit caruncula, et ideo etiam cum illo porus reseratur, colatus amplius fluit in posteriorem capitis cellulam, et aliam perficit in omnibus illis quae sunt magis animae quam corporis. In primis quidem duabus sensum communem, et sensus proprios, et imaginationem influit. In tertia autem, ut dicit, memoriam, et influit in nervos motivos, sive oriantur a cerebro, sive a nucha quae vicarius est cerebri : influit enim spiritus motivus per spondiles dorsi per omnia paria nervorum, quae a spondilibus et nucha oriuntur, et dat eis motivam virtutem. Sentire autem et imaginari et memorari et intelligere animae vocantur opera : et ideo vires illae et spiritus animales vocantur.

Sic igitur spiritus discurrit quidem a corde ad cerebrum, et ibi opera animalia et animalium virtutem operatur transeundo de cellula in cellulam colatus et digestus et quasi sublimatus, sicut dictum est. Hujus autem signum est, quod cum homo intente de aliqua re cogitat et meditatur, tunc elevat et deprimit caput, quasi ipso motu natura ostendat se laborare et adjuvare ad hoc ut facilius elevata caruncula vermiculari spiritus fluat de cellula in cellulam cum formis intellectus, imaginationis, et recordationis. Tamen, sicut diximus, et virtutes animales fluunt ab anima quae est in corde, et organa eorum non perficiuntur ad actum nisi per spiritum advehentem virtutem cordis in ipsa, sicut saepe diximus : et cum retrahuntur spiritus, ad cor recurrunt : cum autem incipit recur-

rere spiritus ad exteriora, tunc prius est in medio vel in posteriori cellula, quam in anteriori : quia anterior est medullosa et quasi catarrhis plena, quia ad ipsam declinat infrigiditata humiditas quae descendit a cerebro : et ideo soluta imaginatione non sovuntur adhuc sensus post somnum, sicut apparet in his quae de somno dicta.

CAPUT V.

Qualiter ad invicem se kabeant isti spiritus ?

Videtur autem talis esse determinatio horum spirituum, qualis est et animae. De anima enim diximus, quod sua determinatio est determinatio figura 1 : quoniam sicut in figuris trigonum est in tetragono, ita est vegetativum in sensitivo, et sensitivum et vegetativum in intellectivo. Omni eodem modo videtur vivificus esse spiritus in naturali, et naturalis et vivificus in animali in omni eo quod habet has spirituum differentias. Si enim consideremus istas, in diversis animatis secundum genus, sicut in planta, et animali, inveniuntur in planta non separari vivificum a naturali : non enim aliquo modo aleret nisi operaretur vita : quoniam omne quod alitur, vivit : et omne quod alit, cum assimilatum est, habet

<--- Page Split --->

habitum vitæ quo movetur ad vivum sicut ad naturalem sibi et proprium locum. In animalibus autem numquam separantur hæc duo ab animali spiritu quod constat, per se ipsum : quoniam omne operans animaliter et vivit et alitur. Similiter autem invenimus hoc considerando in eodem animato : videtur enim, quod omne posterius in ordine formaliessendi tamquam fundamentum supponit et relinquit suum antecedens : alere enim est vita vivere quadam. Oportet igitur quod omne agens actionem alimenti, agat prius secundum naturam operationem vitæ. Similiter etiam est de animalibus : illi enim non sunt nisi in eo quod alitur organo, et in eo quod vivit. Oportet igitur quod id quod agit ad esse et permanentiam organorum animalium, quod hoc agat ad vitam ipsorum et alimentum : est autem esse ipsorum organorum quo sunt id quod sunt secundum essentiam et formam, quod animalia sunt organa.

Cum igitur nutrimentum sit secundum formam membrorum et non secundum materiam, oportet quod nutriens ea operetur ad animalitatem : igitur et per consequens vivificans ea agit in eis vitam talem qualis competit animalibus organis. Sic igitur patet qualiter virtus vivifici spiritus est in naturali, et virtus naturalis et vivifici spiritus est in animali : et propter hoc animalis spiritus perfectior est, cum plures in se habeat nobilitates vitæ.

Amplius sicut se habent motores ad invicem, sic se habent ad invicem instrumenta. In motoribus autem sic est, quod vivum est in utente alimento, et vivum et alimento utens sunt in animali virtute : igitur in spiritibus qui sunt istorum motorum instrumenta, similiter se habebunt ad invicem, ita quod vis et vi-

gor vitæ erit in spiritu naturali, et vis et vigor vita et nutritionis erit in eo qui operatur animalia.

Sed tunc dubitabit aliquis, qualiter vivificus non separatur a naturali, sicut naturale separatur ab animali per locum et substantiam in animabus, quam etiam in virtutibus spiritus, præcipue cum in eodem corpore inveniamus quasdam virtutes operantes naturaliter et non animaliter, et similiter quosdam spiritus? Videtur enim forte ex hoc alicui, quod etiam quidam spiritus et quaedam potentiae debent operari vivifice et non naturaliter : hoc autem stare non potest : quia omne animatum terrestre, sive membrum, sive totum corpus, necessario nutritur si debeant in esse salvari. Nec potest aliquis dicere, quod aliquo spiritu nutriantur membra animalia, et alius operetur animalitatem in ipsis : eodem enim modo quo spiritus dicitur operari ad nutrimenti digestionem, eo modo conceditur operari ad assimilationem. Quod autem tantum vivo assimilatum est, non continue sequitur quod assimilatum est sensibili et imaginativo : igitur vivificus spiritus solus non assimilaret sufficienter nutrimentum organis virtutum animalium.

Idem autem prorsus sequitur de spiritu naturali si dicatur ad nutrimentum organorum virtutum animalium operari. Hoc autem totum ex hoc accipitur, quod scimus omne nutriens assimilari debere nutrito : et quod non nutriuntur membra secundum materiam, sed nutriuntur membra secundum formam accepta, sicut in primo Peri geneseos 1 dictum est. Est autem et aliud quod in tota natura invenimus, quod scilicet natura procedit via compendii, et non utitur superfluis, sicut non deficit in necessariis. Cum igitur hoc natura uno spiritu facere possit, vi-

<--- Page Split --->

detur omnino superfluum ad hoc alios spiritus dirigere. Adhuc autem si a locis nutritivis dirigeretur ad superiora capitis spiritus, cum loca naturalia sint fumosa grosso fumo, et calidos valde habentia spiritus, omnino oporteret quod et fumus et calor magnus ad superiora dirigeretur : contingeret autem ex fumo obscurari formas apprehensionis, et destruetur apprehensio, et forte sensus obstrueretur : ex calore autem contingeret permisceri operationes et spiritus, et induci nocumentum.

Sic igitur potest dici animalium virtutum organa nutriri spiritu naturali, qui tamen ponitur nutrimento deservire. Propter hoc autem et his similia dicendum videtur, quod hujusmodi vivificum est in naturali : et haec duo in animali spiritu, sicut est in ipsis particularibus potentiis animæ. Quod autem vivificum non separatur ab aliis per locum et subjectum, causa est, quia vita est actus animæ secundum seipsam et non secundum potentiam : et sicut substantia animæ et essentia est in omnibus potentiis ejus, ita vita quæ est actus hujus substantiæ, invenitur in omnibus animatis, et communiter in plantis et animalibus. Sic autem non est de aliis potentiis : et ideo etiam vis vitæ et naturalium sive vegetabilium virtutum, est in spiritu animali, sicut dictum est : et omne operans aliter operatur vitaliter et vegetabiliter, sed non convertitur. Quod autem omne vitale vegetando operatur, per accidens est : quia scilicet sine operatione vegetationis non salvatur in esse id quod animatum est, et propterea quando isti spiritus in eodem et uno dicuntur vitales et naturales et animales, nominantur ex ultimo et perfectiori ad quod eos movet motor ipsorum, ut patet per ante dicta.

Est autem in ipsis quoad qualitates eorum magna differentia, licet vigor animatis semper salvetur in sequenti. Spiritus enim naturalis turbidus est et grossus et calidus quasi calore bulliente : propter quod etiam in vulneratis circa loca nutrimenti et superviventibus auditur spiritus quasi ollæ bullientis. Tales enim proprietates sunt necessariæ loco digestionis, qui fumosus est : et ideo turbans spiritum, neque retineret fortem caliditatem, nisi esset spissus, neque iterum nondum assimilatum nutrimentum converteret, nisi esset calidus valde : quando enim ex contrajacentibus dirigitur alimentum passionibus, oportet majoris vigoris esse agentia quam quando de simili efficitur similis. Nutrimentum autem quando primo cadit in vasa nutrientia, omnino dissimile est : et oportet quod spiritus naturales qui ad decoctionem deserviunt, sint calidiores et efficacioris operationis in convertendo et complendo massam cibalem.

Hi autem qui dicuntur vitæ spiritus, oportet esse temperature s et frigidiores et magis tenues et sicciores, et quasi semper expulsos, ita quod idem numero non retrahitur, sed alius similis sibi, et sunt magis albi spiritus isti, habentes tamen modicum tenuissimi sanguinis admix-

<--- Page Split --->

tum : sunt tamen temperatures et frigidiores propter hoc quod refrigerium quoddam cordi dederunt. Tenues autem et subtiles sunt, ut undique cum vita quam advehunt, possint penetrare : sicciores autem sunt, ut sint velocioris motus : expulsi autem sunt, eo quod fuerunt cordis ventilabrum : et ideo fumosas in aliqua parte sui substantias admixtas habentes, non essent utiles, si ibidem statim retraherentur.

Animales autem subtilissimi, clarissimi, et frigidiores omnibus sunt, et multiplices magis aliis, et diversi inter se hujusmodi qui vocantur spiritus animales, Subtilissimi autem sunt, ideo quia ad altiorem locum sunt sublimati. Clarissimi autem sunt, ut susceptibiliores sint for-

marum et intentionum quae recipiuntur per sensus ex quibus perficiuntur operationes animales : et ut non commisceant rationes et formas, ablata est ab eis caliditas : quia si essent calidi, resolverent substantiam cerebri et permiscerent formas, et operationes confunderent animales. Sunt autem adhuc etiam alia de causa frigidi, ut scilicet in se habeant aliquod retentivum formarum apprehensionis, quas in se vehunt : multiplices autem sunt, quia multiplicibus deserviunt virtutibus animalibus, de quibus in libro de Anima 1 satis dictum est.

In tantum igitur de divisione spiritus et de singulis eorum et de convenientia eorum ad invicem et differentia dictum sit a nobis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE SPIRITUM INTUS HABENTIBUS.

CAPUT 1.

Quare non habentia sanguinem non respirant ?

Secundum autem eumdem modum de respiratione et inspiratione prosequi oportet. Sed nos oportet statim in principio

istius libri loqui de respiratione eorum quae videntur respirare, quo spiritu scilicet spirent.

Et primo ante omnia an spirent aliquo modo, et unde oriatur in eis iste spiritus, et cujus sit particulae, et cujus utilitatis sit in ipsis? et tunc tandem dicere de respiratione, quae est in respirantibus. Spiritus quippe simplicior est qui est intus in respirantibus, si tamen aliqua talia sunt in his quae spirant extra : et ideo prius de eis dicendum videtur : quia enim sanguinem non habentia non respirant exterius, contingit absque dubio quod talia frigida sunt in corde, et officeret eis ablatus spiritus, et exstingueret modicum igniculum qui commovet corda ipsorum. Signum autem hujusmodi est, quod talium nutrimentum ad ruborem non convertitur, cum sciamus ruborem in humi-

<--- Page Split --->

do fieri ex aliqua ipsius humidi inflammatione. Adhuc autem omne calidum humidum subtiliatur et dividitur si confortatur in ipso calidum. Humidum autem talium animalium viscosum est et spissum, sicut phlegma. Oportet igitur quod talia frigida sint, et in loco digestionis et circa locum vitae. Si autem aliquis dicat quod spissitudo nutrmentalis humidi provenit ex eo quod nimis agit in ipso calidum, et epotando humidum inspissat ipsum, sicut contingit circa pus nascentiarum et apostematum, hoc nullo modo stare potest : quia tunc primo statim accepto nutrimento esset humor tenuis. Inventur autem in talibus animalibus, si quis ea evisceret, quod humidum cibi eorum a principio est spissius quam postea.

Relicto igitur quod cum frigida sint illa, ut dictum est, et non conferret eis respiratio et inspiratio. Ea autem quae semper sunt aquatica, sunt talia : et ideo omnia aut pauci, aut nullius sunt sanguinis : et est sanguinis eorum frigidus et aquosus. Ea autem quae diu quidem sub aqua, non tamen continue sub aqua esse possunt, sive sint volatilia, sive gressibilia, ut lucus, castor, et lupus marinus, et canis marinus, sive etiam reptilia, ut quidam serpentes, proportionaliter procul dubio etiam oportet quod habeant frigiditatem circa locum vitae et digestionis. Oportet enim omnino ut sit ex altera duarum causarum : aut enim proportionaliter dicta loca habent frigida, sicut dictum est, quod non calefiunt nisi per magnum tempus : aut oportet quod tantum hauriat simul de spiritu per inspirationem unam, quod ex thesauro illius cor iterum dum sub aqua sunt, eventetur et refrigeretur : sed secundum esse non potest, eo quod in pulmonibus eorum non tam diu posset stare spiritus, nisi calefieret plus quam cordi ad eventandum expediret. Relinquitur igitur, quod causa istiusmodi suspensionis spiritus sit proportionalis frigiditas circa loca vitae et digestionis. Signum autem est,

quoniam venantur cibum in locis frigidis : cum enim frigidis nutriantur, frigida esse oportet secundum complexionem. Signum anten etiam hujusmodi est, quod talia non multum sunt spissae et rugosae pellis. Spissitudinem autem et rugositatem non nisi ex frigiditate causari, non est qui dubitet.

Animalia autem continue respirantia quae in aquis cito submerguntur, calida sunt valde circa loca digestionis et vitae, et sincero et frigido aere indigent ad refrigerium pectoris, quem cum non habent, moriuntur corde incendente ex calore suo naturali, et ex eo qui ex motu suo nascitur humidum quod est in ipso, et spiritum consumente utrumque, et ipsum exstinguitur, cum sui caloris destituatur subjecto et vehiculo.

CAPUT II.

An non habentia sanguinem habeant respirationem aliquam, et si habent, quae sit illa ?

Utrum autem spir ent intus aliquo spiritu quae sanguine carent, vel non, dubium ingerit multis subtiliter considerantibus opera et anatomias eorum : propter enim inductas rationes videntur non respirare spiritu respirationis, quae fit ab exteriori aere : quia, ut ait Orpheus, « aspiratur anima a respirantibus ventis. » Quod autem in seipsis spirent, ex eo pro certo scimus, quod quaedam talium sunt musica et vocalia valde, sicut

<--- Page Split --->

sunt cicadae et locusta et muscae : et ego vidi arrucam magnam, qua cum tangebatur, sonum dabat. Ex his enim quae bene in libro de Anima 1 determinata sunt, scimus sonum et vocem non fieri nisi in spiritu retento, non inspirato, neque respirato. Oportet igitur, quod eorum qua sanguinem non habent, spiritus intus sit retentus in quo sonos et voces faciunt. Hujusmodi enim quando volant, ut apes, et musca, et genera scarabaorum, omnia volando sonant, et, ut in libro de Somno et Vigilia dictum est, alata sunt bombantia. Spiritum igitur interius operit ad aliquid percuti solidum : oportet igitur talibus inesse spiritum.

Videmus etiam, quod quaecumque sanguinem non habentia morantur continue in aquis, sicut piscium genera et cancerorum, quae nullo modo sonant, cum in his quae sunt in aere et terra, quaedam sonent, et tamen sanguinem non habent : videtur igitur quod in ea aliquid inducatur de aere extrinseco. Amplius autem quoniam si esset in eis intrinsecus tantum spiritus, cum ille non sit nisi qui oritur a nutrimento, oporteret quod in multa et continua emissione illius debilitarentur et conjungerentur animalia ipsa. Haec autem animalia videmus continue sonantia, praecipue quando moventur. Videtur igitur oportere omni modo quiddam respirationis aeris exterioris esse in ipsis. Hoc autem non videtur per praedicta, et difficile videtur perfecte determinare de his, ideo quia anatomia corporum eorum non bene est investigabilis propter parvitatem ipsorum.

Videtur tamen dicendum, quod talia spiritum habent ex natura sibi innatum et complasmatum, quem complantatum vocat Aristoteles. Spiritus autem ex natura complantatus est, qui ex humido

cibali et radicali nascitur, et juxta diaphragma in regione vacua retinetur. Quod enim talia non sonent ore, ostenditur experimentis : abscisso enim subito capite, adhuc cantat achalab, et multa genera alia animalium reptilium : cum tamen sciamus quod per caput sugit nutrimentum, eo quod videmus tales linguas longas emittere ex capite suo, et infigere his a quibus sumunt nutrimentum. Si autem ab extra spiritum traherent, absque dubio per poros traherent manifestos, per quos etiam trahunt nutrimentum : ubi enim una via sufficit, natura non facit duas, sicut in omnibus demonstratur operationibus naturae. Est igitur iste complantatus spiritus, qui sic retinetur in ipsis. Signum autem est istius, quod diutissime continue sonant : quod non facerent si spiritus in quo est sonus, esset aliquando exspiratus et inspiratus aliquando : exspirando enim et inspirando nihil omnino sonare potest.

Si autem quis dicat quod sonat spiritus non expulsus : iste autem spiritus si intus retentus est, nihil omnino videtur sonare. Haec autem solutio facilis est : quoniam absque dubio motu et conatu cordis ille spiritus per circulos pectoris talium animalium expellitur : et tunc sonat. Hujus autem signum est, quod omnia talia dum sonant, tremunt valde in alis etiam quando apprehensa tenentur, et tremunt multum spiritualia ipsorum : et est iste sonus sicut sonus excussus per fistulam : eo quod etiam corpora eorum circularia sunt duris circulis composita, per quae sicut per foramen fistulae evadens spiritus sonat. Et haec est causa etiam, quod spiritus musicus et modulatus videtur esse sonus. Signum etiam hujusmodi praecipuum est, quod talia non sonant nisi tempore calidissimo, et quaedam eorum non inveniuntur nisi in terris valde calidis cantantia : causa

<--- Page Split --->

enim hujus esse non potest, nisi quod fervens calor resolvit in eis conjectam frigiditatem humidam et viscosam : et spiritum exinde natum membrum cordis vel id quod est loco cordis, concipiens, juvatur in calore et dilatatur, et desiderium concipit et laetitiam, et his motibus propellit ipsum qui offendens ad diaphragma sicut ad obstaculum fistulae, percutitur a duris lateribus annulorum in circuitu, et proportionaliter egrediens modulatus auditur. Et probatio hujusmodi est, quod cum talia sedent et cantant, fortissime movent alas. Iste igitur est complantatus quibusdam animalibus spiritus.

Sunt tamen quaedam non respirantium genera nullo modo spiritum moventia, nisi quando moventur et ipsa localiter volando, et haec sunt frigidiora, quae non commovent spiritum interiorem, nisi cum exsufflant ex corde vel eo quod est loco cordis, spiritum animalem qui ad motum pertinet : exsufflando enim illum, ad alas percutitur spiritus offendens ad diaphragma, et tunc emissus sonat. Alio autem tempore numquam auditur perceptibiliter. Sunt tamen quaedam exteriori spiritu non ad refrigerium pectoris attracto, sed ad vocandum sonant, ut ranae, et hujusmodi, quae cum sonant, magnas vesicas ex utraque parte oris emittunt, in quibus est spiritus attractus in quo sonant. Et forte quaedam parvorum, ut muscae faciunt similiter, licet a nobis percipi non possit propter parvitatem organorum suorum.

CAPUT III.

Unde oriatur hujusmodi spiritus, et cujus sit membri et utilitatis ?

Spiritus igitur in non respirantibus complantatus fit a resolutione cibalis humidi viscosi, et dirigitur ad cor ut vitalem vigorem accipiat et animalem operationem in animalium regione perficere possit. Cum enim animalia sint, animales oportet habere spiritus et virtutes et operationes : sed cum sint corpora eorum viscosa et frigida et durissimae pellis et spissa, parum vel nihil est quod exspirat ex ipsis : et ideo spiritus intus manens sufficit et ad sonum et ad animae alias operationes, praecipue cum cordis calor non exigat aliquam ejus recreationem. Et ex hoc patet, quod iste spiritus radicalis et cibalis humidi est per materiam cordis, quantum ad generantem et agentem causam : et utilitas ejus est, quod deserviat virtutibus naturalibus et vivificis, et ad hoc quod quaedam eorum sonent in superfluo ipsius per modum qui dictus est.

Fuerunt autem Philosophorum quidam et praecipue Pythagorici, qui omnia hujusmodi respirare dicebant, et spiritu attracto et retento hujusmodi sonos formare plectris, quae sunt in pectoris regione et non in capite. Cujus signum esse dicebant, quod omnia talia sunt maximi pectoris respectu sui corporis, et parvissimi capitis : et ideo multa ex ip-

<--- Page Split --->

sis organa sensuum quædam non habent in capite, sicut apis quæ cæca vocatur, cujus oculi sunt inventi in posteriori corporis parte post ultima crura ipsius.

Similiter autem dicunt, quod ista animalia trahunt spiritum per poros occultos pectoris, et juxta illos habent plectra formantia hujusmodi voces in pectore, et hac de causa adhuc vocant quædam eorum abscisso capite. Hujus autem signum esse dicunt, quod etiam talium animalium instrumenta motus omnia continuantur ad pectus, eo quod capita eorum, nec cerebrum, nec spiritum animalem, nec vitalem plene recipere possunt propter ipsarum parvitatem.

Addunt etiam, quod capita ipsorum etiam immota videntur esse, nisi forte declinent ea vel elevent parum valde :

sed nullo modo possunt intorquere ea ad latera ad aliquid ibi videndum, sicut faciunt animalia habentia omnes sensus et organa sensuum in capite. Isti igitur talem de his dant sententiam, sicut invenitur in libris eorum.

Primum autem inter duo ista probabilius videtur : quoniam si vocarent per orificia pectoris, natura fuisset contenta eodem ad gustandum, ut videbur. Aut si diversa sunt instrumenta, hinc quidem respirationis, et illinc gustus, magis debuit hoc facere natura in magnis corporibus in quibus spatium habuit, quam in parvis in quibus spatium vix videtur sufficere ad alterum istorum.

Hæc igitur de his quæ spiritum habent complantatum, dicta sunt : de naturis enim ipsorum amplius in libro de Animalibus determinabitur.

<--- Page Split ---> TRACTATUS II

DE INSPIRANTIBUS ET RESPIRANTIBUS.

motus similis pulsui spiritus et cordis, de quibus in praecedentibus habitum est.

Sed in quinque est differentia : quoruma primum est, quod inspiratio et exspiratio sunt ab exteriori spiritu : spiritus autem pulsans intus non est nisi ab interiori.

Secunda autem est, quod pulsus spiritus interioris est a motus cordis : sed inspiratio et exspiratio causantur a motu pulmonis in habentibus pulmonem et spirantibus, vel ab eo quod est loco pulmonis in non habentibus pulmonem, et tamen spirantibus, sicut multa genera avium esse videntur.

Tertia differentia est, quod in pulsu Spiritus interioris, quando in bona habitudine perseverat animal spiritum habens, tanta est attractio, quanta est expulsi o : et tanta quies est, quae est inter expulsionem et attractionem, quanta est illa quae est inter attractionem et expulsionem. Sed in respirationis motibus non est hoc necessarium : plus enim frequenter de spiritu attrahunt quam emittant, et etiam diutius, et quandoque faciunt e converso : si enim non plus aliquando attraheretur quam emittitur, non habe-

CAPUT I.

Quid sit inspiratio et respiratio ?

Quid respirazio ?

Dicamus nunc de respiratione et inspiratione quid sint, et cujus particulae corporis, et ad quid sint, et qua de causa. Est autem respiratio motus quidam acris compositus ex inspiratione quae est quasi tractus, et exspiratione quae est quasi expulsio. Sicut autem superius probatum est, procul dubio inter duos tales motus duae verae quietes intercipiuntur : una quidem intus, et altera extra per exspirationem : et ideo fere est

<--- Page Split --->

rent animalia spiritum in quo vocarentur et sonarent. Hæc autem non fiunt nisi in attracto vel retracto spiritu.

Adhuc autem sollicita natura providet quantum potest: et ideo trahit plus ut in aliquod tempus, licet parvum habeat, si submersione vel aliquo modo contingat impediri in attractu exterioris spiritus: tunc enim de illo quamdiu potest, satisfacit cordi et pectori. Quando autem plus expellit quam attraxerit, valde plus ex fumo malo pulmonis vel ex fumo humoris alicujus contractum est: et tunc propter angustiam unum cum altero nititur expellere ex inspiratione.

Quarta autem differentia est, quod quies extra impulsum spiritus interioris magis videtur esse simpliciter finis et naturalis illa quæ est intus: cum tamen utraque a natura intenta sit, sed una simpliciter, et alia ex suppositione. Hæc autem e converso est in exspiratione et respiratione: illa enim quæ est extra, est propter necessitatem motus a quo non contingit reflecti nisi quiete interposita: ea autem quæ est intus, est magis intenta a natura: quoniam tunc in pulmone retentus spiritus, contemperatur humore et potentii pulmonis, ut aptus sit ad hoc quod cor temperate refrigeret, et tamen non inducat frigiditatem excellentem: quia illam nullo modo cor posset sustinere.

Quinta adiuerentia. Quinta autem differentia est, quod iste spiritus purgat pulmonem et cor a fumis malis et refrigerat: sed spiritus interior pulso suo vivificat, et facit opera vitæ, sicut in Physicis dictum est. Habet tamen iste spiritus cum spiritu intus pulsante multam convenientiam, tum in modo motus, tum etiam in genere et natura: propter illud, quod utrumque refertur ad idem principium quod est cor.

Cujus particulae corporis sit inspiratio et exspiratio ?

Et hoc quod de isto spiritu aspirato recipitur a corde, in duas dividitur partes: una enim pars impurior et fumosior cum partibus in corpore intensis repercutitur a corde in pulmonem, qui motu suo expellit utrumque in exspiratione : et alia pars ipsius nutrit et restaurat spiritum vitalem, qui exoritur in ventriculis cordis : et ideo ex hoc patet cujus sit sicut principium primi : quoniam in veritate principium primum est, quod movet efficientem et moventem causam proximam istius motus.

Efficiens autem et movens proximum in hoc motu est pulmo, vel illud quod est loco pulmonis : sed non propter se principaliter hoc facit, sed propter cordis calorem, ut dictum est : et ideo quæcumque sunt calidi cordis, respirant, sicut sanguinem habentia omnia : et si intendatur calor cordis aliqua causa motus vel alicujus febris calida vel angustia, statim multiplicatur anhelitus exspirando et inspirando.

Primum igitur principium non quidem movens, sed desideratum a movente est refrigerium cordis et spiritualium quæ circa pectus sunt, quæ calore cordis et hepatis nimium læderentur et consummarentur si non eventarentur per hujusmodi inspirationem et respirationem ;

<--- Page Split --->

movens autem trahendo et expellendo est pulmo, vel illud quod est loco pulmonis : est enim pulmo magnus respectu aliorum membrorum et spongiose et mollis carnis : quae omnia non essent facta a natura, nisi ut in poris et spongiositate melius contineri possit spiritus, et in ipsis contemperari cordi et pectori, quibus mittitur pars ejus ad refrigerium et nutrimentum spiritus vitalis.

Motus autem quibus pulmo facit hujusmodi motus duos, sunt dilatatio et constrictio : et ideo sunt per modum diastolis et systolis cordis. Cum enim dilatatur, tunc procul dubio spiritum in interiora sui trahit, qui distare facit per situm partes ejus et poros : cum autem constringitur secundum quamdam systolem, tunc procul dubio expellit aerem qui in ipso jam fuit contentus, sicut follis quando comprimitur. Signum autem hujus est, quod in hyeme tempore frigoris magis visibilis est spiritus exspirationis, sicut fumus ollae cum aqua calida, et spiritus inspirationis non videtur. Causa autem profecto hujus est, quod spiritus inspiratus in pulmone humectatus et inspiratus et conversus ad naturam aquei vaporis, qui quando extra tangitur ab excellenti frigido aeris, ad aquae naturam incipit inspissari e converti : et ideo primo visibilis est, et postea resolvitur in guttas aquae super pannos quos tangit, vel super pilos animalium quos tangit egrediens, ita quod etiam ab ore quorumdam animalium tunc dependet glacies, ab humore spiritus talis generata. Inspiratio autem attrahit aerem simplum, qui propter tenuitatem suam non subjacet visui. In hyeme autem hoc magis evenit, eo quod in hyeme sunt magis humida interiora animalium quam in aestate. In hyeme enim clauduntur pori animalium per frigus aeris comprimens, ita quod non potest evaporare aliquid vel parum valde de humido interiori : et ideo ad exteriora corporis veniens, et poros oppilatos inveniens, reflectitur vapor in seipsum, et ad interiora sua spis-

situdine involutus in humore repluit, sicut fit in olla, in qua aqua bullit cum fortiter cooperta sit, quando scilicet exspirare potest humidum, sicut in aetate, et comprimit ipsum frigidum. Scias quod hoc magnum calorem in interiori significat, qui tantus est, quod elevat spissum fumum et commiscei eum cum exspirato spiritu, sicut est de his qui diu fuerunt in balneo calido, praecipue aereo, quod ad interiora per seipsum cum anhelitu attrahitur : tunc enim ex nimia combustione fumus emittitur visibilis, ita calidus, quod quasi adurere videatur ea quae tangit.

Pulmoni autem in hoc deservit arteria quae trachea vocatur, per quam trahitur et emittitur spiritus inspiratus et respiratus, praecipue in animalibus quae vociferantia sunt : et ideo est compositio ejus ex annulosis circulorum portionibus ex cartilagine dura creatis : non enim sunt circuli versus cesophagum integri, sed potius ibi sunt quasi abcessi, ne impedimentum generent in glutiendo : duri quidem ut offenders ab ea percussus spiritus sonet fortiter ad vocandum. Hujus igitur membri spiritus hic est sicut viae per quam est inspiratio, et in qua tenetur spiritus ad vocandum.

<--- Page Split --->

fundum pulsus, tunc secundum systolem movetur : et hoc est similis tractui per hoc quod est motus ad moventem : et ideo superius diximus pulsum spiritus ex pulsione et tractu componi : sed in anhelitu directe trahitur spiritus per motum diaphragmatis, et motum lacertorum pectoris : sed adhuc pulsus non intercipit in animali bone habitudinis et sono : anhelitus enim saepe intercipit unum tractum ad duos, quod inducit suspirium. Suspirium enim nihil aliud est nisi quidam magnus haustus attracti aeris propter aequalis anhelitus intercepti restaurum : anhelitus autem aequalis vocatur quando secundum proportionem aequalitatis inter superfluum et diminutum habuerit aerem, et intumescere facit pectus, et caecat membra anhelitus.

Contingit autem talis anhelitus interceptio propter tres causas praecipue, scilicet propter mentis in aliquo fortem fixionem : tunc enim extrahitur homo ab intentione aequaliter aerem hauriendi : et ideo postea oportet suspirare : et quia melancholici multum fixas habent cogitationes et fortes, ideo multa habent suspiria, et multum suspirare, signum est melancholie. Secundum autem est tristitia, quae dejicit et contrahit cor secundum systolem vehentem, et contrahit : et ideo calefacto pectore postea suspirando aerem haurire oportet. Tertium autem est nimia dilatatio pectoris et cordis ex laetitia : tunc enim cor plus quam oportet movetur secundum diastolem : et tunc quia ultra modum spiritum expellit, tunc defectum postea sentit, per suspiria restaurat deperdita.

Sunt autem multae differentiae anhelitus, sicut et pulsus, de quibus non per physica, sed per medicinalia particularia oportet expediri. Tanta igitur de inspiratione et de respiratione dicta sint a nobis : alia enim in libro de Animalibus dicentur.

Ad quid et qua de causa sit inspiratio et exspiratio ?

Ad quid autem sit et ex qua causa, ex praedictis patere potest : est enim ad esse animalis habentis sanguinem, et ad bene esse. Ad esse quidem : quia sine ipso salvari non potest animal propter calorem cordis et praecordiorum quae offendunt apprehensa in gutture animalium. Cum enim suffocatur porus respirationis, continue exstinguitur animal. Ad bene esse autem est propter vocem, ut scilicet in ipso spiritu retento vox formetur, sicut ante diximus. Causa autem ex qua est aer attractus, et causa efficiens attractionis et expulsionis, pulmo est vel membrum quod est loco pulmonis propter dilatationem et constrictionem : eo quod pulmo est ventilabrum cordis et follis insufflans vocativam arteriam, quando vox formatur vel sonus.

Ex quibus colligitur differentia anhelitus et pulsus : licet enim utrumque istorum motuum ex duobus motibus reflexivis componantur, tamen anhelitus perficitur pulsu et tractu spiritus, sed pulsus non habet tractum secundum expulsionem et systolem : quia in pulsu non attrahitur aliquid cordi ab extra, sicut in anhelitu, sed spiritum suum qui generatur in ipso, propellit ad membra cum vita quam advenit. Est tamen in pulsu simile tractui : quoniam cum redit in

<--- Page Split --->

spiritus autem de se destituitur, et corpus etiam restauratur.

Adhuc autem quoniam anima habet quasdam vires omnino a corpore separatas, quae nullius partis corporis sunt actus : spiritus autem secundum se totus infunditur corpori, et miscetur in nulla sui parte separatus existens.

Relinquitur anten ex dictis, quod nomen spiritus æquivoce dicitur de anima et spiritu corporeo : anima enim apud Platonicos dicitur spiritus, eo quod ipsa spirat effective ad vitam : unde suum spirare est movere et agere spiritum et informare ad vitæ operationem. Spiritus autem, de quo diximus, dicitur essentialiter spiritus, eo quod est substantia spiritualis subtilis et tenuis.

De differentia spiritus, et animæ, et animati corporis.

Differentiæ autem animæ et spiritus et corporis animati manifestæ sunt et multæ. Differunt enim spiritus et anima genere : quoniam spiritus corpus est, ut diximus, anima autem est substantia incorporea, quæ nec corpus est, nec forma sequens corporeitatem, neque forma sequens corporis mixtionem vel complexionem. Et quod quidem non sequatur corporeitatem, patet ex his quæ in Cælo et Mundo,et VIII Physicorum dicta sunt : quoniam si sequeretur corporeitatem in corpore, oporteret quod esset divisibilis divisione corporis per accidens : et hoc non contingit animæ intelligibili. Alia autem in libro de Anima probata sunt.

Adhuc autem cum omne quod per se movetur, componatur ex motore et mobili, anima erit movens immobile, spiritus autem movens quod movetur, et corpus ultimum quod movetur in talibus4.

Amplius autem quoniam de se nec deficit, nec corrumpitur, neque restauratur : quoniam si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis :

Si quis autem dicat animam proprie et essentialiter dici spiritum, hoc non erit verum secundum quod Philosophi utuntur hoc nomine, spiritus : sed hoc erit secundum scientiam divinam : divini enim in multis significationibus hoc nomine spiritus utuntur : aliquando quidem pro animæ superiori parte : aliquando pro imaginativa, eo quod dicunt quod spiritus est vis animæ quædam mente inferior, in qua imagines rerum imprimuntur : sed hoc modo non sumus hic locuti de spiritu, eo quod in hoc opere non nisi physica tractare suscepimus.

Spiritus autem a corpore animato differt in eo quod spiritus non est animatus, neque actu pars aliqua animati corporis, et tamen est de naturalibus animæ et corpori conjunctus : est enim vehiculum quod animæ vires vehit in organa corporis, et quod perficit vires in organis ad operationes. Corpus enim simplex, ut est in libro de Anima probatum, animari non potest. Similiter autem est de corpore, quod licet non sit simplex, accidit tamen in forma et operatione et motu plus ad simplex quam ad compositum,

<--- Page Split --->

sicut facit spiritus qui in forma aeris apparet. Si enim diceretur quod spiritus esset animatus, et essent partes corporis membrorum ipsi spiritus ad quae diriguntur, vel eorum a quibus exeunt, magna pars animati corporis continue deperiret et continue generaretur.

Adhuc autem neque per rem similem, neque per dissimilem videmus generari ex cibo, nisi in parte sibi simili, quæ actu est pars hominis : quia caro non nisi in carne, et os non nisi in osse generatur ex cibo, et similiter est de aliis. Si ergo

spiritus esset pars actu animati, oporteret quod nutriretur et generaretur in spiritu aliquo : et hoc non est verum : quia generatur in corde, et non ex spiritu, sed potius ex humida massa nutrimenti. Et etiam probatum est in secundo Peri geneseos, omne corpus animatum plus esse compositum ex inferioribus elementis, sed spiritus fere in totum sequitur naturam elementorum formalium superiorum. Hæc igitur de differentiis eorum dicta sunt.

<--- Page Split --->

<--- Page Split --->