LIBER I
ELENCHORUM .
TRACTATUS I
DE PRÆMITTENDIS.
CAPUT I.
De quo sit tractandum in hoc libro.
Ratio quid secundum Isaac. Causa pro causa consequentis et pro causa consequentiae.
In hoc Elenchorum sophisticorum libro, de syllogismo litigatorio agendum est ad completionem logicae scientiae, secundum quod logica dicitur a λόγος quod est ratio, et non a λόγος quod est sermo. Dicit enim Isaac, quod ratio est virtus collativa, faciens coire causam in causatum, secundum quod causa sumitur in communi pro causa consequentiae et non pro causa consequentis, sicut causa est qua causat decursum syllogisticum per dici de omni et dici de nullo : sic enim logica est scientia de ratione argumentativa. Sed quia omnis argumentatio ad syllogismum reducitur, erit logica hoc modo dicta de syllogismo, cujus quidem principia remota (quae sunt praedicata et subjecta) in libris de Universalibus et
Prædicamentis et Sex principiis jam determinata sunt ex antecedentibus et diffinitionibus eorum secundum potestatem ipsorum, et per consequentia sunt determinata in libro Divisionum. Principia vero propinqua syllogismi et ingredientia substantiam ipsius, in libro Perithermenias jam determinata sunt cum modo compositionis, sive sine modo : et quia syllogismum non constituunt nisi per consequentias quas habent ad invicem, eo quod per consequentias ordinem habent antecedendi et consequendi et repugnandi ex quo consideratur inventio medii, in eodem libro determinatum est de consequentiis enuntiationum ad invicem. Forma vero ipsa syllogistica quantum ad modum et figuram et medii ordinem, et etiam potestas syllogistica prout ex tali causata forma et ordine (ordo enim pars est potestatis) determinata sunt in Prioribus Analytiæs. Et cum forma hæc referri et salvari non
<--- Page Split --->
pössit, nisi vel in materia necessaria, quae causam consequentiae et consequentis continet intra se, vel in materia probabili quae intra se habet causam consequentiae ex habitudine locali quae locus dicitur, et quid de consequente per communia in omnibus vel in pluribus inventa, vel in materia quae videtur habere causam consequentiae et consequentis, et non habet vel non sufficienter habet : et cum de ipsa prout primo modo refertur ad materiam, in Posterioribus Analyticis jam determinatum sit, in Topicis autem etiam dictum sit de ea prout secundo modo refertur ad materiam : restat nunc determinare de ipsa prout refertur ad materiam quae apparet esse : haec enim proxima materia syllogismi est prout est in voce : hanc enim habet syllogismus sophisticus, quamvis non sit, sed appareat, prout ipsa materia (quae est propositiones) refertur ad figuram. Quia igitur quantum ad vocem propositiones habet in quibus salvatur forma syllogismi, oportet ostendere qualiter forma syllogismi ad hanc refertur materiam : et tunc quoad relationem formae syllogisticae ad materiam consummatum erit negotium logicum sive syllogisticum.
Adhuc autem cum logica prædicto modo dicta dividatur in scientiam differendi sive inveniendi, et scientiam judicandi, sicut in partes objectivas : et tradita sit in Topicis ut scientia differendi, in Prioribus autem tradita est sicut scientia judicandi : apparens 1 autem nec perfecte sit scientia differendi, nec perfecte scientia judicandi, etsi imitetur utramque : ideo oportet hanc scientiam tradi in differendo primo, et judicando secundo, sive primo per formam compositionis, secundo autem per formam resolutionis ejus quod compositum est. Et ideo duos libros in hac scientia necesse est introduci, quorum primus sit de dissertivis per formam, secundus autem resolutivus
et per formam resolutionis ad judicanddum quod videbatur esse ad formam syllogismi compositam.
Adhuc autem cum omne quod traditur, si incomplexum est, per priora necesse est illud notificare per divisionem : si autem potestas ejus determinari debet, cum omnis potestas superioris sit, eo quod in tot vel tot potest partes, oportet quod sic determinentur per divisionem. Si autem complexum determinari debeat, oportet quod in omne unum alteri determinetur, quod fieri non potest, nisi colligendo unum cum altero, ut antecedens, vel consequens, vel subjectum et prædicatum de illo : oportet enim in hoc uti colligendi arte et conferendi : quia in omni arte syllogistica necessarium est, in qua major extremitas probatur inesse minori. Hac igitur necessitate modus noster erit diffinitivus et divisivus et collectivus : qui modus in omni arte logica prædicto modo dictæ necessarius est, quia de his tribus tanquam integrantibus consistit logicum negotium.
Adhuc autem cum alius modus sit scientiae et alius artis (eo quod scientia sit collectio principiorum tendentium ad passionem de eodem subjecto probandam, ars autem sit collectio principiorum quae sunt regulae operum ad eumdem finem operationum tendentium) oportet nos in hoc opere tenere et formam scientiae in probandis passionibus de subjecto et subjecti partibus, et modum artis in docendo regulas operationum ad finem sophistarum tendentium, qui est gloria in apparente sapientia. Hos ergo modos per totum librum istum tenebimus.
Sicut autem in aliis Peripateticorum principem sequimur Aristotelem, et hunc explanabimus, qui, sicut dicitur, causa efficiens fuit in hoc negotio : quamvis enim hanc Zeno quidam de sophisticis
<--- Page Split --->
tradiderit, non tamen ita ad scientiam et artem redegit, quemadmodum et Aristotele.
Et erit noster finis (ad quem nostrum opus terminabitur) talem scientiam de sophisticis consequi et disserendis et judicandis : ex hoc enim et scientiarum dubia solvuntur, et cavebitur ab errore qui ex sermone vel ex re posset incidere. Finis autem intentionis erit, quod ex hoc ratio perficiatur secundum actum colligendi talia quae videntur esse et non sunt : peccat enim sophisticus contra dialecticum syllogismum : et ideo continue hoc opus post opus Topicorum est ordinandum. Sic igitur patet de modo procedendi in hoc opere, et causa efficiente, et fine : de materia autem continue dicemus.
CAPUT II.
De quibus tractandum est et quot sunt sophistici elenchi.
Paralogismi unde dicantur.
De sophisticis autem elenchis qui vere secundum formam elenchi sunt, quamvis peccent in materia secundum quod materia est propositiones ad rem significandam relata, sic falsa peccat propositio, eo quod in ea signum signato non aequatur : similiter autem et de his qui videntur elenchi, quamvis in veritate non sint elenchi, sed sunt paralogismi a παρὰ quod est juxta, et λόγις quod est ratio sive ratiocinatio, secundum quod ratio cadit in diffinitione argumenti, quando dicitur quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem : sic enim ratiocinatioe paralogismi videntur elenchi, sed non sunt, qui peccant in forma syllogismi, et nulla res illius habet nomen, cujus non habet formam, cum omnis denominatio sit a forma : sed propter similitudinem quam habet ad elenchum, dicitur paralogismus, hoc est, conjugatio propositionum juxta syllogismum per similitudinem facta, cum tamen consequentiam syllogismi non habet ex vera
medii et extremorum positione in modo et figura naturali et reali. Dicemus in hoc libro, incipientes ab his quæ prima sunt secundum naturam eorum, et ordinem naturalem eorum quæ sunt dicenda. Incipiemus enim a quæstione, an est sophisticus elenchus, quæ secundum naturam prima est inter quæstiones quatuor, quæ de scibilibus fieri possunt, an est, quia est, quid est, et propter quid est.
Incipiemus igitur a metis, quæ primæ sunt secundum naturam : quia quamvis meta sit ultimum sicut ad quod ducit sophista, tamen hæc est primum in intentione ejusdem : primum autem in intentione est primum secundum naturam, quia ipsum est causa eorum omnium quæ sunt ad finem illum. Adhuc autem de sophisticis elenchis tractantes incipiemus a peccantibus in forma syllogismi, qui secundum naturam sunt primi : eo quod per eos etiam cognoscuntur peccantes in materia. Si enim dicam sic : omnis statua est naturalis : statua Herculis est statua : ergo statua Herculis est naturalis . Ante hunc paralogismum et principium cognoscendi ipsum esse paralogismum, est iste alius qui sic fit : omne æs est naturale : statua est æs : ergo statua est naturale. Qui peccat in forma : et omnibus his tribus modis incipiemus secundum naturam a primis. Primo tamen incipiemus a quæstione, an est paralogismus sive sophisticus elenchus.
Et quod dicimus de sophisticis elenchis nos tractaturos, et non de sophisticis syllogismis, ideo dicimus, quia sophisticus elenchus plus dicit quam sophisticus syllogismus, cum clenchus se habeat ex additione ad syllogismum, et sophisticus elenchus ex additione se habet ad sophisticum syllogismum. Et quod dicimus de sophisticis elenchis pluraliter, et non sophistico elencho singulariter, ideo est, quia multi et in pluralitate tales sunt sophistici elenchi : substantia enim et esse rei et totum est ex una tota et sola causa : et ideo unum est esse et bonum : corruptio enim est omnifariam, ut dicit
Removet dubium.
Removet dubium.
<--- Page Split --->
Aristoteles et ideo melius in plurali dicitur de sophisticis elenchis, quam de sophistico elencho : corruptio enim elenchi in uno modo non consistit, sed in multis et partitis ad unum modum non reducibilibus. Quod autem diximus sophisticum elenchum peccare in materia, intelligendum est quod dictum est de materia secundum vocem scilicet et rei naturam et conjugationem naturalem rerum significatarum in oratione : et materiam quidem secundum vocem habet paralogismus peccans in materia : et sic syllogismus est verus proximam et essentialem materiam habens syllogismi : realiter autem secundum quod ea quae sunt in voce, sunt ad rem significandam, non habet materiam : et ideo non est syllogismus, cum materiam non habens, per consequens et forma reali sit necesse carere : vocaliter igitur syllogismus est, et non realiter : significatio enim sermonis adjacet falso, sicut figura hominis adjacet mortuo : nam statim cadunt vel corrumpuntur a figura quae cadunt ab esse : quamvis figura comitetur et consequens sit esse, sicut dicit Aristoteles in quarto Meteororum.
De his igitur dicemus incipientes a quaestione an est talis sophisticus elenchus, sicut diximus. Quod enim sit, sic probatur. Quoniam ergo alii quidem sunt veri syllogismi veram materiam et veram formam realiter habentes secundum naturalem et realem medii positionem, alii autem cum non sint veri syllogismi, videntur tamen esse syllogismi per aliquam causam apparentiae et similitudinis ad veros syllogismos, manifestum est ex nunc dicendis : hoc enim fit in omnibus rebus et animatis et inanimatis : unde quemadmodum hoc fit in aliis a syllogismis, quod aliquid videtur esse et non est, ita fit et in orationibus syllogisticis. In hominibus enim alii quidem habent bene habitum unde laudentur, ut nobiles et pulchri, sicut sunt secundum veritatem : alii autem in veritate quidem non habent talem habitum, videntur etenim
per compositionem exteriorem habere tribualiter hoc quod non habent sibi apparenter tribuentes et inflando se per extensionem ad magna quae non habent, procedentes et fingentes se exterius ut videantur esse quod non sunt. Et sic pulchri sunt, alii quidem propter decorem quem habent in veritate, alii autem cum non sint in veritate decori, videntur tamen esse decori, componentes se exterius, ut videantur esse quod non sunt. Et hoc non tantum est in animatis, sed etiam inanimatis similiter est : nam horum quae sunt inanimata, haec quidem sunt argentea vere secundum formam et materiam argenti : illa vero sunt aurea vere. Illa autem non sunt vere argentea vel aurea, sed secundum sensum apparenter, ut lithargyria quidem (hoc est, de spuma et faece argenti facta) et stannea videntur in sensu in superficie argentea : aurichalchea vero felle croceo canino tincta, videntur in superficie quantum ad primum intuitum esse aurea.
Eodem vero modo et syllogismus et elenchus hic quidem vere est, ille autem non vere est syllogismus et elenchus : videntur autem esse propter imperitiam distinctionis. Nam imperiti speculantur non in profundum veritatis, sed id quod in superficie apparet prima facie, velut longe distantes. Nam syllogismus in veritate est ex quibusdam principiis sive propositionibus positis et ordinatis debito ordine, et terminis et propositionibus positis et concessis, ut dicatur diversum quid quod est ex necessitate consequentiae evenire vel accidere. Diversum dico ab his quae posita sunt : et si posita sunt, tunc ipsa posita sunt mater et positio eorum confert eis formam. Et si ex necessitate accidit, tunc premissae erunt causae conclusionis, et excluditur non causa. Et si diversum est quod sequitur, excluditur petitio principii. Et si posita sunt in ordine terminorum, excluduntur paralogismi peccantes in forma. Et si posita sunt per concessionem veritatis,
<--- Page Split --->
excluduntur peccantes in materia. Elenchus autem verus est syllogismus cum contradictione conclusionis. Et sic uterque tam syllogismus, quam elenchus, vere concludit : quod non facit sophisticus : ergo sophisticus videtur esse syllogismus et elenchus, non autem est in veritate.
Sophistici enim hoc non faciunt, quod ex necessitate concludant, tamen hoc facere videntur ob multas causas, quae secundum omnes locos sophisticos determinabuntur, quorum locorum sophisticorum facientium, quod non concludunt ex necessitate, aptissimus est ad decipiendum per causam apparentiae, et publicissimus est, qui fit per nomina, per quae est equivocatio. Et dico aptissimum propter convenientiam cum syllogismo, non propter hoc quod habet multiplicitatem actualem, quae magis nata est decipere quam potentialis vel phantastica, sicut et potentialis magis decipit quam phantastica. Publicissimus est idem quod communiter : quia est in incomplexo quod in plus et publicum magis est, quam quod est in complexa oratione : et quia est in nomine, majorem habet apparentiam quam fallacia contradictionem.
Ratio autem et causa majoris apparentiae in loco sophistico qui fit per nomina, haec est, quod non est (hoc est, non contingit) disputare aliquos ferentes vel conferentes ipsas res ad invicem : aliquando enim res sunt absentes, et aliquando non sunt res de quibus disputatur, sed in disputando utimur nominibus notae significationis pro rebus : et quod accidit in nominibus, etiam in rebus quoque arbitramur accidere : et hoc frequenter fallit. Huic autem simile est, quod fit in ratiocinantibus in computis numerorum sive computantibus, in quo non quilibet numerus cuilibet numerato applicabilis est, sicut nec quodlibet nomen cuilibet rei est applicabile : et ideo non est simile quoad hoc quod id quod accidit in nominibus, accidat etiam in rebus. Nam nomina quidem in eodem idiomate
finita sunt : et per consequens orationum multitudo finita est quoad nos, cum sint posita a nostra constitutione : nostra enim institutio quoad nos infinita esse non potest : quia quod a nobis in quodam numero finito institutum est, quoad nos infinitum esse non potest : res autem cum sint non a nobis, sunt infinita quoad nos.
Et si aliquis objiciat de qualibet oraObjectio. tione per dictum suum, et de dicto iterum suae veritatis : si enim Socrates currit, Socratem currere est verum : et si Socratem currere est verum, Socratem currere esse verum est verum, et sic in infinitum. Dicendum quod hoc oratioSolution. num multitudinem non facit infinitam quoad nos, nisi secundum rationem, et non secundum naturam : quia omnes illee orationes de eodem sunt : et quia praedicato modo res in nullo quoad nos excedunt nomina et orationes, necesse est si omnes res nomine vel oratione debeat significari in disputando , quod unum nomen et una oratio plures res significet, et sic sit nomen vel oratio ambigua, in cujus rei sumatur significatione. Quemadmodum igitur illi qui in computationibus non sunt prompti numeros proportionales ferre, expelluntur et vincuntur et decipiuntur a scientibus ferre tales numeros : quod maxime paScientia rithimonuntet in scientia quae rithmomatia Graece, tia. Latine autem pugna numerorum vocatur, in qua docetur, qualiter numerus capit numerum : eodem modo fit etiam in orationibus : quia qui nominum virtutis in plura significando ignari sunt, paralogizantur et decipiuntur, et ipsi secum disputantes apud se, et etiam audientes aliquos secum disputantes. Ob hanc ergo causam et alias (quae adhuc in aliis fallacius dicendae sunt) patet, quod est aliquis syllogismus sophisticus et elenchus apparens, et non existens secundum rei veritatem, quamvis substantiam syllogismi habeat secundum vocem.
Et si forte aliquis objiciat, quod in Objectio. nulla scientia idem est quaesitum et sup-
<--- Page Split --->
positum ut subjectum : oportet enim de subjecto et quid est et quia est, relinquere et supponere. Si ergo subjectum hujus scientiae est sophisticus elenchus, videtur quod an sit, non debeat inquiri et probari. Jam autem inquisivimus de eo an sit, et probavimus eum esse. Ad quod dicendum, quod quia non manifestum est eum esse cum non esse videatur, de bonitate doctrinae fuit probare eum esse. Non enim haec scientia accipit eum esse et stabilitum a prima philosophia, sicut aliae scientiae, quarum subjectum certum est : et ideo a quaestione an est, in hac doctrina oportuit incipere.
CAPUT III.
Cujus est uti syllogismo, et propter haec determinantur genera disputationum.
Quoniam autem in quibusdam qui sophistae sunt, magis operae pretium esse sive utile et aestimatum pretium sui operis et sui laboris, videri esse sapientes propter gloriam, quam esse vere sapientes et non videri : eo quod gloriam appetunt et laudem si sapientes appareant coram hominibus : est enim sophisticae apparens sapientia, et non existens vera sapientia. Et quia sophista copiosus est ab apparente sapientia et non existente, hic talis appetit syllogismum sophisticum, quamvis sit sophisticus plus quam verum : et ideo tractandum est de ipso, quod habeat instrumentum quo suum actum exerceat, et ad proprium veniat finem : sed quia appetit videri esse sapiens in opere proprio sapientis, oportet inducere hic de opere sapientis, ut sciatur in quo sophista similis cupit esse sapienti : cupit enim in disputatione sophista magis sapientis opus videri facere, quam vere facere et non videri.
Est autem opus sapientis multiplex in se, et ad alium. In se quidem cognoscere difficillima, et quae difficile est homini scire, sive scire quae raro sciuntur et a paucis. Adhuc autem scire altissima et
prima, ex quibus ordinem et rationem ordinis accipiunt omnia alia et in subjecto et in principiis. Adhuc autem scire ea quorum simul sciendi modus est et sciendi gratia. Ex his accipitur quintum opus sapientis, quod est ordinare unumquodque et non ordinari ab aliquo : quod habet ex hoc, quod scit prima quae capita sunt et radices et principia in omnibus. Et quia haec sunt opera sapientis in seipso vel in his quae suae subjacent sapientiae et non ad alium, ideo in talibus non est appetitus sophistae : quia non est gloria nisi in his quae ad alium sunt : quia per gloriam fit, ut dicitur in Topicis, quod nullo consciente non festinaret in esse : et ideo in talibus non potest sophista similis esse sapienti.
Ad alterum autem conferendo et disputando opus sapientis: in quo vera gloria est (ut ad unum universaliter sit comprehendere) in unoquoque opus scientis et sapientis est, cum respondet, non mentiri quidem eum de quibus novit : et cum opponit, proprium opus sapientis est ipsum respondentem sibi mentientem manifestare posse per ea de quibus novit. Causa enim qua non mentitur, nec mentiri videtur, est quia ipse solus per prima quae causa sunt et non habent priora ante se novit : omnes autem alii scientes sciunt ex secundis, et ideo aliquando mentiuntur. Secundum enim habet fidem facere ex primo, et non e converso. Et ex hoc quod prima novit quae potissima sunt et super omnia alia influunt, suum est omnia alia quae dicuntur, examinare ad prima, et videre si vera sunt vel non, et sic suum est manifestare mentientem. Et hoc habet ad alterum, primum docendo, secundum autem opponendo : et ideo haec appetit sophista. Haec autem opera sunt sapientis, hoc quidem in eo quod ex facultate propria potest dare verissimam propositionem orationi, id autem opus habet in eo quod potest judicando eam sumere, et concedendo vel negando approbare vel improbare.
Cum ergo hoc sit opus sapientis ad
<--- Page Split --->
alterum, necesse est eos qui volunt sive appetunt agere sophistication, et gloriam de opere sapientis habere, quaerere genera earum quae dicuntur et vocantur disputationes : quia in aliis opus sapientis non habet gloriam. Et quia in omnibus principia ordinat et dat sapiens, non quaerit in unica disputatione sophistica opus sapientis : et ideo non in specie, sed in ipso genere disputationis quaerit et appetit opus sapientis : hoc enim est sibi pretium suo opere. Nam hujusmodi potestas tradendi et sumendi talem orationem in apparentia, qualem tradit et sumit sapiens, in omni disputatione faciet sophistas videri sapientes, cujus apparentiae sunt sophistae desiderium habentes.
Ut ergo epilogaliter concludatur, jam manifestum est, quoniam est hujusmodi genus disputationum, quod ad alterum est, in quo sophista appetit videri similis esse sapienti. Et quoniam illi quos vocamus sophistas, talem qualem diximus dandi et sumendi apparentiae orationem, appetunt potestatem, oportet igitur nos tradere quot species sophisticarum disputationum per numerum metarum quae sunt fines penes quos distinguuntur sophisticae disputationes, et oportet determinare ex quot numero fallaciis consistit potestas dandi et sumendi orationem, et consistit potestas talium disputationum : et adhuc oportet determinare quot sunt partes negotii : quia duo libri erunt, unus dandi, alter sumendi orationem potestatem docens. Et adhuc propter bonitatem doctrinae determinare oportet de aliis quae ad hanc artem suffragantur, ut de cautelis dandi et sumendi sophisticas orationes : his enim determinatis perfectum erit istius scientiae negotium.
CAPUT IV.
De generibus disputationum.
Incipientes a disputatione in qua sophista opus appetit sapientis apparenter,
dicemus quod disputationum sunt quatuor genera, scilicet doctrinales, dialecticæ, tentativæ, litigiosæ : quæ genera penes suos fines distinguuntur: eo quod disputatio motus est, cujus motor est opponens, mobile autem quod movetur, est respondens : finis autem motus qui est terminus motus, habitus est, quem aut facere aut experiri intendit opponens in respondente. Et quia omnis motus fine suo sive termino et distinguitur et specificatur et determinatur et nominatur, ideo etiam disputatio sic est distinguenda. Hæc autem dicuntur genera et non species : quia unaquæque earum disputationum plures habet sub se species. Et quia ad aliud tendit conatus opponentis, et ad aliud conatus respondentis in pluribus earum, ideo etiam genera et non genus dicuntur proprie.
Doctrinales quidem dicuntur quæ ex propriis principiis sunt uniuscujusque disciplinæ : quia si etiam sunt ex communibus, illa in qualibet scientia necesse est appropriare, et ex eis procedere sicut ex propriis, et non sunt ex his quæ respondenti videntur, hoc est, quia respondenti videntur : quia cum ipsa sint nota, doctrinalis non interrogat nec expectat consensum respondentis : et ideo procedit, sive respondenti videantur, sive non : quæ si etiam negaret respondens, probari non possent : cum sint prima et immediata. Unde in talibus oportet respondentem discentem sive disciplinaliter accipientem credere et probationem per syllogismum ab opponente non requirere.
Dialecticæ autem disputationes sunt, quæ sunt ex probabilibus collectivæ contradictionum (hoc est, ad utramque partem contradictionis opponentes) non quidem ad redarguendum ut sophista facit ad metam ducens redargutionis, sed ut ad utramque partem contradictionis disputans eligat, quod verius est de utraque parte contradictionis.
Tentativæ autem disputationes ex his communibus vel propriis quæ videntur
<--- Page Split --->
respondenti, et quae necessarium est scire eum qui simulat vel dicit se habere scientiam (hocest, quibus nescitis pro certo accipitur experimentum ignorantiae) et quibus scitis non propter hoc habetur experimentum scientiae : et haec sunt communia : quia illis nescitis ignoratur ars sive scientia, et illis scitis non sequitur quod propter hoc sciatur ars vel scientia. Quomodo autem tentativa sit circa talia, determinatum est in aliis quae de Topicis jam habita sunt : si tamen circa propria tentat aliquando demonstrator et singula propria, tunc acciperet experimentum scientiae, quae si nescirentur, nesciretur ars, et quibus scitis etiam ipsa consequenter scitur ars.
Litigiosæ autem disputationes, quæ sunt ex his quæ videntur probabilia per locum sophisticum, non sunt autem vere et secundum esse probabilia : syllogizant enim ad minus syllogismum verum factum secundum formam et materiam, quam syllogismus quærit in oratione : procedunt enim ex duabus propositionibus secundum vocem communicantibus in termino uno, quod est medium duorum terminorum, in quibus a se invicem differunt propositiones : et hæc est vera quantum ad vocem forma et materia syllogismi, quando in qualitate et quantitate debitis ad modum alicujus figurae combinantur : et ideo syllogizant vere hac veritate syllogismi sophistici, quamvis non veritate probantis syllogizent.
Istarum autem disputationum sufficientia penes terninos et fines accipitur : quia disputans movendo respondentem, aut intendit facere habitum, aut experiri si vere inest sibi habitus quem dicit esse factum. Si autem intendit facere habitum, tunc ille habitus aut est necessarius et immobilis, et sic est doctrinalis : aut est vincens cum ex probabilibus per necessariam consequentiam, et tunc est dialectica deficiens a necessitate consequentis quæ est in doctrinali, et retinens necessitatem consequentiae : aut intendit facere habitum qui videtur et non est, qui qui-
dem generatur ex his quæ sequuntur in voce, et ideo in re sequi videntur et non sequuntur : et tunc est disputatio litigiosa. Si autem intendat experiri habitum qui factus dicitur esse, erit disputatio tentativa.
Et notandum, quod penes idem videtur esse divisio syllogismi et divisio disputationis quantum ad materiam : et tamen syllogismus dividitur in Topicis, et disputatio dividitur hic : quia cum syllogismus et maxime syllogismus probans, per prius et posterius dicatur de demonstrativo et dialectico et litigioso, syllogismus dialecticus medius est ut mutans quantum materia permittit demonstrativum : cum autem mutatur litigiosus : et sic ut medium refertur ad utrumque, et sic in consideratione ipsius omnes differentiæ syllogismi considerantur. Propter quod in scientia de syllogismo dialectico conveniens fuit syllogismum in suas dividere differentias : quia aliter nesciretur cum quibus ut extremis syllogismus dialecticus communicat. Disputatio etiam dicitur per prius et posterius de generibus disputationum, sed per prius dicitur de disputatione litigiosa. In his autem quæ per prius et posterius dicuntur, commune quidem est in uno, et in aliis est secundum proportionem ad illud : nec sciri possunt modi secundorum, nisi cum principali : et ideo hic conveniens fuit distinguere modos disputationum.
Si autem quis contra hoc objiciens dicat, quod hæc divisio syllogismi debuit poni in libro Posteriorum, et non in libro Topicorum, Dicimus quod hoc esset verum, si syllogismus non divideretur, nisi vere probans : quia tunc syllogismus non esset vere syllogismus : nunc autem quia dividitur ut inferens, qualis supponitur ex scientia libri Priorum, ideo competentius dividitur in libro Topicorum, in quo de syllogismo agitur, qui communicat cum aliis duobus syllogismis.
Et si quæratur, quare non determinatur genus disputationis ad quod sicut subjectum pertineat paralogismus disci-
Removet dubium.
Solutio.
Dubitatio.
<--- Page Split --->
solucio. plinæ ? Dicendum quod hæc quæstio falsum supponit : pertinet enim paralogismus disciplinæ ad tentativam disputationem, secundum quod tentat in propriis sumens opposita principiorum, quæ si concedat respondens, accipitur experimentum ignorantiæ ipsius.
Adhuc autem si quaeratur, quare non determinatur proprius syllogismus tentativæ disputationis ? Dicendum quod non est aliquis nec potest esse proprius syllogismus tentativæ disputationis : si enim tentat circa communia, tentat per syllogismum dialecticum : si vero tentat circa propria ex communibus, adhuc tentat per syllogismum dialecticum propriis adaptatum ut si circa hoc tentet, quod est triangulum habere tres angulos æquales duobus rectis, sic procedat : omne proprium inest universaliter ei cujus est proprium : habere tres duobus rectis æquales, est proprium triangulo : ergo inest ei universaliter. Adhuc si tentat ad experimentum ignorantiæ circa communia, sumit syllogismum sophisticum potestate in materia : proponet enim propositiones falsas, quas si concedit respondens, satis habetur experimentum ignorantiæ ipsius. Et sic patet quod nullus est syllogismus de his qui dicti sunt, quo non aliquando utatur tentator : et ideo non est aliquis syllogismus specialiter tentativus.
disputatione sunt referuntur, primo sumendum est quot sunt numero quæ conjectant tanquam metas et fines, hi qui proponæado et respondendo in disputationibus ad se invicem determinant, et velut a præculinis dentium decertant in se invicem se exacuentes. Hæc autem sunt ad quæ se invicem deducere et protrahere volunt, quinque numero. Primum quidem quod maxime intendunt, est redargutio, ut si sibiipsi contradicere cogatur : hoc enim maximam reputant gloriam, si alter alterum hoc facere cogat. Secundum autem est aperte falsum, ut si alter alterum ad se cogere possit ut aperte falsum dicat vel concedat. Tertium autem est inopinabile, si scilicet violentia argumentationis ad hoc deducatur, quod dicat inopinabile contra suam propriam, vel omnium vel sapientium opinionem existens. Quartum autem, quod minus præhabitis intendunt, est solæcismus, ut scilicet saltem incongrue et contra grammaticæ regulas aliquid dicat. Quintum (quod præ omnibus minus intenditur a sophista opponente) facere vel cogere sophistam nugari : nugari autem facere, est cogere, respondentem facili repetitione idem dicere frequenter. Singulum autem eorum quæ metas esse dicimus, non attendit sophista tantum secundum veritatem cogere, quod si sit aliquod quod dixit, et cogatur præconcessum dicere quod non sit, vel cogatur falsum dicere, vel inopinabile, vel solecismum, vel nugarí, et sic negare quod concessit : sed si non potest aliud, cogatur ad hoc, quod horum aliquid pati videatur.
Attendendum autem hic, quod per At quam quodlibet quorum potest, primum inmetam principali ter intendat deducere sophistia. tionem : ut si ad falsum ducat, inferat quod non sequitur falsum nisi ex falso, et sic hoc quod concessit respondens sit falsum, et ideo cogatur negare præconcessum, et sic redarguatur. Similiter si ad inopinabile ducat, et inferat quod inopinabile non nisi ex inopinabili sequitur, et sic quod inopinabile sit præconcessum,
Sic autem determinatis et distinctis generibus disputationum, ut accipiamus illam quam intendimus, de demonstrativis quidem disputationibus in Analyticis Posterioribus dictum est : de dialecticis autem et tentativis in aliis (hoc est, in libro Topicorum)satis dictum est, et in universali, et in particulari secundum singula problemata : de agnosticis autem et litigiosis disputationibus nunc in scientia hujus libri dicemus.
CAPUT V.
De quinque metis.
Quia finis est ad quem omnia quæ in
<--- Page Split --->
et sic idem negare cogatur quod præconcessit. Similiter si ad solæcismum ducit, intendit quod nihil signaverit in præconcesso, et sic quod præconcessit negare cogatur. Et idem est in nugari, quia per hoc improbare vult quod præconcessit : quia inutile fuit, et sic præconcessum sit negandum. Ex quo patet, quod in omnibus aliis intendit primum : ipsum autem primum intendit principaliter : et ideo loci sophistici qui sunt fallaciæ, non ponuntur nisi ad redargutionem. Ad alias autem metas aliæ viæ ponuntur, et non fallacia.
Si autem aliquis objiciat et dicat quod quicumque concedit contradictoria, eo ipso dicit oppositum esse falsum, et e converso : et sic omnis redargutio ducitur ad falsum : et sic falsum et redargutio non sunt metæ diversæ. Dicendum quod licet talis dicat falsum, non tamen dicit falsum prout est meta secundum se. Dicit enim falsum secundum quod falsum est in comparatione ad præconcessum, quia impossibile est contradictoria esse simul vera. Quando autem falsum secundum se est meta, est falsum non relatum ad præconcessum, sed simpliciter et aperte falsum : et hoc non est verum in contradictoriis, quia sæpe utrumque contradictoriorum est possibile : et tamen ambo simul esse vera non possunt.
Similiter si aliquis objiciat quod omne inopinabile est falsum, et ideo falsum et inopinabile sunt meta una. Dicendum quod falsum est : quia sæpe falsum et etiam impossibile est opinabile : sicut solem esse majorem terra, necessarium est et demonstrativum : et contradictorium ejus est impossibile, et tamen est opinabile pluribus : et hoc sufficit ad hoc, quod sit opinabile : omne enim quod pluribus opinabile est, opinabile est et non convertitur.
Si vero quis objiciat de solæcismo, quod non est de intentione logici, Dicendum quod est secundum quod impedimentum veræ significationis in oratione perfecta : sic enim est meta, quia logi-
cus sophista intendit hoc modo qui dictus est, convenientiam in oratione : secundum autem quod vitium est in consignificatis orationis, sic est de intentione grammatici. Cum autem barbarismus sit vitium in dictione, et sic vitia annexa barbarismo sicut et solæcismo, non tamen potest accipi meta juxta ea : quia non sunt in oratione perfecta quæ est conclusio syllogismi, sed in dictione, cujus conversio non est per syllogismum aut metam, intendit ducere sophista per syllogismum, sicut jam dictum est.
Similiter si objiciatur de eo quod est facere nugari : quia si penes inutilem repetitionem accepta est meta, videtur quod etiam penes omissionem alicujus necessariorum vel utilium debeat esse meta : et sic sex metæ esse videntur. Dicendum ad hoc, quod meta est in oratione perfecta, ut dictum est : si autem aliquid utilium in oratione dimittatur, jam non erit oratio perfecta ad significandum id quod ponit respondens, et sic non potest esse meta.
Sufficientia autem numeri metarum num eri mehoc modo accipitur. Cum enim meta sit tarum. inconveniens conclusio : conclusio autem oratio perfecta : aut ergo erit inconveniens in re, aut in oratione. Si in oratione : aut erit penes substantiam vocis, aut penes accidentia, quibus vox ad vocem adjicitur. Et penes accidentia inconveniens est solæcismus. Penes substantiam autem : aut penes vitium in abundantia, et sic est nugatio : aut penes diminutionem, et non erit vitium in oratione perfecta quæ est conclusio : quia subtracto aliquo necessariorum non remanet oratio perfecta. Si autem est inconveniens conclusio in re : aut erit in re absolute, et sic est falsum : aut in comparatione ad respondentem : et hoc dupliciter : aut enim refertur inconveniens ad respondentis positionem, et sic est inopinabile : aut refertur ad præconcessum vel prænegatum, et sic est redargutio. Et sic patet quod dubium esse poterat de metis vel de finibus litigiosarum disputationum,
<--- Page Split --->
quae quamvis sint secundum quod sunt termini actus disputantis, tamen fines esse non possunt bene intendentis nisi per accidens, ut scilicet apparente eo quod est inconveniens, redeant ad veritatem.
Tamen scias, quod ut vitia sunt fines sophistae, qui in victoriam videtur consequi et gloriam. Non enim inconveniens est, quod vitium sit finis corruptae intentionis. Intentio autem sophistae corrupta est, cum meta proprie loquendo non sit finis, sed terminus ad quem ducere conatur opponens respondentem, ut victus videatur : et talis meta bonum per se esse non potest : et si est bonum, est bonum per accidens, ut dictum est per singula in communi.
Ex dictis patet quod sophistae maxime volunt videri redarguentes, quia in redargutione videtur esse gloria. Secundo autem appetunt aperte falsum aliquid monstrare dicere respondentem, quia ex hoc videtur opponens gloriosus coram audientibus. Tertium autem quod intendit, est deducere respondentem, quod dicat aliquid praeter opinionem et maxime suam vel omnium. Quartum autem est solccismo uti facere respondentem : hoc autem est facere secundum locutionem sive orationem perfectam in accentibus orationis facere barbarizare sive incongrue loqui. Ultimum autem quod intendit, est frequenter idem cogere dicere nugando.
CAPUT VI.
De modis arguendi ad reductionem, quae sunt fallaciae in communi.
Modi autem arguendi sive per quos arguitar ad redargutionis metam ducendo, sunt duo, scilicet secundum apparentiam acceptam in dictione, secundum quod dictum est idem quod voce litterata et articulata pronuntiatum est sive prolatum : et alii modi sunt extra dictionem secundum rem accepti, secundum quod res ipsa enuntiata substat dictionisive
prolationi : omne enim quod dicendo profertur, hoc vocatur dictio : unde hoc modo et oratio dictio est : forma enim dictionis hoc modo accepta prolatio est : et quae una continua prolatione profertur, una dictio : et quae pluribus, plures est dictiones.
Ea autem in modis illis quae secundum dictionem faciunt phantasiam sive apparentiam, sex sunt numero. Sunt autem in dictione modi illi, scilicet qui nunc dicentur, scilicet æquivocatio, amphibologia, compositio, divisio, accentus, figura dictionis. Quod autem tot sint et non plures, fides est et per inductionem et per syllogismum. Per inductionem quidem : quia cum modus arguendi in dictione non faciat apparentiam nisi cum oratione syllogismi topici, convenientia illa aut erit in dictione, aut in oratione. Tertia enim convenientia quae posset esse et in dictione et in oratione, differt a convenientia quae est in oratione. Si autem est in oratione : aut erit secundum materiam dictionis tantum, aut secundum formam tantum, aut secundum utrumque, materiam et formam. Si enim secundum materiam tantum, est fallacia accentus : quia in duabus dictionibus diverso accentu prolatis, et in aliis quae sunt in voce eisdem existentibus, non est nisi materia una. Ut si dicam persona, media correpta, et persona, media circumflexa. Si autem est secundum formam tantum, cum terminatio sit de forma dictionis, erit fallacia figurae dictionis. Si autem est secundum utrumque simul, erit æquivocatio, quæ et in materia et in forma habet eamdem vocem. Et sic patet inducendo : quia in voce incomplexa sic est, et similiter in voce complexa : et non sunt plures, et sunt tot : ergo sunt sex modi. Si enim sit convenientia in voce complexa : aut erit secundum materiam et formam, et sic est amphibologia : aut secundum formam tantum, et sic erit iterum figura dictionis : quia eadem est terminatio orationis et dictionis, cum omnis oratio ad dictionem terminetur :
<--- Page Split --->
aut in materia tantum, et sic compositio et divisio : si enim una continua prolatione pronuntietur, erit composita : et si diversis prolationibus pronuntietur, erit divisa : nec conveniunt nisi in materia tantum oratio composita et divisa.
Per syllogismum autem probatur hoc modo : quandocumque eisdem nominibus vel orationibus non idem significamus, apparentia in dictione fit aliquo istorum sex modorum : sed in omni fallacia in dictione decipiente non idem eisdem nominibus vel orationibus sinamus : ergo omnis modus arguendi deceptorie in dictione fit aliquo istorum sex modorum. Sic ergo fides est, quod hi et tot et non plures sint modi arguendi sophisticatione in dictione.
Cum autem dicitur eisdem nominibus vel orationibus non idem signari, debet accipi idem et eadem oratio large, id est, secundum quod habet unitatem sive identitatem in omnibus, materia scilicet et forma et terminatione, sive in materia tantum, sive in forma terminationis tan tum, sive in duobus ipsorum : quæcum que enim identitas sit in his, sive in om nibus ut in æquivocatione et amphibolo gia, sive in duobus ut in accentu et compositione et divisione, in quibus ter minatio eadem, sive in terminatione sola
ut in figura dictionis, sufficit ad eamdem dictionem et eamdem orationem, secundum quod hic sumitur eadem dictio vel oratio : sed non potest esse fallacia penes materium eamdem et diversam terminationem : quia quorumcumque in voce et syllabis per omnia est materia eadem, oportet esse terminationem et figuram terminationis eamdem.
Et attende quod quamvis res prior sit nomine et oratione apud instituentem nomen et orationem, et sic id quod su mitur ex parte rei, debeat præcedere id quod sumitur ex parte dictionis, tamen in disputatione secundum quod disputatio est diversa putatio inter duos, sermo sive vox est prior apud respondentem : quia per hunc percipit conatus respon dentis : et hoc modo fallaciae in dictione sunt ante fallacias extra dictionem.
Si autem aliquis quærat, cum habeamus locum sophisticum quando eodem nomine plura significamus, quare non habeamus alium locum sophisticum, quando idem diversis nominibus significantus ? Dicendum quod hoc esset nuntatio : loci autem sophistici non multiplicantur nisi ad redargutionem : et ideo non est locus sophisticus attentus penes hoc.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE FALLACIA IN DICTIONE.
CAPUT I.
De paralogismis æquivocationis.
Quia multiplicitas actualis est ante multiplicitatem potentialem et phantasticam,æquivocatio autem et amphibologia dicunt multiplicitatem actualem, cæteræ autem fallaciæ in dictione dicunt multiplicitatem vel potentialem vel phantasticam, ideo prius agendum de æquivocationis et amphibologie paralogismis. Et quia æquivocatio in dictione, amphibologia autem in oratione, ideo prius de modis paralogismorum æquivocationis, quam amphibologie est agendum.
Incipientes igitur de modis æquivocationis, dicimus quod secundum æquivocationem decipientes orationes sunt hujusmodi, quales nunc dicemus. Cum enim æquivocatio ab æqua vocatione dicatur, erit modus primus et principalis, quando vox sic æqualiter ad plura significata refertur, quod ad unumquodque refertur æqualiter, et non significat unum principaliter et aliud secundario, sicut modum aliquem principalis significati : talis enim dictio æqualiter plura significat secundum diffinitionem æquivocationis in Prædicamentis datam, quod æquivoca sunt, quorum solum nomen commune est, ratio autem substantiae significata diversa : et secundum hos modos paralogismorum concluditur sophistice, quoniam discunt scientes, sic formando paralogismum : Grammatici discunt :
Grammatici sunt scientes : ergo scientes discunt. Ut autem ostendatur multipliciQuorcedo tase esse æquivocationis, patet quod disæquivocu:n. cere est æquivocum, et in majori et in conclusione : discere enim æquivoce dicitur ad uti disciplina et ad accipere disciplinam. Dicimus enim eum discere qui secundum intellectum considerando actualiter utitur disciplina, et movetur ab habitu ad actum : et hoc discere est ad habitus radicationem : et sic verum est, quod Grammatici et scientes discunt. Cum autem dicitur disciplinam alicujus ignorati accipere, tunc falsum est quod Grammatici discunt : quia Grammatici scientiam non accipiunt hoc modo : etiam falsum est quod scientes discant. Patet ergo quod iste est primus modus æquivocationis, quia discere æqualiter se habet ad duo ista significata, uti disciplina, et accipere disciplinam.
Rursus secundus modus æquivocationis est, quando non æqualiter una vox plura significat, sed unum principaliter, et aliud secundario, per quem modum sophistice concluditur, quoniam mala sunt bona, sic formando paralogismum : quæcumque expediunt, bona sunt : mala expediunt : ergo mala bona sunt. Probatio minoris : quia incisio membri putrescentis mala est, quia pœenalis : et tamen expedit ut corpus non putrescat ex membro putrido. Probatur autem in paralogismo esse talis multiplicitas : quia expediens duplex est (hoc est, duo significat), scilicet id quod necessarium est si debeat haberi corporis sanitas, sicut membri incisio : et sic id quod
<--- Page Split --->
est malum, expediens est frequenter : plerumque enim in malis accidit aliquid expediens esse. Et secundo modo principaliter in his quæ in se bona sunt, dicemus esse expediens, sicut expedit virtuti studere et ditarí et philosophari, et hujusmodi : tamen expediens dicitur principaliter in bonis, et secundario in malis quibusdam, eo quod conferunt aliquando mala secundum aliquid.
Amplius tertius modus est, ex eo quod dictio aliqua secundum se sumpta, significat unum solum et modo uno significandi, sed conjuncta cum alia dictione in oratione eadem, modos significandi accipit plures, et secundum hoc sophistice concludetur eumdem sedere et stare, et eumdem laborare infirmitate et sanum esse, sic formando paralogismum primum : quicumque surgebat, stat : sedens surgebat : ergo sedens stat. Secundus autem sic formatur : quicumque sanabatur, sanus est : laborans sanabatur : ergo laborans sanus est. Quod autem in orationibus multiplicitas æquivocationis sit, sic ostenditur. Fiat enim vis in hoc quod dicitur, surgebat et sanabatur : hæc enim quia sunt præteriti imperfecti temporis, includunt in se præ-
Præteritum imperfæc - tumincludit præsens . s e n s tempus , e t s i c i n s e d u o habent tempora , præteritum i n parte , e t p r æ - s e n s : u n d e siponatur præteritum q u o d i n s e n o n includat præsens , e t dicatur , quicumque surrexit , s t a t , falsa e s t l o - cutio . Similitersidicitursic : quicumque sanatus f u i t , sanus e s t , falsa e s t proposi - t i o . Quando autem præteritum imper - fectum ponitur , t u n c s u n t v e r æ i n u n o sensu : q u i a præteritum imperfectum dicit actum incompletum includentem i n s e præsens a d q u o d continuatur actus . Q u o d autem i n talibus s i t multiplicitas æquivocationis , patet e x h o c q u o d l a - borantem , q u o d formatur a præterito imperfecto , quodlibet facere autpati , h o c e s t , adjunctum verbo activæ v e l passivæ significationis , d e præterito n o n signifi - c a t u n u m , s e d plura : s e d ratione d u o - r u m temporum q u æ i n s e claudit , a l i -
quando significat præsens quod nunc instat, ut dicat eum qui nunc laborat, et sic falsa est, qui laborat sanus est : quia sequeretur quod nunc laborat, et nunc sanus est. Quandoque autem significat præteritum, ut cum dicitur, qui laborabat prius sanus est nunc, et hæc vera est. Et sic est etiam de ista, qui sedebat, stat. Et sic patet quod est hic multiplicitas æquivocationis in dictione quidem una, sed ex conjunctione dictionis ad aliam, quæ si per se poneretur, non esset æquivoca : unde sanabatur laborans et non laborans secundum diversos sensus, et sanus est non laborans in hoc sensu, quod sanus est laborans, non nunc in præsenti in quo sanus est, sed laborans prius in præterito in quo non sanus fuit.
Hi ergo tres modi sunt secundum æquivocationem ad quos omnes modi æquivocationis reducuntur. Et sufficientia eorum patet ex ipsa divisione : omne enim quod plura significat, aut significat omnia principaliter, aut unum prius et alia ex consequenti, aut significat ea secundum se, aut ex conjunctione cum aliquo.
Videntur insufficienter positi modi æquivocationis : quia ex diversa significatione casus vel numeri videtur provenire æquivocatio, sicut si dicam : quicumque sunt Episcopi, sunt sacerdotes : isti asini sunt Episcopi : ergo isti asini sunt sacerdotes. Hic enim modus ex diversitate consignificationis casus et numeri proveniens, sub nullo inductorum modorum videtur contineri. Et dicendum, quod hic modus sub primo modo prius inducto continetur : quia diversa significatio communiter sumitur ad significationem et consignificationem : quamvis enim dictio principaliter significet hoc quod dicit in recto, tamen significat etiam hoc quod dicit in obliquo, quamvis non primo, sed ex consequenti.
Unde patet quod aliter sumitur in sophisticis Elenchis æquivocatio , e t i n
Suffen t i a specierum æquivoca - tionis .
Objectio.
Solutio.
Quomodo æquivocatio communius sumitur hic quam in prædica- mentis.
<--- Page Split --->
Prædicamentis. In prædicamentis enim sumitur prout impedit aliquod poni in genere uno prædicamenti, et hoc non facit nisi ex diversa principali significatione in re significata : hic autem sumitur prout est principium decipiendi, et hoc facit ex diverso modo consignificandi, et ex diversa significatione principali æqualiter : et ideo magis large sumitur hic æquivocatio quam ibi.
CAPUT II.
De solutione dubiorum quæ sunt circa æquivocationem.
Substituti prima.
secunda. Tertia.
Quarta.
Quinta.
d primam dubitatioem objecciones.
Ad primam istarum quæstionum sic objicitur : omnis dictionis perfectio est sua significatio : ad hoc enim est insti- tuta et inventa : sed unius perfectibilis non est nisi una perfectio : ergo unius dictionis una est significatio : non ergo aliqua dictio actualiter plura significat. Sed hoc facile solvitur distinguendo per- fectionem dictionis : est enim perfectio dictionis ut dictio est, et est perfectio di- ctionis ut signum est. Prima est dictionis substantialis : et haec est continua syllaba- rum et litterarum in dicendo prolatio : et tales perfectiones plures una dictio habe- re non potest. Perfectio autem dictionis ut signum est, accidentalis est : quia ac- cidit dictioni signum esse : undq signatio quae est ex relatione dictionis ad signifi- candum, perfectio est accidentalis : et ta- les perfectiones una dictio potest plures habere : quia plura uni et eidem possunt
accidere : et sic contingit unam dictionem actualiter plura significare.
Secundo quaeritur, qualiter una dictio actu plura significat? utrum scilicet si- gniticet ea discreta et discrete sub copula- tione, et copulata ad unam vocem æqua- liter, vel significet ea sub disjunctione, quod potentia ad eamdem vocem relata sit, ut vel unum dicat vel alterum, ut sic utrumque possit significare ? Quod autem sub disjunctione plura significet, non vi- detur : quia si plura sub disjunctione si- gnificaret, non esset oratio multiplex, in qua ponitur dictio æquivoca, sed vel simpliciter vera, vel simpliciter falsa : si enim in omni sensu vera est, simpliciter vera judicatur : et si in omni sensu falsa est, simpliciter judicanda est falsa. Cu- jus exemplum est, quia cum dicitur, ca- nis currit, si haec dictio, canis, sub dis- junctione dicit sua significata, idem est dicere, canis currit, quod latrabile vel marinum vel cœeleste sidus currit : istae enim æquipollent : sed haec semper vera est, vel semper falsa, et nunquam distin- guenda, latrabile vel marinum vel cce- leste sidus currit : ergo nunquam erit di- stinguenda æquipollens sua, quæ est, ca- nis currit : hoc ergo falsum est : ergo dictio æquivoca sua significata non dicit sub disjunctione. Adhuc disjuncta non dicuntur una dictione, nisi potentia dicat unum, vel aliud, utrumque potens dice- re : ergo secundum hoc æquivocatio non faceret multiplicitatem actualem, sed po- tentialem : quod tamen falsum est.
Si autem dicatur quod plura significet sub copulatione discreta et discrete illa significando, videtur contrarium : quia secundum hoc omnis oratio in qua poni- tur dictio æquivoca supponens respectu verbi singularis numeri, erit incongrua, et sic haec erit incongrua, canis currit, sicut haec, latrabile et marinum currit, quod falsum est.
Adhuc autem aliud videtur sequi in- conveniens : quia si significet significata sub copulatione, tunc licet conversim in- ferre dictionem æquivocam ex quolibet
<--- Page Split --->
suo significato, et e converso quodlibet significatum ex dictione æquivoca, sicut infertur pars copulationis ex tota copulatione : et sit sicut sequitur, Socrates et Plato currunt, ergo Socrates currit : ita sequitur, canis currit, ergo latrabile currit, quod falsum est : ergo æquivocum non dicit significata discreta per modum copulationis copulata in una voce importata.
Adhuc autem idem sequitur inconveniens quod superius dictum est, scilicet nulla oratio in qua ponitur terminus æquivocus est distinguenda, sed vel simpliciter vera, vel simpliciter falsa : quia si pars copulationis est falsa, copulativa similiter est falsa. Et similiter si oratio in qua ponitur dictio æquivoca, pro parte significationis est falsa, tota est falsa : hoc autem falsum est : ergo dictio æquivoca non significat sua significata per modum copulationis.
Ad hoc dicendum, quod terminus æquivocus significata sua dicit discreta, et quodlibet illorum actu significat et per modum copulationis : aliter enim propositio in qua ponitur terminus æquivocus in prædicato vel subjecto, non faceret propositionem universalem, eo quod esset de pluribus prædicatis, quod falsum est : quia dicit Aristoteles in libro Perihermenias, quod si hæc dictio, tunica, imponatur ad significandum hominem et equum, qui sic dicit, tunica est alba : aut dicit, quod homo est albus, et equus est albus : aut nihil dicit : constat autem quod non nihil dicit : ergo duo dicit, quod homo est albus, et quod equus est albus, et sic plures est propositio, et plura dicit actu. Hujus signum est, quia si unus proferat hanc vocem, canis, et duo audiant, unus intelligit latrabile, et alter intelligit marinum : et cum non possint intelligere nisi quod actu significatur in voce, constat quod utrumque in voce significatur actu et per modum copulationis, ita quod et hoc et hoc. Unde dictio æquivoca ad sua significata medio modo se habet, partim ut totum universale, et
partim ut totum integrale. In hoc enim quod non constituitur in multiplicitate æquivoca, nisi ex omnibus significatis simul congregatis, se habet ad sua significata ut totum integrale : in hoc autem quod infertur ex parte suæ significationis et non infert eam, habet se ut totum universale. Et per hoc patet quod facile est solvere ad objecta.
Dicendum enim ad primum, quod locutio in qua ponitur terminus æquivocus supponens verbo singularis numeri, non est incongrua : quia cum constructio referenda sit ad intellectum, eo modo ad intellectum referenda est quo signa in voce. In dictione autem æquivoca plura significantur in voce una singulariter : et sic secundum intellectum illius vocis supponit verbo singularis numeri, ut plura in una voce singulari coadunata.
Ad aliud dicendum, quod dictio æquivoca infert quandoque suum significatum, sed non infertur ex eo. Et hujus causa est, quia ad illud se habet sicut totum universale : eo quod tota vox salvatur in qualibet parte suæ significationis, sicut totum universale salvatur in qualibet sua parte, et ideo infertur ex qualibet sua parte : sed non infert eam, sicut nec totum universale partem suam infert : eo quod pars sua non est in ipso nisi in potentia : ex potentia autem nihil actualiter inferri potest.
Si quis autem objiciat, quod copulativa infert partem suam : si enim Socrates currit et Plato disputat, sequitur, ergo Socrates currit : et sic videtur sequi, canis currit, ergo latrabile currit. Dicendum quod ea quæ antecedunt ad aliquid inferendum, dupliciter contingit antecedere, scilicet vel ita quod totum antecedens referatur ad totum consequens, ut cum dico, si homo est, animal est : vel sic quod non quidem totum, sed pars ejus antecedentis ad consequens referatur, sicut cum dico, Socrates currit et Plato disputat, ergo Socrates currit. Ista enim consequentia non est nisi ex parte antecedentis, scilicet gratia hujus quod
<--- Page Split --->
est, Socrates currit : et alia pars est ad consequens non causa, et non facit ad consequentiam : et ideo ex parte non potest inferri copulativa. Et quod ex parte significationis infertur tota vox æquivoca, hoc est, ideo quia habet in hoc naturam ipsius universalis, quod tota vox refertur ad quamlibet partem significationis : et ideo sequitur, latrabile currit, ergo canis currit : licet non sequatur, Socrates currit, ergo Socrates currit et Plato disputat : quamvis e converso sequatur, Socrates currit et Plato disputat, ergo Socrates currit.
nem solam sine intellectuali relatione vocis ad significata. Et primo quidem modo non contingit una dictione semel posita uti æquivoce : quia dicit Aristoteles quod scire quidem plura possumus, intelligere autem minime : et ideo per unum et eumdem actum intelligendi non contingit dictionem semel acceptam referri ad plura distincte significata. Secundo autem modo contingit unica prolatione termino semel prolato uti æquivoce a diversis audientibus, ut dictum est : contingit etiam ab uno et eodem bis utente secundum duplicem actum intelligendi uti uno termino æquivoce. Et sic patet hujus quæstionis solutio.
Quarta quæstio est de distributione tarmini æquivoci : quærit enim si adveniat ei signum distributivum, utrum distribuatur pro omnibus suis significatis, vel pro uno tantum? Videtur quod pro omnibus, ex quo continet in se omnia sua significata per medium copulationis, qua ratione distribuetur pro uno, eadem ratione distribuetur pro quolibet : ergo pro omnibus distribuetur. Adhuc ut totum universale se habet ad sua significata : sed totum universale pro omnibus contentis sub uno distribuitur : ergo et vox æquivoca pro omnibus significatis suis, quæ in ea continentur ut partes sub-JECTIVæ, distribuetur.
In contrarium hujus est, quod unius distributi tantum una est distributio : plura autem forma et ratione sunt in termino æquivoco : ergo pluribus et non una distributione distribuetur.
Ad hoc dicendum , quod terminus æquivocus dupliciter potest determinari a signo distributivo : potest enim determinari ratione partium significatarum in unitate et communitate vocis : et sic una distributione pro omni sua distribuitur significatione. Si autem ratione significatorum respiciatur a distributione , non posset una distributione distribui pro partibus cujuslibet significati. Et per hoc patet solutio quæsiti.
Quinto quæritur, quæ sit causa appa-
Argumenta ad quartam dubitationem.
Argumenta ad quintam dubitationem.
<--- Page Split --->
rentiæ in dictione æquivoca ? Videtur enim nulla esse, quia ex quo plura actu significat, videtur illa distincte significare, et non unum in alio.
In contrarium autem est, quod si causam apparentiæ non haberet, non deciperet : decipit autem aliquem : ergo habet causam apparentiæ.
Ad hoc autem dicendum, quod causam apparentiæ habet unitatem vocis secundum materiam et formam substantialem quæ est dictionis ut est dictio : ex hoc enim credit aliquis, quod significata sint unum : causam autem non existentiæ habet diversitatem significatorum. Et attende quod ad terminum æquivocum non debet addi signum universale ad hoc ut sit paralogismus, sed ad hoc ut paralogismus videatur esse syllogismus : et ut sic sub figura syllogismi decipiat, debet addi signum universale : quia sine signo universali non fit syllogismus.
CAPUT III.
De modis amphibologiae.
Quia amphibologia multiplicitatem facit actualem in oratione ex diversa constructure : et ideo post æquivocationem modos ponemus amphibologiae. Et sequentes Aristotelem quinque modos simul ponemus. Quorum primus est multiplex, ex eo quod oratio principaliter plura sive multa significat, quorum primus modus est : Vellem accipere pugnantes : et debet sic formari paralogismus : quoscumque vellem ne accipere, vellem quod me acciperent : pugnantes vellem me accipere : ergo vellem quod pugnantes me acciperent, quod falsum est. Hæc enim multiplicitas est secundum amphibologiam ex eo quod iste accusativus, me, potest construi cum infinitivo ex parte ante, et potest construi cum eodem ex parte post : et in primo sensu vera est, in secundo autem falsa.
Secunda ratio est : Putas quod quis scit, hoc scit? quæ oratio exemplum est
secundi modi amphibologiae, scilicet quia oratio per se significat unum solum, et adjuncta aliquando plura significat. Et paralogismus sic est formandus : quod quis scit, hoc scit : grammaticam scit aliquis : ergo grammatica scit. Nam in tali oratione et scientem et scitum contingit ut scientem significari : quia hoc pronomen, hoc, potest hæc significare : quia hoc pronomem, hoc, potest significare scientem, et tunc construitur cum verbo ex parte suppositi, et ante verbum ponitur : et sic est oratio falsa. Potest etiam significare scitum, et tunc construitur ex parte appositi : et tunc est vera.
Tertius modus est, ut : Putasne quod quis videt, hoc videt ? columnam aliquis videt : ergo columna videt. Formatur autem paralogismus, sicut jam habitum est : et patet multiplicitas ipsius ex hoc quod hoc pronomen, hoc, potest construi cum hoc verbo, videt, ex supposito : et sic est nominativi casus, et construitur ex vi suppositi. Vel potest construi cum verbo eodem ex parte appositi, et est accusativi casus, et construitur ex vi transitionis : et sic patet multiplicitas.
Quartus est : Putasne quod tu dicis esse, hoc tu dicis esse ? dicis autem lapidem esse : ergo tu lapis dicis esse. Et patet multiplicitas istius ex eo quod hoc pronomen, hoc, potest esse nominativi casus, et construi cum supposito verbi quasi determinantis suppositum sub hoc sensu, putas quod tu existens dicis esse? Vel potest esse accusativi casus et construi cum dicis ex parte post ex vi transitionis, et sic columnam vel aliud dicis esse. Facile autem est in omnibus talibus multiplicitatem invenire ex diversa constructure.
Quintus modus est in oratione syllogismi primæ orationis : ex eo quod in primo non est distincta multiplicitas ut in ista distincta intelligatur et esse in prima : et hæc est oratio : Putas est, sive contingit, tacentem dicere ? Et potest sic formari paralogismus : contingit Socratem dicere : Socrates est tæcens : ergo con-
<--- Page Split --->
tingit tacentem dicere. Duplex est hujus oratio, quia significat tacentem dicere, et hunc tacentem: haec enim oratio potest significare haec duo, hoc scilicet, tacens dicit: et sic construitur hoc participium, tacens, cum verbo dicere infinitivo ex parte ante ex vi suppositi. Potest etiam significare hoc, tacens dicitur: et sic construitur cum eodem verbo ex parte post: quia hoc (quod est tacentem dicere) dicitur ut quoddam de numero dicibilium. Hi igitur sunt modi amphibologiae, ad quos omnes modi deceptionum (qui proveniunt ex diversa constructione dictionis cum dictione in eadem oratione) reducuntur. Et causa apparentiae in eis est identitas orationis secundum formam et materiam: causa autem non existentiae est significationis actualis diversitas.
CAPUT IV.
De solutione dubiorum quae sunt circa modos amphibologiae.
Est autem primo notandum, quod quamvis in æquivocatione et amphibologia identitas vocis secundum formam et materiam sit causa apparentiae, et diversitas significationis sit causa non existentiae, et sic unam et eamdem causam videantur habere causam apparentiae et non existentiae, et per consequens una videtur esse fallacia: tamen una non est fallacia: tum quia una est in dictione, et altera in oratione: tum etiam, quia una est in diversa sententia, et alia in diversa significatione. Sententia proprie dictionis non est, sed orationis. Et ideo convenientia quam habent in causa apparentiae et in causa non existentiae, est convenientia in genere et non in specie, et non facit convenire æquivocationem cum amphibologia, nisi in hoc quod utraque causat multiplicitatem actualem, et non in modo fallendi speciali.
Adhuc autem secundum notandum, quod quamvis in omni fallacia in dictione sit ambiguitas substantiae, et sic amphi-
bologia videatur generalis ad omnes fallacias in dictione, tamen quia ambiguitas amphibologiae est una et eadem ratione ex diversa construendi habitudine, et talis ambiguitas in nulla alia fallacia in dicitione est, quia accentus et figura dictionis et æquivocatio sunt in dictione, et non in oratione, compositio autem et divisio non sunt in una oratione secundum materiam, ideo amphibologia est specialis et non generalis fallacia.
Adhuc tertio notandum, quod licet in talibus modis (quod aliquis scit, hoc scit) sit multiplicitas ex consignificatione diversi casus nominativi et accusativi, ex quo in prehabitis diximus provenire æquivocationem: tamen principaliter et primo sunt istae orationes secundum amphologiam: quia in talibus quælibet oratio significat unum solum, et conjuncta una cum alia ex diversa significatione efficitur dubia sententia: unum significat haec oratio, omne quod quis scit, et unum solum significat haec, hoc scit: conjuncta autem ex diversa habitudine constructionis pronominis cum verbo, fit dubia sententia: et quod est ibi æquivocatio, est ex consequentia.
Quarto notandum est hic, quod quamvis amphibologia dicatur provenire ex diversa habitudine principaliter, tamen etiam provenit ex ambiguitate sententiae quae provenit ex proprio et transmptione sumpto: ut quidquid ridet, habet os: pratum ridet: ergo pratum habet os. Quamvis enim idem modus in genere sit construendi transumptum et proprium, tamen pro utroque est ambiguitas sententiae, secundum quod sententia ad intellectum refertur: et hoc sufficit ad amphibiologiam: quia dubiam in oratione una secundum formam et materiam facit sententiam. Sed tamen non ponitur ab Aristotele iste modus, quia usitatus est et manifestus: quia fere omnes utuntur parabolis. Adhuc notandum quod ponens dubiam sententiam, aut intendit decipere per eam, aut tantum exemplificare. De multiplici primo modo oportet quod pro-
<--- Page Split --->
ponentes eam forment in modo etfigura : quia aliter non deciperet. Secundo autem modo distinguendum est : quia aut est manifesta multiplicitas, et tunc non oportet nisi proponere. Secundo autem modo debet deducere ut manifesta fiat ejus multiplicitas.
CAPUT V.
De tribus modis in quibus conveniunt æquivocatio et amphibologia.
Sed quia æquivocatio et amphibologia operantur multiplicitatem actualem, modi earum in multis conveniunt, quod non est in aliis fallaciis, nisi in compositione et divisione : sed in his per omnes modos manifestum est : quia si compositio fallit, divisio solvit, et e converso : et ideo in illis convenientiam et differentiam non oportet assignare, sed in æquivocatione et amphibologia assignata jam differentia modorum æquivocationis et amphibologia, consequens est assignare in quo conveniunt.
Dicamus igitur quod tres sunt modi secundum æquivocationem in dictione, et juxta illo tres sunt modi in oratione secundum amphibologiam. Unus quorum et primus est, quando dictio secundum æquivocationem, vel oratio secundum amphibologiam, principaliter significat plura. Et hujus exemplum in æquivocatione, ut piscis æquivocum ad piscem verum, et ad piscem pictum : et canis æquivocum ad latrabile, et marinum. Et hujus exemplum in amphibologia supra positum est in hac oratione, vellem me accipere pugnantes, sicut patuit per antedicta : et ideo hoc repetere non oportet.
Alius autem est quando soliti sumus per similitudinem translationis in dictione vel oratione sic dicere, quod unum dictio vel oratio significat proprie, aliud autem per similitudinem translationis secundario et improprie, de quo exemplificare
non oportet : quia multæ et notæ sunt parabolæ et in dictione et oratione.
Tertius vero modus est, quando dictio vel oratio compositæ aliæ dictioni vel orationi plura significant : separatæ vero dictio et oratio significant simpliciter, hoc est, unum et non plura. Et hujus exemplum est in amphibologia, ut hæc oratio, scit sæculum, per se significat unum : conjuncta vero alii orationi, ut huic, quodcumque scit aliquis, hoc scit, plura significabit : eo quod iste terminus, sæculum, in nominativo conjunctus verbo ex parte suppositi unum generat sensum, et in accusativo constructus cum eodem verbo ex parte post, alium sensum generabit, sicut supra patet de hac oratione, quodcumque scit aliquis, hoc scit : grammaticam scit aliquis ; ergo grammatica scit : quæ isti orationi per omnia similis est. Nam horum sive harum orationum utrumque si contingit, unum significat. Dico autem si contingit : quia potest adjungi orationiet unum significanti et plura significanti, et accipere ex ipsa adjunctione multiplicitatem : ambo autem sive orationes simul junctæ significant plura. Et hoc, scilicet quodcumque scit aliquis, hoc scit : hoc enim non est multiplex : quando autem in paralogismo additur, sæculum scit aliquis, statim est multiplicitas ex adjuncto : quia ex adjunctione accipit, quod verbo sciendi potest construi ante vel post, quod sine hujus conjunctione non habet : significat enim aut sæculum ipsum scientiam habere, si ex parte suppositi cum verbo construitur : aut significat alium scientiam habere sæculi sive de sæculo, si iste terminus, sæculum, sit accusativi casus et cum verbo sciendi ex parte appositi construitur.
Epilogaliter ergo dicendo, amphibologia et æquivocatio communiter circa hos tres sunt modos. Quod autem quidam dicunt et scire et sæculum multipliciter dici, et ex hoc causare multiplicitatem, falsum est, nisi scire cum adjuncto sibi in hac oratione, sæculum scit, intelligatur : quia aliter non esset ad propositum.
<--- Page Split --->
Si forte hac oratione secundum se sumpta quaeratur, utrum sit multiplicitas vel non, etiam si alii non adjungat ? Dicendum quod non est multiplex.
Objecio. Si autem quis objiciat, quod adhuc in oratione illa, saeculum potest construi cum verbo ex parte suppositi, vel ex solutio. parte appositi. Dicendum quod hoc falsum est, quia si construitur ex parte appositi, nihil est quod supponitur verbo, cum omne verbum tertiae personae exigat suppositum vel finitum vel infinitum, constat quod cum nullum habeat suppositum quando iste terminus, saeculum, construitur cum eo ex parte appositi, oratio erit incongrua : et sic in hoc sensu nec vera nec falsa est : et sic perit multiplicitas ejus. Non enim potest excusari quin exigat, nec est exceptae actionis : et hoc scitur esse verum.
Objecio. Et si objicitur, quod sic se habet infinitivus ad accusativum exigendo ipsum ex parte ante, sicut indicativus tertiae persolutio. sonae ad nominativum. Hoc patet esse falsum, quia infinitivus non necessario ante se exigit accusativum, ut patet in pluribus, ut scio metere, volo currere. Indicativus autem de necessitate exigit nominalivum ante se pro supposito, et nisi habeat eum certum et determinatum, non est oratio perfecta ad verum vel falsum significandum, et talis imperfecta oratio non potest esse multiplex. Propter quod patet quod ista oratio, scit saeculum, ex seipsa non est multiplex, nisi alii adjungatur. Sic ergo de amphibologia et modis communibus amphibologiae et aequivocationis determinatum sit.
CAPUT VI.
De tribus modis compositionis.
De potentiali multiplicitate post actualem multiplicitatem determinandum est, quae licet sit in compositione èt in divi-
sione et accentu, et compositio et divisio sint in oratione, accentus autem in dicitione : tamen de compositione prius est agendum, quia in accentu (in diversis pronuntiationibus acuti et gravis et circumflexi accentus) non remanet eadem forma dictionis secundum quod prolatio forma dictionis est : et ideo magis refertur ad diversitatem. In oratione autem sive composita sive divisa dictiones secundum formam et materiam remanent eaedem, et ideo magis respiciunt unitatem : et sic compositio ordinanda est ante accentum, et compositio ante divisionem, sicut habitus ante privationem.
Et ideo in hac multiplicitate primo damus modos compositionis, qui sunt tres. Quorum primus provenit, quia aliqua dictio in oratione est composita cum aliquo, et tamen non dividitur id quod est in oratione : et tales sunt hæ duæ orationes, ut posse sedentem ambulare, et posse non scribentem scribere. Si quis enim dicat istas orationes, componens accusativum cum infinitivo, et dicat eas dividens eumdem accusativum cum eodem infinitivo, non idem significabit, sed multiplex secundum compositionem et divisionem : si enim componit accusativum cum infinitivo, tunc significat idem quod hæc oratio, quod habet aliquis possibilitatem ut non scribens scribat, et est falsa. Si quis autem non componat accusativum cum verbo, tunc significat quod qui nunc non scribit, habet possibilitatem ut scribat : et hæc est vera. Composita ergo est falsa, divisa vera. Divisa·sic pronuntianda est, verum est non scribentem, scribere posse, ita quod punctum suspensivum ponatur ad scribentem, et subinferatur scribere posse. Composita autem oratio sic pronuntiatur, verum est non scribentem scribere posse, ita quod suspensio ponatur ad scribere, et sic falsa est 1.
Secundus modus provenit ex hoc
<--- Page Split --->
quod aliquid componitur cum aliquo in oratione eadem posito, et dividitur etiam ab aliquo posito in eadem oratione : et hujus exemplum est, discere nunc litteras, siquidem didicit quas scit, et formatur sic paralogismus : proponatur ista, quicumque scit litteras, didicit illas, ex hac enim elicitur ista quæ est multiplex, quicumque scit litteras nunc didicit illas. Si enim componatur hoc adverbium nunc, cum hoc verbo didicit, et dividatur ab hoc verbo scit, sic est falsa. Si autem componatur cum hoc verbo, scit, et dividatur ab hoc verbo, didicit, vera est oratio : et sic composita fallit, et divisa solvit, quicumque scit litteras, aliquando didicit illas, et in præterito tempore usque nunc didicit illas : et quicumque scit litteras, didicit illas : sed iste scit litteras : ergo nunc didicit illas.
Tertius modus est, quando componit cum aliquo in oratione posito, sed sub intellectu in eadem oratione : et hujus exemplum est quod dicitur, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre : sensus enim compositionis est secundum quod continua et composita est prolatio inter hæc duo, unum solum, cum hoc verbo infinitivo, ferre, sic, quod potest ferre unum solum, ita quod nihil amplius plura potest ferre : sic enim composita est et falsa : et sic dictio exclusiva respicit infinitivum ferre : quia quod sic unum solum potest ferre, et nihil amplius, non potest ferre plura : quia sic dictio exclusiva ponit formam suam circa hunc terminum, unum, et excludit id quod est oppositum uni ab infinitivo super quod ponitur posse vel possibile : et ideo quod sic unum solum potest ferre, non potest plura ferre. Si autem discontinua et divisa sit prolatio inter hæc duo, unum solum, tunc dictio exclusiva excluditur ab isto termino, unum, et conjungitur cum participio subintellecto quod est ens vel existens solum, potest ferre : et hoc est verum : et ideo divisa est vera, composita falsa.
Sunt autem qui exemplum istius tertii
modi aliter distinguunt ex compositione : dicunt enim quod hæc oratio, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre, potest reddi subjecto conjunctim vel divisim. Si reddatur ei conjunctim, tunc falsa est sub hoc sensu : illud enim quod potest ferre unum solum, non potest conjunctim cum hoc ferre plura. Si autem divisim reddatur ei, oratio est vera sub hoc sensu : quia illud quod potest ferre unum solum divisim, non potest conjunctim vel cum hoc ferre plura.
Dicunt adhuc alii, quod hæc oratio, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre, non est multiplex, sed simpliciter falsa : nec ponitur ideo quod sit multiplex, sed quia sequitur ex multiplici sic, quod unum et aliud potest ferre, unum solum potest ferre : ergo quod unum solum potest ferre, plura potest ferre. Pluribus etiam modis hæc oratio potest distingui ex compositione et divisione : sed primus modus rationabilior videtur.
CAPUT VII.
De tribus modis divisionis.
Secundum divisionem vero sive fallaciam divisionis dabimus tres paralogismos juxta tres modos compositionis secundum eumdem ordinem. Primus ergo modus erit, quando aliquid dividitur ab aliquo in oratione posito, et cum nullo componitur in eadem oratione posito : et de hoc duo sunt exempla sic, quinque sunt duo, et tria : et formatur sic : quæcumque sunt duo et tria, sunt quinque : duo et tria sunt duo et tria : ergo duo sunt quinque, et tria sunt quinque, quod falsum est. Adhuc alia oratio : quæcumque sunt duo et tria, sunt paria et imparia : quinque sunt tria et duo : ergo quinque sunt paria et imparia. Adhuc autem penes eumdem modum accipitur et hæc oratio, quæ est majus esse æquate et formatur sic : quod est majus, est tantum-
<--- Page Split --->
dem et amplius : sed quod est tantumdem, est æquale : et quod est amplius, est inæquale : ergo quod est tantumdem, est æquale et inæquale.
CAPUT VIII.
Cum autem in his orationibus sit multicipitas in hoc quod eadem oratio secundum materiam in omnibus his divisa et composita non eadem significat, sed aliud, in omnibus his significat divisa et composita. Exemplum autem quod est quando aliquid in eadem oratione componitur cum aliquo, et divisum ab isto componitur cum aliquo in eadem oratione posito, ut ego te posui servum entem liberum : et est in hac oratione multiplicitas, ex eo quod hoc participium, entem, potest componi cum hoc nomine,servum, et sic est oratio composita et vera : vel dividi ab illo et componi cum hoc nomine, liberum, et sic est divisa et falsa : et hoc juxta secundum modum compositionis.
Exemplum autem ejus quod est tertius modus compositionis (scilicet quod divisum ab aliquo in oratione posito componitur cum aliquo non in eadem oratione posito, sed sub subjecto intellecto) est hoc : quadraginta virorum, centum reliquit divus Achilles : et est hæc multiplicitas ex eo quod hæc dictio, centum, potest componi cum isto termino, virorum, et tunc est adjectivum ejus et est casus genitivi : et sic oratio est composita et vera sub hoc sensu, centum virorum reliquit divus Achilles quadraginta . Vel iste terminus, centum, potest addi ad hunc terminum, reliquit : et tunc componitur cum hoc termino subintellecto quod est virorum : et sic est divisa et falsa sub hoc sensu, quod de numero quadraginta virorum, centum reliquit divus Achilles, quod est impossibile. Isti ergo sunt modi compositionis et divisionis.
De exclusione dubiorum quæ sunt circa fallacias compositionis et divisionis.
Attendendum est autem quoad solutionem dubiorum quæ sunt circa has duas fallacias, quod multiplicitas potentialis in oratione, non facit nisi unam fallaciam, quæ est accentus : et quamvis eadem videatur causa apparentiæ in compositione et divisione, quæ est identitas orationis secundum materiam in composita oratione et divisa, tamen compositio et divisio sunt fallaciæ distinctæ : et hoc est propter duas causas, scilicet quia non eadem causa apparentiæ, sed diversa. Alia autem est, quia non est aliquid commune in uno cum quo illæ duæ fallaciæ nominari possint. Unde quantum ad constitutionem unius loci sophisticinon est simile de multiplicitate potentiali et actuali in oratione : oratio enim in qua multiplicitas est actualis, non habet nisi unam causam apparentiæ : oratio autem in qua est multiplicitas potentialis, duas habet causas apparentiæ : et hoc patebit in sequentibus.
Adhuc notandum, quod non est simile de multiplicitate potentiali in dictione et oratione : quia in dictione per accentum non est nisi una causa apparentiæ : in oratione autem multiplici duæ sunt causæ apparentiæ, et ideo duæ fallaciæ.
Adhuc autem notandum, quod licet semper simul sint compositio et divisio in oratione quantum ad hoc quod si compositio fallit, divisio solvit, et e converso : tamen non ita sunt simul, quod generaliter sit quod hoc quod componitur cum uno, dividatur ab alio in eadem oratione posito, sicut patet in modis tribus compositionis, et in tribus modis divisionis in ante habitis paulo ante positis : nec etiam omnis compositio falsa facit fallaciam compositionis, sicut patebit in sequentibus.
<--- Page Split --->
Si autem quis quaerat, quae sit propria causa apparentiae compositionis, et quae propria causa divisionis, et quae propria causa non existentiae compositionis, et quae divisionis? Dicendum quod propria causa apparentiae compositionis est identitas orationis materialis divisae ad compositatum, et e converso identitas materialis compositae ad divisam est causa apparentiae specialis in divisione. Causa autem non existentiae est diversitas in formali oratione et divisa et composita, sicut patet per antedicta.
Si autem quaeritur penes quid accipiantur modi compositionis et divisionis? Satis patet per praedicta : quia divisum ab aliquo in oratione posito : aut non componitur cum aliquo in eadem posito, et sic est primus modus : aut componitur cum aliquo : et si componitur, aut componitur cum aliquo in oratione posito, aut non posito, sed subintellecto. Et primo modo est secundus modus, altero autem modo tertius tam in compositione quam in divisione.
Sunt tamen qui dicunt, quod nihil componitur cum aliquo vel dividitur ab illo, nisi adjectivum verbi vel nominis : et hoc divisum a suo substantivo sua dependentia exigit ut cum altero componatur : quia per se stare non potest. Sed ad hoc dicendum, quod licet non pqsit esse per se, nisi componatur cum alio secundum constructionem : potest tamen esse per se et dividi secundum prolationem. Disjunctio autem in prolatione facit divisionem, sicut et continua prolatio facit compositionem secundum quod hic intenditur de compositione et divisione.
Adhuc specialiter circa primum modum compositionis notandum est : illius enim modi exemplum est posse non se ri bentem scribere : et haec vera esse videtur et in sensu compositionis et in sensu divisionis. In sensu enim divisionis, secundum quod dividitur accusativus ab infinitivo, significatur quod ille qui nunc non scribit, potest scribere : et hoc est verum. In sensu vero compositionis, se-
cundum quod accusativus componitur cum infinitivo eodem, nihil aliud significatur, nisi quod praedicatum dicti possit inesse subjecto : et hoc est non scribentem scribere posse : et hoc iterum verum est. Adhuc eadem extrema manent, hoc est, idem praedicatum et idem subjectum in sensu compositionis et in sensu divisionis : et manentibus eisdem extremis semper manet eadem falsitas et eadem veritas.
Sed ad hoc dicendum, quod diversus est sensus in compositione et divisione orationis primi modi compositionis : et non est verum quod in sensu compositionis non significet aliud quam quod praedicatum dicti possit inesse subjecto : significatur enim quod praedicatum dicti actualiter insit subjecto, quod est non scribentem : et hoc est possibile. Est enim sensus compositionis, non scribentem scribere est possibile, hoc est, dictum istius propositionis, non scribens scribit, est possibile, quod esse non potest, cum propositio sit impossibilis : et ideo dictum oportet esse impossibile. Nec etiam sunt eadem extrema, quae sunt praedicatum et subjectum. In sensu enim compositionis subjicitur tantum accusativus, non scribentem, et praedicatur hoc totum, scribere est possibile : et sic diversa sunt extrema compositae orationis et divisae.
Adhuc ulterius quaeritur in secundo modo in quo divisum ab uno componitur cum alio. In hoc enim videtur esse duplex compositio, et duplex divisio ex duarum causarum altera oportet quod proveniat, aut scilicet quod sint in oratione una determinatio et duo determinabilia, aut e converso duae determinationes et unum determinabile. Prioris modi exemplum est, ut quidquid vivit, semper est : hic est una determinatio quae est hoc adverbium, semper, et duo determinabilia, scilicet quod dico vivit, et hoc verbum, est : et in hoc exemplo quod supra tactum est, quadraginta virorum, centum reliquit divus Achilles. Si autem una fit determinatio, duo vero determi-
<--- Page Split --->
nabilia, considerandum est si illa determinabilia sic se habent ad invicem, quod unum sit pars alterius, aut non. Et si unum est pars alterius, tunc non contingit ibi duplex compositio et duplex divisio. Si autem non se habent ad invicem ut totum, sive quod unum sit pars alterius, sed sunt diversa vel disparata, tunc accidit multiplicitas ex praepositione vel postpositione determinationis. Ex praepositione sic, non unum hominem sedere sequitur ad istum hominem sedere : hic enim est multiplicitas ex hoc, quod negatio potest referri ad totum vel ad partem. Ex postpositione autem determinationis accidit multiplicitas, ut hic, omne aliud quam animal quod et Socrates sunt duo, differt a Socrate : quia haec determinatio, quod, potest determinare hoc totum, aliud quam animal, vel partem ejus, scilicet animal.
Generaliter ergo loquendo quando una est determinatio et duo determinabilia, quorum unum se habet ut totum, reliquum ut pars : tunc dicendum, quod oratio dicitur composita ex compositione determinationis cum illo determinabili quod se habet ut totum, et ex divisione ejusdem ab illo dicitur omnino divisa : et secundum quod dividitur ab illo, non componitur cum aliquo alio, ut hic, non unum hominem esse, sequitur ad omnem hominem esse, ita quod punctum suspensivum statim ponatur post negationem sic, non, unum hominem esse, sequitur ad omnem hominem esse : hoc enim modo est oratio divisa, secundum quod est prolatio discontinua inter illud totum et negationem praecedentem. Si autem continue pronuntietur, sic est composita. Similiter autem quod subsequitur determinatio, ut hic, omne aliud quam animal (quod et Socrates sunt duo) differt a Socrate : secundum enim quod haec determinatio, quod, hic est pars totius relati, continue profertur cum toto hoc, aliud quam animal, sic est composita sub hoc sensu : omne aliud quam animal, quod et Socrates sunt duo, differt a Socrate : se-
cundum autem quod pars ejus ad quod refertur, contine profertur cum relatione et non ut totum, sic est oratio divisa, secundum quod fit quaedam pausatio parva inter hoc quod dico, aliud, et hoc quod dico, quam, sic, omne aliud, quam animal quod et Socrates sunt duo, differt a Socrate.
Si vero sint duo determinabilia et sic se habeant, quod neutrum sit ut totum respectu alterius, sicut si sint duo substantiva, vel duo verba ad quae determinatio referri possit : tunc semper accidit multiplicitas ex interpositione determinationis, ut hic, quidquid vivit semper est : tunc enim non esset oratio multiplex, si praeponeretur vel postponeretur determinatio sic, semper quidquid vivit, est : vel sic, quidquid vivit, est semper.
Quando ergo sic est, quod determinatio ponitur inter determinabilia : tunc considerandum est utrum illa determinabilia se habent in oratione secundum æque, ita quod neutrum sit principalius in oratione, aut unum est principalius alio. Si autem unum est principalius alio, tunc determinatione composita cum principaliori dicitur oratio composita, et ad divisionem ejusdem determinationis ab illo debet dici divisa. Et hujus causa est, quia determinatio de natura sua antecedens et dependens est ad alterum, et principalius magis natum est suscipere suam dependentiam, quam quod minus est principale. Si vero ita se habeant, quod neutrum sit magis principale, ut hic, posui te servum entem liberum : tunc considerandum est quod illorum magis hade bet naturam determinabilis, ethoc semper erit praecedens determinationem : natura enim determinabilis est semper praecedere determinationem suam ut subjectum praecedit formam: et tunc ex compositione determinationis cum magis determinabili dicitur oratio composita, et a divisione ejusdem ab eodem dicitur divisa.
Si vero accidat duplex compositio, vel duplex divisio, eo quod unum est determi-
<--- Page Split --->
nabile et duæ determinationes : tunc accidit multiplicitas solum ex interpositione determinabilis inter duas determinationes, ut hic : quinquaginta virorum, centum reliquit divus Achilles : si enim determinabile præponatur, non est oratio multiplex sic, virorum quinquaginta, centum reliquit divus Achilles : vel etiam postponatur, ut hic, quinquaginta, centum virorum reliquit divus Achilles : adjectivum enim et substantivum semper volunt simul coordinari immédiate. Quando ergo determinabile ponitur inter duas determinationes, considerandum est quæ illarum magis habeat determinationis, et ex compositione illius cum determinabili debet dici oratio composita, et ex divisione illius ab eodem debet dici oratio divisa : et hæc determinatio quæ magis habet naturam determinationis, semper erit sequens determinabile : eo quod de natura determinationis est, semper sequi suum determinabile, cum naturaliter sit posterior ipso. Et ex hoc patet, quod non omnis propositio falsa facit fallaciam compositionis, nec omnis divisio falsa facit fallaciam divisionis.
Et ex his tribus modis facile videtur de compositione et divisione si aliquid determinabilium duorum alterum se habeat ut totum, et alterum ut pars, vel non, et an sint duo determinabilia et duæ determinationes, vel duo determinabilia et una determinatio, vel unum determinabile et duæ determinationes. Et hæc dicta sint de fallaciis compositionis et divisionis.
CAPUT IX.
De exclusione dubiorum circa modos compositionis et divisionis.
Dubitatur etiam de modis compositionis et divisionis, et primo de tertio modo compositionis et divisionis, quando scili-
cet compositum cum aliquo in oratione posito et divisum ab isto componitur cum aliquo, non in eadem oratione posito, sed subintelleclo : ex hoc enim posset videri alicui, quod istae fallaciæ essent extra dictionem, cum non in voce sed in re prout est intellecta proveniant. Et ad hoc dicendum, quod non ideo dicitur fallacia, quod cum subintelleclo componatur, vel dividatur, sed principaliter est fallacia, quia in prolatione dividitur ab eo cum quo componebatur, et per consequens ipsum necesse est componi vel dividi cum aliquo vel ab aliquo subintellecto.
Adhuc autem quamvis dicendum sit Quomodo accustativus in primo paralogismo, quod provenit ex potest dividi ab infinitivo ab quomodo non. hoc multiplicitas, quod accusativus potest dividi ab infinitivo, vel componi cum eodem : tamen sciendum est, quod accusativus non potest dividi ab infinitivo, ita quod infinitivus non semper exigat accusativum sicut indicativus nominativum : et ideo non potest dividi ab ipso quantum ad constructionem, potest tamen dividi ab ipso quantum ad continuae prolationis interpositionem : et hoc facit multiplicitatem.
Adhuc notandum, quod licet prius inducta exempla de multiplicitate compositionis data sint, tamen hæc simpliciter vera, quicumque scit litteras, aliquando didicit illas : et hæc sim iliter falsa, sciens àscit litteras : nec ideo ponuntur, quod multiplices sint : quia ponitur oratio vera, ut ex ea eliciatur multiplex : et ponitur oratio falsa, quia sequitur ex multiplici, sicut in ante habitis patuit informatio prædictorum modorum.
Adhuc autem notandum, quod in hac oratione, quod unum solum potest ferre, plura potest ferre, principaliter fallit compositio, et solvit divisio ex consequentia : tamen hoc sequitur, quod dictio exclusiva potest teneri syncategorematice 1, sicut tenetur in sensu compositionis : vel cate-
<--- Page Split --->
goematice, sicut tenetur in sensu divisionis : et hoc non est inconveniens, quod in una oratione plures sint causae fallendi, una scilicet principaliter, altera autem consequenter.
CAPUT X.
De fallacia accentus et modis ejus duobus.
Adhuc autem circa hanc orationem, quinque sunt duo et tria, notandum est, quod cum copulat semper similium sit, vel orationem copulat orationi, vel dictionem dictioni, et non orationem dictioni vel e converso: et sic licet oratio videatur esse falsa, tam divisa quam composita: tamen non est ita, quod uterque sensu sit falsus: sed sensus compositionis est verus, et sensus divisionis est falsus : et copulatur terminus cum termino, tam in sensu compositionis quam in sensu divisionis : in sensu tamen compositionis totum copulatum redditur subjecto, partes copulatae divisim. Secundum enim quod haec (duo et tria) conjunctim proferuntur, est composita : secundum autem quod divisim, est divisa. Et ideo compositio et divisio sunt passiones orationis existentis in voce, et non in intellectu : et si aliquando tantum uno modo proferatur actu quoad constructionem, potest tamen diversimode proferri in proferendo : et ex hoc causatur multiplicitas compositionis et divisionis.
De fallacia vero accentus considerantiQuomodo accensus bus prius occurrit determinandum qualidiversimoter accentus sit de consideratione logici de consigico et et sophistae, et qualiter de consideratione grammatigrammatici. Sciendum quod accentum considerare in genere et sub differentiis specialibus accentuum gravis et acutiet circumflexi, facit ad discretionem significationis in dictione : per accentum enim debitum et discretum cognoscitur significatio dictionis, vel remissio significationis : ut si dicam legere, media correpta, vel legere, media producta. Propter quod etiam in determinatione casuum variatur accentus, ut primae declinationis consequentis in e productam, et sic de aliis, et sic facit ad bonum discrete significationis in dictione, et ideo sic non operatur fallaciam. Sed consideratio accentus sub confusione ad unum vel plures, vel gravem vel acutum, generat confusionem, et ideo operatur deceptionem in dictione : et efficitur sic locus sophisticus, et est de consideratione sophistae, et est instrumentum ejus.
Quamvis autem sit fallacia penes accentus facit
centum, non tamen potest esse fallacia fallaciam : non autemsi
praedicatum, et xatnyopn^atixw^, id est praedicabiliter (existens) adeoque categorematicc esse dicitur quod simul affirmari potest quod sit : syncategorematicc, quod compraedicari potest ; et per possibilitatem tantum quod existat, si physice loquamur.
Hinc infinitum categorematicum, apud Aristotelem et interpretes, est illud quod simpliciter et actu est infinitum, et in quo omnia actu reperiuntur qua ad infinitatem spectant.
Infinitum syncategorematicum seu potentia est, ex quod aliud et aliud sumitur, et id quod sumitur, semper finitum est ; sicut et illud quod fit per appositionem nunquam potest esse actu existens, secundum omnia qua addi possunt ; et sic illud infinitum nunquam ponetur categorematicc, in rerum natura, ut pluribus interpretes probant ex Aristotele.
II. Logice loquendo vocabitur illud categore-
ma, seu vox categorematica, qua» adjuncta soli vero est orationem et sensum perfectum facit ut « Isaias est » : addoque quod, Lorino testerem per se significat. Syncategorema est, quod adalium nominativum anecti debet, ad hoc ut possit in orationis compositionem venire ; ut « hic liber est Joannis, etc. » Hinc priora a Fonseca vocantur dicibilia.
APPLICATIO. I. Categoremata principalius spectantur a logica, cum haec propinquius ad demonstrationem servire possint, quam syncategoremata.
II. Quaevis quantitas dividi potest in infinitum syncategorematicc tantum.
III. Hoc ipso quia quovis numero Deus majorem creare potest, nunquam creabilis erit numerus categorematicc infinitus.
Cf. Reeb, Thesaurus Philosophorum.
<--- Page Split --->
penes alia quae accidunt syllabae, vel littere, vel dictioni : penes accentus enim differentiam dictio manet eadem secundum materiam, quamvis non secundum formam, et sic potest habere convenientiam cum syllogismo et elencho, et ex illa convenientia accipere potest causam apparentiae : variata autem in libris vel numero litterarum, tunc amittit convenientiam illam, et per consequens causam apparentiae.
In tempore autem variata syllaba vel dictio retinet eamdem materiam, et est eadem quantum ad pronuntiationem : et ideo sensum non variat, nec facit multiplicitatem potentialem : ut si dicam caput, prima longa vel brevi : vel si aliquid variat, hoc erit æquivocatio et non accentus : quia accentus vult habere eamdem materiam et diversum modum proferendi. Similiter autem et spiritus qui accidit dictioni, neque diversificat dictionem secundum materiam, neque secundum modum proferendi : ut si dicam hominem cum aspiratione, et ominem sine aspiratione : in utraque enim est eadem prolatio sicut idem modus proferendi : quando autem nomen est idem secundum materiam et secundum prolationem, et diversa significata, tunc est æquivocatio.
Numerus autem litterarum si aliquam causabit fallaciam, illa est fallacia figura dictionis. Spiritus autem et tempus diversum causabunt æquivocationem.
Tamen Antiquorum quidam dixerunt, quod deceptio causata a spiritu et tempore, reducuntur ad fallaciam accentus, sicut haec : bonum est viros justos pendere : sed pendere est pati poenam : ergo bonum est justos viros pati poenam. Et hoc dictum non est inconveniens. Alii tamen dixerunt, quod quando productio et correptio temporum causant diversum accentum, quod tunc causant æquivocationem potius quam accentum : quia sic neque diversificant dictionem quantum ad materiam, nec quantum ad formam sive modum proferendi.
Attendendum autem, quod licet diversis casus causent æquivocationem, ut in præ habitis dictum est : tamen diversus accentus non potest causare æquivocationem : quia in diverso accentu diversa est prolatio : nec potest esse æquivocatio, quia nomen variatur. In diversis autem numeris et casibus idem manet nomen secundum prolationem, licet varietur significatum quoad modum significandi : et hoc causat æquivocationem. His habitis ponendi sunt modi decipiendi secundum accentum in dialectis.
Qui sunt sine scriptura poematum, non est idoneum facere sophisticam orationem : quia statim accentus dictionis manifestatur diversitas. In scripturis autem Auctorum et maxime in poematibus, in quibus diversitas pronuntiationis non est adeo manifesta, magis est idoneum sophisticam facere orationem. Et dabimus de hoc duos modos in poeticis. Primo quando sub uno accentu pronuntiantur duæ dictiones quæ divisos habent accentus ; ut, metuo longas pereunte noctes Lydia dormis. Est enim multiplicitas ex hoc quod metuo prout est una dictio, uno pronuntiatur accentu : prout autem oratio me tuo, duobus accentibus habet pronuntiari. Aliud autem exemplum est: Heu ! qui nam tanti cinxerunt æthera nimbi : et de diversitate acuti accentus et gravis in una voce:si enim hoc ipsum quod dicitur, quinam, acuto accentu in fine pronuntietur, tunc valet tantum quantum cur, et est una dictio, et est ac si dicatur :
Heu ! quinam tanti cinxerunt æthera nimbi : si autem gravi pronuntietur, tantum valet quantum quia, vel quantum valet nam,et habet aliam significationem.
Ergo circa accentum hujusmodi (quales dictæ sunt) fiunt hujusmodi orationes sophisticae. Ex modis autem inductis videtur, quod accentus non sit fallacia divisa a compositione et divisione. Compositio enim et divisio fallacia ex hoc proveniunt, quod dictiones divisæ conjunctim proferuntur, vel e converso compositaæ proferuntur divisæ. Sed hoc nihil est, quia in
<--- Page Split --->
Dupliciter nis similitudinem. Et ideo duas habet differt haec fallacia ab differentias ad alias fallacias in dictione. Una quarum est, quia in aliis idem secundum vocem ut idem secundum rem interpretamur : hic autem non idem sed simile secundum vocem ut idem interpretamur. Alia vero, quia in aliis fallaciis in dictione, in voce significatur aliquid quod non creditur significari : in ista autem et simili figura vocis non significatur quod creditur significari.
Dicamus igitur quod orationes quae fiunt secundum figuram dictionis, accidunt quando aliquid non idem in significando similiter (hoc est, propter similem vocis significationem) similiter significare cum alio interpretatur, et hoc fit duobus modis. Uno quidem modo in generibus consignificatis, formam naturae et essentiae significantibus, ut si interpretatur masculinum esse femininum, vel e converso femininum masculinum, propter terminationis similitudinem, ut musa et Catilina : vel genus quod est inter haec (quod est neutrum) interpretatur ut alterum illorum, ut scamnum et dominium, vel scamma et femina vel vir. Sive et secundo modo in generibus significativis praedicamentorum propter similitudinem terminationis interpretatur quantum in quale, vel e converso, aut interpretatur dispositum ad passiones ut faciens, et similiter de generibus aliis, ut prius in Prædicamentis est determinatum. Contingit enim id quod non est facere (hoc est, quod non est in genere actionis sive factionis) significare dictione (hoc est, figura vel similitudine terminationis in dictione) velut (hoc est, similiter) quia sit eorum (hoc est, de numero eorum) quae sunt facere, hoc est, in genere factionis. Cujus exemplum est, ut vigere secundum figuram dictionis in terminatione, similiter dicitur ei quod est secare : et propter id videtur alicui, quod sit ejusdem generis prædicamenti sicut et ædificare et operari : quamvis non ita sit : quia hoc quidem quod est vigere, quale quid dicit et affectum secundum actum vitæ et
passionem dicit , illud vero quod est secare, dicit simpliciter facere, et non quale vel affectum passionis secundum actum aliquem. Eodem autem modo est in aliis quando permutatur genus in genus, vel species in species prædicamenti.
Attendendum tamen est, quod quamvis similitudo in figura vocis sit pro certo causa apparentiæ in fallacia figurae dictionis, et quamvis forte in tali oratione nomen sit idem : ut quidquid vidisti heri, vides hodie : heri vidisti album : ergo hodie vides album : tamen est figura dictionis : quando enim dicitur similitudo figurae vocis esse causa apparentiæ, non accipitur vera semper, sed per similitudinem quæ creditur et apparet in verbo vel nomine phantastice : quia fallacia multiplicitatem phantasticam operatur : apparet autem, quod quid significet ut quale, et sic fieri fallacia figurae dictionis.
Adhuc notandum, quod licet similis figura dictionis maxime sit penes similitudinem in fine dictionis, tamen etiam potest esse in medio et principio et in tota dictione, ut hæc : cujuslibet hominis asinus currit : ergo asinus cujuslibet hominis currit, quod potest esse falsum : et hæc, omnium oppositorum eadem est disciplina : ergo eadem disciplina est omnium oppositorum. Et variatur hæc, quod similitudo vocis est principium fallendi in fine, vel in principio, vel in medio, vel etiam in tota dictione. Paralogismi autem juxta primum modum figurae dictionis ex commutatione generis consignificati provenientes, sic habent formam. Uno quidem modo quando duo genera similes habent terminationes : quia secundum grammaticam genera per terminabiles litteras et syllabas distinguuntur, ut si dicam, musa est feminini generis , ergo et poeta. Vel sic : secari est passivi generis : ergo et operari et loqui est passivi generis : quod falsum est. Alio modo formari possunt ut in eumdem modum sic, quod ponatur genus commune accidentale in oratione in principio, c&sub isto accipiatur aliud ge-
<--- Page Split --->
nus tanquam utrumque significet, et alterum ex duobus inferatur : ut quemcumque diligis, ille est amicus tuus : puellam diligis : ergo puella est amicus tuus.
Juxta secundum autem modum sic possunt formari. Uno quidem modo, ut dictum est, quando duæ dictiones ejusdem terminationis ponuntur in oratione, et propter illam similem terminationem arguitur illa esse ejusdem generis prædicamenti : ut amari est pati : ergo et operari. Secundo autem modo potest formari quando nomen unius generis prædicamenti ponitur universaliter, et sub illo sumitur res alterius prædicamenti ac si sit ejusdem generis : ut quidquid vidisti heri, hodie vides : heri vidisti album : ergo hodie vides album. Tertio modo potest formari ita quod primo ponatur nomen significans rem alicujus generis sine universalitate, et inferatur nomen rei alterius generis : ut iste dat unum solum denarium : et non habet unum solum : ergo dat quod non habet. Solum enim significat relationem : quod autem significat solum quod quidam dicunt prætermittere universalem in qua sit causa apparentiæ sic : quæcumque sunt ejusdem determinationis, sunt ejusdem generis : secare et vigere sunt ejusdem determinationis : ergo sunt ejusdem generis. Iste enim modus in aliis fallaciis in dictione non observatur.
JSA appadian inac aliacia.
Ex omnibus autem his patet, quod causa apparentiæ in figura dictionis est similis figuratio vel ejusdem dictionis ad seipsam, vel unius dictionis ad alteram. Ejusdem ad seipsam ut hæc, omnium oppositorum est eadem disciplina : ergo eadem disciplina est omnium oppostorum. In qua hæc dictio, eadem, stans confuse est similis ad seipsam stantem determinate pro una disciplina. Ad aliam autem, ut Catilina et musa sunt ejusdem terminationis : ergo ejusdem generis.
Scias autem, quod ista similis figuratio dupliciter fit. Uno quidem modo,
quod dictiones similis figurae in terminatione exprimuntur in oratione, ut secare et vigere, et musa et scamma et poeta et nauta et hujusmodi. Alio autem modo quando non exprimuntur, sed continentur similiter figurata in aliquo genere posito, ex alio sicut partes inferuntur : et hoc dupliciter, scilicet quod figurata intelliguntur secundum genus consignatum vel secundum genus prædicamenti prioris. Exemplum est, ut quemcumque vides, est amicus tuus : puellam vides : ergo puella est amicus tuus. Sub hoc enim signo, quemcumque, multa continentur in a desinentia quae sunt masculini generis, ut nauta, poeta, pincerna, et hujusmodi, per quæ aliquis credit, quod propter similem terminationem etiam puella sub eodem contineatur. Aliquando autem est secundum commutationem prædicamenti prædicabilis : ut quidquid vidisti heri, vides hodie : heri vidisti album : ergo hodie vides album. Multa enim neutrorum habentia eamdem terminationem, continentur sub hoc signo, quidquid, ut scamnum, pomum, vinum, acetum, et hujusmodi, propter quorum configurationem potest credi etiam album contineri sub ipso, et inferri ab ipso.
Talis etiam fallacia figurae dictionis ex commutata specie quantitatis in aliam fit : ut quandocumque sedisti, fuisti homo. Probatio : heri cum sedisti, fuisti homo, et ante heri, et pridie, et perendie, et sic de aliis, et quandocumque. Contra : quandocumque sedisti, fuisti homo : ergo multoties fuisti homo : quandocumque enim dicit tempus sub continuitate : et sic partes ejus sunt heri et pridie et perendie, et hæc commutantur in quotiescumque quod dicit numerum : et similis figura in quotiescumque et quandocumque, causa est deceptionis.
Sic etiam fit mutatio singularis in plurale secundum unam speciem discretae quantitatis mutatam in aliam sic : quod-
<--- Page Split --->
cumque novit aliquis, novit inveniendo : et plura novit aliquis vel nulla novit aliquis : ergo novit inveniendo : et pe-
nes hujusmodi figuram dictionis accipiuntur modi tres figurae dictionis qui superius dicti sunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE FALLACIIS EXTRA DICTIONEM.
CAPUT I.
De his quæ in communi præmittenda sunt.
on potest m inumes fallaciam extra lictionem r aliquod ommune nivocum eis.
Antequam de fallaciis extra dictionem specialiter secundum singulas fallacias determinetur, in communi de omnibus prænotandum est, quod non est in fallaciis extra dictionem aliquot unum univoce participatum ab omnibus, penes cujus diversam participationem possit sumi determinatio numeri fallaciarum extra dictionem, sicut est unum commune quod est sermonis identitas, vel in parte vel in toto, quæ diversimode participata determinat numerum fallaciarum in dictione. Et hoc ideo, quia hoc quod est causa apparentiæ in fallaciis in dictione, non potest esse causa apparentiæ in fallaciis extra dictionem : et ideo cum unitas vocis tam in materia quam in forma sit causa apparentiæ in æquivocatione et amphibologia et figura dictionis fallaciis, et in eis sit causa non existentiæ diversitas rei significatæ : non potest fieri quod unitas vocis in materia et forma, et diversitas rei significatæ sit causa apparentiæ et non existentiæ in aliqua fallaciarum extra dictionem. Nec iterum potest fieri e converso, scilicet quod diversitas in voce sit causa non existentiæ, et unitas in re sit causa apparentiæ : quia talis complexio nullam habet similitudinem cum syllogismo et elencho : sicut si dicam, omnis gladius incidit vel quidam, unicus est sensus : ex
hac enim complexione nihil infertur : quia caret et medio et extremis in disspositione syllogismi et elenchi positis. Nec iterum fieri potest, quod identitas vocis in parte vocis (hoc est, secundum materiam) et diversitas in parte altera vocis sit causa apparentiæ et non existentiæ : quum hæc sit causa in tribus aliis fallaciis in dictione, compositione, et divisione, et accentu. Et sic relinquitur quod causa apparentiæ in fallaciis extra dictionem sit unitas rei secundum unam partem, et diversitas rei secundum alteram partem sit causa non existentiæ.
Penes ergo hujusmodi unitatem sic potest sumi numerus fallaciarum extra dictionem penes tria quæ faciunt unitattem sive identitatem : aut enim ista est unitas substantiæ, et facit idem : aut unitas quantitatis, et facit æquale : aut unitas qualitatis, et facit simile. Si est penes unitatem qualitatis quæ facit simile, hæc erit altero duorum modorum : aut enim erit similitudo in ipso significato, aut in modo significandi. Si est in ipso significato, eo quod communicant in significato aliquo : tunc est fallacia secundum non causam ut causam : in illa enim propositio quæ non est causa, apparet causa conclusionis : quia communicat et similis est cum propositione quæ est causa ejusdem conclusionis in significato termini alicujus. Si autem sit similitudo in modo significandi, sic unitas similitudinis est causa apparentiæ in fallacia secundum plures interrogationes ut unam : in hac enim propositione, plures apparet esse
<--- Page Split --->
una, quia communicat cum uno in modo significandi, eo quod interrogatio facta ex affirmatione et negatione proprie non una est, ut haec, estne homo animal, vel non ? et ideo quando proponuntur duae interrogationes diversae, propter modum significandi similem putatur, quod illa sit una interrogatio, et sic interrogatio composita ex affirmatione et negatione putatur una, et sic quod plures interrogationes sint una. Si autem fiat apparentia penes unitatem rei quae est aequalitas, sic unitas est causa apparentiae in fallacia petitionis principii : ibi enim convertibilitas medii cum altero extremorum facit apparere, quod medium cum extremis ordinatur sicut notius ut faciat cognoscere conclusionem, cum sit aeque ignotum vel minus notum conclusione. Si autem fiat penes causam unitatis quae est identitas : tunc non potest esse causa apparentiae idem in genere; specie, et numero : et quia quandoque apparet aliqua istarum identitatum esse causa apparentiae, tunc semper contingit fallacia accidentis et non alia.
Et ideo sic dicendum est : Idem aut est idem accidentis ad subjectum, aut antecedentis ad consequens, aut absoluti et simpliciter dicti ad eamdem dictionem cum determinatione. Et primo quidem horum trium modorum est fallacia accidentis. Secundo vero modo identitas est causa apparentiae in fallacia consequentis. Si vero identitas tertio modo dicta est causa apparentiae, hoc contingit duobus modis : quia aut est determinatio quae infert simpliciter, et haec determinatio vocatur proprii : aut quae non infert. Si primo modo unitas absoluti et determinati sit causa apparentiae, sic fit fallacia secundum ignorantiam elenchi : identitas enim talis absolute dicti et determinati facit apparere, quod quidquid stat cum uno, possit stare cum alio : identitas autem determinationis non inferentis suum absolutum est causa apparentiae in fallacia secundum quid et simpliciter : quia illa identitas facit cre-
dere, quod de quocumque dicitur secundum quid, dicatur et de eodem simpliciter.
Alio modo consuevit dici, quod accipitur numerus fallaciarum extra dictionem secundum ea quae faciunt causam non existendi : diversitas enim rei aliqua est non existenti per quam diversitatem deficit a syllogismo et elencho. Si enim sit defectus ille ex parte materiae, sic est fallacia secundum plures interrogationes ut unam facere : quia in illa accipitur propositio plures, cum in syllogismo et elencho propositio simpliciter una sit accipienda. Si autem deficiat ex parte formae, hoc erit dupliciter : aut enim deficit ab elencho, aut a syllogismo. Si ab elencho, tunc est ignorantia elenchi quae infert ex veris et vera, sed non infert conclusionem. Si vero deficit a syllogismo, hoc contingit dupliciter : aut enim deficit a syllogismo per impossibile, aut a syllogismo ostensivo. Si ab eo qui est per impossibile, sic est non causa ut causa : quia in non causa ut causa non vere interimitur hypothesis, quamvis interimi videatur. Si vero deficit ab ostensivo, hoc contingit tripliciter : medium enim aut est penitus diversum, aut partim idem et partim diversum. Si penitus idem, sic est petitio principii. Si autem penitus diversum, tunc nulla est causa apparentiae : et ideo nulla fallacia. Si autem partim sit idem et partim differens, tunc identitas quam habet cum extremo, aut est essentialis, aut accidentalis. Dico autem essentialiter ambo esse eadem, quando unum de altero praedicatur, ut albus dentes, et albus. Si medium habet cum extremo identitatem essentialem, ita quod unum de altero praedicatur, hoc contingit tripliciter : medium enim aut erit antecedens ad conclusionem, aut est consequens ad eamdem sive illatum ex conclusione. Si est antecedens : aut erit argumentum affirmativum, et sic illa non est fallacia : quia antecedens affirmatum
<--- Page Split --->
infert consequens : aut est negativum, et sic est fallacia consequentis a destructure antecedentis. Si autem sit consequens ad id quod infertur ex ipso : tunc iterum aut est argumentum affirmativum, et sic est fallacia consequentis a positione consequentis : aut negativum, et sic non est fallacia : quia consequens negatum infert antecedens negatum. Si autem identitas medii cum extremo sit accidentalis : aut ergo illa identitas provenit ex additione determinationis, et sic est fallacia secundum quid et simpliciter : aut provenit ex comparatione mutua extremorum ad invicem et ad tertium, et sic est fallacia accidentis, in qua medium cum uno extremorum non habet nisi accidentalem identitatem : et hoc provenit ex comparatione medii ad extrema.
Idicantialacriarumlaciarumextradicitonemsic : fallaciaextradicitonempecactcontrasyllogismumetelenchum , autinmateria , etsicestfallaciasecundumpluresinterrogationesut - u n a m , utdictumest : autinformaquæestinordinepropositionumveltermino - r u m . Siinpropositione , autsecundumquodpropositiocausaestconclusionis , etsicestnoncausautcausa : autsecun - dumquodprincip : umnotiusestquamconclusio , etcontrahocpecatpetitioprincipii . Siauteminordinetermino - r u m , sicestpeccanscontrahocfallaciaaccidentis : siautemnonpecactcontrapropositionisformamvelterminorum , ettamenpecactcontraformamsyllogisti - c a m : tuncoportetquodpeccetcontraconsequentiamipsamsecundumquodunumsequiturexaltero , ethocestautcontraidquodunumperfectesequiturexaltero , etsiccontrahocpecatfallaciaconsequentis : autsecundumquodinfe - rensimperfecteinfertconsequens , etsicestfallaciasecundumquidetsimpliciter . Siautempecactcontraelenchum , etsicestignorantiaelenchi . Ethæcacceptiopla - naestetvera .
CAPUT II.
Quæ sunt fallaciæ extra dictionem et quis ordo.
Hisitapræmissis , patetquodeorumlocorumsophisticorumquæsuntextradictionemsiveparalogismorum , speciessuntseptem . Unaquidemspeciesestetprima , quædicturfallaciasecundumaccidens . Secundaveroineoquodaliquiddictursimpliciteretabsoluteetsinedeterminatione , etnonsimpliciter , seddi - citurquo , ethocdicopropterconditio - nemdeterminationisquæidquodsimpliciterdicitur , contrahitadpartemsub - jectivam , autubiquantumadconditio - nemadparteminloco , autquandoquantumadconditionemetpartemadpartemintempore , autadaliquiddici - turquantumadconditionemadaliquemrespectum . Tertiaautemspeciesestfal - laciasecundumignorantiamelenchi . Quartaverospeciesestsecundumcon - sequens . Quintaveroestfallaciasecun - dumquodinprincipiosumere . Sextaverospeciesestsecundumquodestnoncausamtoucasamponere . Septimaveroestsecundumquodestpluresin - terrogationesutunamfacere .
Ordinariautempossuntdupliciter . Unoquidemmodosicquodprioressuntquæpeccantcontraprincipiumsyllogismi , velelenchiformam , quamillæquæpec - cantinmateria : etinterpeccantescon - traprincipiumquodestmediumjungensextrema , etsicprimuslocusestfallaciaaccidentis : autpeccantcontraprincipiumsecundumquodestinferens , autcontraprincipiumquodestprobans . Sicontraprincipiumsecundumquodestinferens : autperfecte , autimperfecte . Minuspec - candorecditquipeccatcontrainferensimperfecte : etsicsecundumestsecun - dumquidetsimpliciter . Peccansautemcontraelenchumesttertia , quiaminusrecditaconsequentia : nonenimpecatcontraconsequentiam , sedcontraillatum
<--- Page Split --->
quod non est vera contradictio. Quarta autem fallacia consequentis quae totam pervertit consequentiam : et sic quarta est consequentis fallacia. Si autem peccat contra principium probans, tunc manifestum est magis contractum : et sic peccat in hoc quod est esse causam conclusionis : et sic sexta est non causa ut causa. Ultima est plures interrogationes ut unam facere, quae peccat contra dispositionem materiae syllogismi.
Potest etiam aliter sumi ordo fallaciarum extra dictionem secundum quosdam sic, quod scilicet illae sint priores, in quibus major est unitas causa apparentiae, et illae posteriores in quibus est minor unitas causa apparentiae omnibus. Ergo posteriores sunt non causa ut causa, et plures interrogationes ut una : quia in illis (ut superius habitum est) causa unitatis non est nisi similitudo : et sic est non causa ut causa prior quam plures interrogationes ut una : quia major est convenientia similitudinis in participando in significato, quam sit convenientia in participando in modo significandi. Fallacia autem accidentis omnibus prior est in ordine fallaciarum ut fallaciae sunt, quia plus habet de virtute decipiendi. Secundo autem secundum quid et simpliciter propter identitatem inferentis imperfecte ad illatum, quod est quasi identitas partis ad totum. Et tertia secundum ignorantiam elenchi propter causam dictam. Et quarta est secundum consequens propter identitatem antecedentis ad consequens quae substantialis est. Quinta autem petitio principii, quia ibi est identitas aequalitatis sive quantitatis in convertibilitate.
CAPUT III.
dentis et figuram dictionis : cum in omni paralogismo figure dictionis inveniatur etiam fallacia accidentis, quamvis non sit verum e converso, quod in omni paralogismo accidentis sit etiam fallacia figurae dictionis.
Et ad hoc sciendum, quod fallacia figuIn quo conrisitat fallarae dictionis secundum veriorem opiniocia figuere ciones, et quare sic dicatur. nem consistit in simili terminatione diciationis, et tionis primo, et in simili terminatione orationis consequenter : propter quam quidem similem terminationem putatur esse simile significatum in similiter terminatis explicite vel implicite : fallacia autem fit et defectus ex diversitate significationis in similiter terminatis vel prolatis. Secundum tamen quorumdam opinionem signum in modo signandi applicando se significato habet se per modum figurae, quia ambit et continet totum significatum, sicut figura ambit et continet figuratum : et secundum hos metaphorice dicitur figura dictionis a figura quae est terminatio quanti : et tunc illius signi sive figurae duplex comparatio est : potest enim accipi comparatio signi ad utentem signo, et potest accipi comparatio signi ad signatum. Et siquidem primo modo comparationis accipiatur, tunc identitas faciens apparentiam erit in dictione : et sic erit fallacia figurae dictionis : quia fallacia in dictione quae causam apparentiae habet in dictione, et causam non existentiae in ipsa rei diversitate, si accipiatur similitudo et identitas ex parte significati ad signum comparati, tunc identitas rei erit causa apparentiae, quod medium scilicet ex parte idem est alteri extremo, et putatur propter hoc extremum idem esse extremo, vel quia accidens est idem rei subjectae, cum hoc non sit verum : et sic est fallacia accidentis.
De hus quæ dicenda sunt de fallacia accidentis.
Inter fallacias ergo extra dictionem primo occurrit determinare de fallacia accidentis. Primum autem videndum est, quae sit differentia inter fallaciam acci-
Pernotandum est etiam quid vocetur res subjecta, et quid vocetur accidens assignatum rei subjectae et accidenti inesse. Ad hoc satis competenter dicunt aliqui, quod subjectum est medium quod in prima propositione subjicitur secundum primæ figurae dispositionem : accidens au-
<--- Page Split --->
tem subjectum minoris propositionis quod accidentaliter convenit medio : accidens autem quod significatur et rei subjectæ et accidenti inesse, est prædicatum majoris propositionis, quod est major extremitas, ut hic : homo est species : Socrates est homo : ergo Socrates est species. Hic enim accidens homini est Socrates : accidens quod et rei subjectæ et accidenti assignatur sive concluditur inesse, est species, quæ concluditur de Socrate per hoc quod Socrates est homo.
Et secundum hoc in fallacia accidentis est duplex accidens quoad omnes modos ejus, scilicet unum quod accidit rei subjectæ, et hoc est idem quod extraneum : et alterum quod assignatur rei subjectæ et accidenti inesse, et concluditur in conclusione de accidente, et hoc est id quod non est necessarium in concludendo, sive quod non est necessarium minori extremitati inesse in comparatione ad aliquid tertium, sicut cum dico, ergo Socrates est species.
Ad hoc autem quod hoc bene intelligatur, oportet scire quod accidensrei subjectæ dupliciter potest comparari. Uno modo prout res subjecta accipitur ut substantia substans secundum se firmans in se, et occasionis modo causans ut alterum sit in potentia, et sic accidens rei subjectæ est vere accidens, et unum de quinque prædicabilibus quæ Porphyrius ponit, et unum de quatuor prædicatis quæ ponit in Topics Aristoteles, et hujus exemplum est, ut cum dicitur, homo est albus, vel album est homo. Alio modo dicitur accidens rei subjectæ secundum quod subjecta est, et hoc est omne illud quod extraneum est subjecto in quantum stat sub forma talis prædicati, ut cum dico, homo est species, homo non potest stare sub tali forma prædicabilis, nisi accipiatur homo secundum se, et non secundum quod stat pro partibus suis subjectivis, sive secundum quod accipitur in partibus suis subjectivis : et ideo Socrates accidit homini, et est extraneum ab ipso homine sic stantesub forma prædi-
cati : et quando infertur,ergo Socrates est species, per hoc quod Socrates accidit homini, assignatur omnem speciem accidentis huic Socrati, et rei subjectæ huic homini (prout in Socrate est) inesse : et ideo est fallacia accidentis.
Secundum hoc igitur in omni modo fallaciæ accidentis est duplex accidens, unum scilicet in essendo quod dicitur rei subjectæ inesse, et alterum in consequendo quod dicitur inesse et accidenti et rei subjectæ.
Secundum hoc igitur dicere oportet, Quot modis ita fallacia faciendis. quaed in prædicato considerandum primae propositionis, et in subjecto minoris : prædicatum enim majoris, aut est consequens, aut antecedens, aut convertibile, aut per accidens conveniens sub-jecto. Consequens, ut homo est animal: animal est genus : ergo homo est genus. Quamvis enim animal sit substantia hominis, tamen ut stat secundum se per intentionem qua genus est, non est substantia hominis, sed accidit homini quasi rei : et ideo accidit etiam accidenti animalis quod est homo : quia animal secundum quod est in homine et substantia hominis, non est genus : et sic est fallacia accidentis in præhabito paralogismo. Similiter est si prædicatum sit ut antecedens, sicut si dicam : homo est Socrates : homo est species : ergo Socrates est species. In quantum enim subjectum stat sub tali prædicato, multa accidunt ei quæ non accidunt ei secundum quod absolute sumitur : et in omnibus talibus est fallacia accidentis. Si autem est prædicatum convertibile, tunc est sic: homo per se est risibile : Socrates est homo : ergo Socrates per se est risibile. Vel sic : triangulo per se convenit habere tres angulos æquales duobus rectis : isosceles est triangulus : ergo isosceli per se convenit habere tres angulos æquales duobus rectis. Secundum enim quod triangulus secundum se acceptus est, sic substat huic prædicato quod est habere tres æquales duobus rectis : et sic accidit
<--- Page Split --->
triangulo isosceles : et ideo quando assignatur isosceli inesse, assignatur idem accidenti et rei subjectæ inesse. Sic etiam fit assumendo vel medio consequens sic: triangulo per se accidit habere tres æquales duobus rectis : triangulus autem est figura : ergo figurae per se accidit habere tres æquales duobus rectis. Et sic fit fallacia accidentis in prædicatis essentialibus vel antecedentibus vel consequentibus.
In accidentalibus fit sit : cognosciis Coriscum : Coriscus est veniens : ergo cognosci venientem. Secundum tertiae figurae dispositionem : secundum enim quod medium (quod est res subjecta) est in se, accidit ei venientem esse, et secundum quod stat sub forma prædicati (quod est cognosci) iterum accidit ei. Potest tamen accidere oppositum : et ideo quando cognosci concluditur de veniente, assignatur rei subjectæ et accidenti inesse. Idem est hic : homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit : Socrates enim accidit homini indefinite stanti sub forma cursus sive prædicati : et ideo quando sub homine sumit Socratem, sumit accidens : et quando concludit, ergo Socrates currit, assignat idem et accidenti et rei subjectæ inesse. Sed bonus est syllogismus si sic dicamus : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Quia homo secundum quod stat sub forma cursus, essentialiter et substantialiter stat pro partibus distributum: pro partibus fit ergo distributio : et sic Socrates vel quidam homo non accidit ei : sed substantialiter stat sub ipso, et ideo quod est in medio, oportet quod insit parti medii. Sic ergo scitur quid res subjecta, et quid accidens, et quid assignatum rei subjectæ et accidenti inesse.
Alii dixerunt (quod tamen ad idem redit) quod accidens in fallacia accidentis non est accidens secundum quod ex opposito dividitur contra substantiam, sed accidens a quo nominatur fallacia accidentis est medium quod accidentaliter se habet ad extrema per modum qui dictus
est : et tale accidens in præmissis syllogismi aliquando subjicitur, et aliquando prædicatur secundum diversarum figurarum dispositionem . Et ideo etiam quamvis prædicati sit inesse quod est accidentis simpliciter, non dicitur hæc fallacia prædicati : quia accidens non accipitur hic pro eo quod alii inest, sed pro eo quod ad aliud sicut extremum actualiter se habet et extranee, et quod non est necessarium in consequendo. Propter quod etiam non dicitur fallacia medii : quia non est fallacia ex medio, sed ex medii ad extremum accidentali habitudine : propter quod dicitur fallacia accidentis, quasi fallacia accidentalis habitudinis ad extremum.
Hæc autem accidentalis habitudo (ut dicunt) potest considerari in argumento negativo et in argumento affirmativo. Si in argumento affirmativo consideretur, considerari debet si medio (secundum quod medium idem est alteri extremorum) possit inesse oppositum alterius extremi : quia si sic est, tunc est fallacia accidentis, ut hic : homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Planum enim est, quod huic medio quod est homo (secundum quod homo est in Socrate ut idem) potest convenire non currere. Et ideo est fallacia accidentis. In negativa autem argumentatione considerandum est, si medio prout est idem uni extremo, potest convenire alterum extremum vel non : si enim sic est, tunc est fallacia accidentis : ut homo non currit : Socrates est homo : ergo Socrates non currit. Constat enim, quod homini secundum quod est idem Socrati, potest convenire currere quod est oppositum ad non currere. Horum autem neutrum est in bono syllogismo : si enim affirmative syllogizetur sic : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit : oppositum ejus quod est non currere, non potest convenire medio, hoc est, homini prout est idem minori extremitati, hoc est, Socrati, si major vera esse supponatur. Similiter in negativo : nullus
<--- Page Split --->
homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates non currit : major extremitas non potest convenire medio, prout est idem Socrati, si prima sit vera : et ideo cum in omni bono syllogismo probetur idem rei subjectæ et accidenti inesse, non tamen est fallacia accidentis : quia medium ibi per se se habet ad extrema non accidentaliter.
Ex his patet quare fallacia accidentis dicatur fallacia medii. Si autem alterum deberet dici, competentius diceretur fallacia medii, quam fallacia prædicati. Ex hoc iterum patet, quare non dicitur fallacia subjecti et accidentis : eo scilicet quod non denominatur ab accidente quod opponitur subjecto, quia nunquam hoc subjicitur in propositione, sed potius de re subjecta : sed dicitur ab accidente quod est accidentaliter se habere medium ad extremum in comparando medium ad inferendum alterum, quod utrique et accidenti et medio inesse assignatur.
CAPUT IV.
De fallacia accidentis quantum ad causam apparentiæ et causam non existentiæ.
Ergo dicamus quod secundum accidens (hoc est, secundum fallaciam accidentis) paralogismi sunt quantum ad causam apparentiæ, quando in syllogismo dialectico similiter inesse, quod licet assignatum fuerit in majori extremitate et in consequendo rei subjectæ (hoc est, medio quod subjicitur in majori propositione) et accidenti, hoc est, minori extremitati quæ est ut accidens subjecti sive medii, de qua prædicatur in minori propositione : tunc enim propter hoc quod medium in parte idem est cum extremo altero, videtur extremum extremo inesse per hoc quod inest medio : et hoc non est necessarium . In talibus enim sic extremum inest medio, quod oppositum ejus potest esse, sicut in antehabito capitulo dictum est . Nam quoniam ali-
quando multa eidem subjecto accidunt (hoc est, accidentaliter insunt) hoc est, multa ut extrema ei uni, scilicet medio accidentaliter insunt, quæ insunt ut major extremitas in omni figura, non necesse inesse omnibus prædicatis quæ sunt in prima et in secunda figura medium : medium enim in prima figura prædicatur in minori propositione , et in secunda figura prædicatur in utraque propositione : in minori enim propositione semper ponitur subjectum per accidens subjecti vel medii : et tamen prædicatum non semper dicit accidens, quia si semper diceret accidens, tunc in prima figura medium semper esset accidens in paralogismis accidentis , quod non est verum : quoniam in quibusdam paralogismis e contrario accidit, ut hic : omnis aqua est naturalis : balneum est aqua : ergo balneum est naturale. Vel sic : omne æs est naturale : omnis statua est æs : ergo omnis statua est naturalis.
In tertia vero figura per hoc quod dicitur, prædicatis, intelligimus minorem extremitatem. Per hoc autem quod dicimus, de quo, accipimus medium : quia figura prædicatur minor extremitas de medio. Et sic generaliter loquendo quia multa eidem accidentaliter insunt, non necesse est in consequentia omnibus prædicatis in prima et secunda figura, et eidem de quo prædicantur hæc ut de subjecto, omnia quæ sic prædicatis insunt, accidentibus inesse : quia quando multa accidentaliter insunt alicui medio, ita ut secundum quod medium est idem uni extremo, possit ipsi medio oppositum alterius extremi convenire : et in negativo syllogismo secundum quod medium removetur ab uno extremo, possit eidem medio inesse aliud extremum : tunc enim quando ita est, necesse est omnia prædicata conclusionum inesse prædicatis in minori propositione, et ei de quo prædicantur, hoc est, subjectis in minori propositione : non tamen e contrario. Et hoc quidem dico propter tertiam figuram : in hac enim quamvis prædicatum
<--- Page Split --->
propositionis majoris insit subjecto minoris, non tamen necesse est inesse praedicato ejusdem . Cujus exemplum est hoc : homo est albus : homo est niger : ergo album est nigrum. Licet enim album in majori propositione insit homini, quod est subjectum minoris propositionis, non tamen necesse est inesse in eo quod est praedicatum ejusdem.
Hoc autem probatur deducendo ad impossibile : quia si hoc dicam necessarium esse in consequendo, sequitur quod omnia sic erunt eadem. Hoc autem sic probatur : quia si omnia quae eidem accidunt, necesse esset inesse praedicatis et de quibus praedicantur subjectis, sequeretur quod cum superiori accidunt opposita quorum utrumque inest ipsi superiori, tunc sequeretur quod etiam esset oppositum in opposito : sed quæcumque sunt uni et eidem eadem, inter seipsa sunt eadem : et cum omnia sint eadem in ente, omnia erunt eadem inter se. Sicut si dicam : ens est substantia : ens est accidens : ergo accidens est substantia. Vel sic : substantia est ens : accidens est ens : ergo accidens est substantia. Et sic est de omnibus oppositis sive disparatis in suo communi : et sic sequitur omnia esse eadem.
bent sicut superius et inferius, sive superius prædicetur de inferiori, sive e converso, nihil differt quantum ad fallaciam accidentis : quia, sicut in antehabitis istius fallaciae dictum est, et superius accidit in inferiori, et inferius accidit in superiori : unde utrumque illorum potest esse accidens et reliquum res subjecta, et semper erit fallacia accidentis si idem assignatur et rei subjectæ et accidenti inesse. Si autem termini minoris propositionis se habent ut subjectum et accidens : tunc id debet dici res subjecta quod est vere subjectum, et accidens id quod inesse dicitur illi. Si autem termini minoris propositionis se habeant ut duo accidentia disparata, tunc illud quod magis inter accidentia habet naturam subjecti, debet dici res subjecta, et reliquum debet dici accidens, et hoc semper est minor extremitas : quia de subjecto debent probari passiones : minor autem extremitas semper est de qua major probatur sive concluditur extremitas, et ideo est loco subjecti : et sic patet generaliter quid sit subjectum, quid accidens, et quid assignatum subjecto et accidenti.
CAPUT V.
Notandum ergo, quod cum in omni paralogismo accidentis oporteat ad mi- nus esse tria, assignatum scilicet, et res subjecta, et accidens, generaliter in omni figura assignatum accidenti et rei subje- ctae est major extremitas. Ad invenien- dum quid sit res subjecta et quid acci- dens, considerandum est in minori pro- positione quae semper continet rem subjectam et accidens : tunc enim in minori propositione aut subjectum est accidens, et praedicatum res subjecta : aut e con- verso praedicatum accidens, et subjectum res subjecta : termini enim minoris pro- positionis non nisi tripliciter se possunt habere ad invicem, scilicet aut sicut su- perius et inferius, aut sicut subjectum et accidens,aut sicut duo accidentia dis- parata ad invicem se habent. Si se ha-
De formatione modorum paralogismi accidentis.
De formatione autem paralogismorum fallaciae accidentis exempla primo ponenda sunt, et postea ostendenda est formatio et modus formationis. Est autem exemplum Aristotelis tale : si ab homine Coriscus est alter, ipse est alter a se : est enim homo, ut sic formetur : ab homine Coriscus est alter : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso. Haec enim formatio sufficit ad deceptionem : et tunc in prima propositione hoc totum, Coriscus, est alter, est major extremitas : et ab homine est medium quod subjicitur in majori propositione : et assumitur minor, Coriscus est homo, et non habet idem subjectum cum majori ; et quando
<--- Page Split --->
infertur, ergo alter est Coriscus a se, non subjicitur idem, sed potius minor extremitas : et sic habet paralogismus similitudinem cum vero syllogismo in figura. Aliter autem si sic formaretur : Coriscus est alter ab homine : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso : idem erit subjectum majoris et minoris propositionis, et etiam conclusionis, quæ non est dispositio alicujus figura. Si autem sic formetur ; ab homine Coriscus esse alterum est verum : Coriscum esse hominem est verum : ergo verum est Coriscum esse alterum a se : non valet formatio propter hoc quod secunda figura non est in affirmativis.
Similiter si sic formatur, sicut quidam dicunt esse formandam : omne quod est tuum, est tuus pater : iste canis est tuus : ergo est tuus pater. Ista domus est tua : ista domus est opus : ergo est tuum opus. Debet enim in figura accidentis unum attribui duobus, scilicet accidenti et sub-jecto, sicut in praehabitis dictum est : cum autem dicitur in majori, ista domus est tua, tuum esse quod est accidens, attribuitur subjecto, quod est domus : et quando assumitur in minori, ista domus est opus, aliud accidens quod est esse opus, attribuitur eidem : et cum infertur, ergo ista domus est tuum opus, eidem subjecto attribuitur utrumque dictorum accidentium, quod non competit, sed in conclusione deberet concludi major extremitas de minori : et si ita dicatur, hoc verum est quando concluditur syllogistice, et causa non syllogisticae conclusionis est, ut significetur quod assignatum est accidenti et subjecto, insit subjecto per rationem accidentis : unde cum dicitur, iste canis est tuus, et est pater, intelligitur quod in quantum est pater, est tuus : et ut hoc significetur, sic concluditur, ergo est tuus pater.
Sed omnibus his dimissis, dicendum est quod paralogismus accidentis non peccat contra syllogismum in quantum syllogismus est, sed contra dialecticum syllogismum in habitudine topica sive locali
constitutum : et ideo secundum habitudinem sufficit formare syllogismos. Paralogismus autem accidentis cum duo in se habeat, accidens scilicet quod divisim subjecto attribuitur, et assignatum quod etiam subjecto divisim attributum est in majori propositione, intendit paralogizans haec duo conjunctim concludere de eodem : et ideo divisim praeponenda sunt in premissis, et conjungenda in conclusione : et de quantitate et qualitate propositionum non est curandum quoad modum syllogismi, nec etiam de dispositione terminorum in figura completa, sed de apparenti locali dispositione ad inferendum conjunctim quod divisim est propositum, sicut hic : tu es in aere : aer est in turri : ergo tu es in turri. Tu cognosci Coriscum : Coriscus est veniens : ergo tu cognosci venientem. Causa enim apparentiae in hac fallacia est identitas accidentiset subjecti apparens, et identitas medii in parte cum extremis apparens, propter quam creditur, quod quidquid attribuitur medio, attribuatur extremis. Et causa non existentiae est diversitas vera istorum. Sic ergo, ut dictum est, formandi sunt paralogismi.
Et non ponuntur nisi duo modi : quia duo sunt quibus potest attribui assignatum : aut enim attribuitur accidenti, et putatur attribui per accidens subjecto : aut e converso attributum subjecto, attribuitur accidenti per subjectum. Exemplum primi est : Coriscus est alter abhomine : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso. Exemplum secundi : Coriscus est alter a Socrate : Socrates est homo : ergo Coriscus est alter ab homine.
Est autem hic notandum generaliter, quod quando ipsi medio comparato uni extremorum potest convenire oppositum alterius extremitatis (quamvis forte propositio sit vera) potest tamen esse falsa : et sic conclusio non sequitur ex premissis : et ideo conclusio paralogismi accidentis et fallacia fit tam ex veris quam ex falsis, ut, iste est bonus et est clericus, ergo est bonus clericus. Iste est malus et
<--- Page Split --->
est civis, ergo est malus civis, et hujusmodi.
Propter exemplum quod ponit Aristoteles de ista, Coriscus est alter ab homine; et quod ponitin uno paralogismo pro pramissa, et in altero pro conclusione, notandum quod meo judicio haec falsa est, Coriscus est alter ab homine : quia alter notat diversitatem, et in termino circa quem ponit diversitatem, notat diversitatem formalem : et tunc patet quod propositio est falsa : et cum dicitur, Coriscus est alter a Socrate: Socrates autem homo: cum medio comparatur homo, hoc est, Socrati attribuitur homo : scienim potest convenire Corisco alterum esse a Socrate, quum non sit idem cum Socrate.
tur accidens medii, ut hic : homo est species : homo est substantia : ergo sub stantia est species. Et alii multi modi juxta hos possunt formari secundum compositionem antecedentis et consequentis, vel subjecti et propriæ passionis, vel substantiæ et accidentis, ut prius dictum est.
Quod autem quidam dicunt hoc : triangulus habet tres æquales duobus rectis : isosceles est triangulus : ergo isosceles habet tres : esse sophisticum syllogismum quoad demonstrationem, etbonum syllogismum quoad dialecticum : nihil est, sed bonus est syllogismus simpliciter, licet non demonstrativus, nec sophisticus, cum non sit in eo defectus.
Identitas mediini syllologismo duplex.
Notandum etiam, quod in syllogismo bono duplex est medii identitas : una scilicet medii comparati ad extrema, et haec identitas aliquam admittit diversitatem : sic enim medium in parte est idem extremitati, et in parte diversum. Alia est identitas medii secundum quod medium est acceptum secundum suam substantiam secundum quod est bis positum sive iteratum in praemissis, et haec identitas non admittit diversitatem, quinimo sicut ponitur in una, secundum eamdem significationem debet poni in altera, si bonus debeat esse syllogismus, in quo habitudo localis est dialectici syllogismi.
Et contra hanc identitatem medii peccant paralogismi istius fallaciae. Undeidentitas medii secundum substantiam iterati facit apparentiam : diversitas autem ejusdem secundum rationem facit defectum, ut hic : homo est species : Socrates est homo : ergo Socrates est species. Hic enim idem medium quod est homo secundum substantiam bis positum est sive iteratum : diversimode autem sumptum est secundum rationem, quia in prima stat homo secundum se, in secunda autem stat pro supposito. Hic ergo est unus modus accidentis ex diversitate medii diversificati secundum rationem.
Secundus autem modus est, quando consequens medii sumitur, et illi assigna-
CAPUT VI.
De praëambulis ad sciendum de fallacia secundum quid et simpliciter.
Ut facilius intelligantur ea quæ de fallacia secundum quid et simpliciter dicenda sunt, prænotandum est, quod sicut dicit Aristoteles in secundo Topicorum, quod secundum quid, et quando, et ubi dicitur, et simpliciter dicitur, et non est ibi aliqua fallacia. Determinatio enim Nota quæ determinanquæ apponitur ad simpliciter, aut habet tionem inerant simplise ex additione ad simpliciter, aut non. citer et quæ non. Si habet se ex additione ad ipsum simpliciter, considerandum est quid addat ad simpliciter : aut enim addit rem aliquam prius non intellectam in dicto simpliciter, aut non addit rem sed rei discretionem tantum, ita quod eamdem rem significat discrete, quam simpliciter dictum significat indiscrete, ut dicitur homo simpliciter, et tamen discrete dicitur unus homo vel solus homo. Et si discretionem ejusdem rei addit tantum, tunc sequitur suum simpliciter, ut cum dicitur unus vel solus homo currit, sequitur, ergo homo currit. Si autem determinatio secundum quid addit rem aliquid quod non intelligitur in eo quod est simpliciter, considerandum est utrum sit determinatio pro-
<--- Page Split --->
pria ipsi simpliciter, aut non propria, sed aliena. Si enim propria, tunc ex ea iterum sequitur id quod est simpliciter, ut in Topicis dictum est, ut cum dicitur : homo albus currit : ergo homo currit. Albus enim est determinatio hominis secundum totum, et sic propria toti. Si autem est determinatio impropria toti simpliciter accepto, considerandum utrum illa determinatio sit privans totum simpliciter acceptum, aut diminuens. Si est privativa rationis quod est simpliciter, sicut homo mortuus, vel homo pictus : vel ens in opinione sive opinabile, ut chimera quae solum in opinione est : vel in aptitudine, ut homo futurus : vel solum in præterito, ut Cæsar fuit homo : tales autem determinationes privativæ sunt ejus quod est simpliciter : et ideo ex talibus determinationibus non infertur simpliciter : non enim sequitur, est homo mortuus : ergo est homo. Neque sequitur, est homo pictus : ergo est homo. Vel est ens opinabile : ergo est ens. Vel est ens in aptitudine vel in futuro vel in præterito : ergo est ens.
Si autem est diminuiens, tunc determinat secundum partem, et tunc considerandum est utrum determinet ad partem ex qua infertur totum, ut est pars subjectiva vel per modum subjectivæ partis sumpta, sicut pars in modo. Si est ad partem ex qua non infertur totum, est sicut pars integralis sumpta, ut pars in quantitate, vel pars in loco, vel pars in tempore. Sicut bene sequitur : est homo : ergo animal : ita bene sequitur : legit bene : ergo legit. Legit aliquando : ergo legit. Legit alicubi : ergo legit. Quia istæ determinationes non diminuunt totum vel denominationem totius. Si autem est determinatio ad partem diminuentem totum vel denominationem totius, tunc vocatur determinatio impropria, et tunc est trahens ad partem materialem sive inte-
gralem, ex qua non infertur totum : et tunc considerandum est utrum sit ad partem denominantem totum secundum formam quam dicit determinatio, aut non. Et si est ad partem a qua denominatur totum secundum formam quam dicit determinatio 1 : tunc iterum bene sequitur a secundum quid ad simpliciter, ut est crispus secundum caput : ergo est crispus, sequitur : et est simus secundum nasum : ergo est simus. Est aquilus in naso : ergo est aquilus. Quia a talibus partibus secundum tales formas totum denominatur, et est in privationibus et habitibus naturalibus. Similiter et etiam in acquisitis, ut est videns secundum oculum : ergo est videns. Est cæcus secundum oculum : ergo est cæcus. Est rectus in ambulando secundum pedes : ergo est rectus. Est claudus secundum pedem : ergo est claudus. Est mancus secundum manum : ergo est mancus. Et hujusmodi causa est, quia forma vel privationes a quibus fit denominatio, sunt istorum membrorum sive partium in quantum organa sunt totius corporis : et ideo ab eis fit denominatio totius. Si autem sit determinatio ad partem integralem et secundum formam quæ non est in ipsa secundum quod est organum totius, sed secundum quod est pars materialis tantum, ut cum dicitur, est albus dentem vel secundum dentes, vel niger secundum pedes : tunc non potest inferri simpliciter : ut Æthiops est albus secundum dentem : ergo est albus : non sequitur. Vel cygnus est niger secundum pedes : ergo est niger. Et sic fit etiam in relatione ad aliquid, sicut cum dico : bonum est uti diæta tali loco infirmo : ergo bonum est uti diæta tali. Bonum est secari ne putrescat corpus : ergo bonum est secari. Utile est projicere merces in mare tempore tempestatis : ergo utile est projicere merces, et sic in omnibus
<--- Page Split --->
facile est videre, quod est quod infert simpliciter et quod non.
His habitis, adhuc prænotandum est quod penes causam apparentiæ diversæ distinguuntur fallaciæ, et non penes causam non existendi : quia eædem causæ non existendi possunt esse in diversis fallaciis, ut dicit Aristoteles, et non potest esse una causa apparentiæ in diversis fallaciis. Unde sciendum quod identitas dicti secundum quid ad dictum simpliciter secundum rem, est causa apparentiæ in hac fallacia, scilicet quia in dictione simillimum est, et quia re proximum esse videtur. Dico autem dicti, non quod hæc fallacia in voce vel dicto sit secundum quod est in voce vel dicto, sed secundum quod dictio rei subjacet et significatur in eo quod est in re. In omnibus enim fallaciis et in dictione et extra dictionem oportet sermonibus uti : sedille sermo in fallaciis extra dictionem sumitur prout sermo subjacet rei, in fallaciis in dictione sumitur sermo prout res subjacet sermoni : et ideo principium deceptionis est in sermone in fallaciis in dictione, in fallaciis autem extra dictionem sumitur prout est in re et refertur ad sermonem. Unde causa apparentiæ in hac fallacia tota incompleta est, quia dictum secundum quid et dictum simpliciter sunt valde similia secundum vocem rebus subjacentem : et quod non videntur multum differre secundum rem et causam non existentiæ, est diversitas rei significatæ in dicto simpliciter et in dicto secundum quid.
hoc est, similitudo in dicto secundum quid et simpliciter dicto, et proximitas secundum rem, quod idem est, sive consideretur habitudo dicti secundum quid ad dictum simpliciter, sive si consideretur e converso habitudo dicti simpliciter ad dictum secundum quid. Ethoc non est idem in fallacia compositionis et in fallacia divisionis : sed in fallacia divisionis principium decipiendi est identitas orationis ad compositam secundum materiam vocis, et etiam in fallacia compositionis principium decipiendi est identitas orationis compositæ ad divisam secundum materiam : et hæc non sunt eadem si debite pronuntietur composita oratio, et si debite pronuntietur divisa : sed formalem habent differentiam in una vocis materia quæ est elementa vocis : quia pronuntiationes et distinctiones habent diversas, sicut in antehabitis est manifestum. Sic autem non in hac fallacia : quia sive procedatur a secundum quid ad simpliciter, sive e converso, semper similitudo dicti secundum quid ad dictum simpliciter, est causa apparentiæ.
Loci autem dialectici non sîc distinguuntur, sed potius penes differentias maximarum. Alia autem est habitudo partis ad totum, et alia totius ad partem : quas habitudines exprimunt et dicunt maximæ : et ideo confirmant locos sive habitudines locales : et ideo non est simile de locis dialecticis et de locis sophisticis.
Adhuc autem notandum, quod hæc fallacia quæ vocatur secundum quid et simpliciter, una est fallacia, quamvis a duobus nominata : quia quamvis in compositione et divisione sint duæ fallaciæ, et non una : et quamvis in locis dialecticis sint duo loci, unus a parte, et alter a toto : tamen fallacia secundum quid et simpliciter non est nisi unica fallacia et non duæ, et non una duplex, ut quidam dixerunt. Et hujus causa est, quia principium decipiendi sive causa apparentiæ (penes quod fallaciæ habent distingui) est unum,
CAPUT VII.
De fallacia secundum quid et simpliciter, et differentia quid et secundum quid.
Dicentes igitur de fallacia secundum quid et simpliciter, et Aristotelem sequentes primum ponemus universalem causam deceptionis in hac fallacia. Dicit enim Aristoteles quod hæc fallacia fit secundum quod hoc quodcumque dicitur simpliciter, dicitur quo (hoc est, non cum
<--- Page Split --->
determinatione contrahente ad partem) et non proprie, hoc est, cum determinatione propria qua infert simpliciter, sed contrahitur cum determinatione impropria qua non infert simpliciter dictum : et est causa universaliter deceptionis in hac fallacia secundum quod frequentissime fit, quando quod particulariter dicitur (hoc est, determinatione non propria contractum) ad partem sumitur ut simpliciter dictum, hoc est, ut cum determinatione propria, qua infert simpliciter. Et sic universalis causa decipiendi in hac fallacia est similitudo dicti secundum quid ad dictum simpliciter : eo quod determinatio impropria accipitur ut propria. Hoc autem primo ostenditur in processu a dicto quo vel quid ad dictum simpliciter, ut si aliquis sic arguat : quod non est simpliciter (sicut non ens) opinabile est, hoc est, in opinione est, ut chimæra est : ergo quod non est, est. Et sic formatur paralogismus : quod in opinione est, est : sed quod non est simpliciter, ut chimæra est, in opinione est : ergo quod non est, est. Causa autem defectus sive non existentiae sive falsitatis est diversitas dicti quid et dicti simpliciter : non enim idem est esse aliquid quidem dictum et esse simpliciter dictum.
Aut rursus procedendo a negatione ad affirmationem sic, ut ex eo quod non est aliquid, inferat esse simpliciter, ut dicat: asinus non est homo : ergo non est simpliciter. Et causa falsitatis est : quia non est idem aliquid non esse quid, et aliquid non esse simpliciter : non enim idem est non esse hominem, et non esse simpliciter. Tamen alicui decepto videntur hæc esse eadem: eo quod dictum quid et dictum simpliciter, proxima sint in dictione relata ad rem, propter deceptionis similitudinem propriæ ad non propriam, et maxime : quia parum secundum rem differunt aliquid aliquando esse quid (hoc est, determinatum ad partem) et esse
aliquando simpliciter : et in negatione similiter parum differre videntur aliquid aliquando non esse, et non esse simpliciter.
Et sicut diximus parum differre aliquid esse quid et esse simpliciter, similiter parum differunt etiam id quod aliquando dicitur secundum quid, et aliquando simpliciter : est enim ad aliquid esse secundum quid, hoc est, est quid quod contrahitur a communi ad partem aliquam materialem vel integralem : aut ad partem subjectivam, ut homo, vel asinus : vel ad partem in modo, ut legere bene vel male : vel in tempore, ut aliquando, vel heri : vel in loco, ut alicubi, vel in foro: vel ad aliquid, ut divitias esse malas abutenti, vel aliquid tale. Esse tamen secundum quid proprie dicit contractionem secundum partem materialem sive integralem 1. Et hujus exemplum est, ut si aliquis sic arguat : ut si Indus vel Æthiops (cum sit simpliciter niger) albus est dentes, sive secundum dentes : est ergo albus et non albus. Et formetur sic paralogismus : Indus est niger : ergo non est albus. Et in hac argumentatione nullum est peccatum. Et addatur, Indus est albus secundum dentes : ergo est albus. Et hoc est peccatum secundum quid ad simpliciter. Et postea inferatur, ergo est albus, et non est albus. Et hoc peccatum est idem quod prius, et est argumentum a contrario, quod secundum quid inest, ad alterum contrarium. Aut si alio modo arguat quis a duobus contrariis, quorum utrumque quo (hoc est, secundum aliquam partem materialem) inest : ut si pica est alba in pectore et nigra in cauda, quod pica est simpliciter alba et nigra : et sic simpliciter insunt picae contraria. Vel etiam si scutum sit dimidium album et dimidium nigrum, quod scutum sit simpliciter album et nigrum : et sic scuto simpliciter insint contraria actu, quod est inconveniens.
<--- Page Split --->
Objectio prima.
Secunda.
Si quis objiciat, quod in hoc paralogismo (est opinabile : ergo est) magis videtur esse fallacia consequentis quam fallacia secundum quid et simpliciter : eo quod valet e converso, est : ergo est opinabile. Eadem etiam est objectio de alio paralogismo. Hic enim (asinus non est homo : ergo non est) videtur esse processus a destructione antecedentis, qui processus facit fallaciam consequentis, et non fallaciam per quid et simpliciter.
Sed haec solvere non est difficile : quia non est inconveniens in eodem paralogismo plures esse causas et modos deceptionis : unde opinabile distinguendum est : hoc enim dicitur æquivoce, communiter, et proprie. Communiter quidem dicitur opinabile omne id quod cadit vel cadere potest in opinione : et sic sumpto opinabili, est (in paralogismo illo qui appositus est) fallacia consequentis, sicut probat objectio. Proprie autem dicitur opinabile non ens nisi in opinione, sicut chimæra : quia sic opinabile per formam opinabilitatis opponitur alio modo enti, quam in opinione : et sic in paralogismo illo est fallacia secundum quid et simpliciter, quia non sequitur : est ens in opinione : ergo est : quia hircocervus et minotaurus est ens in opinione : et non sequitur quod simpliciter sit hircocervus sive tragelaphus vel minotaurus : et hoc modo est fallacia secundum quid et simpliciter, si proprie sumatur opinabile : et sic inducitur hic. Similiter in secundo paralogismo et est fallacia consequentis, et fallacia secundum quid et simpliciter, secundum quod procedit a determinate non existente ad simpliciter non existens : et secundum hoc est exemplum in hac fallacia.
Si quis autem objiciat, sicut in præcedenti fallacia objectum est, quod isti paralogismi deficiunt et in modo et in figura : et sic non videntur esse paralogismi, quia similitudinem non habent cum vero syllogismo. Bona est résponsio, quæ in antehabitis posita est, scilicet quod peccat hæc fallacia contra syllogismum
probantem dialecticum, et non contra syllogismum simpliciter; quia (ut in principio hujus libri determinatum est) etiam sophisticus simpliciter est syllogismus simpliciter: eo quod habet modum et figuram: quamvis non sit syllogismus probans in dialectica: et ideo paralogismi formantur sufficienter, quando in eis exprimitur habitudo localis, quamvis non disponantur in modo et figura.
Si quis autem paralogismos ita format, primum quidem sic: omne quod est opinabile, est: chimæra est opinabile: ergo chimæra est. Et secundum sic: omne quod non est homo, non est: asinus non est homo: ergo asinus non est. Non erit conveniens formatio: quia in utroque paralogismorum prima erit figura: et sic videtur poni peccatum in materia plus quam in forma: cum fallacia ista faciat peccatum in forma, et non in materia. Possunt ergo sic formari: omne ens est: chimæra est ens opinabile: ergo chimæra est. Hæc enim videtur esse prima figura, et propter similitudinem quæ est inter ens simpliciter et ens opinabile, videtur quod illud quod subjicitur in majori, prædicetur in minori: et sic apparet prima figura. Secundus autem potest formari sic: omne quod non est ens, non est: asinus non est ens homo: ergo asinus non est. Quia enim hæc duo, ens, et non ens homo, similia sunt, videtur quod subjectum majoris sit etiam prædicatum minoris: et sic apparet ibi figura prima. In hoc tamen parva vis est: quare responsio primo posita vera est: et hoc dicit causam, quia materia paralogismorum non est ponenda in modo et figura, sed solum in habitudine locali.
Scias autem quod paralogismi isti forParalogismi mati sunt secundum processum ab eo ciae possunt fferi a secunquod secundum quid ad simpliciter: eo dum quid ad simpliciquod causa deceptionis est similitudo ter, et e condicti secundum quid ad simpliciter diverso. ctum: sic enim frequentius et magis proprie secundum causam deceptionis assignatam fit processus in hac fallacia. Potest tamen e converso fieri, scilicet se-
<--- Page Split --->
cundum processum a simpliciter ad secundum quid : ut Æthiops est niger : ergo est niger secundum dentes. Vel cygnus est albus : ergo est albus secundum pedes. Et sic causa deceptionis esset similitudo dicti simpliciter ad dictum secundum quid. A simpliciter autem ad secundum quid contingit procedere et affirmando et negando. Sed cum proceditur a simpliciter a quo sive secundum quid negando : tunc fit fallacia secundum quid ad simpliciter : et causa apparentiae non est alia, sed eadem cum ea quae est a secundum quid ad simpliciter, quando processus fit affirmando, ut patet hic : est opinabile : ergo est. Et hic : non est : ergo non est opinabile. In his enim processibus eadem est causa deceptionis. Si autem a simpliciter ad secundum quid processus sit affirmative, hic non potest fieri nisi altero duorum modorum : aut enim fit processus a simpliciter ad quid ad partem integralem sive materialem, aut ad partem alio modo dictam, scilicet subjectivam, aut in modo, aut in tempore, aut in loco, vel hujusmodi ad partem aliam. Si sit ad partem integralem : tunc habet causam deceptionis non eamdem quam habet processus a secundum quid ad simpliciter, sed potius aliam quae sumitur a similitudine processus a toto integro ad suam partem : sicut si dicam, est albus, ergo est albus secundum pedem : in quo processu non est eadem causa deceptionis, quae est in processus a parte ad totum : quia cum dicitur, est albus pedem, ergo est albus : causa decpetionis est similitudo dicti secundum quid ad dictum simpliciter. Cum autem e converso fit sic : est albus : ergo est albus secundum pedem : causa deceptionis est, quia creditur quod sicut totum integrale infert suam partem, ita simpliciter inferat suum secundum quid : et hoc non est necessarium. Instantia : cygnus est albus simpliciter : et tamen non sequitur, est albus secundum pedem. Si autem sit processus a simpliciter ad partem quae est per modum partis subje-
ctivæ, non videtur habere aliquam apparentiam, sicut legit : ergo bene legit, vel aliquid hujusmodi. Est sanum : ergo tunc vel ibi est sanum.
Et sic patet quod processus a simpliciter ad secundum quid, et multiformis est, et aliquando aliam habet apparentiam quam processus a secundum quid ad simpliciter, aliquando nullam : et ideo raro contingit : et ideo de tali processu non ponuntur exempla, nec ab Aristotele, nec ab aliis Philosophis : cum ea quae similia, dialecticis frequenter contingere debeat ad minus.
CAPUT VIII.
In quibus facile est videre deceptionem secundum quid et simpliciter, et in quibus difficile.
Hujusmodi autem deceptionem quae est secundum quid et simpliciter , in quibusdam quidem facile est considerare, in quibus, scilicet id quod est secundum quid, privans vel diminuens est id quod est simpliciter : ut est homo mortuus vel pictus : ergo est homo. Vel e converso negative : non est homo : ergo non est homo mortuus, vel homo pictus. Vel si procedat a parte materiali quae non infert suum totum secundum denominationem. Ut si aliquis opponentium sumat a respondente Æthiopem esse nigrum simpliciter, et obiiciens dicat, quoniam Æthiops dentibus albus, et inferat ex hoc, quoniam albus et niger : tunc enim redarguendo respondentem putabitur disputasse, quoniam albus et non albus est, et quoniam niger et non niger est : et hoc syllogistice putabitur fecisse, cumperfecerit interrogationem admixtam redargutionis disputationem deducendo. In hac enim meta maxime perfecta est disputatio sophistica. Hoc enim facile videtur, quia sicut pars integralis non infert suum totum, ita denominatio partis non infert denominationem totius : et similiter e converso denominatio totius
<--- Page Split --->
non infert denominationem partis : sicut Æthiop s est niger : ergo est niger secundum dentes. Vel negative : cygnus non est niger : ergo non est niger secundum pedes. Unum enim est motivum in hac fallacia, sive fiat processus a secundum quid ad simpliciter, sive e converso a simpliciter ad secundum quid. Et hujus causa est, quia secundum quid non movet secundum se, nec etiam simpliciter secundum se : quia sic essent duæ fallaciae : sed unum movet secundum convenientiam similitudinis ad alterum.
In quibusdam autem latet, et non est facile considerare : et hoc contingit frequenter in illis in quibus quando quo dicitur quid, sive secundum quid. Videtur etiam sequi simpliciter illud idem dici : in illis enim non facile est considerare, utrum contrariorum vel diversorum quae sunt secundum partes diversas eidem proprie, hoc est, simpliciter vel secundum propriam determinationem sit assignandum. Fit autem hujusmodi difficultas in his in quibus secundum partes diversas similiter sive æqualiter sunt contraria vel diversa, a quibus secundum partem integralem fit denominatio, sive secundum quid, sicut diximus de scuto dimidio albo et dimidio nigro : videtur enim in talibus, quod aut ambo simpliciter insint contraria : aut quod concedendum sit, quod neutrum insit contrarium : sicut si scutum dimidium sit album, et dimidium nigrum.
Objectio. Et si objiciatur, quod omnis color vel albus, vel niger, vel medius : ergo omne coloratum vel est album, vel nigrum, vel medio colore coloratum, a conjugatis : scutum autem est coloratum : ergo vel est album, vel nigrum, vel medio colore coloratum. Non valet argumentum : quia cum dicitur : omnis color vel est albus, vel niger, vel medius, distribuitur color secundum partes subjectivas per differentias coloris divisas. Cum autem dicitur, omne coloratum, etc., habet coloratum aliam divisionem quam color :
dividitur enim quantitatis divisione ejus in quo est : et ideo potest esse partim album, et partim nigrum, et neutrum simpliciter : et sic conjugatum non ejusdem divisionis cum principali : propter quod non tenet talis processus.
Ex omnibus autem quæ dicta sunt, docuunt modi hujus facultatæ. unum, quod proceditur a quo quod est nota paris subjectivæ ad simpliciter. Alius autem, quando proceditur ab eo quod est secundum quid quod est nota partis integralis ad simpliciter.
Et si objicitur, quod a parte subjectiva Objectio ad totum affirmando est bonus processus, alia. sicut ab inferiori ad superius. Dicendum Solutio. quod hoc verum est, quando quo sive pars determinata est determinatione propria, quæ infert suum totum sive simpliciter : eo quod intellectu et actu est in illo. Quando autem determinatur determinatione non propria : sicut bonum est est mactare patres in Trivallis : ergo bonum est mactare patres. Vel pluit in Anglia : ergo pluit. Vel in aliquo tali quod diminuit vel privat rationem ejus quod est simpliciter : tunc non est ab inferiori directo ad superius : quia superius privatur vel diminuitur et tollitur ab inferiori per talem determinationem : et tunc incidit fallacia.
Et attende quod formali differentia non sunt plures modi hujus fallaciæ quam duo qui dicti sunt, a quo ad simpliciter, vel argumentum quid ad simpliciter : quia quamvis multa sint tota sive simpliciter, ut universale, integrale, potestativum, in quantitate, in modo, et hujusmodi : tamen omnia reducuntur in modum duorum, scilicet universalis et integralis sive materialis : et ideo non fit processus, nisi vel a quo ad simpliciter, vel a secundum quid ad simpliciter : et sic duo sunt modi in genere : in speciali tamen multis modis variari possunt, sicut in antehabitis dictum est.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
De his quæ præambula sunt ad sciendum fallaciam secundum ignorantiam elenchi.
iare fallaia elenchi nitur post fallaciam secundum id et simpliciter.
Circa fallaciam autem quae vocatur ignorantia elenchi, quae post fallaciam secundum quid et simpliciter ponitur, eo quod est cum duplici determinatione , quum illa quae est secundum quid et simpliciter sit cum una, prænotandum est quid sit ignorantia elenchi : et tunc potest cognosci causa apparentiæ in ipsa, et causa non existentiæ, quae in speciali accepta, et sub differentia specifica et propria, substantialiter et in specie constituunt locum sophisticum sive fallaciam.
Notandum est quod quamvis ignorantia sit multarum divisionum tam ex parte rei ignoratæ, quam ex parte ignorantis, quam etiam ex parte modi ignoranti : tamen in illa communitate in qua ambit omnia sic et tot modis dictam ignorantiam dividentia, non sumitur hic, quando dicitur ignorantia elenchi.
iota multilicem divisionem ignorantiae.
Ex parte ignorati dividitur in universalem et particularem, quam quidam vocant ignorantiam juris et facti : quia ignorantia juris est ignorantia universalis regulantis in partibus : ignorantia autem facti est ignorantia particularis vel alicujus circumstantiæ particularis, quæ vix in partibus est evitabilis.
Ex parte autem ignorantis dividitur in ignorantiam invincibilem, et in ignorantiam vincibilem : et in ignorantiam cujus nos causa sumus, et in ignorantiam cujus nos non sumus causa. Ignorantia invicibilis est duplex. Est ex natura, ut morionis ignorantia. Morio autem dicitur, qui fatuus est per vitium complexionis melancholicae. Invincibilis autem ex accidente, sicut ignorantia insani ex vulnere vel alio accidente casus vel impulsus alicujus. Ignorantia autem cujus nos causa sumus, duplex est, ex facto scilicet
illicito sive turpi, ut ignorantia illius qui inebriatur : vel ex venereis incidit in amentiam quæ £pwc Græco nomine apud medicos vocatur, et quadruplices maledictiones, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum. Ignorantia autem cujus nos non sumus causa, est sicut ignorantia quæ est ex infirmitate accidentis. Dividitur etiam in ignorantiam affectatam sive voluntariam, sicut ejus qui non vult discere cum possit: et ignorantiam non affectatam, sed contingentem ex eo quod circumpsici non possit in singularia in quibus sunt actus, sicut sunt ignorantiæ medicorum et divinantium in astris, qui frequenter ignorant : quia omnia circumpsicere non possunt consideranda, in quo sunt actiones juvantium vel impedientium ad divinandum vel juvandum infirmum : et tales sunt ignorantiæ judicis et advocatorum in examinando causas, et ea quæ juvant ad considerationes causarum.
Divisio autem ignorantiæ in modo ignorantiæ duplex est, sive in duo, scilicet ignorantia negationis quæ proprie vocatur nescientia, quando homo penitus nihil scit de re, nec in universali, nec in particulari, nec in agere scientia vocata : et in ignorantiam malæ sive pravæ dispositionis : et hæc quando pravæ aliquis est dispositionis ad aliquid sciendum. Et hæc est triplex secundum scientiam quæ ab Aristotele in secundo Priorum dividitur in tria, scilicet scire in universali per communia, et scire in propria natura per propria, et scire in agere per comparationem principiorum ad conclusionem. In omnibus enim his contingit aliquem prave esse dispositum, vel per hoc quod concipit contraria principiorum pro principiiis, sicut fecit Heraclitus : vel quia male accipit propria vel communia pro propriis, ut ille qui putat fel esse mel, quia non videt nisi per communia, quod scilicet mel est croceum humidum viscosum : vel quia male adaptat principia ad concludendum, vel sine modo et figura, vel sine habitudine consequentiam pro-
<--- Page Split --->
bante per causam vel localem habitudinem.
Omnibus autem dictis ignorantiis omissis sola dicitur hic ignorantia malae dispositionis ad scire praecipue in agere quod est in conclusione inferenda secundum probationem propositi, et secundario prout est male dispositus ad scire in propria natura, et tertio prout est male dispositus ad scire in universali, et praecipue in majori propositione prout in ipsa est principium decursus syllogistici. Ex his enim causatur male contradicere per syllogismum ex impossibili vel falso productum ad contradicendum, et in syllogismo ad impossibile. Dicit enim Aristoteles quod si syllogismus per ordinem praemissarum ad conclusionem est bonus, erit etiam syllogismus ex opposito conclusionis cum altera praemissarum ad interemptionem alterius praemissarum bonus : et si alter est vitiosus, erit etiam reliquus vitiosus. Unde ignorantia ex his quae exiguntur ad hoc quod ex opposito conclusionis sequatur oppositum ejus quod credit respondens quem opponens redarguere intendit, est ista quae vocatur ignorantia elenchi, sive contradictionis syllogismus.
His sic notatis, sciendum quod elenchus est syllogismus contradictionis : et ideo habet quaedam quae sunt syllogismi, et quaedam quae sunt contradictionis propria. Ex syllogismo habet, quod sit ex quibusdam positis et dispositis in modo et figura, et quibusdam habitudinibus quae sunt causae : vel topice inferens consequentiam, et probans id quod illatum est, omittere considerare vel omnia quae dicta sunt, vel aliqua, vel aliquod ipsorum, quia hoc fit ex omni oratione syllogistica, ideo hoc non facit fallaciam specialem. Ea autem quae sunt contradictionis propria, sunt quatuor, scilicet quod sit ad idem, secundum idem, et similiter, in eodem tempore : et haec in syllogismo contradictionis inconsiderate omittere , specialem modum inducit deceptionis, et ideo facit specialem fallaciam, quae vo-
catur ignorantia elenchi , et non ignorantia syllogismi, nisi forte per consequens et non primo.
Notandum etiam quod syllogismus syllogismus contracontradictionis sive elenchus dic tionis sive elenchus Unus quidem syllogizans oppositum illata duplex. conclusionis ex oppositis principiis. Alius autem ex opposito conclusionis cum altera praemissarum concludens oppositum alterius praemissae. Et uterque vocatur elenchus in fallacia quae dicitur ignorantia elenchi.
CAPUT X.
De differentia inter fallaciam secundum quid et simpliciter, et ignorantiam elenchi.
His habitis, considerandum est de causa apparentiae in hac fallacia et de causa non existentiae. Sciendum ergo, quod causa apparentiae in hac fallacia est illorum quae concluduntur apparens contradictio, quia per hoc quod ea quae concluduntur in duobus syllogismis, apparent esse contradictoria, videtur esse elenchus, sed secundum veritatem non est elenchus. Causa autem defectus sive non existentiae est defectus veri syllogismi sive contradictionis. Unde differentia est inter hanc fallaciam et praecedentem quae praecedenest secundum quid et simpliciter. Quidam assignantes differentiam dixerunt quod haec est differentia inter fallaciam secundum quid et simpliciter, et ignorantiam elenchi, quod paralogismi fallaciae secundum quid et simpliciter, semper accipiuntur cum determinatione unica : paralogismi autem fallaciae secundum ignorantiam elenchi, accipiuntur cum determinatione duplici. Cujus contrarium in praehabitis est determinatum : quia Aristoteles dicit, quod cum contraria aequalter insunt alicui secundum diversas medietates, ut scuto quando dimidium est album et dimidium nigrum, in eo quod est secundum quid et simpliciter, duae sunt determinationes secundum quid :
<--- Page Split --->
sicut cum dicitur, scutum est album secundum medietatem, et est nigrum vel non album secundum medietatem : ergo est album et nigrum, et album et non album.
Alla opinio. Alii autem dixerunt, quod in hoc est differentia, quod paralogismi hujus fallacia semper fiunt cum determinatione propria qua infert suum simpliciter : paralogismi autem fallacia secundum quid et simpliciter semper fiunt cum determinatione impropria qua non infert suum simpliciter. Sed hoc videtur inconveniens esse, quia si utraque praemissa potest inferre suum simpliciter : et sic in conclusione concluditur oppositum de oppositio : et sic conclusio semper erit falsa : et cum bene inferatur conclusio ex determinatione propria, erit conclusio bene syllogizata. Et quia falsum non sequitur nisi ex falso, oportet quod aliqua praemissarum, vel ambae sint falsae : et sic paralogismi istius fallacia erunt veri syllogismi, peccantes in materia et non in forma : et sic non erunt apparentes syllogismi vel paralogismi.
Opinio auUnder sciendum quod tres differentia sctoris. sunt inter fallaciam secundum quid est simpliciter, et fallaciam secundum ignorantiam elenchi. Una quidem quae jam paulo ante dicta est, quia paralogismi ignorantiae elenchi semper procedunt cum determinatione duplici : paralogismi autem fallacia secundum quid et simpliciter aliquando procedunt cum una determinatione, et aliquando cum duplici, sicut in objectione dictum est. Alia autem differentia est, quae etiam jam habita est, quod paralogismi fallacia secundum quid et simpliciter procedunt cum determinatione propria, paralogismi autem istius fallacia procedunt cum determinatione duplici et impropria. Et ad id quod objectum est contra hoc quod dicunt, quod in paralogismis fallacia ignorantiae elenchi ambae praemisse verae sint, et non habent in se contradictoria nisi apparenter, et ideo non inferuntur ex eis contradictoria nisi apparenter. Procedit
autem objectio ac si vera compositio contradictoriarum esset in praemissis : et ideo non concludit. Tertia autem differentia sequitur ex his duabus, quod scilicet paralogismi fallacia secundum quid et simpliciter, semper peccant in consequendo et probando : paralogismi fallacia secundum ignorantiam elenchi nunquam peccant in consequendo vel probando, sed semper contradicendo.
Ad haec autem melius intelligenda notandum est, quod cum opposita accipitur in paralogismis horum paralogismorum cum determinatione, aut utrumque oppositorum accipitur cum determinatione, aut alterum tantum, considerandum utrum sit determinatio propria, aut non propria. Si accipitur alterum oppositorum cum determinatione propria, tunc nulla in tali processu fit fallacia, sed erit peccatum in materia : quia altera praemissarum est falsa : sicut si dicam, Æthiops est albus secundum caput : et est niger : ergo albus et non albus : quia ex hoc albus secundum caput quod est simpliciter : et cum hac stare non potest, quod sit niger simpliciter : et sic ex consequenti sequitur vera contradictio, quod est albus et non albus. Si vero ista determinatio fuerit impropria, tunc fit fallacia secundum quid et simpliciter, et non ignorantia elenchi, sicut hic : Indus est albus dentes, et est niger : ergo est albus et non albus : proceditur enim ab albedine secundum dentes et ad albedinem simpliciter, et incidit fallacia secundum quid et simpliciter.
Si vero accipitur utrumque oppositorum cum determinatione, hoc potest fieri tripliciter : quia aut utrumque accipitur cum determinatione propria : aut alterum cum propria, et alterum cum impropria : aut utrumque cum impropria. In duobus autem dictis modis, primo scilicet et tertio nunquam accidit fallacia secundum ignorantiam elenchi, sed fallacia secundum quid et simpliciter : si enim utrumque accipiatur cum determinatione impropria, talis est processus: cygnus est
<--- Page Split --->
niger secundum pedes : et non est niger secundum reliqua corporis, sicut per alas. Vel sic : Socrates est niger secundum pedes : et non niger secundum pedes : ergo est niger et non niger. In hoc enim processu fit fallacia secundum quid est simpliciter, ex utraque determinatione procedendo ad simpliciter. Exemplum autem ejus quod est unum oppositorum esse cum determinatione propria, et alterum cum impropria est : Socrates est albus secundum caput : et est niger secundum oculos vel pedes : ergo albus et non albus : hic enim proceditur a determinatione impropria ad simpliciter. Bonus autem est processus in altera parte a propria determinatione ad simpliciter.
Si autem utrumque accipitur cum determinatione propria : tunc considerandum est utrum illa quibus adduntur determinationes sint vere contradictoria. Si sunt vere contradictoria et determinatenes propriae ; tunc nunquam incidit fallacia secundum ignorantiam elenchi : sed aliquando cum altera parte processus incidit fallacia consequentis, et aliquando nulla incidit fallacia, sed peccatum est in materia tantum, sicut patet si sic proceditur : A est duplum ad B et non est duplum ad c, ergo duplum et non duplum. Duae enim istae determinationes, quarum una est ad B, et altera significatur per hoc quod dicitur ad c, adduntur duobus vere contradictioris, quae sunt duplum esse et non duplum esse : et bene sequitur ab una parte ab inferiori ad superius : sicut, est duplum ad B sequitur, ergo est duplum. In altera autem parte processus, quia negativus est, non sequitur : cum enim dicitur, non est duplum ad c, ergo non est duplum, proceditur a destructione antecedentis sive ab inferiori ad superius negando quod causat fallaciam consequentis. Quandoque in tali processu nulla fit fallacia, sed tantum est peccatum in materia, ut hic : Socrates est albus secundum caput, et est niger secundum manus : ergo est albus et non
albus : hic bona infertur contradictio ex consequenti : sed una praemissarum est falsa quaecumque contingit, quia altera non stat posita altera quaecumque.
Si autem ea quibus adduntur verae determinationes, non sint vere contradictoria, sed apparentia tantum : tunc semper incidit fallacia secundum ignorantiam elenchi, sicut hic : A est duplum ad B, et A non est duplum ad c : duplum ad B non est contradictorium ad non duplum ad c, et ideo quando infertur A esse duplum et non duplum, non infert veram contradictionem, sed ignorat eam secundum hanc contradictionem : quia contradictio debet esse ad idem et secundum idem : quia ignorantia elenchi, ut dictum est, non peccat in consequendo sive in consequentia syllogistica, sed in contradicendo tantum. Ex his accipitur differentia inter fallaciam secundum ignorantiam elenchi, et fallaciam secundum quid et simpliciter.
Adhuc tamen objici potest : quia cum in fallacia secundum quid et simpliciter sit unum quid et unum simpliciter, in ignorantia autem elenchi sint duo quid et duo simpliciter, et unum sit pars duorum, nec faciat numerum pars cum suo toto, videretur forte alicui, quod fallacia secundum quid et simpliciter non deberet facere numerum fallaciarum cum ignorantia elenchi, sed deberet esse pars ipsius. Et ad hoc dicendum, quod quid et simpliciter non facit fallaciam figurae dictionis, sed habitudo ejus quod est quid ad id quod est simpliciter. Est autem alia habitudo unius ad unam, et alia habitudo duorum ad duo vel ad unum : habitudo enim unius ad duo, est habitudo subdupli : habitudo autem duorum ad unum, est habitudo dupli : et sic due sunt habitudines medii ad integrum, et integri ad dimidium : et sic etiam alia habitudo duorum quid ad duo simpliciter, et alia habitudo unius quid ad unum vel duo : et sic penes habitudines distinguuntur istae fallaciae, et ideo differentes sunt et faciunt numerum.
Objectio.
<--- Page Split --->
Est adhuc notandum, quod tam haec fallacia quam fallacia secundum quid et simpliciter, solvitur comparando conclusionem ad praemissas secundum contradictionem verae contradictionis : sed differunt in hoc, quod in hac fallacia comparatur contradictio vera conclusionis ad contradictionem apparentem in praemissis, quae defectum habet verae contradictionis in utraque parte contradictionis : in fallacia autem secundum quid et simpliciter comparatur contradictio vera quae est in conclusione ad apparentem contradictionem in praemissis, quod non habet effectum verae contradictionis, nisi in altera parte contradictionis : et ideo differt haec ab illa.
CAPUT XI.
De causa universali fallaciae secundum ignorantiam elenchi, et manifestatione ipsius per exempla.
De fallacia igitur secundum ignorantiam elenchi determinantes dicemus, quod paralogismi qui fiunt secundum ignorantiam elenchi, causam habent in hoc quod non determinatur in processu ad contradictionem quid est vere syllogismus,et quid est vere elenchus. Utrumque enim oportet determinare, quia elenchus est contradictionis syllogismus ; et ideo et syllogismus est, et contradictionis est. Unde paralogismus secundum ignorantiam elenchi fit secundum diminutionem rationis syllogismi et elenchi : ratio enim contradictionis sive elenchi est, quod elenchus est vera contradictio unius et ejusdem, non nominis tantum, sed rei, et nominis non synonimi, sed ejusdem nominis : quia non est contradictio si dicam, gladius incidit : et dicam, ensis non incidit : ex his quae data sunt ex praemissis ex necessitate consequentiae accidens, non connumerato eo quod erat in principio, in conclusione, sed alio in conclusione et in praemissis accepto, ita quod per id quod est in praemissis, pro-
betur id quod est in conclusione, sicut ignotum vel minus notum probatur per aliud notum vel magis notum : ita quod contradictio sit secundum idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore. Eodem autem modo per omissionem alicujus harum conditionum contingit mentiri contradicendo de aliquo.
Unde quidam secundum ignorantiam elenchi videntur quidem arguere contradictionem, sed non agunt omittentes aliquam conditionem sive aliquid ex his quae dicta sunt, et præcipue de quatuor conditionibus ultimis dictis quæ sunt secundum idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore. Et hoc manifestum est in exemplis. Si enim quis sic arguat: duo sunt unius duplum quidem : et non sunt duplum trium : ergo duo sunt duplum et non duplum. Peccat : quia omittit hanc conditionem ad idem : non enim duplum et non duplum comparantur ad idem : sed duplum ad unum, et non duplum ad tria.
Aut si sic arguat, quod idem ejusdem sit duplum et non duplum, sed non observet quod secundum idem sit duplum et non duplum, ut si aliqua superficies quadricubita sit dupla bicubitæ secundum longitudinem, et non sit dupla ad eamdem secundum latitudinem, et sic concludat quod idem eidem sit duplum et non duplum, manifestum est quod omittit hanc conditionem secundum idem : nam secundum longitudinem est duplum, secundum latitudinem vero non duplum : et ita non secundum idem affirmat et negat.
Aut etiam tertio modo si arguat, quod quidem ejusdem, et secundum idem sit duplum et non duplum, sed nec sequitur, ut si arguat, quod in triangulo rectangulo latus oppositum recto angulo dimensionaliter non est æquale duobus lateribus aliis, et virtualiter sive potestative sit æquale duobus lateribus aliis : quia quadratum ejus est æquale duobus quadratis aliorum duorum laterum : ergo est æquale et non æquale : non
<--- Page Split --->
sequitur : quia non affirmat et negat similiter : sed negat dimensionaliter, et affirmat virtualiter esse aequale. Vel sic : homo est species : nullus homo est species : ergo homo est species, et non species. Non contradicit : quia non similiter sumitur homo in premissis in affirmando et negando.
Aut etiam quarto si arguere videatur affirmationem ad idem et ejusdem et secundum idem et similiter, sed non in eodem tempore simul, ut si aliquis primo exhibeat manum clausam, quam statim aperiens, sic arguat : manus mea est clausa : et dicat aperiens, quod manus mea est aperta : ergo est aperta, et non aperta : vel clausa, et non clausa. Non enim affirmat et negat idem ad idem, et secundum idem, et similiter, et in eodem tempore, sed in diversis, et non simul : et hoc non est inconveniens.
Istis enim quatuor modis et non aliis fit ignorantia elenchi : quod sic probatur. Si enim defectus syllogismi et contraditionis hic non erit nisi per determinationem adjunctam : aut ergo determinatio est adjuncta ad utramque contradictionis partem, aut ad alteram. Si ad alteram tantum : aut illa determinatio est propria, aut impropria. Si impropria : tunc impeditur contradictio, et cum contradictione syllogismus : sed est ibi fallacia secundum quid et simpliciter, et nullus modus ignorantiae elenchi, sicut patet ex prædictis : quia ignorantia elenchi peccat contra contradictionem et non contra syllogismum. Si autem illa determinatio fuerit propria : tunc est contradictio ex consequenti : sicut si dicam, Socrates est albus secundum caput, et est niger : ergo est albus, et non albus : quod est contradictio ex consequenti : et non impeditur contradictio simpliciter, sed quædam, quæ est ex consequenti. Si autem utraque pars sumatur cum determinatione : tunc aut additur utrique parti determinatio eadem, aut diversa. Si additur utrique
parti contradictionis determinatio eadem : tunc non impeditur contradictio, sive sit determinatio propria, sive non propria. Ut si dicam : Socrates est albus secundum caput, et non est albus secundum caput.
Si autem utrique parti addatur determinatio diversa, hoc contingit uno trium modorum : aut enim erit utraque determinatio impropria, aut altera propria et altera impropria, aut utraque propria. Si utraque fuerit impropria : tunc impeditur tam syllogismus quam contradictio sola : et ideo in tali processu incidit fallacia secundum quid et simpliciter. Similiter autem fit si una sit propria, et altera impropria : adhuc enim impeditur tam syllogismus quam contradictio, et incidit fallacia secundum quid et simpliciter. Si autem utraque determinatio fuerit propria, considerandum est utrum illæ determinationes addantur oppositis, scilicet affirmationi et negationi, ratione 'alterius termini, subjecti scilicet vel prædicati, vel ratione compositionis. Si adduntur ratione alicujus termini, hoc contingit altero duorum modorum : aut enim adduntur ratione termini ad quem fit comparatio, aut ratione illius termini qui comparatur. Si ratione termini ad quem fit comparatio, tunc impeditur ratione illius termini sive contradictionis quæ est ad idem. Si vero addantur ratione illius qui comparatur, tunc impeditur comparatio penes aliam contradictionem quæ est secundum idem. Si autem determinationes addantur non ratione alicujus termini, sed ratione compositionis, hoc contingit altero duorum modorum : aut adduntur compositioni ratione significationis, aut ratione consignificati temporis in compositione. Si adduntur ratione significati in compositione : tunc impeditur contradictio penes hanc conditionem quæ est similiter, sicut in exemplo supradicto, latus oppositum angulo recto est duplum ad alterum duorum reliquorum laterum trianguli, hoc est, duorum æqualium
<--- Page Split --->
laterum virtualiter : et non est duplum dimensionaliter : ergo est duplum, et non duplum. Hic enim deficit contradictio ratione illius conditionis quæ est similiter. Hic enim adduntur propriæ determinationes ad utramque partem contradictionis ratione significati suarum compositionum : quia adverbium determinat verbum ratione suæ significationis. Si vero adduntur determinationes propriæ ratione consignificati temporis ad utramque compositionum oppositorum, sic impeditur contradictio ratione consignificati temporis : et sic paralogismus secundum defectum hujus conditionis quæ est in eodem tempore. Et sic contra elenchum in quantum elenchus est, contingit peccare quatuor modis : et ideo non sunt nisi quatuor modi paralogismorum istius fallaciae.
CAPUT XII.
Utrum vere opposita concludantur in paralogismo secundum ignorantiam elenchi.
Objectio. Ex dictis oritur quaestio. Videtur enim quod paralogismi secundum ignorantiam elenchi semper concludunt vere opposita. Dicit enim Aristoteles in secundo libri Perihermenias, et in fine primi Priorum, quod ad affirmativam de predicato infinito sequitur negativa de predicato finito : sicut, hoc est non duplum : ergo hoc non est duplum. Cum igitur paralogismi ignorantiae elenchi concludant, hoc est duplum, et non duplum : concludent et has, est duplum, non est duplum : et sic concludunt vere opposita, quia si possunt inferre antecedens, possunt etiam inferre consequens.
Sod ad hoc dicendum, quod non est generaliter verum, quod affirmativa de predicato infinito possit inferre negativam de predicato finito. In omni enim propositione prædicatur aliquod verbum : aut ergo verbum adjectivum,
aut verbum substantivum. Si prædicatur verbum adjectivum, nunquam affirmativa de prædicato infinito infert negativam de prædicato finito, ut patet hic : video non album : ergo non video album : semper enim in tali processu est fallacia consequentis. Si autem prædicetur verbum substantivum : aut hoc erit præsentis temporis, aut alterius, præteriti scilicet vel futuri. Et si prædicetur verbum substantivum alterius temporis quam præsentis : tunc nunquam tenet, sed semper est fallacia consequentis, ut hic : fuisti non albus : ergo non fuisti albus. Similiter hic : eris non albus : ergo non eris albus. Si autem prædicetur verbum substantivum præsentis temporis : tunc considerandum est in termino sibi adjuncto : aut enim ille est absolutæ significationis, aut respectivæ. Si respectivæ, cujusmodi sunt relativa : tunc nunquam tenet talis processus, sed semper incidit fallacia consequentis : ut est non simile : ergo non est simile. Vel est non duplum : ergo non est duplum. Si autem terminus infinitivus additur verbo substantivo præsentis temporis, et fit absolutæ significationis, sic semper tenet : et in hoc solo modo intelligitur regula inducta, quod affirmativa de prædicato infinito, infert negativam de prædicato finito : ut est non homo : ergo non est homo.
Videtur tamen, quod ista duo non possunt simul stare, hoc est duplum, et hoc est non duplum : quia quando aliquid sequitur ad aliud, cum quocumque non potest stare consequens, cum eodem non potest stare antecedens : sed ad istam, est non duplum, sequitur, non est duplum : quod sic probatur : quia quando aliquid sequitur ad aliud apposita aliqua determinatione utrobique, aut eadem remota utrobique, adhuc sequitur ad illud : sequitur autem, a non est duplum respectu b, ergo non est duplum respectu b : adhuc sequitur unum ad alterum : et sic habetur propositum quod sequitur : a est non duplum : ergo
<--- Page Split --->
non est duplum : et sic istae duae : a est duplum, et a est non duplum, simul stare non possunt : sicut nec istae, quod a est duplum, et a non est duplum.
Adhuc privata forma a termino absoluto, sequitur privatio ejus a quolibet subjecto illius termini, ut hic est non homo : ergo non est iste homo, nec ille homo, et sic de aliis : ergo similiter privata forma termini respectivi, sequitur privatio ejus a quolibet supposito ad quod ponit respectum : et sic sequitur, est non duplum : ergo non est hujus vel istius vel illius duplum : et sic ulterius sequitur, est non duplum : ergo est nullius duplum : sed ad hanc : a est nullius duplum, sequitur haec : ergo non est duplum : ergo a primo ad ultimum sequi videtur : est non duplum : ergo non est duplum.
Ad haec autem dicendum, quod non sequitur : a est non duplum : ergo non est duplum. Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum est quod quando aliquid sequitur ad aliud cum determinatione utrobique posita, ad antecedens scilicet et consequens, quod eadem determinatione remota, adhuc sequitur ad illud, si eadem determinatio est omnino antecedentis et consequentis : sed hoc non est in proposito : quia cum dicitur in praemissa : a non est duplum respectu b, haec determinatio respectu b est determinatio propria quae potest inferre : sequitur enim : a est non duplum respectu b : ergo est non duplum. In conclusione autem est determinatio improprie : non enim infert suum simpliciter quod non sequitur : a non est duplum respectu b : ergo non est duplum : sed est ibi fallacia consequentis.
Ad id autem quod objicitur de privatione termini absolute significationis et termini respectivae significationis, dicendum quod non est simile ; quia in privatione termini absolute significationis et termini respectivae significationis intelligitur actualiter universalis negatio : quod patet ex hoc quod sequitur : est
non homo : ergo non est hic homo, vel ille, et sic de singulis : et ratione illius negationis actualiter intellectae in privatione sequitur : est non homo : ergo non est homo : et non sequitur ex privatione nisi per accidens : non enim sequitur ratione privationis, sed ratione negationis intellectae in privatione : sed in termino respectivo non est ita : quia illa salvatur respectu unius tantum : sequitur enim : est non duplum respectu b : ergo est non duplum : et ideo privatio illius (cum non intelligatur in illa universalis negatio) non potest inferre negativam : sicut bene sequitur : a est non duplum : ergo a non est duplum.
Hanc fallaciam violentiam facientes posuerunt esse extra fallacias extra dictionem, et inter fallacias in dictione : propter duas rationes, scilicet quia peccat contra dictionem, sicut fallaciae in dictione : fit enim fallacia in dictione : eo quod eisdem nominibus vel orationibus non idem significamus : ad contradictionem autem requiritur identitas nominis et identitas rei. Et iterum quia contradictio orationum est affirmativa et negativa : et ideo dicebant hanc fallaciam esse fallaciam in dictione.
CAPUT XIII.
De praeambulis ad cognoscendum fallaciam secundum petitionem principii.
De fallacia secundum petitionem ejus quod est in principio, in primis notandum est, quod principium prout hic sumitur, est praemissa in syllogismo dialectico. Idem autem quod est in principio secundum causam materialem et efficientem, aliquo modo est conclusio. Sicut autem in ante habitis hujus logicae habitum est, nam conclusio materialiter conficitur ex majori extremitate qua est praedicatum majoris propositionis, et ex minori extremitate qua est subjectum minoris propositionis. Et sic materialiter conclusio est in principiis syllogismi
<--- Page Split --->
conclusioni premissis. Et hoc modo quando conclusio probanda petitur ut per se necessarium ex premissis, tunc petitur id quod est ex principio: quia praepositio ex notat causam materialem motam per causam efficientem: et hoc modo Aristoteles saepe vocat hanc fallaciam petitionem ejus quod est ex principio. Quia autem haec praeposito, in, notat continentiam, et causatum continetur intra suam causam, et principiatum continetur intra suum principium, et non e converso, et medium conjungens extrema per suam mediationem est efficiens causa quare extrema conjungantur in conclusione: ideo quando conclusio petitur in premissis ut principia sunt conclusionis, tunc conclusio ut in causa petitur in premissis: et ideo secundum hanc rationem vocatur tunc haec fallacia petitio ejus quod est in principio: et sic haec duo nomina, scilicet quod vocatur petitio ejus quod est in principio, et petitio ejus quod est ex principio secundum Aristotelem. Adhuc autem dicitur petitio principii.
Potest autem peti idem duobus modis: aut enim est idem nomine et re, sive translatione ad alterum re vel nomine, ut si sic arguitur: aliquis homo currit: ergo homo currit. Et tunc inter inferens et illatum et probans et probatum nulla est diversitas: et talis modus arguendi non cadit in arte: et haec proprie vocatur petitio principii, et non ejus quod est ex principio, vel ejus quod est in principio, et nulla est fallacia: et ideo non vocatur haec fallacia ab Aristotele petitio principii: quia praepositio in vel ex aliquam notat diversitatem: nulla enim potest dari causa apparentiae et causa non existentiae in tali argumento: ideo proprie loquendo haec fallacia petitio principii non potest appellari: sed dicitur petitio ejus quod est in principio, vel petitio ejus quod est ex principio. Causa igitur apparentiae in hac fallacia, est apparens diversitas conclusionis et praemissae alicujus. Causa autem non
existentiae est omnimoda secundum rem identitas conclusionis ad praemissam. Deficiente aut altero istorum deficit a ratione fallaciae.
Adhuc autem notandum, quod syllogismus inferens tantum potest inferre idem ex eodem, et non peccabit nec in figura nec in modo, ut hic: omnis homo currit: omne animal rationale mortale est homo: ergo omne animal rationale mortale currit. Et ideo haec fallacia contra syllogismum inferentem non peccat. Sed in syllogismo probante qui est syllogismus contractus ad materiam dialecticam vel demonstrativam, exigitur quod aliud sit probans et notius, et aliud probatum et ignotius. In petitione autem ejus quod est in principio, petitur probandum in probante ut in ipso acceptum ut idem ipsi: et ideo haec fallacia peccat contra syllogismum probantem ad propositum.
Adhuc notandum, quod est petitio principii secundum veritatem, et est petitio principii secundum opinionem. Secundum veritatem est petitio principii quando aliquid probandum et non per se notum petitur in eo quod est per se accipiendum et per se notum,5sicut quando prima probatur causa per effectum: effectus enim non est per se notum, sed per aliud probandum: et causa est probans et nota per seipsam: et postea effectus probatur per causam: tunc enim secundum veritatem effectus probatur per effectum: quia quod est probans principium, est probans principiatum: et quod est principium principii, est principium principiati: et tunc in tali processu est petitio principii secundum veritatem: causa enim non probatur per effectum, nisi forte demonstratione quia, et non quid, et propter quid: et hoc est ut si dicam: luna est in capite vel cauda draconis: et interponitur terra: ergo luna deficit: et tunc est petitio principii secundum veritatem, quia idem probatur per idem secundum veritatem.
<--- Page Split --->
Quee sit petitio principii secundum opinionem.
Secundum autem opinionem petitio principii est, quando id quod non est natum ostendi per se, ostenditur per idem, quia aestimatur esse aliud propter intentionem aliam quam habet in qua aestimatur notius esse et probabilius illo : sicut effectus in causa acceptus probabilior æstimatur quam in seipso : et causa in effectu accepta, aliquando probabilior est quam in se, secundum viam sensus ad minus : et sic causa ostensa per effectum ostendit effectum, et per consequens ostenditur effectus per seipsum : et hoc quidem si sit in intentionibus diversis (in quibus ostendens et ostensum, probabilius et minus probabile) nullum peccatum est in operatis : quia diversis viissecundum intellectum et secundum sensum nihil prohibet utrumque, scilicet ostendens et ostensum, probabilius et minus probabile esse reliquo. Propter quod omnes fere loci dialectici circulares sunt. Esset tamen hoc peccatum in demonstrativis, quia demonstrationes non sunt circulares.
De petitione ergo ejus quod est in principio vel ejus quod est ex principio intenditur hic secundum quod est in opinione, et peccat contra syllogismum dialecticum : sed petere principium secundum quod praemissa principium dicitur, nullum fit peccatum, quum in dialecticis unum possit probari per alterum, et e converso, ita quod totus salvatur syllogismus dialecticus. Fit tamen hic peccatum contra syllogismum dialecticum, secundum quod in eadem via intellectus vel sensus id quod probandum est, petitur sine probatione in eo quod assumitur ad probationem ejus quod est probandum : quia si secundum diversas vias hoc fieret, nullum penitus esset peccatum contra syllogismum dialecticum.
Unde petitio ejus quod est in principio in duplici est intentione, in intentione scilicet vitii vel defectus cavendi in dialecticis : et quoad hoc in fine octavi Topicorum dictum est de ipso. Est etiam ex apparentia ejusdem quod videtur diversum in intentione loci decipiendi et
sophistici : et sic determinatur de ipso hic.
CAPUT XIV.
De modis paralogismorum secundum quod petitur id quod erat in principio.
His autem sic prænotatis, non difficile determinare de fallacia secundum petitionem ejus quod est in principio : parologismi enim qui fiunt in eo quod sumitur sine probatione, sive petitur id quod in principio erat, fiunt quidem sic quoad modum formationis quoties contingit petere id quod est in principio. Hoc autem in fine octavi Topicorum jam determinatum est. Fit enim quinque modis.
Primus quidem modus est, quando Primus modusidiffinitum petitur in diffinitione, vel e converso. Ut si quaeratur, utrum homo currit, et sumatur hoc animal rationale mortale currit, et inferatur, ergo homo currit. Dubitatur enim de inhaerentia prædicati in subjecto, et æque ignotum est utrum inhaeret prædicatum diffinito, vel diffinitioni, et neutrum natum est notificari per alterum : quia non differt nisi per implicitum et explicitum : et sic unum petitur in altero.
Secundus autem modus est, quando secundus modus. particulare petitur in universali actualiter distributo pro partibus : quia sic universali sumpto, particulare actualiter petitur et sumitur in illo. Ut si quaeratur, utrum omnium contrariorum eadem est disciplina, quod est particulare unum in genere oppositorum contentum, et sumatur ad probandum, quod omnium oppositorum eadem est disciplina : hoc enim idem quod concluditur, petitur in præmissis : quia ex quo universale actu pro particularibus distributum est, universale non est extra particulare, et particulare est in universali.
Tertius modus est conversus istius, Tertius modusiquando universale petitur in particulari. Ut si quaeratur, utrum omnium opposi-
<--- Page Split --->
torum est eadem disciplina, et sumatur ad probandum sic : omnium contrariorum est eadem disciplina, et omnium private oppositorum est eadem disciplina, et omnium contradictoriorum est eadem disciplina, et omnium relative oppositorum est eadem disciplina. Sicut enim in universali actualiter distributo petitur particulare, sic in omnibus partibus petitur universale actualiter distributum in ista.
Quartus autem modus est, quando conjunctum petitur in divisis, quod non ratione conjunctionis, sed ratione conjunctorum est in illis. Ut si quaeratur, utrum medicina est scientia sani et aegri, et petatur quod medicina est scientia sani : et medicina est scientia aegri : ergo medicina est scientia sani et aegri. Nihil enim aliud est medicinam esse scientiam sani, et medicinam esse scientiam aegri, quam medicinam esse scientiam sani et aegri.
Quintus modus est, quando unumcorrelativorum petitur in altero, non ut terminus ad quem finitur relatio, sed ut ratio qua utrumque est in altero per intellectum. Sicut si quaeratur, utrum Socrates sit pater Platonis, et sumatur ad probandum, quod Plato est filius Socratis, ergo Socrates est pater Platonis. Horum enim unum non est natum probari per reliquum. Omnes autem inducti paralogismi causam habent apparentiae per quam videntur probante syllogismo aliquid arguere, quamvis non arguant : quia videntur diversum assumere, quod idem est : et non arguunt, quia idem est quod videtur esse diversum : unde ex hoc in probante syllogismo deficiunt, quod non possunt inspicere quid in probante et in probato sit idem et diversum.
Sumitur autem numerus jstorum modorum sic : quia petitio ejus quod est in principio secundum opinionem respondentis sumitur, aut sine associatione sui cum altero, aut cum associatione sui ad alterum. Si primo modo : aut accipitur
in seipso, aut in suis partibus. Si in se ipso petitur : aut manet idem nomine et re, aut manet idem re et non nomine. Si petitum manet idem re et nomine, sic est primus modus. Si autem petitur cum associatione ad alterum, sic est secundus modus : quod enim deberet ostendi particulariter, petitur universaliter secundum opinionem respondentis. Si autem petitum petatur in se, non in suis partibus : tunc petitum, aut habet partes conjunctas per copulationem, et sic est quartus modus. Si autem petatur in partibus distributis, sic est tertius modus. Si autem petatur non manens in eodem nomine, sic est quintus modus : quia tunc petitur in eodem quod ad convertentiam dicitur cum ipso, et facile est hujusmodi accipere.
Sciendum autem quod ad hoc quod petatur id quod est in principio, oportet quod conclusio secundum se totam petatur in suis praemissis, vel altera praemissarum. Cum autem nullum totum secundum se totum sit in aliqua partium suarum, ideo licet pars subjectiva inferat suum totum, tamen totum peti non potest in parte subjectiva : et ideo nullus modus petitionis ejus quod est in principio, sumitur penes modum illum.
Sciendum etiam quod duo modi qui accepti sunt juxta totum distributum in suas partes quando totum petitur in partibus, vel e converso partes in toto, intelliguntur de toto quod in partes distribuitur, et de toto in quo partes copulantur, sicut est in modo quarto.
Sciendum etiam quod in eodem argumento cadunt locus sophisticus, qui est petitio ejus quod est in principio, et locus dialecticus : contingit enim, quod quantum ad opponentem notius sit majorem extremitatem dici de medio quam de minori extremitate : et hoc modo opponenti notior est praemissa quam conclusio. Contingit etiam quod in eodem argumento quoad respondentem notior sit conclusio quam praemissa : et sic quantum ad respondentem petitur id quod est
<--- Page Split --->
in principio, et quantum ad opponentem est bonus syllogismus dialecticus. Unde semper considerandum est utrum major extremitas notior sit de medio, quam de minori, vel e converso : si enim notior sit de medio, semper est bonus syllogismus dialecticus. Si autem notior sit de minori extremitate quam de medio, semper est petitio ejus quod est in principio.
CAPUT XV.
De præambulis ad intelligendum fallaciam consequentis.
Antecedens quid.
Ad intelligendum ea quae de fallacia consequentis dicenda sunt, sciendum primo quid sit antecedens et quid consequens, et quae et quot sint consequentiae. Dicamus igitur, quod antecedens est, quo posito vel necessario vel probabiliter infertur consequens ex ipso. Necessario quidem, quando consequens intellectu et actu est in antecedente secundum primum modum dicendi per se, secundum, vel quartum. Ut si homo est, animal est: in isto antecedente, homo est, hoc consequens, animal est, actu et intellectu est, quod est diffinitivum ipsius. Secundus autem modus dicendi per se, sicut si dicatur : si linea est, recta est vel curva : linea enim est diffinitiva ejus quod est rectum vel curvum. Vel sic : si numerus est, par vel impar est : numerus enim est in diffinitione paris et imparis. Secundum quartum autem modum, sicut si dicam : si animal decollatum est, interiit propter decollationem : et generaliter inter propriam causam et suum effectum. Probabiliter autem, quando positis adjunctis alicujus infertur hoc cui adjuncta sunt illa ex ipso, ut si computus vel pollutus est, adulter est. Vel si loquitur cum divite pauper, petit aliquid ab illo. Vel ambo amici, si ejusdem ambo inimici, vel aliquid hujusmodi quae perspicere est solertiae.
Consequens autem est id quod sic infertur ex antecedente. Consequentia autem vel argumentatio extrahitur ab ha-
bitudine antecedentis ad consequens, et e converso ab habitudine consequentis ad antecedens : et haec multiformis est. Est enim secundum primam divisionem simplex et composita. Simplex, quando ex simplici antecedente infertur simplex consequens, ut si sic dicam : si homo est, animal est. Composita est, quando ex Consequentua in ipso. una consequentia infertur alia, et haec est inter opposita. Et est duplex. Una quidem quando ex antecedente infertur consequens, et ex opposito antecedentis infertur oppositum consequentis : et haec est inter contraria. Ut si justitia est virtus, injustitia est vitium. Et si fortitudo virtus vel laudabilis, timiditas est vitium vel vituperabilis. Et haec vocatur consequentia in ipso : quia in ipsis terminis est, et ordine terminorum eodem. Alia Autem est, quando ex antecedente sequitur consequens, et ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis : et haec est inter opposita contradictorie sic : ut si homo est animal, non animal est non homo. Et hujus causa est, quia consequens negatum est pars subjectiva antecedentis negati, sicut antecedens affirmatum est pars subjectiva consequentis affirmati : non animal enim pars est non hominis : et ideo sicut antecedens affirmatum infert consequens, ita e converso consequens negatum infert antecedens negatum : et utraque istarum vocatur consequentia ex contrario vel antecedentis vel consequentis.
Est autem alia divisio consequentiae Alia divisio quam innuit Boetius in suis Topicis, hanc scilicet, quod consequentia alia est necessaria et non probabilis, ut in demonstrativis : alia est probabilis et non necessaria, ut in dialecticis : alia necessaria et probabilis, sed non per idem medium : alia est nec necessaria nec probabilis, sed tantum suspicionem faciens, ut in rhetoricis et poeticis.
Et sicut consequentia communiter dicitur de omnibus hujusmodi consequentiis, ita consequens (prout dicitur fallacia consequentis quae peccat contra conse-
Consequentia in ipso.
Consequentia in contrario.
Quomodo consequens capitur communiter in fallacia consequentis.
<--- Page Split --->
quentiam) communiter dicitur ad omne hujusmodi consequens, et a quo non convertitur consequentia. Propter quod in omni fallacia consequentis necessario sunt duae consequentiae. Una quidem consequentis ad antecedens, et altera conversa istius antecedentis scilicet ad consequens, quae aliquando est vera, et aliquando fallit. Et quia in illa semper incidit defectus, ideo dicitur haec fallacia consequentis et non antecedentis. Si enim sit consequentia simplex, non fallit in antecedente inferendo consequens, sed fallit in consequente ex quo creditur inferri antecedens. Ut si homo est, animal est : haec consequentia non fallit, sed conversa illius fallit, si inferatur, ergo si animal est, homo est. Si autem sit consequentia composita e contrario, tunc antecedens efficitur consequens, et tunc iterum fallit illud quod fuit antecedens, sed per negationem factum est consequens. Ut si dicatur, si homo est, animal est : ergo si non homo est, non animal est. Ibi enim proceditur a destructione antecedentis quod per negationem factum est consequens : et ideo praecipue incidit haec fallacia dum aut proceditur a destructione antecedentis, aut a positione consequentis : non enim minus commune a magis communi infertur, cum tantum potentia et non actu sit in ipso : sed magis commune infertur ex minus communi, eo quod actu est in ipso.
Objectio. Soluti.
Si autem aliquis dicat, quod etiam ex pari infertur, et e converso, Dicendum quod hoc verum est: sed ista consequentia est bona, et non inducit fallaciam. Unde patet quare haec fallacia dicatur fallacia consequentis et non antecedentis. Causa autem apparentiae in hac fallacia est identitas antecedentis cum consequente, quod vel necessario vel probabiliter vel suspicabiliter est in ipso : ex qua creditur quod sicut consequens infertur ex antecedente, ita e converso consequens inferat antecedens. Causa vero defectus sive non existentiae est diversitas consequentis ab antecedente in quo non est
antecedens, nisi in potentia : et ideo non potest inferri ex ipso.
CAPUT XVI.
De fallacia consequentis et modis ejus
His ita prælibatis de fallacia secundum consequens, dicimus quod ille apparens elenchus qui est secundum consequens generaliter, quantum ad causam apparentiae fit, eo quod respondentes putant converti consequentiam consequentis ad antecedens, quæ vera consequentia est, in eam quæ est antecedentis ad consequens. Quod fallit frequenter : nam cum hoc antecedens, scilicet verum (quod infert consequens ex necessitate consequentiae positionis vel rei) illud sit quod est consequens ad ipsum : et ideo cum illud sit, scilicet consequens, putant ipsi respondentes et alterum quod est antecedens esse ex necessitate consequentiae antecedentis ad consequens : et hoc non est necessarium : non enim generaliter verum est, quod si posito antecedente ponitur consequens, quod etiam e converso posito consequente ponatur antecedens. Unde etiam ex hoc causa sumitur, quod ex sensu, hoc est, sensibilibus accidentibus communibus non propriis acceptis per sensum fiunt fallaciae, sive deceptiones fiunt circa opinionem componentem accidens circa subjectum.
Tales enim saepe suspicati sive opinati sunt mel esse fel, communia melli et felli accipiendo, æstimantes quod sicut ad subjectum sequitur commune accidens sive prædicatum, ita e converso ad commune prædicatum sequitur subjectum. Si enim est mel, est rubeum, hoc est, aliquid rubeum. Et putaverunt e converso sequi : si est rubeum, est mel. Sed inferebant : sed fel est rubeum : ergo fel est mel. Hæc deceptio fit ideo, quia ruheus color et prædicatum commune, sequitur mel ut antecedens et subjectum. Et formatur sic paralogismus : si mel est, rubeum est : sed hoc sicut mel est
<--- Page Split --->
rubeum, demonstrato felle : ergo fel est mel.
Et hoc est in naturalibus eodem modo: quia quoniam accidit generali consequentia per pluviam terram madidam fieri, putant e converso sequi, quod si terra madida sit, pluisse sit : et hoc non est necessarium, quia ex alia causa potest esse madida : unde consequens non de necessitate infert antecedens. Et potest sic formari paralogismus : si terra est madida, depluta est : sed perfusa aqua terra est madida : ergo est depluta. In utroque enim istorum paralogismorum est fallacia consequentis a positione consequentis, et uterque istorum fiunt in consequentia materie necessaria.
Similiter autem in materia in quam consequentia conversa non est necessaria, sed probabilis vel suspicabilis tantum, sicut in rhetoricis demonstrationes (hoc est, probationes sive ostensiones) quae sunt secundum signa communia non propria : fiunt enim ex adjunctis prædicatis alicui subjecto, quæ dicuntur a Tullio communiter accidentia : volentes enim ipsi rhetores ostendere sive probare, quoniam aliquis est adulter, illud prædicatum commune quod communiter adjunctum est adultero, sive communiter accidens est adultero, accipiunt, ut quoniam compositus est et ornatus et comptus, et sæpe respicit ad uxorem alterius : aut quoniam in nocte videtur errabundus : ex quo suspicio generatur, quod sit adulter et latro. Hæc autem accidentia communia pluribus subjectis quam soli adultero insunt sive accidunt, quibus non inest prædicatum conversæ consequentiae, quod est adulterum esse : et ideo hoc prædicatum non de necessitate infertur ex illo. Et potest sic formari paralogismus : si aliquis est adulter, ipse est computus et politus : sed iste est computus et politus : ergo est adulter. Vel sic : si aliquis est fur, iste est errabundus de nocte : sed iste est errabundus de nocte : ergo est fur. Sciendum quod in his talibus, sicut dicit Boetius, locus ab adjunctis
sive communiter accidentibus , quando adjuncta accipiuntur propria, quia ista sunt signa et icotæ, concludit in prima figura, ut hic : quæcumque habet lac in mammillis absque confricatione mammillarum cum sale et urtica, peperit : hæc sic habet lac in mammillis : ergo peperit. Dico autem absque confricatione mammillarum , quia dicit Aristoteles quod si virgini vel etiam viro habenti mammillas magnas cum sale vel urtica confricentur mammillæ, lac habebit in mammillis : sed tenue erit et modicum et non sufficiens ad locandum. Si autem sint signa et adjuncta in secunda figura quæ communia sunt prædicata, ut esse pallidam, et adjunctum ad ea quæ peperit, ut dicit Aristoteles in fine secundi Priorum, et solum accipiatur unum tale accidens vel adjunctum : tunc prædicatum communius erit, quam quod possit inferre subjectum : et tunc erit fallacia consequentis. Et ideo si debeat esse locus a communiter accidentibus, tunc oportet quod tale adjunctum accipiatur cum circumstantiis personæ : quia cum multis talibus acceptum erit proprium, et inferet subjectum, quod solum unum adjunctum inferre non poterit : quia in his verum est, quod de diffinientibus et diffinitione dicit Aristoteles, quod scilicet partes sunt in plus, et totum in æque : et sic arguitur in rhetoricis et in physiognomicis, et aliis scientiis demonstrativis, sicut in astronomia, et in aliis in quibus ex signis demonstratur.
Sciendum etiam quod tales consequentia non sunt necessariae secundum necessitatem antecedenti et consequentis : quamvis satis necessariae sint ad faciendam aestimationem judicio vel suspicioni : et hoc vocatur hic consequentia necessitas : quia, sicut dicit Boetius generaliter loquens de omni argumento, argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem, fidem vocans quamcumque credulitatem.
Similiter autem alius modus istius fallaciae est etiam in syllogisticis, quæ sim-
<--- Page Split --->
tionem vel artem, non habet principium: sed mundus non est factus: ergo mundus non habet principium: ergo mundus est infinitus duratione, hoc est, ab aeterno. Melissus enim peccabat secundum consequens in prima illatione: haec enim consequentia recta est: si est factum, habet principium: quia omne generatum natura vel arte, habet principium materiale: quia ex nihilo nihil fit. Sed non sequitur, si non est factum, non habet principium: quia fit argumentum a destructure antecedentis, et ponit consequentiam in ipso in contradictorie oppositis: cum in talibus semper sit ponenda consequentia e contrario. Ut si est factum, habet principium: ergo si non habet principium, non est factum. Haec est consequentia bona.
esse necessariam et credit etiam conversam illius esse necessariam: tunc decipitur et est primus modus consequentis a positione consequentis. Si autem neutra sit necessaria, tunc accipit unam esse probabilem, et credit propter hoc suam conversam esse probabilem: tunc decipitur, et fit secundus modus: sicut fit etiam in argumentis rethoricis: et sic sunt duo modi fallaciae consequentis.
Et si quaeratur, quare non fiunt diversi modi penes positionem consequentis et destructionem antecedentis? Dicuntisti quod hi duo modi sunt unus modus in substantia, modo tantum differentes, ut dictum est in ante habitis.
CAPUT XVII.
Ubicumque est fallacia consequentis, ibi sunt duae consequentiae.
Et ex prædictis patet quod paulo ante dictum est, quod ubicumque est consequens, semper est duplex consequentia: quia de substantia cujuslibet paralogismi est principium motivum et principium defectus in omnibus fallaciis, tam in dictione quam extra dictionem. Cum igitur in fallacia consequentis recta consequentia sit principum motivum suæ apparentiæ, fallacia autem sit principium defectus sive principium non existentiæ, oportet duplicem esse consequentiam ubicumque est fallacia consequentis, scilicet illam quæ convertitur, et illam in quam convertitur. Unde patet quod in talibus argumentis: animal currit: ergo homo currit: ergo Socrates currit: non est sophisma consequentis, sed antecedentis.
Dicunt tamen quidam, quod duo sunt modi paralogizandi in fallacia consequentis: fit enim haec fallacia cum putamus consequentiam converti quæ non convertitur: sed super eosdem terminos non fit nisi tribus modis: aut enim utraque consequentia est necessaria, aut altera tantum, aut neutra. Si utraque sit necessaria, tunc nulla est deceptio. Si autem una sit necessaria et altera non, tamen respondens videt unam consequentiam
De præumbalis ad fallaciam secundum non causam ut causam intelligendam.
Ad intelligendum autem ea quæ de syllogismus fallacia secundum non causam ut causam dupliciter ostensivus ad impossibiles. ut in Principibus dictum est: est enim quidam syllogismus ostensivus, qui habet conclusionem unicum ex duabus propositionibus et tribus terminis syllogizatam: ut omnis homo est animal: Socrates est homo: ergo Socrates est animal. Syllogismus autem ad impossibile est, qui conclusum aliquid ostensive reducit syllogistice ad aliquid impossibile manifestum: et propter hoc interimitur altera præmissarum quæcumque est illa quæ est causa illius impossibilis quod conclusum est: et propter hoc iste syllogismus semper habet duas conclusiones. Ut si quæratur, si homo est asinus? Et si concedatur, quod sit asinus: syllogizetur in contrarium sic: nullus asinus est animal rationale mortale: homo est asinus: ergo homo non est animal rationale mortale. Sed hoc est falsum: ergo homo non est asinus. Et sic interempta est hæc præmissa, homo est asinus. Hic enim syllogismus est in quarto primæ figuræ. Unde sciendum quod
<--- Page Split --->
fallacia secundum non causam ut causam semper fit in syllogismo ad impossibile: fallacia enim secundum non causam ut causam fit quando non causa ut causa ponitur : propterea videtur sequi impossibile, cum non propter ipsam sequatur, sed etiam praeter ipsam nihilominus accidit idem impossibile, Cujus exemplum est, ut si quaeratur, an Brunellus vel quidam asinus sit homo? et si concedatur quod quidam asinus sit homo, arguitur in contrarium sic : nullus asinus est animal rationale mortale : homo est asinus : quidam asinus est homo, vel Brunellus est homo : ergo homo non est animal rationale mortale. Sed hoc est impossibile : ergo et hoc, Brunellus vel quidam asinus non est homo. In tali enim argumentatione est non causa ut causa : quia interimitur haec quae videtur esse causa impossibilis illius quod sequebatur, et non est causa ejus, haec scilicet, Brunellus sive quidam asinus est homo : sine ipsa enim ex aliis positis sequitur impossibile : et erit syllogismus in quarto primae, ut dictum est.
jectio.
Cum autem secundum Aristotelem in octavo Topicorum, quaedam sit oratio falsa, eo quod ex ipsa nulla penitus sequitur conclusio, quae secundum ipsum ibidem est syllogismus apparens : alia est oratio falsa, in qua aliqua sequitur conclusio, sed non ad propositum, quae accidit in syllogismis ad impossibile : et sic videtur, quod omnes modi apparentium syllogismorum cadant sub modo primo figurae dictionis, et soli paralogismi illius fallaciae qui accidunt in syllogismis ad impossibile, cadunt sub secundo modo figurae dictionis : et sic videtur quod paralogismi istius fallaciae non sunt syllogismi apparentes, et per consequens, quod non causa ut causa non sit fallacia, cum causam apparentiae non habeat.
Jutio.
Sed dicendum est ad hoc, quod pro certo non causa ut causa est fallacia, et syllogismus apparens qui fit secundum ipsam. Dicitur enim syllogismus apparens dupliciter, scilicet specialiter, et genera-
liter. Specialiter dicitur syllogismus apparens, qui peccat contra consequentiam syllogismi ostensivi : quia hoc modo prima oratio dicitur falsa in VIII Topicorum, et hoc modo oratio falsa non comprehendit sub se syllogismos apparentes : non enim comprehendit paralogismos secundum petitionem principii, nec etiam paralogismos fallacia secundum non causam ut causam : eo quod peccant contra quamcumque consequentiam sive cujuscumque syllogismi ostensivi. Generaliter autem dicitur syllogismus apparens, qui peccat contra quamcumque consequentiam sive cujuscumque syllogismi consequentiam : et hoc modo syllogismus apparens comprehendit sub se paralogismos omnium fallaciarum, tam in dictione quam extra dictionem : omnes enim peccant contra aliquam alicujus syllogismi consequentiam : et hoc modo paralogismi hujus loci sunt syllogismi apparentes. Peccat autem haec fallacia contra syllogismum dialecticum : quamvis enim syllogismus ostensivus sit proprie de usu dialectici ad concludendum ex probabilibus suum propositum, cum et syllogismus ad impossibile in casu sit de usu dialectici, quando scilicet ex dictis a respondente potest concludere aliquod manifeste falsum, cujus falsitati non potest objicere respondens, et sic contra syllogismum dialecticum in tali casu, de usu dialectici existentem, peccat haec fallacia.
Adhuc autem notandum, quod causa universalis decipiendi in hac fallacia secundum Aristotelem est, cum assumitur illud quod causa consequentiae non est, velut propter illud, sicut propter consequentiae causam fiat redargutio quae causa deceptionis in omnibus est locis sophisticis sive fallaciis. In omnibus enim praemisae videntur esse causae redargutionis, et tamen non sunt causae.
Sed sciendum quod dupliciter est accipere non causam ut causam. Uno quidem modo, quod ipsa ablata et aliis adhuc remanentibus sequitur conclusio : et sic dicitur in hac fallacia non causa ut
<--- Page Split --->
causa. Alio autem modo generaliter dicitur non causa, ex qua non sequitur conclusio, licet sequi videatur : et sic non causa sumpta ut causa conclusionis est in omnibus fallaciis : si enim sic arguitur : omnis canis est latrabile : marinum est canis : ergo marinum est latrabile. Neutra istarum propositionum est causa conclusionis : verum tamen altera istarum ablata, adhuc ex aliis residuis eadem sequitur conclusio.
Sciendum quod fallacia ista sive locus iste sophisticus non potest accidere in syllogismis ostensivis, nec peccat contra syllogismum ostensivum, sed solum contra syllogismum ad impossibile, ut dicit Aristoteles in secundo Priorum : quia idem est non propter hoc accidere falsum, et esse non causam ut causam. Ad hoc autem intelligendum distinguendum est : quia si accipiatur propositio quæ non est causa conclusionis cum propositionibus quæ sunt causæ conclusionis ejusdem quantum ad illationem ipsius : aut communicabit illa propositio cum præmissis quæ sunt causæ, in aliquo termino : aut non communicabit cum eis in aliquo termino. Si non communicabit cum eis in aliquo termino : tunc non erit fallacia et locus sophisticus, quia defuit apparens : quia quamvis illa propositio sit non causa, non tamen est non causa ut causa : quia cum nullo est ea quæ sit causa : et de tali dicitur in secundo Priorum, quod est manifestior modus syllogismum accidere non propter hoc. Cujus exemplum positum in secundo Priorum est, ut si debeat ostendi hæc, diameter est costæ asimeter, et sumatur ab opponente oppositum hujus a respondente datum per hypothesim cum ratione Zenonis sic : diameter est costæ consimeter, in quolibet stadio sunt infinita spatia : sed infinita non contingit pertransire : ergo non contingit pertransire aliquod stadium. Sed hoc est impossibile : ergo hypothesis est impossibilis, ex qua sequitur, hæc scilicet, quod diameter est commensurabilis costæ. In hac enim argumenta-
tione non communicat hypothesis quæ est non causa, in aliquo termino cum propositionibus quæ sunt causæ conclusionis : et ideo non est hic apparentia nec locus aliquis sophisticus.
Si autem propositio assumpta communicet cum his quæ sunt causa conclusionis in aliquo termino, per quam communicationem videtur esse causa, hoc non potest fieri nisi altero duorum modorum : uno scilicet modo, quod per illas propositiones intenditur concludi aliquod falsum tantum directe, ita quod ibi sit status : aut ulterius intenditur procedere et concludere, scilicet ex falsitate illius conclusionis interimere aliquam positionem sive hypothesim factam a respondente prius concessam. Si quidem primo intenditur per tales propositiones concludi falsum ut ubi sistatur, hoc potest fieri duobus modis : aut enim ex reliquis propositionibus ab isto falso assumpto sēquitur conclusio de necessitate consequentiae, aut non sequitur ex illis. Si non sequitur ex illis, tunc non est hæc fallacia facta, sed causa quare non sequitur ex reliquis, est alia fallacia sive in dictione, sive extra dictionem. Si autem sequitur conclusio de necessitate illationis ex reliquis : tunc nulla penitus erit fallacia : quia licet sit non causa, non tamen est non causa ut causa : quia in hac fallacia consistit tota apparentia penes illam propositionem quæ est non causa, quæ ad consequentiam conclusionis est assumpta : et sic non est in talibus argumentis : apparentia enim in hujusmodi argumentis est necessitas consequentiae : non existentia vero est in propositione assumpta : et talis apparentia et talis non existentia causat aliquam fallaciam specialem. Si autem in tali processu intendatur conclusio falsa, et ex illius falsitate intendatur interimi aliqua hypothesis prius posita sive concessa : tunc incidit illa fallacia quæ non causa vocatur : et tunc accidit illius fallacia peccatum, non in primo argumento, sed in secundo, quando scilicet a falsa con-
<--- Page Split --->
clusione procedit, et contingit falsam esse hypothesim, ut patet in exemplo quod dat Aristoteles et sumitur de Phædro Platonis, quod a nobis in consequentia capitulo ponetur. Unde cum pluribus modis se propositio (quæ est non causa) habere non possit, et penes nullum modum potest fieri nisi penes ultimum, patet, quod non causa ut causa non potest fieri nisi in syllogismis ad impossibile : et peccat contra secundum argumentum et non contra primum, et quantum ad secundam et non contra primam.
Causa apparentiæ in hac fallacia est convenientia illius propositionis, quæ non est causa in aliquo termino cum propositione, quæ vere se habet ut necessaria ad illationem conclusionis : propter illam enim convenientiam fputatur quod non causa sit causa illationis. Causa autem falsitatis sive non existentiae est diversitas et differentia ejusdem propositionis, quæ non causa est, ad propositionem quæ vere est causa illationis sive conclusionis.
Sì autem aliquis contra hoc objìciens dicat, quod non propter illud accìdere est idem quod non causam ut causam esse : non propter hoc autem accìdere potest incìdere in syllogismis ostensivìs : ergo et non causa potest accìdere in syllogismis ostensivìs : ergo et non causa ut causa potest accìdere in syllogismis ostensivìs. Probet autem quod non propter accìdere, possit accìdere in syllogismis ostensivìs, sic : accìdere aliquid quod sit non causa conclusionis tanquam ut causa, contingit dupliciter, scìlicet ita ut propositio sumpta quæ est non causa, communicet cum præmissìs in aliquo termino : aut non. Exemplum ejus quod non communicet in aliquo termino, est sìcut sì dicatur : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Exemplum autem ejus quod communicet in aliquo termino, est sìcut sì dicatur sìc : omnis asinus est animal : omnis homo est animal : ergo omne rudibile est asinus vel animal. Manifestum est igitur, quod in istìs syllogismis ostensivìs contingit propositionem non causam ut causam esse, et ac sì esset causa : et per consequens in syllogismis ostensivìs contingit accìpere non causam ut causam et incidere hanc fallaciam. Sì, inquam, sìc aliquis objìciat, dicendum quod verum est, quod in hoc processu in primo argumento sumitur propositio quæ. est non causa : sed tamen ìsta fallacia non habet ab hac demonstrari propter causam quæ jam ante dicta est.
CAPUT XVIII.
De fallacia secundum non causam ut causam.
His habitis, facile est determinare de fallaciis secundum non causam ut causam quantum ad generalem causam deceptionis : tunc enim in his fiunt cum ad propositiones præmissas sumitur adjunctum præmissis aliquod de numero propositionum quod in veritate non est causa illationis sive conclusionis : et sic assumitur illud cum præmissis velut propter illud (sicut propter causam illationis) fiat redargutio, hoc est, falsi illatio, contra hypothesim respondentis. Accidit autem hujusmodi paralogismus sive fallacia ad impossibile syllogismis, in quibus per falsum contrarium vel contradictorium interimitur positio sive hypothesis prius conclusa per ostensionem falsitatis alicujus præmissarum : in syllogismis enim ad impossibile necessarium est semper aliquid interimere eorum quæ posita sunt in syllogismo priori : et ideo necessarium est in his multiplicari propositiones inter quas latenter inducitur illa quæ est non causa ut causa. Si ergo ea propositio quæ est non causa ut causa, enumeretur in necessariis sive inter necessarias propositiones quæ necessariae sunt ad illationem falsi, ex quo debet hypothesis respondentis interimi, sive in interrogationibus, quia propositio dialectica interrogatio est, ut determinatum est in pri-
<--- Page Split --->
mo Topicorum : et enumeretur inter eas in argumento ad quod accidit sive sequitur impossibile : hoc enim est argumentum secundum et non primum, quod scilicet ex falso illato destruit hypothesim, videbitur decepto respondenti saepe fieri redargutio quantum ad illationem oppositi ipsius hypothesis qua redarguitur respondens propter hoc : cum tamen non fiat propter hoc. Et sic ut causa movet ad decipiendum, et ut non causa principium est falsitatis, quia non est propter illud, fit illatio : sed eo ablato uberius sequeretur impossibile.
Hujus autem exemplum est, ut dicamus, quod propositum oppositi sit ostendere animam et vitam non esse idem ad concludendum falsum necessarium sumere falsas propositiones, ex quibus necessario sequitur falsum illud quo terminatur hypothesis dicens animam et vitam esse idem. Et arguitur sic : Anima et vita sunt idem ; sed omne quod contrariatur corruptioni, est generatio : vita autem contrariatur morti, et per consequens contrariatur corruptioni, quia mors etiam corruptio est : ergo vita est generatio, et per consequens vivere est generari. Sed hoc est falsum, quod scilicet vivere sit generari : ergo et primum falsum est, quod scilicet anima et vita sint idem. Et hoc dicit Aristoteles non eodem ordine, sed obscuriori sic : Ut quoniam, supple, sic ostenditur, quoniam anima et vita non sunt idem per oppositum falsum : nam si corruptioni generatio est contrarium generaliter, et sumantur generatio et corruptio prout sunt motus oppositi in terminis (quia penes terminos dicitur motus oppositus vel contrarius motui) tunc sequeretur, quod alicui corruptioni (quæ est mors vivi sive dissolutio) erit contrarium quædam generatio, quæ non potest esse nisi vita : mors enim est corruptio, et est contrarium vitæ : quare sive ergo vita erit quædam generatio, et vivere erit generari. Hoc autem est impossibile : non ergo idem est anima et vita. Et hoc non est
syllogizatum ex hac propositione : anima et vita sunt idem. Cujus probatio est, quia idem impossibile sequitur ex aliis propositionibus sumptis et præmissis, etiamsi aliquis opponentium non dicat (hoc est, non cum præmissis ponat) hanc propositionem, anima et vita sunt idem, sed solum dicat et ponat in præmissis vitam esse contrarium morti : et hanc, quod mors et corruptio, et corruptioni sit contrarium proprium generatio. Et sic hæc, anima et vita sunt idem, fuit non causa illationis videlicet et non esse: quia communicat cum ista, vita et mors sunt contraria, in termino in utroque idem significante.
Patet etiam ex his, quod hujusmodi rationes non simpliciter (hoc est, in totum) sunt insyllogizatæ, quia prima conclusio falsi vere syllogizata est ex præmissis falsis : sed quantum ad propositum sunt insyllogizatæ, hoc est, ad hypothesim interimendam : eo quod hypothesis est impertinens ad alias propositiones assumptas : propositio autem impertinens non destruit alteram, eo quod est impertinens ad illationem. Et hæc difficultas non discernendi causam veram iltationis ab ea quæ est non causa ut causa cum sumpta est, quia plurimum idem latet non minus ipsos interrogantes sive opponentes, quam in ipsos respondentes : et hoc est exemplum non causæ ut causæ.
Sunt autem in hoc exemplo propositiones multiplices quæ sic distinguendæ sunt : cum enim dicitur, quod mors et vita sunt contraria, distinguendum est : quia mors potest dicere motum dissolutionis animæ a corpore, vel terminum dissolutionis ejusdem : et sic non est corruptio, sed tunc est corruptum esse. Primo modo mors et vita non sunt contraria : quia quod corrumpitur, quamdiu corrumpitur, adhuc vivit : contraria autem simul in eodem esse non possunt. Si autem secundo modo esse dicatur mors terminus dissolutionis : tunc vita et mors iterum non sunt contraria, sed
<--- Page Split --->
opposita ut privatio et habitus : et sic omni modo ista est falsa, mors et vita sunt contraria, et est simpliciter falsa : unde etiam supra in argumentatione non debuit interim ista, anima et vita sunt idem, sed haec, mors et vita sunt contraria.
Ex post inductis autem sequitur, quod haec fallacia non accidit in syllogismo ostensivo. Unde hic : omnis homo est animal : et sol est in cancro, vel sol est major terra : ergo Socrates currit : non est fallacia secundum non causam ut causam : quia haec propositio, sol est major terra, nec est causa conclusionis, nec potest esse causa. In fallacia autem non causa ut causa, propositio quae est non causa, communicat cum ea quae est causa : et ideo potest esse causa.
Objectio. Obijciet autem fortasse aliquis contra hoc dicens, quod revera in dicto exemplo dua sunt argumentationes, quarum prima est ostensiva falsi, secunda interimens hypothesis. Prima enim est haec, anima et vita sunt idem : cuilibet corruptioni contrariatur generatio : sed mors est corruptio : ergo morti contraria generatio : ergo vivere generari. Hoc est argumentum primum et est ostensivum falsi illius, quod vivere est generari. Secundum autem quod est ad interimendum hypothesis, est tale : haec conclusio,vivere est generari, est falsa et impossibilis : ergo hypothesis ex qua sequitur, scilicet quod anima et vita sunt idem,est impossibilis : et patet quod in prima argumentatione inter praemisas ponitur illa propositio qua est non causa : et sic in syllogismo ostensivo erit non causa ut causa : et non ponitur in secundo argumento : ergo non est in syllogismo ad solutio. impossibile, sed in ostensivo. Sed ad hoc secundum ea qua dicta sunt in capite anteriori, dicendum quod quamvis propositio qua est non causa ut causa, ponatur inter praemisas prioris argumentationis, qua revera ostensiva est : non tamen ab ipsa debet denominari : quia finaliter non ponitur ad primam conclu-
sionem ostendendam, sed potius ut ex illa inferatur hypothesis per syllogismum secundum.
CAPUT XIX.
De modis fallacia secundum non causam ut causam.
Modi autem fallaciae secundum numerum formationis eorum multiplicandi sunt. Sunt autem duo modi. Unus secundum quod non causa potest communicare in aliquo termino cum propositionibus quae sunt causae conclusionis : si enim in nullo communicaret cum eis, tunc non posset esse non causa ut causa : si autem in altero communicat hypothesis sive propositio quae non est causa, cum propositionibus quae sunt causae conclusionis falsae : aut communicabit in subjecto, aut in praedicto.Et penes istas communipimus mocutiones duo formantus modi paralogizandi : unus scilicet quando non causa ut causa in subjecto communicat cum propositionibus quae sunt causa, ita quod in aliqua propositionum quae sunt causae, sumatur subjectum hypothesis : et sic est unus et primus modus fallendi : sicut enim ista hypothesis, omnis lapis est animal, est supposita : ita concludatur, quod omnis homo est lapis, sic : omnis margarita est lapis : omnis homo est margarita : ergo omnis homo est lapis. Hoc est impossibile : sed non sequitur propter hypothesisim : ipsa enim remota, adhuc sequitur idem impossibile.Et hunc modum ante finem secundi Priorum ponit Aristoteles in terminis generalibus ponens hanc hypothesisim, omne B est A, si ergo c sumatur sub B, non quidem ut inferius sub superiori ut homo sub animali, sed ita quod in syllogismo fiat c subjectum ejus quod est B, et D sumatur sub c, ita quod fiat subjectum ejus eodem modo sicut prius, sic : omne c est B, omne D est c, sequitur quod omne D est B : quae quamvis falsa sit,non tamen falsa est vel sequitur propter hypothesisim : et iste
<--- Page Split --->
est modus primus. Et est planum illud si ponatur in terminis specialibus, quod a sit animal, b lapis, c margarita, d autem homo : tunc enim est hypothesis : omnis lapis est animal, qua supposita concluditur, omnis homo est lapis, sic : omnis magarita est lapis : omnis homo margarita : ergo omnis homo lapis. Et hoc quidem est impossibile : sed non accidit propter hypothesis.
Si autem praemissae ostendentes impossibile communicent praedicato hypothesis, sic erit secundus modus, et est exemplum tale : sit enim hypothesis sicut prius, quod omnis lapis est animal : qua supposita concludatur animal esseinanimatum, sic : omne corpus est inanimatum : omne animal est corpus : ergo omne animal est inanimatum. Haec conclusio est impossibilis : sed non sequitur ex hypothesi. Hypothesis enim remota adhuc sequitur eadem conclusio. Aristoteles autem in fine secundi Priorum ponit de hoc generales terminos, quod hypothesis sit, omne B est A, et sumatur E supra A, ita quod sit praedicatum ejus, et A subjectum, et supra E eodem modo sumatur F, ita quod F praedicetur, et E subjiciatur in syllogismo: et arguitur supposita hypothesis, sic : omne B est A, haec est hypothesis : omne est F, omne A est E, ergo omne A est F. Haec enim conclusio falsa est : non tamen sequitur propter hypothesis : et ideo hypothesis est non causa ut causa. Et hoc planum est in terminis specialibus, sicut dictum est, si per A intelligatur animal, et per B lapis, per F vero inanimatum, per E autem corpus, et deducatur sicut paulo ante dictum est.
Sic ergo patet quod duo modi paralogizandi sunt secundum hanc fallaciam. Unus, quando syllogismus ad impossibile communicat subjecto hypothesis : et alius, quando idem syllogismus communicat cum praedicato hypothesis. Et non possunt esse plures : quia si propositio sive hypothesis communicaret cum propositionibus syllogismi ad impossibile in utroque termino, ita quod hypothesis
sumatur tam subjectum quam praedicatum ab illis propositionibus quae sunt syllogismi ad impossibile : tunc non incidit haec fallacia, quia tunc ex ipsa hypothesis de necessitate sequitur falsum quod concluditur sicut ex propositionibus syllogismi. Et exemplum quidem inductum sufficit ad utrumque istorum modorum : si enim sumatur syllogismus ad impossibile penes communicationem in hoc termino, vita, tunc potest vita praedicari, et anima subjici in hypothesis : et sic destruit exemplum secundo modo : quia tunc conjungitur syllogismus ad impossibile praedicato hypothesis. Vel potest hoc quod dico, vita, subjici, et anima praedicari : et tunc respondet exemplo primo modo : quia tunc syllogismus ad impossibile conjungitur subjecto hypothesis. Sic ergo sunt duo modi secundum hanc fallaciam.
Est autem sciendum hic, quod quidam quaerunt de orationibus istis quas dicit Aristoteles non simpliciter esse insyllogizatas, si sunt quantum ad primam conclusionem vel quantum ad secundam: et dicunt quod orationes istae simpliciter insyllogizatae sint: et si debeant reduci ad formam syllogisticam, sic debent formari: omne quod contrariatur corruptioni, est generatio: vita contrariatur corruptioni, per hoc quod contrariatur morti quae est corruptio: ergo vita est generatio: ergo vivere est generari. Quod falsum est, quia quod vivit non generatur, sed generatum est jam.
Et respondent ad hoc et dicunt quod prima falsa est: dicunt enim non generationem solam corruptioniesse contrariam, sed etiam creationem per quam sicut per generationem exiit res et mutatur de non esse ad esse. Sed hoc nihil est: quia si contraria accipiantur creatio et corruptio, tunc oportet quod nata sint fiericirca idem, quod subjicibile site rationi et corruptioni. Unde hoc quod dicunt non est physicum.
Ideo dicunt alii, quod haec est falsa, mors et vita sunt contraria: non enim haec, mors scilicet et vita opponuntur contrarie, sed ut privatio et habitus. Sed
<--- Page Split --->
secundum hanc responsionem non vitatur, quin adhuc sequatur conclusio falsa, sic : omne quod privative opponitur corruptioni, est generatio : vita privative opponitur corruptioni, quia morti quae est corruptio : ergo vita est generatio : ergo vivere est generari. Etiam ut prius, et intermitur hypothesis.
Ideo dicunt alii, quod hæc est falsa, mors est corruptio : et dicunt rationem hujus esse : quia nihil quod sequitur ut terminus et finis ex aliquo motu vel ex aliqua mutatione, potest dici motus iste vel ista mutatio, ita quod motus vel mutatio prædicetur de isto : ad generationem enim animalis sequitur vita : et ideo ipsa vita non est generatio : sicut enim ante dictum est, illud quod generatur non vivit, sed quando vivit, jam generatum est. Eodem etiam modo est de corruptione : prius enim corrumpitur animal et post corruptionem sequitur mors, et tunc est animal in corrupto esse. Cum ergo corruptio quædam sit mutatio, ad quam sequitur mors, non potest mors esse corruptio : et ideo falsa est propositio quæ dicit quod mors est corruptio : et ex ista propositione falsa cum aliis præmissis falsis sequitur conclusio falsa. Non sequitur enim, si mors et vita sunt contraria, ergo vita est generatio, nisi aut ponatur, aut intelligatur hæc, mors est corruptio : et hoc est idem ei quod ante dictum est in distinctione propositionum. Unde sicut supra dictum est, istae orationes syllogizatae sunt quantum ad conclusionem primam falsam : necessario enim sequitur ex præmissis conclusio falsa, et est bonus syllogismus ostensivus ostendens falsum ex falsis : sed quantum ad secundam conclusionem : quæ tamen principaliter est intenta, simpliciter sunt insyllogizatae istae orationes : non enim ex impossibili conclusione sequitur hypothesim simpliciter esse interimendam: quia hypothesis simpliciter non est causa conclusionis impossibilis : et sic quantum ad istam conclusionem quæ est principaliter intenta, sunt istae orationes insyllogizatae :
et sic ad propositum sive ad intentum insyllogizatae.
Attendendum etiam, quod inter conseQua non conquens sive fallaciam consequentis et non nientiam incausam ut causam convenientia est : priciam consequentis et no quidem, quod sicut in fallacia consefallaciam non causae quentis semper sunt duae consequentiae, ut causae. una bona, et altera mala : sic etiam in non causa ut causa duae sunt duorum argumentorum consequentiae, una bona quae est ostensiva falsi, alia mala quae ex falso est interemptiva hypothesis. Secundo in hoc, quod sicut in consequente quaedam est consequentiarum reciprocatio, ut ab antecedente ad consequens, et e converso, et ita in non causa ut causa est quaedam reciprocatio ab hypothesis ad falsum conclusum, et a falso ad hypothesis interemptionem. Sic ergo de paralogismo secundum consequens et de eis qui sunt secundum non causam ut causam determinatum sit.
CAPUT XX.
De præambulis ad syllogizandum fallaciam secundum plures interrogationes ut unam.
Ad intelligendum fallaciam secundum plures interrogationes ut unam, prænotandum est et accipiendum ex Topicis, quid sit interrogatio, et in quo differt a propositione et enuntiatione. Interrogatio enim (ut in Topicis est dictum) est propositio probabilis cum nota interrogationis proposita. Enuntiatio autem (ut in Perihermenia est dictum) est oratio enuntians aliquid de aliquo. Propositio autem (ut in primo Priorum) est oratio enuntiativa alicujus de aliquo pro altero, in ordine ad formam argumentationis et præcipue syllogismi posita secundum principium ex quo fit illatio consequentis quæ est conclusio, secundum quod conclusio est medio vel mediis probata enuntiatio vel propositio. Et sic patet quod interrogatio addit supra propositionem dialecticam, quæ probabilis est, modum
<--- Page Split --->
interrogandi, et assensum respondentis supra compositionem si praedicatum insit subjecto : sicut cum dicitur, estne haec vera, currit homo ? vel putasne currit homo ? vel est homo animal, vel aliud aliquid tale hujusmodi.
Quæ autem differentia interrogationis sit, quando nota interrogationis ponitur ad compositionem, et quando ad totam propositionem sive super consensum respondentis, in primo Topicorum satis dictum est 1 : si enim sic quaeratur, currine homo ? nota interrogationis ad compositionem ponitur : et talis oratio vocatur quaestio. Si autem sic dicam, putasne homo currit ? nota interrogationis non ad compositionem fertur: quia ista expresse affirmant: sed nota interrogationis consensum respondentis in compositionem expectat : et ideo talis interrogatio non est quaestio, sed propositio in qua propter non necessariam inhaerentiam praedicati in subjecto quaeritur, an respondens consentiat ? Quæstio igitur et conclusio, ut dicit Boëtius, secundum substantiam non differt, sed modo : quia quod est in dubitatis quaestio, hoc idem probatum uno medio vel pluribus, et illatum ex illis, efficitur conclusio. Sed etiam modo non substantia differt interrogatio a propositione : quia interrogatio est propositio cum nota interrogationis cadente supertotam propositionem quæ non est de consensu respondentis. Sic etiam modo solo differt enuntiatio a propositione et interrogatione : quia enuntiatio simpliciter indicat vel enuntiat aliquod praedicatum de aliquo subjecto : propositio autem est eadem enuntiatio, quando sub forma argumenti primi syllogismi pro altero ponitur quod infertur secundum habitudinem principii ex isto. Unde conclusio se habet ad propositionem sicut illatum et principiatum ex illo : propositio autem se habet ad conclusionem sicut inferius
et principium ipsius : enuntiatio autem substantia est propositionis et interrogationsi et conclusionis sine talibus modis accepta.
His visis rememoranda sunt quae in EnuntiatPerihermenia de unitate et pluralitate uter qui enuntiationis dicta sunt. Dictum est enim ibi, quod simpliciter una est enuntiatio, in qua simpliciter unum de uno enuntiatur, hoc est, unum prædicatum de uno subjecto non voce tantum, sed rei veritate : quia si sufficeret unitas vocis, tunc propositio in qua subjicitur vel prædicatur nomen æquivocum, esset una simpliciter : et hoc falsum est, sicut in Perihermenia est ostensum : et ideo ad unitatem propositionis requiritur et rei unitas significata in prædicato et subjecto , et etiam quod sermo referatur ad unum, etiamsi ipse sermo sit plures, sicut patet in hac, homo est animal rationale mortale, quæ una est, eo quod prædicatur unum de uno : quia rationale mortale referuntur ad simpliciter unum, quamvis plura sermone : quia sequens differentia est in præcedente sicut actus in potentia : actus autem et potentia unum et idem constituunt, et ad unum et idem referuntur.
Quamvis autem multiplex sit unitas, ut dicit Aristoteles in X primae philosophiae 2, et Boetius in libro de Uniate et Uno, scilicet unitas analogiae, et unitas generis, et unitas speciei, et unitas in numero 3 : et haec unitas in plura dividitur, diffinitionis scilicet, et diffiniti, et indivisionis per proprium accidens : et unitas accidentis et subjecti generaliter, ut dicit Boetius, in ea in quibus non invenitur diversitas in numerando. Cum tamen dicitur, propositio vel interrogatio vel enuntiatio una, in communi sumitur ad omnes istas unitates. Unde haec est una, substantia est ens : et haec una, homo est animal : et haec una, Socrates est homo :
<--- Page Split --->
et haec una, homo est animal rationale mortale : et haec una, homo est risibile : 1 propoet haec una, homo est albus. A privatione plures. autem hujus unitatis in praedicato vel in subjecto vel in utroque dicitur propositio plures : quia scilicet vel unum de pluribus, vel plura de uno, vel plura de pluribus vel annuntiantur vel proponuntur vel interrogantur, sicut in his exemplis : Socrates et Plato currunt. Vel Plato legit et disputat. Vel Socrates et Plato legunt 1 plures et disputant. Et quando unum de pluri- roga- nes ut bus, vel plura de uno, vel plura de plu- rina.
sa appa- intiae in fallacia. modi interrogandi, eo quod formalis est in interrogatione (quia facit interrogatio- nem potentia actu interrogationem) est principium motivum sive causa apparen- tiae in hac fallacia : propter unitatem enim modi putat aliquis etiam interrogatum esse unum : et causa non existentiae sive defectus sive falsitatis est diversitas sive pluralitas interrogatorum sub una nota interrogationis : et ex his duobus consti- tuitur locus sophisticus, qui dicitur et est fallacia secundum plures interrogationes ut unam.
Io nomi- is hujus illaciae. haec dicitur secundum plures interroga- tiones ut unam, vel secundum plures enuntiationes ut unam : peccat enim haec fallacia sicut et omnes aliae extra dictionem contra ordinem propositionum in syllogismo dialectico, quae ordine lo- calis habitudinis se habent ad conclu- sionem. Quia igitur dialectica propositio est interrogatio et per modum interroga- tionis proponenda respondenti, ideo me-
lius dicitur fallacia secundum plures interrogationes ut unam, quam secundum plures propositiones ut unam. Et hujus ratio est, quia propositio dialectica primo omnium interrogatur, quam proponatur : et sic causa apparentiae primo apparet in interrogatione, et per consequens in propositione: ab eo ergo in quo primo apparet, recipit denominationem, et non ab eo in quo apparet posterius.
Adhuc autem notandum, quod plura contingit interrogare dupliciter : sicut etiam plura contingit significari dupliciter: aut enim plura interrogantur per modum unius in dictione vel oratione una : et talis interrogatio non causat hanc fallaciam quae dicitur secundum plures interrogationes ut unam, sed potius fallaciam equivocationis vel amphibologiae vel alterius fallaciae in dictione. Si autem plura interrogantur, ut plura significantur per modum plurium sub una nota interrogationis proposita, illud solum facit hanc fallaciam quae dicitur plures interrogationes ut una. Ut, estne hoc et hoc homo, demonstratis Brunello et Socrate ? haec enim plura referuntur ad unum quod est una demonstratio in isto nomine . Ita cum dicitur, suntne ista homo, vel in his hoc et hoc ? oportet enim semper quod plura in hac fallacia ad unum aliquod referantur, scilicet vel ad unum propositionis, vel generis, vel speciei, vel numeri, vel demonstrationis : quia talis unitas in principium motivum est aliquo modo quae credere facit unam dandam esse responsionem.
Adhuc observandum, quod licet tria possint esse interrogata, vel quatuor, vel forte plura : tamen Aristoteles vocat hanc fallaciam secundum duas interrogationes ut una. Tum quia ita frequenter fit. Tum quia magis latet et decipit in duabus quam in pluribus. Tum quia, ut dicit Pythagoras , principium omnium pluralitatum est dualitas . Tum etiam quia major numerus ponit minorem et non e converso.
Ex his autem patet, quia quae uniun-
<--- Page Split --->
tur ut plura, aut uniuntur in demonstratione una, aut in aliqua forma : quia omnis demonstratio est respectu alicujus forma. Ut cum dico demonstrato uno caeo et altero vidente, suntne ista caeo vel videntia ? una demonstratione uniutur : et postea in aliqua forma : quia intelligitur ista animalia vel corpora. Quandoque etiam una interrogatio fit de partibus ejusdem contradictionis, ut estne Socrates animal, vel non ? Quandoque etiam de partibus est diversarum contraditionum : et sic fit deceptio secundum plures interrogationes ut unam, et maxime propter notam unicam interrogationis, ut dictum est. Sic ergo intelligendum est de fallacia secundum plures interrogationes ut unam.
CAPUT XXI.
De fallacia secundum plures interrogations ut unam.
His prænotatis, dicendum quod paralogismi qui fiunt in eo quod opponentes sophistice plures interrogationes ut unam faciunt, vel unam faciunt : quia faciunt formaliter, quod una nota est interrogations, et si materialiter plura sint quae interrogantur : propter quam notam unius interrogationis latet ipsos respondentes materialiter plures esse interrogationes : et ideo unius interrogationis assignatur responsio una ab ipsis respondentibus. In aliquibus ergo interrogationibus facile est videre, quoniam interrogatio est plures, et quia non una responsio est reddenda, ut quando plura quæruntur de uno , ut quando quæritur , utrum terra mare est aut cælum ? quæ ut plura non unica de uno quæruntur. In aliquibus autem aliis quæ in uno aliquo uniuntur vel uniri videntur, una apparet : et ipsi respondentes concedunt, quod una sit interrogatio, et unicam-dant responsionem : et ideo vel ad interrogatum non respondent, ut eis falsum obviat: aut redargui videntur, et videtur eis fieri
elenchus. Cujus exemplum est, ut putas hic et hic est homo ? demonstratis Socrate et Platone : et si dixerit, hic et hic est homo, inferat opponens : hic et hic est homo : ergo hic et hic est unus homo : ergo qui percusserit hunc et hunc, hominem et non homines percutiet : et hoc inconveniens obviat danti unam responsionem, ut dixisset, iste est homo, et ille est homo. Aut rursum si plura in plurali numero quærantur de pluribus pluraliter significatis : ut si demonstratis pluribus pluraliter significatis (quorum quædam sunt bona et quædam non bona) quæratur, utrum omnia ista sunt bona aut non bona ? utrum enim dixerit respondens, hoc est, quamcumque partem contradictionis dederit : aut accidit ei falsum apparens evidenter, hoc est, manifeste falsum et hoc videbitur ei facere opponens deducendo eum ad manifeste falsum : aut est (hoc est, contingit) quod videbitur eidem respondenti facere elenchum. Si enim dicat, quod sunt bona, statim infert, ergo non bona sunt bona, quod est apparens falsum : aut elenchum faciat ei dicens, ergo hæc non bona sunt, quæ tu dixisti quod bona.
Quandoque autem in assumptis quibusdam et suppositis et in talibus elenchus fiet verus, ita quod respondens ducitur ad contradictionem : ut si quis concedat et supponat similiter (hoc est , secundum similitudinem unam) unum in singulari et plura in plurali dici diffinitione simili : nam secundum illam suppositionem si cæcum est id quod non habet visum, natum autem habere : tunc etiam cæca erunt quæ non habent visum, nata autem sunt habere visum : demonstratis ergo duobus quando hoc quidem unum habet visum, illud autem aliud non habet visum, sed est cæcum, interrogato suntne ista cæca vel videntia ? si unam dederit responsionem vel affirmando vel negando, inferet respondens, quod ambo erunt videntia, vel ambo cæca, quod impossibile est.
Attendendum tamen hic, quod si duo-
<--- Page Split --->
bus demonstratis, uno cæco, et altero vidente, quæratur utrum ista sunt cæca vel videntia ? si respondeatur una responsione,sive quod sunt cæca, sive quod sunt videntia, non accidit elenchus contradicionis : et cum suppositione, quod sicut cæcum est aptum natum videre et non videns, ita cæca apta nata sunt videre et non videntia : quia non ducitur respondens ad oppositum suæ responsionis : sive enim inferat quod sunt cæca, sive quod sunt videntia, nihil est contradicionis, nisi forte ex consequenti, ut scilicet inferat, ergo ista sunt cæca : et dicat ulterius, ergo non sunt videntia : et tu dixisti, quod videntia : vel e converso si dicat, quod sunt videntia : ergo non sunt cæca : tu autem dixisti, quod sunt videntia. Si autem respondeat negative et dicat, non sunt cæca : tunc potest accidere elenchus sic : non sunt cæca : ergo hæc et hæc non sunt cæca : ergo illud demonstrato cæco est videns : et tu dixisti, quod est cæcum : et talia facile est reducere ad elenchum.
Scias autem quod hæc suppositio, quod similiter sit dicere in singulari sicut in plurali per responsionem, falsa est : quia ex hoc probatur, quia ex ipsis coassumptis veris propositionibus sequitur falsum, et falsum non sequitur nisi ex falso : si respondeat enim ad hanc, suntne ista cæca vel non ? unica responsione, et dicat quod ista sunt cæca : taliter ergo respondenti contradictoria sequuntur ista : ista sunt cæca, et ista non sunt cæca : est affirmatio falsa, et negatio vera secundum eum. Similiter ista sunt contraria : ista sunt apta videre non videntia, et ista sunt apta nata videre videntia : et affirmativa falsa, et negativa vera. Similiter istae sunt contradictoriae eidem : ista quae sunt apta nata videre, vident : et ista sunt apta nata videre, et non vident : et est affirmativa falsa, et negativa vera. Sed ex ista negatione quae vera est respondenti , sequitur negatio primae contradictionis quae falsa est cum suppositione hoc modo : si ista sunt apta nata videre,
et non vident : et similiter est in singulari et in plurali, ergo ista sunt cæca : sed hæc conclusio est respondenti falsa : et falsum non sequitur nisi ex falso : ergo aliqua præmissarum fuit falsa : non ista, ista sunt apta nata videre, et non vident : ergo reliqua, ista scilicet quod eodem modo sit divisio in singulari et in plurali.
Ratio autem qua probatur suppositio falsa esse, est quia peccat secundum figuram dictionis : similis enim est huic, quodcumque tu scis, vel inveniendo vel addiscendo scis : sed ista scis, demonstratis duobus quorum unum invenit et alterum didicit : ergo illa vel addiscendo vel inveniendo scis. Similis enim est talis figuratio in singulari et in plurali : et ideo facit credere, quod sit idem sive positum in singulari sub hoc signo, quidquid vel quodcumque sive positum in plurali sine signo eodem : cum tamen hoc modo sit verum.
De modis autem hujus fallaciæ dicendum, quod sunt tres : quia aut quæruntur plura de uno, ut cum dicitur, estne terra mare et cœlum ? aut unum de pluribus, ut cum dicitur, estne hic et hic homo ? aut plura de pluribus, ut cum dicitur, utrum ista sint videntia aut cæca ? demonstrato uno vidente, et alio cæco. Posset tamen dici, quod isti tres modi reducuntur ad duos quorum unus est modus, quando plura ut unum in singulari numero interrogantur de uno : vel unum de pluribus singulariter subjectis, ut estne hic et hic homo ? vel estne animal hoc et hoc? secundus autem quando plura de pluribus interrogantur in plurali : et tunc non effugiet contradictionem qui concesserit simpliciter in singulari et plurali dari diffinitiones, ut ante dictum est.
De fallaciis ergo extra dictionem hoc modo determinatum sit : sufficit enim hoc quod dictum est, ad intellectum ejus quod in suis elenchis dixit Aristoteles, et hoc solum quærimus propter rudium
<--- Page Split --->
informationem. Non enim quaerimus hic subtilem de quolibet assignare rationem et indagationem : quia videtur nobis quod magis impediat quam expediat ad scien-
tiam eorum quae non propter se, sed proter alia inquiruntur, quorum datur modus generalis in locis, quae potius sunt modus quam philosophia.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
DE REDUCTIONE FALLACIARUM IN IGNORANTIAM ELENCHI.
CAPUT I.
De reductione omnium fallaciarum.
phisticus,in tredecim cum aliis duodecim fallaciis : et sic ad ignorantiam elenchi non reducuntur aliae fallaciae ; sed ipsa cum aliis duodecim reducitur in ignorantiam elenchi communicator dictam.
Ignorantia elenchi du. pliciter, una nonum ins, alia specilis.
Ad sciendum qualiter omnes loci sophistici sive fallaciae reducuntur in ignorantiam elenchi, oportet praescire, quod ignorantia elenchi dupliciter dicitur, scilicet ab ignorantia elenchi secundum quod syllogismus est contradictionis, ut scilicet ignorentur differentiae sive conditiones et syllogismi et contradictionis communiter : et sic ignorantia elenchi non est specialis fallacia, quia non habet speciale principium deceptionis. Et hoc modo omnes fallaciae peccant secundum ignorantiam elenchi : secundum prius tamen et posterius : quia fallaciae in dictione principalius peccant contra elenchum, quam contra syllogismum : eo quod in fallacia in dictione unitas sermonis est causa apparentiae : diversitas autem in re signata est causa non existentiae. Ad contradictionem autem requiritur rei identitas, quae non est in fallaciis in dictione. Contra syllogismum autem peccant ex consequentia, quia syllogismus aliquo modo in forma vocali salvatur in unitate vocis. Ignorantia autem elenchi specialis (ut in ante habitis dictum est) est ignorantia differentiarum sive conditionum quatuor, quae ad contradictionem requiruntur, quae sunt idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore : et sic specialem habet apparentiam decipiendi : et sic specialis est fallacia dividens hoc commune quod est fallacia sive locus so-
Quamvis quidam dicant quod ignoAlia opinio. rantia elenchi semper est contra omnes conditiones elenchi et generales et speciales, sed differenter : quia uno modo ignorantia elenchi est contra conditiones elenchi secundum se : alio autem modo est contra conditiones elenchi ex consequenti. Et quando est contra conditiones elenchi secundum se, tunc est specialis fallacia, in quam aliae non reducuntur. Quando autem est ignorantia elenchi ex consequentia, tunc est generalis. Dicitur enim aliquis ignorare elenchum secundum se, quando ignorat aliquam vel aliquas conditiones contradictionis. Dicitur autem ignorare elenchum ex consequenti, sicut quando eo quod nomen est verum, credit rem esse unam : et ex consequenti, quia putat nomen esse unum: et rem unam, credit medium syllogismi esse unum re et nomine : et quia putat medium esse unum, ex consequentia credit syllogismum esse unum et verum : et quia putat syllogismum esse unum, quando concludit contradictorium positioni respondentis, credit elenchum esse unum et verum: et sic ex consequentia ignorat elenchum. Et hoc in idem redit cum eo quod dictum est in priori distincione.
Dicunt etiam alii, quod elenchus in communi dicitur ignorari secundum se, et ex consequenti dicuntur ignorari con-
<--- Page Split --->
ditiones ejus communes et propriæ : quando enim apparens elenchus secundum quamlibet fallaciam proponitur, primo putatur esse elenchus cum non sit : et cum dicit quod istae sint omnes conditiones elenchi, sic ignoratur elenchus primo, et conditiones elenchi ignorantur ex consequentii : et quocumque istorum modorum dicatur, in idem redit : sed id quod primo dictum est, expeditius est et verius ad distinguendum ignorantiam elenchi specialiter dictam ab ignorantia elenchi generaliter dicta.
His ita distinctis, notandum quantum ad generalem reductionem omnium fallaciarum in ignorantiam elenchi, quod modificatio syllogismi est dispositio propositionum in figura et qualitate et quantitate et habitudine medii reali ad extrema ad necessitatem illationis conclusionis.
Modificatio syllogismi duplex, contracta scilicel et incontracta. Et ideo duplex est modificatio, sicut duplex est necessitas illationis conclusionis. Quædam enim est causata a simplici ordine terminorum in figura, et a qualitate et quantitate et ordine duarum propositionum ad inferendum conclusionem : et hæc vocatur utilis conjugatio determinata in arte libri Priorum secundum syllogismi generationem et medii inventionem et potestatem inferendi conclusionem : et immodificatio privans hanc modificationem, est privatio ordinis terminorum vel ordinis propositionum in debita qualitate et quantitate et debito situ ad inferendam conclusionem : et hæc vocatur inutilis conjugatio determinata in libro Priorum. Est etiam modificatio non simpliciter sive universalis syllogismi, sed ad propositum et realis syllogismi et in materia speciali : et hæc est secundum habitudines reales principiorum sive præmissarum ad conclusionem. Et hæc est duplex. Una quidem secundum habitudines locales, quæ exigitur ad syllogismum dialecticum in materia probabili : et contra hanc peccat immodificatio, quæ est privatio habitudinis localis, quando videtur esse et non est : et hæc modificatio determinatur in
Topicis : et immodificatio pertinet ad hunc librum qui dicitur sophisticorum Elenchorum : quia ex eisdem principiis non potuit determinari vera habitudo localis et existens, et apparens et non existens : et ideo oportuit esse diversas scientias ad determinandum hujusmodi immodificationes : propter quod diversos oportuit esse libros adhuc unius scientiæ, quæ topica dicitur in communi. Alia autem modificatio specialis in materia necessaria et demonstrativa est, quæ determinatur secundum habitudinem medii, quod est causa immediata realis et essentialis non tam conclusionis quam rei conclusæ, quæ determinatur in libro Posteriorum analyticorum, et ex defectu ejusdem habitudinis causatur immodificatio, quæ (ideo quia ex defectu eorumdem principiorum constituentium habitudinem causæ ad affectum causatur) determinatur etiam in eodem libro Posteriorum, et vocatur talis deficiens syllogismus falsigraphus, deficiens a modo habitudinis causæ ad effectum.
Adhuc autem notandum, quod est syllogismus sive ex quantitate et qualitate et situ propositionum, sive etiam ex habitudine locali ex necessitate consequentiae inferens ; et est syllogismus ex quantitate et qualitate et situ terminorum et propositionum, et habitudine locali ex necessitate et inferens et probans et notificans sivecertificans : et secundum hæc duo sunt iterum duæ modificationes, et oppositis his duæ immodificationes : et de modificatione syllogismi inferentis tantum jam dictum est, et de ejus opposita immodificatione. Modlificatio autem syllogismi probantis sive notificantis, sive etiam certificantis estalis, quod habitudo principiorum ad conclusionem per priora simpliciter vel priora quoad nos certificet et probet et notificet et non per idem : et hunc modum non servat petitio ejus quod est in principio. Unde quamvis talis paralogismus de necessitate inferat, tamen non probat nec certificat : et ideo est immodificatus.
<--- Page Split --->
His ita determinatis, patet quod aut dividendum est (sicut divisim determinatum est de ipsis) apparentes syllogismos et apparentes elenchos, aut reducendum est omnes ad elenchi ignorantiam generaliter, et doendum qualiter reducantur generaliter et specialiter : utrumque enim docendum est si ars debeat esse completa.
Et quod diximus sic aut sic esse tradendum sub disjunctione, intelligimus quod et hoc et illud sit docendum. Et cum habita sit doctrina qualiter divisim generantur et docentur, subjungendum est qualiter generaliter et specialiter in ignorantiam elenchi reducuntur : hoc enim faciendum est his qui fallaciam ignorantiae elenchi generaliter dictam faciunt commune principium fallendi in omnibus fallaciis : et hoc faciunt omnes qui bene sapiunt in fallaciarum principia scientiam sive cognitionem. Est enim sive contingit omnes dictos modos et species resolvere in elenchi diffinitionem ignoratam : eo quod in qualibet ignoratur aliqua conditio elenchi in quantum est syllogismus contradictionis : et hoc generaliter. Primum quidem considerando si modi immodificati sunt secundum defectum habitudinis localis inferentis syllogismi et probantis : si enim hoc sit, quod deficiat in modo inferentis et probantis syllogismi ignoratur elenchus in aliqua conditione syllogismi inferentis et probantis : et etiam contradictio, et sic ignoratur elenchus per consequens : oportet enim in syllogismo inferente et probante ex his quae posita sunt, debito ordine habitudinis localis vel habitudinis causae accidere de necessitate illationis conclusionem, sic quod ex necessitate locali vel causali accidat conclusio, et non tantum videatur apparenter accidere et non accidat secundum rem. Hoc autem deficit in omni fallacia in qua videtur accidere conclusio ex praemis s : sicut enim jam ante dictum est, fallaciae in dictione peccant contra hoc quod est syllogismum esse ex quibusdam, quia multip (x (s vel actu vel potentia vel secundum phan-
tasiam. Multiplex autem dico sive significatione, sive suppositione, ut in figura dictionis. Et si iste syllogismus est non ex quibusdam positis, et sic immodificati sunt paralogismi secundum medium reale simpliciter, principalius tamen peccant contra elenchum, ut innuit Aristoteles, qui dicit quod peccant contra elenchum, et non negat quin peccent contra syllogismum, quamvis non ita principaliter sicut contra elenchum. Et quamvis forte habent aliquo modo ea quae sunt de syllogismo secundum vocem et quantitatem et qualitatem et ordinem propositionum, non tamen habent hoc realiter : quia medium non est unum secundum rem, sed multa aliquo modo, et variatum, non secundum eamdem significationem acceptum in praemis s is. Similiter est fallacia secundum ignorantiam elenchi, qui licet immodificatus possit dici, quia habet terminos quatuor, cum syllogismus verus non habeat nisi tres, ut patet : A est duplum respectu B, et est non duplum respectu c, ergo duplum et non duplum : hic quatuor termini sunt A, B, c, duplum et non duplum : tamen in hoc non est vis, quia duo sunt syllogismi in elencho : sed constat quod immodificatus est talis paralogismus quantum ad elenchum : et hoc facile est videre in omnibus aliis.
Sciendum quod quia immodificati sunt, per consequens etiam sunt infigurati : quamvis enim figuram vocalem habeant, non tamen habent figuram realem : quia vel medium est multiplex et non debite se habet ad extrema, sicut in fallaciis in dictione : vel secundum rem indebite accipitur, ut in fallaciis extra dictionem : et sic non habet figuram realem. Ex his quae dicta sunt, satis patet de generali reductione in ignorantiam elenchi : et hoc est quod dicere intendimus.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De reductione æquivocationis et amphibologiae in ignorantiam elenchi, et similiter compositionis et divisionis et accentus.
Deinde in reductione in ignorantiam elenchi, specialiter considerandum est secundum speciales partes sive differentias sive conditiones diffinitionis syllogismi et elenchi : et videbitur quod contra speciales conditiones et differentias peccant loci sophistici speciales : nam illi loci qui sunt de numero illorum locorum qui sunt in dictione, hi quidem sive aliqui vel quidam peccant secundum duplex in nomine vel oratione, ut æquivocatio, vel oratio amphibologica, et similis figuratio in figura dictionis : eo quod uno nomine et una oratione (propter unitatem vocis quæ causa est apparentiæ in his tribus fallaciis) consuetum est hoc aliquid (hoc est, determinate unum) significare : et plura significantur in his tribus fallaciis una secundum formam prolationis et secundum materiam quæ est nomen et oratio : et sic incidit ignorantia elenchi, cum res diversa significetur : eo quod contradictio requirit rem eamdem significare. Hoc dicimus communiter ad significatum et consignificatum et ad modos significandi et quantum ad suppositionem et modos supponendi. In omnibus enim his sub uno nomine vel oratione plura significantur secundum rem, vel plura significantur, vel plura supponuntur, vel pluribus modis in uno nomine vel oratione. Uno dico secundum formam et materiam. Et in his tribus causa apparentiæ est in unitate sermonis, et causa defectus est in rei diversitate primo et per se : et ideo tres isti loci sophistici simul unam et similem habent reductionem.
Objecio. Et si dicat aliquis, quod figura dictionis non habet multiplicitatem, quia non Solutio. respondetur in ea per distinctionem, Dicimus quod hoc est falsum : quia multi-
plex phantasticum simpliciter multiplex est et in sophisticis, quamvis secundum se non sit simpliciter multiplex : et respondetur ad ipsum per distinctionem sic, cum dicatur non significare vel supponere plura secundum quod unum supponit et videtur supponere plura : propter similem quidem significationem videtur supponere unum in re, cum sint plura quæ accipiuntur sub ipsa. In æquivocatione autem et amphibologia actu plura significantur. Et attende quod multiplex phantasticum in reductione magis conjungitur his quæ habent multiplex actuale, quam his quæ habent multiplex potentiale : quamvis in reductione magis conveniat cum potentiali, quam cum actuali : eo quod sicut in actuali multiplici apparentia est prima in unitate principiorum secundum materiam et formam, et diversitas in re est causa defectus per quam ignoratur elenchus : ita est in figura dictionis similis figuratio in sermone causa deceptionis. Causa autem defectus est in ipsa diversitate per quam deficit ab elencho, et ignorat elenchum. Sic autem non est in multiplicitate potentiali : in hac enim una est oratio vel dictio secundum quod unitas orationis vel dictionis secundum materiam tantum et non secundum formam prolationis et per posterius diversitas in re significata et non primo in re : et ideo figura dictionis magis in reducendo in ignorantiam elenchi similis est multiplicitati potentiali, et magis similem cum æquivocatione et amphibologia habet reductionem, quam cum compositione et divisione et accentu.
Compositio autem et divisio sive locus sophisticus compositionis et divisionis reducuntur in ignorantiam elenchi per primam causam sui defectus : eo quod deficiunt in hoc quod in compositione formali non est eadem oratio composita et divisa, et in accentu sub diversitate accentus prolatum nomen formaliter differens. Quamvis enim omnes fallaciae in dictione proveniant, eo quod eisdem nominibus vel orationibus non idem se-
<--- Page Split --->
cundum rem significamus, ut in ante habitis dictum est : tamen in diversis diversa est nominis vel orationis identitas : in æquivocatione enim et amphibologia et figura dictionis eisdem nominibus vel orationibus secundum materiam et formam prolationis non eadem significamus: in compositione autem et divisione et accentu eisdem nominibus vel orationibus secundum materiam, et non eisdem secundum prolationis formam non eadem significamus : et idem hic dicemus, quod in compositione et divisione et accentu est oratio et nomen differens non secundum materiam, sed secundum formam.
Oportebat autem tam in syllogismo quam in elencho etiam haec omnia, scilicet et orationem et etiam rem eadem esse et secundum materiam et secundum formam prolationis, si debeat verus elenchus vel verus syllogismus fieri : et si non sit eadem oratio vel nomen secundum formam prolationis et secundum materiam vel secundum utrumque, ignoratur elenchus : quia elenchus est unius et ejusdem, non nominis tantum vel rei tantum, sed rei et nominis, ut in primis dictum est. Et patet quod ignoratur. Cujus probatio est, quia si aliquis respondentium ponat tunicam non esse vestem, et faciens elenchum syllogizet tunicam esse tunicam, et non syllogizet eam esse vestem, quod negavit respondens : opponens talis taliter respondenti non contradicit, et ignorat elenchum : quia contradictio debet esse ejusdem rei et nominis, et ipse non idem nomen syllogizavit : quamvis etiam verum sit illud, quod tunica est tunica ; tamen notificante syllogismo non est hoc syllogizatum : quod manifestum est ex hoc, quod adhuc facto syllogismo et conclusio quod tunica est tunica, respondens indiget interrogatione, quoniam vel utrum idem significant quantum ad eum qui interrogat ut inferat conclusionem de tunica : cum positio respondentis fuerit de veste. Dicitur autem tunica et vestis idem : quia derivantur ab eodem : vestis enim est quod vestit, hoc est, tegit :
tunica autem dicitur quasi tegica, eo quod tegit. Sic ergo fallaciae in dictione peccantes secundum multiplex, in ignorantiam elenchi reducuntur.
CAPUT III.
De speciali reductione fallaciae accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt secundum accidens quoad reductionem specialem in ignorantiam elenchi, manifesti fiunt qualiter reducuntur, diffinito syllogismo. Nam eamdem diffinitionem quae est syllogismi, oportet fieri etiam ipsius elenchi : sed oportet illi diffinitioni adjacere per additionem ipsam contradictionem : et hoc ideo est, quia elenchus addit supra syllogismum : quia elenchus non tantum est syllogismus, sed est syllogismus contradictionis : et sic sunt duo constitutiva veri elenchi : ita in diffinitione oportet utriusque rationem et syllogismi et contradictionis conjungere. Cum igitur generalis sit reductio paralogismorum : quia immodificati sunt, et immodificatus syllogismus non ex necessitate fit secundum aliquid et modificatus. Tamen specialiter et accidentis fallacia, paralogismus est immodificatus : quia ex extranea habitudine medii ad extrema deficit ab illatione necessaria : quod patet in exemplo paralogismi accidentis : quia consequentia haec non est necessaria propter extraneam habitudinem medii ad extrema : si sic dicatur : cum hoc sit, necesse est hoc esse. Sicut cum homo sit, necesse est animal esse. Hoc autem album est, quod est homo vel animal. Ergo necesse est animal esse album. Hoc enim non est necessarium per syllogismum quocumque modo formetur paralogismus. Si enim sic formetur : si homo est, necesse est animal esse : sed homo est albus : ergo necesse est animal esse album. Sic enim formato syllogismo quamvis bonum videatur argumentum, tamen si sic formetur : necesse est animal esse, si homo est : sed
<--- Page Split --->
homo est albus : ergo necesse est animal esse album : hic aperte est fallacia accidentis. Potest etiam formari sic : si homo, necesse est animal esse : sed animal album est : ergo necesse est hominem esse album : tunc incidit in fallaciam consequentis et accidentis : quia nihil prohibet in eadem oratione vel paralogismo plures esse modos fallendi, ut in ante habitis dictum est, et in sequentibus ostendetur. Patet igitur quod paralogismus accidentis reducitur, quia ignoratur hujus conditio elenchi, quod est necessaria syllogismi consequentia : propter extraneam et accidentalem habitudinem medii ad extrema.
Hoc autem non tantum fit in dialecticis, sed etiam in demonstrativis : sicut enim in dialecticis necessaria non est talis illatio, in qua medium extranee se habet ad extrema : ita neque in demonstrativis si triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, accidit autem triangulo figuram esse, vel accidit ei primam figurarum rectilinearum esse, vel accidit triangulo principium compositionis poligoniarum figurarum esse : eo quod omnis figura poligonia sive multorum angulorum in tot angulos resolvitur, quot numero habet angulos : et si resolvitur in triangulos omnis poligonia figura, sequitur quod triangulus est principium compositionis omnium poligoniarum rectilinearum figurarum : et sic accidit triangulo principium esse : accidit ergo triangulo et figuram esse et primum esse et principium esse. Non tamen potest necessaria et per se illatione concludi passio et trianguli de his quæ accidunt triangulo : si enim sic formetur syllogismus : omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis : sed triangulus est figura per primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos aequales duobus rectis. Sed est ibi fallacia accidentis et ignorantia elenchi : quia ignorat quod facit consequentiam per se et necessariam : hoc enim est id quod est proprium
subjectum et præcisa causa passionis, ut in Posterioribus determinatum est, cui passio convenit omni et semper et secundum ipsum.
Et si dicatur, quod hæc illatio est necessaria, sive formetur syllogismus in prima figura, sive in tertia, in quibus ex affirmativis proceditur syllogizando : si enim sic syllogizet aliquis : omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis : figura est triangulus : ergo figura habet tres æquales duobus rectis : necessaria videtur illatio. Eodem modo si formetur in tertia figura sic : triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis : triangulus est figura vel primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos æquales duobus rectis : illatio iterum videtur esse necessaria : et ita videtur quod non impediatur illatio necessaria : non ergo videtur quod per hanc reducatur paralogismus accidentis. Ad hoc solvendum secundum Aristotelem dico, quod iste modus peccat contra syllogismum demonstrativum, et non contra dialecticum : quia non concludit passionem de eo quod proprium et præcisum subjectum est passionis, et cui secundum ipsum convenit passio : demonstratio enim talis passionis non potest esse de subjecto quod est figura vel primum vel principium, sed est de his in quantum sunt triangulus cui secundum seipsum talis convenit passio.
Et ideo si elenchus est aliquis vel quidam syllogismus, non erit verus et demonstrativus elenchus, qui fit de subjecto quod non habet tres angulos æquales duobus rectis, secundum accidens, hoc est, gratia alterius quod accidit ipsi : quia illi per se non convenit, sed per alterum. Si autem secundum hoc aliquis objiciat dicens, quod secundum hoc particularis demonstratio semper fit secundum paralogismum accidentis : ut si sic arguatur : omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis, isosceles est triangulus : ergo habet tres æquales
<--- Page Split --->
duobus rectis : quia isosceles non est per se subjectum et causa præcisa passionis. Dicendum est quod in particulari demonstratione et si non subjiciatur per se subjectum, subjicitur tamen id in quo intellectu et actu ponitur per se subjectum passionis : quia in isoscele actu et intellectu subjicitur triangulus : sed quando subjicitur id cui per se non convenit passio, nec ponitur in ipso, huic non convenit passio nisi per accidens : et hoc est figura et primum et principium, quorum neutrum ponit triangulum : quia per consequens non ponitur antecedens, quamvis e converso antecedens ponat consequens : et ideo argumentatio talis tota est per accidens, et est in demonstrativis paralogismus accidentis.
Talis autem paralogismus non contemnendus est tanquam levis, quia secundum hunc in operativis artifices qui ordinare habent in artificiis,et omnino sive universaliter scientes et sapientes ab insciis arguuntur : inscii enim quando volunt arguere contra sapientes, maxime secundum accidens faciunt syllogismos, ut dicantur sapientes secundum illam sapientiae determinationem in sexto Ethicorum, quod sapientia est virtus artis et scientiae : secundum hoc enim sapiens est in qualibet arte, cujus experientia illius artis ordinare convenit de artificio, et ejus causam reddere. Sapiens enim si dicat tantam columnam tanto capitello subjiciendam esse, statim argui potest, quod tante columnae accidit lapidem vel stillum esse : ergo tanto capitello tantus lapis vel stillus subjiciendus est.Qui vero de numeso.sapientium non possunt dividere quid cui per se et secundum ipsum conveniat, et quid per se non sit secundum ipsum, sed per aliud et per accidens : aut conceduntinterroganti sive opponenti quod concludunt : aut quando dividere non possunt, etiamst non concedunt, tamen concedere videntur ; et hoc in sophisticis inconveniens : quia non vult sophista videri reprehensus vel repargudus. Sic igitur patel qualiter se-
cundum specialem modum paralogismus accidentis et in demonstrativis et in dialecticis in ignorantiam elenchi reducatur.
CAPUT IV.
De reductione fallacia secundum quid et simpliciter, et fallacia secundum ignorantiam elenchi, et fallacia petitionis principii, et fallacia secundum non causam ut causam.
Paralogismi autem qui fiunt per locum sophisticum qui dicitur secundum quid et simpliciter, in elenchi ignorantiam reducuntur ex hoc quod ignoratur elenchus in quantum elenchus est, in hoc quod in eis non de eodem et secundum idem est affirmatio et negatio, cum in contradictione potissimum requiratur, quod de eodem et secundum idem sit affirmatio et negatio. Quod autem in paralogismis fallaciae secundum quid et simpliciter non sit affirmatio et negatio de eodem, probatur ex hoc, quod secundum quid albi negatio propria est secundum idem quid secundum quod album dicitur non esse album, ut Indum esse album secundum dentem, Indum non esse album secundum dentem, opposita sunt secundum affirmationem et negationem : et simpliciter albi sive dicere aliquid simpliciter esse album, hujus negatio est simpliciter non esse album, ut hujus quod dico cygnum esse album, negatio est cygnum non esse album : sed secundum quid esse album, non habet oppositam negationem simpliciter non esse album : nec e converso simpliciter album esse, non habet negationem oppositam secundum quid non album esse. Si ergo aliquis opponentium accipit ut simpliciter, quod a respondente non nisi secundum quid album esse datum est, non ad idem refert affirmationem et negationem : et sic non facit elenchum sive contradictionis syllogismum. Videtur tamen facere elenchum esse : eo quod ignoretur quod sit elen-
<--- Page Split --->
chus secundum hanc elenchi conditonem, quod est de eodem esse affirmationem et negationem.
Objecio. Et si aliquis objiciendo dicat, quod cum sic arguatur dato a respondente, quod Indus non est albus: Indus est albus dentem: ergo est albus: et tu dedisti, quod non est albus: istae sunt vere contradictoriae, Indus est alhus, et Indus non est albus: et sic vera est contradictio in talibus paralogismis. Et addat adhuc, quod cum dicitur, Indus non est albus, Indus est albus, affirmatio et negatio sit de eodem subjecto: et sic est vera contradictio. Dicendum quod non est vera contradictio: quia in hac, Indus non est albus, subjicitur Indus secundum se: in hac autem, Indus secundum dentes est albus, non subjicitur Indus secundum se, sed contractus ad partem sui materialem, ut ad dentem: et sic contradictio non est de eodem ut de eodem sive circa idem, nec est de eodem subjecto: et sic peccat contra elenchum: in processu autem a quid ad simpliciter incidit fallacia secundum quid et simpliciter. Et quamvis sic peccet talis paralogismus contra elenchum, si comparetur conclusio ad id quod datum est a respondente: tamen si eadem conclusio comparetur ad praemissas syllogismi in quibus debet esse sicut causatum in causa secundum necessariam illationem et consequentiam, peccabit etiam contra syllogismum, ut supra (in loco ubi de paralogismis secundum quid et simpliciter agebatur) dictum est: et sic etiam ignoratur syllogismus, et ignoratur elenchus: et haec est duplex ratio reductionis horum paralogismorum.
Manifestissimi autem sunt quoad reductionem paralogismi qui prius cum de ignorantia elenchi ageretur, dicti sunt fieri per diffinitionem omissam vel ignoratam ipsius elenchi. Hi enim reducuntur in ignorantiam elenchi, non sicut idem ad seipsum, sed sicut speciale ad generale: eo quod generaliter accipitur ignorantia elenchi secundum quod in ipsum alii loci sophistici reducuntur: in
talibus paralogismis fit phantasia vel deceptio per apparentiam et non existentiam secundum omissionem rationis sive diffinitionis elenchi secundum aliquam parabolam vel differentiam ponendam in ratione elenchi. Et dividentibus et determinantibus sic, ut dictum est, communibus ratio reductionis In omnibus locis sophisticis ponenda est : et haec est diminutio sive omissio et ignorantia rationis elenchi secundum quod diffinitur ut syllogismus contradictionis.
Illi autem paralogismi qui fiunt in eo quod sumitur vel petitur hoc quod erat in principio sumptum vel positum secundum quod principium est premissa in qua petitur conclusio et non probatur : et etiam paralogismi qui fiunt in fallacia secundum non causam ut causam, eo quod inter premissas ponitur pro causa conclusionis, quod non est causa illationis ejus : manifesti fiunt quoad reductionem per diffinitionem syllogismi et elenchi secundum quod syllogismus est et elenchus. Secundum enim rationem diffinitivam elenchi secundum quam elenchus syllogismus est, oportet accidere conclusionem sive sequi, eo quod haec sunt, ita quod premissae sint causa propter quam sequitur conclusio : et ab hoc diffinitio syllogismi deficit non causa, et sic ignorat elenchum. Et rursum in syllogismo probante et certificante oportet quod conclusio sequatur ex talibus in quibus non est exprimere id quod in principio ponitur, quia nihil probari potest per idem et seipsum : eo quod non probatur nisi vel ignotum per notum, vel minus notum per magis notum: et hanc particulam elenchi in quantum syllogismus est, non habent, sed ignorant paralogismi qui sunt generati secundum petitionem ejus quod est in principio. Has autem duas fallacias non causam scilicet et petitionem principii in reducendo conjungimus, quod secundum ignorantiam ejusdem particulae diffinitionis elenchi reducantur. Et ideo etiam reductionem petitionis ejus quod est in
<--- Page Split --->
principio, reductioni fallaciæ consequentis præordinamus.
CAPUT V.
De reductione fallaciæ accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui sunt secundum consequens, per hoc reducuntur in ignorantiam elenchi, qui sunt partes accidentis, non quidem veræ partes subjectivæ vel integrales, sed sunt partes quasi subjectivæ in hoc quod aliquam habent similitudinem cum partibus subjectivis: posita enim parte ponitur totum, et non e converso, toto posito ponitur pars: ita est in antecedente et consequente, quod ubicumque consequens est, ibi est antecedens : et non convertitur, quod ubicumque sit antecedens, ibi sit consequens. Nam consequens accidit semper, hoc est, ubicumque est consequens, ibi est antecedens : sed non convertitur, quod si antecedens sit, consequent semper sit : et haec quidem videtur esse inlitio et est tatio autem dixiorem quidam antiquiores quod, sicut dictum est supra in generatione paralogismorum consequentis, uno modo antecedens accidit consequentii, et alio modo e converso consequens accidit antecedentii : tertio modo unum convertibilium accidit reliquo : propter quod accidens commune est ei quod antecedit, et ei quod sequitur et ei quod convertitur : et ideo necesse est consequens sive id quod sequitur, partem esse accidentis : cum accidens commune sit ad haec tria. Et quod haec sit intentio Aristotelis quando dicit consequens esse partem antecedentis, patet ex hoc quod unus locus sophisticus non potest esse pars alterius quantum ad habitudinem inferendi : quia si hoc modo esset pars alterius quantum ad habitudinem inferendi, et non faceret numerum cum ipso, idem sequeretur si esset pars integralis ejus : unde oportet quod consequens sit accidentis a parte termino-
rum in quibus habent fieri accidens et consequens, et non a parte ipsarum habitudinum : sicut locus a specie non est pars loci a genere : quamvis ea quorum sunt istae habitudines, sic se habeant, quod unum est pars alterius subjectiva : et hoc consequens est pars subjectiva alterius. Et sic consequens est pars accidentis a parte terminorum, in quibus fiunt accidens et consequens, et non a parte habitudinum ipsarum quae sunt consequentis ad inferendum. Habitudinum autem dico sophisticarum : omne enim consequens accidit, sed non convertitur : eodem enim modo verum est quod antecedens accidit, ut quod consequens accidit, et quod convertibile accidit, ut in praehabitis in generatione paralogismorum accidentis dictum est. Sic ergo patet qualiter consequens est, quasi subjectiva pars accidentis.
Ne autem aliquis credat propter hoc quod consequens est pars antecedentis, quod non faciat numerum cum eo instituendo locum sophisticum specialem, ideo assignanda est differentia dicendo, quod differt ab accidente consequens : quia accidens quidem est in uno solo sumere, consequens autem semper in pluribus. Et hoc est dictum Aristotelis quod tripliciter exponitur, et semper bene et satis convenienter. Uno quidem modo, quod accidens semper est in una consequentia : quoniam accidens est subjecti, et accidens consequens ad subjectum, et accidens relatum ad utrumque, ut in ante habitis de accidente determinatum est. Consequens autem est in duabus vel pluribus consequentiis, sive a positione consequentis, sive a destructione antecedentis procedatur. Alio autem modo quia accidens est in uno solo medio, quod extranee et accidentaliter se habet ad extrema : consequens autem in pluribus : quia illatio consequentis est semper ab eo quod est in pluribus : et ideo non de necessitate ponit et infert consequens. Alii autem exponendo dicunt, quod accidens est in uno, hoc est, in terminis converti-
<--- Page Split --->
bilibus qui sunt unum in subjecto. Cujus exemplum est, ut si idem (hoc est, convertibilia secundum subjectum) ponantur esse rubeum humidum et mel, sic quod omne rubeum humidum sit mel : sicut e converso, omne mel est rubeum humidum. Et si idem in subjecto per convertibilitatem ponantur esse albus et cygnus, ita quod omne album sit cygnus : sicut e converso, omnis cygnus est albus. Adhuc enim incidit in talibus fallacia accidentis sic : idem est mel et rubeum : tu cognoscis rubeum: ergo tu cognoscis mel. Vel sic : idem est album et cygnus : tu cognoscis album : ergo tu cognoscis cygnum. Et cum dicitur, quod consequens semper in pluribus est (hoc est, in terminis non convertibilibus) quia a non convertibili, sed ab eo quod est in pluribus, accipit inferentiam consequens : nam in consequente quae uni et eidem sunt eadem, illa probamus per paralogismum consequentis sibi invicem esse eadem. Ex tali enim et propter talem apparentiam et defectum fit secundum consequens apparens elenchus. In consequentis enim allacia medium est in plus utroque terminorum : quia quando aliquid est idem alteri, illud alterum sequitur ad ipsum : et si duo quae non sunt sibiinvicem eadem esse dicantur in tertio, sicut homo et asinus in animali, illud tertium erit consequens ad utrumque illorum : et si tertium illud fuit medium ad inferendum unum istorum de alio, tunc erit medium inferens in plus et illatum in minus : et ita semper erit fallacia consequentis : ut homo est animal : et asinus est animal : ergo homo est asinus. Et est a positione consequentis : eo quod medium in fallacia consequentis semper erit consequens non convertibile. Non enim generaliter verum est, quod quaecumque uni et eidem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : sive quae in uno et eodem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : non enim generaliter hoc verum est, si sint eadem in uno secundum accidens, et non ita, quod unum participet illud per alterum et aliud
per se. Hoc patet, quia nix et cygnus sunt in alio idem, ita quod utrumque per accidens et non unum per aliud respicit albi prædicationem : et tamen nix et cygnus non sunt idem: sed homo et animal sunt in substantia idem, et unum est per aliud et non per accidens : et ideo homo est animal. Et sic formatur paralogismus : nix est alba : cygnus est albus : ergo nix est cygnus.
Aut rursum in alio exemplo, sicut in Melissi ratione, ipse Melissus hæc duo idem esse accepit, scilicet quod factum est et principium habet, in eo quod est terminatum sive finitum esse. Et formatur sic paralogismus : quod factum est, terminatum est : quod habet principium, terminatur sive finitum est : ergo omne factum habet principium. Idem enim sequitur factum, existens idem cum eo quod habet principium, propter id quod idem esse ponuntur in eo quod est esse terminatum sive finitum : et sic fit paralogismus consequentis ex affirmativis in secunda figura. Non solum autem fit hoc modo paralogismus consequentis, sed etiam quando convertitur consequentia quæ conversionem non habet, sicut patet in hoc paralogismo : quæ æqualia sunt, eamdem magnitudinem accipiunt : ergo quæ eamdem magnitudinem accipiunt, æqualia sunt. Duo et tria eamdem magnitudinem accipiunt, si utrique duo addantur. Ergo duo cum duobus et tria cum duobus sunt æqualia, quod falsum est : quia duo cum duobus sunt quatuor, et tria cum duobus sunt quinque. Melissus enim sumit quia quod factum est, habet principium, quod etiam e converso sit, quod omne quod principium habet, sit factum. Melissus enim in hac ratione probat sive probare videtur id quod principium habet, factum esse, et quod. factum est, principium habere, in eo quod sunt idem vel eadem in hoc quod est terminatum sive finitum esse : et ab illo sumit inferentiam, quod sint eadèm ex affirmativis in secunda figura.
Similiter ergo arguit, ac si sic arguat
<--- Page Split --->
in his : si aliqua æqualia facta sunt, quod non sequitur : quia eamdem magnitudinem accipiunt : ergo quæ unam sumunt magnitudinem, æqualia facta sunt, quod non sequitur. Quare patet quod sumit consequens et arguit a positione consequentis. Sic ergo patet qualiter consequens est pars accidentis : et quoniam accidentis fallacia in ignorantiam elenchi reducta est, manifestum est quoniam et iste paralogismus qui secundum consequens est, reductus est in ignorantiam elenchi ut pars ejus : et iste communis modus est cum accidente reductionis consequentis in ignorantiam elenchi. Reductione tamen paralogismi consequentis etiam aliter speciali modo perspicienda est : et quia specialiter ignorat elenchum secundum illud diffinitivum in elenchi diffinitione positum, quod est, quod syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliud accidit ex necessitate : contra hoc enim peccat paralogismus consequentis : quia non habet debitam terminorum positionem : eo quod consequens ponit pro antecedente, et e converso : cum tamen consequens non necessario ponat antecedens, quamvis antecedens ponat consequens. Haec est sententia Aristotelis de reductione consequentis in ignorantiam elenchi a nobis secundum duos Commentatores fideliter exposita : et sunt in ea adhuc dubitationes plurimæ.
CAPUT VI.
De solutione dubiorum quæ sunt circa ea quæ dicta sunt.
DubitatioEstautemdubitatioprimumdehocprima . quodsiconsequensparsaccidentisest , siveintegralis , sivesubjectiva , nondeberetconsequenscumaccidentefacerenume - r u m : quiaparscumtotononfacitnu - merum : consequensergocumaccidentenonfacitnisiunumlocumsophisticum .
Secunda. Adhuc autem videntur opposita et non simul posse stare, quod accidens in uno solo aliquando, consequens autem sem-
per in pluribus, et quod tamen consequens sit pars accidentis : quia plura non sunt pars unius, sed potius e converso unum est pars eorum quæ sunt plura.
Sed ad hoc dicendnm est, quod sicut solutio priante dictum est, non dicitur consequens pars accidentis, quod sit vere pars vel integralis vel subjectiva, sed quia quamdam similitudinem habet partis subjectiva : quia ubicumque est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur : cujus ratio in communi est, quod in fallacia accidentis medium sive inhaerens est in plus quam extrema illata : et ideo accidit, quod id quod est in plus, accidit ei quod est in minus, et e converso. Cum ergo in fallacia consequentis semper prius attribuatur ei quod est in plus, et aliud idem postea attribuatur ei quod est in minus, semper attribuitur aliquid rei subjectæ, et postea accidenti, et hoc facit paralogismum accidentis. Patet ergo quod in omni paralogismo consequentis coincidit et est paralogismus accidentis : quandocumque enim dissimiliter attribuitur rei subjectæ et accidenti, fit fallacia accidentis. Ubicumque igitur est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur, quod ubicumque sit accidens, ibi sit consequens : quia sicut in ante habitis de accidente dictum est, accidens in multis terminis est et convertibilibus et non convertibilibus.
In terminis autem convertibilibus, ut cum dicitur : homoest risibile : risibile est proprium : ergo homo est proprium. Et patet quod hoc est accidens, et non consequens : quia secundum consequentiam terminorum naturalem non convertitur. Est etiam accidens in terminis non convertibilibus, et hoc modo in terminis se habentibus ut excedentia et excessa : album currit : musicum album : ergo musicum currit. Et est accidens hic et non consequens : quia consequentia naturalis non est e converso : et sic iterum est sine consequente. Est etiam in terminis non convertibilibus quæ se habent
<--- Page Split --->
ut in plus et in minus : et hoc dupliciter, scilicet ita quod termini sint diversorum generum vel unius et ejusdem generis, ut superius et inferius. In terminis diversorum generum : ut hic : omne æs naturale : statua æs : ergo statua est naturalis. Hic iterum est accidens sine consequente : quia naturalis consequentia terminorum non est e converso.
In terminis autem non convertibilibus ejusdem generis non in debita figura et modo dispositis dupliciter : quia medium comparatur ad utrumque extremorum, ut ad unum ut ad suppositum, et ad alterum ut essentia simplex. Dico autem non debito modo in figura : quia si in talibus terminis debita figura et debitus modus sumitur, nulla incidit fallacia, sed fit verus et bonus syllogismus. Dico autem figuram indebitam et modum, quando in prima figura aut major est particularis, aut minor negativa, aut in secunda figura ambae sunt affirmativa ex quibus procedit. Si ergo medium comparetur ad unum ratione suppositi, et ad alterum ratione essentiae, fit fallacia accidentis sic : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus. Hic etiam est accidens et non consequens : quia consequentia non convertitur. Si autem comparetur medium ad utrumque extremorum in ratione suppositi, et non sit in debita figura et materia, sic fit fallacia accidentis et coincidit cum ipsa fallacia consequentis semper in tali casu : ut quando arguitur ex majori particulari vel minori negativa in prima figura, vel ex utraque negativa in secunda figura in terminis in eodem genere se habentibus ut superius et inferius. Ut omnis homo est animal : omnis asinus est animal : ergo omnis asinus est homo. E converso non sequitur : et sic patet quod ubicumque est consequens, ibi est accidens: sed non.e converso ubicumque est accidens, ibi etiam est consequens : et sic consequens dicitur quasi pars accidentis. Et hoc etiam modo dici potest, quod consequens est in uno, accidens autem in pluribus modis
terminorum. Cum autem non fit nisi in uno terminorum, sed non convertibilium, in eodem genere se ut inferius et superius habentium, non in debitis figura et modo dispositis : et sic ratione terminorum quibus accidens fit, consequens est pars accidentis : et sic accidens est in una sola consequentia, et consequens in consequentiiis pluribus : vel accidens est in uno solo convertibili, et consequens semper in pluribus, quia infert a consequente : et semper est in pluribus : quia id quod in plus est, semper consequens est : quod autem in minus, est accidens.
Et quocumque modo dicatur, semper erit verum quod dictum est, quod scilicet consequens est pars accidentis : et tamen accidens in uno solo, consequens autem in pluribus semper : quia licet accidens in pluribus generibus sit terminorum, tamen accidens est aliquando in uno solo, quando scilicet est in convertibilibus. Hoc autem modo consequens est nunquam in uno solo : quia inter consequentia convertibilia, consequentia semper est bona : et patet quod hoc modo ut pars subjectiva consequens est accidentis dupliciter, ratione scilicet terminorum in quibus sunt et accidens et consequens : et quia semper ubi est consequens, semper ibi est accidens : sed non convertitur, quod semper ibi sit consequens, ubi est accidens. Et quia non est vera pars, nec ratione habitudinum inferentium est pars, ideo non sequitur quod non debeat facere numerum cum ista fallacia quae est secundum accidens.
Secundum consequens ergo decipimur, ut dictum est paulo ante, quando ea probabamus esse eadem sibiinvicem, quae cumque uni et eidem sunt eadem secundum accidens et non per se : nec ita, quod unum per aliud sit idem illi : quia tunc credimus quod quae cumque sunt eadem consequentii, putamus eadem esse antecedenti : ideo quod videmus quod quae sunt eadem antecedenti, sunt eadem consequentii : quando enim
<--- Page Split --->
unum est de duobus, fit dispositio secundae figurae ex affirmativis : ut cygnus est albus : nix est alba : ergo cygnus est nix. Et sic est in Melissi ratione, quod principium habere et factum esse unum sunt in eo quod est terminatum esse : et ideo creditur quod sicut omne factum habet principium creationis, sic omne quod habet principium, sit factum : et hoc non est verum secundum consequentiam, ut in ante habitis dictum est. Similiter autem in alio paralogismo : qua enim aequalia facta sunt, eamdem magnitudinem accipiunt : ideo putamus e converso qua eamdem magnitudinem accipiunt, aequalia esse facta, cum hoc non sit verum frequenter, ut in praehabitis dictum est. Sic ergo intelligendum est quod in praehabitis de consequente dictum est.
CAPUT VII.
qua una dicitur esse : et ideo modo dicretionis differt una res a re, et non rem aliquam addit. Una igitur et eadem est diffinitio unius rei et simpliciter rei, ut hominis, et unius tantum hominis non singularis, sed unius per discretionis notam indivisi. Similiter autem est etiam in aliis. Si ergo una tantum propositio est, qua unum praedicatum de uno subjecto assignat, tunc etiam simpliciter propositio erit illa, qua talis est interrogatio. Quoniam autem syllogismus ex propositionibus est, qua simpliciter propositiones sunt, et omnis elenchus est syllogismus, sequitur quod elenchus ex necessariis erit propositionibus. Si autem propositio est unum de uno, manifestum est quod qui hoc ignorat et omittit, incidit in ignorantiam elenchi quoad omissionem hujus particulae, quod propositio elenchi non est una de uno : quia fiunt interrogationes plures ut unam vel in unam.
De reductione fallacia secundum plures interrogationes ut unam in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt in eo quod aliqui plures interrogationes ut unam faciunt, in eo reducuntur in ignorantiam elenchi, quod in paralogismis illis non enodamus, id est, manifestamus propositionis (qua elenchi est proprium) diffinitionem : nam propositio qua substantialis est syllogismi et elenchi, propositio est secundum diffinitionem veram, qua unum praedicatum de uno subjecto est. Quod ex hoc probatur, quod eadem diffinitio est unius solius rei et simpliciter sine discretione vel nota discretionis posita : eo quod unum non addit ad rem cui opponitur rem aliquam vel formam rei alicujus, sed modum discretionis tantum, qui modus totus in negatione consistit : et hoc patet quod unum est indivisum in se et ab aliis divisum : indivisum autem in se negatio est, ad quam consequitur divisum esse ab aliis : et sic realiter non addit unum super rem
Ex omnibus autem praeinductis patet, quod paralogismi qui sunt secundum ignorantiam elenchi, omnes reducuntur in ignorantiam elenchi, quoniam est in eis apparens et non vera contradictio, quae erat proprium elenchi, et sic principaliter peccant contra elenchum : non quin etiam peccent contra syllogismum, sed ideo quia possunt peccare contra elenchum, nihil peccando contra syllogismum : possunt enim impedire contraductionem, non impediendo syllogismum. Ut si dicatur a respondente, canis est latrabile, et arguatur sic in contrarium : nullus piscis est latrabile : quidam piscis est canis : ergo quidam piscis non est latrabile : est syllogismus in quarto primae, et non impeditur : et tamen non contradicit : et similiter est in aliis fallaciis in dictione. Alii autem paralogismi qui fiunt secundum fallacias extra dictionem, in ignorantiam elenchi reducuntur, quia peccant contra syllogismi diffinitionem : quia illi etsi peccant contra dictionem ut fallacia secundum quid et simpliciter, ut in ante habitis dictum est,
<--- Page Split --->
et ignorantia elenchi : tamen dicuntur peccare contra syllogismum, quia non peccando contra dictionem possunt impedire syllogismum : ut si detur a respondente, quod nullus homo est genus, et arguatur in contrarium sic : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus. Iste enim, nullus homo est genus, et homo est genus, vere contradicunt : et tamen syllogismus non valet impediente fallacia accidentis. Et sic est in aliis fallaciis extra dictionem generaliter loquendo, conclusio enim paralogismi habet duas comparationes : unam quidem ad premissas ex quibus sequitur et in quibus est ut effectus in causa, et sic impedit syllogismum : aliam autem ad defectum respondentis contra quem arguitur, et quem sophista opponens intendit redarguere a loco sophistico arquens : et quoad utramque comparationem omnes paralogismi peccant contra elenchum.
Et attende quod affirmatio et negatio orationes sunt, et fallaciæ in dictione peccant contra elenchum : ideo Aristoteles paralogismos fallaciarum in dictione
frequentius vocat orationes : et quia paralogismi fallaciarum extra dictionem peccando contra syllogismum, non peccando contra elenchum, ideo vocat illos frequentius paralogismos, quasi apparentes syllogismos. Sic etiam figura dictionis peccabit contra syllogismum mutando quid in quale, quando fit ex collatione propositionum ad invicem et ad conclusionis consequentiam : et peccabit contra elenchum comparando conclusionem ad redargutionem respondentis : quia si respondens concedat quid, et opponens arguat de quali, non contradicit.
Et sic est in eo quod est secundum quid et simpliciter, in eo qui est secundum ignorantiam elenchi specialem, secundum quod elenchus consistit in quatuor conditionibus contradictionis, quae sunt idem, et secundum idem, et simpliciter, et in eodem tempore : sic enim ignorantia elenchi impedit contradictionem. Si autem conclusio comparetur ad premissas, tunc impeditur syllogismus.
<--- Page Split --->
TRACTATUSV
QUALITER EX LOCO SOPHISTICO GENERATUR DECEPTIO IN EO QUI NON POTEST DISTINGUERE.
CAPUT I.
Qualiter hoc fit in locis sophisticis in distinctione.
Determinatis autem his de generatione paralogismorum secundum singulas fallacias, et reductione eorumdem in ignorantiam elenchi : quia non redarguitur per locum sophisticum in quo fallacia sive deceptio per fallaciam non generetur : redargui autem videtur in quo generatur deceptio : ideo in hoc tractatu ostendemus qualiter ex principio motivo (quod est fallacia) patitur quis deceptionem, et generatur in ipso in hoc quod decipitur fallacia quae sui apparentia principium est deceptionis.
Dicimus ergo quod fallacia sive deceptio talis fit in his quidem locis sophisticis qui secundum dictionem sunt. Et primo secundum æquivocationem et orationem amphibologicam, cum ab aliquo decipitur per multiplex æquivocationis vel amphibologiae, et non potest dividi sive distingui quod multipliciter dicitur : eo quod vocis incomplexæ unitas, scilicet nominis vel verbi, vel unitas orationis in amphibologia, credere facit unitatem significationis et rei significatae sub dictione vel oratione, et non valens distinguere decipitur. Quædam autem æquivocorum non est idoneum (hoc est, non est facile) dividere, et præcipue quæ sunt æquivoca secundum analogiam, et
in his maxime prima quæ aliorum sunt principia, ut unum, et ens, et idem : quia in his et nomen unum et significatum unum et in uno, sed modis quibusdam illius quidem significatum importat multa, et unum, et ens, quod significat substantiam, et non significat accidens, nisi quia est modus unius et entis quod est substantia : et hunc modum est difficile videre. Et idem est etiam de illis qui idem est effectus unius. In æquivocis autem quæ sunt casu et fortuna æquivoca, eo quod nomen diversis institutionibus significat multa, eo quod talium nomen unum est, et ratio substantiæ aperte diversa, facile est videre distinctionem.
In his autem locis sophisticis quæ sunt secundum compositionem et divisionem, fallacia sive deceptio generatur in eo, sive ex ista apparentia, quod oratio secundum materiam notissima, nihil putatur difere, quando est composita secundum formam in distinctione probationis, et quando est divisa per distinctionem inferendo, sicut patet in plurimis distinctionibus in quibus est compositio fallens vel divisio fallens. Similiter est causa deceptionis in dictione una secundum materiam, non una autem secundum formam prolationis : in his unitas materia æ causa est motiva : deceptio autem generatur ex hoc quod quis nescit distinguere, quod aliquid significatur acute vel remisse prolata, sicut in his deceptionibus quæ sunt in paralogismis secundum accentum. In his
<--- Page Split --->
enim propter unitatem materialem vocis non aliud videtur significare remissa gravi scilicet accentu, et intensa sive acuto accentu prolata : in nullo enim vel non in pluribus oratio (in qua talis distinctio ponitur) aliud significare videtur : diversas enim istae fallaciae deceptiones generant propter diversitatem motivorum sive apparentiarum quae sunt in ipsis.
Horum autem paralogismorum qui sunt secundum figuram dictionis, vel in terminatione, vel in significatione, vel in suppositione, difficile est alicui imperito dividere, hoc est, per distinctionem comprehendere, quae similiter vel in figura terminationis vel in modo suppositionis similiter dicuntur, et quae sunt ista quae diversae ab illis vel consignificant, licet diverse terminentur : vel quae diverse ab illis significantur, ut sic unum signifietur quid, et aliud quale vel quale quid : vel quae non eodem supponuntur, ut speciem unius praedicamenti vel generis mutat in alia. Qui enim potest hoc facere, quod sic distinguat quae unam habent appellationis sive dictionis significationem, ita quod pene dividat, hoc est, quae pene in figura dictionis similia sunt, illi proprie est videre verum. Sicut gratia exempli dicimus, quod omne quod in communi praedicatur vel subjicitur, hoc opinamur hoc aliquid significare, et intelligimus ipsum gratia suppositi poni, et unum aliquid, sicut in Praedicamentis dictum est : quia substantiae nomen secundum appellationis figuram videtur hoc aliquid significare : talia enim significant formam sive materiam quae communicabilis est suppositis, et per modum concreti dicuntur secundum figuram vocis, ut homo, corpus, substantia, animal : et ideo in ipso nomine inclinationem ad substantiam suppositam significant, propter quod hoc aliquid videntur significare : aliquando tamen significant ipsam essentiam : et ideo difficile est distinguere. Qui distinguere scit ea quae pene similia sunt, cum tamen diversa
sunt, maxime sciet annuere sive dare in talibus quod dandum est, et negare quod negandum est : hoc autem maxime est in transcendentibus et in generalissimis , sicut patet quod unum et substantia quae est genus, maxime videtur sequi hoc aliquid : et etiam ipsum ens maxime videtur sequi hoc aliquid : quia hoc aliquid maxime est unum, et maxime substantia, et maxime ens : unde si aliquis in talibus distinguat significatum a supposito, et maxime annuit per distinctionem quid pro nomine accipiatur, maxime potest videre verum.
Propter quod etiam patet, quod hic qui secundum figuram dictionis ponitur, ponendus est in his locis sophisticis qui sunt secundum dictionem : quamvis in aliquibus conveniat cum locis sophisticis qui sunt extra dictionem. Et hoc probatur tribus rationibus. Primo quidem probatur hoc ex hoc, quoniam haec fallacia quae secundum figuram dictionis est, magis fit per deceptionem his quae cum aliis considerant, quam his quae per se apud seipsos considerant. Apud se autem considerat aliquis, quum non utitur sermone considerato apud seipsum : apud alium autem inquirens et considerans, oportet quod sermone utatur : quia consideratio quae est cum aliis, fit per orationes, in quibus propter figuram dictionis incidit deceptio : consideratio autem quae est per se,quando aliquis apud seipsum considerat , non minus est per ipsam rem, quam per sermonem : quinimo multo magis per rem ipsam consideratam, quam per seipsum consideratam.
Deinde secunda ratione accidit aliquando falli etiam per seipsum consideranti : sed hoc fit quando rem considerat in ipso sermone significatam, et non considerat eam absolutam a sermone : et ideo propter figuram sermonis etiam apud seipsum consideranti accidit figura sive deceptio : et sic iterum a sermone causatur apparens et non existens deceptio et fallacia generata in decepto.
<--- Page Split --->
Amplius adhuc tertia ad idem ratio est: quia haec fallacia habet apparentiam et motivum ad deceptionem quam generat ex similitudine non quidem significati vel consignificati vel suppositi, quia in illis est dissimilitudo : sed ex similitudine quae est in figura dictionis. Haec autem similitudo attenditur in dictione et figura dictionis, secundum quod figura dictionis in ante habitis (ubi locuti sumus de fallacia figurae dictionis) est exposita.
Haec autem probatio, ut diximus, facta est, ne credatur haec fallacia ponenda esse inter fallacias extra dictionem, cum quibus habet convenientiam in duobus : quorum unum est : quia sicut in locis sophisticis extra dictionem praemisse frequenter sunt verae, et non est aliquis defectus in eis, ut patet in figura accidentis : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus : hic autem ambe praemisse sunt verae, et defectus est in comparando praemissas ad conclusiones : ita est in fallacia figurae dictionis : non enim est defectus in praemissis, sed in comparando praemissas ad conclusionem, ut patet hic : musa et poeta sunt ejusdem terminationis : ergo sunt ejusdem generis. Vel sic : iste non dat nisi quod habet, et non quod non habet : non autem habet unum solum : ergo non dat unum solum . Alia convenientia est in hoc, quod in aliis paralogismis figurae dictionis frequenter coincidunt loci sophistici extra dictionem, ut accidens et consequens.
instrumento utamur ad exprimendum rem illam.
CAPUT II.
Qualiter generatur deceptio per fallacias extra dictionem.
Ad sciendum autem qualiter generatur fallacia quae est deceptio in respondente, prænotandum est, quod licet in omni fallacia tam in dictione quam extra dictionem, generetur deceptio ex hoc quod discerni non possunt idem et diversum : in fallaciis quidem in dictione, ex hoc quod non potest discerni idem in sermone et diversum in re : in fallaciis autem extra dictionem, eo quod non potest discerni idem et diversum partim secundum rem et partim secundum sermonem : tamen in fallacia accidentis specialiter facit deceptionem, eo quod non potest discerni specialis quaedam identitas et specialis quaedam diversitas, hoc est, quod discerni non potest identitas medii ad extrema vel inter accidens et subjectum, et inter antecedens et consequens : et hoc modo per idem et diversum non. decipiunt nisi duæ fallaciæ, scilicet fallacia accidentis, et fallacia consequentis.
Hoc modo prænotato dicimus, quod in his quæ sunt secundum accidens deceptio fit in respondente sive fallacia : eo quod ipse respondens non potest dijudicare idem et diversum, et non potest dijudicare multa et unum : neque potest dividere quælibet secundum quæ insunt prædicationibus (hoc est, prædicatis) et rei subjectæ accidere : hæc enim tria in diversis paralogismis accidentis necesse est discernere eum qui non decipitur. Hæc enim tria ponit Aristoteles, et possunt hic referri ad idem et ad diversum. Si ad idem intentum illa referantur, tunc sequens est determinatio quædam præcedentis, ita quod idem diversum determinetur per multa et unum, et multa et unum determinentur per ea quæ insunt prædicatis : et putantur per hoc etiam subjectis
Zeno posuit fallaciam figurae dictionis esse extra dictionem.
Et ideo Zeno hanc fallaciam inter locos sophisticos extra dictionem posuit, sed erravit, sicut paulo ante probatum est : quia ipsa fallacia fit et apud se consideranti, et cum alio. Quamvis in omni sermone quo disputamus cum alio, fiat omnis fallacia secundum quod sermo instrumentum est quo utimur disputando : tamen sermo non semper est causa fallaciae. In fallaciis enim extra dictionem causa et motivum ad decipiendum, non est sermo, sed res, quamvis sermone ut
<--- Page Split --->
inesse : potest enim intelligi peridem et diversum identitas accidentis ad subjectum sive medi ad extrema : medium enim convenit utrique extremo : et in hac convenientia est idem : secundum tamen quod in fallacia accidentis convenit uni extremo, secundum hoc convenit ei oppositum alterius extremi, ut in praehabitis de fallacia accidentis dictum est : et in hoc consistit diversitas : qui enim habet identitatem, et hanc diversitatem considerare et discernere non valet, decipitur. Potest etiam per unum et multa intendere accidens et subjectum : subjectum enim et accidens secundum quod comparantur ad accidens quod eis similiter inest, sicut ad accidens quod sequitur subjectum et accidens, sic sunt unum : et non solum unum est idem alteri, sed in tertio sunt unum : secundum autem quod idem subjectum et accidens comparantur ad aliquid ( quod eis dissimiliter inest ) sunt multa, et non solum est unum diversum ab altero : et hoc specificatur per verbum sequens : eo enim ipso quod aliquis impotens est discernere quae similiter attribuuntur rei subjectae et accidenti inesse simpliciter, eo ipso impotens est discernere inter unum et multa : et sic per haec tria verba intenditur unum magis specificatum.
Possunt etiam per haec tria verba intendi diversa genera paralogismorum accidentis : per hoc enim quod dicit unum et multa, dicunt quidam intendi paralogismos accentus, qui procedit a divisis ad conjunctum : ut canis est tuus, et est pater : ergo est tuus pater. Per hoc autem quod dicitur idem et diversum, dicunt intendi paralogismos in quibus infertur aliquid modo syllogistico, ut hoc : inusicum est nigrum : album est musicum : ergo album nigrum. Cum autem dicitur, neque quælibet praedicationibus omnia haec et rei subjectæ accidere, dicunt intendi paralogismos accidentis, qui communem faciunt deceptionem secundum utrumque modum. Prius tamen di-
ctum, quod scilicet unum per alterum specificetur, est probabilius.
Similiter autem generatur fallacia sive deceptio in paralogismis secundum consequens : pars enim quædam accidentis est consequens, ut in antehabitis de consequente dictum. Tamen sciendum, quod fallacia consequentis non peccat penes omnes prædictas conditiones quæ sunt idem et diversum, et unum et multa, quæcumque insunt prædicatis et rei similiter inesse : sed peccat tantum penes duas ex illis : penes enim hanc, quod impotens est quis judicare, quod quæcumque prædicatis insunt, omnia hæc similiter et rei subjectæ inesse, non decipitur aliquis secundum consequens, sed penes hoc quod impotens est dijudicare inter idem et diversum, et unum et multa : eo enim decipitur quis secundum consequens, quod nescit dijudicare identitatem antecedentis ad consequens, quæ consistit in hoc quod ubicumque est antecedens, ibi necesse est esse consequens: et inter divisionem antecedentis ad consequens, quæ consistit in hoc, quod non est necesse esse antecedens, ubicumque fuerit consequens : et iterum quis in hoc decipitur : quia nescit discernere inter antecedentis necessitatem et consequentis. Amplius autem, sicut in ante habitis dictum est, consequens semper in pluribus esse videtur : et probatur sic, hoc est, probari videtur secundum apparentiam : si enim hoc consequens ab illo antecedente non separatur, putatur quod nec ab illo quod est consequens, separetur alterum quod est antecedens : et sic generatur deceptio : quia licet antecedens non separetur a consequente, tamen consequens semper separetur ab antecedente : eo quod in pluribus est.
In his autem paralogismis qui fiunt secundum diminutionem et omnes elenchi : similiter autem in his paralogismis qui sunt secundum quid et simpliciter, generatur deceptio et fallacia, ut dicit Aristoteles, in eo quod pene, hoc est, in eo quod quis nescit distinguere inter
<--- Page Split --->
identitatem simpliciter et veram identitatem partialem quae est secundum quid. Similiter autem in ignorantia elenchi deceptio fit : eo quod quis nescit determinare inter opposita sumpta simpliciter, et sumpta cum determinationibus propriis quae inferunt suum simpliciter. In fallacia enim secundum quid et simpliciter concedimus universaliter sive simpliciter conclusionem, quod nihil consignificet quid (hoc est, secundum quid) aut quomodo, aut quo loco, aut ut nunc : et ideo decipimur.
Similiter fit deceptio in his paralogismis qui sumunt id quod est in principio in eo quod pene : quia enim videmus quod illatio illius syllogismi est necessaria, putamus quod sit probans syllogismus simpliciter, cum tamen non sit : et ideo deceptio fit in eo quod pene partialem identitatem per ipsum putamus in toto esse idem, cum sit diversum. Similiter autem in non causis et causis decipimur in eo quod pene : quia videmus, quod ex quibusdam praemisiss conclusio sequitur necessario, sicut in syllogismo vero ; ideo putamus nullam esse fallaciam, vel etiam propter partialem convenientiam non causae cum propositione quae est causa, putamus non causam esse causam simpliciter : et fit iterum deceptio in eo qui quod pene idem est, nescit distinguere ab eo quod simpliciter est idem. Eodem modo generatur deceptio in omnibus paralogismis quicumque fuerint secundum plures interrogationes ut unam : in his enim fit deceptio in quod pene, quando quis nescit distinguere inter propositionem quae est una, et inter propositionem quae est plures : propter partialem convenientiam quae est inter illas.
In his omnibus locis sophisticis quinque fit fallacia deceptionis in eo quod pene : eo quod in istis non substantialiter discernimus neque propositionis neque syllogismi veri diffinitionem propter praedictam causam quae est convenientia partialis unitatis ad unitatem simpliciter.
Quamvis autem haec causa communis sit in omnibus locis sophisticis quinque qui dicti sunt, aliam tamen et aliam hoc quod dictum est pene, notat in diversis identitatem : partialis enim identitas in his dupliciter est : quaedam enim est identitas partialis alicujus dicti cum determinatione ad dictum simpliciter sine determinatione : et haec est duplex : quia est determinationi impropria, et est determinatio propria penes identitatem dicti, non tamen propria determinatione : et dictum simpliciter decipit in fallacia secundum quid et simpliciter. Est autem identitas dicti cum determinatione propria ad idem dictum simpliciter : et sic decipit ignorantia elenchi si fuerit partialis identitas. Alio modo fit partialis identitas propositionis plures quae est una : et penes hoc decipit fallacia secundum plures interrogationes ut unam. Si autem adhuc tertio modo sumatur partialis identitas, quando scilicet aliquid videtur syllogismus, et non est : hoc contingit dupliciter, scilicet aut penes syllogismum notificantem, et sic peccat petitio ejus quod est in principio: aut penes syllogismum in eo quod non probat, et sic decipit non causa ut causa : quia contra talem peccat identitatem partialem.
CAPUT III.
Quod eadem principia sunt apparentis syllogismi et sophistici.
Dictum est in ante habitis, quod sophisticus syllogismus dividitur in apparentem syllogismum qui peccat in forma, et apparet esse syllogismus et non est : et in eum qui peccat in materia et est syllogismus. Unde posset aliquis credere, quod alia principia essent in hac arte determinanda secundum quae est sophisticus syllogismus peccans in materia qui est syllogismus, quae essent praeter principia tredecim fallaciarum quae sunt principia syllogismi apparentis peccantis in forma, qui videtur esse syllogismus et
<--- Page Split --->
non est syllogismus : ideo oportet nos hoc capitulum inducere, quod secundum eadem principia fit uterque syllogismus sophisticus peccans in materia et peccans in forma : et non oportet alia et alia requi rere, secundum quae fiat peccans in forma apparens syllogismus, et alia secundum quae fiat peccans in materia qui est syllogismus. Et hujus ratio in communi est, quia quando aliquis decipitur per syllogismum peccantem in materia, hoc non fit nisi quia concedit propositionem aliquam falsam vel ad minus improbabilem, quae videtur esse vera : non autem videtur eidem vera, nisi quia videtur ei sequi ex veris vel ex vera, cum non sequatur ex illa vel ex illis : non autem videtur sequi, cum non sequatur nisi per apparentiam alicujus loci sophistici sive fallaciæ : falsum ergo pro vero accipit per aliquem locum sophisticum ; et sic deceptus utitur falso pro vero in syllogismo sophistico peccante in materia : et sic deceptio sive fallacia syllogismi sophistici peccantis in materia,oritur a principio syllogismi sophistici peccantis in forma : sed non oportet quod principium sophisticæ deceptionis sit in eodem syllogismo qui peccat in materia, sed in syllogismo præcedente illum qui per syllogismum apparentem videtur probare propositionem falsam videri veram per locum aliquem sophisticum. Et sic patet quod eadem et tot sunt principia syllogismi sophistici peccantis in forma et peccantis in materia : sed tamen non immediate, quia mediante syllogismo peccante in forma efficiuntur etiam principia syllogismi peccantis in materia.
Quoniam igitur habemus ex jam determinatis in ante habitis, secundum quot et quae principia (quae sunt loci sophistici secundum deceptionem activam et passivam quae est in respondente) fiunt apparentes syllogismi qui peccant in forma : habemus igitur originaliter secundum quot et quae principia fiunt syllogismi sophistici, qui scilicet peccant in materia : quia scilicet haec deceptio eorum
qui peccant in materia, oritur ab ista quae est deceptio eorum qui peccant in forma. Dico autem exponendo per divisionem sophisticum elenchum et sophisticum syllogismum dupliciter. Non enim solus ille dicitur sophisticus elenchus vel syllogismus sophisticus, qui videtur elenchus esse vel syllogismus et non est, eo quod peccat in forma syllogismi et elenchi : sed etiam dico illum sophisticum elenchum et syllogismum qui est quidem et elenchus et syllogismus, quia peccat in materia tantum, ex falsa vel falsis propositionibus procedens : sed videtur non esse conveniens rei propositæ : eo quod est ex falsis vel ad minus improbabilibus : quia ille peccat contra dialecticum, qui ex probabilibus procedit.
Sunt autem hi vel tales syllogismi qui non simpliciter arguunt:quia non arguunt propter quid, sed quia : et tales syllogismi monstrant ignorantes : quia assumpto aliquo falso quod ut verum acceptum est per apparentem syllogismum, quod falsum circa communia alicujus scientiæ est, si hoc concedit respondens, statim monstratur esse ignorans circa ea, quibus ignoratis ignoratur ars : hoc autem (ut diximus a principio) hujus scientiæ proprium erat tentativæ disputationis : et licet sit talis syllogismus sophisticus et non dialecticus,tamen tentativa secundum unum modum est pars dialectiæ,et secundum alium modum est pars sophistiæ : secundum enim quod utitur syllogismo dialectico, est pars dialecti cæ : secundum autem quod tentativa, utitur syllogismo sophistico,et est pars sophisticæ. Unde idem syllogismus est et tentativus et sophisticus : tentativus quidem, in quantum sumit experimentum de ignorantia respondentis : sophisticus autem in quantum ordinatur ad deceptionem respondentis, hoc est, in quantum ordinatur ad generandum in respondente falsum habitum, ut falsum sumat pro vero per syllogismum apparentem secundum locum aliquem sophisticum.
Hæc autem tentativa potest syllogizare
<--- Page Split --->
falsum ex falso, ut dictum est : et erit syllogismus ad respondentem qui est propter ignorantiam respondentis qui dat sive concedit talem orationem falsam propter ignorantiam : quia falsum videtur ei verum propter deceptionem factam in ipso per aliquem locum sophisticum. Sophistici autem elenchi peccantes in forma, etsi syllogizent contradictionem veram qua redarguatur vere respondens, tamen non faciunt manifestum aliquem respondentem; si ignorant sive ignorantes sunt : hoc enim non sumit experimentum ignorantiae : nam non solum ignorantem, sed etiam scientem, et pariter aliqui opponentes impediunt his orationibus sive syllogismis sophisticis qui peccant in forma, et videntur syllogismi, cum non sint : eo quod difficiles sint ad solvendum. Faciles autem sunt qui peccant in materia : peccantes enim in materia, statim solvuntur per interemptionem falsi vel improbabilis : sed non sic peccantes in forma : oportet enim resolvere conclusionem eorum in praemissas et comparare praemissas ad conclusionem. et ostendere quare ex praemissis non sequatur conclusio : et hoc est difficile. In quo etiam periti non solum ignorantes impediuntur : et ideo orationes non sunt apertae accipere experimentum ignorantiae.
Quoniam autem habemus syllogismos sophisticos eadem via eorumdem principiorum quibus habemus apparentes elenchos vel apparentes syllogismos, manifestum est ex inductis et ex dicendis. Ex inductis quidem, sicut prædictum est : quia falsa propositio quæ pro vera accipitur in sophistico, conclusa est ut apparenter vera in syllogismo apparente. Ex dicendis autem : nam secundum eadem principia deceptionis videtur audientibus syllogismum apparentem syllogizare ille qui opponit : cum tamen non syllogizet sic et secundum eadem principia videbitur respondenti, hoc est, ei qui debet ad propositionem respondere. Sophistici syllogismi peccantes in materia,
videntur syllogizare tanquam ex vera cum non sit vera : eadem enim deceptione deceptus respondens dat falsam ut veram, qui prius audiens syllogismum apparentem, dedit sequi eam quæ non sequebatur in syllogismo probante ut videbatur illa quæ falsa est, quam ut veram accepit in syllogismo peccante secundum materiam : propter quod erunt syllogismi falsi (hoc est, ex falsis peccantes in materia) originaliter per hæc principia deceptionis omnia, aut quædam per quæ est syllogismus apparens. Dico autem omnia, aut quædam, propter compositionem et divisionem et accentum, in quibus non nisi materialiter est vox eadem : quæ vero profertur, formaliter distinguitur dividendo eam vel componendo, vel etiam in accentu prolata dictio acuitur vel gravatur : et sic in prolatione multiplicitas ejus facilius percipitur, quam in non prolata : quod enim ipse respondens non interrogatus ab opponente, apud se pertractans arbitratur dandum propter identitatem sermonis aut rei, hoc etiam per eadem principia deceptus dabit interrogatus ab opponente, et ponet ipsum tanquam verum per ea quæ vera videbantur, prolatum in quibusdam orationibus, sicut quæ sunt secundum compositionem et divisionem et accentum interrogare in prolatione quæ deest (hoc est, quæ est causa defectus) et falsum apparere in uno sensu, ut in his quæ secundum dictionem sive prolationem : quia ipse distinctione dictionis in his apparet, in quo sensu falsæ sunt orationes. Et hoc etiam accidit in orationibus quæ ducunt ad solecismum : hoc enim ipsa prolatione manifestatur.
Si ergo paralogismi qui sunt secundum apparentem elenchum, sunt qui prædeterminati sunt secundum principia tredecim fallaciarum, manifestum est quoniam propter eadem principia et tot erunt syllogismi sive paralogismi falsorum elenchorum (qui ducuntur sophistici peccantes in materia) secundum eadem, et tot secundum quæ et quot etiam est apparens elen-
<--- Page Split --->
chus peccans in forma. Hoc autem probatur etiam per inductionem: apparens enim elenchus peccans in forma est secundum particulas et differentias constituentes verum syllogismum, quae quando deficiunt, sunt principia apparentis elenchi : nam quando singulum de numero illarum particularum veri syllogismi deerit secundum veritatem, quamvis videatur non deesse, tunc non fit elenchus verus : sed videbitur elenchus qui fit sic per defectum rationis syllogismi, sed est apparens elenchus. Et hoc apparet inducendo in non causa ut causa in paralogismo qui fit ad impossibile : in illo enim fit non ut causa, qui deficit in eo quod est conclusionem accidere propter orationem praemissam : non enim accidit propter eam quae non causa est. Qui autem duas interrogationes ut unam fecit, deficit propter deceptionem orationis sive propositionis, quam non sumit quando non unam sumit, ut in ante habitis probatum est. Ille autem apparens elenchus qui est secundum accidens, decipit propter idem, quod ut idem assignatur rei subjec'tae et accidenti similiter inesse, cum hoc in syllogismo bono idem et simile esse debeat, quod non habet accidentis paralogismus : et hujus pars est paralogismus qui est secundum consequens : et ideo per defectum ejusdem particulae deficit et decipit.
Amplius omnes paralogismi qui sunt secundum fallacias in dictione, decipiunt propter hoc quod contingit non in re sicut in oratione, accidere : non enim idem est secundum rem quod est sub eadem voce. In elencho autem vero idem est aut re aut nomine : non nomine tantum de ignorantia elenchi decipit propter hoc quod deficit in his quae sunt de universali contradictione quae sunt, quod fit secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore : sic ignorantia elenchi secundum quod in aliquo istorum deficit secundum singulum istorum deficiens. Amplius autem paralogismus petitionis ejus quod est in principio, deficit
et decipit per defectum illius quod in diffinitione elenchi ponitur, connumerato illo quod est accipere in principio.
Quapropter per inductionem habebimus omnia secundum quod numero fiunt paralogismi in forma peccantes : nam illi secundum plura quae enumerata sunt, non fiunt : secundum autem principia quae dicta et inducta sunt, erunt et fiunt omnes paralogismi et non secundum alia, et fiunt tot et eadem fiunt syllogismi sophistici in materia peccantes.
Quod autem dictum est paulo ante, quod sophisticus elenchus qui est apparens elenchus, videtur esse elenchus et non est, quamvis hoc verum sit de eo qui peccat in forma, tamen est ad aliquem elenchus aliquando, quamvis non simpliciter sit elenchus. Est enim sophisticus elenchus non simpliciter elenchus, sed ad aliquem potest elenchus esse aliquando, et ad aliquem potest esse syllogismus similiter : nam si respondens id quod æquivocum nomine dicitur unum significare, et si non sumat eum qui secundum similem formam unius orationis est vel dictionis est in figura dictionis et unum nomen, si non sumat similiter in alio loco sophistico in dictione unum significare, sed distinguat ipsum multiplex : tunc tales argumentationes neque existunt simpliciter elenchi, neque erunt elenchi ad eum respondentem qui interrogatur : quia tunc non redarguitur neque decipitur. Si autem respondens sumat unum nomen singulare vel in figura dictionis, unum significare propter unitatem figurae dictionis : tunc tales argumentationes quidam erunt elenchi et syllogismi ad eum, hoc est, contra eum qui ut respondens interrogatur : quia tunc ille decipitur et redarguitur. Simpliciter autem non erunt elenchi et syllogismi : quia peccant contra formam syllogismi et elenchi : eo quod non sumpserunt unum significatum vere, sed apparens unum propter sermonis unitatem. Et similiter secundum reliqua in aliis fallaciis peccantibus contra formam elenchi.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Quod non oportet requirere determinationem in hac arte de paralogismo disciplinæ in propriis scientiis facto.
sionis erit vel continget redarguere eum qui ponit contradictionem veri conclusi, sive veræ conclusionis, ut dictum est: et ideo sicut sunt conclusiones infinite secundum propria scibilia, ita elenchi secundum proprias contradictiones erunt infiniti et ad unam propriam scientiam non reducibiles.
Cum autem secundum principia quæ sunt loci sophistici, jam de duplici syllogismo sophistico quantum ad generationem et reductionem determinatum sit, secundum quæ principia locorum sophistica arguunt omnes qui elenchis sophisticis utuntur, non oportet alia principia tentativæ sumere vel invenire in hac scientia, secundum quæ generentur paralogismi proprii in unaquaque disciplina : quia illi sumi et determinari non possunt sine omnium (hoc est, uniuscujusque eorum quæ sunt propria scibilia) scientia propria. Sic autem omnium sive uniuscujusque propriam scientiam tradere, non est unius alicujus specialis artis vel scientiæ. Infinitæ enim sunt fortasse sive quodammodo scientiæ propriæ, quæ dividuntur secundum propria subjecta et proprias passiones et propria principia, quæ quoad nos infinita sunt secundum potentiam : quia propria scibilia secundum materialem divisionem sunt infinita, sicut et res infimas olim in scientia ista diximus infinitas : de qualibet enim una re multa sunt scibilia, quorum etiam aliquando scientia non est inventa : infinita autem hoc modo non est per scientiam propriam pertransire : et ideo talem scientiam de paralogismis disciplinæ non oportet quærere : et si scientiæ sunt de propriis scibilibus infinitæ, manifestum est quod et demonstrationes (per quas accipiuntur scientiæ infinitæ) sunt infinitæ : quia propria scientia effectus est propriæ demonstrationis. Tamen secundum proprias scientias erunt et proprii elenchi et veri elenchi : quod ex hoc probatur, quia quæcumque est demonstrare ostensiva demonstratione, negata conclusione et proposito opposito conclu-
Cujus modi est in geometria si aliquis in propriis scibilibus posuit diametrum quadrati commensurabilem per contraria principiorum illius scibilis, quod diameter est incommensurabilis, arguet illum quis sive aliquis vera demonstratione concludens oppositum ejus quod iste dixit, scilicet quod diameter est incommensurabilis, et sic faciet verum elenchum contra disciplinæ propriæ paralogismum.
Propter quod illos qui determinare debent de propriis paralogismis uniuscujusque disciplinæ, oportebit omnium propriorum scibilium esse scientes : quia tales paralogismi fiunt per opposita propriorum principiorum. Cujus probatio est per inductionem, quia alii tales paralogismi sive falsi elenchi secundum ea quæ in geometria sunt propria principia et secundum proprias scibilium in geometria conclusiones, quarum oppositum proprium concludit elenchus : alii vero tales paralogismi disciplinæ erunt secundum ea quæ sunt propria medicinæ : alii vero tales paralogismi erunt secundum ea quæ sunt propria aliarum disciplinarum elenchi : et cum veri elenchi sint sic in infinitis, non solum ipsi veri elenchi erunt sic infiniti, sed et falsi (hoc est, ex falsi, principii, facti), similiter veri erunt sic in infinitis scibilibus et scientiis, quod secundum unumquemque verum elenchum fit syllogismus oppositus, si accipit opposita veri elenchi, ut secundum geometriam fit falsus geometricus elenchus : secundum autem medicinam fit elenchus medicinalis. Dico autem exponendo secundum artem sivescientiam propriam elenchum qui est secundum illius artis propria principia, et falsum elenchum
<--- Page Split --->
qui est per opposita principiorum illius artis.
Ex his igitur quæ dicta sunt, manifestum est quod in hac arte non omnium secundum unamquamque scientiam propriorum elenchorum, sed eorum tantum quæ secundum dialecticam (quæ inquisitiva est et ad omnium methodorum specialium principia habet) sumendi sunt in hac scientia loci sophistici : hi enim communes sunt et formas dant omnibus, sicut et ipsa dialectica modum in communibus, dat omnibus scientis, ut dicit Aristoteles in ut primæ philosophiæ 1 : nam hi communes sunt sicut et ipsa dialectica communis est ad omnes artes et ad omnem potentiam. Dico autem artem habitum demonstrativum actus vel operationis : potentiam autem habitum non necessarium ad actum non stantem, sed sic et sic operari potentem, ut est rhetorica, œconomica, politica, et aliæ hujusmodi potentiæ. Adhuc autem cum elenchum qui est secundum unamquamque disciplinam uniuscujusque scientis in ista disciplina est considerare : quia oppositorum eadem est disciplina, sive sit elenchus qui cum non sit (hoc est, falsus et ex falsis sit) videtur tamen propter formam elenchi quam habet, quia peccans in materia habet formam : et cum est verus et ex veris, habet adhuc ista scientia dicere quare est elenchus verus elenchus qui est ex propriis suorum principiorum, et habet considerare propria scientia et illum qui est ex oppositis principiorum propriæ disciplinæ.
Eum autem qui ex communibus, quia circa singula inveniuntur apparentia probabilia, et sub nullam artem cadit specialem et propriam, est considerare dialecticorum : quod non tantum dialectici est considerare verum elenchum qui est ex propriis quæ videntur probabilia circa singula. Sic enim dialectica dicta communis est ad scientiam topicam et sophisticam. Hujus autem ratio est, quia si ex
dialecticis habemus ex quibus principiis communibus sunt probabiles syllogismi in quolibet probabili problemate, habebimus etiam ex quibus locis sophisticis sunt apparenter probabiles elenchi : et hoc patet per elenchi diffinitionem : quia elenchus est syllogismus cum additione contradictionis : unde supposito opposito conclusionis syllogismi ad contradictorium fit elenchus : propter quod elenchus aut unus aut duo syllogismi. Si enim syllogismi jam actu concludentis accipiatur oppositum, et concludatur oppositum prioris syllogismi : tunc elenchus ille est duo syllogismi. Si autem oppositum accipiatur simpliciter dati a respondente absque eo quod sit conclusum : tunc elenchus est unus tantum syllogismus.
Universaliter ergo concludendo ex determinata jam arte habemus in communi principia secundum quæ sunt omnes elenchi hujusmodi (hoc est, qui sunt circa communia) quæ sumt modus omnium propriorum. Si autem hoc habemus secundum quod sophistici elenchi sunt ex falsis qui oriuntur ab eisdem principiis quæ sunt elenchorum apparentium, qui peccant in forma : tunc etiam habemus solutiones talium elenchorum, et non oportet artem specialem inveniri ad solutiones talium. Nam horum elenchorum qui sunt ex falsis (et ideo dicuntur sophistici, quia oriuntur ex apparentibus elenchis) instantiæ solutiones sunt eorum. Dico autem hic instantiam propositionem de qua scitur quæ interimenda sit. Sic enim solvitur falsum quando interimitur. Sophisticorum autem peccantium in forma aliæ solutiones sunt, quæ in secundo libro hujus scientiæ determinabuntur : quia illi elenchi artem specialem requirunt suæ solutionis, sicut etiam in hoc primo libro ars specialis determinata est suæ generationis.
Habemus autem ex præinductis secundum quæ principia fiunt etiam appa-
<--- Page Split --->
rentes elenchi qui peccant in forma, ex quibus etiam oriuntur sophistici elenchi peccantes in materia. Apparentes autem elenchos dico, non cuilibet propriæ scientiae, sed talibus quæ circa communia sunt, sicut est dialectica et sophistica. Infinita enim sunt si quis consideret sive considerare velit secundum quæ propria appareant principia quibuslibet propriis scientiis vel artibus vel potentiis.
Propter quod manifestum est, quoniam dialecticae est (quæ circa communia est) posse facultatem et ex his habitum habere sumere secundum quæ principia fit ex communibus factus elenchus et verus, qui est elenchus, sive sit apparens elenchus qui est sophisticus elenchus, et secundum quæ principia fiat apparens elenchus, vel etiam secundum quæ principia fiat elenchus vel syllogismus tentativus. Syllogismus enim sophisticus peccans in materia, est tentativus circa communia : quia illum qui fingit se scire communia, tentandum proponendo aliquod falsum commune, et ex ipso cum quibusdam aliis faciendo syllogismum : quem si admittendo concedat tanquam sit verum, manifestum est quod ignorat communia : et sic per syllogismum litigiosum peccantem in materia accipitur experimentum Tentativa ignorantiæ. Talis autem tentativa uno no modo est pars dialecticae, et alio modo no modo pars est pars sophisticæ : secundum enim quòd tentator utitur dialectico syllogimo, secundum hoc tentativa est pars dialecticae. Secundum autem quod utitur syllogismo sophistico, sic est pars sophisticæ : et ideo idem syllogismus potest esse tentativus et sophisticus : tentativus in quantum sumit experimentum ignorantiae respondentis, sophisticus autem in quantum ordinatur ad decipiendum respondentem et ad generandum in ipso respondente falsum habitum.
CAPUT V.
De errore dividentium orationes sophisticas, quod sint quaedam ad nomen et quaedam ad intellectum.
Quia autem quidam fuerunt qui volentes orationum sophisticarum reddere principiis, diviserunt orationem dicentes, quod orationum quaedam sunt ad nomen, quaedam autem ad intellectum : intendententes omnem illam orationem esse ad nomen, in qua ex aliqua causa apparentiae unus opponens vel respondens potest referre intellectum ad unum nomine significatum, et alter opponens vel respondens per defectum (qui est causa falsitatis) potest intellectum referre ad aliud quod est in re diversum ab illo quod significatur in nomine quocumquemodo : et sic omnis oratio in qua est fallacia, est oratio ad nomen : et omnis in qua non est apparentia fallaciae, est oratio ad intellectum. Et quia tales orationes frequentius sunt in sophisticis, ideo ab his dicebant oriri principia paralogismorum.
Propter quod hic iste error non est probandus. Unde dicimus quod non est recta et vera differentia orationum sophisticarum in hoc quod quidam dicunt esse has quidem ad nomen, illas autem alias ad intellectum esse disputatas : hæc enim divisio non est per opposita, quod inconveniens est opinari, sicut per opposita divisas alias quidem orationes esse ad nomen, alias autem oppositas his esss ad intellectum, sed non easdem dicere esse et ad nomen quantum ad unum et ad intellectum quantum ad alterum. Quid enim est non ad intellectum esse orationem, sed ad nomen, nisi hoc quod quando sive aliquando ille qui putatur interrogari, sive opponens, interrogando non utitur nomine sive significato per nomen ad illud idem quod is qui interrogatus est, sive respondens dedit sive concessit : sed respondens referens dedit, et opponens illud idem ad aliud referens,
<--- Page Split --->
respondentem videtur redarguere hic secundum aptitudinem apparentiae et non existentiae sive defectus qui est in omni fallacia. Idem autem hoc est ad nomen commune, quando opponens utitur opposito ratione ea ad intellectum, in quo dedit sive concessit eam respondens. Unde unam et eamdem orationem contingit esse ad nomen et ad intellectum : opposita autem non sunt in eodem simul : divisio ergo haec non est per opposita.
Hoc autem probatur tam in orationibus multiplicibus quam in non multiplicibus : in multiplicibus quidem sic : si enim aliquis orationem in qua est nomen æquivocum (quod plura significa) unum putet significare, ita quod interrogans sive opponens, et interrogatus sive respondens putent illud nomen unum significare, et referunt intellectum ad idem, verbi gratia sicut forte ens est unum et cætera analoga plura significant : quia in istis magis latet æquivocatio et magis putantur unum significare, quam æquivoca casu et fortuna : sed etiam respondens sit aliquis, verbi gratia, Socrates et Zeno sit interrogans sive opponens qui unum omnia putat esse et unum significare, sicut et Socrates : et ideo ad unum idem referunt intellectum : quæstio, utrum hæc oratio ad nomen aut intellectum orationis interrogate est disputata ? Constat quod est ad intellectum. Similiter autem est in aliis multiplicibus quæcumque plura in nomine vel in oratione significant. Si vero aliquis opponentium et respondentium putet illud nomen vel orationem plura significare, et in uno sensu det respondens, et in alio sensu utatur ea obviando opponens, palam est quod hæc oratio non est ad intellectum disputata.
Primum inconveniens quod est contra eos qui hanc dant divisionem, est quod hæc divisio maxime est circa orationes multiplices, quæ sui aptitudine sunt ad nomen et ad intellectum disputabiles: orationes autem sophisticæ sunt etiam circa orationes non multiplices : et sic divisio
est insufficiens. Deinde aliud inconveniens est, quod hæc divisio est circa quamlibet orationem : omnis enim oratio et dignitas demonstrata, et si in se unum significet, potest tamen putari plura significare : et contingit quod terminis in ea positis ad unum utitur opponens, et ad aliud utitur eis respondens, sicut patet in hoc quod dicitur, quod totum est majus parte, potest opponens uti toto et parte in uno genere totius et partis, et respondens in alio : non enim in ipsa oratione est, quando non est multiplex, quod fit ad nomen vel ad intellectum : sed est in eo sicut in causa, quod respondens se habet in usu orationis aliquo modo ad ea quæ interrogantur ab opponente, scilicet quod intellectum ad idem ad quod opponens refert, non ad aliud referendo. Deinde alia ratione ducente ad inconveniens probatur idem : quia scilicet (ut probatum est) omnes orationes contingit esse ad nomen : quod ex hoc probatur, quia secundum istos nihil aliud est esse orationem ad nomen, nisi non esse orationem ad intellectum in hoc loco : et secundum istos quamlibet contingit esse non ad intellectum : ergo omnem orationem contingit esse ad nomen : aut det oppositum, scilicet quod quædam sunt orationes quæ nec sunt ad nomen, nec ad intellectum : sed hoc est inconveniens secundum istos quia hi dicunt quod omnes sunt vel ad nomen vel ad intellectum : et dividunt orationem sic per immediata dicentes, quod omnes orationes vel sunt ad nomen vel ad intellectum, et dicunt nullas alias esse orationes quæ nec ad nomen sunt nec ad intellectum.
Attamen quamvis sic dicant quantum est de aptitudine orationis quicumque sunt apparentes syllogismi (in eo peccantes, quod multiplex dicitur nomen vel oratio) de numero illorum sunt qui de ipsius orationis aptitudine sunt ad nomen disputabiles. Et dico aliqui, quia in omnibus paralogismis (hoc est, qui habent actualem vel potentialem multipli-
<--- Page Split --->
citatem) aliqui tamen de se non sic habent, ut paralogismi figurae dictionis qui non habent veram multiplicitatem : et ideo de se tantam habent aptitudinem ut disputentur ad nomen sicut alii : nam propter figuram dictionis inconvenienter dictum est, quod aequaliter de aptitudine sua sint omnes disputabiles ad nomen paralogismi, vel orationes quaesint secundum fallaciam quaest in dictione : sed sunt quidam paralogismi in dictionis multiplicitate, qui non sunt solum ad nomen, quod respondens vel opponens ad tales paralogismos sic se habeat, quod intellectum non referta ut ad idem aliquomodo : sed in eo sunt ad nomen, quod ipsa interrogatio (hoc est, interrogata propositio) quantum est de sui aptitudine habeat hoc quod ad nomen disputetur : et tales sunt qui de se plura significant, hoc est, multiplices sunt actuali vel potentiali multiplicitate. Sic igitur probatum est, quod talis divisio non est per opposita data.
Idem autem probatur, scilicet quod haec divisio quae data est, inconveniens est : quia non est per differentias essentiales parelencho. Unde omnino inconveniens est disputare de elencho, non prius de syllogismo disputando. Elenchus enim essentialiter componitur ex syllogismo et adjecta contradictione : et ideo quod necessarium syllogismi est differentia essentialis, illud nomen est differentia essentialis elencho vel parelencho : unde omnino inconveniens est disputare de elencho quantum ad differentias essentiales, ita quod non prius disputetur de syllogismo quantum ad differentias : quia syllogismus est in ratione elenchi : et hoc est omnino, quia elenchus est syllogismus : et ideo differentiae essentiales syllogismi sunt etiam differentiae essentiales elenchi: propter quod oportet de syllogismo prius quantum ad differentias essentiales disputare, quam de syllogismo elencho quantum ad differentias : quia syllogismus est in ratione elenchi. Est enim hujusmodi falsus elenchus sive so-
phisticus apparens syllogismus contradictionis.
Propter quod causa hujus divisionis quae data est, aut erit in syllogismo quantum ad essentiales differentias syllogimi, aut erit in contradictione quantum ad essentiales differentias contradictionis : in ratione enim elenchi cum ratione diffinitiva syllogismi oportet adjacere contraditionem, si debeat per omnia essentialia elenchus diffiniri. Quandoque autem per defectum qui est in utrisque, erit apparens elenchus, scilicet et in defectu syllogismi et in defectu contradictionis, et aliquando per defectum qui est in altero istorum, scilicet aut in syllogistico aut in contradictione. Quod autem est apparens elenchus per defectum in utrisque, et in syllogismo scilicet et in contradictione, probatur per exemplum. Est autem in amphibologico paralogismo, qui est de eo quod est tacentem dicere : si enim detur a respondente, quod non est vel contingit talem dicere, secundum quod accusativus, tacentem, construitur cum infinitivo, dicere, ex parte ante. sive ex parte suppositi : quia sit vera haec, non contingit tacentem dicere : et tunc ab opponente concludatur affirmative secundum quod idem accusativus cum eodem infinitivo construitur ex parte post sive ex parte appositi sic : contingit Socratem dicere : Socrates est tacens : ergo contingit tacentem dicere : non est contradictio et peccatum contra syllogismum, sed contra contradictionem : quia affirmatio et negatio non sunt secundum idem. Dico autem gratia exempli, si est paralogismus factus secundum figuram dictionis de eo quod non habet aliquis dare, sic : si aliquis dat ut conclusionem primo, iste non dat ut non habet, et arguatur contrarium sive oppositum sic : iste dat unum solum : et non habet unum solum : ergo dat quod non habet : hic est defectus tam in syllogismo quam in fallacia figurae dictionis, et non valet consequentia : et est defectus a contradictione : quia istae non sunt con-
<--- Page Split --->
tradictoriae : iste non dat ut non habet, et iste dat quod non habet.
Paralogismus autem factus de eo quod est poema Homeri sive carmen esse circulum, peccabit contra syllogismum tantum : et formetur ut detur a respondente, quod nullum poema est figura, et ab opponente in oppositum arguatur sic: omnis circulus est figura : poema Homeri est circulus : ergo aliquod poema est figura. Hic enim in veritate contradicit conlusio positioni respondentis : sed syllogismus non valet, quia medium est æquivocum. Elenchus autem qui in neutro peccat, nec in contradictione scilicet, nec in syllogismo, si debitas utrique colligt differentias, verus est syllogismus.
Ex omnibus autem his colligitur, quod ista differentiae ad nomen esse vel ad intellectum esse orationem non sunt differentiae essentiales nec orationi syllogisticae nec orationi contradictionis : et ideo non sunt substantiales differentiae elenchi : nihil ergo valent ad divisionem orationis de qua fit elenchus vel parelenchus, et sic male introducuntur.
Attendendum autem, quod inconveniens secundum istos est unam orationem esse ad intellectum et non ad intellectum: quia isti ponebant has differentias esse essentiales orationi: una enim oratio non suscipit differentias plures essentiales conclusionis. Et adhuc si dicantur ista differentiae esse accidentales: tunc adhuc oratio simul et semel et secundum idem non potest esse ad intellectum et non ad intellectum, cum nihil simul et semel secundum idem suscipiat opposita.Illiautem dicebant, quod hae differentiae (esse ad intellectum et non esse ad intellectum) sunt differentiae orationis secundum id quod est oratio et non per respectum ad opponentem et respondentem: et ideo apud eos inconveniens est unam et eamdem orationem simul esse ad nomen et ad intellectum, sive ad esse intellectum et non esse ad intellectum. Si autem esse ad intellectum dicatur in oratione, non secundum ipsam orationem,
sed in respectu ad opponentem et respondentem, vel generaliter loquendo per comparationem ad ipsum utentem : tunc non sunt opposita, et potest una et eadem oratio esse ad intellectum, et esse non ad intellectum, sicut unum et idem potest esse duplum et non duplum respectu diversorum, vel unus potest esse pater et non pater esse comparatus ad diversos: sed sic illi non accipiebant orationem esse ad intellectum, et non esse ad intellectum. Iste igitur est intellectus Aristotelis, et a nobis expositus est : non est in eo aliquid dignum dubitatione, de qua sit curandum.
CAPUT VI.
De destructione inductae divisionis ex hoc quod est fallacia.
Cum autem ideo inducta divisio ostensa sit esse impropria : eo quod nec est per immediata nec per proprias differentias, adhuc ex his quae hic dicemus, ostendetur esse falsa . Redeamus ergo ( quia digressionem fecimus) ad id unde sermo venit prius, scilicet an haec divisio conveniens sit, quod omnis oratio sit ad nomen vel intellectum . Dicebant autem auctores hujus divisionis, quod orationes doctrinales sunt ad intellectum : orationes multiplices sunt ad nomen. Et hoc probatur esse falsum : quaeramus enim, utrum orationes (quae in disciplinis sive scientiis disciplinalibus sunt) sint ad intellectum vel non. Et si dicunt illi, quod sint ad intellectum , tunc procedendo arguatur in contrarium sic : et si cui (hoc est, alicui) respondenti plura videtur significare : triangulus enim significat triangulum compositum ex portionibus circuli sive arcubus, et ille habet tres aliquando majores tribus vel duobus rectis, et significat triangulum rectilineum, qui habet tres æquales duobus rectis, interrogatus respondens dedit sive consensit, quod triangulus habet tres æquales duobus rectis : et dedit hoc considerans
<--- Page Split --->
triangulum, non ut hanc figuram trilateram rectilineam , de qua concludebat opponens, quoniam habet tres æquales duobus rectis, quæro utrum iste opponens vel respondens ad intellectum disputat vel non ? Et constat quod non : cum non referant intellectus suos ad idem. Ex hoc autem relinquitur, quod aliqua oratio est, ad quam nusquam illi ad intellectum dicebant : et sic divisio falsa, quia unum dividentium cadit sub altero, quod in vera divisione accidere non potest.
Amplius e converso etiam accidere probabimus sic, si plura quidem significet nomen vel oratio : ille autem qui respondet, non intelligit illam multiplicitatem, neque putat illud nomen vel orationem plura significare, et dat eam in sensu in quo accipit eam opponens, quæro quomodo hoc ad intellectum disputavit ? Constat eos ad intellectum (secundum illos) disputare, qui referunt intellectum ad idem : isti autem ad idem referunt intellectum. Dicebant autem isti, quod oratio multiplex est ad nomen : ergo iterum falsa est divisio cum oratio ad nomen existens cadat sub opposito membro, quod est orationem esse ad intellectum.
Si forte aliquis dicit, quod opponens et respondens semper referunt intellectum ad idem, et quoad eos est oratio ad intellectum, licet ipsa oratio multiplex in se considerata sit ad nomen, ideo oportet hic intelligi, quod (sicut dicit cavillator) nisi sic intelligatur, quod ipse opponens in omni oppositione vel interrogatione multiplicis det divisionem, hoc est, orationis multiplicis distinctionem , ut ipse respondens sit non deceptus multiplicitate, ferat intellectum suum in idem cum opponente, sive interroget aliquis opponentium. Ut gratia exempli dicamus, si est tacentem dicere vel non.? quod est multiplex secundum amphibologiam : et dicat aut quod est quidem ut non in uno sensu, est autem ut sic in sensu alio. Si aliquis respondentium distinctam ab op-
ponente orationem de uno modo, in alio sensu neget eam, et opponens disputet ad utramque partem : quæro igitur, si hæc oratio non ad intellectum disputat ? Constat quod sic, quia oportet quod opponens et respondens referant intellectus suos ad idem. Quamvis ergo videatur oratio de numero earum orationum (quæ ad nomen sunt) esse : tamen ad intellectum est disputata : et sic eadem oratio ad nomen et ad intellectum est : non ergo est genus aliquod orationum quod sit ad intellectum, quod non possit esse ad nomen : nec e converso : et sic divisio illa falsa est. Sed secundum istos hæ quidem orationes multiplices sunt ad nomen : et jam ostensum est quod non omnes hujusmodi elenchi sunt ad nomen. Dico autem elenchos conclusiones in quibus est affirmatio et negatio, sed etiam per consequens non omnes apparentes elenchi sunt ad nomen, si ad nomen est oratio quæ est multiplex. Sunt enim quidem apparentes elenchi qui non sunt secundum divisionem, hoc est, secundum multiplex in dictione : quia sunt apparentes elenchi qui sunt secundum fallacias extra dictionem, ut illi qui secundum accidens, et reliqui secundum alias fallacias extra dictionem, qui non peccant secundum multiplex.
Si autem aliquis probet sive approbet hoc quod dictum est, debere dividere seu distinguere opponentem ipsum multiplex, quando opponit, sicut in hoc exemplo quando dico, estne tacentem dicere? et dicere quod hæc oratio sic (hoc est, uno modo) est vera : illa autem oratio sic (hoc est, alio modo) non est vera : quamvis sic dicat : tamen hoc est primum inconveniens contra illum qui sic dicit, quod hoc approbet. Quandoque enim ipsi opponenti non videtur ipsum interrogatum simpliciter significare : cum tamen sit multiplex, eo quod multiplicitas ejus latet opponentem : quia tunc improbabile est , quod ipse opponens distinguat quod nescit, vel non prtat esse multiplex. Deinde secundum inconve-
<--- Page Split --->
niens est, quod secundum hoc opponens erit docens : quia distinctio cum fiat ad sciendum, opus est docentis : et sic opponens in sophisticis erit docens, quod est inconveniens : quia sic non celaret intentionem a respondente : sic enim distinguens manifestum facit ei respondenti, qui neque considerat multiplicitatem, et docet eum quomodo res se habet de qua disputatur, cum respondens neque sciat illud, neque opinetur esse multiplex, sive quoniam alicui in uno sensu et alicui in alio sensu videatur : hoc enim dicere est docentis et non celantis. Et si quis objiciat quod opponens sophista vult videri sapiens, et sic debet usurpare opus docentis in his in quibus opus illud non est contra suam intentionem quæ est videri arguere respondentem. Distinguere autem est contra intentionem sophistæ : quia instruit respondentem ut caveat sibi de redargutione : et ideo non est suum usurpare opus illud nisi in casu aliquo, ut in sequentibus ostendetur.
Deinde adhuc aliud inconveniens est contra istos qui dicunt ad nomen esse multiplices orationes : quia quid prohibet hoc, scilicet orationes esse ad nomen vel ad intellectum pati, hoc est, recipere a respondente , vel facere opponentem, sicut patet in hoc exemplo, quod interroget aliquis opponentium dicens : putasne æquales sunt unitates in binarìis et quaternariis ? hæc enim non est multiplex, et tamen potest aliquis eam considerare dupliciter. Si enim aliquis consideret binarios secundum se, tunc negabit eam : quia duo tantum binarìi sunt in quaternario, et sunt in ipso quatuor unitates, et duo et quatuor sunt inæqualia : et sic hæc est falsa, æquales sunt unitates in binarìis et quaternariis : quia unitas qua binarìus est binarìus, est una : et alia unitas qua alius binarìus est unus binarius, est alia : et sic unitates binarìorum non sunt nisi duæ, et unitates constituentes quaternarium sunt quatuor. Si autem consideret aliquis unitates binarìorum et combinationem rationis : tunc
prima unitas cum secunda facit binarium unum, et e converso secunda cum prima facit binarium secundum, et tertia cum quarta facit tertium, et quarta cum tertia facit quartum : et sic sunt duæ æquitates constituentes quaternarium : et sic considerans concedit hanc, æquales sunt unitates in binarìis, quaternariis unitatibus in quaternario. Sunt autem binarìi hi quidem uno modo accepti secundum combinationem acceptam sic uniti, hoc est, ex unitatibus compositi. Illi autem binarìi qui sunt secundum rationum combinationem uniti, non sunt sic ex unitatibus diversis uniti, sed ex rationibus diversis unitatum earumdem : et sic ista oratio potest duplicari ad nomen, si opponens referat intellectum ad aliud : non ergo sola oratio multiplex est ad nomen, ut isti dicunt.
Aliud autem exemplum de eodem est, ut si opponens aliquis interroget dicens, putasne contrariorum una est disciplina vel non ? Sunt autem contraria hæc quidem nota, illa vero alia contraria sunt ignota : et sic respondens referendo ad nota, concedet hanc propositionem : opponens autem referendo intellectum ad ignota, disputat in contrarium : et quia non referunt intellectum ad idem : constat quod ad nomen disputatur oratio, cum tamen non sit multiplex : propter quod videtur ignorare ille qui dicit opponentem debere distinguere : et approbat hoc esse verum, quoniam aliud est docere quam disputare : distinguere enim actus est et opus docentis : disputare (hoc est, diversa a respondente putare) est actus et opus sophistæ, ut paulo ante dictum est. Et videtur etiam ignorare, quod oportet docentem in disciplinalibus non disputare vel interrofare : quia si neget respondens, non hahet per quid probet : et ideo suppositionibus utitur docens et per se notis. Sed docentem oportet manifestum facere quod supponit per distinctionem vel aliter, ut intelligat respondens. Illum autem (qui opponens vel disputans est) oportet interrofare et
<--- Page Split --->
celare propositum : et ideo nihil facere per quod faciat manifestum quod interrogat. Et hoc est verum de opponente, quod sophistice, et de opponente dialectice ad exeritationem vel obviationem : illum enim non oportet distinguere vel docere : sed si disputat ad inquisitionem veri, distinguere potest, et per consequens docere, ne inquisitio veri impediatur.
Amplius ut respondentes dicant (hoc est, concedant) vel negent, aliquid probare (hoc est, probando cogere) non est monstrantis sive docentis, eo quod non interrogat consensum respondentis, sed est ejus qui sumit experimentum, hoc est, tentatoris : quia ille non procedit nisi ex concessis a respondente : et hoc est quia tentativa est dialectica quaedam : et ideo sicut dialectica interrogat consensum respondentis : et quia est dialectica quaedam et pars dialecticae , de omnibus inspicit inquirendo circa communia omnium, quibus ignoratis ignoratur scientia, et quibus scitis non necessario scitur scientia : et ideo nonconsiderat ignorantem, sed nescientem et dissimulantem se scire.
Ex his autem concluditur, quod qui secundum rem considerat communia secundum probabilitatem et fidem et opinionem, est dialecticus : si autem facit hoc secundum necessitatem et veritatem, est metaphysicus, ut in IV primae philosophiae dicit Aristoteles : qui autem hoc facit apparenter secundum deceptionem, est sophista.
CAPUT VII.
De syllogismo litigioso et sophistico quid et ex quibus circa propria.
His ita habitis, unus modus fallaciae orationis est (ut inVIII Topicorum dictum est) quando syllogizatur propositum ex veris, non autem per propria : et de tali syllogismo qualis sit et quam differentiam habeat ad alios syllogismos, nunc dicendum est ut completus sit tractatus
de syllogismis falsae orationis secundum omnem modum falsae orationis. Satis enim dictum est de syllogismo peccante in forma, quo nihil penitus syllogizatur : propter hoc quod non valet consequentia. Satis etiam dictum est de syllogismo ad impossibile qui est secundum non causam. Satis etiam dictum est de illo modo fallaciae orationis quae syllogizat ad propositum, sed ex falsis communibus circa quae est dialectica : dictum est enim de syllogismo peccante in materia. Nunc igitur restat dicere de eo qui syllogizatur ex communibus et veris : non tamen sunt propria.
Dicamus igitur, quod syllogismorum sophisticorum et litigiosorum unus est apparens nec syllogizatus, sicut ille qui peccat in forma: alter autem syllogizatur, qui quidem est ex falsis communibus, de quibus (ut prædictum est) est dialectica tentativa: tentativa enim pars est dialecticæ. Et si aliquando vera sit conclusio talis syllogismi, tamen sophisticus est syllogismus. Cujus ratio est, quia licet sit ejus syllogismi demonstrativi qui est propter quid, hoc est, per causam propter quid, tamen in hoc deceptorius est : quia non est ex propriis, sed ex communibus circa propria, cum deberet esse ex propriis : et generaliter loquendo syllogismi qui non sunt secundum propriam syllogismorum viam, et ex propriis illius scibilis, sunt paralogismi et non vere syllogismi : quia videntur esse secundum artem, in hoc quod concludunt propriam artis conclusionem : et tamen in hoc non secundum artem sunt, quia sunt ex communibus, licet sint circa propria disciplinæ. Ex hoc apparet quod talis falsus syllogismus differt a falsigrapho, quia falsæ descriptiones (ex quibus fiunt falsigraphi) non sunt litigiosi syllogismi, sed veri : quia sunt ex propriis et oppositis propriorum. Tales enim falsigraphi sunt secundum ea quae sunt sub arte eadem : et ejusdem artificis est considerare eos, qui considerat verum syllogismum demonstrativum in arte illa. Et ideo non pertinent ad sophisticam et
<--- Page Split --->
ad hanc scientiam quæ de sophisticis est elenchis : unde tales paralogismi falsigraphi ad scientias pertinent disciplinales.
Neque iterum ad sophisticam pertinent si qua fallacia est descripta in disciplinalibus circa vel contra verum quod ex propriis concludit in ipsis, sicut ad sophisticam non pertinet Hippocratis quadratura, quæ circulum quadravit per lunulas hoc est, circuli partitiones ad modum lunularum factas : et iste modus est in geometria, in scientia quæ vocatur proportio arcus ad chordam, quando invenitur arcus æqualis chordæ, secundum quod doct Ptolemæus in Almagesto. Dicit enim Hippocrates : si inveniatur chorda æqualis arcui, sit illa chorda latus quadrati in scriptura in circulo:sic enim quatuor arcus erunt æquales quatuor quadrati lateribus, et totus circulus toti circulo : et quadravit circulum ex propriis geometriæ : et ideo ad geometriam pertinet : nec est litigiosus, quamvis sit ex falsis : quia probatum est in geometria, quod figura poligonia circulo inscripta, quamvis in angulis multiplicetur in infitum et lateribus, tamen ad capacitatem circuli non proveniet, cum tamen plus et plus in angulis multiplicata, plus et plus semper accedat ad circuli capacitatem.
Attente autem, quod quidam aliter formant rationem Hippocratis dicentes, quod Hippocrates posuit, quod lineæ exeuntes ab eodem puncto et ad idem punctum terminatae sunt æquales : arcus autem et chorda ab eodem puncto exeunt et ad idem terminantur : ergo sunt æquales. Sed hoc falsum est, quia quilibet in disciplinis videt, quod duæ lineæ, quarum una est curva et alia recta (licet exeant ab eodem puncto et ad idem terminentur) valde sunt inæquales. Sed hoc verum est, quando arcus et chorda proportionatae lineæ sunt, et quæ proportionata ad æqualitatem deducibilia sunt : eo
quod omnis proportio incipit ab æqualitate, et reducitur ad ipsam : tunc est invenire lineam æqualem arcuì : et ex illa si ducatur in seipsam, fiet quadratum æquale alicui circulo. In hoc tamen non est vis, quia exemplum non ponitur, nisi ut sciatur quod Hippocrates quadravit circulum : et ille syllogismus non est litigiosus. Sed bene ille est litigiosus, qui ex communibus non propriis alicujus scientiæ, circuli probavit quadraturam sic : ubi est invenire majus et minus, ibi est invenire æquale : sed circulo est invenire majus et minus quadratum : ergo circulo est invenire æquale quadratum : nam si sic quadretur circulus, hoc est, æquale circulo quadratum esse probetur : tamen quia talis syllogismus non est secundum rem, hoc est, ex propriis rei scibilis, ideo sophisticus est : quia apparet facere scientiam propriam et ex propriis, et non facit : ea enim quæ sumit ut principia, communia sunt et logica, quæ in multis sunt et non sunt propria : propter quod ille syllogismus qui est de his sive talibus communibus circa propria disciplinæ apparens facere scientiam propriam et non faciens, est oratio litigiosa quantum ad hoc, quod non est ex propriis1.
Cujus ratio est, quia etiam ille syllogismus secundum rem est apparens syllogismus, qui si est ex communibus, circa propria est apparens syllogismus : et qui apparet fidem facere de re secundum sua principia propria accepta : et si hoc est, quamvis sit syllogismus (hoc est, ad formam syllogismi syllogizatus) tamen est litigiosa oratio, in quantum non est ex propriis, sed ex communibus : et hoc ideo est, quia est apparens secundum rem, hoc est apparens secundum propriam scientiam facere secundum rem : propter quod sequitur, quod sit fallax et injustus : fallax quidem, quia non facit quod facere apparet : injustus autem, quia non est ex propriis disciplinæ.
<--- Page Split --->
Et hoc probatur simili exemplo: quemadmodum enim ista injuria, quae in certamine est, quamdam speciem habet secundum formam resistentiae, et secundum illam est injusta ratio quando oppugnat justo : sic in contradictione (hoc est, in disputatione et syllogismo ad contraditionem ducente) injusta contentio (quae non habet illa ex quibus ut propriis fit redargutio) litigiosa est : nam et illis in certaminibus illi qui omnino et omni modo per justa et per injusta vincere volunt, omnia et ad se pertinentia et ad se non pertinentia apprehendunt, ut ex propriis et alienis adjuventur : et similiter hi litigiosi sunt, qui communia apprehendunt, quae ad se ut propria non pertinent : finibus enim intentis et propriis distinguuntur sophisticus et litigiosus, quamvis subjecto idem sint et secundum hoc.
Ergo syllogismi et homines qui ob victoriam ipsam tales sunt, ut per communia vincant, sunt litigiosi homines, et syllogismi eorum sunt litigiosae orationes. Qui autem homines et syllogismi tales sunt propter gloriam apparentis sapientiae, quae est in divitiis sive copiositate apparentis sapientiae, sunt homines sophistici et sophisticae orationes. A principio enim hujus scientiae dictum est, quod sophista vult videri copiosus ab apparente sapientia : nam sophistica est quaedam scientia indicativa ejus qui habet eam ab apparente sapientia, sicut in ante habitis dictum est : propter quodisti sophistae appetunt eam quae est apparens demonstratio, apparentem faciens scientiam vel sapientiam : et haec est illa demonstratio sive syllogismus, qui est ex communibus circa propria. Et ideo quia non differunt litigiosi et sophistae, nisi finibus, ideo in orationibus eisdem secundum substantiam et subjectum sunt litium amatores, et sophistae: sed non sunt propter eadem, sive propter cumdem finem et litigiosi et sophistae : et ideo etiam oratio eadem subjecto erit quidem sophistica et litigiosa. sed non
secundum idem, hoc est, ad eumdem finem, sed in eo quidem quod est propter victoriam apparentem (hoc est, quia quaerit apparere quod vincat) est litigiosa : in eo vero sive quod est propter apparentem sapientiam, qua copiosus vult videri, est sophistica : nam sophistica est apparens quaedam sapientia, non autem existens. Sic ergo patet qualiter syllogismus qui est ex communibus circa propria, et litigiosus est et sophisticus. Qualiter autem idem se habeat ad dialecticum syllogismum, nunc dicemus.
Litigiosus autem est talis syllogismus, qui quodammodo in materia se habet ad dialecticum, sicut falsigraphus se habet ad geometricum : et hoc est, quia in hoc quod paralogizabat ex eisdem (hoc est, ex communibus) quae sunt dialecticae : velut etiam falsigraphus paralogizabat ex eisdem (hoc est, ex propriis) quae sunt geometriae : quia si proprium est principium geometriae, ex quibus demonstrat, est etiam oppositum proprio proprium geometriae, ex quo fit falsigraphus : et dicitur falsigraphus, et non litigiosus : quia falso describit figuras, ex principiis tamen et conclusionibus propriis quae sunt sub arte et propria sunt artis. Syllogismus autem qui est ex communibus quae sunt sub dialectica, est circa alia quam circa propria quae sunt sub arte : et hoc quidem jam ante erat manifestum, quod ille erat litigiosus, ut jam dictum est de quadratura facta per lunulas, quia erat ex propriis, non erat litigiosa : Brissonnis autem quae est per communia, dictum est quod erat litigiosa.
Adhuc autem differentia est inter istos syllogismos, quod hunc quidem qui est falsigraphus, non est monstrare nisi ad geometriam tantum : quia est ex propriis geometriae quae propria sibi soli conveniunt et non alii : et ideo ad aliam scientiam transferri non potest : quamvis enim in Posteriorum libris dictum sit, quod demonstratio aliquando est de genere in genus, si magnitudo numerus quidem est : tamen hoc non verum est, nisi de
<--- Page Split --->
scientia subalternante ad scientiam subalternatam : subalternans autem et subalternata scientia non differunt sicut alia et alia scientia, sed sicut scientia continens et scientia contenta. Aliquando autem syllogismum qui est ex communibus circa propria, contingit transferre ad plures apud eos scientes quicumque non sciunt quid ex propriis principiis est possibile in qualibet scientia, et quid impossibile est accidere ex illis : quia illi utuntur communibus : tunc enim ille qui est ex communibus per coarctationem communium, aptabit ad id quod est in aliis scientiis, sicut principia communia coarctantur et aptantur ad propria, sicut ex communibus, et Antiphon quadravit ex communibus, sicut et Brisso, sicut superius dictum est.
Vel in alio exemplo, si quis dixit non esse melius vel bonum post cenam deambulare per Zenonis rationem, et dicat hoc per syllogismum ex communibus qui est non medicinalis, quia non ex propriis medicinæ, eo quod communis est per communia sic : in quolibet spatio sunt infinita : infinita autem non contingit pertransire : ergo impossibile est post cenam ambulare. Impossibile autem facere non est bonnm. Ergo non est bonum post cenam ambulare. Hæ ergo sunt differentiæ falsigraphi ad litigiosum qui est ex communibus circa propria.
Hoc autem quod diximus (quod litigiosus se habet ad dialecticum quodammodo sicut falsigraphus ad geometricum) intelligendum est quodammodo et non omni modo : si enim omnino et omni modo se haberet litigiosus ad dialecticum, sicut falsigraphus ad geometricum : tunc oporteret, quod sicut falsigraphus peccat contra geometricum et nunquam est geometricus, ita semper peccaret litigiosus qui est ex communibus circa propria contra dialecticum, et nunquam esset dialecticus : hoc autem falsum est, quia sic litigiosus nunquam esset de illis sive de numero illorum qui sunt dialectici : hoc autem falsum est, quia in superiori-
bus hujus capituli dictum est, quod quidam de talibus syllogismis qui est ex communibus circa propria, est syllogizatus, et habet conclusionem veram : et tunc si ista conclusio sequitur ex veris, erunt præmissæ veræ et conclusio vera, et consequentia vera : et cum sint ex communibus quæ sunt circa singula, erit talis syllogismus vere de numero syllogismorum dialecticorum.
Attendendum autem, quod non oporRemovet tutur ulterius determinare de alio syllodubium. gismo. Quamvis enim in Topicis dictum sit, quod quidam est syllogismus apparens qui peccat in forma : et quidam syllogizatus ex falsis, qui peccat in materia potius quam in forma, qui vocatur syllogismus apparens ex apparentibus probabilibus : quia jam determinatum est de peccante in forma et de peccante in materia, satis scitur peccans in utroque per sua componentia. De syllogismo autem ex communibus circa propria in Topicis determinari non debuit : quia illi qui in Topicis habiti sunt peccare contra syllogismum dialecticum, sunt sophistici in veritate : hic autem de quo hic loquimur, non est sophisticus nisi secundum quid, et ad quemdam non topicum syllogismum, et non simpliciter : hic autem est litigiosus et sophisticus, ut dictum est, respectu finium diversorum : et quamvis aliquando concludat verum ex veris, est tamen aliquo modo sophisticus, in quantum apparet facere scientiam ex propriis quam non facit, ut dictum est. Nec oportet hic determinare hujus syllogismi principia, cum sit dialecticus : principia autem dialectici syllogismi determinata sunt in Topicis.
Adhuc autem intelligendum est, quod iste syllogismus qui est ex communibus circa propria, peccat contra demonstrativum, in hoc quod est ex communibus, quia communia accipit ex propriis : nec tamen in illis communibus quæ per se sunt, peccat, quia communia accipit vera : peccare autem in communibus est, quando pro communibus (quæ debe-
<--- Page Split --->
rent esse vera vel saltem probabilia) accipiuntur falsa vel improbabilia : et si ita fieret, peccaret contra dialecticum. Unde contra demonstrativum in propriis peccat falsigraphus. Per communia autem contra demonstrativum peccat ille qui est ex communibus circa propria.
ctio. Et si quis objiciat, quod omnis syllogismus sophisticus peccat contra dialecticum, utio. et sic non est dialecticus, Dicendum quod hoc est verum de syllogismo qui simpliciter est sophisticus : hic enim peccat contra dialecticum : iste autem non est sophisticus, nisi quodammodo, et non simpliciter : et ideo contra dialecticum non peccat : non enim sophisticus est, nisi in hoc quod videtur facere scientiam, cum tamen non faciat : ex communibus enim non fit scientia, sed solum fides et opinio.
nibus et falsis, qui est tentatio circa communia : syllogismus enim qui est circa communia et non arguit secundum rem, monstrat ignorantiam, ut in praehabitis dictum est. Et quia etiam jam paulo ante determinatum est de syllogismo litigioso, qui est ex communibus circa propria, qui est tentatio circa propria : et etiam quia jam saepe dictum est, quia tentativa est quaedam dialectica : ideo nunc determinare oportet de syllogismo tentativo (ut perficiatur doctrina de syllogismo) ex quibus scilicet et qualibus est principiis tentativis, et qualiter convenit cum syllogismo dialectico, et qualiter differt ab eo. Determinabimus igitur, quod tentativa est scientia communis omnium et non determinati generis alicujus, et tamen tentativa est dialectica quaedam.
I falsiSicendum est quod falsigraphus quamusnon tigiovis sit aliquo modo fallax et injustus, non 4 quid at lititamen est litigiosus : quia esse fallacem sus. et injustum, non est tota causa hujus, quod syllogismus sit litigiosus : sed oportet addere, quod fallax sit et injustus et circa omnia, et sic ad hoc quod aliquis syllogismus sit litigiosus, non sufficit hoc solum, quod intendat gloriam de apparenti sapientia, sed addendum est quod hoc faciat circa communia et in communibus.
modo Attendendumetiam , quodfalsigraphusetde - etdemonstrativussuntcircaeademprin - suntcipiaincomplexa , sednonsuntcircaeademcomplexa , nisidicantursecundumpræsentiamesseprincipiademonstratio - n i s , etsecundumabsentiamesseprinci - piafalsigraphi : sicutnautaperpræsen - tiamestcausasalutisnavis , etsecun - dumabsentiamcausapericulinavis .
CAPUT VI.
De tentativis syllogismis.
Quia autem jam ante determinatum est de duplici litigioso et tentativo syllogism0 : de uno quidem est qui ex commu-
Dicimus igitur quod non est dialecticus syllogismus necessarius circa aliquod determinatum genus subjecti, quia circa syllogismum ex probabilibus : tamen utens qui est ad omne problema accidentis et generis et proprii et diffinitionis et ejusdem et diversi determinandum, non est circa genus aliquod subjecti necessarius, sed est circa omnia in quibus sunt istae intentiones, genus, accidens, proprium, diffinitio, et idem et diversum, in quibus est habitudo medii probabilis ad inferendum conclusionem ex probabilibus : et talis syllogismus non ostensivus alicujus generis determinati. Et licet ita sit non circa genus determinatum, tamen non est talis qualis est scientiae universalis syllogismus : universalem autem scientiam quae de omnibus est, dicimus metaphysicam sive primam philosophiam. Tria igitur ostendere intendimus, scilicet quod tentativus et dialecticus non sunt alicujus generis subjecti determinati, et quod non est ostensivus alicujus passionis determinatae de aliquo : et tertio cum talis sit, quod tamen non propter hoc est sicut scientia quae theoriae universalis est, sicut prima philosophia.
Quod autem non sit dialectica utens
<--- Page Split --->
alicujus generis subjecti determinati, ex hoc probatur, quod dialectica talis est inquisitiva, et interrogativa est de communibus : communia autem de quibus inquirit (quæ sunt accidens, et genus, proprium, et diffinitio, sicut hoc est, an insit ei aliquid ut accidens vel genus vel proprium vel diffinitio) non sunt in uno aliquo genere subjecti determinata : ergo dialectica· utens dialectico syllogismo, non est circa aliquod quod sit determinatum subjectum. Adhuc si daretur, quod essent omnia sub ente sicut sub uno genere, non sequeretur adhuc, quod possibile esset omnia esse sub eisdem principiis : omnia enim quæ sunt sub eisdem principiis, diffinitiones esse non possunt : eo quod nec ea quæ sunt sub eodem genere, eisdem principiis determinari non possunt : sicut patet in substantiis intelligibilibus et corporalibus, et substantiis corruptibilibus et incorruptibilibus : et de his quæ sunt in quantitate, patet in continuis et discretis, quæ ad idem constitutivum sui esse principium reduci non possunt, sed continua fluunt a puncto sicut a suo principio, discreta autem ab unitate. Ens enim non genus constitutivum alicujus generis, prius est eo cujus est genus. Nunc autem cum dividitur ens in substantiam et accidens, ens simpliciter non est ante substantiam : quia simpliciter ens non est nisi substantia : nec ea in quæ dividitur ens per differentias, coæquæva exeunt de ente cum dividitur in substantiam et accidens : substantia quidem est ens, accidens quidem erit modus quidam entis per posterius : et idem genus esse non potest. Dialectica igitur cum sit inquisitiva intentionum et prædicatorum quæ insunt omnibus, non potest esse alicujus generis subjecti determinati : nec potest esse ostensiva alicujus determinate passionis vel prædicati de aliquo subjecto : sed circa subjectum inquirit quid insit ut genus, quid ut accidens, quid ut proprium, quid ut diffinitio. Nec tamen propter hoc est ut universalis et theorica scientia, omni-
bus dans subjectum particularibus scientits et omnibus dans passiones. Dialectica enim circa subjectum est inquisitiva quid insit ut prædicatum hoc, vel quid non insit : eo quod et constructive et destructive quærit quid insit et quid non insit. Scientia autem quæ est universalis theoria (quæ vocatur metaphysica) de omnium principiis est secundum veritatem et entitatem et necessitatem. Dialectica vero ex probabilibus inquirit quid insit ut prædicatum universale, neque secundum quod intentio est, generale accipit ut genus, et accidentale ut accidens, et appropriabile ut proprium : et hæc omnia ex probabilibus et probabiliter inquirit.
Propter quod ex dictis sequitur, quod nulla ars vel scientia alicujus determinatæ naturæ in subjecto vel passione monstrativa sive ostensiva vel demonstrativa, est interrogativa consensus respondentis, vel etiam utriusque partis contradictionis : quia hæc sola interrogatio quando interrogatur consensus in utramque partem contradictionis, quodcumque respondens eligit, ut in illam obviando disputet opponens : non enim est possibile in particularibus scientiis (quæ de determinato subjecto determinatam monstrant passionem) utrumlibet, hoc est, utrum respondenti cuilibet partium contradictionis dare : sed unam ab ipsa re sive natura rei datam respondentem oportet dare, sive velit, sive nolit : in talibus enim determinatis scientiis non fit syllogismus ex utrisque sive ad utramque partem contraditionis. Dialectica autem circa omnia interrogativa est utriusque partis contradictionis, et per consequens et tentativa, cum sit dialectica quædam.
Si autem dialectica ostendit aliquando aliarum methodorum principia, ut in primo Topicorum dictum est, non tamen propter hoc est talis qualis prima philosophia : quia etsi ostendat aliarum methodorum principia, non tamen ostendet omnia principia, ut est id, de quolibet affirmatio vel negatio vera, et de nullo
<--- Page Split --->
simul : et etiam propria principia sua (in quantum est docens quaedam determinati subjecti scientia, de subjecto suo determinatae passionis ostensiva) non interrogabit : quia illa requirere et supponere oportet :nam si haec principia interrogata non daret respondens, sed negaret ea universaliter, non haberet opponens dialecticus, ex quibus principiis amplius disputaret ad instantiam respondentis, sive contra respondentem : omnem enim disputationem interrogativam regulari oportet principiis primis et propriis.
ctio. Et si tu dicis, quod haberet syllogismum ad impossibile sicut et metaphysicus, qui syllogismus ad impossibile proutio. bat prima principia. Dicendum quod proprium est argumenti dialectici (cum utraque pars contradictionis in dialecticis probabilis sit) ut ex neutra sit deductio ad impossibile.
Ex dictis igitur concluditur, quod dialectica non est generis determinati : et ideo neque tentativa est generis alicujus determinati. Cujus probatio est, quod tentativa non est talis, quod sit determinati generis, qualis est geometria, quae est determinati generis entis alicujus, quia est de continuo immobili : sed est talis qualis est dialectica ex communibus, quam habeat et non sciens aliquis propria alicujus generis determinati. Est enim experimentum simile etiam non scientis propria quando tentat per communia : est, dico, nesciens experimentum sumere : cum quis nescit rem ex propriis, sed ex communibus ad propria, et illa sunt qommunia : communia enim sequuntur ad propria, et non e converso : quia propria non sequuntur ad communia, nisi negatione communis, in quantum quaecumque talia sunt, quae scientem quidem nihil prohibet non scire aliquam artem : quia communibus scitis nihil prohibet nescire artem, sed eum qui nescit communia, necesse est ignorare artem : quia communibus non scitis non scitur ars, sed ignoratis communibus ignoratur ars.
Propter quod manifestum est, quoniam tentativa nullius est determinati generis vel passionis disciplina sive scientia : eo quod ipsa de omnibus est, ut dictum est. Et bene dico, quod est de omnibus, quia est de communibus circa propria : quia omnes artes quae sunt determinati generis, utuntur communibus quibusdam prædicatis, ut est inesse, ut accidens, ut genus, et inesse ut proprium, et inesse ut diffinitio, et non tantum artes, sed etiam omnes sine artere studium nituntur suadere ex communibus : propter quod omnes etiam idiotæ sine arte acquisita persuadentes, utuntur dialectica, secundum quod ex communibus persuadent : et utuntur tentativa naturalis industriæ, secundum quod usque ad quid nititur ab alio experiri an ignoret vel non de aliquo. Omnes enim aliquid ponuntiantes conantur dijudicare illud per communia, et dijudicant communia : talia enim communia nihil minus sciunt idiotæ, quamvis videantur valde extra artem dicere, eo quod nesciunt ea ordinare ad formam syllogismi sicut artem habentes. Ex quo patet quod sermocinantes arguunt ex probabilibus, et idiotæ et artem habentes : nam idiotæ sine arte participant per naturalem industriam illud commune, de quo artificialiter est dialectica, et arte syllogistica tali participant et dialecticus et tentativus.
Quoniam autem sunt multa haec communia scilicet, et sunt determinata et propria in singulis scientiis, patet et quod non sunt illa communia talia quae sunt ut natura quaedam determinata, ut genus quoddam determinatum subjectum, de quo est determinata scientia : sed sunt communia non secundum rem, quae sit natura vel genus, sed sunt communia velut negationes sunt communes, quae non re, sed intentione et ratione communes sunt : quia negatio secundum rem nihil ponit determinatum in natura vel genere, sed intentione sola et ratione. Alia autem non sunt talia communia quae sunt in singulis artibus. Sunt enim
<--- Page Split --->
talia, scilicet communia, sed propria cuilibet arti et naturae generis, ex quibus est scientiarum unaquaeque : et est (sive contingit) ex his communibus quae sunt circa singula, de omnibus etiam propriis experimentum sumere : et contingit de his communibus esse quamdam artem quae tentativa vocatur. Ex his communibus circa propria, et illam artem non contingit esse talem, quales sunt scientiae demonstrativae determinatae, quales illae scientiae disciplinales quae demonstrant determinatas passiones circa subjecta determinata : illae enim potius sunt scientiae quam artes. Ista autem potius ars quam scientia : et hoc est ideo, quia litigiosus syllogismus (qui est ex communibus circa propria) non est sic se habens omnino ut falsigraphus se habet ad geometricum : quia si sic omnino se haberet, tunc esset ex propriis sicut falsigraphus : nunc autem ex communibus est, quamvis sit circa propria : non enim est paralogismus determinati cujusdam generis ut falsigraphus, sed est paralogisticus ex communibus circa propria : unde talis litigiosus erit circa omne genus proprium ex communibus, et non erit ex principiis determinati generis cujusdam.
Loci ergo ducentes ad redargutionem, qui sunt de sophisticis elenchis, hi sunt
qui dicti sunt : quoniam dialectici (qui est circa probabilia et apparenter probabilia considerare) est de his, et habere facultatem, quod possit ista facere et redarguere videri ex illis, non difficile est videre, secundum quod dialecticus communiter accipit talia communia considerans : quia illa methodus circa propositiones et praedicata communia propositionum omnem habet hanc speculationem, scilicet de his quae apparent probabilia. Et sic de elenchis quidem apparentibus in quantum ducunt ad redargutionem, dictum est.
Est autem notandum, quod scitis quipritis scitn tur comnun nia gel non e ron tra : et lj noratis e m munibus lj norantur propria, ne l hon e con t re
scientiae quam artes. Ista autem potius ars quam scientia : et hoc est ideo, quia litigiosus syllogismus (qui est ex communibus circa propria) non est sic se habens omnino ut falsigraphus se habet ad geometricum : quia si sic omnino se haberet, tunc esset ex propriis sicut falsigraphus : nunc autem ex communibus est, quamvis sit circa propria : non enim est paralogismus determinati cujusdam generis ut falsigraphus, sed est paralogisticus ex communibus circa propria : unde talis litigiosus erit circa omne genus proprium ex communibus, et non erit ex principiis determinati generis cujusdam.
<--- Page Split --->
TRACTATUS VI
DE DEDUCTIONE AD QUATUOR METAS, SCILICET FALSUM, INOPINABILE, SOLCECISMUM ET NUGATIONEM.
CAPUT I.
De deductione ad falsum et nguationem.
Quia autem de sophisticis elenchis secundum quod ad redargutionemducunt jam satis dictum est, nunc qualiter respondens ad alias quatuor metas ducendus sit, determinemus. Et primo qualiter ad falsum et inopinabile : hæ enim duæ metæ conveniunt : quia omne manifeste falsum est inopinabile, et omne inopinabile ad minus alicui est falsum, et sic quasi convertibilia sunt falsum et inopinabile.Nec ergo oportet determinari hic speciales modos arguendi ad falsum et inopinabile : quia modi arguendi qui sunt per locos sophisticos ad redargutionem, sunt etiam per consequens ad inopinabile et ad falsum . Non ergo oportet hic determinare nisi modos in terrogandi , quibus respondens competentius ducitur ad falsum et ad redargutionem.
ostendamus igitur qualiter in aliquo genere sophisticæ disputationis contingit ostendere quod respondens dederit, et qualiter contingit orationem ad inopinabile ducere : hoc enim (sicut a principio istius libri dictum est) fuit secundum sive secundus finis sophisticæ voluntatis, cum primus et principaliter intentus fuerit re- dargutio. Si enim opponens responden- tem intendat ducere ad falsum manife- stum (quia solum manifeste falsum hoc
falsum dicitur secundum quod falsum meta est sophisticæ disputationis), tunc primum quidem quod est observandum, est quod opponens non omni modo, sed quodammodo caute interroget : quia per interrogationem quodammodo factam maxime hoc accidit quod citius et facilius ducatur ad concedendum falsum. Primum igitur est, quod ad nullum determinatum propositum interroget : quia ad nullum determinatum propositum interrogare et proponere venativum est horum ut concedat falsum vel inopinabile : quia tunc etiam respondens non scit aliquod determinatum ad quod respondeat, et vane (hoc est, non ad determinatum aliquid) dirigit responsionem : et sic vane dicentes sive respondentes magis et facilius peccant, aperte falsum vel inopinabile concedendo : vane autem dicunt et respondent, quando nihil determinatum habent propositum ad quod suam dirigant responsionem. Quod autem diximus, quod non ad certum aliquod debet opponens opponere , sic intelligimus, quod ad respondentem celare debet suum propositum : quamvis ipsi opponenti certum sit ad quid intendat : quia aliter impediret seipsum nesciendo quid proponeret, aut ad quid tenderet : sed si hoc nesciat respondens, minus cavebit et citius concedit falsum ad quod ducere intendit opponens respondentem.
Et secundum est, quod opponens debet interrogare multa : quamvis etiam apud eum determinatum sit propositum
<--- Page Split --->
suum ad quod disputat : hoc enim facile est opponenti facere in his in quibus abundat syllogismis et rationibus : quod facile est in his quae apparent probabilia : quia ista in multis sunt et facile inveniuntur : multis enim sic interrogatis confunditur respondens, et facilius concedit falsum et inopinabile.
Tertio autem utile est opponenti, quod ea quae videtur dicere respondenti, videatur probare et approbare et commendare suam responsionem, præcipue in aliis quae non sunt de principali proposito : hoc enim facit, quod respondens confidit de opponente, et minus cavet sibi ab ipso : et sic confert idoneitatem, ut opponens respondentem facilius ducat ad concedendum inopinabile vel manifeste falsum.
Quarto considerandum est opponenti, quod si interrogatus sive respondens dicat sive concedat, vel neget bene respondendo aliquid eorum quae interrogat opponens, debet opponens latenter transferendo se ad materiam ignotam respondenti ducere respondentem. Si enim aperte hoc faceret, caveret ipse respondens1. Ad talem autem materiam ducat, ad quam ipse opponens argumentari sit idoneus et non respondens : in tali enim translatione ad materiam ignotam respondenti, ipsi respondentes possunt nunc (post translationem factam) minus laedere ipsos opponentes bene respondendo quam prius fecerit in materia nota respondenti. In tali enim translatione exiguntur opponentes a respondentibus quid hoc ad quod se transferunt, faciat ad id quod in principio est interrogatum. Quamvis enim (sicut in VIII Topicorum dictum est) haec etiam sit cautela dialectici, tamen nihil prohibet etiam esse sophistae : sed dialectici est ut abundet in dialecticis, sophistae autem ut abundet in apparentibus.
Quintum autem elementum (hoc est, principium opponentis) veniendi aut ad
falsum aliquod aut inopinabile quod concedat respondens, est quod nullam statim in principio oppositionis ponat interrogationem quam intendit : sed debet confiteri, quod ob hoc sive propter hoc velit interrogare causa disciplinae, sive quod discere velit inquirendo veritatem : haec enim consideratio locum facit argumentationis ducentis ad falsum vel inopinabile : quia respondens intendit ad eum et minus impedit eum qui minime promovet ad inquisitionem.
Sciendum autem, quod licet finis dialectice disputationis sit fides vel opinio, et finis sophisticae disputationis debeat esse oppositum finis dialecticae disputationis, et falsum non opponatur opinabil vel credibili : tamen falsum finis sophisticae disputationis est, quia sophista non tantum est contrarius dialectico, sed etiam demonstratori : et sic falsum est finis ejus, non tamen omne falsum, sed manifeste falsum est finis et meta. Et haec quidem elementa quae dicta sunt quinque sunt communiter ducentia ad falsum et inopinabile.
Est autem unum elementum sive documentum, quod divisim ducit ad falsum, hoc scilicet, quod ad mentientem autem (hoc est, falsum dicentem) ostendendum, primus modus sophisticus est ducere respondentem ad talia ad quae opponens abundet orationibus. Est autem sive contingit bene hoc facere, si latenter fiat : et est sive contingit non bene hoc facere, si fiat non occulte sed manifeste, quemadmodum paulo ante dictum est. In istis enim propter abundantiam opponentis minus cavere potest quin concedat manifeste falsum.
Rursus autem elementum sive documentum, quod dicat aliquid divisim ducens ad impossibile sive quod est extra opinionem, unum quidem elementum sive documentum est considerare, sive quod opponens consideret, ex quo genere sectarum physicarum est respondens qui dispu-
1 Hanc cautelam ponit etiam Philosophus
<--- Page Split --->
tat respondendo : et viso de qua secta sophisticorum sit, vel Stoicorum, vel Peripateticorum, vel Heraclitorum. Et deinde interrogare aliquid quod sit de opinione illius sectae de qua est : quia id quod hi dicunt de quorum secta est, et quod est ex pluribus illorum (hoc est, in quod plures illorum consentiunt) erit inopinabile aliis : singulis enim sectis est aliquid tale inopinabile, cum ipsis sit extraneum. Opinio autem alicujus notorum secundum philosophiam in quantum opinio, est sic suis probabile : in quantum autem extranea, sic aliis est improbabilis : et sic quamcumque viam tenet, ad aliquid improbabile aliquibus ducetur.
Tertium autem talium modorum sophisticorum quoad usum, est singulorum sumere positiones, quae sint extraneae opiniones, ut dictum est in propositionibus, ita quod proponantur in propositionibus quae interrogantur ab opponente. Solutio vero quae respondenti observanda est horum modorum (hoc est, his. modis) competens fertur ostendere (hoc est, quod respondens ostendat) quoniam inopinabile ad quod ducit opponens vel ducere videtur, non accidit propter orationem sive oppositionem opponentis : sed quia concedit hoc, quia est-de secta tali quae hoc dicit : ille enim qui contendit (hoc est, contendendo se opponit) ad metam sophisticam ducendo, semper vult hoc quod accidat vel accidere videatur, propter suam orationem vel oppositionem quam interrogat.
Amplius autem secundum documentum sive elementum divisim ducens ad inopinabile, est ducere ad contrarias opiniones sumptas ex voluntatibus, quas scilicet finaliter apud se latenter volunt, et manifestis opinionibus quas dicunt se manifeste opinari, propter veritatis honorem, quam se honorare simulant. Non enim communiter homines et volunt finaliter apud se et dicunt ex veris se velle : sed exterius dicunt se velle decoratissimas orationes, sed apud se in oculto quae videntur prodesse ad delicias vel
divitias et honores privatos, qui sunt in dignitatibus. Verbi gratia, in publico quidem dicunt eligere se magis bene mori propter bonum virtutis, quam male vivere et voluptuose : et hoc dicunt aperte : quia hoc est virtutis et honestatis, ut dictum est in tertio Ethicorum, quod forti vel mors tali salute est eligentior. Et dicunt secundo exemplo ad idem inducto, quod agere juste (hoc est, in eo quod juste est acquisitum) melius eligunt quam affluere multis divitiis prave acquisitis : sed apud se propter concupiscentiam volunt his contraria.
Usus autem hujus documenti est, quod ille qui dicit se opinari secundum voluntates privatas, ducatur ad manifestas opiniones : quia sic dicet inopinabile contra illas : et eum (qui dicit se opinari secundum has quae manifestae sunt) ducendum est ad absconsas voluntates : quia sic dicet inopinabile contra seipsum : utriusque enim sive ex utraque parte quodcumque eligat, necessarium est extra vel contra alicujus opinionem dicere aliquorum : aut enim dicet contraria ad manifestas opiniones, si concedit absconsas voluntates : aut ad obscuras voluntates dicit contraria, si concedit manifestas.
Tertio autem sciendum documentum est, quod plurimus locus est quo faciat respondentem aliquid extra opinionem alicujus dicere, et quod faciat id quod scriptum est, Callicem dicere faciendum in libro Platonis (qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam nomine scriptum est) quod scilicet veteres Philosophi omnes arbitrati sunt accidere contraria (hoc est, aliorum opinionibus inconvenientia inevitabiliter) quod ducatur respondens in aliquid quod sit secundum necessarium, hoc est, naturalem rationem, et in aliquid quod sit secundum legem cultus divini sive deorum sive justitiae gentium aliquarum : et dicunt veteres justitiam, quae est leges tales positas esse, bonum esse : et hunc vel hunc deum colere, vel sic vel sic juste
<--- Page Split --->
vivere: contraria enim saepe contingit esse naturam (hoc est, naturalem rationem) et leges positas a gentibus: et ideo contingit saepius contraria esse naturalem rationem et leges sic positas : et aliquando contingit justitiam secundum leges positas esse bonum secundum opinionem observantium leges illas, et hoc idem contingit secundum naturam sive naturalem rationem esse non bonum.
Usus autem documenti hujus est, quod oportet eum respondentem qui dicit aliquid esse bonum secundum naturam, ab opponente duci, et obviare secundum legem, hoc est, quod secundum legem hoc non sit bonum : et sic dicit inopinabile legi. Ad eum autem respondentem qui dicit secundum legem aliquid esse bonum, oportet obviare et ducere eum in aliquod quod est bonum secundum naturam : et sic dicit inopinabile secundum naturalem rationem. Ut autem intelligatur quid secundum naturam est opinabile, et quid secundum legem opinabile, sciendum quod Antiquis erat id secundum naturam opinabile, quod secundum naturalem rationem homini per naturam insitum erat verum : secundum legem vero erat opinabile, quod in pluribus ad cultum commune conferens esse videbatur, ut aliquando filios sacrificare, et patres maclare, quod est contra rationem naturalem et naturalem pietatem. Propter quod quia hic scriptus Callices antiquus hoc dixit, manifestum est quoniam et alii Antiqui, scilicet qui sunt quodammodo istius documenti, et etiam isti qui nunc sunt modernis et nostris temporibus, conabantur aut redarguere, hoc est, ad metam redargutionis respondentem eum cogere, aut dicere quod aliquo modo erat secundum naturam vel leges extra opinionem.
Quarto autem documento sive elemento divisim ad opinabile ducendo notandum est, quod quaedam interrogationes sive quaedam interrogata habent quamcumque viam affirmationis vel negationis, eligat respondens improbabilem di-
versis respectibus responsionem. Ut si quaeratur, utrum sapientibus ponentibus leges aut patri diligenti per naturam, obedire oporteat, si dissentiant ? Et utrum oporteat expedientia ad rem familiarem facere, vel justa secundum legem communem facere, si dissentiant ? Et utrum oporteat magis injuriam pati, et hoc melius est, quam juste alicui nocere ? Si enim dicatur in primo exemplo, quod oportet obedire patri aut legibus, semper ducitur ad inopinabile aut pluribus aut sapientibus ponentibus leges. Et si dicatur, quod oportet obedire patri, ducetur ad inopinabile sapientibus. Et si dicatur in secundo exemplo, quod oportet semper expedientia facere, ducetur ad inopinabile virtuosis, qui dicunt damnum esse negligentum et sustinendum propter justitiam servandam : et e converso ducitur, si dicit oppositum. Et similiter est in tertio exemplo : quia multi opinantur injuriam non sustinere esse melius, quam juste nocere : quod sapientes opinantur e converso, melius esse injuriam sustinere quam nocere.
Oportet autem adhuc intendere quinto documento, et considerandum est quod ad ducendum respondentem ad inopinabile, ut ducatur ad ea quae pluribus judicantibus secundum sensum, et quae sapientibus judicantibus secundum rationem sunt contraria secundum opinionem. Nam si quis respondentium dicat aliquid quod sit opinabile secundum sapientes, ut ea quae circa rationem rectam sunt opinabilia, dicantur ad ea quae pluribus sunt opinabilia, illis ratione recta determinata sunt inopinabilia, ut solem esse multo majorem terra. Si autem dicat ad opinabilia ut plures, dicantur ad ea quae sunt opinabilia sapientibus, qui opinantur ea quae opinabilia sunt his quae sunt instituta in ratione recta : et sic sempercogetur dicere aliquid quod est contra opinionem aliorum. Dicunt enim hi qui sunt sapientes (quod etiam ex necessitate rectae rationis verum est) bonum justum esse et secundum virtutum perfectum ac-
<--- Page Split --->
synonimis : hoc non potest esse nisi per intellectum unius in altero : et hoc oportet, quod sit altero duorum modorum quo intelligitur unum in altero : aut enim unum intelligitur in altero, ita quod actu et intellectu est in illo : aut ita intelligitur unum in altero, quod positum est in ipso : sicut quod est dependens, intelligitur in eo quod secundum rem dependet ad ipsum, sicut subjectum intelligitur in passione per se. Si primo modo unum in alio intelligatur, tunc se habent ad invicem sicut superius et inferius : et sic superius erit pars essentialis inferioris, inferius autem pars subjectiva superioris. Et tunc altero duorum modorum contingit : aut enim additur superius inferiori, aut e converso inferius additur superiori. Si superius addatur inferiori : tunc semper fit nugatio : eo quod superius et potentia et actu et intellectu repetitur in inferiori : quare est inutilis repetitio. Si autem e converso inferius addatur superiori, hoc dupliciter fieri potest : aut enim fit haec additio ad aliquid unum figurandum quod ex inferiori et superiori constituatur conjunctum ex utroque, aut additur inferius superiori, ut superius ex inferiori specificetur. Priori modo semper est nugatio : quia illud unum quod constituitur, satis importatur per inferius : et inutilis est repetitio superioris. Si autem secundo modo-fiat, non est nugatio : quia repetitio inferioris non est inutilis, ut animal homo. Si autem unum intelligatur in alio potentia, hoc iterum potest esse dupliciter : quia aut unum intelligitur in altero sibi coequaevo, aut unum intelligitur in altero quod est posterius illo. Si est unum in altero sibi coequaevo : tunc hoc est sicut unum correlativorum est in altero, quod additum illi non facit nugaetionem : quia additur non inutiliter, sed ad determinationem respectu relativi, ut cum dicitur duplum dimidii. Si autem additur sicut posterius priori, sicut addi-
tur passio in qua passione potentia intelligitur subjectum, hoc dupliciter fieri potest : quia passio aut est convertibilis cum suo subjecto, aut inconvertibilis. Si convertibilis, sic semper est nugatio in additione : quia inutiliter repetitur subjectum in nomine passionis, ut cum dicitur simum nasus. In simo enim intelligitur nasus : et nihil est simum nisi nasus quidam 1. Si autem non est convertibilis, sed in minus quam subjectum : tunc ad determinandum subjectum additur proprietas subjecto, et tunc est nugatio : ut cum dicitur nasus simus : et sic facile patere potest quando repetitio ejusdem ex eadem parte orationis facit ngationem, et quando non.
Adhuc autem praenotandum est, quod ars ducendi ad ngationem consistit in hoc quod unum per intellectum est in alio. Ex hoc enim contingit ejusdem iteratio et inutilis multiplicatio. Sed pluralitas modorum intelligendi unum in alio est triplex : quia unum scilicet intelligitur in alio ut prius in posteriori : et hoc dupliciter, vel tanquam superius in inferiori, ut animal in homine, vel ut subjectum in passione, ut nasus in simo, et unum in alio ut in coequaevo ad quod determinatur respectus ejus, ut unum relativum in alio : quorum trium exempla sunt : Socrates est homo : homo est animal rationale : ergo Socrates est animal rationale. Quia in homine intelligitur animal rationale. Et nasus est simus : simus autem quidam nasus : ergo simus est nasus nasus. Duplum est dimidii : et duplum est dimidii duplum : ergo duplum est duplum dimidii duplum : quia in dimidio intelligitur duplum.
Praenotandum etiam, quod apud sophistam deductio ad ngationem est violentior et magis intenta quam deductio ad solcecismum.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
De facere nugarí respondentem vere et apparenter.
His habitis, planum est determinare secundum Aristotelem de facere nugarí respondentem : quia quid dicamus nugarí, jam monstravimus per singulos modos ejus, in quibus vel contingit vel non contingit nugarí. Omnes autem hujusmodi orationes hoc quod est nugarí volunt facere, supposita quadam suppositione, hac scilicet, supponatur quod nihil differat nomen per se, vel dictionem per se, vel orationem, hoc est, eamdem dictionem, vel nomen dicere in oratione apposito sibi eo quod in nomine vel dictione intelligitur. Ut si dicam, duplum dimidii duplum : et supponatur, quod si aliquid intelligit in alio quod appositum sibi in oratione adhuc intelligitur in illo : et hoc non est verum : unde suppositio est falsa : quia cum relativum per se ponitur, utrumque relativorum importat : ut cum dicitur duplum, unum importat per suum principale significatum, alterum ut ad quod determinatur ejus respectus, ut dimidium : quando autem apponitur in oratione, tunc determinatus est respectus ejus : et ideo correlativum tunc non intelligitur in illo : unde quamvis in principali significato non varietur dictio per se in oratione posita, tamen in secundario significato variatur per se in oratione posita, cum tamen appareat non variari. Ideo nugatio est meta sophistica, et intellectus unius in alio locus est sophisticus, ducens ad metam illam. Secundum ergo suppositionem quae apparentiam habet sophisticam, cum dicitur duplum per se, et cum dicitur duplum dimidii in oratione, idem est secundum apparentiam in significatione tam principali quam secundaria. Si ergo sic est : tunc est duplum dimidii duplum : et si iterum dimidium in duplo posito in oratione intelli-
gitur, erit idem si ponatur in oratione : et sic erit duplum dimidii duplum dimidii. Et rursum tertio si pro duplo (quod in oratione positum est) duplum dimidii ponatur explicite : tunc erit dictum sic, dimidii dimidii et dimidii duplum : et sic in infinitum : quia nunquam stabit quamdiu in oratione ponitur duplum. Et hoc etiam patet in his quae non sunt relativa secundum se, sed secundum sua genera, ut si dicatur : Putasne concupiscentia est delectationis concupiscentia ? Est enim suum genus quod est appetitus ad aliquid. Dico ergo, quod concupiscentia est delectationis : deducatur ad nugationem sic : Hæc autem concupiscentia scilicet est appetitus delectationis : ergo concupiscentia est appetitus delectationis : quia in appetitu intelligitur delectatio, et apposita appetitui in oratione adhuc intelligitur in illo, ut dicit suppositio.
Sunt enim hujusmodi orationes ad nugationem ducentes : omnes enim illæ orationes, quæ sunt in ad aliquid sive in relativis utroque modo dictis quæcumque scilicet plura vel secundum genera dicuntur ad aliquid, sed non solum in illis quæ secundum seipsa ad aliquid dicuntur, et ad idem et unum per se in oratione posita assignantur, ut appetitus alicujus appetitus, et concupiscentia alicujus concupiscentia, quæ secundum genus est ad aliquid, et duplum alicujus duplum quod secundum ipsum quod est, ad aliquid est : et duplum dimidii, in oratione positum : et generaliter sive oratio quorumcumque substantia sive hoc ipsum quod sunt cum non sit ad aliquid, tamen secundum genera sunt aliquorum, ut habitus, aut passiones, aut aliquid hujuscemodi, quæ sunt eorum quorum sunt prædicatorum de his ut genera de speciebus quando in oratione designantur (hoc est, designata ponuntur) sicut designantur in per se posito nomine.
Cujus quidem exemplum est in passione numeri qui est abundans sive impar numerus. Est enim abundans, sive impar numerus numerum medium habens,
<--- Page Split --->
abundans et in oratione posita passione abundante, adhuc intelligitur in ipsa subjectum quod est numerus : est ergo abundans numerus, numerus medium habens. Aliud exemplum est, si simum ut passio cavitas et curvitas naris vel nasi. Est igitur naris cavitas : quia in cavitate in oratione posita adhuc intelligi supponitur. Est igitur naris sima naris, naris cava. Sic ergo vera fit nugatio. Ad hunc etiam modum reducitur nugatio qua? fit in verbis prima et secunda persona, in quibus determinatus intelligitur nominativus : quia agere et pati substantia nominativi est proprium, ut dicit Priscianus : et est exemplum sic : ego lego : sed in lego intelligitur ego : ergo ego ego lego, et hujusmodi.
Videntur autem opponentes aliquando facere nugationem sive nugarí facere respondentes, cum tamen non sint vere facientes nugarí ipsos respondentes, et ita faciunt nugationem apparentem : et hoc fit eo quod cum interrogant non ad interrogatum cum his quae interrogant, si hoc quo intelligitur aliquid aliud, significet aliquid idem per se dictum et in oratione, aut nihil significet idem per se et in oratione positum : et sic interrogando omittunt suppositionem superius positam. Verbi gratia, ut duplum utrum idem per se et in oratione significet, aut diversum, si datur aliquid aliud in duplo significari, sed omittendo hoc et non interrogando, statim dicunt conclusionem : et videtur, quod tunc nugationem faciant : eo quod nomen idem sit per se positum et in oratione : et ideo videtur idem significare per se et in oratione, cum tamen hoc non sit verum, eo quod hoc non concessit respondens.
CAPUT IV.
Qualiter respondens ducitur ad solaecismum. vel videtur duci.
Qualiter autem aliquis ducatur vel duci videtur ad solecismum, nunc ulti-
mo inter metas sophisticas determinandum est : nec oportet nos hic diffinire solecismum : quia quale quid secundum diffinitionem sit solecismus, dictum est prius ubi de metis sophisticae disputationis est determinatum. Est autem et hoc quod aliquis videatur duci ad solecismum tripliciter : contingit enim aliquando in veritate hoc facere, quod respondens in veritate ad solecismum ducitur : et est vel contingit hoc non facientem in veritate, tamen videri facere : et est vel contingit aliquando in veritate facientem et ad solecismum ducentem non videri facere, eo quod latet solecismus. Hujus autem exemplum est : quia quemadmodum. Cecilianus dicit grammaticus, si ficus est secunda declinationis, qui secundum quartam declinationem et femininum genus dicit ficus maturas solecismum quidem facit in veritate secundum illum Cecilianum : non autem videtur pluribus qui dicunt ficus esse secunda declinationis feminini generis : et sic aliquando facit et non videtur facere. Qui vero dicit ficos maturos, videtur quidem secundum plures et non facit solecismum. Eodem modo est in alio exemplo : si enim finis est masculini generis et non dubii generis secundum quosdam grammaticos : tunc qui dicit certam finem, secundum illos solecismum facit : secundum alios autem qui dicunt dubii generis esse finem, non facit : et sic patet, quod aliquando fit solecismus, et aliquando fieri videtur et non fit, et aliquando fit et non fieri videtur.
Et si ita est, manifestum est ergo, quoniam et ars quaedam sophistica hoc potest facere, hoc est, dat potestatem ut facultatem habeat faciendi : et hanc artem in sophisticis oportet determinare et tradere propter duas causas, quarum una principalis est : quia infinitis modis incongruitas fit in oratione et inconcinnitas secundum destructionem : et hanc infinitatem oportet ad artem secundum communia restringere et alia : quia nisi
<--- Page Split --->
hoc tradatur, ars videbitur ad grammaticum et non ad sophisticum pertinere. Tradenda igitur est haec ars in sophisticis : eo quod multae orationes non colligentes syllogistica collectione syllogismum non concludentes eum secundum veritatem , videntur tamen syllogizare syllogismum per aliquam apparentiam , sicut in elenchis sophisticis per apparentiam aliquam syllogizari videtur quod non syllogizatur.
Attendendum autem secundum artem secundum quam fit apparens solcœcismus, quod omnes pene (hoc est, ut frequentius) apparentes solcœcismi fiunt secundum hoc, hoc est, secundum neutrum genus. Dico autem pene : quia aliquando fiunt secundum hoc, hoc est, secundum masculinum vel femininum : ut quidquid vides, videtur a te : magistrum vides vel dominum : ergo magistrum vel dominum videtur a te. Fiunt autem apparentes solcœcismi quando casus neque indicat masculinum,neque femininum, sed neutrum : quia in neutro genere semper sunt tres casus similes, scilicet nominativus, accusativus, et vocativus. In aliis autem generibus masculinis et femininis aliquando sunt omnes dissimiles quando sunt adaptatae formae, et aliquando habent nomina secundae declinationis duos dissimiles, dativum scilicet et ablativum, nomina feminina quando sunt primae declinationis , habent nominativum et vocativum et ablativum similes : sed tamen hoc non habent cum confusione casuum relationem ad masculinum et femininum, vel ut generaliter dicatur, ad diversa genera, sicut neutrum. Unde tota facilis causa est apparentis solcœcismi, ex qua clam ut ex loco sophistico argui potest apparens solcœcismus, est simul et in uno habere confusionem generis cum confusione casus : et habent in se causam non hanc simul masculinum et femininum, sed solum neutrum : et ideo secundum neutrum aptissime fit apparens solcœcismus quantum ad casum et genus per quae arguitur ut medium apparens
solcœcismus. Nam si dicatur sic : quidquid vides, hoc videt : puellam vides : ergo puellam videt : statim quidem apparet solcœcismus in casu de quo concluditur solcœcismus et non latet : sed in casu per quem concluditur ut per medium opportunius accipitur in neutro, ut per se patet : quia quidquid in majori est neutri generis, et in minori hoc sumptum sub quidquid est neutri generis : unde casus per quos concluditur, non ita frequenter judicat masculinum genus vel femininum, sed neutrum frequentissime tales casus confusos, per quos apparens solcœcismus concluditur , indicat : nam articularibus pronominibus distinguuntur genera, masculinum, femininum, et neutrum, ut hic masculinum significat, haec autem designat femininum, hoc vero vult ratione sua neutrum significare.
Sæpe autem significant et illa utraque genera masculinum et femininum : quia masculinum et femininum sunt genera formata, et in uno formato non concluditur aliud per designationem : sed neutrum significat essentiam informem, quæ utrique formato subjacet : et ideo in illo frequenter alia designantur confuse : et ex illa confusione cum confusione casus arguitur apparens solcœcismus. Hujus autem exemplum est, ut si quæratur, quid est hoc in neutro genere ? continue respondetur femininum genus, ut Caliopea est hæc : et continue respondetur mascullinum, ut quid est hoc ? et dicitur continue, Coriscus est hic : et etiam respondetur neutrum, ut quid est hoc ? et dicitur, lignum est hoc : et cum hac confusione generum habet semper etiam confusionem trium casuum, nominativi scilicet, et accusativi, et vocativi. Sed masculini et feminini aliquando differunt casus omnes, si fuerint formaæ adaptatæ : et si aliquos habent similes, non apti sunt illi ad faciendum solcœcismum : quia non sunt apti ad supponendum verbo vel apponendum, sicut tres casus neutri generis : quia accusativus frequentissime apponit verbo maxime transitive : sed
<--- Page Split --->
nominativus supponit : alii autem casus non ita : et ideo confusione nominativi et accusativi frequentius sunt casus ex quibus arguitur apparens solcæismus. Neutrius autem generis casus alii quidem differunt, alii autem non differunt : quia tres semper habent in forma dictionis una, nominativum, et accusativum, et vocativum : et cum hoc habet generum confusionem, ut dictum est : et per hoc maxime arguitur solcæismus. Quamvis autem (sicut dictum est) in neutro sint confusi tres casus et genera, tamen distinguibiles sunt per aliud et aliud verbum substantivum, ut cognoscatur vitium solcæismi.
Dato ergo saepe a respondente hoc, scilicet genere neutro in nominativo casu, syllogizant opponentes, quasi dictum sit hunc in masculino et accusativo casu. Similiter autem faciunt in aliis generibus, quod syllogizant alium casum pro alio, ducendo ad solcæismum. Et causa apparentiæ est et fit paralogismus : eo quod hoc (quod dicit genus neutrum) commune fit plurium casuum : quia similiter terminantur in hoc nominativus, accusativus, et vocativus : nam hoc in neutro significat quandoque, hoc est, nominativum : quandoque autem significat hunc, hoc est, accusativum et vocativum. Et si quis velit distinguere sigillatim, oportet quod permutatim per verbum substantivum determinetur, ita quod cum est (cui supponit) significet hic in nominativo casu esse : aut verbo substantivo infinito (cui supponit) significet hunc in accusativo. Verbi gratia ut demus, hic est Coriscus, et hunc esse Coriscum. In primo enim hic est nominativi casus, et in secundo hunc est accusativi casus : et in femininis nominibus similiter, ut hanc esse Caliopeam, et hæc est Caliopea : primo enim significat hanc in accusativo, secundo significat hæc in nominativo : et sic neutram habent et generum et casuum confusionem. Sic ergo in omnibus quæ similiter se habent, et est, hoc est, verbum indicativum, et esse, hoc est, ver-
bum infinitivum, faciet differentiam et generum et casuum. Ex quo etiam patet quod diximus, quod si et in aliis casibus aliquando confusio est, illi non ita sunt apti ad supponendum et apponendum verbo substantivo et indicativo et infinitivo : et hoc ut frequentius : fit enim solcæismus sine casus confusione, ut cujuscumque est scientia, illud est : veri est scientia : ergo verum est : hic est solcæismus absque casus et generis confusione.
Comparatur autem solcæismus secundum aliquid in causa apparentiæ et causa non existentiæ, fallaciæ figuræ dictionis : quia sicut in figura dictionis similitudo vocis est causa apparentiæ, et diversitas rei causa non existentiæ : ita in solcæcismo similitudo vocis in casibus est causa apparentiæ, et inconcinnitas constructionis cum verbo est, causa non existentiæ. Ideo quodammodo solcæismus (qui est in his confusis casibus) similis est elenchis dictis secundum similia in figura dictionis, qui dicuntur similiter in voce : non similia autem sunt in rebus. Nam quemadmodum illi solcæismi qui sunt secundum figuram dictionis, dicuntur fæcere apparentem elenchum in rebus diversis in similitudine figuræ vocis, sic et hi in casibus. Et hujus causa est, quia homo nomen substantivum, et album nomen adjectivum, et alia omnia nomina sunt et res : res quidem in significato, nomina vero in voce : et ideo configuratio vocis potest facere credere idem significatum et eamdem esse constructionem, et sic inducit ad paralogismum figuræ dictionis et solcæismi. Hoc tamen non ideo dictum est : quia non possit fieri solcæismus nulla coincidente fallacia, ut dictum est, imo et aliquando potest aliqua fallacia coincidente, et aliquando in terminis æquivocis vel ad solcæismum cooperante fallacia. Exemplum primi jam positum est. Exemplum secundi est, ut quisquis et omnis Christianus est Catholicus : hæc mulier est Christianus : hæc est congrua : quia nomen substantivum non requirit
<--- Page Split --->
convenientiam in genere secundum constructurem, sed adjectivum solum : ergo hæc mulier est Catholicus : ubi ex fallacia accidentis coincidit solæcismus . Exemplum tertii est : omnis canis est iracundus : marina bellua est canis : ergo marina bellua est iracundus.
Epilogando ergo quæ dicta sunt in hoc capitulo, dicimus quod manifestum est, quod ex dictis casibus confusis in neutro genere ut frequentius tentandum syllogi-
zare solcæcismum. Epilogando etiam ea quæ dicta sunt ab initio libri, manifestum est quod hæc sunt secundum quinque metas diversificatae species agonisticarum disputationum, et hæ sunt partes specierum secundum quinque metas, et modi speciales secundum quemlibet locum sophisticum, qui dicti sunt in præhabitis : et sic habetur finis earum quantum ad metas.
<--- Page Split --->
TRACTATUS VII
DE CAUTELIS OBSERVANDIS OPPONENTI.
CAPUT I.
De cautelis sumptis ex parte orationis.
Quia autem ea quae sunt de esse artis sophisticae secundum quod inventiva est, jam (quantum ad determinationem principiorum inveniendi locos sophisticos) satis dictum est, in hoc septimo tractatu tangemus breviter ea quae faciunt ad bene esse artis inventivae in sophisticis, quae sunt cautelae docentes opponentem caute opponere, ut finem a se intentum consequatur. Et hoc faciemus tripliciter, scilicet inspiciendo in modos qui sumuntur ex parte orationis, et in modos qui sumuntur ex parte respondentis, et in modos qui sumuntur ex parte opponentis. Sunt autem quinque ex parte orationis, sex autem ex parte respondentis, septem vero ex parte opponentis.
Ex parte igitur orationis sive argumentationis sophisticae, quae non parum, sed multum differt ad constituendum finem sophisticae disputationis, si quodammodo (hoc est, in quemdam modum) ordinentur vel lateant, sive in quemdam modum latendi et occultandi a respondente conclusionem ordinetur : quia ad latentem a respondente conclusionem minus perspicit : et ideo in ea aptius redarguitur : velut etiam in dialecticis disputationibus accidit, quando opponens obviatve disputat contra protervum respondentem : hoc igitur commune est dialectico et sophistae opponenti. Hoc autem communi sic habito, dende post
commune hoc ex his quae in octavo Topicorum de cautelis hujusmodi determinata sunt, hoc primum speciale dicendum et adjiciendum est.
Est ergo primum documentum sive elementum oppositi ex parte orationis considerandum, quod est orationis longitudo : longa fit autem, quando multa interrogantur : tunc enim difficile erit respondenti multa simul conspicere et dijudicare. Et quamvis idem elementum dixerimus esse etiam et ad ducendum ad falsum et inopinabile, tamen alio fine est ad falsum, et ad alium hic : quia ad falsum est, secundum quod inter multa facilius conceditur falsum quam inter pauca: hic autem facit ad difficile judicium eorum quae sunt ad conclusionem, et quae non, et per hoc minus cavetur conclusio.
Secundum elementum est, quod festinetur respondens ad cito respondendum, et urgeatur ut cito respondeat : nam respondentes qui sunt tardioris et grossioris ingenii, quum festinant ad respondendum, minus possunt previdere conclusionem, et ex quo consequatur, vel non sequatur.
Est tertium documentum et contentio, hoc est, quod contentiosis verbis et probrosis respondens ad iram provocetur : respondentes enim conturbati per talia minus possunt concernere multas vel plures interrogationes propositas : quia impedit ira animum ne possit cernere verum. Elementum autem hoc quod provocat ad iram, est contentione dicere sibi, quod sponte velit injuste agere, et impe-
<--- Page Split --->
dire disputationem, et quod ista sit consuetudo sua, quod circa omnes disputationes et circa omnia disputabilia impudens sit et protervus.
CAPUT II.
De cautelis sumptis ex parte respondentis.
Amplius quartum elementum sive documentum est interrogationes sive propositiones diversorum syllogismorum sive prosyllogismorum permutatim ponere, ut propositiones quae faciunt ad conclusionem unius syllogismi, permutentur et ordinentur ad conclusionem alterius syllogismi : et utile est sic permutare interrogationes sive ad idem (hoc est, ad eamdem conclusionem) aliquis habeat plures propositiones plurium syllogismorum ex diversis mediis ad idem ordinatis, sive plures habeat plurium syllogismorum ad oppositas conclusiones, sicut syllogismi dialectici probabiliter sunt ad opposita sive contraria, ut quoniam affirmatio, et quoniam non fit negatio ; tunc enim accidit respondenti simul ad plura interrogata et permutata facere observationes judiciorum : et hoc non facile est respondenti : quia pluribus et inordinate propositis credere est difficile : quia pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Quintum autem documentum est, quod omnino sive universaliter omnia quae ad occultationem facientia in VIII Topicorum dicta sunt prius, sunt etiam utilia ad agonisticas sive sophisticas disputationes : quia etiam dialecticus obviativus talibus utitur contra protervum respondentem. Et ratio hujus est, quia occultatio conclusionis et celatio facta ab oponente, occultandi propositum respondenti causa est : latere autem est causa fallaciae, hoc est, quod facilius fallatur respondens. Hoc autem documenum non spe ciale est, sed generale. Haec ergo sunt elementa sumpta ex parte orationis, vel quatuor si specialia sumantur, vel quinque si generale specialibus continetur : et non est in eis difficultas de qua sit curandum.
Circa cautelas autem sumptas ex parte respondentis notandum est, quod si respondens concedat omnia quae proponit opponens, tunc opponens non indiget cautelis quibus inducatur respondens ad concedendum propositum opponentis : sed si neget, tunc indiget cautelis quibus inducatur : et ideo ad hoc solum dantur cautela et non ad aliud.
Ad abnuentem autem sive negantem respondentem omnia quaecumque opponenti videantur esse ad orationem sive ad conclusionem sui propositi, primum elementum sive documentum est, quod tunc interroganti ex negatione ejus quod intendit interrogandum, ac si velit contrarium ejus quod intendit : tunc enim (quia magis videtur probabile quod intendit quam oppositum propositi, aut etiam esse ex æquo) debet facere interrogationem oppositi cum proposito quod intendit. Et hujus ratio est, quia quando dubium est respondenti quid velit sumere opponens, utrum scilicet oppositum ipsius, minus: graves fiunt respondentes opponentibus, quam quando non est dubium.
Secundo autem elemento observandum opponenti, quod quando aliquis respondentium dederit aliquam universalem, non in se sed in pluribus sive particularibus pluribus ipsi opponenti inducenti singularia, saepe observandum quod interroget universalem, sed audacter utendum, etiam non concesso a respondente. Et hujus ratio est, quia etiam ipsi respondentes aliquando putant se dedisse in universali quam dederant in particularibus pluribus : et etiam audientibus assidentibus (coram quibus fit disputatio) putantur et videntur data esse universalia, propter memoriam inductionis quam dedit hic respondens in pluribus particularibus : et videtur eis stulte in
<--- Page Split --->
eis dedisse universalia velut non interrogata sint universalia.
Tertium autem elementum sive documentum est, quod utendum est talibus in quibus non nomine ipso significatur universale concessum in particularibus, sed similitudine : quia concesso universali in aliquibus particularibus, concessum erit in omnibus similibus : talibus enim uti expedit ad celandum propositum : quia scilicet similitudo vel similatio facit et operatur ad latere : eo quod magis latet quod in simili, quam id quod in seipso proponitur.
Quarto autem documento ad sumendum facilius concessum a respondente propositum sive propositionem, oportet ipsum opponentem cum proposito cum distinctione contrarium admittentem sive conjungentem inquirere propositum. Et hoc intelligendum quando contrarium minus est probabile quam propositum. Verbi gratia, si propositum sit opponentis probare, quoniam patri per omnia oportet obedire, sumat hoc sub contrarii disjunctione sic, utrum omnia quaecumque praeceperint, oportet obedire parentibus : aut omnia quaecumque praeceperint, oportet inobedire, hoc est, non obedire, hoc est, utrum in omnibus oportet obedire parentibus, aut in nullis : quia tunc ex probabilitate contrarii ejus conceditur propositum.
Et quinto documento oportet quaerere sub disjunctione contraria secundum rem et non in propositionibus contrariis, ut saepe valet quaerere, utrum multa concedenda esse vel pauca, ut multos esse in vico centum et paucos esse in civitate : in talibus enim documentis magis videbuntur multa esse concedenda, quam pauca : quia contrariis per disjunctionem juxta se appositis, et majora et magna videntur et pejora et meliora hominibus respondentibus, quam si seorsum divisim ponerentur : quia contraria juxta se per disjunctionem posita magis elucescunt.
Sexto autem elemento sive documento valde (quantam ad efficaciam) et saepe,
hoc est, frequenter facit videri redargui respondentem ab opponente, sophistica calumnia opponentium sive interrogantium, scilicet cum nihil praesyllogizantes de premissis sive probantes non faciunt premissarum interrogationem tanquam a respondente easdem requirentes hoc quod ultimum est, hoc est, conclusionem : sed accipiunt ipsum et dicunt ipsum conclusive (hoc est, tanquam conclusum sit per premissa) et concessum in aliquibus praehabitis, velut ipsam per pemissas syllogizaverint, ita scilicet quod sumat premissas sibi valentes ad propositum suum calumniando sibi dicens esse concessas : et tunc non sumat hoc quod valet ad premissarum probationem, et hoc quod est premissa tanquam concessum in aliquo praehabitorum sibi esse concessum. Hoc est intelligendum in hoc casu, quando quaedam ab opponente interrogata jam sunt et non omnia quae valent ad premissarum probationem : tunc enim opponens debet calumniari respondentem, et dicere sibi esse concessum propositum syllogismi, et uti eo audacter et non interrofare hoc et hoc. Hæ igitur sunt cautelæ ex parte respondentis acceptæ, et sunt vel quinque, vel sex si penultima in duas dividatur : et non est in eis difficultas de qua sit curandum.
CAPUT III.
De cautelis sumptis ex parte opponentis.
Ex opponente autem sive ex parte opponentis sumuntur cautelæ sic, quod sophistice quantum ad cautelas observandas opponenti observandum est, quod posito ab opponente aliquo inopinato vel falso, debet opponens probare (hoc est, approbare) et commendare hoc quod dicitur respondens respondere : et dicere quod optimi dicit vel respondet, proposito jam illo quod opponenti videtur a principio, hoc est, eo quod intendit, et debet facere interrogationem talium quæ conveniunt ei quod proposuit ex principio,
<--- Page Split --->
hoc est, quæ sunt falsa et inopinabilia : et dicere post commendationem responsionis, utrumne tibi videtur hoc esse concedendum vel non? tunc enim propter commendationem et confidantiam opponentis de responsione, minus cavet sibi respondens ab opponente. Et tunc necesse est unum trium accidere (si sit interroragio facta ab opponente et concessum a respondente de aliquo eorum ex quibus fit syllogismus) aut elenchus verus, ut inopinabile sive falsum fieri, aut elenchi simile. Cum enim respondens dat id cujus oppositum concludit opponens : tunc necesse est elenchum fieri, quia per syllogismum contradictionis concluditur oppositum dati a respondente. Cum autem non dat quod proponit opponens : tunc cum syllogizat opponens falsum in quod consensit respondens, necesse est sibi dare falsum vel inopinabile quod sequitur ex falso vel ex inopinabili dato a respondente. Cum autem non dat oppositum, videtur tamen dedisse falsum propositum propter commendationem opponentis : tunc fit sive sequitur aliquid simile elencho : quia videbitur duci ad oppositum dati, quamvis non ducatur : eo quod oppositum non dedit, sed dedisse videbitur.
Amplius autem in secundo elemento sive documento considerandum est opponenti quemadmodum fit in rhetoricis et accusationibus, quod similiter faciant contra respondentem in apparentibus elenchis. In rhetoricis enim consideratur si accusatus nunquam fecerit contrarium boni et honesti : et si hoc aliquando fecit, præsumitur quod etiam fecerit illud de quo accusatus est. Ita etiam hic considerandum si respondens concesserit contrarium ei quod nunc affirmat : et sic conferendo quoddam concéssum ad hoc concessum facilius videbitur redargui : si autem ipse non concesserit aliquando contrarium, considerandum utrum aliquibus eorum Philosophorum (de quorum secta se esse confitetur) contradicat talem sustinendo positionem. Et si hoc inve-
niri non potest, nec in ipso, nec in secta eorum, de quibus esse se profitetur, conferendum est hoc quod dicit ad eos qui videntur esse hujus opinionis qualis est ipse respondens : utrumne illi aliquid contrarium dixerint. Et si hoc iterum non invenitur, conferendum est dictum respondentis ad similes sibi in opposito, utrum erit ad omnes aut ad plures eorum : et ex contrario dicto illorum facilius convincitur respondens.
Amplius autem tertio elemento vel documento observandum est opponenti id quod saepe faciunt respondentes : saepe enim cum redarguuntur (hoc est, redargui videntur) faciunt (hoc est, fingunt) dupliciter, si viderint quod debeat eis accidere redargui, hoc est, quod redarguantur : et dicunt se in uno sensu hoc dixisse, in alio autem non. Et hac cautela est interrorgantibus etiam utendum : et hoc quandoque faciendum est contra respondentes instantes, hoc est, resistentes eis quando scilicet præsenserint quod respondens videt multipliciter aliquo interrogatus ab ipsis : tunc enim debet prævenire respondentem et distinguendo multipliciter dicere, quod si sic (hoc est, in hoc sensu) accipiatur multipliciter, accidit vel sequitur conclusio : sic autem non, hoc est, in alio sensu acceptum, non accidit vel sequitur conclusio. Et hoc confirmatur : quoniam sic sumpsit multiplex et distinxit, et sic facit Cleophon in Mandrobulo suo, qui a discipulo (cui scripsit) nominavit eumdem : sic enim respondens minus cavebit sibi ab opponente, et facilius decipietur.
Oportet autem quarto documento ipso opponentes aliquando ab oratione proposita absistentes sive recedentes ad aliam materiam se transferendo, reliqua argumenta in illa materia non proposita incidere, hoc est, incidendo per diversa distinguere : et si præsenserit opponens, quod respondens in eis videt multiplicitatem, oportet sive opportunum est, quod opponens prius respondenti (hoc est, antequam respondens instat) instare alicui
<--- Page Split --->
eorum argumentorum in alia materia : et sic procedere respondentem instando et distinguento : quia tunc iterum respondens confidens de opponente, minus cavebit sibi in proposito.
Conandum etiam quinto documento quandoque et ad alia se transferre sive ad aliam materiam ab eo quod dictum est propositum, in qua opponents plus abundet argumentis respondentibus ipsis quid ad quod se transfert opponens extra positum sumentibus (hoc est, concedentibus fieri) vel ratiocinantibus fieri, hoc est, sive velit sive nolit respondens : et hoc faciendum in tali casu si aliquis opponentium non habeat argumentari sufficienter sive sufficiens et argumenta et efficacia argumentata. Et hoc documentum confirmatur per auctoritatem Lycophron, qui sapiens in musicis hoc fecit : proposito enim sibi existente extollere sive laudare lyram, et non habente eo efficacia argumenta ad hoc, laudavit et extulit tibiam et tibicines, et intulit quod melior sit musica fidium sive chordarum quam fistularum, sicut in Ovidio magno dicitur, quod multo magis excolenda sit lyra. Sed in 'tali translatione ad eos respondentes quandoque exigunt ab opponentibus quid hoc faciat ad propositum, et quid per hoc intendant, ad quod conantur in illa materia argumentari : oportet assignare causam aliquam non recte intentam. Dictis enim ab opponente in quodam directe intentis causis, observabit se respondens audita illa causa, dicere contradictionem, hoc
est, dicere aliquid ex quo possit argui contradictio, quae contradictio quantum ad principalem intentionem universaliter accidit in elenchis agonistice : sed assignabit pro causa aliquid commune vel universale, ut hic, scilicet quod causa est translationis : quia intendit hoc quod dixit respondens negare in aliquo quod non est de proposito, aut quod intendit id aut aliud a proposito quod negavit respondens affirmare, vel aliud aliquid tale commune, quod non est determinata causa translationis : sicut si intentum sit, quoniam contrariorum eadem disciplina, non dicat hoc expresse esse causam translationis.
Sexto autem documento considerandum opponenti, quia non oportet conclusionem praëintentam praëinterrogare ut propositionem, sed sumere, et quasdam conclusiones oportet non interrogare simpliciter, sed uti eis audacter, ut aperte veris et concessis sive confessis ab omnibus : quia si interrogarentur, magis eis resistit opponens. Hæ igitur sunt cautelæ sumptæ ex parte opponentis : et non est in eis quidquam dignum dubitatione nec numerus certus in talibus : quia multæ similes possunt assignari. Dicamus igitur epilogando, quod ex quibus locis sophisticis trahuntur interrogationes, et quomodo (quantum ad cautelas) est interrogandum in agonisticis sive sophisticis exercitationibus sive disputationibus ad finem exercitii ordinatis, satis quantum ad propositam intentionem dictum est. Ex his enim facile est multa invenire.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE INTENTIONE ET UTILITATIBUS ET APPARENTI SOLUTIONE SIVE RESPONSIONE.
CAPUT I.
De intentione et utilitatibus in communi.
In hoc secundo libro qui ad dialecticum pertinet quantum ad solutionem syllogismi peccantis contra syllogismum dialecticum, eo quod ejus est determinare syllogismum dialecticum, et manifestare peccatum quod fit contra eumdem, ad sophistam autem ad discretionem orationum quæ dignæ sunt solvi et quæ sunt despiciendæ ad solvendum non idoneæ et quantum ad apparentem et incompletam solutionem, quia quantum ad completam solutionem magis est, dialectici considerare de solutione quam sophistæ: primo manifestandum ad quas utilitates sit, et qua necessitate introducatur : cum causa falsitatis orationum sophisticarum
jam habita s't, quando in superiori libro ostensum est,qualiter fallacia sit in nobis quantum ad singulas fallacias.
Hæc enim primo determinantes dicimus, quod de responsione quæ est apparens secundum sophistam solutio, et quomodo oportet vere solvere, et quid oportet vere solvere et quarto ad quam utilitatem : ita quod hæc quatuor referantur ad quatuor, in quibus totum consistit quod in hoc secundo libro intenditur, scilicet de responsione quæ est apparens solutio quæ est ad hominem solutio, et quomodo oportet solvere completa et perfecta solutione, qua ostenditur qualiter sequitur conclusio et qualiter non ut respondeatur elencho et consequatiæ syllogismi, hæc enim est perfecta solutio : et quid oportet solvere, hoc est, quid in orationibus sophisticis dignum est solutione : et quid non dignum, sed despiciendum : et ad quam utilita-
<--- Page Split --->
tem : circa quatuor haec complebitur nostra in hoc secundo intentio. Sed utilitates praeponimus, quia illae sunt fines negotii illius : et non potest sciriin quid dirigatur intentio tractantis, nisi praesumatur et praedeterminetur finis : haec igitur (post haec quae in primo libro determinata sunt) dicenda sunt.
Ab utilitate igitur incipiendum est. Dicemus ergo quod utiles sunt solutiones orationum sophisticarum, ad philosophiam quidem propter duo. Primum autem duorum est, quia orationes sophisticae sunt in dictione, aut extra dictionem : orationes autem sophisticae in dictione solvuntur per distinctionem multiplicitatis. Sæpe autem ea quae secundum multiplex in dictione fiunt (quando bene distincta sunt) melius nos habere faciunt ad philosophiæ intellectum, scire per distinctionem quoties (hoc est, in quo sensu) singulum dicitur : et utile est ad hoc ut sciabus quae in philosophia similiter in rebus, et in voce similiter, et quae aut in voce et rebus dicuntur : quia similitudo vocis causa apparentiæ est, dissimilitudo autem in re est causa defectus : et scire hoc facit ad philosophiam.
Secundo autem utiles sunt ad philosophiam : quia utiles sunt solutiones ad eas quaestiones, hoc est, dubitationes, quae sunt per eumdem apud seipsum quaerentem, et in seipso dubitantem, ut caveat deceptionem, ne apud seipsum decipiatur : nam qui ab aliquo disputante facile paralogizatur et decipitur sophistica oratione, etiam ipse, hoc est, a seipso saepe patitur : et quod facit cavere deceptionem, facit ad philosophiam : valent ergo solutiones sophisticarum orationum ad phlicsophiam : et istas utilitates orationis sophisticæ proprias deceptio sophistica (quæ est in in opponentis oratione) non habet : opponens enim et respondens in orationibus suis intentiones habent diversas et fines in istis.
Tertium vero et reliquum ab his utilitatibus adhuc est utilis solutio orationis sophisticæ ad gloriam, hoc est, quod ex
prompta solutione habeat se respondens, quod in omnibus videatur esse exercitatus, et in nullo obviando scibilium videatur se inscie habere. Et hunc finem habet respondens in quantum respondens sophisticæ, et habet hunc finem communem cum sophisticæ opponente. Hæc autem probatio est per oppositum ejus : quia si nec respondens qui communicat cum opponente in sophisticæ oratione, spernit orationes sophisticas et non solvit eas, cum ex arte solvendi in qua deficit, nihil habeat facilitatis determinare (hoc est, ad determinandum) de vitio earumdem orationum, quod est in voce vel figura, vel in consequentia syllogismi, vel in contradictione elenchi, suspicionem dat audientibus, quod videtur esse gravis sive rudis et mali ingenii, vel gravis socius in disputando : non quia hoc verum sit semper secundum naturam esse gravem, vel gravis ingenii : sed videtur hoc propter artis solvendi imperitiam. Ad hoc ergo cavendum utilis est hæc ars de oppositö ejus quod dictum est, hoc est, de peritia artis solvendi : videbitur enim gloriam habere de bonitate ingenii.
His ergo utilitatibus consideratis, tractandum est quomodo ipsis respondentibus obviandum sit opponentibus per responsionem et veram solutionem ad hujusmodi sophisticas orationes : et hoc quidem manifestum est quantum ad hoc quod sciatur quæ sunt illæ orationes, quibus per responsionem et solutionem est obviandum : siquidem (hoc est, certe) recte diximus prius in præcedenti libro, ex quibus locis sophisticis sunt paralogismi quibus est respondentum : et etiam diximus sufficienter superabundantias cautelarum, et alios locos ad alias metas falsi et inopinabilis et nugationis et solcæcismi ducentes, quæ superabundant super locos sophisticos ducentes ad redargutionem, quæ dicuntur inveniendo fieri : quia interrogando proponuntur : quia opponens inquirit consensum respondentis.
De his ergo istis de causis tractandum
<--- Page Split --->
est : sed quia circa hoc aliquis errare posset, ideo error iste primo excludendus : posset enim aliquis putare, quod idem esset aliquem sumtem et ab opponente sophistica videre sub vitio orationis sophisticae, et solvere orationem sophisticam : et quum hoc satis videatur per doctrinam primi libri, tunc doctrina istius libri superflueret. Et quod idem non sit solvere vitium, et interroganti ex facultate artis posse obviare velociter, hoc est verum. Cujus ratio est, quia manifestum est, quod scimus uno modo (compositionis scilicet) sicut procedit opponens; saepe transpositum per resolutionem ignoramus : quia quod componitur, resolvere ignoramus : solvendo autem procedit recte solvens.
Amplius ad idem alia ratio est hujus artis solvendi probans necessitatem : quia quemadmodum in disputationibus opponeutium citius et tardius posse objicere fit exercitatione cujusdam artis specialis in mente ad opponendum.: sic etiam in aliis sophisticis orationibus se habet exercitium artis ad solvendum citius et tardius : propter quod si hoc est, quamvis manifestum quidem sit nobis quod sit vitium sophisticae orationis, immediati autem simus exercitium in arte solvendi non habentes temporibus exercitio debitis (quia meditatio est frequens reditus mentis super idem, et sic meditatio pertinet ad exercitium) fallimur frequenter : necessaria igitur est ars solvendi in hoc ut caveatur ne fallamur.
enim secundum quid orationem sophisticam convertere (hoc est, secundum quae principia et locos convertatur apparens elenchus ab opponente) solvere per resolutionem eamdem sophisticam dubitamus : et ideo necessaria est ars specialis solvendi : sicut necesse est ars conjectandi tales (ex his quae dicta sunt) sophisticas orationes.
Et sic patet quomodo ex determinatis in primo libro hujus videre possimus orationes sophisticas ad obviandum opponenti : non tamen ex ibi determinatis possimus recte solvere, et ex solutione recta velociter obviare opponenti : hoc enim specialis artis exercitio fit quia, sicut dicit Victorinus, natura habiles facit, ars potentes, usus autem exercitii facit promptos. Sic ergo patet quod ars ista solvendi necessaria est, et quod in quibusdam eumdem finem habet cum dialectico, et in quodam eumdem finem cum sophista, in quantum est ad gloriam, ne in nullo imperitus esse videatur, et quod divisos in quibusdam habent fines opponens et respondens : et sic etiam diversos fines habent ars opponendi et ars respondendi. Et in hoc differt a dialectico negotio vel arte : quia in dialecticis et opponens et respondens habent eumdem finem ad quam tendant, qui est fides et opinio, ad quae tendunt tam opponens quam respondens 1.
CAPUT II.
Tertia autem ad idem ratio est, quia de talibus sophisticis orationibus accidit sicut in descriptionibus figurarum geometricarum : nam et illic in figuras solventes figuram per resolutionem, quandoque ex defectu artis componendi, componere easdem figuras rursus non possumus ex defectu artis componendi : sic accidit in elenchis e converso. Scientes
De probatione, quod apparens solutio allquando magis eligenda est, et quae sit apparens solutio.
Primum autem de apparenti solutione determinandum est, hoc est, quod quando disputatur ad gloriam apparentis sapientiae, magis est eligenda apparens solutio quam vera : quia per illam magis so-
<--- Page Split --->
phistice respondens consequitur gloriam in judicantibus et audientibus, quam per veram: eo quod magis considerant apparentia quam vera illi in quorum opinione quaerit gloriam sophista: eo quod illi non sunt sapientes, sed commur ter et secundum sensum judicantes. Ur le sicut sophistam opponentem ad quaerendam gloriam apud judices audientes dicimus quandoque magis eligere oportere probabiliter (hoc est, apparenter) syllogizare quam vere aperte (eo quod per apparentem syllogismum magis consequitur gloriam apud communiter judicantes qui secundum apparentiam judicant), sic etiam respondenti quaerenti gloriam apud tales quandoque magis eligendum est probabiliter (hoc est, apparenter) solvere quam vere solvere sive secundum verum: tales enim ad alios quaerunt gloriam, qui verum judicium de rebus difficilibus non habent, sed apparentia in superficie judicant.
Hujus autem probatio est, quia omnino et omni modo ipsi respondenti quaerenti, quod non videatur vinci ab opponente, contra litigiosos opponentes obstandum est per apparentem responsionem, ne vincere videatur opponens. Dico autem obstandum contra opponentes, non quod sint in veritate arguentes. sed obstandum contra eos ut apparentes arguere : quia si assistentibus opponens admittatur adhuc ut videatur arguere assistentibus, tunc statim consecutus est gloriam in opinione assistentium : et hoc impedire debet respondens. Non enim dicimus ipsos opponentes in sophisticis syllogizare secundum veritatem, cum syllogismi eorum peccent vel in forma vel in materia vel in utroque, propter quod corrigendi sunt ab ipso respondente per apparentem solutionem, ne videantur assistentibus syllogizare apparente syllogismo. Hoc autem probatur sic : quia si verus elenchus est contradictio non æquivoca, neque aliqua alia fallacia impedita, nihil opus est respondenti dicere æquivocationem vel amphilologiam vel aliam fallaciam, ut dis-
tinguendo ostendat in quo sensu verum concludit elenchum, et in quo non concludit : quia distinctionem sic deducere ad sensum in quo concludit et in quo non concludit, et manifestare peccatum fallacia impedientis, et vere solvere : et hoc ideo quod opponens non vere concludit, sed probat secundum apparens et non existens : et ideo non oportet manifestare qualiter vere concludit et qualiter non, per veram solutionem : sed obviandum est respondenti condividendo (hoc est, statim in ipsa interrogatione opponentis dividendo) et ostendendo, quoniam non sequitur propter multiplex, vel propter non bonam et veram ordinationem præmissarum ad conclusionem in his in quibus non est multiplex : nec in fallaciis extra dictionem, nisi quia conclusio videtur similis elencho apparenter, et non vere est similis. Unde apparens solutio est divisio multiplicitatis in dictione vel oratione, vel divisio conclusionis ab ordine debito ad præmissas in communi absque eo quod particulariter deducatur solutio ad sensum in quo sequitur, et ad sensum in quo non sequitur : quia hoc esset vere solvere.
Non ergo est cavendum respondenti redargui per veram solutionem, sed per apparentem solutionem cavendum est ut redargui videatur : quia sic statim impeditur, ne apud audientes gloriam consequi videatur : et hac de causa per apparentem solutionem hoc faciendum est : quia interrogare amphibologica vel æquivoca quæ sunt secundum æquivocationem, et interrogare alia quæcumque sunt secundum alias obtusiones sive obscurationes fallaciarum et deceptiones, et verum elenchum obnubilat ne videri vel discerni possint, et argumentem vere et non vere argumentem dubium faciunt, hoc est, utrum vere arguat vel non : et quamdiu hoc dubium est, gloriam non consequuntur : unde per veram solutionem obsistendum non est, quia ista manifestat in quo sensu vere arguit : et sic aliquid gloriæ est consecutus opponens. Hujus
<--- Page Split --->
autem ratio est, quia licet in fine conclusionis (hoc est, post conclusionem factam ab opponente) diceret ponenti non negare per contradictionem id quod affirmavit prius respondendo, sed æquivoce esse affirmant et negant: etsi (sive quamvis) forte maxime etiam in idem ferunt intellectum opponens et respondens : tamen propter multiplex positum in oratione, dubium est assistentibus si redargutus est respondens : et sic nihil gloriæ consecutus est opponens. Ex ipsa enim multiplici confusione dubium est, si verum dicit nunc opponens : et ideo non utendum est ad ipsum opponentem vera solutione, sed apparenti.
Si vero ipse opponens esset dividens sive distinguens multiplex æquivocum, vel aliud ut amphibologicum, vel alterius fallaciæ in dictione, vel etiam dividens conclusionem a præmissis, et ostendens qualiter non debitum ordinem habent præmissæ ad conclusionem, sicut fit in fallaciis extra dictionem: tunc manifestus esset opponens, et non dubius esset elenchus: sciretur enim statim in quo sensu sequitur, et in quo non sequitur: et illi qui requirunt (hoc est, interrogando opponunt) nunc quidem et non distinguendo multiplex interrogant : prius autem quando non distinguendo multiplex interrogant, sunt et videntur litigiosi : et si distinguendo multiplex interrogarent respondentes, necesse esset respondentes interrogatum ab opponente dicere, vel sic vel non sic determinate : et tunc oporteret veram solutionem respondere. Nunc autem quoniam non bene, hoc est, aperte distinguendo multiplex interrogant ipsi inquirentes, necesse est ut opponens gloriam consequi videatur, ut respondeat aliquid respondens qui interrogatur per apparentem solutionem in sui responsionem, quæ tamen ad hominem est, et non ad orationem respondendo corrigens vitium sive deceptionem propositionis interrogatæ ab opponente, et non dat veram et determinatam solutionem. Et hoc est ideo, quia
diviso per dictionem distinctionis detet minantis, in quo sensu sequitur conclusio, et in quo non sequitur, necesse est respondentem dicere, vel sic est affirmative, vel non sic est negative : et sic videtur aliquo modo conclusus ipse respondens, et aliquid gloriæ super respondentem consequitur opponens.
Si enim aliquis putet eum elenchum (qui secundum æquivocationem est sive sit multiplex æquivocationis) aliquo modo esse elenchum : tunc non erit sive continget ipsum respondentem eligere illam redargutionem quæ est quodam modo redargutio : et sic opponens aliquid gloriæ videtur consequi, et respondens aliquid haberet confusionis vel habere videretur : quod omnino cavendum est respondenti per apparentem solutionem. Hujus autem causa est, quia in singularibus, hoc est, in singularibus sensibilibus per distinctionem acceptis, necesse est opponentem si contradicere debeat respondenti, et respondentem ad redargutionem deducere idem nomen, et de eodem negare quod dixit (hoc est, affirmavit) respondens : quia aliter non redarguet opponens respondentem, et e converso idem nomen quod negavit respondens, necesse est affirmare opponentem : quia aliter non redarguit. Et ad hoc non debet respondens deducere opponentem : et ideo contra opponentem non est utendum vera solutione quæ ad orationem est, sed apparenti quæ ad hominem est.
Hoc autem iterum patet per exclusionem cavillationis quorumdam errantium in his. Nam ut quidam cavillantes corrigunt quidem contradictionem et redargutionem quam videtur facere opponens respondenti, nihil prodest ad evitandum apparentem redargutionem. Dicunt enim, quod aliquo in communi interrogato, bene possunt de ipso concedi contradictoria pro diversis suppositis : dicunt enim, quod tunc non eumdem Coriscum aiunt sive concedunt esse musicum et non musicum : sed dicunt hunc Coriscum
<--- Page Split --->
esse musicum, et hunc alium Coriscum esse non musicum dicunt, et sic pro diversitate consignatorum in æquivoco nomine, quod est Coriscus, Coriscum in communi voce dicunt esse musicum et non musicum 1. Sed per hoc non vituar apparens redargutio : nam quantum ad apparentem redargutionem erit eadem oratio sophistica ad hoc deducens, quod putemus Coriscum esse musicum et non musicum, et quod dicamus hunc Coriscum esse musicum et non musicum. Quod autem eadem oratio sit ad redargutionem, ex hoc probatur : quia illæ ambæ orationes simul (hoc est, simpliciter) idem de eodem affirmant et negant : unde per talem distinctionem quam ponunt, non vituar apparens redargutio. Sed fortasse non idem significat oratio dicens Coriscum esse musicum, vel hunc Coriscum esse musicum et non esse musicum : quia licet quoad redargutionem apparentem idem sint illæ orationes, tamen in hoc differunt quod non idem significant : et hoc ideo est, quia nec illic nisi in communi confusione vocis proponebatur æquivocum ad aliquod multiplex idem : sed diversum significat ipsum nomen. Per dictam ergo cavillationem non impeditur apparens contradictio.
Alia etiam cavillatio quam quidam ponunt, non valet ad impediendum apparentem redargutionem. Dicunt enim idem in una oratione contradictionis , sicut in affirmativa dicunt debere hunc de quo aliquid affirmatur, simpliciter, hoc est, connunni voce dicere Coriscum : illi autem de quo negatur, aliquid debere aliquid addi, ut aliquem aut hunc Coriscum non esse musicum : et quidem probatur statim inconveniens esse : nihil enim rationis potest esse propter quam magis alteri aliquid addendum sit quam alteri : utrolibet enim alteri aliquid addere nihil differt, hoc est, nihil differentiæ habet secundum rationem : non enim differt, sicut jam patuit.
Cavillationes ergo illæ nihil prosunt ad impediendum apparentem contradictionem : sed potius sic dicendum, quod quia multiplici non assignato dubium quidem est (ei qui non determinavit in communi et in universali multiplex) utrum ipse respondens redargutus sit vel non, quando deducitur ad negandum quod sub eadem voce concessit : ideo cum concessum sit in disputationibus dividere sive distinguere multiplex, manifestum quando simpliciter sine distinctione contingit dare (hoc est, concedere) multiplex non determinantem ipsum respondentem (hoc est , non distinguentem in universali) peccatum est : quia obviabit apparens redargutio, quæ ut caveatur, distinguendum est multiplex in communi : et hoc est apparens et ad hominem solutio impediens apparentem redargutionem. Propter quod et si sive quamvis non ipse respondens videatur redargutus : quia scit in quo sensu dederit , tamen ista disputatio ex parte respondentis qui deducitur ad hoc quod sub eadem voce neget quod ante concessit, redargutæ disputationi vel orationi est similis.
Accidit autem saepe, quod ipsi respondentes etiam videntes in oratione amphibologiam vel aliud multiplex, pigrescunt sive pigri fiunt dividere ipsum et ostendere, quoniam multiplex est quod interrogatur sive proponitur ab opponente : eo quod etiam in una disputatione in paralogismis frequenter talia proponuntur, et pigrescunt respondentes hoc toties quoties proponitur distinguendo dividere, ne ad omnia proposita ab opponente videantur graves et impeditivi sive protervi esse : deinde dissimulata multiplicitatis distinctione, et non putantibus ipsis respondentibus propter hoc fieri orationem ad redargutionem apparentem ducentem, sæpe dum cavent respondentes, obviabit eis improbabile apparentis redargutionis . Quare sive propter quod (quoniam datum sive concessum et lici-
<--- Page Split --->
tum est respondenti multiplex dividere sive distinguere, et sic ostendere ipsum multiplex impedire apparentem contradictionem) non est pictrandum distinguere sive dividere et ostendere multiplex redargutionem impediens , quemadmotransferre dum prius paulo ante dictum est. Et in e ad alieas quaeista sententia sic exposita nulla est dubions, pois impedit tatio, nisi quis se transferre velit ad nam doctrinam, alienas quaestiones : et hoc nos non contam ei proficiat. suevimus facere , quia potius impedit bonam doctrinam quam promoveat.
CAPUT III.
Et est probatio, quod in apparenti solutione multiplex est ostendendum.
Quod autem in apparenti solutione in responsione ad hominem est multiplex sic assignandum et ostendendum, ad impediendum apparentem redargutionem, sic probatur. Si enim quis opponendo interrogantium duas interrogationes ut unam faceret, et una concessa aliam redarguendo concluderet : tunc manifestum est quod non propter multiplex æquivocationis vel amphibologiae fieret paralogismus, sed potius propter plura ut unum interrogata : sed tunc fieret vel elenchus verus, vel non, sed parelenchus : et ideo ad cavendum elenchum vel parelenchum oportet dividere plura interrogata ut unum. Similiter ergo in multiplici æquivoco in quo sunt actu plura vel in quo multiplici multiplex est ostendendum, ut videatur fieri elenchus vel parelenchus : quid enim differt interrogare propositionem quæ plures est, scilicet si Callias et Themistocles musici sunt? in qua unum de pluribus interrogatur, quam si ambobus dictis existentibus diversis in re, nomen æquivocum datum esset, et sub illo nomine unum de pluribus interrogaretur. Constat, quod quantum ad apparentem elenchum nihil differret : cujus ratio est , quia si hæc plura significet uno æquivoco nomine, constat quod plura
(hoc est, propositionem quæ plures est vel unum de pluribus) interrogavit.
Si ergo non rectum est probare sive approbare sumi a respondente unam responsionem ad duas interrogationes propter pluralitatem interrogatorum : tunc manifestum est quoniam etiam nulli eorum quæ æquivoca vel universaliter multiplicia sunt, convenit simpliciter respondere, hoc est, unam non distinctam responsionem dare simpliciter sine distinctione : nec etiam hoc convenit etiamsi de omnibus quæ in æquivoco continentur, in omni sensu verum sit quod videlicet quæritur, ut volunt quidam errantes, quod quando in omni sensu verum est, una debeat dari responsio : cujus ratio est, quia nihil differt hoc quod sub uno nomine æquivoco aliquid quæratur de pluribus, vel si de pluribus quæratur sub diversis nominibus. Verbi gratia, ut si quæratur Callias et Coriscus, utrum domi sint ? sive ambo simul sunt domi præsentes, et de utroque verum est, quod domi est : sive non ambo simul sunt domi præsentes, sed de uno verum est, quod domi est, et de altero nön est verum. Nihil autem differre dico quoad interrogationem quæ est plures : utrinque enim hæc sive in utroque sensu vera sit sive in altero, semper est plures propositio, et propositiones quæ sunt plures : non enim propterea efficitur propositio vel interrogatio una quæ plures est, quod de pluribus idem verum est dicere. Et hoc probatur deducendo ad inconveniens : quoniam possibile de mille aliis interrogatis, utrum verum sit dicere vel non sit verum dicere de eis idem, attamen de nullo eorum (quamvis uniformiter convenit eis aliquid vel non convenit) respondendum est una responsione : si enim una datur responsio, tunc interimtur disputare : quia quæsito de omnibus dicitur, sic est vel non est : et sic finis est disputationis : et hoc est inconveniens : ergo de multiplici una non est danda responsio. Hoc autem quod de pluribus una datur responsio, simile est
<--- Page Split --->
ei tanquam si pluribus unum nomen sit positum, quo quodlibet significatur in illo. Per distinctionem ergo manifestandum multiplex (quod ut simpliciter est interrogatum) ad apparentis redargutionis impedimentum.
esse conceditur, si probabilis sit, quamvis in aliquibus habeat instantiam. Sed probabilem hic dicimus syllogismum, qui videtur per locum sophisticum esse probabilis, quamvis per causam defect non inferat ex necessitate.
Si ergo non oportet ad duas interrogationes unam responsionem et simplicem dare : tunc a simili manifestum est, quoniam neque in æquivocis multiplicibus danda est una simplex responsio, ut una simplici responsione dicatur affirmative vel negative : eo quod sic unam dans responsionem, non respondit, sed dixit quædam impertinentia ad multiplex : et sic unum voce dixit, sed quærenti nec oratione respondit, sed quodammodo non solvendo nec respondendo sine distinctione ipsi respondentes concedunt multiplex : eo quod lateat eos inconveniens quod 'accidit.
CAPUT IV.
De decem cautelis sive elenchis quibus utendum est in apparenti solutione.
His autem sic determinatis (per quae scitur quod solutio apparens aliquando utilis est, præcipue ad hominem et ad opponentem, ne gloriam consequi videotur), danda sunt elementa apparentiæ responsionis, quæ decem sunt.
Sicut ergo diximus paulo ante in ante habitis istius rationis, quoniam elenchi quidem apparentes videntur esse qui non sunt : eo quod in forma peccant eodem modo, et solutiones ad orationem, quas diximus quandoque magis oportere ferre contra opponentes in agonisticis disputationibus ad impedimentum gloriæ opponentis , quam veras, quæ ad orationes sunt solutiones, et quæ sunt in obviatione respondentis cum obviat opponenti ad duplex, distinguendo scilicet et ostendendo duplex , ut prædiximus : quia ostenso multiplici obviatur opponenti, ne procedere possit. Quæ autem sit propositio una vel plures, in Perihermenia est requirendum. In præhabitis autem superioris libri scitur, quis sit syllogismus probabilis sive apparens et non existens : non enim hic dicimus syllogismum probabilem eum qui est ex probabilibus ut est dialecticus, qui licet probabilis sit in materia, tamen in consequentia necessaius est, sicut cum dicitur, quod omnis mater diligit : Medea est mater : ergo Medea diligit. Quæ consequentia necessaria est si prima universalis esse ponatur : quia dialectica propositio universalis
Et primum quidem est, quod si respondenti interrogatio probabilis proponatur in his quae sibi probabilia videntur, conveniens est esse respondentem dicentem sic, hoc est, in quantum sic probabilis est, concedo eam : quia sic neque simpliciter concedit eam, nec simpliciter negat eam : et sic non fiet ad se (hoc est, contra se) elenchus sive videbitur fieri.
Secundum autem elementum est, quod si sit positio vel interrogatio et in hoc prævideat, quod si simpliciter concedat eam per opponentem cogatur dicere improbabilia : tunc non debet respondere per sic, sed hoc in tali casu addendo maxime sic videri, hoc est, sic videtur : quia hoc ipsum videri signum est falsitatis : quia timetur in positione si concedatur. Iste ergo duæ cautelæ sive elementa sumuntur per differentias positionis ad quam est respondendum, quæ licet in Topicis per tres differentias dividatur, probabilem scilicet, improbabilem, et neutram, quia ibi per contrarietatem formarum et differentiarum positio dividitur : tamen hic non dividitur nisi per duo : quia non per contrarias formas, sed per privationis et habitus oppositionem hic dividi positio subintelligitur : et sic positio neutra sub positione improbabili continetur, et mediam habet in-
<--- Page Split --->
differens vel otiosum : considerata autem per se opponuntur ut privatio et habitus, et medium non habent, quia sit indifferens, eo quia quod non est bonum, est malum.
Tertia cautela sive elementum est per ea quae in Topicis determinata sunt, quomodo et quibus modis petitur id quod est in principio. Putant autem assistentes coram quibus opponens quaerit gloriam, quod quando aliquid positioni est propinquum, quod id interimendum sit tanquam non probans, eo quod idem sit cum proposito, vel idem esse videatur: tunc id si ad probandum propositum ab opponente assumatur, interimendum est, et non assumendum vel concedendum ut probans propositum : et dicendum de talibus, quod sunt quaedam de his similia velut sunt a petitione quod in principio est assumpta : hoc enim maxime fit per petitionem principii, quae cum syllogismo inferente maximam habet convenientiam : eo quod infert de necessitate sicut syllogismus : quamvis non probet, eo quod idem per idem non potest probari.
Quarta autem cautela sive elementum est, quod quando quis sive aliquis opponentium probaverit sive approbaverit ad assumendum aliquid per quod probetur propositum, quod sicut consequens ex posito necessarium est accidere, ex ipsa positione quam interrogat opponens : est autem falsum vel inopinabile ; et hoc videt respondens : tunc idem dicendum est quod prius, scilicet quod petit id quod est in principio : quia quae ex necessitate accidunt et sequuntur ex posito, videbuntur assistentibus et audientibus ejusdem esse positionis cum proposito et petitioni in proposito.
Amplius quintum elementum est, quando ab opponente in interrogatione sua universale sumitur non ipso nomine, sed parabola (hoc est, obscuro nomine sub aliqua similitudine parabolica) sicut est universale in naturis, quod omne animal carens dentibus superioribus, habet cornua. Sumatur ergo sub
parabola ad illud sic: omne animal findens ungulam, culinos non habens, habet cornua: et inferatur sic: sus est animal findens ungulam, non habens culinos: ergo habet cornua. Tunc respondendum est, quoniam universale non sumpsit ut datum est, hoc est, sub similitudine in qua proposuit: quoniam similitudo non potest esse ad multa: et quando sumit aliud, non potest esse vera per similitudinem ad aliud: et sic iterum apparenter instat opponenti. Nam saepe fit elenchus apparens, quia ad debit» similitudinis universale non sumitur secundum proportionem: quia enim in bove et ariete oriuntur cornua, eo quod superiorum dentium materia transit in cornua, putatur quod in porco qui findit ungulam, similiter cornua debeant oriri: et tunc non bene assumpsit pro universali pro quo datum fuit universale: quia pro bove datum fuit et ariete, et ille assumpsit pro porco. Si autem ab opponente prohibebatur, nec qui respondet possit venire ad hoc, quoniam non bene ostensum est hoc quod non possit ostendere quod non bene in ostendendo assumptum est universale, dicente et fortiter asserente opponente, quod ipse bene et pro quo debuit, assumpsit universale: tunc respondenti obvianti ei qui opponit, eadem via eumdein contra opponentem secundum dictam determinationem de opponente, dicendo scilicet econtra et asserendo quod non bene assumpsit, hoc est, opponens non probat, sed asserit unum se bene assumpsisse, et respondens asserit contrarium, tantum valet assertio respondentis sicut opponentis. In his ergo (hoc est, in his quae proprie non in parabola sumuntur universalibus et propriis nominibus) necesse est respondentem respondere, vel simpliciter verum est, vel falsum est, vel divisim distinguere si est multiplex.
Sextum autem elementum est, si proponatur oratio truncata quam subintelligendo aliquid subintelligimus, et non plane et perfecte proponatur cum deter-
<--- Page Split --->
minatione intellectus quem facere debet, sicut maxime contingit in multiplici secundum amphibologiam : propter hoc aliquando accidit vel accidere videtur elenchus. Verbi gratia, sicut si proponatur in constitutione genitivi, qui licet proprie constr uatur secundum virtutem possessoriam, tamen infinitas habet alias habitudines secundum quas vel paritivve vel formaliter vel in designatione essentiae vel secundum aliam habitudinem construitur. Cujus exemplum, si sic interrogetur : Putasne quidquid est Danaum sive Graecorum, est possessio Danaum? et dicat respondens, utique : propter hoc quod genitivus proprie est in habitudine possessoria : inferat opponens : tunc similiter est in aliis genitivi habitudinibus, et tunc inferat : sed homo est animalium : et dicimus respondentes utique, hoc concedendo ut partitivam habet et non possessoriam constructionem : et inferat opponens : ergo homo possessio animalium. Si, inquam, truncata constructio proponatur, non debet respondere respondens, nisi determinetur habitudo constructionis : quia hominem dicimus partitive animalium esse : quoniam ipse homo animal est : et sic dicimus Leandrum esse Lacedæmoniorum, quia est Lacedæmonius. Manifestum est igitur ex dictis, quoniam in quibus ex amphibologia obscurum est ex dictis quod proponitur, non est simpliciter concedendum a respondente nisi prius determinetur.
Septimum autem est elementum sive documentum quando interrogatio opponentis refertur ad duo, quorum unum est antecedens, et alterum consequens: sic enim duo sunt in interrogatione opponentis, quorum alterum quando est ut antecedens, necesse est alterum esse, quod est consequens: quia hoc sequitur ex antecedente: et cum alterum sive reliquum est interrogatum ut consequens, tunc non est ex necessitate hoc quod est antecedens: quia non necessario sequitur ex consequente: tunc prius (hoc est,
melius et convenientius) oportet dare respondentem id quod minus est, hoc est, ad quod minus indiget rationibus, et ex quibus minus habet rationes opponens ad inferendum reliquum, et hoc est consequens: quia ex illo non potest inferre antecedens: quia dato illo difficilius erit opponenti syllogizare de pluribus antecedentibus inferendis ex illo.
Octavum autev elementum, quod si conetur opponens ad contraria, et huic quidem uni est contrarium, illi autem non est contrarium, si oratio vera sit quam interrogat opponens, tunc debet dicere respondens, quod huic quidem est contrarium sicut et illi: sed nomen dicat non esse positum alterius contrariorum, et ideo non videatur habere contrarium.
Nonum elementum sive documentum est in his interrogationibus ab opponente factis quae sunt secundum opinionem plurium, et quae habentur quasi pro communibus animi conceptionibus : quia quaedam quae sunt de numero eorum quae dicunt plures et habent pro communi animi conceptione, et dicunt eum mentiri qui non concedit illa : quaedam autem non sunt talia ut sunt ea quaecumque diversi utrinque, hoc est, ad utramque partem, veram scilicet et falsam opinantur. Verbi gratia in exemplo: quia utrum corruptibilis vel immortalis sive incorruptibilis sit anima animalium, non determinatum est multis Philosophis. Pythagoras enim dixit omnem animam animalium immortalem esse. Stoici autem tantum animam hominis immortalem esse concedebant. In interrogationibus ergo in quibus dubium est utro modo soleat dici propositum, utrum scilicet accipiendae sint ut communes animi conceptiones et suppositiones: eo quod illi vocant conceptiones et veras opiniones affirmativas, et etiam vocant conceptiones totas (hoc est, universales negationes) hoc est, quae universaliter negatae verae sunt, ut haec, diameter est incommensurabilis sive non est commensurabilis, quae est negatio universaliter vera. Am-
<--- Page Split --->
plius in omni eo universaliter cujus interrogationes utrumque, scilicet affirmationem et negationem opinantur : in hoc tamen aliquis respondentium maxime latebit ne sibi videatur fieri elenchus transferens nomina : ut si opponens accipiat pro uno, respondens dicat se concessisse pro alia opinione : nam quia tunc dubium est audientibus utro modo se habet veritas positionis illius, non opinabitur opponens sophisma sive sophisticum elenchum agere contra respondentem. Quia vero in tali positione utriusque et ad affirmationem et ad negationem diversi opinantur, non putabitur ab audientibus mentiri respondens in tali translatione si se transferat ad aliter opinantes : nam talis translatio faciet orationem interrogatam ab opponente videri ab au-
dientibus sine elencho qui fiat respondenti.
Decimum autem et ultimum documentum est, quod quascumque aliquis respondentium interrogationum præsenserit esse faciendas ab opponente, priusquam eas interrogatas proponat opponens, insurgendum est respondenti contra opponentes, et prædicendum sibi illud, quod hoc vel illud vult interrogare : quia sic obnubilat opponentem, ne venire possit ad propositum interrogationis, et impedit ne interroget. Ista sunt igitur elementa vel cautelæ vel documenta apparentis responsionis : et non est in eis quidquam quod dignum sit dubitatione si sic accipiantur ut exposita sunt : et in ipsa expositione ostensum est penes quid accipiuntur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE RECTA SOLUTIONE FALSARUM ORATIONUM.
CAPUT I.
Quæ in communi et qualis sit falsæ orationis recta solutio.
Jam habitis sufficienter his quæ ad apparentem solutionem videntur pertinere, de recta solutione determinandum est, quæ ideo recta solutio vocatur, quia cum solutio communiter secundum analogiam de apparenti et recta solutione dicatur, recta solutio est, quæ per prius est vera et habet ea quæ habere debet omnia quæ de natura sunt veræ solutionis.
Dicamus igitur quoniam est recta solutio manifestatio falsi syllogismi, in communi accepta recta solutione. Dico autem manifestatio falsi syllogismi secundum quamlibet interrogationem, hoc est, secundum quemcumque modum interrogationis sive propositionis accidat falsum, sive in materia ut in propositionibus, sive in consequentia conclusionis ex indebito ordine propositionum ad conclusionem, vera et recta solutio semper est falsitatis et esse falsitatis manifestatio, cum sufficienti pertractatione et ostensione qua de causa et quomodo sit falsus syllogismus. Et hæc solutio erit circa communia falsi syllogismi : quia sophista et dialecticus sunt circa communia : et ideo intenta in hac scientia recta solutio non curat de falsigrapho, qui est circa falsam orationem : eo quod accipit opposita propriis principiis in qualibet disciplina. Falsus autem syllogismus (cujus falsitatis manifestatio
est vera in hac scientia manifestatio) fit dupliciter : aut enim fit uno modo si syllogizatum est falsum (hoc est, conclusio falsa) ex falsis propositionibus eorum, sicut per causam : non enim syllogizatur falsum nisi ex falso : quamvis apparenter quodcumque falsum sequatur vel sequi videatur ex veris, sicut accidit in figura dictionis, et secundum quid et simpliciter, et aliquando in fallacia accidentis, ut dictum est in libro priori hujus scientiæ. Aut secundo modo cum in veritate secundum formam syllogismi dialectici non est syllogizatum : quia non est syllogismus qui non habet formam syllogismi : videtur tamen secundum aliquem locum sophisticum esse syllogismus ut qui peccat in forma, et sub illa parte duo comprehendit figurae orationis syllogismi, scilicet quæ nihil syllogizat, cum tamen syllogizare videatur, et quæ non syllogizat ad propositum quæ est secundum non causam ut causam.
Et sequitur ex his quæ dicta sunt, quod solutio recta est dupliciter. Est enim ut dictum est, recta solutio apparentis syllogismi correctio falsitatis, secundum quamcumque videtur interrogationum sive quemcumque modum falsitatis syllogismi et interrogationibus sive propositionibus. Propositiones enim hic vocamus interrogationes, sicut et in Topicis. Propter quod accidit sive sequitur ex dictis in diffinitione solutionis veræ, quod orationes quæ in materia peccant, eo quod sint ex falsis, sed syllogizatæ sunt, quia formam habent syllogismi topici, interimentum aliquem sive interi-
<--- Page Split --->
mendo falsum, et ostendendo et pertractando causam falsitatis solvere: apparentes autem orationes sive rationes syllogisticas quae in forma peccant et apparentes syllogismi sunt vel esse videntur, cum non sint in rei veritate, accidit solvere aliquem dividentem. Dividendo autem dupliciter scilicet dividendo multiplex si est in propositionibus vel in conclusione, vel dividendo a praemissis et ostendendo causam falsæ consequentiae ex indebito ordine et forma praemissarum ad conclusionem, sicut accidit in fallaciis extra dictionem quae peccant contra consequentiam syllogismi.
Rursum quoniam orationum sive rationum syllogismorum ex falsis, hæ quidem veram (quia verum sequitur aliquando ex falsis vel ex falso) illæ autem falsam habent conclusionem, oportet etiam orationes sive argumentationes quæ falsam habent conclusionem, sive quæ secundum conclusionem falsæ sunt, duobus modis solvere, hoc est, per duplicem interemptionem : quia duplex est in eis falsum, scilicet falsum causans, quod est in præmissis, et hoc solvitur per interemptionem præmissarum : et falsum causatum quod est in conclusione, et hoc solvitur per interemptionem conclusionis : unde solvitur, et in eo quod interimitur aliquid eorum quæ interrorgata sunt ex præmissis, et etiam in eo quod ostenditur conclusio sic se habere, sed falsa esse. Eas vero orationes ex falsis syllogizatas quæ veras habent conclusiones, contingit solvere uno modo, in eo scilicet quod quid (hoc est, aliquid præmissarum) interimitur : quia talium conclusio est vera.
Propter quod recta solutione volentibus solvere falsam orationem syllogisticam, primum quidem perspiciendum si oratio quæ solvenda est, syllogizata est, ita quod formam syllogismi habeat, et cum hoc peccet in materia : aut non sit syllogizata, sed peccatum habeat in forma. Deinde considerandum si est syllogizata et peccat in materia habens formam
syllogismi, utrum vera sit conclusio præmissis vel aliqua præmissarum vel ambabus existentibus falsis, vel conclusio sit falsa sicut et præmissæ, quatenus hoc considerato vel dividentes multiplex, vel conclusionem a præmissis, et resolvendo ad præmissas secundum ordinem et formam syllogismi, ut interimentes præmissas vel conclusionem, solvamus falsam orationem, causam falsitatis ejus ostendendo, hoc est vere solvere, vel sic uno modo vel alio solvamus falsam orationem. Non enim sunt nisi duo modi réctæ solutionis, sicut dictum est prius. Et quamvis in ante habitis dictum sit, quod divisio est etiam apparentis solutionis modus, hoc tamen est aliter et aliter : quia divisio quæ est distinctio, completa est, qua multiplex ostenditur et pertractatur in quo sensu est verum, et in quo non est verum, cum deductione ad conclusionem, et ostenditur, quod uno modo sequitur, et alio modo non sequitur, ille est modus veræ et rectæ solutionis.
Sic habita recta solutione, in communi oportet scire quod in sophisticis plurimum differt mox interrogatam sive propositam statim sine mora solvere, vel non statim, sed cum mora et deliberatione solvere orationem propositam : nam previdere sive statim videre solutionem rectam est difficile, tamen contingit per artis exercitium seu per vacationem et otium et deliberationem videre rectam solutionem falsarum orationum : et ad hoc est ars sive exercitatio.
CAPUT II.
De solutione paralogismorum æquivocationis et amphibologiae.
His habitis de solutione recta in communi adaptabimus ea quæ dicta sunt primo ad solutiones paralogismorum in dictione, et postea ad eos qui sunt secundum extra dictionem. Et inter paralogismos in dictione primo adaptabimus et appropriabimus paralogismos secundum
<--- Page Split --->
æquivocationem et amphibologiam : quia istae duæ fallaciae sunt secundum multiplex actuale, et non differunt in causa apparentiae et causa non existentiae. Nec obstat, quod una sit in dictione et altera in oratione : quia unum modum habent in manifestatione falsitatis falsi syllogismi.
Dicimus igitur, quod horum paralogismorum qui sunt secundum æquivocationem et amphibologiam sive apparentium elenchorum, alii quidem habent causam falsitatis syllogismi vel parelenchi in præmissis, alii autem in conclusione : in præmissis quidem sicut illi qui habent interrogationem aliquam sive propositionem plura significantem, hoc est, multiplicitatem actualem operantem : alii autem habent conclusionem multipliciter dictam eadem actuali multiplicitate, ut patet exemplariter in eo paralogismo, quod est tacentem loqui : conclusio est duplex, et debet sic formari paralogismus : contingit Socratem loqui : Socrates est tacens : ergo contingit tacentem loqui. Hæc enim conclusio multiplex est secundam amphibologiam : eo quod accusativus, tacentem, potest construi cum hoc verbo infinitivo, loqui, ex parte ante, ut scilicet verbo supponat. et sic est locutio falsa sub hoc sensu, contingit quod tacens loquatur, quod falsum est : vel idem accusativus potest construi cum eodem verbo ex parte post, ut scilicet eidem verbo apponat, et sic est vera sub hoc sensu, contingit quod aliquis loquatur tacentem, hoc est, de tacente, ita quod tacens est materia locutionis, ita quod locutio est de tacente. Et sic patet quod conclusio est duplex, quae est contingit tacentem loqui.
In eo vero paralogismo ejusdem fallaciae qui est, quod non contingit scientem una interrogationum præmissarum conscire,est duplex secundum hanc formationem. Quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt : scientes sciunt aliqua : ergo scientes non consciunt. Hæc enim præmissa, quicumque sciunt aliqua, illa
non consciunt, est multiplex secundum amphibologiam : eo quod hæc dictio, illa, potest esse nominativi casus et construi cum hoc verbo, consciunt, ex parte ante supponendo verbo : et sic est vera sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, hoc est, aliquas res, illæ res scitæ non consciunt, hoc est, non cum ipsis sciunt : quia scita sciuntur, et non habent scientiam sicut ipsi scientes. Vel potest esse accusativi casus et construi cum eodem verbo ex parte post, hoc est, apponere verbo : et sic est falsa sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt, hoc est, de quibus habent scientiam, illa non consciunt ipsi scientes : et hoc est falsum, quia scientes consciunt omnia ista de quibus habent scientiam. Patet igitur quod in hoc paralogismo major interrogationum præmissarum est amphibologia : et hæc solutio est manifestans causam falsitatis syllogismi, quare scilicet falsum concludit. Et duplex ex ejus distinctione manifestatur causa falsitatis syllogismi : et quando quidem est hoc, in utroque sensu est falsum : et non tantum sic est duplex, sed etiam tertio modo est : et tunc significat vere duplex, hoc quidem in uno sensu ens (hoc est, verum) illud vero in alio sensu non ens, hoc est, falsum. Hæc igitur distinctio sic pertractata in communi est vera solutio.
Sed ad perfectionem solutionis considerandam notandum, quod illis paralogismis quibus in fine (post conclusionem factam ab opponente) est multiplex, non accidit elenchus vel contradictio respondenti, nisi prius ipse opponens sumsperit contradictionem per suppositionem respondentis, quod non est elenchus nisi respondens prius concesserit contradictorium ejus quod concluditur, ut patet in eo paralogismo qui est concludens, quod sit vel contingit aliquem videre eum qui est cæcus, ita quod cæcum accusativus construatur cum infinitivo videre ex parte post : quod autem sine contradictione accepta a respondente, ut putas
<--- Page Split --->
contingit cæcum videre ? et dante respondente, quod non contingit cæcum videre, inferat quod aliquis videt cæcum: ergo contingit cæcum videre : non fit elenchus sive contradictionis syllogismus. Quibus vero paralogismus multiplex est in interrogationibus sive præmissis, non est necesse prius negativam dare respondentem ad hoc quod fiat elenchus : et hoc ideo est, quia elenchus non est proprie contradiction ad hæc sicut ad præmissas : sed propter præmissam ut propter causam efficientem fit conclusio : sed contradic tio fit ad conclusionem contradictionem positioni respondentis.
Solvendo igitur duplex quod est in principio sive in præmissis sive in conclusione et non nomen multiplex in æquivoco vel oratio ut in amphibologia, sic distinguendo respondendum est in perfecta et in omni data solutione, dicendo quoniam est ut sic, hoc est, in uno sensu est verum : est autem ut non est, hoc est, in alio sensu est falsum. Ut, verbi gratia, in hoc paralogismo, est tacentem loqui, dicendum est quoniam est ut sit hoc quod est verum, si accusativus cum verbo loqui construitur ex parte appositi post : est autem ut non est verum in alio sensu, in quo idem accusativus construitur cum verbo supponendo sibi ex parte ante. Et similiter est in æquivocatione, ut patet in hoc exemplo : putas quod expediunt facienda ? et dicente respondente, quod sic, inferat : sed mala ut penalia aliquando expediunt, ut aduri, vel secari : ergo facienda. Respondendum quoniam expedientia æquivoca sunt : et ideo sunt quædam expedientia facienda semper, ut bona et semper utilia : et sunt quædam expedientia non semper facienda, ut mala et damnosa et pœenalia : quia expedientia sunt multiplex secundum æquivocationem.
Ad perfecte autem solvendum notandum, quod si in fine post communem solutionem datam adhuc lateat, eo quod non sufficienter adaptata sit solutio : tunc oportet ipsum respondentem per
determinationem et pertractationem corrigere solutionem in communi datam, ut si inferat opponens concludendo , ergo est tacentem loqui : dicat respondens, non est tacentem loqui simpliciter et sine distinctione, et adaptet distinctionem ad supradictam in communi datam distinctionem, quod est hunc aliquem loqui tacentem, hoc est, quod quis ut Socrates loquitur tacentem, hoc non est tacentem loqui, secundum quod accusativus cum verbo , loquitur , construitur ex parte post, et non ex parte ante : sic enim sufficienter adaptata est solutio et determinat in quo sensu sequitur conclusio et in quo non.
Et similiter pertractanda et adaptanda solutio in his paralogismis quæ multipliciter dictum habent in propositionibus, dicendo quoniam sic scientes consciunt, si pronomen illud construitur cum verbo, consciunt, ex parte ante et non post, ut paulo ante dictum est, et sit accusativus casus : quia scientes ista de quibus habent scientiam, non consciunt ipsis : non enim idem est in tali solutione dicere, quoniam non est conscire scientes illa quæ sciunt in communi, et quoniam sic (ad sensum propositum determinando) non est vel contingit conscire illa quæ sciunt. Et tamen quia in sophisticis sunt ista solutiones, non est omnino recedendum ab apparenti solutione : sed opponenti omnino obstandum apparenter a respondente, etiamsi simpliciter et in uno sensu syllogizet. Et dicendum quod ipse opponens non rem (quam dixit respondens dando et concedendo quod quæsivit) negavit (hoc est, negando conclusit) oppoens : sed nomen tantum negavit, hoc est, negando et contradicendo conclusit, et propter hoc non est elenchus quod fecit : quia elenchus est non nominis tantum, sed rei et nominis. Sic ergo recta solutione solvenda sunt quæ secundum æquivocationem et amphibologiam : et sic intelligendo dicta Aristotelis, non est in eis quidquam dubitationis.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De solutione paralogismorum secundum compositionem et divisionem.
Ex his autem quæ dicta sunt, manifestum est quomodo solvendum est etiam eos paralogismos , qui sunt secundum compositionem et divisionem : quia si divisa (hoc est, divisim prolata oratio) et composita (hoc est, composite prolata) aliud et aliud significat : eo quod licet materialiter una sit, tamen formaliter diversa est, ut in priori hujus scientiæ libro determinatum est. Si ergo conclusa est composita et falsa, dicendum est contrarium, quod scilicet divisa est vera : et si divisa conclusa est falsa, iterum dicendum est contrarium, quod scilicet composita est vera. Et hoc in exemplis manifestetur, oportet scire quod omnes hujusmodi orationes quæ sunt secundum compositionem vel divisionem sunt tales: putasne quo vidisti tu hunc percussum, hoc percussus est hic? Et debet sic formari paralogismus : quocumque vidisti hunc per aliquem vel ab aliquo percussum, hoc percussus est hic : sed oculo vidisti hunc ab aliquo percussum : ergo oculo percussus est hic. Major enim multiplex in hoc paralogismo secundum compositionem et divisionem, ex eo quod hæc determinatio, quo, potest componi sive continue proferri cum hoc verbo, vidisti, cum quo naturaliter componitur : et sic est composita et falsa, sub hoc sensu, quo vidisti aliquem percussum ab aliquo, ille sive illo percussus est : hoc enim falsum est. Vel potest dividi ab hoc verbo, vidisti, et continue proferri cum hoc participio percussus : et sic est divisa et vera, sub hoc sensu, quo percussum vidisti aliquem, illo sicut instrumento percussionis percussus est. Alia autem oratio quæ penes istam formationem est, hæc est, et quo percussus est, hoc tu vidisti : et formatur sic : quo percussus est aliquis, hoc vidisti ipsum percussum :
sed gladio vel baculo percussus est aliquis : ergo baculo vidisti ipsum percussum. Et est hic multiplicitas in præmissa et in conclusione. In præmissa quidem, eo quod hæc dictio, quo, potest componi cum hoc verbo, vidisti, et est composita et falsa : vel dividi ab illo, et componi cum participio, percussum, et est vera sicut prius. Et similiter dicendum est de conclusione, sicut patet cuilibet intuenti. Oportet enim addi ad hanc orationem (quo percussus est, hoc tu vidisti) addi ipsum percussum : vel non incidit multiplicitas compositionis et divisionis : unde cum dicitur, quo percussus est, hoc tu vidisti, subintelligitur ipsum percussum esse.
Quamvis autem sic per distinctionem cujusdam multiplicis solvantur hujusmodi orationes quæ sunt secundum compositionem et divisionem, tamen non vere sunt multiplices, ita quod habeant actualem multiplicitatem in una voce, quæ naturaliter et formaliter una est significativa : sed habent aliquid dubiarum interrogationum sive propositionum quæ est secundum potentialem multiplicitatem : et hoc est dupliciter secundum compositionem : non enim est vere duplex compositum : quia non nisi potentia divisum est, quod est compositum. Si enim dividatur , divisa non est eadem formaliter omnino cum composita. E hujus probatio est, quia sicut est in dictione multiplici secundum diversos intellectus , sic est in oratione divisa et composita : dictio autem diversificata secundum accentus, non est eadem dictio formaliter forma prolationis. Siquidem hoc est : quia certe etiam malum cujus prima longa est, pomum significat : et malum cujus prima brevis est, privationem boni significat, secundum diversum accentum vel tempus et breve prolata formaliter aliud et aliud sunt et significant : sed in scriptis quidem, in quibus non est prolatio, idem nomen est, cum eisdem scribatur elementis, et etiam in scriptis jam grammatici signa diversa
<--- Page Split --->
fac iunt, acutum vel gravem accentum denotantia, et per consequens diversa prolatione nomen esse pronuntiandum : prolata autem in diverso accentu dictio, constat quod formaliter non est una : quod autem vere multiplex est sub una materialiter et formaliter voce prolata, habet significata : propter quod cum dictio composita et divisa formaliter non sit oratio una, patet quod non est duplex quod est secundum compositionem et divisionem multiplex. Et ex hoc manifestum etiam est, quod non omnes elenchi sophistici peccant secundum duplex quod est vere duplex sic ut actualem habeat multiplicitatem, sicut quidam errantes dicunt.
Patet igitur qualiter recta solutione dividendum ei qui respondet secundum prolationem et prolationis distinctionem. Non enim idem est oculis videre percussum, et dicere videre oculis percussum. Haec autem solutio omnibus talibus paralogismis aptatibilis est, sicut etiam patet in ea quae est cujusdam Euthydemi sophistae oratio, quae est haec : quaeratur enim, putasne vidisti t u unc coexistentes in Piraeo naves, in Sicilia ens ? Est autem Piraeus portus navium in Graecia, qui contemplatur ab existente in littore maris ex opposito in Sicilia. Et formatur sic paralogismus : quicumque videt naves nunc coexistentes in Piraeo ens in Sicilia, est extra Siciliam : sed tu ens in Sicilia, vides naves nunc coexistentns in Piraeo : ergo tu existens in Sicilia, ens extra Siciliam. Quae conclusio falsa est : et est istius paralogismi minor multiplex ex compositione et divisione : eo quod est in ea unum determinabile, et duae determinationes : et potest illud determinabile per determinationem antecedentem vel subsequentem determinari : et hoc determinabile est ens, si determinetur per hanc determinationem, in Sicilia, sic est composita et vera, sub hoc sensu, tu ens in Sicilia, vides naves nunc coexistentes in Piraeo. Vel potest dici determinabile ens dividi ab eadem deter-
minatione cum hac determinatione, in Piraeo : et sic est divisa et falsa : quia sic haec determinatio, in Sicilia, retorquetur ad hoc quod dico naves coexistentes, sub hoc sensu, tu vides in Piraeo, in Sicilia : sive tu ens in Piraeo, vides naves coexistentes in Sicilia : quod est contra hoc quod positum est : quia positum est, quod tu ens in Sicilia, videas naves coexistentes in Piraeo. Dico autem hanc orationem magis esse compositam quam divisam, quando posterior determinatio refertur ad participium ens : quia posterior determinatio magis habet naturam determinationis quam prior, licet posterior ponatur, quamvis utraque istarum determinationum in oratione Euthydemi praecedat determinabile secundum vocem, tamen secundum intellectum posterior determinatio sequitur ipsum ut naturaliter sibi adjuncta.
Similiter distinguendum est hoc si dicatur in formatione syllogismi : quicumque videt naves nunc coexistentes in Piraeo ens in Sicilia, est extra Siciliam : sed opposito modo est vera et falsa. Si enim participium ens componatur cum hac determinatione, in Sicilia, sic est falsa et composita sub hoc sensu, quicumque ens in Sicilia, videt naves coexistentes in Piraeo, est : et divisa est vera : quia sic haec determinatio, in Sicilia, retorquetur ad hoc determinabile quod dico, naves coexistentes, et est sensus : quicumque ens in Piraeo, videt naves nunc coexistentes in Sicilia, est extra Siciliam : hoc enim verum est. Alii autem dixerunt quod illae orationes duplices sunt : ex eo quod adverbium, nunc, potest componi cum hoc participio, coexistentes, vel cum hoc verbo, videt. Sed in talibus non est facienda magna vis, quia non ponitur nisi ad exemplum adaptationis rectae solutionis ad paralogismum compositionis et divisionis.
Idem est in oratione ista, si quaeratur sic : putasne bonum sutorem malum esse ? et dicente aliquo, quod sic, inferat : sed quicumque malus est, non est bonus :
<--- Page Split --->
bonus sutor malus est : ergo non est bonus : ergo bonus non est bonus. Patet autem quod major hujus paralogismi multiplex est, ex eo quod determinabile sutor potest componi cum determinatione sequentis adjectivi quae est malus, et sic est composita et falsa, sub hoc sensu : quicumque malus sutor est, ipse non est bonus : et sic falsa est : quia bonus est aliquando malus sutor, et non simpliciter est bonus. Vel idem determinabile potest dividi ab eo adjectivo et componi cum adjectivo, bonus, et sic est vera : quia quicumque bonus sutor malus, ipse non est bonus.
Alia ratio similiter solvenda similis illi est : putasne quorum scientiae bonae sunt, bonas esse disciplinas , hoc est, bonum esse ut discantur : et formari debet sic : quorum scientiae bonae sunt, bonae sunt disciplinae, et e converso. Sed mali scientia bona. Quia dicit Boetius, quod scientia mali bono deesse non potest : quia non vitatur malum nisi cognitum. Ergo mali est disciplina bona, hoc est, quod addiscatur malum : et hoc falsum est : quia dicit Aristoteles in XI primae philosophiae, quia melius est quaedam mala non discere vel scire per disciplinam. Unde cum quaeritur , putasne quorum scientiae bonae, bonas esse disciplinas ? et dante respondente, quod sic, inferat opponens : mali autem disciplina est scientia bona, et concludat : ergo disciplina mali est bonum. Et procedat ulterius opponens in contrarium sic : at vero et malum est disciplina mali : quare (hoc est, propter quod) quia mali disciplina est malum, et mali disciplina non est bonum. Et contra hoc iterum procedendo dicat opponens : sed malorum sunt disciplinae bonae : quia scientiae malorum sunt bonae. Et haec potest etiam esse solutio ut dicatur, quod malorum disciplinae bonae, et non mala disciplina bona. Quod, ut melius intelligatur, dicatur quod major paralogismi positi dicatur multiplex ex hoc quod dico, disciplinae, potest construi, id est, componi cum hoc adjectivo, bonae,
quod sequitur ipsum : et tunc hoc totum, disciplinae bonae, cadit in praedicatum : et sic est composita et falsa sub hoc sensu : illa quorum sunt scientiae bonae, sunt disciplinae bonae : hoc enim falsum est : quia mala quorum scientiae bonae, non sunt disciplinae bonae. Vel potest hoc ipsum, disciplinae, dividi ab adjectivo sequente : et tunc hoc ipsum quod dico, disciplinae, cadit in parte subjecti : et hoc quod dico, bonae, cadit in parte praedicati : et haec propositio est divisa et vera sub hoc sensu : quorum scientiae sunt bonae, illorum disciplinae sunt bonae : et in hoc sensu non potest concludi, quod mali disciplina bona : sed malorum est disciplina bona, disciplina scilicet contemplativa : quia disciplina aequivoca est ad disciplinam contemplativam quae est per demonstrationem quae Graece vocatur ἐπιφόρμῳ, et ad disciplinam practicam quae est eruditio operativa in moribus, quae Graece vocatur γάσα : et haec generat difficultatem in ista oratione.
Similiter est in hac oratione, putasne verum dicere nunc, quoniam tu factus es : et dicente et respondente, quod sic, inferat, ergo tu factus es nunc : et potest formari sic paralogismus : de quocumque verum est dicere, quod nunc factus est, factus est ipse nunc : sed nunc verum est dicere, quoniam tu factus es : ergo tu es factus nunc. Aut aliud significat divisum et compositum : et haec est solutio : quia minor propositio paralogismi significat aliud prolata divisim, et aliud significat prolata composite : quia verum est dicere nunc, quoniam tu es factus : sed non est verum dicere, quoniam tu nunc factus es : potest enim haec determinatio, nunc, componi cum verbo praesenti quod est dicere, et sic propositio est composita et vera : et cum sequenti, quod nunc factus es : et hoc modo est divisa et falsa, sicut planum est videre cuilibet : verum enim est dicere nunc, quoniam tu factus es : sed non est verum dicere, quoniam tu factus es nunc.
Similis modus est in hac oratione, pu-
<--- Page Split --->
tasne ut potes et quae potes, sic et ipsa facies ? et dicente respondente, quod sic, in contrarium procedat opponens : non citharizans autem habes citharizandi potestatem : citharizabis ergo non citharizans. Formari potest sic paralogismus : quae cumque potes et ut ipsa potes, sic et ipsa facies : sed non citharizans potes citharizare : ergo non citharizans citharizabis. Aut interrogatio nota solutionis : et non hujusmodi habes potestatem, ut non citharizans (hoc est, dum non citharizas) citharizes : sed potius habes potestatem, ut facias postea quod non fecisti ante hoc : minor enim paralogismi multiplex : ex eo quod hoc quod dico, non citharizans, potest continue proferri cum hoc quod dico, habes potestatem citharizandi : et sic est composita et falsa, sub hoc sensu : tu potes citharizare non citharizans, hoc est, dum non citharizas : et hoc falsum est dum implicas te opposita facere posse simul. Vel idem cum eodem discontinue potest proferri : et sic est divisa et vera, sub hoc sensu : tu qui non es modo citharizans, potes citharizare.
Solvunt autem hunc ultimum paralogismum quidam errantes etiam aliter dicentes, quod prima propositio paralogismi non est data universaliter, haec scilicet, quae potes et ut potes, facies : non enim sic data est, quod facies omni modo quo potes, sed infinite ut potes facies : ergo non faciens facies, licet non faciens possit facere. Unde illi non dicunt accidere per consequentiam, si dedit ut potes facere, non citharizantem citharizare posse : non enim omnino sive universaliter potest facere datum est, quando datum est ut posse : et dicunt non idem esse, ut potes facere indefinite, et omnino ut potes facere universaliter.
Sed manifestum est, quod non est haec recta solutio : nam omnium orationum sophisticarum quae propter idem falsum (hoc est, propter eumdem defectum) est una et eadem solutio. Si ergo est haec solutio, omnibus apparentibus paralo-
gismis secundum compositionem et divisionem conveniet. Sed haec solutio aliis paralogismis non potest adaptari qui habent eamdem causam falsitatis, et sunt secundum eamdem fallaciam : ergo manifestum est quod non est recta solutio : quia non convenit in omnes hujus fallaciae similes paralogismos, nec omnino sive universaliter convenit ad orationes interrogatas secundum compositionem et divisionem : et ideo haec solutio est ad hominem interrogantem sive opponentem ad impediendum, et non est ad orationes solvendum.
CAPUT IV.
De solutione eorum paralogsmorum qui sunt secundum accentum.
Secundum accentum autem orationes voce tenus (nisi metrica pronuntiatione proferantur) non multum sunt : cum metro enim productae vel correptae, et cum aspiratione et sine aspiratione proferuntur, et aliquando duae dictiones sub uno, et aliquando una sub duobus proferuntur accidentibus : et tunc frequenter secundum accentum fiunt paralogismi : nec etiam in his orationibus quae scribuntur, nisi sicut dictum est, signa accentum super syllabas et dictiones fiant, ut antiquitus fieri consuevit : nec fiunt etiam in his orationibus quae dicuntur voce tenus prosaica prolatione, excepto si quae pauca fiant, ut hic : justos viros oportet (hoc est, opportunum est) pendere media correpta, hoc est, magis ponderare et aestimare : justos viros non oportet pendere media producta, hoc est, suspendere in occulto vel patibulo. Pendere media producta est pati : pendere autem media correpta non est pati, sed honorem recipere . Quomodo autem solvendum sit quidem tales orationes, palam est quia per distinctionem ejus quod est pendere : non enim idem significat pendere in media syllaba graviter (hoc est, producte) et acute (hoc est, correpte) pronuntiata : et
<--- Page Split --->
sic diversitas significationis sub una materialiter dictione accepta, est fallaciae et falsitatis causa, qua distincta et adaptata, opponentis solvere est recta solutione paralogismos.
Attende autem, quod non videtur aliquibus esse haec duplicitas : eo quod dictio non est una quae diversis accentibus profertur, et sic sub uno aliquo plura non colliguntur, quod exigitur multiplicibus : et ideo quidam dixerunt, quod in potentiali multiplicitate unitas dictionis vel orationis est ista quae est in mente : cujus signum est ea quae est in voce : et illius signum est quae est in scripto : et ideo dicunt, quod unum sub quo accipiuntur, non est nisi unitas orationis quae est mente : vel si est oratio in voce vel in scripto, non est in ea nisi secundum quod refertur ad mentem. Sed hoc nihil esse probatur, ex hoc quod orationi secundum quod est in mente, non convenit accentus : unum autem multiplicitatis (in quo ut in uno colliguntur multa) oportet quod sit tale unum quod ad multa referatur, et quod contineat illa in seipso : et hoc nullo modo potest esse mentalis oratio, nec etiam illa quae est in scripto, propter eamdem orationem. Et ideo tenendum est, quod in priori hujus scientiæ libro dictum est, quod scilicet unitas in qua colliguntur multa (quæ multiplicitatem faciunt) est unitas materialis quae consistit in dono elementorum et syllabarum, et est unitas dictionum et orationum, in quam plura colliguntur, et non unitas formalis quae est in modo prolationis. Et ideo dicitur multiplicitas potentialis : quia talis materialis unitas referibilis est ad diversas formas prolationis ut ad sensus refertur diversos.
generum et specierum (secundum diversitatem rerum in quibus sunt) diversificantur : aliter enim arguuntur et constituuntur in totis universalibus, et aliter in integralibus : et adhuc in his aliter in discretis, et aliter in continuis, et aliter in potestativis. In substantiis enim secundum rationem totius universalis coequaeve sunt in genere, et per differentias oppositas exeunt ab illo. In totis autem integralibus non sunt coequeave : quia in illis genus educitur et constituitur ex partibus, ut multiplicitas ex duplicitate, triplicitate , quadruplicitate , et sic de aliis : et hoc modo non constituitur genus in substantiis : et ideo etiam non sunt coequeave in illo : sed potius per prius est multiplicitas quae major est, et per posterius ea quae est minor, et non incipiunt ex aequo genere praedicatione. Et fere eodem modo est in continuis : quia magis est quantitas corpus quam superficies, et magis superficies quam linea : eo quod per plures rationes quantitatis (hoc est, divisibile in longum, et divisibile in latum, et divisibile in profundum) accipit quantitatis praedicationem : quia, ut dicit Aristoteles, divisibile semper, hoc est, in infinitum. Et fere similiter est in figuris in quibus una generatur ex alia , ut tetragonum ex trigono, et pentagonum ex tetragono, et sic de aliis figuris poligonis. Et similiter in potestativis : quia in illis secundum Aristotelem in libro de Anima 1, et in XVI Animalium ex vegetabili producitur sensibile, et est in eo ut trigonum in tetragono : et ex sensibili producitur rationale, et est in ipso. Unde frivolum est et vanum de talibus hoc disputare : quia majoris inquisitionis quam sit praesentis negotii intentio.
Utrum autem duplicitas sit multiplicitas quaedam, ita quod duplicitas sit species multiplicitatis, et multiplicitas genus duplicitatis, vanum est et frivolum disputare : quia genera et species et modus
Sciendum igitur quod duplicitas est species multiplicitatis , et multiplicitas genus : et sunt talia genera et species, quales habet species, et qualia habet genera continuum vel discretum, in qui-
<--- Page Split --->
bus una species producitur ex alia, et generatur, ut probatur et in primo et in secundo Arithmeticae Pythagorae : genus autem producitur ex speciebus, et ex æquo participatur ab illis.
Si autem quis dicat, quod multiplicitas potentialis non est multiplicitas : quia quod potentia est tantum, non est. Hoc nihil valet ad praesentem intentionem : quia medium inter simpliciter unum et simpliciter multa, est multiplex : et idem sufficit ad esse multitudinis, quod aliquo modo sit unum et aliquo modo sit multa : propter quod in eo sufficit unitas materialis et potentialis multitudo sive pluralitas. Hæc igitur dicta sint de potentiali multiplicitate, quæ est in compositione et divisione et accentu.
CAPUT V.
De solutione paralogismorum secundum modum qui est secundum genus accidentale figurae dictionis.
Palam autem ex determinatis et aliis quomodo solvendum recta solutione in universali accepta etiam in his paralogismis qui fiunt in his quae similiter dicuntur, hoc est, de quibus propter dictionem vel figuram dictionis creditur idem esse significatum, quae tamen in significato non sunt eadem propter similem figuram dictionis. Et palam est in universali ex his quae in generali dicta sunt de recta solutione, quomodo respondentisit obviandum talibus : eo quod habemus ex aliis libris logicae genera praedicamentorum distincta. Dico autem hic genera predicamentorum large et communiter et ad coordinationem praedicabilium, et ad omnes modos praedicandi, et etiam ad modos supponendi : hæc enim omnia jam distincta sunt. Unde patet quod in hac fallacia distinguendum est multiplex phantasticum ex ipsa distinctione modorum praedicandi : hoc autem multiplex ex eo provenit, quod unum pro certo significatur tantum, et creditur aliud significari,
cum tamen in veritate non significetur. In actuali autem multiplicitate actu significantur diversa. In potentiali unum referibile est ad significata diversa.
Dicendo ergo in communi de solutione paralogismorum figurae dictionis, ratio quidem communis est ex hoc quidem qui est respondens interrogatus ab opponente, dividit de quo interrogatus est non esse quid eorum (hoc est, illius generis) de quo est interrogatus, sed habere similitudinem figurae dictionis cum illo. Ille vero opponens ostendit apparenter illud de quo interrogat esse quid eorum, hoc est, aliquid de numero eorum quae sunt illius generis, propter similitudinem dictionis. Sicut si interrogat sic, si est quid in genere substantiae ? et respondens dicat esse quid, et alter ostendat hoc esse in ad aliquid vel aliquid quantitatis, quae tamen videtur quid significare secundum dictionem vel similitudinem dictionis. Sic ergo contendunt respondens et opponens. Et manifestare causam falsitatis, hanc scilicet, quod non propter similitudinem dictionis similia sunt quae significari videntur, est in communi recta solutio omnibus paralogismis adaptabilis, ut patet primum in orationibus quae sunt secundum primum modum figurae dictionis, quae est secundum genus accidentale sive in nomine sive in verbo, ut in priori hujus scientiae libro dictum est.
Sicut statim est videre in haecoratione: putasne idem contingit simul et secundum idem facere et fieri ? Hæc oratio est quastio, et conclusio falsa, quando dicitur idem secundum idem contingit significare facere et fieri : sed ut quaestio antecedit paralogismum, et ut conclusio sequitur ipsum. Paralogismus autem sic est formandus, ponatur sic quaestio : putasne idem secundum suum significatum contingit facere et fieri, hoc est significare facere in genere activo, et fieri in genere passivo ? et respondente, quod non, adversando paralogizet opponens concludens hoc quod negavit respondens verum esse, sic : contingit unum et idem simul et
<--- Page Split --->
secundum idem videre et non videri: sed videre est facere et videri fieri: ergo contingit unum et idem et secundum idem facere et fieri. Videre autem supponitur esse faccere, propter similem terminationem dictionis cum activis : videri autem supponitur esse fieri, propter similem terminationem cum passivis. Et solvitur iste paralogismus negata minori cum sua suppositione, scilicet videre sit facere, et videri fieri propter similem terminationem cum passivis et activis : multa enim sunt similis terminationis, quae non propter hoc sunt similis suppositionis.
Secunda ratio similis isti per omnia, et est quaestio et conclusio est ista : ponatur enim quaestio sic : putasne est quid vel aliquid eorum quae sunt facere, hoc est, in genere actionis, pati quidem, hoc est, in genere passionis vel passivorum ? et dicente respondente, quod non, sic paralogizet opponens : secatur, uritur, operatur, sunt similis terminationis : ergo ejusdem generis sive significationis : et sic omnia ista pati significant. Et addat rursum (ut ostendat scribere esse activum), dicere, scribere, currere, similiter sibiivicem dicuntur, et terminationem habent activam secundum modum infinitivum : ergo omnia sunt activae significationis, et agere significant. Et ad inferendum conclusionem adhuc addat opponens : sed scribere est operari aliquid : et operari pati : ergo scribere significat aliquid quod simul significat facere sive agere et pati, sive facere et pati. Et solvitur iterum per interemptionem majoris cum sua suppositione, sicut oratio praecedens. Unde si aliquis respondentium illic in interrogatione opponentis negando minorem paralogismi det non contingere idem facere et fieri, videre et videri propter similem terminationem cum activis et passivis : tunc nondum factus est ei, nec potest fieri elenchus apparens : et ideo negat minorem nefiat elenchus apparense i, scilicet si non dicat videre esse facere quid propter similem terminationem cum activis, et videri pati quid propter similem terminationem cum
passivis. Opponens enim ad faciendum apparentem elenchum indiget hac interrogatione sibi concessa a respondente quae est minor propositio, si apparentem debeat ad illam conclusionem facere elenchum. Sed ipse opponens ab audiente respondente scilicet opinatur illam datam esse in similibus : quia secare est facere quid et secari est aliquid fieri : et ideo videri et videre dicit facere et fieri significare, hoc est, accipit quia datum, et quaecumque alia activis et passivis similiter dicuntur secundum figuram et similitudinem terminationis. Nam ipse respondens qui audit opponentem, addit relquam, hoc scilicet, quod generaliter sit verum, quod quae sunt ejusdem figurae dictionis, sunt et ejusdem significationis sive generis : et ideo quod videre sit facere, et videri fieri : et hoc est falsum : quia non necessario similiter dicitur secundum significationem, licet similiter dici videatur secundum dictionis terminationem.
Eodem modo fallacia accidit in æquivocis sive in æquivocationibus : respondens in æquivocis qui inscius est orationum multiplicium propter unitatem nominis credit unam esse significationem : et ideo putat quod negando nomen neget rem etiam significatam per nomen, et non nomen solum : hoc autem ulterius eget interrogatione, hac scilicet si respondens dicat æqui:ocum (hoc est, id quod est æquivocum) ad unum respiciens, erit elenchus respondenti quando opponens paralogizat oppositionum ejus quod dedit respondens. Hoc ergo plano àptatur solutio communis ad paralogismos primi modi figurae dictionis. Et attende quod ideo solvuntur per interemptionem minoris : quia non sunt positæ nisi conclusiones falsæ, et ostenditur etiam solvendo : falsitas minoris ex qua tales sequuntur conclusiones. In ipsa autem interemptione requiritur distinctio multiplicatis phantastica, quando dicitur, quod non propter similitudinem terminationis sunt similiter terminata ejusdem generis
<--- Page Split --->
vel significationis : in hoc enim datur intelligi, quod propter similitudinem terminationis plura apparent in uno significari. Et sic patet quod, sicut supradictum est, per distinctionem et sensum ad conclusionis adaptationem manifestatur causa falsitatis in syllogismo, sive in apparenti elencho. Sic ergo solvendi sunt parelenchi qui sunt secundum primum modum figurae dictionis.
CAPUT VI.
De solutione paralogismorum secundì modi figurae dictionis.
Hæ autem orationes (quæ sunt juxta secundum modum figurae dictionis) per commutationem prædicamærti quantum ad aptationem communis solutionis, et quantum ad manifestationem falsitatis syllogismi, sunt similes his quæ dictæ sunt de primo modo figurae dictionis. Verbi gratia siquidem supponatur, quod omne illud quod quis est habens in præterito vel præsenti, et postea in futuro non habet, amisit : et hoc concedat respondens, et arguat in oppositum opponens dicens quod unum solum amittens digitum de decem digitis postea non habebit decem digitos, et inferat, ergo decem digitos amisit. Aut dicendum solvendo, quod hæc est commutatio prædicamenti : quia in præmissa dicit, quod omne quod quis habens vel habuit,et postea non habet, amisit : ubi quod dicit substantiam : et quod intulit, sed decem habuit et unum solum non habuit, significat quid discretae quantitatis : et sic mutat prædicamentum. Patet ergo, quod opponens interrogans primo, quod habet, quod substantiam significat et colligit in eo quod quanta : quia assumens sub eo quod est, quod accipit quanta, ac si quanta sub eo quod est, quod, contineatur : quod non est verum : et ideo infert syllogismum : ergo decem amisit : quod non sequitur : quia mutatur quid in quantum : quia ex hoc quod conceditur :
quidquid vel omne quod habuisti et non habes amisisti, non necessario sequitur, quanta habuisti et non habes, tanta amisisti : decem enim sunt quanta. Nec est hic paralogismus quod mutetur singulare et plurale, ut quidam dixerunt : quod patet ex hoc quod si commutatio numeri esset causa falsitatis, tunc remota causa cessaret effectus : hic autem proposito eodem numero, plurali scilicet, adhuc remanet idem peccatum, ut si dicatur sic : quaecumque habuisti et non habes nunc, amisisti : decem habuisti et non habes nunc : ergo decem amisisti. Hoc estidem peccatum quod prius : et non est numeri commutatio. Si ergo dixisset a principio opponens loco ejus, quod, ponens quanta quæ sub quod assumuntur, sic : si quanta quis habuit et non habet, tanta amisit? nullus respondentium tanta dedisset eum necessario amisisse : sed dedisset sub disjunctione, quod aut tanta amisit, quanta habuit, aut aliquid eorum, sive aliquod quod summam quam habuit, diminuit.
Similis modus solvendi est quando mutatur quid in ad aliquid : ut si quis opponentium probet hanc conclusionem apparenter, quoniam dabit quis quod non habet, sic : iste dat unum solum : et id quod habet, non est unum solum : ergo dat quod non habet. Unum enim solum (cum dicat habitorum dissociationem cum aliis) relativum est, sicut et dicens associationem, et habet suum correlativum in suo nomine sicut et sociatum : sicut enim sociatum sociato est sociatum, ita dissociatum dissociato dissociatum : idem enim eidem est idem, et æquale æquali est æquale, et sic de aliis. Et si quis objiciat quod relativum est res unius generis, solum autem circuit omnia genera : est enim sola substantia, sola quantitas, sola qualitas, et sic de aliis : et sic solum non dicit qualitatem. Hoc est nihil : quia relatio in se considerata, res est unius generis : considerata autem in extremis ad quæ determinatur suus respectus, circuit omnia genera. Solvitur ergo iste paralogismus sic : arguens non con-
<--- Page Split --->
clusit. quod non dedit quod non habuit : quia non habens unum solum, dedit unum solum : sed dedit ut non habuit : ut autem notat respectum dissociati ab aliis : quia haec dictio exclusiva, solum, non significat ut substantia, nec significat quantum, sed significat ut se habet aliquid ad aliquid ut illi dissociatum : et hoc dicit ad aliquid et non quid, vel quantum, vel quale : unde dedit non cum alio sociatum, habuit autem cum alio sociato.
Hic autem modus solvendi tali confirmatur exemplo per simile dicente modum et unum quid : ut si quaeratur, putasne quod aliquis non habet, dabit ? et dicente respondente, quod non, interrogando accipiat oppositiones, si aliquis quid (hoc est, aliquid) dabit cito quod non habet cito ? et dicente respondente, quod sic, concludat oppositiones sic : iste dat cito quod non habet cito : ergo dat quod non habet. Constat quod causa falsitatis est, quia sub quod accipit cito, quod non dicit quod, sed modum habendi quod : et manifestum est quod non vero syllogismo syllogizavit, quia non accipit directe sub medio : quia cito dare non dicit hoc dare quod est substantia, sed modum dandi significat.
Aliud autem exemplum per quod confirmaturi dem, est quia ut aliquis non habet aliquid, dabit aliquis, ut quod delectabiliter habet, cum tristitia dabit : et non ex hoc sequitur, quod dat quod non habet, sed quod hoc quod dat, non dat ut habet. Similes autem illi paralogismi sunt omnes hujusmodi orationes, in quibus mutatur quid in aliquid : sicut si quaeratur sic : putasne iste ea quam non habet manu percutiet aliquem : ponente respondente, quod non, contra opponens arguat dicens : sed non habet unam solam manum : et percutit una sola manu : ergo percutit ea quam non habet. Idem est hic : putasne eo (quem non habet) oculo videbit aliquis ? et dicente respondente, non, opponens contra hoc probet dicens : non habet unum solum occulum : et uno solo oculo videt : ergo videt oculo quem
non habet. In omnibus enim his una sola est solutio syllogismi manifestans falsitatem.
Solvunt autem quidam falsa solutione inductos de commutatione quid in ad aliquid paralogismos, quod bene contingit aliquem dare quod non habet dando unum solum, et non habendo unum solum et oculum et manum et denarium, qui plura habet in oculis et manibus et denariis : et hoc probant a simili : quia quidam (hoc est, aliquis) habet quod non accepit ab aliquo : quia accepit unum solum, et non habet unum solum : ergo habet quod accepit. Et arguunt a simili, quod similiter dando unum solum, et non habendo unum solum, dat quod non habet : et hoc dicunt contingere a simili : quia hic habet unum ab hoc dante sibi denarium, et non habet unum solum simpliciter, sed unum cum alio : sicut ergo habet quod non accepit : sic contingit eum dare quod non habet.
Alii autem solvunt primam interogationem interimetes majorem, scilicet concedunt, quoniam contingit aliquem quod non habet accipere : sicut patet in eo qui ab aliquo vinum suave sive dulce, quod in acceptione conversum est, corrupto vino in ipsa acceptione : et sic dicunt, quod etiam contingit dare quod non habet. Sed improbatio istarum solutionum est id quod prius dictum est in solutione paralogismorum compositionis et divisionis. Isti enim non solvunt ad orationem, sed ad hominem instantes et non solventes per orationem : quia si esset ad orationem haec solutio, tunc dantem oppositum utriusque istarum solutionum non possibile esset solvere, sed dantem oppositum utriusque istarum solutionum adhuc contingit solvere : ergo istae solutiones non sunt ad orationem. Si enim damus, quod nemo dat quod non habet, neque aliquis habet quod non accepit. Adhuc per commutationem praedicamenti contingit solvere : et hoc probatur, quod scilicet tenet haec ratio per simile : quia
<--- Page Split --->
si aliquis dicat per distinctionem esse solutionem alicujus paralogismi, ut si est quidem uno modo : tunc dicimus quod est, hoc est, dicimus quod verum est in uno sensu : est autem in alio sensu quod non, hoc est, quod tunc in alio sensu est falsum : et sic est solutio per distinctionem, et est recta solutio. Si autem simpliciter debet dici respondens, hoc est, uno modo, et non distinguat nec solvat per distinctionem : quia sic dat oppositum rectæ solutionis : tunc dato tali opposito rectæ solutionis adhuc sine impedimento concludet opponens intentam in sophismate conclusionem, sive in paralogismo : quia respondens syllogismi falsitatem non manifestat : sed si hoc est, et si (sive quamvis) exponens non concludat contra respondentem paralogismum, nihilominus tamen non erit solutio recta : quia quod non concludat, est propter impedimentum in solutione ad hominem et non ad orationem. In prædictis autem solutionibus omnibus datis oppositis solutionum illarum nec adhuc dicimus fieri syllogismum verum, sed potius paralogismum : ergo tales non sunt veræ solutiones.
Amplius autem et hæ orationes in quibus commutatur quid in quale, sunt ex hujusmodi orationibus in quibus ex commutatione prædicamenti incidit fallacia figurae dictionis. Et ut melius intelligatur, præsupponatur quod aliquis scripserit orationem, quæ dum scribitur sit vera, et per commutationem rerum in oratione signatarum, facta et falsa : et arguatur sic, primo præmissa interrogatione : putasne quod scriptum est, scripsit quis? et dicente, quod sic, arguat opponens : scriptum autem est quoniam tu sedes : falsa oratio per rerum mutationem : erat autem hæc oratio vera cum scribebatur : ergo scribebatur simul oratio falsa et vera. Est autem hæc fallacia figurae dictionis : quia concessit respondens, quod hoc quod scriptum est, scripsit quis : et hoc significat substantiam : assumpsit autem, quod falsum scripsit, quod est
qualem orationem scribere : et sic commutavit quid in quale : nam falsam vel veram orationem esse, non hoc (hoc est, substantiam et quid) sed talem significat esse orationem : et sic mutavit quid in quale. Et eadem oratiosc commutata per rerum mutationem est etiam in opinione : quia (sicut in Prædicamentis dictum est) oratio et opinio, rerum mutatione, susceptiva sunt contrariorum veriet falsi.
Si forte aliquis dicat, quod commutatio prædicamenti non est causa fallacia, sed potius commutatio rerum et temporis, et hoc probet : quia remota commutatione temporis et rerum, non incidit fallacia : bene enim sequitur : quidquid aliquis scripsit, hoc etiam in hoc tempore scriptum est: falsam orationem scripsit quis hic intus : ergo in hoc tempore falsa oratio scripta est : bonum est argumentum : et tamen quid in quale mutatur : ergo commutatio ejus quod est quid in quale, non facit fallaciam. Si, inquam, sic dicatur, dico quod commutatio temporis facit mutationem in qualitate orationis, sed non in processu vel decursu syllogistico : unde quod argumentation in tali casu tenet, hoc est, gratia materiae et terminorum : forma tamen syllogismi non valet : eo quod quale fuit in minori sub quid, quod pro medio sumpsit in majori : et hoc planum est : sed quia per scriptum falsum omne hic et nunc restringitur ad id quod scriptum est, ideo tenet gratia terminorum : hic enim et nunc non scribitur quale ut quale, sed quid. Simile est hic : quidquid vidisti heri, vides hodie : sed heri vidisti album : ergo hodie vides album. Hic est commutatio quid in quale, et est fallacia figurae dictionis.
Et si objiciatur, quod quidquid non est nisi geminatum quid, et ideo non habet virtutem distribuendi, nisi pro eo quod dicit quid: quid autem dicit quod omnium prædicamentorum, ut dicitur in primo Topicorum, ergo videtur quod bene dicitur, et argumentum est bonum: heri vi-
Objetio.
Solutio.
Alia objecio.
<--- Page Split --->
disti album : ergo hodie vides album : quia album dicit quid in genere qualitatis. Dicendum quod hoc verum est, quod quidquid distribuit pro omni quod est quid in omni genere praedicamentorum : sed concretum sive quale non dicit quid ut quid, sed dicit quale : sed abstractum dicit quid ut quid. Et ideo bene sequitur, si sic arguatur : quidquid vidisti heri, vides hodie : sed heri vidisti albedinem : ergo hodie vides albedinem.
Si quis autem objiciens adhuc dicat, quod album non videtur nisi albedo videatur, et e converso : quia qualitas non videtur nisi in subjecto : et sic convertibilia sunt videre album, et videre albedidinem : et quicumque videt album, videt albedinem : et quicumque videt albedinem, videt album. Et si convertibilia sunt eodem addito utrobique sive utrique, quidquid sequitur ex uno, sequitur ex altero : sed cum addito (quod est major propositio) ex hoc quod est, vidisti albedinem, sequitur conclusio sic : quidquid vidisti heri, vides hodie. Et addo : heri vidisti albedinem. Sequitur bona argumentatione : ergo hodie vides albedinem : ergo convertibili addito ad majorem propositionem : convertibili dico cum minori propositione majorem, etiam sequitur sic : quidquid vidisti heri, vides hodie : album vidisti heri : ergo album vides hodie. Ad hoc dicendum, quod forma hujus argumentationis non valet : quia sumitur quale ut quale et non ut quid sub quidquid, quod distribuitur pro his quae sunt quid ut quid : quod autem hoc sequatur in praedicto casu, quod scilicet non videtur album nisi videatur albedo, hoc est gratia terminorum et per accidens, scilicet quia album non videtur nisi albedine movente visum.
Quidam tamen dixerunt rationibus supradictis , quod argumentatio bona est : quidquid heri vidisti, vides hodie : album videsti heri, ergo album vides hodie. Et si objicitur, ponatur quod res quam heri vidisti albam, sit hodie nigra,
Dicunt quod adhuc argumentatio bona est Solutio 1.um. sed major falsa : dicunt enim quod quidquid distribuit pro omnibus rebus quae se habent ad quidquid heri quis vidit: hodie autem non sic se habet : et ideo falsa est major. Sed prior responsio verior est. Si tamen album substantive sumatur, tunc verum est,quod quidquid videsti heri, vides hodie : sed album vidisti heri : ergo album vides hodie. Quia substantivum album supponit pro eo quod est vel quod fuit album. In talibus autem quantum ad praesentem intentionem non est vis magna : non enim intenditur hic nisi quod ex commutatione praedicamenti quid in quale vitiatur processus.
Similiter de hujusmodi orationibus est, quando mutatur quid in modum, ut putas quod discit quis, hoc discit? discit autem, hoc est tarde cito : ergo tarde discere, est cito discere. Patet quod commutatur quid in modum : et levia sunt hujusmodi, et ideo transeunda. Et similiter et fallacia figurae dictionis si mutatur quid in quando, ut putas quod ambulat quis hoc calcat? et dicente, quod sic, objicit in contrarium : sed ambulat totam diem : ergo calcat totam diem. Et est commutatio praedicamenti : quia in majori sub quod, dicit substantiam, assumit cum vel quando ambulat. Similiter est quando mutatur quid in ubi, sicut si sic dicatur : quidquid bibit aliquis, hoc bibit : sed scypho bibit aliquis : ergo scyphum bibit. Mutatur quid in ubi : quia scyphus dicit locum ut vas in quo bibit, et non dicit quid. Similiter est quando mutatur numerus singularis in pluralem sic : omne quod scit aliquis, aut addiscens aut inveniens novit : ergo omnia quae scit aliquis aut addiscens aut inveniens novit. Quod non est verum demonstratis duobus, quorum unum est per se inveniens : aliud autem novit addiscens per auditum : ambo enim haec simul non addiscens novit, nec inveniens. Solutio autem est, quod omne quod novit, significat demonstratum, aut addi-
<--- Page Split --->
scens novit, aut inveniens : et cum dicit omnia, assumit plurale sub singulari, et commutat modum prædicandi : et in omnibus talibus nihil est difficile solvere, ita quod commutatio prædicamenti vel speciei prædicamenti in aliam speciem prædicamenti, vel modi prædicandi in alium modum prædicandi est causa falsitatis syllogismi.
CAPUT VII.
De solutione paralogismorum tertii modi figurae dictionis.
Similiter autem haec (quae dicta est) solutio adaptatur paralogismis tertii modi figurae dictionis : ut quando mutatur male quid quale quid in hoc aliquid. Est autem quale quid dupliciter : uno enim modo omne inferius est quale quid respectu sui superioris, ut species respectu generis : quia superius est forma et quale, inferius autem quid formatum sub ipso : alio autem modo quando per accidens adveniens est quale,et quid est in seipso.
Et secundum primum modum fit talis paralogismus, ex quo sequitur apparenter, quoniam est quis tertius homo a se sic : Coriscus est tertius ab homine, quia ab aliquo homine : et Coriscus est homo : ergo Coriscus est tertius a seipso. Et eodem modo concluditur apparenter, quod est tertius ab unoquoque homine sic : Coriscus est tertius ab homine : Socrates est homo : ergo Coriscus est tertius a Socrate. Et sic potest fieri de quolibet : ergo Coriscus est tertius ab unoquoque homine. Solvitur autem hic paralogismus : quia homo et omne commune non significat hoc aliquid, sed quale quid : et ideo cum assumat Socratem, mutat quale quid in hoc aliquid : et sic patet quae est manifestatio falsitatis paralogismi : et ideo solutio ista est recta et vera.
b)jectiones. Potest tamen hic quæri de hoc paralogismo : quia idem paralogismus in priori hujus scientiae libro pro exemplo positus
est in generatione paralogismorum accidentis. Adhuc etiam cum sic arguitur : Coriscus est alter ab homine : et ipse est homo : ergo est alter a se : videtur esse fallacia consequentis : eo quod a superiori proceditur ad inferius affirmando. Sed ad hoc dicendum, quod nihil prohibet plures orationes fallendi coincidere in una et eadem oratione. Unde in dicto paralogismo coincidunt tres fallacia sive deceptiones. Si enim aliquis videns Coriscum alterum esse ab homine : propter hoc quod ab inferiori ad superius valet processus affirmando, ut Coriscus est alter a se : ipse est homo : ergo est alter ab homine : et decipiatur in ipsa consequentia, ut credat converti quod non convertitur, ut quod sicut ab inferiori ad superius proceditur affirmando, sic e converso affirmando etiam procedatur a superiori ad inferius, ut Coriscus est alter ab homine : ipse est homo : ergo est alter a seipso : hic talis decipitur secundum fallaciam consequentis. Si autem quia videt, quod esse alterum convenit Corisco respectu hominis, et sic respectu accidentis : et credit quod propter hoc conveniat ipsi rei subjectae quae est Coriscus respectu suiipsius, et sic credat inesse subjecto quod inest accidenti : hic talis decipitur secundum fallaciam accidentis. Si autem videt unam figuram dictionis in hoc tertio homine quando stat infinite in communi, et quando stat determinate pro hoc vel illo, et ideo credat posse argui a communiter supponente ad supponens, pro hoc decipitur secundum fallaciam figurae dictionis.
Est etiam attendendum hic, quod terminus communis aut consideratur in se (hoc est, in natura sua simplici) quae est forma multis communicabilis, et sic omnis terminus communis ad aliqua significat quale quid : et potest etiam considerari ad aliquid et determinatus per comparationem ad illud, et hoc quadrupliciter, scilicet ad superius, vel ad inferius, vel ad seipsum, secundum quod stans sub una suppositione comparatur ad se
<--- Page Split --->
secundum quod est sub alia suppositione, et significare potest hoc aliquid 1. Ut est inferius comparatum ad suum superius, respectu illius determinatam habet suppositionem et significat hoc aliquid. Similiter tractum ad inferius, determinatam acquirit suppositionem, et significat hoc aliquid, ut animal quale quid, homo hoc aliquid significat, et homo quale quid, hic homo hoc aliquid. Ad seipsum autem sub una suppositione ad se sub alia suppositione : ut homo quale quid, omnis homo, vel albus homo hoc aliquid : quia confusum et distributum respectu suiipsius non confusi et distributi est hoc aliquid determinatum : in se autem commune ad diversum modum suppositionis significat quale quid. Unde hic, homo currit : ergo omnis homo currit : mutatur quale quid in hoc aliquid. Et sic solvuntur ista sophismata : cujuslibet hominis asinus currit : ergo asinus cujuslibet hominis currit. Quia iste terminus, asinus, sequens terminum distributum per signum immediate accipit confusam suppositionem, et sic determinatum et hoc aliquid significat : cum autem praecedit non significat nisi quale quid : quia tunc non confunditur per distributionem. Similiter est hic : omne caput habens, est unum solum caput habens : ergo habens omne caput, est habens unum solum caput. Quia haec dictio, habens, post signum posita, confusam habet suppositionem, quam non habet posita ante idem signum. Et similiter hic : omnis homo est unus solus homo : ergo unus solus homo est omnis homo : quia hoc quod dico, solus homo, confunditur post signum, et ante signum non confunditur propter hanc regulam, quod terminus communis sequens signum distributivum affirmativum immediate confunditur et distribuitur ab ipso signo, ita quod sub ipso potest fieri descensus ad quodlibet sub ipso contentum :
sequens autem ipsum mediate, sive in subjecto positum, sive in praedicato, confunditur solum, sed non distribuitur, ita quod sub ipso possit fieri descensus, quamvis multa confundantur in ipso : ut omnis homo est animal : potest fieri descensus sub homine, sed non sub animali, ut dicatur : omnis homo est hoc animal vel illud. Sed bene sequitur: omnis homo est animal : ergo Socrates est animal, et sic de aliis. Sic ergo ex diversa comparatione potest idem quod secundum se significat quale quid, hoc aliquid significare.
Intelligendum etiam, quod terminus communis significet quale quid : hoc habet aut ex seipso, aut ex adjuncto : quale quid enim significare est in communi ad aliqua stare, ita quod non ad hoc determinate vel illud se habet ex se, cum ex se non dicat hoc aliquid. Et ideo si infertur ex illo, fit fallacia figurae dictionis : ut homo currit : ergo hic homo currit. Quia hoc non sequitur. Sed si ad non ignotum, sed ad vagum descenditur, tunc sequitur : ut homo currit : ergo quidam homo, vel hic, vel ille, vel aliquis alius currit, sicut paulo post in sequenti capitulo ostendetur. Si autem habet ex adjuncto quod ipsum indefinite faciat supponere pro pluribus indeterminate, hoc quadrupliciter fieri potest. Aut enim habet hoc ex signo affirmativo cui mediate postponitur, et ex hoc confusam et infinitam accipit suppositionem : ut cum dicitur : omnis homo est animal, confuse et quale quid significat animal. Aut hoc habet ex praedicto sibi adjuncto, ut cum dicitur : homo est species : quia homo ibi non hoc aliquid, sed quale quid significat. Aut habet ex suppositione verbi praeteriti temporis vel futuri, cui supponendo in communi stat pro praesenti vel praeterito, supponit verbo praeteriti temporis : aut pro presenti vel futuro, si supponit verbo futuri temporis :
1 Ex hoc patet quomodo terminus communis diversimode sumptus, vel in se vel in comparatione ad alios terminos, quandoque signifi-
<--- Page Split --->
et sic significat quale quid commune ad præsens vel præteritum, vel commune ad præsens vel futurum, sicut patet ex regulis suppositionum et ampliationum. Et semper incidit fallacia figuræ dictionis si mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut hic : homo est species : ergo hic homo est species. Vel homo est disputaturus : ergo hic homo est disputaturus. Vel homo disputabit : ergo hic præsens homo vel hic præteritus homo. Si autem id quod intelligitur in aliquo, inferatur ex illo, non fit fallacia figuræ dictionis, sicut patet hic : omnis homo est animal : quidam homo est homo : ergo quidam homo est animal. Cum enim dicitur : omnis homo est animal, vel omnis homo currit : iste terminus, homo, universaliter distribuitur : et sic in ipso intelligitur aliquis homo, et hic homo, et ille homo : et sic non fit mutatio suppositionis, ut ex quale quid inferatur hoc aliquid, quinimo in utroque stat pro eo quod est hoc aliquid. Aliter enim incideret semper fallacia figuræ dictionis in tertio primæ figuræ et in primo tertiæ, ex hoc quod in præmissis confusam suppositionem habet et distributam, et in conclusione hoc aliquid infertur ex ipso. Pro eodem enim supponit in præmissa cum subjectum confusum sit et distributum, sicut de eodem est affirmatio universalis et negatio particulæris. Et quamvis in majori propositione tertii primæ figuræ subjectum sit confusum et distributum, et in minori assumatur pro hoc vel illo, non tamen est fallacia figuræ dictionis : quia particulare idem numero intelligitur, et est in universali distributo : et quia etiam fallacia figuræ dictionis fit ex commutatione ejus quod est quale quid in præmissis, et in conclusione infertur ut hoc aliquid, fallacia enim fit in illatione conclusionis, et non in ordine præmissarum.
Sic etiam patet quare non fit fallacia figuræ dictionis ex hoc quod mutatur hoc aliquid in quale quid, sicut e contrario : quia hoc aliquid intelligitur et est actu in quale quid : et ideo bona est
argumentatio qua infertur ex ipso. Et sic etiam patet quare non est fallacia figuræ dictionis, quando infertur pars ex toto in quantitate, ut hic : omnis homo currit : ergo quidam homo currit. Quia pars per intellectum actu est in toto et infertur ex ipso. Patet etiam quare non est fallacia in conversione universalis affirmativæ in particularem, sic ; omnis homo est animal : ergo quoddam animal est homo, Quia hæc, quoddam animal est homo, æquipollet huic, quidam homo est animal : et hæc, quidam homo est animal, per intellectum est in hac, omnis homo est animal : et sic et illa, quoddam animal est homo : unde non quælibet mutatio modi suppositionis inducit fallaciam, sed quædam sic, et quædam non.
Similiter autem sicut est quale quid quando indefinite et ad plura communiter supponit, et infertur hoc aliquid sub ipso indefinite contentum, sic est etiam quale quid ex adjuncto sibi adjectivo quum infertur hoc aliquid determinatum sub adjectivo illo, sicut in his terminis : Coriscus musicus, ut si quæratur, utrum hic Coriscus et Coriscus musicus sit unum, vel sit alterum ? et fiat talis paralogismus : Coriscus musicus est alter a musico : quia a quodam musico : est autem Coriscus musicus musicus : ergo est alter a seipso : sic enim incidit fallacia figuræ dictionis : nam hic quidem (scilicet Coriscus) significat aliquid : illud autem (scilicet Coriscus musicus) significat quale : et sic mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut patet cuilibet intuenti. Propter quod patet quod hic fit fallacia figuræ dictionis, quia mutatur quale quid in hoc aliquid : Coriscus enim musicus est quale quid ex adjuncto sibi ad-JECTIVO : et sic convenit sibi alterum esse a musico : Coriscus autem est hoc aliquid : quare infertur alterum esse a seipSO : et ideo mutatur quale quid in præmissa, in hoc aliquid in conclusione, et incidit fallacia figuræ dictionis.
Est autem adhuc notandum, quod quando incidit fallacia figuræ dictionis
Notandum ad cognoscendum.
<--- Page Split --->
ex hoc quod commutatur quale quid in hoc aliquid ; tunc ista commutatio est inter praemissas, aut inter praemissas et conclusionem. Si inter praemissas, tunc non facit fallaciam figuræ dictionis, ut hic : omnis homo est animal : hic homo est homo : ergo hic homo est animal : est enim bonus processus, quia pars assumitur pro toto quæ actu et intellectu est in illo. Si autem est inter praemissas et conclusionem : aut aliquid comparatur ad idem significatum in minori praemissa et conclusione, aut ad diversa. Si comparatur ad diversa, tunc non incidit fallacia figuræ dictionis. Et per hoc iterum patet, quod in tertio primæ et in primo tertiæ non incidit fallacia figuræ dictionis : quia licet in praemissa minori signiflectur hoc aliquid, et in majori quale quid, et in conclusione similiter hoc aliquid : tamen ad diversa fit comparatio : in praemissa enim minori comparatur ad medium, in conclusione autem ad majorem extremitatem. Si autem ad idem fiat comparatio, tunc adhuc est distinguendum : aut enim oratio quæ fecit ipsum stare pro quali quo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione : aut non remanet eadem. Si remanet eadem, tunc semper incidit fallacia figuræ dictionis. Si autem non remanet eadem in utroque, tunc non incidit fallacia, ut hic : omnis homo est animal : ergo animal est omnis homo. Vel sic : omnis homo est animal ; ergo omnis homo est hoc animal. Hoc enim signum distributivum affirmativum quod facit terminum communem mediate sibi adjunctum stare pro quolibet quo, remanet tam in praemissa quam in conclusione. Sic etiam quando prædicatum quod facit terminum communem stare pro aliquo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione, ut homo est species ; et eodem modo est de termino supposito verbo præteriti temporis vel futuri ; ut homo est disputaturus : ergo homo qui est, est disputaturus : vel homo qui fuit, est disputaturus. Sic ergo patet quando ex commutatione ejus
quod significat quale quid in hoc aliquid, incidit fallacia, et quando non.
Ex omnibus autem inductis patet. quod commune quod significat quale quid, non est exponere per hoc aliquid, hoc est, individuum signatum, ut sub ipso quod est quale quid, inferatur hoc aliquid signatum : verumtamen ipsum commune exponere per hoc aliquid determinatum, non facit hoc inconveniens, quod sequatur tertium hominem esse a se vel ab altero, ut superius dictum est in formatione paralogismi. Si enim exponatur hoc aliquid indeterminatum, ut homo per hunc vel illum, et sic de singulis, non sequitur prædictum inconveniens, sed prædictum inconveniens, quod scilicet sit tertius a se vel a Socrate vel alio, facit exponere hominem quod est quale quid, et idem esse concedere quod hoc aliquid signatum et determinatum, et nihil habere diversum ab isto. Et hujus causa est,quia hoc aliquid esse indeterminate, non est idem esse quod Calliam esse vel aliud significatum : quia hoc aliquid est aliquod indeterminate esse, et non significatum hoc quod est Callias : nec erit hoc quod homo est, sive quod est quale commune indeterminatum.
Adhuc autem nihil distabit quantum ad inconveniens quod sequitur, si quis dicat quod expositum quod est quale quid dicat non esse idem quod est esse hoc aliquid : ut si quis dicat quod esse universalis non est esse particularis : sed dicat quod quale quid significans sit quiddam per se separatum : tunc enim non evitabit hoc inconveniens, quod scilicet secundum hoc universale quod significat quale quid, erit quid secundum se separatum, quod est præter plures particulares homines, et separatum ab eis, ut homo erit separatum præter particulares homines in se existens, et non est in illis. Si autem dicat quod exponitur quale quid (hoc est, commune) per hoc aliquid, tunc incidit fallacia figuræ dictionis : et hoc iterum est inconveniens. Manifestum est ergo quod medium est
<--- Page Split --->
eligendum, et hoc est quod non est dandum sive concedendum, quod hoc aliquid significatum est id quod communiter praedicatur, hoc est,significet quale quid: sed dandum est quod significet per expositionem hoc aliquid indeterminatum sub communi illo, ut quale aliquid, sicut in qualitate : aut aliquid indeterminatum, sicut in substantia, aut quantum ad hoc vel illud, et sic de singulis sicut in qualitate, aut talium indeterminate significantium hoc aliquid dandum vel concedendum est singulare : per indeterminatum enim exponi potest commune, et non per signatum et determinatum.
CAPUT VIII.
De solutione generali omnium paralogismorum in dictione.
Omnino autem sive universaliter pro universali solutione in omnibus orationibus sophisticis quae sunt secundum dictionem, semper per oppositum ad sensum in quo sophisma conclusum est, erit solutio, ut oppositus sensus etiam diversus sensus vocetur per diversum large accipiendo oppositum. Et dicitur oppositum : eo quod oppositio est causa diversitatis : et hoc maxime patet in compositione et divisione magis : quia in his magis apparenter est divisio. Ut si secundum compositionem sive in sensu compositionis conclusa est oratio, tunc dividenti sive ostendenti sensum divisionis erit solutio : quia in sensu divisionis erit vera. Si autem secundum divisionem conclusum inconveniens, componenti eamdem et ostendenti sensum compositionis, erit solutio : quia iste sensus est, verus. Rursus in multiplicitate potentiali quae est in dictione similiter est : quia si oratio secundum accentum concluditur esse falsa, accentus gravis (hoc est, pronuntiata in accentu gravi) erit solutio : quia in isto sensu est vera. Si autem secundum accentum gravem erit conclusa falsa, acutus accentus erit solutio : quia in acuto accentu pronuntiata erit vera.
Similiter est in multiplicitate actuali : si enim multiplex est secundum æquivocationem, si concludit opponens in uno significato : tunc respondentem opponentem nomen {hoc est, sensum nominis illi oppositum sive diversum) accidit solvere. Ut si asinum accidit dicere opponentem animatum qui est animal, vel forte illud animal verum : tunc respondentem non esse asinum, vel animal, aut animatum, sed inanimatum esse contingit solvere. Si vero opponens dixit sive conclusitasinum vel animal inanimatum, hoc autem respondens collegit esse asinum vel animal animatum : tunc solventem contingit dicere, quod est inanimatus asinus vel animal de quo oratio vera. Similiter autem in amphibologia, quod diversa constructio ab ea (in qua conclusum est falsum) solvit orationem, et ostendit quidem sensum verum.
Si autem multiplex est phantasticum et est secundum similitudinem dictionis sive figuram dictionis, et in uno sensu conclusum est falsum : tunc iterum oppositum sive in sensu opposito erit solutio, et verum. Verbi gratia, si concludat opponens, ergo quod non habet, dabit aliquis : dicat respondens, quod non habet dabit, ut in paralogismo in quo concluditur, quod dat unum solum denarium, et non habet unum solum. Et in alio exemplo si concludatur, quod scit aliquis discens vel inveniens scit : dicat respondens, quod non sequitur, ergo omnia quae scit aliquis, aut addiscens vel inveniens scit. Et in tertio exemplo si concludat opponens, quod ambulat, calcat: ducat respondens, quod non sequitur ex hoc quod cum vel quando ambulat, calcat. Horum autem paralogismorum patet formatio ex prius habitis et solutio et fallacia figurae dictionis. Similiter autem est dicendum in aliis paralogismis fallaciarum in dictione, ita quod semper dicentem oppositum sensum ad sensum in quo conclusit opponens, erit solvere vera solutione : quia illa manifestabit multiplex.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE SOLUTIONE PARALOGISMORUM FALLACIARUM EXTRA DICTIONEM.
CAPUT 1.
De generali solutione paralogismorum accidentis, et adaptatione ejus ad paralogismos.
Manifesta jam solutione orationum in dictione et in speciali et in generali, nunc ostendendum est consequenter quomodo fiat solutio, et quæ est manifestatio falsi syllogismi in orationibus quæ sunt secundum fallacias extra dictionem, falsitatem et deceptionem facientes : et primo in his quæ sunt secundum accidens : illæ enim convenientiam majorem habent cum his quæ sunt secundum figuram dictionis, quarum solutio jam proximo habita est.
Dicamus igitur generaliter primo, quod una quidem solutio est communis ad omnes orationes illas quæ sunt secundum accidens, considerando unam communem causam deceptionis in omnibus illis. Hoc autem est, quia indefinitum (hoc est, incertum) est quando assignatum (quod assignatur communiter subjecto et accidenti inesse) dicendum sit de re subjecta, cum accidenti inest et inesse dicitur : eo quod hic in quibusdam syllogismis videtur necessario sequi : et talia assignata dicuntur rei subjectæ et accidenti inesse : in quibusdam paralogismis non dicuntur talia assignata rei subjectæ inesse, quando accidenti insunt : et hoc generale est in omnibus paralogis-
mis accidentis : tunc oportet solutiones rectas, falsitatem manifestantes dicere et concordes ad omnes paralogismos accidentis : quia quorum est una causa deceptionis, eorum erit una et concors manifestatio falsitatis : et in generali in talibus orationibus oportet respondentem dicere, quoniam non est necessarium id quod assignatur et accidenti inesse, etiam rei subjectæ inesse : sed oportet respondentem habere ex arte proferre, hoc est, ut proferat : et hoc est ut ostendat adaptando ad orationem conclusam, et hoc est modum propter quem illud non est necessarium in hac oratione et illa, et sic de aliis.
Et quia in quibusdam sequitur quod inest accidenti, etiam subjecto inesse, et e converso quod inest subjecto, etiam accidenti inesse : in quibusdam autem non sequitur : revocanda sunt ad memoriam ea quæ in priori scientiæ hujus libro de fallacia accidentis dicta sunt. Consideranda enim sunt duo. Primum est utrum medium et minor extremitas sint idem et indifferentia secundum substantiam, vel non secundum se, hoc est, secundum · naturam propriam, ut homio et album non sunt idem : quia homo de natura propria susceptibilis est albedinis, et albedo non habet substantiam subjectam nisi hominem : unde si sunt idem vel diversa et considerandum : si enim sunt diversa, non incidit fallacia accidentis : si autem sunt idem, tunc potest esse et bona argumentatio et mala pec-
<--- Page Split --->
cans secundum accidens. Et ideo si sunt idem et indifferentia secundum substantiam medium et minor extremitas, tunc considerandum et ulterius, utrum sunt idem et indifferentia comparata ad majorem extremitatem quae dicitur assignatum : et hoc in priori libro diximus notandum esse tali documento, quod considerandum utrum medio secundum quod est in minori extremitate, possit convenire oppositum majoris extremitatis, aut non. Si non potest convenire, semper bonum est argumentum, ut hic : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Homini enim secundum quod est in Socrate (quod est minor extremitas) convenire non potest non currere quod est oppositum majoris extremitatis : et ideo tale procedit argumentum : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Si autem oppositum majoris extremitatis potest convenire medio secundum quod praedicatur de minori extremitate, tunc semper incidit fallacia accidentis : et ostenso illo est ostensa causa falsitatis : ut homo est animal : animal est genus : ergo homo est genus. Secundum enim quod animal praedicatur de homine, animal non est genus : et sic oppositum majoris extremitatis (quod est non esse genus) potest inesse animali secundum quod praedicatur de homine quod est minor extremitas. Sic ergo cognoscitur quando assignatum accidenti inest rei subjectae et quando non. Hac igitur arte utendum est.
Adhuc autem ad hoc melius intelligendum notandum, quod quando accidens est idem subjecto, subjectum autem dico medium, et accidens dico minorem extremitatem : ita quod haec sunt eadem numero et indifferentia secundum substantiam quae est subjectum, et assignatum non convenit uni per alterum : sed assignatum per se et separatim convenit uni, et non convenit alteri per illud : tunc illa duo, subjectum scilicet, et accidens, respectu assignati (quod utrique dicitur
inesse) non sunt idem et indifferentia, ut patet in hoc exemplo : animal et album sunt idem subjecto : et hoc ponatur ut homo sit album : et sic videtur quod convenit uni, convenit et alteri. Similiter homo et animal sunt idem subjecto : et quod convenit uni, convenit alteri : sequitur ergo ut videtur : homo est animal : et animal est album : ergo homo est album. Patet enim quod licet homo et animal sint idem in se, tamen comparata ad album, non sunt idem, et album non inest uni per alterum. Et si dicatur quod positum est hominem esse album, dicendum quod hoc est gratia compositionis, sed per virtutem argumenti non sequitur. Similiter Coriscus et veniens sunt idem numero et subjecto : ergo quod accidit uni, accidit et alteri : sed cognitio convenit Corisco: ergo convenit venienti: et ratio patet ex dictis, quia cognitio non est forma quae conveniat uni per alterum, sed fit in utroque per seipsum : et sic patet quod est hic fallacia accidentis sicut est hic : Socrates et sedens sunt' idem subjecto, et sic sunt idem numero, et sic quod accidit uni, accidit alteri : sed percutio Socratem : ergo percutio sedentem; bene sequitur, et non est ibi aliqua fallacia : quia percussio est passio et forma quae necessario convenit percusso ut Socrati,et per Socratem qui est res subjecta, transit in sedentem, quando sedens et Socrates sunt idem numero. Ut autem hujus solutionis sciatur adaptatio ad paralogismos in speciali factos et formatos secundum accidens, oportet videre specialiter quales sunt paralogismi secundum accidens facti.
Dico igitur quod omnes tales paralogismi sunt hujusmodi, ut ille cujus conclusio est, ergo nosti quod debeo te interrogare : et ponatur quod debeam interrogare te de bono, vel quod debeo interrogare bonum : quamvis enim bonum de quo debeo interrogare sit idem numero et substantia sive subjecto, tamen non sunt idem respectu ejus quod est cognoscere : quia cognitio non est talis forma
<--- Page Split --->
uni per alterum. Alia oratio cujus conclusio talis, ergo cognosci venientem vel cooper tum, et formatur sic : Coriscus est veniens vcl cooper tus : tu cognoscis Coriscum : ergo tu cognosci venientem vel cooper tum. Et patet solutio, quia licet Coriscus sit idem numero venienti vel cooper to, tamen haec duo differentia sunt relata ad hoc assignatum quod est cognitio : quia cognitio non est talis forma quae conveniat uni per alterum, sed sistit in utroque divisim et per seipsum. Tertia oratio est, cujus conclusio est, ergo statua est tuum opus, et formatur sic : haec statua est tuum : et est opus : ergo est tuum opus. Quamvis enim statua et tuum sint idem numero, tamen comparata ad hoc quod est esse opus, non sunt idem : quia statua est possessio sacerdotis vel templi, opus autem Policleti vel alterius statuari. Quarta autem ratio cujus conclusio est, ergo pater tuus canis, et formatur sic : iste canis est tuus : et est pater : ergo est tuus pater. Quia licet canis et tuus sint idem et substantia numero, tamen comparata ad esse patrem, non sunt unum, secundum quod hoc assignatum, esse patrem, non convenit ei quod est tuum esse patrem canem. Quinta oratio est, cujus conclusio est, ergo raro pauca sunt pauca, et dicuntur raro pauca, quae simpliciter invenimus, ut pauca in civitate, vel pauca in foro, in quibus simpliciter pauca raro sunt vel inveniuntur, et formatur sic : ista sunt pauca, demonstratis his quae sunt in vico : et ista sunt raro pauca, demonstratis his quae sunt in civitate vel foro : ergo raro pauca sunt pauca simpliciter. Et patet solutio, quia quamvis ista sint simpliciter idem ista et pauca, non tamen sunt eadem et indifferentia, comparata ad ea quae sunt raro pauca.
Manifestum est ex omnibus hujusmodi orationibus, quod non est necesse id quod verum est de accidente, etiam esse verum de re subjecta in se et in comparatione ad assignatum, ut per singula
ostensum est : hoc enim solum illis convenit, quia et in substantia sive in subjecto idem sunt et indifferentia, et cum hoc unum sunt in comparatione ad assignatum quod est major extremitas in paralogismo accidentis, ita quod assignatum convenit uni per alterum. Modo in primo paralogismo non idem est scire et futurum interrogari, sicut dictum est : quia licet bonum et futurum interrogari sit idem, tamen respectu ejus quod est scire, non sunt idem. Neque idem venienti vel cooperto idem accidit assignatum : ergo venienti et Corisco, vel cooperto et Corisco, ut paulo ante patuit. Propter quod non sequitur, quod si cognosco Coriscum secundum quod est Coriscus et in se, et etiam ignorem venientem secundum quod est veniens, quod eumdem cognoscam et ignorem, et cognoscam eumdem et non cognoscam. Neque sequitur, si hoc est meum ut statua, est autem opus, quod sit meum opus : quia forte non est meum opus; sed mea possessio, vel mea res, vel aliquid hujusmodi quod meum esse dicitur. Eodem autem modo est solvendum in aliis paralogismis.
Si aliquis forte objiciat contra inducta dicens, quod nihil prohibet istam conclusionem esse veram. Tu cognosci Coriscum : Coriscus est veniens : ergo cognoscis venientem. Quia ex quo cognosco Coriscum et Coriscus est idem numero venienti : tunc sequitur, quod cognosco venientem per accidens : quia cognosco eum qui venit : et sic conclusio est vera. Videtur etiam ex praemissis sequi conclusio : quia si fallacia accidentis impediret consequentiam, oporteret quod medium diversis rationibus compararetur ad extrema : hoc autem non videtur: quia medium est Coriscus, quod singulare est, et unum in se existens non habens in se diversas rationes quibus comparetur ad unum extremum et ad alterum : una ergo ratione comparatur ad utrumque : et sic non impedit conse-
<--- Page Split --->
quentiam diversa ratio comparationis medi ad extrema.
cunda. Adhuc autem in syllogismo expositorio, sicut dicit Aristoteles in secundo Priorum, ubi singulare pro medio subjicitur in utraque praemissarum, de necessitate concluditur extremum de extremo. Sic autem est hic : Coriscum cognosci : Coriscus est veniens : ergo tu cognosci venientem. Videtur quod conclusio sequatur necessario. Sequitur etiam in prima figura sola facta transpositione terminorum sic : Coriscus est veniens : et cognosciis Coriscum : ergo cognosci venientem. Adhuc si est in talibus fallacia, potius videtur esse fallacia figurae dictionis : eo quod mutatur quid in quale : quia Coriscus est quid, veniens autem quale.
que enim principaliter fallacia figurae dictionis : quia quando incidit fallacia figurae dictionis, oportet quod quale quod mutatur in quid, sumatur sub eo quod distribuit pro quid, ut hic : quidquid emisti, comedisti : carnes crudas emisti : ergo carnes crudas comedisti : ubi sub quidquid sumitur crudum. Hoc autem non est hic : cognosciis Coriscum : Coriscas est veniens : ergo cognosci venientem. Sic ergo patet qualiter talis solutio omnibus paralogismis quae secundum accidens, adaptatur.
CAPUT II.
De improbatione falsae solutionis paralogismorum accidentis.
Ad hoc respondere non est difficile : concedendum enim est, quod haec est vera per accidens et non per se, tu cognoscis venientem, sicut dictum est : sed hoc non impedit fallaciam accidentis, quae incidit si conclusio comparetur ad praemisass : quia non una ratione medium comparatur ad extrema. Et quod objicitur, quod medium et singulare non habens in se diversas rationes quibus ad extrema diversimode comparetur. Dicendum, quod in se non habet diversas rationes, sed conjunctum cum accidente acquirit diversas rationes. Coriscus enim secundum se comparatur cognitioni ut cognitum per seipsum : Coriscus autem veniens vel cooper tus, per formam venientis vel cooper ti quam accipit, alia ratione comparatur cognitioni, quia ut cognitum per accidens. Nec oportet quod in fallacia accidentis medium diversas habeat in seipso rationes, quibus ad extrema comparetur : sed sufficit quod unum habeat in seipso, et alia acquirat conjunctum minori extremitati.
Et quod dicit de syllogismo expositiorio, non valet : quia in syllogismo expositorio supponitur, quod medium una ratione utrique extremorum comparetur : et hoc non est hic, ut ostensum est : ne-
Ad hos autem paralogismos quidam solvunt factam interrogationem interimentes, hoc est, oppositum conclusionis interrogatae : conclusio enim sub opposito interrogata est, ut determinatum est in libro priori istius scientiae, ubi dictum est, quod ut facilius admittatur conclusio, interroganda est sub suo opposito: et ideo quando conceditur conclusio, interimitur interrogatio : quia interimitur oppositum sub quo conclusio interrogata est. Unde isti concedentes conclusionem interimunt oppositum sub quo conclusio est interrogata. Concedunt igitur isti conclusionem istam, tu cognosci venientem : dicunt enim bene contingere eumdem rem et nosse et ignorare secundum diversa : et hoc non esse inconveniens : quia dicunt hoc non fieri secundum idem: nam venientem quidem sub forma venientis non cognoscentes. Coriscum autem noscentes in propria forma, eumdem se nosse et ignorare dicunt, sed non secundum idem. Et hoc dicunt et vere, quod non est inconveniens : quamvis distinguenda ista solutio non sit. Primum quidem (quia sicut jam diximus in capitulo praecedente) si haec esset solutio, tunc oporteret etiam earum orationum sophisticarum quae sunt secun-
<--- Page Split --->
dum idem genus deceptionis sive eamdem et similem causam deceptionis, eamdem esse correctionem sive solutionem quae falsitatem manifestando corrigit : hoc autem patet, quod non est verum : ergo a destructione consequentis patet quod haec non est solutio.
Cujus probatio est, quia si quis in simili oratione sive paralogismo accidentis ponat terminos non in nosse sive noscere sive cognoscere, sed ponat eos in esse vel in aliquo modo se habere, et illis accipiat idem probamentum sive modum probationis solphsticum paralogizando, ille solvere non potest per hoc quod contingat idem nosse et ignorare secundum respectus diversos : quia tunc nihil ponitur in oratione de cognitione et ignorantia ejusdem secundum diversa, ut hic : iste est pater : et est tuus : ergo est tuus pater : sicut de cane in habitis dictum est. Nam hoc quod dicunt, in quibusdam est verum : quia quaedam contingit ignorare et scire secundum diversos respectus. Sed tamen hoc quod dicunt, nihil verae solutioni communicat : quia (ut diximus) si esset solutio vera unius, oporteret quod omnia similia solverentur. Alia autem ad ejusdem dicti improbationem causa est : quia saepius dictum est, nihil prohibet eamdem orationem sophistice paralogizantem plures habere fallendi sive decipiendi sive falsitatis syllogismi orationes sive causas : sed tamen non omnis fallaciae manifestatio solutio est paralogismi.
Contingit enim aliquando aliquem ostendere, quoniam aliquis falsum syllogizavit, hoc est, contingit quod aliquis apparenter syllogizatam conclusionem ostendat esse falsam : et contingit quod licet conclusionem ostendat esse falsam, non tamen ostendit secundum quid peccans in syllogismo syllogizatur facta conclusio : et ille non manifestat secundum quid in syllogismo infertur conclusio falsa, et ideo non solvit vera solutione : quia vera solutio causam manifestat falsitatis illius in syllogismo secundum quod
falsum sequi videtur falsa conclusio. Cujus exemplum est in Zenonis oratione quae concludit, quoniam non est vel contingit movere vel moveri : quae facile ostenditur falsa per deductionem ad impossibile : propter quod etiam si quis conetur ostendere illam conclusionem falsam, et colligere conetur talem orationem ut impossibilem deducere ad impossibile, peccat : quia veram solutionem non ponit : et si millies ducat ad impossibile, et per hoc ostendat millies eam esse falsam : quia multiplicare inconveniens non est solvere : hic enim non est solutio vera, sed inconvenientis multiplicatio : erat enim (sicut praedeterminatum est) yera solutio manifestatio falsi syllogismi in illo, sicut accidit falsum, hoc est, in causa per quam accidit et sequi videtur falsa conclusio : quia in hoc quod est causa falsa conclusionis, est falsus et deceptorius syllogismus : et hoc est comparare praemissas secundum consequentiam ad conclusionem, et ostendere manifeste in praemissis vel in ordine terminorum defectum congruae conclusionis. Et patet quod si aliquis objicientium non vere syllogizavit, sed apparenter, sive conetur colligere sive collective syllogizare vel verum vel falsum in conclusione illius defectus, quae conclusio non sequitur ex praemissis, manifestatio vera solutio est, quando scilicet ostenditur qualiter et propter quid conclusio non sequitur ex praemissis.
Fortasse autem aliquando etiam hoc quod ipsi dicunt accidere, nihil prohibet, scilicet quod illud ignoretur et cognoscatur secundum diversos respectus, sed in his paralogismis, de quibus modo loquimur : nec hoc quod dicunt, videbitur habere locum quoad veram paralogismi solutionem, quod aliquando concedat eumdem nosse et ignorare diversis respectibus. Quod ex hoc patet, quia aliquis aliquando Coriscum, et quoniam Coriscus, est sive per hoc quod Coriscus est, noscit, et forte venientem etiam noscit sub forma venientis. si scit quoniam Co-
<--- Page Split --->
riscus est veniens : et tamen videtur aliquando contingere, quod idem subjecto noscatur ab aliquo, et non noscatur, ut si ponamus idem subjecto esse album et musicum, contingit alicui noscere illum quoniam albus, sive sub forma albedinis, et contingit eidem eumdem non noscere quoniam est musicus, sive secundum quod est sub forma musici : videt enim album, et nullam ab eodem audivit vel percepit musicam : sicut enim idem noscit ille et non noscit, sed non secundum idem : venientem autem si sic ponatur, et Coriscum quoniam veniens est, et quoniam Coriscus est, noscit : et tamen non impedit, quin in consequentia parologismi fiat fallacia accidentis : eo quod non valet consequentia propter diversam habitudinem medii ad extrema quae sunt accidens subjecti et adjunctum rei subjectae et accidenti, sicut per ante habita satis patuit. Sive ergo sic noscat, et sic ignoret, sive sic et sic noscat, non impeditur fallacia : et sic patet quod solutio eorum est nulla.
Similiter autem peccant etiam illi qui solvunt (hoc est, solvere conantur) istam orationem : ista sunt pauca : et ista raro pauca : ergo pauca sunt raro pauca. Dicunt isti solvere conantes paralogismum, quod conclusio est vera : dicunt enim isti, quoniam omnis numerus est paucus : nullus enim est numerus ad quem non sit accipere majorem respectu cujus paucus est minor numerus : unus enim respectu pluris est paucum. Et qui sic solvunt, peccant sicut et illi quos diximus : quia scilicet non manifestant causam falsitatis syllogismi . nam isti non manifestant si non est conclusio simile, sive id propter quod concludit paralogismus, sicut nec priores, et hoc opinantes, propter quod non conclusit syllogismus. Verum esse dicunt id quod conclusum est, sive veram dicunt esse conclusionem : dicunt enim omnia quae sunt in numero, esse multum et paucum : multum quidem respectu numeri superioris : et idco non referentes conlusionem ad praemisas, nec osten-
dentes in quo deficit consequentia, peccant sicut et primi.
Quidam autem etiam errantes solvunt dicentes duplices esse syllogismos (hoc est, secundum duplex peccantes paralogismos) ut apparentes syllogismos accidentis ; ut verbi gratia istos, ut iste canis est tuus : et est pater : ergo est tuus pater. Et hunc : iste est tuus : et est filius : ergo est tuus filius. Et iste est tuus : et est servus : ergo est tuus servus. Et fuit distinctio istorum ex compositione et divisione, ex eo quod hoc quod dico, tuus, potest conjungi cum hoc quod dico, ca nis : et sic est composita et vera et non sequitur ex ea conclusio quae infertur, vel potest separari adhuc et conjungi cum hoc quod dico, pater; et sic est divisa et falsa : et sequitur ex ea conclusio quae inferiur. Et similiter distinguebant in omnibus aliis, sicut in his ; iste est tuus filius : et iste est tuus servus, et sic de aliis : et haec etiam fuit ratio quae induxit istos ad distinguendum et ad dicendum, quod multiplex est oratio. Sed quod errent scisolvendo, primo probatur tali ratione : quia si iste videtur elenchus, hoc est, apparens elenchus, eo quod multiplex dicitur sive propter peccatum multiplicis : oportet in ipso apparenti elencho nomm vel orationem plurium esso significativum, principaliter apparentis elenchi cusativum, ex cujus distiationis solvatur elenchus apparens.
Hoc autem non est in propositionibus apparentis elenchi, quiinductus est. Quod patet: quia hunc nemo dicit hujus esse proprie, eo quod est natus: hic enim hujus non dicitur esse proprie, eo quod est natus: hoc enim hujus non dicitur esse proprie et absolute, nisi sit ejus possessio: unde si domus est nati sive ejus qui est et dicitur natus, non propter hoc citur hujus natus. Non enim sic soldivendum per distinctionem, sed dicendum quod divisorum per accidens sive per fallaciam accidentis fit compsitio: quia divisim dicitur: est tuus, et est pater,et cineruntur divisa coujunctin cumdicitur
<--- Page Split --->
ergo est tuus pater. Sic hic : quaerat enim primo opponens et dicat, putasne hoc est tuum? et respondens dicat, utique hoc est meum : et paralogizet opponens : hoc autem est natum : et inferat : ergo est tuum natum : patet quod ex multiplici paralogizat, sed ex suppositione eorum quae divisim data sunt, quorum utrumque accidit : quoniam accidit uni et eidem et tuum esse et natum esse divisim : sed non esse tuum natum conjunctim : quia non quaecumque prædicantur de aliquo divisim, prædicabuntur de eodem conjunctim, impediente prædicabili accidentali prædicatione, ut in parologismis dictum est ; et ideo non sequitur, quod si est tuum, et est natum, quod sit tuum natum : sicut non sequitur : iste est bonus, et est sutor : ergo est bonus sutor.
Sic etiam ex multiplicitate amphibiologiae solvebant paralogismum in quo concluditur quoddam malorum esse bonum : et formatur sic : disciplina vel prudentia est malorum : prudentia est bonum : ergo quoddam bonum est malorum. Cum enim simpliciter sine determinatione hoc aliquid dicitur esse malorum, non dicitur esse multiplex, sed uno modo quem habitudo genitivi principaliter designat(qui est possessorius modus) et ideo dicitur hoc esse horum vel possessio horum. Si forte objiciendo contra hoc aliquis dicat, quod hoc horum dicitur multiplex : quia istas habitudines importat genitivus cum nominativo constructus. Dicimus enim quod homo est vel hominem esse animalium : sed non dicimus hominem animalium, seu possessionem animalium, sed secundum partitivam constructionem, ut sit sensus, quod homo est aliquid de numero animalium. Et si quid ad aliquid ad mala dicitur relatum ut prudentia dicitur disciplina malorum, dicitur ut relatum ad mala velut in habitudine objecti vel materiae circa quam est : non propter hoc malorum est simpliciter et sine determinatione : quia hi sic simpliciter et sine determinatione
horum determinatur, tunc esset illorum possessio, eo quod genitivus sine determinatione trahente ipsum ad aliam habitudinem, non notat nisi possessionem.
In talibus ergo non est multiplicitas, nisi differenter accipiantur secundum quid, hoc est, secundum determinationem : et simpliciter, hoc est, indeterminata : quia determinata trahuntur ad aliam habitudinem qua haec horum dicuntur : simpliciter autem accepto si hoc horum dicitur, non intelligitur nisi horum possessio : quantumcumque (sicut jam diximus) ex determinatione contingat fortasse bonum aliquod esse malorum dupliciter, et sic habere multiplex secundum amphibologiam : sed hoc non contingit in hac oratione paralogismi secundum fallaciam accidentis.
Hoc autem adhuc probatur in oratione quae dictis orationibus similis est, et in qua magis videtur esse multiplicitas quam in his quae dictae sunt : et tamen in ea non est multiplicitas, quae tales orationes faciat falsos syllogismos sive apparentes elenchos : ut verbi gratia haec, aliquod bonum est servum mali : in hac enim oratione tres sunt nominativi, qui ex eadem parte orationis conjungi possunt genitivo vel ex diversa. In praeinductis autem orationibus non sunt nisi duo cum dicitur, hoc bonum est malorum : potest enim sic jungi, hoc bonum malorum est: vel sic, hoc bonum est malorum : et similiter hoc bonum servum est malorum. Cum ergo major multiplicitas appareat esse ex tribus quam ex duobus, et non in ista est multiplicitas quae faciat apparentem elenchum : ergo nec in illa est multiplicitas, quae hoc faciat, quod sit apparens elenchus : fortasse autem nec sic, supple, fit apparens elenchus ex multiplicitate : sed potius ex comparatione eorum quae divisim et eidem accidunt, ut praedictum est : non enim sequitur impediente fallacia, si hoc est bonum et est hujus, quod conjunctim sit bonum hujus.
Similiter autem neque multipliciter dicitur hoc quod dico hominem esse ani-
<--- Page Split --->
malium. Cujus probatio est, quia si aliquid significamus oratione truncata a quo aliquid auferimus, nec determinate et perfecta tali ablatione facimus, quod multiplex oratio illa sit. Verbi gratia cum dicitur, homo est de numero animalium, haec oratio non est multiplex : unde si auferamus hoc quod dico, de numero, et dicamus hoc est animalium, non per hoc erit multiplex: quod patet per simile: quia si Homeri vel Ovidii dicamus dimidium versum et imperfectum, tali truncatione non facimus quod est multiplex sic : sed quod subintelligitur addendum est. Ut verbi gratia, si dicamus, da mihi, non est oratio : sed supplere oportet Iliada, Graecus accusativus. Ilias enim est liber in quo versus de Ilion (hoc est, de historia Troiana) continentur. Si dicamus versus truncatim Homeri dicentes, iram pande mihi : et subintelligitur dea : quamvis sit determinatum, tamen per hoc non sit oratio multiplex. Similiter igitur cum dicitur, hoc est horum, quamvis non addatur qualiter hoc sit horum, scilicet possessione vel partitione, non propter hoc oratio fit multiplex, praecipue multiplicitate quae sit causa falsi sive apparentis syllogismi : ideo manifestatio talis multiplicitatis non est vera solutio.
CAPUT III.
De solutione paralogismorum fallacia secundum quid et simpliciter.
Hos autem paralogismos qui sunt secundum quid et simpliciter, qui scilicet sunt in eo quod aliquid dicitur principaliter (hoc est, simpliciter hoc) vel secundum quid sive quo est (hoc est, quoad hoc) vel ubi (hoc est, secundum aliquod ubi) vel dicuntur aliquo modo (hoc est, secundum illum modum vel illum) et non simpliciter, vel dicuntur ad aliquid et non simpliciter, et generaliter secundum aliquam determinationem ad hoc vel illud determinate, per determinationem
ejus quod est simpliciter, omnes illos paralogismos solvendum est considerando et comparando conclusionem ad contradictionem, considerando scilicet si oppositam conclusionis potest stare cum praemissa. Si enim hoc cum praemissa stare potest, tunc ex praemissa non sequitur conclusio : quia cum quocumque stat antecedens, cum eodem stat consequens. Unde si contingit conclusionem aliquam esse falsam, quod oppositum ejus stat cum praemissa : tunc etiam conclusio non stat cum eodem : et sic non fuit conclusio sequens ex tali praemissa : et sic manifestata est causa falsitatis syllogismi. Hujus autem ratio est, quod contraria et etiam opposita secundum affirmationem et negationem (quae sunt simpliciter contraria vel simpliciter contradictoria) impossibile est inesse eidem secundum idem similiter et in eodem tempore : quo autem (hoc est, secundum aliquam determinationem diminuentem id quod est simpliciter) vel aliquid (hoc est, secundum partem aliquam) vel aliquo modo contingit inesse simul utrumque contrariorum vel contradictoriorum, ut album esse secundum dentes et non album secundum pedes : vel etiam ambo contingit esse contraria, ut hic unum contrariorum insit quo (hoc est, secundum quid) aliud autem simplex, ut nigrum secundum pedes inest cygno : simpliciter tamen est albus : sic enim nihil prohibet eidem inesse contraria et contradictoria, ut esse album simpliciter et non esse album simpliciter. Unde si probatur unum oppositorum inesse simpliciter, aliud autem oppositum illius probatur inesse quo sive secundum quid, nondum probatus est verus elenchus, hoc est, contradictionis syllogismus : quia contradictio est unus et ejusdem et secundum idem simpliciter et in eodem tempore. Hoc autem est considerandum in conclusione comparando eam ad contradictionem : et haec est solutio generalis, quae ut adaptetur ad omnes paralogismos illius fallaciae, ponitur specialiter.
<--- Page Split --->
Sunt ergo omnes hujusmodi orationes sive paralogismi qui sunt secundum quid et simpliciter hoc habentes, hoc est, defectum contradictionis in aliqua conditione contradictionis, sicut ille qui concludit, ergo contingit quod non est esse, et formatur sic : quod est in opinione, est: sed falsum est in opinione : ergo falsum est. Sed falsum in opinione, non est : ergo quod non est, contingit esse. Et solvitur : quia quod in opinione est, secundum quid est: et quod simpliciter non est, falsum est : et haec non contradicunt simpliciter non esse et secundum quid esse. Alia oratio similis isti est quod est, ut homo simpliciter non est aliquid eorum quae sunt, ut asinus : ergo quod est, non est : et solvitur : quia non contradicunt ista, esse simpliciter aliquid et non esse hoc. Tertia autem oratio similis istis est, quae concludit, ergo contingit eumdem simul jurare et perjurare : et ponatur, quod aliquis juret se perjurare, utrum jurat et bene jurat secundum quid, et secundum hoc quando simpliciter perjurat : et patet solutio, quia non contradicunt, simul perjurare simpliciter et bene jurare secundum quid. Alia ratio similis istis est, quae concludit quod impossibile est eumdem suadere eidem et dissuadere : et ponatur quod aliquis suadeat alicui ut dissuadeatur. ei quod vult facere : hic enim secundum aliquid suadet et simpliciter dissuadet, quae simpliciter stare possunt et non contradicunt : quia non secundum idem suadet et dissuadet.
Solvuntur autem istae orationes respiciendo ad contradictionem, dicendo quod aut sic dicendum : aut dicendum quod non sunt idem esse quid (hoc est, secundum quid) et esse simpliciter : et similiter non sunt idem non esse quid et non esse simpliciter : et haec non contradicunt, et possunt stare simul : quod enim non est simpliciter, non propter hoc si est quid (hoc est, secundum quid) sequitur quod est simpliciter. Neque sequitur, si bene jurat (hoc est, quoad hoc) necesse est
propter hoc et illum bene jurare simpliciter : nam qui jurat se perjuratum,bene jurat perjurans hoc, hoc est, secundum hoc : simpliciter autem non bene jurat. Neque sequitur quod qui dissuadet, suadet simpliciter, sed suadet secundum quid, sive quod hoc est secundum quid, suadet.
Similiter autem est etiam in hac oratione in qua concluditur, quod est simul eumdem mentiri et verum esse in dicendo: ponatur enim, quod aliquis dicat, ego dico falsum : et dicat falsum : hic enim secundum quid est verus, simpliciter autem in dicendo est mendax : et haec stant simul et non contradicunt. Sed quia in talibus paralogismis non est facile videre utro modo quis assignet opposita eidem inesse, utrum scilicet utrumque secundum quid vel utrumque simpliciter, vel unum quid et alterum simpliciter, sicut utrum, scilicet quid dicat verum vel simpliciter, vel secundum quid mentiatur vel simpliciter, videtur difficile esse utrum sit contradictio vel non. Prohibet autem nihil quidem eumdem simpliciter esse mendacem, quo autem (hoc est, secundum quid) verum sive veracem esse : et nihil prohibet aliquo (hoc est, secundum aliquid) aliquem esse verum, simpliciter autem non verum, sicut patet in exemplo quod inductum est. Similiter autem est etiam in his orationibus, in quibus proceditur a simpliciter ad quid sive secundum quid, ut in ad aliquid, et ubi, et quando, hoc est, in determinationibus secundum quid dictis secundum ad aliquid, vel ubi, vel quando : omnes enim hujus orationes a simpliciær ad secundum quid procedentes, accidunt secundum hoc, hoc est, secundum fallaciam secundum quid et simpliciter. Si quæritur, si sanitas vel divitiae sunt bonum ? et cum conceditur quod sic, in contrarium itur per secundum quid sic : divitiae et sanitas non sunt bonum alicui, quia insipienti et non recte viventi,sed malum : ergo idem bonum et non bonum, et idem bonum et malum. Et similiter si quæra-
<--- Page Split --->
tur : ergo sanum esse vel posse in civitate (hoc est, potentatum habere) est bonum ? et concedendo, quod sic, inferat oppositum dicens : sed est quando non est melius vel bonum æque, esse sanum vel potentatum habere in civitate, quia tempore belli : ergo idem bonum et non bonum : et sic idem eidem bonum et non bonum : hæc enim non opponuntur in diversis temporibus, aut diversis hominibus, sicut sapienti et insipienti, aut sicut dictum est. Solutum est etiam ad hoc dicendo, quod nihil prohibet quod simpliciter est bonum, huic sicut male utenti non esse bonum : aut quod huic quidem simpliciter est bonum, non esse nunc eidem bonum, ut potentem esse in civitate tempori belli : vel quod huic simpliciter est bonum, non esse in hoc loco vel tempore bonum.
Similiter autem est in his quæ quærunt, si malum est quod non vult sapiens : non vult autem amittere bonum : et inferatur ex hoc : ergo non vult bonum ut simpliciter inferatur ex eo quod est secundum quid : et ex illa ulterius inferatur : quod non vult sapiens, est malum : bonum amittere non vult sapiens : ergo bonum malum. Patet quod est secundum quid : et simpliciter non vult amittere bonum : ergo non vult bonum. Et solvitur : quia non est idem dicere, amittere bonum esse malum, et bonum simpliciter esse malum, vel non bonum. Similiter autem est etiam oratio quæ est de fure si sic dicatur, quod fur est malum : fur vult sumere bonum : ergo vult bonum : ergo malum bonum. Patet enim quod fur non vult malum, sed bonum : nam sumere est bonum, cum bonum et secundum quid malum, in quantum scilicet sumitur ut bonum. Similiter autem est in hac oratione, bonum est amittere ægritudinem : sed ægritudo est malum : ergo bonum est malum. Quia ægritudo simpliciter malum est : sed amittere ægritudinem non est malum, sed bonum : et amittere ægritudinem non est ægritudo
simpliciter, sed secundum quid, prout scilicet est in amittendo.
Similiter est de oratione concludente, quod injustum justo, et quod injuste fit, eo quod juste fit, magis est eligendum : et formatur sic in paralogismum. Magis est eligendum injuste (hoc est, non propter malum meritum) mori, quam juste (hoc est, propter malum meritum) mori : sed injuste mori est injustum, et juste mori est justum : ergo injustum magis est eligendum quam justum. Et patet quod non sequitur, quod simpliciter injustum magis sit eligendum, quam simpliciter justum : quoniam injustum in hoc, et secundum quid est magis eligendum justo in hoc : et hæc est solutio paralogismi. Similis solutio est in paralogismo simili in quo quæritur (ut ex quæstione formetur paralogismus) utrum justum est sua habere quemque sive quemlibet? et dicente respondente, quod sic, adversetur opponens dicendo : si quæ aliquis judicat secundum propriam opinionem, et si sunt falsæ opiniones suæ, hæc singula sua ex lege suæ opinionis : ergo justum est illa eum habere : sed si justum est habere quemcumque sua, per oppositum injustum est habere aliena : sed hæc ex lege suæ opinionis sunt sua : ergo idem justum et injustum, sive idem justum et non justum. Et patet solutio, quod secundum legem suæ opinionis justum non est justum nisi secundum quid : et hoc est simpliciter non justum quod stat cum præmisso quod est justum secundum legem suæ opinionis.
Similiter est de paralogismo formato ex tali interrogatione, utrum oportet judicare judicio condemnationis et pœenæ eum qui justa dicit, vel eum qui dicit injusta? et dicente et respondente, quod oportet judicare eum qui dicit injusta, contra opponit interrogans : at vero (hoc est, oportet) eum qui injuriam violenter passus est, justum est coram judice sufficienter, scilicet quantitatem injuriæ dicere quam passus est : ea autem quæ dicit, injusta sunt, quia sunt injuriæ sibi illatæ :
<--- Page Split --->
ergo talem oportet punire, quod falsum est. Et solvitur ista oratio: primo quidem, quia non sequitur, si pati injuste aliquid magis est eligendum quam juste, quod propter hoc simpliciter injustum magis sit eligendum quam justum: sed simpliciter quidem magis eligendum juste eo quod injuste : hoc autem est in hoc, vel secundum hoc nihil prohibet secundum quod id quod injuste fit, magis esse eligendum pati, quam id quod est pati juste.
Similiter solvitur alius paralogismus: quia habere quemquam sua, simpliciter est justum: alienum autem habere, simpliciter non justum, etc.: hoc nihil prohибet judicium (quoad hoc) justum esse. Verbi gratia, si sit justum secundum opinionem judicantis, quod et simpliciter sit justum. Similiter enim quae simpliciter injusta sunt, nihil prohibet injusta esse huic vel sic: non enim etiam in aliquo paralogismo sequitur, si quae quis passus est, dicere est justum, quod id quod dicit, simpliciter sit justum: sicut nec sequitur, si aliquid utile est dicere judici vel alii est utile, quod ea quae dicit, sint simpliciter utilia: et similiter est injustus ad dicere injusta: propter quod non ille qui dicit injusta, sive non propter hoc si ea quae dicuntur ab eo qui injuriam passus est, sunt simpliciter injusta, ille qui dicit coram judice hæc injusta quae passus est, vincitur (hoc est, convincitur) esse injustus et puniendus: dicit enim quae dicere justa sunt, secundum hoc quod est dicere coram judice. Simpliciter autem hæc pati sive ad patiendum sunt ea quae dicit injusta. In rationibus autem his et similibus est una et similis solutio. Procedunt enim omnes hujusmodi orationes vel a secundum quid ad simpliciter, vel e converso a simpliciter ad secundum quid. Unde semper considerandum est ad contradictionem conclusionis, utrum possit stare cum præmissa ex qua procedit: et sic considerandum est ad contradictionem conclusionis, et conferendum ad præmissam:
quia si oppositum conclusionis stat cum præmissa, non sequitur conclusio: quia oppositum consequentis non stat cum antecedente, quamvis oppositum antecedenti s bene stet cum consequente, ut patet: Æthiop s est albus dentem: ergo cst albus. Oppositum enim conclusionis quod est non esse album, stat cum præmissa quod est albus dentes. Et similiter est quando a simpliciter proceditur ad secundum quid: ut Æthiop s est niger: ergo non est albus dentes. Oppositum enim conclusionis quod est esse album dentes, stat cum hoc præmisso quod est, Æthiop s est niger: et in omnibus his conclusio est aliquid passa: quia vero proceditur ab eo quod est secundum quid ad simpliciter, conclusio patitur defectum determinationis impropriæ quæ est in præmissa, et aufertur a conclusione. Si autem simpliciter proceditur ad secundum quid: tunc passa est conclusio appositionem determinationis impropriæ, quæ non fuit in præmissa: et sic patet, quod conclusio semper aliquid est passa, quando consideratur contradictio conclusionis, et confertur ad præmissam.
Attendendum etiam, quod super hunc locum sophisticum fit solutio insolubilium: insolubilia autem dico quæcumque talia sunt, quæ quæcumque parte contradictionis data deducuntur ad oppositum et inconveniens, sive ad redargutionem, ut hoc: aliquis jurat se perjurare, àut jurat verum, aut non. Si jurat se pèrjurare et jurat verum, scilicet se perjurare, nemo jurando verum perjurat: ergo iste non perjurat: et datum fuit quod perjurat: sed si non perjurat et jurat se perjurare, non jurat verum: ergo perjurat: quia aliter non juraret verum, quando jurat se perjurare: ergo perjurat: quia aliter non esset verum quod perjurat. In omnibus his sic secundum quid et simpliciter determinatio impropria non inferens sive simpliciter facit secundum quid, et ut sæpe in ante habitis dictum est. Nulla autem determinatio est magis impropria quam illa in qua oppositum op-
<--- Page Split --->
posito determinátur : et hoc fit in talibus : ubi enim jurat se perjurare, ibi verum jurat quoad hoc simpliciter perjurat ut secundum quid verum jurat, et secundum quid simpliciter falsum : et ideo de necessitate ducitur ad utrumque oppositorum. '
Attendendum quod quamvis in omnibus paralogismis fallaciarum et in dictione et extra dictionem commune sit, quod oppositum conclusionis non potest stare cum praemisso : tamen hoc magis est appropriabile paralogismis fallaciae secundum quid et simpliciter, quam aliis : quia specificatur ad hanc fallaciam per hoc quod conclusio semper consideratur ut aliquid passa per modum qui dictus est : aliquid autem passa in comparatione ad praemissam conclusio non est in paralogismis aliarum fallaciarum.
CAPUT IV.
De solutione paralogismorum secundum ignorantiam elenchi.
Hos vero paralogismos qui fiunt secundum diffinitionem elenchi, hoc est, ignorantiam diffinitionis vel omissionem alicujus positorum in vera elenchi diffinitione, solvendum per considerationem conclusionis et comparationem ad veram contradictionem, quemadmodum scriptum est prius in hujus scientiae libro priori, ubi scriptum est quod quatuor specialiter considerantur in vera contradictionis diffinitione, et per illam solventem oportet obviare fallaciae decipienti in paralogismis ignorantia elenchi, considerando scilicet et conferendo conclusionem ad veram contradictionem : hoc autem sic ut contradictio vera sit circa idem et ad idem et secundum idem et similiter et in eodem tempore : et ideo non est haec solutio eadem cum ea quae datur ad paralogismos fallaciae secundum quid ad simpliciter : quia diversis causis deoipiendi diversas necesse est
adaptare solutiones falsitatem manifestantes : ibi enim contradictio conclusionis aptatur et confertur praemisso ut diximus. Hæc autem contradictio apparens (quæ est in conclusione) confertur ad veram contradictionem et non ad praemissam, ut videatur quæ conditio veræ contradictionis deficit in apparente contradictione, quæ est in conclusione paralogismorum ignorantia elenchi. Sed in hac fallacia respondenti cautela habenda est : si enim opponens in principio interrogat ea ex quibus videtur sequi contradictio respondenti, non statim fletendum est sive concedendum, ne redargui videatur : et non est fatendum quod impossibile sit idem esse duplum et non duplum : sed post orationem factam dicendum est respondenti, quod non sic in vera contradictione conclusit ut erat concessum vere redarguere : sed ignoravit aliquid eorum quæ pertinent ad veram redargutionem. Hæc autem generalis solutio omnibus orationibus ignorantia elenchi aptabilis est.
Sunt hic hæ orationes secundum ignorantiam elenchi. Prima quidem hæc, ut interrogatur primum sic : putasne qui scit singulum per propria, novit rem ut rem : et qui ignorat similiter, hoc est, qui ignorat singulum quoniam singulum, utrum vere ignorat rem ? et dicente respondente et concedente, quod sic, obviat opponens : et dicit quod sciens quis Coriscus, quoniam Coriscus in singulari, ignorat eumdem vel ignorare potest quoniam est musicus, et etiam quod sit singulariter : et concludit, ergo scit idem in singulari, et ignorat sive scit et non scit. Et patet quod deficit a vera contradictione illa quæ est secundum idem et in eodem tempore.
Alia autem oratio talis est : quæratur primo, putasne tetra c ubitum tricubito est majus ? et concedente respondente, obviet opponens dicens quod ex tricubito fiat tetra c ubitum secundum longitudinem tricubiti : sed omne majus minori
<--- Page Split --->
majus est : ergo hoc tetracubitum quod factum ex tricubito, minus est eo quod est pars ejus : et concludat, ergo idem est majus et minus eodem et secundum idem, vel idem majus et non majus. Et patet quod deficit a vera contradictione, quia non est in eodem tempore.
Notandum autem, quod isti paralogismi non possunt solvi per interemptionem, cum omnes praemissae sint verae, nec per divisionem quae sit distinctio multiplicis : quia nec dictio nec oratio est multiplex in eis nec per divisionem conclusionis de praemissis, quia de necessitate concludunt : sed oportet quod solvantur per divisionem apparentis contradictionis quae est in conclusione a vera contradictione : et considerando defectum contradictionis in eis : quia peccant contra dictionem, et non principaliter contra syllogismum.
CAPUT V.
arguit in veritate ex his quae ad contradictionem requiruntur et ad elenchum, qui est non ex eisdem cum conclusione, sed majoribus et prioribus elenchus : quia est et syllogismus, et contradictionis syllogismus, sine eo quod sit ex eisdem : quia idem non probat idem : et hoc facto debet respondens dicere, quod hoc quod datum est non ut quoad conclusionem propositam uteretur opponens, sed ad hoc ut opponens disputaret contrarium, et ex elenchis qui pertinent ad propositi dilatationem vel explanationem ut in prosyllogismis. Et tunc patet quod veram solutionem non habent isti paralogismi, nec per distinctionem, nec per divisionem : quia de necessitate concludunt, quamvis non probent res per interemptionem, quia ex falsis non procedunt : sed habent aliquid simile solutioni per interemptionem : quia non concessum interimitur per modum falsi per hoc quod est non concessum : et sic falsum est respondenti.
De solutione paralogismorum secundum petitionem principii.
CAPUT VI.
Ad hos autem paralogismos qui fiunt in eo quod opponentes petunt, et absque concessione respondentis accipiunt id quod est in principio quaesitum sive interrogatum, sic se debet habere respondens, scilicet si sit manifestum respondenti quod petit id quod est in principio : nec est dandum sive concedendum, sed negandum : nec etiam si probabile sit verum dicenti opponenti concedendum fest, sed negandum ut inconcessum. In quantum enim concessum est, ad modum alii se habet : et ideo per modum interemptionis falsi solvendum, quamvis forte in se sit probabile et verum. Si autem lateat ignorantiam respondentis propter violentiam talium orationum, quae frequenter contingit respondentibus ex talibus orationibus : tunc debet se respondens post orationem factam transferre, et transvertere ab oratione ad opponentem, velut contra eum qui non
De solutione paralogismorum secundum consequens.
Ad eos qui per consequens fiunt paralogismos secundum factam consequentiam solutione monstrare eos concordes ad veram consequentiam, considerando in ipsa oratione in qua est consequentia, ita quod non referatur nec ad praemissam, sicut in fallacia secundum quid et simpliciter : nec ad contradictionem, sicut in ignorantia elenchi, sed ad ipsam solam orationem in qua est consequentia. Est autem duplex sequentium sive consequentium consequentia, ita quod semper una est vera, et altera fallax et deceptoria. Et ideo de consequentia convertibilium hic nihil intendimus : quia utraque illarum est vera : aut enim est consequentia ut id quod est particulare, sequitur affirmative universale, ut con-
<--- Page Split --->
sequens affirmatum antecedens affirmatum : et haec vocatur consequentia in ipso, ut hominem sive ad hominem sequitur animal : et tunc falsa consequentia est, ut affirmative sequatur antecedens affirmatum ad consequens affirmatum : probant enim sive approbant aliqui decepti per consequens, quod si hoc consequens affirmatum est cum illo antecedente affirmato, et e converso, et illud antecedens affirmatum esse cum hoc consequente affirmato, hoc est, quod sicut affirmative consequens sequitur ad antecedens, ita e converso antecedens affirmative sequitur ad consequens : et hoc non est necessarium : quia ad antecedens affirmatum sequitur consequens affirmatum, ita per oppositum ad consequens negatum sequitur antecedens negatum. Aut disjunctive cum alia consequentia e contrario quae est inter opposita : nam si huic antecedenti illud consequens affirmatur : tunc ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedens. Ut si ad hominem sequitur animal, ad oppositum animalis quod est non animal, sequitur oppositum antecedentis quod est non homo. Sicut patet quod peccat Melissa oratio : sic enim arguit : si quod factum est, habet principium, ita quod ad positionem antecedentis sequitur positio consequentis : tunc quod factum non est, non habet principium, ita quod ad oppositum antecedentis sequatur oppositum consequentis : quare consequentia non valet : et sic probat cœelum et mundum non habere durationis principium : quia si ingenitum est cœelum non habens suae generationis principium, sequitur c quod si non est factum per generationem, quod non habet suae durationis principium. Haec autem consequentia non est consequentia : quia in taliter oppositis sicut est genitum et ingenitum, e contrario et non in ipso est consequentia : et manifestare in ipsa oratione talem consequentiae falsitatem vera est solutio,
CAPUT VII.
De solutione paralogismorum secundum non causam ut causam.
Quia autem paralogismi fiunt in eo quod additur aliquid quod est non esse, et sic syllogizatur, quod sit (ut in priori hujus scientiæ libro dictum est) maxime in syllogismis ad impossibile quando ex aliquo addito concluditur destructio vel interemptio hypothesis prius datæ a respondente, si debeant solvi vera solutione, considerandum est si illo quod additum est ablato, nihilominus quoniam composito accidit sive sequitur impossibile : et hoc viso deinde ostendendum est in consequentia aliorum, quod hoc ita est, quod si illo ablato adhuc sequitur impossibile : et dicendum est tunc respondenti, quoniam dedit hoc, non ut videretur quod vere sequeretur sicut ex causa et principio oratio quæ est conclusio, hoc est, quod opponens dicit respondenti, quod dedit id quod est non causa, ut tantum videretur ex eo sequi conclusio, sed etiam ut vere sequeretur ex ipso conclusio inconveniens interimens hypothesis. Et attende quoniam ex ista solutione non interimitur syllogismus primus qui deducit ad impossibile, sed syllogismus secundus qui ex impossibili concluso, assumpto eo quod est non causa, interimit hypothesis. Ille enim habet causam deceptionis : et ideo in ipso per manifestationem falsitatis aptanda est vera solutio. Et patet ex dictis, quod haec solutio est per interemptionem et non per distinctionem neque per divisionem.
CAPUT VIII.
De solutione paralogismorum secundum plures interrogationes ut unam.
Ad eos autem paralogismos qui faciunt plures interrogationes ut unam, plus vi-
<--- Page Split --->
dendum est, et in quibus pluribus responsionibus utendum est, et in quibus una. Unde hoc statim in principio est determinandum a respondente. Nam interrogatio simpliciter una est, ad quam ordinatur una simpliciter responsio : propter quod in una interrogatione neque interrogatur unum prædicatum de multis subjectis, neque plura prædicata interrogantur de uno subjecto, sed unum prædicatum de uno subjecto in simpliciter una interrogatione : et hæc omnia in priori hujus scientiæ libro sufficienter determinata sunt. Unde in interrogatione quæ simpliciter una est, unum prædicatum de uno subjecto simpliciter dicendum est, vel negandum unum prædicatum ab uno subjecto. Sicut in æquivocis quæ plura significant actu, quandoque quidem ambobus (hoc est, secundum utrumque sensum) inest prædicatum, et tunc in utroque sensu vera : quandoque autem neutri, hoc est, secundum neutrum sensum inest prædicatum, et tunc in utroque sensu sunt falsa. Ita etiam est quando interrogatio est plures, quod scilicet in omni sensu inest prædicatum, vel neutri inest : et in tali casu licet non simpliciter sit una interrogatio, tamen simpliciter, hoc est, una responsione respondentibus nihil accidit pati ab opponentibus de redargutione. Sic neque in æquivocis pati accidit, quando in omni sensu vera, vel quando in omni sensu falsa : sicut si quæratur, curruntne Socrates et Plato ? et ponamus quod ambo currant : et dicatur, currunt, unica responsione, nihil procedit redargutio. Vel Plato currinte et disputat ? et ponatur quod nec currit nec disputat, et dicam una responsione, non, nihil procedit contradictio ab opponente secundum veram redargutionem : licet interimatur disputare secundum apparentem solutionem, ut in principio hujus secundi libri dictum est : sed secundum veram solutionem nihil contingit pati inconvenientis ab opponente. Sicut neque in æquivocis si dicatur, canisne in omni suo significato mordax est, vel non ?
et dicatur, sic, quod mordax est et latrabile et marinum et cœleste. Vel sic : canisne secundum omne suum significatum volatile est ? et dicatur, non, nihil accidit pati veræ redargutionis : sed apparenter interimitur disputare.
Patet igitur quod quando plura prædicata insunt uni vel unum pluribus inest subjectis, simpliciter danti unam responsionem, vel quando non inest utrique si dat unam responsionem, et delinquit secundum hoc peccatum quod unam dat responsionem ad interrogationes quæ plures est, nihil contrarii vel inconvenientis accidit secundum veram redargutionem ab opponente : nisi quia interimitur apparens disputatio. In tali ergo casu non debet uti hac arte, quod ad interrogationem quæ est plures, plures dentur responsiones. Quando autem prædicatum inest uni subjecto, huic autem alii subjecto non inest : et unum quidem est verum, et alterum falsum : aut quando plura prædicata interrogantur de pluribus subjectis, et contingit quod aliquando insunt ambo ambobus subjectis, et contingit quod non insunt ambo ambobus subjectis : et est etiam quando unum inest uni, et alterum non inest alteri : tunc quidem quando ambo insunt, potest dari una affirmativa responsio : et quando ambo non insunt, potest dari una negativa responsio : et quando unum inest uni, et alterum non inest : tunc formidandum est dare unicam responsionem, quia tunc contingit pati inconveniens ab opponente. Ut patet in his orationibus, demonstratis duobus quorum unum est bonum et alterum malum, quæratur utrum hoc est dicere bonum vel malum ? Si enim dicat quod est verum dicere hoc esse bonum, sequitur quod hoc, demonstrato malo, est bonum : ergo malum est bonum. Et si dicat quod verum est dicere hoc esse malum, sequitur quod bonum est malum : et rursum sive ulterius sequitur, quod utrumque istorum neque bonum est neque malum : quia si detur quod utrumque est bonum, tunc
<--- Page Split --->
sequitur quod malum est bonum : si est malum : ergo non bonum : ergo neque malum neque bonum. Et similiter est si detur quod hæc sunt malum, sicut patet facile cuilibet consideranti : quia deducitur ad hoc quod utrumque istorum neque bonum est neque malum : et per consequens sequitur quod idem est bonum et malum, et quod utrumque istorum neque bonum est neque malum. Non ergo danda est una responsio, sed dicendum est, hoc est bonum, et illud est malum , ut singulis interrogationibus sua aptetur responsio.
Alia autem oratio secundum plures interrogationes ut unam hæc est, si vel an singulum sit sibi idem, et alii diversum ? in qua plura de uno interrogantur : et si dicat respondens una responsione, quod sic, opponens procedit contra eum dicens, quod quæcumque talia sunt, quod sunt sibi idem et cum hoc diversa ab aliis, non sunt eadem aliis sed sibi, et diversa sunt aliis non sibi : ergo sunt diversa et eadem : ergo si uni diversa sunt et eadem, duabus responsionibus respondendum est, et dicendum quod sunt sibi eadem et non aliis, et sunt diversa aliis et non sibi.
Amplius tertia oratio est. Ponantur duo, bonum scilicet et malum : et fiat de bono malum, et de malo bonum : et quæratur utrum ista sunt bonum et malum ? et respondente, quod sic. adversetur opponens dicens : ergo illud fit bonum et malum, et illud similiter fit bonum et malum. Unde non una responsione dicendum, sed pluribus sic : hoc fit malum, et hoc fit bonum. Quarta oratio est talis : sint duo homines æquales, et fiant inæquales : et quæratur, an isti sunt æquales vel inæquales? obviet opponens, duum et æqualium utrumque sibi est inæquale et æquale, quia æquale sibi et alteri inæquale : et aliud similiter sibi æquale et alteri inæquale : ergo hoc est sibi æquale et inæquale : et aliud similiter: ergo idem æquale sibi et non æquale. Unde non una responsione solvendum,
sed dicendum, hoc est sibi æquale, et alteri inæquale : et similiter illud aliud sibi est æquale, et alteri inæquale.
Unde advertendum, quia ista æquivocis similia sunt, plura actu significantibus, quod licet per se solvantur pluribus responsionibus datis ad interrogationem quæ est plures, tamen ex incidenti cadunt in alias æquivocorum solutiones : nam hæ dictiones quæ frequenter ponuntur in pluribus interrogationibus quando unum de pluribus vel plura de uno interrogantur, ambo plura significant, eo quod possunt poni collective : et sic unum quod refertur ad ipsa , respicit utrumque conjunctive vel distributive, et prædicatum redditur eis divisim : et tunc non sequitur quia idem secundum rem, ut etiam nomen sit idem et respectu ejusdem in affirmatione et negatione : quia contradictio quæ est affirmatio et negotio, non est rei tantum, sed rei et nominis : et si negatur idem de re et non nomine, hic non erit verus elenchus, ut in primo hujus scientiæ libro dictum est. Sed etiam sic manifestum est, quia si non fiat una interrogatio plures, quod est de pluribus unum vel plura de uno, sed remaneat una et simplex interrogatio, ita quod unum prædicatum de uno dicat sive affirmet subjecto, vel neget unum prædicatum de uno subjecto : tunc erit impossibile concludens opposita de eodem.
Ex his patet qualis sit solutio vera in paralogismis istius fallaciæ, utrum scilicet sit per divisionem vel per interemptionem : est enim per divisionem : sed divisio est multiplex, et non est per divisionem quæ sit distinctio, vel per divisionem conclusionis a præmissis vel a contradictione, sed est per divisionem veram interrogationis ab interrogatione, et responsionis a responsione : et tunc potest aptari omnibus paralogismis hujus fallaciæ, et nihil accipit impossibile.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
DE SOLUTIONE PARALOGISMORUM AD ALIAS METAS DUCENTIUM QUAM AD REDARGUTIONEM.
CAPUT I.
De solutione eorum qui ducunt ad solæcismum.
Expeditis his quæ de solutione paralogismorum ad redargutionem ducentium dicenda esse videbantur, nunc de his quæ ad metam nugationis et solæcismi ducunt, dicendum, qualiter recta solutione solvenda sunt : et primo de his quæ ducunt ad nugationem dicendum est. Dicamus igitur, quod in illis paralogismis qui deducunt ad idem frequenter dicere, sive ad nugationem, manifestum est quod recta solutione non est dandum sive concedendum, quod ea quæ sunt de numero eorum quæ sunt ad aliquid secundum seipsa et non secundum genus suum in quibus intelliguntur actu sua correlativa, quod prædicationes eorum (quando per se ponuntur et in oratione cum suis correlativis et non conjunguntur) quod taliter posita per se aliquid diffinitum significent : sed omne significatum eorum dependentiam habet ad aliud : ut duplum per se positum sine eo quod in oratione cum suo correlativo adjungatur, ut dicatur duplum dimidii duplum, nihil diffinitum significat : et hoc ideo est, quia suum correlativum in eo (hoc est, in dependentia ejus intellectus) ad dimidium videtur sive intelligi datur : unum enim relativorum intelligitur in alio : et ideo (ut ait Porphyrius) in utrisque relativis necesse est utrorumque rationibus uti.
Et hoc a simili probatur : quia si pars nominetur in voce, prout habet dependentiam ad totum et relationem, tunc in nomine partis totum intelligitur : sicut decem intelliguntur in novem, quod sic nominantur novem, quia novem sunt uno minus decem sive quam decem : quia sic nominatur totum : vel species numeri per se sumpta, scilicet ut pars decem : et ideo oportet quod decem in ipsis per dependentiam intellectus intelligantur : quod non esset si novem absolute nominaretur. Et hoc modo facere ut pars intelligitur in non facere, ut pars materialis, et potentia ad actum negationis : quia nihil negatur nisi affirmatio : et ideo hoc modo universaliter in omni negatione intelligitur dictio sive affirmatio : quia nihil nisi affirmatio negari potest : nec aliquid intelligi potest negari nisi affirmatio : quia non potest intelligi aliquid dividi nisi quod compositum est. Et quamvis affirmatio ut causa præcedat negationem, tamen in intellectu affirmationis non est negatio, sed e converso propter rationem dictam in intellectu negationis est affirmatio.
Sed quamvis ita sit, non debet propter hoc aliquis putare, quod omne quod negatur, affirmetur. Non enim si quis dicit hoc non esse album negando, eo ipso dicit ipsum esse album affirmando : quia (sicut diximus) affirmatio non est in negatione sicut exercita et in actu existens, sed sicut materia et potentia circa quam est negatio, ita quod circa alium esse non potest, et in intellectu negationis est hoc
<--- Page Split --->
quod circa alterum non sit. Similiter autem duplum per se nihil significat diffinitum sicut nec negatio : et hoc dicit Aristoteles, neque significat nihil, quod more Græcorum altera negatio superfluit. Dico autem quod nihil significat diffinitum, quemadmodum diffinite significare potest quod per dependentiam sui intellectus individuatur, ut in correlativo sui ad quod est et dicitur. Quod ergo in illis paralogismis qui ducunt ad negationem per rationem relativorum est, notandum est quod si relativum per se positum nihil diffinite significat, et correlativum ejus intelligitur in ipso quando per se ponitur. Secundo autem notandum, quod si relativum fortasse aliquid significat indiffinite, ita quod intellectus ejus indiffinitus ad alterum dependet, et ideo in ipso correlativum ejus intelligitur : tunc notandum quod idem significat etiam copulatum in oratione cum suo correlativo : quia tunc determinatum est per adjunctum sibi in oratione, et non dependet ad alterum : et ideo tunc non intelligitur in ipso. Et ideo cum ducens ad nugationem dicit, duplum dimidii duplum : et in duplo intelligitur dimidium : ergo est duplum dimidii duplum dimidii duplum. Dicendum et solvendum per interemptionem : quia cum in oratione copulatur dimidio duplum, tunc in ipso non amplius intelligitur : quia tunc per aliud junctum sibi est diffinitum : et tunc non potest ducere ad nugationem. Cum autem dicimus duplum aliud et aliud per se positum in oratione positum significare, accipimus large significare, secundum quod omne illud in oratione significari dicitur, quod datur intelligi per significationis ejus modum et rationem : et non intelligimus per hoc fieri æquivocum duplum quod per se ponitur et in oratione.
Similiter autem est in his relativis quæ secundum suum genus ad aliquid sunt. Si enim accipiamus scientiam in specie quæ est medicina, scientia est, ipsum quidem commune considerantes quod est
scientia, illud pro certo est ad aliquid : quia scientia est scibilis scientia : et illud quidem commune quod est scientia, per se sumptum, nihil diffinitum significat : et tunc intelligitur in ipso id ad quod dependet intellectus ejus, sed non copulatur idem in oratione, jam non amplius intelligitur in ipso : quia copulatum ei finit ipsum : et tunc non amplius intellectus dependet : et ideo propter hoc quod intelligatur adhuc in ipso, opponens ad nugationem ducere non potest. Sic ergo per interemptionem hujus propositionis sive suppositionis quod relativum idem per se et in oratione significat, solvi habent tales ad nugationem ducentes paralogismi.
Sed quia secundus modus ducendi ad nugationem fuit per propriam passionem in quantum intelligitur subjectum, ideo ad solutionem illorum notandum, quod in his prædicatione sive passionibus per quæ subjecta ostenduntur sicut intellecta in ipsis et contenta in diffinitionibus eorum, hoc idem dicendum est, et similiter solvendum per ejusdem suppositionis interemptionem. Dicendum enim, quod non idem passio significans extra per se posita et in oratione diffinitiva, in qua cum suo subjecto copulantur et determinantur et diffiniuntur, intellectus est per ipsum : sed cum est in oratione non amplius intelligitur in ipsa subjectum cavium, sive cavum (quod melius est) communiter acceptum, quod in genere significat, prout determinatur in simo quod est nasi cavitas : et in rito sive claudo quod est tibiae curvitas : utraque autem significat depressionem in profundum a recto nasi et a recto tibiae : additum autem subjecto in oratione nihil prohibet (additum dico) hoc quidem eidem naso : ut cum dicimus, nasus simus : illud autem, scilicet ritum vel claudum curri : ut cum dicimus crus ritum vel claudum : aliter quam prius significare : quia tunc significat cavum vel curvum determinatum et specificatum per subjecti additionem sicut genus determi-
<--- Page Split --->
natur per differentiam. Nam huic additum, scilicet naso, significat simum : sed nasus curvus significat explicite idem quod simus significat implicite. Illud autem curvum additum cruri significat ritum vel claudum : et tunc potest addi determinationi qua determinatur generalis ratio curvitatis : et sic nihil differt dicere, nasus simus, et nasus cavus : et ideo quando in oratione additur subjecto subjectum, non amplius intelligitur in illo : et ideo non potest duci ad nugationem.
Amplius hoc in talibus notandum est, quod cum in talibus in prædicationibus non sit prædication essentialis, sicut est in his quæ sunt in primo modo dicendi per se, sed est prædication causæ : non est danda sive concedenda esse inter subjectum et passionem dictio sive prædication affirmativa per essentialem significantem prædicationem, ut quando dicitur, homo est animal : falsum enim esset si prædicatur subjectum de passione ; sed per aliquam prædicationem, ut dicatur cavitas nasi ; et per denominationem, ut dicatur curvitas nasi vel nasus curvus : denominativa enim non dicunt essentialem prædicationem : non enim est simum nasus cavus essentialiter, sed simum est nasi, ut hæc passio hujus subjecti. Propter quod nihil inconveniens accidit secundum nugationem si dicatur nasus simus : quia passio in oratione additur subjecto, et est idem quod nasus habens cavitatem nasi : et tunc non ampplius intelligitur in illo, et non potest deduci ad nugationem.
CAPUT II.
De solutione paralogismorum ducentium ad solæcismum.
De solæcismis autem secundum quid vel quod dicitur accidere sive generari solæcismus, diximus prius in libro priori hujus scientiæ. Quando autem solvendum est hujusmodi paralogismos, nunc
dicendum est. Dicimus ergo, quod in ipsis orationibus erit manifestum, si qualiter ipsa oratio congrua ab incongrua dividatur, sit manifestum. Unde quamvis non distinguatur in eis multiplex vel interimatur, tamen solvende sunt tales orationes per divisionem congrui sive continui ab incongruo sive incontinuo : omnes enim hujusmodi orationes ad solæcismum ducentes hoc volunt scire et construere, quod oratio fit incongrui : et hoc patet maxime in commutatione casus obliqui in rectum vel recti in obliquum, vel obliqui in obliquum : secunuum mutationem enim casus maxime fit : potest tamen et fieri in aliis, sed in commutatione casus magis est manifestum, ut patet hic ubi commutatur accusativus in nominativum : ut putas omne quod tu dicis esse, hoc vere est? ita quod hoc sit nominativi casus, et omne quod accusativi : et assumat sic : dices autem quid sive aliquid esse lapidem : et constat ab accusativo et non sub nominativo : et concluditur, est ergo quid hoc esse lapidem : et commutat in conclusione nominativum et accusativum, aut 'notat subjunctionem solutionis ad paralogismum : ut si dicimus quod dicere lapidem, et non est dicere quod in nominativo, sed est dicere quod in accusativo : nec est dicere hoc in nominativo, sed est dicere hunc in accusativo. Cujus signum est, quod si dicat aliquis, putasne quem vere dicis esse, hunc est : ita quod accusativus verbo est supponere 'videatur : tunc statim ab omnibus videtur quod non loquitur Romane, hoc est, congrue : et ideo nullus talem concedit orationem : sicut nec concedit quod congrua in generum mutatione : ut si dicat, putasne quem tu dicis esse in feminimo genere, est hic in masculino? hanc enim nullus concedit : ergo nec illam.
Advertendum autem, quod in masculino et feminino differunt casus rectus et accusativus, et accusativus multum differt ad apparentem faciendum paralogismum. Lignum autem quod neutrius
<--- Page Split --->
generis est, et tres casus similes habet, quod quicumque alia neutra neque masculinum neque fæmininum significant : nec hoc differt quoad vocem in commutatione accusativi in nominativum quod similes sunt nominativus et accusativus in voce: et ideo licet sit in re sicut in aliis, tamen in voce non differt: et ideo in voce non videtur facere paralogismum quare fit solæcismus. Sed sic dicatur: Quod dicis esse, hoc est: Lignum autem dicis esse: ergo lignum est. Non videtur esse solæcismus: quia accusativus et nominativus in neutro genere similes sunt: unde cum fit solæcismus in talibus est secundum rem, non tamen est secundum vocem: lapis autem et omne quod proponitur articulare pronomen, hic, masculinum habent declinationem et casus difformes: et ideo in aliis magis apparet solæcismus, ut patet.
Quod si quis dicat, putasne est hic in masculino genere, illa in fæminino? et concedente respondente, rursum quaerat de hoc qui fuit significatus per hic, an est hic Coriscus? et respondens dicit et ita, hic est Coriscus: et inferat opponens contra eum qui concessit primo, quod hic est illa: ergo hic Coriscus est illa. Solutio autem est, quod dicatur, quod non syllogizavit solæcismum verum : quia commutavit hunc in illam, sub masculino fæmininum assumens. Nec etiam si ponatur, quod Coriscus significat idem quod illa, sicut hic Coriscus est illa substantia: et non det sive concedat respondens illa idem significare in accidente generis et casus: tunc iterum non fit solæcismus respondenti, quia non redargui videtur, quia non concessit oppositum: sed oportet respondentem et illa idem significare ad interrogare, hoc est, cum rei significatione interrogare concessionem respondentis. Si autem hic neque illa secundum rem, neque dat hoc respondens: tunc opponens nonsyllogizavit apparentem elenchum: neque quod hic est illa secundum rem, neque ad eum sive contra eum respondentem qui inter-
rogatus est. Similiter autem oportet ad hoc quod videatur esse paralogismus, et illic in primo inducto exemplo lapidem in accusativo casu significare hic in casu nominativo : et propter hoc concedat respondens, si apparens debeat fieri solæcismus : si autem hoc neque est secundum rem, neque datur a respondente, non est dicendum quod conclusio sit solæcistica, sive elenchi ad solæcismum ducentis.
Apparet autem sive apparens elenchus fit in neutro : eo quod dissimilis in re similis videtur in voce casus nominativi neutri, ut nominativus et accusativus casus. Exemplum est, sitne verum dicere, quoniam est ista femina id quod ait esse? esse autem istam ait aspidem : ergo ista est aspidem : mutatur rectus in obliquum qui est accusativus, aut autem pro nota disjunctionis solutionis ad paralogismum, dicimus quod necesse si ista quod ponitur in praemissa, non significat aspidem in accusati vo casu,sed significat idem quod aspis in nominativo. Istam autem in accusativo significat aspidem in accusativo. et non nominativo Neque in alio exemplo in quo commulatur obliquus accusativus in rectum : ut si dicatur quaerendo, si quod dicis esse hunc, est hic: Dicis autem Cleonem esse : est ergo hic Cleonem : mutatio est nominativi in accusativum. Et solvendum quoniam non est hic in nominativo Cleonem in accusativo : dictum est enim in praemissa, quoniam quem in accusativo casu dicis esse hunc in accusativo casu, ille est hic in nominativo, et non in accusativo : et ideo non est hunc, sed hic : neque enim Romane (hoc est, Latine et congrue) dicetur si sic fiat interrogatio dicta, putasne si quem dicis esse, hunc est? quia accusativus supponere non potest verbo tertiae personæ : et ideo patet quod solæcismus est ex mutatione nominativi in accusativum. Alia iterum oratio similis est isti, ex mutatione obliqui in rectum : ut si quaeratur sic, putasne scis hoc? hoc autem est lapis: ergo tu
<--- Page Split --->
scis lapis. In præmi: sa enim hoc est accaustivi casus: assumit autem in nominativo cum dicit, hoc autem est lapis, et infert in nominativo secundum quod terminat transitionem verbi quando dicit, scis ergo lapis : et sic fit solcécismus : unde aut nota subjunctionis est: unde non idem (hoc est, in eodem casu) significat hoc : quia in præmissa est in accusativo cum dicitur, scis hoc : cum autem dicitur, hoc est, hoc in assumpta acipitur in nominativo : unde in prima quidem significat hunc in accusativo, in posteriori autem significat hic in nominativo.
Alia est oratio ex mutatione obliqui in obliquum : ut si quaeratur sic, putasne cujus scientiam habes, scis hoc? et dicente respondente, quod sic, in contrarium procedat opponens, sic assumens : scientiam autem habes lapidis : et concludat, ergo tu scis lapidis : positio enim cujus est genitivi casus, hoc autem accusativi cum dicitur scis hoc, et sub ipso concluditur genitivus cum dicitur, scis ergo lapidis : cum deberet concludere accusativum. Unde subjunctive ponendo,
aut, dicit Aristoteles solvens hunc paralogismum, hujus quidem lapidis in genetivo est scientia: sed in assumpta dicis te scire hunc lapidem in accusativo. Datum est autem a respondente, quod cujus scientiam habes, scis hoc in accusativo: et non est datum, quod scis hujus in genitivo: et ideo accidit solcécismus: sed datum est quod scis in accusativo: propter quod non est datum quod scis lapidis, sed quod scis lapidem: et hæc est vera solutio manifestans causam falsitatis orationis secundum congruum vel incongruum, secundum quod dicitur verum Latinum vel falsum, secundum quod aliquis Romane vel non Romane loquitur.
Manifestum est igitur ex inductis solutionibus, quoniam hujusmodi orationes non vere syllogizant solcæcismum : et jam dictum est de causa apparentiæ propter quam hæc videntur apparentem syllogizare solcæcismum : et etiam quomodo talibus orationibus est obviandum per solutionem veram, manifestum est ex his quæ dicta sunt circa veram solutionem.
<--- Page Split --->
TRACTATUS V
DE ACRIBUS ET ACERRIMIS ORATIONIBUS.
CAPUT I.
De acrium et non acrium orationum distinctione.
Solutis jam recta solutione omnibus orationibus ad metas sophisticae disputationis ducentibus, nunc agendum est de orationibus quae dignae sunt solvi, et quae indignae quae disputandae sunt a respondente. Dicimus igitur quod oportet intelligere respondentem primo secundum generalem divisionem orationis : quoniam generaliter omnium orationum sophisticarum aliae sive quaedam sunt faciles conspici ad solvendum : aliae autem sive quaedam sunt difficiles conspici secundum quid, quantum ad apparentiam, et in quo quantum ad non existentiam paralogizant audientem respondentem qui audit opponentem. Frequenter enim faciles orationes eaedem in genere vel secundum unum et eumdem locum sophisticum sunt illis difficilibus scilicet, faciles enim frequenter sunt secundum eumdem locum sophisticum secundum quem sunt difficiles. Nam eamdem orationem quantum ad causam apparentiae et non existentiae, oportet variare cum alia oratione quae fit secundum idem, hoc est, secundum eumdem locum sophisticum. Unde eadem oratio facilis et difficilis aliis quidem sive diversis responsionibus videtur esse secundum dictionem : hoc autem secundum fallaciam in dictione : aliis autem responsionibus videtur esse secundum accidens vel alium locum sophisticum extra
dictionem. Et hujus causa est, quia nunquam sophisma translatum ad diversos respondentes, vel melius ad diversas orationes secundum quamlibet fallaciam non similiter est manifestum : sed una est oratio ad conspiciendum facilis, et alia difficilis ad conspiciendum quamlibet fallaciam.
Eadem ergo est videre in his orationibus quae sunt secundum æquivocationes, qui modus paralogismorum est facillimus : eo quod in sermone (quem continue usitamus) evenit, quod scilicet quaedam in æquivocatione sunt orationes sive paralogismi faciles, et quaedam difficiles : hæc enim quaedam æquivocorum etiam a quibuslibet respondentibus conspici sunt manifesta, ut in æquivocis per casum et fortunam : nam etiam orationes paralogismorum secundum dictionem pene omnes, scilicet communes sunt ridicule, hoc est ridiculosæ et faciles ad solvendum, ut patet per inductionem in omnibus, et maxime in æquivocatione. Ut patet per exemplum si dicatur, vir ferebatur gradatim sedens : quæ oratio est multiplex : eo quod gradatim potest sumi a gradior, deris, verbo : et sic oratio est falsa : quia sedens ut sic non ferebatur. Vel potest sumi a gradu : et sic oratio est vera : quia sedens ferri potest per gradus gestatorios : et hoc quilibet conspicere potest. Et in alio exemplo similiter, Boreas est purus : si enim dicatur purus, quia innocens, oratio falsa est : quia sic Boreas non est purus : quia perdidit et afflixit frigore pauperem. Si vero purus sit nubibus depuratus, sic Boreas est purus,
<--- Page Split --->
quia dissipat nubes. Et in tertio exemplo, utra boum pariet ante ? et respondetur, quod neutra : sed posterius, hoc est, per posteriorem corporis partem ambe : quia porta generationis posterius est. Est tamen oratio æquivoca : quia ante potest dicere prius tempore vel loco, vel partem corporis anterius. Eodem autem modo et aliarum orationum et pene plurium quæ in communi sermone usitantur, plures sunt faciles : illæ autem aliarum orationum (quæ secundum æquivocationem sunt) ideo difficiles sunt, quod etiam peritissimos latere videntur.
Hujus autem probatio est per signum: quoniam etiam peritissimi litigant saepe de nominibus. Ut, verbi gratia, utrum idem sive unum significat uno modo dictum de omnibus, et similiter ens et unum vel aliquid et hujusmodi, quæ per prius et posterius dicuntur de omnibus ; alii autem hoc non dicunt uno modo per unam rationem dici de omnibus. Secundum etiam rationem Zenonis et Parmenidis et Melissi qui unum omnia esse dixerunt, solvunt in eo quod multipliciter dicant dici unum ens de substantia et accidente, nec esse omnia unum et ens unitate generis et rationis, sicut ante dictum est in æquivocatione esse faciles ad solvendum et difficiles orationes. Similiter autem etiam est in accidente, et in his singulis locis sophisticis in dictione et extra dictionem, quod aliae quidem de numero orationum sive paralogismorum sunt faciles veri, hoc est, ad conspiciendum qualiter solvantur : aliae vero secundum easdem fallacias sunt difficiliores : unde in orationibus quibuslibet sumere in quo genere locorum sophisticorum sit, et utrum sit vere elenchus veram concludens contradictionem, vel non elenchus in aliquo contra contradictionem non facile similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) est in omnibus : sed in quibusdam est facilius, in quibusdam autem difficilis. Sic ergo patet qualiter quaedam oratio est difficilis, et quaedam facilis ad solvendum.
Eadem autem oratio quæ difficilis est in se, acris dicitur in comparatione ad respondentem : quia acrem facit eum et morsum sua difficultate : unde acris oratio est, quæ maxime facit dubitare respondentem, eo quod hæc maxime mordet et tenet et impedit respondentem qualiter solvenda sit. Et hæc subdividitur : quia duobus acris est duplex : hæc enim una scilicet est in orationibus syllogizatis, quæ non peccant in forma, sed in materia, scilicet illa de qua dubium est quam interrogationum sive praemissarum eligat quis respondentium ad interimendum, utrum scilicet majorem vel minorem : et ita mordet respondentem. Illa autem alia dubitatio acris est in orationibus litigiosis sive non syllogizatis, nisi apparenter, sicut in his quæ peccant in forma syllogismi ; in illis enim dubitatur quomodo aliquis dicat respondendo et solvendo propositum sive de proposito quod vera solutione volunt solvere.
Est autem quidem syllogistica sive syllogizata quidem, sed peccans in materia acerrima (hoc est, valde acris) sed ex qua maxime apparentibus praemissis sive probabilibus et falsis quam maxime probabile interimitur. Et hæc quidem est causa et ratio, quare cum una est oratio (hoc est, syllogismus ostensivus ex probabilibus concludens probabile) transposita in duobus conversivis syllogismis contradictione, hoc est, sumpto contradictorio conclusionis cum altera praemissarum omnes probabiles habebit paralogismos, tres scilicet, unum ostensivum qui concludit ex probabilibus falsum : et alterum ostensivum qui cum contradictorio conclusionis cum majori propositione concludit oppositum minoris : et alium conversivum qui ex contradictorio conclusionis sumpto cum minori praemissa concludit oppositum majoris : et sic omnes syllogismos tres, ostensivum scilicet et duos conversivos secundum unam similitudinem probabilem habebit : et respondens in talibus cruciatur nesciens quo se vertat ad responden-
<--- Page Split --->
dum orationi : talis enim oratio semper in omnibus syllogismis ostensivis et conversivis secundum unam similitudinem probabilem vel interimet vel construit negando vel affirmando : quoniam affirmativa et negativa in talibus aequaliter sunt probabiles : propter quod necessarium est dubitare respondentem quid eligat ad respondentum.
Maxime ergo inter syllogizatas est hujusmodi oratio acris et amara quae facit conclusionem ex interrogationibus sive praemissis quae sunt ex æquo probabiles, et in ostensivis et conversivis syllogismis. Secunda autem post jam acris est, quæ concludit ostensive ex omnibus praemissis similibus et falsis probabilibus : hæc enim similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) faciet dubitare quæ interrogationum præmissarum interimenda sit, quando per interemptionem solvendum est : hoc autem est difficile et acre : quia respondens tunc scit propter conclusionem falsam, aliquam praemissarum interimendam : quam autem interimendum sit utrum majorem vel minorem est difficile videre et dubium : hæ igitur orationes inter syllogizatas sunt acriores.
Litigiosarum autem sive non syllogizatarum orationum quæ in forma syllogismi peccant, acris una quidem est quæ primum quidem statim dubia est, utrum syllogizata est vel non, et utrum secundum falsum quod in conclusione est per interemptionem vel secundum divisionem sive distinctionem sit solutio : et hæc quidem est acris sive acerrima : quia in illa ex pluribus est dubitatio. Secunda post istam acris, est inter litigiosas sive non syllogizatas, quæ quidem manifesta est, quoniam quidem solvenda est vel per divisionem vel per interemptionem. Non autem evidens est per quam interrogationum praemissarum, utrum scilicet majoris vel minoris debeat solvi per interemptionem vel per distinctionem : quia nesciunt utrum major vel minor interimenda vel distin-
guenda sit, et utrum secundum conclusionem vel aliquam interrogationem praemissarum interimendo vel distinguendo solvendum sit, præcipue si præmissæ quæ sumatur ad talem conclusionis falsæ illationem sint valde improbabiles et valde falsæ.
Adhuc autem et aliam divisionem tales habent orationes : quandoque enim propositionum sua gravitate quam faciunt, non sunt digna quaedam despici, hoc est, quod a respondente despiciantur : aliquando autem despicienda sunt sicut nullam habentia gravitatem : nam quando opponens intendit probare falsum, et deest sibi aliqua talium praemissarum interrogationum, ita quod omittit eam de qua tota vel maxime sequitur oratio sive solutio intenta, et propter quam sequitur conclusio sicut effectus propter causam, et ipse opponens non assumit hanc ut praemissam : tunc non syllogizat conclusionem intentam, et fatuus est syllogismus : quia tunc male ex vitio proprio opponit, et non ex vitio orationis : et hoc quilibet statim videt : et ideo oratio despicienda est. Quandoque autem omittit aliquam causarum quæ extrinsecus assumuntur aliquando ad explanationem propositi vel ad dilatationem : tunc non propter hoc despiciendus est opponens ullo modo : sed tunc oratio quidem est habilis ad conclusionem, sed ipse interrogans increpandus est, quod non bene interrogat : quia non sufficienter explanat quod interrogat.
Oportet enim scire quod quemadmodum contingit tripliciter solvere, ita tripliciter contingit interrogare sive opponere. Est enim quodammodo solvere bene quandoque et hoc est solvere ad orationem : quandoque autem contingit solvere apparenter, et hoc est solvere ad interrogationem : quandoque autem contingit solvere neutro modo neque vere neque apparenter, sed tantum interimere impediendo opponentem. Per cautelas enim similiter tripliciter contingit interrogare et syllogizare ad positionem intentam
<--- Page Split --->
sive construendo sive destruendo, quod est vere et bene opponere : et est opponere ad hominem respondentem scilicet, quod est apparenter opponere : et ad tempus occupantum impediendo respondentem : et tunc pluris temporis egens est solutio ut deliberet respondens quomodo de his respondeat quae inutiliter opponit interrogans, quam sit disputatio principalis quae praesentis temporis est interopponentem et respondentem in quantum tempus exigitur ad veram propositae disputationis solutionem.
CAPUT II.
De epilogis dictorum in Topicis et in hoc libro toto.
Finem igitur imponere intendentes isti toti negotio quod de arte est inveniendi in Topicis et in hoc libro tradita, dicimus quod ex dictis in Topicis et in hoc libro, satis manifestum est ex quantis sive ex quot Iocis sophisticis, et ex qualibus (quoad formas paralogismorum) et quibus disputationibus sive generibus disputationum fiunt et generantur paralogismi : hoc enim jam in priori hujus scientiae libro determinatum est, secundum quod paralogismi ducunt ad redargutionem. Et iterum ostensum est in eodem priori libro; quomodo ostendimus falsum per paralogismos ad falsum ducentes. Et iterum in eodem determinatum est, qualiter aliquem facimus dicere et concedere id quod est extra opinionem per paralogismos ad opinabile ducentes. Amplius in eodem libro priori determinatum est ex quibus causis apparentiae et non existentiae accidit syllogismus sophisticus, et quis est ordo interrogationum, hoc est, quo ordine (quantum ad cautelas) oportet interrogare. Amplius autem in principio hujus secundi libri dictum est, et in principio primi, ad quid sunt utiles omnes hujusmodi sophisticae orationes : et in secundo jam habito hujus scientiae libro determinatum est simpliciter de omni
responsione et quoad modum apparentis responsionis , et quoad modum verae responsionis secundum singulas fallacias, et quomodo solvendum disputationes cantelarum, et quomodo solvendum syllogismosophisticos qui sunt paralogismi. Et haec quae dicta sunt, sufficiant ad intentionem praesentem.
Reliquum (quantum ad epilogandum etiam ea quae sunt de eo quod est artis inventivae ) dicendum de eo quod ex principio artis inventivae (quam in Topicis tradere incepimus)nobis reminiscentibus epilogaliter dicere propositum erat, breviter etiam illa epilogando, et sic finem imponere dictis quantum ad artem inventivam quae in Topicis et in Elenchorum libro determinatur.
Dicimus ergo quod in principio primi Topicorum sumpsimus sive assumpsimus nobis et proposuimus nobis invenire potestatem (hoc est, facultatem) methodi vel artis quamdam syllogisticam de proposito (hoc est, per quam possemus syllogizare ad omne probabile propositum) ex his quae arti et proposito insunt locis et considerationibus, et sunt quam pro- - babilissima. Ex probabilibus enim opus dialecticae per se est procedere, et tentativa quae est dialectica quaedam. Quoniam autem in hoc conformatur ad eam sophistica quae procedit ex apparenter probabilibus propter sophisticae vicinitatem sive conformitatem ad dialecticam, ut ipsa dialectica interrogando et opponendo non solum possit experimentum sumere ignorantiae per modum opponendi et interrogandi (quod est officium et actus inquirentis, et quod in prima parte octavi Topicorum tradidimus) sed etiam sic dialectica quasi sciens facultas , quod in eadem parte octavi Topicorum docuimus per modum et ordinem responsionis : quia responsio opus et actus scientis . Propter hoc non tantum dictum opus octavi Topicorum negotii proposuimus orationem posse sumere (hoc est, ut per artem opponendi orationem ad propositum sumere sciamus) sed ut per artem
<--- Page Split --->
respondendi orationem sustinentes observemus positionem nihil dicendo repugnans respondentes, velut per probabilissima dialecticae, simili modo sicut opponendo procedat ex probabilibus. Causam autem jam diximus hujus, ut scilicet dialecticus non tantum sit in dispositione actu interrogantis, sed etiam sit in forma scientis : et ideo responsionem docuimus in secunda parte octavi Topicorum . Hujus autem causam diximus esse, quod interrogatio sit signum nescienti. Propter hoc Socrates semper interrogabat, sed non respondebat : quia ex humilitate in ipsa interrogatione fatebatur se non scire : cum (ut dicit Aristoteles in libro de proprietatibus elementorum) Plato esset omni sapientia perfectus et laudatus, tamen si quid docuit, docuit quasi interrogando.
Manifestum autem est ex determinatis in prioribus (hoc est, in antecedentibus libris ante octavum Topicorum et praecipue in primo Topicorum) ad quot fines secundum exercitationem et obviationem et secundum philosophiam disciplinas, et ex quot problematibus hoc dialecticum erat negotium, et unde (hoc est, ex quibus considerationibus) idonei erimus horum, hoc est, ad illa problemata determinanda . Amplius autem in primo Elenchorum libro determinatum est , quomodo obvianda est opponentis quastio, quantum est ex parte opponentis, et de responsionibus et solutionibus quae sunt proprie ad tales syllogismos, patefactum est in secundo hoc libro Elenchorum, et de aliis orationibus syllogisticis quaecumque sunt orationes ejusdem viae sive methodi sophisticae, ut ad falsum et inopinabile et nugationem et ad solecismum ducentes. Praeter haec autem de paralogismis pertractavimus secundum singulas fallacias, sicut jam prius diximus. Manifestum est ergo, quoniam jam optatum habent finem sufficienter quae proposuimus de arte topica sive inventiva.
CAPUT III.
Qualiter scientia logices est inventa.
Oportet autem nos non latere quod accidit circa m sophistication et totum logicum negotium , quantum ad modum inveniendi ipsum et ordinandi ipsum in artem perfectam et scientiam. Nam eorum quae inveniuntur in omnibus aliis scientiis , sive inventa sunt , quae quidem sumpta sunt ab aliis, a quibus prius elaborata sunt, a posteris particulariter augentur , qui sua prioribus inventis adjungentes sic particulariter auxerunt, et sic prima inventa ab eis successoribus priorum, qui scilicet successores postea post primos accipiunt a prioribus inventa, et addunt sua ad artis et scientiae incrementum. Quae autem in primis ex principio dictionis inveniuntur, parum valde in primis inventoribus augmentum sumere solent : quia non sunt nisi quaedam communissima, in quibus scitis parum scitur de arte. Utilius autem est plurimo illo invento quod scitur postea additum et inventum a posteris : quia hoc coarcetatum est et appropriatum conclusionibus artis : et ex his fit artis et scientiae augmentum usque ad perfectionem scientiae et arti debitam. Maximum enim omnium fortasse principium est. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia non est maximum quantitate, cum sit unum ex duobus simplicissimis principiis et complexis, subjecto scilicet et praedicto : et ideo quantitate substantiae minimum est, maximum autem est potestate, quia super omnes conclusiones influunt principia : et hoc quidem dicitur ab omnibus Philosophis.
Propter quod et principium maxime primum ad inveniendum non ad cognoscendum est difficillimum, et praecipue quod in ratione principii, et non tantum in ratione veri cujusdam inveniatur : quanto enim optimum sive potissimum est potestate influendi super plures con-
<--- Page Split --->
clusiones, tanto parvissimum est magnitudine substantiae : quia ex duobus minimis est et simplicissimis praedicato et subjecto : et propter hoc difficillimum est videri quoad inventionem secundum quod influentiam habet super omnes conclusiones scientiae. Hoc principio invento facile est addere sequentia, quae jam potestate sunt in ipso principio : et ideo notitia principii influit et illuminat ad sequentium inventionem et additionem. Unde facile est sic invento principio augere reliqua ad scientiam et artem pertintentia. Et hoc probatur per hoc quod talis inventio et talis additio etiam circa rhetoricas accidit orationes. Et pene circa omnes etiam accidit iste modus augendi circa omnes alias artes et scientias : nam primi qui principia scientiarum invenerunt , omnino universaliter ad parvum quid ipsam scientiam perduxerunt. Quoniam autem successores illorum nunc sunt famosiores in scientiis quam primi, assumentes prius inventa a multis prioribus velut ex successione particulariter (hoc est, per partem et partem facta) colligentes omnium praedecessorum inventa sic auxerunt, et ad perfectam et debitam quantitatem scientias et artes deduxerunt. Sic rhetoricam auxit quidam Tisias post collatum et alios antiquissimos rhetores , quorum dicta collegit quasi avis quædam grana. Et sic Tisias quidem auxit post priores. Thrasymachus vere auxit post Tisiam. Theodorus autem auxit ultimus post Thrasymachum. Et sic multi rhetores multas successive coordinaverunt partes. Propter quod nihil mirum si habet multum in voluminibus et quantitate haec ars, quæ sic a multis adaucta est.
Sic autem a nobis non est inventa haec scientia sophistica et universaliter logica : ante nos enim hujus negotium non hoc (hoc est, pars quædam) erat : illud autem (hoc est, alia pars) non erat perscrutatum, sive perscrutata ante nos : sed nihil omnino erat inventum a prioribus ante nos de hoc negotio. Nam quamvis eorum
principiorum quæ circa litigiosas sive sophisticas erant orationes, quædam doctrina fuit in libro Platonis, qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam est scriptus, tamen erat similis mercenarii, hoc est, mechanicis quibus in commutationibus utuntur mercenarii. Quidam enim docebant ediscere, hoc est, proponere orationes rhetoricas. Alii autem docebant dicere seu proponere orationes disputativas sive interrogativas et syllogisticas, non ex arte, sed in quas sæpius cadere solebant utrinque et in rhetoricis et interrogativis, alternorum docentes orationes et non in communi artem tradentes . Propter quod velox quidem fuit (quia sensibilis et exemplaris) sine arte autem erat discentibus ab eis tales orationes : non enim artem dantes sive tradentes, sed potius quædam exemplaria et particularia quæ ab arte sunt erudire arbitrati sunt discentes ab eis, licet non erudierunt vere : velut si quis mechanicorum disciplinam dicat se tradere ut homines ambulantes per calceos non doleant pedes, quod facit ars sutoria. Deinde sutoriam quidem non doceat per præcepta universalia ad unum finem tendentia, neque etiam tradat artem unde (hoc est, per quam) possint inveniri talia quæ ad non dolere pedes, et in ambulando non atterere pedes, sunt facientia : det autem plura omnium modorum calceamentorum extra particularia : hic enim taliter extra proferens, protulit aliquid ad utilitatem non dolendi sive non atterere pedes, artem autem secundum principia artis non tradidit.
Sic enim de rhetoricis (ut dictum est de rhetoricis) erant quidem multa et antiqua dicta et bona : de syllogismis autem per artem traditam nihil habuimus prius ante nos. Unde nec de tota logica : quia tota logica de syllogismo est secundum quod logica rationalis scientia est : et de logica quidem tali nihil traditum habuimus prius ab Antiquis , nisi exempla quædam particularia, ex quibus in attritione exercitii et adaptationis quærentes
<--- Page Split --->
similia ex similibus, multum tempus laboraremus sine arte quaerentes ea quae sunt artis, quod per artis compendium cito potest fieri. Si autem videtur considerantibus ea quae hic tradita sunt, quod sufficienter haec ars habeat ea omnia quae a principio erant proposita dicere de arte syllogistica, et habere super alia negotia in Gorgia et Zenone exemplariter tradita, et supra ea negotia quae ex dictione An-
tiquorum et posteris adaucta sunt, reliquum ex dictis relictum erit omnium vestrum qui haec quae tradita sunt legeritis, et eorum qui audierint hoc opus exponi ab aliis, de omissis quidem artis a nobis qui adjutorium nullum habuimus, tradere indultionem sive indulgentiam, inventis autem sive de inventis multas hahere sive agere nobis grates.