D. ALBERTI MAGNI RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM, PARVA NATURALIA
DE SOMNO ET VIGILIA
TRACTATUS I
CUI CONVENIAT SOMNUS ?
CAPUT I.
Et est digressio declarans quae sit intentio libri et modus, et quis ordo in scientia naturali, etc.
Somnus et vigilia non sunt passiones nisi animalis, et conveniunt omni, ita
quod unum istorum 'inest semper : non autem conveniunt animali nisi secundum organa : et 'ideo non bene scientur ea quae de sensibilibus virtutibus dicta sunt, nisi interponatur hic de scientia istorum, et sunt ista, secundum Augustinum, una pars scientiae quae est de communibus operationibus et passionibus animae et corporis, de quibus post scientiam de anima tractandum erat : quoniam anima non habet operationes nisi quae sunt conjunctae et quae separantur in animali praeter solum intellectum, sicut patet in demonstratis in libro de Anima 1, et in libro de Intellectu et Intelligibili.
Cum etiam somni quaedam passio sit somnium, et etiam somnia multa non
<--- Page Split --->
sunt sine intellectu, confert ista scientia ad meliorem notitiam eorum quae de intellectu dicta sunt. Et iterum de hac causa hic statim est tractandum : quia licet juventus et senectus, vita et mors generaliora sint quam somnus et vigilia, tamen quia facilitatem doctrinae per omnia attendimus, videtur nobis de somno et vigilia prius quam ex illis esse tractandum : eo quod cum superius digestis majorem videtur habere cognationem. Est enim quidam modus separationis intellectus et conjunctionis cum separatis substantiis somnium quoddam, sicut dicunt Avicenna et Algazel, et plurimum conferunt ad sciendum qualiter intellectus mortalium illuminationem recipit a substantiis separatis : somnium autem non accidit nisi dormienti vel similiter disposito ut dormiens disponitur : et ideo hic continue de somno et vigilia videtur nobis esse tractandum.
Est autem hoc non prætereundum, quod apud antiquos Aristotelis discipulos hic liber est inventus continuari cum libro de Sensu et sensato, quem in quatuor dividebant libros, quorum primum de sensu et sensato dicebant. Secundum de memoria et reminiscentia. Tertium de somno. Quartum de somnio. Et hunc librum esse dicunt quem Aristoteles sæpe nominat de communibus operationibus animæ et corporis, quibus etiam quidam eorum convertunt alios tres, scilicet de inspiratione, et de juventute, et de motibus animalium : librum autem de intellectu et intelligibili quartum dicebant esse librum de anima, et tribus de anima qui communiter habentur, annectendum : et secundum hoc iterum non incongrue interponitur hic scientia illa a nobis.
Est igitur ista scientia de somno et vigilia, quae sunt passiones animalis convenientes ei per instrumenta sensuum,
per quas animal est et vocatur animal : passiones enim animalis secundum quod est animal, quaedam oriuntur ex anima et terminantur ad corpus, sicut sensus : quaedam oriuntur ex corpore et terminantur in animam, sicut somnus et vigilia : et ideo incongruum videbatur superius inductis Philosophis, quod simul tractaretur de sensu et sensato, et de somno et vigilia. Cum autem somnus sit quies vel quieti similis multum, sicut ostendemus infra : et ideo ut privatio videtur non cognosci nisi per vigiliam : tamen quia causas physicas habet somnus, ideo oportet inquirere de somno quasi principaliter, et per solutionem somni cognoscere vigiliam : vigilia enim causas speciales non habet nisi eas quae somnum solvunt et terminant, nec proprietaetes multas sibi attributas habet, nisi quae sensui secundum actum convenire videntur. Hac igitur de causa licet somnus, ut diximus, sit quaedam privatio et quies, tamen non habet causas privativas, et habet propria multa, de quibus oportet considerare physicum. Et haec est causa quare ista scientia a somno magis quam a vigilia habet denominationem, cum tamen sit de utrisque : eo quod oppositorum scientia est eadem, sicut et idem subjectum susceptibile i.
Sunt autem quidam dicentes hanc particulam rerum naturalium debere consequi libros Animalium, eo quod illi libri sunt de corporibus animatis : somnus autem et vigilia sunt conjuncti : corpus autem simplicius est quam conjunctum ex anima et corpore. Et illi errant valde : quoniam in scientia de Anima determinatum est quoddam animalium principium sine quo non contingit sciri animatum corpus. Anima autem non scitur nisi sciantur opera ejus et passiones : opera autem quae sunt animae sensibilis, sunt agere per sensus et organa sensuum, et
<--- Page Split --->
passiones ejus sunt quae in substantiis talibus fuerunt passiones : hae autem operationes et passiones quae fiunt per sensum ut causas, praecipue inducunt somnum.
Quoniam igitur congruum est de somno animalium determinare post scientiam de passionibus et operationibus sensuum : quia haec omnia postea principia quaedam sunt ad sciendum naturam animati corporis, licet iterum somnus et vigillilia sint passiones secundum organa sensuum accidentes animali, non tamen haec scientia de ipso animali tractat, eo quod habent causas principales et essentiales opera anima sensibilis, ut diximus : labor enim qui est per exercitium sensuum somni, est causa communis et essentialis : et ideo non cum scientia de animalibus, sed post scientiam de operationibus sensuum et passiones eorum tractanda est scientia ista.
Quia vero librum Aristotelis de scientia ista habemus, sequemur eum eo modo quo secuti sumus eum in aliis, facientes digressiones ab ipso ubicumque videbitur aliquid imperfectum vel obscurum dictum, dividentes opus per libros et tractatus et capitula, ut in aliis fecimus. Nos autem omissis operibus quorumdam modernorum, sequemur tantum Peripateticorum sententiis et praecipue Avicennae et Averrois et Alfarabii et Algazelis, quorum libros de hac materia vidimus concordantes : tangemus etiam quandoque opinionem Galeni, etc.
CAPUT II.
Quod somnus et vigilia insunt omnibus secundum idem : in quo etiam numerantur quaestiones hujus scientiae.
Cum autem hic considerandum sit de somno et vigilia, ut diximus, videtur conveniens primo enumerare quaestiones principales et problemata, quae de hac materia determinare intendimus : et quia non dubitamus, an sit somnus et vigilia, ideo omissa ista quaestione, quaeremus quid somnus sit et vigilia, et utrum sint animae tantum, vel corporis tantum, vel communia utrisque ? Et si persuadebitur quod sint communia, tunc quaeremus cujus particulae animae vel corporis sint ista per se ? et quaeremus iterum propter quam causam insunt animalibus, investigantes et efficientem et materialem et finalem causam istarum passionum : et comparando istas passiones ad suum proprium susceptibile quod est animal, quaeremus utrum omnia animalia communicent ambobus, scilicet somno et vigilia, vel quaedam animalia non communicant nisi somno, et quaedam non communicant nisi viglilia, aut ita conveniunt animalibus, quod quaedam nec somno, nec vigilia communicant : quaedam autem communicant utrisque.
Et his determinatis in libro primo, quaeremus in secundo, quid est somnium : et propter quam causam quidam dormientium somniant, quidam non : et quare
<--- Page Split --->
qui somniant, aliquando recolunt, et aliquando non recolunt : et quæ sit causa hujus, quod recolunt aliquando : et quæremus adhuc, licet non omnia sint de hujus scientiæ proprietate, utrum contingat in somno prævidere futura vel non: et si detur quod contingat futura prævidere, quæremus qualiter hoc contingat. Quæremus etiam, utrum contingat prævidere futura et causata ab homine solum, vel aliqua virtute quæ in ipso naturaliter sit vel non sit, sed habeant causam ex quibusdam dæmonibus, qui sunt animæ cælestes, quas quidam intellectus vel intelligentias vocant. Et oportet iterum quærere, utrum hæc somnia habeant causam determinatam in natura, vel fuerint casu, vel eventu, ut quidam dicunt.
Iste quaestiones sunt in tota scientia determinatae : non autem eo ordine quo enumeratae sunt, determinari possunt. Quoniam cum prima quaestio sit, quid est somnus : et somnus est quaedam passio animalis : et nos scimus, quod passionis diffinitio non habetur nisi per substantiam, oportet nos determinationem prime quaestionis dimittere, donec quaedam aliae determinentur.
Adhuc autem nos nulla ratione indagare possumus, utrum sint ista passiones communes animae et corporis, nisi sciatur secundum quid eidem animali insunt, oportet ab illo nostram incipere considerationem.
Dicamus igitur, quod manifestum est has passiones circa idem animal et circa eamdem partem animalis inesse. Hoc autem probatur per hoc quod illae duae passiones inter se opponuntur ut privatio et habitus, aut habentia modum privationis et habitus : quod nos inferius declarabimus, et causae eorum habent oppositionem contrarietatis. Sed quod hic sufficit, est quod somnus est impotentia quaedam sensuum, vigilia autem potentia sensus secundum actum facti. Impotentia autem et perfectio opponuntur sicut privatio et habitus. Causae autem proximae istarum passionum sunt calor et frigus, ut infe-
rius ostendetur. Sic igitur supponamus ista nunc esse sicut opposita, et quod somnus sit quaedam privatio vigiliae: dico autem quaedam, quia nec proprie quies est, nec proprie privatio, ut videbitur inferius. Cum igitur sic habent modum oppositorum, oportet etiam quod insint eidem et nata sint fieri circa idem: omnia autem extrema quae maxime distant in generibus oppositorum, circa idem videntur esse, ut docent logicae rationes. Hæc enim generalis est tam in naturalibus quam in aliis, et probatur per inductionem: visus enim et cæcitas insunt circa idem, quia circa oculum: simpliciter autem secundum idem insunt sanitas et ægritudo, quia secundum complexionem vel compositionem insunt corporibus complexionati vel compositi: sicut secundum idem insunt fortitudo et debilitas, quia sunt secundum ministrativam virtutem et robur naturale corporis: et similiter pulchritudo et turpitudo circa proportionem coloris et figurae membrorum corporis: et similiter surditas et auditus, quia circa auditum sunt: et sic de omnibus aliis extremis in oppositione invenitur. Dico autem extrema oppositorum, præcipue in eis quæ opponuntur ut privatio et habitus: eo quod in his non sint nisi extrema, sicut in affirmatione et negatione, et nullum omnino medium secundum se: cum igitur talem modum oppositionis habeant somnus et vigilia, oportet omnino de hoc inesse eidem et secundum idem.
Amplius autem hoc idem erit manifestum etiam ex his quæ nunc dicemus. In qua enim particula cognoscimus vigilantem dum vigilat, in hac eadem cognoscimus dormientem dum dormit et a somno premitur. Nos autem eum qui sensu utitur, putamus et dicimus vigilare : et e converso dicimus eum qui vigilat, sensu uti et per sensum secundum actum sentire aliquem motuum extrinsecorum quem inferunt exteriora sensibilia in organo sensuum, vel aliquem motuum exteriorum si forte retrahit virtutem sensus commu-
<--- Page Split --->
nis ab exterioribus organis, et convertit ad interiora motuum perceptionem ut faciunt formae sensibilium receptae in organo sensus communis et phantasiae vel interiorum aliquarum virium. Si ergo viglilia in nulla parte cognoscitur animae, nisi in ea quae est sensus secundum actualem usum sensuum, manifestum est quod in parte illa qua contingit sentire, vigilant animalia vigilantia et dormiunt animalia dormientia dum dormiunt vel vigilant.
CAPUT III.
siones communes. Et hoc patet per hoc quod sicut solius animae sine organo est non sensibus uti, ita nec inanimatum corpus organo sensuum possibile est sentire.
Cum autem passiones conjuncti determinatae sint, facile ex praedictis scire possumus cujus conjuncti, ex qua scilicet anima et ex quo corpore conjunctae sunt istae passiones : in aliis enim libris quos fecimus de anima, primum determinatum est de particulis quae dicuntur vires vel potentiae animae : et in illis libris determinatum est de nutritiva potentia animae : et ostensum est quod haec potentia animae inter ea quae habent corpora animata, separatur ab aliis potentiis animae, quae sunt sensus et intellectus, et secundum esse et subjectum : cum tamen nulla aliarum potentiarum secundum subjectum separetur ab ipso. Omne enim sensibile vegetabilem habet potentiam, et similiter omne intellectuale in his quae habent corpora mortalia.
Quod solum secundum sentire insunt somnus et vigilia, et quod plantis non conveniunt, eo quod sensibilem partem non habent.
Sic igitur determinato eo quod tertio loco quaesitum supra posuimus, facile determinatur nobis id quod secundo loco quaerebamus. Cum enim tale quid sentire sit quod est facultatem utendi sensibus habere, vel impotentiam ejusdem, neque animae solius proprium est, neque solius corporis : eo quod sensus qui secundum actum talem est motus quidam per corporeum instrumentum, patet quod haec passio quae est somnus et vigilia, nec animae propria solius est, nec corporis : cujuscumque enim est talis potentia quae est plena facultas sensus usus, ejusdem etiam est actus et privatio ejusdem. Vigilia autem est actus talis facultatis et somnus privatio : igitur somnus et vigilia sunt pas-
Ex dictis igitur manifestum est, quod quaecumque animata non participant nisi augmenti et diminutionis per vegetabilem potentiam, non habent sensum quo determinatur vigilia et somnus, non habent vigiliam neque somnum : plantis igitur Plantae qualier non non inest. nec somnus, neque vigilia : dormiunt neque vigiplanta enim non habent sensibilem partilant ? culam animae, sive demus, quod tamen non constat, quod sensibile separabile est a vegetativo secundum possibilitatem : eo quod aliud genus potentiae est, et etiam secundum esse diffinitum separabile sit, sed non secundum subjectum : quia subjecto esse sensibile, vegetabile est, sed non convertitur. Cum igitur in plantis sit privatio sensibilis particulae secundum subjectum, plantis omnino non convenit dormire et vigilare.
Dubitabit autem fortasse aliquis de hoc : Pulchra dubitatio. si enim gustus est sensus alimenti et similiter tactus, alimento autem uti contingit secundum vegetabilem animae particulam, videbitur forte alicui quod plantis inest sensus tactus et gustus : et hoc quidem dicit Isaac Israelita Philosophus in Isaac Israelita.
<--- Page Split --->
libro de Elementis, distinguens duplicem tactum et duplicem gustum : dixit enim hos duos sensus inesse quibusdam naturaliter solum, et quibusdam naturaliter et animaliter : naturaliter autem dicit his inesse quæ capiunt alimentum secundum substantiam solum, naturaliter vero et animaliter his quæ capiunt alimentum secundum substantiam, et insuper habent potentias apprehensivas sensibilium specierum alimenti : plantis igitur videbuntur inesse per hanc rationem isti duo sensus, et per consequens ita erit in eis somnus et vigilia.
Amplius cum omnis potentia agens in determinatum tempus lassetur in opere, ut dicetur inferius : et necessario indiget quiete reparante quæ est somnus : et cum alere et augere et generare sint opera hujusmodi potentiarum, videtur quod particulæ secundum quas fiunt hujusmodi opera, indigeant quiete quæ est somnus : et ita non solum animalibus secundum sensibilem particulam, sed etiam vegetabilibus inerit et somnus. Et hoc quidem concessum est jam a pluribus.
Et adjungit rationem his quæ dicta sunt et multa signa. Ratio autem quam in dictis injungit, est quod, sicut nos inferius declarabimus, somnus est propter reparationem spiritus in qualitate et quantitate debilitatis, ex hoc quod promovetur ad exterius corporum animatorum : ideo etiam somnum diffinientes dixerunt, quod somnus est retractio spirituum ad interiora : in plantis autem est hujusmodi expansio spiritus et caloris in exteriora corporis plantarum : cum igitur ex hoc et in quantitate et qualitate deperdatur, indigent plantæ somno, in quo hujusmodi spiritus reparetur. Signum autem hujus esse dicunt, quod in noctibus flores plantarum claudi videntur et comprimi, et in die aperiri et extendi : hoc autem est proprium dormientium, quod corpora
sunt minora dormientia, et sunt majora vigilantia. Haec ergo omnia videntur somno et vigilia participare. Fuerunt autem in hac opinione multi Antiquorum, et rationes illæ et multæ aliæ minus probabilitatis habentes inveniuntur in libro eorum.
Sed omnino falsum est quod dicunt : ContraIsaac et alios, sensibilis enim particula gustus et tactus non diffinitur ab eo quod est capere alimentum tantum, sed ab eo quod est sensibiles species apprehendere sine materia, quod omnium sensuum convenire diximus in libro de Anima 1 : et ideo nulli insunt sensus nisi animali solum. Natura enim secundum quod hujusmodi, non est principium alicujus sensus, sed anima quaedam est, ex qua emanat sensus : et ideo sensus naturae non invenitur, sed neque omnis animæ, sed tantum ejus quæ est sensitiva, et non ejus quæ est intellectiva : et ideo mendacium est quod Isaac confinxit.
Quod autem dixit lassari potentiam quæ agit in tempore determinato, solvunt ante nos Philosophi plures, et præcipue Averroes, qui dicit hoc intelligi de potentiis et virtutibus, in quibus motus virtutis quo movet organum, non est naturale motui organi : in his enim ex usu necessario motus inducitur lassitudo et languor, sicut est in ambulatione et motu elementorum et omnino non aliorum sensuum : talis enim motus non est sentire, nutrire, et augere, sicut nos ostendimus in libro de Physico auditu, et in libro de Nutrimento, quod cibus movetur naturaliter ad membrum sicut ad suum locum, et ad suam speciem per quantitatem ejus fit augmentum, et per superfluum ejus generatio : et ideo tales motus non inducunt lassitudinem, sed perfectionem : propter quod ex illis non causatur somnus nec etiam vigilia.
Et quod dicunt de instrumento quod est spiritus, dicendum quod in talibus
<--- Page Split --->
corporibus duris sunt pauci spiritus et humor plurimus et tenax : et ideo non facilis est excursus et recursus caloris et spiritus, sed per totam hyemem recurrit et per æstatem deducitur, non quidem sicut in sommo et vigilia, sed potius sicut repressus solo frigore circumstantis aeris, et revocatus calore ejusdem : in sommo autem et evaporatione cibi causatur retractio et emissio hujusmodi spirituum.
Et quod corpora sint minora uno tempore quam alio, non est nisi propter frigus aeris circumstantis, et non propter somnum. Et ex eadem causa est clausio florum in nocte, et apertio quae est in die : si enim sic crederent syllogizare, quod plantæ reprimuntur et excluduntur, et sic concludere vellent plantas dormire et vigilare, esset syllogismus ex affirmativis in secunda figura. Sic igitur patet soli animali secundum sensibilem particulam convenire somnum et vigiliam, etc.
CAPUT IV.
Quod omne animal quandoque dormit, quandoque vigilat, et nullum animal semper facit alterum istorum, ex quo concluditur imperfecta somni diffinitio.
Quinto autem quaesitum, scilicet utrum eadem animalia communicant utrisque his passionibus vel non, ex dictis facile est determinare. Nullum enim est animal quod semper vigilet, neque animal est aliquod quod semper dormiat, sed eisdem animalibus utraque passiones successive insunt, ita quod modo una, postea alia : et iterum patebit quod nullum est animal sensum habens, quod contingat neutrum horum participare, ita quod neque dormiat, neque vigilet : utraque enim haec passio est circa sensum primi sensibilis sive sensui, quod ostendimus in libro de Anima esse sensum communem, quod sequentia declarabunt. Sed nunc dicimus quod non contingit alterum horum, somnum scilicet et vigiliam semper inesse eisdem : velut si diceretur aliquod genus animalis semper dormire et numquam excitari, aut aliquod genus animalis diceretur vigilare et numquam dormire.
Amplius quorumcumque animalium est aliquod opus secundum naturam virium quae sunt in ipsis, quando excesserit tempus determinatum illis virtutibus, vel excesserint aliqua eorum quae
<--- Page Split --->
secundum suas facultates possunt quodam tempore facere, necesse est ea languescere : sicut oculos videntes qui non habent facultatem nisi in quodam tempore utendi visu, necesse est languescere : et tunc necessarium est quod illa quiescant aliquando, tales non faciunt actiones.
Hæc autem hic supponemus : eo quod in scientia de Anima 1 probavimus omnem sensum esse harmoniam et corrumpi ab excellentia operationum, et ab excellentia objectorum : necesse est esse harmonice compositum : non enim potest esse, sicut postea declarabimus, quod discursus et motus multus spirituum sensibilium in organis non inducat resolutionem in organis et in ipso sensu : est autem continuus discursus spirituum in organis in usu sensuum : inducitur igitur languor et lassitudo ex usu sensuum in spiritu sensitivo et organis sensuum : eadem de causa necesse est languescere manum et omne membrum harmonicum, cujus est opus vel officium aliquod, ita quod motus moventis virtutis non est omnino de natura organi moti, sicut in Cælo et Mundo determinatum est. Si igitur sentire est alicujus organi opus, si continue sentiat sine interpositione quietis, oportet ipsum languescere per aliquod continuum tempus in quo suum exercuit opus : et ideo tunc suspendetur ab opere et non faciet illud : si igitur vigilare diffinitur, quod sit solutio sensuum et exploratio ad actum, absque dubio vigilare per exercitium hujusmodi in organis sensuum lassationem inducit. Cum igitur sit contrarium ei quod est dormire, et contrariorum alterum necesse est inesse, et vigilia non inest continue propter hoc quod resolutionem inducit sensus et spiritus, oportet quod aliquando insit dormire, tempore videlicet illo quo vigilia non potest inesse propter resolutum
spiritum sensibilem et organum sensus.
Si autem est rationis talis passio, qualis nunc dicta est, hujus est impotentia quaedam quae inducta est propter excessum vigilandi, tunc somnus sic diffinitur quando dicitur, quod somnus est impotentia utendi sensibus propter excessum vigilandi. Sed haec diffinitio non dicit plene quid est somnus : quia non dicit causam proximam, sed tantum essentiam ejus : quoniam potest haberi secundum quod privatio est vigiliae, sicut si diffiniendo eclipsim lunae dicerem : eclipsis luna est defectus luminis lunae, ex eo quod lumen non recipit a sole : ex hoc enim non dicerem nisi essentiam eclipsis, et non causam propinquam : et tales diffinitiones sunt' sicut conclusiones demonstrationum, et non sicut media : et ideo sunt imperfectae : quia in diffinitione passionum oportet ponere causam propter quam inest passio : eo quod passio non comparatur ad subjectum, sicut ad subjectum tantum, sed sicut ad subjectum ad causam essentialem ipsius. Si enim compararetur ad subjectum ut ad subjectum tantum, tunc esset accidens communiter et non propria passio, et posset adesse et abesse praeter subjecti corruptionem, etc.
<--- Page Split --->
est ligamentum sensus ab usu sensuum, oportet hoc vinculum sensuum et immobilitatem aliquando resolvi. Inest enim somnus, ut diximus, secundum sensibilem partem animæ : et ideo necesse est quod omne dormiens habeat sensibilis partem : sensibile autem est, quod a facultate naturae possibile est sentire secundum actum, sed dum dormit, impossibile est agere secundum sensum. Si ergo natura nihil facit frustra, et ipsa sensibilis pars perfecta est magis ut vigilia quam ut somnus, necessarium est omnem somnum excitabilem esse : aliter frustra erit sensibilis quæ, ut dictum est, nihil operatur in somno secundum sensus exteriores.
Quod omnis somnus est excitabilis et omnis vigilia terminatur ad somnum.
Quia autem jam nos diximus quod somnus est impotentia quaedam sensuum, et vigilia est exercitium sensuum secundum actum, oportet nos determinare qualis et quae impotentia sensuum sit somnus. Vigilandi enim excessus ultra quam possint sustinere organa sensus, aliquando est ab ægritudine : et tunc vocatur insomnietas : aliquando est absque ægritudine ab ipso usu sensuum ultra quam sustineat sensuum compositio et harmonia. Cum enim uno oppositorum multipliciter dicto necesse sit et reliquum multipliciter dici, oportebit etiam quod sensuum impotentia aliquando sit ab ægritudine, aliquando præter ægritudinem ab ipso usu sensuum causata. Et ideo necesse est quod omne quod vigilando excedit, aliquando dormiat : quia, sicut jam dictum est, impossibile est quod semper agat secundum sensus.
Eadem autem ratione non convenit aliquid semper dormire. Et hoc quidem multis rationibus patet, quarum una est, quia cum anima sensibilis sit endelechia corporis sicut vigilia, ut diximus in libro de Anima 1, quod somnus
Alia autem ratio est : quoniam sicut organum sensus languet ex nimio spirituum sensibilium in ipso discursu et frequentia, ita etiam obstruuntur pori ejus, et complectuntur humoribus grossis, si nimis injaceat ei humor grossus et frigidus : talis autem humor reducitur in organa sensus per somnum : et ideo sicut necesse est quandoque dormire ut quiescant organa sensuum, ita necesse est somnum aliquando excitari, ne organa destruantur per frigus et humorem.
Adhuc autem alia ratio est : quia somnus non desideratur nisi secundum accidens, finis enim sensuum est vigilia : quod autem per accidens et propter aliud desideratur, in quoddam tempus et non semper oportet manere : oportet ergo somnum omnem excitabilem esse.
Amplius autem adhuc alia ratio est : quia cum in somnis calor et spiritus ad interiora moveantur retracta propter digestionem perficiendam, oportet quod digestione perfecta cibus et virtus diffundantur per membra : ad hoc enim facta est digestio,et sine hac esset otiosa et vana : oportet igitur quod confortato spiritu redeat spiritus ad exteriora vehens
<--- Page Split --->
virtutem et nutrimentum : hoc autem est vigilia, expansio scilicet spiritus et caloris ad exteriora, et evectio virtutis : oportet ergo omnem somnum excitabilem esse, et nullum animal semper dormire.
Amplius autem Isaac dicit, quod spiritus motus est in corpore sicut motus lucis est in mundo : est autem lucis motus et caloris ascensus et descensus, ut diximus in libro de Nutrimento : oportet igitur proportionem his motibus habere spiritum motus : his autem non proportionatur motus nisi motus ad intus et ad extra spiritus caloris : quia descensus lucis et caloris per frigus ad interiora recludit spiritum et calorem : ascensus autem lucis et caloris in mundo evocat spiritum et calorem ad exteriora : sed reditus ad interiora spiritus et caloris causat somnum, evocatio et expansio ipsorum ad exteriora causat vigiliam. Igitur omnis somnus ad vigiliam, et omnis vigilia ad somnum terminatur.
CAPUT VI.
Quod omne animal somno communicat et vigilia solum et semper, sed differenter.
His igitur probatis, manifestum est quod pene omnia animalia somno communicant. Omnia enim in rei veritate somno communicant, licet non de omnibus sit manifestum hic. Et hoc per inductionem experti probant de omnibus :
natatilia enim et volatilia et gressibilia visa sunt dormire : experimento enim genera piscium visa sunt dormire, et alia genera quaecumque habent oculos duros, et non habent palpebras quibus tegant oculos : hoc enim specialiter ponimus : quia in oculis eorum non potest considerari quando dormiunt et quando non, eo quod semper habent oculos apertos : consideratur autem in hoc quod hujusmodi animalia inveniuntur quiescentia. In his autem quae habent apertos oculos, planum est : quia cum causa somni, ut infra patebit, sit humiditas frigida a cerebro descendens, et magis juxta cerebrum sint oculi quam alii sensus, oculi primi sunt qui gravantur et premuntur in somno : et ideo in oculis primo consideratur somnus. Similiter autem dormire invenimus animalia intersecta sive succincta, quae quasi composita ex corporibus colligatis in medio, quae vocantur annulosa, sive rugosa, ut vespe, et apes, et musce, et hujusmodi : omnia enim haec quiescunt immobilia existentia aliquando. Animalium autem quaedam sunt valde brevis somni : et ideo frequenter imperitos latet utrum talia animalia somno participant vel non : et hoc praecipue in his quae durum habent corium exterius, sicut scarabaeus, et annulosa volatilia : in his enim secundum sensum non facile percipitur somnus propter brevitatem somni eorum. Sed tamen si alicui videtur verisimilis ratio quam induximus, potest illa suadere : haec enim fuit causa quare adhuc rationes multiplicavimus, ut ex pluribus quasi persuadeatur quod omne animal necesse sit dormire.
Ut ergo quasi recapitulando dicamus, ex dictis est manifestum, quoniam omnia animalia participant somno : diffinitur enim animal per hoc quod est sensum habere, ut diximus in libro de Anima. Ex dictis autem in hoc libro constat, quod somnum dicimus per diffinitivam rationem esse vinculum quoddam et immobilitatem sensuum, et vigiliam esse
<--- Page Split --->
sensuum solutionem et remissionem ad exteriores actus. Patet enim ex his, quod nullam plantarum possibile est communicare alteram illarum passionum, ut quod neque somnus, neque vigilia existat sine sensu : in quibus vero sensus est, his et tristari et gaudere insunt, ut in libro de Anima sufficienter est probatum : quibus vero inest tristitia vel gaudium, his omnibus inest concupiscentia : et differenter quidem insunt animalibus perfectis et imperfectis : perfectis enim perfecte, et imperfectis confuse insunt haec : et similiter sensus communis : plantis autem nihil horum inest, neque perfecte, neque confuse.
Animalibus, ubi animalium differentiae determinabuntur.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans principium spiritus, ut sciatur qualiter somnus est ligamentum sensuum.
Signum autem ejus quod diximus, accipere possumus in hoc quod si sensus inesset secundum nutritivam quae est in plantis, tunc ligamentum ejus esset somnus : nunc autem somnus non ligat eam : quia nutritiva magis opus suum perficit in dormiendo quam in vigilando, eo quod tunc spiritus et calor ad interiora reducti coadjuvant calorem digestionis, et complent digestionem : quando autem ad exteriora expanduntur, tunc immutatur spiritus et calor interius, et debilitatur digestio : omnia enim dormientia magis in somno nutriuntur et augentur, licet ligatos tunc habeant sensus : et hoc fit tamquam ad alimentum et augmentum nihil sint egentia, ad sensus secundum actum reversionem.
Cum autem sic sit, quod omne animal aliquando dormiat, et aliquando vigilet, tamen diversimode valde se habent in his animalia. Quaecumque enim sunt frigida et viscosa, habent multas superfluitates circa locum digestionis, et sunt spissae pellis, dormiunt diutius quam alia : et necesse habent multum tempus anni, quando phlegma generatur, dormire, sicut ciconiae et nisi et hujusmodi : quaecumque autem habent subtilem humiditatem paucam, parum dormiunt, et est tempus breve somni eorum. De his autem determinandum est in libro de
Ad intellectum autem faciliorem eorum quae dicta sunt et dicenda, faciemus digressionem, dicentes quod in corpore omnis animalis est corpus subtile quod vocatur spiritus : et est aereum in substantia, vel potius secundum naturam inter aerem et aquam medium, quemadmodum dixit Heraclitus. Est autem evaporatio quae fit ab humiditate cibi quando est naturale : si enim esset evaporatio quando fit ab humido radicali, tunc non esset secundum naturam : quia tunc debilitaretur corpus ex multitudine ejus. Nos autem scimus quod confortatur multum corpus ex multitudine spiritus. Fit autem haec evaporatio per calorem naturalem, cujus primus et principalis fons est cor. Hoc igitur corpus lucidum est, quia est diaphanum spissum : et est subtile, quia ab animali calore digestum et depuratum : qui calor subtilior est quam aliquis calor corporis. Est igitur instrumentum animae directum ad omnes operationes ejus : et ideo movetur sursum, et deorsum, et ad latera, et est vehiculum vitae et omnium operationum vitae quae est ab anima, et omnium virtutum ejus. Oportet igitur quod sedeat
<--- Page Split --->
et causam habeat primo et principaliter in corde et profluxum ab ipso, et profluens a quo dirigitur ad hepar : et fit spiritus naturalis : eo quod perficit naturalia, quae sunt digerere et convertere et assimilare et hujusmodi : proficiens autem ad cerebrum, perficietur in illo, ita quod sit spiritus animalis, sic dictus, eo quod perficit in cerebro virtutes animales, quae sunt sentire, imaginari, et cogitare, et hujusmodi. Hoc autem quod diximus, est sententia Peripateticorum omnium.
Sed Galenus non ita dicit, et quidam alii. Dicunt enim spiritum naturalem oriri ab hepate et alterari a cerebro praeter hoc quod aliquod istorum referatur sicut ad primum principium istius. Sed quod hoc omnino falsum sit, ostendetur in libro de Animalibus 1 : sed ostensio quae hic sufficit, est haec quam nos jam scimus ex libro de Anima 2, quod anima est una in substantia, et plures in potentiis, et quod ipsa est perfectio organici et physici corporis in omnibus animatis. Oportet igitur, quod sicut in motore multitudo potentiarum fluit ab una et refertur ad illam, ita etiam in eo quod movetur corpore, multitudo tota organorum exeat ab uno, et referatur ad illud : hoc autem non est nisi cor : oportet ergo quod illud quod vehit operationes virtutum in quodlibet organum, derivetur ab illo a quo est fluxus virtutis : hoc autem est ab anima quae est in corde. Dum igitur tale vehiculum sit spiritus, spiritus secundum principium sui et sedem ex corde est, et ad cor refertur. Nec obstat, quod diximus spiritum ex humore cibi nasci : quoniam non nascitur ex humore cibi impuri : quia quamdiu non est colatum purum ab impuro, non generatur ex eo spiritus nisi qui est ventositas. Est autem duplex colamentum ipsius. Unum quod fit in stomacho, ubi
ab ipso separatur superfluitas grossa sicca : alterum autem in hepate, ubi separatur ab ipso superfluitas humida quae est urina. In animalibus autem habentibus vesicam, remittitur hoc ad vesicam, sed in non habentibus vesicam, remittitur ad stomachum et ad inferiora alvi, ut ejiciat cum stercore, quae est superfluitas sicca. Chymus autem et massa puri cibi elevatur ad locum qui est sub corde, et ibi accipit digestionem et subtilitatem et formam illam qua postea per se movetur ad membra viva : de qua forma diximus in libro de Nutrimento. Habet enim habitum vitae quae non potest ei ferre nisi membrum universale, quod est principium vitae in omnibus, et ibi generatur spiritus ex ipso humore, cujus tota substantia ad cor refertur : et ab ipso dirigitur ad membra quae diximus : et cum pervenit, in ipsis accipit determinationem ad formam et ad virtutes et ad operationes, quae sunt secundum proprietates membrorum illorum.
Hoc autem in minori mundo contingit sicut in majori : ibi enim videmus unum primum motorem esse a quo fluit quid est virtutis et operationum in toto cœelo et elementis : quae tamen virtus secundum quod applicatur inferioribus, determinatur et contrahitur ad operationes quae sunt in inferioribus principiis convenientes. Similiter autem est in virtute luminis solaris, quod est principium omnium generatorum, et per applicationem sui ad virtutes quae particulariter hoc et illud generant, determinatur et specificatur ad hoc et illud generandum.
Sic igitur in corde est virtus cujus vehiculum est spiritus : quae tamen virtus et spiritus per directionem ad unum vel aliud membrum determinantur vel contrahuntur in speciales virtutes et operationes : nullum enim omnino inconveniens est si dicetur quid operari per vir-
<--- Page Split --->
tutem sibi attributam a corde, et postea illud operatum referri ad cor ut compleatur, et postea de illo completo iterum fieri distributionem in nutrimentum quo nutriatur hepar et cor et singula alia membra in corpore animalis.
Quod autem quidam dicunt, quod spiritus sunt de natura corporis cœelestis, est omnino absurdum : quia, sicut in libro de Ccelo et Mundo 1 probavimus, corpus cœeleste non intrat per substantiam in compositionem alicujus corporis generabilis. Causa autem dicti est, quia spiritus movetur ad modum luminis cœelestis in totum corpus subito. Motum autem credebant indicare naturam corporis moti : sed haec est deceptio, quoniam motus non indicat naturam corporis moti, nisi quando est motus naturalis : hic autem motus animalis non est naturalis : et ideo sicut motus pedis non indicat naturam materiæ pedis, sed indicat officium pedis inter membra officialia, ita motus spiritus non indicat naturam motus substantiæ spiritus, sed indicat officium ejus in motibus et actibus vitæ. Actus autem vitæ sunt omnia opera animæ, ut ostensum est in secundo de Anima 2.
His autem habitis, non est difficile declarare intellectum omnium quæ dicta sunt. Subjectum enim sensus habet actum vitæ, ut vehiculum vitæ et virtutis vehat ad ipsam virtutem. Si ergo non contingit extendi ad ipsum vehiculum, non habebit virtutem operativam. Diximus autem in libro de Anima 3, quod virtus visiva actus est et perfectio oculi, et esset unius anima ejus si oculus esset animal : cum ergo pupilla habeat completam perfectionem ad esse, si non fluat ad ipsum spiritus vehens virtutem quæ fluit de fonte primo, erit ligata propter impotentiam organi : somnus autem est retractio spiritus ab exterioribus organis :
somnus igitur erit ligamentum virtutum exteriorum particularium sensuum et impotentia earum ad agendum.
Sic igitur intelligitur, quod somnum diximus esse impotentiam et ligamentum sensuum. Hoc autem est supra in V Physicorum concordanter hoc dicentium, scilicet Algazelis, Avicennæ, Alfabii, Averrois et Alchindi Philosophi.
CAPUT VIII.
Et estDIGRESSIOdeclarans qualiter omnis vigilia ad somnum, et omnis somnus ad vigiliam terminatur.
Quæret fortasse aliquis, quæ sit causa hujus extensionis et retractionis spiritus, ut sic causentur successive somnus et vigilia ? Sed hæc causa plana et in promptu est : quoniam cum spiritus calore nascatur cordis, et sit vehiculum omnium virtutum vitæ et operationum, necessario erit calidus in se et cum calore : cujus proprius motus est a centro usque ad circumferentiam : spiritus igitur naturaliter tendit ad extra sicut bonum ad dilatationem sui, ut calor naturalis etiam naturaliter a centro cordis ad omnem circumberentiam corporis expandatur. Non autem sic expanduntur spiritus et calor ut expanduntur tantum quantum est in
<--- Page Split --->
ipsis forma et principium virtutum et operationum vitae : sicut forma artis est in instrumento artis, et per instrumentum in actu inducta : necessario enim invehunt omnibus organis perfectionem et virtutem et operationem vitae, quae est operatio animae, ut diximus. Et hoc est quod tradunt Philosophi, quod vigilia est expansio caloris et spiritus ad exteriora corporis. Cum ergo sint subtiles spiritus et calidi, necessario aperiunt poros corporis : et cum sint substantiae liquidae fumales, evaporant et evanescunt : cujus signum est, quia calor coarctans spiritus, et motus dissolvens poros, et sudor, et hujusmodi omnia debilitatem inducunt propter evaporationem spirituum et caloris naturalis.
Similiter et usu sensuum contingit debilitari spiritum qui est vitae vehiculum, et contingeret spiritum in toto deficere et animal mori, nisi esset aliquid reparans eum, et restituens quod est deperditum ex ipso : debilitato enim spiritu et attenuato, contingit infrigidari organa quae calore spirituum erant aperta. Infrigidatis autem organis, contingit poros exteriores claudi corporis, et per frigiditatem repelli calorem et spiritum ad interiora, sicut omne contrarium repellitur a suo contrario. Hoc autem facto, contingit necessario languere organum, et destitui sua virtute et operatione, quamvis sit animatum et perfectum in esse : sic igitur necessario revocatur aliquando ad interiora spiritus et calor : et tunc exteriora corporis ligantur a somno : et hoc est quod diximus, quod omnis vigilia necessario terminatur ad somnum qui est ligamentum sensuum. Haec igitur est causa generalis omnis somni. Recurrentibus igitur calore et spiritu tali necessitate ad interiora, ad fontem et ad principium spiritus recurrunt : unumquodque enim naturalium ad suum recurrit principium secundum naturam. Tunc autem necessario contingit condensari calorem et spiritum ex multa reduplicatione eorum in seipsos. Si ergo ibi inveniant ma-
teriam ex qua multiplicentur, illam fortiter calefaciunt, et calefacta ea ex ipsa multiplicabuntur iterum : et quia calefaciunt, ideo digestionem coadjuvant : et hoc est quod dicitur, quod somnus est ligamentum animalium virtutum exteriorum cum intensione naturalium. Nutribilis enim particula, sicut diximus supra, magis perficit opus suum in somno quam in vigilia : cujus causa est quae nunc dicta est : et cum omnis virtus confortetur quando multiplicatur ejus materia et subjectum proprium, necessario iterum multiplicabitur spiritus, et resumet esse deperditum ex sicco cibo per virtutem cordis et caloris similiter. Confortatis autem eis, sic iterum per naturae necessitatem efflant ad exteriora vehentes in organa virtutes vitae et operationes : eo quod tunc possunt super frigus quod recluserat poros et clauserat sensus : et tunc necessario lassantur organa sensuum in vigiliam et operationem : et hoc est quod diximus, omnem somnum esse excitabilem de necessitate.
Ex dictis autem habentur duo corollaría, quorum unum est, quod si spiritus ad interiora recurrentes, non inveniunt materiam ex qua reparetur deperditum ipsorum, quod tunc calor interior excitatus et multiplicatus consumit humidum ex quo debuit reparari spiritus : et homo tunc excitatur et debilitatur : et ideo dixit Aristoteles in Regimine dominorum ad Alexandrum, quod somnus jejuni exsicut eum et debilitat, et forte facit pessimas infirmitates : quia calor attrahit malas materias ex corpore ad stomachum et spiritualia, et intendit eas ibi.
Aliud autem est, quod si calor et spiritus recurrentes ad interiora, inveniunt ibi siccum cibi grossi et terrestris, qui potius fumat quam evaporet in spiritum, et tunc ex illo generantur fumi grossi ex spiritibus subtilibus, qui venientes ad organa sensuum pungentes generant ea : et ideo homo qui surgit a somno indigestus et fumo grosso plenus, sentit gravitatem in membris exterioribus.
<--- Page Split --->
Patet igitur ex dictis intellectus praecedentium, et qualiter somnus sit vinculum et immobilitas et impotentia quaedam sensuum exteriorum, vigilia autem habet omnia his contraria.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans diversas diffinitiones somni.
trahendo spiritum et sensibilem virtutem confortat vigilia, et debilitat somnus, ut diximus. Dixit etiam idem Philosophus, quod sensus spiritualis dignior est quam corporalis, quando est verus : quando autem est falsus, est sensus corporalis dignior quam spiritualis : quod iterum est verissimum et subtiliter dictum : quoniam sensus spiritualis est perceptio sensibilium spiritualium : et haec vera sunt quando in anima monstrantur sicut in re eveniunt : et hoc est verissimum genus divinationis, quod potest esse in somnis, sicut in secundo hujus scientiae libro declarabimus : et ille sensus ideo vocatur, quia formae sensibiles tangunt instrumentum sensus in somnis : dignior autem est, quia ex propriis principiis animae perpetuis fluit. Quando autem falsus est, tunc est motus phantasticus confusus ex inordinatione phantasmatum, cujus inordinationis multae sunt causae quae inferius ostendentur.
Dixit autem Alchamadi 1 Philosophus, et videtur Averroes praebere assensum, quod somnus est vigor et confortatio sensus spiritualis, et debilitas est vinculum sensus corporalis : vigilia autem e converso vigor et confortatio sensus corporalis, et debilitas sensus spiritualis. Quod dictum verissimum est, quoniam sensus est in spiritualibus et non in corporalibus operans : spirituales autem sunt formae acceptae a rebus in anima interius existentes : avertens autem spiritum et sensum ab exterioribus, sicut diximus, necessario convertit ea ad interiora, et confortat eumdem circa illa. Facit etiam hoc somnus : per contrarium autem vigilia quae extrahit sensum et spiritum ad exteriora, avertit ab interiorum perceptione : et ideo circa talia debilitat sensum et spiritum vigilia : sensus autem corporales dicuntur sensus formales, qui fiunt ex praesentia corporum, et circa hoc ex-
Per praedicta etiam patet intellectus multarum descriptionum, quae a multis assignatae sunt, et a nobis hic inductae sunt. Quod autem quies dicitur somnus, non est proprie, sed metaphorice dictum: sicut enim patet ex declaratis in Physicis, quod vigilia non est motus physicus, neque usus sensus, sed est simile cuidam motui : et ideo etiam privatio vigiliae non est proprie quies, sed secundum metaphoram et similitudinem sic vocatur.
Alfarabius autem diffinien s somnum dicit, quod est introitus sensus ad interiora, et immobilitas sensus omnimoda. Vigilia autem est exitus sensus ad exteriora : et iste Philosophus vult, quod tam somnus quam vigilia sint motus, et neutrum quies et immobilitas : quod contrarium his quae dicta sunt, esse videtur.
Sed ad hujus solutionem hoc oportet supponere quod inferius ostendemus,
<--- Page Split --->
quod scilicet somnus sit in animali secundum primum sensum, quod est sensus communis, et hoc est, quod comparat sensata particularia et propria, sicut prius diximus in libro de Anima 1. Cum autem spiritus sit formarum sensibilium vehiculum, et recurrit spiritus ad interiora, virtus vecta ad interius adhuc comparat ea sicut primum : et tunc magis quando ab exterioribus abstrahitur et abducitur : et quoad hoc solum dicitur, quod somnus est recursus sensus communis ad interiora : quia virtus spiritus sequens ipsum recurrit ad primum ejus principium, quod est quasi cor. Nec est intelligendum hoc de potentia animae, quae vocatur sensus communis : haec enim sita est in organo suo sicut visiva virtus in oculo, sed intelligitur de virtute quae influit super instrumentum, et de forma quae formaliter sensus communis vocatur : illa enim adhuc interius retracta sensus communis objectum est, et discernit eam sensus communis. Sicut enim virtus sensus communis extenditur ad organum propriorum sensuum per hoc quod est quasi centrum unde derivantur omnes, ita cum retrahuntur spiritus sensibilium organorum, et in ipsis formae sensibiles adhuc respiciuntur ab ipso intrinsecus, et relationem habent ad eum sicut sibi deservientes : non enim minus refertur ad unum quod interius dirigatur quam exterius, sed in hoc est differentia, quod ad interius recurrentes spiritus sequitur virtus sensus communis, ad ex-
terius autem egredientes informat et transmittit organis sensuum particularium. Si autem in aliquo somno non sit talis sensibilitas formarum, non facit hoc minus generalem esse diffinitionem Philosophi : hoc enim contingit per accidens ex profunditate somni et turbatione spirituum et confusione, sicut inferius ostendemus : per se autem spiritus recurrens ostendit formas quas habet sicut regrediens repraesentat easdem. Et hujus simile est speculum, quod convertitur inter duos situs : in utroque enim representat formam quam habet in se resultantem.
Est igitur somnus sensus communis ingressus hoc modo, cum tamen sit simpliciter ligamentum sensuum organorum. Signum autem hoc quod dictum est, dicit esse, quod et in vigilia saepe interius determinatur sensus communis et ingreditur, quando videlicet homo circa interiora occupatus, considerat apud se aliquid quod resultat in spiritu sensibili : tunc enim non advertit ea quae sunt coram oculis ejus, eo quod forma sensus communis tunc detinetur ne derivetur in organum sensus proprii : sicut enim in libro de Anima dictum est, sensus communis se habet ut forma, et sensus proprius ut materia in judicio sensibilium : et ideo imperfectum est judicium sensibilium quando sensus communis retrahitur ab eis, sicut materialia imperfecta sunt sine formalibus, etc.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
SECUNDUM QUID, ET PROPTER QUAM CAUSAM SEQUITUR SOMNIIS?
CAPUT I.
Secundum quam partem animae est somnus ?
Considerantum autem deinceps est propter quam causam proximam dormiunt et vigilant animalia, et propter qualem sensum : et si secundum unum tantum inest somnus, vel secundum plures : et si secundum plures, secundum quales plures inest somnus.
Dictum est autem in III de Anima, quod quaedam animalia habent omnes sensus, sicut quae dicuntur perfecta :
et quaedam non habent omnes sensus, sed carent quibusdam, sicut talpa dicitur carere visu. Sed tamen dictum est ibidem, quod sensus qui sunt necessarii ad vitam, omnia habent animalia, ut tacetum et gustum : et hoc ideo est, quia isti sensus sunt sensus alimenti, sine quo non vivit animal, nisi sit valde perfectum : et tunc quidem non habet gustum secundum quem judicium saporum est, sed tamen habet ipsum secundum quod est locus per quem attrahitur alimentum. Impossibile autem est quod qualecumque uno particulari sensu sentiat, vel usum sensus habeat animal quod dormit, eo quod omnes sensus habet clausos : oportet ergo quod passio quae vocatur somnus, insit animali simul secundum omnes sensus : si enim partim sentiret secundum aliquos sensus non clausos per somnum, et partim non sentiret per aliquos sensus clausos per somnum, tunc sequeretur quod animal dormiendo sentiret simpliciter : qui enim secundum unum sensum sentit, sentit simpliciter : ergo sentiret dum inesset sibi vinculum et immobilitas sensuum universaliter, quod est impossibile. Quod enim
<--- Page Split --->
somnus sit naturale vinculum sensuum, patet ex demonstratis in ante habitis. Quoniam autem scimus ex libro de Anima, quod secundum unumquodque animal inest aliquid sensuum propriorum, et aliquid secundum quod est sensus communis, erit proprium, sicut proprium est visui videre, et auditui audire, et sic de aliis secundum unumquemque sensuum. Est autem quaedam communis et formalis potentia, quae sequitur omnes proprios sensus, et est quasi centrum ad quod sensus proprii sua referunt sensata : et hoc est secundum quod percipimus quod videmus, cum videt se videre, et cum videt se audire : non enim visu videt animal quando videt et audit, sed sensu communi : et haec potentia etiam judicat et discernit, quoniam alia vel eadem secundum subjectum sunt alba et dulcia faciendo compositionem et divisionem ad invicem sensibilium propriorum. Sic enim visu vel gustu non potest discerni, quod alia sunt alba a dulcibus : nec ambobus sensibus his simul potest hoc judticum fieri, sed oportet quod fiat quadam particula animae communi quae est communiter sensibilium universorum. Haec autem omnia probata sunt in libro secundo de Anima 1.
Si autem sensus communis hic est unus, et suum organum sentiendi est unum secundum se, secundum tamen esse diffinitivum sensibile uniuscujusque generis est diversum, sicut soni et coloris et aliorum : et ideo componens inter haec et dividens est unum et multa, unum quidem in subjecto et forma proprii organi, multa autem per naturam ad quam refertur propriorum organorum uniuscujusque proprii sensus. Quia autem haec omnia certificata sunt in libro de Anima, ideo hic commemorata sunt tantum.
Sensus autem communis ille se habet
ad alios sensus, sicut tactus se habet ad alios : et est aptatio secundum aliquid similis isti. Actio enim haec est operatio, quae per tactum exercetur et maxime inest animalibus : haec enim ab aliis organis sentiendi separatur : et alia ab ista nullo modo separantur, sicut in libro de Anima determinatum est. Sed est in hac adaptione aliquid dissimile quantum in quolibet sensu proprio duo sint necessaria ad usum, virtus videlicet et perfecta dispositio organi : virtus ipsa fundatur supra virtutem sensus communis qui est suum principium unde fluxit formaliter : dispositio autem talis organi est sicut dispositio animalis, praeter hoc quod organum est pars, et animalis totum secundum se, et si quodlibet organorum secundum se acciperetur, ipsum esset animal : et vis sensitiva quae est in ipso, esset anima ejus. In animali autem sic est, quod nullum est animal praeter tactum, qui est primum fundamentum animae sensitivae. Igitur in quolibet organo sic est, quod nulla vis sensitiva inest organo nisi prius secundum natura insit tactus eidem, in quo fundatur virtus illa. Sic igitur similes et dissimiles aptationes habet ad sensus proprios sensus communis et tactus : ex quo relinquitur, quod cum virtutes omnium sensuum propriorum dirigantur ad organum sensus communis, quod vis quae primo et tamquam fundamentum inest illis nervis, est virtus tactiva : et si contingeret illam ligari, quod omnes aliae ligatae sunt. Cum enim infrigidatus humor primo tangit organum sensus communis, quod est ab anterioribus capitis et cerebri, tunc continue tangit nervos sensuum particularium ad sensum communem directos : et cum immutet in eis qualitatibus quae sunt frigus et humor, ut inferius patebit, immutat et immobilitat in eis virtutem tactus, in qua fundantur aliae : et sic omnes ligantur et immobilitantur.
<--- Page Split --->
Sic igitur patet quod somnus est primo passio sensus communis influentis virtutes particularibus : et per hoc ligantur ne hauriant formam sentiendi, et proxime est tactus secundum quod est fundamentum organorum animatorum, et per consequens est sensuum propriorum omnium : nec haberet rationem ligandi eos, nisi per hos duos modos : quia ex primo modo quo ligat sensum communem, aufert et avertit spiritum super quem vehitur virtus in quemlibet sensuum propriorum. Ex secundo autem aufert habilitatem organorum, ne susceptibilia sint virtutum propriarum, etiamsi adesset vehiculum ad vehens ex sensu communi : et quia aversio spirituum est somnus per se et generaliter, ideo per se somnus est passio sensus communis : et quia humor et frigus non sunt causa somni nisi per hoc quod repellunt spiritum et caliditatem ab exterioribus, ideo tactus etiam est passio et somnus secundum quod est fundamentum sensuum, sed per aliud : sensuum autem particularium aliorum est per accidens passio ista.
Manifestum igitur ex dictis est, quod hujus particulae quae est sensus communis secundum quod ad ipsum referuntur nervi tactus virtutem habentes, est passio somnus, et etiam vigilia : propter quod omnibus insunt animalibus istae passiones, eo quod tactus inest omnibus : quia ipse est sensus sine quo animal non est animal, et quo posito constituitur esse animal. Hoc autem licet modo probatum sit ostensive, tamen idem probatur per ad impossibile eductionem : si enim dormire inesset animali in eo quod omnes sensus proprii secundum se considerati aliquid patiuntur et immobilitantur, hoc non posset esse nisi hoc modo, quod uno immobilitato omnes immobilitarentur : hoc enim inconveniens videtur. Dicere enim simul immobilitari per plura, quae neque necesse est, neque possibile secundum aliquem modum simul agere, ita quod uno agente omnia agant, est inconveniens : non enim necesse est quod
cum visus videt, quod auditus audiat: neque iterum possibile est quod actione visus audiat auditus, quia, si ita esset, oporteret quod idem esset objectum utriusque, quod est impossibile. Cum igitur neque necessarium sit simul agere omnes sensus uno agente, neque etiam sit possibile modo aliquo quem diximus, inconveniens est dicere omnes simul vacare uno vacante et immobilitato : contrarium igitur rationabiliter accidit eis, ut non simul quiescant uno quiescente. Si enim quod dictum est nunc, rationabilius se habet de his passionibus dicere, scilicet quod sint istae passiones per se et primo sensus communis, per aliud autem tactus, et per accidens sensuum propriorum. Nam, sicut patuit, cum principale membrum sentiendi quod est organum aliorum organorum propriorum sensuum, et cui omnia alia innituntur per modum quem diximus, tunc necesse est omnia alia simul pati cum illo, sed non convertitur, quod cum aliquod propriorum cui alia innituntur, impotens sit, fiant etiam alia impotentia, cum patiantur cum illo. Membrum autem et organum est uno modo sensus communis organum, et alio modo tactus organum, secundum quod est fundamentum sensuum : hujus igitur passio erit somnus et non sensuum propriorum.
Hoc autem et aliter probari potest, quod manifestum est ex his quae nunc inducemus, quod somnus fit in eo quod sensus sive usus propriorum sensuum vacet ab exercitio et immobilitetur : neque fit somnus in eo quod impotentes sint sentire proprii sensus : impotentia enim et vacatio sensuum propriorum fit, quando nullus est somnus in quibusdam alienationibus quae dicuntur animae defectiones : animae enim defectio est quaedam impotentia sensuum : amentiae enim quaedam sunt tales, quibus homo impotens ad sentiendum, ex melancholia factae, ex quibus efficitur attonitus, ita quod neque audit, neque videt, cum tamen non dormiat.
Amplius autem hoc fit violentia, ut
<--- Page Split --->
quando venæ in cervice apprehenduntur et strangulantur, efficiuntur insensati secundum proprium sensum homines : cum tamen nihil dormiant. Sed somnus est, ut diximus, quando nec impotentia infirmitatis intercipit usum, neque vis fit in organo sentiendi aliqua, neque alia pro qualibet causa fit infirmitas naturalis, sed tantum, sicut diximus superius, tunc fit naturalis somnus, quando fit interceptio sensus in primo quo sentit anima, quod est sensus communis : et in primo organo tactus quod est fundamentum sensuum aliorum. Cum enim hoc impotens fuerit, necesse est etiam organa aliorum sensuum omnium habere defectum utendi sensibus : et non convertitur, quod cum aliquod aliorum organorum deficiat in propriis sensibus, quod propter hoc defectum et eclipsim quamdam patiatrum primum organum sensus communis, et organum tactus, in quo fundantur cæteri sensus. Sic igitur dictum est cujus particulæ animæ sit hæc passio primo, etc.
CAPUT II.
dicendum est nunc propter quam causam accidit dormire, et cujus passio sit somnus : quia hoc quod ex vera causa somni declarabitur, dico quærendum esse in physicis, propter quam causam accidit hæc passio : quia nos physice loquendo dicimus aliquando causam propter quam res fit,quæ vocatur causa finalis: dicimus etiam aliquando causam unde est principium motus, quæ vocatur causa efficiens : magis autem improprie vocamus eam naturam et rationem sive formam, quæ dat esse et rationem,cum tamen illæ duæ causæ ingredientes in esse rei, magis proprie vocentur elementa, sicut efficiens proprie vocatur principium : finalis autem quæ causa causarum est, magis proprie vocatur causa. Quia igitur illa causa causarum est, dicamus ergo primo causam finalem hujus passionis.
Primo ergo considerandum hoc quod diximus in II Physicorum 1, quod omnem naturam aliquid facientem dicimus ipsam facere quam ob rem, id est, ob quam rem : et hoc est bonum illius rei, cujus natura hoc facit : omni autem ei quod natum est moveri tali motu quo non semper et continue moveri potest, et qui inducit lassitudinem et est cum labore, dicimus quietem esse bonum et dulce, et est cum voluptate, et necessaria et utilis si salvari et non dissolvi debeat. Somnus autem, sicut diximus in Physicis, habet coaptatam metaphoram quietis : propter quod in rei veritate animal tunc quiescit, licet talis immobilitas non proprie quies vocetur, ut superius diximus 2. Somnus igitur propter salutem existit animalium, alioquin spiritus et virtutes et per consequens omnia membra dissolverentur in ipsis : vigilia vero simpliciter est finis sensibilis potentia animalium : quia sentire secundum sensum et sapere secundum intellectum, omnibus est finis ultimus quibus inest altera illarum potentiarum, sensus scili-
Propter quam causam inest somnus et vigilia, et præcipue quæ sit causa finalis istarum passionum ?
Quoniam vero plures modi causarum sunt, quas cognoscere habet physicus,
<--- Page Split --->
cet et intellectus : optimum enim non est in potentia neque in habitu etiam similis potentiae, sed in actione et operatione est, sicut probari habet in Ethicis. Cum enim potentia terminatur ad actum : similiter autem et habitus non detur nisi ut sit facilis potentia in agere, patet quoniam ambo sunt propter agere : et ideo agere secundum sensum vel intellectum est simpliciter finis sensibilium vel intellectuum : haec enim sunt optima sensuum vel intellectuum : finis autem uniuscujusque est optimum ejus. Est igitur unicuique animalium necessarium inesse somnum propter lassitudinem inductam ex opere sensuum.
Cum igitur multiplex sit necessitas, tamen qua indigemus, hoc est, quod est duplex necessitas, absoluta scilicet, et conditionalis. Necessarium autem absolute est, quod est secundum causam efficientem, vel materialem, vel formalem inevitabilem, sicut dicimus necessarium calefieri quod est in igne propter efficientem, vel grave descendere propter materiam, vel hominem rationalem propter formam. Necessarium autem conditionis est dictum secundum causam finalem eo modo quo dicimus, quod philosophantem necesse est studere : philosophia enim non discitur nisi per studium : et ideo si Philosophus fieri debeat, ut hic supponitur, studere oportet. Haec igitur necessitas suppositionis, in quo fine supposito necesse est poni ea quæ sunt ad finem, per quæ habetur finis, et sine quibus non contingit haberi finem illum. Sic igitur ex suppositione finis, quæ est salus animalium, oportet aliquando inesse somnum : si enim animal ponatur habere suam naturam salvatam, oportet ei inesse quædam, sicut cibum evaporantem a loco caloris, et his existentibus, necesse est inesse quædam alia ut fines illorum, sicut est somnus et quies. Haec igitur est causa somni finalis, propter quam natura vult somnum et desiderat, etc.
CAPUT III.
De causa efficiente somni et vigiliae.
Amplius autem post hoc dicendum est quali motu et actu, sive cujus membri motu et actu accidit vigilare et dormire animalibus.
In primis igitur supponamus quod proportionale est, et in libro de Animalibus habebitur, quod in aliis animalibus ab his quæ habent sanguinem, causæ sunt proportionabiliter similes somno et vigiliæ, et his causis quæ sunt esse harum passionum in his quæ sanguinem habent. In animalibus vero habentibus sanguinem aliis ab hominibus, æstimare debemus etiam esse similes causas harum passionum, quæ in hominibus sunt causæ ipsorum : non enim potest esse quod una causa communis omni generi animalium, non habeat causas similes in omnibus : quia si in esse essent dissimiles, non posset esse passio ejusdem rationis in omnibus, cum ratio passionis non accipiatur nisi ex subjecto secundum quod est causa passionis, ut superius diximus.
Hoc igitur supposito, speculemur quæ sit causa somni et vigiliæ in homine. Nos autem in aliis diximus, quod in animalibus ab ea parte est principium primi sensus a qua est et principium motus.
<--- Page Split --->
In libro enim de Anima 1 probavimus, quod non moveat nisi intellectus et phantasia : et iterum dicemus de hoc in libro Matibus animalium. Locus autem a quo originatur utrumque horum, est pars media trium determinatorum locorum in animalium natura. Medium dico sursum capitis, et deorsum ventris vel hepatis. Haec enim loca constituunt spirituum regiones, et a Platone et ab omnibus Philosophis : quia regio ventris ubi est hepar, est regio spirituum naturalium : regio capitis est principium spirituum animalium, et media quae est cordis principium vitalium : et haec praecipue dicitur regio spiritualis. Peccavit autem Plato, ut in libro de Anima diximus, dispartiens animam in diversas essentias in has regiones, cum ipsa sit substantialiter una et diversificata in potentiis. Oportet igitur hoc esse in corpore, quod est in substantia animae et potentiis ejus: et ideo necesse est quod regiones illae ad unum aliquod principium referantur, unde causatur spiritus in aliis : hoc autem principium non est nisi cor, ut in libro de Animalibus 2 probabitur. Omnibus igitur sanguinem habentibus cor erit primum principium motus et sensus. Omnia enim sanguinem habentia habent principium motus, et primum principium proprii sensus est ab eodem. Manifestum est igitur, quoniam primum principium motus animalium et spiritus est cor.
Modum autem hujus superius diximus : quoniam licet spiritus naturalis formam naturalia perficiendi forte accipiat ab hepate, sicut dicunt medici, tamen substantia spiritus fluit a corde : et idem dico de spiritu animali in cerebro, eo quod in vegetabilibus experimentis probatur virtutem sensitivam et motivam fluere a cerebro : sed haec virtus, ut dicit Avicenna, a corde est cerebro reddita : et substantia ejus et sui spiritus est a
corde : determinatio autem ejus ad aliter agere est a forma quam dat cerebro, eo modo quo virtus sensus primi determinatur in organis sensuum propriorum.
Sic igitur supposito, quod cor sit principium sensus et spiritus et caloris et motus, oportet quod principium refrigerationis sit ab eodem secundum causam efficientem : refrigeratio enim apta est ad salutem caloris qui est in corde : nisi enim refrigeratio sequeretur, totus calor et spiritus efflueret et corrumperetur animal, ut ostensum est superius. Non enim hic loquimur de refrigeratione quae est per anhelitum, quia de illa non intendimus ad praesens, sed potius de refrigeratione quae fit per causam somni materialem : illius enim refrigerationis causa prima est a corde, licet causa proxima efficiens a cerebro sit, sicut in sequentibus declarabitur : sicut prima causa refrigerationis pluvialis est a sole elevante vaporem, licet proxima causa condensans et convertens vaporem et infrigidans sit locus frigidus in medio spatio aeris. De hac autem media parte a qua est calor et inchoatio refrigerii, postmodum secundum se dicetur quando de membris animalium tractabitur.
In omnibus autem non habentibus sanguinem, sicut sunt intersecta juxta diaphragma, et ea quae non recipiunt spiritum exteriorem per respirationem, in talibus omnibus est locus qui est principium spiritus et sensus et motus et refrigeri immobilitatis proportionalis cordi : quia forte licet non habeant cor et sanguinem talia animalia, habent tamen aliquid intra superius et inferius corporis proportionale cordi : et ab ipso emanat ejus spiritus et sensus et motus, sicut ex primo principio. Haec enim habent complantatum sibi a natura spiritum, et non attractum ab extra, qui principiatur ab eo quod est loco cordis, et dirigitur
<--- Page Split --->
ad naturalia et animalia ipsorum : videtur enim spiritus collocatus in ipsis ex natura. Quandoque enim nos videmus, quod exsufflat in eis in somno ex alarum conjunctione : propter hoc vero sonant, nisi quando alas movent, et quando tenentur et sonant : et videtur tremor in alis eorum propter exsufflationem spiritus naturalis in ipsis : hoc autem planum est in ipsis quæ totala vocamus, eo quod per modum cotilorum quorumdam per annulos texta habent corpora dura exterius et rugosa : propter quod rugosa et annulosa a quibusdam vocantur. Talia autem sunt apes et vespe et muscarum genera et multa alia. Hoc enim jam habitum est, quoniam non potest fieri aliquid secundum sentire et movere sine robore et virtute derivata ad ea organa per quæ fit opus illud : vigorem autem non facit nisi spiritus qui vehit virtutem : hic autem spiritus coalitur in his quæ respirant a spiritu exterius attracto. In his autem quæ non respirant, facit robur illud et vigorem sive virtutem spiritus ex natura complantata in eis in tractione ipsorum : quod enim talem spiritum emittunt, probatur per hoc quod quando alata sunt per volatum et motum de loco ad locum feruntur bombantia, id est, sonantia, scilicet bombando, quod ab imitatione soni quem facit in eis spiritus, sicut dictum est. Fit enim hic sonus actione et attractione spiritus complantati, qui exsufflatus ex corde ascendit ad succinctorium sive diaphragma totalare sive rugosare. Cum igitur sit locus medius, exsufflat spiritum per ambarum alarum virtutem motivam, quæ sunt juxta succinctorium : et sic virtus motiva procedit a corde ipsorum, vel ab eo quod est loco cordis a quo principaliter etiam spiritus.
Omne autem quod movetur, movetur sibi prius aliquo sensu facto secundum
actum, sive ille sit proprius, sive alienus. Cum enim non fit motus, sicut diximus in libro de Anima1, nisi ubi fiat nuntium : nisi enim anima dicat fugere vel imitari conveniens vel nocivum, neque fugiet, neque imitabitur : alieno autem sensu movetur quod movetur nuntiante aliquo alio quod vidit vel audivit terribile vel delectabile : sicut si ego tibi nuntiarem de imitando vel fugiendo aliquid : illud autem nuntium sensus non fit, nisi in organo primi sensitivi : quia nullum aliud componit sensibilia ad eliciendum terribile vel delectabile. Cum igitur motus prius fiat a corde, oportet quod sensus nuntiantis referatur ad cor : et sic sensus motus procedunt ab eodem sicut a principio.
Sed tamen observandum est, quod verisimile est aliter esse in annulosis et parvis animalibus, et aliter in aliis. In parvis enim valde minuta sunt capita, in quibus impossibile est distingui organum sensus : et in illis sunt corda frigida, et forte non habent organa distincta in capita: sed vias sensus communis habent ad organa aliis partibus distincta : et cor in talibus est organum sensus communis : et hujus signum est apis tritea quæ vocatur apis caeca, quæ oculos habet in posteriori parte corporis post succinctorium. In animalibus autem magna capita habentibus, est organum sensus communis in capite secundum omnes Peripateticos, licet prius fluxus sensuum sit a corde et ad ipsum referatur. De hoc autem multum diximus in libro de Anima2, et dicemus in libro de Animalibus3. Ex dictis autem constat, quod si somnus et vigilia sunt passiones particulæ hujus sicut primi efficientis qui est cor, tunc patet in qua particula animæ, et in quo loco corporis sicut in efficiente primo sit somnus et vigilia.
<--- Page Split --->
quibus subtiliter cogitant, vel quando sine auditu tractant ea apud seipsos.
Secunda autem causa ex parte animae causa, est quando delectabilia et concupiscibilia audit vel videt : tunc enim spiritus et calor subito protenduntur ad exteriora et consumunt humidum quod est in eis, et evaporant : et cum debilitantur, diminuuntur : et vincit ea frigus, et inducitur somnus. Et ideo est, quod reges et magnates secundum consilium Pythagore praeceperunt musicos canere molliter cum vadunt dormitum, ut dormitent : et haec est causa, quod homines dormiunt ad vielas et symphonias.
Et est digressio declarans quatuor causas somni secundum Averroem et Adamidin.
Nos autem ad intelligendum prædieta et sequentia interponemus sententiam Averrois et Adamidin. Ad omnium igitur prædictorum notitiam oportet scire, quod somnus (ut in communi sit dicere) quatuor causas habet, quarum duæ sunt animæ, et duæ sunt a parte dispositionum quæ sunt in corpore vel a partibus corporis.
Ex parte autem animæ est, quod anima cum sit una, revocat et congregat ad operationem instrumenta quibus magis indiget : et ideo cum congregatur in loco digestionis, revocat spiritum et calorem ad interiora, qui ad interiora revocati deserunt exteriora : et tunc deprimitur animal somno. Et similiter accidit quando aliquis profunde cogitat de re aliqua apud se, et maxime subtili et divina, quæ vix simile habet in exterioribus corporis : tunc enim animæ vigor ingreditur intra seipsum, et similiter sensus communis, et retrahit secum spiritus ab exterioribus organis : et relictis exterioribus a spiritu et calore gravat ea frigiditas, et incipit homo dormitare. Et est hoc quod homines dormiunt quando audiunt ea de
Ex parte autem corporis sunt item duæ Tertia caucausa. Una est quæ est fatigatio et labor, in quibus resolvitur calor et spiritus : et tunc gravantur exteriora somno. Et hæc est causa, quod fatigati labore corporis vel spiritus desiderant somnum.
Secunda autem causa est frigiditas duplex. Una scilicet quæ fit ex cibo, scilicet ex vapore qui spargitur ex cibo in omnibus membris : et ideo propellitur ab eis calor et obtinet frigus quod induxit somnus. Secunda est ex loco ad quem fit evaporatio cibi, qui est cerebrum quod est frigidius omni parte corporis, et evaporatio quæ fit ad cerebrum ipsum, infrigidatur et descendens tangit nervos sensibiles et gravat eos, et immobilitat et somnum inducit 1 : cujus signum est, quod in dormientibus exteriora sunt frigida : et ideo multis cooperториs se tegunt dum dormiunt : et corpora habent contractiora et minora propter frigus comprimens ea exterius : et pallent plus in somno, et præcipue in principio somni propter frigus quod comprimit calorem et sanguinem ad interiora.
Ex omnibus autem his colligitur, quod somnus est ligamentum virtutum sensibilium et motivarum cum augmento et confortatione earum. Vigilia autem est
Tertia causa.
Quarta causa.
1 Et hæc ait Aristoteles in libro de Sensu et
<--- Page Split --->
solutio earumdem cum diminutione et debilitate earum : et ideo dicit Alfarabius Aristotelem praeepisse, quod homo debet semper conservare se intra somnum et vigiliam quasi medium : si enim plus declinaverit ad vigiliam, tunc debilitabuntur et consumentur in eo spiritus et virtutes : si autem plus declinaverit ad somnum, tunc malis humoribus et grossis replebuntur organa sensuum, et grossus efficitur spiritus, et per consequens hebes efficitur virtus quæ est in ipso.
sicut in scientia de Anima 1 probatum est. Fit etiam hoc quodam sensu : non enim moveretur ad præsens, nisi esset phantasma movens per modum sensus : et hoc fit cum formæ quæ sunt in ipso, tangunt organum sensus communis : tunc enim ut sensibilia accipiuntur, sicut in secundo hujus scientiæ declarabimus. Quod autem hoc non sit sine quodam sensu, patet ex hoc quod certum est istos ex somnio moveri : somnium autem est quoddam sensibile simulacrum per quemdam motum qui infra patebit.
Quare autem hoc est, quod somnium memoriter retinent expergefacti, sed actus quos fecerunt, qui sunt, ut actus vigilum, non memorant, dictum est in libro de Problematibus ab Aristotele, qui liber non ad me pervenit, licet viderim quaedam excerpta de ipso. Sed ad determinandum ipsum, ordinabimus hoc quod diximus in duo problemata : quorum unum est qua de causa hoc fit, quod dormientes quidam faciunt opera vigilantium, et quidam non. Secundum autem est quare expergefacti recordantur somnii quod movit ad actus illos, et actuum nullam omnino habent recordationem. Primum autem istorum problematum adhuc in duo dividemus : quorum unum est quod dictum est prius : et secundum est juxta illud quæsitum, utrum tales dicendi sint simpliciter dormire vel vigilare.
His autem habitis, oportet scire, quod quamvis somnus sit ligamentum sensus et motus, tamen in somno quidam moventur et faciunt multa opera quæ sunt vigilantium, sicut est ambulare, et equitare, et aliquando quaerere et insequi inimicos, et forte occidere eosdem, et redire ad lectum dormientes. Et vidi ego et audivi quemdam hoc facientem, qui interrogatus elevavit se in lecto, et respondit ad interrogata quaerentibus et reposuit se, illis dimissis, et continue dormivit, dum hoc faceret. Hoc autem sine phantasmate movente non faciunt : quia autem phantasia, aut intellectus movet,
Solventes igitur ad primum, dicimus quod frigiditas ligat organa sensuum communis et particularis per modum qui dictus est saepe, et inducit somnum propellendo ab exterioribus calorem naturalem : contingit autem aliquando humore infundi exterioribus calorem innaturalem, aut ex cibo, aut ex humore putrescente febrii : et ille solvit organum tactus : et tunc movet virtus motiva phantasma
<--- Page Split --->
quod ostenditur in somnis : et ideo frequentius in somnis loquuntur et movent se febricitantes : non enim oportet ad motum solvi organum, nisi tantum tactus, ut prædictum est. Hujus autem ealoris, ut dictum est, potest esse causa ira inimici, vel concupiscentia mulieris, vel cibus calidus, et aliquid tale : et nunc repulsa frigiditate ab exterioribus organis laxantur membra ad motum : cujus signum est, quod membra inferiora citius moventur in talibus somniis quam superiora, et membra superiora citius moventur omnia quam oculi : illi enim tardissime aperiuntur, eo quod sunt proximi frigiditati descendenti.
Solutio autem secundi est, quod tales simpliciter dormiunt et non vigilant, sed per accidens faciunt quosdam actus vigilum : non enim moventur ad rem nisi casu conveniat eam inveniri in loco ad quem per somnium veniunt : somniant enim tales inimicum in tali vel tali loco esse, et tunc moventur ad locum illum ex phantasmate, et non ex visu : et ideo vadunt in tenebris sicut in lumine, et aliquando contingit quod est ibi, et tunc percutiunt eum : aliquando autem contingit, quod columnam vel lignum vel aliud quod impugnant pro inimico. Somnium enim aliquando est verum, aliquando falsum, ut diximus : et quando est verum, dirigit sicut sensus, cujus causam in sequentibus dicemus : quando autem falsum est, tunc abducit. Contingit etiam aliquando tales cadere vehementer, et aliquando mori ex casu : quod non contingeret si sensum sequerentur, quia sensus non sic abducit : et ideo isti nullum sensum habent solutum, nisi tantum tactum secundum quid et confuse, secundum quod instrumenta possunt extendi ad motum : et ideo tales dormiunt.
Solutio autem tertii problematis est facilis ex dictis : cum enim simulacrum somnii perfecte sit impressum sensui communi et imaginationi, ibi remanet : et ideo de illo recordantur : cum vero actus vigilum sint facti per organa sen-
suum, et illa simpliciter sint clausa et accidentaliter tantum soluta, ea quae fiunt in ipsis, non referuntur ad sensum communem et imaginationem : et ideo non imprimuntur eis forma illae : propter quod etiam recordantur eorum post somnum, sed videntur eis. tantum in somno facta fuisse. Haec igitur solutio est inductorum problematum.
CAPUT VI.
De proxima causa propter quam est somnus.
Consequens autem est cum his quae dicta sunt pertransire, quibus existentibus ut materiali principio, et unde principium motus quantum ad causam efficientem sit istarum passionum, vigilandi scilicet et dormiendi ? Ad hoc autem dicimus, quod manifestum est per se et ex his quae in antecedentibus libris determinata sunt, quod omni animali necessarium est cum sensum habeat, tunc etiam suscipere primum et conveniens sibi nutrimentum atque augmentum : omnibus autem quae nutriuntur, est aliquod nutrimentum extremum et ultimum. Cum enim sit nutrimentum primo dissimile, et postea simile primum, et postea simile illud quod est simile, elevatur ad cor, et ibi accipit formam quae tendit ad membra per virtutem cordis, et hoc extremum et assimilatum nutrimentum in habentibus sanguinem est sanguis ad minus extremum, quod infunditur vasis
<--- Page Split --->
deportantibus ipsum, quae vasa sunt venae. In non habentibus autem sanguinem est aliquis humor, qui est loco sanguinis. Dico autem extremum quod infunditur vasis : quoniam experimento probatur, quod extremum quod resudat de extremitatibus venarum, et jam incipit uniri membris, est non sanguis, sed albus humor, qui ab Avicenna et ab aliis cambium vocatur. Cujus signum est, quod quidam subito decollati lac videntur dare et effluere ex venis : sed colamentum massa ptisanariae quae colata est duplici colatione in stomacho et hepate, dum plene induit formam et habitum potentiae ad vitam animati corporis, et infunditur venis, sanguinis habet ruborem in habentibus sanguinem, vel humor qui est loco sanguinis in non habentibus sanguinem. Locus autem sanguinis per quem sicut canalia decurrit sanguis ad singula membra corporis, est venae : harum autem principium est cor. Licet enim Galenus dicat, quod venarum principium est hepar, eo quod majora orificia venarum sunt ex parte hepatis, tamen hoc non est verum, sed potius substantia venarum a corde venit ad hepar, et ibi dilatantur ora earum, ut inde sugant cibi colamentum : et a corde ad hepar venientes inde rarificantur per totum corpus.
Hoc autem quod dictum est, palam est ex recisionibus et divisionibus corporum, quae Graece anatomiae vocantur. Cum igitur cibus per os extrinsecus ingrediatur ad loca susceptibilia cibi, sicut ad stomachum primo, et postea ad hepar, tunc cibi colati fit evaporatio ad venas, et quasi quaedam sublimatio ipsius, et in sanguinem ibi vertitur circa gibbum : et tunc quod fit sublimatum in collo venarum quod est inter cor et hepar, vadit ad principium quod est cor, ibi accipiens virtutem et formam qua feratur ad mem-
bra, sicut ad naturalem locum ipsius. Dictum est autem de hoc in parte in his quae de Nutrimento scripsimus.
Nunc autem in tantum repetendum est de eis quae ibi dicta sunt, hujus rei gratia, quod sciamus quid sit principium primum induens nutrimentum tali habitu quo movetur ad membra, ut principium hoc motus speculemur ex illo, et quid ex tali principio, et quid tali nutrimento patiatur in somno vel vigilia particula primi sensitivi, dum accidit vigilia vel somnus. Non enim est somnus quælibet impotentia sensus vel amentia, ut diximus : suffocatio enim aliqua in his in quibus venæ apprehenduntur in cervice, et strangulantur, et cæteræ amentiæ quæ animæ defectiones vocantur, et præcipue quæ sunt cum syncopi, talem faciunt sensuum impotentiam : et tamen non fit somnus : nam etsi sic fiat animo deficientibus phantasia et apparitio phantasmatum, sicut in somno fit, tamen illud non est somnium proprie, nec defectio talis est somnus. Scimus enim quod quibusdam talem a sensibus alienationem animæ patientibus facta est aliquando phantastica apparitio similis somnio, præcipue quando talem defectum animæ fortiter et vehementer patiuntur. Videmus enim nonnumquam quosdam homines quando vehementer intendunt in quaedam divina a sensibus remota, sicut in consideratione spirituum cœlestium, alienari a sensibus, et ex vehementia intentionis abstrahi, ita quod quasi mortui videntur : quod quidam raptum vocant : et tunc cum non sint occupati circa sensus, fit eis phantasma ejus·ad quod vehementer intenderunt : et videtur eis, quod deos et angelos videant : propter quod etiam Socrates in tali alienatione positus dictus est Deum deorum vidisse 1. Contingit autem hoc præcipue mulieribus propter humiditatem suæ complexionis, quæ ve-
<--- Page Split --->
hementer fluit in omne quod intendunt, licet cito remittatur, etiam quod phantasma sit plurimum falsum, et aliquando verum ostenditur per hoc quod ea quae dicuntur revertentia, plurimum sunt phlegma et conficta ea fictione qua phantasia fingendo componere solet imagines ad ea quae desiderantur et sperantur vel timentur vel detestantur.
Cum autem verum sit phantasma, non habet aliam causam suae veritatis nisi quam habet verum somnium, de quo in secundo hujus monstrabitur : et propter similitudinem illam etiam habet aliquam dubitationem, utrum somnium sit vel non : si enim contingit obdormire quemlibet hominem qui defectum animae et alienationem sensuum patitur, tunc procul dubio phantasia facta est sibi somnium : quia somnium est passio dormientis, et phantasia similiter : multi enim sunt qui vehementer animo deficiunt et alienantur a sensibus plus quam dormientes, ita quod videntur quasi mortui. De quibus omnibus unam rationem esse opinor, et sicut diximus, non omnis impotentia et immobilitas sensibilis particulae est somnus, sed passio haec quae est somnus, per se fit ex evaporatione quae est circa nutrimentum.
CAPUT VII.
Per quem modum fiat somnus ex vehementi evaporatione ?
Qualiter autem ex tali evaporatione fiat, nunc est dicendum. Dico igitur quod id quod evaporat ex colamento cibi praeparati, necesse est compelli usquequo, hoc est, ad determinatum locum : natura enim in corpore praeparavit apta vasa, in quibus fiant colamenta tali susbilimationis, et fecit poros per quos ejiciatur quod est impurum et terrestre de illo. Cola autem stricta vasorum in quae elevatur colamentum cibi quando sublimatur, sunt venae et praecipue duae venae, quae plures caeteris habent ramos : quarum una vocatur magna, et alia major. Illa proprio nomine vocatur adorti : in quarum concavitatibus intrans vapor praefocatur, et convertitur in ipsis : et quando elevatur usque ad operculum, necesse est quod reflectatur et convertatur in seipsum et permutetur in humorem : conversio autem est sicut in Euripo, hoc est, in vento turbinis, in quo una pars involvit aliam, et involvitur ab eadem : calor enim cujuscumque animalis natus est ferri ad superiora, et trahit secum colamentum nutrimenti vaporabile, sicut fit cum aqua rosea fit in alembico rosis.
Cum autem vaporabiliter colamentum elevatum fuerit in superioribus locis in craneo capitis infrigiditate loci ex reflexione sui in seipsum et reduplicationem
<--- Page Split --->
multam, convertitur in humorem aqueum vel aquosum, et fertur deorsum et dirigitur ad anterius capitis : ideo quia ibi sunt pori et viae per quas purgatur : phlegma enim purgatur per nares, et melancholicum illius conversionis per oculos, et cholericum incineratum purgatur per aures : et inde est, quod cum aliquis jacet in dorso et dormit, si ante bene comedit, frequenter sterit : eo quod superfluitates gravedine sua declinent a suis viis naturalibus, et non fluunt in eis : tunc clauditur via anhelitus, et ex tali constrictione fit cantus stertentium. Pingues autem stertunt propter obstructionem viarum earum ex multo pingui et phlegmatica superfluitate. Id autem quod ex colamento non educitur sic paulatim, declinat ad nervos sensibiles et motus per organum sensus communis, ut diximus, et immobilitat eos et facit somnum : ideo enim maxime fiunt somni a nutrimento : repente enim a calore praecipue cordis, et post hoc hepatis multa humiditas corpulenta grossa evaporabiliter fertur sursum ad capita animalium. Cum igitur stat illa ingrossata et conversa, et in se saepius reduplicata in capite infrigidata gravat organa sensuum et facit dormire inducendo vinculum et sensus et motus : et ideo primo .cum tangit superiora nervorum, facit primum dormitare. 'Cum vero paulatim rependo deorsum et revertendo per exteriora frigiditas claudit poros et impellit calorem ab exterioribus, tunc fit somnus fortis, et animal tunc dormit : per exteriora autem repit deorsum, et non per interiora : ideo quia calor fortis in interioribus facit quod grossum est evaporare : et non potest ideo per eam viam redire, per quam ascendit : contraria enim non sunt simul in eodem secundum idem.
Signum autem ejus quod dictum est, accipitur in his quae somnum faciunt, quae somnifera vocantur. Haec enim omnia caput gravant, aut compilando nimio humore et vapore, aut complexionali frigiditate, sicut cibi somniferi, sicut
opium, mandragora, vinum, lolium, etc. Hujus etiam signum est, quod frigida non malum sanguinem generantia, quorum frigiditas temperatur aromatibus calidis, convenientem somnum valde faciunt : et ideo dicit Galenus, « Manduco quoque die olera facta ex lactucis cum aromatibus, et diligo somnum : quoniam jam ego sum senex. » Senibus enim defectum humidi nutrientis patientibus, licet abundent humido phlegmatico, somnus reducit humidum nutriens : et ideo juvat eos valde dormire, et conservat eis vitam.
Signum etiam hujus quod dicitur, accipimus in hoc quod quando aliquis capit somnum subito, antequam humidum de capite descendit digestum, invenit frontem gravari et anterius capitis : et si ibi parva est humiditas, per sternutationem expellitur, et tunc liberatur : et si multa est, remanet gravitas usque ad tempus quod iterum dormiat, et tunc liberatur. Quando igitur sic humiditas deorsum fertur, et dormiunt animalia, tunc tales gravitates videntur pati : declinant enim caput, et non possunt levare ipsum, et palpebrae cadunt, eo quod vicinae sunt et citius illa frigiditate ligantur : post cibaria autem maxime fit hujusmodi somnus et dormitio, eo quod multa tunc a cibariis est evaporatio : quia tunc est grossus cibus, et non colatus : resolvuntur ab eo fumi terrestres grossi et intensi : et ideo cum aliquis dormit statim post cibum, calidi fumi confusum somnum faciunt : quia calore punctus resolvitur saepe de latere in latus, et jacere non potest quietus, et grossities elevata obstruit poros : et ideo frequenter talis somnus inducit surditatem, vel cacetatem, vel aliquid hujusmodi. Propter quod praecepit Aristoteles in Regimine dominorum, post cibaria movere et deambulare levi motu donec resideat cibus. Cum enim per vigiliam extra retinetur calor, non ita potest fumare cibus, et tunc sua gravitate descendit : id quod levius et purius est, remanet, et illud
<--- Page Split --->
sublimatur in venas, et erit conveniens somnus,
nutrimentum indigestum, quod calore digerente liquatur : et liquatum elevatur ad caput, et somnum inducit, nisi utique tantæ sit frigiditatis, quod liquare non possit et vaporare. Similiter autem ægritudines quædam faciunt somnum magnum et quasi inexcitabilem, adducendo scilicet quæcumque simul fiant a superfluitate humiditatis et caliditatis, sicut fit in febricitantibus humidis atque lethargicis, qui somno inexcitabili dormiunt.
De causis somni per similem modum somnum causantibus.
Aliae autem causae somni per similitudinem dictae causae somnum inducunt. Ex laboribus enim quidam somnus inducitur et præcipue spiritualibus : quia illi a sensibus avertunt, et ad interius spiritus dirigunt : labor enim corporalis hoc facit, eo quod labor est colliquativus interioris humidi : motus enim intus excitat calorem : et tunc evaporat et liquatur humidum cibi congelati vel viscosi : exterius autem aperit poros, et evaporat calor et spiritus : et ideo exteriora obtinet frigiditas : et tunc refunduntur ad interiora calor et spiritus : et ideo labor inducit somnum. Et quia labor colliquativus est chymi congelati, præcipitur his qui ex pigritia vel diminutione exercitii male colorati et dispositi sunt, et præcipue his qui malam pinguedinem habent, et insomnes effecti sunt, quod exercitentur aliquo labore ut liquescat in eis humidum congelatum et sic digeratur, et vapore suo inducat somnum, et calore digerente consumatur superfluum , et dividatur viscosum : et sic redeat ad pulchritudinem coloris et statum sanitatis : labor enim quidam de numero colliquativorum est : illud autem quod sic colliquatur interius, congelatum fit sicut
Amplius autem propter idem causa somni est prima ætas, quæ est calida et humida. Pueri enim vehementer dorNota qual miunt : eo quod fluidum humidum et vehementer subtile habeant nutrimentum et sanguidormiam nem et colorem multum, licet non acutum habeant : et ideo facile ad caput elevatur in ipsis nutrimentum, et dormiunt : et est conveniens somnus eorum.
Quod enim omne nutrimentum puerorum ex magna parte sursum feratur, probatur per hoc quod quantitas membromur superiorum in eis, sicut humeri et collum et caput, excedit quantitates membrorum inferiorum, et hac de causa membra virorum superiora proportionabiliter majora sunt inferioribus propter calorem fortiorem in viris. Et ideo cum cadunt ab alto viri, frequenter cadunt super humeros vel collum, et colliduntur : feminae autem super posteriora cadunt, et ideo non adeo colliduntur. Haec etiam est causa, quod frequenter pueri epileptici sunt propter multum humidum quod fertur ad caput eorum : somnus enim simile aliquod est ita causa epileptiae : et ipse somnus quædam epileptia Nota da epileptica videtur esse. Propter quod etiam pluribus hominibus principium epileptio accidit in somno, licet postea forte evigilent : et dormientes quandoque in epileptia consumuntur et moriuntur, suffocato nimis humido : vigilantes enim quoniam non habent humidum nisi ex causa ægritudinis, et ideo minus habent quam illi qui habent ex somno et ex morbo : cum enim multus spiritus evapora-
<--- Page Split --->
tionis tam in somno quam in epileptia feratur sursum ad caput, descendens per venas colli et gutturis, facit intumescere venas, et illis intumescentibus coarctatur et praefocatur porus cannae per quem fit respiratio, et sic suffocatur.
Et haec est causa, quod pueris non conferunt vina et caetera vaporosa, neque nutricibus puerorum : quoniam enim ad nutrimentum nihil vel parum pueris videtur differre in prima aetate dare vinum, vel nutricibus, quia virtus cibi nutricis remanet in lacte quod bibit infans. Sed oportet nutrices quae lactant, bibere vinum aquaticum valde et modicum, eo quod ventosum est vinum, et magis vino medo ventosius est propter inflationem. In tantum vero superiora corporis sunt plena nutrimento in infantibus, quod quinque mensibus cervicem non vertunt postquam nati sunt, nisi raro forte hoc contingit : est enim in eis sicut in ebriis quibusdam, in quibus multa humiditas sursum lata, constringit poros et gravat caput : et haec est causa, quod in spatio priorum quinque mensium, neque signa, neque verba nominant, sed statim incipiunt aliquid notitiae ostendere : multus enim fluxus humidi non permittit formam signorum in eis stare, ut ex eis aliqua conceptio fieret : et hanc humidita-
Rationalite est autem ex eadem causa primum et postquam vivunt primo embryones qui crescunt in matricibus, postea autem incipiunt moveri, non quidem quod dormiant, quia non est vere somnus : sed quia superiora infusa habentes superflua humiditate, se movere non possunt. Omnino autem et universaliter signum horum quae dicta sunt, quod amatores sunt somni prae aliis qui occultas ex parvitate habent venas : illi enim frigidi sunt et humidì, qui si calidi essent, calidum perforativum amplas perforasset venarum vias. Nam etiam
præ aliis amant somnum qui magna habent capita. Eorum vero qui occultas habent venas, sunt venæ angustæ : quod satis amplum est substantiæ evaporativæ ad ducendum sursum strictum, est substantiæ ingrossatæ in humorem spissum conversæ ad descendendum deorsum : et ideo diu est antequam descendat humiditas, eo quod difficulter descendit propter angustum : et ideo diu dormiunt et libenter. Illis vero qui magna capita habent, magnus impetus ævaporationis fertur sursum, et magna evaporatio propter magnitudinem capitis, in quo multum retinetur : et ideo diu dormiunt.
Manifestas autem et amplas venas habentes, non sic somnolenti sunt propter oppositas causas : facilis enim est defluxus humidì de capite propter amplitudinem venarum, nisi aliquam aliam habeant passionem contrarium facientem huic eorum dispositioni : possunt enim aliqua causa obdurari venæ vel augeri in ipsis grossa humiditas, quæ sui multitudine et grossitie etiam per amplas venas difficulter descendet. Similiter autem neque melancholici somnum diligunt : in illis enim locus interioris caloris et infrigidatus et siccatus est : et ideo non habent id quod facere deberet evaporationem, et elevare ad caput : et ideo non fit in eis multitudo evaporationis. Ex eadem autem causa multum edaces sunt : ex frigido enim et sicco provenit appetitus multus comedendi : frigidum enim semper descendit gravando profundum stomachi, siccum autem non est evaporativum quando est conjunctum frigido : et si vaporet, propter debilem calorem est fumus niger et spissus, qui generat terrorem melancholicis : et sic superiora stomachi semper manent vacua : et hæc vacuitas est causa famis : calor enim debilis pungendo orificium stomachi, provocat desiderium : et similiter venit ad ois illud quidam porus fellis, qui sua punctura facit sensum famis quoties ipsum invenit vacuum et aliquo humore non infusum. In his autem qui calidi
<--- Page Split --->
sunt et humidi, vel saltem humidi, non fit tale desiderium : caliditas enim facit evaporare fundum stomachi, qui vapor replet ipsum orificium superius, et tollit desiderium : et hoc idem facit etiam calor in sicco, sed minus : humiditas autem frigida viscosa est, et ex se adhaeret orificio stomachi, et tollit desiderium in tantum quod aliquandoin ducit fastidium.
Ex eadem causa sunt etiam duri melancholici non permoti de facili ad aliquid nisi quod prius ceperunt : corpora enim ipsorum afficiuntur, sicut omnino nihil jucundum habentia : quia jucunditas provenit ex tenui et subtili sanguine, quem movet temperata caliditas : isti autem omnino sunt contrariae dispositionis : habent enim grossum et gravem sanguinem, quem comprimit multa frigiditas complexionis. Signum autem ejus quod diximus, est quod pueri et juvenes subtili et temperato sanguine abundantes, multum sunt lusivi et jucundi : et senes exsiccati et frigidi graves et severi : nigra enim cholera, quæ melancholia est, cum naturaliter frigida sit, locum nutrimenti et digestionis frigidum facit, similiter omnes alias partes ubicumque erit secundum potestatem excellentem hujusmodi superfluitas nigrae cholera.
CAPUT IX.
In hoc concluditur vera causa somni et diffinitio, et solvuntur dubitabilia quae sunt circa eam.
Ex omnibus autem quæ dicta sunt, patet perfecta somni et vigiliæ secundum causam diffinitio, quod scilicet somnus est conventus quidam caloris intrinsecus, et naturaliter reciprocatio ejusdem propter prædictam a nobis causam respirationis et revocationis spirituum et caloris ab exterioribus ad interius recursus. Ideo enim multus est motus humiditatis dormientis : quia calor reciprocatus multum potest in movendo : et cum deficit, incipit vinci a frigido : infrigidatur enim humidum, et descendit primo ad superiora faciei, et tunc concidunt palpebræ : et in somno infrigidantur quidem plus superiora quam inferiora, et infrigidantur exteriora corporis, interiora vero et inferiora sunt calida ut ea quæ sunt circa pedes et intrinsecus : ad inferiora descendit grossus humor sanguinis calefacti et non infrigidati per cerebrum : unde et pedes frequentius movent dormientes. Quod autem immobilitantur crura in somno, hoc fit ideo, quia nervi motus qui a capite veniunt in suis principiis, immobilitantur ab humore facto. Interiora vero ideo calefiunt, quia sunt juxta fontem caloris et spiritus. Et hæc quidem verissima sunt, quamquam alibuis possit dubitare circa dictam causam
<--- Page Split --->
somni, quaerens quare post cibum calidum frequenter fortissimus fit somnus? Videmus enim somniferum esse vinum, et alia quaedam calida. Irrationabile autem videtur, quod facientia somnum sint calida, cum somnus secundum sui causam et effectum frigidus sit, et infrigidans superiora et exteriora, ut diximus.
Quæramus ergo, quibus de causis possit ista accidere frigiditas quæ est somni ? Et primo quæramus, utrum hoc accidens sit, quod quemadmodum venter qui quidem vacuus calidus est propter calorem cordis et hepatis, cum nihil objicitur, infrigidatur ex repletione propter motum actu frigidi cibi, licet potentia sit calidus, et propter humorem cibi in quo diffunditur calor et amittit acumen, et ideo non ita sentitur sicut prius : ita et cerebrum vacuum sublata evaporatione quæ fit ad ipsum, fit frigidum, sicut venter propter ingressum evaporationis humidæ : quæ quia extranea est, non convenit calori : et quia humida, tollit caloris acumen. Et hoc licet dici possit, tamen ex hoc non causatur sufficiens frigus : quia calor in humido, licet amittat acumen, ut dicit Galenus, tamen non amittit quantitatem : et ideo hæc causa non est sufficiens.
Quæramus ergo aliam solutionem dictae objectionis, quærendo utrum conveniat hoc sicut tremor accidit corporibus, et horripilatio, quando perfunduntur aqua calida ? eo quod aqua calida aperit poros, per quos apertos exspirant spiritus naturalis et calor : et tunc frigus irrepit, et contrahit pellem, et contrahendo pellem erigit pilos : ita calida evaporatione ascendente et poros aperiente, egredientibus calore naturali et spiritu, congesta, hoc est, compressa et comprimens frigiditas refrigerat : et hoc calidum quod inest, facit pigrescere et secedere a partibus exterioribus ad interiora : et ita exteriora et superiora ad quafit hujusmodi evaporatio, infrigidantur. Sed et hoc licet verisimilitudinem habeat, non tamen est sufficiens solutio :
frigus enim tale non sufficienter inducit somnum, sed et tremorem tantum : et in his in quibus spissa pellis est et viscosi humores, non inducet somnum umquam : quia per talem aquam calidam vel per aliquid simile illi, non inducitur frigus in eis.
Amplius ex quo dicta solutio non sufficit, quæramus utrum sit talis causa frigiditatis somni, sicut infrigidatur locus, quando multum nutrimentum incidit in eum, quod sui contrarietate alterat contrarium : omnia enim agentia physice patiuntur : et ideo cum digestio sit completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus, remittitur et refrigeratur calor ex contrajacentibus passionibus nutrimenti, quando agit in ipsum et sublevat ad superius corporis : et tunc remanent infrigidata superiora : sicut ignis qui supponitur lignis viridibus, primum exstinguitur et refrigeratur quousque paulatim vincendo digerat humorem et consumat : fit enim somnus, sicut in Physicis dictum est, quando corpulentum et grossum humidum sursum fertur, et turbulentum per venas ad caput ascendit. Cum autem hic amplius calor non possit elevare, sed incipiat in capite sua multitudine excedere calorem et alterare in frigiditate ex contrarietate quam habet ad ipsum, tunc id quod elevatum est, iterum repellitur et fluit deorsum. Signum autem ejus quod sic fit somnus, et ex tali causa frigidus, est quod cadunt homines quando dormiunt, tamquam remissus sit calor qui elevabat corpora eorum, et erexit : hoc enim proprium habet homo inter animalia, quod est recti corporis et erecti : et ideo calore subtracto solum inter animalia sic alteratur in somno, quod cadit, caeteris animalibus stando dormientibus : et post quam sic cecidit, caput levare non potest : facit enim somnus phantasiam quasomno aliquid prænuntians vocatur. Somnium fit in imaginationem eorum impressio naturam veri somnii habens, sed fiunt in eis, ut dicit Adamidin, corti-
<--- Page Split --->
ces formarum sensibilium. Dicere autem, sicut prædictum est, adhuc non sufficit : quia licet cibi non cocti sint contrajacentes passiones, non tamen in omnibus qualitatibus illa est contrajacentia : et ideo posito quod cibus calidus sit, tunc postquam ille calefactus erit in loco digestionis, non induceret somnum : cujus contrarium videmus in omnibus : somniferum enim est omne quod tale est frequenter, etiam quando calida fiunt plus quam ipse calor naturalis et digestivus.
Dicamus igitur, quod hæ inductæ solutiones non sunt convenientes ut fiat frigiditas in somno superiorum et exteriorum : sed proprie et connaturaliter locus qui est circa cerebrum, frigidissimus omnium locorum corporis est, sicut in aliis libris de natura animalium determinandum est in animalibus habentibus cerebrum et caput. In his autem quæ non habent cerebrum et caput, est aliquid loco capitis et cerebri, quod facit dictam infrigidationem. Dicamus igitur, quod quemadmodum humidum in mundo quod evaporat sub solis calore, cum venerit ad medium aeris interstitium, qui est locus frigidus, infrigidatur propter loci illius frigiditatem et inspissatur, et congestum deorsum fertur in pluvia, et sic fit rursus aqua : sic fit in elevatione humidi calidi, quod est ex colamento cibi elevati ad cerebrum, ex frigiditate loci cerebri infrigidatur et inspissatur, et sic superflua evaporatio in aquosum phlegma redigitur, et descendit, ut saepe diximus, infrigidatum.
Hæc enim est causa quod catarrhi et hæ infirmitates phlegma multum habentes, ex capite videntur fieri : phlegma autem est humiditas non nutriens, sed exterius fluens per nares. Illa autem humiditas quæ est nutritiva exteriorum membrorum et non ægrotativa, quæ facit catarrhum vel apoplexiam vel paralysim, nihilominus fertur deorsum congesta aliquantulum, et ex ea refrigeratur quod calidum est in exterioribus et superioribus membris : est enim ex loco a quo de-
scendit ; et ideo propellit calorem naturalem et spiritum a membris : et hæc est secunda causa frigiditatis, et est hæc vera et propria causa. Dispositiones autem coadjuvantes ex parte corporis, quod diu durat hujusmodi infrigidatio, sunt tenuitas sive exilitas et angustia venarum illarum quæ sunt circa cerebrum : hæ enim non facile suscipiunt evaporationem : et cum humor conversus multo grossior sit, difficulter et per longum spatium vix distillat humor infrigidatus : et ideo diu durat somnus. Hæc igitur vera et propria causa est infrigidationis in somno.
CAPUT X.
Quando et qua causa expergiseuntur animalia ?
Expergiseuntur autem animalia, cum digestio completa fuerit et obtinuerit secundum perfectam virtutem et vigorem caliditas multa quæ fuerat impacta ad anteriora in angustum intrinsecus : hæc enim, ut diximus, impacta et impulsa est ab eo frigore quod circumstabat in exterioribus membris : intus enim caliditas multa efficitur et spiritus : et tunc obtinent exteriora : et tunc expergefaciunt ad vigiliam. Hoc autem est cum distincti fuerint ad invicem corpulentior sanguis in partem unam deorsum atque purissimus in partem aliam sursum : est enim purissimus et tenuissimus sanguis, qui est in capite : quia aliter non nutriet
<--- Page Split --->
sensuum organa : nutriens enim ea debet esse aptum sigillationi formarum : et hoc est tenue in substantia et purum in qualitate : turbulentissimus autem est, qui nutrit inferiora : eo quod dura sunt et fortia, sicut portantia totam molem corporis : talia autem nutriuntur sanguine grosso et turbido terrestri, sicut in aliis jam saepius dictam est, et adhuc dicetur in scientia de Animalibus. Omnis sanguinis principium primum est cor : cor autem, sicut anatomia probat, tres habet thalamos sive concavitates, dextrum scilicet, sinistrum, et medium : et medius autem est communis utriusque extremi thalami qui est in corde : de quorum extremorum thalamorum hinc et inde undique inchoat ex utraque vena, quarum una vocatur magna, et reliqua adorti, quae diffunduntur ex corde : et una ascendit, et altera descendit : in media autem cellula fit discretio sanguinis nutrientis inferiora et nutrientis superiora.
Hæc autem dubitationes multas habent et contradictiones a Galeno et suis sequacibus : sed diffinire subtiliter de his est aliorum sermonum, quos in libro Animalium, Deo favente, complebimus : eo quod multa et prolixa de hac materia sunt dicenda.
Propter hoc autem quod maxime generatur sanguis, post nutrimenti obla-
tionem, sive post cibum, et adhuc non est distinctus purus ab impuro, ideo tunc fit indiscretus et incertus somnus, sed potius confusus et interruptus, sicut diximus superius, quousque separatio fiat sanguinis, ita quod purissimum ejus sursum mittatur, turbulentum autem deorsum : et quando hoc acciderit et vicerit caliditas excurrens, tunc absoluta a gravitate nutrimenti a vinculo somni expergefiunt animalia.
Sic igitur diximus, quæ fit causa dormiendi. Est enim causa ejus redhibitio humidi infrigidati, quæ est ejus evaporationis quæ a cibo sursum fertur ad caput per ingenitum et naturalem calorem, de frigido facta et conversa ad primum organum sentiendi sensus communis.
Diximus iterum quid est somnus : quoniam est interceptus usus in sentiendo facta in primo organo sentiendi : et hanc interceptionem diximus factam esse ex necessitate suppositionis : eo quod non contingit animal esse et salvari non existentibus convenientibus quæ ipsum perficiunt. Est enim propter salutem somnus necessario : quies enim est somnus : quies autem salvat animal, ut diximus.
Sic igitur de somno et causa somni et accidentibus ejus sufficienter dictum est sic.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
CAPUT I.
Et est digressio declarans totum esse somniorum ad intellectum meliorem sequentium.
Post hoc de somnio quaerendum est. Et primo quaeramus cui potentiarum animæ attribuatur passio hæc, utrum scili-
cet intelligibilis partis animæ passio sit, aut sensibilis ? Accipiamus autem hic intelligibilem partem large pro comprehensione et acceptione, quæ est certa vel probabilis, sicut est opinio : sensibilem autem intelligimus simpliciter hic communem particulam, quæ accipit formas vel intentiones sensibilium particulares, et individuales, secundum quod comprehendit decem sensus, scilicet quinque interiores, et quinque exteriores, secundum quod in libro de Anima « dictum est : sic enim accipiendo intelligibilem et sensibilem particulam solum in duabus inter omnes potentias animæ quæ sunt in nobis, haberemus potestatem et facultatem aliquid cognoscendi : per vegetabilem enim particulam nihil cognoscitur omnino.
Ut autem faciliter instruamur esse et causas et significationes somniorum de quibus intendimus, volumus primo di-
<--- Page Split --->
cere quomodo somnium est in nobis. Scimus autem quod non dicimus nos somniare, nisi quando clausis per somnum sensibus, fiunt in nobis comprehensiones formarum sensibilium, quae quidem res non sunt, sed sunt aliquid simile rebus partibilibus determinatis, secundum hic et nunc : non autem tales formas tantum somniamus, sed etiam intentiones adjunctas illis formis convenientis et nocivi : et ideo animalia moventur in somnis per modum imitationis et fuge : et quando talis fit motus in somnis, tunc dicimus nqs somniare. In somniando autem non videtur nobis tantum esse visus imaginum, sed videtur nobis quod sentiamus directe per omnes quinque sensus, et fortius per illos sensus quos fortiores habemus : quoniam videtur nobis, quod videamus lumina et colores clare et distincte, et quod audiamus sonos, et tangamus calida vel frigida vel homines quorum figuras somniamus, et quod gustemus dulcia vel amara. Sed rariso sumne somniat aliquis quod odoret fectida vel odorifera : quod contingit ex hoc quod homo habet hunc sensum debilissimum : unde etiam quando somniat se esse in locis fectidis sicut in latrinis, non somniat se loca illa odorare. Similiter quando somniat se esse in cellis aromatum vel in hortis ubi multa sunt aromata, non somniat se, nisi valde raro, delectari odore : sed somniat se tantum immutari in visu, vel auditu, vel tactu, et forte gustu talium. Et si somniat se aliquid percipere de odore, hoc erit per gustum, ita quod somniat se aliquid gustare, et postea illius odorem percipere. Haec autem omnia signa sunt, quod forma somniorum sunt acceptae per sensus, et quod illae quae debiliter imprimuntur, aut non remanent, aut ita debiliter remanent, quod sine praesentia rei sensibilis sensum afficere non possunt.
Haec autem inducta sunt adhuc ut sciamus, quoniam homo in somno sensibiliter et non imaginabiliter tantum afficitur : sensibilis autem affectio nullo mo-
do potest fieri nisi patiente organo sensus aliquid a sensibilibus formis : cujus enim potentia est, ejusdem est actus, ut prius dictum est : potentia autem sensibiliter afficiendi non est nisi sensus : et ideo oportet quod cum actualiter sic afficitur, quod haec affectio sit aliqualiter in organis sensuum. Constat etiam, quod in somnio in organa sensuum non agunt res exteriores cum ad illos clausa sint organa : quia si hoc diceretur, tunc sensus essent in usu sentiendi : usus autem sentiendi est vigilia : et tunc sequeretur quod somnus et vigilia incessent eidem et secundum idem et in eodem tempore, quod est impossibile : relinquitur ergo, quod illa sensibilia quae agunt in organa sensuum, sint spiritualia non realia, et cum afficiunt sensuum organa, oportet quod haec sint ex altera duarum causarunt, scilicet vel sunt in ipsis organis sensuum reservata, aut sunt ad ipsa ex intrinseco capitis et corporis venientia. Si autem continue essent reservata in organis sensuum, sequerentur duo inconvenientia : quorum unum est si continue reservaretur in eis, continue afficerent organa : et sic homo continue somniaret, quod est falsum. Secundum est, quod non habens organum visus, ut caecus, homo somniaret numquam de rebus visibilibus. Relinquitur igitur quod ab intus ad organa sensuum veniant.
His igitur positis, videamus unde et usquequo veniant. Scimus autem ex his quae bene in libro de Anima determinata sunt, quod omnis forma ministrata ab anima, procedit ab aliquo thesauro. Thesaurum autem scimus non nisi duplicem esse, intentionum scilicet, quarum thesaurus est memoria, et formarum quarum thesaurus est imaginativa sive formalis : oportet ergo quod ex illis ministrentur formae ista : sed nos ostendemus inferius, quod somnus aut semper, aut frequenter ligat mediam : non ergo possunt procedere ex media. Cum autem nos sciamus quod sensus communis est, qui primo componit et dividit inter sen-
<--- Page Split --->
sata propria, et quod ex illa compositione et divisione resultant intentiones nocivi et convenientis, sicut in scientia de Amma determinatum est, sequitur ex illo procul dubio, quod dummodo non claudatur, ligetur imaginativa, quod dum formae administrentur ex ipsa, resultabunt intentiones boni et mali ex ipsa compositione eorum, non quidem intentiones rerum, sed similes illis accepte in spiritualium imaginationum compositione et divisione.
rum, de quibus omnibus in sequentibus ostendemus diversitatem et causam. Sed communiter de esse somniorum in omnibus generibus eorum secundum Peripateticos et Averroem cum Alfarabio et Adamidin philosophos dicta.
Dicamus igitur, quod convenientius est, quod motus somnii est ex imaginatione quam quidam phantasiam vocant. Sed si velimus scire ubi sit terminus motus hujusmodi, revocemus ad memoriam praedicta, ubi diximus quod affectio sensibilis motus necessario est in organis sensuum. Cum autem organa sensuum secundum duas divisiones clausa sint, oportet necessario quod si aliquid recipiunt, quod sint in loco ubi magis appropinquant ad calidum vaporem interius : quia quanto vapor somni ad exteriora fluit, tanto magis infrigidatur : interius autem licet frigidum sit, cum adeo non sit frigidus, quin plus habeat de caliditate quae est a principio, quod elevat ipsum, quam in loco ubi distat ab ipso eodem principio. Ex hoc igitur relinquitur, quod nervi sensibiles in concavitatibus suis spiritum sensibilem habentes in loco ubi conveniunt ad organa sensus communis directum ad cor per conlimitationem quam habet cum ipso, informantur sensibilibus formis provenientibus a thesauro imaginationis in vapore sprituali, quem elevat principium caloris. Ex quibus omnibus constat, quod motus somni incipit ubi terminatur motus vigiliae, scilicet in thesauro imaginationum sensibilium, et provenit ad locum ubi incipit vigilia, hoc est, ad primum organum sensuum, et quod evaporatio somni vehit eas ab uno loco in alium.
Hoc est igitur quod volumus praemittere, ut sequentium facilior sit intellectus. Sunt autem multa genera somnio-
CAPUT II.
Cui parti animæ convenit somnium ?
Resumentes igitur quod a principio dictum est, dicamus quod de somnio in hoc secundo libro quaerendum est : et cum passio non sciatur nisi per suum subjectum, oportet nos primum quaerere cui parti earum quae sunt partes animae conveniat dicta passio : et utrum sit passio intelIlectualis particulae, vel sensibilis : sicut enim diximus, somnium cognitio quaedam est : et in his duabus partibus animae large acceptis solum cognoscendi aliquid habemus facultatem. Ostendemus ergo primo, quod haec non sit passio sensus qui est acceptivus sensibilium specierum materia praesente, sine materia tamen : si enim usus visus est videre, auditus audire et omnino videmus quod sensus usus est sentire speciem re praesente exterius : quae autem sic sentiuntur praesente materia, aut sunt communia sensuum, aut propria : communia quidem, ut figura, aut magnitudo, et alia hujusmodi : propria vero, ut color, sonus, et sapor, et his similia. Scimus autem, quod omnia, claudentia sensus et dormientia sunt in potentia, et non habentia
<--- Page Split --->
facultatem utendi sensibilibus, et non possunt videre, nec aliquo sensu reliquorum uti : tunc patet quod nihil omnino sentimus in somno : et sic videtur quod sensu non percipiamus somnium : necessario autem concludit id quod sensu immutato a rebus extra somnium, impossibile est percipere.
Videtur autem quod somnium sit conceptio quaedam similis opinioni impartibilibus formis judicanti, et tamen probabimus etiam quod neque in opinione sit somnium : quando enim per opinionem de sensibilibus vigilantes non solum adveniens ad nos dicimus hominem esse, vel equum, quae sentimus per accidens, et accipimus per opinionem per se, sed dicimus ipsum esse album vel pulchrum, sumendo judicium et de his quae per se et proprio sensu sentimus : talia autem omnino non judicat opinio sine usu sensus, sive judicium ejus sit verum, sive falsum : ea enim circa quae judicium ponit, sensibilia sunt : et illa non habent nisi per sensuum apprehensionem secundum actum factam. In somnis autem accidit animam judicium simile omnino isti facere : nos autem videmur videre in somnis, scilicet omnino similiter de adveniente aliquo, quoniam homo, et quoniam equus est : quorum utrumque est sensus per accidens, et opinionis per se. Videtur etiam nobis, quod videamus quod quoniam albus vel pulcher quem videmus in somnio : quorum utrumque sensus est per se et opinionis per accidens. Si ergo primum judicium non habet sine sensu omnino, neque utique habebit secundum sine sensu secundum actum facto. Jam autem probatum est, quod secundum actum non fit sensus in sensus in dormiendo.
ter dormientes videmus et concipimus quoddam aliud, quod secundum intellectum elicitur ex illo : sicut enim vigilando sentimus aliquid, et ex illo per collationem intelligimus quoddam aliud, et disponimus illud : sic etiam facimus in somnis : praeter phantasmata enim quae afficiunt sensus, intelligimus dormientes quoddam aliud. Hoc autem homini jam videbitur qui exercet mentem suam per experta, cum tentat surgens a somno memorare qualiter in somno se habuit : multi enim jam viderunt somnia talia quae disponebantur, quasi secundum memoriae perceptionem disponerent quae videbantur «in somnis ad facere vel scire, sicut ex memoratis disponit intellectus vigilantis : contingit enim aliquid talium praeter phantasma quod est somnium in dormiendo ponere quasi ante oculos, et in loco disponere illud, et ordinare ad intellectus conceptionem.
Cum autem secundum prædicta somnium nullo modo sit conceptio intellectus, manifestum est quod non omne phantasma quod est in somno, proprie vocatur somnium : oportet enim ipsum afficere modo sensibibilis sensum, aliter somnium proprie non vocatur. Propter quod Socrates in tria divisit ea quæ occurrebant in somniis, et unum vocabat somnium, secundum divinationem, tertium prophetiam : sed de his in sequentibus erit manifestum. Est autem manifestum ex hoc quod intelligimus aliquando certitudinaliter in somnis, et concipimus in eis certam scientiam quæ in vigilando tantum opinione opinabamur : et hæc apprehensio nullo modo est somnium.
Amplius autem si recurramus ad ea quae experimur in nobis ipsis, videbitur quod non omnis acceptio quæ fit in somnis sive judicium vocetur somnium : quia somnium est affectio sensibilis in organis sensuum facta, sicut diximus : nos autem præter hoc somnium frequen-
<--- Page Split --->
dendo exterius, et audiendo exterius fallimur aliquando : sicut enim diximus in scientia de Anima 1, sensus proprius non decipitur in proprio sensato : unde videntis quidem verum quod nuntiat de proprio sensato : et hoc modo etiam audientis est verum, sed nequaquam est id semper verum quod in his arbitramur componendo et dividendo sensata, et arbitrando hoc esse illud, vel non esse, vel conveniens, vel necessarium : et ideo hujus deceptionis aliqua est causa. In somno autem positum est nihil omnino contingere videre, vel audire exterius, vel etiam omnino sentire ab exterioribus rebus praesentibus : igitur non contingit aliquem sensum videre unum, vel aliquid etiam pati videndo per modum dictum. Sed tamen experimenta scimus, quod licet non per exteriora cum in somnis contingit visum pati, sicut et alios sensus. Singulum autem 2 horum in quibus patimur secundum singulos sensus evenit nobis quemadmodum vigilantibus quodammodo : quia in utroque afficitur sensus organum affectione sensibili, licet non sit omnino sicut accidit nobis vigilantibus : id enim quod apparet in somno, aliquando dicit opinio falsum esse, quando scilicet in somno judicium rationis non omnino sopitur et detinetur : sicut etiam in vigilia quaedam judicat inconvenientia et falsa, sed non est de esse somni : quandoque autem in somno detinetur ne procedat ad judicium, et tunc consequitur aestimatio hominis phantasma sicut rem ipsam, et est deceptus. Et haec est causa, quod quidam inhonesta somniantes consolantur se in somno, eo quod non sit curandum, quia somnium sit et non veritas.
Patet igitur ex dictis et melius patebit ex sequentibus, quod haec passio quam vocamus somnium et somniare, non est passio opinantis vel intelligentis aliquid.
<--- Page Split --->
Hoc autem sic probatur expressius quam in ante habitis probatum sit. Constat autem ex omnibus quae in primo libro istius scientiae digesta sunt, quod omnis dormitio vinculum est, et immobilitas, et praecipue exteriorum sensuum : si autem intus et opinio in actu esse debeant, oportet a sensibus fluere phantasmata ad opinionem et intellectum, a quibus abstrahantur intentiones probabiles et universales ad informandum opinionem et intellectum : non autem sic fluunt in somno, eo quod tunc spiritus animalis qui est vehiculum formarum, retractus sit, et sensus subtraxit se ab exterioribus, et reduxit se ad interiora : igitur per accidens somnus erit et vinculum et immobilitas intellectus et opinionis : oppilantur enim via per quas forma e ad interiora transire debuerant. Quod autem in quibusdam somnis hoc non fit, in quibus fiunt intellectus et opiniones, vere per accidens contingit, et non est de natura somni, sed habet causam aliam quam inferius exsequemur.
CAPUT IV.
Quod somnium est passio sensibilis particula animae, non in quantum sensibilis, sed in quantum phantastica.
Cum autem jam constet somnium non esse passionem opinionis vel intellectus, videtur quod nec sensibilis particulae sit
hæc passio quam somnium appellamus. Si enim simpliciter esset somnium hoc sensus, sed quod ipse simpliciter est sensus, tunc esset vigilantis passio : quia sensus cum sit potentia passiva, non est simpliciter et absolute, nisi quando est in agere et pati a proprio et exteriori objecto : sic autem non fit sentire in dormiendo : et tamen in somnio fit simpliciter videre et audire, hoc modo quo prius diximus : et ideo qualiter et quemadmodum fiat afflictio sensus in somnio, hic considerandum est.
Ponamus igitur primum, quod tamen manifestum est, quod somnium est passio sensibilis particulae animae : hujus enim passio est somnus, in quo somno et numquam aliter fit somnium : non enim potest esse, quod aliquando alicui animalium vel partium animae insit somnus, et aliquando somniare : sed eidem animali et particulae accidit somnus et non somniare. Quoniam vero de phantasia diximus in libro de Anima 1, secundum quod sub se comprehendit et imaginativam et aestimativam, patet quod phantasticum subjecto idem est sensibili, sed esse suum formale et diffinitivum non est idem cum esse sensibilis. Est autem phantasia motus ille qui fit a sensu secundum actum facto, sicut diximus in libro de Anima 2. Dico autem phantasiam formaliter cum suis formis accipiendo : motum autem voco formam ad ipsam in spiritu animali devectorum : somnium autem quoddam phantasma videtur esse per experta. Diximus enim quod hoc phantasma quod est in somno, est aut simpliciter factum, aut quodammodo : non simpliciter factum dicimus esse somnium : manifestum est igitur, quoniam partis sensibilis animae est somniare, non quidem sensibilis, secundum quod simpliciter est sensibile, quia sic fit in actu ab exterioribus, sed sensibilis est secundum quod sensibile efficitur
<--- Page Split --->
phantasticum informatum et affectum a phantasmate : hoc autem est quod diximus in principio, quod somnium incipit a phantasia vel imaginatione, et terminatur ad sensibilem particulam animae : et e converso vigilia incipit a sensu, et terminatur ad imaginationem et memoriam et opinionem et intellectum in aliquibus. Est ergo phantasma somnium faciens non simpliciter factum : quia sic esset a rebus factum, sed est factum quodammodo per reversionem evaporationis tenuis et lucide, quae in somno ab interiori capitis revertitur ad principium organorum sensibilium : deceptio autem in his fit a vinculo detinente judicium potentiarum animae, quae possunt discernere verum et falsum in phantasmatum collatione secundum compositionem et divisionem facta.
CAPUT V.
Qualiter forma somnii sit in sensibili parte animae secundum quod patitur sensus ab objecto et remanet forma sensibilis in organo sentiendi ?
Habito proprio subjecto somnii, cujus ipsum est passio, superest speculari quid sit et quomodo sit somnium. Speculemur igitur ex his quae maxime ut in pluribus circa somnium accidunt.
Dicamus igitur primo, quod objecta sensibilia nobis afficiunt sensum secundum singula organa sentiendi, et passio sive formalis qualitas et figura quae fit
a sensibus, non solum est in organis sensuum dum sensata extra praesentiam sunt et agunt in sensum, sed etiam postquam abierunt, aliquantulum perseverant in organis forme illae : quod licet in libro de Sensu et sensato probatum sit diligenter multis experimentis, tamen ut certior sit doctrina, probetur etiam hic. Dico igitur hic, quod haec passio quae fit a somno et sensu, similis est violentiae qua feruntur ea quae feruntur motu violento, qui est motus expulsionis sive projectionis : in isto enim motu ea quae agitantur et projiciuntur, adhuc moventur, quando jam non attingit ipsa ulterius primum movens, sicut movetur lapis postquam non tangitur chorda blite, et sagitta movetur postquam non tangitur a chorda arcus : et hoc est ideo, quia id quod primum motum facit, secundum impulsionem movet aerem, et ille aer motus movet aerem alium : et sic movetur unum ab alio donec stat violentia : sic enim secundum impulsionem violenter faciunt motus omnia quae moventur in aere vel elemento humido quod est aqua : quia in his tantum duobus elementis est motus violentus. Hoc autem hic inducimus tantum pro exemplo : sed utrum verum sit, an non, in octavo Physicorum ante finem libri requiratur.
Quidquid autem sit de his quae localiter et violenter moventur, cum superius dictis oportet nos opinari accidere in alteratione : nam quod calefactum est ab aliquo calido, calefacit ulterius hoc quod sibi proximum est, et hoc iterum ulterius distribuit calorem, et sic fit continue per moventia et mota usque in primum principium motus, hoc est, solum movens non motum in genere motus illius in quo movet sequentia. Igitur similis modus motus est in eo in quo sentire contingit : quoniam sentire alteratio quaedam facta est et ipsius sensus, quando est secundum actum factus et alteratus a forma sensibili : non tamen est simpliciter alteratio, ut diximus alibi. Est igitur haec causa, quod aer motus ab oculo al-
<--- Page Split --->
terat sensum, et organum sensus alterat sensum communem, et sic ulterius secundum ordinem virium animæ sensibilis : et remanet forma per spatium in organo sensus postquam alteratum est : quia aliter secundum illam formam non moveret interiores animæ partes et organa : et ideo quiescentibus jam rebus exterioribus a movendo sensus, alteratio fit adhuc et remanet tam in superficie sensus in organis, quam in profundo capitis, ubi sitæ sunt aliæ particulæ animæ sensibilis : hoc autem palam est per experta : cum enim diu et frequenter sentiendo patitur sensus ab aliquo sensibili valde activo, et nos postea eumdem sensum transferimus ad alia sensata ejusdem sensus, tunc passio prius accepta sequitur sensum.
Et hujus exemplum est, sicut quando nos transferimus visum a sole prius viso ad tenebras vel tenebrosa : accidit enim tunc nihil videre in domibus tenebrosis propter lumen solis adhaerens oculis. Et simile accidit quando diu aspicimus ad colorem clarum, sive ille sit albus, sive caeruleus, et sit bene coloratus ejusdem coloris, videtur nobis esse omne corpus ad quod subito permutamus visum, quod pellis alba vel caerulea sit expansa super ea quæ postea videmus. Et si ad solem inspiciamus vel aliquid aliud splendidum valde, et statim contineamus claudendo oculum, et nobis observantibus aliquid aliud secundum directum visum immediate conspiciendum ubi accidat visum videre, statim apertis oculis subito post aspectum solis judicabit oculus colorem esse hujus quale est lumen : deinde post modicum, passione oculi remissa, permutatur in puniceum, hoc est, in clarum rubeum colorem, deinde ad purpureum sanguineum, et ultimo pervenit ad nigrum vel ad illum qui est verus color corporis, super quo dirigitur oculus, eo quod tunc evanescat passio prius facta in oculo.
Et simile est in sensu communi qui percipit motum : cum enim aliquis in-
tueatur ea quæ permutantur, et postea videat alia, videbuntur ei moveri sicut illi qui sensus organum permutant a cursu fluminum, et maxime ab his fluminibus quæ citissime fluunt, postea vero quando sunt in terra, videntur eis etiam moveri ea quæ quiescunt propter formam motus manentem in organis sentiendi. Hoc autem non est tantum in visu, sed in auditu : unde a magnis sonis diu auditis fiunt aliqui obsurdescentes ad alios sonos, non propter hoc quod corrumpatur auditus tantum, sed quod forma magni soni remanet in auditu, et excludit perceptions aliorum sonorum. Ex eadem etiam causa fiunt etiam a validis odoribus non odorantes alios odores, et in omnibus similibus idem est judicium. Hæc autem omnia manifeste accidunt secundum modum quem diximus.
CAPUT VI.
Quod organum sensus non solum patitur, sed etiam agit in corpora vicina.
Ante autem quam propositum habere possimus, oportet nos ostendere quod organum sensus non tantum patitur ab objectis, sed etiam agit in corpora vicina. Quod igitur organa sentiendi cito modicas differentias sensibilium sentiant, apparet in rebus animatis, quæ non ita bene præparatæ sunt ad patiendum, quæ tamen valde cito a modicis differentiis agentium immutantur. Hoc autem in speculis accidit, quod ipsum exemplum tam mirabile videtur, quod si insistendo
<--- Page Split --->
per omnem considerationem considerabit quis diligenter, quasi mente videbitur utique consternari prae admiratione facilitatis passionis.
Et ex illo manifestum est non solum organa sensuum faciliter pati, sed etiam agere aliquid in corpora vicina, non etiam in eodem subjecto sibi conjuncta : in isto enim experta probant, quod quemadmodum visus patitur a diversis, et agit et facit aliquid in corpora se tangentia. In speculis enim valde puris si contingat mulieres inspicere, menstruis supervenientibus, generatur superficies quadam velut nubes sanguinea : et si quidem novum fuerit speculum, non facile est abstergere hujus maculam : si autem verus, facile : quod contingit ideo, quod in veteri sunt sordities quaedam nubeae quae excludunt maculam ex oculo menstruatae per aerem venientem. Causa autem est, quia, sicut diximus, non solum patitur visus ab aere inspiciendo formam visibilis, sed etiam facit aliquid in aerem : et ideo sanguis fluens vaporabiliter resolutus in aerem ex oculis menstruatae, facit in aerem et in oculum, sicut faciunt omnia splendida quae illuminationem aliquam largiuntur corporibus sibi vicinis, postquam a luminositate perceperint lumen. Organum est de numero splendidorum et de numero eorum quae habent colorem : multa enim colorata sunt splendida, non quidem propter lumen quod sit in ipsis, sed propter lumen quod reverberatur super ea, sicut diximus in libro de Sensu et sensato : in mulieribus autem menstruatis rationale est oculos affici sanguine, sicut et omnes reliquae partes corporis earum afficiuntur : naturaliter enim secundum suam complexionem existunt plena venarum : venae autem sunt via sanguinis : ideo cum fluunt menstrua propter turbationem et fervorem sanguineum, licet nobis incerta sit differentia sanguinis illius qui decidit ex oculis, scimus tamen quod inest ipsis aliqua differentia et portio menstrui sanguinis, sicut in caeteris
membris. Scimus enim, quod seminis natura est eadem et menstruorum : eo quod utrumque est superfluum ex quo fit generatio, nisi quod semen est activum, menstrualis vero sanguis passivum : semen autem a quo fit generatio totius, necesse est quod decidatur a toto corpore, licet a capite decidatur plus quam ab aliis membris. Menstruum igitur a toto corpore descenditur, et sic erit sui aliqua pars currens in oculis : et cum fervet, resolvitur vaporabiliter, movetur aer ab ipso, et serpit alteratio illa et motus usque ad aerem, qui in speculis est tangens speculi superficiem propter continuitatem qua continuatur motus aer ab oculis usque ad speculum, et qualem quemdam facit oculus aerem, et talem facit eum qualis est ipse in passione sive qualitate eadem existens : aer autem talem facit speculi superficiem. Ita enim fit in speculo mundo sicut fit in vestibus : vestes autem quae maxime mundae sunt, citissime inquinantur ; quod enim valde purum est, diligenter monstrat sordidum quod receperit, et praesertim minimos motus secundum alterationem factos. Omne enim politum et planum est, qualemcumque parvum tactum etiam mundissimae manus, tactum maxime sentit et demonstrat : statim enim spissam trahit nubem. Oportet enim intelligere hunc tactum sive qualitatem quae inficit tangens factum, esse tamquam aeris infecti a nube sanguinea quamdam actionem in superficie speculi, et actionem quamdam aeris ad speculum : et sicut attrahi dicuntur quae se collidunt per confricationem, et quod sit tamquam explicatio quaedam aeris ad speculum.
Haec enim tria succedunt sibi cum speculum ex aere inficitur. Primum quod tangit ipsum, cum extremum aeris est cum extremo speculi. Secundo attingit aer speculum, quasi ingerens se in profundum speculi. Tertio autem exspoliat se forma nubis inducendo eam in speculum, et speculum tenet eam propter duram substantiam sui : haec autem macula
<--- Page Split --->
statim fit manifesta, quantumcumque sit parva, vel magna, propter munditiam speculi : quod autem non de facili et celeriter exit ex novis speculis, causa est haec, quod purum politum et planum est speculum : ex his enim dispositionibus serpit macula in profundum speculi omnino : nam eo quidem quod purum est speculum, serpit in profundum omnino speculi macula : ratio autem quia planum est, serpit naturaliter et omnino, quia in plana superficie facilis est diffusio vaporis, cum nulla pars emineat, quae protegat sibi vicinas partes ab infectione. In veteribus autem speculis macula non est una, neque simul : quia non in eo macula subit in profundum, sed magis natat in superficie speculi : cujus causa superius assignata est. Quoniam igitur etiam a parvis differentiis sensibilium fiat motus, et alteratio organorum, et celeres sensus secundum actum ex potentia moti.
Amplius autem quoniam non solum patitur sensus, sed etiam agit e contrario organum per quod sentimus colorata, manifestum est ex his quae dicta sunt. Attestantur etiam his quae inducta sunt etiam ea quae circa vina et circa pigmenta eveniunt : oleum enim quod separatum est ab amurca, et est depuratum et praeparatum cito accipit odores corporum sibi proximorum : et omnia patiuntur illud ipsum. Non enim solum commiscerentur vina odoribus corporum quae immittuntur in vinum, sicut fit in vino pigmentato, sed recipiunt etiam odores corporum quae proprie vasa ponuntur, vel per se juxta vasa existunt.
Ex omnibus his quae dicta sunt, arguimus duas conclusiones : quarum una est facile et celeriter et usque in profundum sui sicut speculum a parvis differentiis patitur ab extra, quod similiter facile et celeriter moveri potest organum sensus a particulis intra, cum illae sint in organis sensuum conjunctae in eodem subjecto et continuus sit nervus ab interioribus ad organa veniens : exteriora autem sunt
diversa ab eis in subjecto et non habentia adeo continuitatem naturalem usque ad ipsa.
Secunda est, quod cum organum sensus agat secundum passionem naturaliter et accidentaliter acceptam in aliquod corpus quod non est secum in eodem subjecto, quod multo fortius organa interiora et instrumenta informata sensibilibus formis, agere possunt in organa propriorum sensuum secundum formam, ut perfectio in perfectibili, et naturaliter est eis sicut actus in potentia.
Ad eam ergo quæ ex principio consideratio in intentione nostra revertatur : sieut igitur ex his quæ dicta sunt, patet quod post recessum sensibilis extrinsecus in cella anterioris capitis ubi sita est formalis, conveniunt simulacra habentia similitudinem aliquam cum forma quæ est objectum sensus : et hoc præcipue fit, quando ea quæ sunt prima sensibilia, quæ agunt in organa sensus, valde disponuntur ad agendum secundum aliquem sensum specialem et secundum effectum quem imprimunt in ipso : effectus enim valde activorum multum penetrat in passivum sibi proportionale.
<--- Page Split --->
tasmata, scientes esse falsum : et hoc contingit in eis qui non laborant multum : non enim tunc latet eos, quod falsum est quod tunc dicit imaginatio : si autem major sit passio infirmitatis, in tantum quod detineat rationem, tunc movetur ab ipsa similitudine irascendo, vel timendo, vel concupiscendo, sicut re praesente. Causa vero in omnibus hujusmodi una est, haec scilicet quod omnia non judicat secundum eamdem potentiam id quod est principale, sicut res, et id quo fiunt phantasmata : primum enim judicat ratione, et secundum sensu communi vel aestimatione sensibili. Hujus autem exemplum est quod videtur secundum id quod phantasmata faciunt solem esse unius pedis : sed alia pars animae quae est saepe in scientibus, contradicit ad phantasiam, et dicit eum esse majorem tota terra.
Similiter autem si globulus ex cera vel alia aliqua materia formetur, et postea digitus super digitum cancelletur, ita quod utriusque digiti extremitate simul tangatur globulus, videntur duo esse globuli qui unicus est : attamen non dicimus quod duo sint, quia alius sensus, qui dignior est in certificando de rebus et numero earum, tactui contradicit : in omni enim certificatione dignior est visus quam tactus. Si vero non haberemus nisi tactum et talem tactum qui est cum transpositione digitorum et non alium, tunc procul dubio decepti judicaremus duo esse quod unum est : et mentiendi causa esset, quia non esset aliquid dignius tactui contradicens. Mentiendi autem causa naturaliter est in sensibus, et non solum ex hoc quod forma quælibet apparet cum movetur sensibile quod primo movet sensum, sicut prius induximus superius in multis exemplis : sed etiam ex hoc quod fiunt apparitiones multæ, cum ipse sensus movetur secundum formas præacceptas, vel naturaliter in eo existens, sicut est lumen, et diaphaneitas, et splendor, et hujusmodi : tunc enim eodem modo movetur sicut sensibile ex prius accepta forma motus in organo.
CAPUT VII.
Quæ sit vera causa deceptionis in somno et quot sint ?
Adhuc autem ex superioribus longe dietis apparet, quod facilitas deceptionis in sensibus tam in dormiendo quam in vigilando, est ex passionis vehementia, in qua existimus : et diversi homines et diversa animalia sunt in diversis passionibus : et ideo diversas habent causas deceptionis suæ in his quæ apparent ex sensibus : sicut trepidum decipitur in timore existens, et amans decipitur in amore vehementi existens, in tantum ut etiam propter modicam similitudinem videatur timenti quod videat hostes, et amanti videatur quod videat dilectum. Eodem modo est etiam in ira et in omnibus concupiscentiis et passionibus, quod facile videlicet decipiuntur omnes existentes et detenti ab eis.
Adhuc autem quando passibilior utique et magna passione detentus fuerit quis, tanto amicitiae movetur et permutatur similitudine et magis ac magis movetur, quanto in passionibus fuerit magis et magis : haec enim est causa, quod febricitantibus quibus materia vaporat ad caput, videtur quod animalia videant in parietibus propter modicam similitudinem linearum casu protractarum in parietibus : et quidem taliter infirmantium quibus non detinetur rationis usus, vehementer decertant apud se contra phan-
<--- Page Split --->
Dico autem explanando hoc sicut terra videtur moveri aspicientibus, quorum visus ab aliquo prius motus est.
Et ut liquide hoc intelligatur, oportet scire quod causa deceptionis in somnis provenit ex uno principaliter, et ex tribus aliis secundario. Principale autem est, quia non est contradicens ad phantasma nisi valde raro, eo quod humiditas somni oppilat porum per quem est transitus imaginum ad usum rationis : et tunc accipitur phantasma ut res, et similis est causa in omnibus amentibus. Unum autem secundorum et non principale est passio : hæc enim trahit formam ad id quod timet vel desiderat : nam quod quisque timet vel sperat, per somnum cernit
idipsum : et ideo luxuriosis fit somnium de coitu, famelicis de cibo decipiens. Secundum autem decipiens est similitudo cibi vel humoris qui dominatur in corpore, et id quod somniatur, sicut cui dulce phlegma distillat a capite per dentes, somniat quod mel bibat, et cholericus somniat se propter modicum calorem esse in igne, et phlegmaticus propter modicum frigus se esse in aqua, et sic de aliis. Tertium autem est lineatio imaginum in vapore fluido interius organa tangente : sicut enim vapor est incerta figurae, ita et imaginationes qua feruntur in ipso. Hæc autem in sequentibus magis erunt manifesta.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
QUID SIT ET QUALITER FIAT SOMNIUM?
CAPUT I.
Qualiter in nocte fiat somnium ?
Ex omnibus autem his quæ habita sunt, esse et diffinitionem somnii investigantes, dicimus manifestum esse, quoniam non solum fiunt motus a simulacris quæ sunt in corpore in vigilando, sed etiam tales motus qui sunt extrinsecus in sensuum organis, sed fiunt hujus motus in animalibus quando in eis fit passio ista quæ vocatur dormitio vel somnus, et tempore somni magis apparet, et plus se manifestat.
Hujus autem causa est, quia in die quando animal vigilat, fiunt majores sensuum motus extrinsecus, et ab illis expelluntur a perceptione debiles motus intrinseci, quando fortiter extrinsecus agit objecta exteriora in sensus, et intrinsecus fortiter agunt conferendo et diversa tractando ratio et intelligentia : exterminantur enim tunc ne percipiantur, quemadmodum juxta multum et fortem ignem exterminatur minor : et sicut exterminantur parvæ tristitiæ et parvæ oblectationes ne percipiantur juxta valde magnas tristitias et delectationes. Nocte vero quando frigus claudit organa sensuum et vacant ab exteriori tumultu fortissimarum passionum quæ fiunt ab exterioribus objectis, et propter impotentiam agendi exterius propter ligamentum dormitionis, eo quod in ipsa ab exterioribus membris ad interiora fiat caliditatis et spirituum reflexio, tunc referuntur sensuum vigores ad primum principium sensibilis particulæ quæ est cor restaurans quod deperditum est in spiritu et calore : tunc etiam interiores motus phantasmatum fiunt manifesti, sedata maxima turbatione, quæ est in evaporatione quæ sursum fer-
<--- Page Split --->
tur in fine digestionis, postquam segregati sunt grossi sanguines a subtilibus, ut diximus superius, imaginationes cum subtili evaporatione fluunt ad principia nervorum sensibilium, et ibi manifestantur.
Oportet autem nos opinantes hunc fluxum fieri sicut fiunt modicae vertigines primo qua feruntur in fluvio : instante enim aqua circuli fiunt, sed in flumine cito fluente res injectae faciunt vertiginem, sed cito frangitur propter fluxum aqua. Et eodem modo arbitrari nos oportet unumquemque motum phantasmatis fieri continue in somnio : saepe enim vehitur imaginatio vecta in sua propria similitudine ad principium sensus, et saepe corrumpitur in alias figuras propter fluxum humidì spiritualiter evaporantis, qua deferunt formas phantasiae : corrupto enim subjecto, necesse est corrumpi figurationem forma qua in ipso est. Haec autem corruptio fit propter repercussionem vaporis ad concavum capitis, ex quo reflectitur necessario in seipsum, et non tenet figuram in qua ascendit : haec enim est causa, quod immediate post multum nutrimentum, et praecipue si calidum sit, et multum vaporativum, non fiunt somnia : eo quod multus motus vaporationis fortiter repercutitur ad craneum, et in seipso refractus non tenet imagines. Eadem enim causa multum teneram et humidam et mollem habentes complexionem, et pueris calidis et humidis multum existentibus ante, non fiunt aut raro aut confusa fiunt somnia : quia humiditas eorum vaporat multum a calido, quod saepe repercussa nullam omnino tenet imaginem : multus enim et profundus est somnus propter multam caliditatem qua est ex nutrimento : et ideo quemadmodum fit in humido quod vehementer movet quis, sic fit in tali somno. In humido enim vehementer moto nullum omnino apparet idolum, quamdiu vehementissime movetur : et quando non adeo vehementer movetur, tamen cito apparet quidam, sed distortum, et omnino alterius
modi quam debeat esse si aqua quiesceret : et si quiescant aquae motus, tunc apparent pura et manifesta idola. Sic per omnia et in dormiendo fiunt phantasmata distorta vel vera, et reliqui omnes motus secundum quod magis et minus movetur et repercutitur evaporatio ad cerebrum facta. Interdum etiam quando vehemens est valde motus evaporationis, tunc omnino exterminantur et annihilantur, et interdum conturbatorum phantasmatum apparent visiones somniorum, et ex his fiunt monstruosa et horribilia somnia.
Haec autem propter diversas causas praecipue eveniunt febricitantibus et melancholicis febricitantibus et ebriosis : eo quod materia febris obscuro fumo sursum vaporat, et caliditate sua formas commiscet : et tunc monstruosa apparent : grossitie autem et multitudine obstruit porum logisticae cellulae, et sic detinet rationem contradicentem, et tunc movetur aeger ad simulacrum sicut ad rem ipsam. Vinolentis autem eveniunt haec eadem : quia calor vini facit elevare multum humidum vini, et obstruit poros logisticae, et permiscet operationes formarum : et inde resultant monstra qua apparent. Propter motum autem humidì quod movetur a calido, videtur eis quod res qua circa eos sunt, moveantur. Adhuc accidit, quod vinum detinet eorum nervos motivos et trementes facit. Et ex his simul junctis est, quod facile cadunt ebrii. Melancholicis autem fit hoc propter nigrum vaporem qui spissus est, eo quod elevat eum parva caliditas : et ideo imagines videntur certae, sed non permixtae et confusae, et sunt, sicut in nigris nubibus videntur quaedam nigra similitudines imaginum habentia, et haec stant diu. Propter hoc etiam terrores et conceptiones melancholicorum diu durant : haec enim evaporatio grossitie sua claudit, et frigiditate sua constringit porum logisticae contradicentis apparitioni quaet fit in phantasia. Omnes autem hae et hujus passiones his similes propter hoc quod ventosa sunt, faciunt multas et multarum
<--- Page Split --->
imaginationum motus et turbationes in capite.
eo ipso : et hanc judicat videns inesse rebus quas videt, sicut diximus de tactu, qui transpositis digitis duos tactus annuntiat : et sic videtur unum esse duo, cum tamen hoc non sit nisi in tangente et non in re tacta. Similiter est in somno, quod in veritate nihil videt, nihil audit, nec sentit realiter et secundum veritatem esse rem aliquam : sed haec sunt tantum in somniante per formas ab intus defluentes ad principium sensitivum : et ideo sentire tunc videtur. Unde etiam in dormiendo si contingat aliquem sensum moveri a re exteriori, minor sensus in auditu secundum rem existens videtur esse maximus, et modica lux oculis objecta videtur maxima, ita forte quod videtur coruscatio lumen parvum candela, sicut inferius dicemus : omnino autem et universaliter forma qua ab unoquoque sensuum est, ducit ad principium sensuum originem similem sensui, nisi sit aliquis sensus dignior qui contradicat, Illud igitur quod videtur in somnis, prorsus apparet homini sicut sensibile : sed id quod sic apparet, videbitur secundum veritatem non esse : sed id quod intra judicium dat, non detinetur : vel si proprio motu movetur, quamvis forte in parte et non in toto detineatur, sicut diximus superius in his qua non habentes fortes aegritudines decertant contra imagines, et dicunt eas non esse.
Conservatorum autem simulacrorum qua a sensibus accepta in formali reposita sunt, motus facit somnia valida, postquam sedatur a turbante et commiscente calido ustivo, et postquam distinctus est purus ab impuro : quia tunc possunt lucere imagines in eo quod est purum. Quoniam autem impuro non poterat apparere, praecipue quando calidum fumosum continue permisciut operationes et elevationes ejus : tunc enim movebatur continue et fortiter duobus motibus, ascensionis videlicet et reflexionis in seipsum : et quia conservata simulacra tunc faciunt valida somnia, et ideo ea qua a sensu visus in formalem deferantur, faciunt videre in somniis : et ea qua ab auditu deferuntur, faciunt audire.
Simile est et de aliis formis qua deferuntur ab aliis sensibus : ex eo enim quod discreto sanguine progreditur talis motus simulacrorum ad sensum communem, ubi contingunt se nervi sensibiles, quod est principium vigilandi, sicut saepe diximus, videtur sibi somnians videre et audire et omnia universaliter sentire. Videtur autem decipi ex hoc quod visus videtur moveri, qui non movetur a re sensibili aliqua, sed est forma motus in
Quemadmodum enim diximus, quod aliquando propter aliquam passionem facile decipimur, ita facile decipitur propter somnum detinentem id quod natum est judicare : et ideo quod a simulacris rerum moveantur organa sentiendi : hoc enim naturam deceptionis repræsentat. Cooperantur adhuc alia accidentia somni, sicut qualitas cibi, et potus, et qualitas complexionis ipsius dormientis : et quod multum cooperatur, est consuetudo, et mores, et studia in quibus est dormiens, et spectacula qua cum diligentia adspexerit, et desideria qua habuerit, et hujusmodi omnia, qua ad illa formantur et disponuntur simulacra. Nihil enim est
<--- Page Split --->
in corpore animato quod non subdatur per aliquem modum animæ motibus : et ideo etiam formantur et ordinantur imagines somniorum ad motus animæ perversæ : perversa est enim anima dormientis, cum a somno impeditur et detinetur rationis judicium. Et hæc est causa quod dicit Aristoteles quod meliora sunt phantasmata justorum quam quorumcumque : actus enim somniantis multum ad se trahit somnium, ut diximus : hæc enim accidentia et passiones somniantis in interioribus faciunt multo efficacius quam in exterioribus, quod videlicet modicam habens similitudinem, videtur illud a quo afficitur ex passione et alio accidente : et tunc tertiam partem formationis vix habens videbitur species hominis vel alterius.
Et ex hac causa contingit, quod plures homines easdem formas somniantes, unum non significant: eo quod diversa accidentia causant eas in eis. Hoc autem sic fit, quod cum animalia dormiunt, descendente plurimo sanguine ad principium sensuum vaporabiliter, descendunt motus, hocest, imaginum impressiones, quae sunt motus sensibilium, et moventur organa in suis principiis, et talium motuum simulacrorum quidam sunt potestate, alii vero actu: potestate quidem qui possunt elici ex figura vaporis propter aliquam convenientiam, præcipue ab eo qui passione aliqua detentus est: actu vero sicut illæ quae a sensibus acceptæ sunt imagines, et refluunt ad organorum principia.
Sunt autem et alio modo imagines somniales et actu et potentia: prior enim est in actu, et posterior in potentia: et erit in actu corrupta priore. Hæc autem per omnia similiter se habent sicut in motu, et præcipue in motu alterationis, qui, sicut in tertio Physicorum diximus, est generatio formæ post formam: sic enim directe est fluxus somnalis factus ad principium organi sentiendi: in illo enim unus motuum formalium est potestate, et alter actu: unius enim supernatat alium tangens sensum: si vero hic corrumpa-
tur, generabitur alius sensus, quia saepe fit forma post formam : per omnia enim ita se habent formæ fluentes ad principium sensibilium in successione sui fluxus. Hæc enim ad invicem se habent quemadmodum ramunculi liquefacti salis in aqua, præcipue si aqua sit calida : tunc enim sal in fundum primo cadens, emittit albas vias liquefactionis suæ diversas ascendententes successive, unam post aliam et splendent in eis quædam corpora lucida parvula, sicut et sal micat aliquando, et præcipue marinum quando movetur: et per omnia simulacra primo a sensibus vadunt primum ad fundum animæ sensibilis ad organum imaginationis et phantasie, et ex inde refluunt lucentes et successive venientes ad primum sensitivi principium : sic enim sunt potestate quædam et actu quædam moventes : cedente enim una forma quæ prius fluxit et prohibebat agentem secundam, et resoluta illa prohibente formam, sequentes habent similitudinem formæ per quam factæ in organis sentiendi et in exiguo sanguine et reliquo qui remanet de materia somni, habent similitudinem moventium et movent ad somnium actu quæ prius erant potestate.
Et hujus simile est in nubibus. In his enim videmus cito permutari formas. Videmus enim quod simili modo in centauris et hominibus, quod cito ex resolutione vaporis permutantur in formas alias. Similiter autem est in formis aliis delatio in somno, quod cito permutantur de forma in formam, quæ insunt potestate et actu, sicut diximus. Horum autem simulacrum unumquodque habet illum modum existendi, sicut dictum est de reliquis quæ fiunt in nubibus et liquefacto sale.
<--- Page Split --->
illi quidem simile tantum et simulacrum esse id quod verum est in re ipsa, et decipitur tunc habens se ad simulacrum sicut ad rei veritatem : et est similiter tanta potentia somni, quod facit latere hoc simile : et ideo somnians indifferenter movetur ad similitudinem sicut ad rem ipsam.
Qualiter vis somni facit latere somniantem quid sit quod apparet in somniis ?
Sed abeunte motu simulacri ejus quod est in actu movens primum sensitivum, verum quidem est dicere, quod est tale ut Coriscus, vel tonsor, vel sicut quilibet alius cujus species apparet in somnio : sed hoc non verum est, quod sit Coriscus ipse secundum rem. Cum enim qui nunc dormit, sentiebat in vigilando, non dicebat proprium sensum qui dijudicat et nuntiat rem sensibilem, esse Coriscum vere, vel secundum rem : sed dicebat per hunc sensum formalem quem accipit, illum esse verum Coriscum quem quidem sumendo dicit esse hunc, qui etiam in rei veritate est Coriscus : forma enim accepta sensu et postea imaginata ab eo qui vigilat, scitur non esse Coriscus verus, licet Coriscus verus sit, qui sentitur per formam illam et repraesentatur : hoc autem est verum judicium vigilantis : et hoc modo vigilans aliquis judicat, si non omnino detineatur aliquo sanguine amentiam faciente, sicut detinetur non sentiens secundum usum sensuum et actum qui est impotens sentire. Hoc enim sicut etiam somnians movetur motibus simulacrorum qui sunt in organis sentiendi, et
Quemadmodum igitur est in superius inductis similitudinibus deceptionis 1, ita est etiam in somno. Si enim digitus supponatur oculo, ita quod situs oculi mutetur, unum duo videbitur propter causam quam alibi loquentes de sensibus expressimus : unde si tunc supponamus illum esse detentum, ita quod non contradicat ei quod apparet, tunc in veritate dicet unum esse duo, et decipitur. Si autem non sit detentus, sed judicet esse simulacrum in sensu tantum et non in re existens, tunc non decipitur : quia non videtur ei esse verum secundum rationem quod apparet in sensu : sic enim omnino est in somno : si enim adeo sit tenuis somnus, quod sentiat se dormire, et sentiat aliquo modo sensum in quo est passio dormientis, tunc quidem apparet somnium, sed non decipitur : quia non videtur ei ita esse secundum rem : et iterum dum somniat, contradicit et dicit somnium videri quidem Coriscum, non autem esse in veritate Coriscum. Hoc enim saepe contingit, quod dormiendo dicit aliquis somnium esse et non rei veritatem id quod apparet in somniis : si autem lateat eum, quod dormit, tunc in nullo contradicit : et tunc deceptus sequitur simulacrum sicut rem ipsam.
<--- Page Split --->
bus accidit parum et tenuiter dormientibus sentire aliquo debili modo : sentire etiam ab extrinseco somnum et lumen et saporem et tactum. Sentiunt autem hoc languide valde, et veluti immutati sint a sensibili quod de longe et remotum est ab illis : quod contingit eadem causa quam diximus : quia videlicet somnus ligat sensum : et quia sensus istorum debili somno et tenui ligati sunt, debiliter percipiunt: et propter deceptionem hanc, debilitatem ad sensibile deferunt, et credunt quod hoc sit ex longinquitate sensibilis imitantis sensum.
De natura et propria diffinitione somni et ejusdem explanatione.
Manifestum est autem quod vera diximus in praehabitis, quod videlicet somnia sunt motus phantastici in organis sentiendi. Si quis enim attendens diligenter quae patimur dormientes somniantes, tentet ad memoriam revocare expergefactus. Interdum enim eadem idola quae apparuerunt in somnis parum ante, inspiciet expergefactus in eisdem organis sentiendi in quibus ante somniavit ea : et de hoc exempla dabimus inferius aliquantulum. Sed in quibus hoc manifestius est, juniores sunt : quibusdam enim illorum in tenebris etiam quando prospiciunt oculis apertis et vigilant, plurima idola moventur in interioribus organis, ita quod in tantum horrent, quod obvelent se et tegant ut abscondantur : et videtur eis aliquando, quod ictus datus sit eis propter maximum phantasticum motum. Ex talibus igitur universis syllogizare oportet, quod somnium phantasma quoddam sit in somno fluens, et movens modo sensus organa sentiendi. Dicimus autem in somno, quia idola quae modo dicimus esse in tenebris, in junioribus non sunt somnia, eo quod non sunt in somnis, neque generaliter aliquid eorum est somnium quod videtur solutis ad vigilandum sensibus.
Sed neque somnium simpliciter dicitur esse phantasma : aliquando enim aliqui-
Quod autem illa sint sensibilia non de intus ex loco phantasie descendentia, sed ab extra in sensum venientia, probatur per hoc quod tales e vestigio statim surgentes a somno vigilando cognoverunt idem esse lumen lucernae quod vigilantes vident, quod prius in somno nunc senserunt. Expergefacti enim cognoverunt manifeste idem esse lumen et ejusdem lucernae quod et prius tacite dormientes senserunt semiclausis sensibus. Similiter autem multi gallorum et canum voces expergefacti cognoverunt eadem quas prius subaudiendo in somnis quasi de longinquo auditas senserunt. Quidam autem sic etiam in tenui somno existentes respondent interrogati. Et haec omnia contingunt, eo quod contingat aliquem simul dormire et vigilare, ita tamen quod alterum istorum simpliciter insit, et reliquum secundum quid secundum aliquem modum et non simpliciter : propter quod nullum praedictorum modorum dicimus esse vere somnium. Qui enim utitur sensibus, non dormit, nisi forte secundum quid quod jam incipit gravari ad somnum.
Sed neque adhuc somnium dicimus secundum veram somni rationem, quaecumque sunt verae intelligentiae dormiendo perceptae : essentiale enim est somno decipi ex vi dormitionis, sicut supra diximus. Non omne igitur phantasma movens in somno, somnium est : quia in aliquo praeter phantasma contingit adesse
<--- Page Split --->
veram intelligentiam præter phantasmata et non decipi, de quibus inferius tractabimus : sed phantasma illud quod est a motu simulacrorum, quod fit in dormiendo, et secundum quod dormit animal, hoc est secundum primum sensitivum, hoc est somnium.
Ex omnibus his patet quod somnus incipit ubi vigilia finitur, et finis ejus est ad principium vigiliae. Haec igitur dicta sunt de somni causa et quidditate.
CAPUT V.
De his quibus non accidunt somnia, et de his qui obliviscuntur somniorum.
Jam autem inventi sunt quidam hominum quibus accidit per totam vitam numquam vidisse aliquod somnium : et hoc est raro valde : ettamen accidit aliquando, quod in tali dispositione perseverant usque ad mortem. Aliquibus autem in provecta aetate accidit somnia videre, cum aut in pueritia, aut in virili aetate nullum umquam viderint somnium. Causam autem quia talibus somnia non contingunt, oportet arbitrari simile aliquod ad eos qui post cibum immediate dormientes, non vident somnia : et ad hoc quod diximus, quod pueris non fit somnium. Quibuscumque enim talis natura et complexio perseveranter consistit a qua multa et spissa et permixta evaporatio continue per totam dormitionem ascendens ascendat in superiorem locum capitis, quae iterum in seipsam reflexa spissam multitu-
dinem motus facit ad vigilandi principium, isti profundo et gravi somno oppressi numquam vident aliquod somnium : prodeunte vero aetate, si mutantur per calorem et humiditatem, nihil inconveniens si mutetur et accidens somni eorum, ita quod tunc appareant eis somnia : permutatione enim corporis facta secundum aetatem et secundum passionem corporis contrariam, necessarium est hanc contrarietatem somniandi et non somniandi eis accidere.
Quidam sunt, qui multum somniant et continue suorum somniorum patiuntur oblivionem : quod ex illa causa contingit, quia pro certo motus fortiores aliqui excludunt perceptionem imaginationum apparentium in somnis : et ideo qui continue post somnium fortiter moventur corpore antequam memorantur de somno, omnino obliviscuntur, præcipue si somnium in fine somni viderint, sicut frequenter omnes homines somniare consueverunt. Quod autem hæc causa a nobis inducta vera sit, quare videlicet provenit, non viderunt somnia, in quibusdam ex multa et spissa evaporatione ad superius facta est, et ad inferiora delata, probatur ex hoc quod vacui dormientes et exinaniti continue somniant quando modico somno premuntur. Oportet etiam scire, quod omnino ei accidit somniare, cui accidit dormire, præcipue ei qui non confusam habet phantasiam et sensum communem, sicut sunt animalia imperfecta : hæc enim forte non somniant, sed animalia perfecta somniant : et hoc sæpe in canibus experimur, quod latrant in somno et moventur ad imagines, sed non percipiunt hoc ipsum nec attendunt in vigilia propter defectum rationis : et ideo non dicuntur somniare nisi cortices imaginum, et non ipsas medullas.
Tot ergo et tanta de causa et quidditate et subjecto proprio somnii dicta sunt a nobis.
<--- Page Split ---> TRACTATUS I
QUOD SIT ALIQUA DIVINATIO, ET QUID SIT ?
CAPUT I
tiam et præcipue Aristotelis, qui princeps hujus scientiæ fuisse cognoscitur. De divinatione autem somniorum et similibus principiis qualia habita sunt, nullo modo potest aliquid dicere : et ideo super alterius principio determinationem tractare incipimus.
Et est digressio declarans quam difficile sit aliquid tradere de divinatione.
Quod quidem quam difficilis sit, tria Taxat Periostendunt. Unum est, quia nullus omnino aliose Philosaphos. apparuit, qui de hoc satisfecerit studiosis : sed potius in hoc etiam quod ipsorum Peripateticorum verba in tantum variantur, quod fere a propria secta recedunt, et documenta afferant a schola Stoicorum et Epicureorum. Quidam enim hoc diis opinio Stoicorum de immortalibus attribuunt, sicut Stoici : divinatione. quia hoc ipsum dicunt sonare divinationis nominationem. Et quidam hoc attribuunt substantiis aliis quæ sunt principia rerum, rebus tamen ipsis similibus, sicut Epicurei.
<--- Page Split --->
Et hoc ipsum quidem quod de divinatione dicit Aristoteles, breve quidem est et imperfectum, et habens plurimas dubitationes. Dico autem breve, quia carens probatione, sed simplex, et parum philosophiae habens videtur esse narratio, nec species somniorum neque probationem somnii aliquid significandi in se continens. Imperfectum autem est, quoniam licet sine magies et astronomicis non possit ars interpretandi somnia adipisci, tamen solis physicis sufficienter scitur ex quibus et qualibus simulacris consistit somnium de quo debet esse divinatio: et hoc neque ab Aristotele, neque a Philosophis quidquam determinatum est. Plurimas autem dubitationes habet, quia in incerto relinquitur causa talium somniorum.
Nec etiam ejus quod dicunt, quod similitudines inspiciens est judex somniorum, determinavit modum et causam : tamen hoc quod dicit Aristoteles plus accedit veritati, quam aliquid quod ante vel post scripsit aliquis Philosophorum, cujus scripta ad nos devenerunt.
Porro si aliquis inspiciat omnia quae de hoc physice aliqui loquentes dixerunt tantam invenisse diversitatem, quod ipsa diversitas sermonum et difficultatem ostendit materiae : et cum hoc dubitationem in his quae tradita sunt, demonstraret : et tam auctores dubie dicunt, certa doctrina de his tradi non poterit. Averroes enim hic impugnat Avicennam et iterum Algazel Adamidin, non per omnia inter se, neque cum Avicenna concordantes impugnantur a Rabi Moyse de Ægypto. Si quis autem Tullium legat in secundo libro de Natura deorum, qui de divinatione particulariter loquitur, inveniet quod ille cum nullo concordet praenominatorum.
Similiter autem est de Socrate, qui fidem magnam ponebat in somniorum divinatione, et hanc dixit esse unam de principalibus scientiis, ut videlicet scientia haberetur de somniorum conjecturatione. Plato autem cum Socrate concor-
dare videtur, sicut magister cum discipulo: sicut enim narrat Apuleius Modenensis in libro de Dogmate Platonis, etiam Socrates per somnium instructus Platonem puerum in discipulum assumpsit. Dicitur enim Socrates tale somnium vidisse: visus est sibi cygnum pullum ex altari, qui secundum ritum Academicorum Cupidini consecrabatur, et exaltatum volasse et in ejus gremio rediisse: et postea olorem illum pennis cœelum petiisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcente. Cum autem hoc somnium in Academia in conventu sociorum referret, ecce apparuit quidam Armon puerum nomine Platonem afferens Socrati, ut eum magistri commodo et utilitate imbutum redderet, in quem cum adspiceret Socrates, et ingenium optimum per physiognomiam de exteriore conspicatus est facie, statim exclamans ad socios, « Amici, hic ille erat, inquit, de Academia Cupidinis cygnus. » Iste etiam Socrates scientiam divinationis in somniis magnifice extollens, ad Athenienses fertur exclamasse : « O viri Athenienses et Philosophi, absit a me ut hanc vestram quam experti estis per somnia, dicam falsam esse scientiam, sed hanc ut divinam me ignorare profitear, humana me scire exiliter protestor : et, ut verum dicam, hoc solum me scire arbitratus, quod ignoro, eo quod scientiam deorum auctorum nondum sim adeptus. » Ex his ergo et talibus constat difficile esse aliquid per rationem certam de divinatione tradere somniorum.
<--- Page Split --->
stens, a Deo immittatur : et quia, ut dicit Simonides, « Deus invidet hanc scientiam homini, et ideo velat eam sub metaphora et deceptione : » tunc occurrit ab altera parte, quod si dicamus Deum mittentem hanc scientiam fatuis et melancholicis et aliis amentiam patientibus, et quod non immitteret eam prudentissimis et optimis viris, et quod immittat eam quibuslibet indifferenter et idiotis hominibus, magnum videbitur esse inconveniens : dictum enim et invidum nequaquam dici potest.
Propter quod mentitur Simonides, nisi forte secundum poematicum modum fabulose dicat similitudinem esse invidia ex hoc quod velatur haec scientia : « invidia enim, ut ait Plato, a Deo longe relegata est. » Si autem affertur hujusmodi causa, quod videlicet dicatur Deus non esse causa et immittens hujusmodi scientiam, tunc nulla aliarum causarum videtur esse conveniens. Scimus enim omnis scientiae esse proprium, quod fiat ex praeexistenti cognitione. Omnis enim scientiae duae sunt apud nos praecedentes cognitiones : quarum unam cognitionem principiorum vocant, alteram praeparationem quae est in nobis, ut dicunt Arabes, quae est acceptio terminorum : principia enim cognoscimus in quantum per sensum terminos cognoscimus. Sensum autem dico per se, vel per accidens communem, vel proprium. Sine his duabus numquam accipimus scientiam aliquam intellectivam : eo quod omnis scientia effectus est aut demonstrationis, aut alicujus saltem persuasionis probabilis a ratione perfecta, aut imperfecta probata.
Quæramus igitur primo an sit divinatio ? et ad hanc quæstionem cum Aristotele dicamus, quod de divinatione quæ pro certo in somniis multis fit in ante a nullis Philosophis dicitur accidere, utrum sit, vel non sit, neque de facili idoneum est contemnere, neque de facili suaderi, ut simpliciter et absolute divinationem talem esse dicamus.
Quod enim aliquam futurorum vel occultorum aliorum somniat significationem, præstat fidem hoc quod plures vel omnes æstimant esse ipsam : est enim hoc non auditus inanis, sed experientiae testimonium, quod vix arbitror quemquam inveniri hominem, qui non de multis futuris præmonitus sit per suiipsius somnia : et quod in veritate de quibusdam somniis sit divinatio, non est incredibile. Habet hoc enim quamdam rationem : et quia quædam sic somnia conjecturantur, creditur ab aliquibus, quod de omnibus aliis somniis fit similiter : et ideo student ad omnium suorum somniorum conjecturationem.
E contra autem, cum nullam rationabilem causam invenire possimus istius conjecturationis et divinationis,incipimus discordare et dicimus non esse divinationem. Si enim Socratis imitari velimus peritiam, ut dicamus ideo dici divinationem, quia haec scientia humana non exi-
Ad divinationis autem scientiam nulla talis præexistens cognitio in nobis est. Non enim est aliqua via persuasionis, quod si luna exaltari videatur, quod homo augmentum fortunæ sequatur : vel si sol videatur eclipsari, quod diffusio famæ et potestatis debeant minorari. Cum enim omnis probatio sit aut ex toto veris universalibus, aut in pluribus, sicut est hoc quod omnis mater diligit, ad scien-
<--- Page Split --->
tiam prædictæ divinationis neutro modo possumus devenire, quin potius talis impressio talis exaltationis vel depressionis lunæ vel solis, neque ut universale, neque ut particulare videtur habere aliquem ordinem ad felicitatem vel infelicitatem. Si autem dicatur quod metaphorice et per similitudines accipienda sunt, videtur quod peccet omnis talis acceptio: peccatum enim est in problematibus vocare platanum hominem, et asinum vas, et hujusmodi: cum enim via plana conferre possit talium scientiam sine etiam natura, si a causa est alia naturali, mirum utique videbitur quod talibus vult uti metaphoris.
Ex his igitur persuadetur quod non sit aliqua talis divinatio. Somniare enim de his quae in Occidente sunt particularibus et contingentibus in fine Occidentis, quae Herculeæ columnæ dicuntur, sive Gades Herculis propter causam quam in libro de Natura locorum assignavimus: similiter autem somniare de his quae contra Borysthenen in ultima parte Orientis, et ex talibus somniis aliam providentiam futurorum accipere, videtur multum esse exaltatum supra nostram prudentiam : quia ex his principiis quibus accipere consuevinus scientias et opiniones rerum, non possumus invenire principium et originem istorum. Sumus igitur inter duo, quod autem videlicet dicamus quod non sit aliqua scientia divinationis, et tunc contradiceremus expertis ab omnibus vel pluribus : aut dicemus talem scientiam esse, et tunc dicemus nos habere aliquam scientiam cujus in nobis nulla sunt principia, et quae sic fit et generatur in nobis, quod suæ generationis in nobis nulla præexistunt principia, quod est impossibile.
Et est digressio declarans de disctinctione visionis et prophetiæ et somnii, ut solvatur præinducta dubitatio.
Nos autem istam dubitationem nequaquam solvere possumus, nisi prius de ipsis visionibus somniorum aliquid præcognoscamus. Revocetur ergo ad memoriam quod supra diximus, scilicet in aliquibus somniis esse veras intelligentias præter ipsa phantasmata : et hæc secundum Aristotelis doctrinam diximus non proprie somnia vocari. Distinguamus igitur ostendentes, quod aliud est visio sicut somnium divinationem habens, et aliud est somnium, et aliud prophetia, et non secundum Theologos accepta : nam et astronomi loquuntur de signis prophetiarum, et magi docent interpretari somnia, et physici de visione physica illa quæ est una operationum animæ intellectivæ : et propter hoc est necesse nobis loqui de distinctione horum, prout his utuntur Philosophi, et ante nos numquam invenimus præinductæ disputationis solutionem.
Dicamus igitur quod visio proprie dicatur, quod aversis sensibilibus et introrsum retractis videtur in vigilia, quocumque modo videatur, sive ex quacumque causa, sive patiatur aliquis alienationem, sive non, sive etiam patiatur aliquis syncopim sive non patiatur. Sicut quando somno sensus ligantur, refluunt phan-
<--- Page Split --->
tasmata ad organa sensus, et aliquando fiunt vera somnia proprie sicut res se habent et fiunt intelligentiae clarae, ita fit aliquando aversis sensibus et per revocationem sensuum ad interiora ligamentum sensuum in vigilia : et tunc aut per simulacrum, aut per propria sicut res est, aut per illustrationem intelligentiae apparitiones fiunt vera et falsae, quae visiones a physicis appellantur, quibus maximus usus est in magi cis : illi enim student in talibus sensum avertentibus, et in talibus apparitionibus praecipue, et in quibusdam quae sumpta sensus claudunt et stupefac iunt, et ad apparitiones quae tunc fiunt, conjiciunt futura.
tione autem ad somnium visio minus cadit a prophetia quam somnium.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans praeinducte disputationis solutionem.
Taliter igitur et talis vocatur visio in prophetia : prophetia enim proprie vocatur quando homo per raptum intellectus sui illustratur de scientia futurorum vel aliorum occultorum ad quae deveniri non potest per inquisitionem et rationem.
Somnium. Somnium est in phantasmatibus et in somno solum : propter quod prophetia nobilior est quam somnium : prophetia enim est quasi habitus vel naturae habilitas ex illuminatione intellectus futura praecognoscens : et visio quidem aliquando est cum intellectu, aliquando sine illo : semper autem est cum phantasmate, aliquando aliquid significante, aliquando nihil. Somnium autem secundum phantasmata est aliquando aliquid significans, et aliquando nihil, et per se numquam cum intellectu : propter quod tradiderunt Philosophi, quod somnium aliquod futurum praenuntians est casus a prophetia factus. Casus enim vocatur immaturus fructus decidens, qui tamen figuram et saporem fructus etiam aliquo modo praetendit. Similiter autem est de somnio, quod futurum significat vel occultum aliquod : haec enim figuram prophetica in praestensione habet ut quemdam saporem ex longinquo in convenientia similitudinum : et tamen in illo usque ad plenam et perfectam intellectus illustrationem non pervenit. In compara-
His autem habitis, oportet praeinductam solvere disputationem sequendo experta in nobis ipsis, et relinquendo pro constanti in somniis esse futurorum frequenter et occultorum aliorum divinationem ex quacumque causa sit illa : quia de hoc inferius quaeremus : potest enim esse a Deo, vel a stellis, vel a causa quae est in nobis : et quaecumque causa sit, per experta dicimus in somniis esse divinationem ex phantasmatum similitudinibus excerptam et conjecturam. Nec vera sunt dicta Simonidis : quia ista velatio divinationis in metaphoris non est ex illustrante causa quaecumque illa sit, sed potius ex natura hominis qui talem accepit illustrationem. Scimus enim ex his quae in scientia de Anima determinata sunt, nihil intelligere vel parum nostrum intellectum sine continuo et tempore. Si enim ponamus necessariam esse revelationem tam ex parte moventis quam ex parte ejus quod movetur, oportet necessario quod fiat imaginibus et formis sensibilibus : quia aliter non esset causa naturalis, cum non accipiat noster intellectus nisi cum continuo et tempore, sicut jam dictum est. Obstrui autem ponamus virtute somni logisticam, tunc
<--- Page Split --->
relinquitur quod talis revelatio non fiat nisi sub imaginibus et formis sensibilibus.
Si autem quaeritur, quare non fit per sensibilia et imaginabilia propria, cum lucidius et compendiosius sciretur ex propriis quam metaphoricis, et compendium eligit natura, eo quod non abundat superfluis, videtur mihi esse dicendum, quod talia omnia de quibus est somnium, praecipue sunt contingentia de futuro : haec autem non sunt in se antequam fiant : nec etiam habent causam stantem et ordinatam : propter quod nec similitudine propria suae essentiae, nec in similitudine fieri possunt in anima, praecipue cum omnes similitudines quae sunt in anima, fiant per abstractionem a rebus. Ex quo igitur fieri non possunt simulacro proprio, nec simulacro causarum, necessario sequitur quod propria simulacra quae nec aliena figuratione talia praeostendunt, talia praefigurari non possint. Si igitur praefigurantur, oportet quod hoc fiat per aliquam influentiam superiorum, et simulacro alieno non proprio. Oportet autem quod illa influentia sit aliqua valde remota causa : et tunc quando ista influentia tangit animam, percipietur in ipsa in phantasmate alieno, eo quod proprium in se vel in sua causa non habuit, ut diximus : alienum autem phantasma non ostendit nisi per similitudines et metaphoras : oportet igitur in talibus somniis metaphorice accepta esse animae phantasmata.
Objeetio.
Solutio
Si autem forte aliquis objiciens, dicat quod si tale somnium habeat causam influentiam alicujus superioris substantiae, sive corporalis, sive incorporeae, tunc sub similitudine et motu illius influentiae ostendi potest proprie et non metaphorice : et sic redit idem quod prius. Dicendum quod influentia illa sive sit ab intelligentia, sive a stellis, facta est communis valde et indeterminata, et habet determinari a particularibus et per naturam particularem vel ex proposito : et ideo illa in se non habet figuram, neque colorem, neque quantitatem, et non inno-
tescit sicut est nisi intellectui : hunc autem clausum in somno jam in praehabitis esse supposuimus.
Sed cum dicitur quod res ab anima comprehenditur per suum simulacrum vel causae suae, intelligitur hoc de causa quae est convertibilis cum re, sive accipiatur per essentialia, sive per communia quae sunt signa probabilitatem facientia, sive etiam accipiatur, non in causa, sed per seipsam res illa. Constat autem quod nullo istorum modorum potest accipi contingens particulare de futuro. Sed nolo quod hoc alicui difficultatem generet quod dixi, quod illa influentia est causa communis et remota et intellectualis potius quam imaginabilis vel sensibilis : ex hoc enim posset credi, quod non moveret animam sensibilem, et sic non generaret phantasma : non enim hoc est verum. Licet enim non sit figurabilis, nec qualitatem sensibilem habens, tamen ex quo effluit in lumen celeste et elementa, motiva est corporis et animae vegetabilis et sensibilis : motus autem talis non efficitur in anima sensibili et corpore secundum potestatem primi influentis, sed potius secundum potestatem recipientis animae sensibilis et corporis : et ideo illa forma sic efficiens animam sensibilem est ex loco passionis inclinantis ad hoc quod movet. Cum autem anima sit informata et affecta, tunc ipsa per imaginationem parat et fingit simulacra quibus hoc representetur : et cum non habet propria, nec habere potest, preparat aliena ex quorum metaphoris hoc pronuntietur, per omnem eumdem modum quo timens imaginatur terribilia, et amans concupiscibilia somnia, et esuriens simulacra ciborum : forma enim ex influentia somniorum afficiens, agit in animam preceptibiliter, quando anima vacat a tumultu sensuum, et est medium per quod pervenit ad animam quam tangit : et tunc facit in ea quod solent facere prius inductae passiones.
Fiunt tamen somnia aliquando in quibus
<--- Page Split --->
per influentiam causantur verae intelligentiae, sive cum metaphoris, sive cum propriis similitudinibus sumptae : de quibus omnibus unam et eamdem arbitror esse rationem. Quando enim vera intelligentia est cum metaphoricis symbolis, tunc pro certo afficit forma influxa animam sensibilem, et illustratio ejus tetigit intellectum per modum quem inferius dicemus : sed tamen non est tanta vis intellectus per vinculum sensuum et animae, quod in toto elevet ipsum intellectus, et ordinet conceptum ejus per species proprias, ita quod in anima rationali fiat notitia certa de hoc et propria. Quando autem est somnium ut res ipsa, tunc minus fuit vinculum animae, sive in somno, sive in visione : et ideo tunc intellectus illustratus ab influentia abstraxit formas et species proprias a phantasmatibus, et ordinavit eas sub proprio et perfecto conceptu rationis, qui dicit hoc vel illud esse futurum : quando autem in toto ligata est anima rationalis, tunc pro certo non potest nisi in alienis phantasmatibus per modum qui dictus est, manifestari.
CAPUT V.
Et estDIGRESSIO declarans dispositiones naturales a d prophetandum e t s o m - niandum .
Adhuc autem ut perfecte intelligatur, oportet scire quod animæ ad hujus visiones et somnia et prophetias triplex est
in genere dispositio. Quibus enim est intellectus multum agens et clarus, illi per naturam sui intellectus multum superioribus substantiis congruunt : et cum tota anima sit instrumentum intelligentiae, dicitur imprimere in eam quotiescumque influentia sit ei sui luminis. Cum autem intelligentia, ut diximus, sit plena formis explicabilibus per motum cœli, cum radii et figura radiorum tangunt corpora et animæ partem inferiorem, accipitur lumen influentiae ab intellectu per modum possibilem sibi, et accipitur clarum et manifestum valde : et ideo tales homines optime intelligere nati sunt, et ad altissimas scientias quæ sapientiae vocantur, optime et secundum naturam dispositi. Propter quod et Moyses Ægyptius tales vocavit sapientes.
Sunt iterum aliqui optimum habentes organum phantasiae et imaginationis in quantitate et qualitate et complexione et compositione et figura et omnibus aliis quae exiguntur ad organi imaginativae potentiae bonitatem, et illorum imaginatio excellenter est compositiva imaginum verarum et metaphorarum : et tales sunt perfecti in metaphysicis secundum naturae habilitatem. Sed nisi adsit eis lumen intelligentiae, efficientur multiplices in rationibus phantasticis propter mobilitatem imaginationis et multiplicitatem : et isti confundunt sophisticis veras sapientias, et innituntur probabilibus, et talia placent eis, et sunt abundantes in rhetoricis et civilibus, quae omnia probabilitatem in imaginabilibus habent, et talis Heraclitus et sui sequaces fuerunt. Intellectu autem præditi sive civilium perspecta scientia fuerunt Anaxagoras et Thales Milesius.
Sunt autem tertii per optimam dispositionem habentes in utrisque, tam in intellectu videlicet, quam etiam in imaginatione et organo, et illi et bona et ordinata valde habent simulacra, et præparantur semper ad veros et certos intellectus : et illi sunt de habilitate naturae et vere somniantes sunt, et vere præ aliis
<--- Page Split --->
visiones habentes, et nonnumquam etiam clarissimas pronuntiantes prophetias. Si tamen ex hoc supponatur, quod aliis et præcipue exterioribus et corporalibus passionibus detineantur, et ideo timor et concupiscentia venereorum et sollicitudines et dissolutiones gaudiorum vanorum, et tristitiae, propterea quod animam detinent, ad se trahunt imaginationem, et turbant intellectum ne moveri possit ab influentia descendente vel alia causa movente. Propter quod multi sapientium dixerunt, sicut narrat Moyses Ægyptius, quod tempore concupiscentiae, tristitiae, et timoris, prophetae non prophetizant, neque vera futura denuntiant : oportet enim per studium longum et honestos mores et ordinationes affectuum animam ab exterioribus ad interiora revocare, et claudere vias ne tumultus sensibilium qui est in vigilia, animam extrahat ad exteriora : et si hoc jam multo tempore factum est, ita quod jam evanuerint simulacra accepta per sensus et passiones animam pertrahentes ad alia, tunc divinatio certior erit : et haec est causa, quod Hermes et alii quidam divinationi studentes, in antris desertis absconditi jacuerunt.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans de causis differentiae animarum in prophetia et somnio secundum Avicennam et Algazelem, cum improbatione opinionis eorumdem.
Sed neque adhuc dicta plene intelliguntur, nisi ostendamus unde venit causa istius differentiae in animabus humanis, tam in intellectu quam in imaginatione, et quam in utroque : et quia diversitas sensuum exteriorum nihil omnino ad hoc operatur. Ut autem limpidius hoc clarescat, inducamus : sunt hae opiniones Avicennae et Algazelis et Averrois, et Platonis ex altera parte et Socratis et aliorum Stoicorum : quia dictis istorum collatis ad invicem aliquid forte melius apparebit : unde sciri potest ista animarum differentia.
Avicenna et Algazel per omnia concordantes dicunt animam intellectualem non esse in corpore, sed potius illustrare in ipsum suum splendorem. Dicunt enim quod intellectus in homine de natura intellectus est agentis, et est proprius ejus effectus : et ideo est separatus et non mixtus corpori : et ideo super totam naturam influere habet suas virtutes et operationes, præcipue super corpus cum quo incipit anima rationalis : quia circa hoc plus afficitur quam circa aliud, eo quod hoc sit suum esse cum quo incipit : propter quod in illo facit lumen scientiae,
<--- Page Split --->
sive de futuris, sive de præsentibus, sive de quibuscumque aliis. Addunt etiam gradus esse in hujusmodi anima intellectuali : quia quidam sortiuntur animas altiores, et quidam inferiores. Altiores quidem quanto fuerint abstractiones, et intellectus eorum agentiores universaliter, sicut et agens omnis intellectus inferiores et ignobiliores, ex eo quod intellectus ipsorum est unus separatus et magis moli corporis obligatus. Hi autem qui superiores animas sortiuntur, aliquando ita separati sunt intellectus eorum, quod per conformitatem superioribus intelligentiis congruunt : et ex illa congruentia imprimunt in eis lumen suum, per quod illuminantur ad sciendum ea quæ disposita sunt fieri in universo, et sine medio corpore fit, et in tantum exaltant nobilitatem hujus intellectus, quod invenitur anima quæ omnia scit per seipsam, ut dicunt : et est quoad intellectum quasi Deus incarnatus, qui perfectionem habet ad omnia scienda ex seipso. Aliquando autem est minor nobilitas hujusmodi : et illi sunt bene addiscentes ab aliis, et multa inveniunt, sed non sciunt omnia ex seipsis : et sic est talis descensus donec invenitur anima quæ nihil potest scire, nec ex se, nec ab alio. Talem autem separationem intellectus agentis dicunt etiam sequi potentiam animæ operativam. Cum enim ipsa (ut dicunt isti) non sit immixta corpori, erit elevata super naturam corporis sui et naturam aliorum corporum. Omnis autem motor elevatus supra naturam, agit in eam et mutat eam sicut intelligentiæ mutant orbem et totam naturam generabilium et corruptibilium : et hujus signum dicunt esse festinationem et virtutes magicas, in quibus (ut asserunt) anima unius operatur in corpus alterius hominis et animam, et impedit operationes ejus et imprimit suas. In hoc etiam dicunt esse no-
bilitatem majorem et minorem : in tantum enim posse animæ dicunt aliquando congruere intelligentiæ cœlesti, quod mutabit materias corporum sicut voluerint : et tunc faciet ille homo mirabilia et per gradus et descensus, donec inveniatur homo cujus anima minimarum et paucarum est operationum in proprio corpore.
Isti igitur dicunt, quod prophetiæ et somnium præostendenda futura sunt in animabus nobilibus separatis agentibus, in quarum corporibus organum imaginationis optime est complexionatum et compositum et commensuratum et universaliter remotum secundum quod possibile est a nocumentis. Ferunt autem per hunc modum, quod lumen intelligentiarum et splendor illustrat eas, et agit in eis formas futurorum effectuum aperte vel metaphorice, sub quibus futura prævidentur et prædicuntur. Et si quæritur ab eis, per quam conformitatem animæ sic imprimuntur et formantur ab intelligentiis? Dicunt quod propter rationem congruentiæ anima tales splendores nata est suscipere per rationem ordinis naturae : quæ intelligentia est ut agens, et anima sicut instrumentum nata est influere : nec in talibus exigitur contactus corporum, eo quod sunt incorporea : contactus autem est corporum. Ista autem est sententia Algazelis in fine philosophiæ suæ, et Avicennæ in prima philosophia sua 1 : in quibus locis isti duo de prophetis et prophetiis loquuntur.
Sed mirabile videtur si ratione philosophica probari potest quod dicunt. Si enim talis est differentia animarum, oportet quod hæc differentia a corpore non possit causari : quia extra ipsum est, ut dicunt. Constat enim quod non causatur a materia et substantia animæ : quia tales diversitates anima secundum
<--- Page Split --->
quod in sua substantia consistit, non habet : relinquitur ergo quod causatur ab eo qui facit animas, secundum eos, hoc est, ab intelligentia. Tunc ergo differentia animarum causabitur a diversitate intelligentiarum : et ex hoc sequitur, quod aut animae nobiliores et minus nobiles sint diversarum specierum et ordinum sicut intelligentiae : aut quod res ejusdem speciei causentur per se a rebus diversarum specierum. Et horum utrumque est inconveniens : quia si animae sunt diversarum specierum, tunc cum ipsae sint formae substantiales hominum dantes eis speciem et rationem, erit homo diversarum specierum : et hanc consecutionem jam ante nos intellexit Averroes dicens, quod si homo est omnia sciens per se et extra corporis sibi conjuncti materiam generatorum mutans ex natura, ille erit aequitate dictus homo nobis qui talem non habemus scientiam, neque talem virtutem agendi materiam generatorum.
Amplius autem quale est hoc, quod dicatur animam non esse in corpore, sed illustrare tantum ipsum? si enim nullo modo sit in corpore, non esset aliquo modo corporis forma et hominis : quod falsum est, cum dicat Aristoteles in X Ethicorum, quod homo solum est intellectus. Sed quia multa nos jam diximus de conjunctione et separatione intellectus cum corpore in tertio de Anima, ideo illa dimittimus hic. Haec autem adhuc avertimus huic disputationi, quod per philosophiam haberi non potest, quod incorporea substantia substantiam incorpoream producat et in eam agat : neque enim ad hoc sufficit congruentia naturae, sed exigitur quod per aliquid virtus agens et forma veniat ab agente in patientem, et iste modus ab his non est assignatus. Propter hoc igitur et his similia fabula videtur dictum Avicennae et Algazelis.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans quae sunt de opinione Averrois, Alfarabii, Isaac, et de improbatione ejusdem.
Averroes autem, Alfarabius et Isaac Israelita probabiliorem de dictis dederunt sententiam. Dicunt enim isti animam esse perfectionem corporis, et ex corporis differentiis in bonitate et malitia complexionis esse differentias animarum secundum nobilitatem et ignobilitatem operationum suarum : intelligentias autem agentes celestes, sicut et Avicenna dicit, animabus lumen affluere, et eas de scientiis per principia scientiarum, de futuris contingentibus aliquando per prophetica habitum illustrare. Cum autem formae et intelligentiae sint universales, et phantasmata in quibus futura apparent, sint particularia objicientes sibi quomodo intelligentia habens formas universales simplices, dat particulares et imaginabiles. Solvunt dicentes quod hoc saepe contingit, quod duas formas habet in uno modo, et accipiens accipit eam in alio modo : quia, sicut saepe dictum est, non accipit eam secundum potestatem dantis, sed secundum potestatem accipientis : et ideo formam quam habet inintelligentia universalem, recipit anima somniantis particularem et imaginabilem. Et de hoc dant exemplum, quoniam nos videmus quod omnes formae quas explicat motus caeli, sunt in caelo uni-
<--- Page Split --->
versales : et cum in elementis recipiuntur, sunt determinata : et materia rei generabilis recipit particulares et determinatas ad hoc vel illud significatum in rebus naturae. Similiter igitur dicunt fieri in impressionibus animae ab intellectu orbis : quoniam quidem has recipit aliquando intellectus universales et simplices : minus tamen quam fuerunt in intelligentia, et easdem effingit imaginata ad modum sua possibilitatis et quantitatis et figuram determinatam et significatam. Tale igitur est dictum istorum Philosophorum, ut videtur ex dictis eorum.
Videntur autem inconvenientia plura sequi ex dictis eorum. Jam enim alibi diximus, quod cum dicitur quod intelligentia est plena formis, et quod intelligentia est quae habet formas universales, et est alia quae habet formas speciales et particulares, quod hoc dictum est de formis praedictis quas explicant per cœeli motum : hoc autem quod tali motu influitur, corpus primo tangit, et post hoc animam : et sic non convenienter videtur esse dictum, quod anima illustretur splendore formarum ab intelligentia agente separata.
tanto plus multiplicatur et determinatur per divisionem, et contrahitur ad esse determinatum : et si talis est forma quae est in intelligentiis, videtur talis forma nihil conferre ad scientiam futurorum, etiamsi imprimatur in anima, eo quod est forma operis et non scientiae alicujus futuri vel alterius. Propter hoc igitur et his similia non videtur mihi dictis istorum Philosophorum penitus esse adharendum.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans opinionem Stoicorum, et de improbatione eorumdem.
Adhuc autem cum nos sciamus talia futura aliquando etiam divinari per astrorum motus, videtur quod primus afflatus hujus scientiae notitiae sit ex corpore cœeli, et non ab intelligentia sola. Et quod omnibus contingit inconveniens, sequitur etiam ad dictum istorum, quod videlicet assignatur communicatio et explicatio intelligentiae agentis in animam secundum modum illustrationis quam dicunt : et ideo modus talis impossibilis esse videtur.
Amplius sicut in libro de Intellectu et intelligibili diximus, una est forma prima quae procedit ab universitatis principio, quae etiam explicatur ab omnibus motoribus cœelestibus, sive sint simplices, sive compositi ex movere et mobili : quae quanto plus procedit in distantia moventium et eorum quae moventur,
Plato autem et Socrates praeceptor ejus, sed et illius praeceptor in philosophia Dionysius academiae praecipuus Stoicorum, dicunt concorditer omnes a comparibus stellis animas descendisse, et in se habere differentias nobilitatis et ignobilitatis secundum differentiam istarum stellarum : et ideo habere differentias intellectus et imaginationis quas supra diximus.
Dicunt autem isti somnia animarum esse per substantias quae daemones ab eis vocantur : visiones autem per deos corporeos, et prophetias per deos incorporeos, qui solo intellectu (ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis) vix contemplatur homines mortales. aai^wv autem sapiens in Graeco dicitur : et, sicut videtur Apuleius velle, dogma Platonis est esse
<--- Page Split --->
quasdam substantias separatas in aere, quæ mortalium animas ad conceptum iræ et concupiscentiæ immutant, et imprimunt in eas formas quas volunt : et forte istæ substantiæ sunt quas intellexit Orpheus, quando dixit aerem istum plenum esse diis. Sed partem illam opinionis quæ dixit animas a comparibus stellis descendere, jam improbavimus, et iterum perscrutandi de hoc subtiliter tempus erit in prima philosophia. Sed hic solum præsentem tangit materiam, qualiter dii invisibiles et incorporei sint, sicut dicit Junonem, et Minervam, et Plutonem, et hujusmodi, suas formas imprimunt in animas, cum nulla sit communicatio sive applicatio inter tales deos et animas. Idem est autem de his quos vocat demones, qui formas sensibiles imprimunt animabus. Non enim sufficit dicere tam dubia tantum, sed oportet probationem adhibere : et hæc quidem nullus Platonicò- rum fecit.
Tullius vero in tantum innititur huic opinioni, quod utitur eo tamquam famoso in quo senserunt sapientes, et ex illo probat esse deos in libro de Natura deorum : eo quod sibi videtur incredibile, si aliquis dicat non ex diis hujusmodi fieri revolutiones. Nam etiam divinatio ex diis nomen accepit : eo quod divinatio non nisi per deos fiat, sicut asserit. Propter quod etiam multa valde narrat somnia, quæ expressam de futuris dabant significationem : et, ut breviter dicatur, omnes Antiqui in hanc opinionem sentire videntur.
Nos autem in hoc opere tantum physice loquentes, videmus ex physicis nullo modo posse probari a diis vel intelligentiis hujusmodi influentias somniorum venire in animas. Scimus enim, quod omnium generabilium et corruptibilium motus reducantur sicut ad causam ad motum orbis : hic autem motus non est motoris simplicis, sed potius est motus motoris compositi ex motore et mobili, sicut satis tam in physico auditu, quam in libro de Cælo et Mundo demonstratum est.
Quidquid autem virtutis in tali composito movente est, non potest ad locum generatorum et corruptorum venire, nisi sit vehiculum quod vehat ipsum, sicut spiritus vehit virtutes animæ per totam materiam quæ subjacet moventi animæ. Nec invenimus umquam probatum per philosophiam, quod intelligentia simpliciter per se physice aliquid agat vel causet : quoniam mobile ad hoc datum est ei ut hoc sit medium ejus, quo ut instrumento possit movere corpora, dum virtus ejus per corporeum influitur instrumentum. Oportet ergo quod lumen radiale diversimode figuratum advehat nobis omnes virtutes orbis. Sic igitur nihil fit, ut videtur, per deos : et inutiles sunt ad prævisionem futurorum. Ponere autem dæmones in aere habitantes, et ad nos venire, et nobis præostendere futura, omnino absurdum est : substantiæ enim illæ non ponuntur, nisi ut principia quædam generatorum : nos autem jam sæpe ostendimus, quod virtutes cœlestes cum activis et passivis qualitatibus elementorum sufficienter generant omne quod est generabile et corruptibile : et ideo iste sermo non est secundum rationem dictus. Adhuc autem nos invenimus alias scientias divinantes, quæ omnes innituntur motibus astrorum, et invenimus quoniam frequentius, ut dicunt, adveniunt. Igitur hujusmodi præsignatio occultorum non est a diis, vel dæmonibus, sed a causis naturae, aut per se, aut per accidens evenire.
Sed forte objiciet aliquis, quod freObjectio. quenter præsignantur in somniis et visionibus et prophetiis ea quorum non est causa natura, sed voluntas : hæc autem per signa causarum naturalium sciri non possunt : ad illos ergo etiam naturalis inclinatio eorum non movet, et sic per talia somnia non sciuntur, sed per immissionem a diis vel a Deo factam.
Ad hoc autem Aristoteles videtur diSoleuio. cere, quod talia sunt per accidens, eo quod somnium neque per simulacrum causæ, neque per simulacrum signi præ-
<--- Page Split --->
ostendit illud. Sed hæc responsio mihi nulla videtur : quia si ita esset, ut dicitur, non posset haberi ars aliqua talia somnia interpretandi : id enim quod est per communiter accidens, non est terminabile per artem, quia infinitum est. Nos autem experti sumus veritatem esse in arte interpretandi somnia, et quæ sit veritas utrum necessaria vel contingens : et si contingens, quam rationem contingentis habeat, inferius determinabimus.
Dicamus igitur, quod licet propositum et voluntas sint causæ per se operum nostrorum quibus non sit necessitas ad aliter movendum quam volunt, tamen hæc secundum inclinationes subduntur causis universalibus superioribus et naturæ : et ideo inclinantur ab his ad aliquid volendum, sicut inclinat alicui injacens passio timoris vel concupiscentiæ voluntatem, quod aliquid vult, quod liberatus ab hujusmodi passione nequaquam vellet, et est adeo violentum, quod licet non imponat necessitatem, tamen fere totam trahit hominum multitudinem : omnes enim fere sequuntur passiones magis quam rationem. Per eumdem autem modum trahit vis ex stellis versa ad nos, licet non percipiamus eam nisi in somnis quando quiescimus ab operationibus et passionibus aliis. Hæc autem omnia magis erunt plana in sequenti : sed nunc in tantum dictum est, quod non est necessarium diis attribuere vel intelligentiis, si volumus physice loqui de istis.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans plane causam somniorum in quibus est divinatio.
Quia igitur in operationibus Antiquorum non invenitur convenienter dictum esse, videtur dicendum quod sicut probatur ex octavo nostro quod de physico auditu fecimus, quod homo et animal quod habet virtutem se movendi, est quodammodo imago mundi, præcipue cum hoc convenit homini, qui secundum virtutem habet intellectum moventem, sicut et orbis qui ab intelligentia movetur. Est enim in homine quod movet per se et indivisibile et immobile per se existens : et est in eo quod movetur ab ipso divisibile et motum, corpus videlicet cujus passiones veniunt ad animam, sicut et e converso passiones animæ deveniunt ad corpus. In superioribus autem ita esse diximus, quod quibus superior motor influit super inferiorem et virtutem et formam quam explicat per motum : aliter enim non esset exitus universitatis in uno et eodem principio. Secundum hanc igitur convenientiam ordinis, cum homo sit quoddam ex motore et moto compositum ultimi ordinis, oportet quod omnia superiora influant ei virtutes et formas praetice moventes. Cum autem talis influentia etiam fingentibus difficilis sit, nisi ponamus vehens lumen quod ad nos defluit ab orbe, sicut in libro de Anima diximus lumen radiale stellarum esse qua-
<--- Page Split --->
litatem influxam elementis, et in ipso esse virtutes superiorum motorum, quæ ab unoquoque passivorum inferiorum percipiuntur, secundum quod congruum ex natura et possibile fuerit unicuique. Hac autem forma sic defluens in ea quæ sunt susceptura ipsam, efficax est ad movendum plus quam alia passio moveat voluntatem ad timendum vel concupiscendum : et, ut generaliter dicatur, ad prosequendum aliquid vel fugiendum ab ipso : quod ex hoc probatur, quod nisi ista forma a commixto ex elementis suscipitur, qualitates elementares non operantur nisi sicut instrumenta ipsius, et materia alteratur : et tunc dirigitur ad speciem in qua forma cœlestis prima in actu efficitur : propter quod fortior est in movendo, quam qualitates elementares vel forma quæ prius fuit in materia.
Videmus etiam, quod cum ipsa simplex sit et unita, statim illapsa commixto operatur plures virtutes, et multiplicat eas secundum quod indiquerit ad speciem secundum se inducendam. Hæc omnia sæpius a nobis sunt declarata.
Videmus etiam has formas quandoque ad vitam animalis terminari secundum congruentiam esse quod inveniunt in materia. Similiter igitur per omnia videtur dicendum, quod forma cœlitus evectae ad nos, corpora nostra tangentes fortissime movent, et suas imprimunt virtutes, licet non sentiantur propter exteriorem tumultum : et ideo quando alienatio fit a sensibus, quocumque modo illud fiat, tunc percipiuntur motus sicut patiens percipit motum passionis, licet non moveat ut passio, sed potius ut signum, et quaedam causa futurorum : anima autem imaginativa ad quam pervenit motus hujusmodi forma, recipit motum secundum modum possibilem sibi, et hoc est ad formas imaginationis. Quærit igitur formas simulacrorum quibus explicabitur talis forma, sicut quærit formas quibus explicatur amor venereorum, in eo quod a tali detinetur concupiscentia, ad præparationem talium imaginum inclinat
forma cœlestis injacens somnianti et mò- vens eum ut faciat vires corporis et anima sibi instrumentaliter deservire, sicut facit in materia quam movet ad alterationem et generationem, sicut diximus superius : et ideo talibus instrumentis multiplicantur multa simulacra, sicut in materia multiplicantur et multa agentia sub ipsa : et ex materia est, quod fit somnium multorum factorum et dictorum, in quibus demonstratur cœlestis forma explicatio.
Hujus autem exemplum est videre in forma artis : quoniam hæc est species operis, et ubi procedit in materiam artificiati, multis utitur instrumentis : et hæc eadem movens animam artificis, movet virtutes ad imaginandum figuras omnium convenientium ad hoc ut in artificiatum producatur. Istud igitur est dictum propheticum, cui annectimus adhuc duo capitula ut fiat magis manifestum.
CAPUT X.
Et est digressio declarans modos quibus hæc forma movet videntem aversum a sensibus.
In primo autem volumus determinare tredecim modos quibus talis forma sigillatur in anima somniantis vel aliter prævidentis secundum sui diversitatem.
Prima habet, quod expressius vel minus expresse percipitur ab eo quod movet : aliquando autem secundum infimum gradum suum non manifestat se, nisi in
<--- Page Split --->
quadam animi confidentia, qua homo concipit quamdam audaciam et certitudinem aliqua praedicendi et faciendi : cum tamen super hoc nullam habeat imaginationis conceptionem vel intellectus : et ideo est, quia forma cœlestis non tangit nisi virtutes motivas hominis illius, et non elucet in cognitis nisi implicite et confuse : quia videlicet cor dicit homini sic debere evenire vel aliter secundum quod instigatur a proprio corde. Hic igitur est unus et minimus gradus virtutis cœlestis, et frequenter fallens : eo quod aliquando quis concipit phantasiam ex aliis accidentibus complexionis vel corporis, et non habet ordinem talem ad futura, nec tale auxilium sicut habet a cœlestis forma.
Secundus gradus est, quando affectus formæ et motus pervenit ad animam secundum lucem indistinctam et confusam quæ determinari ex suis simulacris non potest : et in talibus præparantur simulacra non bene repræsentantia et valde aliquando inconvenientia : et ideo sub illis expressa visio similibus non intelligitur : et vix est qui eam possit explicare, sicut et Plato ait quemdam somniasse quod moreretur, et prolongabatur ejus vita.
Tertius autem gradus hujus formæ est, quod movet adeo expresse quod per metaphoras convenientes exponitur, et ista sunt somnia quæ sapientes interpretantur, et ad quæ inventa est ars interpretandiin scientiis magicis.
Quartus autem gradus est, qui quidem in nullo attolleretur super imaginationis actum, sed tantum somniat non metaphorica sicut res evenit, sicut fuit in somnio quod narrat Tullius in secundo de Natura deorum, quod cum duo incaute hospitati fuissent, altero dormiente recessit ab eo aliqua occasione vigilans socius : et cum dormiret ille qui remanserat, apparuit socius petens auxilium, eo quod jam nisi juvaretur, jugulandus esset : et ille non reputans somnium, rursus dormivit, et iterum per omnia eamdem vidit visionem quam prius, nisi quod socius ut ei
citus auxiliaretur, instantius quam prius rogare videbatur : sed neque tunc reputans, tertio dormivit, cui socius apparuit cum querela magna dicens se jam jugulatum esse et in crastino in plaustro fimo funeri superposito fore extra portam portandum et projiciendum, ut celari posset homicidium, rogans ut summo mane cum judice ad portam illam pergeret, et de nece sui ultionem expeti faciat in eum qui tanti fuerat minister sceleris. Surgens autem mane vir qui somnium viderat, narravit sicut viderat in somnis.
Ego etiam somniavi me stare super ripam cujusdam fluminis, in quo suspensum super aquam fuit molendinum, videbaturque mihi, quod puer in aquam caderet, et veniens ad rotam molendini deprimeretur, et necaretur ibidem. Evigilans autem cum hoc sociis referrem, antequam finita esset recitatio, nuntiatur adesse mulier magno ejulatu nuntians hoc idem per omnia quod videbatur in somniis : cum tamen et mater et puer omnino fuissent ante hoc mihi incogniti, neque umquam noveram vel videram easdem personas.
Quintus autem gradus est, quando jam movet quidem phantasiam, et videtur ei assistere aliquis explanans quod videtur, non quod expresse, sed in verbis et figuris. In tali enim visione aliquis elucet intelligentiae radius, licet non sit depuratus a phantasmatum permixtione, sicut frequentissime omnibus fere evenit hominibus : et ideo de hoc non oportet ponere exemplum.
Sextus autem gradus, quando movent quidem simulacra, sed elucent quidem expresse intelligentiae actus per modum docentis alicujus, qui docet recte futuram visionis significationem. Causa enim hujus est, quod intelligentia pro certo soluta est simpliciter, et ligata tamen quoad quid, quod videlicet lucem sui luminis accepit tamquam a quodam alio docente : et hoc vocaverunt Philosophi splendorem intelligentiae desuper descendentis in animas somniantium, attribuentes fi-
<--- Page Split --->
guras simulacrorum cœelestibus corporibus, et splendorem intellectus intelligentia moventi. Quod ego non inficior esse verum, dummodo dicatur intellectus provenire ad actum ex motu forma descentdentis de cœelo, et non ita quod intelligentia superior ingerat lumen animae sine aliquo vehiculo corporali. Hujus autem exemplum est forma pulsus in homine : species enim pulsus tangit quidem corpus : et cum ab anima sapientis percipitur in ea, dispositio animae ejus est pulsus et modus suae vitae. Sic igitur etiam in forma movente in somniis vel aliis visionibus est forma corporis : et ex hoc tangit corpus. Est enim in ea vis et lumen intelligentiae agentis : ex quo etiam illustrat et afficit mentem intelligentis, et diffundit lumen super significationes simulacrorum.
Septimus autem gradus est, quando adhuc in somno vere et expresse apparent intelligentiae sine simulacris : et tale videtur fuisse somnium Scipionis de colentibus justitias, quod ad aethereas sedes recipiantur. Causa autem talis somnii est fulgor intellectus agentis et splendor, qui sua radiatione ad se totam animam trahit, et avertit ab imaginum motu : intentio autem animae quando tota fertur ad intellectum et excellenter est in ipso, distrahitur a consideratione sensibilium in vigilia, et a perceptione imaginum in somno : talis autem in somnio frequenter optimas invenit intelligentias et demonstrationes quas in vigilia invenire non poterat, dum exterioribus sensibus vel imaginibus detinebatur : et propter haec tria genera somniorum a Philosophis natura deorum probatur, et praecipue ab Epicureis et Stoicis : quia omnia hujusmodi somniorum genera, sicut quintum, sextum et septimum, per numina in somnii s hominibus existentia fieri arbitrantur. Scias autem, quod etiam forma movens venit a corpore, sed potentior intellectus animae talis, qualem diximus superius esse sapientis animam, nimia luce intellectus ex forma concipit veras intelligentias :
et hoc est quod dicit Aristoteles, quod aliquando in somniis sunt verae intelligentiae : et huc usque et non ultra procedit visio somnalis.
Octavus autem gradus est, quando forma cœelestis est adeo fortis, quod movet in vigilia aversum a sensibus et retrahentem sensus intra se, sicut superius exposuimus : sed tamen non ostendit se nisi in simulacris obscuris : et iste gradus respondet secundo superius dicto. Sed in hoc omnes praecedentes excellit, quod movet in vigilia quod fortius est multo quam illud quod movet in somno : eo quod minus ligati sunt sensus in viglia, licet sint ad interius retracti quam in somno : et ideo non praevaleret tunc exterioribus motibus sensuum, nisi esset fortior omnibus praedictis : et talia visa movent corpora animalium vigilantium : et tunc in motibus eorum praesignificat aliquid futurum, quod student augures scire et conjecturare : super tantum enim rationis fundata est augurii divinatio.
Nonus autem gradus, qui respondet tertio, quando videlicet vigilanti averso a sensibus occurrit imaginatio futurorum et ex forma cœelesti movente per formas expressas et de facili adaptabiles : et talia sunt visa melancholicorum et alias amentias patientium, quando avertuntur a sensibus. Sunt tamen sine aliqua sensuum illustratione : et in hoc sane fortiores praehabitis, quod vigilantes movent : et tales visiones frequentissime occurrunt infirmis.
Decimus gradus est sumptus juxta septimum : quoniam et imagines habet expressas et aliquid luminis intellectus etiam mixti in partibilibus, quod est per modum instruentis et docentis : et tales sunt illi qui loquuntur et hominibus adstantibus sibi quibus se dicunt audire et verba instruentia significationes eorum quae videntur.
Undecimus autem sumptus est juxta sextum, quando videlicet ex imaginibus soluto intellectu veras et expressas elicit intelligentias futurorum et aliorum occul-
<--- Page Split --->
torum : hoc enim descendit in animam ex minimo splendore intelligentiæ agentis et optima suæ imaginationis compositione.
Duodecimus autem est, qui sumitur juxta quartum, et ille est primus gradus prophetiæ, de qua Philosophi sunt locuti. Et ille est, quando videntur expresse imagines rerum futurarum, sicut eveniunt in vigilia aversis et interius retractis sensibus : talis enim prænuntiat occulta et futura : et inde est dictum Hermetis, quod talis homo habet spiritum divinum : et Socrates dicit omnino divinam esse hanc occultorum scientiam.
Decimus tertius gradus complementum est prophetiæ, quando bona occulta per cœlestium instinctum sic præconcipit, quod veram intelligentiam de his habet etiam absque magna sensuum aversione : et iste gradus est sumnus humanæ animæ.
Hos tredecim gradus absque dubio in nobis experimur, cum etiam a diversis Peripateticis ante nos sunt notati.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans qualis sit forma illa, et quare sic nominetur.
Non est autem ignorandum, quod hæc forma quæ quasi formalis et agens est omnium formarum inferiorum, eo quod omnes virtutes materiæ sibi instrumentaliter deserviunt, a nonnullis Platonicis convenientissime nominata est forma ordinis et explicationis cœlestis et univer-
saliter agens. Dicta autem est forma ordinis, quia cum multa sint ordînata ad hoc quod fiant in effectu ipso, omnia illa informat, sicut ars informat instrumenta ad agendum et materiam similiter. Explicationis autem forma vocatur, quia sic effluxa a cœlestibus virtutibus, elementorum et materia dispositionibus explicatur. Universaliter autem dicitur agens, quia in toto ordine suæ explicationis ipsa est primum agens in materia : et omnia alia virtute ipsius agunt quidquid agunt : eo quod ipsa, sicut sæpe diximus, est virtus formalis in materia quæ format omnia et dirigit ad hoc ut ad formam agant. Cum autem sic proficiscatur a cœlestibus, et cœlestium harmonico motu, multiplicis est virtutis, eo quod effluit a multitudine motorum et orbium in se concordantium ad talis formæ effluxionem : multiplex autem habet et accipit esse ex corporibus, per quæ sicut per media, et in quæ sicut in ea quæ afficit, deveniens, et ex illis potest confortari vel debilitari, ut plus vel minus moveat corpora quæ afficit, similiter et animas. Propter quod dicit Ptolemaëus, quod cœlestis effectus juvatur a taliter disponentibus subjectum ejus, sicut juvatur semen terræ aratione et fimatione, et omnino frequenter unus movetur talibus formis, et non alius, propter differentem suorum corporum et animarum dispositionem similem vel contrariam. Cuicumque autem hoc contingit, quod corpus ad idem cum forma talis ordinis est dispositum et animæ passiones, statim ad idem ille ad hunc ordinem explicationis tribus inclinatur moventibus : et ille somniat fortius : et tales sunt visiones, quæ sunt provenientes simul ex cogitatione et revelatione cœlesti. Et forte propter cogitationem et desiderium vel timorem vel aliam passionem fingit phantastica simulacra plura quam moveat forma cœlestis : et tunc somnium illud in parte est inane, et in parte significat, sicut frequentissime in somniis solet evenire.
Nec lateat nos, quod illa forma sit mo-
<--- Page Split --->
vens, licet afficiat corpora, tamen non imponit necessitatem. Est enim illa forma causa remota, ad cujus causalitatem appropriandam plura exiguntur in elementis et elementatis, antequam ad actum perveniat ultimum, ex quorum quolibet impedita potest evacuari : cum tamen in primis moventibus verissime significavit aliquid futurum, quod absque dubio evenisset, si concreata cum ipso ad concurrendum concurrissent : sed in his fuit impedimentum : et ideo dixit Ptolemaeus in Almagesto, quod stelle movent per aliud et per accidens : et non de necessitate evenit illud ad quod movent, intelligens quod per aliud : quia movent per media alia corpora, in quibus multum mutantur virtutes earum. Per accidens autem movere dicit, quando movent per quaedam quae nisi communicantia fuerunt, et organice sub ipsis moventia, iterum non eveniunt. Propter quod praecipit, quod divinans in astris non faciat nisi judicium commune : quia non nisi formam communem non appropriatam elicere potest ex astris : appropriatio autem est commixtionis et materiae et virtutum agentium et patientium quae sunt in materia : et ista per astra non sciuntur, sed ex physicis rationibus. Propter quod ipse etiam praecipit, quod doctus judex astrorum non sit imperitus in physicis. Sicut autem omnium ecclestium effectus semper variantur ad motum planetarum, horas climatum et climata : ita etiam fit de motu formae de qua diximus, et quod praecipue variat, hic est diversus situs cœelestium et climata. Et ideo in arte interpretationis somniorum magis praecipiunt in diversis et certis horis aliter et aliter interpretari somnia, et praecipue secundum mansiones lunae et accessiones, eo quod illa ut vicina corporibus generatorum existens, plurimum habet dominium mutandi corpora. Demonstratur autem hoc in menstruis, et aliis infirmitatibus, quae praecipue periodum sequuntur lunae.
quando somnium aliquid signat, tamen frequentissime non venit propter causam jam dictam.
Ex prædictis etiam patet, quod solum homo vere somniat, et videt alias visiones : quoniam licet phantasmata in aliis moveantur animalibus, tamen non ordinate : ordinem enim quo phantasia hominis ordinat directe ea quae faciunt ad explicationem formæ cœlestis ad actum procedentis, habet imaginatio ex conjunctione sui cum anima intellectuali : propter quod ipsa est majoris potestatis : et ideo alia animalia non habent nisi corticem somniorum, ut optime dicit Averroes : et cum somniant et alia faciunt ad formæ cœlestis inclinationem, tunc tamen hoc ipsum non percipiunt : nec hoc est eis causa operationum, sed agunt a forma cœlesti, sicut a quadam natura. Propter quod etiam cœlestis effectus circa motus eorum citius manifestatur, quam circa actus hominis : quia homo sollicitus circa propria non percipit motus qui sunt in seipso : et ideo non agitur ab eis ad aliquid, sed alia animalia percipiunt et agunt statim, nisi forte insecutio vel fugatio ab homine facta, impediat. Propter quod præcipitur in augurio, quod talium animalium motus et garritus attendatur : quia illa sunt, ut dicit Ptolemaeus, stelleæ fere ex quibus frequenter futura prævidentur.
<--- Page Split --->
et per consequens etiam immutabitur organum imaginationis, et tunc etiam amittet ipsam naturae ad prophetizandum habilitatem. Si autem studuerit virtuti, intellectivae maxime, et scientiis, et solitudini, et liberaverit animam a curis saeculi, et aliena non curiose investigaverit, sed potius se intra seipsum recluserit, et dederit operam scientiis aliis in quibus multum abstrahitur intellectus, tunc absque dubio de facili manifestabitur ei pulchritudo cœlestis in omnibus his quæ ab orbe fluunt ad regimen eorum quæ generantur et corrumpuntur. Et hoc est quod dixit Ptolemaeus in Disciplina proverbiorum : « Excellentior in hominibus est, qui non curat in cujus manu sit mundus : excellens enim et altus inter homines est, qui tale fastigium intellectus et imaginationis per naturam est adeptus : et ille ad actus prophetiae deveniet, si curas abjicit, et circa mundana nihil prorsus cogitat gaudendo, vel tristando, aut timendo, vel sperando : ille enim non curat in cujus manu sit mundus. »
Omnibus his quæ dicta sunt habitis, non est difficile scire quid sit prophetia apud Philosophos, et utrum qui prophetizat, continue remaneat propheta vel non : et qualiter sibi observandum est tempus prophetiæ. Naturam enim et habitum prophetiæ ille habet, qui optime dispositus intellectu agente separato, bonum et perfectum adeptus est organum imaginationis, quod intellectui formas subministrando deservit, sicut diximus.
Hic autem absque dubio ad actum prophetiæ nequaquam deveniet sequens passiones concupiscentiarum corporalium, et timores rerum variarum, et gaudio detentus exteriori, et sollicitudine et tristitia exagitatus : hæc enim omnia inclinant ad imaginandum alias formas : et ideo non percipit in se talis homo lumen et actum prophetiæ quem habet in naturae aptitudine : et si multo tempore talibus fuerit passionibus detentus, immutabitur ab eo complexio sui corporis,
Est autem et aliud genus visionis et prophetiæ secundum altissimos theologos qui de divinis loquuntur inspirationibus, de quibus ad præsens nihil dicimus omnino : eo quod hoc ex physicis rationibus nullo modo potest cognosci : physica enim tantum suscepimus dicenda, plus secundum Peripateticorum sententiam persequentes ea quæ intendimus, quam etiam ex nostra scientia aliquid velimus inducere : si quid enim forte propriæ opinionis haberemus, in theologicis magis quam in physicis, Deo volente, a nobis proferetur. Per hunc modum primo surrexit prophetiæ Socrates in Academia : propter quod dicit Apuleius in libro de Deo Socratis : « Non mirum si Socrates vir apprime perfectus, et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc Deum suum cognovit et coluit, quem videlicet mente sic contemplatus est, omnino clausis sensibus. Propterea et ejus custos prope, ut ita dicam, par contubernio familiaris
<--- Page Split --->
cuncta quae arcenda sunt, coercuit, et quae cavenda præcavit, et præmonenda præmonuit : sicubi tamen omissis sapientiae officiis, non consilio, sed præsagio
indigebat, præsagium habuit, ut in dubitatione sapientis et claudicans ibi divinatione consisteret. »
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE CAUSIS SOMNIORUM IN NOBIS.
CAPUT I.
Quæ secundum rationem causæ aut signa sunt in nobis quantum ad dispositiones corporis ?
Omnibus autem quæ præmittenda erant exsecutis, ad sententiam Aristotelis revertamur : quia illa modo planior et intelligibilior apparebit. Supposito enim ex prædictis, quod divinatio sit in somnis multis et aliis visionibus, dicamus quod ea somnia, quorum principium est in nobis, necesse est esse aut causas eorum quæ fiunt et in somniis
apparent, esse in nobis : aut signa si aliquem ordinem habent ad futura, et ad eas formas quæ videntur in somniis : aut si nullum habent ad hoc ordinem, tunc sunt accidentia communiter illis quæ eveniunt, sicut accidit me ambulante cadere montem vel domum.
Somnia igitur sunt in uno istorum trium ratione, aut forte in ratione duorum : tertium enim cum his non coincidit : quia quod per accidens est, raro est, et neque signum, neque causa. Dico autem causam, sicut dicimus eclipsis lunæ esse causam terræ interpositionem, et eclipsis solaris causam esse positionem lunæ inter visum nostrum et solem, et sicut putrefactio vel labor putrefaciens humorem est causa febris. Sic etiam sunt quædam somnia quæ causas habent imagines ignis. Signum autem vocatur quod designat aliquid, licet non sit causa ipsius sicut accensio directa lunæ ad modum capitis vel caudæ draconis, et directa subtractio, signum futuræ eclipsis : asperitas autem linguæ signum est febriendi, et somnium de gustu fellis signum est febris instantis. Signum autem, ut dicit Galenus, est respectu futuri, et respectu præ-
<--- Page Split --->
sentis, et præteriti : et hoc præcipue in somnis fit, in quantum divinando cognoscuntur occulta cujuslibet differentiæ temporis. Accidentia vero sunt quæ a casu et fortuna sic eveniunt, sicut aliquo ambulante convenit casu deficere vel eclipsari solem : ambulatio enim illius neque signum, neque causa defectus solis est : nec e converso defectus solis est causa vel signum ambulandi : et ideo nihil talium casualium et non per se accidentium nullum fit semper vel frequenter, sed raro valde et incerte, ut diximus in secundo de physico auditu 1.
Dicamus ergo, quod quaedam somniorum de quibus nullam in praehabitis fecimus mentionem, sunt causæ et signa passionum et operationum quæ circa corpus accidunt : et hæc sunt somnia quorum principia sunt in nobis. Propter quod etiam qui doctiores inter medicos sunt, dicunt quod oportet valde intendere somniis : quoniam etiam complexio et passio et accidens animæ et corporis bonum et malum frequentissime demonstratur in somnio. Sicut autem accidit in corpore, ita procul dubio conveniens est æstimare accidere in artificialibus, quæ quando operantur, intendunt ad aliquid : et de hoc occurrunt eis phantasmata. Et similiter est de fantibus, quibus etiam occurrunt ea in somnio de quibus fantur.
Causa autem somniorum potest esse et in corpore et in anima : et somnium illius erit demonstrativum ut signum : hoc enim in somno magis manifestatur quam in vigilia : cujus causa est, quia illi motus qui sunt talium humorum vel affectionum in die moventes corpus vel animam, nisi sint valde magni, forte latent, eo quod non sentiuntur propter majores motus corporis et animæ qui fiunt a sensibilibus in sensus agentibus in vigilando, etiam in die. In dormiendo autem fit contrarium : motus enim parvi
moventes corpus vel animam, magni videntur esse. Hoc autem manifestum esse probatur ex his quæ circa nos sæpius in somniis accidunt nobis : arbitramur enim fulgura cadendo micare, et tonitrua fieri, quando parvi soni in auribus nostris fiunt, et parva micant lumina, et melle et dulcibus saporibus perfrui videmur nobis, quando tenue et dulce phlegma a capite fluit ad linguam, et somniamus nos ambulare per ignem et calefieri vehementer parvo calore facto circa partes aliquas corporis: et præcipue si in interioribus corporis fit. Sicut somniavit quidam fundi sibi in ventrem picem ardentem, et se exæstuare in igne picis, eo quod choleram adustam nigram incensam in ventre habuit : et hanc emisit, cum surrexit a somno. Postquam enim expergefacti sumus, sæpe nobis ipsis manifestum est, quod nulla alia causa fuit hujusmodi somniorum, nisi quod talis erat dispositio secundum passionem corporis vel animæ. Manifestum est enim, quod omnia principia sunt parva quantitate, licet magna sint potestate, nisi resistatur eis : sicut enim principia ægritudinum et aliarum passionum parva sunt : et ideo in vigilia ab eo qui circa alia occupatus est, animo nequaquam percipiuntur. Manifestum igitur, quod hæc principia debilis sunt motus primitus habentia et magis in somno quam in vigilia percipiuntur.
Sic igitur quaedam somnia ab his quæ in corpore sunt passionibus et dispositionibus causantur, et ipsa nihil aliud quam talia in corpore existentia significant.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De his quae secundum dispositionem amimae vel corporis sunt in nobis secumdum rationem causae vel signi.
Galemus, quod quidam dolens splenem saepe contulit et ordinavit quod faceret, unde sibi contrarium splenis medicaretur, et somniavit quod mingeret super manum inter duos digitos auricularem et annularem : et cum evigilaret sic fecit, et convaluit : et sic somnium fuit sibi principium operationis diurna quam fecit in vigilia sequenti. Saepe autem fiunt hujusmodi somnia : hoc ergo modo contingunt quaedam somniorum, quorum principia sunt in nobis et causae.
CAPUT III.
Quaedam autem phantasmatum quae fiunt nobis in somnis, convenit esse signa vel causas nostrorum propriorum actuum vel negotiorum, quae acturi sumus in vigilia, sicut et actiones ante factae vel pertractatae sunt aliquando causae phantasmatum quae postea apparent in somniis : neutrum enim istorum est irrationabile. Nos enim aliquando in rectitudine somnii existentes, quando somniamus non metaphorica quaedam, sed in rei veritate sicut est, et sicut eveniet, conferimus et agimus somniando, quemadmodum debemus agere in rei veritate in futurum, vel quemadmodum agimus in praesenti, quando sumus in actione, vel quando egimus olim in praeterito.
Causa autem est hujus, quia sicut a diurnis inchoationibus operationum in vigilia paratus erexit motus phantasmatis in somnio, sic et rursus necessarium est accidere, quod qui in somnio sunt motus, bene et utiliter in directione somnii sint praeordinati frequenter, sicut principia diurnorum actuum in vigilia : eo quod bene sunt praeparata rursus in somnio, et eorum intelligentia perfecta est in phantasmatibus nocturnis.
Et tale fuit somnium, de quo dicit
De somniis quae casualiter eveniunt, et est cum neque sunt causae neque signum eorum quae fiunt.
Plurima vero somnia quae non habent causam aliam nisi motum accidentalem phantasmatis, non contingit se habere ad eventum futurorum nisi sicut est per accidens et casu, sicut de his quae procul circa ignotos nobis accidunt, sicut de navali bello Graecorum contra Phrygios. Somnia enim ex his dispositionibus quae sunt in nobis, nihil de his indicant, et si dicantur aliquando aliquod malum prasagire, et eveniat, sicut interpretatus est eventus : ille enim per accidens, et non ideo quod somnium causa vel signum fuerit illius. Conveniens enim est eodem modo esse de istis, veluti quando memoranti alicui de aliqua re, contingit quod hoc sit quod cogitet vel memoratur : sua enim memoria vel cogitatio illi
<--- Page Split --->
eventui nec dedit causam eveniendi, nec signum : sed casu sic accidit, quod nihil prohibet in somniis similiter accidere : quinimo magis conveniens est multa somnia sic evenire ut somniantur, quibus tamen eventibus somnium nec causa fuit, nec signum. Quemadmodum igitur meminisse de aliquo et hoc evenisse nec causa fuit sic accidendi, nec signum, postquam evenit, sicut somniatum fuit : in veritate enim tale somnium hujus eventus nec causa, nec signum est, sed est incursus casualis. Et ideo multa talium somniorum non eveniunt : quia accidit talis concursus cum sit casualis, neque semper neque ut frequenter evenit hoc. Tamen totum de his somniis evenit quae cassa fictione fiunt phantasie, et ex qualitate cibi causantur : illa enim valde sunt multiplicia et ordinata a confusione complexionis vel passionum vel ciborum trahentia originem.
Hæc autem omnia quia nullam ad futura ponunt causalitatem, aut non eveniunt, aut si eveniunt, non eveniunt propter hoc quod prævisa sunt, sed casualiter accidit : et hoc vocamus incursum, quando duo videlicet sibi convenienter concurrunt, unum præcedens et alterum quasi ex illo consequens : quorum tamen neutrum est signum vel causa alterius. Talia autem somnia signum habent quod inordinata sunt in seipsis, ita quod simulacra apparentia mutantur de forma in formam, sicut videtur alicui qui viderat homines qui statim mutantur in canes, vel in equos, et iterum in alias figuras.
Et hujus duæ causæ sunt, humiditas videlicet complexionis fortiter mota, sicut in pueris et in juvenibus, et vapor nimis motus ex vehementia caloris : tunc enim una pars vaporis consequitur aliam et frangit figuram ejus : et ideo multa simulacra resultant imperfecta : et ideo hæc duo genera hominum incertissima habent somnia.
CAPUT IV.
Quod somnia non a Deo immissa sunt, sed est causa naturalis ipsorum.
Quod autem quidam Stoicorum et Epicureorum dicunt, quod nisi a Deo immissa esse somnia, et nullum somnium ab aliquo fieri nisi a Deo, non habet veritatem. Cujus probatio est, quod quædam etiam alia ab homine alia somnia habent : quod non fieret si a Deo immissa essent, et aliam causam physicam non haberent. Si enim a Deo immitterentur somnia, et causam naturalem non haberent, tunc constat quod non mitterentur ad regimen vitæ. Causa autem talis regiminis non est in aliis animalibus : non enim est aliquod animal legale vel civile, nisi homo sicut in civilibus habet ostendi : et ideo si a Deo immitterentur ad regimen vitæ, non nisi homini immitterentur : igitur non sunt facta divinitus hujus, quod dictum est. Somniorum enim scientia et eruditio naturalis est, et ex naturalibus causata principiis, et non divina, quæ non nisi ex principiis causatur divinis, ut est Simoníades.
Signum hujus est, quod infirmi et quasi amentes homines et fatui, sicut melancholici, sunt optime futura prævidentes et recte somniantes frequenter, sicut evenit secundum rem ipsam, et hoc fit tanquam Deo non immittente somnia : quoniam sapiens Deus non immitteret imprudentibus et patientibus amen-
<--- Page Split --->
tias, sed sapientibus et optimis, sicut diximus superius : sed quorumcumque natura loquax est per multiplicia phantasmata discurrens, et qui secum cum soli sunt, loquuntur multum : horum enim natura multiplex est in phantasmatibus, et est melancholica. Hi vident multiplices visiones et ordinatas aliquando, saepe autem inconcinnas, maxime quando vigilant : et ideo etiam proferant inconcinnas orationes. Hi enim super infantibus sunt, et phantasmata eorum sunt fixe adhaerentia, sicut inferius dicemus, et manifestantur in eis leves motus omnium quae aliquo modo imprimuntur in corpus, sive ex dispositionibus aeris, sive ex revolutione orbium, sive propter passionem timoris vel concupiscentiae : et horum omnium causam assignabimus inferius. Eo ergo quod tales circa plura et multiplicia moventur, nanciscuntur similia suis motibus theoremata, sive apparitiones et visiones : imaginativa enim semper imagines praeparat ad motum qui factus est in corpore congruentes : de his enim melancholici habent fortunam in omnibus aliis, sicut infelicissimi, quod videlicet studiosi, et multa phantasmata inveniunt, et haec conjectant ad futura.
Et hujus exemplum est sicut contendentes rapiunt libenter : ita etiam isti quasi ex contentione rapiunt ista. Est autem hoc certum, quod melancholici propter multos motus sibi inhaerentes quasi semper secum contendunt, et ex hoc rapiunt simulacra motuum et passionum diversarum : et ideo, sicut proverbio dicitur, quod « Qui multa et multoties jacit jacula, quandoque jacit dispariter signo, quandoque compariter : » ita accidit in his : tot enim vident, quod non potest accidere quando aliquod eveniet somniorum, quod vident : non enim omnia causantur a causis vel signis, quae sunt in nobis et extra nos : sed multa sunt quae casualibus accidentibus causantur : et illa non eveniunt nisi casualiter contingat, sicut in ante habitis determinatum est.
Sed dubitabit fortasse aliquis dicens non debere melancholicos fortuitos esse in talibus : quia frigidum et siccum non evaporat multum : et ideo non videtur multum movere phantasmata : melancholia autem est in extremo complexionis humanæ frigida et sicca. Quod si etiam vapor illud dicatur, non videtur esse multus et fortis, sed debilis et paucus.
Sed ad ista et similia facilis est responsio : quoniam vapor multus et fortis magis impedit visiones et somnia, quam promoveat : cujus signum est, quod immediate post cenas dormientes, parum vel nihil somniamus. Calidum ergo paucum quod est in melancholicis, elevat vaporem et spiritum debilem. Quod si multus esset, consumeretur debilis spiritus : et quia calor non commiscet hujusmodi spiritum, ideo imagines bene tenent se in ipso : siccum autem melancholici complexionale est, et hoc in actu humidum et potentia siccum et virtute.
Adhuc autem non tollitur vaporabilitas : quoniam potius vaporat, et vapor ex siccitate tenet fortiter figuras imaginum : frigus etiam non omnimode est, sed conditionale. Hoc etiam facit ad bonam imaginum retentionem. Nullum autem istorum est causa multitudinis imaginum, quae sunt in melancholicis : vapor enim et spiritus non nisi suscipiunt imagines, sed non causant et conferunt : ipsa enim imago est causa imaginum, et ipsa causa est multimodarum imaginum per facillimam ad omnes impressiones alterationem et motum. Et hujus causa inferius habebitur. Cum igitur ista conjuncta fuerint, sequitur quod melancholici multarum imaginum sunt, et multum in eis permanent : et ideo fere omnes amentias patiuntur : horum enim somnia sunt vaticinium habentia : propter quod a Deo sapiente ad regimen vitæ non videntur esse immissa, sed a natura causata.
<--- Page Split --->
Commento super centiloquium Ptolemaei, quod homo sapiens et juvat et impedit cœlestem effectum virtute regiminis sapientiae quæ est in eo. Quotiescumque ergo fortior motus supervenerit in mediis vel mediorum aliquo, quam ille est a quo sumptum fuit signum futuri eventus, non evenit quod vaticinatum est. Hujus enim exemplum videmus in humanis per nos operabilibus : in his enim optime consulta quæ fieri expedit, mutantur propter digniora consilia supervenientia, vel propter alios diversos casus emergentes : in omnibus enim talibus per multa impeditur primum quod inchoat futuri significationem : et universaliter dicendo non omne contingens fieri in futurum eveniet : quamvis enim sit natum et dispositum ad unam partem, non tamen propter hoc semper eveniet contingens illud quod futurum est fieri, neque in id quod se habet ad utrumque : tales tamen remote causæ sive dispositiones causarum a quibus sumuntur hujusmodi signa, dicendum quod essent principia prima a quibus erat inchoatio futurorum, licet non perfecta sint ab ipsis, et verissime ista signa fuerunt futurorum, quæ tamen non fiunt propter impedimentum quod diximus.
Et hæc est causa quare non deceptus videtur decipi astronomus et augur et magus et interpres somniorum et visionum et omnis similiter divinus. Omne enim fere tale genus hominum deceptionibus gaudet, et parum litterati existentes putant necessarium esse quod contingens est, et pronuntiant tamquam absque impedimento aliquid futurum, et cum non evenit, facit scientias vilescere in conspectu hominum imperitorum, cum defectus non sit in scientia, sed potius in eis qui abutuntur eis : propter quod etiam Ptolemaeus sapiens dicit nihil esse judicandum nisi valde generaliter et cum protestatione cauta, quod stellea ea quæ faciunt, faciunt per aliud et per accidens, ex quibus multa in significatis suis occurrunt impedimenta : fru-
Quare somnia in futurum aliquid in rei veritate significantia semper eveniunt?
Non autem est inconveniens secundum dicta ante, quod illa somnia quæ ut signa et causæ sunt eventuum futurorum, non eveniunt aliquando : videmus enim, quod multa signorum quæ sunt in corporibus nostris ex quibus prognosticantur medici, non eveniunt. Et similiter est in corporibus cœlestibus : hæc enim sæpe pluvias et ventos vel aliquod aliud futurum significant, quæ tamen non eveniunt. Et similiter est in auguriis, et omnibus scientiis divinationum : omnes enim illæ divinant ex signis : cum enim signum non sit nisi ex causa, vel ex causæ dispositione remota et communi valde, quæ per multa appropriari debet, antequam agat, si in aliquo mediorum appropriantium fiat fortior ad oppositum motus, tunc cassabitur primum, et non eveniet. Similiter autem si sint media disposita ad contrarium, ita ut primi apparentis motum non recipiunt, iterum non eveniunt. Verbi gratia : dicamus enim, quod signum cœleste vel aliud præsignat melancholiam et infirmitatem quartanæ : disponantur autem fortiter corpora ad sanguinem, et cassabitur motus causæ primo moventis ad quartanam.
Propter hoc dicit Bugufarus sapiens in
<--- Page Split --->
stra enim poneretur studium ad scientias vaticinantes, si ea quae futura praevidentur, impediri non possent : ad hoc enim praevidemus ut mala impediantur, et bona expediantur ad actum, sicut faciunt periti medicorum in suis prognosticationibus.
CAPUT VI.
De somniis divinationem habentibus, quorum origo prima non est in somniante.
De his vero somniis quae non hujusmodi quales diximus habent origines, quae sunt in somniante per modum causae vel signi primitus, sed potius sunt dilationes sive distantiae magna temporum vel locorum inter somniantem et eventum somniorum : aut etiam si nulla sit distantia inter somniantem et rem somnii, licet tamen hoc sit certum, quod somnium primam originem non habet in somniante, sed extra ipsum, aliter omnino dicendum est : haec enim somnia non sunt in somniante secundum causam quae sit in corpore, vel in anima, nisi forte dicatur fieri per accidens, ut diximus superius de casuali incursu : sed non potest hoc dici de somniis quae vere et secundum artem divinationem habent, ut diximus superius : hujusmodi ergo somnia magis dicenda sunt fieri, velut dicit Democritus, qui defluxiones a cœelestibus factas et idola defluentia causas dixit et fecit talium esse somnio-
rum. Sed nos in hoc diflerimus a Demoerito, quia ipse dicit defluxiones esse corpora parva atomalia, quae fluunt a corporibus luminosis, et lux vocantur, et per poros intrant corpora somniantium, et sunt pars animae in eis : et tunc somnianti apparent idola quae in talibus lucibus defluxerunt.
Sed nos alibi istam opinionem improbavimus : sed in hoc convenimus cum eo, quod dicimus formam cum lumine defluere, et corpora tangere, et ea afficere, et fortiter movere cum non alia passione detinentur : et hunc motum animam tangere, eo quod omnis motus qui in corpore fit, pervenit ad animam, et tunc parat anima imaginationes, et forte aliquando intelligentias, quibus est explicabilis in re talis forma per modum quem supra diximus. Quemadmodum enim fit in motu locali violento, quod cum ad primum moverit aquam vel aerem, per quae duo elementa fit motus violentus : et postea aqua vel aer motus aliquid sibi proximum movet, et ille motus explicatur et procedit usque ad aliquid ultimo motum, quamvis primum inchoans motum non sit prasens neque moveat : tunc si nihil prohibet motum, aliquam sensibilem perceptionem appropinquare ad animas per corpora somniantium, a quibus motibus idola dicit Democritus fieri defluxiones quas diximus. Haec autem satis per prius habita intelliguntur.
Sed hoc attendendum esse videtur, quod secundum Avicennam et Algazelem, non tantum a cœelestibus fiunt hujusmodi motus, sed etiam ab animalibus : quia illi dicunt animam unius imprimere per modum fascinationis in animas multorum aliorum, sed hoc per philosophiam probari vix posset. Quaecumque quidem igitur defluxiones sic corporibus appropinquant, has dicit Democritus sapienter loquens et vere magis perceptibiles esse nocte quam die, propter duas causas : quarum una est, quod licet magis spissus sit aer noctis quam diei propter frigus noctis, tamen aer noctis circa somnian-
<--- Page Split --->
tem magis est quietus nocte quam die : strepitus enim et tumultus diei circa homines talium perceptiones impediunt. Cujus signum est, quia soni campanarum et tubarum longius audiuntur nocte quam die.
Sciendum est quod venti, tempestates et hujusmodi, aut parum, aut nihil impediunt hujusmodi motus et effluxiones. Cujus causa est, quia cum lumine fluunt, et hujusmodi motus spiritualis est sicut esse suum, et ventis et parum dissipatur et movetur, aut nihil : sic ergo dicemus, quod in die magis dissolvetur perceptio istorum motuum quam in nocte, propterea quod silentes et quiescentes sunt nocte. Alia autem causa est quam saepe diximus, quod in nocte multa parum vigoris habentia, quae omnino de die nullum facerent sensum perceptionis, de nocte faciunt sensum propter somnium excludentem multitudinem sensibilium : haec enim est causa, quod parvos motus intrinsecus sui factos magis sentiunt dormientes quam vigilantes. Intrinsecus autem sui factos dico, quia extrinseca corpora dormientium frigida sunt et ligata. Repunt autem ista forma ad interius : quia naturales sunt defluxiones luminis ipsis spiritibus, et ideo pertrahuntur ad interius : et quia omne cœeleste magis omnibus aliis intrinsecum afficitur quando venit ad corpora et corporum mixtiones : hoc enim vivificum est et formativum et omnibus aliis utens pro instrumentis, ut saepius dictum est. Hi autem motus qui sic ad somno depressos defluunt, faciunt phantastica per modum qui in antehabitis expressus est, et ex illis phantasmatibus conjecturantur futura secundum tredecim diversitates quas superius induximus.
CAPUT VII.
Quare non sapientissimis, sed quibuslibet talia fiunt somnia ?
Hæc igitur est vera causa, quod accidunt somnia talia vaticinium habentia quibuslibet hominibus indifferenter, et non accidunt viris prudentissimis et optimis : sapientes enim et optimi non sunt intenti nisi circa sapientias et virtutes et honesta alia : propter quod non percipiunt somnia, nisi forte illa quæ diximus superius, quæ fiunt a dispositionibus operum et inchoationibus, quæ de die sunt pertractata : a talium enim curis non destituitur anima sapientissimorum et optimorum etiam in nocte : et ideo cura talium excludit ab eis motuum aliorum perceptionem, tam in somno quam in vigilia.
Si autem Deus ad regimen vitæ humanæ talia immitteret somnia, cum pro certo Deum sciamus esse ordinatum in suis operationibus, faceret istam immissionem in eis in tempore quo ad majorem proveniret utilitatem regiminis : hoc autem esset, quod in die immitteret tales immissiones sapientibus, quibus traditum est regimen vitæ : et sic sapientes tantum in vigilia somniarent. Nunc autem quia aliunde ducunt originem, contingens est per talia somnia quoslibet homines prævidere, et non sapientes propter ipsorum circa alia majorem occupationem. Intelligentia quorumlibet plebei-
<--- Page Split --->
orum hominum non est effecta curis melioribus, sed est deserta, in nullo forte habens affectionem : et ideo sicut inanis et vana de facili movetur hujusmodi influxionibus, et agitur secundum congruentiam ejus quod movet eam : sicut enim diximus, quod passio movet ad quaerendum idola sibi congruentia, ita movet defluxio illa, sed movet ad modum nature, et est multum efficax in movendo omne quod afficit.
Sed quia de hoc satis dictum est, ad alia transeamus, hic adjicientes, quod jam habetur causa ejus quod supra diximus, quare videlicet hujusmodi homines sunt multorum phantasmatum : hoc enim contingit propter multimodos motus interiorum et exteriorum, qui omnes usque ad medullas perveniunt, propter id quod natura est deserta et aliis occupationibus destituta. Causa autem destitutionis est in propriis gravitas spirituum, et defectus calidi bene moventis et humidi bene mobilis : et ideo sicut in speculo vacuo vel panno mundo profundantur maculae et sordes, ita fit in istis. Horum autem omnium causae satis in Physicis sunt habitae.
CAPUT VIII.
De his quibus conjici possunt somnia vera.
Quod autem quidam vesani praevident, causa est quod proprii motus non insistunt eis, sed casu feruntur vagi et destituti a propriis, et incertam et instabilem animam eorum quilibet apprehendit motus passionis extraneae quae tangit eas. Causa autem, quod quidam recte frequenter somniantes sunt sicut res eveniunt, et causa ejus quod somniant de suis votis et curis, accidit ex eo quod praecipue voti quando sunt separati et procul ad invicem maxime pro invicem sunt solliciti, de se invicem multa sperantes et de se multa timentes. In primo enim cognoscunt se invicem, et sentiunt motus ad invicem sibi factos per passiones spei, timoris, et amoris : et hoc modo se habent motus somnia facientes : notorum enim magis noti et profundati sunt quam extraneorum.
De causa vero recte somniandi satis in Physicis dictum est. Melancholici enim propter horum motuum vehementiam qui fiunt in ipsis, quemadmodum in destitutis ab aliis qui minus propriis curam impendunt et minus propriis intendunt, et raro vel numquam profunde dormiunt, melius aliis somnia conjectant, et quoniam habentium symbolum facilior est transitus et permutatio, et habentium symbolum facilior est translatio, eo quod
<--- Page Split --->
transferentes semper secundum aliquam similitudinem transferunt, ideo quod cito vicinius est somnio, per rationem symboli imaginantur, sicut docent Philegidæ poemata, qui poetriam primo ordinavit et scripsit. Ars enim poetriæ hoc modo secundum philosophiam super symbola conscripsit fabulas : et dicitur ideo composita fabula ex miris. Sunt enim melancholici, ut dicit Aristoteles in libro de Problematibus 1, studiosi, præcipue si patiantur melancholiam quæ ex corpore per incinerationem facta est: illa enim est fumosa sicut vinum rubeum, et est adhærentium multum phantasmatum, circa quæ profundatur intellectus et conjicit ea.
Et hæc est causa quare illi qui sunt furiosi, dicunt futura adhærentia per metaphoram illi quod imaginatur. Furor enim non omnino claudit intellectum et rationem, sed relinquit intervallum, et ideo somniantes venerea intelligunt vernum tempus propter similitudinem caloris et humoris et lætitiarum et amænitatis : venerea enim talia important, et per hunc modum conjectant omnia futura ad interiora phantasmata quæ vident.
Amplius autem propter vehementiam talium motuum non repelluntur motus talium hominum ab aliquo alio motu qui fuit in ipsis : tales enim, ut diximus, motibus propriis destituti sunt.
CAPUT IX.
De arte interpretandi somnia.
Artificiosissimus autem judex est somniorum, qui bene similitudines potest ex facultate naturae et artis inspicere, hoc modo quod etiam similitudines visa et ad cœlestia et ad locum et passionem somniantis et complexionem comparet, et tunc secundum hoc vaticinetur. Somnia enim quæ recta vocantur, et somniantur per omnia sicut eveniunt, cujuslibet etiam imperiti est interpretari : sed somnia quæ carent intelligentiis quæ in solis sunt motibus phantasmatum metaphorice designata secundum modos diversos, non est interpretari non habentis artem et usum interpretandi, et quia multa jam talia conjecit et avertit.
Dico autem similitudines phantasmatum quæ sunt in somnio. Phantasmata enim somniantium similia accidunt in somno idolis illis quæ sunt in aqua apparentia, sicut et prius diximus : in aqua enim si nullus motus fiat, similis rei fit apparitio, sed post idola tunc in aqua apparentia non sunt similia formis veris, sed partes illius forma confusas et inordinatas et distortas : et promptus erit judex in talibus, qui cito committit et componit diversa et distorta idolorum, sic ex
<--- Page Split --->
motu confusorum dicens, quoniam hoc est hominis, et hoc est equi, et sic de quibuslibet aliis. Ille enim simili facultate quam habet in aquis motis judicandi idola, potest etiam judicare somnium hoc vel illud : et cum habet simulacra, non est ei opus nisi quod transferat ad significata secundum motum quem diximus : et tunc conjecturam et somnium : idola autem diligenter perspiciat quaecumque sunt secundum causam apparentia, etsi diversa videantur, quia motus subjecti frequenter impedit rectum somnium : et cum scitur causa motus, et idolum ad formam redigitur, tunc
potest conjici somnium, dummodo attendantur præcipue loca et tempora et complexiones et mores somniantium, ut superius diximus. Hoc autem docere magicae scientia pertinet et non physicæ.
Sic igitur diximus in primo libro quid sit somnus, in secundo quid somnium, et propter quam causam est utrumque istorum.
Amplius autem et hic in tertio de divinatione quae ex somno est, secundum quod ex physici s rationibus sciri potest. Et hoc est totum quod intendimus quaerere a principio de hac materia.
<--- Page Split --->
[ \text{1} ]
<--- Page Split --->