LIBER

DE SEX PRINCIPIIS. TRACTATUS I

DE FORMA.

CAPUT I.

Quare hic liber dicatur liber sex principiorum.

Intencio Autoris.

Quem Autorum sequatur in hoc libro.

Quamvis de ordine prædicabilium jam in prædicamentis sufficienter quantum est de intentione logici determinatum sit, tamen ad faciliorem doctrinam, ut de singulis cognoscatur quæ prædicantur, et qualiter singulum prædicabilium in genere et specie et individuo ad unum comnuterum (quod principium illorum est) ordinatur, iterum determinabimus in speciali de sex, de quibus in Prædicamentorum libro non nisi breviter et per modum exemplarem tactum est. Sicut autem in Prædicamentorum libro secuti et prosecuti sumus scientiam Aristotelis, sic in hoc libro sequimur Gilbertum Porretanum, qui ea (quæ de sex principiis dicuntur) invenit et composuit ad faciliorem intellectum eorum quæ in libro Prædicamentorum succincte dicta esse videbantur, quæ quamvis omissa esse potuissent, tamen propter utilitatem studentium hunc laborem assumpsimus. Ideo hæc etiam ad informationem studentium cum aliis explanamus.

Quæritur autem quare hæc sex principia dicuntur, cum alia quatuor de quibus dictum est in libro Prædicamentorum prædicamenta sint vocata. Multi quidem multas assignaverunt rationes: secundum enim Porretani doctrinam decem prima genera sunt decem rerum principia, in quibus stat omnis resolutio, et quæ sunt primæ essentiae sua essentialitate constituentes, et quæ suæ communitatis ambitu omnia continentes quæ ordinabilia sunt ad prædicati et subjecti determinationem: de quorum coordinatione, ut diximus, in prima parte logicae est tractandum: eo quod ratio non colligit nisi quæ anteposuit, nec componit nisi quæ ante ordinavit secundum comparabilium rationem. Propter quod ratio qua fit ordinatio primum in Phorphyrio tradita est. Ordinatio autem prout est in ordinatis, traditur in scientia libri Prædicamentorum, et in scientia sex principiorum, et in scientia divisionum. Cum autem omnis ordinatio subjectorum et suppositorum sit ad unum et stet in uno, id in quo stat ordinatio in summo est primum et principium omnium aliorum. Sed dicitur genus in quantum est primum formabile subjectum ad omnium contentorum determinationem in forma speciei et individui. Dicitur autem principium in quantum est primum

<--- Page Split --->

constituens et essentians omnia quæ sunt suæ coordinationis, in quibus ipsum secundum actum et intellectum (ut principians essentias eorum) continetur.

Cum autem omnia generalissima hoc modo dicantur, tamen quædam plus et magis proprie dicuntur genera, et quædam magis principia. Substantia enim, qualitas, et quantitas dicuntur magis genera, eo quod absolute sunt in his contentis suis actu et intellectu contenta : quod proprium generis est secundum quod genus est cui species supponitur. Principia vero dicuntur ex consequenti : quia non principiant simpliciter et quoad esse, sed potius e converso quoad esse a suis inferioribus sunt principiata. Relatio autem genus est hoc modo quo alia, et non adeo proprie ut alia potest esse vel dici principium : quia secundum esse semper fundatur in alio quodam, et ut frequenter fundatur in generibus aliis et rebus generum aliorum.

Residua vero sex non proprie dicuntur genera, quia non dicuntur simpliciter contenta in aliis secundum actum et intellectum sicut id quod est de ratione eorum, sicut patet singulorum inductione. Actio enim non dicit quid contentum in substantia aliorum, nec passio, nec ubi, nec quando, nec situs, nec habitus : sed dicuntur aliquo modo se habere per modum principii ejus cujus sunt. Actio enim cum sit in actu, dicit principium a quo agens efficit id quod agit. Similiter passio cum sit in patiente, dicit id quo patiens movetur ad formam agentis, et non dicit quid existens de ratione substantiae alicujus : et ideo passio suo nomine non genus dicit, sed principium. Similiter est de ubi, quia procedit a loco, nec locus est principium nisi ejus quod est in loco, locatum autem comparatur ad locum cum est in ubi : et ideo ubi cum sit de extrinsecis, genus autem de intrinsecis substantiae, plus nominatur principium quam genus. Eodem modo est de quando quod procedit a tempore. Tempus autem est numerus motus ; motus autem est actus ejus

quod movetur, deducens ipsum ad formam moventis. Et ideo quando quod est in eo quod est in tempore, per comparationem ad tempus etiam non nominat aliquid de substantia quod sit ut genus, sed nominat principium per motum cujus ipsum est mensura. Positio vero dicit partium ordinationem in loco et in toto, et dicit principium plus quam genus : quia motus et actio et passio transmutantia ea in qua operantur, sunt causa ordinis partium ad formam totius ; et ideo positio non dicit quid positi, sed secundum nomen suum quod est positio, dicit principium essentiae totius quod principiatur a partium positione in toto et in loco. Habitus autem ad id cujus est habitus nihil dicit quod sit quid habentis secundum quod genus est quid ejus cujus est genus, sed dicit principium conservationis habentis. Et propter hoc cum alia dicant principia ad eorum esse quorum sunt, hoc ultimum dicit principium conservationis. Ideo potius dicuntur principia quam genera. Propter quod etiam potius formae sunt, hoc est, foris manentes, quam sint essentiae.

Hæc autem sic accipi possunt . Aut enim sunt principia ad esse, aut ad bene esse. Si ad esse : aut ex parte agentis, et sic erit actio : aut ex parte ejus quod agitur : et hoc dupliciter, scilicet secundum quod est suscipiens actum agentis, aut secundum effectum qui actum agentis consequitur. Si primo modo : aut secundum ipsam actionem quam suscipit patiens, et sic est passio : aut secundum mensuram extrinsecus adjacentem, aut secundum effectum quem facit actio in substantia et partibus patientis. Si secundum mensuram adjacentem : aut est secundum mensuram actionis vel passionis secundum quod hujus, et sic est quando : aut secundum mensuram passi sive ejus quod patitur, et sic est ubi. Si autem est secundum effectum quem facit agens in ipso patiente : tunc est positio, quia ex actione agentis et passione patientis situantur partes in passo ad susceptionem

<--- Page Split --->

formæ quam imprimit agens et efficitur una supra, et altera infra, et una dextra, et altera sinistra, secundum quod operatur in eo virtus agentis. Si autem dicit principium non ad esse, sed ad bene esse, quomodo sic est habitus. Quamvis autem sic nominibus suis dicant principia, tamen suæ coordinationis (in quantum nominibus suis significatur esse) prædicant principia, et contenta actu et intellectu in eo de quo prædicantur, dicuntur genera : et ideo nominibus suis dicuntur principia, et res quas signant, sunt genera.

Si autem quis quaerat, qualiter haec scientia est una quae est de sex principiis ? Dicendum quod ista sex uniuntur in intentione principii, et sic nihil prohibet de sex unam esse scientiam.

Sicut autem et in aliis, sic et in his modus philosophiae tenendus est. Philotofus docsophi enim est (ut dicit Aristoteles) non licer hujus accipere nisi sermonem demonstrativum, ut scilicet de subjecto et de partibus subjecti passiones et differentiae demonstrentur ad habendam notitiam perfectam de his quae traduntur : et ideo etiam singulorum diffinitiones ponendae sunt, ex quibus sicut ex mediis probetur omne quod doendum est. Hoc enim modo perficitur anima secundum partem contemplativam, quae est ultimum felicitatis ipsius, ut docet Aristoteles 1 .

Quod autem quidam dicunt de arte, utrum scilicet per modum artis procedat philosophia, stultum est : quia ars non est nisi in factis supra materiam exteriorem, cum dicat Aristoteles 2 quod ars est cum ratione factivum principium, et hoc modo facere non est agere.

CAPUT II.

De forma quid sit, et qualiter hic agitur de ipsa.

Volentes igitur de sex principiis determinare quae omnia formaë sunt et quasi extrinseca his quorum sunt, eo quod non

sunt de esse et substantia eorum quorum sunt, et forma dicitur (ut Plato dicit) quasi foris manens, oportet nos inchoare a formae determinatione ut sciatur a quo sicut a primo genere accipiunt originem. Dicit enim Boetius in principio de Trinitate, quod proprie non dicuntur formaë nisi quae sunt separatae : illae autem quae in materia sunt, proprie dicuntur imagines, eo quod ad illas sunt per assimilationem et imitationem productae. Haec autem quae principia vocamus, omnia sunt extra substantiam agentis, et passio nihil est de substantia patientis : et de quando, et ubi similiter est, quorum neutrum est aliquid de natura eorum quae ubi sunt et quando. Situs autem propter hoc extrinsecum est, quia dicit ordinem partium in loco, et hoc est extra substantiam partium et totius. De habitu autem nullum est dubium, quin sit de extrinsecis. Cum igitur omnia ista foris maneant, omnia haec secundum nomen formaë prædicationem formaë participant, et sicut dicuntur principia, sic etiam formaë dicuntur.

Non potest autem dicta forma hoc modo determinari, nisi generaliter forma diffiniatur et per diffinitionem deveniatur ad intentionem formaë de qua est intentio. Generaliter igitur de forma loquentes dicimus, secundum quod logicus loqui debet de forma, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens : formam enim logica Forma quid sit logice loquendo. diffinimus diffinitione : logice enim loquendo forma est intentio quae dat esse formale totius, et ipsa notio totius, ut dictum est in scientia de Universalibus. Dico autem, quod dicit esse totius sive hoc esse sit substantiale, sive accidentale, sive sit esse potentiale, sive actuale, sicut animal dicit esse totius potentiale, et rationale dicit esse totius hominis actuale. Homo autem dicit totum compositum ex utroque : album autem dicit esse totius accidentale : et risibile dicit esse totius accidentale naturae et speciei.

<--- Page Split --->

Hoc autem tale esse non est nisi compositioni contingens, hoc est, composito sive ex compositione : quia si parti compositionis sive compositi contingeret, non esset praedicabile de toto, nec totius esse posset dici notio. Et dico contingens, non quod semper forma haec contingat, sive per accidens composito adveniat secundum id quod est forma : quia sic est species, vel accidens, vel proprium, vel differentia, vel genus, et ideo non semper contingit, sed aliquando est substantia. Sed ideo contingit, quia modus accipiendi eam ut est totius notio, semper est accidens et semper contingens. Est enim universale quod est ante rem, et hoc est causa rei per se vel per accidens. Et est universale quod est in re, et hoc est substantia rei vel accidentis inclinatum ad substantiam. Et est universale quod est post rem, et hoc est universale a re ipsa per intellectum separatum, et hoc contingit rei et est accidentale rei : hoc enim nihil aliud est nisi acceptio universalis forma sine hic sine nunc : quae acceptio rei simplex et separata a particulari et particularibus : et hoc modo forma est dicta universale quod intellectus ordinat in genere et specie, et cujus coordinationem reducit ad praedicamentum vel ad principium : et hoc modo forma est formale esse totius acceptum per intellectum, quod non contingit accipere in ratione forma quae est forma partis : quia haec forma est materiae in particulari, et non de toto praedicabilis. Sic ergo forma in communi ad esse substantiale vel accidentale totius accepta, praedicabilis de toto et non de parte, est forma quae est compositioni contingens.

Quod autem additur, quod sit simplici essentia consistens, ideo est quia tale esse quamvis totius sit compositi, tamen ex parte forma acceptum est, et non ex parte materiae. Non autem accipitur ex parte forma prout pars est compositi, sed accipitur a forma prout est causa totius esse, totum ambiens et terminans ad esse : et quia forma illa nihil est nisi for-

ma quamvis sit totius, ideo nullum habet principium compositionis in se, sed est essentia simplex, quamvis non sit essentia simplicis, sed compositi : hoc enim modo materia non est essentia simplex, quia materia ad minus potentia habet partem et partem, forma autem nec potentia nec actu partem et partem habet : et ideo huic forma convenit, et non materiae.

Si autem objicitur, quod species est Objecit forma, et tamen partem habet, quia genus et differentiam : Dicimus quod ista solutio partes non sunt divisae in specie, quia idem quod est in genere, est ut confusum et indeterminatum, et in specie specificatum et determinatum. Sed genus dicit ut confusum, et differentia ut determinans, et species ut determinatum : et haec in esse formali non differunt, quamvis differentium sint, sicut differt natura determinabilis a natura determinantis et a natura determinati. Differentia est determinans et non determinat, nisi per formale quod est actu, et determinat formale quod est potentia. Et species determinata non dicit nisi formale sic determinatum. Et si aliquid aliud diceret, non praedicaretur genus de specie, nec differentia de specie praedicaretur : et ideo constat quod idem formale dicunt haec tria. Et quia differentia est in genere potestate : et potestate esse in alio secundum potestatem causa formalis, est in ipso esse secundum inchoationem, et inchoatio forma et perfectio sunt idem in substantia forma, diversa in esse : ideo unum et idem est in potentia et actu. Et ideo diffinitio illa est unum et multa : et quoad hoc secundum substantiam simplex est essentia, quamvis sint in ea illa qua differunt natura secundum ea. Et ideo dicitur quod forma est simplici essentia consistens.

Est autem invariabilis, quia nihil variatur secundum mutationem, nisi materia vel subjectum ex materia et forma compositum : forma autem (prout universale forma est) neutrum horum est, et ideo per se immutabilis est essentia. Variatur

<--- Page Split --->

tamen per accidens, dum aliquando secundum esse quod est in hoc vel in illo, generator vel corrumpitur. Sed de variatione quæ est secundum accidens nos hic non loquimur. Aliter autem probatur, quod forma quæ est universale sive sit accidentale sive substantiale, est contingens composito et non est compositum. Talis enim forma compositio sive compositum non est, quia unumquodque compositum adveniens alteri composito majus aliquid facit aut secundum essentiam, aut secundum quantitatem : forma autem adveniens compositioni minime facit majus aliquid : ergo forma non est compositum, sed contingens sive compositioni, sive composito 1. Quod autem forma adveniens composito non faciat majus aliquid, probatur tam in forma accidentali quam in forma substantiali. In accidentali quidem, quia in eo quod album est non dicitur majus vel minus factum, quam si non esset album, sed dicitur esse alteratum solum. In substantialibus autem, quia in hoc quod corpus et anima conjuncta sit homo, non dicitur majus vel minus factum, sed perfectum in forma speciei.

Hoc tamen habet dubitationem: quia forma universalis adveniens est essentia quaedam, et ideo illud cui advenit, esse auctum videtur secundum essentiam. Dicendum ad hoc quod universale est posterius eo cujus est universale, quamvis ipsa natura universalis sit prius eo de quo prædicatur, et in quantum universale non habet esse nisi intentionale, sive, ut dicit Boetius, notionale hoc non est esse secundum naturam, et ideo nullum essentiale addit secundum quod est notio ei quod est secundum naturam. Hoc autem est planum intelligere ex his quæ sæpius in scientia Universalium dicta sunt.

Quia vero de quibusdam aliis quæ sunt formæ universales contingit idem proferre, quod scilicet in hoc sunt simplices

essentiae, quod non sunt compositæ ex materia et forma, sicut in anima hominis quæ hoc modo composita non est : ideo in diffinitione dictum est, invariabili essentia consistens : in anima enim hominis secundum partem sensibilem quæ est in ea, alteratio contrarietatis secundum motum passionum invenitur, ut tristitiae et gaudii : quamvis enim motus passionum gaudii et tristitiae sint conjuncti et non animæ, ut subjecti, ut dicit Aristoteles 2 ; tamen, ut dicit Averroes, in his compatitur anima corpori, et sic aliquo modo variatur, et ideo non est forma prout hic de forma loquimur.

Adhuc autem quoniam, sicut dicunt quidam, aliquid est quod est subjectum simplici, et nulli est subjectum variationi, sicut dicunt in ea quæ est mundi anima, quam et simplicem et invariabilem esse dicunt : ideo ut hanc de qua hic loquimur formam, ab omnibus aliis dissociarem et dividerem, addidi compositioni contingens. De mundi enim anima quid sit anquæ sit qualiter, longum et difficile est determinare, et pertinet ad primum Philosophum secundum eam partem in qua de causis primariis et universalibus determinatur. Breviter tamen dicimus, quod non causa prima est, nec est aliqua intelligentia, sed motor mobilis primi quod est sibi principium vitæ et motus in omnibus, sicut dicitur in libro de Causis, et hæc anima non contingens est compositioni sive composito, sed est forma unius quod est primum cœlum : propter quod forma quæ est universale esse non potest : quia universale est forma contingens composito, et non est forma partis, ut sæpius dictum est. Præindusta igitur de forma data diffinitio erit terminus : dicitur enim terminus illa diffinitio quæ includit terminos esse illius diffiniti. Hæc enim diffinitio neque superfluum nec minus aliquid quam ad esse formæ declarandum sufficit, videbitur conti-

<--- Page Split --->

nere si quis subtiliter et non superstitiose voluerit investigare.

Notandum tamen hoc, quod ea quae dicta sunt, non sunt vera de forma substantiali, nec accidentali : sed vera sunt de forma quae est universale, sive sit substantia, sive accidens, prout ipsum est prædicabile ut genus, vel differentia, vel proprium, vel accidens in quocumque genere vel principio prædicabilium.

CAPUT III.

De dubitatione utrum forma sit variabilis.

Habet autem dubitationem ex prædictis occasionatam : loquentes enim de forma secundum quod ad accidentalem et substantialem communis est, et secundum quod est universale prædicabile sive in quid, sive in quale, eo quod ipsa significatur ut notio totius esse rei secundum quod et oratio forma est, et albedo de illa albedine prædicata, et secundum quod ratio formalis et opinio forma animæ est, de hac vel de illa ratione vel opinione prædicata. Dicendo igitur de tali forma quod invariabilis sit, videtur esse instantia in pluribus. Videtur enim, quod plures formæ variabiles sint sive mutabiles in contraria. Nam eadem oratio veri et falsi susceptiva est, me sedere omnino vera est dum sedeo, et eadem falsa dum non sedeo. Similiter autem et eadem albedo claritatis et obscuritatis susceptiva est. Et ratio formalis sive opinio una susceptiva ejus veri videtur quod est in re, et falsi quod non est in re : cum tamen hæc omnia formæ sint totius esse notiones et de toto prædicabiles : et sic sunt compositioni contingentes.

Sed ad hoc dicitur, ut dictum est, quod forma est invariabili essentia consistens. Et quod dicitur de albedine, non est ut dicitur. Non enim eadem 'albedo secundum id quod est forma, claritatis et obscuritatis susceptiva est : sed duæ albedi-

nes sunt in subj ecto, quarum una clarior est, et altera obscurior ex opacitate et claritate subj ecti : nam nihil differt albedinem claram dicere, et subj ectum sive suscipiens clarum dicere, cum albedo secundum esse albedinis unum et idem eodem modo se habeat : obscuratur enim et clarificatur ex subj ecti obscuritate vel claritate : et illa quæ est ea obscurior, non eadem numero albedo illi quæ est clarior. Et simile huic est quod dicitur in quinto Physic. 1, quod non eadem sanitas est in mane et in vespere, eo quod in humoribus animalis non manet eadem æqualitas, quamvis susceptivum sanitatis sit idem in mane et in vespere, non tamen sub eadem forma sanitatis.

Similiter autem eodem modo ratio sive opinio et una numero oratio secundum mutationem sui non susceptiva veri et falsi quod in re est vel non est, sed potius, sicut dicit Philosophus 2, oratio quæ est in voce, est nota et signum passionum quæ sunt in anima, quæ passiones illatæ sunt in animam ex formis rerum conceptis. Et ideo veritas in ratione vel in mente vel opinione est adæquatio rerum vel opinionum vel conceptorum. Et falsitas in mente vel opinione est inæqualitas mentis et rerum. Et similiter veritas in oratione est adæquatio signi rem in voce significantis et rei significatæ. Et ideo de vero in falsum mutatur non secundum sui mutationem, sed sicut mutantur signa per mutationem eorum ad quæ referuntur. In eo ergo quod res significata est vel non est, in hoc mens sive opinio et oratio vera vel falsa sunt absque omni variatione opinionis vel orationis. Et hujus exemplum dat Boëtius, sicut uno aliquo immobili existente et altero transeunte ad oppositum latus, efficitur dexter qui prius erat sinister, absque omni sua variatione, ex sola alterius mutatione quæ refertur ad ipsum, ut dexter vel sinister secundum situm. De his autem in aliis a nobis dictum est.

<--- Page Split --->

Duplex est veritas. Est tamen hic intelligendum, quod duplex veritas est in oratione: est enim veritas signi prout signum est simpliciter ad actum signi relatum, et non ad hoc vel ad illud significandum, sicut dicitur verum signum quod non fallit in actu significandi. Et hanc veritatem, ut probat Anselmus, oratio non amittit propter rei significatae mutationem: haec enim oratio me sedere, verum signum est ejus quod ego sedeam, sive sedeam sive non sedeam: semper enim significat quod sedeam, et in hoc non fallit, quia hoc significat recte et vere: quia hoc in quantum signum accepit significare: signum enim verum est quod recte significat id quod habet significare, et in hoc non fallit. Est autem alia veritas in signo relato ad hoc significandum et adaequata illi, sicut haec oratio, ego sedeo, adaequata est rei dum sedeo: et hoc mutatur ipsius rei mutatione, et de hac loquimur hic, et non de prima; prima enim immobilis manet manente signo: propter quod etiam primam quidam putabant esse veritatem et unam et eamdem in omnibus veris signis, quamvis hoc dubium sit, cum signum sit rectum et verum quando significat id quod in prima veritate omnia instituente et ordinante accepit signare, et sic signum fit rectitudo signi ad relata ad primam sui causam exemplarem, tamen relatio potest numerari incipiendo a prima veritate, et sic est una: potest etiam numerari ex parte signorum relatorum, et sic cadit in multitudinem et sic numeratur simpliciter, et ideo simpliciter est multae, et secundum aliquid est una.

CAPUT IV.

Quid sit substantiale, et per consequens quid accidentale.

Quia vero omnis forma quae est totum et notio totius et quae praedicatur de aliquo, aut est substantialis, aut accidentalis, oportet hic loqui de substantiali quid sit, et per consequens etiam deter-

minare quid sit accidentale. Dicimus ersubstantiale quid et quo-plex veritas est in oratione: est enim vequo quod substantiale secundum suum nomodo deci-ritas signi prout signum est simpliciter men est id quod habet modum substanmodis. tiae in eo cui est substantiale, et hoc aliquando est substantia, et aliquando non substantia secundum materiam, habet tamen modum substantiae. Substantia quiPrimus modus. dem est quando est in genere substantiae, ut animal et substantia est et substantiale homini, et homo et substantia est et substantiale Socrati. Et similiter rationale est substantiale homini et Socrati. Est autem aliquando non substantia haSecundus. bensmodum substantiae, sicut color se habet ad albedinem, et sicut qualitas se habet ad colorem, vel disgregativum visus se habet ad albedinem, et sicut extremitatem perspicui esse se habet ad albedinem, et sicut extremitatem perspicui esse se habet ad colorem. Est enim genus substantiale ut materia, et differentia est substantiale ut forma. Dicitur tamen Tertius. substantiale aliter, scilicet quod sicut in causa per se est in aliquo, sicut risibile substantiale dicitur homini quod in natura hominis est sicut per se causa: et id nec substantia est, nec modum habetsubstantiae in construendo substantiam, sed in quantum ad inesse inseparabiliter habet modum substantiae. Adhuc autem Quartus. quarto modo dicitur substantiale, quod inest in ratione diffinitiva loco differentiae, quamvis nihil sit de essentia et esse ipsius, sicut nasus substantiale est simo, et oculus lusco, et tibia claudo, et dorsum gibbo, et generaliter substantia proprio accidenti.

Et quia sic dicitur substantiale aliquando quod non est substantia, habens tamen aliquem substantiae modum, ideo dicit Boëtius quod substantiale medium est inter substantiam et accidens, sed non est medium per abnegationem utriusque extremorum dictum secundum propriam ipsius naturam et entitatem: quia tale medium esse non potest, eo quod omne quod est, est substantia, vel accidens secundum naturam suae entitatis: sed est medium per hoc quod aliquid utriusque

<--- Page Split --->

participat, sicut diximus, habet enim naturam accidentis et modum substantiae.

Oppositis autem modis dicitur accidentale, scilicet quod natura est aliquando substantia et habet modum accidentis, sicut extraneum quod gratia alterius inest vel convenit, sicut digitus sextus, qui quamvis sit substantia, tamen quia per formationem manus non fit, sed per abundantiam materiae, ideo accidentale est. Est etiam accidentale quod naturam et modum habet accidentis, sicut albedo Socratis : vel quod inest et non per causam per se et propriam.

His igitur modis cum dicatur substantiale et accidentale, dicimus quod substantiale est quod confert esse compositioni, hoc est, composito ex quadam compositione. Dico autem quod confert esse, sicut genus vel materia, et sicut differentia sive forma composito, quod ex genere et differentia, vel ex materia et forma componitur. Et dico ex quadam compositione, quia vera quidem compositio est ex materia et forma, quae inter se divise sunt natura, et neutrum est principium alterius. Quaedam autem compositio et non simpliciter compositio ex genere est et differentia : quia differentia sicut in inchoatione est in genere essentialiter, et genus est principium ipsius ex quo per intellectum agentem educitur, et propter hoc non absolutam facit compositionem : et ideo diffinitium ex genere et differentia est unum et non multa : idem enim est in potentia et in actu, nec alia essentia est differentia nisi quae in generis formalis potestate continetur. Hoc ergo substantiale ut in pluribus est, et hoc impossibile est deesse rei illi cui est substantiale. Hoc autem patet in formalibus, sicut ratio inest homini et sensus animali, sive horum similia in aliis. Et in accidentibus quidem exemplum est ut continuum in continuis est linea superficie et corpore : et discretum in discretis oratione et numero. Si autem hoc quod dictum est, substantiale est, quod confert esse rei et quod non potest abesse rei, tunc

substantialium quoddam est sicut materia, et quoddam sicut forma, sicut cor- pus quidem substantiale est homini sicut materia, anima est substantiale homini sicut forma, et sicut est corpus homini substantiale, et anima similiter. Et quia naturali compositioni respondet compo- sitio logica sive rationalis, et ideo ratio sive rationale esset substantiale homini, et animal genus similiter. Haec autem in aliis expedita sunt in scientia libri qui de Categoris inscriptus est. Sed hic aliquid de his dicere oportuit, quia per ista acci- pimus, principia qualiter quaedam in sex principiis habent ordinari, et quaedam excludi a talium coordinatione : quaecum- que enim ab aliquo principio sic pendent, quod principium illis confert esse, et quod esse eorum non potest esse sine illo principio, procul dubio haec sunt de ta- lium principiorum coordinatione. Quae vero non respiciunt ipsa nisi forte per ac- cidens, ad aliud sicut ad genus et princi- pium ordinantur, vel forte secundum aliud sunt in uno, et secundum aliud sunt in alio : nihil enim prohibet unum et idem esse in diversis praedicamentis se- cundum diversa quae sunt in ipso : quo- rum unum forte est substantiale, reli- quum autem accidentale, sicut corpus al- bum bicubitum, quod in eo quod corpus est, in substantia est, in eo vero quod al- bum est, et quale et qualitas est, et in eo quod bicubitum, est in praedicamento quantitatis. Et hoc jam seipius in aliis tam isagogis quam in categoriiis determi- natum est. Hac igitur de causa a nobis hic de substantiali et accidentali introduc- tum est.

CAPUT V.

De origine formarum, utrum sint a natura vel ab operatione artis.

Videtur autem quaedam forma sive sit substantialis, sive sit accidentalis (quae ut universale accepta est, et sicut est idem toti de quo praedicatur) a natura esse pro-

<--- Page Split --->

ducta : quaedam autem ab actu sive artis operatione. Ratio enim sive rationale forma est a natura in ipso rationali producta. Similiter etiam quae in accidentium formis. Color enim forma est naturalis a natura producta. Et similiter passio alia in genere qualitatis, sicut color, odor, et sapor, et hujusmodi, et sanitas, et aegritudo : in omnibus enim talibus patet quod hae formae tam substantiales quam accidentales a natura sunt. Aliae autem formae ab actu sive ab operatione nostra sunt, sicut domus, et scyphus, lecdubitatio. tulus, et hujusmodi. In quibusdam dubitatio est utrum 'a natura an ab actu sive opere artis incipiant, sicut in figura incisionis, sicut quando sculptus est lapis vel Hector. In talibus enim ratio dubitationis est, quia quod a natura tales figurae sint, videtur ex hoc quod ars in talibus nihil apponit ad materiam, et ideo quod per naturam infuit, manet : quia quod ars in talibus facit, totum consistit in auferendo et separando partes quasdam a subjecto. Et quia nihil de opere artis apponit, non videtur esse de opere artis in figurato. Et ideo tales figurae viden'ur esse a natura, et non ab arte.

Ad hoc autem dicendum est, quod in talibus figurae hoc est subjectum, et materia figurarum non est ab actu sive ab opere artis. Sentiri autem figuras et apparere, est ab actu sive artis operatione : id enim quod in materia est, totum a natura est, cui nil ab arte additum est. Sed additur separatum ab ipso. Et si ab his quae in toto naturalia sunt, aliqua separentur et nihil addatur eisdem, ea quae relinquuntur naturalia et a natura sunt. Figura ergo talis secundum omnia quae in ipsa sunt, videtur esse a natura. Quod autem visu sentiatur sic vel sic lineis terminata, non potest esse nisi ab actu et artis operatione, quia natura non fecit talem linearum terminationem. Hoc autem quod dicitur, valet idem ac si dicatur quod materia figurae a natura est, et ipsa

figura prout figura terminatio est quanti, est ab actu sive artis operatione. Et haec est veritas : quia quamvis ars nihil addat materiale, tamen separando confert ad esse figurae, ad cujus esse formale magis confert partium separatio quam appositio alicujus materiae : quia figuram non dicimus esse tale quid quod habeat materiam ex qua sit, sed in qua sit tantum. Ad esse autem formale figurae magis confert ablatio sive separatio partium materialium, quam collatio partium materialium aliquarum.

Sed quamvis sic dicamus de figura incisionis quae in separatione partium subjecti consistit, tamen constat quod quaecumque talium figurarum conjunctionis est et non separationis tantum, sicut dicimus domus figuram, lectuli vel tripodis et hujusmodi, quia in illis aliquid ars per appositionis modum operatur, istae ab actu et operatione sunt artis et non naturea. Sic ergo dicendum est de figura incisionis, quae sola partium incisione producitur ad actum. Sic ergo quae sunt sicut figura incisionis, manifestum est. Et ideo dixit Empedocles in omnibus quae formam ab arte sumunt, naturam esse materiam, formam vero accidens 1. Si plantetur lignum lectuli, non pullulabit lectulus, sed lignum. Cum igitur natura sit ex qua pullulat pullulans, erit natura lignum, et non forma artis quae est in lectulo.

Talis autem determinatio non valet in communibus sive in universalibus, quae sunt in pluribus, et sunt de pluribus, quae praedicantur de illis : essentia enim communis sive universalis eorum quae in pluribus sunt, praedicata de illis, non potest esse ab artis operatione, quia talem essentiam impossibile est esse ab artis operatione, eo quod omnis forma artis est accidens : talis autem forma substantialis est, et per se inest illis quorum est forma. Adhuc autem talis forma communis a natura non videtur fieri : idcirco quod ea quae a naturae potentia producuntur, ab

<--- Page Split --->

actu creantis et generantis videntur fieri, et principium sumunt a creante vel generante. Creantis autem et generantis tunc semper est particulare et non universale. Non igitur, ab opere naturae sunt, ut videmus. Si autem dicatur, quod creaturae sunt hujusmodi forma universales et communes, palam statim potest esse cuilibet, quod hoc non est verum : quia cum terminus creationis sive generationis non sit universale, sed particulare, nihil potest assignari rationis, nihil exempli qualiter commune sit creatum vel generatum. Oportet igitur dicere quod naturales et a natura hujusmodi formae sunt perfectae, et non ab artis operatione vel a proposito.

Sed dicendum videtur quod natura in talibus occulte operatur, et haec est natura particularis : in agente quidem et patiente intendit hunc et producit : universalis autem quae hunc ordinat ad esse divinum, intendit simplex et universale. Et quia natura universalis operatur in particulari, ideo quoniam natura particularis producit hunc, et quia hic est homo, natura universalis producit hunc in homine, et sic de aliis. Et hoc modo per consequens producitur id quod est universale, quamvis non sit universale secundum quod est in isto, sicut in scientia de Universalibus dictum est. Est autem universale aptitudine existendi in multis sive pluribus. Cum autem actu per generationem dividatur materia, efficitur in pluribus actu et hoc facit natura occulte.

Duabus autem de causis natura in his occulte dicitur operari : quarum una est, quod actus semper particularium sunt. Et ideo natura particularis operans est manifesta. Sed cum particularis operatur natura, non operatur nisi virtute naturae universalis quae est in ea occulta, et non nisi per intellectum considerata, et sic natura universalis est operans occulte. Secunda autem causa est, quod operatur a natura est particulare sensibus manifestum : id autem quo est illud habens formam speciei et naturae, est occultum et

per consequens generatum, et ideo hic generat hunc, et hoc est manifestum. Sed quia hic generans est homo, ideo hic genitus est homo, quia aliter generatio non esset univoca : et hoc est occultum quoad nos, solo intellectu acceptum : et ideo dicimus naturam occulte in talibus operari. Sicut enim ex conjunctione plurium unam rationem unitatis habentium (sicut plures equi aut plures homines) efficitur quaedam discretionis constitutio, quae priorum (ex quibus illa fit conjunctio) conficitur, quae uniuscujusque illorum excedit quantitatem discretam, ita quod omnia simul sunt majoris quantitatis quam singulum illorum : sic ex discretione singularium quae unum sunt in specie vel genere (quando comparantur ad invicem in forma in qua essentialiter similia sunt) unum commune omnibus intelligitur : quod tamen in singulis est totum, quod singularium priorum excedit praedicationem in hoc quod quodlibet singularium de uno solo, illud vero (quod similitudo eorum est) de multis praedicatur. Propter quod omnis communitas talis naturalis est, quia ex singularitate, hoc est, ex singularium essentiali similitudine procedit. Et sic singularitas in uno, similis causa est communitatis. Natura autem est causa talis singularis. Et ideo natura causa est communitatis, quia quidquid est causa causae, est causa causati a causa illa per aliquem modum. Singularitas autem creationi sive generationi coequatur, quia terminus generationis et creationis est singulare.

Subtiliter autem speculantes 'sicut naturam in operationibus vel in actionibus artis operari invenimus, eo quod in animalibus rationis expertibus invenimus naturam operam artis attingentem, sicut in casulis apum et nidis hirundinum : et hoc habet natura in quantum est opus et instrumentum intelligentiae. Sic etiam invenimus creaturarum omnium creatorem primum operantem in creatura. Et hoc deprehendimus ex ipso actu creatoris. Videmus enim quod numero quodam et

<--- Page Split --->

proportione totam stabilivit naturam, quae proportio non nisi sapientiae est creatoris. Quod enim intelligentia operatur ad hanc hujus vel illius naturae proportionem, non habet intelligentia in quantum intelligentia est, sed habet in quantum est divina: haec enim sapientia illius est qui cuncta proportionibus propriis disponit et producit et ordinat. Sed haec hactenus a nobis ad explanationem dictorum dicta sufficiant. Alterius enim haec et altioris sunt inquisitionis: pertinent enim et haec ad hanc partem primae philosophiae quae est de causis universalibus et primis.

CAPUT VI.

De formarum prædicabilium divisione, de quibus hic intenditur.

His autem sic determinatis de prædicabilibus formis, accipienda est formarum divisio, ut sciatur de quibus formis intenditur in libro isto. Dicamus ergo quod forma quae est universale sive substantiale sive accidentale, alia quidem est in subjecto ut accidens, et dicitur de alio ut de subjecto, quod est pars subjectiva ipsius, et dicitur sive prædicatur in quid, ut scientia quidem in subjecto est in anima hoc modo quo accidens est in subjecto, et de subjecto dicitur, ut de grammatica quae est scientiae species et pars subjectiva. Et talis forma est accidens universale subjecto in quo est in quale, et speciei quae sibi subest in quid comparatum. Quædam vero forma in subjecto est ut accidens, et de subjecto sive de parte subjectiva nulla dicitur sive prædicatur, ut albedo Socratis. Et similiter his quæcumque formarum sunt sicut individua: haec enim comparantur quidem ad subjectum in quo sunt, et de illo prædicantur in quale: sed non ad id quod substet eis possunt comparari, quia individuo nihil substat, eo quod ipsum est ultimum substans. Quædam vero talium formarum de subjecto quidem dicuntur, in subjecto vero nullo

sunt, sicut formæ substantiales quæ non sunt in subjecto ut accidens : quia conferunt ad esse, et ejus quod est esse rei pars sunt. Dicuntur autem de subjecto, quia prædicantur in quale substantiale, ut differentia : vel in quid, sicut genus. Et hujus formæ exemplum est sicut rationale et mortale, et aliae differentiæ substantiales.

Earum vero formarum quæ quidem in subjecto sunt ut accidentia, et de sub-jecto indicibilia sunt, eo quod nihil substantiale subjectum sibi continent, ut accidentales formæ individuæ : alia quidem sensibilia sunt, hoc est, sensu proprio vel communi perceptibilia, alia insensibilia quæ nullo sensu proprio vel communi sunt perceptibilia. Sensibile enim est, quod sensu aliquo comprehenditur, ut albedo Socratis, vel sapor hujus, vel calor, vel etiam percussio. Hæc sunt secundum sensum tactus percepta, vel percussio quæ est sonus hic vel ille, vel dulcedo, vel odor, vel quæcumque talium, quod proprio vel communi sensu percipitur, ut magnitudo, vel figura, motus, vel quies, numerus, vel aliquid talium. Insensibilia vero sunt quæ non sensu, sed ratione simplici vel intellectu comprehenduntur, ut doctrina et disciplina, quæ secundum intellectum sunt in anima. Et similiter etiam virtus sive intellectualis, sive moralis, sive etiam œconomica. Nulla enim talium sensu perceptibilis est. Simpliciter autem sive universaliter nihil quod est de numero eorum quæ de sub-jecto dicuntur sive universale ut universale est, sensibile est. Universale enim secundum quod abstrahit ab hoc et ab illo, non nisi in intellectu est. Et ideo dicit Boetius quod particulare est dum sentitur, universale dum intelligitur. Hæc autem omnia in his quæ sunt de anima, habent determinari et declarari.

Ex his autem quæ jam hic per divisionem posita sunt, manifestum est quod quædam quæ sunt de numero formarum particularium, sita sunt alicubi secundum partem determinatam in subjecto in quo

<--- Page Split --->

sunt, sicut nigredo in pupilla oculi. Quadam vero talium particularium formarum tales sunt, quod difficile est assignare secundum quam partem subjecti sita sunt, ut scientia, paternitas, et similia, ut filiatio. Nisi forte dicatur quod sitasunt in generantium et componentium complexione. Paternitas enim pro certo est forma relationis qua secundum totum inest, et non secundum partem. Cujus causa est, quia ab actu generationis activae innascitur generanti. Actus autem totius est et non partis. Similiter autem filiatio id est secundum totum ei qui nascitur propter generationem passivam quatotius est. Sunt tamen secundum causam et non secundum subjectum haec sita in complexione generantis, qua complexio est causa complexionis seminis: et secundum causam sunt sita in compositione generantium, qua compositio attenditur in situ et ordine membrorum in quibus semen manifestatur ad generationem, sicut sunt membra qua dicuntur vasa seminaria. Scientia autem secundum actum quidem accepta situm non habet, sed accepta secundum habilitatem, sita est in complexione scientis, quia subtilium humorum et spirituum magis sunt habiles ad sciendum: propter quod etiam Alexander dixit intellectum potentialem, praeparationem quamdam esse in corpore 1. Dicunt tamen aliqui scientiam sitam esse in toto et non in parte, quia in ea est intellectus accipiens ut lumen intelligentia et phantasma a quo accipit: et sic esse dicitur in toto quod pertinet ad intelligentem, quia nec sine anima est, nec sine corpore, nec sine intelligentia. De his autem hic non multum curandum est, quia non sunt ad propositum.

Hoc autem advertendum est : quia singula eorum quae dicta sunt, notatio quadam sive notamen vel nomen est incomplexionis quae est in voce. Singulum enim eorum nota est incomplexae vocis, et non significatur oratione complexa. Hoc au-

tem sic incomplexa voce notatum, aut erit subsistens, hoc est, substantia, aut alteri contingens, hoc est, accidens. Eorum vero quae contingunt, hoc est, subjecto accidunt, singulum aut extrinsecus, hoc est, per extrinsecam causam advenit substantiae : aut simpliciter secundum esse et causam intra substantiam consideratur, sicut intra substantiam cui inest secundum esse et causam consideratur linea, superficies, et corpus quod est in trina dimensione : causatur enim quantitas a materia, et est de mensurantibus intrinsecus. Similiter etiam de qualitatibus est, quae causantur a forma et disponunt substantiam intrinsecus. Eorum vero quae secundum substantiam extrinsecus contingunt sive adveniunt substantiae, illa sunt aut actus qui est agere, aut pati sive passio, aut dispositio sive situs, aut esse alicubi sive ubi, aut in mora sive quando, ut olim, heri, hodie : quia, sicut dicit Priscianus, tempus est mensura mutabilium rerum, et sicut quando causatur a tempore, vel sumitur secundum habere. Non enim plura sunt de extrinsecis accidentibus substantiae, et ideo non sunt nisi sex principia. Hoc autem jam in ante habitis istius libri probatum est. De his autem praedicabilibus quae subsistunt, ut est substantia, et ea quae in genere substantiae continentur. Similiter autem et de his quae non extrinsecus adveniunt, sed solum sunt secundum causam et esse in his in quibus sunt per existentiam, in eo libro qui de Categoriiis dicitur sive inscribitur, sufficienter est disputatum et determinatum. Et similiter de aliquid, quod ut frequenter per intrinseca innascitur. De reliquis vero quae per extrinseca substantiae frequentius adveniunt (quae etiam ideo praedicabilium nomen non habent, sed principiorum, eo quod non praedicant aliquid simpliciter inhaerens, sed quod aliqualiter se habet ad aliud) continue in sequentibus erit dicendum.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

De inventione formæ ad intellectum dictorum.

Ad intellectum autem omnium quae dicta sunt, sciendum est quod formæ nomen et rationem primi invenerunt Stoici, et ante eos qui Philosophi fuerunt Epicurei, omnem causam ad materiam retulerunt. Videntes enim quod nihil est in materia per quod id quod formabile formatur, et quod materia formabilis formantis se formæ causa esse non potest, dixerunt formas a materia esse separatas : eo quod quæcumque sunt in materia formæ, in materiam inductæ sunt, et ideo non possunt esse causæ formationis materiæ. Id enim quod per se et substantialiter et secundum seipsum causa est formationis, non est formatum, sed formans secundum seipsum : et ideo tales formas indifferenter formantes extra materiam esse posuerunt, et separatas in lumine primorum agentium intellectuum existentes : ex quibus sicut ex quodam sigillo omnium formæ quæ formantur, produci habent.

Has autem formas sic foris manentes et omnia formantes, cum ipsq lumine agentium intellectuum expandi dixerunt super formanda : et ideo tales formas dixerunt esse principia formalia incorruptibilia, per quæ vera habetur scientia et notitia rerum, sicut lumine solis color expanditur vel effunditur super colorata visibilia, secundum eos qui dicunt (sicut et verum est) quod colores non sunt in tenebris, sed in adventu luminis expanduntur super corpora terminata : propter quod etiam Pythagorici colorem epiphanium, hoc est, supereminentem nominaverunt 1. Hoc igitur modo dixerunt a separatis formis per intelligentiæ agentis lumen formas effundi materiales, et ideo materiales formas non vere dici formas, sed verarum

formarum imagines : sed tam separatas, quam imagines earum de rebus prædicari : separatas quidem, eo quod in materia lumine intelligentiæ, quod penetrativum est rerum, infunduntur omnibus, et faciunt esse, et sunt principia cognitionis ipsorum : imagines autem ideo quod sunt similitudines illarum, et sunt in materia secundum esse, et mutabiles secundum mutationem materiæ. Sed quod imagines sunt principia cognoscendi ea quorum formæ sunt, hoc habent a formis separatis, quæ stabiles et certæ sunt causæ rerum.

Talem igitur formam dicunt aliqui esse formam, quæ compositioni contingit, eo quod super compositum lumine intelligentiæ diffunditur : et quod hæc sit quæ simplici et invariabili esse consistit, quia simplex est quod in lumine intelligentiæ est : et invariabile est, quod variatione materiæ non variatur, quia quamvis materia varietur sub ista forma, tamen ipsa non innititur nisi lumine intelligentiæ, et non variatur, sicut videmus in arte a coloratis variatis non variari colores, eo quod soli innituntur lumine, quod est in perspicuo non in quantum est elementum, vel elementatum, vel corpus mutabile secundum formam, sed secundum quod perspicuum communicat cum perpetuo superius corpore. Hæc autem istorum expositio non facit ad propositum, quia talis forma non est divisibilis in substantialem et accidentalem, nec universalem et particularem.

Ideo alii dicunt, quod forma quæ est compositioni contingens, est forma accidentalis. Accidens enim est quod est in aliquo quod perfectum est secundum esse, ut dicit Avicenna. Et ideo etiam accidens est, quia totum esse et perfectum consequitur. Et quia id quod perfecte est, compositum est, ideo dicunt quod hæc forma non contingit nisi secundum substantiam compositioni, ut scilicet compositio secundum accidens semper sibi præsuppo-

1 Hujus contrarium videtur Auctor dicere 2 de Anima, super tex. com. 67. Solve per

dicta ejus ibi, per quæ concordat Avicennæ et Alexandro.

Expositio quorumdam

Improbatio expositonis.

Expositio aliorum.

<--- Page Split --->

nat compositionem secundum substantiam. Qualiter autem haec forma simplici et invariabili essentia consistat, non est facile probare: cum accidens, ut probat Aristot. in undecimo primae philosophiae, non sit essentia, sed esse: nec omnino est simplex essentia, in cujus ratione semper est subjectum: nec invariabile omnino esse possit, quod secundum esse semper innititur ei quod continue variatur. Ideo enim dicit Aristoteles 1 quod non est eadem sanitas in mane et in vespere, quia sanitas complexioni animalis innititur, quod continue variatur propter agentium et patientium continuam actionem et passionem. Adhuc autem haec forma accidentalis non recipit divisiones formae generaliter, quae inductae sunt.

Oportet igitur dici quod forma de qua locuti sumus, sit forma quae est universale. Haec forma totius forma est, et non partis, et compositio ipsa in composito materialis est ad illam, sicut compositum ex anima rationali et corpore materiali est ad hominem: aliter enim praedicabile non esset, nisi esset intentio non partis

sed totius : et haec est forma rationis et logica. Forma vero quae in physicis principium est, forma partis est et non totius. Et quia haec forma est totius, ideo diffinitio quae talis forma est, dicit quidditatem et continet in se tam potentialia quam actualia, et tam materialia relata ad formain quam formalia relata ad materiam, sicut animal rationale et mortale, animal enim potentiale et materiale est, alia autem sunt actualia sive formalia. Hoc est igitur compositioni contingere hoc modo quo dictum est ad minus compositioni ejus quod est et quo est, de quibus in libro de Causis habet plene determinari. Et haec forma consistit et est essentia lumine intelligentiae nitens, et consistens invariabilis per se vel per proprium esse suum, variata per accidens secundum esse quod habet in hoc vel in illo. Haec etiam forma divisibilis est omni formae divisione quae determinata est. Et haec forma est, ratione cujus omne quod ordinatur in genere vel specie, rationem recipit suae coordinationis. De hac igitur intelligendum est omne quod de forma hic dictum est.

<--- Page Split --->

tionis, quæ rem suam dicunt ut facere vel agere: hæc enim non in prædicamento qualitatis, sed in genere actionis coordinantur: hoc enim modo decem genera dicuntur prima rerum principia, quia sunt primæ formæ, ad quarum modum prædicationis omnia sibi similia reduci habent, ut in illam communem formam coordinabilia.

Quod autem objicitur, quod eadem sit actio et passio, Dicendum quod non sunt eadem nisi in materia quæ est quidem in qua est actio sicut in subjecto ad quod dirigitur et ad quod terminatur actio agentis, et ipsa eadem materia quæ subjectum est passionis. Propter talem autem materiae identitatem, non oportet quod idem formale principium sit actionis et passionis, in quantum unum est actio, et alterum est passio. Hoc enim impossibile est. Oppositi enim modi formales sunt actionis et passionis. Quia modus et forma actionis est sicut imprimentis et influentis: modus autem passionis est sicut impressi vel influxi: propter quod etiam voces hæc significantes, diversa sunt prædicamenta vel principia1.

Et quod objicitur de motu, Dicendum quod motus non sicut una natura et una forma est moventis et moti, nec agentis et patientis. Est enim actus perfectus prout est actus moventis et agentis: etiam est actus imperfectus prout est actus mobilis et patientis: et quia non est utriusque ut una natura, ideo non potest esse causa, quod unum sit principium vel prædicamentum actio in agente, et passio in patiente. Motus etiam in se non est unius formæ et naturae: quia non est alicujus speciei entis perfectæ, sed fluxus de natura in naturam, et de forma in formam, et de potentia in actum. Et ideo per unitatem naturae motus nihil probari potest de unitate vel diversitate principiorum vel prædicamentorum.

Et quod objicitur per similitudinem

viæ duorum terminorum, quod eadem numero sit actio et passio, Dicendum quod non est simile, quia in via substantia materiae et substantia formæ manet eadem, nihil habens diversum nisi terminos: motus autem secundum formam non manet idem. Unde secundum alias formas mutatur id quod denigratur et id quod dealbatur. Et similiter est quod secundum aliam formam est passum comparatum ad agens, et agens comparatum ad patiens: propter quod diversa sunt prædicamenta. Actio enim semper est perfecti, secundum quod est in agente sicut in causa et subjecto. Passio autem semper est imperfecti, secundum quod est in patiente sicut in subjecto et mobili. Ex his omnibus igitur quæ dicta sunt, relinquitur quod actio sit speciale prædicamentum.

Differt autem agere ab actione in hoc, quod actio dicit actionem ut conceptam : agere autem actionem dicit ut exercitam. Et hoc modo secundo est prædicamentum 2. Quia sic specialem modum dicit prædicationis, qui ad alium aliquem de decem modis prædicandi reduci non potest: qui modus ut voce designatur, dat vocem primam quæ est una decem vocum unius primorum generum significativa. Actio autem ut conceptus designativa, non dicit illum modum prædaticonis, et ideo nomine actionis principium illud non proprie designatur, sed agere nominatur verbaliter significando, quia non designat actionem ut exercitam.

Attendendum etiam, quod quamvis agere secundum Aristotelem in sexto Ethic. differat a facere : agere enim fit actione pertinente ad voluntatem vel electionem, facere autem est operari super alienam vel extrinsecam materiam : tamen prout hic sumitur agere et facere, pro eodem accipiuntur. Unum enim modum in communi habent prædicationis, ad quem ordinantur omnia prædicabilia ipsorum secundum genus et species. Om-

<--- Page Split --->

ne enim illud quod procedit continue ab agente vel operante in patiens, vocatur hic actio vel agere. Et hoc est quod dicit Averroes, quod actio est effectiva comparatio agentis ad patiens. Sic enim actio est fluens operatio ab agente in patiens : et ideo quia est agentis forma fluens in patiens, ideo movetur patiens : sicut movet generans per se vel per accidens id in quo inducit formam suam : et hoc movens est agens, et motus moventis est actio ejus. Et similiter intelligens est agens, et intelligere actio est : et faciens est agens, et facere est actio ejus. Et in hoc ambitu communitatis dicit agere vel facere genus generalissimum principium quoddam : et vox ipsa significat unam primarum rerum quae communitate sua multa, ut genera, et species, et individua complectitur una coordinatione sub primo communi contenta. Cujus subalterna genera sunt agere, quando proprie accipitur quod actio est operatio electionis. Et alterum genus est facere secundum quod facere est in extrinscea materia per artem operari. Species autem sunt sicut secare ligna vel corpora, et sicut urere, et hujusmodi. Individua vero sunt sicut sectio facta a Socrate haec vel illa, et alia hujusmodi. Hoc igitur accidens praedicamentum ad nullum aliud genus est reducibile, et secundum hunc modum actio est in agente, sicut in causa, non quidem ut stans et quiescens in ipsa, sicut quantitas vel qualitas vel relatio, sed est in agente, ut procedens et fluens ab ipso continue in patiens.

Adhuc autem attendendum est, quod uniuscujusque perfecti secundum formam forma dicitur actus et ab actu nomen verbale formatur actio : et ideo actio est sccundum formam agentis operatio procedens ab agente in patiens. Et ideo forma semper est principium actionis. Sic igitur accipiendum est actionis praedicamentum sive principium.

CAPUT II.

Quid sit actio secundum diffinitionem.

Actio autem in tali communitate generalissima accepta a Gilberto Porretano sic diffinitur : Actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur. Est autem qualiscumque haec descriptio assignatio majoris declarationis quam nomen. Et cum dicitur, secundum quam, importatur modus causae formalis. Agens enim informatur actione cum actio nil sit nisi effectus processus potentiae agentis secundum formam quae est principium actionis et passionis : eo quod omnis actio ut actio transit in patiens, et omne activum hoc modo est transitivum. Quia autem in patiens transit, ideo additur, in id quod subjicitur. Subjicitur enim agenti patiens quod suam recipit actionem. Et agentis virtus prævalet super ipsum et imprimit ei per actionem formam. Et quia virtus agentis penetrat in patiens et transmutat ipsum, ideo dicitur, in patiens, et non ad patiens, vel supra patiens. Dicitur autem, agere dicimur, ut denotetur quod agens hoc modo denominatur ab actione sicut substantia denominata recipit accidentis prædicationem : et sic agens ab actione denominative dicitur et prædicatur, et est prædication accidentis de subjecto in quo est 1 : hoc enim subjectum est causa actionis : hoc enim modo subjectum cadit in diffinitionem accidentis, ut docet Aristoteles in septimo primæ philosophiæ. 2 Sic dicitur secans in id quod secatur : et sic dicitur urns in id quod urit, quia ustio procedit ab ipso in id quod uritur : et sic est in aliis.

Sunt tamen quidam sophistæ objicienPrima objecio. tes contra inductam assignationem, dicentes quod qualitas quæ est naturalis potentia, est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur : et sic videtur naturalis potentia actio esse.

1 Hic colligitur quod actio sit in agente ut in subjecto, ut in fine cap. praecedentis videtur

<--- Page Split --->

Secunda. Adhuc, Forma est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur; et sic forma videtur esse actio, quod est falsum.

Tertia. Adhuc, Ars est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur: et ita ars actio videtur esse.

Quarta. Adhuc Instrumentum, ut gladius vel fossorium, est secundum quod in id quod subjicitur agere dicimur: instrumentum ergo actio videtur esse.

Quinta. Adhuc, Manus vel pes est secundum quem in id quod subjicitur agere dicimur: ergo tale membrum actio esse videtur.

Solutio priAd omnia autem haec et his similia mec. solvitur per inductam istius assignationis explanationem, quod scilicet cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur, hoc quod dico secundum quam notat agentis formalem denominationem, ut a secando dicitur secans, et ab urendo dicitur uren s, et sic de aliis. Et in actionibus animae a docendo dicitur docens, et ab intelligendo intelligens, et sic de aliis. Hoc enim quamvis sine passione non sit, quia recipere pati est: tamen prout intelligere est processus actualis intellectus in intellectum, ista dicuntur actiones a quibus agens denominatur. Haec igitur est solutio ad praedicta: quia secundum naturalem potentiam non dicimur agere secundum actum. Sed nota quod naturalis potentia potentiale principium est actionis.

Ad secunSimiliter etiam solvitur id quod de dam. forma objicitur, quod cum dicitur quod forma est secundum quam agere dicimur, hoc quod dico secundum quam, non notat id quod formaliter denominat id quod est agens secundum actum, sed notat tunc id quod perfectum est ut agere possit: et ideo forma quae est principium actionis, non denominatur agens ut est agens in effectu.

Ad tertiam. Hoc etiam modo solvitur id quod de arte objicitur: quia ars non dicit nisi facultatem ad actionem, et non dicit id quod est actu agens.

Ad quartam Similiter solvitur id quod objicitur de et quintam. instrumento. Instrumentum enim non

facit agere agentem, nec denominat ipsum,sed dicit causam mediam coadjuvantem in actione. Et ideo hoc quod dico secundum quam, non univoce sumitur in diffinitione et objectis contra diffinitionem.

Si autem aliquis objiciat dicens quod hoc dico, secundum quam, infinitum est, et ideo non est causa notitiae sed potius ignorantiae: diffinitiones autem causa innotescendi fiunt: et sic hoc quod dico secundum quam non potest esse actionis diffinitivum, Dicendum igitur quod quia actio est unum de primis principiis, ideo non potest habere diffinitum et certum aliquid per quod diffiniatur; sed infinitum potest habere, quod tamen finite determinetur ab eis quae in oratione eadem posita sunt. Et hoc modo determinatum et diffinitum potest esse innotescendi principium.

Et si objicitur quod idem ponitur in diffinitione sui ipsius cum dicitur, actio est secundum quam agere dicimur: agere et actio in re non differunt, quamvis differant in modo significandi, Dicendum est ad hoc quod agere per modum significandi dicit actionem ut exercitam, et hoc modo notior est nobis quam sit quando significatur ut conceptus quidam; et sic diversificatum ponitur agere in diffinitione actionis.

Si autem adhuc quis objiciat dicens quod haec diffinitio non valet, cum non data sit per genus et differentiam: diffinitiones enim per genus et differentiam debent dari: attendat qui sic objicit, quod diximus istam diffinitionem non esse diffinitionem proprie, sed diximus esse qualemcumque assignationem, quae majoris declarationis est quam nomen. Tales autem assignationes non dantur per genus et differentiam, sed per alia, sicut accidentia, vel causam, vel effectum, vel signum. Et generaliter per omnia illa quibus aliquo modo innotescere potest assignatum melius et expressius, quam innotescat per nomen. Sic igitur actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De divisione actionis in actionem corpo- ris et in actionem animæ.

Actio autem sic in genere accepta, di- viditur in actionem animæ et in actionem corporis, sive in actionem animalem et actionem corporalem: hæc enim sunt primæ et formales differentiæ actionis. Et hoc modo actio animæ dicitur omnis actio non corporalis, sive sit intellectus, sive sit animæ, ut vivificare, movere prout anima movet motu processivo, vel vege- tando, vel sensificando, hoc enim vivifi- care est: et talis actio est non corporalis, quia non est secundum aliquam formam corporis, et quando nominat agentem, non denominat aliqua forma corporali, sed forma vitæ alicujus, ut vivens, vel di- rigens, vel augens, vel aliquid tale. Actio autem corporis denominatur a corporali forma, sicut dicitur calefaciens, vel deal- bans, vel aliquid tale. Istæ igitur primæ sunt differentiæ et species actionum, om- nem actionem sub se continentes. Omnis enim actio hoc modo aut est animalis, aut corporalis. Et hæc sunt subalterna genera, et subalternæ species hujus præ- dicamenti.

Differt autem actio corporis ab actione animæ in hoc quod actio corporis neces- sario est movens ipsum in quo est sicut in causa et subjecto: et illud non est agens nisi motu suo agat: et immobile existens nihil agit, quia, sicut dicit Aris- toteles 1: si non tangit, non agit; et sic non sequitur alteratio. Et quia corpus non agit nisi motu suo, oportet quod in actione corporis ipsum agens mobile sit, et ut moveatur id corpus in quo sicut in agente denominato ab ipsa actione est ipsa actio: sicut secans non secat nisi moveatur, et urense moveatur ipsa ustione activa: oportet enim quod accedat ad id quod uritur, et accedere est moveri. Ali-

quo igitur modo moveri invenitur, quod corporali agit actione. Anima autem talia incorporalia dum agit, immobilis est et non movetur: movet tamen corpus vivi- ficando, et movendo secundum locum in motu processivo et aliis vitæ motibus est ipsa immobilis. Cujus causa est, quia es- sentialis sibi est omnis actio vitæ, et ani- ma per substantiam suam et secundum seipsam movet motu vitæ, et non indi- get ut ad aliquid moveatur quo accipiat formam vel locum secundum quem fiat motus principium: propter quod agit pro- pria animæ actione sine motu quo mo- veatur. Sic autem actio non est in cor- pore, quia corpus per seipsum non est agens principium: et ideo indiget motu quo moveatur ad formam qua fiat agens principium, et sic indiget instrumento quod ab eo qui utitur ipso, formam mo- tus accipiat. Et ideo manus mota prius ad formam motoris moveatur ut motu cor- poris inducat formam primi motoris in patiens. Animales autem actiones sim- plices sunt, quibus anima per seipsam est causa: et ideo tales actiones agens non oportet moveri animam. Hæc igitur dif- ferentia est inter animæ et corporis actio- nes.

Quod autem anima immobilis sit mo- tu corporis, probatur inducendo. Anima enim dum agit, non movet id in quo est actio, sicut animam, sed conjunctum. Ipsa vero anima dum agit, immobilis est: et quamvis sit immobilis, tamen movet corpus motu vitæ et motu secundum lo- cum si sit perfecta anima. Anima vero in seipsa permanet immutabilis, et non mo- vetur motu quo movet. Et ideo in suo or- dine probatur esse movens principium. Non enim movetur anima secundum lo- cum, nec secundum aliorum motuum quemquam, incrementum suscipiendo vel diminutionem, cum non sit quanta. Nec movetur recto motu de loco uno ad oppositum locum transeundo: locus enim locans corpus est, cujus superficies locans

<--- Page Split --->

locus est, et in se non locat nisi cui principium et medium et finis assignatur secundum partes loci circumscribentis. Anima autem est non corpus, nec habens principium, medium, et finem secundum loci terminos. Non ergo potest secundum locum moveri. Et propter hoc nullam loci mutationem potest suscipere anima : non enim movetur aliquid secundum locum hoc modo nisi corpus, et movetur secundum locum in eo quod transit de loco ad locum. Non ergo aliquo modo movetur anima, nisi forte motu alterationis, qui tamen motus, ut in ante habitis diximus, non est animæ, sed conjuncti, in quo tamen aliquo modo communicat anima, sicut in præhabitis determinatum est.

Objicium tamen quidam contra prædicta : quia superiora corpora movent inferiora, et tamen motu illo non moventur. Si autem superiora corpora movent, constat quod est motus corporis, et non movent motu corporeo. Sed ad hoc dicendum est, quod corpora superiora movent motu virtutis suorum motorum, et sic agunt mota et acta motu et actione motoris sui. Vel dicatur, quod talis motus est virtutis quæ est a specie : et sic quamvis sit corporis, tamen non est qualitatis corporalis sed virtutis incorporeæ. Et ideo in ipso non est necesse corpus moveri, quia non est corporalis actio, sed incorporea.

Adhuc autem dubium videtur, quod videre, audire, et sapere, et imaginari, sunt animæ actiones : et tamen in his omnibus movetur id in quo est actio, et non est immobile. Sed hoc leve est solvere : hujusmodi enim actiones omnes vere et secundum materiam sunt passiones : quia omnes in corpore consistunt potius quam in actione. Et cum in talibus est id quod movetur, non movetur motu physico, sed potius motu intentionis qui est motus secundum rationem.

Si quis autem quaerat, qualis sit ista divisio actionis in actionem animæ et actionem corporis ? Dicendum est quod si

corpus non dicat nisi agens, et anima similiter, tunc divisio accidentis est in subjecta. Si autem dicat anima agens, et corpus agens formam actionis, ita quod actio animæ sit actio secundum rationem animalis, corporis autem actio sit actio corporalis : tunc divisio potest esse generis in species : et sic sumitur hic. Et ideo diximus quod ista divisio dat prima subalterna genera in hoc generalissimo quod est actio. Hæc est igitur divisio actionis, ita quod actio animæ est agentis immobilis. Actio autem corporis est agentis moti, eo quod corpus non agit nisi motum.

Objicium autem quidam contra ea quæ Objectio. dicta sunt, dicentes quod substantia in eo quod substantia, nec est activa, nec est passiva : eo quod actio et passio sunt contrariorum, substantia autem non habet contrarium. Videtur igitur quod actio nec sit animæ, nec corporis secundum quod hujusmodi. Ad hoc autem est diSolutio. cendum quod (sicut ante dictum est) actio hic large sumitur, secundum quod etiam movere est agere. Actio animæ idem est quod movere : et sic competit animæ agere. Si autem actio sumatur stricte pro actione physica : tunc verum est quod actio est contrariorum et inter contraria. Actione ergo large accepta substantia agit : quia, sicut dicit Damascenus, nulla substantia est quæ propria destituatur operatione. Et ideo probat Aristoteles quod unumquodque habet actum et actionem propriam ad quam est virtus ipsius.

CAPUT IV.

De imagine in speculo ubi videtur esse instantia contra prædicta.

Contra ea vero quæ dicta sunt, quod scilicet non potest non corpus corpore moveri, videtur esse instantia. Habet enim dubitationem in quibusdam, utrum generaliter verum sit non corpus corpore moveri non posse : eo quod speculo (quod

<--- Page Split --->

est corpus) immobile permanente, videtur in speculo fieri motus imaginis, quæ est non corpus, ad mutationes oppositas secundum locum : videtur enim moveri a dextro in sinistrum ad motum inspectoris speculi, et a profundo ad superficiem si inspector speculi accedat et recedat a speculo. Movetur igitur non corpus motu corporis secundum locum, ita quod principium, medium, et finis assignantur ei secundum locum. Et siquidem concedatur in speculo esse imaginem sicut in recipiente et sicut in loco : tunc vel impossibile, vel valde difficile erit solvere dubitationem : quia tunc sequitur, quod motu speculi imago moveatur : quia sicut dicit Aristoteles 1, moventibus nobis moventur ea quæ in nobis sunt, et vase moto necesse est moveri quod est in vase. Si autem in speculo dicatur esse imago, erit speculum locus imaginis sicut vas. Est enim locus ut locus, et est locus ut vas, sicut probatum est in quarto Physic. 2. Si autem dicatur in speculo non esse imago, quamvis hoc aliquo modo verum sit, tamen apud imperitum vulgus, quod judicium sensus sequitur potius quam rationem, erit hic error intolerabilis, quia visus nuntiat imaginem esse in speculo.

Ad hanc autem dubitationem solvendam oportet uti his quae in libro de sensu et sensato subtilius declarata sunt. Lumen enim per hoc quod est forma celestis (cujus esse spirituale est) habet virtutem conferendi esse spiritualiter perspicuo ei quod materialiter est in corpore materiali terminato. Transparens autem terminatum politum et corrasum lumen sibi incidens reflectere habet ad purum angulum. Hic ergo contingit, quod lux vel lumen imaginem abstrahit ab esse materiali, et in perspicuo dat ei esse spirituale, et hoc est esse lucis vel luminis. Incidens ergo in speculo terminato cum traducere imaginem per speculum non possit, a superficie solita speculi reflectitur : et sic appa-

ret imago sub duobus sitibus : uno quidem luminis incidentis ab inspectore in speculum, altero vero situ luminis reflexi a speculo ad inspectorem. Et ideo imago illa est in corpore quidem inspectoris materialiter. In lumine autem perspicui quod est medium inter inspectorem et speculum, est sicut in deferente et secundum esse spirituale quod habet in lumine perspicui. In speculo autem est sicut in terminante radium incidentem, et reflectente radium reflexum ad inspectorem.

Propter quod motu speculi non movetur quia non est in ipso sicut in subjecto, sed tantum sicut in reflectente : et ideo est in ipso secundum punctum in quo fit reflexio. Et quantitas imaginis quæ apparet, quantitas est intentionalis et non quantitas distensa per mensuram. Quantitatis autem intentio est indivisibilis et inest secundum indivisibile : propter quod totum hemisphærium apparet in parvo speculo et in pupilla oculi muris, quod esse non posset si imago distensam et materialem haberet quantitatem. Cum enim in angulo radii incidentis in superfficie speculi et radii reflexi a speculo non sit nisi punctum, constat quod in puncto videtur imago in speculo, cum tamen quantitas imaginis tota videatur. Et hoc esse non potest, nisi ideo quia imago quæ apparet, intentio est imaginis et non imago, sicut dictum est. Et quia ad quodlibet punctum speculi talis fit reflexio, ideo imago tota videtur in qualibet speculi parte et quolibet puncto.

Causa igitur imaginis est dicenda quod est contra speculum : et illo moto imago videtur moveri. Reflexio autem fit a speculi superficie in qua non est imago, sicut in subjecto, sed sicut in puncto a quo fit reflexio. Et ideo cum movetur speculum, non movetur imago, sed in eodem situ successive puncta objiciuntur a quibus ejusdem imaginis continue fit reflexio.

<--- Page Split --->

Et ideo imago speculi stare videtur immobilis.

Quod autem dicitur quod incredibilis error fiat in vulgo si imago in speculo esse non dicatur, Dici potest quod hoc verum est si nullo modo in speculo esse diceretur. Nos autem dicimus quod est in speculo per aliquem modum, scilicet sicut in repræsentante per reflexionem. Patet ergo qualiter adhuc stat in veritate inducta propositio, scilicet quod impossibile est non corpus corpore moveri. Sic ergo patet, quod alia est actio animæ et alia corporis.

CAPUT V.

De proprio actionis, quod est actionem in motu esse et motum in actione, et qualiter motus sit quale et qualitas.

Scire autem oportet, quod ex quo motus est perfectus actus moventis, et actio est effectus processus agentis in patiens, quo movens imprimit motum in id quod movetur et actionem in id quod patitur : et sic movendo agit, et agendo movet : et sic omne quod est in motu, in actione est. In motu est secundum quod motus est actus moventis : et actio quidem a movente procedens in id quod patitur : et sic moveri a movente est actio impressa ab agente. Si quid igitur hoc modo movetur, agit necessario : quia virtute formæ moventis seipsum agit ad formam agentis primi, sicut semen virtute generantis agit se ad formam primi generantis. Sic ergo generando omnis actio quamdiu est in fieri ab agente est in motu, qui est actus moventis in id quod movetur : et omnis motus qui est actus perfectus moventis, firmatur et stabilitur in actione quæ est in fieri, et est id quod procedit ab agente in patiens.

Propter quod proprium actionis secundum quod est in fieri, est esse in motu, secundum quod motus continuus est processus formæ moventis in id quod move-

tur: sicut etiam e converso proprium est motus secundum quod est actus moventis, in actione esse secundum quod actio processus est formæ agentis in patiens. Sic enim separari non possunt physicus motus et actio: nec motus generaliter sumptus ab actione generaliter sumpta: quia hoc modo movere est agere, et e converso. Hoc autem palam est in omnibus actionibus his in quibus aliquid agitur sive generatur ad formam agentis : quia in omnibus his continuis processus virtutis activæ et motivæ in patiens et motum est actio, et motus est forma inducta post formam, ut dicit Averroes. Et sic est actio post actionem.

Sed in his quæ corrumpuntur, in quibus continua est abjectio substantiæ forte aliquis objiciet, quod ibi non sit actio, quamvis sit motus: quia in talibus nil agitur, ut videtur, sed potius deagitur, vel corrumpitur id quod actum fuerat. Et ideo qui destruit, in motu quidem continue est, et movet id quod destruit, sed nil agere videtur: nil enim in talibus efficit, sed potius id quod factum est destruit. Solutio autem hujus est, quod actio secundum quod est actus agentis, non exigit quid agat ad formam agentis, sed potius exigit in quid agat, hoc est, in quid imprimat suam actionem: et illam sic impressam patienti aliquando destruit, sicut quando contrarium invenit ipsum patiens ad formam agenti: et aliquando construit, sicut quando aptat patiens ad formam suscipiendam agentis: et sic destruere est et agere: et sic relinquitur verum esse quod dictum est, quod omnis actio in motu, et omnis motus in actione fundatur. Est autem hic considerandum, quod hoc quod dictum est, non est verum secundum quod motus est actus mobilis imperfectus; quia sic moveri non est agere, sed pati: et si hoc modo actus in motu esset, cum motus hoc modo sit in patiente, sequitur quod actio esset in patiente1. Et quia id agit cui inest actio,

supra in hoc tract. cap. i. Considera in hoc, et solve ex dictis supra. Jamny.

<--- Page Split --->

sequeretur quod patiens esset agens, et actio esset passio : quae omnia inconvenientia sunt : et ideo inconveniens est primum, ex quo sequuntur omnia haec, scilicet quod actio sit in motu secundum quod motus est actus mobilis.

Quamvis autem actio sit in motu quodammodo, et motus in actione, tamen actio non est motus, sed quale. Hoc autem probatur ex hoc, quod quiescere est quale : propter quod etiam motus simpliciter acceptus quale quoddam est : quod patet per hoc principium, quod quaecumque contrariorum suscipiunt oppositionem, illa ejusdem generis suscipiunt praedicationem, quia contraria sunt in eodem genere. Et ideo cum quiescere sit quale in qualitate, etiam erit moveri quale in qualitate. Actio autem non est quale vel qualitas. Actio igitur non est motus.

Est autem hic attendendum, quod motus secundum quod est actus imperfecti, in omnibus est generibus : eo quod in omnibus est potentia et actus, et potentia exiens in actum movetur, et motus est actus ejus. Et cum potentia et actus sint ejusdem generis, sicut imperfectum et perfectum ejusdem naturae sunt, oportet quod motus hoc modo sumptus sit in omnibus generibus. Motus autem secundum speciem naturae quae movetur, vel ad quam est motus, consideratus est in quatuor generibus, scilicet substantia, quantitate, qualitate, et ubi. Sed motus secundum quod est forma moventis a movente procedens in id quod movetur, est qualitas secundum quam quale dicitur movens : et hoc modo dicitur hic, quod motus est qualitas : et hic est motus logice sumptus. Sic enim quies est status in forma moventis, quod est quale esse secundum motum et moventis formam.

Dubitatio. Sed tunc quaeret fortasse aliquis, secundum quam speciem qualitatis motus sit qualitas ? Non enim potest esse forma vel circa aliquid constans figura. Nec po-

test esse passio vel passibilis qualitas inferens vel illata, sicut cuilibet patet. Nec potest esse naturalis potentia vel impotentia, quia haec in substantialibus est radicata. Relinquitur igitur quod sit habitus vel dispositio. Et hoc quidem est verum, maxime secundum quod motus est actus perfecti, et perfectus est habitus : secundum autem quod est actus imperfecti et imperfectus, dispositio disponens et promovens ad habitum qui est actus perfectus.

CAPUT VI.

De proprio actionis, quod omnis actio efficit passionem et qualiter generatur.

Naturalis autem proprietas actionis quae in ipsa natura actionis fundata est, et quae omni convenit et soli et semper, est id quod actionis est passionem ex se in id quod subjicitur sibi ut patiens inferre. Dicitur autem ex se, quia secundum quod est forma agentis secundum quod agens est. Et ideo hic secundum substantiam actionis hoc convenit ei. Omnis enim actio passionis est alicujus effectiva : quia aliter non tenderet in patiens ab agente, nisi susciperetur ad transmutationem in patiente : et tale suscipere pati est, et susceptio est passio. Efficit ergo actio passionem, et omne quod per se et secundum suam substantiam passionem infert, est actio. Quamvis enim gladius et ignis passionem inferant, non tamen sunt passiones vel actiones : quia non faciunt hoc secundum substantiam suam, sed ut instrumenta,'sicut in praehabitis dictum est.

Sed contingit aliquando actionem effici et causari ab actione sicut calcafcere ignis causa est quod lapis ignitus calefaciat : sicut etiam patet in his quae per se moventur ut animalia quae principium sui motus habent in seipsis, et ideo per se moventur, ut dicit Aristoteles1. Saepe

<--- Page Split --->

enim actio animalis quod per se movetur fit effectrix ejus actionis quae est actio per aliud. Verbi gratia actio illata ab animali aliquo, sicut impulsus, vel morsus, vel alicujus impetus, causatur ab actione ipsius animalis, sicut a cursu, vel ambulatione, vel pedis percussione, vel etiam dentium compressione, vel aliquo hujusmodi : et sic actio efficit actionem. Sumit enim principium actio alteri illata, ab ea actione quam agit animal in seipso.

Et si forte aliquis diceret quod animal non agit in seipso, sed potius patitur : nil interest quantum ad propositam intentionem. Si enim dicatur pati, sequitur quod haec passio est illatio actionis. Et quod est causa causae, est causa causati, unde si passio est causa exterioris actionis, erit actio quae illius passionis effectrix est, effectiva illius exterioris actionis. Et sic habetur quod actio aliquando efficit actionem, dummodo primus animalis actus vel prima actio principium sit passionis quae exterioris actionis est effectiva. Quamvis autem actus (qui est actio pura agentis) sit primordiale principium. Pati autem (quod causatur ab actione) principium permixtum, quia et factum est et facit : factum quidem ab actione prima, faciens autem actionem exteriorem, propter quod relinquitur quod actus (qui est actio prima) et passionis et actionis est generativus. Et hujus est exemplum sicut ambulat animal, et ambulando colliditur, et collisum cornu vel pede ferit. Sic igitur contingit per accidens actionem esse factivam actionis : per se autem passionis est generativa et factiva : et ideo per hoc diffinitur quod ei per se convenit, et non diffinitur per hoc quod convenit ei per accidens. Per se autem id quod quale est et qualitas gignit et causat ex se facere, sicut patet : quia calor quale quoddam et qualitas est : et illa qualitas ex se gignit calefacere, quod est facere et agere. Propter quod nihil est activum proprie nisi qualitas, ut dicit Aristoteles : et in genere qualitatis activae qualitates sunt

passiones vel passibiles qualitates,si actio proprie sumatur. Sed hoc tantum hic dicere sufficit, quod qualitas causa per se est actionis, et causatur ab ipsa, sicut dictum est.

Nec tamen sequitur quod actio sit in prædicamento qualitatis : quia quod est causa efficiens alicujus, est extra ipsum, et ideo per ipsum non ponitur in genere. Sed si esset formale principium idipsum, tunc per ipsum posset poni in genere vel in specie. Hoc ergo modo facere vel agere gignitur a qualitate : et hoc modo non est inconveniens rem unius prædicamenti a re alterius prædicamenti generari : cum tamen non propter hoc sit in eodem genere a quo causatur.

Sic enim qualitatum quarumdam particularium est effectrix positio, et etiam aliquarum quantitatum. Qualitates enim in specie consideratae, sicut asperitas, vel lene, sive lenitas, et hujusmodi, qualia sunt a qualitate dicta. Et haec causantur a positione, ex eo scilicet quod partes in superficie secundum æque vel non secundum æque posita sunt.

Similiter etiam a positione efficiuntur quantitates in particulari consideratae, sicut linea, superficies, et corpus : partibus enim æque in longitudinis specie positis causatur linea. Si autem ponantur ad duos diametros longitudinis et latitudinis, fit superficies. Si autem in tres, fit corpus. Quamvis ergo non generaliter qualitas et quantitas causentur a positione, tamen particulariter quaedam qualitates et quaedam quantitates causantur a positione. Nec tamen propter hoc sunt in genere positionis, sicut in ante habitis dictum est. Universa enim haec quae dicta sunt, a situ sive positione substantiam et generationem habent.

Similiter autem quantitas est effectrix aliquando quantitatis, sicut linea corporis facit latitudinem, et trina dimensio corporis facit in corpore quod est substantia, longitudinem, latitudinem, et profunditatem. Similiter autem qualitas aliquan-

<--- Page Split --->

do facit qualitatem, et calor ignis facit calorem in aqua.

Situs autem sive positio aliquando facit pati et agere. Cujus exemplum est, quod in dispositione componibilium in corporibus quæ ex contrariis primis qualitatibus mixta sunt, fit ipsorum simplicium (quæ mixta sunt) continua quædam generatio uno alterum transmutante : quam generationem sive transmutationem necessarium est consistere in motiva actione, ita quod continue unum moveat alterum, et moveatur ab illo, et continue unum agat in aliud et patiatur.

Ejus autem quod est ubi, locus causa est : cum tamen locus sit quantitas, et ubi sit aliud genus prædicamenti. Ejus autem quod est quando, causa est tempus : et hæc sunt genera diversa. Similiter autem ejus quod est habere, ut indutum esse vel calceatum esse, causa est aliquo modo corpus : quia habitus mutatur a corporis figura, et quæritur propter corpus. Et sic multipliciter res unius prædicamenti, causa est rei alterius prædicamenti. Nec tamen propter hoc effectus cum causa est in eodem genere.

Eorum vero individuorum substantiae quæ non sunt in subjecto (eo quod non sunt accidentia) causa quidem quare prima sunt, est corruptio sine generatione, quia prima creata sunt : quam creationem non præcessit generatio, sed secuta est corruptio. Corruptio autem causa est talium : quia si in esse individui subsistere possent, non essent generabilia, sed in esse individui manere non possunt, ideo generabilia facta sunt. Unde generatio non fuit quidem in primis creatis, sed generatio fuit et est in his quæ mox subsistunt 'post primorum constitutionem. Statim enim in illis fuit generationis propagatio.

Communium autem universalium quæ de primis substantiis prædicantur quæ sunt secundæ substantiæ, causa sunt ipsæ primæ substantiæ secundum esse, a quibus nulla ex his est prædication : sicut omnes particulares homines sunt generatio

illius hominis, qui est omnibus communis et ad omnes universalis : quamvis enim secundum actum sit in quolibet, tamen secundum quod actu communis est et actu prædicatur de multis vel de omnibus, tunc oportet quod singulis conveniat : et sic communitas a singularitate procedit, et generatur sive ex ipsa efficitur.

In omnibus autem his considerandum est, quod est aliquando generatio univoca, sicut calor generat calorem. Aliquando autem æquivoca, sicut positio generat qualitatem, et e converso. 'Aliquando autem generatio naturalis, sicut cum linea generat superficiem. Aliquando est generatio rationis et naturae alicujus, sicut cum commune generatur à singularium multitudine.

Omnia autem hæc inducta sunt ad hoc quod sciatur non esse hoc de coordinatione principiorum vel prædicamentorum, quod attendatur ratio ordinis secundum causam efficientem, sed potius secundum hoc quod inferius claudit in se superius actu et intellectu. Talis enim ordo necessario stat in uno summo quod est coordinatorum primum principium, et stat in quibusdam ultimis, quæ non sunt de intellectu alicujus.

CAPUT VII.

De propriis communibus actionis et passionis.

Consequenter his quæ dicta sunt, determinanda est actio per propria, quæ quidem omni conveniunt, sed nec soli conveniunt actioni: hæ enim passiones quæ propria sunt vere propter hoc hic postponuntur, quia vere sunt propria principia, per quæ illa quæ causa sunt, probari habent de actione. Determinantes autem de his dicimus, quod facere et pati recipiunt contrarietatem, et recipiunt magis et minus, sive intentionem et remissionem. Contrarietatem quidem recipiunt tam in effectu actionum, quam in sub-

<--- Page Split --->

stantia et forma : in effectu enim secare sive urere seu etiam eradicare, contrarium est ad plantare, et sic actio actioni contraria est in effectu : et similiter plantari et secari sunt passiones contrariae in effectu. In substantia autem actionis et forma calefacere contrarium est ad frigefacere, et exsiccare ad humida facere : et in passionibus calefieri contrarium est ad frigefieri, et exsiccari ad humida fieri. Sic etiam urere contrarium est ad humidum facere.

Similiter autem actio et passio recipiunt magis et minus : calefacere enim magis et minus dicitur. Et est calefactio intensior extremissior. Similiter autem est in passione : quia calefieri et infrigidari est

magis et minus intensiori et remissiori calefactione vel infrigidatione : et sic est in siccari et humidum fieri. Et similiter in passionibus illatis, sicut in tristari et gaudere dicitur magis et minus.

Si quis autem dicat tristitiam et gaudium non esse passiones quæ sunt in prædicamento passionis, sed 'potius in qualitate, et ideo non deberent hi cinduci, Dicemus ad illum quod tristitia et gaudium non sunt sine motu et actione cordis et passione. Cor enim in his agit et patitur secundum motus, qui dicuntur diastoles et systoles : et secundum hæc reducuntur ad genera actionis est passionis. Hæc igitur de prædicamento actionis dicta sufficiant.

Objectio.

Solutio.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE PASSIONE.

CAPUT I.

Quid sit passio secundum quod est prædicamentum.

Post principium quod est actio ponitur principium quod est passio sicut effectus post causam. Dicamus ergo quod passio quæ est prædicamentum, est effectus illatioque actionis. Duo enim sunt in passione, scilicet forma agentis a patiente suscepta, et quoad hoc est passio effectus actionis. Est etiam motus secundum quod est actus imperfecti et imperfectus in patiente ; et hic motus continue fluit a movente in patiens quod movetur : et quoad hoc est passio continua illatio actionis. Et hæc ambo simul faciunt, quia assignatio 3 passionis est effectus illatioque actionis. Et sicut diximus in ante habitis, hæc non est vera passionis diffinitio, quia generalissima veram diffinitionem habere non possunt : sed est qualiscumque assignatio quæ majoris est declarationis quam nomen. Sicut autem in præhabitis declaratum est, quod cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur : ita dicimus hic quod passio est id quod infertur ab agente secundum quod est agens : et hæc est forma agentis ut agens est : et hæc variatur secundum formam agentis : et alia erit in agente per se, et alia passio in agente per accidens, et alia secundum agens univocum, et alia secundum agens æquivocum, et alia secundum actionem animæ, et alia secundum actionem corporis.

Sed hoc generaliter verum est, quod passio est secundum formam agentis ut agens est. Et ideo agens et patiens in forma communicant, et forma quæ est actus agentis, est passio patientis secundum quod ab agente est recepta : sed in agente est ut perfecta, in patiente est ut via ad perfectionem. Et hoc generaliter verum est, ita quod etiam verberans inferat ictum formæ imaginatæ ab ipso quando dedit ictum. Et ideo dicit Aristoteles quod in talibus est plaga ex plaga, et vulnus ex vulnere, et sic de aliis. Hæc est causa quod quidem dixerunt idem esse actionem et passionem, terminis tantum differentes. Sed de hoc in priori tractatu de Actione satis dictum est.

Est ergo passio effectus illatioque actionis, secundum quam illationem actionis quaedam quidem patiuntur quæ susceptiva sive susceptibilia sunt formæ agentis et actionis ad sui transmutationem : quædam autem minime, hoc est, non passibilia, quæ scilicet formæ agentis et actionis ad sui mutationem non sunt susceptibilia, sicut ea quorum non est materia una, ut dicit Aristoteles : hæc enim nec agunt, nec patiuntur ad invicem. Sed ea quorum est materia una communis, agunt et patiuntur ab invicem. Et ideo in illis quædam sunt plus passibilia ab agentibus : quædam autem minus secundum quod differentes mitiones et complexiones ad animæ actiones in diversis secundum commixtionum et complexionum differentias. Sicut enim dicit Plato, secundum merita materiae dantur et formæ. Et ideo bruta meliores et magis

<--- Page Split --->

æquales accipientia complexiones ex primarum qualitatum actionibus et passionibus, sunt animantiora, hoc est, in viribus animæ et actibus potentius operantia, quam arbores minus passam ad æquaelitatem habentes complexionem. Et homines eo quod optime passi sunt ad æqualitatem tactus, ita quod medium complexionis hominis et æqualitati cœli proportionatus est : adhuc est animantior bruto in virtutibus animæ nobilioribus, et nobilius operans quam bruta. Et sicut semper melius ad æqualitatem passa per actionem et passionem primorum complexionantium, sic expeditoria sunt in operationibus animæ. Non enim dicuntur animantiora, ita quod anima quæ est substantialis forma insit secundum magis et minus, æqualiter enim asinus participat animam et homo : sed ideo dicuntur quædam animantiora quibusdam, quæ expeditius et nobilius agunt secundum animæ potentiam.

Omnia autem quæ in præcedenti tractatu de Actione sive generatione dicta sunt, eadem dici possunt de passione, quæ est ab illa actione cujus illa passio est effectus et illatio, scilicet quod in motu firmatur, sed aliter quam actio. Actio enim firmatur in motu qui est actus mobilis et actus imperfecti : id enim quod movetur, patitur et fit vel simpliciter vel secundum aliquid, sicut id quod movetur in loco secundum quod patitur, scilicet de potentia in actum exeundo, maxime secundum quod motus localis est a generante. In aliis autem motibus patitur simpliciter et secundum subjectum. Similiter illud quod dictum est, quod est actio animæ, et actio corporis, similiter est passio animæ, et passio corporis : passio quidem animæ est quæ ab anima incipit, ut cor in motu, quoniam movet secundum systolem. Similiter est in tristitia, et gaudio, et spe : in omnibus enim his anima concipiens bonum vel malum etiam patitur in his. Passio autem corporis est sicut uri, et infrigidari, et percuti, et hujusmodi. Et ideo dicta de actione dicuntur

de passione, non quidem recta appellatione, sed transmutata : ut quod vocabat activam potentiam, hoc vocet passivam : sicut mutatur appellatio quando dicitur calefacere, et quando dicitur calefieri, et urere et uri, et sic de aliis. Sic etiam est id quod dictum est, quod sicut naturalis proprietas est actionis ex se passionem inferre, ita naturalis proprietas est passionis inferri ab actione. Et sic est in omnibus aliis. Et hoc modo quæcumque dicta sunt de actione sive de generatione, omnia de passione dici possunt. Dico autem actionem generationem quamdam esse : quia in omni actione generatio est formæ agentis in eo quod patitur si agit univoce. Si autem agit æquivoce, tunc est actio per accidens, et non secundum intentionem agentis : et de hoc non est curandum, quia est infinitum : nisi forte æquivocum ad univocum reducatur : et tunc eadem sunt re. Et tunc verum erit generaliter, quod agens ut agens est, formam suam imprimit in patiente. :

CAPUT II.

De multiplicitate ejus quod dicitur passio.

Est autem passio de numero eorum quæ multipliciter dicuntur. Animæ enim actionum unaquæque passio dicitur : quas tamen secundum intentionem prædicamenti actionis sub actione locamus, sicut est amor, et odium, et tristari, et gaudere, quæ omnia passibiles actiones animæ vocamus : hæc enim omnia passiones sunt secundum quod a conceptis sunt illatæ. Concepta enim vel concepta sunt ut bona, vel concepta sunt ut mala. Si ut bona sunt concepta, aut concepta sunt ut præsentia ad usum vel fructum, aut ut absentia. Si sunt concepta ut præsentia ad usum vel fructum, dilatatur ad illa cor et diffunditur spiritus, et effunditur cor per diastolem super illa : et sic est gaudium. Si autem concipitur ut non præsens : tunc ad ipsum dirigitur cor, et erigitur spiri-

<--- Page Split --->

tus, et fit passio quæ spes vocatur. Si verro concipitur ut malum, ut contrarium : tunc iterum aut concipitur ut præsens et nocumentum inferens, aut ut futurum et expectatum. Si primo modo, tunc elicit passionem doloris vel tristitiæ. Si autem concipitur ut futurum, tunc elicit passionem timoris. In omnibus his tamen agit anima fugiendo, vel se contrahendo, vel aperiendo, vel dilatando se ad usum vel expectationem.

Et ideo hæ sunt animæ passibiles actiones : et ideo sunt passibiles, quia motibus vel actionibus conceptorum innascuntur. Actiones autem sunt, quia in his agit anima in corpus et movet corpus secundum systolem et diastolem, sicut diximus. Sic igitur dicitur animæ actio receptio boni vel mali inducens fugam vel apprehensionem boni vel mali concepti. Sic enim amare agere quoddam est passione amati inductum, et odire agere est passione tristabilis præsentis inductum. Et hoc modo tristari passibilis actio est, et gaudere hoc modo actio inducta est conceptu convenientis. Et hoc modo delectari est actio animæ ex conjunctione convenientis cum conveniente inducta : propter quod Aristoteles in septimo Ethicor, 1 dicit delectationem esse in genere operationis. Dicit enim quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Et hoc modo dicitur passio a Græco πάθειν, quod Latine sonat recipere, et est passio omne quod animæ infertur ex receptis sensibilibus vel aliter apprehensis ad apprehensionem vel fugam moventibus. Et sic motarum virium animæ motus vel fuga quibus sic movent corpora, dicuntur passibiles actiones : et sic passio large dicitur.

Proprie autem dicitur passio quod in naturam sive contra naturam agit ut contrarium et nocivum naturae, sicut id quod punit : pœna enim non dicitur mala, nisi quia contraria est bono naturae et

adimit illud et diminuit, sive sit natura conjuncti, sive sit natura animæ, sive sit natura corporis 2. Et sic passio est dissolvens conjunctum, vel animæ naturae contrarium vel distemperantiam vel divisionem continuitatis corporis inducens : sicut passio dicitur morbus, febris et ægritudo contraria complexioni, vel contraria compositioni corporis. Et hoc modo passio non dicitur a receptione simpliciter, sed dicitur a receptione contrarii et nocentis agentis ad corruptionem naturae vel esse secundum quod Boetius diffinit esse dicens : Esse est quod ordinem retinet servatque naturam.

Hanc tamen distinctionem passionis ante diffinitionem passionis non posuimus : quia secundum utrumque modum passionis convenit diffinitio, secundum quod passio est effectus illatioque actionis : passio enim, ut dictum est, prima est generatio, hoc est, primum quod ingeneratur patienti ex actione directa ad ipsum ex agente. Et quamvis forma quae ingeneratur patienti, primo sit in agente, non tamen propter hoc passio est in agente : quia secundum quod est in agente agens est, et actio est processus ejus in patiens. Sed secundum quod recepta est in patiente per actionem agentis, sic est passio et dispositio patientis. Est ergo hæc forma passio in eo in quod agitur, hoc est, in eo quod suscipit actum sive actionem operantis sive agentis ut impressam sibi ab agente : percutiens enim dans ictum pati non dicitur, sed potius id quod est ut materia sive agenti subjectum quod ut patiens suscipit ictum percutientis. Et hæc quæ dicta sunt de passione, sufficiant. Ea enim quæ relinquuntur, tractantur et tractata sunt in præcedenti tractatu qui est de Generatione vel Actione : ibi enim dictum est qualiter suscipit contrarium, et qualiter suscipit magis et minus.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE QUANDO.

vel alterius durationis esse mensurantis relinquitur.

Quid sit quando secundum quod est principium vel prædicamentum.

Quando vero secundum quod est principium vel prædicamentum est id quod in eo quod tempore vel alia duratione mensuratur, ex mensurante duratione relinquirur in eo quod sic mensuratur : non enim relinquitur ex adjacentia temporis tantum, sed etiam ex adjacentia aternitatis et aeviternitatis, ut patebit inferius : dicimus enim, Deus fuit, Deus est, Deus erit. Et in omnibus his significamus in præterito Deum fuisse et in futuro et in præsenti quando. Quidquid igitur est, quod prædicatur in re temporali vel æterna vel aeviterna ex duratione causatum in ipsa, vocatur quando generalissimum, sub cujus ambitu communitatis continentur et genera et species ipsius et individua, sicut genera sunt fuisse, esse, et fore. Species autem tunc fuisse, vel nunc esse, vel tunc fore. Individua autem hunc fuisse, vel hunc esse, vel hunc fore. Et ad hunc ambitum prædicationis multa reducuntur, quæ nullius alterius generis per se prædicationem suscipiunt, sicut olim fuisse, dudum, jam, et futurum longinquum vel propinquum. Quia igitur hoc genus rerum sic prima voce significatum, ad nullum aliorum generum reduci potest, relinquitur quod ipsum sit per se prædicamentum et suorum coordinationum prædicabilium primum principium. Hoc igitur quando ex adjacentia temporis,

Locus est (ut in libro de intelligibiliLocus quid. bus dicitur) mensura entis quod non est distensum secundum durationem intelligentiae, sed totum simul in loco comprehensum accipitur per intellectum. Tempus autem est mensura entis secundum esse quod accipitur ut protensum duratione, eo quod esse est actus entis. Potentia autem essendi in omnibus protensa intelligitur ad mensuram durationis vel per se vel per aliud. Per se quidem in his in quibus esse non totum simul est, sed fit continue. Ad aliud autem in quibus esse totum simul est, quod distingui non potest nisi ad inferiora, quorum esse excedit secundum indeficientiam, sicut cum dicitur Deum fuisse qui non defuit, et Deum fore qui non deerit. Ea autem quorum totum esse simul est, quaedam sunt, quorum esse et posse et actus totum est unum simul, et horum mensura est aeternitas. Quaedam autem quorum esse quidem simul est et posse quod habent ad esse, sed agere non est simul, sicut quidam dicunt intelligentiae : sed verum exemplum et philosophicum est de corpore coelesti. Et haec dicuntur a Philosophis aeviterna, et ipsorum mensura est aevum : et ab his in his quibus istae mensurae extrinsecus adjacent, relinquitur quoddam quod comparationem talis durationis dicit ab ipsa, et illorum comparationem ad durationem : et hoc vocatur quando. Quia solum tempus inter haec tria substantialiter dividitur, et differentias accipit, penes quas ipsum quando

Temps quid.

<--- Page Split --->

distinguitur in species. Propter quod non per æternitatem aut æviternitatem, sed per tempus quando diffinitur : quia etiam æternitas et æviternitas non distinguuntur per formales differentias nisi ad temporis distinctionem.

Quod autem dicitur, quod ex adjacentia temporis relinquitur, non est idem quod ex tempore adjacenti : quia ex illo modo loquendi modus infectivus temporis non determinatur : quando autem est temporis infectio quam facit in temporali, secundum quod dicimus unum fuisse et alterum esse, et unum dicimus senem et alterum juvenem, non quod senex vel juvenis quando dicant, sed ex tempore per quando, diu vel non diu fuisse causatur senectus et juventus. Dicitur autem adjacens, eo quod non est tempus aliquod intrinsecarum qualitatum, sed potius extrinsecus adjacens quæ est in periodo secundum quod est mensura esse ejus quod est : et ideo dicitur adjacere et non dicitur inesse. Adjacere autem dicitur, quia undique jacet ut mensura totum esse mensurans, ita quod nulla pars esse sit cui non adjaceat, et in toto esse suam relinquit infectionem secundum substantiam alicujus quando a tempore præsenti, præterito, vel futuro causatam. Sic ergo dicitur quando secundum quod prædicamentum est, et prædicat rem illam quam relinquit in subjecto, secundum quod ipsi subjecto adjacet mensura durationis. Et hoc est quod dicitur, quod quando est id quod ex adjacentia temporis relinquitur : ita quod tempus pro omni mensura quæ adjacent extrinsecus secundum quod id quod est mensura ipsius, erit esse et non entis : esse enim est ut actus entis et non ut ens : sicut enim diximus, esse est actus entis quod est : et ideo ut est actus, refertur ad durationem, ens autem est durans et habens esse.

Et quia causa non est effectus, et quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur, sequitur quod quando non est

tempus, secundum quod tempus et quando conjunctas habent rationes diffinitivas sicut effectus et causa : sicut patet quod tempus quidem præteritum quando non est, effectus autem præteriti et infectio quam relinquit in eo quod est præteritum, est quando, sicut heri fuisti, vel pridie, vel ante annum, vel olim, vel nuper, vel aliquid hujusmodi.Similiter instans quodcumque vel nunc quando non est, sed secundum actum ejus vel actus, æquale vel inæquale est, sicut dicitur tempus esse vel fuisse vel fore, et non quando : quia sic est tempus ut numerus ejus quod est in tempore : sed effectus illius temporis æqualis vel inæqualis est quando. In tempore enim esse, ut dicit Aristoteles 1, quadam parte temporis mensurari : et sic tempus inæquale si excellit, est mensuratio. et secundum quod sic adjacet mensurato, sic relinquit infectionem in re temporali per motum cujus est tempus numerus. Et hæc infectio secundum comparationem ad differentiam temporis ex qua relinquitur quando absolute quidem in subjecto consideratum, vocatur ætas.

Et idem instans non est tempus, sed in instanti esse relinquit quando præsentis, ut nunc esse : quamvis nunc non sit tempus vel aliqua pars ipsius, tamen quia nunc adjacet ei quod movetur, vel quod est, cujus actus esse est cui adjacet tempus : et ideo quoad adjacentiam extrinsecus non est differentia temporis. Et ideo instans quando relinquit sicut et præteritum. Similiter et futurum tempus quando non est, sed potius id quod ut temporale futurum est : quoniam contingere necessitate motus et numeri motus necessarium est quantum est de temporis successione, secundum quod dicitur aliquid futurum esse. Sic igitur quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur ex futuro, sicut cito, vel diu post præsens esse. Patet igitur ex his quæ dicta sunt, quid sit quando secundum quod est principium vel prædicamentum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De speciebus ac differentiis ejus quod est quando.

Æternitas nunc esse. Æternitas enim quanquam sit indivisibilis et simplex et inextensa, eo quod nihil sui habet extra præsens nunc instans, et sese non movens, neque per influxum se in aliquid extendens continuum quod sit in fieri sicut motus: tamen in sui simplicitate stando non deficit, nec deest alicui præsenti, nec defuit alicui præterito, nec deerit alicui futuro. Æternitas tamen est mensura existentium temporalium et æviterorum non per extensionem, sed per indeficientiam. Et ideo cujus tempus est mensura adæquata, ejus mensura est æternitas non adæquata, sed excellens secundum principium, medium, et finem. Et hoc est in substantia omnium stantium et necessariorum secundum illum modum quo necessaria sunt. Et quia sic est mensura temporalium, ut diximus, propter hoc quando æternitatis distinguitur per accidens in differentias temporis, et dicitur id quod est æternum fuisse, et esse, et fore.

Sed hic attendendum est quod quando dicitur quod est Deus, vel prima causa quae necessario est cœlum, et generatum illud est, hoc quod dico quando, significat quando æternitatis : quia hoc est in mensura et æviterni et temporalis, ut dictum est,et non potest significare quando temporis: quia tempus nulla potest esse mensura necessarii sive æterni.Similiter quando dicimus, quando cœlum est generatum, hoc ipsum quod dico quando significat quando æviternatitis, non temporis : quia æviternum mensura est temporalium excellens,

ideo referri potest ad temporalia. Tempus autem non est mensura æviternorum, et ideo quando temporis in æviternis nihil significat : et sic distinguitur ad differentias temporis per indeficientiam sicut mensura superior excellens indivisa in se, distinguitur ad divisiones mensuræ inferioris quæ secundum se per proprium est divisibilis. Hæc est ergo prima distinctio ejus quod est quando. Sicut enim æternitas se habet ad æternum quod omnibus modis indivisibile est et necessarium, sic se habet æviternitas ad æviternum : quod quidem quodammodo non est simul, quia quamvis substantia sit in nunc æternitatis, tamen actus ejus essentialis qui est motus, est in tempore, et potentia ad motum relata est ad nunc temporis quod continue fluit. Sic igitur per illud distinguitur quando æternitatis et quando æviternatitis. Et attendendum quod sicut æternitas ad tempus se habet, et nunc æternitatis ad nunc temporis, ita se habet quando æternitatis ad quando temporis.

Sed notandum est quod esse rerum et eorum quæ generantur et corrumpuntur, dupliciter considerari potest. Si enim consideretur secundum quod est simplex actus essentiae simplicis, tunc procul dubio indivisibile est et totum simul: et ideo est in nunc æternitatis vel æviternitatis, et sic non amittit aliquid in præteritum, nec exspectat aliquid in futurum, sed simul est totum nil sui extendens extra ipsum. Si autem consideratur prout in hujusmodi est materia permixta contrariis, sic est esse fluidum, quod non est simpliciter, sed aliquid habuit in præterito quod non habet, et aliquid habebit in futuro quod nondum habuit in præterito vel præsenti, et sic recipit differentias temporis, et dicitur fuit, est, vel erit.

Ex his ita traditis, accedamus ad certificationem divisionis ejus quod est quando temporis. Hoc autem sic dividitur, quod est quando aliud ex eo quod abiit, hoc est, ex præterito : aliud autem quando est ex eo quod nunc instat et quod præsens est : aliud autem ex eo quod contin-

<--- Page Split --->

gere necesse est pro temporis successione, et est quando de futuro, et est quando relictum ex differentiis temporum. Ipse autem temporum differentiae non habent quando. Dictum est etiam in categoriis, quod praeteritum et futurum quantitates sunt in genere quantitatis ut species contentae. Et dictum est ibidem, quod sunt continuae quantitates. Continuatur enim praeteritum ad praesens : et videtur innuere, quod praeteritum sit permanentiam habens : manet enim quod est continuum existenti. Sed intelligendum quod non est dictum de praeterito quod continuum est existenti, ideo quod maneat vel quod in partibus habeat aliquam permanentiam : sed ideo dictum est continuum esse ad praesens, quia in excessu suo, hoc est, in ultimo suo in quo continuum est praesenti, non praeteriit : in illo enim continuatur praesenti nunc. Similiter est de futuro quod in principio sui continuatur ad praesens nunc.

Hoc autem signum est, quod omnia quando praeterita copluntur praesenti vel per se, vel per aliud : praeteritum etiam est quod praesenti continuum est et continuatur ad praesens. Praeteritum autem imperfectum quod secundum finem non extenditur in praesens, et ad praesens non terminatur. Praeteritum autem plus quam perfectum illud quod in praeterito ad praesens terminatum est, et per praeteritum refertur ad praesens. De futuro autem dicimus relinqui quando secundum infecctionem ex tempore relictam, quamvis enim futurum nondum sit, tamen ex successione quam habet ad praesens, necesse est contingere, quod quantum ad substantiam ipsius quando accipiendam tantumdem valet ac si instaret. Nulla enim quantum ad quando accipienda differentia est in eo quod manet instans, in eo quod futurum est, et in eo quod abiit in praeterito : unum enim nunc est tota substantia temporis : esse autem temporis causatur a fluxu nunc, et ideo quamlibet partem ipsius relinquit quando in eo quod

est in tempore : propter quod de futuris agitur et determinatur, cum tamen futurum nondum sit, et secundum futurum aliquid dicitur, et ipsa futura sortiuntur numcupationem et nomen existentium. Et ideo quando accipitur a futuro sicut a praesenti : quia ex ipso fluxu temporis erit certificatum futurum tempus. Sicut dicimus, cras erit navale bellum, heri obiit Socrates : haec enim quando significant. Sic ergo aliquid dicitur quando secundum id quod futurum est : ideo, sicut dicimus, futurum necessario secundum successionem nascitur de eo quod est jam praesens. Hoc etiam fluit in futurum continuo fluxu et necessario, et per necessitatem motus primi. Unde dicimus, Callias disputabit cras, vel Callias non disputabit cras, actiones nostras ad futurum tempus referentes sicut ad praesens . eo quod certi sumus de successione futuri : disputabit enim futuram significat actionem cujus actionis adhuc nihil est in substantialibus actionibus illius.

Sic ergo patet quod ex omni differentia temporis quando relinquitur : unde est in eo quod est in tempore, sicut in mensura et numero. Sic enim cum tempus sit causa corruptionis per motum qui distare facit a principio,tempus infectionem talis distantiae relinquit in re temporali. Haec igitur infectio duobus modis potest considerari. Uno quidem modo absolute secundum quod est infectio ut forma existens in subjecto existens in re temporali : et sic est aetas. Alio modo prout ipsum in quo est, comparatur per illud ad tempus vel differentiam temporis ex quo relinquitur : et sic est quando et aliquando, quae importantur, cum dicitur olim fuisse, vel ante hoc fuisse vel esse,vel postea fore. Et hoc modo quando est praedicamentum, ut in ante habitis dictum est, et secundum hocusa communitate ambit quando ex aeternitate,et quando ex aevternitate,et quando exparte,et unam rem generalium praedicat, quae cum aliis dividunt generalissima in decem genera prima. Quamvis enim aeternitas sit in aeterno sicut differen, per sub-

<--- Page Split --->

stantiam ab ipso, et non secundum rationem nominis, dicit durationem extrinsecam adjacentem : et ipsum esse indediciens omnibus mensurari potest. Sic relinquitur ex eo modo ejus quod est quando, sicut dicimus id quod est omnibus modis, necesse est esse semper fuisse secundum esse praeteritum, et semper esse secundum esse praesens, et semper secundum esse futurum. De tempore autem in quarto Physicorum disputatum est : de aeternitate autem in libro de Causis dictum est.

CAPUT III.

De differentia inter ubi, et quando, et qualiter unum quando differt ab alio.

Differt autem quando ab eo quod est ubi in hoc quod in quocumque tempus est relinquens suam infectionem, sicut in quocumque est, fuit vel fuisse vel fore vel in præsenti esse, eo quod illa quando in eodem sicut in subjecto quod denominat est quando, et in eodem fuit vel erit vel esse vel fuisse vel fore, eo quod illa quando secundum tempora illa vel tempus dicuntur. Quando enim ex instanti præsenti nunc est semper cum ipso præsenti nunc. Unde cum dicimus, quando es ? respondetur, nunc sum. Quando autem quæ relinquuntur ex eo quod abiit et quod futurum expectatur, nunquam sunt cum temporibus ex quibus relinquuntur, sicut patet inquirentibus a nobis et dicentibus, quando legisti, quando fuisti ? notamus quando quod est cum præsenti nunc : et respondetur tempus præteritum dicendo, tunc fui, olim fui, vel jam fui. Similiter quærentibus nobis, et dicentibus, quando leges, vel quando eris ? quando est cum præsenti nunc, et respondetur tempus futurum, sicut post annum, vel diem, vel mensem. Unde hæc duo quando nunquam in simul erunt cum temporibus ex quibus relinquuntur.

Hoc tamen generale est, quod quando et tempus secundum quod est numerus,

sunt in eodem sicut in subjecto. Ubi vero et locus a quo sicut a causa fit ipsum ubi, nunquam sunt in eodem sicut in subjecto. Ubi enim sicut in subjecto est in circumscripto et locato corpore. Locus autem, qui est ultima superficies continentis, non est in locato extenso sicut in subjecto, sed est in complectente et continente, cujus ultimum est superficies locans.

Hic est tamen attendendum quod tempus ut continuum, et ut forma extra mensurans, est in subjecto in primo motu et mobili : ut mensurans autem et numerans essentialiter in temporalibus, sicut numerus materialis, tam decem oves quam decem canes, quamvis formalis numerus et forma numeri et species sit una, sicut unum tempus est ovium temporalium, ut unum numerans vel mensurans, quamvis mensurante modo tot sunt temporalia quot quando. Et hoc modo dicitur temporale (secundum quod constat sub tempore sicut sub numero) habere quando : et quando hoc modo est in ipso sicut in subjecto : et tempus hoc modo sumptum in temporali semper est in eodem in quo est quando. Ubi autem nunquam est in eodem in quo est locus. Sed, ut dicit Anselmus, nunc aeternitatis se habet ad nunc temporis et ad totum tempus, sicut se habet nunc temporis et ad omnem locum et ad omnia quæ in loco sunt. Nunc enim temporis ut indivisibile continet locum et locata omnia quæ valde divisibilia sunt : eo quod per unum quod est in omnibus mensura est eorum, et hoc est esse, cujus propria mensura est tempus, vel æternum, vel æviternum. Similiter nunc æternitatis quod indivisibile est, per indeficientiam comprehendit nunc tempus, et totum præsens per hoc quod duratio fluens sicut a causa et exclusio fluet a duratione stante vel indivisibili. Et hoc est quod dicit Boetius in Consolatione philosophiæ : Qui tempus ab ævo ire jubes.

Est etiam adhuc considerandum quod illud quando quod relinquitur ex eo quod est præteritum, differt ab eo quod relin-

<--- Page Split --->

quitur ex futuro, in hoc, quia quando quod ex futuro est, præterito est semper prius : quando autem quod est ex præterito, est posterius quam futurum. Si autem unum et idem quando secundum substantiam temporis accipiatur, hoc est, in nunc quod est substantia : tunc quando unum et idem : primum quidem ex futuro, secundum vero ex præsenti, posterius vero ex præterito secundum periodi circulationem, in quo futurum est, aut præsens, aut præteritum : quemadmodum et tempus primum quod est futurum, postea præsens quando futurum advenit, deinde præteritum cum præsens abiit. Et sicut in tempore sic est indeficiendia æternitatis quando ad temporis differentias recipit distinctionem, sive enim divisibilis secundum se mensura est, sive indivisibilis, nihil differt : quia non ex hoc relinquit quando quod est simplex vel compositum, sed ex hoc quod ut extrinsecus adjacens est esse mensura in eo quod est : sic enim suæ indeficiendia relinquit impressionem in eo quod est, per quam id quod habet esse, mensuræ extrinsecus adjacenti sic vel sic comparatur : et hoc est quando secundum quod est prædicamentum.

Sunt tamen qui dicunt quod unum et idem est quando æternitatis et temporis differentia per accidens, hoc scilicet quod in æternitate ut stans, in tempore autem ut fluens continue. Sed hanc positionem opinamur esse falsam, nisi dicant nunc æternitatis exemplariter et causaliter esse in nunc temporis. Sed tunc ex hoc non sequetur, quod sit idem nunc secundum substantiam, sed secundum formam tantum, hoc modo quo exemplum et exemplatum in forma non secundum genus vel speciem, sed secundum proportionem similia esse possunt.

CAPUT IV.

De divisione ipsius quando comparata ad tempus a quo causatur.

Sicut autem tempus est aliud compositum, aliud vero simplex : et compositum quidem est, quod est in composita actione, hoc est, quod compositæ actionis est mensura : simplex vero tempus est quod procedit cum actione simplici, cujus ipsum est mensura : ita et quando quod ex adjacentia temporis relinquitur, aliud est simplex, et aliud est compositum. Simplex quidem quod in momento esse et in nunc esse dicitur. Compositum autem quod ex composito tempore relinquitur, ut in hora esse, vel in die, vel hebdomada, vel mense, vel anno, et similibus.

Haec autem quae dicta sunt, sophisticam habent calumniam. Si enim objicitur, actio est in motu, et omnis motus in actione firmatur, ut in tractatu de Actione dictum est : nullus autem motus simplex est : videbitur quod actio nulla simplex esse possit, sed omnis actio composita.

Adhuc, cum omne tempus sit continum, et quælibet pars continui sit continua et composita, videtur quod nullum sit simplex tempus.

Adhuc autem dicitur quod simplex tempus sit sicut in momento et in nunc esse : est autem momentum indivisibile tempus : et sic momentum nec est tempus, nec pars temporis, et sic nec erit tempus : et sequitur ulterius, quod quando non sit simplex.

Adhuc de nunc dicit Aristoteles 1 quod non est tempus, nec pars temporis, sed temporis substantia : et sic videtur habere calumniam quod hic dicitur.

Ad haec et similia dicendum est, quod Ad primam. est actio simplex, et actio composita. Actio enim generantis prout generatio est finis motus, et non motus, est vere actio quæ est generatio, et simplex est omnino

<--- Page Split --->

et impartibilis, et est de non esse in esse simplex et non composita mutatio. Et simpliciter est actio creantis secundum quod est creans. Et similiter dicit Averroes de illuminatione ad hunc vel ad illum locum prout est finis motus localis quo movetur illuminans, quod est actio simplex, non habens aliquam divisionem, sicut ómnis continui finis simplex est, et cum quodlibet illorum vere actio sit. Quod autem inducit quod omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur. Ibidem in tractatu de Actione patet solutio: hoc enim intelligas de motu secundum quod motus est actus perfecti et perfectus: hoc autem est secundum quod est actus moventis, et non ejus quod movetur. Motus autem secundum hunc modum est actus simplex, et non continuus, vel compositus: sed secundum quod est actus imperfectus, sic est continuus et compositus.

Ad hoc autem quod objicitur de tempore, dicendum quod tempus dupliciter accipitur, secundum esse scilicet, et secundum substantiam. Secundum esse quidem acceptum, verum est quod nullum est tempus simplex, sed omne tempus compositum: secundum substantiam autem est aliquod tempus simplex, nunc scilicet et momentum, quod (sicut jam ante diximus) a tempore non differt in hoc quod ex ipso quando relinquitur sicut ex tempore: et sic intelligitur cum dicitur, tempus est simplex, et quando simplex.

Quidam autem aliter dixerunt, quod actio simplex, scilicet ad nos, et non simplex quoad nos, quae repente fit, hoc est, in tempore cujus distinctio est imperceptibilis. Et similiter dicunt de tempore simplici. Et haec fuga est, et non verum quod dicunt est. Sunt enim multae actiones simplices, sicut patet per ea quae inducta sunt: et simpliciter cum verbo substantivo dicitur, sum, es, est: tamen totum suum condelineum dicit substantiam ut actum et actionem: quae actio si accipiatur ut essentiae actio vel actus, non

potest intelligi nisi simplex actio: et cum hoc actio temporalis vel simplex tempus, quod adjacentia est mensura ejus, relinquit quando. Sicut enim tempus adjacet mobili, sic ei quod movetur secundum quod unum est in toto motu, adjacet mensurans nunc: et ideo quando relinquit nunc sicut tempus: et quoad hoc quod est substantia temporis quando ex se relinquens, hoc tempus esse dicitur. Sic ergo intelligendum est quod hic dictum est.

Amplius autem adhuc et in hoc conveniunt tempus et quando, quod quemadmodum temporis partes sibi invicem sine mora, sive continue succedunt: similiter sibi ipsa quando, quae ex temporibus relinquantur: quando enim quod est in præterito, et quando quod est in futuro, copulative reducuntur sive copulantur ad præsens nunc, sicut partes continui copulantur ad punctum: non autem sic copularentur nisi talis esset successio ex præterito in præsens, et ex præsenti in futurum, vel e converso futuri in præsens, et præsentis in præteritum. Variabilis enim est successio secundum periodum: secundum actiones autem quae tempore mensurantur, est ex præterito in præsens, et ex præsenti in futurum.

Quamvis tempus et quando in his quæ dicta sunt conveniant, tamen tempus differt ab eo quod est quando: quia quod in tempore est, in eo est sicut in numero numerante: et quia numerus est mensura numerati, ideo secundum tempus aliquid est mensurabile, sicut dicimus, quod aliquis est annuus ex tempore sive mensura temporis, et aliquis diurnus, et aliquis est hebdomadalis mensurati: et aliquando sine distinctione numeri dicimus, quod motus est multus, eo quod motus ille multo tempore permaneat sive duret. Secundum quando autem nihil mensuratur, sed simpliciter quando vel aliquando esse vel fuisse vel fore dicitur: et hoc secundum idem secundum quod temporale vel variabile variatur temporale: et secundum idem etiam quando variatur: et sic

<--- Page Split --->

aliud est ex præterito, aliud ex præsenti, aliud ex futuro.

CAPUT V.

De propriis quando quæ sunt non suscipere magis vel minus, et non habere contrarium.

Proprium autem quod convenit omni et non soli ejus quod est quando, est quod inest ei quod est quando non suscipere magis et minus, sicut nec tempori convenit magis et minus suscipere. Non enim dies una magis vel minus dicitur dies quam alia, nec una hora magis vel minus tempus quam alia, et sic de aliis. Et similiter est in quando : non enim quando præteriti dicitur magis vel minus quando, quam præsentis vel futuri : nec tempus mensuratum dicitur secundum magis et minus sicut diurnum, quam alterum : nec unum dicitur diurnius altero. Et similiter autem est de omnibus aliis. Concluditur ergo generaliter, quod omni quando inest non suscipere magis et minus. Et quia non suscipere magis et minus causatur ab eo quod est non habere contrarium, ideo etiam quando nihil habet contrarium. Et hoc est etiam proprium quando quod convenit omni et non soli.

Hoc autem sic probatur : quia unum et idem quando quantum ad substantiam nunc (ex quo relinquitur quando) est ex præsenti, et futuro, et ex præterito : quia idem quod futurum est, efficitur præsens et præteritum. Et hoc est propter id quod est substantia temporis, quod idem est toto tempore. De eodem autem indivisibili secundum substantiam est impossibile prædicari duas contrarietates : et cum ipsum prædicetur de se, impossibile quod habeat contrarium quod prædicetur de eodem. Amplius autem contraria in eodem nunquam in simul erunt : unum enim natum est expellere alterum de eodem susceptibili. Quando autem quod est secundum præsens, et quod est secundum

præteritum, et quod est secundum futurum, in eodem in simul erunt : quia, sicut dictum est, quando est non in tempore, sed in re temporali. Et ideo in una et eadem re est quando secundum futurum, et quando secundum præsens, et quando secundum præteritum : et simul et semel dicitur, quod fuit futurum, et est præsens, et transit in præteritum. Hoc autem esse non posset si esset unum quando contrarium alteri quando secundum formam et speciem. Idem enim quod est hoc fuisse, verum est quod est permansurum. Contrariorum autem ratio est nunquam in eodem simul existere, neque dici de eodem secundum idem et in eodem tempore : propter quod generaliter concluditur quod contrarietas in hoc genere quod est quando non enuntiabitur.

Sunt tamen sophistæ contra hæc quæ prima objedicta sunt disputantes, dicentes tempus esse causam corruptionis in omnibus in quibus est. Ubicumque est causa corruptionis (secundum quod corruptio motus est vel mutatio) est magis et minus et contrarium. Videtur ergo quod tempori conveniat magis et minus suscipere et contrarium.

Adhuc ad hoc inducunt quod tempus secundum magis et minus : tempus igitur suscipere videtur magis et minus, et per consequens quando videtur magis et minus suscipere.

Ad hæc dicendum, quod valde sophisAt primam. tica sunt quæ inducuntur : sicut enim probatum est, ita quando nec magis nec minus suscipit nec contrarium habet. Et quando dicitur quod tempus est causa corruptionis, hoc non est verum, nec Aristoteles hoc dicit simpliciter, sed quod est magis causa corruptionis quam generationis : et hoc non per se, sed per motum cujus est mensura.

Et similiter etiam per motum est causa Ad secundistantie a principio constituentis : et dam. ideo non sequitur quod tempus secundum seipsum suscipiat magis et minus,

Secunda.

Ad primam.

<--- Page Split --->

vel contrarium. Est autem notandum, quod quamvis quando non habeat contrarium, nec suscipiat magis et minus, tamen idem quod est quando, modos suscipit : qui sunt modi quidem contrarii, sicut punctum indivisibile, et idem habet modum inchoantis et modum finientis sive terminantis : præterito enim et præsentialitas et futuritio sunt modi oppositi : sed in talibus non sunt formæ et species contrariae : nec potest esse in talibus magis et ejus quod est quando : nec hic oportet determinare, quia est manisfestum ex præindustis.

Et hoc est quod proprium est ejus quod est quando, relinqui ex adjacentia temporis, et non esse in tempore, sed in re temporali secundum comparationem quam habet ad tempus vel ad temporis differentias. Et tale proprium est etiam quando succedere ad quando, sicut succedit tempus ad tempus, et alia similia his : quae omnia facile est determinare ex prædictis : quando enim, sicut dictum est, non est tempus, sed infectio quædam vel impressio relicta in eo quod temporale est, secundum quam ad tempus vel ad differentias temporis habet referri. Et ideo conjunctas habent rationes tempus et quando.

CAPUT VI.

De subjecto ejus quod est quando.

Si autem quæritur, in quo est ut in proprio subjecto ? Dicamus quod quando quod ex tempore relinquitur, proprie est in omni eo quod incipit esse. Dico autem incipere esse per naturam sicut incipiunt esse quæ generantur vel fiunt per artem vel electionem sive voluntatem ; universalia enim suæ habent principia inceptionis, sicut privationem et materiam. Quæcunque autem incipiunt quidem, et talia suæ inceptionis non habent princi-

pia, non oportet quod insit eis quando quod est ex parte : quamvis conveniat eis quando æternitatis et ævternitatis per distinctionem accidentalem qua distinguitur ad temporis differentias, sicut in apte habitis dictum est. Talia autem sunt intelligentiæ et substantiæ corporum cœlestium.

Alia vero generabilia et corruptibilia secundum suas substantias et secundum suas actiones et opera quando temporis suscipiunt, eo quod tempore variantur. Cum autem dicit Damascenus quod omne creabile variabile est, et hoc idem dicit Plato, et dicit Boetius quod omne quod est citra primum, est mutabile, non intelligitur de mutabilitate temporis vel qu ando, sed potius naturae quæ causata est, quæ ex se non habet unde sit, vel unde stare possit. Sic ergo omne quod incipit, habens suæ inceptionis principia, materiam et privationem, recipit in se quando quod relinquitur ex tempore. Tale autem est omne sive universum corpus quod incipit modo prædicto : aliter enim incipiens esse, non habet principia suæ inceptionis intra se : et ideo de illis non habet loqui Philosophus : quia Philosophus non determinat aliquid nisi id quod suæ determinationis principia habet intra seipsum. Sic igitur universum corpus quod sic recipit, aliquando est, et est in tempore : quod probatur ex hoc, quod temporum suscipit variationem periodi cœlestis : hoc enim corpus variatur in æstu æstatis ad calorem, ariditatem, et caliditatem, in vere ad calidum et humidum, et in autumno ad frigidum et siccum : propter quod tunc plantæ folio defluunt, et destruuntur in hyeme ad frigidum et humidum '. Talia enim per generationem incipientia sic secundum tempora alterationes suscipiunt : et ideo de ipsis quando denominative prædicatur.

Similiter autem est etiam in anima

1 Hoc totum intellige quantum ad quid est, non autem quantum ad si est : nam substantiae abstractæ considerantur a naturali quantum

<--- Page Split --->

secundum quod ipsa attingit ad corpus sic incipiens : anima enim, ut dicitur in libro de Causis, est in horizonte aeternitatis et temporis : et ideo in actionibus et passionibus suis attingit tempus, et sic etiam convenit ei quando. Hoc autem patet in animae parte speculativa, quae tamen magis separata videtur esse a corpore, quam pars motiva quae corpore utitur in motu. Secundum enim partem speculativam videmus quod quidam acutius speculantur in vere, sicut melancholici : eo quod tunc spiritus qui deferunt formas speculationis, subtiliantur et mobiles fiunt ex calido, et humectantur ex humido, ut facilius formas recipiant. Econtra quidam in hyeme acutius speculantur, et illi sunt cholerici, quibus calor cholerae quando commultiplicatur, commiscet operationes, et siccitas formarum impedit bonam receptionem. Sed in hyeme vincente frigore temperatur calor operationes commiscens, ita ut non commisceat, sed bene moveat. Et humore hyemis inducente phlegma, temperatur siccitas ad bonam susceptionem et bonam retentionem ex naturali siccitate cholerae. Quidam autem in aestate acutius contemplantur, sicut phlegmatici, quorum frigus calido seu calore excellente temperatur ut bene moveat spiritus, et humor multus temperatur sicco ut et bene recipiat ex naturali humido et bene retineat ex temporali sicco. Quidam autem in autumno acutius speculantur, ut sanguinei, quibus calorem sanguinis temperat moderata autumni frigiditas. Humorem autem sanguinis exuberantem ad temperantiam restringit

moderata autumni succitas. Hæ autem varietates sunt secundum varietatem instrumenti, hoc est, corporis quo pro instrumento in operationibus suis utitur anima conjuncta corpori. Sequitur enim anima conjuncta corpori, corporis complexiones.

Et ideo qui arida, sive sicca, sive gelida, sive frigida sunt complexionis sive compaginis in corpore, saepe fiunt dementiores seipsis in autumno, ita quod minus valent in operationibus mentis : eo quod tempus autumni multiplicat melancholiam quæ spiritus habet obscuros et tacitos, et frigore augetur frigus, ita quod sistit motum spirituum : et siccitas tunc auget siccitatem complexionis ut non sit bona receptionis. Quibus vero sanguis principatur, in vere sunt seipsis dementiores : quia tunc calor temporis auget calorem complexionis ut minut moveat, et ideo operationes permixtas faciat : et humor temporis auget humos rem complexionis ut quidem bene recipiat, sed non bene teneat. Similiter esde aliis : quia phlegmatici in hyeme fiunt dementiores propter duplex frigus temporis .et complexionis, quod sistit motum spiritus et inspissat eumdem : et propter duplex humidum quod facit non bene retinere formas. Similiter autem in aliis, dummodo attendatur similitudo complexionis animalium et temporum. Erit ergo in tempore quidquid temporum suscipiens variationes, alteratur secundum temporis aut temporum qualitatem, sive illud sit in corporis complexione vel natura, sive etiam sit in operationibus vel passionibus animæ.

<--- Page Split --->

TRACTATUS V

DE UBI.

CAPUT I.

Qualiter ubi sit praedicamentum, et quid sit ubi.

Ubi vero quod causatur ab extrinsecus adjacenti, quod adjacet ei, quod non adjacet sine duratione rei, est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens. Dico autem circumscriptionem corporis esse corporis quidem talem convenientiam secundum quod assignantur contento principium et medium secundum ultimum corporis continentis, ut sicut totum est in toto, ita primum sit in primo, et medium in medio, et extremum in extremo, et indivisibile in indivisibili, et compositum in composito.

Ad hoc autem intelligendum, qualiter sit et qualiter esse dicat id quod est ubi secundum quod est ubi, intelligendum est quod circumscribi est figurari, quod ex toto continetur ad figuram continentis, et e converso. Et ideo est triplex circumscriptio. Est enim circumscriptio corporis continentis, et hæc est actio quædam. Et est circumscriptio circumscripti, et est quædam passio. Et est circumscriptio procedens et causata ab utraque istarum, et est commensuratio locati ad locum, secundum quam loco in se et in communi vel huic particulari loco comparatur. Et hæc circumscriptio est ubi secundum quod est speciale prædicamentum, quia hæc est una specierum entis quæ est prædicamentum quando sub voce designatur : hoc enim modo omne quod est alicubi, ubi dicitur esse : et hoc esse

comparatum sic ad locum in nullo aliorum prædicamentorum ponitur. Sic ergo verum est quod dicitur, quod ubi secundum quod est prædicamentum circumscriptio est a loci circumscriptione et non immediate a loco procedens. Cum igitur de tribus fiat mentio, de loco scilicet, et locato, et de loci circumscriptione, locus quidem secundum subjectum et secundum substantiam est in corpore quod capit, hoc est, quod continet et locat. Est enim ultimum corporis continentis et ambientis in quo capit id quod continet, hoc est, locatum et circumscribit : et ex hoc sequitur, quod in loco est quidquid a loco circumscribitur, ut dictum est. Sicut autem in ante habito tractatu dictum est, non in eodem secundum substantiam et subjectum est locus et ubi : locus enim est in eo quod capit et continet et circumscribit. Ubi vero est in eo quod capitur et continetur et circumscribitur, et ab alio exteriori complectitur.

Locus autem non videtur adesse vel non convenire animæ, vel alicui rei incorporeæ. Anima enim et aliae substantiæ incorporeæ nusquam est sicut in loco. Propterea quod nullum locum occupat circumscriptive, ita quod medium ejus sit in medio, et totum in toto. Omne enim quod sic occupando totum in loco toto est, locum sic occupat et implet, quod ipse locus (si est illius rei proprius locus) aliud cum illa re quidem quæ eodem modo in eodem loco sit, continere non potest : et sic anima nullum locum occupat, nec implet locum aliquem. Animatum autem plenum anima prout anima est vitæ et motus principium localiter potest

<--- Page Split --->

capere, ut cibum, et potum, et aerem ad spirandum. Anima igitur in ipso corpore non est sicut locatum in loco, sed ipsa anima est in corpore sicut vitæ et motus principium : nullo enim modo contingere posset, quod locus impletus aliquo implente ipsum aliud cum illo locatum corpus capere possit et complecti sive continere, nisi id quod prius occupaverat et implebat, prius cedat et aliud locum ejus subintret. Hoc autem patet per exemplum : granum enim modio adveniens ut vasi et loco, nullo modo recipitur in modio sicut in vase et loco, aere qui prius vas implebat in vase quiescente : et sic est de vino, et aqua, et cado, et oleo, et de omnibus aliis hujusmodi similibus : aere enim primo excusso granum et aliud in vase continentum recipitur utique, quia duo corpora in eodem loco esse non possunt. Quia sicut probavimus determinative in quarto Physic. 1, si duo corpora essent in eodem loco, sequitur de necessitate quod duo corpora essent unum et idem corpus numero. Sed hoc hic supponatur : hoc enim probare est scientiae naturalis.

Sicut autem duo corpora non possunt simul esse in eodem loco, ita quidem nec idem corpus potest esse in locis diversis simul actu. Cujus probatio est, quia si est in uno loco ab alio separato, tunc termini illius corporis sunt in loco illo contenti, et nihil de illo est extra ipsum. Si autem hoc esset in loco alio, existerent termini ejus intra locum illum et extra illum : quod est intra unum totum et secundum se intra unum et non intra illud consistere simul et semel, quod est affirmationem et negationem de eodem simul veram esse, quod est impossibile. Ergo et hoc est impossibile, quod idem corpus in diversis locis simul possit existere.

Ex hoc autem sequitur quod anima nullatenus erit localis cum nullum locum occupet et impleat sicut locatum implet

et occupat locum. Similiter omnia ea quae a corporis ratione secundum quantitatem (dicendo quod corpus est mensuratum dimensione trina) dissentiunt sive recedunt, sed sicut simplicia et indivisibilia secundum quantitatem diffiniuntur, in nullo sunt sicut in loco : carent enim omnia talia loci circumscriptione : quia non possunt assignari principium et medium et ultimum in loco. Hoc est igitur ubi secundum quod est praedicamentum vel principium.

CAPUT II.

De dubitationibus circa inducta, scilicet quod idem corpus simul possit esse in diversis locis.

Potest autem aliquis movere dubitationem de his quae dicta sunt, quod non potest idem corpus in diversis locis esse simul et semel. Vox enim in auribus diversorum est simul et semel. Vox autem cum sit aer ictus, ut dicit Priscianus, sine aer nunquam et nusquam esse poterit. Ergo nec in auribus est sine aere. Ergo et aer ictus est in auribus diversorum. Cum igitur una vox formetur in aere uno et eodem modo, videbitur unus et idem aer numero esse in auribus diversorum. Aer autem corpus. Idem ergo et unum numero corpus simul et semel videtur esse in locis multis et diversis.

Ad haec autem solventes dicimus, quod Solutio texvox omnino una et eadem simul et semel in diversis aeris partibus nec formari, nec esse possit. Si ergo concedamus unam et eamdem vocem numero simul et semel sentiri in auribus diversorum, obligati etiam erimus concedere unam et eamdem particulam aeris in qua vox illa formatur, ad aures diversorum et in locis diversis simul et semel pervenire, et in auribus diversorum esse. Sed hoc est impossibile, quia impossibile est id quod est simpliciter unum et idem corpus nu-

<--- Page Split --->

mero, posse esse simul et totum in pluribus locis: quia impossibile est ipsum esse alicubi quam ubi est. Ad hoc deducti sumus, quod de duobus alterum necesse concedere est, scilicet aut quod diversa sunt quae vocante uno aliquo in auribus diversorum sentiuntur, aut quod unum et idem corpus numero in pluribus locis et diversis simul et semel inveniatur. Eligitur autem inter haec duo a quolibet recte philosophante, quod diversa sunt quae sentiuntur a diversis, et sunt diversa numero, non figura vocis et specie, nec diversa accentu sicut acumine vocis vel grossitie, sed sunt diversa numero ad unam figuram vocis quae primi vocantis vox figurata formata et uno acumine et grossitie generata, et hoc imaginabiliter et similiter unam vocem ab illa generari ad prime vocis imaginem et similitudinem: et sic diversa sunt quae sentiuntur, quorum tamen quodlibet sentitur imagine et similitudine vocis quae primi vocantis est: propter quod idem in auribus non sentitur.

Ex hoc autem sequitur, quod secunda et tertia, et sic deinceps vox in aere imaginatur, et similiter formata a voce primi vocantis non est immediate vox animalis ab ipso vocante animali formata: eo quod ab animali immediate non profertur: et sic sequitur, quod aliqua vox sit quae non sit animalis vox: quod est contrarium his quae in libro de Anima 1 tractantur, ubi dicitur, quod vox est sonus ab ore animalis prolatus, etc. Ad hoc autem dicimus quod omnis vox est animalis vocantis: nec aliquis ab initio audivit unquam vocem cum omnia silerent animalia sive in animalium silentio: propter quod et animalis esse dicitur omnis vox, eo quod omnis vox generatur proferente et vocante aliquo animali. Originaliter autem et causaliter omnis vox quae auditur a pluribus, est animalis, et una similitudine et figura et accentu. Substantialiter autem per substantiam materiae in

qua formatur, plures sunt voces formatae in omni circumciso aere. Et sic uniuscujusque animalis vox ad aures diversorum dirigitur, quae originaliter unius est, sed non contingens, sed est potius impossibile, quod una numero vox sit simul in auribus diversorum: et haec est solutio dubitationis.

Est tamen hic attendendum quod quadam sunt in loco per se, et quaedam per aliud vel per accidens. Per se enim sunt in loco ea quae a loco in principium, medium, et ultimum, secundum loci particulas describuntur. Et haec sunt corpora in exterioribus suis continente indigentia secundum naturam, quorum motus est ad locum sicut ad generans et salvans. Per accidens autem et per aliud sunt in loco quaecumque non sunt ita circumscriptibilia, vel sunt in his, vel sunt eorum quae sic circumscribuntur per locum a circumferentibus, sicut anima et accidentia corporis. Anima enim non est in corpore sicut in loco, sed sicut principium vitae et motus. Et ideo corpus non determinatur ei sicut locus: et ideo neque est in eo sicut ubique in ipso, nec sicut ipso alicubi existens, sed est in ipso sicut in eo quo operatur operatione essentiali operationes principii vitae et motus, et secundum hoc est in toto tota. Est autem vivere multiplex, scilicet vegetari, loco moveri, sentire, et intelligere: qui sunt actus spiritualis vitae, qui fiunt spiritualibus potentiis et organis: et secundum hoc non est in toto tota, sed in uno est membro quoad unum, et in altero quoad alterum. Sic ergo anima non est in loco nisi per accidens et per aliud: quia scilicet corpus est in loco in quo ipsa est non sicut in loco, sed sicut in eo quod vivificat et movet.

Accidentia enim corporis per accidens sunt in loco et in loco per accidens secundum magis et minus: per accidens enim sicut quaedam accidentia situalia, ut linea, superficies, et generaliter quanti-

<--- Page Split --->

tas, et qualitas situalis, ut albedo, sapor, et odor, et hujusmodi quae in magno sunt majora, et in parvo minora, et haec minus per accidens sunt in loco quam ea quae situalia non sunt, ut scientia, virtus, et hujusmodi.

Eorum autem quae sunt per accidens in loco, sicut species visibilium quae sunt in aere, non sicut in loco, sed potius sunt in ipso sicut medio deferente. Et quia aer deferens est in loco, ideo etiam ista per accidens dicuntur esse in loco. Et quia aer deferens simul videtur esse in oculis multorum loco distantium, ideo eadem quaestio est de visis in diversis locis et in diversis oculis, quae est de auditis in auribus diversorum. Et quamvis visibile sit in aere perspicuo secundum esse spirituale, sonus autem secundum esse plus materiale, tamen secundum esse spirituale non potest unum et idem terminatum simul esse in diversis locis, nisi illud sit in diversis locis, in quo est sive secundum esse materiale sive secundum spirituale. Sensibile enim non est substantia ut per se existere possit : sed semper oportet quod sit in aliquo sicut in subjecto. Et ideo oportet illud dubitabile solvere sicut prius, quod unum scilicet generatur ab alio ad imaginem et similitudinem ipsius: et sic originaliter est unum, materialiter autem multa, quod est in sensibus diversorum. Talia autem sunt in loco per accidens, et ideo diversificantur per materiam quando sunt in locis diversis.

Joannes autem Damascenus dicit quaedam esse in loco diffinitive : et haec quidem essentialiter non sunt in loco, sed quantum est de se sunt ubique et semper: quia nullum locum neque aliquam differentiam temporis in suo esse determinant, sicut intelligentiae, et substantiae quae dicuntur Angeli, quae quamvis ex se sibi locum non determinent, tamen per materiam circa quam operantur, ad locum referuntur. Sunt enim essentialiter ibi ubi operantur, sive sensibiliter, sive intellectualiter, sive spiritualiter operen-

tur. Et quia haec in loco sunt gratia alterius, ideo per aliud referuntur ad locum : per aliud autem referri vocat Aristoteles per accidens. Sunt etiam in loco quae nullo istorum modorum sunt in loco, sed sunt in aliquo eorum ad quae referuntur loci principia, sicut punctum, et superficies, et linea sunt in loco. Sunt enim principia copulationis dimensionum loci ad dimensiones locati : eo quod dictum est in predicamentis, quod particulae loci copulantur ad eumdem communem terminum ad quem et particulae locati copulantur, eo quod una numero est distantia loci et locati. His itaque modis aliquid dicitur esse in loco. Non autem hic distinguimus omnes modos quibus aliquid dicitur esse in aliquo : quia hoc magis pertinet ad quartum Physicorum, et non ad logicum.

Sed ex dictis patet, quod aliquid per se Quid sit per 8 in loco. et proprie dicitur esse in loco, quod sic refertur ad locum, quod indivisibile quo copulatur locus, sicut punctum, refertur ad indivisibile quo copulatur locatum, et longitudo loci ad longitudinem locati, et latitudo loci ad latitudinem locati, et profundum unius ad profundum alterius. Et haec circumscriptio active in loco est, vel sicut in forma : potest autem sumi sicut in formato in locato : et sic secundum eumdam comparabile est locatum ad locum. Et hanc comparationem dicit ubi secundum quod est praedicamentum.

Et sic potest quilibet advertere qualiter particulae essentiales corporis quanti locati copulantur particulis loci : puncta enim locati aptantur punctis loci, et linea lineis, et superficies superficiebus, et profunda profundis, et ut breviter dicatur, dimensiones dimensionibus, et diametri diametris. Et ex hoc patet quod duo corpora simul in eodem loco esse non possunt : quia sequitur, quod puncta et dimensiones duorum corporum efficerentur essentialiter eadem, et sic duo corpora essent essentialiter unum corpus, quod est impossibile. Hoc autem

<--- Page Split --->

demonstrari habet in quarto Phys 1. Eorum etiam quæ sunt in loco per se multi sunt modi, ut in sufficientia dicit Avicenna, de quibus nos in sequentibus faciemus mentionem quantum ad præsentem spectat intentionem : eo quod eorum subtilis tractatus pertinet ad scientiam physicorum.

CAPUT III.

De divisione ejus quod est ubi, in ubi simplex et compositum.

Dividitur autem sic ubi, quod aliquod est ubi simplex, et aliud compositum. Simplex ubi est quod a simplici loco procedit, sicut est punctum simplex, linea autem et superficies quo simplicia et quo composita, trina autem dimensio simpliciter composita est. Compositum autem ubi est quod procedit a loco composito : ex quo enim ubi est circumscriptio procedens a loci circumscriptione, consequens est quod a simplici loco procedat simplex ubi, et a composito loco procedat ubi compositum. Quia vero jam in Prædicamentis ostensum est quod locus est quantitas, et nulla quantitas ita simplex est, quod non habeat quantitativas partes, ideo oportet nos determinare quid locum simplicem appellamus.

Non enim hic est male intelligendum, sicut quidam male dicunt, quod locus simplex dicitur non simplex, sed quoad nos qui secundum sensum est indivisibilis a nobis. Hoc nihil est dictum in logicis nisi secundum intellectum simpliciter accedere 2. Sed dicitur quod locus simplex est origo et constitutio ejus quod est de numero continuorum. Constat autem ex his quæ de quantitate in Prædicamentis dicta sunt, quod origo omnium continuorum est indivisibile simplex. Locus ergo indivisibilis simplex est indivisibile simplex, quod est origo et constitutio continuitatis loci secundum quod est quantitas.

Hoc autem indivisibile dicitur locus indivisibilis : quia satis diximus quando locatum egreditur a loco ad locum, non refertur ad locum nisi quia particulae ejus ad loci terminum copulantur : et secundum hoc indivisibile locati refertur ad loci indivisibile, et divisibile locati ad loci divisibile. Locus enim compositus et totus, ut dictum est in Prædicamentis, habet particulas ad eumdem terminum copulatas, ad quem et particulae corporis locati conjunguntur sive copulantur. Et hujus causa est, quia una numero est distantia loci et locati. Hic autem terminus copulationis est punctum. Loci igitur partes copulatae juxta punctum vel in puncto necesse est fieri vel copulari. Erit itaque locus simplex, in quo punctum adjacens puncto locati adjacere constabit.

Si autem aliquis objiciat quod Aristoteles non dicit punctum esse in loco : et si in loco esse diceretur, non differret locus puncti ab ipso puncto. Dicitur quod non dicitur punctum esse in loco per se ut contentum: sed est in loco ut ad quem ut ad loci punctum contenti in loco referatur, et quoad hoc dicitur locus, ut patet ex ante habitis, et quia ad aliud non possunt loci particulae et locati copulari nisi ad punctum loci. Ad dictum etiam Aristotelis dicendum quod punctum non est in loco per se : et si per se esset in loco, tunc sequeretur quod idem esset punctum et locus puncti. Nos autem dicimus quod non est in loco nisi secundum quod refertur ad copulationem particularum loci et locati: et sic dicitur locus simplex, et non quod locus simplex per se sit, locus enim simplex non est, sed est oppositio in adjecto et privat rationem loci. Et ideo locus simplex est locus secundum aliquid, quia scilicet ad loci et locati refertur copulationem.

Manifestum autem est ex inductis, quod loci particulae non tantum quantitativa, sed etiam essentiales prout est quantitas, ut punctum, et linea, et superdere leviter secundum intellectum.

<--- Page Split --->

ficies, claudunt, et continent, et termininant. Et sic loca simplicia punctualia vel linealia vel superficialia, sunt occupativa et contentiva et terminativa ejus quod est minimum et simplex corporis contenti et locati. Sic enim punctum ad punctum, et linea ad lineam, et superficies refertur ad superficiem, et profundum ad profundum, et diameter ad diametrum, et sic de aliis. Et haec quidem secundum distantiam loci et locati eadem sunt substantialiter, relata autem ad continens et contentum differentiam habent loci et locati. Ex his autem omnibus concluditur, quod locus non potest esse sine corpore : oportet enim quod superficies alicujus corporis ultimum sit. Et quia non potest esse vacuum, oportet quod alicujus sit sicut contenti in ipso sicut in loco. Et similiter soliditas corporea videtur non posse esse sine loco, hoc est, quin sit in aliquo sicut in loco.

quod ita sit : ex naturalibus autem pendet probatio illorum. Nos autem propter facilem doctrinam istorum adhuc dicemus de istis quae multipliciter sunt in loco, et quae per se et naturaliter sunt in loco, sicut diximus. Adhuc etiam quodammodo datur locus: et per omnia ista adhuc de loco quaedam sunt inquirenda dubitabilia ex quibus faciliter intelliguntur quae dicta sunt.

CAPUT IV.

Utrum primum cœlum sit in loco et qualiter diversimode sit in loco.

Cum autem dictum sit quod locus et ubi semper sunt in diversis, locus enim semper est in locante corpore, ubi autem in locato, oritur hic contentio de ultima in ascendendo sphæra, quæ eadem prima est in descendendo, utrum ipsa in locante sit aliquo, vel non ? Locus enim semper est in locantis corpore. Si enim non est in loco, tunc non est etiam in ubi : et si non est in ubi, tunc videtur sequi quod non moveatur in ubi et secundum locum, et hoc est contra omnes Philosophos. Si autem in loco esse dicatur ut ubi, sic videtur esse falsum : quia locus est superficies exterioris corporis quæ est extra locatum : sed nihil videtur esse extra superficiem ultimæ sphæræ, cum ipsa ultimus sit terminus omnium. Si dicatur quod ipsa superficies locati locus sit, hoc stare non poterit : quia jam determinatur quod locus et locatum semper diversa sunt et diversorum, et ideo superficies locati, cum ipsius locati sit, non potest esse locus, sed quoddam locati vel locatum. Confitentibus igitur aliquibus sphæram ultimam localem esse, procul dubio confitendum est et confiteri oportet, quod ultimam sphæram sit aliud corpus circumdans, quod ultra sphæram locum contineat. Sed constat, quod ultra ultimam sphæram nihil aliud est nisi præter ipsam sphæram et diversum ab ipsa. Oportet ergo dicere, quod ultima sphæra in alio

Ubjectio sophistica.

Et hoc sophistication quidam improbare videntur, dicentes quod omne terminatum in figura et quantitate est terminatum ad aliquid in quo finis est sua terminationis : in nullo autem quod in mundo est, finis potest esse sua terminationis : quia si intra est, essentiale est, et in ipso est esse suum : finis autem sive terminus est in quo nihil est de esse vel natura rei : oportet igitur quod terminet ad aliquid extra, et illud iterum ad aliud, et sic in infinitum, et sic infinitos mundos dixerunt extra cœlum esse. Hoc autem non concordat dictis Peripateticorum. Et ideo dicendum quod non omne terminatum terminatur ad extra, sed ultimum non habet terminum nisi superficiem quæ est terminus intra. Et quod ante dicitur, quod terminus intra est in quo non deficit esse terminati, Dicendum quod non oportet quod in ipso esse deficiat, sed quod deficiat ad ipsum, ita quod ultra ipsum nihil sit de esse , et ideo in ultima superficie est terminus et esse et loci.

Hæc autem omnia probantur primo de Cælo et Mundo, et requiruntur : quia ad scientiam istam non requiritur nisi scire

<--- Page Split --->

sicut in loco non est. Extremitas ergo ultimae sphæræ non est in loco neque localis.

Et dicunt quidam extremam superficiem et locum corporis cœlestis superficiem esse, et ipsam in loco non esse, quod est contra omnia quæ dicta sunt : quia tunc locus est aliquid locati, cum locatum moveatur ad locum, commovebitur ad aliquid quod intra se habet, quod est impossibile et contra naturam 1. Et ideo dicunt quidam, quod hujusmodi insolitum est, et occultum est nuntiare aliquid certum de istis, cum ista propter elongationem nobis sint insensibilia.

Sciendum autem de istis, quod ea quæ sunt in loco, multipliciter sunt in loco. Quædam enim sunt in loco sicut in generante et salvante : et quia a generante et salvante motus est localis, ideo talia moventur ad locum, et sic in loco sunt mobilia motu recto, quæ indigent continenti exteriori ut salventur, et sic elementa et elementata mobilia motu recto sunt in loco. Alio modo sunt in loco quæcumque sunt ut Iocus et vas continens et salvans quæ sunt contenta ab ipso per virtutem salvantis primi, et sic sunt in loco quæcumque salvant, ut incorruptibilia existentia et in se omnia alia continentia, et sic est in loco totum corpus cœleste, quod in se salvativum est omnium aliorum, et ideo movetur circa locum. In his autem quæ primo modo sunt in loco, duo sunt motus. Unus quidem ad substantiam salvantis, qui est motus a medio. Alius autem ad virtutem salvantis, qui est motus ad medium : virtus enim sphæræ cœlestis non congregatur nisi in medio quod est centrum sphæræ cœlestis. His itaque duobus modis sunt in loco, quæcumque moventur ad locum vel in loco. Eorum autem quæ sunt in loco sicut salvantia et circumdantia, quædam sunt sicut salvans per se, sicut prima sive ultima sphæra : quædam autem sunt locus ut vas salvans

et non per se sed per aliud, sicut sphæræ inferiores, quæ habent alias extrinsecus circumdantes.

Secundum hoc ergo dicendum, quod prima sphæra est in loco ut primus locus et vas, et hoc est in loco, quia refertur ad locum, hoc est, ad loci distantiam sicut primum salvativum et omnium generativum secundum formam, et non sic refertur ad locum sicut habens extrinsecus circumdans, virtute cujus sit salvativum et generativum. Et hæc est vera solutio hujus quæstionis.

Ad hoc autem quod objicitur, quod locus et ubi sunt in alio et in alio, Dicendum quod hoc intelligendum est de his quæ sunt in loco sicut salvante et continente : in his enim salvans et continens non possunt esse idem cum salvato et contento. In his autem quæ sunt in loco, hoc est, referuntur ad locum sicut salvantia et continentia, non est generaliter verum, sed est verum in his quæ salvant et continent non per seipsa : in his autem quæ per seipsa ita non est verum, sed etiam sunt locus plus quam locatum, et ut locus quidem ad rationem loci referuntur.

Ad hoc autem quod objicitur ita moveri in loco vel secundum locum, Dicendum quod verum est, sed aliud est moveri in loco, vel secundum locum, aliud est moveri ad locum. Hæc enim vel ideo moventur, quia moventur in loci distantia undique aequaliter circa medium : vel moventur secundum locum, quia moventur secundum loci differentias et situs, quæ sunt ante et retro secundum situm polorum, et a dextro et sinistro secundum distantiam Orientis et Occidentis, et hujusmodi. Non autem moventur sic in loco, quod ad locum aliquem moveantur. His itaque modis sunt in loco, quæcumque per se in loco esse dicuntur. Nec oportet quod prima sphæra quæ per se habet loci rationem et non locati, habeat extra se

1 Hanc opinionem attribuit D. Albertus (4 Physic. super tex. com. 43) ipsi Gilberto

Porretano, et in hac ipsum redarguit.

<--- Page Split --->

continens in quo sit sicut in loco continentis : nec propter hoc ibitur in infinitum, quia statur in prima sphæra quæ per se continet et salvat.

CAPUT V.

De proprietatibus ubi, quæ sunt non suscipere magis et minus et non habere contrarium.

Caret autem ubi intensione et remissione, ita quod non dicitur secundum magis et minus. Et hoc probatur ex hoc quod non dicimus inter ea quæ in loco sunt, alterum altero magis esse in loco : non enim magis est in loco quod est sursum, quam quod deorsum : nec magis est in loco quod movetur circulariter, quam id quod movetur motu recto. Sed aliter et aliter dicitur esse in loco non secundum magis et minus. Quamvis ergo unum secundum quantitatem majorem locum possideat quam reliquum, non tamen magis est in loco unum quam alterum : quanto enim aliquid magis fuerit formale quam alterum, ut superiora quam inferiora, tanto possidet majorem locum, sicut aqua excedit quam terra, et aer quam aqua, et ignis quam aer, et cœlum maximum obtinet locum : magis enim et minus secundum intensionem et remissionem dictum, non dicitur secundum ubi vel secundum aliquam quantitatem, sed dicitur secundum qualitatem quæ potest intendi ex propriis secundum sui subjecii causas, vel remitti. Hoc igitur modo ubi proprium est (quod convenit omni sed non soli) magis et minus non suscipere.

Similiter autem proprium erit ubi non habere contrarium. Hoc proprium convenit omni et semper, sed non soli. In loco autem esse (quod est causa ejus quod est ubi) contrarietas non est. Quod autem nulli alii sit contrarium, per se manifestum est, quia contraria sunt in eodem genere. Alia autem a loco non sunt in eodem genere cum loco. Probatur autem etiam hoc, quia si habet contrarium, hoc

erit secundum quod Antiquis visum est, quod sursum ad deorsum sit contrarium propter hoc quod multum distare videtur id quod est sursum esse ab eo quod est deorsum, quemadmodum maxime distare videntur sursum et deorsum. Propter hoc contrarietas quæ est in ubi, maxime videtur pluribus circa sursum esse et circa deorsum. Sursum enim esse ubi est, et deorsum esse similiter etiam ubi est. In his ergo maxime videtur contrarietas in ubi : et quantitatis contrarietas maxime videtur esse circa locum.

Si autem sursum et deorsum concedant esse contraria, sequitur inconveniens, quod scilicet in eodem numero simul contingit esse duo contraria : sursum enim et deorsum diversis respectibus sunt in eodem loco vel ubi. Idem enim locus numero est sursum et deorsum ad diversa sumptus vel comparatus, sicut patet in exemplo : quia turris altitudo sursum est ad nos comparata aspicientibus ab imo in sublime : comparata autem ad sphære celestis altitudinem est inferius et deorsum. Amplius ex hoc sequitur, quod idem sibimetipsi erit contrarium. Si enim sursum et deorsum contraria suni, cum idem numero locus sursum et deorsum sit, colligitur per syllogismum idem sibimet esse contrarium. Nulla igitur contrarietas est in ubi. De his autem omnibus patet (quæ dicta sunt) quod contraria sunt secundum formas suas absolutas contraria, et hoc non variatur in ipsis per respectum ad hoc vel ad aliud. Et ideo si sursum et deorsum contraria essent, essent in eis formæ contrariae, quæ in eodem esse non possunt, sive comparentur ad diversa, sive non comparentur. De his tamen omnibus quantum ad logici spectat intentionem, in libro Prædicamentorum in tract. de Quantitate, satis determinatum est. Et his igitur patet de omnibus propriis ejus quod est ubi. Si autem quærat aliquis quare hic non designatur proprie proprium ejus quod est ubi, et similiter in quando, cum proprium commune cognoscatur ex eo quod est vere proprium,

<--- Page Split --->

Solutio.

Allter.

et sic ponendum esset verius proprium quam commune, Dici potest, sicut dictum est in tractatu de Quando, quod scilicet proprie proprium ubi intelligitur satis ex prædictis, quod scilicet convenit ei æquale esse ad id in quo est, hoc est, ad corpus, quod est causa ubi per circumscriptionem, quod ubi est circumscriptum, et convenit ei æquale esse ad id ex quo sicut ex causa procedit, et alia hujusmodi quæ facile est assignare. Posset tamen dici in ambobus his principiis, quando scilicet et ubi, quod substantia eorum in comparatione est considerata: et non

multum substantiæ habet in ratione, et minus habet in esse naturali : et ideo in substantia istorum non multa radicantur proprie propria sicut in illis quæ habent absolutas essentias : et ideo maxime substantia habet talia propria, et quantitas post substantiam, et post quantitatem qualitas, et ad aliquid habet ea secundum dici. Alia autem non habent de propriis hujusmodi, et ideo non ponuntur. Et ideo puto quod hæc ratio vera est, quia hic proprie propria non ponuntur. Et hæc de Ubi dicta sufficiant.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VI

DE POSITIONE.

CAPUT I.

Quid sit positio secundum quod est praedicamentum.

Pos: tio secundum quod est principium vel praedicamentum, est quidam situs partium et generationis ordinatio. Situs enim communior est quam positio sit : quia situs dicit ordinationem partium quantitatis, et in mathematicis magis refertur ad locum quam ad partes superficiei inter se vel in loco comparatas. Sic autem mathematica situm habent. Et quia magis dicit ordinationem in loco, propter hoc differentiae loci dicuntur etiam differentiae situs, sicut sursum et deorsum, et dextrorsum et sinistrorsum, et ante et retro. Cum autem sic communiter dicatur situs magis quam positio, non tamen ad positionem generis habet communitatem, quia tunc positio non esset genus primum : sed habet analogiae communitatem : propter quod prius dicitur de naturalibus, et posterius de mathematicis. Adhuc cum situs per prius dicat ordinationem partium in loco, et per posterius dicat ordinationem in toto. Positio autem e converso per prius dicit ordinationem partium in toto et per posterius dicit ordinationem in loco. Propter hoc ut determinetur situs, in assignatione positionis dicitur, quod positio est situs partium quidam. Non omnis situs est proprie et principaliter dicta positio, sed est quidam, ut dictum est.

Si autem objicitur quod secundum hoc nomen ambiguum ponitur in diffinitione, quod est situs, Dicendum quod (sicut saepe Dictum est) assignationes generalissimorum non sunt diffinitiones proprie acceptae, sed sunt assignationes qualescumque declarationis majoris quam nomen. Et in talibus assignationibus talia ambigua determinata sic a parte sua ambiguitatis poni consueverunt. Et ideo dicit, quod est situs. Nec situs est idem quod positio : quia sic assignatio esset nugatoria : sed vocamus quod positio ex sui communitate, quae tamen non generis est, ut dictum est.

Quod autem dicitur partium situs, ideo est quod positio plus dicit ordinationem partium in toto quam in loco, et determinatur ad hoc situs et restringitur cum dicitur quidam situs.

Quod autem dicitur et generationis ordinatio, ideo dicit quod generatio ejus quod habet partes et integrales et quantitatem, et ex partium ordinata compositione, nec generari potest nisi per hanc. Et ideo generatio ipsa per formativam virtutem (quae in generatione operatur ad formam generati) operatur talium partium ordinationem. Et ideo generatio hic ponitur ut talis ordinationis propria causa. Et ideo male dicunt qui exponunt generationem pro generante. In aliis autem quibus non est generatio, et tamen est partium ordinatio, similis causa est : forma enim totum terminans, causa est ordinationis partium ad hunc vel illum situm, cum omne quod habet partes, ex partibus componatur suis, sive sit gene-

<--- Page Split --->

rabile, sive sit ingenerabile. Tunc distinguendum est, quod quoddam compositum habet sua componentia actu intra se, non ante se nisi per naturam et intellectum : et hoc modo est generatum. Et quoddam est quod sua componentia habet actu ante et extra se, et hoc est generabile. Et propter hoc quando partes conveniunt ad compositionem, tunc generatur ex ipsis. Sic ergo intelligendum est cum dicitur, et quaedam generationis in partibus scilicet generantibus ordinatio.

Quod autem copulatio et in medio ponitur, et per hoc id quod dicitur in assignatione, non videtur esse unum, sed congregatum ex pluribus non essentialiter unum constituentibus, Dicendum quod copulatio quae in medio ponitur, notat expositionem, et non diversorum copulationem. Hoc enim quod est positionem quemdam situm esse, id est, et non omnem situm esse positionem. Posset esse dubium quis et qualis situs esset ; et ideo additur, et, hoc est, id est generationis ordinatio, quae partes ad invicem ordinat et ad totum ut sub forma totius formae debito modo terminate ad totum constituentum. Dico autem partium ad invicem, quia oportet partem duplicem habere ordinationem, unam scilicet ad comparere cum qua secum convenienter constituit totum in quantitate et figura. Alium autem habet ordinem ad formam totius omnes partes terminantem ad esse totius et omnes partes continentem. Nomen enim quod talis ordinationis formam dicit, secundum quam partes ad invicem et ad totum referuntur primo et ad locum quem habent in loco totius, illud idem nomen recte praedicat positionem, sicut supra vel infra in toto poni, vel aeque, vel non aeque sive intra extrema poni sive extra extrema, vel hujusmodi. Hoc igitur est genus positionis.

Hujus autem subalterna sunt vel aeque vel non aeque poni, vel flexe vel recte poni, sicut stante, vel sedente. Specialissima autem sunt, ut sessio, vel statio.

Individua vero, ut statio Socratis, sessio Platonis, et hujusmodi.

CAPUT II.

De his quae sunt positiones verae, et de his quae videntur et non sunt.

Positio igitur est secundum quam alia dicuntur sedentia et stantia et adjacentia quae vere dicuntur positiones. Quia sedens est, cujus spondyli recte renibus porriguntur, sed crura non porriguntur ad inferiora ad sustentationem. Jacens autem, cujus dextrum vel sinistrum reliquo incumbit lateri. Stans autem, cujus superiora recte cruribus incumbunt. Accumbens autem, positio est composita ex adjacere et sedere, sicut reclinatio a dorso facta, cum tamen adhuc inferioribus superiora insidant.

Secundum etiam positionem dicuntur lenia vel aspera, vel quomodolibet aliter secundum situm disposita, hoc est, secundum ordinem partium posita : quamvis lenitas et asperitas multipliciter possint considerari, sicut dictum est in Praedicamentis. Possunt enim considerari secundum ordinationem quam facit generatio totius ex partibus, et pro certo positiones sunt. Possunt etiam considerari secundum hoc quod in sensu agunt per acutum, vel hebes, vel non angulos, et sic procul dubio sunt passibiles qualitates. Possunt etiam considerari per modum quo componunt totius figuram et claudunt in angulo terminationem, et sic pro certo sunt qualitates quae sunt forma vel circa aliquid constantes figurae.

Attendendum est quod sedere et jacere et alia quae a positione denominative dicuntur positiones non sunt, sed a positionibus denominative dicta et de substantia posita praedicata.

Ex his autem quae dicta sunt solet inducì quæstio de curvo et recto, aspero et leni, quadrangulo et triangulo, bicubito et tricubito, et magno et parvo, et brevi et longo,utrum ista dicant differentias po-

<--- Page Split --->

sitionum vel non : omnia enim haec quamdam partium positionem sive dispositionem significare videntur, et ita videntur differentias positionis prædicare. Curvum enim, ut dicit Plato, est cujus medium exit ab extremis, et sic partium mediarum dicit ordinem ad extremas. Rectum autem est, ut idem dicit Plato, cujus extrema medium tegunt ne videri possit cum extremo : et hoc iterum dicit ordinem mediorum ad extrema. Asperum vero, cujus partes non in una jacent superficie plana, sed extra superficiem porriguntur ; quod iterum partis expressæ et partis eminentis ad superficiem dicit ordinationem. Lene autem est, cujus partes æque jacent in planitie. Quadrangulum autem et triangulum et poliangulum considerari possunt tripliciter. Si considerentur secundum latera recte ad angulos terminata, positionem partium videntur dicere. Si autem consideretur clausionis linearum modus, tunc dicunt figuram et qualitatem. Si autem ad actum referuntur prout agunt in sensum, tunc videntur hæc dicere passibiles qualitates. Bicubitum autem et tricubitum et sic deinceps dupliciter considerantur, scilicet prout dicunt species quantitatis quæ substantiæ mensura est, vel prout sunt termini invicem membrorum totum constituentium, sicut junctura manus ad brachium, et brachii ad juncturam : sic enim ordinem dicunt quantorum ad talem modum quantitatis totum constituentium, et sic videntur dicere positiones. Eodem modo considerantur magnum vel parvum vel simpliciter secundum quantitatem, et sic non sunt positiones. Considerantur etiam secundum proportiones ad partes et ad totum secundum quod magnum cum toto vel parvum constituit, et sic videntur dicere positiones. Idem enim per omnia de brevi et longo. Si enim considerantur simpliciter, dicunt quantitates : si autem secundum proportionem, ut auris brevis rotundo capiti,

et oblongo capiti auris longa, sic aliquo modo differentiae videntur dicere positionum. Sic ergo asperum dicitur, cujus partes supereminent sibi invicem. Lene autem dicitur, cujus particulae æqualiter porrectæ sunt.Et eodem modo est de omnibus his quæ partium in toto et in loco totius dicunt quamdam ordinationem.

Attendendum ad quaestionis inductae solutio textus, solutionem, quod non omnia quæ dicta sunt, ducent positiones vel positionis differentias, sed sunt qualia atque etiam qualitates circa situm existentes. Ex eo enim quod partes sic vel sic in toto vel in loco totius dispositæ sunt, ex eodem tales vel tales sensibus inferunt passiones, pungendo, vel non pungendo : et ex eodem quod sic sensibus passiones inferunt, talia sive qualia esse a sensibus judicantur. Et ideo in talibus positio partium est causa talis vel talis sensus, et non e converso, eo quod tales sensibus inferunt passiones et sunt talia secundum sensum, efficitur quod sunt aspera vel lenia,vel bicubita vel tricubita. Unde positio causa est sensibilitatis, et non e converso. Similiter autem est in aliis hujusmodi, quæ partium habent dispositionem in toto et in loco totius.Erit ergo unumquodque prædictorum non positio principaliter, sed erit dicens quale quoddam circa positionem vel situm 1. Hoc autem ideo quia nomen magis est impositum effectui quam causæ, eo quod sensui effectus magis notus est, quam causa. Unde cum situs causa sit sensibilitatis in tactu, quod scilicet sic vel sic secundum tactum id quod positum est, sentiatur, erunt ista nomina qualitatum ex situ et circa situm causatarum et dictarum.

CAPUT III.

De proprio communi positionis quod est non suscipere contrarietatem.

Videtur autem positio sive situs condictis hic. JAMMY.

<--- Page Split --->

trarietatem habere secundum apparentiam : sedere enim ad id quod est stare, videtur esse contrarium secundum quamdam contrariorum rationem. Contraria enim sunt, quae in uno et eodem individuo et in eodem tempore impossibile est reperire, sed vicissim eidem possunt inesse. Sedens autem postquam surrexerrit, stare poterit, et stans sedere postquam steterit : sed aliquo sedente impossibile est aliquem eumdem stare dum sedet : et sic cum sessio et statio vicissim eidem inesse possint et nulli simul, videntur esse contraria sessio et statio : et videtur habere positio contrarium, quia una species positionis alteri esse videtur contraria.

Si autem propter hanc rationem hujusmodi quae dicta sunt ponamus esse contraria, cogemur recipere inconvenientia haec quae dicentur. Primum quidem, quod idem secundum idem pluribus sit contrarium. Quamvis enim Aristoteles1 dicta, quod unum potest esse pluribus contrarium, sicut involuntarium per ignorantiam, et involuntarium per violentiam opponuntur ambo involuntaria voluntario, non intendit Aristoteles quod secundum idem duo opponanturuni : quia hoc est impossibile. Hoc autem in his quae dicta sunt si conceduntur esse contraria, sequitur quod secundum unum et idem duo opponantur uni contrarie. Si enim confirmamus contraria secundum regulas contrariorum, invenimus quod id quod est stare, non magis est sedere contrarium quam accumbere. Sicut autem sedere et stare nunquam sunt in eodem simul, ita neque stare et accumbere vel sedere : et secundum hujusmodi disputationem nulla inerit situi sive positioni contrarietas : quia hoc procul dubio verum est, quod tantum unum uni secundum idem opponitur et eodem oppositionis genere.

Adhuc autem fortasse dicet aliquis quod non inconveniens est nec insolitum unum esse pluribus contrarium : palli-

dum enim ad album et nigrum videtur esse contrarium per hanc regulam contrariorum et rationem, quod sint in eodem genere proximo quod est color, et nunquam simul secundum idem inveniuntur in eodem, sed mutuo se expellunt ab eodem susceptibili et vicissim possunt uni et eidem inesse quod secundum ea transmutatur. Ex hoc forte videtur, quod unum pluribus possit esse contrarium secundum idem.

Quod tamen non est verum : quia Solutio te tusi. pallidum ad nigrum et album non est contrarium secundum quod contraria sunt quae maxime distant sub eodem genere. Horum enim unum nihil participat de reliquo, sicut album et nigrum, calidum et frigidum, et dulce et amarum, et alia his similia. Pallidum enim et alii medii colores ex albo et nigro conficiuntur et commiscentur : propter quod necessarium est in quocumque pallidum est, in eodem esse aliquo modo album et nigrum. Similiter autem est de caeteris coloribus mediis. Non ergo videtur esse contrarium albo et nigro. Et veritas hujus est, quia Aristoteles 2 dicit quod medium comparatum extremo est extremum : quia comparatur extremo propter oppositionem alterius extremi, quod est in ipso essentialiter constituens ipsum. Et sic pallidum comparatur nigro per album quod est in ipso, et opponitur ei contrarietatis modo aliquo : et comparatur albo per nigrum quod est in ipso, et opponitur ei contrarietatis modo quodam secundum non plenam oppositionem, sicut habent simplicia extrema quae maxime distant eorum quae sunt sub eodem genere. Patet autem ex hoc, quod pallidum non opponitur pluribus secundum idem, sed secundum plura quae sunt in ipso : et hoc non est inconveniens.

Amplius autem et ad ea quae inducta sunt dici potest, scilicet quod contrariorum ratio et regula est, quod circa idem nata sunt existere quod est susceptibile

<--- Page Split --->

utriusque, nisi alterum insit per naturam, ut in Prædicamentis 1 dictum est. Sedere autem et jacere si concedantur esse opposita ex alia ratione, tamen ex hoc patet quod non sunt contraria : quia non semper circa idem specie et numero nata sunt fieri, sed sejuncta sunt susceptibilia eorum. In quibusdam enim sedere rationalibus convenit proprie : jacere autem et accumbere etiam convenit irrationalibus quae rationalibus sunt adversa. Hujus autem signum, quod equus et homo in hoc similia sunt, quod sine dubio probata ratione convenit utrisque et jacere et accumbere. Sedere autem non proprie convenit nisi homini soli. Aliquid igitur jacet et accumbit cui sedere non convenit, sicut equus. Sedere igitur et stare et accumbere non semper nata sunt fieri circa idem. Sequitur ergo quod haec non vere sunt contraria, quamvis modum aliquem habeant contrariorum. Sic ergo situi vel positioni convenit non habere contrarium : et in argumento primo quo stare et sedere probari videntur esse contraria, paralogismus est constans ex eo quod non sufficienter enumerantur ea quae exiguntur ad hoc quod aliqua vere sint contraria. Et hoc est proprium commune quod convenit omni semper, sed non convenit soli, sed pluribus etiam aliis prædicamentis.

CAPUT IV.

De proprio positionis, quod est non suscipere majus et minus.

Adhuc autem communiter proprium positionis est, neque cum magis, neque cum minus dici per comparationem intensionis et remissionis. Sedere namque cum sit positio quaedam, non magis et minus est positio, quam accumbere, vel stare, quae etiam sunt positiones. Similiter autem in eadem specie positionis sedens vel stans, non dicitur minus altero magis sedens vel stans. Et universaliter loquendo

secundum nullam positionem dicitur aliquid secundum magis vel minus altero 2. Sicut ergo ab inductione concluditur, quod positioni proprium est non suscipere magis et minus : habere enim contrarium causa est ejus quod est magis et minus secundum quod minus est magis habere de contrario, ut dicit Aristoteles.

CAPUT V.

De proprie proprio positionis, quod est substantiae proxime assistere.

Magis autem et convertibile proprium quod convenit omni soli et semper, videtur proprium esse positionis substantiae proxime assistere inter ea quae assistunt substantiae. Quaedam enim accidentia dicuntur esse quae simpliciter insunt : quaedam autem assistunt plus quam insunt, quae non simpliciter sunt, nec causantur ab extrinsecis subjecti, sed causata ab intrinseco secundum ea subjecta comparantur ad alia, sicut et relatio, et quando, et ubi, et positio, et habitus. Et est haec distinctio quam primus invenit Auctor libri Sex principiorum Gilbertus Porretanus.

Proprium igitur positionis est, quod inter assistentia proxime substantiae assistat, ac proximius assistat substantiae omnibus aliis formis quae assistere substantiae supposita sunt. Hoc autem syllogismo probatur per diffinitionem positionis : substantiae enim positio nihil aliud est quam naturalis substantiae secundum hanc vel illam positionem ordo. Naturalis enim ordo secundum sessionem est sessio, et naturalis ordo secundum stationem est statio, et sic de aliis positionibus. Haec autem naturalis ordinatio vel a principio quidem compositionis substantiae innata est ipsi substantiae : aut innata est ipsi substantiae consueto motu naturae. A principio quidem compositionis, sicut

<--- Page Split --->

in leni, et aspero, vel æqualibus secundum superficiem, vel inæqualibus secundum eamdem, sicut sunt plana et hispida : naturae autem motu flexura membrorum, sicut est sessio, et statio, et alia hujusmodi.

Et quia proprie proprium convertibile est, ideo sequitur quod quidquid proxime substantiae inter assistentia assistens est, id secundum veritatem positio est, quae hujus rationis propriam suscipit praedicationem : inter assistentia enim proximum substantiae dicitur positio, et non inter inhaerentia ; non enim habent positionem nisi pro quantitate distensa : et sic patet quod quantitatem sibi ut substantiae proximiorem supponit positio. Adhuc cum quantitas causetur a forma in composito, positio autem sit ordinatio compositorum, quorum activa est causa, quantitas non proximior est substantiae quam positio, praecipue cum non tantum dicat ordinationem partium in toto, sed etiam ordinationem partium in loco : quem locum habent partes in loco totius.

Assistere autem dixit Gilbertus has formas quae rationem non trahunt ab hoc quod insunt substantiae, sed ab eo quod per ipsas substantia ad aliquid extra se ens comparatur, sicut relatio, et quando, et ubi, et positio, et habitus, quorum nullum nomine suo dicit quod insit, sed nomine sui generis tantum vel substantiae vel accidentis, sed nomine proprio dicit substantiae comparationem exterius ad aliquid, sicut relatio, et quando, et ubi, et hujusmodi. Relatio enim ut relatio et non ut accidens substantiae dicit comparationem secundum id quod

est. Et similiter est de aliis, quamvis non relationis dicant compositionem, sed loci, vel temporis, vel ordinis, vel alicujus hujusmodi. Et quia hae formae assistunt potius quam insunt,ideo dixit idem Gilbertus quod secundum tales mutationes formarum non proprie mutatur substantia, sed talibus formis mutatis substantia manet immutabilis, sicut pater est vivente filio, et non pater filio mortuo sine mutatione sui. Sic etiam dixit de aliis, ut quando, et ubi, quibus nihil mutatur eorum quae in substantia sunt quando mutatio fit secundum quando vel ubi : nec est in substantia vel accidente (quod sit in his) fieri mutationem necesse : quod esse non posset si simpliciter istae aut aliae formae incessent. Dixit ergo Gilbertus quod non insunt proprie sed assistunt quasi extrinsecus, et ideo mutationes secundum ipsas possibile est fieri, nulla mutatione facta in substantia vel in aliquo accidente ipsius.

Inter assistentia autem positio, ut dictum est, proximius assistit, et inter omnia relatio proximius assistit : quia sola ista secundum id quod est non est nisi alterius. Quando autem et ubi medio modo assistunt : quia in his in subjecto fit aliqua mutatio. Aliquid enim in praeterito abjicitur, et aliquid acquiritur in futuro. Et similiter ubi totum mutatur de loco ad locum. Sed habitus plus assistit quam relatio, quia habitus mutatur ad formam habentis. Actio autem et passio cum sint a principiis interioribus, non numerantur inter accidentia vicissim, sed inter ea quae insunt simpliciter absolute. Haec igitur de positione dicta sunt.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VII

DE HABITU.

CAPUT I.

Quid sit habitus secundum quod est prædicamentum.

Habitus autem est corporum et eorum quae circa corpus sunt adjacentia, secundum quam haec habere, illa vero haberi dicuntur : habitus enim est habentis, et in habente est habitus, et de illo prædicatur per denominationem. Unde secundum quod est accidentis, sic est in habente ut accidens in subjecto. Cum autem dicitur, quod habitus est corporum, hoc ipsum quod dico corporum, est in habitudine causæ finalis : quia propter corpus quæritur habitus. Cum autem dicitur, et eorum quæ circa corpus sunt, tangitur causa materialis, scilicet ex qua sumitur habitus. Et cum dicitur adjacentia, tangitur modus accidentis illius quod est habitus. Adjacentia enim habitus ad corpus dicit naturam illius accidentis : hoc enim adjacens est ut camisia, et ab hac dicitur camisiatus : et aliquid adjacet ut tunica, et ab hoc dicitur tunicatus, et similiter armatus, calceatus, et alia hujusmodi. Habitus igitur secundum quod est prædicamentum, est habitudo corporis ad circumstans, quod figuram corporis talem vel talem accipit : quia ab hac vel ab ista figura dicitur capatus, vel tunicatus, vel calceatus, vel aliter secundum habitum vestitus. Forma igitur quæ est in corpore vestito, secundum quam ad circumstans extra comparatur et denominatur, est res hujus prædicamenti, et nomen significans illud hujus prædicamenti

nomen existit. Hoc igitur prædicamenti nomen est significatum : et patet quod talis forma in nullo aliorum importatur prædicamentorum : et propter hoc specialiter exigit prædicamentum, quod est unum de generalissimis, cujus subalterna sunt vestitum esse, et armatum esse. Specialissima sunt autem esse tunicatum, capatum, loricatum. Individua autem loricatum esse Socratem, vel Platonem esse tunicatum, et hujusmodi. Quod autem additur, secundum quam haec dicuntur habere, hoc autem haberi, specificatio est habitudinis inter habens et habitum : in hoc enim quod est figuram dans et ut causa finalis dicitur habens : hoc autem quod figuram est accipiens alterius propter alterum asssumptum, dicitur habitum.

Hoc autem speciale est in hoc prædicamento sive principio, quia hoc simpliciter inesse dicitur, sive sit secundum totum, sive sit secundum particularem divisionem : in aliis autem quod secundum totum inest, simpliciter dicitur inesse : quod autem secundum partem inest, non simpliciter, sed secundum quid dicitur inesse, ut Æthiops albus est secundum quid et non simpliciter albus : hic autem quod secundum partem inest, simpliciter dicitur inesse, ut calceatus secundum pedem, simpliciter dicitur calceatus, et annulatus secundum digitum, simpliciter annulatus dicitur esse. Est igitur habitus simpliciter, sive sit secundum totum, sive sit secundum partem dictum, ut annulatum quidem esse secundum digitum, et calceatum esse quod inest secundum partem, cum tamen utrumque dicatur simpliciter.

<--- Page Split --->

His autem neque rebus quæ habitus sunt et formis quæ habitum prædicant, simplicia quidem nomina imposita sunt, quibus ea quæ habitus vere sunt appellentur. Simplicia autem dico nomina, quæ vere primitiva sunt, et unum tantum significantia absolute, non in comparatione ad alia. Talia enim nomina non habent genera et species habitus, sed dicuntur habitus nomina, ut arma tio, et calceatio, quorum primum ab armis derivatur, et habitudinem significat : quia corpus armis proportionatur et comparatur. Secundum autem derivatur a calceo et habitudinem notat, qua pars corporis calceo comparatur. Secundum autem derivatur a calceo et habitudinem notat, qu a pars corporis calceo comparatur et proportionatur. Et similiter autem est in reliquis omnibus, quæ generum vel specierum habitus nomina esse dicuntur, ut vestitio, capatio, tunicatio, et hujusmodi. Propter hoc enim quod ex duobus causatur, et uni debetur ut habenti, reliquo autem ut habito, ideo ab uno simplici nomen imponi non potuit, sed oportuit quod ab aliis derivaretur. Quia vero habentis est habitus et non habiti, ideo oportuit quod denominative nominaretur ut capatus, calceatus, et hujusmodi.

Quia vero in exterioribus est habitus, non interioribus, ideo id quod est secundum partem in quibusdam refertur ad totum : quia qui secundum pedem calceatus est, simpliciter dicitur calceatus esse: et galeatus simpliciter dicitur, qui secundum caput galeatus est. Hoc autem est in his in quibus habitus partis est pro toto. Calceatus enim secundum pedes, pro toto est calceatus, quia pedes totum protegunt, et annulatus secundum digitum, simpliciter est annulatus, quia annulus digiti est ornamentum totius. In quibus autem id quod est partis, ad totum referri non potest, non ita : protectus enim secundum lumbos, non simpliciter est protectus, ut velum capitis habens, est simpliciter velatus : et similiter est in aliis.

In naturalibus autem quamvis intrinseca et extrinseca circumdantur, tamen est habitus secundum modum, .et non secundum veritatem, ut carnatus, et incarnatus, et inossatus, et medullatus : haec enim non vere sunt habitus, sed partes corporis secundum substantiam constitutam, quamvis ad modum habitus sint dicta ista. Et ideo ista non dicuntur habitus, sed partes substantiae dicuntur ad modum habitus, ut dictum est.

CAPUT II.

De propriis communibus habitus, quæ sunt suscipere magis et minus, et non habere contrarium.

Suscipit autem habitus magis et minus secundum aliquem modum, sed est proprium quod non convenit soli, nec semper : dicitur enim eques pedite armatior, eo quod magis paratus est ad defendendum et ad impugnandum : quia instrumento bellico quod est equus paratus est, et equo utitur ut habitu armorum magis quam utatur eo ut vehiculo : et hoc modo equus ut instrumentum bellicum est in genere habitus, sicut et gladius cum dicitur aliquis gladiatus, vel lanceatus, vel aliquo alio instrumento bellico denominatus : et hoc modo secundum aliam speciem habitus calceatior est, qui caligis et calceamentis utitur, quam qui solis utitur caligis. Hoc autem convenit habitui secundum aliquas species ipsius : in quibusdam enim habitibus non est verum : quia cum magis et minus prædicentur, sicut vestitum esse, vel tunicatum esse, et similia. Unus enim alio vestitior non est qui pluribus utitur vestibus, quam qui paucioribus ; vel qui melioribus, quam qui pauperioribus utitur indumentis. In habitu enim quaedam in specie comparantur secundum magis et minus : vestitum enim esse genus est ad tunicatum, et togatum, et pelliceatum : sicut armatum genus est ad loricatum, vel gladiatum, et lanceatum, vel in equestri bello esse, ut

<--- Page Split --->

ita dicam, dexter natum vel equitatum. Sed in genere armorum recipit magis et minus secundum genus et speciem. Sed in genere vestimenti in neutro suscipit magis et minus. In genere autem calceamentorum suscipit magis et minus.

Videtur tamen etiam quod in genere vestimentorum suscipit magis et minus : dicitur enim unum magis vestitum esse quam aliud, et alterum minus vestitum, sicut dicimus unum magis calceatum quam aliud. Adhuc autem quaeratur causa, cum unus sit armator quam alius, et unus calceator quam alius, quare unus vestitor quam alius non est ?

Ad hoc autem dicendum quod vestimentum refertur in uno usu tantum, qui est calorem fovendo tegere : tegitur autem corpus simpliciter et totum uno quocumque vestimento, et non tegitur plus pluribus quam uno : et ideo quoad hunc actum habitus cum magis et minus non prædicatur. In calceis autem et armis non sic est. Arma enim non ad unum sunt belli actum, sed quædam sunt impugnationis, quædam defensionis, quædam talis vel talis invasionis. Et hæ comnia respiciunt bellum et belli proprios actus in defensione et in impugnatione : et ideo armator est, qui ad plura (quæ belli sunt) paratior est. Similiter est de calceamentis quæ non quæruntur ad tegimen pedis tantum, sed etiam ad viæ expeditionem, ut pes melius et a nocumentis defendatur et facilius moveatur et in præsenti motu minus arceatur : et hoc modo calceatior est, qui ad plura talia ex calceis et caligis paratior est. Similiter etiam in ornatu, quod ornatior est, qui ad plures decores ornatior et paratior. Sed in vestitu ut vestitus est, non est nisi usus unus qui est tegenda conservare, et ita corpus tegitur uno sicut pluribus, et ita uno sicut multis : nec minus tectus est qui uno regit, dummodo uno totus et per totum tegatur, quam qui multis tegitur : et vestitum esse non est cum magis et minus. Hoc igitur proprium est quod

nec convenit omni, nec soli, nec semper.

Habitui autem nihil est contrarium : et hoc est proprium quod convenit omni et semper, sed non soli. Hoc autem probatur inducendo et exemplorum positione. Armatio enim non est contraria vestitioni vel calceationi : quia si esset contraria, non posset simul esse in eodem. Idem autem simul et semel est armatus, calceatus, et vestitus. Quod autem aliis nihil est contrarium habitibus, palam est. Simile est in aliis sicut in istis, sicut facile est videre inducenti species et genera habitus. Et quia non suscipit contrarium, ideo etiam non simpliciter susciplit magis et minus. Magis enim et minus sunt secundum unam et eamdem formam separatam a contrario magis et minus. Quando autem dicimus aliquem esse magis armatum, vel calceatum, vel ornatum, non dicimus secundum unam aliquam eamdem formam, quæ insit habenti habitum : sed hoc referendo ad actum quo proficit armatio vel calceatio vel ornatio : et hoc non est intensio vel remissio proprie : quamvis enim præparatio sit una ad actum hunc vel illum, cum præparantia non sint unum nisi in quantum sunt armantia vel calceantia vel ornantia, tamen quia hæc non armant vel calceant vel ornant secundum unam et eamdem potentiam præliandi vel eundi vel ornandi, ideo non relinquunt formam unam nisi in comparatione ad actum unum communem, ut diximus. Et ideo etiam non proprie habitus suscipit magis et minus, sed per comparationem ad actus perfectionem, ut dictum est.

Hoc autem ex hoc plane videri potest, quia non habet simpliciter contrarium, nisi genus quod est qualitas : ideo etiam nihil simpliciter suscipit magis et minus nisi qualitas : habitus ergo non suscipit magis et minus, nisi in comparatione ad actum alicujus in comparatione ad quem habitus est perfectior. Quod etiam actio et passio suscipiunt magis et minus, ideo

<--- Page Split --->

oportet quia actio et passio causantur ab activis et passivis qualitatibus 1.

CAPUT III.

De proprie proprio habitus quod est semper in pluribus esse.

Proprium autem habitus est quod convenit omni soli et semper, quod in pluribus sit quod non in uno, scilicet in corpore sicut habente, et in his quae circa corpus sunt habita, sicut in vestitu, et armis, et ornatu : nec unquam potest esse in uno nisi cum alio : habitus enim est forma quae non inest habenti, nisi sit cum eo quod actu habetur ut circumdans corpus : et hoc non est in aliquo. coordinationis prædicamento, sicut facile patet in omnibus, ut in ubi et quando. Sed in ubi quidem, ubi est in eo quod est in loco 2, et nullo modo est in loco : cujus ratio, quia locus non est ubi vel alicubi, quia aliter iretur in infinitum. Similiter quando est in tempore sicut in causa, sed tamen non necessario est cum tempore : quando enim ex præterito non necesse est esse cum præterito, quia id præteriit. Sed in habitu nunquam vere inest habitus habenti, nisi quando habitus circumdat habentem.

Soli igitur habitui convenit hoc non in uno, sed in pluribus semper existere : habitus enim est adjacentia corporis, et est eorum quæ sunt circa corpus. Adjæcet autem corpus habitui ut causans figuram totius vel figuram membri quod induitur vel armatur vel ornatur : habitus autem adjacet corpori ut circumdans ipsum, et sic utrumque diverso modo adjacet alteri. Et hæc adjacentia duplex causa est adjacentæ quæ est habitus : unde corpus adjacet habitui, et habitus corpori. Et hæ duæ adjacentæ causant adjacentiam, quæ importatur per nomina specierum et generum habitus, ut loricatus, annulatus, tunicatus, et generali-

ter armatus, vestitus, vel ornatus. Quod autem habitus in pluribus semper sit secundum eamdem divisionem quæ est in partibus, non quidem in partibus habentibus positionem, ut quidam male dicunt: sed ideo fit quia divisio est in his partibus in quibus ut partitis et divisis est habitus : et hæc sunt habens quidem in parte una, et habitus in parte alia, quæ substantialiter divisa sunt et nullo modo unita. Quod autem genus vel principium sic sit in pluribus, in paucis invenies. Non enim invenies rem alicujus principii vel prædicamenti sic esse in pluribus, nisi in quadam quantitate, et in quibusdam quæ sunt ad aliquid. In ad aliquid quidem ut figuraliter dicatur secundum quod apparet in primo aspectu, ut similitudo, et dissimilitudo, æqualitas, inæqualitas, differentia, convenientia : hæc omnia in pluribus sunt similibus et dissimilibus, æqualibus et inæqualibus, vel aliter ad invicem se habentibus : quæ tamen omnia uniuntur in uno quod est qualitas eadem vel diversa quæ est causa omnium illorum. Quantitas autem quæ in pluribus actu est, ut numerus qui est in numeralibus, ut in his quæ in actu plura sunt et numerantur, quæ quidem in pluralitate aguntur secundum discretionem unitatum earumdum multifariam secundum assumptionem. Discretio enim unitatis facit numerum.

Et taliter non est in habitu. Ibi enim actu plura sunt, quæ non multiplicantur secundum unam unitatis assumptionem. Unde quamvis simpliciter nihil invenias quod tot distribui possit partibus ut numerum, eo quod in infinitum excrescit unitatum appositione. Et quamvis etiam concederemus quod quantitas quædam et relatio in pluribus consistit, non tamen omnis quantitas et relatio talis est, quod semper sit in pluribus. Continua enim quantitas non est in pluribus, nec omnis relatio. Idem enim refertur ad id quod est idem, et pater ad filium, et non in

<--- Page Split --->

pluribus consistit simul in actu ex se invicem existentibus. Habitus autem talis est omnis quod semper consistit in pluribus se invicem complectentibus. Consisit enim in corpore et his quæ circa corpus sunt, quæ nec idem supponunt ex quo causantur ut ea quæ sunt ad aliquid. Nec etiam multiplicantur ex unius et ejusdem materiali unitate. Hoc autem manifestum est ex eo, quod omnis habitus consistens est in corpore habente et his quæ circa corpora sunt. Et hoc quia sit in pluribus nullam unitatem habentibus, nec super unam fundatur, habitus nomen sortitur, et nulli alii prædicamento sic convenit esse in pluribus. Omnis enim adjacentia mutua corporis et eorum quæ circa corpus sunt, habitus nomen sortitur ; propter quod proprium est habitus et vere proprium adjacentia corporis et eorum quæ circa corpus existunt secundum eam quæ parium est divisionem. Verum quod circa corpus existit, multas habet divisiones non tantum materiales, sed etiam formales, ut secundum armationem, vestitionem, bellationem, ornationem, et ludum qui habitu profertur. In omnibus enim his proprium est habitus in pluribus existere quæ ad unitatem nullam possunt reduci : et hoc non convenit alicui alii prædicamento : nomen enim ipsum habitus a pluribus trahit rationem, ab habente scilicet, et ab eo quod habetur.

Et licet habens non multiplicetur secundum subjectum, tamen secundum formas et officia multiplicatur, ut aliud habet textor, et aliud habet coriarius, et aliud pistor, et aliud habet civis, et aliud cæconomicus, et aliud politicus qui gubernat civitates, et sic de aliis. Propter quod hoc prædicamentum semper in pluribus, quæ in actu simul sunt consistit, et illud vere proprium est quod nulli convenit aliorum, ita quod scilicet secundum plures potentias consideratur habens, et secundum has pluribus indiget, et plura

habet ad potentiarum illarum exigentiam secundum diversitatem potentiarum ipsius habitus, secundum quod se habet amictu, vel armatione, vel ornatu : nemo enim amicitur simplici uno, nec armatur uno simplici, nec ornatur uno simplici ornamento : sed semper habens vult consistere in pluribus potentiis, et habitus in pluralitate instrumentorum.

CAPUT IV.

De modis quibus dicitur habere.

Habere autem non est habitus prædicamentum, quamvis habitus habetur : et hic omnino distinguendi sunt modi habendi. Dicitur autem habere multis modis : sicut aliquis dicitur habere alterationem et affectionem ex alteratione relietam, ut albedinem, vel nigredinem 1. Quia autem similis est modus habendi quantitatem per modum ad subjectum sicut et qualitatem, propter hoc ad eumdem modum reducitur habere qualitatem et magnitudinem et longitudinem, quod scilicet quantitas sit mensura qualitatis, cum nihil aliud sit albedinem habere vel longitudinem vel latitudinem, quam album esse vel longum vel latum : quia cum albedo sit forma corporalis, per accidens distenditur cum quantitate subjecti : et sic duo modi in prædicamentis determinati habere, hic reducuntur ad unum.

Secundo etiam modo dicitur habere sicut vas dicitur habere aliquid : et quamvis hoc multipliciter sit in liquidis et aridis et in aliis hujusmodi, tamen in communi una tantum est habitudo habentis ad habitum, sicut modius dicitur habere granum, vel lagena vinum : in hujusmodi enim nihil aliud est habere quam continere, et nihil aliud haberi quam contineri.

Habere tertio modo dicitur secundum partem et non secundum totum, quamvis habitus ad totius decorem referatur, sipite ultimo.

Secundus modus habendi.

Tertius modus.

<--- Page Split --->

cut in membro. Verbi gratia in digito annulum habere dicimur, vel in fronte vel in pede ornatum vel in aure : haec enim omnia reducuntur ad unum communem modum. Cum enim dicimur in digito habere annulum, tantumdem valet ac si digitus in annulo sit et habeatur : et quia etiam membrum organicum ad usum totius habetur, ad eumdem modum reducitur habere membrum.

Dicitur autem habere quarto modo ut uxorem : hic tamen insolitus est habendi modus, ut in Prædicamentis dictum est, ut quod habetur habens est, et habere dicatur : et hoc quidem habere nihil aliud est quam cohabitare.

Si ergo primus modus in duos dividatur, ut in Prædicamentis dictum est, tunc modi habere qui magis et communiter dici consueverunt, quinario numero terminantur. Si autem pro uno modo ponantur duo qui prædicti sunt : tunc subintelligitur modus qui omnibus manifestus est, sicut habere possessionem : et iterum sunt quinque : vel ex prioribus relinquitur modus qui est habitus prout est prædicamentum, ut modi habendi quinario terminentur. Et fortasse erunt apparentes alii modi habendi præter hos qui dicti sunt numerati : et hos inveniendos relinquimus diligentiae legentis. In Prædicamentis septem positi sunt, hic autem quinque qui magis competunt sex principiis quæ sunt determinata. Principia enim actus sunt et operationem habent ad substantiam : et de hoc congruit modo primo. Principium enim fluidum ens et dispersum est, et de assistentibus plus quam inhaerentibus, et ad hoc facit modus tertius. Principium enim plus etiam assistit quam insit, et sic quodammodo cohabitant : et ad hoc facit modus quartus. Conjunctus autem modus secundum veram intentionem est, qui est circumdans extrinsecus : et ad hoc facit mo-

dus quintus. Alii autem modi qui sunt ut totum habet partem vel hujusmodi non hic ponuntur : quia hoc modo non est accidens in subjecto, sicut quaedam pars, et ideo ad principiorum habitum iste modus nullam habet positionem.

Quæ autem notanda sunt ad materiam quæ de habere in Prædicamentis dicta sunt, quod scilicet habens in omni genere habendi est principium ejus quod habetur : hoc autem non nisi accidentis extrinsecus assistentis est quod habetur. Et hoc potest considerari secundum se, vel secundum essentiam, vel secundum modum assistendi substantiæ. Si primo cum esse ejusdem sit inesse : sic accipitur modus primus. Si autem in essentia consistere cum essentia fluida et dispersa : et quoad hoc sumitur modus scilicet qui continetur in subjecto, ut non fluat et dispergatur. Si autem modus inhaerendi consideretur : tunc dupliciter consideratur, scilicet quantum ad causam, et ad quantum ad effectum : et tunc his duobus modis consideratur, scilicet secundum id quod est : et sic est modus proprius qui ex habitis relinquitur. Si autem consideretur secundum modum qui inest : tunc est similis modus insolitus, qui non est nisi quodammodo cohabitare, sicut uxor viro.

Hæc igitur de sex principiis quæ in Prædicamentorum scientia dimissa sunt, dicta sufficiant : si qua enim alia sunt et aliqua principia sunt scientiarum et demonstrationum, in eo libro qui de Analyticis posterioribus est, determinari habent et ibi requirantur. Si qua autem alia omissa sunt, vel in libro Prædicamentorum dicta sunt, vel magis propria sunt primo philosopho, et in quinto primæ philosophiæ libro habent determinari, ubi distinguitor quoties dicitur unumquodque quod est pars vel species entis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VIII

DE MAGIS ET MINUS.

CAPUT I.

De opinionibus Antiquorum de eo quod est magis et minus.

Quia vero in hac scientia et de formis accidentalibus in genere, et de principiis quae in pluribus forma sunt assistentes, quae secundum singula secuti sumus : formis autem accidentalibus quibusdam convenit magis et minus suscipere : ideo bene se habet de magis et minus determinare, ut eorum quae dicta sunt in Prædicamentis et hic, facilior sit doctrina. De contrarietate et oppositione quae causa est ejus quod est magis et minus suscipere, in Prædicamentis satis determinatum est. Sicut autem dicit Boetius ab Alexandro affirmans, tres apud Antiquos de magis et minus susceptæ sunt opiniones. Eorum quidem una qui dicebant quod in omni in quo invenitur magis et minus, invenitur aliquo modo materia cujus quantitas, ut dicunt, ex indivisibilibus consistit, ubi plura similia in uno conveniunt, id dicunt intendi, et ubi pauciora sunt, illud dicunt remitti, et ideo albissima sunt in quibus plura indivisibilia concurrunt albedinis : remitti autem ubi conveniunt pauciora. Et hæc quidem opinio, ut dicit Boetius, fuit Platonis. Videtur autem ab antiquo Anaxagora derivata, qui dixit simile simili generari, et omnia esse in omnibus, sed latere : et ideo etiam intendi et remitti, quodcumque secundum quod plus et minus apparet de ipso simili.

Secundi dixerunt quod forma neque crescunt, neque decrescunt, nec intenduntur, neque remittuntur, sed potius sumunt subjectorum crementa vel decrementa: quod enim est in partibus bene digestis puris et luminosis crescit, et quod tales ad augmentum recipit, hoc intenditur ad albedinem, et quod tales partes ad augmentum sui non recipit, hoc remittitur.

Tertii vero dicebant non omnibus fornio. mis fieri intensiones et remissiones, sed in his quae mediae sunt : et ideo dicunt certissimas scientiarum vel artium et virtutum non intendi nec remitti, sicut est grammatica perfecta vel justitia : sed medio modo non perfecte habitas intendi, sicut de dispositione fit habitus medius.

Ista ergo fuerunt opiniones de magis et minus Antiquorum, et ad harum imitationem opinionum dixerunt etiam Posteriores, quod de magis et minus suscipere tripliciter aiunt : quidam quod ea qua magis et minus suscipiunt secundum eorum subjectorum augmentum (qua substantia dicuntur) magis et minus suscipiunt : et hoc est juxta modum secundum qui dictus est in opinionibus Antiquorum, et hoc est intelligendum sicut ante est expositum.

Aliter autem et alii dicunt ipsas formas qua in subjecto suscipiuntur, in ipso quidem suscipiente subjecto secundum seipsas minui et crescere, non crescente vel diminuente subjecto : et hæc opinio sumpta est juxta primam Platonis et Anaxagoræ opinionem : et hoc maxime dicebant in qualitatibus incorporeis, ut scien-

<--- Page Split --->

tia, et virtute, quae dona deorum esse dicebant : et in his primo data per secundo addita auget, et hanc esse intensionem et remissionem.

Alii autem videntes intendi multas qualitates ex causis mutantibus subjectum, dicebant intensionem et remissionem, et magis et minus fieri secundum utrumque istorum, ut quidam asserunt secundum subjecti incrementum et decrementum : et illam superius inductam opinionem conantur imitari, quia motus aliquis et subjecti est et formae quae in subjecto : subjecti quidem ut ejus quod movetur, formae autem ut ejus quod accipitur in motu.

Inchoantes a primis debemus igitur manifestare quae istarum sententiarum rata sit in veritate, et firma argumentationis confirmatione : sic enim melius sciemus quod verum sit de istis. Hoc tamen praesciendum, quod si quis primam et secundam dextruxerit opinionem, tunc etiam destructa est tertia opinio quae etiam nihil est nisi duarum, primae scilicet et secundae conjunctio vel compositio.

Dico ergo quod non dicuntur formae vel cum magis et minus dici sine intensione et remissione : quod est valde inconveniens : quia substantia nec recipit nec magis nec minus, ut in Prædicamentis dictum est : hæ enim frequenter in partibus substantiæ incrementum et diminuttionem recipiunt. Amplius autem equus et alia animalia et augmenti et diminutionis motus frequenter sustinent : et lapis quidem non suscipit augmentum vel decrementum, nisi numeri : et tunc dicitur equus major vel minor lapide, qui nunquam accipit augmentum : et hoc non fieret si secundum hoc fieret intensio, quae secundum corporum duorum ad invicem non est in eo nisi quod non est in ambobus. Et ideo si intensive diceretur equus major lapide, oporteret quod utrumque secundum eamdem rationem acciperet magnitudinem , quod falsum est : hoc igitur falsum est, quod per subjecti incrementum aliquid recipiat inten-

sionem et remissionem vel magis et minus. Adhuc autem mons unus alio monte major et minor dicitur, cum neuter per augmentum vel decrementum crescat vel decrescat. Amplius quidem margarita albior equo dicitur, qui tamen pedem album habet, qui est major quam margarita : hoc autem non ideo dicitur, quod in quantitate essentiae vel in subjecto equus a margarita superetur, cum etiam pes major est quam tota margarita, sed quia margaritae albedo plus candet quam albedo equi vel pedis equi. Ex his autem oportet colligi per rationem, quod vel pronuntietur quod margarita equo albior sit in eo quod vincat equum in magnitudine subjecti, quod falsum est, cum e converso equus quantitate subjecti vincat margaritam : vel dicatur quod non est verum, quod margarita sit albior equo, quod est contra sensum : vel dicatur quod nihil omnino dicitur magis et minus, sive secundum intensionem et remissionem secundum magnitudinem subjectorum vel parvitatem, neque secundum incrementum vel decrementum. Et hoc est verum : palam enim quod secundum magnitudinem subjecti margarita non dicitur albior quam equus : et tamen non est falsum, quod margarita sit albior equo. Relinquit igitur, quod nihil dicitur secundum magis et minus secundum subjecti magnitudinem vel parvitatem, et constat primam opinionem falsam, et non veram causam ejus quod est magis et minus assignasse.

Amplius autem nec secunda opinio vera est : non enim magis potest dici et minus secundum quantitatem qualitatum quae inficiunt subjectum vel afficiunt. Si enim secundum magnitudinem albedinis vel alicujus accidentis exterioris (quae formae sunt corporales et in minori majores et minori minores) aliquis diceretur albior alio, vel propter parvitatem albedinis diceretur minus album alterum altero, vel quomodolibet aliter diceretur secundum comparationem formae, sic procul dubio diceretur

<--- Page Split --->

homo vel equus vel aliquid aliud album magnum magis album vel albius quam margarita : accidit enim major quantitas albedinis equo quam margarita . Amplius magis et minus dicitur alterum altero non secundum subjecti vel secundum accidentis decrementum, vel quod majus et parvius dicitur in formis secundum intensionem et remissionem. Quia enim non secundum subjecti crementum vel decrementum vel magnitudinem vel parvitatem aliquid alio magis vel minus dicatur, manifestum est in his quæ dicta sunt. Potest etiam patere ex dictis, quod unum non magis et minus dicitur ad aliud propter ampliorem accidentis quantitatem quam forma corporalis habet in subjecto : quantitas enim forma e corporalis ultra subjectum protendi non potest : quia tunc accidens non esset in subjecto, quod est impossibile : quod patet in quantitate, quæ tamen videtur esse per se magis quam aliquod aliorum accidentium : et illa non potest : ergo nulla alia forma accidentalis . Quod autem quantitas sine subjecto non sit, hoc patet ex hoc, quia terminus quantitatis est corpus cui inest quantitas, ita quod de quantitate nihil invenitur extra corpus quantum : quod patet ex hoc quod omne quantum magnum vel parvum est : parvitas autem quantitatis tota supponitur in parvo corpore, et ultra subjectum parvum nihil dictæ parvitatis porrigitur : quanto igitur subjectum quod est substantia quanta, parvius efficitur, tanto etiam parvitas quantitatis (quæ in subjecto est) minoratur. Patet itaque quod nihil cum magis et minus prædicatur, neque secundum subjecti vel accidentis solum augmentum vel diminutionem.

Improbatio Propriet quod concluditur, quod neque minus fit secundum utrumque istorum modorum simul, sicut tertia dixit opinio.

CAPUT II.

De causa intensionis et remissionis.

Reprobatis igitur opinionibus et refutatis tanquam non veris, alia invenire oportet de his quæ cum magis et minus dicuntur secundum intensionem et remissionem. Hujusmodi vero sunt ea quæ sunt in voce, sive nomine imposito illi forma, quæ dicitur cum magis et minus. Formæ enim quæ adveniunt substantiæ et accidentales sunt, nominibus propriis designantur, tunc magis et minus non contingit illis formis secundum augmentum subjecti mobilis vel diminutionem, sed potius secundum impositionem nominum illorum quæ in voce sunt illarum formarum significativa. Omnis enim impositio nominis est a forma : et ideo nomen significat positivam formam, ut album primum significat albedine coloratum : unde quæcumque priori et principali nominis impositioni significatione propinquiora sunt, magis simplicitatem et veritatem illius attingunt, et illa cum magis dicuntur et minus : cum minus autem forma illa prædicatur de his quæ a primaria nominis impositione remotiora sunt, ut album quodcumque magis est quod nomine significante quod album est similitudine propinquius est : minus autem quod talis naturae dissimilius est : album autem simpliciter dicitur in quo est pura albedo : quanto igitur ad vocis primam et nominis impositionem aliquod accidens puriori albedine inficitur vel afficitur, tanto etiam candidius et albius esse pronuntiatur et judicatur vel assignabitur : et hoc quidem est in omnibus formis advenientibus substantiæ quæ cum magis et minus dicuntur. Quantitas autem quæ cum magis et minus non dicitur, excipitur ab hac, quia parvius secundum quantitatem esse dicitur id quod aliis secundum quantitatem statuere comparatum, ipsis in quantitate deficere dicitur : quidquid igitur est quod

<--- Page Split --->

quantitatis mensura superatur, id continuo parvius pronuntiatur secundum quantitatis in corpore et quantitate decrementum. Et similiter est in aliis secundum quantitatem comparatis sive secundum longitudinem, sive secundum latitudinem, sive secundum profunditatem. In omnibus autem aliis quae intensionem et remissionem habent, est intensio et remissio secundum accessum vel recessum ad veram nominis impositionem, ut paulo ante dictum est.

Scicndum autem multos esse modos intentionis et remissionis. Et ideo notandum quod quaecumque ad invicem comparantur secundum magis et minus, comparantur secundum quod sunt unum aliquo modo, aut genere, aut specie, aut analogia sive proportione: unum quidem specie, ut album quidem in quo unum albius est quam reliquum: unum autem analogia ad unum, sicut intellectuale, unum enim intellectualius est alio, sicut intelligentia per essentiam est intelligentior quam intelligentia per adeptionem intellectus: intellectualius et rationalius est id quod per essentiam est rationale, quam id quod participando dicitur rationale, ut dicit Aristoteles in tertio Ethicorum. Sic igitur oportet unum semper esse unitate secundum analogiam, quae comparantur ad invicem secundum magis et minus. Sed ea quae sunt unum genere vel specie, comparantur secundum unam formam quae est in illis: quae autem sunt unum secundum analogiam, non habent quidem unam formam, sed per formam dictam secundum prius et posterius comparantur secundum magis et minus ad unum actum, qui est intelligere in intellectualibus, vel ratiocinari in rationalibus. Comparatio enim fit etiam secundum duo non in genere dicta, scilicet secundum purius et minus purum : participare formam simpliciter, vel participare formam secundum comparationem ad actum. Et primo quidem modo est intensio secundum accessum ad veram nominis impositio-

nem. Et hoc idem est quod secundum recessum contrarii permixtione, sicut cum dicitur album albius. Aut fit ad actus expeditionem : et hoc modo intensio fit secundum quod subjectum magis fit dispositum ad actum, et secundum hoc solum secundum subjecti dispositionem fit intensio vel remissio.

His igitur modis cum fiat intensio (secundum omnem modum simul dicendo) fit intensio vel remissio secundum hoc quod res in qua est intensio fit vel in effectu vel in forma accedente ad veram nominis impositionem : quia impositio nominis nominat formam quae sine impedimento expedita est ad agendum illius formae proprium actum et effectum. Fit autem comparatio ad veram nominis impositionem duobus modis, scilicet secundum recessum quidem a contrario in his quae non habent ad quod accedant, vel secundum accessum, vel secundum utrumque istorum simul. Secundum accessum quidem in eo quod non habet contrarium, sicut bonum melius : non enim bonum vere habet contrarium, sed privative oppositum. Si enim haberet contrarium, tunc esset illud in aliquo termino in quo esset status. Sed nihil summum est malum aut in quo sit status mali. Secundum recessum autem a contrario fit status mali, nam secundum recessum a contrario comparatur secundum magis et minus, scilicet malus, pejor, pessimus. Non enim aliquid est in mali termino ad quod ista comparentur, sed secundum recessum ab optimo talem accipiunt comparationem.

Secundum autem istorum utrumque simul est comparatio in qualitatibus accidentis, sive sint per se activae et passivae, sive secundum suas causas, ut calidius et frigidius, humidius et siccius, albius et nigrius, et hujusmodi in saporibus et odoribus. Haec enim omnia simul in saporibus et odoribus secundum recessum a contrario, et secundum accessum ad veram nominis impositionem tractantur. Comparatur enim in talibus

<--- Page Split --->

omnibus recessus a contrario secundum eumdem modum, sicut accessus ad veram nominis impositionem.

CAPUT III.

De causa quare quædam non comparantur secundum magis et minus.

Dubitabit autem aliquis quamobrem quædam cum magis et minus dicuntur et comparantur, sicut quædam qualitates, et quædam alia, ut actio et passio, et quidam habitus, substantiæ vero minime : quia substantia secundum totum suum genus nec magis nec minus suscipit. Hoc autem contingit quia substantiarum nomina omnia in termino imponuntur, ultra quem transire impossibile est : forma enim substantiæ quæ in ipso nomine significatur, ut actus materiæ est quæ totam imperfectionem terminat materiæ : et ideo quod totam terminat, terminus est in ipsa forma, et nihil manet de materia quod interminatum sit, et ideo magis habere non potest : propterea acceptio ipsa etiam ipsius formæ in momento est, et magis finis motus quam mutatio est. Forma autem accidentalis substantiæ advenit jam existenti, et non terminat potentiam subjecti, ut non sit susceptibile magis et minus secundum quod ejus quod est magis et minus est susceptibilis : et ideo in forma accidentali comparatio est semper secundum magis et minus.

Sicut autem in substantiis est, quod impositio earum in termino est : ita est de quibusdam accidentibus, quæ ideo sine magis et minus dicuntur, quia in termino est eorum impositio, ut in quarta specie qualitatis quadrangulum et triangulum, et similia : non enim dicitur unum altero magis et minus secundum hoc quod in figuræ nomine sunt, in quo est nominum impositio : convenit tamen unum esse quadrangularius altero : sed hoc non secundum quod sunt nomina figurarum, sed secundum quod denomi-

nativum et designativum est substantiarum : quia quadrangulatum corpus dicitur, et quadrangulum qualitas nuncupatur, quæ est forma, vel circa aliquid constans figura : sed cum dicitur quadrangulum est figura vel qualitas, species recipit sui generis prædicamentum. Dicitur etiam corpus quadrangulum quadrangulariter : et hoc dicitur per denominationem et secundum subjecti dispositionem majorem vel minorem : unde quadrangula alteratio est in his accidentibus quæ non recipiunt compositionem.

Eadem ratio vetat et impedit, quæ dicta superius est : quia si impositio hujusmodi nominum in termino facta est, ultra quem transgredi non licet (quadrangulum enim et quadratum non nisi tamen positis lateribus et angulis formatur æqualibus : et hoc non est nisi uno et eodem modo, quo scilicet minus vel plus habeat) nec triangulum quadratum, nec quadrangulum esse dici potest. Et similiter est in aliis accidentibus quæ comparationem cum magis et minus habere non possunt : et ideo non comparantur cum magis et minus. Hujusmodi autem signum est, quod etiam in his quæ comparantur, si quid comparationem notat in termino, excessu hujus ulterius comparari non potest, sicut est videre in superlativis, albissimus et nigerrimus : et omnia scilicet quæ secundum superabundantiam dicuntur, uni soli conveniunt, et sine magis et minus dicuntur. Impositio enim superlativorum cum sit in termino, ultra quem terminum (quia indivisibilis est) porrigi ulterius in aliquod secundum id in quo est comparatio participans, impossibile est : falso enim et non impossibili posito nullum sequitur impossibile. Unde si possibile esset istud quod est in termino porrigi ulterius in aliquid ejusdem naturæ secundum magis, quod ex hoc sequeretur esset falsum et non impossibile. Est autem terminus omnis indivisibilis. Sic ergo id quod est in termino, ulterius porrigitur ut divisibile. Sed per indivisibile nihil

<--- Page Split --->

additur et nihil intenditur secundum magis et minus : quia si omnia puncta componantur, nullam magnitudinem faciunt : eo quod punctum puncto compositum, nihil auget : et punctum a puncto demptum, nihil diminuit. Et similiter cum terminus alicujus ulterius dicitur porrigi, nil auget de forma vel minuit : quia terminus est indivisibilis, cui nec addi, nec diminui potest. Et haec igitur causa est intensionis et remissionis.

CAPUT IV.

De distinctione generationis ab alteratione per quam intensio et remissio fit.

Ad sciendum autem quod magis et minus non est ejus quod in ipso est termino, oportet scire distinctionem generationis ab altera generatione, quae causa est ejus quod est cum magis et minus. Dicimus igitur quod est generatio simpliciter in substantia, et etiam corruptio simpliciter. Sed generatio simpliciter non fit congregatione atomorum simpliciter indivisibilium, ex quibus fiant accidentia quae magis et minus suscipiant : nec etiam corruptio in talibus fit segregatione atomorum, ex quibus causatur remissio intensorum, sicut dicebant Democritus et Leucippus, qui formas accidentales secundum substantiam intendi et remitti dicebant, et generari et corrumpi congregatione et segregatione atomorum : et sic dicebant intendi cum procedit ad esse, remitti autem quando recedit ab esse formae. Et hoc dicebant atomorum congregatione et segregatione, quamvis non sic fiat intensio et remissio, nec etiam generatio et corruptio1.

Sed potius generatio est et corruptio, quando totum compositum ex materia et forma transmutatur in totum, sicut est videre in aere specificato, hoc est, per

formam quae est species determinata 2. Quando igitur totum compositum transmutatur in aliud compositum, sicut aer secundum speciem et materiam in aquam, tunc est generatio simpliciter. Quamvis enim materia secundum quod est materia vel substantia quaedam, non immutetur, ut dicit Aristotetes 3, tamen secundum quod ipsa stans modo sub hac forma mutatur, quia efficitur sub alia : et sic forma corrupti mutatur, dum abjicitur : materia autem ejusdem corrupti mutatur, dum transit ad aliam formam : et sic totum mutatur. In subjecto enim quod, ut dicit Avicenna, est ens in se completum, et secundum esse substantiae factum, sunt duo, quorum unum est forma quae est species secundum rationem, hoc est, secundum quam^accipitur esse in se completum, et secundum esse substantiale perfectum, hoc est, secundum quam accipitur diffinitio. Aliud autem est ens secundum subjecti naturam. Subjectum est enim quod substat, sed quod subsistendi naturam non habet nisi ab eo quod primum subsistit, et haec est materia. Quando igitur in his duobus substantialibus modo praedicto est transmutatio, tunc fit generatio et corruptio secundum veritatem et simpliciter.

Tamen simplex generatio dicitur duobus modis. Uno quidem modo secundum quod simpliciter opponitur ad secundum quid : et sic simpliciter generatio dicitur substantiae, et secundum quid generatio dicitur secundum accidens. Aut alio modo dicitur simplex generatio simplicis generatio, non quidem simpliciter simplicis, quia hoc immobile est, sed simplicis secundum quod spirituale respectu incorporati dicitur simplex, sicut ignis primo et aer secundo simpliciter dicuntur respectu aquae et terrae. Et hoc modo dicitur simplex vel simpliciter generatio hujus generati, ut ignis, hoc est, quod est

<--- Page Split --->

ignis, magis est spirituale aliquid et species et simplex, quam terra 1. Et hoc modo generatio simplex opponitur materiali et composita. His ergo modis generatio dicitur simplex. Secundum autem quod generatio simplex opponitur generationi secundum quid, sic est generatio, sicut dicimus quando de musico per musicae oblivionem fit immusicum, quod musicum corruptum est ; est hoc modo immusicus est generatus salvato subjecto uno et eodem in utroque : hoc enim secundum subjectum manet idem. Siquidem igitur in his musica et oppositum ejus immusica (inter qua est motus) non esset passio et qualitas secundum seipsam, sed essent forma substantiales, procul dubio in his esset generatio simplex et substantialis, in aliis autem corruptio esset : generatio enim quando ex immusico fieret musicus, corruptio autem quando ex musico fit immusicus. Ideo autem quia hoc non est, sed musica est quaedam omnis passio sive qualitas accidentalis, ideo hominis musici generatio est generatio et non simplex, et corruptio ad immusicum est corruptio quaedam et non simplex. Nunc enim quia hominis manentis in subjecto uno et eodem musica est passio et immusica similiter, ideo tales motus alterationis et non generationis sunt. Hoc autem ex hoc probatur, quod hyle maxime est subjectum generationis et corruptionis susceptibile, sed subjectum alterationis non est hyle, sed potius substantia individua composita ex materia et forma sive hyle et specie. Et quia subjecta sunt diversa, ideo etiam mutationes genere diversa sunt. Et propter hoc discens musicam vel aliam scientiam, non dicitur generari simpliciter, sed secundum quid generari dicitur : disciplinabiliter enim generatur, et non simpliciter.

Hæc autem quæ de speciebus nominum dici videbantur ad intentionem logicam facientia, satis determinata sunt

in Prædicamentis : dictum est enim quod quaedam significant hoc aliquid et substantiam, quaedam autem significant quale in genere qualitatis. Quæcumque igitur non substantiam, sed accidentia significant, non dicuntur in suis mutationibus simpliciter generari vel corrumpi secundum illa, sed secundum quid, ut dictum est : et in his potest esse magis et minus secundum aliqua accidentium genera, cum in his accidentibus in quibus non generatio sed alteratio est, aliquid est quod inest secundum naturam, sicut igni inest secundum naturam sursum moveri, et sicut calidum inest igni. Et in his talibus mutatio qualitatis inducit substantia mutationem, et ideo in illis mutatio facit generationem quæ simpliciter est generatio : sed hæc generatio alterationi est immixta et complementum illius generationis est finis alterationis. In omnibus autem aliis generationibus non est generatio nisi secundum quid.

CAPUT V.

De causa quæ movit Auctorem hujus libri, et de formis assistentibus ac de inhærentibus.

Ad omnium autem eorum quæ dicta sunt intelligentiam, sciendum quod Gilbertus Porretanus propter hoc compilavit scientiam Sex principiorum : quia vidit quod ea quæ ad substantiam referuntur ut accidentia, duobus modis referuntur ad ipsam : quaedam enim ipso nomine dicunt aliquid quod est substantiae et non substantia, sicut qualitas quæ ipso nomine dicit substantiae dispositionem, quantitas autem quæ dicit ipso nomine substantiam solam modificatam sensibus, nunquam invenitur. In multis qualitatibus disponitur cœlum, et elementa et mixta in quantitatibus debitis descendunt. Quædam autem alia quæ ipso nomine nihil dicunt in substantia,

<--- Page Split --->

sed dicunt quod ipsa substantia aliquo modo ad aliquid se habet : et quia haec nihil nomine suo prædicant substantiae inhaerens, dicebat quod illa dicunt formas assistentes substantiæ, et quasi extrinsecus respicientes substantiam ex quodam alio ad substantiam comparato. Et ideo harum formarum mutatio nec alterationem nec generationem simpliciter inducit, sed tantum alium modum ad aliquid se habendi. Est igitur generatio simpliciter in substantia ; in qualitate quæ contrarium habet et magis et minus suscipit, est alteratio. In aliis autem neutrum simpliciter, sed mutatio in his alium inducit modum se habendi ad aliquid.

Quod autem has formas dicit assistere et non inesse, non intellexit quod non essent accidentia, sed quod non esset accidens secundum quod accidens est id quod simpliciter est in alio, non sicut

pars quaedam : sic enim sunt accidentia quantitas et qualitas. Sed dixit accidentia esse secundum quod accidens est quocumque modo ad substantiam. Et sic relatio et alia accidentia sunt : quia non dicunt nisi ad aliquid comparationem, et non dicunt aliquid quod insit simpliciter : propter quod has formas assistentes potius quam inhaerentes vocavit. Actio enim comparatio est agentis ad patiens, et passio comparatio patientis ad agens, ubi comparatio locati ac locum, et quando comparatio temporalis ad tempus vel differentiam temporis, positio autem comparatio partium ad totum et ad locum totius, habitus autem comparatio habentis ad circumdans habitum. Hoc igitur modo posuit formas assistentes. Et de his propter hoc quod alium modum habeant prædicationis, complevit scientiam Sex principiorum.

<--- Page Split --->