CAPUT X.

De modo quo oblatio petitur acceptari.

Quam oblationem, etc. Tangit hic modum quo oblatio petitur acceptari. Tangit autem duo, scilicet mo-

dum quintuplicem, et in quo modus iste compleatur. Dicit igitur : Quam oblationem, cleri

<--- Page Split --->

et populi, tu, Deus, cui soli offre rendum est, quia dixisti, Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me.

In omnibus, gradibus cleri et populi, quaesumus, hoc est, rogamus, nullum ab oratione excipientes. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.

Benedictam. Quinque fuerunt in antiquis oblationibus ad exclusionem quorum hic quinque dicuntur : antiquæ enim oblationes fuerunt vacuæ a gratia : et ideo nulla ab ipsis profluxit benedictio. Antiquæ oblationes ob memoriam æternam non fuerunt adscriptæ, sed potius ab hominibus inventæ, et a Deo, ne idolis fierent, ordinatæ. Antiquæ etiam oblationes non fuerunt ratæ : quia multa ratione improbatæ, et quia convulsæ fuerunt irrationabiles, et numquam secundum cor Dei acceptæ. Et ideo contraria dicit quinque de ista : Benedictam, hoc est, benedictione gratiaæ plenam. Deuter. xxxm, 5 : Veritique maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Eccli. xxxix, 27 : Benedictio illius quasi fluvius inundavit, etc..

Adscriptam, inter acceptissima munera Dei ad tantæ rei æternam memoriam. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurratur qui legerit eum. Apocal. iii, 5 : Non delebo nomina eorum de libro vitæ.

Ratam. Ratum est firmum, quod nulla ratione potest esse convulsum : numquam enim illa oblatio patietur repulsam, et numquam erit convulsà : quia sicut dicit Psalmista, Psal. cix, 4 : Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ita enim rata est oblatio, quod propter eam sacerdotium quod, sicut diximus, est servitus ejus, manet in æternum, cui numquam aliud succedet sacerdotium. Ad Hebr. vii, 24 et 25 : Hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per

semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Tres autem cruces hic fiunt, ut significetur ista procedere in hostiam a primo perfectore sanctitatis, cujus vicarius stat ad altare.

Rationabilem : quia omni ratione plenum est, quod Christi sanguis emundet inquinatos. Penitus autem fuit irrationabile, quod sanguis hircorum aut taurorum aut agnorum aliquem emundaret. Unde, ad Hebr. ix, 13 et 14 : Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortis, ad serviendum Deo viventi ?

Acceptabilemque facere digneris : quia in illis nihil fuit acceptum, sicut in ante habitis est ostensum. Ista autem rationem habet acceptationis ex unione ejus cui offertur.

In istis autem duobus cruces non fiunt : quia rationabilis et acceptabilis est hæc oblatio ex seipsa, sed benedictionem et adscriptionem et ratitudinem habet a Patre qui est primus perfector sanctitatis, et hanc in eam sacerdos signat procedere per crucem quam facit triplicem.

Ut nobis. Sic est autem ordinanda constructio : Quam oblationem benedictam, etc., hoc est, quæ est benedicta et adscripta, etc., tu, Deus, in omnibus, quæsumus, facere digneris talem, ut nobis, hoc est, ad utilitatem nostræ incorporationis, ut incorporemur tibi, fiat corpus, ad incorporationem, et sanguis, ex quo spirat spiritus tuus Spiritum sanctum nobis influens, quo vivamus in te : quia tibi incorporati vivemus spiritu tuo. Et propter hoc fiunt iterum duæ cruces, ut virtus incorporationis et virtus vivificationis nostræ a Deo procedere notetur in sacramentum. Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet (ut incorporatus mihi et

<--- Page Split --->

spiritui meo sociatus) et ego in eo, ut caput in membris et vita in viventibus.

Dilectissimi Filii tui : quia nimiae dilectionis fuit, quod eum sic nobis in sacramendo dedisti. Propter quod etiam hoc sacramentum charitatis sacramentum vocatur : sic enim dicitur, ad Coloss. 1, 13 et 14 : Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, et remissionem peccatorum.

Domini nostri, qui omnium facultatum boni et pulchri habet possessionem perfectam. Jesu Christi, qui verus mediator est in nobis, et in te verae meditationis mittens manum.

Hic autem quidam absurda dicunt dicentes, quod quia Christus venditus fuit triginta argenteis, qui sunt ter decem, ideo fiunt tres cruces prime : et quia ibi fuit venditio et emptio, ideo fiunt duae cruces secundo loco factae. Addunt alii,

quod ideo quia Christus fuit venditus tribus generibus hominum, scilicet sacerdotibus, scribis, et Pharisaeis, ideo fiunt tres cruces, et propter emptionem et venditionem fiunt duae cruces secundae. Dicunt alii, quod quia Judas traditor accepit buccellam panis postquam introivit in eum satanas, et sic maledictus fuit, ideo per oppositum oblatio Ecclesiae dicitur benedicta. Et quia proscriptus fuit a ceto fidelium, ideo per oppositum ista oblatio dicitur adscripta. Et quia factum suum non fuit ratum, sed irritum, ideo per oppositum ista oblatio dicitur rata. Quia omni caret ratione, ideo per oppositum dicitur oblatio rationabilis. Et quia Jude factum condemnatum fuit, ita quod laqueo se suspendit, ideo per oppositum dicitur acceptabilis. Haec et hujusmodi reputamus nos deliramenta et hominum illitteratorum qui se doctores profitentur per insanias et nugas, et suis doctrinis detestabilem faciunt theologiam.