CAPUT V.

De Tractu.

Huic difficultati in laboribus pœnitentiae temporibus luctui deputatis adjungitur Tractus, qui competit ex hoc quod tantum est pondus iniquitatis circumstantis nos peccati, quod vix etiam cum violentia tracti protrahimur ad bonum : et ideo gemendo clamat sponsa in Canticis, 1, 3: Trahe me post te. Et quia hoc fit laboribus pœnitentiæ, ideo Tractus tractas in longum notas habens cantatur, quæ notæ debent luctuosæ et asperæ et longe -et super verba luctuosa cantari, sicut est: « Domine, non secundum peccata nostra facias nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis » : et, « Qui habitat in adjutorio Altissimi » : et, « Sæpe expugnaverunt

me, etc. », et hujusmodi, ut verbis lamentum doceatur, luctuosis notis indicetur compunctionis dolor, asperitate signiflectur pœnitentiæ labor, et longitudine perseverantia pœnitentium doceatur. Et de primo et de secundo horum dicitur, Jerem. vi, 26: Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. De tertio dicitur in Psalmo lxxxvii, 16: l'auper sum ego, et in laboribus a juventute mea. De quarto autem dicitur ab Ambrosio : « Semper doleat, et non se doluisse doleat, et de dolore gaudeat. » Psal. 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte.

Tractus etiam frequenter habet plures

<--- Page Split --->

Quare Traversus : quia per multa oportet hominem ctuus plures habet vertrahi in pœenitentiam antequam peccasus? tum destruatur. Oportet enim suspendi ab actu peccati, et a voluntate peccandi radices peccatorum excidere, et reliquias longae consuetudinis peccati delere. Radices autem vocantur libidines commutabilis boni, quae causam peccati dederunt. Reliquiae vocantur tenebrae, quas incurrit homo ex peccato, et difficultates ad bonum, et hujusmodi, et propter ista quatuor dicitur, Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Evellas actum peccati per confessionem, destruas voluntatem peccandi per compunctionis dolorem, dissipes radices per devotionem, disperdas reliquias per tui a peccato elongationem : quia sicut dicitur ab Angelo Lot, Genes. xix, 17 : Salva animam tuam....: nec stes in omni circa regione. Aedifices autem per virtutum consuetudinem, plantes per operum bonorum in satisfaciendo fundationem. Per omnes istos versus oportet, quod in asperitate trahamur : et hoc ipso cantu clerus docet populum.

Hoc etiam significatur, Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Nomen conclusionis, quod Babylon interpretatur, perditur, quando actus peccati destruitur. Reliquiae autem, quando reliquiae delentur. Progenies autem, quando voluntas in dolorem trahitur. Germen autem perditur, quando radices exciduntur. Dicit enim Ambrosius, quod pœenitere est radices peccatorum excidere, et eorum suggestio-

nibus ulterius aditum non indulgere. Iste est tractus de quo dicitur, Osse, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. His enim vinculis Adam a peccato retractus est, et sic retrahendo ostendit ad nos suam charitatem.

Hac igitur de causa cantatur post Graduale Tractus in temporibus pœenitentiae, sicut tempore jejuniorum quadragesimae et quatuor temporum, excepto solo jejunio mensis quarti, quod celebratur in septimana Pentecostes : quia tunc cum gaudio cantatur Alleluia. Ideo quod hoc jejunium est exsutationis, et non afflictionis: quia, sicut dicit Gregorius, causatur ex hoc quod Spiritum tunc ad ebrietatem et repletionem acceperunt sancti, ex quo de cibo corporali venerunt in taedium, melius interius saturati sancti Spiritus dulcedine. Unde Gregorius: « Gustato spiritu desipit omnis caro, et carnalis delectatio. » Et ideo de ebrietate dicitur, Act. ii, 13, quod musto pleni sunt isti. Job, xxxii, 19: En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. De hac repletione dicitur, Act. ii, 4: Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Psal. lxxxix, 14: Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus. Repletio autem sonat saturitatem pectus prementem ad vomitum : et ideo tunc tollitur Tractus, quia tempori illi non congruit, sicut dixit Dominus, Matth. 15: Num possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ?

<--- Page Split --->