D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRÆDICATORUM ,
Liber de sacrificio Missæ.
PROLOGUS .
lsaïe, LXVI, 12 : Dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium 1. pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.
In quo verbo duo promittit Dominus, in quibus abundantiam bonitatis ostendit. Quorum primum est perceptio suae bonitatis secundum perfectionem gratiae. Secundum est gustus suae dulcedinis secundum praegustationem gloriæ.
In primo quinque notantur, scilicet suæ perceptionis evidens certitudo. Secundum autem, percepti immensa, et cui nihil addi potest, perfectio. Tertium autem, immensæ suæ perfectionis ad nostram capacitatem condescensio. Quartum vero est affluentissima suæ bonitatis in nos influxio. Quintum autem est omnis nostri desiderii in influxu illo quietatio.
Primum horum notatur in adverbio demonstrationis, cum dicit: Ecce. Ac si dicat : In evidenti est et omni certo certius ad oculum demonstratum Isa. LII, 8: Oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. Genes. XLV, 12: En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. Psal. XCVII, 2: In conspectu gentium revelavit justitiam suam. Oculis enim cordis in lumine manifestavit consolationem Patriarchis et Prophetis, ut viderent in claro lumine, et Benjamin, hoc est, filium dexteræ Dei testem haberent, qui est candor lucis æternæ 1, in quo omnia hæc ab æterno prædestinavit.
<--- Page Split --->
Unde etiam eos qui hanc certitudinem suae consolationis videre meruerunt, beatos habere oculos dicit, Luc. x, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi reges et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. Vidit tamen ista in spiritu senex, et jam corpore non spiritu cæcutiens Simeon, Luc. ii, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum.
In adverbio ergo demonstrationis notatur suæ participationis certitudo fidelibus oculis demonstrata.
- In hoc autem quod dicit : Ego, quod significantiam et discretionem notat, notatur illius participationis immensa, et cui nihil addi potest, perfectio. Ac si dicat : De cætero non minus aliquid quam bonum, quod ego ipse sum, influam vobis, quod et est omne bonum, et est omnis boni bonum. Unde dixit Dominus Moysi, Exod. XXXIII, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Isa. III, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Ac si dicat : Jam de cætero non loquar multifariam, sicut locutus sum patribus in Prophetis 1 : quia forte imperfecta sunt quæ homo dicere potest, sed potius ego ipse adero in vobis. Propter quod unus eorum in seipso sentiens Christum, dixit : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus 2. Et alter, II ad Corinth. XIII, 3 : An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus? Et, Isa. LXVI, 13 et 14 : Quomodo si cui mater blandidatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum.
In hoc ergo quod dicit : Ego, signanter et discrete immensam suæ bonitatis perfectam copiam nobis insuendam promittit.
- Tertium autem est immensæ suæ perfectionis ad nostram capacitatem condescensio, sive commensuratio : et hoc notatur in hoc quod dicit : Declinabo in vos. Ac si dicat : Altitudinem meæ divinitatis quam cœli cœlorum capere non poterant, in nullo deponens, assumam inferiorem naturam, in qua ad vos declinabo, ut mei possitis esse participes sicut petit Psalmista, Psal. CXLI11, 5 : Domine, inclina cœlos tuos, et descende. Et, Isa. LXIV, 1 : Utinam dirumperes cœlos, et descenderes. Sic enim nobis condescenderes, et nos tui faceres participes. Sic enim sui participationem dedit unicuique servorum suorum fidelium et prudentium secundum propriam virtutem. Matth. XXV, 15 : Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum : unicuique secundum propriam virtutem. Sic declinavit ad nos misericors et miserator Dominus complens illud quod dicitur, ad Roman. IX, 28 : Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram 3. Quæ consummatio abbreviata nobis inundavit gratiam et justitiam, qua nos justificavit, et gratificavit Christus Deus noster, et plus quam brevis factus est
<--- Page Split --->
in sacramento, in quo totus in parvo percipitur ad justitiæ et gratiæ complementum.
Sic ergo in nos declinans coaptat et commensurat se Dominus immensus in seipso.
Quartum vero est affluentissima sue bonitatis in nos influxio. Et hoc nota- 4. tur in hoc quod dicit : Quasi fluvium, quod a fluendo jugiter derivatur, et flumen dicitur : sicut enim dicit Psalmista, Psal. LXIV, 10 : Flumen Dei repletum est aquis, scilicet gratiarum : et non est factus fons aren s sine aqua, sicut sunt fluxus creaturarum, sed ipse omni fluxu gratiæ, ut dicit Chrysostomus, non deficit, sed proficit, et continue in nos fluit, et ad Patris copiam refluit. Hic est fluvius de quo dicitur, Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus latificat civitatem Dei, hoc est, sanctam Ecclesiam Catholicam. Psal. LXIV, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus latabitur germinans. Omnes enim sancti rivi sunt hujus fluminis, qui omnes ab ipso inebriantur, in quorum stillicidiis tota letabitur germinans mater Ecclesia. Eccli. XXIV, 12 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum : et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus ad mare appropinquavit. Abundans igitur et semper affluens, in hoc notatur copia suæ gratiosæ bonitatis.
Quintum tandem est omnis nostri desiderii in influxu illo quietatio. Et hoc 5. notatur per hoc quod dicit : Pacis : pacificati enim erimus percepto illo bono perfecto, nihil amplius extra ipsum requirentes : et hæc tranquilla desiderii pax nobis influxa notatur : quia sicut dicit Augustinus : « Pax cordis non nisi in summo bono reperitur. » Et hæc est pax de qua dicitur, ad Philip. iv, 7 : Et pax Dei quæ exsuperat omnem sensum : quia de illo bono dicit Apostolus, I ad Corinth. ii, 9, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Et quia tam altum et magnum est illud nostrum desiderium quietans bonum, ideo nulla est pax cordis, nisi cor ad ipsum deveniat et percipiat bonum illud. Unde Augustinus in libro I Confessionum : « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te 1. » Unde, Psal. LXXV, 3 : In pace factus est locus ejus. Isa. XXVI, 12 : Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis. Et de hoc bono quod sic influitur nobis ad pacis illius tranquillitatem, dicit Augustinus in libro X Confessionum : « In omnibus quæ mente percurro, non invenio tutum et quietum locum animæ meæ, præter te in quo colliguntur sparsa mea : quia quidquid bonorum in creaturis est sparsum, invenitur in æterno bono collectum. »
In his ergo quinque percipitur bonum divinum in gratia.
<--- Page Split --->
- Horum autem primum excitat fidem, quae sicut dicit Augustinus, certitudo est invisibilium. Secundum accendit desiderium: quia semper desideratur id quod in bonitate est perfectum. Tertium sublevat ad spem: quia id speratur quod nobis est commensuratum et proportionatum: quia spes, ut dicit Augustinus, est certa exspectatio boni ex meritis et gratia proveniens. Quartum adampliat mentem, et totius intentionis expandit sinum. Quintum autem incitat ad clamandum et invocandum.
De primo horum dicitur, ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum: argumentum non apparentium. Argumentum enim ex certitudine arguit mentem, et convincit de fidei veritate et certitudine.
De secundo autem dicitur in Psalmo xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Et hoc facit fervens desiderium.
De tertio dicitur, I Petri, i, 3 : Regeneravit nos in spem vivam. Ad Hebr. vi, 18 et 19 : Configumus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animæ tutam et firmam. Et hæc spes in exspectando ex tædio affligitur. Proverb. xiii, 12 : Spes quæ differtur, affigit animam : lignum vitæ desiderium veniens.
De quarto dicitur, II ad Corinth. vi, 11 et 12 : Cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in vobis. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Isa. lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum.
De quinto dicitur, Jerem. xxxiii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. Sic igitur et talibus stimulis incitata Ecclesia clamat magnis clamoribus, ut bonum illud in gratia percipiat.
- Amplius autem incitatur ex prægustatione dulcedinis et beatitudinis gloriæ divinæ, quæ sequenti parte auctoritatis denotatur, cum dicit : Quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. In his enim verbis tria notantur, scilicet firmitas boni divini, et admirabilitas, et puritas : quia enim firmum et potens est in afficiendo, ideo irrumpit in affectum penetrando et afficiendo per delectationem. Quia autem admirabile est in altitudine, ideo est illud quod est gloria omnium gentium, et in quo gloriantur omnes gentes, et sine ipso nihil est gloriosum. Quia vero purum est, ideo sugitur, ut nihil a masticato vel digesto quasi impurum abjiciatur. Quod enim dentibus dividitur et alteritur, ut undique id quod purissimum est, ab eo sugatur : quod etiam in stomacho digeritur, et in hepate separatur, vel in venis eliquatur, ut ad puritatem omnimodam deducatur. Quod autem ultimo a membris sugitur, ita est purum, quod nihil abjicitur. Est igitur firmitate bonum divinum penetrans et afficiendo devincens affectum : admiratione et altitudine in se tenens intellectum : puritate autem totum delectans hominem.
De primo horum dicitur in Psalmo xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate do-
<--- Page Split --->
mus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Torrens enim fortissime irrumpit et affluit.
De admiratione et gloriositate dicit Psalmista, Psal. LXVII, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis, etc.
De puritate delectante dicitur, Isa. LXV1, 41 : Ut suga tis et repleamini ab ubi-ri consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Et ideo dicit Psalmista, Psal. XV, 11 : Adimplebis me laetitia cum vultu tuo : derelutiones in dextera tua usque in finem. Delectatio enim sicut dicit Philosophus in libro X Ethicorum, est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita : quin delectatio est non sicut somnus, sed sicut vigilia : et quando potentia vel virtus est in operatione secundum naturalem habitum, tota natura in hanc operationem diffunditur : et quando est secundum proprium habitum, tunc natura illa singulariter in eam diffunditur, et nihil habet commune cum ea natura communis in genere vel specie sua sive aliena : quando autem non impedita est, tunc diffunditur non retracta ab aliquo, et tunc tota floret, et diffunditur sicut oculus in videndo, et intellectus intelligendo et delectando in bono divino. Hoc autem sentientes aliqui Patres et Prophetae tam in gratia quam in gloria, hoc est, gloriae praegustatione, totum cor elevantes in perceptionem boni divini fide vera, desiderio accenso, spe alta, corde dilatato, clamores magnos extulerunt ad vocandum in se illud bonum divinum, quod sic perfecte percipitur in gratia, et sic dulciter et firmiter et mirabiliter praegustatur in gloriae praegustatione, et clamabant omnes affici dulcedine boni illius.
Talis autem perfecta perceptio boni et praegustatio gloriae importatur in Missa : et ideo propter preces multorum suscipimus pertractanda mysteria Missa, quae secundum inducta in tres partes dividitur, scilicet in Introitum, in quo est istius boni per magnos clamores advocatio et invitatio : in Instructionon, in qua de hoc bono perfecta ponitur illuminatio : et in Oblationem, in qua est istius boni adeptio et distributio et communicatio.
Introitus in voce clamoris desiderium significat Patrum ad istius boni invitationem et vocationem : quia ex his quae dicta sunt in participatione gloriae et gratiae ad clamandum sunt incitati.
Instructio autem ad perfectam hujus boni pertinet revelationem.
(1) latio autem pertinet ad perceptionem quantum de eo possibile est percipi. Sicut enim bonum illud exspectabatur et invocabatur ad adventum in mundum, et veniens mundum illuminavit, et illuminatio ad sui cognitionem mundo sempium participantum praebuit, ita adventus ejus exspectatur in sacramento, et do adventu ipsius populi fit illuminatio, et post illuminationem perfectio gratiae ipsius est sua in sacramento oblatio et communicatio, et in hoc est perfectum Missae mysterium.
Hocla ergo fide accensi desiderio adventus ipsius, spe alta et protensa ad ipsum, corde dilatato, clamore valido clamamus primo in Missa in desiderio Pa-
<--- Page Split --->
trum. Secundo representamus illuminationem populorum. Et tertio, oblationem et communicationem omnium suarum gratiarum.
Et hæc sunt quæ in Missa Ecclesia repræsentat : Deus igitur quem vocamus ut veniat, cujus illuminationibus perfruimur, ut sciamus quid secundum veritatem quilibet in ipso inveniat, et in cujus oblatione percepimus quantum in ipso fidelis populus habeat, sic excitat ad clamandum corde et ore, quod in ipso mens nostra experiatur omne quod desiderat, ipso præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. CAPUT I.
De bont divint per magnos clamores advocatione. Et primo, de Introitu.
- 1
Isaie, xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Haec verba dicit Isaias in desiderio Patrum suspirantium in carne Christi praesentiam. Omne tempus quod fuit a tenebris primi peccati parentum usque ad lucem qua est in tenebris exortum lumen rectis corde in ortu Salvatoris, quando, sicut dicitur, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitie, et sanitas in pennis ejus : vocatur tam densarum tenebrarum, quod lumen veritatis Evangelicae non luxit nisi in umbris figurarum legis, et lumen gratiae et bonitatis in virtute caliginis peccati fuit obnubilatum, ita ut omnes sederent in tenebris et in umbra prime mortis, sicut dicitur, Sap. xvii, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati, vinculis longae noctis compediti nullam penitus habebant consolationem, nisi in spe futuri et orituri solis, qui, sicut dicitur, Joan. i, 9 : Erat lux vera, quae illum inat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Et ideo longae noctis tetras umbras sustinentes omnes desiderio lucis, cum quadam a Prophetis quaerebant impatientia, dicentes illud Isaiae, xxi, 11 et 12 : Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Dixit custos : Venit mane, et nox : si quaeritis, quaerite : convertimini et venite. Prophetam enim quemlibet custodem appellabant Domini, et ob hoc quaerebant tbedio affecti quantum de nocte transierit, et quantum usque ad ortum verae lucis restaret de eadem. Respondit custos verba simul consolationis et desolationis. Consolationis quidem : quia venit mane, hoc est, in veniendo est mane surgentis aurorea in novae lucis exortu. Verba autem desolationis in hoc quod addit custos : Et nox est adhuc longius protelanda : et ideo si lucem quaeritis, vere quaerite eam corde et ore et opere : quia tunc citius orietur : et hoc ut facere congruenter possitis, convertimini ad ortum, et venite per devotionem ad lucem, abjectis operibus tenebrarum, sicut dicitur, ad Ro-
<--- Page Split --->
man. xm, 12 et 13 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus.
In hac ergo nocte in desiderio dixit Isaias : Anima mea desideravit te in nocte. Nec mirum : quia noctis illius tenebras, nec lux quae interdum in verbis et exemplis santorum emicuit, nec frigus ejus aliqua charitate sanctorum consolari potuit. Unde, Sapient. xvii, 5 dicitur : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae poterant illuminare noctam illam horrendam : quia etiam illa scintilla sanctorum post mortem in tenebris limbi infernalis absorpta fuit. Et ideo suspirans anima Isaiæ et sanctorum, Christum lucem veram, qui tenebras fugaret, desideravit. Et hoc est quod dicit : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo, qui est spiritus creatus, quem alloquitur in revelatione spiritus increatus, et hic est spiritus qui est animæ pars purior et simplicior et superior, in qua imago Dei dicitur descripta, digito Dei depicta in præcordiis pectoris mei, de mane juventutis meæ, quando lux intelligentiæ primæ oritur, quando vigilabo ad te desiderans et clamans ad te, ut venias et nobis salutare tuum ostendas. Psal. lxii, 1 et 2 : Deus, Deus meus, ad te luce vigilo. Sitivit in te anima mea. Sic enim dicitur, Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilantum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
præsentatur. Unde, ad Hebr. x, 19 et seq., dicitur : Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis vitam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei : accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. Dicitur etiam hic introitus ab antiquis antiphona, quod est verbum Græcum, et est idem quod reciprocus sonus, et componitur ab bvti Græco quod est circa, et qwvi quod est vox sive sonus : quia est sonus circuiens geminatus ad versus Psalmi, et Gloria Patri, quod post illum cantatur. Et fuit in antiquis Ecclesiis aliquando consuetum, quod totus Psalmus per singulos versus cantabatur, et ad quemlibet versum ille sonus geminabatur, quod modo propter prolixitatem est dimissum, sed semel reciprocatur adhuc, ut ingeminatio et reciprocatio sæpius repetiti clamoris Patrum et commemoretur et repræsentetur ab Ecclesia, sicut dicitur, Isa. lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne tacetis, et ne detis ei silentium. Et quia ardor suspirantium compulit ad clamorem potius quam ad orationem, ideo Missa non incipit a precibus sicut aliae horæ canoniceæ, ut dicatur : Domine, labia mea aperies, vel, Deus in adjutorium, vel, Converte nos, Deus, salutaris noster : sed subito totus chorus prorumpit in clamorem ad desiderium adventus Domini.
- Horum igitur Patrum clamorem affe- cantium Christi adventum Ecclesia Spi- ritu sancto afflata, repræsentat in eo cantu, qui dicitur Missæ introitus, quan- do subito affectu interiori victa, vocem extollit a clamore inchoans Missam, in qua celebratur Christi adventus in sacra- n ento. Dicitur autem introitus, non tam ab inroitu cel brationis Missæ, quæ in hoc canto inchoatur, quam ab introitu salutis et gratiae, cujus initium in cla- more sanctorum commemoratur et re-
Excitantia autem et incitantia Patres ad sic clamandum, sex fuerunt præcipuæ. Primum quidem est miseria conditionis. Secundum autem instantia hostis. Tertium, certitudo promissionis. Quartum, tædium longæ exspectationis. Quintum, imperfectio interdum consolantis. Sextum autem ardor suspirii ad præsentiam liberatoris. Primum horum pungit, secundum stimulat, tertium trahit, quartum angit: quintum ab his quæ conso-
<--- Page Split --->
lari videntur, avertit : sextum ad clamandum fortiter ignit et accendit.
De primo dicitur in Psalmo lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea: exaltatus autem, humilitatus sum et conturbatus. Pauper quidem: quia sibi homo ex suis non sufficit. In laboribus autem hujus vitae non prolicit, sed deficit. Exaltatus autem phantastica mundi exaltatione, statim cadens humiliatus, ut vile lutum colliditur, et a miseris praesentibus conturbatur. Psal. xxxvii, 11: Cor meum conturbatum est, et inde dolor: dereliquit me virtus mea, et inde deficienti timor: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum, et inde caecitatis error. Job, xiv, 1 et 2: Homo natus de muliere, et inde plenus verecundia: brevi vivens tempore, et inde vitae deficientia: repletur multis miseris, et inde infelicitas et angustia: qui quasi flos egreditur, et inde efficitur vana omnis gloria ejus: et conteritur, et inde luctuosa et omnis defectus aerumna: et numquam in eodem statu permanet, et inde miserrima inconstantia. Quis hoc uttendat, et non clamet, et dicat? Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo 1, Domine, suspirans continue ad praesentiam liberatoris nostrae naturae. Et consideratio hujus movet Patres ad clamandum, et nos hujus clamoris memores puncti cogimur clamare ad Redemptorem: sicut enim dicit Apostolus, ad Philip. in, 20 et 21: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostra configura tum corpori claritatis suae. Et tunc finem habebit omnis humanae conditionis miseria.
flamma de ore ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedet egestas. Membra carnium ejus cohaerentia sibi.
Os quidem hostis verba sunt tentatoris impugnantis, et haec quia de cupiditate sunt mundi et concupiscentia, succedunt sicut lampades : quia delectabilia vromittit, et caro corrupta candet sicut seda succensa.
Nares autem astutiam persuasioris significant, quae persuasio fomitem arnis tetrum fumum facit emittere, sicutfumat olla succensa et fervens, quae olla sorpus significat igne fomitis succensum.
Halitus autem ejus sive sufflatio significat incendium quod immiscens se sanguini excitat. Ille enim haftus calores nocivos jam aliquando sopitos recalescere facit ad illicita. Dicit enim Beda, quod incensores sunt daemones malarum cogitationum, et concupiscentiarum, non immissores. De ore autem adspirationis ejus dum in quo tentat corda, occulte suggerit, egreditur flamma libidinis, et in collo cervicoso superbiae suae, quae facit quod nihil sibi in malis nostris sufficit, moratur, quae numquam transit formido malis : quia hoc est valde formidandum de ejus fortitudine : quia non sufficit persuasio nisi ducat ad delectationem, et delectationem producat in moram, et morosam delectationem protrahat ad consensum, et consensum ad voluntatem, et voluntatem ad impetum, et impetum ad opus, et opus ad consuetudinem, et consuetudinem ad contemptum et gloriam in peccato, et contemptum ad desperationem, et sic nudam ac ream animam in aeternam praecipitet inferni pœenam.
De secundo, scilicet de instantia hosis dicitur, Job, xii, 10 et seq.: Do ore ejus lapades procedunt, sicut teda ejnis accensae. De naribus ejus procedit fumus, sicut olla succensa atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et
Facies autem est notitia daemonis in malis, quam semper omnis boni praecedit egestas: etenim gratuita tollit, et naturalia corrumpit, et ab aeternis avertit, et temporalia ad inutilitatem convertit.
Membra autem hostis omnes iniqui
<--- Page Split --->
sunt, qui licet divisi sunt voluntate et opere, tamen intentione nocendi fortiter cohaerent, dum omnium una est sentenia Dei honorem exstinguere et sanctum eemen de terra tollere. Psal. LXXXII, 6 : 9oitaverunt unanimiter, simul adversun te testamentum disposuerunt : tabernacla Idumaeorum, scilicet in concupiscenia carnis, et Ismaelita, scilicet in tyramide oppressionis. Idumaeus quippe sangineus, carnis luxuriam : Ismael autem frus, feritatem signat oppressorum. Habauc clamavit Propheta dicens, i, 13 et sec. : Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Totum in hamo suo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc letabitur et exsultabit. Ita instans est hostis, sicut dicit Gregorius, quod insidiando circumvolat, quod promittendo decipit, quod suadendo blanditur, quod minando terret, quod opprimendo rapit, quod omnibus sanctis fuerunt lacrymae suae panes die ac nocte, dum ab insultante hoste dicitur eis quotidie : Ubi est Deus tuus ? Ita quod quasi desperantes dixerunt illud Isaiae, XLIX, 24 : Numquid tolletur a forti preda, aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? Et ideo omnes una voce clamabant ad fortiorem, ut veniret et alligaret fortem, et diriperet in partem Dei vasa quae ipse ante rapuerat : et hunc clamorem Patrum commemoramus in Introitu, scilicet vocando fortiorem qui nos a potestate tyranni redimat et liberet, dicendo illud Isaiae, xxvi, 13 : Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te : tantum in te recordemur nominis tui. Dominos autem vocat crudeles tyrannos daemones, qui nos injuste culpis nostris exigentibus oppresserunt, et ideo isti Domini in duro suo dominio absque Domino, in cujus dominio benignis-
simo de jure sumus, esse dicuntur.
De tertio scilicet de certitudine promissionis qua promisit venire, dicitur, Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Numer. XXII, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Tamen tot erant peccata hominum, quod multi dixerunt, quod propter peccata differret promissa. Quidam etiam fidem non habentes, dixerunt quod non esset nisi temporalibus intendendum : quia adventus Redemptoris nullus esset exspectandus : quia Prophetae essent locuti spiritu suo, quando adventum Domini promiserunt, et quod non essent locuti Spiritu sancto, sicut et multi dicunt quod non erit secundus adventus, de quibus dicitur, II Petri, III, 3 et 4 : Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Contra quos et propter quos uno ore Patres clamaverunt ad Dominum, dicentes in desiderio spiritus illud Ecclesiastici, XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur, hoc est, veraces, qui in spiritu tuo tuum promiserunt adventum. Et illud Psalmi L, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris, hoc est, verax, Domine, in promissis ostendaris : quia tunc sermones tui justi apparebunt, et judicium humanum quod judicat propter peccata promissa non impleturum, vincas, cum te humanum judicium judicat dilaturum : implendo enim quod promisisti, vincis judicium eorum. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.
Hac igitur de causa fortiter clama-
<--- Page Split --->
bant Patres, ut promissa sua compleet.
celeret. Et illud Psalmi. LXXIX, 3: Excita potentiam tuam, et veni.
Quarta causa fuit taedium longissimae expectationis. Unde, Psal. cxix, 5 et 6 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongulus est! Habitavi cum habitantibus Cedar : multum incola fuit anima mea. Cedar tenebrae interpretatur : quia tenehrosos in tenebris diu exspectare valde tediosum est. Psal. xii, 1 et seq. : Usquequo, Domine, obliviscenis me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me? Quamdiu ponam consilia in anima mea, et dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine, Deus meus, illumina oculos meos lumine praesentiae tue, ne umquam obdormiam in morte. Haec igitur longa exspectatio fecit clamoribus interpellare Dominum ut acceleraret : et si quando Propheta missus est ad consolandum, tedia affecti dicebant alii illud Ezechielis, xii, 22 : In longum differuntur dies, et peribit omnis visio. Alii autem irridentes, illud dixerunt quod dicit Isaias, xxvni, 13 : Manda, remanda : manda, remanda : exspecta, reexspecta : exspecta, reexspecta : modicum ibi, modicum ibi. Ac si dicant : Nihil est quod dicunt Prophetæ tota die ingeminantes ex parte Domini : Manda, remanda, hoc est, hoc mandat Deus et remandat : et quando non fit sicut dicunt, tunc Prophetæ dicunt: Exspecta, reexspecta : exspecta, reexspecta, sicut dicitur. Habacuc, ii, 3 : Quia adhuc visus procul : et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. Unde tantum exspectamus et sic exspectavimus, quod tedio victi quasi desperamus : et ideo festina, Domine, et ne tardaveris, et magna nobis virtute succurre, ut per auxilium gratiae tue quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tue propitiationis ac-
Quinta causa est imperfectio consolatorum, qui interdum ad consolandum populum mittebantur, quorum nullus efficaciter consolari potuit : sed verba dixit, et consolationem in futuro promisit : et ideo ipsi consolatores onerosi facti sunt populo Dei : quia in eis quod quaerebatur, non est inventum. Job, xvi, 21: Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus. Quia ille solus consolari potest. Et illud Job, xvi, 2: Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. Et paulo post, y. 4 et seq.: Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Quid enim in Abraham consolationis esse poterit, quia ipse dicit, Genes. xviii, 27: Quia semel capi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Quid in Jacob, qui, Genes. xxxii, 10, dicit: Minor sum cunctis miserationibus tuis ? Moyses fuit impeditioris linguæ, non eloquens ab heri et nudiustertius 1. Isaias vir pollutus labiis est, et in medio populi polluta labia habentis habitat 2. Jeremias nescit loqui, quia puer est 3. Et sic omnes subjacent defectibus, et perfectio consolationis in eis non invenitur. Sed si consolari debeo, dixit quilibet consolationem exspectans, ipse veniat in quo non est defectus, et nos consoletur: quia sine ipso et non nisi per ipsum consolationem accipio; et aliter consolatio abscondita est ab oculis meis, sicut dicitur, Osee, xiii, 14. Et ideo omnis qui in spiritu erat, dicebat : Si cura est illi de me, non amplius mittat nuntios, sed ipse veniat, et salvet me, qui salvare poterit. Sic dixit Jacob, Genes. xlix, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine. In hoc
<--- Page Split --->
affectu dictum est: Osculetur me osculo ori sui 1. Ac si dicat: Si amicitias quaerit, et reconciliationem, sicut ipse dicit per Prophetas, jam non mittat nuntios, sed osculum imprimat per susceptionem, et spiritum suum in eo misceat per oris sui et mei conjunctionem: quia sicut dicitur, I ad Corinth. vi, 17: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Haec ergo fuit quinta causa clamoris.
Sexta autem fuit ardor clamoris ad praesentiam Christi redemptoris, quem similem sibi in carne desideraverunt Patres adspicere: in quo affectu hoc dictum est, Cantic. viii, 1: Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? Frater enim in eadem carne circumdatus, eadem sugit ubera matris sapientiae: quia ipse, ut dicit Augustinus, est sapientia genita de Patre sapientia ingenita. Foris autem desiderat eum invenire Ecclesia, extra occultum divinitatis, in manifesto humanitatis. Deosculari autem petit, ut os imprimat ori per naturae conformitatem, et spiritum misceat spiritui per cordium consensionem spiritus creati cum increato: quia ex tunc scit Ecclesia se esse susceptam, et numquam amplius despiciendam. Unde dicit B. Bernardus: «Ardorem desiderii Patrum suspirantium in carne Christi praesentiam saepe recogitans, compungor, et confundor in memetipso, et nunc vix contineo lacrymas, ita pudet teporis torporsique miserabilium temporum horum. Cuinam nostrum tantum ingerat gaudium hujus gratiae exhibitio, quantum veteribus sanctis accenderat desiderium promissio? Omnis enim qui tunc in spiritu esse poterat, dicebat, putas videbo, putas durabo, putas quod credo ex Scripturis videam oculis meis? Sciebant enim omnes, quod nec vir ineloquens esset, nec vir polluti labii, nec puer nesciens loqui, sed quod
gratia esse diffundenda in labiis illius, et quod mel et lac sub lingua ejus futura esset, et vox sua futura dulcis, et facies sua foret decora, utpote speciosus prae filiis hominum et prae vultibus Angelorum, in quem, ut dicit Petru', I Petri, 1, 12: desiderant Angeli prospicere: et ideo omnes ejus desiderant videre faciem, et audire vocem. Et dicentes illud Canticorum, ii, 14: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Et illud Psalmi xliv, 3: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Et ideo nullus consolari potest nisi tu, nec in aliquo quiescit cor nostrum nisi in te: sic enim dicitur, Aggaei, ii, 8: Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, hoc est, familia Domini, quae modo repleta est miseria 2. »
In hoc ergo affectu clamans Ecclesia petit adventum Domini per Introitum, commemorationem faciens desiderii Patrum suspirantium ad Christi in carne adventum.
Clamor enim ille septem et in nobis et in Patribus facit utilitates, quarum prima est, quod facit intentionis intensionem. Secunda, quod facit devotionis fervorem. Tertia facit anxietatis revelationem. Quarta, a debito oris nostri deobligationem. Quinta, cordis dulcedinem. Sexta, proximi aedificationem. Septima laudis cœelestis in tetra ponit similitudinem.
Prima igitur utilitas est intentionis intensio, qua sicut dicit Augustinus, in Deum tenditur, per cultum et sacrificium intenditur, ut velocius ad Deum perveniatur: quia dum ad Deum clamatur, cordis desiderium velocius tendit, et hoc clamor ostendit, et hoc est quod dicitur, Isa. xl, 31: Current, et non laborabunt: ambulabunt, et non deficient. Psal. lii, 7: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?
<--- Page Split --->
hoc est, ad Deum elevatus pennis desiderii volabo, in quo quies est secura sine labore. In hujus rei significationem animalia Dei quorum capitibus cœlum inminet, alata et volantia deseribuntur, Ezechiel. 1, 12 : et dicitur de eis, quod ubi erat spiritus impetus, illuc gradiebuntur cum ambularent : spiritus autem impetus in Deum per clamorem ostenditur.
Secundo, facit fervorem devotionis : quia numquam clamor ad Deum nisi de fervore devotionis exsurgit. Et hoc figuratum est, Isa. vi, 3, ubi dicit, quod Seraphim clamabant alter ad alterum. Seraphim enim incendentes vel ardentes interpretantur. Hinc est, quod animalia, Ezechiel. 1, 13, in medio ignis apparuerunt. Unde ibidem dicitur : Hæc erat risio discurrens in medio quatuor animalium, splendor ignis, et de igne fulqu erediens, ita quod ignis devotionis indicet fervorem, et tonitruum clamorem designet. Et ideo ibidem, y. 24, dicit, quod audivit sonum quasi sonum suhlmis Dei, qui est sonus Deum laudantium. Hinc est, quod, Act. ii, 2, dicitur, quod subito factus est sonus de cœlo. Et sequitur, y. 3, quod in igne sedit Spiritus sanctus supra singulos eorum.
Tertio, facit anxietatis revelationem : quia saepissime qui ad laudem anxius pro peccatis suis accedit, in ipsius Dei laude concipit gaudium et praesumere incipit de venia. Unde etiam ipsa angutia quae clamare facit, relevatur quando attente ad Deum clamatur. Baruch, iii, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius rlamat ad te. Audi, Domine, et miserer, quia Deus es misericors. Daniel. xiii, 22, dicitur de Susanna : Angustiae mihi sunt undique. Si enim hoc ego, mors mihi est : si autem non ego, non effugiam manus vestras. Et post pauca, v. 24, exclamavit voce magna Susanna :
et ideo Dominus ab omni angustia eam liberavit. Unde etiam de martyribus cantatur Introitus : « Exclamaverunt ad te, Domine, in tempore tribulationis suæ : et tu de cœlo exaudisti eos. » Et hoc sumitur, Nehemiæ, seu II Esdræ, ix, 28.
Quarto, facit a debito oris deobligationem : quia omnis homo et maxime clericus laudare debet ex debito oris sui. Unde, Osse, xiv, 3 : Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Vituli autem labiorum jucundum significant laudis divinæ sonum, qui exaltando neumata, deprimendo et acuendo et gravando, et morulis silentiorum interpositis, quasi dat saltus vitulorum. Ad Hebr. xiii, 13 : Per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me, illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Super quod verbum dicit Gregorius, quod devote spallentibus, aut datur in laude Dei spiritus prophetiæ, aut quod utilius est, spiritus compunctionis.
Quinto facit cordis dulcedinem. Unde Augustinus in libro I Confessionum : « Non satiabor dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani. Auditu enim patulo recepi modulos in hymnis et canticis suave sonantis Ecclesiæ. Voces enim illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum, et fluebant lacrymæ ab oculis meis, et bene erat mihi cum illis 1. » Hinc est quod dicit Psalmista, Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo. Eccli. xlvii, 11 : Stare fecit cantores super altare, et in sono eorum dulces fecit modos, et dedit in celebrationibus decus.
<--- Page Split --->
Sexto, facit proximi ædificationem : Sexta utiliquia populus audiens hoc, ædificatur ad tas. omne bonum. Unde, Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo et psalmum dicam Domino. Circuit enim omnes, quando omnium infert auribus laudem divinam. Isa. xii, 4 : Notas facile in populis adinventiones ejus, mementote, quoniam excelsum est nomen ejus. Psal. xxi, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te. Sic enim fratribus omnibus narratur, quando in medio Ecclesiæ laudatur, ut ab omnibus æqualiter percipiatur.
Septimo, facit etiam in terris celestis Septima jucunditatis similitudinem. Unde beatus unitas. Bernardus : « Nihil est quod adeo repræsentat cœlestis curiæ similitudinem, sicut alacritas laudantium Deum. » Psal. lxxxiii, 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te. Et ideo etiam Angeli laudem Dei diligentes, leguntur se immiscuisse choro laudantium. Psal. lxxvi, 26 : Prævenerunt principes conjuneti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Principes sunt Angeli, qui sæpe in locum sicut in chorum ante laudantes Deum præveniunt, ut ibidem laudantibus ad devotionem excitandam misecantur. Juvenile àutem tympanistriæ sunt clerici, aut laici mortificatione carnis et voce modulationis Angelis concinentes. Juvenile àutem in sexu dicuntur propter bonorum affectuum, et operis fœcunditatem, et in ætate dicuntur juvenile à propter ætatis teneritudinem et amoris dedicationem. Unde etiam quidam arguuntur, Matth. xi, 17, ubi dicit Dominus : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. Quia quidam inertes homines nec jubilant ad Dei laudem, nec compunguntur ad Ecclesiæ planctum et lamentationem. Psal. cxliv, 7 : Præcinité Domino in confessione, psallite Deo nostro in ci-
thara. Hæc igitur et multa plura bona clamor ad Deum operatur.
Et hic Introitus est repræsentatio et commemoratio clamoris Patrum, cum hic Introitus, sicut dictum est, geminatur, ut geminatio clamoris Patrum commemoretur.
Versus autem Psalmi aliquis conso- 16 nans cum Gloria Patri interponitur, et ipse quidem versus profectum signat vir- tutis in merito : quia Psalmus bonam signat operationem, sicut dicit Cassia- nus : Gloria Patri autem, quod interpo- Gloria trit, et nitur, gloriam dandam Deo de profecti- cur ali bus nostris signat, et hoc Gloria Patri lis Psa anné- beatus Hieronymus fecit, et Damaso Pa- tur pae misit, ut singulis Psalmis faceret an- neeti, cui Papa ipse Damasus addidit : Sicut erat, etc. : ut æternitas in præteri- tum et futurum æqualis gloriæ esse cre- deretur, contra Arium qui Filium pone- bat inglorium, et contra Nestorium et Eutichetem et Paulum Saviosacensem, qui Spiritum sanctum dixerunt esse Pa- tris et Filii servum, et nullam habuisse gloriam in præterito, sed in futuro con- secuturos esse gloriam quam serviendo Patri promeruerunt.
Hic forte objiciet aliquis, quod non 17 omnis anni Introitus in verbis Patrum desiderium repræsentat, sed solum illi Introitus qui sunt in Adventu, sicut, Ad te levavi : et, Populus Sion, et alii si- gnificant desiderium Patrum. In aliis au- tem Missis, tam de tempore quam de Festis sanctorum nullum signatur Pa- trum ad Christi adventum desiderium.
Sed ad hoc dicendum, quod Christus a Patribus non exspectabatur ut homo privatus, sed potius ut Christus omni- bus promissus, qui in seipso gratias infi- nitas afferret, et omnium cœtu sanctorum vallatus, veniret ut rex, in cujus curia omnes sancti facerent curiæ regalis fre- quentiam, sicut in epistola sua Judas dicit septimum ab Adam Enoch prophetasse, sic dicentem : Ecce venit Dominus in
<--- Page Split --->
sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes impios, et arguere omnes impios de operibus impietatis eorum1. Isa. 11, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et deciet millies centena millia assistebant ei. Propter hoc dicitur Dominus sabaoth, hoc est, exercituum : et hoc modo suspiraverunt Patres ad ipsum, ut in omni veniret decore regio et decore frequentie curiae regalis : et quando sic venit, suspiramus ut veniat, et gaudeamus eum in bonis et gratiis, quae per totum annum celebrantur, venisse. Sic in eo auctoritas resultat Apostolorum, et cantamus : Nimis honorati sunt amici tui, Deus. Sic coram eo extollimus victorias martyrum et cantamus : In virtute tua letabitur justus. Sic in eo resultat san-
citas Confessorum et cantamus : Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui exsultent. Sic etiam coram eo exsultat chorus virginum, et cantamus : Adducentur regi virgines. Sic ad salutem electorum ministrat chorus Angelorum, et cantamus : Benedictite Domino, omnes Angeli. Sic in eo requiem recipiunt animae post virtutis et meritorum laborem, et cantamus : Requiem aeternam. Sic enim rex venit in decore suo. Isa. xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt. Sic Ecclesia adstitit ei omni decore varietatis sanctorum adornata, Psal. xluv, 9 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Et sic omnis de tolo anno Introitus clamorem Patrum denolat Christi adventum.
CAPUT II.
In commemorationem devoti populi ad misericordiam desiderio Patrum acclamantis cantatur Kyrie, eleison.
Diximus autem in praehabitis, quod Kyrie, eleison, populi repræsentat acclamationem, cum clerus desiderium Patrum in Introitu repræsentat. Unde etiam Petrus, beati Gregorii diaconus, in benedictione cerei dicit: « Lætetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus, et magnis populorum vocibus hæc aula resultet. » Quia sicut dicitur, Job, 1, 14: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: quia dum clericus, qui per bovem signatur, arat, corda vomere prædicationis et laudis præciduntur, statim
laicus populus genus onoriferum et simplex pascitur ad obediendum. Et ideo Kyrie, eleison, est introductum ad repræsentandum quomodo populus simplex clero per acclamationem obedientiae facit consonantiam. Unde Hieronymus dicit in quadam epistola de editione Psalmorum, quia quando David Psalmos faciebat, quatuor cantores, scilicet Chore et Idithum et Asaph et Caath, hos Psalmos editos cantoribus aliis præcinebant, quibus quatuor millia cantorum succinebant, quos totus populus in voce laudis
<--- Page Split --->
subsequebatur. Et ideo in hoc ordine Episcopus vel sacerdos est in loco regis David. Quatuor autem cantores, duo scilicet in dextero choro, primus cantor et succentor, et duo in sinistro choro, scilicet secundus cantor et succentor, sunt in loco quatuor cantorum. Quatuor autem millia sunt sicut chorus totus clericorum, et hoc totum in Introitu repræsentatur. Populus autem repræsentatur ut acclamans Kyrie, eleison, et adhuc populus acclamat clero in Romana Ecclesia Kyrie, eleison. Et ideo in commemorationem boni et devoti populi desiderio Patrum acclamantis, Kyrie, eleison, est inductum in Missa post Introitum.
Hoc autem novies dicitur, ut quidam dicunt, propter novem choros Angelorum. Hujus autem signum dicunt esse, quod ter ternis cantibus formatur: quia primo ter dicitur Kyrie, eleison. Et secundo ter dicitur Christe, eleison. Et tertio iterum ter Kyrie, eleison. Quod quidam dicunt fieri propter tres hierarchias Angelorum, in quarum qualibet sunt tres ordines Angelorum. Hujus etiam signum esse dicunt, quia in solemnibus diebus quando non est tempus luctus, statim post acclamationem Kyrie, eleison, inducitur hymnus Angelorum qui est: Gloria in excelsis Deo. Sed hoc valde mirabile est quod dicunt, quia in veritate non est ista acclamatio ad Angelos, sed ad Dominum. Et quod novies clametur ad Dominum, quia novem sunt ordines Angelorum, non videtur aliquam habere rationem: quia secundum eamdem rationem septies cantaretur propter septem ordines beatorum, qui sunt Patriarchæ et Prophetæ et Domini præcursores, sicut Joannes Baptista, et Zacharias et Elizabeth, et beata Virgo, pastores et reges, et alii qui nobis Christum exhibuerunt et demonstraverunt. Iterum sunt Apostoli, Martyres, Confessores, et Virgines. Quare enim propter istas beatorum distinctiones non multo magis septies clamaretur, vel propter septem
dona quibus juvamur ex Domini misericordia, vel cantarentur octies propter octo beatitudines, quæ, Matth. v, 3-11, enumerantur, vel sexies propter opera sex dierum, ut sic daremus magnificentiam Domino nostro Deo: quia Dei perfecta sunt opera. Unde hujusmodi adaptationes quæ non nisi in numero concordant, pro certo parum valent et multum sunt derisibiles.
Nos igitur dicimus beatos Dionysium et Ambrosium sequentes, quod in ista acclamatione quatuor sunt notanda, propter quæ et ista acclamatio instituta esse dignoscitur. Unum quidem, quare ter Kyrie, eleison, primo cantatur? SecunQuare Kyrie, et dum, quare ter Christe, eleison, subjunson, pri cantat gitur? Tertium, quare iterum ter Kyrie, eleison, in fine subnectitur? Quartum, quare in voce Græca non Latina cantatur?
Ad primum horum dicimus, quod sicut dicit Dionysius, Dominus nomen est superpositionis, et ideo est in genere relativorum. Ambrosius autem dicit, quod est nomen potestatis, et secundum hoc non est in genere relationis: quia sic correlativum ad quod dicatur, non haberet, unde secundum primum nominis intellectum est nomen superpositionis, quia a superpositione est impositum, secundum consequentem intellectum est nomen potestatis, quia hoc nomen habentibus potestatem est datum. In omni enim nomine ista duo considerantur, et ideo significat substantiam cum qualitate: qualitas autem est illud a quo nomen impositum est. Et substantia illud cui est impositum: et quia qualitas finit substantiam, ideo primus intellectus nominis est sumendus a qualitate a qua impositum est nomen.
Et hoc egregius doctor consideravit Domini Dionysius, qui dicit ipsum esse nomen est non superp tertionis queprefiri ex tribi
<--- Page Split --->
fectam in se habeat superpositionis causam, et quod perfectam in se habeat in altis continentem se virtutem, ne ad infima possit deflecti vel inclinari. Primum horum est honoris et honestatis. Secundum, ditissimae possessionis. Tertium autem fortitudinis et virtutis, et ideo dignitatem suam et honorem advertens, superpositionis et dominationis verus Dominus, ut dicit Dionysius, incessanter est appetitivus, et indignum est ei, quod aliquid sit super ipsum sic quod sibi dominetur, et sic sotus Dominus Deus est, de quo dicitur, Esther, xm, 11: Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae, de quo dicit Apostolus, ad Hebraeos, 11, 8, quod Pater omnia subjeciit sub pedibus ejus. Psal. cix, 1: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Genes. xxvii, 37: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi. Sic dicitur Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus: et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus, sicut dicitur, Exod. vi, 2 et 3: Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente: et nomen magnum Adonai non indicavi eis: quia verum Dominum apparens Patribus non exhibuit, sed nobis Dominum dominorum exhibuit: quia sicut dicitur, ad Hebr. 1, 1 et 2: Multifariam multisque modis olim loquens Deus patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem (ut Dominum omnibus praepositum esse probaret et ostenderet) constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula, omnibus eum praeponens et omnia sibi subjiciens.
Hunc exaltant omnes divitiæ veræ pulchrorum et bonorum. Pulchra enim, ut ait Tullius, sunt quæ omni notitiæ accedunt cum decora laude. Bona autem vera sunt, quæ, ut dicit Anselmus omnibus est esse, et Deo et Angelis, et omnibus creaturis. Quicumque igitur perfectam et omninomdam pulchrorum et bonorum ha-
bet ditissimam et splendidissimam possessionem ad copiam, ut ab ipso omnes ditentur, ille perfectam habet causam suæ superpositionis, et hanc non habet nisi Filius de quo dicitur, Joan. iii, 34: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, supple, Filio. Cæteris autem dividit spiritus Patris, dans singulis prout vult, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 11: Dividens singulis prout vult, et, Matth. xxv, 13: Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Ipse autem omnes simul possedit pulchrorum et bonorum divitias, de quo dicitur, Joan. 1, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Unde, ad Coloss. ii, 3: In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi. Genes. xxiv, 36: Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque ei omnia quæ habeerat. Sara uxor domini nostri Patris est Ecclesia, quam signat beata Virgo Maria, quæ casta concepit et virgo peperit Filium, non habens maculam concupiscentiæ in conceptu, neque rugam poenæ in partu: et huic Filio omnia data sunt in possessionem. Hic.ergo est verus Dominus, sicut dicitur, ad Galat. iv, 1, quod licet humanitatis susceptione parvulus sit, et nihil differens a servo, cum sit tamen dominus omnium. Hic etiam veram virtutem habet se in altis continentem, qui ad ima et vilia numquam deflexus, et ideo numquam scabellaribus et conculcandis per appetitum vel opus appropinquavit. Unde dicitur, Eccli. xxiv, 7: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Sedens in nube assumptæ carnis ut Dominus, quæ caro et columna est non inclinabilis ad aliquid conculcandum. Propter quod dicitur, Isa. xiv, 6: Ego Dominus, et non est alter. Psal. cxii, 5 et 6: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in cælo et in terra?
Hæc autem tria in hoc nomine, Domi-
<--- Page Split --->
nus, comprehendit beatus Dionysius his verbis: « Dominatio vero est non pejorum sive inferiorum excessus tantum, sed omnis pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et non cadere valens fortitudo 1. » Nos autem per peccatum in triplicem incidimus miseriam, scilicet subjectionem servitutis peccati: quia sicut dicitur, Joan. vn, 34: Qui facit peccatum, servus est peccati. Secundo, in paupertatem boni gratuiti: quia gratuitis sumus spoliati, unde dicitur, Apocal. 11, 17: Et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Tertio, in conculcationem incidimus a daemonibus vilissimis, qui potius erant conculcandi, quia ipsi servi sunt. Thren. v, 8, in oratione Jeremiæ: Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
De primo horum dicitur, Isaïe, xlix, 7: Hæc dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Genes. ix, 25: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
De secundo dicitur, Threnorum, uu, 1: Ego vir videns paupertatem meam, in virga indignationis ejus. Eccle. v, 13: Generavit filium qui in summa egestate erit: hoc enim maxime dicitur de Adam, qui dives creatus fuit, et in extrema paupertate genuit filios. Job, 1, 21: Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc. Ezechiel. xvi, 7: Eras nuda, et confusione plena.
De tertio dicitur, Isa. 11, 23: Qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Thren. v, 5: Cervicibus nostri s minabamur, lassis non dabatur requies. Psal. lv, 3: Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. Eccli. ix, 10: Omnis mulier quæ est fornicaria quasi
stercus in via conculcabitur. Mulier emollita, anima fornicata, a Deo suo data daemonibus in conculcationem.
Quid ergo mirum si fidelis populus audiens clerum in desiderio Patrum advocantem ad nos Dominum, sentiens nihilominus triplicem suum defectum, conclamat et acclamat clero invocans veræ superpositionis et ditissimæ possessionis dominum, et tantæ fortitudinis, ut non solum se contineat in altis, verum sicut dicitur, I Regum, n, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat, dicendo: Kyrie, eleison, tribus vicibus, ut ab hoc triplici defectu per misericordiam ad se clamantes sublevet. Hæc est ergo causa, quod primo dicitur ter, Kyrie, eleison, quod sonat: Domine, miserere. Unde ordo beati Ambrosii habet, quod in principio Missæ dicatur ter, Kyrie, eleison.
Statim autem post istam Domini interpellationem fit ad mediatorem acclamatio, qui salvator et sanctificator est naturae, ter clamando: Christe, eleison. Christus enim unctus interpretatur: quia sicut dicitur in Psalmo xlvv, 8: Unxit eum Deus oleo lætitiæ præ consortiums suis. Unctio enim olei, sicut dicunt Hieronymus et Bernardus, ungit, lucet, et pascit. Ungit gratia sacramenti, lucet virtute intellectuali, pascit gratia virtutis moralis. Ungit quidem sicut dicitur, Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mæderer contritis corde. Lucet autem, sicut dicitur, Isa. lxii, 1: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus sicut lampas accendatur. In lampade autem oleum est luminis. Pascit autem sicut dicitur, Numer. xi, 8, quod manna saporem habuit panis oleati. Propter ista dicitur, Cantic. i, 2: Oleum effusum no-
<--- Page Split --->
men tuum. Ungit autem contra defectum infurmitatis in quam ex peccato incidimus. Lucet contra tenebras ignorantiae in quas per peccatum incidimus. Pascit contra defectum insipiditatis boni coelesis, in quam insipiditatis malitiam ex inproba libidine commutabilis boni damnati sumus.
Dicitur de primo, Eccli. xxxviii, 7 : l'nguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
De secundo præcipitur, Exod. xxxvii, 20, ubi præcipitur, quod oleum purissinum semper infundatur in candelabro homini.
De tertio, Psal. LXII, 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Sic ergo populus suam simul sentiens infirmitatem, patiens tenebras, et insipiditatem abhorrens, clamat ad unctum, Christe, eleison, ut unctione sanet infirnuitatem. Ac si dicat: Unctione tua sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es 1. Clamat iterato ad illuminatorem, ex cujus lampade oleum non defecit, dicens: Deus meus, illumina tenebras meas 2. Et illud Michae, vii, 8: Cum sedero in tenehris, Dominus lux mea est. Clamat tertio ad omnis pinguedinis saporem: quia scit quod dicitur, Isa. lv, 2: Audite, audientes me: et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Et sic ter clamat Christe, eleison, non autem clamat Jesu, eleison: quia Jesus unctionem non sonat, sed salvatorem ex potentia sua divinitatis. Cum enim dicit Kyrie eleison, ex dominio sublevat, sicut diximus, sed remanent sauciati quos ex chrismate sanat. Et ideo statim post Kyrie, eleison, cantabitur ter Christe, eleison.
- Deinde Kyrie, eleison, iterum ter repepate itur: quia sicut diximus, dominus est 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 nomen potestatis : potestas autem, ut
dicit Dionysius in libro de Cælesti hieson, in fine rarchia, tria facere habet. Ultrix enim sunt? est iniquitatis per justitiæ vindicationem, compressiva est malæ voluntatis per severitatem, defensiva est virtutis et bonitatis per legum æquitatem.
De primo hòrum dicitur : Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit2.
De secundo dicitur in Psalmo lxvii, 31 : Dissipa gentes quae bella volunt. Psal. lvii, 7 : Molas leonum confringet Dominus.
De tertio dicitur in Psalmo xliii, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Esther, xiii, 9 : Non est qui possit resistere tuæ voluntati, si decreveris salvare Israel.
Populus igitur sentiens se in iniquitate reum, clamat misericordiam Domini, ne sentiat ultorem gladium et fugit ad misericordiam, ac si dicat illud Job, xix, 29: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.
Sentiens suam rebellem ad bonum voluntatem, clamat iterum Kyrie, eleison, ut sine ira et furore misericorditer comprimat nostrae voluntatis rebellionem. Habacuc, iii, 2: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
Sentiens quod ea quæ in ipso sunt legi Dei consentientia, non sunt libera, clamat tertio, ut illa liberentur. Job, xvii, 3: Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Hæc tria propria potestatis simul dicuntur. Ad Roman, xiii, 3 et 4: Vis non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex illa. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. In hoc autem quod dicit, quod bonum faciens, laudem exspectare habebit, tangit bonorum liberationem. Quod autem dicit: Time, non enim sine causa gladium
<--- Page Split --->
portal, tangit severitatem per quam iniqua comprimitur voluntas ne procedat in actum. In hoc autem quod dicit : Vindex in iram ei qui malum agit, tangit ultionem iniquitatis. Sublevata enim miseria, et sanata natura, adhuc indigemus ut non ulciscatur scelus valide. Adhuc indigemus, ut libera severitate, non in furore corripiat nostram rebellionem in voluntate. Adhuc egemus, ut liberos nos faciat in suae laudis confessione.
Hæc est igitur vera causa quare ter primo clamatur, Kyrie, eleison. Et tunc ter subjungitur : Christe, eleison. Et tertio ter subnectitur iterum Kyrie, eleison.
Et sic tria prima quæ de hoc quærebantur, sunt soluta.
Quarto autem quærebatur, quare in Græco, et non in Latino clamatur?
De quo quatuor rationes a Patribus assignantur, quarum prima est : quia summa sapientia mundi in Græco floruit, sicut dicitur, I ad Corinth. 1. 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Ut ergo ostendatur quod ista invocatio summa sapientia est, et ex summa sapientia procedit, in Græco clamatur : sicut enim Judæus per Scripturam Deum cognovit, ita Gentilis sapiens et philosophus per naturalem sapientiæ rationem Deum cognovit, et ideo clamare ad Deum decuit. Et hoc est quod dicitur ad Romanos, 1, 16 : Non enim erubesco Evangelium : virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. Quia Judæus primum virtutem Dei in Evangelio cognovit per Scripturam : Græcus autem virtutem eamdem per sapientiam acquisitam ductu rationis in Evangelio cognovit : quoniam inter omnes Gentiles, Græcustali sapientia sapiens fuit.
Secundam causam assignant observationes legum quæ apud Græcos primo fuerunt, sicut ostendunt leges duodecim Tabularum et Pandectarum sciencia, quæ usque hodie perseverant a Græcis in nos
observatæ : et hac justitia etiam justitiam legis Christi cognoverunt, et acceperunt primi inter Gentiles. Unde, ad Roman. 1, 17, dicit Apostolus, quod justitia Dei in eo, scilicet in Judæo in Græco, revelatur ex fide in fidem : quia sicut Judæus ex fide justitiæ legis Mosaicæ justitiam Evangelii agnovit, ita Græcus ex fide justitiæ naturalis cognovit justitiam Evangelii. Unde etiam David quosdam arguit hanc justitiam nolentes cognoscere, et dicit, Psal. 1v, 6 et 7 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ? Ac si dicat : Hæc quæstio supervacua est : quia signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, in justitia naturali, quæ est exemplum luminis vultus tui : et ex hoc dedisti lætitiam in corde meo : quia ex isto cognosco justitiam tuam, quæ valde propinqua est rationi. Unde, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Græcus autem præ omnibus Gentilibus istam studio invenit et coluit justitiam.
Tertia ratio est : quia ad litteram Græcus primo hanc ab Apostolis accepit fidei invocationem, sicut patet in epistolis Pauli, quæ excepta prima et ultima, omnes Græcis scriptæ sunt. Similiter etiam omnia Evangelia excepto Evangelio Matthæi, et similiter Actus Apostolorum et Apocalypsis. Septem enim primeæ Ecclesiae quæ signant Ecclesiae universitatem, fundatæ sunt in Asiæ parle, quæ Græcia vocatur.
Quarta et ultima est : quia nobis Latinis a Græcis derivata est fides : quia Petrus et Paulus a Græcis ad Latinos venerunt : et ita ipsi fuerunt nobis fons et origo salutis. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Ut ergo reverentiam exhibeamus sapientiæ et ut honorem demus cultui justitiæ a Græcis exortis, ut cognoscamus quod Græci salutem hanc primum a Paulo et Barnaba susceperunt1, ut me-
<--- Page Split --->
mores simus, quoniam ista gratia a Græcis ad nos est derivata, in eisdem syllabis et vocibus quibus primo a populo invocata est misericordia, conservamus adhuc verba clamoris illius: hæc enim reverentia Patribus debetur, quod traditiones eorum, sicut ipsi quondam instituerunt, observentur. I ad Corinth. xi, 2: Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. In hujus rei signum adhuc in Ecclesiis solemnibus leguntur in Græco prophetiæ et Evangelia in qui-
busdam festis. Hujus etiam signum est, quod solemnia concilia, scilicet Constantinopolitanum, Nicænum, Antiochenum, Ephesinum, celebrata sunt in Græcia, in quibus ea quæ sunt de Missa maxime primitus sunt instituta, quamvis a beato Gregorio resecatis quibusdam superfluis postea sint ordinata, et ad hunc quem modo tenet Ecclesia modum, sint reducta.
Sic ergo bonus populus conclamat, Kyrie, eleison, et Christe, eleison.
CAPUT III.
In consolationem populi Deum invocantis cantatur a sacerdote Gloria in excelsis.
Omnia autem invocantibus numquam 1. defuit, vel deest, vel deerit misericordia Dei, ideo in diebus consolationum quando consolandus est populus, ab altari tamquam a conspectu Dei respondet ille qui in altari stat loco ejus qui est magni consilii Angelus, Episcopus, vel sacerdus dicens: Gloria in excelsis Deo. Ac si dicat illud Jeremiae, xxix, 11 et 12: Dicit Dominus: Ego cogito super vos cogitationes pacis et non afflictionis... Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. Unde est ac si dicat: Ex quo in desiderio primum clamat clerus, et ex quo ad misericordiam conclamat populus, jam facta est Deo gloria, et pax hominibus, ac si dicat illud Jeremiæ, xxxi, 16: Quiescat vox tua a ploritu, et oculi tui a lacrymis, quia est nurces operi tuo: exaudiam quippe clamores istos, et mittam vobis in sacramento quem misi Patribus in mundum,
ut participatione sui de cunctis malis eruamini, et in omnibus bonis impleamini.
Et hoc significat is qui cantat Missam per osculum altaris, quod accedens ad altare primo sumit, ut populo possit veram pacem nuntiare. Ad Ephes. ii, 17: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope.
In diebus autem profestis et in diebus luctus, sicut in jejunio, nisi sit jejunium exsultationis, sicut in Pentecoste, non cantatur: quia tunc timentes iram de peccatis satisfacimus, et pacem nondum adhuc donatam nobis commemoramus.
Sic ergo inducitur et intermittitur in Missa, Gloria in excelsis : et hac de causa incipitur ab eo qui loco Dei stat in altari, et loco ejus qui est nobis magni consilii Angelus. In cujus figuram unus Angelus, Gloria in excelsis Deo, cantavit cum nobis in sacrificium, quando Salvator pri-
<--- Page Split --->
mo fuit exhibitus 1. Quia vero subito cum Angelo facta est multitudo militiae celestis laudantium Deum, ideo Episcopo vel sacerdote incipiente : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis, usque enim huc ab Angelo est cantatum. Et secundum primam institutionem usque ad eumdem locum erat ab Episcopo vel sacerdote incipiendum. Et statim in memoria illius quod dicitur, Luc. ii, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiae celestis laudantium Deum : incipit chorus, Laudamus te, et cantat ea quæ sequuntur alta voce et solemmi cantu, quæ secundum rei veritatem composuit et addidit beatus Papa Telesphorus, qui a beato Petro fuit nonus, et instituit quod in nocte Nativitatis Domini in prima Missa decantaretur ob memoriam ejus, quod tunc ab Angelo præcinente et Angelis concinentibus in consolationem humani generis est primo cantatum. Quidam autem dicunt, quod hoc quod dicitur, Laudamus te, et cætera quæ sequuntur a beato Hilario Picaviensi est compositum et additum, quod non est verum. Postmodum autem Symmachus Papa instituit, quod Gloria in excelsis in festis Apostolorum, Martyrum et Virginum, quando non esset tempus pœnitentiae et luctus, et in diebus Dominicis decantaretur ad augmentum divinæ laudis, quæ ostenditur in gloriosis lests Sanctorum. Sic ergo et hac de causa in Missa deductum est, Gloria in excelsis, etc.
Dicitur autem hymnus Angelorum : quia primam partem ejus laudando cantavit Angelus : residuum autem factum quidem est ab homine, sed in memoriam concinentium Angelorum cum Angelo præcinente. Daniel. iii, 58 : Benedicte, Angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. Psal. cu, 20 : Benedicte Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, a d audiendam vocem sermonum ejus.
Iste igitur hymnus componitur ex duobus, scilicet ex hoc quod est Angeli præcinentis, et ex hoc quod factum est in memoriam exercitus Angelorum concinentium.
Hoc autem quod est Angeli præcinentis, duo habet, scilicet gloriam dandam Deo qui consilium hujus liberationis invenit, et continet pacem quæ hominibus bonæ voluntatis in concilio illo est perfecta et reddita.
In primo dicit tria, scilicet gloriam, et gloriae causam, et hanc esse Deo tribuendam. Gloria autem est mala, ficta, Gloria mla, fictavana, et vera. Gloria autem mala est de vana, vera. mala eorum de quibus dicitur, Proverb.
Ficta gloria est, quando aliquis sibi attribuit quod suum non est, sicut, I ad Corinth. iv, 7, dicitur : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
Gloria autem vana est in caducis et vanis. Isaïe, xl, 6 et 7 : Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Jerem. ix, 23 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Proverb. xxxi, 31, ubi nos habemus : Fallax gratia et vana est pulchritudo, habet littera Septuaginta : « Fallax gloria, et inanis est imago. »
Gloria autem vera est de bono proprio, quod nullo indiget bono : et hæc duplex, scilicet Auctoris omnis boni, et ejus cui illud bonum participat. De primo dicitur, Joan. x, passim : et hoc dixit Isaias, xxxv, 2 : Ipsi videbunt glo-
<--- Page Split --->
riam Domini. Eccli. xlv, 3 : Ostendit illi gloriam suam. Hæc enim gloria splendoris est, decoris, et magnificentiae divinae. Gloria autem Sanctis communicata, est gloria in Deo de communicato sibi hoc decore et magnificentia. Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. II ad Corinth. x, 17 : Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et, II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiae nostrae. Gloria ergo vera vere accepta est, quam diximus divinam.
Est autem in excelsis, sicut in causa.
- Est autem hæc in excelsis, non quidem locis, sed decore et magnificentia, quæ super omnia celsa sunt celsiora, in quibus Deus solus decorem suæ ostendit bonitatis, et virtutis, et magnificenttiam operum mirabilium suorum. Unde, Luc. ii, 14, dicitur : Gloria in altissimis Deo, hoc est, altissimo consilio et virtute et magnificentia : fuerunt et sunt, quod Filium et in carnem misit et quotidie mittit in sacramentum, de quibus cum perfici deberent, dixit Angelus, Luc. i, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et hoc signatum est, Job, xi, 4 et 5, ubi sic ad hominem dicit Dominus : Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas, circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Ac si dicat : Si gloriosus vera gloria es, oportet te brachium fortitudinis invincibilis, ut Deus habet, habere, et voce similis veritatis et auctoritatis intonare, et decore virtutis circumdatum esse, et in sublimibus te ostendere, et sic gloriosum esse ut vestibus induaris in conversatione speciosis super omnem honestatem.
qui solus gloriosus est in se et in sanctis suis. Ideo dicitur, Isa. xlii, 3 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. I ad Timoth. i, 17 : Regi autem sæculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor et gloria. Hoc signatum est, Genes. xxxix, 8 et 9 : Ecce dominus meus, omnibus' mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua : nec quidquam est quod non sit in mea potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es. Sciebat enim bonus Joseph, quod dicturus erat Apostolus, I ad Corinth. xi, 7 : Mulier gloria viri est. Et ideo licet bona domini sui acceptavert, tamen cum domini sui gloria nihil commune habere voluit, quoniam non est in homine quod hominis sit unde possit gloriari, sed in aliis bonis domus domini nobis concedit potestatem : in gloria autem non vult habere consortem, sicut nec vir in uxore. Sic ergo et Angelus Deo soli attribuens gloriam verissimam, cantat : Gloria in excelsis Deo.
Continue autem subjungit hoc quod ex gloria Dei excelsorum factum est nobis, dicens : Et in terra pax hominibus cessitas, veritas et bono voluntatis. Tria dicens in verbo, consuliscilicet pacis necessitatem, pacis veritatem, pacis congruitatem.
Pacis necessitatem tangit per hoc quod dicit : In terra : quia in terra est impugnatio belli, et ideo in terra necessitas est pacis. Pacis veritatem tangit in nomine pacis : quia aliter significatio nominis caderet ab effectu, quod non potest fieri in verbis Angeli : et ideo in nomine pacis, pacis veritas significatur. Congruitas autem pacis in hoc importatur, quod dicit : Hominibus bona voluntatis : his enim qui ratione utuntur et intellectu, per studium veritatis perficiunt, et voluntatem forma boni formant, ut bonum velint, illis vera pax congruit et non aliis. Et sic per hoc quod dicit : Hominibus bona voluntatis, congruitas pacis significatur.
- Hæc igitur est vera causa gloriae, et ideo non nisi Deo attribuenda, qui solus hoc possidet et habet : et ideo hæc gloria quae est in altissimis, sit Deo, supple, attributa, et nostra laus data Deo
<--- Page Split --->
De terra in qua pacis est necessitas, dicitur, Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, et ideo in pace esse non potest, nisi Deus ipse pacem faciat. Job, vii, 1 : Tentatio vel militia est vita hominis super terram. Joan. xvi, 33 : In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. Daniel, vii, 2 et seq., signatur hoc, ubi quatuor venti pugnant in mari magno, et egrediuntur bestiae compugnantes. Quatuor enim venti sunt quatuor suggestiones diabolice mare mundi hujus turbantes, hoc est, timor vanus, spes vanior, gaudium malum, et justitia quae mortem operatur. Hæc enim totum mundum quasi bestias faciunt corrixari. Hic ergo pacis summa est necessitas, sicut promittitur, Job, v, 23 : Bestiae terræ erunt pacifice tibi, et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Ad hoc enim Christus venit in corpore, in quo nihil erat pugnae, sed omnia rationi erant consona, sicut dicitur, quod omnia animalia erant pacata in arca Noe 1, quæ corpus Domini significat, in quo omnia pertinentia ad animalitatem nostram erant pacata, ut pacem in terra nostra faceret, et corda pacificaret, sicut dicitur, Isa. xxvi, 12 : Dabis pacem nobis, omnia opera nostra operatus es nobis.
Veritas autem pacis importatur, cum dicitur pax.
- Pax temporis, pectoris, et aeternitatis.
Veritas autem pacis conficitur ex tribus : ex pace temporis, et pace pectoris, et pace æternitatis : ut prima sit in conversatione, secunda in cordis dulcedine, et tertia in æternitatis prægustatione.
Pax autem temporis, non ut quidam putant, est temporis tranquillitas : quia illa numquam fuit sanctis data in hoc mundo : unde, II ad Timoth. in, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Apocal. i, 9, dicitur particeps tribulationis in Christo Jesu. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos
sicut oves in medio luporum. Oves autem in medio luporum pacem non habent. Unde tranquillitas temporalium non potest dici pax temporis. Sed potius pax temporis est æquaminis susceptio emergentium in tempore, ut quidquid tribulationis vel consolationis in tempore emergat, æquanimiter suscipiatur et in pace, tranquillitate animi nullatenus violata, sicut dicit Psalmista, Psal. cxi x, 7 : Cum his qui oderunt pacem eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Hoc est una pars veræ pacis, quam Christus cum Juda habuit, quàndo eumdem ad osculum recepit. Ad Roman. xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.
Secunda pars pacis est in dulcedine cordis pacati, quæ conficitur ex quatuor, scilicet ex conscientia remissionis peccatorum, ex reconciliatione ad Deum, ex concordia conscientiæ cum voluntate, et ex perfecta affectuum cordis tranquillitate. Et hoc diversis locis in dicunt Glossæ super Apostolum. De primo modo pacis intelligitur quod dicitur, ad Roman. i, 7 : Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Igitur pax est ex gratia, quæ est remissio peccatorum. De secundo modo pacis dicitur, Isa. xxvii, 5 : Pacem faciet mihi, hoc est, se mecum reconciliabit. De tertio modo pacis dicitur in Psalmo cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua. Quia pax illa non fit inter conscientiam et voluntatem, nisi magna virtute cor voluntatem contineat, ne ad malum impetum faciat. Unde sequitur : Et abundantia in turribus tuis, quæ turres sunt munitiones virium animæ rationalis, irascibilis, et concupiscibilis, in quibus si est abundantia boni, pax perficitur conscientiæ imperantis et voluntatis obedientis : si autem aliter sit, statim conscientia movet bellum et remordet. De quarto modo pacis dicitur, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei
<--- Page Split --->
quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras : hoc enim est tranquillitas cordis dulcis, avertens omne quod sensus ingerunt ad cordis perturbationem, et tenens intelligentias nostras in contemplatione et delectatione boni interioris. Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus : quia in tali pace habitat Deus.
Pax autem aeternitatis, ut dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, est pax cnelestis civitatis, quae ut idem dicit, est concordia fruendi Deo, et invicem in Deo : nullo enim debemus frui nisi Deo, et omnibus bonis quae in nobis habemus, debemus. frui invicem in Deo : tunc illam in dulcedine divini boni in nobis et in proximo habiti, aeternitatis pacem praegustamus. Matth. v, 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
De hac autem triplici pace temporis, pectoris, et aeternitatis dicit Christus ad suos, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quonodo mundus dat, ego do vobis. Et reliquit quippe nobis pacem temporis. Dedit pacem pectoris non ad modum mundi, sed suae propriae dulcedinis indicium, dedit pacem aeternitatis. Haec enim pax congruit hominibus rationabiliter viventibus, non feralibus se invicem lacerantibus, de quibus dicitur, ad Galat. v, 15 : Si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Isti sunt enim qui in bestias mutaverunt similitudinem cordis sui, de quibus dicitur in Psalmo xlviii, 13 : Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hominibus igitur intellectum, justitiam, et pietatem colentibus datur pax ista : quia illi sunt vere aninal mansuetum natura, quod proprium hominum esse dixerunt Philosophi. Esther, xiii, 2 : Volui... ut optata cunctis mortalibus pace fruerentur, maxime si sunt bonae voluntatis, quae bona non est, sicut dicit Augustinus, nisi sit praeventa gratia operante ut bonum velit, et sit
subsecuta gratia virtutis, quae gratia vocatur cooperans, ut bonum efficaciter et non frustra velit. Ad Philip. ii, 13 : Deus est qui operatur in vobis velle et perficere, pro bona voluntate. Velle enim operatur gratia quam ipse operatur, qua voluntatem informat ut bonum velit, et a malo se avertat. Perficere autem operatur gratia cooperante, quae nobiscum operatur in opere virtutis et meriti, ne frustra dicamus nos habere voluntatem, quando nihil operamur. II ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est. Talis enim voluntas tranquillitati divinae similis est, et pax congruit sibi. Sic benigne facit nobis Deus in bona voluntate sua, homines ad imaginem suam reformans ut homines sint, et differentiis gratiae suae operantis et cooperantis bonam voluntatem perficiens, ut tranquilla sit et huic paci congrua : feralibus enim male voluntatis non erit pax. Unde, Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Cor enim impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, sed redundant in conculcationem fluctus ejus. Hi sunt quibus non sufficit Angeli divisio, ut ipsi pacem habeant et gloriam Deo attribuant, sed gloriam Deo volentes auferre, pacem scindunt, et ideo gloriam perdunt. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. I Machab. ii, 62 et 63 : Quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam.
Sic igitur dicitur : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te. Haec sunt quae a sancto Papa Telesphoro sunt adjecta in commemorationem concinentium cum Angelo cœelestium exercituum. Et intellectus istorum consistit in duobus, scilicet in concentu laudis, et in laudis causa.
Concentus autem iste in tribus consistit : bona enim nostra considerantur
<--- Page Split --->
tripliciter, scilicet prout sunt a Deo, et prout a nobis, et prout referuntur ad ipsum.
Prout autem sunt a Deo, dupliciter considerantur, scilicet in forma sive in specie datorum, et in modo quo dat ea Deus.
Prout igitur considerantur in specie datorum, dicitur : Laudamus te, Benedicimus te. Considerando autem modum quo dat ea Deus, dicitur : Adoramus te, Glorificamus te. Referendo autem bona Dei in ipsum, dicitur : Gratias agimus.
In prima consideratione duplicia Dei dona in nos ab ipso fluentia consideramus, scilicet dona virtutum et gratiarum, et dona quæ sunt bona naturæ, vel ad naturæ conservationem ordinata. Pro virtutibus igitur et gratiis dicimus : Laudamus te. Pro bonis autem naturalibus dicimus : Benedictimus te.
Quod autem pro virtutibus et gratiis laudemus, probatur per Philosophum in libro primo Ethicorum dicentem, quod virtus est laudabilium bonorum. Et idem dicit in libro de Laudabilibus bonis. Laus enim, ut dicit Tullius, est proprium virtutis praeconium. Et ideo considerando collationem virtutum suarum et gratiarum, dicimus : Laudamus te. Hinc est quod dicitur, Proverb. XXXI, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus : fructus enim manuum Domini opera sunt virtutis : quia dextera Domini fecit virtulem 1, et opera illa prædicant eum in portis civitatum omnium sanctorum. Psal. XXIII, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Sic in Psalmo XLVII, 2, dicitur : Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Magnus enim Dominus virtute, laudabilis nimis virtutum collatione, in civitate sanctorum, quia laudatur in omni sanctorum civitate quæ tota est in splendore honestatis, virtutis et
gratiae : in monte sancto ejus, in eminentia honoris ejus qui debetur operationi virtutum. Omnes enim sui divites sunt in virtute, sicut dicitur, Eccli. XLV, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Sic igitur, Laudamus te, propter virtutes in te ostensas et nobis exhibitas : virtus enim, ut dicit Augustinus, est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis.
Benedicimus autem te in bonis naturæ collatis nobis, quæ sunt intellectus, ratio, sensus, vita, substantia, et hujusmodi, et in his quæ ista in nobis conservant, sicut est sanitas, et bona fortunæ, et honor, et fama, et hujusmodi. Et de his duobus bonis dicitur, Jacobi, II, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Data enim optima sunt ordinata ad naturam. Dona autem perfecta sunt dona virtutum et gratiarum.
Sed quid est quod dicit : Benedictimus te, cum, ad Hebr. vii, 7, dicatur quod sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur ? Videtur ergo, quod nobis Deus benedicere habeat, et non nos ipsum. Idem continetur, Numer. vi, 27 : Invocabuntque nomen meum super filios Israel : et ego benedicam eis.
Ad hoc dicendum, quod duplex est benedicto. Una quidem sacrans illud duplex benedicitur. Altera autem est laus et praeconium dati et accepti. Et de priori dicitur quod, quod minus est a meliori benedicitur, et ea benedictione nobis Deus benedicit, et ipsi sacerdotes hoc modo benedicunt. Et ideo in unctione manuum sacerdotum dicit Episcopus : « Consecrare et sanctificare dignare, Domine, manus istas per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quidquid benedicunt, benedicatur, et quid-
<--- Page Split --->
quid consecrant, consecretur et sanctificetur in nomine Domini. » Alia autem benedictione qua bona Dei laudamus et praedicamus, nos Deo benedicimus, et non Deus nobis. Tobiae, xii, 6: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Psal., cui, 22 : Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus benedic, anima mea, Domino.
1
Adoramus te.
citur, Jacobi, 1, 5 : Dat omnibus abundanter, et non improperat. Esther, n, 18 : Largitus est dona juxta magnificentiam principalem. Et haec est gloria et magnificentia digna. Eccli. xlui, 30 : In omnibus glorifiantes ad quid valebimus ? Ipsè enim omnipotens super omnia opera sua. Et infra, y. 32 : Glorifcantes Dominum quantumcumque potueritis. Exod. xv, 2 : Istè Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
Tangit hic modum collationis quo Deus confert et laudabilia et benedicibilia. Duo autem sunt modi potestatis, scilicet qua talia conferendi habet facultatem, et modus magnificentiae qua in talia conferendo magnificam ostendit liberalitatem. Primum est majestas quam adoramus. Secundum est magnificentiae liberalitas, quam glorificamus. Ex majestate habet facultatem et ex magnificentia liberalitatis gloriam. In epistola Jeremiae dicitur : Dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine 1. Majestas autem adoratur prostratione totius corporis, ut dicit Damascenus, ad significandum, quod nihil sumus nisi pulvis et cinis, nisi per ipsam Trinitatis majestatem in aliquid erecti essemus. Psal. cxxxv, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Exod. iv, 31 : Audierunt, scilicet Hebræi, quod Dominus visitasset filios Israel, et quod respezisset afflictionem eorum : et pront adoraverunt. Sic ergo, Adoramus te, sicut veri tuæ majestatis professores. Joan. iv, 23 et 24 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorant eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Gratias agimus tibi, hoc est, secundum relationem bonorum in ipsum. Hæc enim quæ ab ipso fluunt per gratiarum actionem redduntur sibi, ut abundantius fluant, sicut flumina quæ redeunt ad mare. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Ingratitudo enim, ut dicit beatus Bernardus, est ventus uren sessiicans fontem pietatis et fervorem gratiæ et misericordiæ. Dicit enim beatus Dionysius in libro de Cælesti Hierarchia 2, quod omne lumen gratiæ procedens a Patre luminum venit in nos, et sui abundantia nos replet, et sui simplicitate nos congregat : et quia omnia ad suum festinant redire principium, ideo convertit nos ad paternum luminis sinum, quia omnia in se congregat bona, quæ ab ipso procedunt. Hæc autem dicit his verbis : « Omnis a Patre mota manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, nos replet, et ut vivifica virtus nos congregat et convertit ad deificam super simplicitatem et congregantis Patris unitatem. Et hoc per gratiarum actionem, in qua nos grati cum donis Dei redimus ad Patrem omnium fontem gratiarum. » I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Sic ergo expleta est laus concinentium in memoriam ejus
Propter magnificentiam autem liberalitatis, Glorificamus té : quia sicut di-
cap. 1.
<--- Page Split --->
quod dicitur, Luc. ii, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiae cælestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, etc.
Causa autem hujus tantae laudis exponitur, cum dicitur : Propter magnam gloriam tuam. Haec autem causa dupliciter exponitur : in communi, et in speciali per singularum attributa personarum.
In communi quidem cum dicit: Propter magnam gloriam tuam. In quo sermone tria dicuntur, scilicet causa laudis, causae magnitudo, et quod gloria est Deo propria. Causa est gloria quae quatuor modis definitur : duas enim definitiones dat Tullius in fine primae Rhetoricæ, quarum una est, quod gloria est ore multorum prædicata laudatio. Secunda est, quod gloria est late patens præconium. Tertiam dat Augustinus, et ponitur in Glossa in fine epistolæ ad Romanos, xvi, 27 : Cui honor et gloria, ubi dicit sic : « Gloria est clara cum laude notitia. » Philosophus autem dicit in Topicis, quod per gloriam fit, quod nullo consciente non festinaret in esse, et secundum illum gloria est, quod sui nobilitate et honestate conscientiis hominum semanifestat. Hoc igitur modo gloria Deo convenit : quia ipse solus ore multorum prædicabilis, qui virtute universali se omnibus laudabilem præbuit. Unde dicitur, Psal. cxvi, 1 : Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Ipse enim est quem Pater omnibus gloriam in qua glorientur, exhibuit. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Ipse ore multorum prædicatur, Isa. xii, 5 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Ipse est qui clara laude omni notitiæ exponitur : quia nihil nisi laudabile in eo invenitur. Daniel. ui, 35 et 36 : Laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Hic nobilitate, et honestate sua hominum omnium se conscientiis manifestat. Psal.
CL, 1 : Laudate Dominum in sanctis ejus, laudate eum in firmamento virtutis ejus. Sanctis est ibi neutrius generis, hoc est, Laudate eum in sanctis, hoc est, quæ sancta sunt ejus, quæ omnia nobilia sunt et honesta. Hæc est igitur gloria. Est autem magna, et maxima : quia nihil sibi comparari potest. Psal. cxii, 5 : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat ? Unde dicitur, Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo. Eccli. xliii, 32 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, et supervalebit adhuc. Hæc autem gloria magna tua est proprie : quia alii non debetur gloria nisi soli Deo. Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. I ad Timoth. i, 17 : Soli Deo honor et gloria. Hæc est ergo causa laudandi et benedicendi et adorandi et glorificandi et gratias agendi Domino.
Domine Deus, etc.
Hic tangit in speciali attributa personarum. Et primo tangit ea quæ sunt Patris. Secundo, ea quæ sunt Filii. Tertio, ea quæ sunt Spiritus sancti. Quarto, subjungit id quod est unitatis essentiae in tribus personis.
Ea autem quæ sunt Patris, tangit tripliciter, scilicet secundum quod considerantur in ipso, et secundum ea quæ operantur in nobis.
Ea autem quæ sunt in ipso, tangit dupliciter, scilicet secundum auctoritatem, et secundum gubernationem.
Auctoritatis enim est quod dicit : Domine, non quod solus Pater sit Dominus, cum sit scriptum in symbolo Athanasii : « Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus : et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. » Sed quod commune est secundum operationem, per appropriationem auctoritatis, quia Pater non est de alio, Patri attribuitur, de quo dicitur, Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Hinc est, quod Filius vocat eum Dominum, Matth. xi, 25, cum dicit : Conf-
<--- Page Split --->
tror tibi, Pater, Domine caeli et terræ. Act. xvii, 24 et 25 : Hic caeli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur, indigens aliquo. Non indiget, qui omnium pulchrorum et bonorum est fons et origo.
Deus autem est nomen gubernationis, quæ etiam Patri attribuitur : quia etiam patres ab antiquo dicebantur, qui alios ut reges gubernabant, et etiam patris est gubernare familiam in domo : Deus enim Græce dicitur sæc quod nomen si derivatur a verbo Græco sæpizò, æc, quod est video, vides, idem est quod cuncta videns oculo providentiæ. Eccli.xxii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum,...intuentes in absconditas partes. Ad Hebr. iv, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectus ejus. Si autem sæc derivatur a Græco theaste quod sonat circuitum, iterum signat Deum qui omnia circuit cura suæ providentiæ. Eccli. xxiv, 8 : Gyrum caeli circuivi sola, dicit Patris sapientia, cujus est tota providentia. Si autem derivatur a Græco thetim, quod calorem sonat, amorem providentis significat, sicut dicitur in Psalmo xviii, 7 : Non est qui se abscondat a calore ejus. Sic igitur visionis luce, curæ velocitate, et amoris calore omnibus providet et omnia gubernat : et ideo dicit, Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. I Petri, v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
primo, et per Angelos hominibus distribuit. Dicit enim Dionysius, quod regnum est omnis finis et ornatus legis et ordinis distributio 1. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes, hoc est, Angeli, in judicio præerunt. Isa. xxxii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Jerem. x, 6 et 7 : Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium? tuum enim est decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
Deus Pater omnipotens. Hoc dicitur secundum attributa Patris in nobis, et dicitur Deus nobis providens. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Pater autem dicitur in gratia adoptionis nos formans. Isa. lxiv, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fietor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Psal. xxxii, 13 : Qui finxit singillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum.
Dicitur autem omnipotens: quia cum tria sint in nobis reluctantia reformationi ad bonum, scilicet inferioris naturae inobediens gravitas, infirmitatis humanae deprimens fragilitas, spiritualis nequitiae reductans iniquitas, nihil horum obstare potest, quin ipse nos in filios formet. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam erit difficile?
Rex cælestis. Ecce quid faciat in Angelis : quia per metonymiam rex dicitur cælestis : quia Rex est Angelorum mirabiliter ex ministris sibi assistentibus regnum suum restaurans. Rex autem est : quia fines intentionum, et bona operationum, et leges in præceptis justitiarum, et ordines ministrorum Angelis
Domine, Fili unigenite. Hic tangit ea quae attribuuntur Filio. Hæc autem tangit sub sex differentiis. Primo enim tangit ea quæ habet in seipso, ex quibus est potens salvare et debitor salutis. Secundo, tangit modum exhibitionis quo gratiam salutis adhibuit. Tertio, tangit
<--- Page Split --->
gratiam redemptionis. Quarto, tangit gratiam gratificationis. Quinto, tangit gratiam glorificationis. Sexto et ultimo, horum singulorum singillatim tangit causam.
Dicit igitur : Domine, Fili, etc., et duo tangit. Primum est unde salvare poterat. Secundum, unde salvare debuerat debitum nostrum in se suscipiens. De primo horum dicit : Domine, Fili. Tria dicit, quorum primum importat salutis facultatem, secundum facultatum illarum hareditatem, tertium facultatum salutis indivisam importat plenitudinem.
Per hoc enim quod dicit : Domine, cum Dominus dicit omnimodam pulchrorum et bonorum possessionem, signat eorum unde salvare potest facultatem : hoc autem quod dicit : Fili, cum filius ex haereditate habeat omnes patris facultates, signat illarum facultatum haereditatem. Per hoc autem quod dicit : Unigenite, cum unigenitus sit qui, sicut Basilius dicit, cum secundo genito gloriam paternam non divisit, signat facultatum illarum indivisam, et possessam plenitudinem : et ex his habet unde poterit salvare plenam et perfectam facultatem. De primo dicitur in Psalmo vni, 1 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Hoc enim mirabile est in terra, quod facultatem habet omnes salvandi. Ipse enim est de quo dicitur, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant eum. Unde Paulus, I ad Corinth. 1, 5 et seq., dicit : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. Ex his igitur facultatibus omnes salvat.
Fili autem dicit : quia haereditate naturali omnia possidet. Luc. xv, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Ad Hebr. 1, 2 : Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Joan. xvi, 15 : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt.
Unigenite autem, quia indivise possidet. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Sic ergo ex his quae deitatis sunt, facultatem habet salvandi : sed quia apud justum judicem non satisfacit nisi qui debet, ideo ex nostro assumpsit, unde pro nobis satisfacere deberet.
Et hoc est quod sequitur :
Jesu Christe. Quod autem quidam addunt : Altissime, non est de littera et a præsumptoribus est additum : quia nihil addendum erat tantæ auctoritati quam fecit Angelus et vicarius Jesu Christi. Sunt autem hæc duo nomina, Jesu Christe. Jesus quidem, ut dicit Damascenus, dicit Deum humanatum, et Christus dicit e converso hominem deificatum : quia naturae duæ in una persona Filii se circumcendunt : quia deitas potentiam exercet in actibus hominis, dum humanitate tactus leprosus sanatur, mortuus tactus vivificatur, cæcus tactus illuminatur, et sic de aliis, et humana natura propria servans in potentia divinitatis se ostendit, dum solem obscurans moritur, cum petram scindens crucifigitur, dum potestate propria ponens animam et iterum sumens eam sepelitur. Jesus ergo dicit Deum humanatum, et Christus, sicut dictum est, dicit hominem deificatum. Et hoc est unde pro nobis satisfacere debuit : dicit enim Ambrosius, et probat Anselmus in libro, Cur Deus homo, quod pro nobis satisfacere non potuit, nisi qui debuit, et qui potuit. Potuit autem in quantum Deus Dominus Filius Patris unigenitus : debuit autem in quantum homo fuit : debuit et potuit in quantum Deus humanatus, et in quantum homo deificatus. Hoc autem probavit Anselmus. Adam enim in quo omnes peccavimus et damnati fuimus, originalem justitiam omnium hominum qui ex ipso nasci poterant, perdidit. Possunt autem infiniti nasci ex ipso, qui omnes illam Deo tra-
<--- Page Split --->
didissent justitiam originalem, quae in infinitis esset infinitum bonum quod restituere non potuit, nisi qui infinitae fuit bonitatis, et hoc non erat nisi Deus Dominus Filius unigenitus infinitae bonitatis. Exigere autem ab eo qui nihil debet, non est justi judicis. Cum ergo Deus justus judex sit, non exigit hoc nisi ab homine qui debuit : et sic oportuit, quod salvator homo esset, qui debuit non ex debito culpae, sed ex debito quod voluntarie suscepit : ergo oportuit quod homo esset Deus, et Deus homo, et Deus in homine, et homo in Deo. Et sic, sicut dicitur, I ad Timoth. II, 5 : Mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus. Quod ergo debuit et potuit, importatur per hoc quod dicitur : Jesu Christe.
Et de Jesu quidem dicitur, Matth. I, 1 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Jesus, ... qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. De Christo autem dicitur, Isa. xlv, 1 et 2 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsaregum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo : portas aeras conteram, et vectes ferreos confringam. Cyrus autem haeres interpretatur : quia hic Christus primo haeres est Dei Patris, cujus Pater dexteram apprehendit : quia virtutem salutis in nobis fecit, cui etiam gentes salvatas in fide Ecclesiase subjecit, dorsa regum mundi vertit, et eis onus suorum mandatorum imposuit, portas aeras inferni contrivit, vectes in peccati repagulis confregit : ante eum in miraculis magnis ivit, omnia quae fecit, confirmando et contestando, et sic gloriam mundi stravit, et gloriosos et inclytos in humilitate spiritus inclinavit. Hoc est
ergo quod dicit : Domine, Fili unigenite, Jesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Hic tangitur totus salvandi modus. Salvavit potenter, mansuete, et obedienter. Potenter ut faceret opus salutis efficaciter, mansuete ut laudabiliter, obedienter ut salus nostra habeat auctoritatis incontradicibilitatem.
Primum tangit per hoc quod dicitur : Domine Deus, qui potens est ad salvandum. Secundum per hoc quod dicit : Agnus Dei, qui mansuetus est ad patiendum. Tertium tangit per hoc quod dicit : Filius Patris, qui obediens est Patri ad pretium pro Adae debito solvendum.
Domine qui potens, Deus qui sapiens es, et cuncta providens : ex hoc enim poteris salvare, quoniam nec fortitudo aliqua resistit Domino, nec versutia aliqua potest decipere vel latere sapientis visionem. De primo petimus : Exaltare, Domine, in virtute tua 1, ut salves potenter : et tunc gratias agentes, cantabimus et psallemus virtutes tuas 2. De sapientia autem dicitur, Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit.
Agnus autem dicitur propter patiendi mansuetudinem : Dei autem, ideo quia in passione fuit Deo sacrificatum. De mansuetudine dicitur, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Isa. Lili, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et non aperiet os suum. Dei autem sacrificium est, cujus sanguine tincti liberamur ab Angelo exterminatore. Iste agnus est, qui immolatus est in figura arietis ab Abraham pro filio Isaac 3. Iste est agnus, qui occisus est pro omnibus electis ab origine mundi 4. Iste estagnus, qui xaix mane immolatus est in membris, quae praecesserunt adventum ejus, qui immolari praecipitur 5 : xaix
<--- Page Split --->
vespere in se, et in suis qui offeruntur Deo post adventum ipsius. Iste est agnus, qui agni nomen non in vacuum accipit : quia agnus ab agnoscendo dicitur. Dieit, Joannis, x, 14: Ego cognosco oves meas, et cognoscunt me mea. Iste est agnus, quem omnes agnini in vellere sequuntur. Haec enim est natura agni masculi, quod omnes quos generat, generantem agnum sequuntur in bonitate lana et velleris. Et hoc signatum est, Judicum, vi, 36 et seq., ubi legitur, quod signum de descensu roris quod apparuit in vellere, defluxit, in concham et derivatum est ad aream : gratia enim quae in deitate Christi fuit, et bonitatis thesaurus defluxit in humanitatem ejus, id est in concham, et diffusa est in area, id est, in Ecclesia. Sic igitur est agnus Dei.
Filius Patris : in quo ostenditur, quod obedienter solvit debitum, pro nobis, ut solutio haberet auctoritatem et utilitatem, quae si ex obedientia Patris auctoritatem non habuisset, a Patre refutari poterat. Nunc autem quia ex obedientia Patris processit, Patri fuit acceptabilis. Ad Philip. n, 8 et 9 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Unde v adens ad satisfactionem dicit, Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu, scilicet vis. Hoc enim sibi fuit cordis refectio, ut Patris perficeret voluntatem. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, et perficiam opus ejus. Haec obedientia fuit sibi omnium operum et passionum necessitas. Luc. n, 49 : Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? In his ergo consistit in sanctificatore nostro sanctificationis perfectus modus, ut perficeret sanctificationem potenter, sapienter, patienter et utiliter.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Hic tangitur sanctificationis opus quod in tribus consistit, operatio scilicet redemptionis, gratificationis, et glorificationis : et hoc indicant tres versus qui per ordinem hic inducuntur.
Tanguntur autem duo in primo, scilicet redemptionis perfectio, et misericordiae imploratio. Redemptionis perfectio dupliciter describitur, scilicet ex parte redimentis, et ex parte debiti a quo redimimur.
De primo dicit : Qui tollis. Et hoc secundum Priscianum habet exponi, hoc est, quia tu tollis, hoc est, habes unde tollas, hoc est, abstollas ut non sit : et id ex hoc habes facere, quia infinitum bonum pro debito infinito habes facultatem solvendi, hoc est, oleum unctionis de quo solutum est totum debitum viduaprophetae, hoc est, Ecclesiae. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi. Ex quo thesauro absoluta est vidua'.
Peccata mundi. Hoc signat unde absolvitur Ecclesia. Peccatum autem mundi est peccatum originale, quod totum mundum inficit per privationem justitiae originalis, quod quamvis unum fuerit in origine, tamen multiplicatum est in vitiosa propagine, quia et omnes inficit et quemlibet multis modis : et ideo dicitur pluraliter, peccata mundi. Psal. L, 7 : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Sapient. xii, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat multari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. Hoc ergo peccatum tulit auferendo, quando Adae debitum solvit. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Psal. cxxix, 7 : Copiosa apud eum redemptio. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Unde, Joan. 1, 29 :
<--- Page Split --->
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Subjungitur imploratio misericordiae Dei, cum dicitur : Miserere nobis, ut scilicet nobis valeat redemptio in hoc quod nos de peccato mundi inficit. Hoc enim malum nascentes omnes sine gratia consumpsit, sicut dicitur, ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii irae : quia ira consumpti essemus, nisi misericordia redemptionis pro nobis solvisset. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. Non enim deficiunt miserationes quae pro omnibus solvunt. Sapient. vi, 8 : Non enim subtrahet personam cujuscumque Deus, qui est omnium dominator : quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus : quia pro omnibus solvit.
super lignum : non enim portavit nisi peman patiendo pro nobis.
Sequitur imploratio : Suscipe deprecationem nostram. Deprecatio, ut dicit Augustinus, est oratio pro amovendis malis, et est sensus : Suscipe in passione tua qua pœenam solvisti pro nobis, nostram deprecationem qua corde, ore, et opere petimus mala nostra amoveri a nobis : quia aliter non possunt amoveri. Psal. lxiii, 1 : Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor, a timore inimici eripe animam meam. Non enim suscipitur nostrum nisi in tuo : Daniel. ui, 39 et 40 : Sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur : sicut in holocausto arietum, et taurorum,... sic fiat sacrificium nostrum, scilicet in pœenitentia peccatorum, ut a te suscipiatur et placeat tibi, Domine. Hoc enim addidit Ambrosius ad verba Danielis.
- Qui tollis peccata mundi, suscipe de- 1. u. gratiprecationem nostram.
Hic tangitur opus gratificationis. Et dicuntur, duo, scilicet facultas gratificationis in Christo, et imploratio, ut ad nos beneficium gratificationis derivetur.
Facultas tangitur cum dicitur : Qui tollis peccata mundi, hoc est, qui habes tollendi facultatem ex gratiarum tuarum infinitis divitiis. Mundus aliqualiter hic aliter sumitur quam prius. Prius enim dicebatur collectio universitatis in origine in qua vitiata fuit : hic autem dicitur mundus ipsa hominum multiplicatorum universitas, et peccatum istius mundi est actuale, pro quo etiam satisfecit sanguis Agni. Et quia multa sunt actualia tam in omnibus quam in singulis, ideo dicit : Qui tollis peccata, etc. Ad Hebr. ix, 26 : Nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit : quia nisi sanguis Christi intercedat, nullus de peccato suo poterit satisfacere. Isa. lii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgresssoribus rogavit. I Petri, ii, 24 : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Hic tangitur opus glorificationis. Sedere enim est quiescentis post laborem redemptionis : sedere autem ad dexteram summi Patris, est regnantis, hoc est, in Patris regnantis aequalitate. Sedet enim ibi in altissimis et potissimis : in altissimis ad regnandum, in potissimis ad fruendum. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum. sunt sapite, non quae super terram. Sed quia illuc ascendit, ut nobis paret locum, ut ubi ipse est, nos sinus secum, ut dicitur, Joan. xiv, 3 : ideo imploramus misericordiam, ut ab exsilio liberemur, et cum ipso in regno collocemur, dicentes : Misere re nobis, misericordia tollente omnem hujus exsilii miseriam, et in æternam felicitatem constituente. Ad Hebr. ix, 24 : Non enim in manu facta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum æolum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Genes. xl, 14 : Memento mei cum bene tibi fuerit, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Psal. cxii, 8 : Educ de cu-
<--- Page Split --->
stodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Job, xvii, 3 : Libera me, Domine, et pone me juxta te.
21. Quoniam tu solus sanctus.
Hic eorum quæ dicta sunt de Filio in redimendo, gratificando, et glorificando, tangitur causa : quia enim sanctus est, redimit : quia autem Dominus est, gratias contulit. Et quia Altissimus est, ideo exaltatos in gloriam ponit.
Dicit igitur : Quoniam, ac si dicat : Tu tollis peccata mundi, quoniam tu solus es sanctus. Et dictio exclusiva quæ ibi ponitur, facit exclusionem respectu essentiae, et non respectu personæ : et ideo non excluditur Pater a sanctitate, nec Spiritus sanctus. Cum enim sanctus multas habeat intentiones, dicitur enim sanctum mundum, formatum, et sanguine, tinctum, non dicitur de illis æquivoce, sed per analogiam ad unum. Sanctum enim secundum primam et principalem rationem dicitur sanguine tinctum. Unde leges sanctificantur sanguine, et sanciuntur : et quod est mundum a legis transgressione, hac sanctitate est mundum. Et quod est firmatum sanguinis effusione, est confirmatum. Et omnis ideo modus sanctificationis primo oritur a sanguinis effusione : et ideo sanctum derivatur a sanguino, as, are. Hoc ergo modo solus redemptor noster dicitur sanctus : quia solus sanguine suo testamentum redemptionis confirmavit. Unde, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Tum sanctus etiam est, qui solus perfecte mundus fuit semper, et est, et erit. Dicit enim Dionysius, quod sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia. Luc. i, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Matth. i, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Est etiam solus fortis et firmus, qui numquam nutavit virtute, nec
umquam cessit in tentatione. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? Quidam autem Philosophus dicit, quod sanctitas est virtus scire faciens quæ ad Deum sunt justa. Sic autem iterum antonomastice solus sanctus est : quia, sicut dicitur, Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit: quia solus scivit secreta, Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. Sic ergo solus sanctus sanguine poluit redimere, munditia sanguinis mundare, et fortitudine sanguinis mortem superare, et eum etiam qui habebat mortis imperium, potuit superare. Et quia solus scrutatur sinum secretorum Patris, secreta Dei potuit docere et revelare.
Tu solus Dominus. Et ideo solus potest conferendo gratias gratificare : sic enim ad copiam gratias et virtutes et divilias pulchrorum et bonorum possidet, ex quibus nos in omni gratia divites facit. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Zachar. iv, 7 : Eræquabit gratiam gratiae ejus.
Tu solus altissimus. Et ideo solus potest exaltare et glorificare. Psal. vn, 6 : Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Eecli. xv, 3 et 6 : Stola glorie vestiet illum. Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum.
Jesu Christe. Haec nomina subjungit semper : quia ex illis significatur nobis circumincessio naturarum in Christo, ex quibus et potest et debet salvare. Et de Salvatore quidem humanato dicitur, Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. De homine autem deificato dicitur, Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
<--- Page Split --->
23. Cum sancto Spiritu.
Hic tangitur proprium Spiritus sancti. Et tanguntur duo, scilicet proprium personæ : et id quod convenit tribus in unitate essentiae.
Proprium personæ tangitur in tribus: in propositione notante associationem, in actu personæ qui notat spirationem, et appropriatio personæ quoad sanctificationem. Spiritus enim sanctus nexus est et consensio et dilectio et delectatio Patris et Filii, sicut dicit Augustinus. Est autem nexus qui totum connectit corpus
mysticum cum capite. Ad Ephes. iv, 16 : Ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit. Consensio autem est, ut dicit Hilarius, in quo Pater et Filius consentiunt et nos consentientes faciunt et schismata exterminant. I ad Corinth. 1, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint schismata in vobis. Hujus autem consensionis sensum subministrat Spiritutus unus omnes inspirans. Et est dilectio Patris et Filii, qua nos sibi adstringunt et se invicem diligunt. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Est delectatio Patris et Filii, qua-nos consolantur, ut in eis et non in aliis delectemur. Psal. xxxvi, 4 : Delectarein Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Hanc igitur et hujusmodi societatem notat habitudo praepositionis.
Spiritus autem dicitur : quia spirat, vitam scilicet, et intelligentiam veritatis, et ad cœlestia elevationem intentionis. De primo dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. De secundo dicitur, Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Altissimi dat intelligentiam. De tertio dicitur, Ezechiel. 1, 20 et 21 : Spiritus enim vitæ erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant.
Rotæ enim sunt volubilia in Dei obsequio corda.
Sancto : quia sanctitatis est perfector in omni modo quo ante diximus. Actuum, u, 3 : Sedit supra singulos eorum.
Spiritus sanctus in symbolo Nicanæ synodi : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, etc. : » hoc est in Spiritum sanctum sanctificantem generaliter et universaliter Ecclesiam.
In gloria Dei Patris. Amen.
Hoc unitatem respicit essentiae in tribus personis. Dicitur autem in gloria : quia tres personæ sunt in una et eadem gloria, quæ est claritas fulgoris æterni, quæ tamen dicitur Dei Patris, quia in Patre est principium totius divinitatis, et a Patre habet Filius, quod est in gloria, et a Patre et a Filio habet Spiritus santus, quod est in gloria. Ad Roman. xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi honor et gloria in sæcula. Ibi dicit Glossa, quod ex ipso dicitur propter Patrem, qui est origo et principium non de principio. Per ipsum autem dicitur propter Filium, quæ præpositio, per, notat causam mediam : et sic convenit Filio, qui est principium de quo cum Patre est Spiritus sanctus : et ipse hoc habet a Patre, quod Spiritus sanctus est de ipso. In ipso dicitur propler Spiritum sanctum, qui est principium de utroque principio, Patre scilicet et Filio, in cujus bonitate omnis continetur creatura.
Quod autem singulariter subinfertur : Ipsi honor et gloria, respicit ad essentiae unitatem : et sic unus est honor trium, et unica est gloria trium. Ad Philip. ii, 11 : Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Quod autem subinfertur, Amen, quamAmen quid vis aliquando interpretatur fiat, sicut in significet? Psalmo', ubi nos habemus : Dicet om-
<--- Page Split --->
nis populus : Fiat, fiat, sermo Hebræus habet, Amen, amen. Aliquando autem idem est amen quod vere adverbialiter. Joan. vi, 32: Amen, amen dico vobis. Aliquando autem idem est quod verum, vel veritas. Apocal. iii, 14: Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus. Hic tamen idem est quod verum : et est responsio idiotæ ad ea quæ cantata sunt : et est ac
si dicat populus : Amen, hoc est, quod cecinistis est verum. I ad Corinth. xiv, 16 : Cæterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ quomodo dicet Amen super tuam benedictionem?
Ad id ergo prima pars Missæ finitur, quæ vocatur Introitus, et populi acclamatio, et consolatio liberatoris in voce angelica.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
Dominus vobiscum, etc.
- Eccli. xlvii, 12 : Dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora utque ad consummationem vitae.
Hoc enim de beato Gregorio potest dici, qui resecando superflua et apponens necessaria et ordinans confusa, dedit decus Ecclesiasticum in celebratione officii divini, et festiva tempora; et profestorum dierum ornavit propriis uniuscujusque diei officiis usque ad vitae Ecclesiasticae perfectum ornatum.
PrumaparsMoremindreiderioetaccla - matione , prenundaininstructio - n e . EtideopostquamordinavitprimampartemMissæ , inquainvocatusDomi - nusdesiderioclerietacclamationepopulidelocutusestverbabonaetpacifica , peradventumipsiuspopulopromittenspa - c e m , statimsubjunxitsecundampartemMissæ , quæestininstructioneetmani - festationevenientis : hæcenimstatimincipitpostGloriainexcelsisinfestis , etpostacclamationemKyrie , eleyson , inprofestisdiebus . HæcauteminstructioduratusqueadOffertoriumexclusive .
Habet autem duas partes : quia premittitur instructio imperfectorum, et sequitur instructio perfectionis et perfecto-
rum, et incipit in Evangelii lectione. Unde, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. De instructione autem perfectorum et perfectionis aliquibus interpositis, ibidem, in secundo capitulo, y y . 6 et 7, dicit : Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est. Unde, Matth. xm, 10 et seq., Christus usus est hac forma doctrinæ : quia idiotis loquebatur in corporalibus parabolis, et Apostolis exposuit mysteria perfectæ veritatis, dicens ad perfectos : Vobis datum est nosse mysterium regni cælorum, illis autem, scilicet idiotis, non est datum, nisi in parabolis. Attendens enim Beatus Papa verbum Apostoli, ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis,
<--- Page Split --->
ordinavit unde instrueretur primo imperfectus, et adjunxit secundo unde perfectus acciperet illuminationem. I ad Corinth. xv, 44 : Si est corpus animale, est et spiritate. Et infra, y 46 : Sed non prius quod spiritate est, Sed quod animale, deinde quod spiritate. Hunc etiam ordinem secutus est Dominus, qui ordine suae sapientiae voluit, quod praedication Joannis praecederet suam praedicationem, per quam sua praedication et facilius induceretur et efficacius probaretur.
Et hanc doctrinam signat lectio Epistolae. Et quia Joannis praedicatione inducitur, quae fuit finis legis et prophetiae, et Christum digito discipulis demonstravit, ideo lectio illius instructionis aliquando fit de lege, aliquando de Prophetis, aliquando de Apostolorum verbis, in quibus Christus quasi praesens digito gratiae, quod Joannes interpretatur, recipit demonstrationem. Etenim, Matth. xvii, 1 et seq., Christus in monte cum Moyse et Elia discipulis apparuit, et facies ejus ut sol refulsit. Per quod significatur, quod facies cognitionis ejus ut sol refulget in oculis cordis per verba Moysi, et per verba Prophetarum, quorum eximius fuit Elias, et demonstratur lumen ejus et veritas verbis discipulorum. De Moyse enim dicit ipse Dominus, Joan. v, 46 : Si enim crederetis Moysi, erederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. De scriptura Prophetarum dicit, ibidem, y. 39 : Seruminii scripturas : quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. De discipulis autem dicit, Actuum, 1, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. In his ergo tribus consistit doctrina introductoria et imperfectorum.
In doctrina autem Evangelica doctrina consistit perfectionis et perfectorum. Ad doctrinam autem epistolarem, quae est instructio imperfectionis, adjunguntur quaedam ad cam ante disponentia, et quaedam subsequuntur ex parte populi
instructi, de profectu instructionis respondentia. Et ideo ista pars instructionis, tres habet partes, antecedentia, ipsam doctrinam, et ipsam doctrinam subsequentia.
Antecedentia sunt sicut, Dominus vobiscum, et Collectae. Ipsa doctrina est in Epistola. Et subsequentia signantur in Graduali, Tractu, et Alleluia, et sequentia.
Antecedentia igitur duo sunt, scilicet salutatio instruendorum, et Oratio, ut Deus aperiat intellectum ad instructionis profectum.
In salutatione autem quatuor notanda sunt, scilicet quare is qui loco Dei est in Missa Episcopus vel sacerdos, converso vultu ad populum salutat, quare differenter Episcopus et sacerdos salutant, et quis sit modus salutationis, et quis modus responsionis ?
De primo notandum, quod Episcopus vel sacerdos in dextro cornu altaris stans converso vultu ad populum salutat. Et in dextro quidem stat cornu : quia per dextram spiritualia signantur, et boni qui in dextera Dei locabuntur : et ideo dicitur, Joan. xxi, 6 : Mittite in dextram navigii rete. Quia rete praedicationis et instructionis ad spiritualia converti debet. Convertit autem vultum is qui in loco Dei est, ut opere ostendat, quia vultus suæ notitia in scriptura Legis et Prophetarum refulget, sicut in speculo, et aperte demonstratur in lectione scripturæ Apostolorum. Isa. iii, 10 : Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Numer. vi, 23 : Ostendat tibi Deus faciem suam, et misereatur tui. Genes. xxxii, 30 : Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Psal. lxvi, 1 : Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Numer. vi, 26 : Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Sic igitur qui loco Dei est, stat a dextris altaris, sicut Zacharias pontifex, Luc. i, 11, quando apparuit ei Gabriel Angelus : Apparuit enim ei Angelus Domini stans a
<--- Page Split --->
dextris altaris incensi : in qua parte etiam stelit Zacharias. Sacerdos autem vel Episcopus Angelus Domini est, et in persona Domini in altari apparens. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodiend scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est.
Convertit autem vultum ad instruendos : quia quando Dominus de se notitiam fecit suis, claro vultu stetit inter eos. Joan. xx, 29 : Stetit Jesus in medio discipulorum suorum.
Causa autem quare differenter Episcopus et sacerdos salutant, est : quia Episcopus est, qui superiori fungitur officio loco Christi : et ideo voce Christi utitur ad subditos. Prima enim salutatio quam Christus habuit ad Apostolos fuit : Pax vobis 1. Et ideo etiam qui loco Dei est, primam salutationem ad subditos habet : « Pax vobis. » Matth. x, 12 et 13 : Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes : Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Sacerdos qui est in inferiori officio, non audet eisdem verbis uti, sed verbis utitur sanctorum Patrum, qui dixerunt : Dominus vobiscum, sicut Booz dixit messoribus suis, Ruth, II, 4.
Modus autem salutationis est, quod sacerdos dicit : Dominus vobiscum, et non Deus, vel Jesus, vel Christus vobiscum : quia hoc verbum, Dominus, possessionem signat : unde omnes potest supplere delectus populi, quod non dicit Deus. Genes. xxvii, 20 : Si fuerit Deus mecum, et rustodierit me in via per quam ego amhulo, et dederit mihi panem ad edendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum.
Obijcitur autem contra modum loquendi : quia quandocumque unus cum alio esse dicitur, principalitas notatur esse in re ablativi, et ministerium in nominativo, iuit dicitur esse miles cum rege, et non
e converso rex esse dicitur cum militeVidetur igitur, quod cum principalis sit Deus et ad nos habens auctoritatem, quod non debet dici : Dominus vobiscum, sed potius sic : Sitis vos cum Domino, maxime cum dicat Apostolus, I ad Corinth. iii, 9 : Dei enim adjutores sumus.
Ad hoc dicendum, quod in veritate hæc propositio, cum, associationem dicit. Et hæc societas potest esse dupliciter, scilicet simpliciter vel in associatione duorum ad tertium : et quando notat associationem simpliciter, tunc revera notat principalitatem in re ablativi, sicut objectum est, sicut quando dicitur, miles est cum rege : quia in talibus ablativis supponit personam principalem, quæ movet et continet personas alias, sicut rex. Si autem duorum notatur associatio ad tertium, tunc præpositio, cum, notat præpositionem societatis, sicut dicitur : Rex est cum milite in bello : quia tunc fortitudo regis facit militem pugnare et vincere. Psal. xc, 13 : Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Et sic sumitur hic Dominus vobiscum : Dominus enim vocatur fore nobiscum ad expugnandum hostem et perficiendum sacramentum.
Et ut hoc bene clarum fiat, dicimus quod a sacerdote quinque modis optatur Dominus esse nobiscum, scilicet in voluntatis suæ conformitate, in virtutis opere, in potentiae suæ demonstratione, in gratiae sacramentalis participatione, in hostium devictione.
De primo horum modorum dicitur, Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Est enim hæc conformitas quadruplex, scilicet secundum materiam voliti, quando volumus hoc quod Deus vult. Marc. xiv, 36 : Non quod ego volo, sed quod tu. Secunda conformitas est in forma volendi, ut ex eadem chari-
<--- Page Split --->
tate velimus hoc quod volumus, ex qua charitate Deus vult hoc quod vult. Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra. Tertia conformitas est in fine voluntatis, ut scilicet ad eumdem finem velimus quidquid volumus, ad quem Deus vult hoc quod vult, hoc est, ad gloriam suam : et hoc innuitur, Matth. v, 16 : Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Quarta autem conformitas est in causa efficiente, ut velim hoc quod Deus vult me velle, sicut quando dedit præceptum, voluit me velle obedire præcepto : et similiter quando dedit consilium, voluit me velle sequi consilium : et quando fecit me patrem, voluit me velle provisionem filiorum, et similiter est de aliis. I ad Thessal. iv, 3 et seq. : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione : ut sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum. Sic igitur Dominus optatur esse nobiscum in voluntatum conformitate : quia voluntas in Deo errare potest.
Est secundo nobiscum in virtutis operatione, sicut dicitur, Matth. xxvii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis.
Est tertio etiam nobiscum in suae divinitatis et fortitudinis demonstratione. Judicum, vi, 12 et 13 : Dominus tecum, virorum fortissime. Et respondit Gedeon : Si Dominus nobiscum est, cur apprehendderunt nos hæc omnia ? Et respondit Angelus, x. 14 : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian, et sic factum est.
Dicitur quarto Dominus nobiscum in gratiae sacramentalis participatione, sicut dicitur, Luc. i, 28 : Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Hoc enim dici-
tur de participatione divina qua Deum in corde secum habebat.
Est quinto nobiscum in pugna. II Paralip. xx, 17 : O Juda et Jerusalem, nolite timere, nec pavaetis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Iste ergo est modus salutationis.
Considerandum est autem quare populus differenti modo resalutat : non enim dicit : Dominus sit tecum, vel aliquid hujusmodi : sed dicit : Et cum spiritu tuo.
Hujus autem tres sunt causæ, quarum prima est : quia sacerdos stans ante altare, totus debet esse in spiritu. Secunda est, quia spiritus hominis errat frequenter. Tertia est causa, quia in altari totum demonstratur esse opus virtutis spiritus : stans enim ad aran, nihil debet esse nisi spiritus, et nihil sentire de corpore, vel de sollicitudine sæculi. Et hoc signatum est, Genes. xxi, 5, ubi Abraham perrexit immolare filium, et dixit ad pueros suos : Exspec tate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverte mur ad vos. Servi sunt sollicitudines et curae de necessariis hujus vitæ. Asinus autem animal pigrum indisciplinabile, oneriferum tamen, est pondus corporis quod pigrum est et indisciplinabile, sed tamen portans onus laboris. Puer autem est spiritus purus. Patriarcha autem loco sacerdotis est. Et ideo curis et sollicitudinibus et oneri corporis licentiam debet dare sacerdos immolaturus Filium Dei, et cum solo spiritu ad altare ad inmolandum procedere. Et ideo dicit populus : Et cum spiritu tuo.
De secundo autem, scilicet quod non erret spiritus sacerdotis in tanto sacramento, sed Dominum habeat se dirigentem, patet, II Regum, vii, 3, quia cum Nathan propheta suo humano spiritu dixisset : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est : statim correxit Dominus dicens,
<--- Page Split --->
y. 5 : Nunquid tu ædificabis mihi domum ? Spiritus enim hominis sæpe decipitur : et ideo in tanti sacramenti confectione Dominus cum spiritu sacerdotis esse optatur, ne decipiatur. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alienus.
Tertia causa est, quia totum quod in altari fit, est virtute spiritus : et ideo cum spiritu esse optatur Dominus. Joan. vi, 64, loquens de altaris sacra-
mento, dicit Dominus : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Sicut autem Dominus vobiscum sumitur, Ruth, ii, 4, ubi Booz dicit messoribus : Dominus vobiscum : ita et cum spiritu tuo sumitur, II ad Timoth. iv, 22 : Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo.
Sie igitur intelligendum est de resalutatione.
CAPUT II.
Oratio quae primo dicitur in Missa, dicitur Collecta.
Sequitur autem post salutationem Oratio, ut Dominus aperiat corda audientium ad instructionem percipiendam, et ad digne suscipiendam oblationem sacramenti secundum dictum Apostoli, II ad Thessal. ui, 1 : Orate pro nobis, ut sermo Dei currat.
in orta. Circa hanc orationem tria sunt nom: in: tanda, scilicet nomen, ritus, et contuso.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Nomen dicitur Collecta. Ratio autem Dominus est, vel quia colligit petita populi, quae sacerdos conscius secretorum colligit et offert Domino : vel quia tales fiebant pro populo, dum colligeretur ad communionem Domini celebrandam.
De prima autem ratione dicitur, Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos,... ego obtuli orationem tuam Domino. Hoc dicit Angelus. Jam autem ante ostendimus, quod sacerdos Angelus Domini exercituum est '.
Secundo autem modo dicitur Col-
lecta : quia populus colligitur, cum dicitur. Notandum est, quod tribus modis populus colligi habet ad orandum, scilicet quando partita in unum colligit, hoc est, in Deum corda colligit, quae in multum sunt divisa. Unde Augustinus in libro IV Confessionum : « In omnibus quae mente percurro, non invenio tutum locum animae meae praeter te, Domine, in quo colliguntur sparsa mea. » Matth. xii, 30 : Qui non congregat mecum, spargit. Opus enim Dei semper in colligendo est, et opus diaboli in dispergendo. Secunda collecta est : quia populus ibi colligitur in unum cor et in animam unam. Psal. ci, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus. Testamentum enim est promissio Dei suo sanguine confirmata. Dicitur iterum collecta corporis mystici, quae sic in unum commiscetur sicut corpus Christi ex
<--- Page Split --->
multis granis, et sanguis Christi de multis uvis. Psal. cx, 1 et 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Nulla enim sunt majora opera Domini quam incorporari sanguini Christi et corpori, et ipsi Christo. Hoc signatum est, Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 1, ubi dicitur, quod congregatus est omnis populus quasi vir unus ad audiendam legem. Genes. xlix, 2: Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. His igitur de causis vocatur Collecta oratio quæ primo dicitur in Missa.
- Ritus autem harum Collectarum est, Ritus Colquod primo erant Collectæ confusæ, et lectarum. quilibet sacerdos vel Episcopus faciebat et dicebat Collectas quas volebat. Sed postea in concilio Africano, cui beatus Augustinus interfuit, statutum est, quod nulla in Missa diceretur oratio, nisi quæ sacro esset approbata concilio. Postmodum autem Gelasius Papa videns, quod multimodæ erant et differentes Collectæ, etiam quæ eadem die in diversis Ecclesiis dicerentur, resecavit superfluas, et quasdam immutavit in alias, et ordinavit, ut in Missis ubique esset conformitas. Postmodum veniens beatus Gregorius, videns quod in numero Collectarum sacerdotes modum excederent, ordinavit officium, multa resecans, mutans, et apponens, statuit ut impares dicerentur numero, una, vel tres, vel quinque, vel septem, et ultra septenarium nulla diceretur : cujus causam ipse assignans Gregorius dicit, quod divisio est causa multimutdinis in omnibus : par autem numerus in duo æqua est divisibilis, et sic multitudinis est causa : et ideo binarius est causa multiplicationis et divisionis : quia omnia quæ in multa vadunt, primo per duo dividuntur : quia binarius ab unitate, quæ causa est indi-
visionis, primus recedit : et ideo etiam, ut dicit Augustinus, Deus operi secundæ diei, cum mundum crearet, non benedixit, cum omnium aliorum benediceret operibus dierum. Quia igitur Dominus dixit, Matth. vi, 7 : Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici : putant enim quod in multiloquio suo exaudiatur : ideo par numerus Collectarum esse non debet. Plurimus etiam esse non debet : quia, Marc. xii, 40, de Scribis et Pharisæis dicitur, quod devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis. Et ideo præcipit beatus Benedictus in regula, quod omnis oratio in conventu brevis sit, ne tædium audientibus generetur, et devotio impeditur. Impar autem numerus, ut dicit Pythagoras, est qui in duo æqualia dividi non potest : stat enim prima ejus divisio in unitate, quæ fieri divisionem non permittit : et ideo dicitur, quod « numero Deus impare gaudet : » quia divisionem Deus in omnibus detestatur. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et ideo ad prædictos numeros Collectas beatus Gregorius restrinxit.
Quare autem statutum sit, quod una, 3 vel tres, vel quinque, vel septem, Quare 4 multi multas assignaverunt inutiles ravel 3, 7 tiones. Dicunt enim quidam, quod una lecta cant est propter fidem unitatis substantiae divinae in tribus personis, tres autem propter fidem Trinitatis, quinque vero propter quinque vulnera Jesu Christi, septem autem propter septem dona Spiritus sancti. Hæc autem ratio nulla est : quia sic etiam novem esse deberent propter novem ordines Angelorum, et undecim quia undecim discipuli abierunt in Galilæam, et tredecim propter Christum cum Apostolis, et quindecim propter quindecim gradus in quibus describitur profectus virtutum, in quo proficimus in oratione. Unde tales ra-
<--- Page Split --->
nus penitus nullae sunt et derisibiles. Verat autem ratiohujus institutionis , quod tria attenduntur in oratione, licet intentio orantis, et res in oranpetita, et modus petitionis. Respindo autem ad intentionem orantium n una est, ut aeternum bonum habear, institutio dicit unam sufficere Coltum. Luc. x, 42 : Porro unum est nemurium. Psal. xxvi, 4 : Unam petii Domino, hanc requiram. Respiciendo iem ad petita qua tria sunt, institutio stuit tres dici Collectas. Secundum diem enim petimus a malo liberari pediente nos ad meritum : secundum diem autem ad bonum petimus boim gratiae et bonum gloriae. Matth. vi, 1 : Quaerite primum regnum Dei et ultitiam ejus. Justitia autem regni Dei in habet partes, scilicet declinare a alo, et facere bonum.
Considerando autem modos petendi, modi considerantur, implicitus et plicitus. Considerando modum implitum, statuit constitutio quinque, quas ditiones ponit Dominus, Luc. xi, 2 et q., ubi dicit sic : Pater, sanctificetur mihi tuum. Adveniat regnum tuum. uum nostrum quotidianum da nobis dir. Et dimitte nobis peccata nostra, quidem et ipsi dimittimus omni denti nobis. Et ne nos inducas in tentam. Et non ponit plures petitiones : in in illa qua dicitur, Adveniat, etc., plicite continetur illa, Fiat voluntas a : quia si voluntas Dei perficitur, quum justitiae Christi jam adveniet. illa qua dicitur : Libera nos a malo, plicite continetur in illa : Et ne nos ducas in tentationem : ab omni enim alo liberatus est, qui in tentationem in inducitur : sicut etiam dicit Glossa id. Si autem consideratur modus plicitus petitionum, tunc statuit contutio septem fieri Collectas : quia multus, Matth. vi, 9 et seq., septem eruit petitiones, explicite omnia qua oraria sunt petentes, dicens : Pater uter, qui es in caelis, in quo nulla pe-
titio contiinetur, sed potius ostenditur ad quem oratio est dirigenda. Sanctificetur nomen tuum, ecce prima. Adveniat regnum tuum, ecce secunda. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, ecce tertia. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, ecce quarta. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimitiimus debitoribus nostris, ecce quinta. Et ne nos inducas in tentationem, ecce sexta. Sed libera nos a malo, ecce septima. Ultra istas non est procedendum : quia vergit ad multiloquium, et generat taedium, et minuit devotionem.
Quod autem quidam plures volunt dicere sub una conclusione, nihil est : quia Collectae non numerantur a conclusione : quia in secundo loco aliquando dua, et aliquando quatuor, et aliquando sex sub una terminantur conclusione : et ideo hoc non est faciendum, sed tenenda Ecclesiae institutio : quia hoc est apostolicum. Unde, I ad Corinth. xi, 2 : Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memorés estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post pauca, y. 16, dicit de illis qui statuta Patrum contemnunt, et sua esse meliora quam constitutiones Patrum contendunt, sic dicens : Si quis autem videtur contentionus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Si autem aliqua necessitas temporis illud exposcit et non contemptus constitutionis, possunt tunc dici pares, sicut in festo. S. Stephani dua dicuntur, et in die Innocentium quatuor propter commemorationem Octavarum.
Conclusio autem fere in omnibus, exceptis valde paucis, est per Dominum nostrum. In qua conclusione tria sunt notanda, quorum unum est, unde addita sit haec conclusio. Secundo, qualiter sit facienda. Tertio, quid in ea contineatur.
Inventa est igitur conclusio et derivata ab Apostolis, considerando dictum Christi, Joan. xiv, 13 : Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc
<--- Page Split --->
faciam. Oportet enim nos in nomine ejus petere in cujus merito exaudimur : non enim in nostro, sed in merito Christi audimur, et ideo nomine Christi oportet concludere orationem. Psal. cxiii, 9 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et hoc signatum est, Job, xlui, 8 : Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam. Job enim qui dolens interpretatur, significat Christum dolentem, pro nobis in cruce orantem.
Nomen autem quod ponimus, nomen est Jesu Christi : quia illa sunt nomina mediatoris. Deum humanatum dicit Jessus : hominem autem deificatum dicit Christus. Et unum nomen est mediatoris, qui ponit manum in ambobus, in Deo scilicet et homine : sicut enim a sole qui est longe, ignem mutuare non possumus, nisi medio berillo vel crystallo vel aliquo tali utamur : ita a Patre cœelesti, a quo nos per peccatum elongavimus, haurire gratiam non possumus, nisi per mediatorem qui nobis et Patri est propinquus. I ad Timoth. ii, 5 : Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Igitur patet quare tali conclusione, non omnibus Collectis, est necesse.
tem oratio fit ad Spiritum sanctum, oportet quod sic concludatur : « Qui Patre et Filio vivis, etc. » Similiter e! quando in oratione directa ad Pater mentio de Filio, oportet quod tum conclusione dicatur : Per eumdem minum nostrum. Si autem in Collect Patrem directa, fit mentio de Spi sancto, tunc sic concluditur : Per Do num nostrum Jesum Christum, qui te vivit et regnat in eodem Spiritu san
Ea autem quæ in hac conclusione sita sunt, intelligibilia sunt per ea c jam ante fere dicta sunt. Quod enim citur : Per Dominum, dicitur propter cultatis divitias quæ derivatur in orar per Dominum Christum : quia talium cultatum copiam sonat hoc nomen, i minus. Ad Roman. x, 12 : Dominus di in omnes qui invocant illum. Quod aut dicitur : Nostrum, dicitur, quia in suscepit nostrum debitum. Quod, Jes Christum, dicitur propter meditation ex qua potest et debet debito cong subvenire. Quod autem dicitur, Fili tuum, notatur quod facultatem ha subveniendi per naturae divinae hære tatem. Per hoc quod dicitur, vivit, no tur, quod non morte prohibetur, sempiternum suum sacerdotium, q offert et orat pro nobis, semper vivens interpellandum pro nobis 1. Per l quod dicitur, regnat, notatur confirm potestas ad subveniendum. Cum aut dicitur, in unitate Spiritus sancti, c plex, ut dicit Hilarius, notatur unit essentiae scilicet et consensionis : et h secunda attribuitur Spiritui sancto. P ma autem est essentiae trium persor rum. Spiritus enim sanctus eo qu amor est, appropriatam sibi habet uni nem consensionis. II ad Corinth. xm, 1 Gratia Domini nostri Jesu Christi, charitas Dei, et communicatio Spiritu sancti sit cum omnibus vobis. Am Quod autem additur, vivit et regnat De
<--- Page Split --->
Militur propter unitatem essentiae in trius personis declarandam. Quod autem mhifertur, amen, vox est idiotae secunum Apostolum : et si referatur ad finem intellecte, quae oratoria est, vel deprecaria, tunc sonat idem quod fiat, hoc est, ut quod petis a Deo. Psal. xix, 2 : Exauuit te Dominus in die tribulationis, rutegat te nomen Dei Jacob. II Machab. 5 : Exaudiat Dominus orationes vetrus, et reconcilietur vobis, nec deserat us in tempore malo. Si autem referatur
ad finem conclusionis, tunc debet interpretari, verum est, sicut in ante habitis diximus, hoc est, Trinitas Deus vivit per omnia saecula saeculorum. Nihil esset dictum, fiat: quia hoc necessario est, et non fit. Sed dicitur, verum est: quia hoc verum, quod sic Deus Trinitas vivit et regnat. Quid autem sit dictum, Per omnia saecula saeculorum, jam superius diximus cum exponeretur, Gloria Patri, quia hic idem significat quod ibi 1.
CAPUT III.
De imperfectorum instructionis doctrina, scilicet Epistola.
Dicitur, Numer. x, 2: Fac tibi duas tuhus argenteas ductiles, quibus possis renovcare multitudinem in die qua morunda sunt castra. Ita dictum est Moysi, qui loco Dei est et sacerdotis. Psal. xxvii, 6: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Duae autem tubae tubicinantes ante sancttatis perfectorem, sunt subdiaconus et diaconus. Osee, viii, 1: In gutture tuo ut tuba. Isa. tviii, 1: Exalta quasi tuba torum tuam. Hae sunt argenteae propter vnhabulum et delectabilem sonum argent, qui significat tinnulum, et dulcem sonum instructionis verbi Dei. Psal. xi, 7: Argentum igne examinatum. Hae sunt ductiles, hoc est, ictibus malleorum productu: quia uterque patientia tribulationum et virtutum debet esse probatus. Proverb. xix, 11: Doctrina viri per patientum agnoscitur, ut merito dicat cum Pnulmila, Psal. cxxviii, 3: Supra dorsum merum fabricaverunt peccatores, prolon-
gaverunt iniquitatem suam. Virtute enim patientiae probatur fides, dum Doctor pro fide mori est paratus. His duabus convocatur multitudo populi omni tempore, quando movenda sunt castra Dei de virtute in virtutem proficientia.
Una illarum tubarum imperfectioribus congruens, est subdiaconus pronuntians imperfectorum doctrinam. Et quia illa figuraitur in prædicatione Joannis, quando Christus adhuc latuit, ideo subdiaconus benedictionem a sacerdote vel Episcopo non accipit: ad ambonem sine luminibus flammarum vadit, quia aperta non proponit. Et si dicatur, quod aperta sunt quae legit de Epistolis Apostolorum, dicendum, quod illa verba ad Evangelium dirigit, in quo lucent, et sine quo nihil lucis habent, et ideo non lucent luce propria. Cum uno acolytho vadit, quia pauci sunt qui prædicationes Joannis et Prophetarum et Legis sunt secuti:
<--- Page Split --->
et quia non proponitur illa doctrina ut finis, sed ut introductio.
In legendo autem quatuor altenduntur, scilicet locus, conversio corporis, legendi modus, et reditus ad Episcopum vel sacerdotem.
Locus in solemnitate est altus : quia omnis Doctor in alto loco stare debet virtutis. Et hoc significatur, Nehemiæ seu II Esdræ, vni, 4, ubi dicitur : Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. Gradus enim iste eminentiam signat virtutis.
Vertitur autem subdiaconus legendo ad Orientem : quia adhuc indiget ampliori lumine, ut illustretur. Zachar. xiv, 4 : Stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem. Legendi autem modus est primo quidem, quod legat distincte et aperte. Secundo autem, quod legat devote. Tertio autem, quod legat in potestate clare vocis. De primo dicitur, Nehemiæ seu II Esdræ, vni, 8 : Legerunt in libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum, et intellexerunt cum legeretur. De secundo autem dicitur, Jerem.
xx, 9 : Factus est, scilicet sermo Domi in corde meo quasi ignis aestuans, clu susque est in ossibus meis, et defoci, / re non sustinens. Hoc enim dixit prop fervorem devotionis quem ad sermon habuit. De claritate vocis, Isa. lu, Levaverunt vocem, simul laudabui. quia oculo ad oculum videbunt, cum ce verterit Dominus Sion. Sic ego est l gendum.
Reditus autem ad sacerdotem est, qu veniens ad sacerdotem, manum dext ram sacerdotis osculatur, ut non si fructum attribuat, sed Deo per osculu dextre ejus qui est loco sacerdotis. Ac dicat : Dextera Domini fecit virtuten dextera Domini exaltavit me 1.
Epistola autem dicitur supra missic quia supererogatio super Evangelium i quo continetur doctrina perfectionis : qu et Lex et Prophetæ a Deo et ad testim nium Evangelii supererogata sunt ad d crtinam imperfectorum. Luc. x, 35 : I quodcumque supererogaveris, ego cu rediero, reddam tibi.
Sic igitur de lectione Epistolæ deteri minatur, quæ est instructio Evangel præambula.
CAPUT IV.
De Graduali quod Epistolæ adjungitur.
Epistolæ autem adjunguntur responsiones instructorum per subdiaconum, et hoc sicut diximus in ante habitis, est dupliciter. Communis enim responsio est per Graduale : illi autem aliquando adjungitur Tractus, aliquando autem conjun-
gitur Alleluia et Sequentia, aliquando etiam tollitur Graduale de medio, et cantantur loco ejus duo Alleluia et Sequentia, quamvis Sequentia non sit de antiquo ritu Ecclesiae.
Graduale autem vocatur a gradibus :
<--- Page Split --->
quia sicut instruit subdiaconus, ita in eo per gradus virtutum proficit studium subditorum. Et hoc quidem respondendo profitetur chorus. Propter quod et ipsum Graduale antiquitus Responsorium vocabatur. Cum autem omnis virtus sit in qua proficimus circa difficile et bonum, et difficile sit cum labore, et bonum ferat dulcedinem in gustu et gaudium in corde, ideo in tempore pœnitentiae profectui virtutis propter laborem adjungitur Tractus. In festis enim quando gustatur spiritus bonus, conjungitur vox lætitiæ in Alleluia et Sequentia.
Graduale igitur dicitur a choro, ut significetur profectus de virtute in virtutem ab instructis a subdiacono. Versus autem gradualis, præcinente choro, signilicat profectum in populo, et ideo cantant versum minores. Dicitur autem Graduale ad litteram : quia in gradibus cantatur: qui cantus profectum virtutum per gradus significat, de quibus dicitur in Psalmo in translatione Aquilæ : « Distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera ' . » Et hoc signicatur in cantico graduum, scilicet quod profitentur se ire de virtute in virtutem, ita quod videbunt in doctrina Evangelii Deum deorum in Sion.
VIII, 12: Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est. II Machab., 3: Ut faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volenti. Dicit enim Augustinus, quod nemo invitus honum facit, etsi bonum est quod facit. De perseverantia autem dicitur, Matth. xxiv, 13: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hic igitur est profectus in causa radicationis virtutis.
In virtute autem sunt gradus: quia est virtus quae est ordo passionum in morali virtute, et est virtus quae est intellectualis in ratione recta et veritate, et est virtus heroica sive dominalis in meta rationis et mente mensurante, et est virtus divina in animi contemplatione et delectatione. Prima est sicut qui timet timenda, et concupiscit concupiscenda, et non concupiscit non concupiscenda, et reddit reddenda, et non reddit non reddenda Et hic est ordo passionis, et hæc est prima virtus et virtutis primus gradus, medium tenens, et medium in passionibus non transgrediens. Unde Horatius in satyra :
Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Proficimus enim in causa virtutis, in virtute, in effectu virtutis, in adjunctis ad virtutem, et in forma virtutis ad metrudum.
In causa quidem per tria : quia raditationis virtutis sunt tres gradus. Primus in ir, et secundus velle, tertius autem in difficilibus operibus perseverare. Et de ir quodem dicitur de doctrina, Sapient. III, 7: Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, hoc est, fortitudum, quibus in vita nihil utilius hominibus. Et sic perhibetur scire. De velle autem dicitur, ad Philip. II, 13: Deus enim est, qui operatur in nobis velle et perficrr pro bona voluntate. II ad Corinth.
Deuter. XXI, 11 et seq.: Si videris in medio captivorum mulierem pulcherrimam, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam: quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues: et deponet vestem in qua capta est: sedensque in domo tua fiebit patrem et matrem uno mense: et postea intrabis ad eam. Uxor ista est ordo passionis quæ a gentili ritu per Philosophos Gentilium in Ecclesiam captiva deducta est, vinculis fidei et obedientia præceptorum colligata est: pulcherrima est, quia in honestate conversationis demonstratur ordo passionum, quam mirabiliter exornat. Radit autem cæsariem quæ de capite defluit, quando
<--- Page Split --->
superfluas concupiscentias de capite cordis deponit. Ungues autem circumcidit, quia superfluam abscidit iram et audaciam. Vestem deponit, quando compositionem saecularem mutat in Ecclesiasticam pulchritudinem. Sedet autem, quando a tumultu cogitationum saecularium quiescit. In domo est, quando omni honore virtutis domum intrat et familiam Ecclesiæ. Patrem plangit et matrem, quando tristatur de absentia amicorum quod non in eamdem transeant virtutis regulam. Et sic efficitur uxor boni viri multa ferens genimina bonorum operum.
Secundus gradus est virtutum intellectualium, quando homo omnia sua mensurat recta ratione, et divina quidem sapientia lecta et audita, intellecta vera per scientiam, facienda per artem, agenda in his quae fuerunt homini per prudentiam. Ad hunc profectum virtutis invitat Dominus, Joan. iv, 16, dicens: Voca virum tuum, et veni huc. Vir enim recta est ratio, ad quam omnia perficienda sunt, ut sic ad Dominum veniamus. Sic dicitur, Isa. xlvi, 8: Redite, praevaricatores, ad cor, hoc est, ad rectam rationem: et bis dicit, redite1, quia redeundum est ad rectam rationem in divinis sicut in sapientia et intellectu divinorum, et redeundum est ad rectam rationem in humanis sicut in scientia verorum et arte faciendorum et prudentia agendorum.
Tertius gradus est in virtute, ut de morali et intellectuali ad heroicam sive dominalem virtutem proficiamus. Hoc autem est, quod omnia quae animalia et brutalia et feralia et vaga sunt in nobis, sub meta mentis constringamus, ut extra mensuram illius nihil evagetur: sic enim homo sui heros et dominus efficitur. Et hoc signatur, Genes. xvi, 9, ubi ancillae Agar, quae animalitatem brutalem et feralem et vagam signat, dicitur: Agar,
ancilla Saræ, revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. Hæc est virtus heroica, quæ forlis nulier est, quæ considerat semitas domus suæ, hoc est, cordis sui vias, sicut dicitur, Proverb. xxxi, 27, nec permittit, quod sensualitas vaga, garrula, quietis impatiens umquam evagetur.
Profectus autem in effectu virtutis est, quem determinat Plotinus Philosophus : Pr in quia quædam est virtus purgans, et v quædam purgatoria, et quædam animi purgati. Purgans quidem sentit tentationes et trahitur ab eis, sed expurgat eas de die in diem. Purgatoria autem virtus sentit, sed non trahitur ab eis. Animi autem purgati virtus nec sentit, nec trahitur ab eis : et de hac quidem potest exponi quod dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. In purgante enim expurgamur. In purgatoria efficimur nova conspersio. In ea autem quæ est animi purgati, efficimus toti azymi.
In adjunctis autem sunt profectionis gradus: quia sicut dicit beatus Gregorius: « Dona data sunt in adjutorium virtutum, fructus in dulcedine gustus donorum, et beatitudines in perfectione fructuum. » Dona septem ponuntur 2 : fructus duodecim 3 : beatitudines octo 4. Dum ergo de virtutibus proficimus in donorum adjutoria, de donis in gustus fructum, de gustu dulcedinis in beatitudinis perfectionem, per gradus ascendimus. Quod signatur, II Regum, ii, 1, 3, ubi dicitur, quod David ibat proficiscens, et semper seipso melior fiebat et robustior.
Gradus etiam sunt in forma virtutum, quæ est charitas, quæ incipit et proficit et perficitur. De quo profectu dicitur, 1
<--- Page Split --->
juan est ad Corinth. xiii, 11: Cum essem parvullus, loquebar ut parvulas, sapiebam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacui quæ erant parvuli. Charitas enim incipiens dicit : Concupivit anima mea desiderare 1. Proficiens dicit : Charitas patiens est, non agit perperam, omnia credit, omnia suffert, omnia sustinet 2. Perfecta autem dicit illud Apostoli, ad Philip. 1, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Hoc signatum est, Genes. xxi, 8, ubi dicitur : Crevit igitur puer, et ablactatus est. Puer enim est qui incipit : crescens autem proficit : ablactatus autem perfectus est : quia ille jam accipit solidum cibum, et non est amplius
lactis particeps. Dicitur autem, ad Hebr. v, 14: Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Sic igitur profectus isti signantur in Graduali : et ideo difficiles et graves et asperas habet notas : quia virtutis omnis profectus est circa difficile et bonum. Versus autem qui adhuc longiores habet notas, signat imitationem populi, qui adhuc gravius proficit quam clerus. Eccle. 1, 13: Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Matth. vn, 14: Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam.
CAPUT V.
De Tractu.
Huic difficultati in laboribus pœnitentiae temporibus luctui deputatis adjungitur Tractus, qui competit ex hoc quod tantum est pondus iniquitatis circumstantis nos peccati, quod vix etiam cum violentia tracti protrahimur ad bonum : et ideo gemendo clamat sponsa in Canticis, 1, 3: Trahe me post te. Et quia hoc fit laboribus pœnitentiæ, ideo Tractus tractas in longum notas habens cantatur, quæ notæ debent luctuosæ et asperæ et longe -et super verba luctuosa cantari, sicut est: « Domine, non secundum peccata nostra facias nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis » : et, « Qui habitat in adjutorio Altissimi » : et, « Sæpe expugnaverunt
me, etc. », et hujusmodi, ut verbis lamentum doceatur, luctuosis notis indicetur compunctionis dolor, asperitate signiflectur pœnitentiæ labor, et longitudine perseverantia pœnitentium doceatur. Et de primo et de secundo horum dicitur, Jerem. vi, 26: Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. De tertio dicitur in Psalmo lxxxvii, 16: l'auper sum ego, et in laboribus a juventute mea. De quarto autem dicitur ab Ambrosio : « Semper doleat, et non se doluisse doleat, et de dolore gaudeat. » Psal. 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte.
Tractus etiam frequenter habet plures
<--- Page Split --->
Quare Traversus : quia per multa oportet hominem ctuus plures habet vertrahi in pœenitentiam antequam peccasus? tum destruatur. Oportet enim suspendi ab actu peccati, et a voluntate peccandi radices peccatorum excidere, et reliquias longae consuetudinis peccati delere. Radices autem vocantur libidines commutabilis boni, quae causam peccati dederunt. Reliquiae vocantur tenebrae, quas incurrit homo ex peccato, et difficultates ad bonum, et hujusmodi, et propter ista quatuor dicitur, Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Evellas actum peccati per confessionem, destruas voluntatem peccandi per compunctionis dolorem, dissipes radices per devotionem, disperdas reliquias per tui a peccato elongationem : quia sicut dicitur ab Angelo Lot, Genes. xix, 17 : Salva animam tuam....: nec stes in omni circa regione. Aedifices autem per virtutum consuetudinem, plantes per operum bonorum in satisfaciendo fundationem. Per omnes istos versus oportet, quod in asperitate trahamur : et hoc ipso cantu clerus docet populum.
Hoc etiam significatur, Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Nomen conclusionis, quod Babylon interpretatur, perditur, quando actus peccati destruitur. Reliquiae autem, quando reliquiae delentur. Progenies autem, quando voluntas in dolorem trahitur. Germen autem perditur, quando radices exciduntur. Dicit enim Ambrosius, quod pœenitere est radices peccatorum excidere, et eorum suggestio-
nibus ulterius aditum non indulgere. Iste est tractus de quo dicitur, Osse, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. His enim vinculis Adam a peccato retractus est, et sic retrahendo ostendit ad nos suam charitatem.
Hac igitur de causa cantatur post Graduale Tractus in temporibus pœenitentiae, sicut tempore jejuniorum quadragesimae et quatuor temporum, excepto solo jejunio mensis quarti, quod celebratur in septimana Pentecostes : quia tunc cum gaudio cantatur Alleluia. Ideo quod hoc jejunium est exsutationis, et non afflictionis: quia, sicut dicit Gregorius, causatur ex hoc quod Spiritum tunc ad ebrietatem et repletionem acceperunt sancti, ex quo de cibo corporali venerunt in taedium, melius interius saturati sancti Spiritus dulcedine. Unde Gregorius: « Gustato spiritu desipit omnis caro, et carnalis delectatio. » Et ideo de ebrietate dicitur, Act. ii, 13, quod musto pleni sunt isti. Job, xxxii, 19: En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. De hac repletione dicitur, Act. ii, 4: Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Psal. lxxxix, 14: Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus. Repletio autem sonat saturitatem pectus prementem ad vomitum : et ideo tunc tollitur Tractus, quia tempori illi non congruit, sicut dixit Dominus, Matth. 15: Num possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ?
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
De Alleluia.
Diximus autem in ante habitis, quod profectus virtutis qui in Graduali significatur, sicut ex parte difficultatis habet luctum, ita ex parte gustus dulcedinis virtutis habet jubilum : ideo quando jubilus tempore jucunditatis adjuvatur, tunc non cantatur Tractus, sed Alleluia, quod interpretatur, laudate Dominum, vel laudatio Domini : et ideo statuit Ecclesia, quod in festo jucunditatis æternæ cantetur Alleluia. Tob. xui, 22 : Per vicos ejus, scilicet Jerusalem, Alleluia cantabitur.Et ideo in omnibus Psalmis post Dixit Dominus usque ad canticum Graduum, et in omnibus Psalmis a Psalmo cxliv, qui incipit : Lauda, anima mea, Dominum, usque in finem, Alleluia semper in Psalmis prænotatur : quia nihil aliud nisi laus Dei in illis Psalmis exprimitur.
Sed quia triplex est laus Dei, scilicet quia bonum Dei laudamus quod in se habet, et laudamus Dei bonum in nobis habitum et prægustatum, et bonum Dei laudamus in festo illo quod celebratur nobis ostensum et exhibitum, ideo Tractu submisso, cantamus Alleluia cum jucunda et longa nota valde, in commemorationem infiniti boni quod habemus in Deo : et ideo quod est infinitum est diu, et longis et jucundis notis illud jubilamus, scientes quod superfluens est magnitudo bonitatis illius. Eccli. xlii, 32 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc. Et hanc immensam magnitudinem exprimimus magna et longa nota.
Bonum autem Dei in nobis participatum celebramus in versu qui habet quidem longas notas, sed non adeo longas. Et de istis duobus simul dicitur, Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam autem quantum ad naturae capacitatem : confertam quantum ad meriti mensuram : coagitatam quantum ad spei amplitudinem : sed haec sunt nobis in versu celebrata : et supereffluentem in Dei immensitate qua in Alleluia celebratur.
Bonitas autem Dei in festo quod celebratur, ostenditur et celebratur in prosa quae Sequentia vocatur. Sed haec non est generalis, nec ab antiquo habita est in usu Ecclesiæ : sed primus qui hoc divino officio apposuit, Nothgherus abbas fuit sancti Galli, qui etiam omnes antiquas fere Sequentias fecit, sed ad imitationem ejus quidam de posteris dictamina Sequentiarum in suis Ecclesiis invenerunt, et apposuerunt, sicut et adhuc faciunt multi. Iste autem Sequentiae fere omnes primitus inventæ erant super notam longam Alleluia, et cantabantur in organo cymbalorum, vel fidium, vel fistularum, sicut dicitur in Psalmo cL, 4 et 5 : Laudate eum in tympano et choro : laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus : laudate eum in cymbalis jubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum ! Sic ergo studium David in cultu David imitari volentes, hanc laudem quae Prosa vel Sequentia vocatur, Missæ apposuerunt.
<--- Page Split --->
Hæc igitur est ratio eorum quæ in posteris sunt ad Missam apposita ad imitationem David qui dedit in celebrationibus decus, et in multis tam in numero can-
torum, quam pontificum, quam in habitis ad laudem Dei pertinentibus, cultum Dei sui amplia vit.
CAPUT VII.
Instructionis altera pars, scilicet de doctrina perfectorum, sive Evangelio.
- Post ista sequitur Evangelium sicut doctrina perfectorum. Jam ex gradibus virtutum et tractu penitentiae, et concepto gaudio in Alleluia et Versu et Sequentia, cui ut responsio consonans ex parte instructorum sonat Credo in unum Deum : et in illo tota pars quae est de instructione, terminatur.
In Evangelica autem instructione sunt duo attendenda, scilicet ritus doctrinae et excellentia perfectionis.
Ritus autem consideratur in quinque, scilicet in libri acceptione, in benedictionis postulatione, in processionis dispositione, in statione, et in modo quem tenent in reversione.
DiaconusEvange - liumlectu - r i u s , cuarelibrumac - cipitdeatari ?
tenuit evangelista Angelus lucis, Luc. ii, 10 : Ecce evangelizo vobis gaudium magnum. Et post pauca, §. 14 : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Acceptio autem libri significata est, Apocal. v, 1, ubi dicitur : Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Altare enim thronum Dei significat, in cujus eminentia Deus rex et sacerdos invisibilis Christus est sedens : omnia sanctificationis discernens ut rex, et perficiens ut sacerdos, a cujus dextera accipit diaconus librum, quando virtute dextera Dei vadit ad evangelizandum, et officium accipit evangelicum. Unde post pauca, Apocal. v, 7, dicitur : Venit, scilicet Agnus, et accepti de dextera sedentis in throno librum. De Agno enim est evangelicus liber. Et hic Agnus in ministro accipit, quando officium ad actum evangelicum accipit sacerdos.
Sic autem accepto libro, benedictio- 2. nem postulat et obtinet diaconus a sanBenedicitatis perfectore Episcopo vel sacerdote. ctionem postulat a Nec vere ad evangelizandi actum minisacerdote. ster sufficit, nisi gratia in ipsum a sanctitradicantis pacem, annuntiantis bonum, tatis perfectore Deo per benedictionem divinam descendat in ipsum. II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes si-
<--- Page Split --->
mus cogitare aliquid a nobis tamquam ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xlun, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis. Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Sic Isaac filio suo Jacob benedixit 1. Sic Jacob filios suos singulos benedixit 2. Sic legislator tribubus benedixit 3. Sic unguentum gratia descendere signatur a capite in barbam, et de barba in oram vestimenti 4. Dicitur enim, ad Hebr. vn, 7 : Sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Quod de benedictione sacrante intelligitur, sicut diximus in ante habitis.
Accepta benedictione, ad benedictionem ejus qui est perfector sanctitatis, thus imponitur prunis, ut significetur quod omnis fragrans odor virtutum et orationum in sacrificio est a sacerdote Christo, qui invisibiliter omnem perficiat sanctitatem : et ideo conclusio orationum est : Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Genes. xxvn, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Cantic. iv, 11: Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Hunc enim thurificandi ritum a Veteri Testamento servavit Ecclesia : quia non signat id quod factum est et ultra non est faciendum, sicut agnus paschalis, sed signat quod semper faciendum est et iterandum est, sicut suavitatem devotionis in oratione et in sacrificio. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Apocal. viii, 3: Et alius Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret deorationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum Dei. Et ibidem, 3. 4 : Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
vadit ad legendum cum duabus flammis candelarum, in quarum medio crux a tertio portatur praecedentibus, quae flamme signant faces verbi in luce scientiae, et faces virtutis in operatione quae illuminant ad videndum ea quae in Evangelio dicuntur. De prima quidem candela dicitur, II ad Corinth. iv, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae Evangelii in facie Christi Jesu. De secunda dicitur, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Crux aulem alte erecta portatur, ut significetur gloriam diaconi docentis et virtutem suae doctrinae esse in cruce. Ad Galat. vi, 14 : Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. De secundo dicitur, I ad Corinth. i, 23 : Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
In hac processione procedit post ceroferarios is qui portat thuribulum fumans, ut significetur, quod odor bonae opinionis et non fœtor infamiae debet præcedere Evangelistam. II ad Corinth. ii, 14 et 15 : Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suæ manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.
Statim autem post thuriferarium procedit diaconus super lævam habens librum Evangelii, et dextra amplexans eumdem : quia prædication non est necessaria, nisi dum sumus in læva, hoc est, in vita præsenti temporali et obscura. Quando autem transimus ad dexteram,
- His factis, processionaliter diaconus
3 Cf. Deuter. xxxiii, 1 et seq. 4 Cf. Psal cxxxii, 2.
<--- Page Split --->
hoc est, ad aeternam vitam, erimus in amplexu in vultu Dei omnia cognoscentes quae beatitudinem perficiunt. Cantic. viii, 3 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Fulcitur enim laeva mens ignorans dum in temporali vita doctrina et verbo Dei erigitur et confirmatur : quia mens caput est animæ. Dextera autem amplexabitur, quando visione et fruitione in facie Dei illuminatur et stringitur. Proverb. iii, 15 et 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, id est, Dei, et in sinistra illius divitiae et gloria. Via ejus via pulchrae, et omnes semita illius pacificae. Divitiae enim gratiae et scientiae gloria pertinent ad vitam praesentem : longitudo autem serenorum dierum ad aeternitatem pertinet lucis perpetua in vita futura. In ordine autem istius processionis secundum antiqua statuta sequitur diaconum subdiaconus sicut ad doctrinam perfectionis instruendus.
Portat autem subdiaconus pulvillum ante pectus, ut significetur, quia non Evangelista cogitare habet de temporalibus subsidis, sed is qui sequitur eum instruendus, hanc sollicitudinem debet suscipere pro ipso. Unde, ad Galat. vi, 6 : Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Catechizare est docere : et ideo doctus doctori debet ministrare et portare temporalia quae pulvillus significat, a quo spiritualium suscepit instructionem. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus ? Quasi diceret : Non est magnum. Quod autem pulvillus positus est ad temporalium designationem, ortum habuit, Marc. iv, 38, ubi Dominus dum in procellis nataret, dormivit super cervical, quod est pulvillus in quo cervix requiescit. Dominus enim quamdiu in suis ministris gentibus prædicat in procella mundi, in eisdem natat. Et ideo cum a labore aliquando necesse sit quiescere et relici naturam, quiescit in
pulvillo solatii temporalis, de quibus pectora subditorum debent cogitare, ne Evangelista studium veritatis cogantur intermittere. Hoc signatum est, Genes. xlvii, 22, ubi dicitur, quod Joseph terram Ægypti emit in potestate regis per venditionem frumenti, præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. Scribenda est enim sapientia in tempore vacuitatis, ut dicitur, Eccli. xxxviii, 23 : nec potest sinul animus in temporalium sollicitudine intendere, et in sapientiae contemplatione studere. Et ideo instruendus portat pulvillum. Dicit enim Philosophus in III Topicorum, quod tempore necessitatis melius est ditari quam philosophari. Et ideo dicit alibi, quod omnibus ad necessitatem et ad voluptatem habitis, sacerdotum gens in scholam intrare concessa est : quia si adhuc cogitandum esset de solatio vel necessitate temporalium, non sufficienter studio spiritualium intendi posset.
Sic ergo de sanctitatis perfectore, qui juxta aram stat, procedentes, procedunt ad ambonem, qui secundum antiquorum Patrum traditionem duos debet habere ascensus : unum quidem ad Meridiem, alterum autem ad Aquilonem : quia exaltantur in prosperis et in adversis : per Meridiem enim, quæ est plaga lucis et caloris, significantur illuminatio et calcafactio Spiritus sancti. Lux enim veritatis, et charitatis calor ducunt ad evangelizandum per rectam viam. Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? Job, xxxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? Per hanc igitur viam sive gradum ascendentes ministri omnes, tam subdiaconus quam cœrolerarius, quam etiam thurilicator post diaconum se ordinant. Sed crux sola ante oculos ejus tenetur, stante baculo crucis super pavi-
<--- Page Split --->
mentum, ut significetur quod omnes sunt ab Evangelista erudiendi, tam ministri Ecclesiae, quam idiotae sive laici. Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. Et praecedit, LIV, 17 : Hæc est hæreditas servorum Domini : et justitia eorum apud me, dicit Dominus. Quia omnes aquis Evangelistae sunt potandi.
Thus tamen in inceptione Evangelii super librum ad faciem ejus qui legit Evangelium, dirigitur, ut fragrantia virtutum Evangelii a diacono pronuntiari significetur. Isa. xli, 27 : Primus ad Sion dicit : Ecce adsunt, et ad Jerusalem evangelistam dabo. Primus est subdiaconus rudium doctrinam pronuntians, et in hoc se quod asserit ostendens : Evangelista autem est doctor perfectionis, diaconus, a cujus ore fumat incensum bonum nuntii. Crux autem stans super pavimentum cum baculo crucis, significat quod est accipienda a quolibet per Evangelium : tamquam dicat diaconus illud Matthæi, xvi, 24 : Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et ideo liber ab omnium manibus appodiatus, ante diaconum ponitur.
Quod autem baculus crucis terram tangit ac si diaconus se in eam appodiat manu, significat quod virtus crucis eum in Evangelio sustentet, et quod omnia virtute crucis tam in clero quam in populo tamquam in duabus turmis perficiat. Genes. XXXII, 10 : In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Hæc est etiam significatio, quod, Exod. XII, 11, baculos in manibus tenere præcipiuntur, qui comedunt agnum paschalem. In alto autem stat, ut per loci altitudinem altitudo spiritus et vitæ designetur : quia, sicut dicit Gregorius : « Cujus vita despicitur, restat ut etiam ejus prædicatio contemnatur. » Isa. XL, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem suam, qui evangelizas Jerusalem. Hinc est, quod, Cantic. iv, 15, dicitur de scientia Evan-
gelica, quod est puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Puteus est propter mysterii profunditatem, aquarum propter veritatis limpiditatem, viventium propter spiritus qui in littera sonat vivificationem, quæ fluunt propter doctrinæ modum et proprietatem, quia abundanter fluunt. Impetu autem fluunt propter divinæ charitatis ad docendum promptitudinem. Ad Romanos, I, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. De Libano autem fluunt propter instructorum candidationem. Psal. XLIX, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Eccli. XV, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris.
Sic stans et legens vertitur ad Aquilone, ut dicit Dionysius, quia Aquilo plaga frigida et tenebrosa malitiam tenebrosam significat diaboli et frigidam. Jerem. 1, 14 : Ab Aquilone pandetur omne malum super universos habitatores terræ. Eccli. XLII, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : quia omnium corda infrigidat et algere facit charitatis scintillam, et obtenebrat quantum potest lumen veritatis. Contra igitur illam plagam doctor perfectionis disponitur, ut tenebras fuget lumine veritatis. Joan. 1, 3 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Et ut per calorem charitatis frigus Aquilonis arceat a cordibus auditorum. Ac si dicat illud Canticorum, iv, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster : pérfla hortum meum, et fluent aromata illius. Ab ortu enim cordium surgere debet Aquilo, hoc est, expelli : Auster autem hunidus et calidus vocari, ut cuncta aromata virtutum calore fragrent, et humore gratiae accipiant incrementum.
Sic igitur in statione et hac de causa disponitur diaconus.
<--- Page Split --->
Legens autem debet signare cruce frontem, os, et pectus. Similiter audientes. Frontem quidem : quia ibi est sedes verecundiae et gloriae, ut significet se non erubescere Evangelium, sed gloriari in cruce quam Evangelium prædicat. Ad Roman. 1, 16 : Non enim erubesco Evangelium : virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. Os autem, ut ore confiteatur veritatem in salutem. Psal. 1, 17 : Domine, labia mea aperies, et os meum amnutiabit laudem tuam. Pectus autem, ut corde credat. Unde, ad Romanos, x, 10 : Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ibidem, 3. 9 : Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris, Psal. cxv, 1 : Credidi, propter quod locutus sum. Sic ergo signat se legens.
Populus autem ad hanc diaconi stationem stat revelando caput : et si induitur veste manus detinente, vestem illam deponit usque ad manuum liberationem et revelationem. Stant autem signando erectione corporis, ut mentem dirigant ad Deum. Psal. v, 3 : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Stant etiam adversus malitiam Aquilonis pugnaturi. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Stant etiam Evangelium secuturi. III Regum, x, 8 : Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam. Vela autem et pileos capitum deponunt, ut inter caput eorum et Deum nihil sit medium, et aures habeant reseratas. Luc. x, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi propheta et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et
oculum videntem : Dominus fecit utrumque. Manuum autem liberatio signat expeditionem ad opus. Exod. xxiv, 7 : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Sic igitur stantibus et dispositis omnibus, legit Evangelium quod in sex præeminentiam habet ad omnem Scripturam.
Primo quidem ex nomine : quia est boni nuntium. Boni, inquam, quod est onnis boni bonum, et non particulare bonum, et hoc est bonum solum divinum. Matth. xix, 17 : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Secundum est, quia est verbum verborum, et sermo sermonum : quia ex ipso sicut ex themate trahitur omne verbum. Psal. cxvii, 103 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Tertium autem est, quia est fidei principium et fundamentum : quia ex ipso omnia probantur. 1 ad Corinth. m, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Christus autem Jesus est Verbum Dei, et in quantum Verbum Dei, veritatis est fundamentum.
Quarta præeminentia est, quod est spiritus omnium verborum, et alia verba legis et Prophetarum et Apostolorum sunt sicut corpus. Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Quinta præeminentia est in auctoritate : quia hoc est verbum ipso ore Domini promulgatum. Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt : verba autem mea non præteribunt 1. Psal. cxvii, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum.
Sexta præeminentia est, quia verbum illius est, qui solus est conscius secreto-
<--- Page Split --->
rum. Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. xi, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 1. Hoc igitur lit in omni veritate et auctoritate praeeminens, sicut legitur et auditur.
Cum autem lectum est Evangelium, diaconus librum claudit, et dat subdiacono ad portandum : quia jam subdiaconus per susceptionem libri instructus esse ostenditur. Ac si dicat illud Joannis, xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
Descendens autem descendit diaconus per viam et gradum Aquilonis, ut jam significet se contra Aquilonis malitiam triumphasse. Ac si dicat illud Lucæ, x, 17 : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Et tunc in processione illa præcedunt acolythi et thuriferarius sicut prius : sed diaconum præcedit subdiaconus, quod prius non fecit,
ut ostendat omnibus quod jam instructus est ad perfectionem. Psal. lxv, 16 : Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Hac autem processione ad sanctitatis perfectorem revertuntur, ut ostendant omnia bona in Deum esse referenda. Job, xxxviii, 35 : Numquid emitest fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus? Fulgura enim miacentia exemplis et tonantia verbis sunt Evangelistæ, qui revertuntur ad Dominum per gratiarum actionem de profectibus eorum. Baruch, iii, 34 et 35 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt : vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas.
Librum osculatur sanctitatis perfector primo, deinde diaconus, ut dicant id Apostoli, ad Roman. vii, 22 : Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.
Et in hoc est finita sancti Evangelii lectio, quæ nobis est salus et protectio contra diabolum.
CAPUT VIII.
De acclamatione chori per Symbolum, et quid nomine illo dicatur?
Sequitur autem acclamatio chori ex parte omnium per Credo in Deum,' vel Credo in unum Deum Patrem omnipotentem. Quia jam instructi per Evangelistam audiunt Petrum in I Canonica, iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni voscenti vos rationem de ea quæ in
vobis est spe. Spes enim est hic dicta res sperata, et hæc non est in nobis nisi per fidem : quia fides ad speranda oculos aperit, spes erigit, charitas figit. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Et ideo jam clamat popu-
<--- Page Split --->
lus instructus, quod toto corde credit.
Sed objicitur contra : quia secundum hoc non sanctitatis perfector, scilicet sacerdos, vel Episcopus deberet incipere symbolum, sed aliquis de populo : vel saltem de choro.
Sed ad hoc dicendum, quod sanctitatis perfector ideo incipit, ut ostendat quod fides donum Dei est, et quod a Deo per sanctitatis perfectores bona procedunt in populum ordinate per gradus Ecclesiae, sicut dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus : sicut, I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Et ideo dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia, quod lex divinitatis est per prima media et per media ultima reducere.
Incipiente sanctitatis perfectore symbolum, concinit statim chorus, ut ostendat, quod omnes illam fidem operantem per dilectionem recipiunt et receperunt per eum qui est perfectionis instructor : ac si quilibet dicat de se, Judicum, v, 3 : Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.
Quare sacerdos incipit Credo?
- Symbolum, quid?
Hic autem circa symbolum tria sunt notanda, scilicet quid dicatur per nomen, et quae divisio symboli, et quare plura facta sunt symbola.
Ad primum autem dicimus, quod symbolum in Graeco idem est quod Latine collatio, et dicitur per compositionem a σύν quod est cum, et δάν, quod est pars masticata semel in ore sive in bucca : quia quilibet Apostolorum in eo holum, hoc est, articulum diu per masticationem meditationis perfectum posuit. Apostoli enim quando dividendi erant in totam terram ad prædicandum, convenerunt Jerusalem, et ibi contulerunt articulos fidei quam prædicaturi erant, ut uniformitcr prædicarent, et non essent in eis
schismata. I ad Corinth. 1, 10 : Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nectri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Ad Galat. 11, 2 : Ascendi Jevosolymam, et contuli cum illis, hoc est, cum Petro et Jacobo, evangelium quod prædico in Gentibus, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Haec igitur est ratio nominis.
Dicitur autem hoc symbolum etiam fides.
Sed fides dicitur tripliciter, scilicet qua creditur in Deum, et est forma quae est lumen a Deo infusum per quod aliquis assensit primea veritati propter se et super omnia, quam tamen veritatem ratione non comprehendit. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Substantia ibi ab Apostolo dicitur fundamentum : quia fundat in nobis res sperandas in gratia et gloria et venia, quae aliter non erant fundatae in nobis assensu immobili, nisi Deus lumine suo nobis vel patribus revelato tales res fundaret in nobis : quia nisi ipse lumen suum ad hoc infunderet, dubitaremus de talibus, vel omnino ea negaremus. I ad Corinth. 11, 11 : Fundamentum aliud nemo post ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Glossa Ambrosii : « Haec est fides Jesu Christi. » Et quia per fidem homo talibus quae supra rationem sunt, consentit firmo et immobili et indubitato assensu, ideo dicitur fides argumentum non apparentium, hoc est, arguens, id est, convincens mentem de non apparentibus rationi : quia sicut dicit Richardus de sancto Victore, et ante eum Hilarius : « Fides est supra rationem, et infra intelligentiam veritatis quam aperta contemplatione de Deo habebimus in patria. » Unde Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus, quod fides est lumen collocans per assensum mentis credentes in veritate quae de Deo est, et veritatem collocans in
<--- Page Split --->
credentibus 1. Hæc igitur est fides habitualis virtus qua creditur in Deum.
tizatus fuerit, hic salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
Est iterum fides id quod creditur, scilicet quod Deus est trinus et unus, et quod unigenitus Dei conceptus et natus est ex Maria Virgine, et quod passus est, et alia hujusmodi quæ credit sancta Ecclesia. Et sic dicitur fides articulus.
Articulus antem, ut dicit Richardus de sancto Victore, est minimum credibile arctans nos ad credendum : sicut enim corpus humanum ex articulis componitur, ita quod in qualibet junctura duo conjunguntur, quorum utrumque est articulus, sicut apparet in digito, in quo per duas juncturas tres articuli conjunguntur : ita in Catholica fide sunt membra articulatim composita, ex quibus fides componitur Catholica. Et hæc compositio symbolum vocatur. Et sicut in corpore ubicumque est inflexus et junctura duorum, non est articulus unus, sed plures : ita et in symbolo ubi res una est et ad unum pertinens, unus est articulus. Et ubi res in diversa flectitur et ex pluribus componitur, non est unus articulus, sed plures, sicut quod dicam Filium unigenitum qui conceptus est de Maria Virgine. Ibi enim alia res credenda est qua Christus unigenitus Dei est generatione aeterna, et alia qua conceptus est secundum carnem : et ideo hæc duo sunt articuli.
Hoc modo dicta fides habet antecedentia quae sunt principia per quae probatur : habet et credita quae sunt quasi conclusiones ex illis antecedentibus principiis elicita : et habet consequentia quae sunt quasi conclusiones ulteriores ex istis conclusionibus habitae, quae a Philosophis corollaria vocantur.
Antecedentia autem sunt, sicut quod Deus sit, et quod verax sit in dictis, et quod revelatum sit ab ipso quod hoc immobilem habeat veritatem, et quod Scriptura sit revelata ab ipso : et ideo major sit Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas : et ideo Scripturae sit credendum in omnibus in quibus etiam aliquid praeter rationem humanam dicere videretur. Ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Sicut enim in philosophia de principio relinquitur et supponitur quia est, et ita de istis non requiritur, sed supponitur quia ita sunt, hoc est, quod certissime vera sunt.
Conclusiones autem per scripturas et revelationes probatae sunt articuli fidei, quos de Scriptura elicitos et per revelationem acceptos nobis credendos Apostoli proposuerunt, de quibus in expositione symboli dicemus.
Cum autem articulus dicitur minimum credibile, non debet intelligi simpliciter minimum, sed ita minimum, quod ulterius non dividatur in symboli resolutione et divisione. Sicut et in corpore hominis magnum organum qui est coxa vel crus, et tamen quia in divisione corporis non dividitur nisi in duo membra, ideo dicitur articulus corporis. Quod autem dicitur arctans ad credendum, ideo dicitur, quia ad salutem exigitur quod credatur, et nisi credatur, homo salvari non potest. Marc. xvi, 16 : Qui crediderit et bap-
Consequentia sunt, sicut ea quae pertinent ad determinationem articulorum et explanationem, sicut si articulus est Christum esse incarnatum, consequens est ut de aliqua matre incarnatus sit, et aliquo operante : et sic creditur, quod de Virgine Maria tempore Cæsaris Augusti, et operante Spiritu sancto. Et si credo vitam æternam, consequens est, quod vita æterna percipiatur a dignis vita, et quod qui mortuus est in peccato, non dignus sit vita, et quod quædam peccata sint mortem illam inferentia : et si consequens
<--- Page Split --->
est, quod fornication et adulterium et furtum et alia quae morte Dominus condemnat, et vitam æternam impediunt, sicut peccata mortalia. Et sic est facile videre in omnibus.
Hæc igitur fides quae creditur, sive quod credatur in antecedentibus principiis et conclusionibus et in consequentibus ex istis. Et qui sic ista credit, fidelis dicitur et Catholicus. Qui autem ista vel aliquod horum non credit, dicitur infidelis et hæreticus. Infidelis quidem, quia fidem non habet. Hæreticus autem Græce, Latine sectæ suæ assertor et defensor est: quia suas sequitur phantasias errorum, et illas præsert auctoritati divinæ.
Hæc fides dicitur Catholica et Apostolica, ut dicit Boerius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Catholica duabus de causis : quia scilicet principia ejus non particulariter, sed universaliter vera sunt sine omni instantia. Et alia de causa : quia universaliter et non particulariter in toto mundo est tenenda. Quod non fuit lex vetus : quia ad illam non tenebantur nisi illi qui fuerunt in domibus Patriarcharum : et quando a domo Patriarchæ illi qui intus erant, separabantur, ex tunc ad legis observantiam non tenebantur, sicut dicit Glossa Apostoli super epistolam ad Romanos. Apostolica
autem dicitur : quia collatione Apostolorum per articulos est edita, quolibet Apostolorum in ea aliquid conferente.
Tertio dicitur fides, qua itur in Deum per fidei devotionem et bonorum meritorum profectum. Et ista est quae operatur per dilectionem. Ad Galat. v, 6 : Fides quae per charitatem operatur, quando scilicet ex fide veritati credendorum assentio, et per devotionem in eo corde, ore et opere tendo ut veniam ad ea quae credo.
Ex his quae sunt jam dicta, patet quod qui credit et male operatur, habet fidem primo modo dictam : et qui credit et secundum hoc operatur, habet fidem tertio modo dictam. Et hinc est, quod quidam in numero fidelium sunt in Ecclesia sola numero, alii autem numero et merito. Ad Titum, i, 16: Confitentur se nosse Deum, faciis autem negant.
Ex dictis etiam patet, quod fides quae creditur, valde ampla est, ex quo in se antecedentia fidei, et conclusiones, et consequentia comprehendit. Patet etiam, quia aliud est articulus qui est credibile quoddam sicut conclusio, et aliud determinatio articuli quae est ex consequentibus.
CAPUT IX.
De symbolo Apostolorum et divisione ejus.
ARTICULUS I.
- His itaque præhabitis, accipiamus symbolum Apostolorum, et divisionem illius et explanationem ostendamus.
Dividendo igitur dicimus, quod Petrus, Apostolorum princeps in concilio Apostolorum, primum articulum posuit, dicens : Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terra. Et ibi tacuit. Et iste est articulus primus.
Et quod dicit : Credo, idem est ac si
<--- Page Split --->
dicat: Corde assentio, devotione tendo in Deum, qui paternitate sua est principium totius divinitatis: quia ab ipso est Filius per generationem, et Spiritus sanctus per processionem.
Et quod addit: Omnipotentem, intelligitur, quod sibi posse sit pro voluntate liberum, non lege alicujus inferioris vel ignobilis naturae retractum, sicut nos multa non possumus lege ponderosae naturae nostrae retracti. Secundo, quod posse suum nulla infirmitate sit depressum. Et tertio, quod nulla re in contrarium operante sit umquam impeditum, sed ad voluntatem omnimo liberum, nec retractum, nec depressum, nec impeditum. Sapient. xii, 18: Subest tibi cum volueris pusse. Psal. cxiii, 11: Omnia quaecumque voluit, fecit. Esther, xiii, 9: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tua resistre voluntati. Ad Roman. ix, 19: Voluntati ejus quis resistit? Sic ergo dicitur omnipotens Deus.
Quod autem dicitur: Creatorem cæli et terræ, ad eumdem pertinet articulum sicut effectus pertinet ad suam causam: quia sicut artifex qui facit domum vel arcam, necesse est ut gignat primo suo intellectu verbum et artem, quod est forma et ratio faciendi operis: ita necesse fuit ex quo Deus per sapientiam suam fecit mundum, quod prius de suo intellectu subsultiali gigneret Verbum, quod est forma idealis et ars et ratio faciendi operis: quia aliter nesciret quid operaretur. Et ut patet, quod Deus est Pater Verbi, et hæc est causa formalis et idealis faciendi mundi. Et sicut in artifice qui operatur per intellectum, necesse est quod ab ipso hæat spiritus qui verbum, quod est idea et ars et forma operis, vehit in id quod fæit vel facere intendit: ita necesse fuit, quod a summo Patre procederet spiritus Verbi sui, qui verbum vehat in facienda sive faciat in opere creationis, sive in opere sanctificationis, sive in opere glorifi-
cationis. Et sic patet, quod processio personarum a Patre causa est processus creationis et glorificationis et gratificationis a tribus personis. Et hoc est dictum Anselmi in Monologio. Et sic probat sicut hoc probatum est. Hujus signum est, quod in primordio mundi, statim ut creaturae formatae sunt, ante semper praemittitur: « Dixit Deus: Fiat hoc vel illud. » Et dicit Glossa, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. De Spiritu autem dicitur simul et Verbo: Verbo Domini cæli formati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum 1. Sic ergo patet, quod ad idem pertinet Pater Filii, et creatorem esse cœli et terræ. Ideo dicit Apostolus, ad Coloss. i, 13 et 16, de Filio qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quoniam in ipso condita sunt universa. Matth. xi, 25: Confiteor tibi, Pater cœli et terræ.
Ostenso igitur, quod hæc ad idem pertinent, et non habent flexum et divisionem in diversa, dicimus quod hic est articulus primus quem statuendo posuit Petrus.
ARTICULUS II.
Secundus autem in concilio fuit Andreas, frater Simonis Petri, qui bolum suum posuit dicendo: Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Et hoc dicto siluit.
Quod enim dixit: Et in Jesum Christum, notat mediatoris personam, sicut constat ex habitis.
Quod autem dixit: Filium ejus unicum, in Filio ejus notat et generationis processionem et connaturalitatem divinitatis, quae inter hominem generantem est et genitum, si ab ipso naturaliter et substantialiter generatur. Et cum deitas nec secundum esse nec per naturam possit
<--- Page Split --->
multiplicari, oportet quod inter generantem et genitum consubstantialitas esse credatur.
Quod autem dicit : Unicum, notat quod totam gloriam Patris possedit, et eam cum alio secundo genito non divisit, ut in ante habitis ex vorbis Basilii habitum est.
Et quod dicit : Dominum, notat quod omnium divitiarum sit possessor et largitor.
Et quod dicit : Nostrum, notatur quod noster debitor ex sua charitate qua nostra in se suscepit, sit effectus.
Hæc autem omnia in ante habitis sunt exposita.
ARTICULUS III.
Post hunc, scilicet Andream, proposuit Jacobus major, qui dixit : Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Hæc enim duo, conceptus et nativitas, ad idem pertinent sacramentum incarnationis : quia consummatio conceptionis est nativitas.
Quod autem dicit : De Spiritu sancto, praepositio de quidem notat potestatem et operationem, ut sit sensus : Qui conceptus est de potestate et operatione Spiritus sancti. Non autem notat substantiam vel materiam : quia qui de substantia alicujus conceptus est, filius ejus est : Christus autem non est filius Spiritus sancti secundum temporalem generationem, quia secundum illam generationem non est factus de substantia Spiritus sancti.
Quod autem dicitur : Natus, intelligit duas nativitates : unam in utero, quia Christus naturam nostram assumpsit et sibi univit : et aliam ex utero, qua de utero in lucem processit, non reseratis claustris virginei pudoris. Et ideo dicit : De Maria Virgine, quod sicut ante partum fuit illibata, ita in conceptione fuit sine
concupiscentia, et in gravidatione sine pondere, et in partu sine dolore. De conceptu autem dicitur, Luc. i, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. De nativitate autem in utero dicitur, Matth. i, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. De nativitate autem ex utero dicitur in Psalmo xvii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quia sicut sol radium, ita mater virgo filium de thalamo uteri sui protulit incorrupta. De hoc autem quod virgo mansit ante partum, et in partu, et post partum, dicitur, Ezechiel xlvi, 2 : Porta hæc, quam vidisti, clausa erit : non aperietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa principi, hoc est, ad honorem principis.
Hic igitur est tertius articulus.
ARTICULUS IV.
Joannes autem Evangelista quarto loco posuit bolum, dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Articulus enim iste est passio Christi: determinatio autem articuli est, quod sub Pontio Pilato est passus: qui quidem Pontius dicitur, quia devicit Pontum insulam, sicut Scipio dicitur Africanus, quia devicit Africam.
Quod autem addit : Crucifixus, modum explanat passionis. Et quod dicit : Mortuus, dicit multæ passionis quantitatem. Et sumitur de verbis Apostoli, ad Philip. ii, 8, ubi dicitur factus obedens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
Quod autem addit : Sepultus, non aliud dicit, sed circa mortem addit officium funeris. Tobiae, iv, 3 : Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepei. Et ideo sepultura nihil addit nisi
<--- Page Split --->
quod ad mortem pertinet. Propter quod totum illud ad unum et eumdem pertinet articulum. Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.
ARTICULUS V
Quinto loco suum bolum posuit Philippus, dicens : Descendit ad inferos : Irrlia die resurrexit a mortuis. In quo quidam multum dubitaverunt, utrum descensus ad inferos, et resurrectio mortuorum ad unum et idem credibile, quod vocatur articulus, pertineant. Sed salvo judicio melioris sententiae dicendum videtur, quod resurrectio duplex est, animae scilicet et corporis, et descensus ad infrumum, ut dicit Damascenus, animae Christi deificatae, ideo in inferno vitam fuit beatitudinis in visione deitatis conjunctae cum anima Christi, et ibi implevit quod dicitur Osee, xm, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! Perimere autem mortem et mordere infernum sunt actus vitae et non mortis : ibi num implebit quod dixit, Matth. xm, 29, quod fortior Christus intravit in domum fortis, scilicet diaboli, et alligavit fortum, et omnia vasa illius diripuit 1. Et haec omnia pro certo sunt actus vitae et ad resurrectionem relata : et ideo cum resurrectione in eodem credibili ab Apostulo conjuncta. Eccli. xxiv, 45 : Penetrubo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illumiinabo omnes sperantes in Domino.
De resurrectione autem dicitur in 1'ualmo cxxxviii, 18 : Exsurrexi, et udiuc sum tecum. Non enim in toto perii 1'ur mortem, sicut inimici mei Judaei arbitrati sunt. Psal. iii, 6 : Ego dormivi 1'1 soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
ARTICULUS VI.
Post hoc proposuit Bartholomaeus : Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere enim a dextris Dei Patris, terminus est ascensionis. Et ideo ad idem pertinet credibile. Quia autem Christus verus Deus fuit, ideo propria virtute, non Angelorum manibus supervectus, sicut Lazarus loris ascendit. Michae, u, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et secundum deitatem quidem sedere ad dexteram Patris, est sedere in aequalitate Patris. Secundum autem humanitatem sedere a dextris, est potissimis bonis ultra omnem creaturam perfrui. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
ARTICULUS VII.
Thomas post illum adjunxit bolum, dicens : Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Act. i, 11 : Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. In forma autem humana ivit : quia in forma divina nusquam defuit. Et ideo in forma humana redibit ad judicium, in qua et a bonis et a malis videbitur. Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. A malis autem forma divina videri non poterit : quia, sicut dicit Augustinus : « Hanc nemo videre poterit, nisi gaudeat et glorietur in ea. » Isa. xxvi, 10 : « Tollatur impius ne videat gloriam Dei : » et est translatio Septuaginta 2. Act.
<--- Page Split --->
xvii, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et hic modus judicii, Matth. xxv, 33 et seq., describitur, ubi dicitur quod rex noster Christus statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris. Et bonis dicet : Venite, benedicti Patris mei. Malis autem : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum.
ARTICULUS VIII.
Matthæus autem post hunc holum posuit, dicens : Credo in Spiritum sanctum. Quia post sacramenta quæ fuerunt de Filii divinitate et humanitate, consequens est de Spiritu sancto qui procedit ab utroque, a Patre scilicet et Filio.
Dicitur autem hic : Credo : quia a primo articulo usque huc intermissum fuerat : et ideo consequens erat hic iterare, quando de alia persona articuli erant ponendi.
Spiritus autem dicitur : quia spirat vitam gratiae et intelligentiae : et sic dicitur, Joan. vi, 6 f, de primo : Spiritus est qui vivificat. De secundo dicitur, Job, xxxii, 8 : Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentitiam. Ex primo habet, quod dicitur spiritus bonitatis et bonus. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ex secundo quod dicitur spiritus veritatis. Joan. xvi, 13 : Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ex utroque probat se esse spiritum Christi, sicut dicitur, Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Sanctus autem dicitur : quia est omnis sanctitatis perfector. Sanctitas enim, ut
dicit Dionysius, est ab omni inquinamento libera munditia. Liberat autem cor et corpus ab immunditia peccati, virtutem ab immunditia fictionis, intellectum ab immunditia erroris, etopus ab immunditia negligentiae et omissionis. De primo horum dicitur, I ad Corinth. vi, 19 : An nesciis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo. Ac si dicat : Spiritus sanctus sanctificavit vel mundavit vos ab immunditia carnis sua sanctitale : et ideo iterum non estis inquinandi. De secundo, Sapient. vn, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, hoc est, qui intellectum sanctificat ab immunditia erroris per inspiratam veritatem. De tertio simul et duobus praemissis dicitur, Sapient. i, 3 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et sic mundat virtutem a fictione : et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et sic liberat intellectum ab errore. Et parum ante, 3. 4, dicit : Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, hoc est, sapientiae spiritus, nec habitabit in corpore subdito peccatis, et sic mundat cor et corpus a peccato, antequam introeat in illa. De liberatione autem operis a negligentia omissionis dicitur, I ad Corinth. xii, 11, quia haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Spiritus enim sanctus omnia operatur, et nihil negligit.
Sic ergo credendum est in Spiritum sanctum.
ARTICULUS IX.
Deinde suum bolum ponit Jacobus minor, dicens : Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem.
Respiciens autem ad hoc quod Spiritus sanctus datur et mittitur ad sanctificandam creaturam, quae sanctitas numquam
<--- Page Split --->
fallit in Ecclesia, sed nonnumquam fallit in persona, dixit : Sanctam Ecclesiam. Et quia omnis articulus fundatur in divina et æterna veritate, non super creatam veritatem, quia omnis creatura vana est et non habet solidam veritatem, ideo iste articulus sic resolvendus est ad proprium opus Spiritus sancti, hoc est, Credo in Spiritum sanctum, non tantum secundum se, sicut dicit praecedens articulus, sed etiam in eum credo secundum proprium opus ejus, quod est, quod sanctificat Ecclesiam, quam sanctitatem perfundit in sacramentis et virtutibus et donis quae dat ad sanctitatis perfectionem, et tandem in miraculis et donis gratis datis, sicut sapientia, scientia, fides, discretio spirituum, operatio sanitatum, et prophetia, et hujusmodi quae dat Spiritus ad sanctitatis Ecclesiae demonstrationem.
Hanc Ecclesiam dicit esse Catholicam, hoc est, universalem, duabus de causis, sicut diximus in ante habitis : quia scilicet principia ejus universaliter vera sunt, et quia per totum orbem universaliter dilalanda.
Quod autem dicit : Sanctorum communionem, non facit alium articulum, sed declarat eumdem : quia ad sanctitatis Ecclesiae perfectionem petinet Sanctorum communio. Sicut enim in homine unus spiritus hominis, qui est in ipso, bona unius membri vehit ad profectum alterius, sicut ex cerebro sensum et motum, ex corde vitalem et pulsantem spiritum, et ex stomacho et hepate cibum et naturalem spiritum : ita Spiritus Christi in corpore mystico a capite Christo et aliis membris nobilibus, sicut Apostoli, et beata Virgo, et sancti martyres, et alii sancli excellentes sunt et fuerunt, vehit bona in omnia membra, et sic efficitur commune quod est uniuscujusque proprium, et sic sanctitas perficitur in Ecclesia : unde, Numer. xi, 17, cum communiare vellet Dominus bona Moysi aliis de populo, dixit : Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi. Et hanc communionis san-
ctificationem ostendit Dominus, Joàn. xx, 22, quando insufflavit in dicipulos, et dixit : Accipite Spiritum sanctum. Hoc etiam signatum est, IV Regum, 11, 13, ubi spiritus Eliæ requievit super Eliseum.
Iste est ergo articulus quem sic intelligendum posuit Jacobus minor.
ARTICULUS X.
Simon autem Cananæus, qui zelotes interpretatur, eo quod de Cana Galilææ fuisse dicitur, quæ zelus interpretatur, post Jacobum fratrem suum carnalem posuit bolum : detulit enim fratri primatum, eo quod Jacobus ille episcopus erat Jerosolymorum. Dixit igitur : Remissionem peccatorum. Hoc autem dixit respiciens ad sanctum opus Spiritus sancti. Et est sensus : Credo in Spiritum sanctum, qui facit remissionem peccatorum : quia sicut diximus, omnis articulus habet substratam sibi divinam veritatem, vel in essentia divina, vel in personis, vel in propriis personarum operationibus, vel passionibus. Non enim fit remissio peccatorum, nisi in Spiritu sancto : quod ostenditur, Joan. xx. 22 et 23, ubi dicitur : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et sic omnis haptismus qui est peccati ablutio, dicitur fieri in Spiritu sancto. Act. 1, 3 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
ARTICULUS XI.
Post hunc Judas Thaddæus, tertius frater duorum, quem Thaddæum, hoc est, corculum eo quod custos esset cordis, vocabant Apostoli, suum bolum posuit, dicens : Carnis resurrectionem. Qui articulus fundatur tam in opere Filii,
<--- Page Split --->
quam in opere Spiritus sancti. In operatione quidem Filii : quia, sicut dicit Augustinus : « Christi resurrectio causa est nostra resurrectionis. » Unde, I ad Corinth. xv, 16 : Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Et infra, yy. 20 et 21 : Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium : quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Etideo, Apocal. 1, 5, dicitur : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Super opus autem Spiritus sancti fundatur : quia spiritus gloriae et incorruptionis inspirabit corpora resurgentium, cujus donatio attribuitur Spiritui sancto. Spiritus quidem gloriae in sanctis resurgentibus ad gloriam : spiritus autem incorruptionis in omnibus : quia omnes mortui tam in complexione, quam in compositione membrorum resurgent incorrupti. Unde, I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. De isto spiritu mortuos vivificante dicitur, Ezechi el. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et iusuf la super interfectos istos, et revivescant.
ARTICULUS XII.
Ultimus processit Mathias, quem adjecit ad numerum Apostolorum, complens bolo suo symbolum, dixit : Vitam æternam.
Et hic articulus fundatur super trium personarum operationem in gloria, ubi Pater ministrat posse, Filius autem nosse, et Spiritus vitam secundum omne posse et nosse. Æterna enim vita est æternum a vita, quæ numquam habebit durationis terminum, quæ est actus fluens divinus a Deo in beatos, ut totum quod in ipsis est, feliciter juvet, omnibus infirmitalibus quæ sunt mortis præludia, fugatis. I ad Corinth. xv, 54: Absorpta est mors in victoria. Bibitur autem hæc vita in fonte vitæ Deo Trinitate, sicut dicit Psalmista, xxxv, 10 : Apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Sic ergo in grosso expositum est synbolum Apostolorum quod fuit primum.
CAPUT X.
De expositione symboli Apostolorum, sive de symbolo Patrum in Nicaena synodo explanato.
ARTICULUS I.
Multiplicatis autem hæresibus, convenerunt Ecclesiastici Patres in Nicaena synodo, et symbolum non aliud ab ipso
quod dictum est, sed eosdem articulos magis ad erroris exclusionem explanaverunt, et primum quidem articulum ita expresserunt, dicentes : Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et iste totus ita est expressus contra errorem paganorum et hæreticorum, qui Manichæi a quodam Manes he-
<--- Page Split --->
resiarcha eorum dicuntur. Pagani enim multos deos essentialem divinitatem habentes et ab invicem differentes esse 1a. dixerunt. Manes autem docuit duos deos, 11. et duo esse principia, scilicet Deum lucis, et Deum tenebrarum : unum Deum bonorum principium, et alium principium malorum. Et hoc ideo quia errantes putaverunt malum esse essentiam, et ideo habere efficientem causam, quae cum non possit esse bonus Deus, dixerunt Deum malum esse principium malorum.
Contra quod dixerunt Patres : Credo in unum Deum, etc., quia, Deuter. vi, 4, dicitur : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Exod. xx, 2 : Non habebis deos alienos coram me. Psal. lxxx, 10 et 11 : Non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus.
Cum autem dicitur unus Deus, non est haec unitas quae in aliquo cadat genere vel specie unitatis creatae. Omnis enim unitas creata multiplicatur in omnibus suis suppositis in quibus est. Petrus enim et Martinus non sunt unum animal, neque unus homo secundum esse animalis vel hominis. Haec autem unitas naturae vel essentiae divinae tanta est, quod in suis suppositis, quae sunt tres personae, non multiplicatur : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres dii secundum esse divinitatis, sed unus Deus : et sic sunt una substantia, et una essentia, et una sapientia, et sic de omnibus aliis quae absolute et non relative dicuntur de personis. Et si alii sunt dii, non essentialiter, sed participative, sicut sancti : vel nuncupative, sicut idola dii dicuntur. Et quando tales dii plures sunt in suppositis, tunc multiplicatur eorum divinitas in ipsis. Et de participative quidem dictis diis dicitur in Psalmo 1.xxx1, 6 : Ego dixi : Di i estis, et filii Excelsi omnes. De aliis autem dicitur in Psalmo xcv, 4 : Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cœelos fecit. De omnibus autem istis simul dicitur, I ad Corinth.
vni, 4 et seq. : Scimus quoniam idolum nihil est in mundo, et nullus est Deus, nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
Quia autem secta Manichaei divisa est in tres, quia una ejus pars dicit duos deos, sicut apparet in epistola Fundamenti, quam fecit Manes, et destruxit Augustinus in libro quem fecit contra epistolam Fundamenti. Alia autem secta derivata ab illo, dixit unum quidem esse Deum, sed duos factores, qui materiam factam ab uno Deo in divisa formaverunt. Et illi dixerunt, quod unus factor fecit incorruptibilia, sicut cœelum et corpora cœelestia : alter autem fecit corruptibilia pugnantia et se invicem destruentia. Alii etiam ex Manichaeis dixerunt, quod unus factor fecit invisibilia, sicut animas et Angelos : alius autem visibilia, sicut haec inferiora : ideo Patres ut utrumque horum errorum excluderent, dixerunt : Patrem omnipotentem, fa-torem cœeli et terrae, visibilium omnium ut invisibilium, fundantes explanationem super verbum Apostoli, ad Coloss. 1, 16 : Quoniam in ipso condita sunt omnia in cœelo et in terra, visibilia et invisibilia.
Hoc igitur est quod addiderunt explanando articulum primum.
ARTICULUS II.
De secundo autem dixerunt : Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sccula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum d ? Deo vero, genitum, non factum, consusstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.
<--- Page Split --->
Contra AEt hoc totum sic explanatum est contra rium, Saerrorem Arii : quia Arius dixit unum bellium et Ebionem esse Dominum Deum, et Christum non esse Dominum Deum omnibus superpositum, sed potius esse suppositum et depressum sicut creaturam quae non est praeposita omnibus. Ideo dixerunt: Et in unum Dominum Jesum Christum, qui in eodem dominio et superpositione est cum Deo Patre : attendentes quod dixit Apostolus, I ad Corinth. vn, 6 : Nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
Item, dixit Arius, quod Christus etsi dicatur filius, non tamen est solus filius: quia ipse est adoptivus filius sicut multi sunt. Et hoc etiam dixit Sabellius haereticus. Ideo ulterius expresserunt sancti Patres dicentes: Filium Dei unigenitum.
Quia vero dixit Arius filium quidem esse factum ante haec temporalia saecula, sed non ante omnia saecula : quia saeculum unum est spatium uniuscujusque durationis, quo durat creatura una, et dixit, quod Filius non esset factus ante saeculum suae durationis, ideo ad excludendum hoc dixerunt: Ex Patre natum ante omnia saecula.
Dixit etiam Arius, quod cum vellet Deus creare mundum, ante mundum creavit virtutem quamdam et sapientiam, quae Verbum vocatur et filius, per quem illum mundum sensibilem crearet. Deceptus autem fuit Arius : quia putabat, quod penitus esset simile de Deo faciente mundum et de artifice faciente artificiatum. Artifex enim primo format in corde suo rationem et sapientiam, quae est ratio artificiati, et virtutem per quam illa ratio procedit in artificialum. Et haec sapienilia et virtus sunt diversae essentiae ab ipsa substantia artificis, et aliquando formantur in artifice cum ante non fuerunt formatae. Et ita in Deo fieri putabat, ut dicit Augustinus, corporalibus cogitationibus plenus, in Deo putans fieri quod vidit fieri in homine. Et ideo addiderunt
Patres: Deum de Deo, et non virtutem vel rationem crealam.
Lumen de lumine : quia si ita formaretur lumen quo Pater fecit mundum in Deo sicut in artifice, tunc sicut ante formationem luminis quod est ratio artificiati, non est lumen in artifice, sed cor ejus est tenebrosum et lumen habet a sapientia quae est artificiati ratio, sicut omnis homo illuminatur a scientia sua, ita sequeretur, quod Pater lumen haberet a Filio sic facto et formato, quod impietate plenum est : quia Pater nihil habet a Filio, sed omnia habet Filius a Patre. Et ideo dixerunt : Lumen de lumine.
Quia vero Arius dixit sic a Deo formatam sapientiam et virtutem non esse verum Deum, sed adoptive Deum dici, ideo addiderunt : Deum verum de Deo vero, verum Deum vocantes qui essentialem habet deitatem. Arius autem iste hoc suo errore judaizabat sicut Ebion haereticus qui ante eum fuit : quia Judaei sic sapientiam, quae est ratio creationis mundi, sic ante mundum factum esse dicebant, et quod Deus nisi istam prius fecisset sapientiam, mundum creare nesciret, quia non haberet ad quid respiceret in creando, sicut artifex qui nescit operis sui rationem.
Quia autem dixit Arius istam virtutem et sapientiam et formatam et non de substantia genitam, eo quod perfectum est opus voluntalis, et generatio est opus naturae, infusione substantiae a generante in eum qui nascitur, ideo dixerunt : Genitum non factum, consubstantialem Patri : ex quo per generationem naturam et substantiam accepit.
Quia autem iterum Arius dixit, quod quidem hic mundus sensibilis per Verbum sive sapientiam factus est, sed non omnia, quia ipsum Verbum quod factum est, non est factum per seipsum, ideo addiderunt : Per quem omnia facta sunt, totum errorem Arii condemnantes. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
De tertio autem articulo dixerunt: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis : et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Et ista expressio articuli incarnationis facta est contra Manichæum. Ille enim dixit, quod non propter homines nec propter salutem hominum descendit, sed potius descendit a Lucifero expulsus, et quod adhuc Lucifer reascensurus sit in cœlum ad sedem, unde in ascensione Christi expulsus est. Fingit enim, quod prælium magum factum sit in cœlo, sicut dicitur, Apocal. xii, 7. Et quod in primo prælio expulsus est Chistus, et in secundo expulsus sit Lucifer. Et hoc prælium dicit fuisse inter duos deos, Deum scilicet lucis, et Deum tenebrarum, sive Deum bonum et Deum malum.
Hoc igitur excludentes Patres, dicunt quod nulla necessitate et nulla violentia detrusus, sed charitate hominum et amore salutis eorum descendit de cœlis, non ætolos relinquendo secundum divinitatem, sed in nostris quæ assumpsit, visibilis in hoc mundo apparendo. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ævændit super omnes cœlos, ut impleret omnia. Joan. ii, 13 : Nemo ascendit in ærltum, nisi qui descendit de cœlo. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.
Quia autem idem Manes dicit non esse veram carnem Christi, sed phantasma fuisse, eo quod sicut asserit, malus Deus stlam carnem vitiosam fecerit, et hanc carnem non posse esse de bono Deo, ideo addiderunt: Et incarnatus est de Spiritu sancto, qui non nisi bonus Deus essè poterit. Et præpositio de quando dicitur de Spiritu sancto, notat potestatem et operationem, et non notat materiam : quia si de materia subtantiæ Spi-
ritus sancti factus esset Christus, tunc sequeretur quod Spiritus sanctus esset Pater Filii secundum humanam generationem : et hoc est impium, quia Christus non habet Patrem, nisi secundum æternam generationem, ut dicit Augustinus, quod in terris est sine patre et in cœlis sine matre.
Ex Maria autem additur, ut vera caro connaturalis natri esse credatur, et non phantastica, sicut dixit Manichæus.
Virgine autem additur propter Ebionitas, qui non Mariam virginem in partu dixerunt, et post partum : quia dixerunt, quod tantum Christum hominem ex maternis visceribus protulit, et non Deum. Et quia homo purus de utero virginali non exit, nisi apertis claustris pudoris, ideo dixerunt Mariam in partu Christi esse devirginatam. Hi etiam dixerunt, quod Maria esset Xp:stótoxoc, hoc est, Christi hominis mater, et non esset òsótoxoc, hoc est, veri Dei mater. Ideo eadem synodus statuit, quod Virgo òsótoxoc, et non Xp:stótoxoc deinceps diceretur.
Et quia Manes dixit, quod Christus humanatus sicut habitu aliquis dicitur tunicatus, vel cappatus, vel palliatus, et non esset homo verus, eo quod non sibi naturaliter et essentialiter univisset hominis naturam, sed extrinsecus tantum, et extrinsecus habitualiter assumpsisset sibi hominis naturam. Et ideo ad excludendum hunc errorem, addidit sancta synodus : Et homo factus est : factum enim erat. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, etc. Et, ad Galat. iv, 4 et 5 : Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut omnes qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
ARTICULUS IV.
Deinde sumentes quartum articulum, dixerunt : Crucifixus etiam pro nobus
<--- Page Split --->
sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et huic non addiderunt ad explanationem et expressionem, nisi quod dicunt: Crucifixus etiam pro nobis. Quod etiam propter Manichæos est additum, qui dixerunt non pro nobis esse crucifixum, sed totum phantastice fuisse actum, quod dicitur de Christi passione.
Additum est etiam propter Sabellianos hæreticos, qui dixerunt nos in nullo indigere Christo : quia etiam nos filii Dei esse possumus, quando volumus, eo quod non dixerunt Christum sanctum, sed purum hominem fuisse : et ideo synodus posuit : Pro nobis, ut sciamus nos nihil posse nisi per Christi sanguinem. Unde, Joan. xvii, 19, dicit : Ego pro eis sanctifico meipsum, hoc est, in sanctum sacrificium me offero, sine quo redimi non poteramus. Ex quo hunc modum redemptionis per mortem Christi summa sapientia ordinavit et elegit alia hic dicenda, quæ in symbolo Apostolorum sunt dicta.
ARTICULUS V.
Post hunc sumpserunt quintum, et illum his verbis declaraverunt, dicentes : Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et de descensu quidem ad inferos dimiserunt : quia circa illud error nullus erat : sed et erat contentio de resurrectione, quibusdam dicentibus, quod non tertia die Christus resurrexit : quia non tribus diebus in sepulcro jacuit, Parasceve enim in nocte sepultus, non jacuit nisi per sabbatum, et ante lucem Dominicæ diei resurrexit : et ideo ut hanc determinarent contentionem, dixerunt quod resurrexit tertia die secundum Scripturas, hoc est, sicut illos tres dies Scriptura docet computare. Hæc enim, ut dicit Augustinus, per synecdochen partem computavit pro toto, ita quod pars Parasceves quando sepultus est et
mortuus, cum præcedente parte diei et tota præcedente nocte computatur pro uno die naturali : et nox quæ est inter Parascevem et sabbatum, cum ipso sabbato pro uno die computatur : et vespere sabbati cum nocte sequenti pro una die Dominica computentur, quia semper vespera præcedens cum die sequenti ad unam partem pertinebant. Genes. i, 5 : Factum est vespere et mane dies unus. Quare autem artificialibus duabus noctibus et uno die artificiali Christus in sepulcro jacuit, hanc causam assignat Augustinus : quia scilicet in Christo non sunt tenebræ, dies clara suam claram mortem signat. In nobis autem qui tenebrosi sumus, duæ mortes, peccati scilicet et pœnæ, significantur per duas noctes, quas Christus sua lucidissima morte ad lucem gratiæ reduxit. Psal. cxxxvni, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Matth. xii, 39 et 40, dixit, hoc esse signum pœnitentium, qui a duplici nocte vel morte per mortem Christi quærunt liberari. Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
ARTICULUS VI.
Deinde sumpserunt sextum sic dicentes sicut Apostolus dixerat : Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Hic articulus non habebat necessariam explanationem : quia propriam hæresim contra hunc articulum nullam audierant.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
·intra
·rume
Septimum autem tractantes dixerunt : Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Huic autem articulo in parte ·anteriori ad exclusionem deliramenti Origenis addiderunt : Et iterum venturus est cum gloria : quia Origenes dixerat, quod adhuc venturus esset passibilis in aereo corpore, passurus pro daemonibus in aere, sicut passus fuerat pro hominibus in terra. Fulli autem sunt auctoritate Christi, Matth. xxvi, 64, dicentis : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
Ex parte autem posteriori addiderunt : Cujus regni non erit finis, contra judaizantes haereticos dicentes, quod Christus venturus sit et regnaturus annis mille in aurea Jerusalem, et tunc regnum illud finiturus et aliud incepturus. Fundaverunt autem dictum illud super hoc Danielis, vii, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. 1, 32 et 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.
ARTICULUS VIII.
Deinde tractantes articulum octavum dixerunt : Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit : qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Multae enim haereses jam surrexerunt de processione Spiritus sancti, quas in expressione processionis ejus necessarium fuit excludere.
Quod enim addunt : In Spiritum sanContra ctum Dominum, contra Nestorium et Nestorium et EuticheEutichetem, Constantinopolitanos Patem. triarchas, addiderunt, qui Spiritum sanctum dixerunt esse servum Patris et Filii. Et causa erroris fuit, quod spiritum in Deo sicut in homine acceperunt. In homine enim spiritus fumus est lucidus vel aereus, qui ex humido naturali resolvitur, et deservit animae in operationes animales et vitales et naturales, et movetur in omnem partem corporis, sicut radii solis et stellarum in mundo vehentes virtutes coelestes a stellis ad inferiora, ut ex illis generentur, et augeantur, et convalescant : et ita spiritus hominis in membra vehit virtutes animae et cordis. Et ad hanc similitudinem dixerunt Spiritum sanctum creatum a Patre procedere, et sic vehere et invehere virtutes potentiae Patris et sapientiae Filii et omnibus creatis, et ideo servire Patri et Filio et esse servum eorum, et non quidem per se vivificare, sed vehiculum esse vitae Patris et Filii : quia, sicut dicitur, Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Et non dicitur hoc de Spiritu sancto.
Hunc ergo errorem exterminantes disunt : Et vivificantem. Et ut hoc melius notarent ipsi Patres, dixerunt vivificatorem : sed cum transferretur symbolum, imperfecte translatum fuit, et translator dixit, vivificantem pro vivificatore : synodus enim intendit, quod ex natura vivifica esset vivificator, sicut et Pater et Filius. Fundaverunt autem se in hoc quod dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. Ezechiel. t, 20 : Spiritus vitae erat in rotis.
Quod autem additur : Qui ex Patre Contra Filioque procedit, synodus non dicit Graecos. nisi qui ex Patre procedit, et Latini suscipientes de Graeco in Latinum translatum auctoritate Leonis Papae addiderunt, Filioque : quia quod synodus non dixit, Filioque, non dimisit ideo quod a Filio non procedat Spiritus sanctus, sed
<--- Page Split --->
ideo quia nullus error adhuc contra hoc surrexerat. Et quia in Evangelio, Joan. xv, 26, non ponitur plus nisi de Patre, ubi dixit Christus : Mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Et noluerunt addere aliquid Evangelio, cum adhuc non esset necesse. Latini autem attendentes quod dixit Apostolus Spiritum esse Filii, dicens, ad Roman. vni, 9 : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et, ad Galat, iv, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. Et quia Christus dixit, Joan. xv, 26 : Quem ego mittam vobis a Patre. Quae expresse signant Spiritum sanctum a Filio procedere sicut a Patre. Maxime cum Græci contendere inciperent propter dictum synodi, Spiritum sanctum a Filio non procedere, addiderunt auctoritate Leonis Papæ : Qui ex Patre Filioque procedit. Et hac de causa Athanasius, Græcorum doctor, illustrissimus Alexandriæ Episcopus, in symbolo quod in Treveri edidit ad explanationem symboli quod in Quicumque vult salvus esse, continetur, Spiritus sanctus, dixit, a Patre et Filio : non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Dicunt tamen Græci Latinos esse excommunicatos : quia sancta synodus dixit, quia non permittimus alicui cujuscumque potestatis neque nobismetipsis potestatem aliquid addendi vel diminuendi. Et, Qui addiderit vel minuerit, excommunicatus sit. Sed Latini ad hoc dicunt, quod qui explanat, non aliquid extrinsecus addit, sed quod intus latuit, ostendit. Aliter et ipsa synodus excommunicata fuisset : quia multa ad explanationem symbolo addiderunt Apostolorum. Necessitate ergo erroris Græcorum additum est, Filioque.
Quod autem sequitur : Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, adhuc contra Nestorium additum
est, ut ostendatur Spiritus sanctus sicut Deus esse adorandus, et sicut Dominus omnibus superpositus esse cum Patre et Filio glorificandus. Si enim non esset Deus, non esset ubique. Dicit autem Propheta : Quo ibo a spiritu tuo 1 ? significans Spiritum sanctum esse ubique : et si non esset in throno majestatis, non esset glorificandus. Nunc autem dicitur, Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia, secundum expositiones sanctorum Patrum hoc intelligens de Spiritu sancto.
Quod autem additur : Qui locutus est per Prophetas, additum est propter hæresim Porphyrii cujusdam Philosophi hæretici, qui dixit Prophetas spiritu suo, et spiritu phanatico esse locutos : quia vidit in eis quædam quæ continuare nescivit, et non intellexit. Vidit etiam quædam quæ falsa putavit : et ideo non a Spiritu sancto inspiratos esse dixit. Contra quod dixit sancta synodus : Qui locutus est per Prophetas. Innixa autem fuit synodus auctoritate Petri Apostoli in II canonica, 1, 2 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
ARTICULUS IX.
Deinde tractantes articulum nonum dixerunt sic : Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, nihil huic addentes articulo, nisi quod dixerunt unam, hoc ad explanationem addentes contra schismaticos tunicam Domini inconsutilem scindere intendentes. Fulli sunt autem auctoritate Canticorum, vi, 8 : Una est columba mea. Et de hoc in libro de Corpore Christi satis dictum est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
Deinde tractantes articulum decimum dixerunt : Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Apostolus autem dixerat, remissionem peccatorum, et addidit ad expressionem sancta synodus : Confiteor unum baptisma : quia non remittuntur peccata nisi per Christi sacramenta, quorum janua et fundamentum est baptismus, et ideo baptismus ut fundamentum in omnibus aliis remissionem operatur. Joan. m, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Dicunt autem unum baptisma, ut innuatur unum esse baptisma Christi, et non secundum numerum baptistarum baptismata numerari. Quidam enim dixerunt, quod baptismus ab uno melior est quam ab alio. Contra quod dicit sancta synodus : Confiteor unum, id est, æqualis valoris baptisma, quod Christi est baptisma in forma Ecclesiæ celebratum : hoc enim unum est baptisma et æquale, sive detur a bono, sive malo : quia baptizans est sicut minister : Dominus autem est Christus, qui æqualiter dat per bonum et malum baptistam. Unde Augustinus super Joannem : « Quid facit ibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? » Quasi diceret : Nihil. Christus enim est, qui baptizat interius, etiam quicumque baptizet exterius. Joan. 1, 33 : Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizut in Spiritu sancto. Et sic baptismus est unus unitate formæ, et unitate interius baptizantis.
Quod autem dicitur : In remissionem precatorum. Act. 1, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos
dies. Act. xix, 4 : Joannes baptizavit baptismo pænitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Et infra, y y. 5 et 6 : His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spirí- tus sanctus super eos.
ARTICULUS XI.
Deinde tractantes undecimum articulum dixerunt : Et exspecto resurrectionem mortuorum, cui nihil addiderunt nisi hoc exspecto, propter quosdam hæreticos, qui dixerunt resurrectionem mortuorum jam factam esse, et non ulterius exspectanda. Dixerunt enim, quod resurrectio non esset nisi animæ, quæ quotidie fit cum anima resurgit a peccatis. II ad Timoth. n, 17 et 18 : Ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. Contra istos auctoritate Apostoli dixerunt Patres : Et exspecto resurrectionem mortuorum.
ARTICULUS XII.
Ultimo tractantes ultimum articulum dixerunt : Et vitam venturi sæculi. Quod Apostoli dixerunt : Vitam æternam. Synodus autem ut ex meritis speretur et non putetur esse beatitudo in isto sæculo, sicut Stoici Philosophi dixerunt, determinaverunt esse dicendum : Et vitam venturi sæculi, ne in hac vita beatitudo esse videatur. Fulli autem fuerunt auctoritate Apostoli, II ad Corinth. iv, 17 et 18, dicentis : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate
<--- Page Split --->
æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur sed quæ non videntur : quæ enim videntur temporalia sunt, quæ autem non videntur æterna sunt.
Amen autem in utroque symbolo est responsio idiotæ, et debet interpretari : Verum est, et non debet interpretari : Fiat, sicut patet ex præhabitis, quæ jam in ante habitis exposuimus.
oportet quod id sit articulus, quod est idem in tribus temporibus : hoc autem non est nisi res : ergo res est articulus. Et hoc ego sine praejudicio credo esse verum.
Et quod objicitur de enuntiabili, quod tempore variatur, dicendum quod hoc est de expressione et determinatione articuli, et non de articulo : et hoc jam ante diximus esse de consequentibus fidem, et non de conclusionibus.
Est autem dubitatio apud quosdam in istis symbolis, utrum articulus sit res vel enuntiabile. Res autem quod est sicut Christi incarnatio et passio et resurrectio et hujusmodi. Enuntiabile autem sicut Christum esse incarnandum, vel incarnatum Christum esse, passum vel passurum. Illi enim qui enuntiabile dicunt esse articulum, inducunt rationem, dicentes quod articulus est propter quod judicatur homo fidelis si credit, et judicatur infidelis si non credit : judicaretur autem infidelis si crederet incarnationem, et non crederet Christum incarnatum esse : igitur incarnatum esse est articulus, et non incarnatio : ergo enuntiabile est articulus et non res. Idem autem et eadem ratione dicunt de aliis.
E contra dicunt alii : quia, Marc. xi, 9 et 10 : Qui præibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini. Ubi dicit Glossa, quod qui præibant signant Patres præcedentes adventum Christi : comitantes autem signant eos qui tunc fuerant cum Christo : et qui sequebantur, signant eos qui futuri erant post adventum. Et hi omnes unam fidem habentes, clamabant : non autem poterant unam habere fidem, si enuntiabile esset articulus : quia non est unum enuntiabile Christum fore incarnandum, et Christum jam esse incarnatum, et Christum incarnatum fuisse : ergo si una est fides,
Hoc igitur modo de symbolo in grosso sit determinatum : articuli enim sunt rudimenta fidei, et rudibus in grosso sunt exponendi.
Ritus autem symboli est in duobus : Qu tot quorum unum est, quod symbolum bol ncn synodi potius cantatur in Ecclesia publice A quam Apostolorum : quia publice est factum et expressius cum explanatione continet fidem. Symbolum autem Apostolorum in silentio dicitur : quia non publice prædicata adhuc fide est factum, et continet fidem implicitam et non explicitam, quæ à singulis intelligi possit.
Secundum autem est : quia non cantatur symbolum synodi nisi in solemnitatibus, in quibus aliqua mentio fit de symbolo, sicut in omnibus Dominicis, quæ sunt de resurrectione et nativitate et ascensione et festo Spiritus sancti, et in octavis ipsorum propter octavam resurrectionis : et in festis beatae Virginis, quia de ipsa etiam fit mentio, et in festis Apostolorum, quia credimus sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam : et in festo Dedicationis, quia credimus sanctam Ecclesiam. Quidam etiam addunt festum Maria Magdalena, quia ipsa fuit Apostolorum Apostola : et in festo Crucis, quia credimus in Crucifixum. Et sic planum est videre in quibus festis cantandum sit, vel non cantandum.
Hæc igitur de duobus symbolis in grosso dicta sufficiant.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
De Offertorio cui preemittitur Dominus vobiscum.
- Ecclesiastici, xlvii, 12, dicitur de David : Dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ. Et ita fecit beatus Gregorius in ordinatione Missæ.
Jam autem habitum est quomodo dedit in celebrationibus decus per imitationem Dei ad veniendum in sacrificium per Introitum, et Kyrie, eleyson, et Gloria in excelsis Deo, et per instructionem tam imperfectorum quam perfectorum, et responsum instructorum.
Nunc autem ad tertiam partem Missæ, in qua ordinatur totius vitæ consummatio, hoc est, perfectio, et est in totius sanctitatis perfectione per nostri ad Christum incorporationem.
In hac igitur parte quatuor sunt notanda, in quibus tota completur consummatio sive perfectio, scilicet oblatio, sanctificatio, sanctificati distributio, et distributi communio. Per primum offeruntur munera, per secundum idonea efficiuntur Deo oblata, per tertium distribuuntur pro uniuscujusque mensura, per
quartum omnia ad Deum mittuntur Christo jam incorporata. Primum facit sanctitatis perfector in Offertorio, et primo silentio quod concluditur in Præfatione. Secundum autem in secundo silentio, quod concluditur Dominica oratione. Et tertium facit in tertio silentio quod concluditur in Agnus Dei. Quartum facit in quarto silentio, quod concluditur in communione.
In prima autem quinque occurrunt notanda, scilicet salvatio qua a sanctitatis perfectore salutatur populus : Offertorium, Præparatio, Secreta, et communio, quae est Præfatio.
Circa primum attendendum est, quod sicut sanctitatis perfector primum salutat populum ad consolandum de desiderio quo advocatus est Dominus, et secundo salutat ut cum eis sit Dominus ad instructurem perficiendam : ita modo salutat ut Dominus adsit, qui offerendum recipiat. Iste enim est ordo congruus, ut instructio exhibeatur : quia sicut dicitur, ad Roman. x, 17 : Fides est ex auditu :
<--- Page Split --->
auditus autem per verbum Christi. Et quod post hoc quisque fidem perceptam ore confiteatur : quia, sicut dicitur ibidem, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Psal. cxv, 10 : Credidi, propter quod locutus sum. Et tertio, fructus totus est, ut credens populus Domino offeratur. Ad Hebr. xm, 13 : Per ipsum ergo offeramus sacrificium laudis semper Deo, id est, fructum labiorum nostrorum confitentium nomini ejus.
Hac igitur ratione sanctitatis perfector dicit : Dominus vobiscum, convertens se ad populum. Dominus, inquam, vobiscum, ut in sacrificium Deo offeramini. Dominus vobiscum, ut circa saporem oblationis afficiamini. Dominus vobiscum, ut oblato sacrificio incorporemini. Dominus enim vobiscum est, quando sibi vos oblatos suscipit, quando vos circa suum sacrificium affici facit, quando vos sibi unum facit et unit. De primo dicitur, II Paralip. xx, 17 : Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Jam enim confessione fidei fuistis cum Domino, et ideo Dominus vobiscum est. De secundo dicitur, Genes. xxvni, 20 : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, hoc est, ad gustum sui in specie panis, erit mihi Dominus in Deum. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. I Petri, n, 3 : Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Detertio dicitur, Numer. xiv, 7 et seq. : Terra, quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam. Et post pauca, 3. 9 : Dominus nobiscum est, nolite metuere. Haec enim terra est terrae nostrae benedictus fructus, qui est corpus Domini, in quod nos inducit per unionem sui : et ad hoc optatur esse nobiscum. Igitur dicit hoc loco : Dominus vobiscum. Respondetur autem ex parte offerentium : Et cum spiritu tuo : quia hoc sacrificium quod in spiritu offertur, acceptatur a Domino. Daniel.
nu, 59 : In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur. Psal. l, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contributum, etc. Hac igitur de causa hic dicit : Et cum spiritu tuo.
Secundum in hac parte est Offerto- 2. rium, circa quod duo notantur, scilicet Quare poquod sacerdos praemittit, se ad altare Oremus, non statuconvertens: Oremus, et tamen orationem dicitur orianon dicit statim, sed Offertorium cantatur. Dicit autem, Oremus, ideo ut magna et efficax et pura oratio exigatur ad hoc quod populus Deo incorporandus offeratur. Oratio enim est pius affectus mentis in Deum directus, et populus offerendus Domino prius affectu toto debet elevari in ipsum, ut dignum Deo de ipso fiat sacrificium. Luc. xvnii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea.
Tali admonitione facta ad orandum, voce laudis et jucunda cantatur Offertorium, in quo non tantum offert munus extrinsecum populus, sed munus intrinsecum recognitio est censualis, quod ipse qui offert munus, seipsum offert perfectori sanctitatis Domino offerendum. Unde et Cain qui munus Domino obtulit, et seipsum diabolo mancipavit, dixit Dominus, Genes. iv, 7 : Nome si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? Quasi dicat : Sic tu peccasti. Et dicit ibi Glossa, quod bene obtulit qui creaturam creatori obtulit. Male autem divisit, qui de bonis suis Deo, et seipsum obtulit diabolo. Est igitur oblatio exterior signum oblationis interioris, sicut homo per censum quem Domino suo offert, recognoscit quod Dominus in ipsum dominium habet, et hoc trahitur a Deuteronomio, xxvi, 2 et seq., ubi sic dicitur : Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus : accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod in-
<--- Page Split --->
gressus sum in terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis. Susripiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui. Et aliquibus interpositis, y. 10 et 11, dicit sic ille qui munus obtulit: Idcirco nunc offero primitias frugum terre, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. Et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi. Sic enim per oblationem recognoscit se pertinere ad Dominum, et oblatus illi secum epulabitur in convivio corporis et sanguinis Domini.
Sic ergo oblatio exterior interioris oblationis est signum.
Hæc autem exterior oblatio debet esse . dr. utilis valore, pinguis devotione, oblata in r"r" charitatis dilectione, et munda acquisir" tione.
Utilis, inquam, ut possit ministris Dei converti ad utilitatem, unde maledicitur qui debile offert quod ad utilitatem converti non potest. Malach. 1, 13 et 14: Claudum et languidum intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, hoc est, perfectum et valens, et votum fac:ens, immolat debile Domino, hoc est, quod non potest converti in utilitatem, sicut faciunt qui falsam monetam et alia nihil valentia ad altare pro decimis offerunt.
Pinguis autem debet esse devotione, ut de cordis devotione plus procedat quam de manu. Psal. Lxv, 15: Holocausta medullata offeram tibi. Eccli. xxxv,8: Oblatio justi impinguat altare, et odor suavi talis est in conspectu Altissimi.
De tertio dicitur, Matth. v, 23 et 24: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinquo ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum: quia aliter dicetur tibi illud Malachiæ, 1, 10: Non est mihi vo-
luntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra.
Quod et munda debeat esse acquisitione, accipitur, Proverb. iii, 9, ubi dicitur: Ilonora Dominum de tua substantia, et de primiliis omnium frugum tuarum daei, scilicet dando pauperibus. Ac si dicat, quod tuum sit et non alterius quod offers Domino. Eccli. xxxiv, 21: Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsamantiones injustorum. Subsannatio enim et non oblatio est, qui offert de furto, vel rapina, vel de usura, vel aliquo injusto lucro. Eccli. xxxiv, 23: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Clamat enim rapina contra rapientem: et ideo Dominus ad oblationes eorum non propitiatur. Isa. iii, 14: Rapina pauperis in domo vestra. Eccli. xxxiv, 24: Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Sic igitur et talis debet oblatio fieri de exterioribus, quae signum est interioris oblationis.
Hæc autem fieri debet hilariter et jucunde: quia, sicut dicitur, II ad Corinth. ix, 7: Hilarem datorem diligit Deus. Et hoc repræsentat clerus, qui totus est in sordem Dei oblatus, cantando Offertorium: et ideo jucundo cantu et lætis neumatibus cantari debet, quod quædam Ecclesiæ repræsentant per modum jubili cantante versus Offertorii, et trahitur, I Paralip. xxix, 17 et 18, ubi cum offert populus dona in ædificium domus Dei, dixit David: Ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Hoc est igitur quod de Offertorio dicendum videbatur.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De præparatione qua ad offerendum se præparat.
Nunc autem de præparatione qua interim ad offerendum se præparat sanctitatis perfector, est dicendum. Præparat autem se tribus : incenso, lotione, et oratione. Incenso præparat se devotionis odore. Lotione, munditiae nitore. Oratione, cordis fervore.
Circa primum attendendum, quod tria fuerunt in lege, in sancta sanctorum duo, et ante velum unum. In sancta sanctorum propitiatorium fuit et thuribulum : ante velum erat altare aureum. Ad ista ergo tria sacerdos se præparat, mactans carnem super altare, ad quod procedit cum thure : implens cor, quando procedit cum fervore orationis : accedens ad propitiatorium, quando jam ad locum ubi offerendum est, pervenit. Thus ergo in thuribulo est : quia suavitatis odor est in devotione. Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? De mactatione corporis in altari dicitur, ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Detertio dicitur in Psalmo. lxxv, 13 et 14 : Introibo in domum tuam in holocaustis : reddam tibi vota mea quæ distinxerunt labia mea.
Ad altare accedens inclinat se, hostiam ponens ter thurificat, et post in circulum thurificationem circumgyrat ante propitatorium, hoc est, ante clementiam Dei
stans, se elevat et manus extendit. Quod inclinat ad altare, significat reverentiam : quod thurificat trini sacrificii redolentiam, scilicet panis et vini, et aquæ, quæ in vinum est mixta : quod se elevat, extensionem sui in Deum per totum fervorem signat. Thurificat ergo ter, tres partes in sacrificio substantiales esse designans, quarum prima reficimur, secunda potamur, et tertia uniti Deo ostendimur. Sic ergo parat se ad altare accedens, ordinando oblata, thurificando, et se in conspectu Domini erigendo. Ac si dicat verba Psalmistæ, Psal.xlii, 4 : Introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Per secundum autem dicit, Psal. cxL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per tertium dicit, Psal. cxL, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc enim totum ad Deum coram propitiatorio extra velum aperte elevabatur.
Deinde vadit ad lavandum : quia cum primo ad Missam se parans laverit se ab iniquitate, modo oblaturus sacrificium, ampliori indiget ablutione etiam a venialibus et peccatorum reliquiis, dicens : Lavabo, non inter peccatores, sed inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine 4. Hanc ulteriorem ablutionem petit David, Psal. 1, 4, dicens : Amplius lava me ab iniquitate mea. Ac si dicat : Lavisti a mortalibus, lava etiam a venialibus. Me lava : quia
<--- Page Split --->
nemo adeo lotus est, quin indigeat ulteriori lotione in tanti oblatione sacrificii. Hoc significavit Dominus, Joan. xii, 40, quia cum loti essent Apostoli, et sic accrederent ad refectionem mensæ Domini agni paschalis, noluit eis exhibere corpus suum, nisi iterato lavaret pedes ecorum, per quos signata est affectuum ablutio, dicens: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Sic etiam Salomon in templo, III Regum, vii, 23 et seq., fecit mare aneum communem ablutionem sacerdotum, etiam fecit lutere m specialem ad loturam eorum qui pro sacrificio ingrederentur in templum.
Hoc igitur modo paratus lotione, procredit ad medium altaris, parans se orationis suffragio : et hoc dupliciter, sciliret per se, et postulatione orationis adjuvantis a populo. Per se pronus inclinatur ante altare, dicens: In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur a t', Domine : et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placrat tibi, Domine Deus. Et sumuntur verba ista, Daniel. ui, 39 et 40, ubi ista verba tres pueri in camino ignis ardentis dixerunt. Sacrificium enim offert in recordationem passionis Domini : et sic quando recordamur, quod pro nobis hoc sacrificium in ara crucis oblatum est pro peccatis nostris, offerimus in spiritu humilitatis, peccatum recognoscentes, et in animo contrito, peccati dolorem in corde sentientes. De primo dicit, Psal. r, 5 : Quoniam iniquitatem meam ego cognosro. De secundo dicit, ibidem : Et peccatum meum contra me est semper. In hac igitur humilitate Ecclesiae et contritione Ecclesiae petit suscipi officium sacrificii sui sacerdos : quia certum est, quod in his numquam rejicitur. Quia de primo dicitur in Psalmo r, 19 : Sacrificium Dro spiritus contribulatus. De secundo autem dicitur simul cum primo : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicire. Et sic placet Deo sacrificium. Malach.
iii, 4: Placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. Juda enim confitens interpretatur, et sacerdos jam lotus est ablutione et orationis confessione. Jerusalem autem est pacis et unitatis Ecclesiastica suffragii intercessio.
Et ideo se convertit ad populum petens in unitate Ecclesiae orationis suffragium, dicens: Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem. Appellatione enim fratrum et sororum innuit Ecclesiae in unitate charitatis colligationem et unionem. In hoc autem quod cum sit loco ejus qui omnis est perfector sanctitatis, et tamen petit orationis suffragium, innuit hoc quod dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2: Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et ideo ut homo infirmus indiget Ecclesiae adjutorio. Jacobi, v, 16: Orate pro invicem, ut salvernini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
In hoc quod dicit: Ut meum ac vestrum, etc., innuit, ut dictum est, quod tam offerentes quam oblati in altari offeruntur, cujus oblationis signum fuit exteriorum facultatum oblatio. Unde, ad Hebr. v, 3: Debet pro semetipso offerre pro peccatis. Ipse enim homo est ex hominibus assumptus in locum ejus qui sanctitatis est perfector: et ideo ut homo indiget suffragio, et ut in loco Dei existens impendit et perficit sanctificationem. Ad Hebr. v, 1 et 2: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant.
Sic igitur munitus sanctitatis perfector et paratus, perficit secretam orationem, in qua per totum annum in omnibus Missis nihil aliud petitur, nisi quod populus offerens in suis donis et cum suis donis Deo in unitate Christi corporis et
<--- Page Split --->
incorporandus offeratur Deo. Hoc autem patet in secreta Missæ primæ quæ sic dicit : « Hæc sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium '. » Omnium enim horum principium quantum ad oblationem est oblatio qua Christus obtulit seipsum. Hoc facillime est invenire et videre in omnibus secretis, nisi quod aliquando propter festum quod agitur de Christo, vel Sanctis, in secretis mentio illius festi habetur, ut gratia festi populus offerens Christo incorporetur. Hæc autem oratio ideo Secreta vocatur, quia sub silentio et secreto dicitur, cujus diversi diversas assignant causas, de quibus parum est curandum. Causa vero est, quia jam in ista oratione a sanctitatis perfectore sanctissima postulantur et offeruntur. Et hæc a populo communi celari debent, ut amplius venerentur : ostensa enim populo per usum discuntur et vilipenduntur; et forte ad usus alios adhibentur. Sic ergo verba consecrationis vulgo non sunt revelanda. In signum cujus, Numer. iv, 2 et seq., ad sensum dicitur de omnibus sacerdotibus : Aaron et filii ejus sacerdotes intrabunt, ipsique disponent onera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario prius quam involvantur, alioquin morientur. Quia multi usu sanctissima contemnentes, quando eis publice ostenduntur, accipiunt occasionem mortis in eis, quæ si essent operta et involuta et ab eis velata, venerarentur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittalis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. Quia audita ista vilescunt, et sacerdotes verbis eorum dilacerarentur. Unde Dionysius loquitur in libro de Ecclesiastica hierarchia de ritu sacramentorum : « Laici hoc videntes late ridebunt, putantes humilibus verbis et rebus non posse inesse sanctifica-
tionem. » Hæc igitur est vera causa hujus silentii et sequentium silentiorum.
Dicunt tamen quidam, quod ante passionem cum Judæi quaererent Jesum interficere, sicut dicitur, Joan. xi, 34 : Jesus abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et quia publice non prædicabat, tunc dicunt, quod hoc silentium suo primo silentio hic sacerdos repræsentat. Et id videtur mirabile, quod illud in aliquo respondetur, cujus nulla mentio fit in ipso. In istius autem secreto silentio nulla penitus fit mentio illius silentii vel similitudo : quia sacerdos fugiens ab altari non abscondit se, neque latet. Et ideo apud me nihil valent tales adaptationes.
Sic igitur perficiens Secretam concludit alta voce : quia hoc quod in conclusione est, omnibus expedit scire, tam clericis, quam idiotis. Dicit igitur : Per Dominum nostrum, ele., ut sciatur, quod quidquid petitur, non nisi in nomine Christi exauditur. Et de hoc jam ante sa'is dictum est.
Quod autem quidam dicunt, quod exaltatione vocis iterata Christi prædicationi innuitur, quando in septimana Paschæ inter deeimam et quintamdecimam lunam Jerusalem regrediens clamabat docens in templo, dico quod hoc meo judicio nihil valet ad propositum. Et quod sancti aliquando hoc dicunt, pro certo sunt quædam ex parva convenientia sumptæ adaptations.
Clamat ergo sacerdos ad populum hoc quod omnium est fides et instructio. Ac si dicat illud Proverbiorum, viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
Abscondit autem ea quæ non sunt singulorum, sed quæ sunt perfectorum tantum et paucorum ad intelligendum, et conclusione perfecta idiota vel is qui
<--- Page Split --->
loco idiotæ est, dicit: Amen, quod quia ad conclusionem tantum refertur, interpretandum est pro verum est, et non pro fiat. Ac si dicat: Tu dicis per Dominum nostrum, et qui vivit et regnat, etc. Nos
corde et ore et opere profitemur et dicimus, quod hoc est verum. Ac si dicant illud Proverbiorum, vni, 8: Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum.
CAPUT III.
De accessu ad Praefationem.
Audiens autem sacerdos hanc confessionem, procedit ad Praefationem, quae prafocutio interpretatur: quia sacerdos sentiens jam populum ad altiora paratum, preloquitur eis publice de sacramuli altitudine et reverentia, et ab hac prafocutione id quod cantatur, nomen prafationis accepit. Beatus autem Gregarius hoc ordinans, et Gelasius Papa hoc componens, fundaverunt statutum illud in verbo Domini quod dixit, Exod. xiv, 21, ubi dixit ad Moysen: Descende, et contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Et ideo sicut Moyses, ita sacerdos nostrae sanctitatis perfector intonat Praefationis modo magnitudinem et altitudinem sacrauenti angelicae perfectioni tremendam, ut non curiositate discutiatur, sed humilitate cordis a populo suscipiatur et vmeretur.
Haec autem Praefatio duas habet partes, scilicet excitationem populi ad altentionem, et ipsam instructoriam Praefationem.
Excitatio intentionis populi est in tribus : in eulogio salutationis, et in commulatione profectionis, et in exhortatione gratiarum actionis.
Eulogium salutationis est in duobus, scilicet in salutatione presbyteri, et in devota responsione populi.
Salutatio est : Dominus vobiscum : quod quamvis in praecedenti jam expositum sit, tamen ad istud eulogium est adoptatio adjutorii Domini adjuvantis ad altissima : quia sine Domino ad ista ascendere non valemus : Dominus enim superpositionis nomen est, eo quod sicut dicit Dionysius : « Dominus superpositionis et dominationis incessanter est appetitivus. » Hoc enim impletur quod dicitur, Proverb. ix, 3 : Misit ancillas suas, ut vocarent ad acrem, et ad mania civitatis. Ad acrem enim altitudinis vocat perfector sanctitatis, ut Dominus nobiscum sit, ita quod nihil cordibus nostris superpositum deprimendo in servitutem redigat. Sed dominationis sua incessanter appetitivi continue ad mania civitatis qua domina gentium est, ascendamus, sicut dicit Psalmista, Psal. xx, 14: Exsultare, Domine,in virtute tua, cantabimus et psallemus virtutes tuas. Exsultat enim in nobis, quando servitutis jugo excusso, ad superpositionis suae nos erigit altitudinem, et tunc jucunditate spiritus cantamus, et opere in decacochordo decem chordarum psal-
<--- Page Split --->
terio observatione psallimus madatorum. Sic mirabilis in altis Dominus1. Sic vere dicimus in hoc dominium translati illud Joannis, viii, 33 : Nemini servivimus umquam. Sic impletur in nobis quod est pro dignitate nobis concessum, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ. In hoc portamus imaginem Dei, quod superponimur concupiscentiæ dulcedini quæ in humore natat libidinoso, et ambitioni et superbiæ quæ ad alta volant hujus sæculi, et bestialibus motibus qui ratione sunt privati: et ideo nobiscum se esse ostendit.
Huic jucunde respondemus : Et cum spiritu tuo, nostro perfectori sanctitatis optantes, quod Dominus subvehat eum cum spiritu in eadem alta, quæ nobis optavit, ut scilicet ea quæ nisi in Spiritu sancto agi possunt, ipse spiritui inspiret, ut spiritus sacerdotis sit cum spiritu perfciente sanctitatem. Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et hoc maxime necessarium est in sacramento, in quo caro nihil prodest, sed spiritus perficit omnia. Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam, Hoc enim verbum dixit Dominus de hujus sacramenti perfectione.
2
Hoc modo noster perfector sanctitatis accipiens idiotarum et chori responsum, nititur ad altiora provocare populum, quem jam in signo obtulit in sacrificium, expresse clamans : Sursum corda, supple, elevate. Sursum, inquam, intellectu veritatis, sursum affectu charitatis, sursum virtute conversationis, et sursum rectitudine intentionis.
De prima ad superna elevatione dicit Psalmista, Psal. lxxii, 7 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ad cor altum autem in intellectum veritatis ac-
cedit, qui in sacramento nihil carnale cogitat, sed omnia alta esse intelligit, scilicet quod in cibo sumptus Christus dentibus non discerpitur, nec dividitur divisione sacramenti, sed manet integer, et sumptus nos sibi incorporat, et non digeritur ut pereat. In altare descendens manet in dextera Patris, ut incorporatos sibi ad sedem Patris exaltet, et hujusmodi.
De secunda dicitur, ad Coloss. iii, 2 : Quæ sursum sunt, sapite, non quæ super terram. Sapimus enim et quærimus cœlestia per charitatis nostrae fervidam exsultationem, et hoc in sacramento perficitur, quando nimiam Domini dilectionem pensantes advertimus, quod ipse nobis se dat in cibum, qui nos sibi incorporet. Et sic ad alta domus Patris ubi omnes abundant panibus æternæ vitæ nos elevando perducat.
De tertia elevatione dicitur, ad Philip. iii, 20 et 21 : Nostra conversatio in cælis est, unde etiam salvatorem, venientem ad nos in sacramento, exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui, incorporando nos sibi, reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suæ.
De quarta sursum elevatione dicitur, Job, xvi, 21 : Ad Deum stillat oculus meus, hoc est, oculus altae intentionis, qui devotione et memoria Dominicae passionis stillat lacrymando, et non nisi in altum ad Deum dirigitur tendendo et pergendo, et omnia in eo soli Deo altribuendo. Hoc autem quod sacerdos hic dicit, orlum habuit ab eo quod Dominus dixit per sanctum Job, xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latentic lamor meus. Et ideo terreno et depresso corde sanguis Christi non debet operiri, et clamor quo ad communionem Dei vocamur, latere non debet sub affectu terreno, sed potius corde elevato ad cœlum hæc omnia venerari.
<--- Page Split --->
Ad hanc autem allocutionem respondtur ex parte populi: Habemus ad Dominum : quia ad altius cor exaltari non potest, nec in aliquo tutius collocari poterit, ut spiritualia et altissima Dei dona percipiantur. Thren. III, 4 : Levemus cordu nostra cum manibus ad dominum in carlis : totum enim cor in cœelestibus habitare debet, quod tam cœelestia et sublimia dona exspectat a Domino. Isa. II, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad donum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
3. Hoc habito a populo, perfector sanctipatiatatis de tanto dono monet gratias agere, iundicens : Gratias agamus Domino Deo nostro, se connumerans populo : quia unius sunt doni participes, tam perfector sancitatis, quam populus sanctitate perfruens. Gratiae autem aguntur, quando dona Domini digne percipiuntur, et distincte cognoscuntur, et in magna devotione in ipsum referuntur.
De perceptione quidem digna dicitur, 1 Paralip. xxix, 13 et 14 : Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. Quis ego, et quis populus meus, ut possimus tibi universa promittere? Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sic enim digne percipitur a Deo donum, quod offertur Deo, et in ipso dono offertur offerens donum.
De discreta autem doni Dei cognitione dicitur, I ad Corinth. II, 12: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ u Deo donata sunt nobis. Omnia enim dona Deus dat in spiritu, et in spiritu data, cognoscuntur in eodem spiritu quæ
et qualia sunt et quanta et quantam in nobis efficiunt virtutem, præcipue quæ in sacramento altaris nobis a Deo donantur.
De relatione autem donorum in Deum dicitur, II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inearrabili dono ejus. Non enim est nisi gratia, quod tantum nobis dat sacramentum. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. II Machab. I, 11 : Magnifice gratias agimus.
Ad hanc autem communem invitationem respondet populus sive chorus loco populi : Dignum et justum est. Dignum quidem pro magnifica liberalitate qua dona confert. Justum autem pro debito receptionis donorum : quia sic obligamur ad gratias agendum.
De primo dicitur, Deuter. xxxn, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Magnificentia enim Deo datur, quando digne liberalitas ejus qua gratis dona dat, exprimitur. Sic enim dicitur, Esther, II, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Et hoc est perfectum opus donationis, quando nec manu retracta, sed liberalitate tota manu aperta magnum confertur et datur sine improperatione. Jacobi, I, 5: Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ex hoc enim ipse est gratiarum actione dignissimus.
Justum autem fit ut gratias agamus ex ipsa receptione : quia ex illa obligamur ut gratias agamus manui quæ nobis largitur. Isa. I, 3: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui. Et ideo dicit Aristoteles, quod multas amicitas aprosigoria, hoc est, irresalutatio dissolvit, quando dat unus, et ab altero qui accipit, nec mereri potest amicitiæ verbum salutationis.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
De ipsa Præfatione.
- Hac autem habita responsione, statim sanctitatis perfector magnitudinem tam magnifici doni præfatur, ut omnes excitet in admirationem ipsius et laudem : et ideo duo hic se consequuntur, Præfatio scilicet, et laus chori in laudem per præfationem excitati.
Circa Præfationem autem duo sunt attendenda, scilicet auctoritas a qua ortum habuit Præfatio, et expositio eorum quæ in præfatione habentur.
Nomen enim Præfationis in ante habitis est expositum. De auctoritate autem sic in gestis Paparum, hoc est, re gesta legitur : « Gelasius Papa hymnos et tractus composuit, et sacramentorum Præfationes, cantus quidem et elimato sermone dictavit. Sixtus autem Papa hymnum : Sanctus, sanctus, sanctus, cantari in Missa ante confectionem sacramenti post Præfationem constituit. » Et ideo de istis potest intelligi quod dicitur, Eccli. xlvii, 11 : Stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.
Ea vero quæ in Præfatione continentur, in tribus comprehenduntur. Quorum primum est responsionis acceptæ comprobatio. Secundum, sacramenti super eminens ostensa magnitudo. Tertium vero ut voces laudantis Ecclesiæ vocibus angelicis misceantur, devota supplicatio.
In primo horum quatuor continentur, scilicet responsionis approbatio, approbate responsionis determinatio, ejus cui gratiae referendæ sunt in laudem prædicatio, et per quem sicut mediatò-
rem tanti boni perficitur sanctificatio.
In approbatione vero dicitur : Vere dignum et justum est, æquum et salutare. Quæ sunt quinque sumpta a quinque quæ sunt in sacramenti consideratione. Si enim consideramus sacramentum ut veritatem umbrarum Veteris Testamenti, sic dicitur sacramentum veritatis : et hoc modo dicitur hic : Vere. Ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : quia boni gratiae fuerunt signa et non causa : sed hoc sacramentum auctorem in veritate continet omnis gratiae. Sic enim dicitur, Joan. 1, 17, quod lex per Moysem, scilicet in umbris et figuris, data est : sed gratia et veritas, scilicet in verbis, per Jesum Christum facta est.
Si autem hujus sacramenti consideratur nobilitas, tunc est dignum Deo sacrificium, et sic dicitur dignum solum. Et ideo cum in veteri lege quaereretur, quid digne offerretur, non est inventum, dicente Michæa, vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Et ideo, Apocal. v, 4, repræsentans gemitum Patrum antiquorum hoc sacrificio carentium, dicit : Ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Istud enim sacramentum omnia aperit secreta divina et cœlestia. Et ideo quibusdam interpositis dicitur, ibidem, yş. 8 et 9, de laude dignitatis istius : Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt
<--- Page Split --->
coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum : et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Liber enim est secretum consilium sapientiae divinae, quo disposuit in sacramentis ornare et ordinare Ecclesiam : hunc nemo aperire potuit nisi is qui sanguine suo de corde suo sacramenta profluere fecit : et ideo quatuor animalia Evangelicae praedicationis in se figuram praeferentia, ut rationem sacramentorum intelligant, sicut homo : in sacrificium se exhibebant, ut vitulus : fortiter mortem vincant, ut leo : altissima contemplatione Verbum apud Deum comprehendant, ut aquila : et viginti quatuor seniores qui signant duodecim patres Veteris Testamenti et duodecim Apostolos novae gratiae patres, statim cadunt in faciem suam in unam fidem praecedentium et sequentium, tam dignum sacramentum venerantes et jucunda laude citharizantes in omnium virtutum consonantia, et phialas auro divinitatis splendentes, hoc est, divinis cordibus flagrantibus omni odoramento pietatis et bonitatis statim in venerationem tam digni excitantur sacramenti. Et ideo clara voce dicit perfector sanctitatis : Dignum.
Consideratur autem sacramentum ut nos obligans nobis donatum : quia, sicut dicit Gregorius : « Cum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum. » Ex maximo igitur sacramentali dono maxime obligamur, et hoc considerans dicit : Et justum est. Est autem ista justitia ab istius sacramenti institutione : quia justum est ut instituta Dei teneamus, praecipue quae ad tantum instituta sunt utilitatem. Psal. cxviii, 5 : Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Dixit enim, Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem.
Et quia injunxit in tanto charitatis affectu, ideo justum est, imo nihil tam justum, ut omni devotione celebretur.
Si autem consideretur sacramentum, et ejus qui dedit ad nos quibus dedit, par vel æquum est, secundum rationem dati et accepti, ut illud nos extollamus magnifica laude. Iniquum enim omnino est et impar invenitur ad Dei dona, magna et multa a Deo accipere, et non ad paria quantum valemus in laude reddere, et hoc attendendo perfector sanctitatis dicit : Æquum. Sapient. xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Si autem hujus sacramenti attendamus effectus, qui omnes salutares sunt et causa salutis æterna : tunc salutare est Salvatori gratias rependere, ut continuo ab ipso in nos et a nobis in eum fluat et refluat in sacramento effectus salutis. Et hoc, Luc. ii, 30, consideravit in ipso Simeon senex, dicens : Viderunt oculi mei salutare tuum. Hoc salutare erat in desiderio patrum. Et ideo dixit Jacob, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Sic igitur hic quinque perfector sanctitatis præfatur ad populum.
Nos tibi sempér, etc. Hic tangitur approbatae responsionis determinatio. Hæc autem est, quod ubique et semper agantur gratiae de tanto sacramento.
Ubique quidem : quia per ipsum instaurantur quaë in cœlis sunt et in terra : et ideo trina agit gratias machina, cœlum pro ruinaë angelicae reparatione, terra pro Ecclesiae militantis redemptione, infernus pro eorum qui ibi erant liberatione : et hoc est ubique. Ad Philip. ii, 10 : Ut in nomine Domini omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum. Et ideo etiam hoc sacrificium offertur pro cœlestibus ad laudem, pro terrestribus ad gratiae perceptionem,
<--- Page Split --->
pro his qui in infernalibus pœnis sunt, ad liberationis supplicationem. Psal. cut, 22 : In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Semper autem : quia et in tempore gratiae, et in æternitate gloriæ : quia sicut in tempore percipitur in sacramentali et figurali specie, ita in æterna beatitudine percipitur in ipsius rei veritate et manifestatione. Psal. XXXIII, 1 : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Tob. iv, 20 : Omni tempore benedic Deum. Sic igitur terminata approbatio est responsionis.
Domine sancte, Pater omnipotens, etc. Hic tangitur ejus cui gratiae referendae sunt in laude praedicatione.
Prædicatur enim per tres combinationes, quarum prima est : Domine sancte. Dominus enim, sicut jam diximus, dicit eum qui facultatibus pulchrorum et bonorum hanc potuit ministrare oblationem : quia dives est et copiosus in omni gratia. Quod autem additur : Sancte, ideo fit, ut has omnes impensas et divitias in rebus sanctis nos sanctificantibus sciamus esse accipiendas, sicut dicitur, Levit. xi, 44 : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, ne polluatis animas vestras. Luc. i, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. Tales enim magnificentia sua divitias Dominus majestatis ostendit, cum nobis tam magnilicum et omni sanctitate plenum et gratia largitus est sacramentum : et ideo Eucharistiae nomen accepit, de cujus plenitudine omnes nos accepimus, et gratiam pro gratia, sicut dicitur, Joan. 1, 16. Hoc enim est illud gomor de quo dicitur, Exod. xvi, 32 : Imple gomor ex eo, scilicet mannate, et custodiatur in futuras retro generationes, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra .Egypti. Gomor autem vas mensurale est, quod signat sacramentum corporis Dominici, in quo manna ponitur : quia in ipso omnis refecti o divitiarum Domini invenitur. Et
ideo frequentatio et usus ejus in omnes retro generationes custoditur, ut cuncti fideles panem illum ditissimum in omni sanctitate noverint per devotam venerationem, quo alimur in via hujus solitudinis, per quam redimus ad patriam, ubi ista in rerum veritate facie ad faciem percipiemus. Hoc etiam de ipso dicitur, Psal. LXXVII, 6 : Filii qui nascentur, et exsurgent, et enarra bunt filiis suis : et ideo etiam in figura sacerdoti summo servandum est commissum. Exod. xvi, 33 et 34 : Dixit Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et milte ibi Man, quantum potest capere gomor, et repone coram Deo ad servandum in generationes vestras, sicut præcepit Dominus Moysi. Hac igitur de causa dicitur : Domine sancte.
Secundum præconium est : Pater om- 9. nipotens. Qui enim est Dominus omnium cum superpositione possessionis pulchrorum verorum et bonorum, pro affectu dignatur esse pater. Pater, inquam, qui in sua nimia dulcedine talem refectionem nobis præparat. Sapient. xvi, 20 et 21 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Parare enim in uno cibo omnem saporem gratiae, ostendit non domini terrentis in timore, sed patris dulcescentis in affectu pro nobis benignitatem et pietatem. Unde quod dicitur : Pater, intelligitur essentialiter, sicut totam trinitatem Patrem vocamus in dulcedine affectus sui de nobis cogitante. Psal. LXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Psal. LXIV, 10 : Parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus. Propter quod et talis gratia dicitur panis filiorum. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Quia autem in hac benigna præpara-
<--- Page Split --->
tione transsubstantiatio panis in corpus Dominicum, et vini in sanguinem Dominicum exigitur, et haec transsubstantiatio non tam a minori quam ab omnipotentia procedit, ideo Patri præparanti jungitur omnipotentia, qua tantam præparationem potest perficere, et dicitur : Pater omnipotens. De omnipotentia qualis et quanta sit, supra in expositione hymni Gloria in excelsis, satis dictum est : sicut enim beatae Virgini Maria omnia quæ dixerat, credibilia fecit id quod de omnipotentia subjecit : Non erit impossibile apud Deum omne verbum 1 : ita hoc quod nobis Pater in affectu paterno tantam gratiam paret, indubitatam fidem facit omnipotentia. Vult enim, quia pater : potest, quia omnipotens : scit autem ex diligentia parare, quia sapiens.
Tertium præconium ejus cui offertur gratiarum actio, est quod subjungitur : Æternæ Deus. Æternitas enim est, ut dicit Boetius, in libro de Consolatione philosophiæ, interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Deus autem quod Græce eòç vocatur a eçç quod est ardere, derivatur. Æternæ igitur vitæ alimonia, ut dicit Gregorius, non nisi ab æterno vitæ fonte qui in sacramento est, per deitatem vegetat et nutrit ad æternitatem : nec a nobis est, sed a Deo nimia charitate sua succenso hoc nobis conferente. Et ideo dicitur æterne : quia nos ad æternitatem vegetans est in sacramento. Et dicitur Deus : quia hoc factum est nimia charitate Dei, de qua dicitur, Cantic. viii, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem. Sic tibi dignum est gratias agere, Domine sancte, qui ad omnes sanctitatis copias quæ in sacramento sunt, habes omnibus superpositas facultates. Pater, quia dulcedine patris affectus vis. Omnipotens, quia hujusmodi omnipotentia
paras. Æterne Deus, qui tantæ charitatis sacramentum æternam in eo plantans virtutem exhibes, quod nos vegetat ad æternitatis immortalitatem.
Per Christum Dominum, etc. Hic tan- 11. gitur ejus per quem tanti boni perfecta est Ejus per sanctificatio sicut per mediatorem, juquem tanti sacramenti cunda commemoratio. Unde mediatioperfecta est sanctinem notat præpositio per. Naturas auficialo sicut per mediatem quibus mediat, notat cum dicitur, torem, jucumda comChristum qui unctus interpretatur, cujus memoraunctio est deitas, et uncta humanitas, ut tio. sicut canalis tangit fontem a quo haurit et hortum quem rigat, ita Emmanuel noster per divinitatem tangit Deum a quo sicut a fonte fluunt gratiarum chrismata, et per humanitatem tangit nos in quos profluunt per ipsum tanta charismata gratiarum. Ad Galat. ii, 20 : Mediator unius non est : Deus autem unus est. I ad Timoth. ii, 3 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Ibi dicit Glossa : « Assistens nobis. » Hoc sancti patres ante Christi præsentiam in carne deploraverunt, quod talem pontificem Dei et hominum non habuerunt : et ideo sua sanctificatio perfecta sacrificia non fuerunt. Unde in persona patrum dicitur, Job, ix, 32 et 33 : Neque enim viro qui similis mei est, respondebo : nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in amobos. Et ideo nullus verus pontifex fuit, nec alicujus sacrificium omnino poterat esse acceptum. Modo autem per pontificem Christum acceptum est, de quo dicit Pater : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech 2. Et ideo per ipsum magnifice gratias agimus : quia sicut gratiae ad nos a Deo per Christum fluunt, ita per eumdem mediatò- rem ad Deum per gratiarum actionem revertuntur. et reflectuntur, et continue
<--- Page Split --->
inter nos et Deum redundant flumina gratiarum, quæ totam laetificant civitatem Dei, hoc est, Ecclesiam.
Quod autem additur : Dominum nostrum, speciale dominium notat, quo nos sanguine suo redemit in suam possessionem. Dicit enim Chrysostomus super Joannem, quod sicut homo dominus auro servos emit, et emptos ornat et decorat : ita Christus nos suo sanguine in servos emit, et emptos tam digno sui sanguinis sacramento ornavit. I ad Corinth. vi, 20 : Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. I Petri, i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanquine quasi agni immaculati Christi.
Per quem majestatem tuam, etc. Ostenditur hic cujus gratiae referenda sunt in hoc sacramento supereminiens magnitudo.
Et hoc ostenditur praeconio angelicae vocis : et in hoc importantur tria, scilicet laudis altissimae praeconium : reverentiae ab his quibus omnis reverentia exhibenda est, impensum obsequium : et ab altissimis concelebratum gaudium.
In primo horum tria sunt notanda, scilicet mediatoris in laude officium, laudati culmen eximium, et laudentium dignissimum obsequium.
De primo horum dicit : Per quem, scilicet sicut per mediatorem, per quem Angelis data est laudis materia : quia meditatione sua perficitur eorum custodiae effectus, et casus eorum reparatur defectus, et in custodia promovetur profectus. Custodiunt enim homines Angeli, sicut dicitur in Psalmo xc, 11 : Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et ideo quia Christus fecit redemptionis opere, quod effectum habet custodia, ideo laudant Angeli per Christum : quia per Christum fit eis laudis materia. Hoc
signatum est, Apocal. xu, 10 et 11, ubi sic dicitur : Audivi vocem magnam in cælo, dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte, hoc est, accusabiles reddicit : et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni. Et post pauca subjungit, §. 12 : Propterea lætamini, cæli, et qui habitatis in eis. Vox enim magna hæc, vox est laudantium Angelorum, ut dicit Gregorius, in contemplatione tanta gratiae admirantium Dei consilium, qualiter per Christum hominem a diaboli captivitate absolvit et angelicam custodiam ad effectum salutis provexit.
Per hoc etiam ruina Angelorum reintegratur defectus. Ad Ephes. i, 9 et 10 : Secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis et quæ in terra sunt, in ipso. Ad Coloss, i, 19 et 20 : In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt. Hæc ergo restauratio casus angelici est causa et materia laudis Angelorum in officio isto mediatoris, qui sicut dicitur, Luc. xv, 9, drachmam decimam invenit, et eam in loco cadentis Angeli reposuit. Amos, ix, 11 : In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas mutorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo : et reædifcabo illud sicut in diebus antiquis. Tabernaculum est hic cœlum cœleslium excubiarum tabernaculum, quod dicitur esse nostri David qui manu fortis et adspectu desiderabilis interpretatur : quia in eo propugnator est ad salvandum, ut manu fortis : et in eum desiderant Angeli prospicere, quia adspectu est desiderabilis. Hoc autem cecidit in ruina Angelorum, et in apertura in defectu vacuarum mansionum stetit. Et unde
<--- Page Split --->
poterant suppleri, hoc est, ex homine in curlum assumendo, etiam corruit in pri- mo hominis peccato, et sic meditatione sua Pater illud per Christum tripliciter recedificavit : quia hominem a casu rede- mit, Angelorum numerum ex hominibus reintegravit, hominem in cœlum in man- siones paratas introduxit.
Ex meditatione etiam Christi officium proficit Angelis : quia virtute sanguinis adjuvatur manus angelica ut hominem facilius provehat ad virtutum profectum et perlectionem. Et ideo dicitur in Psalmo xc, 12 : In manibus portabunt te. Quia operibus Angelorum portamur ad profectum, remoto pondere circumstantis nos peccati per Christi sanguinem. Hoc signatum est, Matth. iv, 11, ubi Christo pro nobis vincente tentatorem, ne inducamur in ipsam tentationem, Angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Sic igitur triplex angelica laus promovetur per officium mediatoris.
Majestatem tuam. Tangitur hic laudati culmen eximium. Majestas autem est magnitudo supereminiens stans, quae numquam declinat ad parvitatem. Hanc autem maxime ostendit Deus in hoc magno, in quo mirabili majestate effecit, ut incomprehensus comprehendatur in tam parvo, sumptus maneat in seipso, regnans æternaliter in ara macetur in ministerio. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale, et quis vidit huic simile? III Regum, viii, 27 : Si cælum et cæli cælorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi ! et quanto minus forma minima panis et vini, quæ est in altari ! Sed hæc est majestas : quia sicut dicitur, ad Roman. ix, 27, incircumscriptus et immensus Deus verbum breviatum fecit super terram, ut esset vobiscum, sicut dicitur, Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. Et hoc ipsum non in sub-
stantia, sed in signo totum Deum et hominem continente secundum omnem sui veritatem et magnitudinem fecit, ut esset in nobis corporaliter et spiritualiter in perceptione sacramenti. III Regum, viii, 11 : Impleverat enim gloria Domini domum Domini : sic et natura quam assumpsit in sacramental specie in qua totus habitavit. Sic igitur dicitur de Ecclesia, Aggæi, ii, 10 : Magna erit gloria domus istius novissimæ, hoc est, Ecclesiæ, in cujus sacrificio Deus divinitus et corporaliter habitat, plusquam primæ, hoc est, synagogæ, in qua non habitavit nisi in figuris umbrarum.
Hic sumimus Christum in sacramento, et integer manet apud Patrem in cœlo. Sumimus, inquam, ut in eo vivamus. Manet ut ipsi in cœlo conregnemus. De primo dicitur, Joan vi, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Et hujus alimonie virtute tendimus continue ad hujus sacramenti principium quod est Christus, in figurae propriæ integritate regnans in cœlo apud Patrem, ut ibi conregnemus. Et hoc signans dixit Dominus apud Lucam, xxii, 29 et 30 : Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Nemo etiam secundum naturam ascendit, nisi natura superior efficiatur in ipso. Ita naturam regnantis influit nobis summa majestas, ut per ipsam mensam quam sumimus, ad locum regnantis in cœlo tendamus.
Maclatur in mysterio et immortalis permanet, dicente ipso Domino : Hoc facite in meam commemorationem 1. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Unde calice utimur pro sepulcro, patena pro lapide ad os monumenti posito, pallis et corporalibus pro sindone qua involutum fuit corpus Dominicum a sancto Joseph pietatis offi-
<--- Page Split --->
cio. Et de hoc habentur metra ista, sci licet,
Ara crucis, tumulique calix, lapidisque pa- [tena, Sindonis officium candida byssus habet.
Scimus tamen et firmiter credimus et simpliciter confitemurid quod dicitur, ad Roman. vi, 9 et 10 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo, hoc est, ad similitudinem Dei, qui solus habet immortalitem et lucem habitat inaccessibilem, sicut dicitur, I ad Timothy. vi, 16 : quia numquam in cœlo vel in terra ostensa est major majestas prorsus nulla. Et ideo majestatem in hoc sacramento laudandam esse dicimus per Christum, in cujus sacrificio et sacerdotio tripliciter hæc majestas declaratur.
Laudant Angeli. Angeli hic meo judicio non dicuntur specialiter et infimus cœlestium spirituum ordo, sed potius sicut beatus Dionysius dicit, Angeli hic omnes cœlestes essentiae vocantur, quorum ut dicit Damascenus : « Unum est commune opus hymnis laudare Deum. » In his enim verbis nec nomina ordinum Angelorum, nec distributio per hierarchias describitur, sed communis laudis præconium cœlestium spirituum in samento declaratur. In sacramento enim habemus hujus sacramenti virtutem, honorem, et profectus generalitatem. Virtutem autem decet laus : quia laus est virtutis præconium. Honorem condecet laudis : quia honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, ut volunt Philosophi. Generalem autem profectum quem omnia cœlestia et terrestria et infernalia habent in sacramento, condecet concelebratio : quia celebratio, ut dicit Fulgentius, est concentus multorum laudem Dei solemnizantium. Et hæc tria per ordinem inducuntur. Quia igitur commune cœlestium virtutum et
essentiarum officium est laudare Dei virtutem, quæ de hoste per hoc triumphavit sacrificium, ideo dicitur : Laudant Angeli. Eccli. 11, 15 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione. Psal. cxlivii, 2 : Laudate Dominum, omnes Angeli ejus, laudate eum, omnes virtutes ejus. Psal. cii, 20 : Benedictine Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. Sic igitur et hac de causa laudant Angeli divinam in sacramento majestatem, quorum laus, ut dicit Gregorius, admiratio est in sapientia et majestate talem in sacramento virtutem perficientis.
Adorant Dominationes, etc. Tangitur hic secundum quod pertinet ad reverentiam tanti honoris, quantus est in sacramento. Est enim hoc sacramentum plenum omni gratia, propter quod sibi honor debetur, quia honor est præmium gratiae et virtutis : et plenum Deo, propter quod cultus sibi debetur divinus, quia 0o3o6eia vocatur Graece. Et ideo talis hic cultus inducitur Angelorum reverentia quam Deo Patri per Dominum Jesum Christum exhibent Angeli, ut et homines ad similem cultum et reverentiam provocentur.
Inducit enim hic duos ordines Angelorum, qui minus inclinari videntur ad reverentiam, et quando scitur, quod et illi voluntate ad reverentiam inclinantur, quod de omnibus non dubitetur, quin ad eumdem modum inclinentur, et quod et nos cum omni devotione similia faciamus.
Primus ordo est, quod dicit : Adorant Dominationes. Dominationum enim, ut dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, est omnibus inferioribus et per naturam humilibus superponi, et superpositionis et dominationis divinae incessanter esse appetitivos. Et talium qui sic in altitudine semper feruntur cum actu et omni desiderio, non est adorare, sed potius adorari. Ex quo igitur adorant,
<--- Page Split --->
«ritur quod hoc sacramentum est altissinum et in omnibus summis creaturis omni dignitate et veneratione superpositum, utpote vero Deo et omni gratia plenum. Unde, ad Hebr. 1, 6 : Cum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes Angeli Dei. Adoratio enim est prostratio super terram in recognitionem, quod ille qui adorat, est de nihilo. In hoc quod est elevatus ab eo qui adoratur. Apocal. v, 11 et 12 : Et vidi, et audivi vocem Angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et suriorum : et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutum, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Igitur adorant Dominationes. Et ideo dignum est ut omnis creatura adoret id quod Dominationes adorant. Unde, Apocal. v, 13 : Et omnem creaturam quae in cælo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes : Sedenti in throno et Agno, benedictio, et honor, et gloriu, et potestas in sæcula saeculorum. Reverentia autem non tantum est adoratio honoris et majestatis in eo qui adoratur, sed est recisio quaedam et relapsus in cognitione propriæ parvitatis in eo qui adorat respectu magnitudinis in eo qui adoratur cognitæ, et quoad hoc inducitur id quod sequitur :
Tremunt Potestates. Potestatum enim, ut dicit Dionysius, libera severitate est corripere omne quod rectitudini legum divinarum non congruit, et vindicare in omne quod legibus obstando repugnat. Et ideo Potestatum non est tremere, sed potius, quod aliqua tremant coram eo. Quod ergo tremant, hoc est coram eo qui eximie est potestatis, et tremunt tremore reverentie, et non timiditatis, cognoscentes suam nihil esse potestatem respectu potestatis divine, quae in sacramento manifestatur et continetur. Et ex quo sic tremunt et pavent reverentia potestatis
qui minus tremere videbantur, oportet quod ad sacramentum omnis tremat et paveat creatura. Et hoc est quod dicit Jacob, Genes. xxviii, 17 : Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Et supra, x. 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Quamvis autem omnis locus pavendus et terribilis sit, in quo Deus sua ostendit sacramenta, tamen locus specierum sacramentalium specialiter est omni veneratione tremendus, ubi ostendit ea quæ in cruce perfecit, ubi et saxa scissa sunt, et monumenta aperta, et ubi terra tremuit, et ipse sol globos lucis suæ abscondit. Et hoc est illud reverentiae signum quod dicitur, Job, xxvi, 11 : Columnæ cæli contremiscunt et pavent ad nutum ejus. Si autem sic Potestates cæli et columnæ tremunt in reverentia illius magnitudinis, tunc omnis homo in se concussus in reverentia ad sacramentum debet contremere et pavere.
Cæli cælorumque virtutes. Tangit celebrationem totius cælestis concentus, et inducit tria, cælos, et cælorum virtutes, et beata Seraphim. Cæli autem per metonymiam hic dicuntur angelicae virtutes, quæ supra se eum qui in sacramento est, venerantur, sicut dicitur in Psalmo cxlivii, 4 : Laudate eum, cæli cælorum. Et iterum, cxlivii, 1 : Laudate Dominum de cælis, laudate eum in excelsis. Quia ipse ascendit dignitate super omnes cælos, hoc est, angelicas virtutes. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Cælorum autem virtutes sunt quibus virtus cœlestis sine obstaculo perficitur : quia, sicut dicit Philosophus, virtus in omni re est ultimum potentiae, ultra quod agendo nihil potest potentia. Et hoc sunt Angeli mandata et decreta Dei et voluntates ejus invincibiliter perficientes, ut dicit beatus Dionysius. Psal. cni, 21 : Benedicite Domino, omnes virtutes ejus,
<--- Page Split --->
ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. Hi ergo celebrant eum, qui pra omnibus voluntatem Dei perfecit, sicut dicitur, Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Unde, Joan xvn, 4, dicit ad Patrem : Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam, Cœli ergo celebrant eum quem supra se contemplantur. Cœlorum autem virtutes celebrant eum a quo est omnis virtus eorum. Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Os autem Patris est Filius, a quo in Angelos fluit virtutis spiritus ad omnes voluntates Dei inevitabiliter perficiendas, ita quod nec lex naturae inferioris retrahat, nec infirmitas potentiae deprimat, nec aliqua virtus contraria concurrrens impedire valeat, quin potenter quod Deus vult perficiatur.
Ac beata Seraphim. Seraphin per Nlitteram in fine terminata, Angelorum agmen sive ordinem signant, quae tota ardentia sive incendentia interpretantur : quia sicut dicit Dionysius, ignis qui Deus est, per attractivam naturam quae in ipso est, in tantum hoc agmen Angelorum sibi attraxit, quod in vestibulis decoris divini continue debet commorari. Hoc igitur agmen quod altissime in Deum festinat, antonomastice dicitur beatum, eo quod admirabilibus et purissimis et firmissimis Dei theoris et declarationibus perfruatur. Et hoc quantumcumque vis beatum sit et
in vestibulis Dei collocatum, tamen super se contemplans altitudinem sapientiæ et delectationis hujus sacramenti, celebrat solemniter et jucunde sacramenti istius altitudinem quod supra se veneratur. Et de his dicitur, ad Hebræos, 1, 7 : Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Isa. vi, 2 : Seraphim stabant super illud, sex alæ uni, et sex alæ alteri : quia altivolum in divinas est contemplationes. Quia ergo ista altissima agmina concelebrant, ergo omnino irrationabile est si aliquis hominum non concelebrans inveniatur. Job, xxxviii, 7 : Ubi eras cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
Cumquibus et nostras voces, etc. Tangitur hic devota supplicatio, ut voces humanæ concelebrationibus cœlestibus misceantur. Et hoc est : Cum quibus, scilicet Angelis, et nostras, humiles tamen rationabiles, voces, quia vox est sonus cum intentione prolatus, ut admitti in laude sacramenti, jubeas, o Deus omnis sanctitatis perfector, deprecamur suppliciter : quia sine tuo jussu juvante non potest fieri a nobis, quod inter Angelos nostra vox audiatur : sicut enim dicit Psalmista, Psal. l.xxxviii, 14 : Beatus populus qui scii jubilationem.
Supplici, quam proni ante majestatem tuam facimus, confessione, laudis, dicentes sanctorum hymnum Angelorum, quem, Isaia referente, cantaverunt 1.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Chori responsio.
Sanctus, sanctus, sanctus. Ista est chori responsio quae etiam est vox Angelorum composita ex tribus ut omni firma auctoritate. Prima enim pars sumitur, Iva. vi, 3, de vocibus Angelorum sic clamantium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus. Apocal. iv, 8, dicitur, quod quatuor animalia requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui returus est.
Hoc autem quod dicitur : Hosanna in r.ecelsis ! Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis, continetur, Joan. xii, 13. Et fuerunt voces turbarum quae praebant, et quae sequebantur, et quae concomitabantur Dominum in Jerusalem ad locum passionis suae procedentem.
Composita igitur est haec chori responsio a beato Papa Sixto ex tribus, scilicet ex laude, ex oratione, ex gratiarum actione. Ex laude autem : quia dicit, sanctus : ex oratione, quia dicit, hosanna : ex gratiarum actione, quia dicit, benedictus, etc.
Laus autem est dupliciter, scilicet laus et causa laudis. Laus est cum dicitur sanctus, etc. Dicitur autem ter sanctus, ut multi dicunt, propter trium personarum distinctionem quae omnes in hoc sacramento sunt singulariter operatae. Virtus enim Altissimi, ut dicit Cassianus,
per appropriationem est Patris qui obumbravit, dum sui perfectam et indifferentem imaginem in utero Virginis et sacramento nostrae redemptionis impressit : umbra enim forma dicitur in speculo resultans, quae perfecte exequat faciem inspicientis. Et sicut dicit Origenes, in hoc sensu sumitur umbra, quando dicitur : Virtus Altissimi obumbrabit tibi 1. Spiritus autem sanctus superveniens tam in uterum in quo noster panis a muliere sapientia aeterna perfectus est, quam quod etiam in sacramentum in quo substantia panis in ipsum transsubstantiatur, virtute et operatione sua divina perficit omnia. Filius autem est, qui omnia a Spiritu sancto et in utero et in sacramento sibi unit : per talem enim unionem dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Hac igitur ratione ter dicitur sanctus : quia omnia hac sanguine Christi firmata et mundissima sunt effecta. Pater enim imaginem carni et sanguini impressit, Spiritus sanguinem mundatum formavit, Filius sanguinem sibi univit. Sanctum autem secundum primam vocabuli institutionem est, quod sanguine et taclu sanguinis est confirmatum et fundatum. Et sic sanctae sunt leges, et sic omnia sancta imperia et regna et palatia, leges edentes et in firmitate tenentes, et sic mundantur et confirmantur omnia sanguine. Quia igitur operatione Trinitatis in sanguine tota religio nostra et firmata
<--- Page Split --->
et mundata est, ideo ter in ista celebratione dicimus sanctus.
Vel, quia tribus sanctis conficitur sacramentum, scilicet antiquo, novo, et æterno. Antiquo corpore quod de massa corporis Adæ sumptum est : hoc enim sanctum est, quia immune ab omni peccato est assumptum. Et hoc fecit Spiritus sancti purgatio, quæ prævenit in beatam Virginem, purgans et purificans sanguinem ex quo sanctum est corpus Christi. Et illud dicitur, Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est. Quod ibi Glossa exponit : quia de altitudine humanæ naturæ quantum ad immunitatem peccati est assumptum. Secundum in sacramento est novum, scilicet anima humana, quæ a Patre creata, statim in momento creationis omni sanctitate et omni gratia et sapientia est repleta. Et hanc fecit Pater. Ad Coloss. ii, 3 : Omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei sunt in Christo absconditi. Tertium est deitas Filii, quæ sibi corpus sanctum et animam sanctitate plenam assumpsit et in persona Filii univit, ut omni sanctitate redundaret ille homo ad totius Ecclesiæ sanctitatem et copiam. Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Hac igitur ratione iterum ter Sanctus, sanctus, sanctus, clamatur.
- Propter unitatem autem essentiae in tribus personis hoc perficientem singulariter addimus ex hymno Angelorum : Dominus Deus sabaoth, significantes istius operationis facultatem et modum et virtutem.
Facultatem in nomine Domini designamus : quia, ad Roman. x, 12, dicitur, quod Dominus dives in omnes qui invocant illum, eo quod omni pecuniae possessione pulchrorum et bonorum est superpositus.
Modus autem ostenditur in hoc quod dicimus, Deus : sapienter enim perficit, quia omnia videt sapientia : pro nobis
perficit utiliter, quia omnia circuit providentia et cura qua sollicitus est pro nobis. Psal. xxxix, 18 : Dominus sollicitus est mei. Charitate maxima facit : quia ardor est et ignis. Ad Hebr. xii, 29 : Deus noster ignis consumens est 1. Et haec omnia in nomine importantur Dei, sicut jam dictum est in ante habitis.
Sabaoth autem virtutum vel exercituum interpretatur, eo quod omnis virtus exercituum coelestium vel terrestrium est in manu ejus : sancta enim Ecclesiis in triumphantibus et militantibus est ut castrorum acies ordinata, terribilis demonibus, sicut dicitur, Cantic. vi, 3. Et totus ille exercitus vel assistit vel ministrat in sacramento : ministrat enim Ecclesia et assistit coelestis curia, ut daemonum virtus excludatur ne impediat corporis mystici ad caput unionem. Et haec virtus profluit ab eo de quo dicitur in Psalmo xxii, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Et ratione illius dicitur : Deus sabaoth. Et haec omnia dicuntur, ut describatur in Trinitate laudabilitas in operatione sacramenti.
Quod autem subjungitur : Pleni sunt cæli et terra gloria tua, causa est laudis inductæ. Et quod dicitur : Pleni sunt cæli, non est ab Angelis dictum, sed a patribus, hoc est, a beato Sixto appositum, et a beato Gregorio ordinatum : quia Angeli dixerunt : Plena est omnis terra gloria tua 2.
Cæli autem sunt pleni gloria pro beatitudine triumphantium in quorum memoriam sacrificium illud offertur in laudem, ut dicunt Gregorius, Augustinus et Ambrosius. Terra autem pro terrigenis ponitur pro gratia in qua offertur sacrificium in adjutorium militantium, et in cibum : et in terra comprehenduntur, qui sub terra sunt in pænis, pro quibus offertur in suffragium. Sic enim Spiritus Domini qui operatur in sacramento, replevit orbem terrarum, et hoc quod con-
<--- Page Split --->
tint omnia, quod nihil aliud est nisi cælum, quia sicut dicit Damascenus : « Cælum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, sicut dicitur Sapient. 1, 7. Sic, ad Philip. 11, 10 et 11 : In nomine Jesu omne genu flectatur cælistium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus, qui oblatus est pro nobis in sacramento, in gloria est Dei Patris.
Hæc igitur est laus istius resalutationis, qua ad perfectorem sanctitatis resaluitat chorus in aula Ecclesiæ in qua fit sanctitatis perfectio.
Hosanna in excelsis! Hæc est oratio, et sicut dicit Hieronymus in quadam rpistola, Hosanna verbum Hebræum est, et componitur ex verbo hebræo quod est osy, et Latine salva interpretatur. Unde in Psalmo xi, 2, dicit littera nostra secundum translationem Septuaginta : O Domine, salvum me fac, Hebræus sermo hahet adonai osy. Anna autem quod additur in compositione, est interjectio obsecrantis, et ut exaudiatur signat affectum : et ideo affectum illum ut conceptum exprimentes tantum valet Hosanna, quantum salva, obsecro : et hæc est vox tubæ Dominum ad locum obla tionis prosequentis 1. Ac si dicat Ecclesia : Salus non est nisi in sanguine tuo, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanquinis effusione non fit remissio. Et illud Zachariæ, ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lucu in quo non est aqua. Ex quo salvati sumus per sanguinem et sine sanguine non est salus, obsecramus ut salves in celebratione sacramenti sanguinis, in quo totius relucet operatio Trinitatis, et per quod cœli et terra pleni sunt gratia et gloria tuæ majestatis. Et hæc petitio est ut salvet gratia sanguinis ab omni inquinamento terrae contagionis.
in nomine Domini, quod est gratiarum actionis, ut sicut eum patres praecedentes adventum, ut Abraham et alii, et sicut concomitantes, ut Apostoli, et sequentes, ut martyres prosecuti sunt diversis temporibus, in una tamen fide ad passionem advenientem, ubi semetipsum hostiam pro omnibus obtulit : ita in eadem fide et gratiarum actione-recipiamus et proscquamur venientem in altare offerendum pro nobis omnibus in sacrificium salutis.
Dicimus autem in hac gratiarum actione : Benedictus, non quod a nobis benedicatur benedictione eum sacrante, sed quia, sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 23 : Plenus erit benedictionibus Domini. Et quia, sicut dicitur, Eccli. xliv, 23 : Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum, scilicet novæ gratiae, cui numquam aliquid super ordinandum est, in sanguine suo confirmavit super caput ejus. Sic enim secundum Apostolum, ad Ephes. 1, 3 : Benedictus est,... qui benedixit nos in omni benedicitione spirituali. Sic enim benedicendo gratias agentes in laude, dicimus sibi bona quæ ipse in nos profluxit. Psal. xliv, 1 : Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Sic benedictum dicimus, qui venit, hoc est, quia venit ipse sicut semel se offerendo, ita quotidie oblationem illam in sacramento repræsentando. Psal. lxvii, 20 : Benedictus Dominus die quotidie! Prosperum iter (ad salutem per suam oblationem) faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
In nomine Domini, hoc est, in notamine Domini, quod nominis divini notam faciet, nos ab infimis exaltando, a paupertate suis copiis relevando, et dominali virtute continendo, ne ad pedestria et scabellaria declinemus.
Et de his quæ in nomine Domini contintentur, in ante habitis dictum est.
Et subjungitur : Hosanna, ut salvet se-
<--- Page Split --->
cunda salute a miseria per gloriam, qui a priori miseria quae est peccatum, salvavit gratia, sicut dicitur, I Regum, ii, 8 : Suscitat de pulvere egenum, etc., ut sedeat cum principibus, et solum gloriae teneat, scilicet in cœlis.
Ideo et nunc ut prius additur : In ex-
celsis : quia ista sunt excelsa gloriae suae, sicut et illa fuerunt excelsa gratiae suae, quae nullus attingere poterit, nisi per ipsum. Unde Angeli canunt, Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus, etc.
CAPUT VI.
De his quae pertinent ad oblationis sanctificationem, ac triplici communione. Et primo, de prima.
1
Te igitur, clementissime Pater.
Habitis omnibus his quae pertinent ad oblationem, ea consequenter adcentenda sunt quae pertinent ad hujus oblationis sanctificationem. Omnia enim quae ad oblationem pertinent, in Praefatione conclusionem acceperunt, quae non recipit variationem, nisi quod aliquando patrocinium illius festi quod agitur, interponitur, in quorum Ecclesiae festo etiam Angeli ad majorem laudem accinguntur, sicut in festo Nativitatis, Epiphaniae, Crucis, Resurrectionis, Ascensionis, Spiritus sancti, et sicut beatae Virginis et Apostolorum, et sicut in tempore quadragesimali : ibi enim specialis gratiae ostensio specialem commovet ad laudem : et hoc videre in singulis non est difficile.
idoneitas efficitur in oblatis, ut in transsubstantiatione eorum sanctitas compleatur. In secunda autem complentia transsubstantiationem panis et vini et confectionem sacramenti perficientia plene ponuntur, ibi, Qui pridie. In tertia autem ut in altari perfecta ad ea quae in conspectu Dei gloriosa sunt, et in coelum elevata, suppliciter Deus exoratur, manibus Angelorum perferantur, ibi, Unde et memores nos.
Adhuc autem in prima harum paticularum duo continentur. Primum horum continet omnium istud sacrificium offerentium communionem, et secundum ipsam quam diximus ad idoneitatem munerum oblatorum continet sanctificationem, et incipit ibi, Hanc igitur oblationem.
Et ideo hoc singulorum meditationibus et studiis relinquentes, hujus oblationis sanctificationem pertractamus.
Quia autem supra quatuor partes in Canone esse diximus, jam una habita, secundam incipimus, quae incipit : Te igitur, clementissime Pater. Et habet tres partes, ex quibus et in quibus integre continetur.
In quarum prima per sanctificationem
Propter communionem enim hoc sacramentum communio sive sacramentum communionis vocatur : quia nemo est pertinens ad sacramentum, qui aliquo schismate vel haeresi a communione Ecclesiae est separatus : sic enim dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 3 et 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum. Passer enim mobile et
<--- Page Split --->
inquietum animal sæculares in inquietudine sæculi vagantes signat. Turtur autem casta et simplex et innocens avis clericum significat, et sive sit clericus, sive laicus, extra altaria Domini quæ in unitate Ecclesiæ sunt, offerre aliquid de suo gratum non poterit.
Et ideo sic Canon est ordinatus, ut in prima parte supplicationes pro omnibus Deo liant, ut de unitate et communione sint, quam signat sancta communio, et tunc sic Deo sanctificentur oblati : sacra enim communio in panis substantia quæ vertitur in corpus Christi, ex multis granis frumenti puris sicut panis conficitur, ita unitas Ecclesiæ ex multis fidelibus adunatur, ut unum corpus mysticum efficiatur. I ad Corinth. x, 17 : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, etc. : sic calix ex multis fluit uvis unum calicem perficientibus, et sic unitas Ecclesiæ et communio in electis elementis sacramenti designatur.
Et ideo primo de perfectione hujus communionis præmittitur.
Alia communicatio est membrorum simplicium ad invicem. Simplicia dico quæ simpliciter sunt membra, et officia quibus influant super alia, non habent, sicut pes, manus, etc. Hæc enim communicant in corpore : quia pes non sibi soli ambulat, sed omnibus aliis membris. Sic est de oculo, aure, ore, et omnibus aliis membris, quod quodlibet illorum toti subservit corpori.
Tertia communio in corpore est, qua virtutes ejus cœelestibus virtutibus communicant, sine quibus sua non possunt explere officia, sicut calor naturalis in hepate non digereret cibum ad formam membrorum, nisi virtute cœelesti juvaretur, sed potius incineraret cibum et consumeret eum. Similiter calor cordis non esset vivificus, sed potius ustivus et substantiae destructivus, nisi informaretur cœelesti virtute ad vitam. Similiter spiritus animalis in capite vitam et motum luminis habens, non veheret formas cognitionis ad imaginationem, memoriam et intellectum, nisi communicet et conveniat cum cœelestibus.
Et sunt tres in corpore membrorum 2. communiones : sunt enim in corpore 3. membra nobilia quæ a Philosophis offi- 4. cialis vocantur, quia ex officio bonitates 5. suas influunt in corpus, sicut caput a ce- 6. rebro, quod est in eo, sensum influit et 7. motum in totum corpus et omnia mem- 8. bra ejus : ideo oportet ea ad caput habe- 9. re colligationem, et vincula sic ligantia 10. membra ad caput, ut sensum et motum 11. ab eo capiant, vocantur nervi a Philoso- 12. phis. Sic hepar est membrorum princi- 13. pale, quod haustum a stomacho chy- 14. mum nutrimentalem omnibus ministrat 15. membris per vias quibus ei membra col- 16. ligantur, quæ vocantur venæ. Similiter 17. principale membrorum est cor : quia 18. omnibus influit vitam et pulsum : ideo 19. ei omnia colligantur membra : et viæ 20. quibus ligantur ad cor, vocantur arte- 21. riæ, per quas fluit vita et pulsus ad 22. ea.
Hæ tres communiones sunt præcipue in corpore humano, et ad modum istarum sunt tres in corpore mystico, quorum prima est ex connexione obedientiæ et auctoritatis quam habemus cum nobilibus membris Ecclesiæ, quæ sunt Papa, Patriarchæ, Episcopi, et alii secundum ordinem descendendo inferiores prælati, quorum officio corpori mystico gratia influitur ad sensum spiritualem et motum meritorum et nutrimentum spirituale, quod est in verbo doctrinæ et Eucharistia et similibus. Alia est communio societatis et charitatis, qua fideles sibi communicant, prælationem super se invicem non habentes in charitatis, justitiæ, misericordiæ operibus, et hujusmodi. Tertia est, qua militans Ecclesia tota communicat triumphanti in cœlo, cujus adjutorio innititur et suffragiis adjuvatur, et in cujus gaudio hostiam laudis offert Deo : sic enim dicitur, quod una est co.
<--- Page Split --->
lumba 1, id est, Ecclesia, sive in cœlo, sive in terra conversetur. Omnis autem qui ad corpus Domini pertinet, esse debet in his communionibus sanctorum. Primam scindunt schismatici et haeretici. Secundam autem per malum exemplum violant falsi Christiani. Ad tertiam autem nullo modo pertinent damnati, et ideo nec tales pertinent ad oblationem sacramenti istius.
Istas tres communiones in quibus offertur sacrificium sacramenti hujus, et extra quas non offertur, beatus Gregorius ordinator Canonis tangit in primis tribus capitulis per ordinem positis. Prima enim tangitur in Te igitur. Secunda autem in illo capitulo quod incipit, Memento, Domine, famulorum. Tertia autem tangitur in illo quod incipit, Communicantes, etc.
In primo horum tria dicuntur : quorum primum est, quod oblatam hostiam Deus acceptet, suppliciter ibi exoratur. Secundo, quod in communione offeratur, ipse perfector sanctitatis profitetur. Tertio, ipse modus illius communionis describitur.
In primo horum adhuc tria dicuntur : in quorum primo quod hostia offertur et orationes porriguntur, exprimitur. In secundo, modus supplicationis innuitur. Et in tertio quid ab eo petatur, exprimitur.
Dicit ergo : Te igitur, et continuatur ad Sanctus quod est cantatum. Ex quo sanctus est omnis sanctitatis perfector in unitate Trinitatis, et omnis terra et cœlum per hoc sacramentum impletum est gloria tua, igitur te rogamus : rationem enim et causam te rogandi dedisti per hoc quod cœlum et terram gloria tua per sacrificium implesti.
Et hoc est quod dicitur :
- Te igitur. Oratur autem clementissimus : clementia enim est virtus quæ Deus Pater clementisfacit præstabilem et condonabilem super simus. malitia quæ commissa est contra ipsum,
et hoc in sacramento fit quod pro condonatione peccatorum offertur. Matth. xxvi, 28 : Qui pro multis effundetur in remissionem. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Qui virtute paterna nos formas, affectu paterno dulcissime de nobis cogitas, providentia paterna nos hæredes bonorum tuorum ordinas, disciplina paterna instruens utiliter nos sanctificas : non enim nisi virtute paterna nos format ad imaginem suam, quia nullius virtutis in cœlo vel in terra est proprium formare natum ad imaginem propriam, nisi paternæ virtutis. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fector noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et ad imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute. Formamur autem dum invisibili imagini Dei, hoc est, Filio in sacramento unimur et incorporamur, imaginem ejus portantes, ad Coloss. 1, 13, qui est imago Dei invisibilis.
De formatione nostri ad eum dicitur, I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Et supra, 3. 48 : Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cœlestis, tales et cœlestes.
De dulcedine autem affectus Patris quam maxime filiis exhibuit in sacramento, dicitur, Sapient. xvi, 20 et 21, ubi sic dicitur de sacramenti istius præparatione : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Unde etiam hic panis dicitur panis filiorum, qui non est projiciendus canibus, hoc est, immundis peccatoribus 2.
<--- Page Split --->
De ordinatione nostri in hæredes, quod in sacramento efficimur, quando corpori ejus incorporamur, et veri hæredes spiritu qui vaporatur de sanguine ejus, potamur, sicut dicit Apostolus, ad Galat. iv, 6 : Quoniam estis filii, scilicet Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater 1. Et, ad Roman. viii, 18 : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Hoc enim nullo convenientiori modo fieri poterat, quam quod per sacramentum vero incorporamur hæredi.
De disciplina quae nos instruendo sancificat dicitur, ad Hebr. xii, 9 et 10 : Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Hanc enim licet multis recipiamus modis, modo sacramenti maxime in quo per spiritum illi unimur, qui numquam recessit a disciplina Patris.
autem, quia dicit, rogamus ac petimus, supplices quidem et proni propitiationem tuam. Ad Ephes. iii, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur. Et ideo sacerdos in isto modo inclinat quasi pronus ante altare. Isa. ii, 11 : Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum : exaltabitur autem Dominus solus.
Rogamus. Rogatio est inclinatio ejus qui rogatur ab eo qui rogat ad exauditionis consensum. Petitio autem est expressio ejus quod desideratur fieri, ab eo qui exauditurus rogatur. Tob. xii, 4 : Peto te, pater mi, ut roges, etc. Ad Philip. iv, 6 : In omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestræ imoltescant apud Deum.
Uti accepta. Tangitur quod hic a clementissimo Patre petitur, dicens : Uti accepta habeas, per acceptationem : quia licet dona ista de frugibus terræ sint, et in ipsis tibi tui fideles offerantur, et quoad hoc indigne videantur tuæ majestati, tamen quod per Filium tuum qui hoc instituit, tibi offertur, petimus ut in honore ejus tibi sit acceptum. Psal. 1, 21 : Acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta. Legis enim oblata numquam tibi fuerunt accepta, sicut dicit Propheta tuus : « Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi, » dicit alia translatio 2. Isa. 1, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. Ubi dicit Glossa : Numquam volui.
Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sicut per mediatorem et nostri sacerdotii pontificem : quia ut Deus humanatus, mediat, et ideo dicitur Jesus : et ut homo deificatus, mediat, et ideo dicitur Christus : et manum in te ponit per naturae quam a te per generationem accepit identitatem, et ideo dicit Filius tuus : et manum mediantem in nobis ponit divinitatem, et nobis debitam per naturae nostrae conformitatem, et ideo dicitur Dominus noster, ut sic velut verus et pleno nomine pontifex sit assistens nobis, sicut, dicitur ad Hebr. viii, 1 et ix, 11.
Te igitur sic per ipsum supplices rogamus. Modum tangit orationis in orante quidem, quia dicit supplices : in oratione
Ex quo igitur reprobas illa sicut non tibi accepta, petimus ut hæc in quibus nil potest esse nisi acceptum, habeas accepta per Filium tuum hoc instituentem, et benedicas, benedictionem virtutis tuæ
<--- Page Split --->
et gratiae in ea diffundendo, ut idonea sint tanto sacrificio : non enim nostrum est benedicere, sed tuum, et nostrum est te invocare ut benedicas. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
- Quæ autem sunt quæ petimus benedici, exprimit cum dicit : Hæc dona, hæc munera, etc. Id quod offerimus, tripliciter consideratur, scilicet ut ex liberalitate Dei in nos profluens, et sic dicitur donum : quia sicut dicit Philosophus, donum est datio irrreddibilis. Potest etiam considerari ut a nobis acceptum, et sic dicitur munus, quia donum dantis est datum, munus autem accipientis. Ad Ephes. iv, 8 : Dona dedit hominibus. Esther, ii, 18 : Largitus est munera juxta magnifcientiam principalem. Sacrificium autem dicitur secundum quod a nobis Deo est oblatum, et a Deo sacratum. Psal. lul, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi. Oblata autem ad altare, dona Dei sunt, sicut dicit David, I Paralip. xxix, 14 : Quod de manu tua accepimus, dedimus tibi. Nec offerri possunt nisi dona Dei : quia injuste acquisita et turpia lucra offerri non possunt, ut in ante habitis dictum est. Nec offerri possunt nisi vestra essent munera : quia munera sunt voluntaria, et hæc reponi possunt in Dei donaria et non alia. Psal. xlvi, 13 : Filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur. Filiæ Tyri. sunt animæ in angustiis hujus sæculi, et in labore, vel acquirentes vel possidentes ea quæ Domino debent offerri. Matth. ii, 2 : Venimus, scilicet cum muneribus, adorare eum. Sicut igitur ex hoc quod dona Dei sunt oblata, sunt bona : et ex hoc quod munera, sunt voluntaria et devota : et ex hoc quod sacrificia, sunt sancta.
Sic etiam Filius Dei qui oratur venire in ipsa dona et munera et sacrificia, dicitur donum Patris, et est nobis datus. Isa. ix, 6 : Filius datus est nobis. Ad
Roman. viii, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ex hoc autem quod seipsum obtulit, est munus. Isa. lii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Et ibidem, y. 7 : Oblatus est quia ipse voluit. In eo autem quod a se et a pontificibus ad crucem oblatus est, sacrificium est, quod et Pilatus confessus est, dicens : Gens tua et pontifices· tui tradiderunt te mihi 1, supple, ad crucifigendum.
Sic igitur et offerentes et oblata et ille qui in eo offerendus Patri signatur, sunt dona et munera et sacrificia. Crux autem fit super quodlibet istorum : quia in virtute crucis sanctificationis virtus procedere intelligitur a perfectore sanctitatis, qui loco Dei stat ad aram, in totum oblatum, sive sit signum, ut panis et vinum, sive sit significatum, sicut ex voto in oblatis suis offerentes ea accipiuntur, sive sit is qui sacramentaliter ibi offerendus supplicatur. Et istae cruces tres similiter, propter triplicem differentiam quæ dicta est. Et quod quidam dicunt, quod sint propter Christi illusiones, quibus coram Pontificibus et coram Herode et coram Pilato illusus legitur, est derisio : quia de hoc nulla fit mentio in littera.
Sacrificia autem dicuntur sancta : quia sunt virtute propria sanctificantia, non a sanctitate vacua, sicut Veteris Testamenti sacrificia, nec sunt immunde cruore pecorum fœdata, et ideo omni sanctitate munda, sicut talia quæ debent esse deitatis summae vasa deitatem continentia. Isa. lii, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Unde sacerdos Abimelech, I Regum, xxi, 4, dixit ad David in figura hujus sacrificii : Non habeo panes laicos ad manducandum, sed tan-
<--- Page Split --->
tum panem sanctum. Laicus enim panis communis panis est, qui sacerdotibus in sacrificio non committitur, sed panis Deo sanctificatus et sanctis ministrandus.
Dicuntur etiam illibata, hoc est, non degustata : quia libare idem est quod degustare, et ideo illibata dicuntur, quia ad usum humanum non sunt adhibita, ne aliquam contagionem contraherent manibus vel gustu libantium ea. Hoc autem non videtur competere : quia, Numer. xxix, 11 et seq., praecipiuntur fieri libatoria vascula quibus libentur quaedam sacrificia 1, ut sint digna ad ea Deo offerenda : et ex hoc forte videtur alicui, quod etiam ista essent ante libanda. Ad hoc dicendum est, quod libatoria fiunt ad ea libanda in quibus suspicio est corruptionis et contagionis, quod non est in sacriticio novae gratiae : quia illo omni puritate munda nullam habent suspicionem contagionis et maculae, praecipue quantum ad eum qui oratur venire ut in sacrificium ofleratur : et ideo libatoria essent hic nociva, quia suspicionem inducerent alicujus contagionis : et ideo in Veteri Testamento de sacrificio illibato nihil invenitur, quia nullum fuit illibatum, sed per simile dicitur de agno, Exod. xn, 3, quod erit masculus, amiculus, absque macula. Et ideo dicit Petrus, I Petri, 1, 19 : Pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi.
De speci ebus autem istis oblatis, hoc est, frumento et vino, dicitur, Zachar. ix, 15 et seq. : Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phiale, et quasi cornua altaris. Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Haec enim de sacramento altaris intelliguntur : quia bibentes Domini calicem, inebriantur ad oblivionem sui et terrenorum, quasi vino quod
Deum laetificat et homines, et isto calice implentur devotione ut quaedam phiale spirituales, quorum intima sanguis Domini infundit, et sic omni replet devotionis odoramento : et his sanctificati et confortati sacramentis efficiuntur cornua altaris ad ventilandum omne quod Deo non militat. Et sic salute sacramenti salvabit eos Dominus Deus eorum in die novae gratiae : quia tunc sol clare fulget ad tenebrarum purgationem. Salvabit autem sicut peculiarem gregem populi sui, cui de seipso pabulum praeparavit : lapides enim sancti, hoc est, ministri Novi Testamenti, solidi et vivi et pretiosi tunc elevantur in dignitatem super terram Ecclesiae, quibus dignitatis merito perpetue sanctitatis sacramenta committuntur. Et hanc refectionem in illibato sacrificio determinat, dicens : Quid enim bonum ejus est? bonum, inquam, omnis boni quod omnia bonificat, sine quo nihil bonum est. Et quid pulchrum ejus, quod omnia mundat, et omnia pulchrificat, nisi frumentum, quo toto amore fruendum est, et cui soli inhaerendum est? Electorum autem qui a massa perditionis per gratiam vocationis et electionis divinae separati sunt, qui electi sunt ante mundi constitutionem, ut dicitur, ad Ephes. i, 4, in ipso, de quo dicitur, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Hoc autem frumentum illibatum sacrificium est quod ad gustum vel ad usum alieni a Deo numquam libatum fuit. Apocal. ii, 17 : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Sanguis autem Christi est vinum germinans virgines, hoc est, virgineas mentes : et has tam virgineas non germinaret omni germine virtutis, nisi et ipsum esset virgineum : et ideo penitus illibatum.
<--- Page Split --->
- In primis quæ tibi offerimus, etc. Tangit hic communionem primam in qua offerendum est sacrificium. Et hoc quod dicit : In primis, notat ordinem communionis ad alias communiones. Prima enim inter illas est secundum quam distillat unguentum a capite in barbam et per barbam in oram vestimenti et totius Ecclesiae fimbrias.
Hanc autem communionem tangit sub triplici doctrina, scilicet generalitatis, sublimitatis, et ordinabilitatis.
Dicit ergo : In primis : quia ista communio est prima in corpore mystico : et ideo secundum ordinem charitatis in primis est pro ea et in ea offerendum. Cantic. 11, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. I ad Timoth. 11, 1 et seq. : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus : pro regibus et omnibus qui in sublimate sunt, scilicet constituti : ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est, et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
Quæ tibi offerimus : non enim offerimus nisi tibi : quia tibi soli clementissimo Patri est offerendum. Exod. xx, 5 : Non adorabis ea, scilicet idola, neque coles. Ego sum Dominus Deus tuus.
Offerimus, hoc est, ad te porrigentes et elevantes ferimus, ut sicut diximus : Sursum corda, habemus ad Dominum : ita nos ad te extendentes elevamus oblationem, cordium elevatione et manuum protensione, ad te, Domine, clementissime Pater. Levit. ix, 21 : Pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino. Pectora quidem pro cordis elevatione, armos autem dextros pro operis perfectione, elevans per intentionem et devotionem
coram Domino. Sic enim et Moyses extensis in cœlum brachiiis 1 stabat coram Domino cum pugnaret Israel contra Amalec : sustentabant autem brachia ejus Aaron et Hur : quia virtus orationis in una parte vice Aaron elevat, et charitas in altera levat vice Hur : et sic vincit in oratione perfectorem sanctitatis populus Dei.
Pro Ecclesia tua sancta, etc.
Hic generaliter exprimitur ista prima communio : quia nulla communio est extra Ecclesiam : Graeco enim nomine Ecclesia, etiam Latino nomine dicitur convocatio : et quia voces et convocationes sunt rationabilium tantum animalium, et inter homines rationales non sunt nisi fideles verbum rationabile fidei audientes et intus percipientes, ideo dicitur Ecclesia congregatio fidelium. Aliorum dicitur esse synagoga, quæ sonat conductionem : et quia irrationabilia alieno tractu ducuntur se invicem, ideo synagoga est in his qui irrationabiliter conveniunt. Apocal. 11, 9 : Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Unde conventus hæreticorum et schismaticorum et peccatorum in Ecclesia non sunt. Eccli. xxi, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. De Ecclesia autem dicitur, Psal. xxxiv, 18 : Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Populus enim Ecclesiæ dicitur esse gravis maturitate virtutis : et illi sunt qui soli rationem colunt, et rationabiles Dei voces intelligunt, et audiunt vocationem ipsius.
Hæc Ecclesia dicitur sancta : quia Spiritu sancto sanctificata, sicut in ante habitis in expositione Symboli dictum est 2. I Petri, 11, 9 : Vos gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes aununtietis ejus qui de tenebris vos
<--- Page Split --->
vocavit in admirabile lumen suum.
Dicitur Catholica : quia generaliter principia ejus sunt vera absque instantia, et quia ubique terrarum diffusa et diffundenda sunt, ut in ante habitis dictum est. Unde ipsa Ecclesia clamat dicens : A finibus terræ ad te clamavi 1. Isa. xxiv, 16 : A finibus terræ laudes audivimus, gloriam justi.
In hujus igitur Ecclesiae communione rogamus dicentes, quam, scilicet Ecclesiam, pacificare, hoc est, in triplici pace ponere, scilicet temporis, pectoris, et æternitatis custodire a malo incurrente et in bono ad utramque vitam conferente. Psal. xvi, 8 : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi : sub umbra alarum tuarum protege me. Pupilla enim custoditur, ne aliquid incidat quod turbet : et custoditur in visus sui limpiditate, ut virtutem propriam non amittat. Umbra autem protectio Domini est sub alis veritatis et virtutis suæ, ut veritate illuminemur, et virtute ad bonum perficiamur.
Adunare, hoc est, ad unum redigere. Hoc, inquam, unum quod est commune per omnem ordinem graduum Ecclesiae, quo ad unum caput ordinatur in cœlis quod est Deus, et in terra quod est Dei vicarius. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Psal. cx, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione. Hæc enim congregatio et adunatio in cœlo præfulget, in naturis ostenditur, in operibus Christi exemplificatur, in divinis legibus præcipitur, et in toto Christi corpore mystico observatur. In cœlis enim Angeli ad Archangelos, Archangeli ad Principatus, Principatus ad Potestates, Potestates ad Virtutes, et Virtutes ad Dominationes, et Dominationes ad Thronos, et Throni ad Seraphim, et Seraphim ad Cherubim, et Cherubim secundum obedientiæ et illu-
minationis ordinem ordinati ordinantur. Et ipsa multitudo Angelorum quæ in quolibet est agmine, ad unam personam quæ in quolibet ordine præeminet, adunatur : et ideo ordo cœli vocatur, quia omnis ordo est relatio multorum in gradibus differentium ad unum. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et rationem ejus pones in terra ? Hoc in naturis ostenditur, ubi multi ramusculi ad virgas, ubi multæ virgæ ad ramum, ubi multi rami ad stipitem unum, ubi multi stipites ad unam radicem infiguntur, ut omnia fiant socia et participia succi qui est in radice. Ad Roman. xi, 17 : Socius radicis et pinguedinis olivæ factus es. Sic multæ grues unam sequuntur ordine litterato. Sic multa membra in corpore uno unius capitis percipiunt beneficium. Ad Roman. xii, 4 et 3 : Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. In Christi operibus hæc adunatio exæmplificatur : quia Christi opus est semper in unum colligere dispersa, diaboli autem opus est ordinata dividere et dispergere. Hoc est quod dicitur, Joan. x, 11 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Matth. xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit. Hoc præcipitur in legibus divinis : quia sicut dicit beatus Dionysius : « Lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere. » Talis autem reductio ultimorum ad media et mediorum ad prima non potest esse nisi in ordine ad unum primum. Sic igitur divinitatis lex sicut est descensus illuminationum et charismatum ab uno, sic reductio est ad unum : hæc enim lex sicut superiora movet et ligat ad inferiorum providentiam et curam, ita inferiora ligat ad superiorum obedientiam, ut omnia hoc modo sint connexa. Psal. xlvii, 14 : Distribuite gradus 2 ejus, ut enarretis
<--- Page Split --->
in progenie altera. Daniel. x, 11 : Sta in gradu tuo. Sic enim octo gradibus ascenditur ad divinitatis templum et culturam, ut dicitur, Ezechiei. xl, 49, Papatu scilicet, Patriarchatu, Primatu, Archiepiscopatu, Episcopatu, Abbatu, reverentia, praepositura, decanatu, cura parochiali : curam enim archidiaconourum sub praepositura comprehendimus. Hoc enim in toto Christi mystico corpore, quod est Ecclesia, observatur, in quo omnia ad unum rediguntur quae Petri clavibus committuntur. Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni coelorum : et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum est in caelis. Et supra, 3. 18 : Et portae inferi non praevalabunt adversus eam. Ecce caelum imminet clavibus : quia claves caeli dicuntur. Terra clavibus subjicitur : et quidquid in terris ligant vel solvunt, coram Deo ligatum vel solutum reputatur. Infernus comprehenditur in potestate : quia non praevalet tenere quem clavis eruere vult de inferno. Haec clavis uni committitur, ut plenitudo potestatis in uno ostendatur, et in alios ab illo secundum partem sollicitudinis in quam vocantur, committatur. Isa. xxi, 22 et seq. : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Paxillus autem dicitur, eo quod imminet sibi totum Ecclesiae tabernaculum. Gloria autem non esset tota suspensa in eum, nisi dispositione et patrocinio et regimine haberet omnem gloriam Ecclesiae, quae est domus Dei patris sui. Et quid diu loquar, Trinitas ipsa hanc custodit adunationem, in qua Pater ordine naturae principium est totius divinitatis, Filius a
Patre solo per generationem omnia accepit, et accepit Spiritus sanctus a Patre et Filio omnia per communem Patris et Filii spirationem.
Hac igitur adunatione petimus, o Pater, ut adunare velis Ecclesiam, et regere. Regere est regulis et principiis legalibus et canonicis unumquemque in explanationem sui officii dirigere. Psal. xlvi, 7 : Virga directionis, virga regni tui. In virga significatur regiminis potestas, in virga autem rectitudine signantur praecepta et principia legalia quibus regendum est : unde, Exod. iv, 17, dicitur, cum Dominus mitteret Moysen ad regendum populum, dixit : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Haec igitur quatuor quae oramus sic diversificantur, ut duo sint secundum recessum a malo, et duo secundum ordinem ad bonum.
Secundum recessum a malo dupliciter. Est enim malum Ecclesiae extrinsecus illatum impugnans, et est malum intrinsecus surgens et bonum adimens. Contra malum quidem extrinsecus impugnans Ecclesiae tranquillitatem, petimus pacificationem. Esther, xiii, 2 : Ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Contra malum autem a nobis factum, bonum Ecclesiae adimens, pelentes dicimus, custodire. Hoc autem malum est peccatum, a quo nos custodiri per gratiam oramus : quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam 1. Sapient. x, 12 : Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum.
Alia autem duo sunt in ordine ad bonum, quod dupliciter accipitur, scilicet in participatione boni Ecclesiae, vel perfectione boni personae. Et ut percipiamus bonum Ecclesiae, dicimus, adunare : quia bonum Ecclesiae non perci-
<--- Page Split --->
cipiturnisiinadunationecummembrisEcclesiæ . P s a l . cxvii , 6 3 : Particepsryosumomniumtimentiumte , etcusto - dientiummandatatua . Inperfectioneautembonipersonæindigemusdivinoregimine , utcongrueetrectetendamusinhonumpropriumunicuiquepersonæ : etideodicimus , regere . Apocal . v i i , 1 7 : Agnusquiinmediothroniestregetillos , etdeduceteosadvitæfontesaquarum . Ilæcautemomniasecundumordinemacapitedescenduntincorpus : quiapaci - ticatioEcclesiæestinprælatissicutabincursumalorumpræservantibusEccle - s i a m . EtideosicutmurumsedebentponereproEcclesia , etsuscipereinseictusetinsultushostium , sicutdicitur , J o a n . x , 1 1 : Bonuspastoranimamsuamdatproovibussuis . EtideoDo - minusimproperatquibusdam , Ezechiel . x u i , 3 : Nonascendistisexadverso , nequeopposuistismurumprodomoIsrael . Similiteradprælatosreferturcustodia : quiaipsisuntcustodesEccle - s i æ , sicutdicitur , I s a . l x i i , 6 : Supermurostuos , Jerusalem , constituicu - stodes , totadieettotanoctenontace - b u n t . Adunatioetiamestinipsis : quiaabipsisprofluuntcharismataquibusadunamur : u n d e , adEphes . i v , 3 : Sollicitiservareunitatemspiritusinvinculopacis . Regnumautemtotumestinmanibuseorum . A c t . x x , 2 8 : Atten - ditevobis , etuniversogregiinquovosSpiritussanctusposuitepiscopos , regereEcclesiamDei , quamacquisivitsan - guinesuo .
Sicigiturprimamcommunionemsi - gnificantesdicimus : Quampacificare , custodire , adunare , etregeredigneris : quiasuædignationisestquodfacitetnonnostrimeriti . P s a l . cxvii , 9 : Nonnobis , Domine , nonnobis , sednominituodagloriam .
Totoorbeterrarum : quiasicutdixi - m u s , Ecclesiaveldiffusaveldiffundenda
estintotoorbeterrarum , sicutvocataestdeomnibusfinibusterrarum . Ethocsi - gnificatur , A c t . i i , 5 , quodcumomniumlinguisinciperentprædicareApostoli , erantinJerusalemhabitantesviriDeiexomninationequæsubcæloest . I s a . x l i x , 6 : Dediteinlucemgentium , utsissalusmeausqueadextremnumterræ . A c t . i , 8 : EritismihitestesinJerusalem , etinomniJudæa , etSamaria , etusqueadultimumterræ .
UnacumfamulotuoPapanostroN . , e t c . Tangitmembraofficialiaaquibusprin - cipaliterhæcprofluitunitas . Ethocestquoddicit : U n a . Etestadverbiumquodidemestquodsimul , etnotatassocia - tionemcapitiscumcorpore . Diciturau - temfamulus : quiaadEcclesiasticumhujussacrificiipertinetfamulatum . Papaautemdicitur : quiaestpaterpatrum , etsuccessorPetri , vicariusJesuChristi . Nosterautemdicitur : quiaperipsumnobishæcinfluiturcommunio : etideonnvaletoblatiosiabunioneordinisetobedientiæadPapamscindaturvelsepa - retur . UndeLeoMagnusPapa : « SicutdivinæreligioniscultumqueminomnesgentesomnesquenationesDeivoluitgratiacoruscare , itaDominusnosterJe - susChristushumanigenerissalvatorin - stituit , uthujusnuminissacramentumetbeatissimoPetroApostolorumomniumsummoprincipalitercollocaret , etabipsoquasiquodamcapitedonasuavelletincorpusomnemanare , utexsortemsemysteriiintelligerethicessequiaususfuissetaPetrisoliditaterecedere . Hunceniminconsortiumdivinæunitatisas - sumptumidquodipseeratvoluitnomi - naredicendo : TuesPetrus , etsuperhancpetramædificaboEcclesiammeam ' . » EtideoPapænomensicutabeoaquohæcprofluitEcclesiæunitatiscommunio , esthicexprimendum . UndePelagiusPapadicit : « Abuniversiorbiscommu -
<--- Page Split --->
nione separati sunt, qui qualibet dissensione inter sacra mysteria Apostolici Pontificis nomen secundum consuetudinem non frequentant ».
continent Ecclesiae unitatem, specialiter est orandum, sicut supra in auctoritate Apostoli ad Timotheum est ostensum.
Et antitiste nostro N. Secundo gradu : quia antistes noster est quasi canalis per quem in nos a primo capite Papa communio descendit unitatis, sicut unguentum primo descendit a capite in barbam quae capiti adhaeret, et a barba stillat in superiora, et a superioribus in media, et fluit usque in oram et fimbriam vestimenti 1. Papa enim et Episcopi quamvis super homines sint constituti, et in hoc sint loco perfectoris sanctitatis, tamen et ipsi homines sunt et fragiles : et ideo indigent ut oretur pro ipsis, et magis etiam indigent quam alii : quia quanto plus innititur eis Ecclesia, tanto indigent majori adjutorio gratiae : quia plus eis quam aliis diabolus insidiatur. Unde, Thren, 1, 5 : Facti sunt hostes ejus in capite, et inimici ejus locupletati sunt.
Et rege nostro N. Hic etiam in exterioribus defendendis et regendis unitati paciset communionis Ecclesiæ subministrat, et fluit ab eo in nos rectitudo justitiæ et pacis. Unde sanctum Jeremiam invenimus scripsisse per manum Baruch notarii sui. Sic dicit Baruch, 1, 11 : Orate pro vita Nabuchodonosor, regis Babyloniæ, et pro vita 'Balthassar, filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli. Inde etiam Dominus, Luc. xxii, 38, cum diceretur. Ecce duo gladii hic, dixit : Satis est. Quia feritas quorumdam sæviens in Ecclesia, comprimenda est gladio materiali : aliorum contumacia se unitati Ecclesiæ objiciens, gladio spirituali est ferienda. Et ideo pro personis illis quibus usus gladiorum Dei est commissus, quia
His autem sicut membra simplicia adjunguntur omnes cum dicitur : Et omnibus orthodoxis. Orthodoxum dicitur a Graeco ςφθον quod est rectum, et δοξά quod est doctrinalis regula, hoc est, qui rectam et sanam tenent fidei doctrinam, sicut dicitur, ad Galat. vi, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia , et super Israel Dei.
Aque catholicæ et apostolicæ fidei, hoc est, universalis et ab Apostolis fundatæ fidei, cujus symbolum exposuimus, cultoribus. Cultus autem est servitus Deo et tali fidei debita, quæ servitus θεοσήθειά vel εὐσήθειά vocatur, hoc est, Dei servitus vel bona servitus, qui cultus sacrificiis in oratione et bonis exhibetur operibus, ut in ante habitis diximus. Omnes enim talis fidei cultores sunt in civitate Ecclesiæ, hoc est, Ecclesiasticorum civium unitate : et ideo orandum est in oblatione sacramenti pro ipsis. Jerem. xxix, 7 : Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
Hanc quam exposuimus orationem, quidam dicunt a Pelagio Papa factam, quæ aliquando sola et nulla alia confectioni sacramenti præmittebatur : quia beatus Petrus Antiochiæ primam dicens Missam, dicitur non nisi tres in Missa dixisse orationes : ante confectionem, unam, et eam quam dixit in confectione, et Dominican orationem post sacramenti confectionem. Quidam autem dicunt, quod eam fecit beatus Gregorius.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
De communione secunda.
Memento, Domine, etc.
Tangitur hic secunda communio corporis mystici, qua quodlibet membrum cuilibet membro suo communicat actiones et utilitates.
Tanguntur autem hic tria : quorum primum est pro quibus et qualibus hic oratur. Secundum, quid pro eis petitur. Tertium, quid ad exaudiendum allegatur.
In primo autem horum duo ponuntur, scilicet pro quibus oratur, et pro qualibus.
In primo duo facit, scilicet memoriam specialem, et memoriam communem.
Dicit ergo : Memento, Domine, non quod Deus umquam alicujus obliviscatur, sed quod in nobis est per passionem, attribuimus Deo per effectum. In nobis quidem memoria est reflexiva potentia, quae prius notum per reditum notitiae ad ipsum stare facit ante oculos cordis ac si esset præsens, quia imaginem præteriti reducit ad notitiam. Et hoc modo Deus non meminit : quia non habet naturam compositam ab huc illuc reflexam, et ab inde huc, cum omnia sibi sunt præsentia : sed potius cum aliquando effectum gratia: alicui non apponat, videtur Deus illius esse oblitus : et cum postmodum iterum gratiam dat, videtur notitiam beneplaciti convertisse ad illum : et sic dicimus, quod memoretur. Isa xxxvni, 1 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quod ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Psal. cv, 4 : Memento, Domine, in beneplacito populi
nostri, vivifica nos in salutari tuo. Aliter quam diximus Deus nec obliviscitur nec meminit. Unde, Job, x, 13 : Licet hæc celes in corde tuo, scio tamen quia universorum memineris. Hoc igitur modo per appositionem gratiae memento, Domine, qui dives es in misericordia, et omnis gratiae locuples possessor.
Famulorum, de quibus propter dignitatem sexus prius est memoria. Fam ularumque tuarum, quia aliter nisi per famulatum cultus divini ad Ecclesia unitatem non referuntur.
N. Hic nominandi sunt vivi, maxime tamen et primo loco qui oblationes suas ad altaria tulerunt, et in hoc famulos se esse agnoscunt. Unde cum peteret Salomon mitti sibi sapientiam a sede magnitudinis divinae, ut secum esset et secum laboraret, per quam sciret quid acceptum esset coram Deo omni tempore, stans statim famulatum subjunxit, Sap. ix, 5, dicens : Quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuæ, scilicet Ecclesiae per quam natus sum ad tua obsequia. Et David in Psalmo cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuæ.
Postea in communi vivorum memoria subjungitur : Et omnium circumstantium, et jam seipsos sacrificio exhibentium, ut ipsi sacrificio immixti tibi offerantur. Ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem,
<--- Page Split --->
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Quales autem sunt qui in memoria oblationis habentur, subjungit dicens : Quorum tibi fides cognita est, per quam in unitatem sacramenti recipiuntur : quia fides operans per dilectionem purificat eos, ut tibi in oblatione ista quae in puritate sua puritatem mystici corporis importat, offerantur. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Fides enim quae veritati innititur, unit eos veritatis sacramento. Charitas autem per quam fides operatur, perficit eos ad sacramenti virtutem, ut sic veritate et virtute tibi uniti sint per intellectum et affectum. Haec enim fides tibi cognita est per approbationem. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Joan. x, 14 : Cognosco meas, scilicet oves, et cognoscunt me mea.
Et nota devotio : quam devotionem ostenderunt se et sua offerendo. Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea. Devotio enim est fervor cordis, ut dicit Ambrosius, quo propria voluntate se vel sua Deo promittit. Et ex hoc patet, quod specialiter pro istis quae offeruntur, oratur.
Unde sequitur : Pro quibus tibi offerimus. Hoc respondet illi quod dixerat : Quorum tibi fides cognita est : quia illi non nisi fide referuntur ad munus quod offertur a sacerdote : sacerdos enim ut perfector sanctitatis offert pro populo et pro se, sicut dicitur, ad Hebr. v, 3 : Propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Quod autem dicit : Offerimus, notat unitatem corporis mystici, quae in tota multitudine fidelium et cleri totius servitute offert hostiam salutarem.
- Quod autem sequitur : Vel qui tibi offerunt, respondet ad hoc quod dixit : Nota devotio : speciali enim voto offerunt illi qui se et sua deferunt ad altare. Et ideo etiam specialiter illi in altaris
oblatione continentur et offeruntur : quia sicut sacerdos offert mysteriis, ita illi offerunt spirituali voto : et ideo illorum specialis est recordatio. Unde Innocentius secundus in quadam sua ostendit epistola ad sacerdotem quemdam missa, qui consultationem faciebat, pro quibus esset in oblatione Missæ memoria facienda. Dicit autem sic : « Superfluum est ut cujus hostiam necdum offeras, ejus ante nomen insinues, licet illi incognitum nihil sit. Prius ergo oblationes commendandæ sunt, ac tunc eorum nomina quorum ipsæ sunt oblationes, edicenda, et inter sacra mysteria nominentur, ut inter illa quæ præmittimus in ipsis mysteriis, viam futuris precibus aperiamus. » Fit ergo hæc oratio specialiter pro offerentibus, et consequenter pro aliis : et ideo monendus est populus ut offerat : quia per oblationes speciali voto hostiæ conjungitur, qui offertur : ipse hostiam offert voto, quam sacerdos offert mysterio. Hoc est ergo quod dicit : Vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Sacrificium autem dicitur, quia sacros facit : laudis autem dicitur, quia nihil est in eo nisi quod est laudis et pulchritudinis et honoris. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi satutare Dei. Iter enim ad salutem per nullum umquam fuit sacrificium nisi per istud.
Quid autem his in sacrificio per nomina recitatis oratur, aperitur cum sub- 0- ditur : Pro se, etc.
Dicit autem tria, scilicet personas cum personis adhaerentibus, et quod pertinet ad partem personae quae est anima, et quod pertinet ad partem personae quae est corpus.
De primo dicit : Pro se : quia offerimus, et ipsi offerunt pro se : quia unicuique in ordine dilectionis principalitas conceditur. III Regum, xvii, 13: Fac mihi primum de farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea.
<--- Page Split --->
Suisqueomnibus . Suntpersonæadhæ - rentia , sicutamiciconjunctisanguineethenoficio , etbonatemporaliaquæinad - miniculumvitæsuntconcessa : q u a m - viseniumDominusdicat : Quæritepri - numregnumDeietjustitiamejus , ethæromniaadjicienturvobis 1 : tamentemporaliaproutsuntinDeiservitiosus - tentantiaetadminiculaadvirtutem , quaripossunt . EtsicdicitSalomoninProverbiis , x x x , 8 : Tribuevictuimeonerressaria . SicigituroramushicproamicisetrebusadservitiumDeineces - sariis , sicutCenturiorogavitproservo , Matth . v u r , 6 , etcommendatusest . SicetpatriarchaJacob , Genes . xxvni , 2 0 e t 2 1 , oravitpronecessariis , quandodixit : NifueritDeusmecum , etcustodieritmenvia , perquamambulo , etdederitmihipanemadvescendum , etvestimen - tumadinduendum , reversusquefueroprospereaddomumpatrismei , eritmihiDominusinDeum . SicDominusdocuitorare , Matth . v i , 1 1 , dicens : Panemnustrumquotidianumdanobishodie .
Proredemptioneanimarumsuarum , hocest , quoindigemussecundumani - n u m . Redemptioenimanimæestpergratiametvirtulesapecato , persangui - numaulemChristiaboriginalidebito , etperbeatitudinemestabhismiseriisquæcausanturabistoinquosumusexsilioetroprorisergastulo .
EtdeprimaredemptionediciturinPsalmoLXXI , 1 4 : Exusurisetiniquitatere - dimetanimaseorum . Usuræenimexcre - scentessuntcumulatapeccatapostpri - mamdiabolideceptionem , aquibususu - risetiniquitateDeusredimitpergratiametvirtutumcollationem . Sicenimsecun - dumsapientemredemptioanimæviriestpropriædivitiævirtutum . Sicredemitmeuxorprophetæacreditoribusperoleinvasavacuainfusionemetmultiplica - tionem 2 .
DesecundaredemptionediciturinPsalmocxxix , 7 : ApudDominummi - sericordia , etcopiosaapudeumredemp - t i o . O s e e , x i i , 1 4 : Demanumortisliberaboeos , demorteredimameos . P s a l . xlviii , 1 6 : VerumtamenDeusre - dimetanimammeamdeinferno , cumacceperitme .
Detertiaredemptionedicitur , I s a . x x x v , 9 e t 1 0 : Ambulabuntquiliberatifuerint . EtredemptiaDominoconver - tentur , etvenientinSioncumlaude : etlatitiasemptiernasupercaputeorum : gaudiumetlatitiamobtinebunt , e t f u - gietdoloretgemitus .
Prospesalutis , e t c . Hocpertinetadcorpus : etduopetuntur : proinfirmisenimofferturprospesalutis , etprosanisofferturprospeincolumitatiseorum .Sanitateminfirmispetimus , utfortioressintinDeiservitio , sicutetDominusincorporemultossanavit . Sanitasautemillapropriesalusvocatur , quandoexin - firmitateetanimæetcorporisseparatsalutem , sicut , J o a n . v , 1 4 : Eccesanusfactuses : jamnolipeccare , nedeteriustibialiquidcontingat . P s a l . c u , 3 : Quipropitiaturomnibusiniquitatibustuis , quisanatomnesinfirmitatestuas , e t c . Esteliamquædamspessalutiseva - dendimachinationesinimicorum , sicutinPsalmoxxi , 2 2 , dicitur : Salvameexoreleonis , etacornibusunicor - nitumhumilitatemmeam . Daniel . x u i , 6 2 : Salvatusestsanguisinnoxiusindieilla . Dehissimuldicitur : Dominusconserveteum , etvivificeteum , etbea - tumfaciateuminterra , etnontradateuminanimaminimicorumejus . D o m i - nusopemferatilliisuperlectumdolorisejus 3 .
Etincolumitatissuæ . Incolumitasdi - citurperfectæsanitatisintegritas : ethancpetimusprosanisinsacrificiistiusoblatione , quianisiDeusconservet , s a - nitasnonstabit : quiasuperfundamen -
<--- Page Split --->
tum debile est ædificata, quod est continua pugna calidi et frigidi, et humidi et sicci, levis et gravis, duri et mollis, et aliarum contrarietatum quæ sunt in corpore. Et hoc petitur in Psalmo xv, 1 : Conserva me, Domine, quoniam ego speravi in te. Et iterum, Psal. lxx, 9 : Ne projicias me in tempore senectutis, et cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
5. Tibi reddunt vota sua.
Tangit rationem exauditionis : quia tibi reddunt vota sua, quæ voto proprio et non obligatione alicujus necessitatis in se et in suis obtulerunt ad altare. Psal. lxxv, 12 : Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offertis munera. Quia sicut dicitur, Proverb. xx, 25 : Ruina est hominis devotare sanctos, et post vota retractare. Unde dicit Augustinus, quod vovere est voluntatis, reddere necessitatis. Vola ergo quibus se devotaverunt, ad sanctum reddunt altare.
Æterno Deo vivo et vero. Sunt enim dii participatione divinae potestatis : dii facti sicut Moysi dictum est, Exod. vn, 1 : Ecce constitui te Deum Pharaonis. Et in Psalmo lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et isti sunt veri et vivi, et non æterni : unde
de his in Psalmo lxxxv, 7, dicitur: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Joan. x, 33 : Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est.
Sunt etiam dii qui divinitatis gloriam usurpant, sicut dæmones : et ideo dicitur, Matth. iv, 9, ad Christum : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, supple, ut Deum. Unde eidem respondit Dominus : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal, xcv, 3 : Omnes dii gentium dæmonia, et illi sunt æterni quoad finis carentiam, et sunt vivi, sed non veri.
Sunt etiam dii sola nuncupatione, ut idola lignea et lapidea et metallica. Osee, xiv, 4 : Non dicemus ultra : Dii nostri opera manuum nostrarum. Et isti dii nec æterni, nec vivi, nec veri sunt.
Ad exclusionem enim omnium istorum dicitur : Æterno Deo vivo et vero, de cujus æternitate dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Quia sicut ibidem dicit Glossa : « Vera immortalitas est vera æternitas et incommutabilitas. » De vita dicitur, III Regum, xvii, 1 : Vivi Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. De veritate, Joan. un, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
Hæc est igitur secunda communio.
CAPUT VIII.
De communione tertia.
1. Communicantes, etc.
Tertia hic tangitur communio. Et dicuntur in ea tria : modus scilicet communionis, et ad quos est ipsa communio,
et qualiter hæc communio descendat a beatis in Ecclesiam militantem.
Dicitur igitur : Communicantes. Occultior est ista communio quam duæ
<--- Page Split --->
praecedentes : et ideo in voce praemittitur qualiter sanctis in patria in sacramento altaris communicamus : quia quod illi precipiunt in rei veritate, nos frequentamus in sacramentali specie. Communio enim est perceptio unius et ejusdem, in quo uniuntur quae communicant, quamvis diversimode illud unum participant. Sic enim in symbolo dicimus : « Credo auctorum communionem. » Ad Hebr. uni, 16: Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Act. ii, 42, de fide conversoris dicitur : Erant perseverantes in durtrina Apostolorum, et communicatimur fractionis panis, et orationibus.
Non enim est ista communio terræ tantum, sed etiam cœlo communicamus in ea : et ideo addimus : Et memoriam reruntes. Veneranda est enim memotia sanctorum a quibus dum viverent, etiam accepimus communionem, et quorum patrociniiis stamus in ea : hoc enim non novum est, quia, Exod. xxxii, 13, etiam Moyses patrum memoriam coram Deo allegavit, ut averteret iram ipsius, dicens : Recordare Abraham, Isaac, et Israel. Et post pauca sequitur, y. 14 : Et placatus est Dominus, ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum unum. Similiter, III Regum, xi, 12 et 13, sic Dominus loquebatur ad Salomonon : In diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum : de manu filii tui vindum illud, scilicet regnum tuum. Ver totum regnum tuum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Jerusalem quam ergi. Hac igitur freta auctoritate Ecclesia charissimos Deo martyres et Apostolios ponit in sanctæ communionis suppliratione. Dicit enim Apostolus, ad Roman. ix, 8 : Qui filii sunt promissionis, astimantur in semine.
In primis, quae merito semper prima ponitur : quia per secundum propitiatiotium designatur, Exod. xxvn, 34, in quo Deus corporaliter apparuit ut propitia-
retur, et in quod omnes Angeli versis vultibus respiciunt, ut ab ipsa accipiant splendoris illuminationem, quae duas habet excellentias. Quarum unam tangit dicens : Gloriosæ semper virginis Maria. Gloriosa autem est : quia sic tóta mente et corpore virgo fuit, ut sola illibata ab omni concupiscentia : et pro ea dicitur, Tob. iii, 16 et 17 : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui. Gloriosa iterum recte : quia prima cœlibatum Deo devovit, Angelorum munditiam terrenis inferens, et victoriam carnis et sanguinis viriliter agens, super primum castitatis inimicum triumphans.
Et quoad primum dicitur, Cantic. ii, 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. In tantum enim desiderio sponsi cœlestis amoris teneritudine elanguit, quod nullo carnis amore potuit consolari, sed floribus cœlestis munditiæ fulta virginibus in cœlibatu viam et exemplum dedit, et malis odoriferis munditiæ paradisi stipata est. Primæ incorruptionis qua virgines a Deo factæ sunt æmula integritatis angelicæ, connubia et lenocinia carnalis commercii fastidivit, quam multi virginum chori postea sunt secuti. Et hoc alia innuit translatio Septuaginta in eodem loco, sic : « Vidi sponsam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus, et sicut dies verni circumdabanat eam flores rosarum et lilia convallium. » Speciosa enim virginitate fuit columba simplicitate decorata. De ea sicut de Judith, x, 4, dicitur : Omnis compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Super rivos aquarum ascendit ad virginitatis fastidium calcando concupiscentiæ fluxum omni virtute pertingens, in vestitu conversationis ejus inæstimabilis odor fructuum paradisi flagrabat, quia nihil nisi integritatem divinam
<--- Page Split --->
et angelicam meditabatur, et ostendit : hanc circumdant flores rosarum in rubore martyrum qui ad ejus imitationem prius omnia pati quam virginitatem vellent amittere, circa ipsam lilia convallium virginitatis lilium in humilitate sine gladio persecutoris conservantium. Hæc super castitatis triumphat inimicum in se et in suis : quia verificatur in ea quod in honorem matris suæ prædixit Dominus : Ipsa conteret caput tuum 1. De caudæ enim inflexione et corporis tortuosi et vectis nocumento secura fuit, quæ statim in principio ante omnis libidinis vulnus caput draconis contrivit et exclusit.
Gloriosa iterum virgo fuit, quæ sola Filio Dei satis munda parata fuit : ea enim puritate qua sub Deo major esse non potuit, eam nitere dignum fuit, in quam tota divinitas infudit se. Sapient. vni, 1 : Attingit ergo a fine usque ad finem, scilicet ubique propter suam munditiam : et ideo nihil iniquinatum in eam incurrit 2. Quare dicitur, Isa. vii, 14 : Ecce virgo, vel alma ab omni macula custodita, concipiet, et pariet filium. Hæc semper virgo ante partum, in partu, et post partum, sicut dicitur, Ezechiel. xliv, 2 : Porta hæc, quam vidisti, clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.
Genitricis Dei, ele. Et ideo secundum concilium 8oToiko; et non XpistoToiko; est dicenda : filius enim suus ideo Emmanuel vocatur 3, quia verus Deus et verus homo est, et ipsa personae Filii mater, quae in duabus naturis est verus Deus Patris æterni Filius, quem sicut Pater secundum divinitatem sine corruptione genuit ab æterno, ita eumdem verum Deum mater virgo sine virginitatis diminutione aliqua secundum humanitatem
genuit in tempore. Propter quod genitura matris unicum et speciale exemplum est genituræ æterni Patris. Propter quod clamat Isaias, lxvi, 7 et 8 : Antequam parturiret peperit : antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Tempus enim quo aliæ mulieres pariunt, est ut post corruptionem semen conceptum formetur, et post pondus et angustias uteri cum magnis doloribus pariant filium matris miseria infasciatum. Propter hoc dicitur igitur : Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, hoc est, mediatoris Dei et hominum in gratia et nobis per conformitatem naturæ: et de his jam sæpius dictum est.
Unde dicitur : Sed et beatorum Apostolorum : quia fidei nostræ fundatores et prædicatores fuerunt, sicut dicitur in Psalmo lxxxvi, 1 : Fundamenta ejus in montibus sancti, in montibus istis unde veniet auxilium mihi 4. Apocal. xxi, 14 : Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni. Hi sunt duodecim lapides electi de Jordanis medio 5, propter fidei suæ soliditatem. Hi sunt duodecim boves sub mari æneo 6, propter sui laboris in messibus spiritualibus in figura boum præfigurati. Hi duodecim fontes inventi in Elim 7. Fontes propter verissimum fluxum suæ doctrinæ vocati. Hi sunt duodecim portæ civitatis 8. Portæ dicti sunt : quia per eos est ad Ecclesiam introitus. Hos elegit Dominus, et dixit illis : Elegi vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat 9. Hi sunt principes nostri in hac communione congregati cum Deo Abraham merito ante omnes alios ponendi.
<--- Page Split --->
Ac martyrum tuorum, qui fuerunt testes nostrae fidei : quia μαρτύρ in Græco, testis est Latine. De his dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quæ, scilicet salus, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Patriarchæ autem et Prophetæ non ponuntur : quia ad limbum descenderunt, ibi spe felici consolationem redemptionis exspectantes. Nec ponuunt Confessores, quia de merito illorum non adeo certa est Ecclesia : et ideo I. cander in ordine Canonis sui quem Ecclesiae reliquit Sibiliensi, facit offerri pro Confessoribus, et non in venerationum memoria Confessorum.
Petri, qui summus et caput fuit Apostolorum, cui collatæ sunt claves regni cælorum, qui confirmator fuit aliorum postquam a negatione trina respectu Domini resurrexit : de quo dixit Christus, Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conve-sus, confirmra fratres tuos : cujus adhuc succressor totam habet confirmare Ecclesiam, et ideo Petrus a petra vocatus, quia Syra lingua petros rupes interpretatur.
Et Pauli, qui non ab hominibus neque per hominem electus est, sed per Jesum Christum merito et gradui Apostolorum est additus, ut sit vas electionis quod portet nomen Domini coram gentibus et regibus et filiis Israël 1. Hic in tertium reum et in paradisum rapitur, ut audiat secreta verba quæ non licet hominibus loqui 2. Loquitur tamen ea quæ sunt sapientiae inter sapientes et perfectos, et post tantum fastigium contemplationis disposuit cubile matrimonio junctorum. Hic gloriatur in tribulationibus 3. Hic non ignorat cogitationes satanæ 4. Hic abundantius omnibus laboravit.
Hic omnia gratiae attribuit 5. Et tandem pro fide ense triumphat, postmortem testimonium ferens fidei, sicut legitur in historia passionis ejus.
Andreex, qui voce Joannis ad Christum veniens, fratrem suum Petrum adduxit.
Jacobi majoris, qui inter Apostolos in hoc primatum tenuit, quod primus inter eos martyrio laureatus est, sicut dicitur, Act. xii, 2, de Herode : Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio.
Joannis, qui dilectus discipulus Domini fuit, qui transfigurationi interfuit, qui in cena supra pectus Domini recumbens, fluenta Evangelii, ut Beda dicit, ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit, et ideo caeteris altius de Verbi scripsit deitate, cui virgini Christus virgo matrem virginem in cruce commendavit.
Thome, qui tactu Christi post resurrectionem sic in fide Christi est roboratus, quod amplius nullo modo dubitavit.
Jacobi minoris, qui primus Episcopus fuit Jerosolymorum, tam similis Christo configuratione corporis et imitatione religionis, ut ab Apostolis frater Domini vocari mereretur.
Philippi, qui de divinitate Patris et Filii instructus est 6, et panis illius quo Christus voluit pascere turbas, meruit audire eruditionem 7.
Bartholomei, qui et nobilis et philosophus solus dicitur fuisse inter Apostolos, unde et Evangelium scripsit, de quo Dionysius meminit, dicens eum in procemio sui Evangelii dixisse : « Evangelium est breve et longum. »
Matthei, qui ex telonario et Apostolus et Evangelista ad spem peccatorum pecnitentium factus est, et talentorum spiritualium distributor, et conviviorum Dei praeparator 8.
Simonis, qui fuit frater Jacobi mino-
<--- Page Split --->
ris, qui Cananeus dicitur a zelo quem habuit Christianæ religionis.
Et Thaddæi, qui Judas Thaddæus, corculus propter diligentem cordis custodiam ab Apostolis dicebatur. Fuit autem tertius frater Jacobi, fratris Domini, et Simonis Cananei. Hos duodecim elegit Dominus, undecim in terra, et duodecimum Paulum de cœlo.
His etiam martyres quosdam adjungit de quorum fide et causa martyrii indubitata exstitit certitudo. Multos autem Ecclesia non ponit : quia in Ecclesiastica historia legitur, quod haeretici aliquando cum martyribus passi fuerunt, eo quod tunc Ecclesia synodos et visitationes et examinationes habere non potuit propter persecutiones tyrannorum. Ponit autem in principio eximios martyres quos Ecclesia Romana in gremio habuit et habet, dicens : Lini, qui Papa fuit per plurima genera tormentorum pro Christo triumphans. Cleti, qui et ipse Papa fuit multis passionibus et signis clarissimis. Clementis, qui et ipse Papa Petri fuit discipulus et pedissequus, duodecim libris omnes actus Petri scribens. Sixti, Papæ et martyris, qui in ipsis Missarum solemniiis Sanctus, et Agnus Dei cantari ordinavit. Cornelii, cujus indubitatum dqud sanctos Patres Augustinum et Aubresium fuit martyrium. Cypriani, cujus tanta fuit fides, ut lecta a tabellione condemnatione ejus in consistorio Romano, Deo gratias publice clamaret, in cujus corde in testimonium fidei figura crucis in specie auri dicitur fuisse depicta. Laurentii, qui Ecclesiæ Romanae Archidiaco-
nus existens, certa et indubitata fide rogum sustinuit, ut vivus in Decii imperatoris præsentia assaretur. Hic etiam Ecclesiæ facultates larga manu dispersit et dedit pauperibus : ideo justitia ejus manet in sæculum sæculi. Chrysogoni, cujus mira fides fuit, ita ut sponte gaudens subiret mortis supplicia. Joannis et Pauli, qui primicerii fuerunt aulae imperialis, et se gloriosos martyres esse signis magnis probaverunt et publica confessione contra Julianum apostatam. Cosmæ et Damiani, qui ambo medici gratis exhibuerunt medicinam, plus virtute crucis et fidei quam herbis vel malagmate homines curantes.
Et omnium sanctorum tuorum, in communi, quorum nomina Deo nota sunt.
Quorum meritis precibusque concedas : quia merita supererogationis eorum etiam aliis possunt subvenire. Preces autem semper sulfragantur : hoc enim de eis dici polest quod de Jeremia legitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias, propheta Dei.
Ut in omnibus, intelligendis, credendis, agendis, et appetendis, protectionis, sive defensionis tua, Domine, muniamur, contra omnes inimicorum visibilium et invisibilium machinationes, auxilio. Auxilium enim tuum et tuorum habentes, securi stabimus dicentes : Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 1.
Hæc est ergo tertia communio, qua Ecclesia cum cœlo communicat.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
De petitione qua oblatio acceptari petitur.
Hanc igitur oblationem. In hac communione triplici Christo et omnibus bonis communicantes, petimus oblationem nostram acceptari, duo intendentes, sciliret quod acceptemur, et modum quo omnes acceptemur. Et hunc modum exprimimus, ibi, Quam oblationem tu, Deus.
In prima autem oratione tria dicimus, scilicet qualiter haec oblatio ad nos refertur, et quid in ea petimus acceptari, et quid petimus nobis fieri a Deo nos in oblatione acceptante.
Dicit igitur : Hanc igitur oblationem : quia scilicet in sanctorum omnium offertur communionem, qui numquam possunt non acceptari. Igitur hanc (et debet hic inclinatione capitis a sacerdote fieri multus ad hostiam demonstratam) servitutis. Hoc dicitur pro clero, quia sicut est servitus regis in cubiculariis et dapiferis et pinceris et mariscalcis et ducibus et aliis ministris aulae regalis, ita est servitus Dei in templo ad oblationes consecrato, et haec servitus est janitorum, reroferariorum, exorcistarum, acolythorum sive lectorum, subdiaconorum, diaronorum, presbyterorum, Episcoporum, etc. : quae servitus 6eos6eia seu Dei cultus vocatur : et sicut victoria non est regis tantum, sed omnium eorum qui in servitute regis ad victoriam aliquid conferunt, ita oblatio non est solius sacerdotis, sed omnium eorum qui in servitute Dei templo aliquid conferunt et faciunt ad oblationem. In exercitu enim regis unus exercitui coquit, alter parat arma, tertius mllat equos, quartus parat milites, quin-
tus ordinat acies, sextus pugnat, septimus praecedentes refrenat, octavus postremos ad adjutorium primorum recurvat : et victoria est per modum diversum omnium illorum : quia quicumque ipsorum defuerit, rex victoriam non consequetur. Ita in oblatione janitor templum in quo est oblatio, mundum custodit : ceroferarius tenebras visibiles et invisibiles propellit : exorcista vim daemonis excludit, ne communicantes a perceptione communionis impedire possit : acolythus veritatem fidei exponit : subdiaconus materiam hostiarum immolandarum ad sacramentum ingerit : diaconus oblationem et pallas corporales in altari disponit : sacerdos autem ut perfector sanctitatis oblationem perficit. Et ideo omnium clericorum aliquo modo est oblatio. Et hoc attendens Gregorius dicit : Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, hoc est, ad cujus perfectionem tota nostra ordinatur servitus.
Sed et cunctæ familiae tuæ. Hoc pro laico populo est adjunctum, qui sicut sæpius dictum est, per votum est in oblatione altaris : et sic totus est in oblatione Ecclesiæ exercitus. Propter quod dicitur, Cantic. vi, 9, quod Ecclesia terribilis est ut castrorum acies ordinata. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt hæc. I Regum, v, 11 : Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in Tocum suum, et non interficiat nos cum populo nostro. Et omnium istorum differenti modo, est oblatio.
Hoc autem sic habito cujus est oblatio,
<--- Page Split --->
perfector sanctitatis petit hujus oblationis in omnibus, his acceptationem, sicut dicit Gregorius, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio. Et hoc est quod dicitur : Quasumus, Domine, ut placatus accipias : placatus, inquam, servitute cleri et voto totius populi : accipias, hoc est, acceptes, pro omnibus pro quibus offertur. Malach. ut, 4 : Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Judas enim qui interpretatur confitens et glorificans, signat clerum confitentem confessione veritatis in praedicatione et glorificantem in laude. Jerusalem autem populum signat, cujus sacrificium placet per acceptationem Deo sicut dies saeculi, hoc est, sicut sacrificium a diebus saeculi a sanctis oblatum : et placet sicut anni antiqui, qui sunt anni aeterni, qui non deficient, hoc est, sicut est acceptum ab aeterno in praeordinatione Dei.
- Diesque nostros. Hoc est quod petitur ab acceptante Deo nobis praestari. Petuntur autem duo, unum pertinens ad tempus, et alterum pertinens ad aternitatem. Ad tempus quidem pertinet hoc quod dicit : Diesque nostros, huic vitae concessos, in quibus multa turbantia oriuntur. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Genes. xlvii, 9 : Dies peregrinationis meae pauci et mali.
In tua pace, quia illa sola secura est : et est triplex, temporis, pectoris, et aternatis. Disponas : quia tuae solius sapientiae est et mala oritura praevidere, et nos in eis ad tuam pacem disponere. Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
Deinde tangit quod est aeternitatis duplex, scilicet secundum mali aeterni devitationem, et secundum aeterni boni adoptionem. De mali devitatione dicitur : Ab aeterna damnatione nos eripi, per indulgentiam mortalis peccati. Psal. ix, 19 : Patientia pauperum non peri bit in finem. De secundo dicit : Et in electorum tuorum, qui per gratiam finalis et specialis electionis a massa peccatorum separati sunt, jubeas grege numerari : quia ille unus verus est certus in praedestinatione Patris. Psal. cxLvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Hoc enim de electis dicitur, quorum nomina in libro vitae sunt descripta : non enim scribuntur ibi per praesentem justitiam, sed per gratiam electionis finalis. Hoc est signatum, I Esdrae, x, 1 et seq., ubi illi qui non potuerunt invenire genealogiam suam, separati sunt a populo Domini : quia non fuerunt in numero sanctorum descripti.
Quod autem sequitur : Per Christum Dominum nostrum, est conclusio ad quam nullus respondet Amen, sicut in aliis secretorum conclusionibus, nisi Angeli qui in ministerio esse dicuntur.
CAPUT X.
De modo quo oblatio petitur acceptari.
Quam oblationem, etc. Tangit hic modum quo oblatio petitur acceptari. Tangit autem duo, scilicet mo-
dum quintuplicem, et in quo modus iste compleatur. Dicit igitur : Quam oblationem, cleri
<--- Page Split --->
et populi, tu, Deus, cui soli offre rendum est, quia dixisti, Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me.
In omnibus, gradibus cleri et populi, quaesumus, hoc est, rogamus, nullum ab oratione excipientes. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
Benedictam. Quinque fuerunt in antiquis oblationibus ad exclusionem quorum hic quinque dicuntur : antiquæ enim oblationes fuerunt vacuæ a gratia : et ideo nulla ab ipsis profluxit benedictio. Antiquæ oblationes ob memoriam æternam non fuerunt adscriptæ, sed potius ab hominibus inventæ, et a Deo, ne idolis fierent, ordinatæ. Antiquæ etiam oblationes non fuerunt ratæ : quia multa ratione improbatæ, et quia convulsæ fuerunt irrationabiles, et numquam secundum cor Dei acceptæ. Et ideo contraria dicit quinque de ista : Benedictam, hoc est, benedictione gratiaæ plenam. Deuter. xxxm, 5 : Veritique maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Eccli. xxxix, 27 : Benedictio illius quasi fluvius inundavit, etc..
Adscriptam, inter acceptissima munera Dei ad tantæ rei æternam memoriam. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurratur qui legerit eum. Apocal. iii, 5 : Non delebo nomina eorum de libro vitæ.
Ratam. Ratum est firmum, quod nulla ratione potest esse convulsum : numquam enim illa oblatio patietur repulsam, et numquam erit convulsà : quia sicut dicit Psalmista, Psal. cix, 4 : Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ita enim rata est oblatio, quod propter eam sacerdotium quod, sicut diximus, est servitus ejus, manet in æternum, cui numquam aliud succedet sacerdotium. Ad Hebr. vii, 24 et 25 : Hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per
semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Tres autem cruces hic fiunt, ut significetur ista procedere in hostiam a primo perfectore sanctitatis, cujus vicarius stat ad altare.
Rationabilem : quia omni ratione plenum est, quod Christi sanguis emundet inquinatos. Penitus autem fuit irrationabile, quod sanguis hircorum aut taurorum aut agnorum aliquem emundaret. Unde, ad Hebr. ix, 13 et 14 : Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortis, ad serviendum Deo viventi ?
Acceptabilemque facere digneris : quia in illis nihil fuit acceptum, sicut in ante habitis est ostensum. Ista autem rationem habet acceptationis ex unione ejus cui offertur.
In istis autem duobus cruces non fiunt : quia rationabilis et acceptabilis est hæc oblatio ex seipsa, sed benedictionem et adscriptionem et ratitudinem habet a Patre qui est primus perfector sanctitatis, et hanc in eam sacerdos signat procedere per crucem quam facit triplicem.
Ut nobis. Sic est autem ordinanda constructio : Quam oblationem benedictam, etc., hoc est, quæ est benedicta et adscripta, etc., tu, Deus, in omnibus, quæsumus, facere digneris talem, ut nobis, hoc est, ad utilitatem nostræ incorporationis, ut incorporemur tibi, fiat corpus, ad incorporationem, et sanguis, ex quo spirat spiritus tuus Spiritum sanctum nobis influens, quo vivamus in te : quia tibi incorporati vivemus spiritu tuo. Et propter hoc fiunt iterum duæ cruces, ut virtus incorporationis et virtus vivificationis nostræ a Deo procedere notetur in sacramentum. Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet (ut incorporatus mihi et
<--- Page Split --->
spiritui meo sociatus) et ego in eo, ut caput in membris et vita in viventibus.
Dilectissimi Filii tui : quia nimiae dilectionis fuit, quod eum sic nobis in sacramendo dedisti. Propter quod etiam hoc sacramentum charitatis sacramentum vocatur : sic enim dicitur, ad Coloss. 1, 13 et 14 : Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, et remissionem peccatorum.
Domini nostri, qui omnium facultatum boni et pulchri habet possessionem perfectam. Jesu Christi, qui verus mediator est in nobis, et in te verae meditationis mittens manum.
Hic autem quidam absurda dicunt dicentes, quod quia Christus venditus fuit triginta argenteis, qui sunt ter decem, ideo fiunt tres cruces prime : et quia ibi fuit venditio et emptio, ideo fiunt duae cruces secundo loco factae. Addunt alii,
quod ideo quia Christus fuit venditus tribus generibus hominum, scilicet sacerdotibus, scribis, et Pharisaeis, ideo fiunt tres cruces, et propter emptionem et venditionem fiunt duae cruces secundae. Dicunt alii, quod quia Judas traditor accepit buccellam panis postquam introivit in eum satanas, et sic maledictus fuit, ideo per oppositum oblatio Ecclesiae dicitur benedicta. Et quia proscriptus fuit a ceto fidelium, ideo per oppositum ista oblatio dicitur adscripta. Et quia factum suum non fuit ratum, sed irritum, ideo per oppositum ista oblatio dicitur rata. Quia omni caret ratione, ideo per oppositum dicitur oblatio rationabilis. Et quia Jude factum condemnatum fuit, ita quod laqueo se suspendit, ideo per oppositum dicitur acceptabilis. Haec et hujusmodi reputamus nos deliramenta et hominum illitteratorum qui se doctores profitentur per insanias et nugas, et suis doctrinis detestabilem faciunt theologiam.
CAPUT XI.
De perficientibus sacramenti confectionem. Et primo, de perfectione sacramenti corporis.
1
Qui pridie, etc.
Hic post sanctificationem hostiae per quam ad transsubstantiationem ipsi hostiae confertur idoneitas, tangitur de sacramenti perfectione.
Habet autem duas partes : in quarum prima tangitur de sacramenti corporis perfectione, et in secunda tangitur de sacramenti sanguinis perfectione, ibi, Simili modo.
Circa primum octo inducuntur per ordinem : in quorum primo tangitur tem-
pus quo Christus hoc sacramentum celebravit. In secundo, qualiter tactu suarum divinarum manuum materiae sacramenti transsubstantialitatem contulit. In tertio, qualiter Patri hoc sacramentum offerendum est, ostendit. In quarto, qualiter de tanto dono et beneficio gratias egit. In quinto, qualiter benedictionem omnis gratiae in hoc sacramentum profluxit. In sexto, qualiter ad mensuram uniuscujusque hoc frangendum significavit. In septimo, qualiter a discipulis
<--- Page Split --->
hoc sacramentum frequentandum esse instituit. In octavo, qualiter formam sanctificationis expressit.
Dicit ergo : Qui pridie, hoc est priori dic, quam pateretur, hoc est, feria quinta in nocte in qua tradebatur, post quam in Parasceve, hoc est, in sexta feria patiebatur. In illa autem nocte luna fuit quartadecima, et non erat fermentatum in domibus Judæorum : et ideo convincitur celebrasse in azymo. Exod. xn, 15 : Septem diebus azyma comedetis, et non erit fermentatum in domibus vestris. Hoc enim competit signato. I ad Corinth. v, 7 et 8 : Etenim Pascha nostrum imnolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis. De hoc tempore Apostolus dicit, I ad Corinth. xi, 23 et 24 : Quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit.
De secundo dicit : Accepit panem de frumento puro azymum, in sanctas, hoc est, sanctificantes, ac venerabiles, propter unitam manibus deitatem, manus suas, ut tactu suarum sancturam et divinarum manuum tali materiae sacramenti conferret, quod in omni tempore in corpus Christi transsubstantiari posset, sicut ipse tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam conferebat aquis : talem enim virtutem creatura accipit ad tactum Creatoris. Et hoc significatum est, Joan. vi, 11, ubi Jesus ad manus accepit panes, de quibus turbas pascere voluit. Hinc est quod dicitur, Cantic. v, 14 : Manus ejus tormalites, aureæ, plenæ hyacinthis. Tormalites dicuntur, id est, omnium volubiles operationum. Aureæ autem, quia in omnibus earum operationibus splendet virtus deitatis mutans divinitus omne quod tangit manus. Plenæ autem dicuntur hyacinthis, qui cœlestis est virtutis et coloris : quia in omnibus operibus cœlestem indicat vitam et intentionem.
Et elevatis oculis suis in caelum. Tertium est, in quo oblationem istam semper in caelum esse elevandam significat : quia et ipse sacerdos et hostia sic pro nobis ad Patrem in caelum ascendit. Ad Hebr. ix, 24 : Non enim in manufacta sancta introivit Jesus, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Et hoc est : Ad te, Deum secundum humanitatem, Patrem suum, secundum divinitatem, omnipotentem autem propter transsubstantiationis potentiam, quia in omnipotentia Dei radicatur : quia, sicut dicitur, Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et ideo dixit, Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Tibi gratias agens. Quartum est : gratias enim dignum fuit agere de tanto dono, de tam excellenti gratia, de tam efficaci cibo, de tam digno sacrumento. Joan. xi, 41 et 42 : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus.
Benedixit. Quintum est : quia in sacramentum omnis gratiae plenitudinem effudit, ut sit verum de sacramento quod dicitur, Eccli. xliv, 25 : Benedictionem omnium gentium dedit illi. Dicunt autem hic quidam, quod signo quodam manus benedixit. Quidam autem, quod verbo occulto, quo etiam panem in corpus suum transsubstantiavit. Quidam autem, quod virtute divinitatis sine signo et verbo transsubstantiavit : quia Christus corporalibus signis et verbis uti opus non habuit, sicut qui habuit potestatem excellentiae, et non sicut minister clave utebatur. Sed quia nullum istorum probatur aliqua Apostolica auctoritate, et prima expositio dubium non habet, ideo primum plus placet inter ista. Deus enim benedicere dicitur, quando gratiam influit, sicut dicitur, Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel,
<--- Page Split --->
ego autem benedicam eis. Psal. cxni, 13 : Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
Fregit, postquam panem in corpus suum transsubstantiavit, et haec fractio est in solis formis sacramentalibus et non in corpore Christi. Haec enim specialis est fractio in qua virtus cognoscitur deitatis, ut forma panis frangatur et corpus integrum remaneat. Luc. xxiv, 35 : Cognoverunt eum, scilicet Dominum, in fractione panis. Hoc semper petierunt Christum esurientes, ut dicitur, Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Parvuli dicuntur omnes qui ad istam fractionem ante Christum inventi sunt infirmi. Quare autem fregit, posterius ostendetur.
Deditque discipulis suis. Dono dedit, sicut dicitur, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Sapient. ii, 14 : Dabitur illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Non autem dedit nisi discipulis suis, significans quod indignus accedere non debet. 1 ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Et ibidem, 7. 27 : Qui manducaverit panem
hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Et ideo indigno in confessione interdidebet, et si publice inter alios accedit, sacerdos illi porrigit, quia nullum prodit, sed ille tunc rapit, sicut Judam Dominus inter alios accedentem non prohibuit.
Dicens : Accipite, in officium. Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem.
Et manducate ex hoc omnes, discipuli, ut omnes mihi incorporemini et spiritui meo sociemini : quia aliter non potestis Deo Patri offerri.
Hoc est enim corpus meum. Forma est sacramenti, qua omnis sacerdos deinceps debuit uti, et continetur in Evangelio 1. In hac enim forma Verbum increatum descendit in verbum creatum, et sua invisibili potentia operatur transsubstantiationem panis in corpus Christi, sicut etiam a principio in Verbo instituta et facta est omnis creatura. Joan. i, 3 et 4 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae.
CAPUT XII.
De confectione sacramenti sanguinis Christi.
Simili modo postquam cœnatum est, etc.
Hic post confectionem sacramenti corporis, tangit confectionem sacramenti sanguinis.
Et circa hoc tangit septem per ordi-
nem, scilicet tempus institutionis, tactum virtutis transsubstantiationis, gratitudinem gratiarum actionis, profluxum benedictionis, officium institutionis, formam sanguinis, et effectum sanctificationis.
<--- Page Split --->
De primo horum dicitur : Simili modo : quia simili bonitate et charitate et virtute. Bonitas enim fecit sanguinem communicare, quia sicut dicit Dionysius, boni est bona adducere. Charitas fecit nos sanguine redimere, sicut dicitur, Jerem. xii, 7 : Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Virtus autem divina fecit vinum in sanguinem convertere, sicut dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Postquam cœnatum est, utraque cœna, scilicet agni typici et corporis sui : ultino enim post omnes cibos hoc sacramentum tradidit, ut arctius imprimeret memorie disciplorum. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Quamvis autem sic fecerit Christus dicta de causa, tamen propter sacramenti reverentiam institutum est ab Apostolis, ut sacramentum hoc jejuno ore a fidelibus accipiatur, nisi necessitas infirmitatis aliud exposcat, sicut reprehendit Apostolus quosdam, I ad Corinth. xi, 20 et 21, quod non jejuni Christi sacramentum acceperunt, dicens : Convenientibus vobis in unum, jam non est dominicam cœnam manducare : unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
Accipiens et hunc præclarum calicem. Præclarus dicitur: quia præ aliis clarus: et ideo de calice Veteris Testamenti tamquam non satis claro dixit, Matth. xxvi, 29 : Non bibam amodo de hoc genimine vitis. De isto autem dicit : Usque dum impleatur in regno Dei, hoc est, in Ecclesiae confirmata potestate. Et ideo, Matth. xxvi, 29, dixit : Usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Hunc enim præclarum calicem quotidie bibit et sibi imbibit in membris. Psal. xxii, 5 : Calix meus inebrians quam præclarus est ! Calix autem dicitur calida potio : quia
calore charitatis accendit. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
In sanctas ac venerabiles manus suas. Hoc exponitur sicut prius : quia tactu suæ manus vino contulit ut semper possit in suum sanguinem converti.
Itemque gratias agens, de humani generis per sanguinem redemptione. Hanc enim in tantum desideravit, quod etiam sanguinem in passione crucis gaudens fudit. Unde Apostolus, ad Hebr. xii, 2 : Praeposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.
Benedixit, omni benedictione gratiae, a quo omnibus nobis proflueret benedic tio salutis. Genes. xxiv, 35 : Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est.
Hic autem fit crux ut significetur haec benedictio a primo perfectore sanctificationis Patre cœelesti profluere in sacramentum. Utrum autem signo benedixerit, vel verbo, vel virtute sua divinitatis sine verbo vinum in suum sanguinem transsubstantiavit, ut quidam dicunt, non est probatum : et ideo primus expositionis modus nobis melior esse videtur.
Dedit, non vendidit, non reddidit, sed dono, hoc est, gratis dedit. Unde, I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.
Discipulis suis, qui soli digni fuerunt. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
Dicens, officium sacramenti instituens : Accipite, in officium. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
Et bibite, ad incorporationem mei. Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Ez eo, calice sanguinis, omnes, sine distinctione. Act. x, 34 : In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus.
<--- Page Split --->
- Hic est enim calix sanguinis mei. InForma contransitive legitur. Hic est calix, qui est secretionis vini. sanguis meus, qui vere est potus in redemptionem peccatorum. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Apocal. i, 5 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et quia nullus lavatur a peccatis nisi intus lavetur, quia peccatum intus maculat, ideo necesse est ut sanguis bibatur, ut intus lavet. Et usque huc meo judicio forma sacramenti terminatur : quia in tantum etiam forma corporis et non amplius extenditur.
De effectu autem sanguinis quem supra septimo loco posuimus, quatuor inducit : quorum primum est, quia testatur nobis haereditatem. Secundum, quia declarat in mysterio fidem. Tertium, quia remissivum est peccatorum. Quartum autem, quia ad memoriam reducit Christi mortem.
De primo autem dicit : Novi et æterni Testamenti. Novi autem dicit : quia in ritu et effectu novum. Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Isa.lxv, 17 : Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Levit. xxvi, 10 : Vovis supervenientibus vetera projicietis. Æternum autem dicitur : quia numquam alterius testamenti vel sacramenti recipiet superordinationem, sicut superordinatum est sacramentis veteris legis. Jerem. xxxi, 40 : Sanctum Domini non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. Isa. lv, 3 : Feriam vobiscum pactum sempiternum. Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Et ideo dicitur testamentum : quia in sanguine confirmavit omnes testatas promissiones. Ad Hebr. ix, 17 : Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Ideo, Zachariæ, ix, 11, dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc enim promise-
rat, quod vinctos de lacu miseriae educeret per sanguinem.
Mysterium fidei. Mysterium dicitur a graeco μύστης quod est secretum : quia secretum fuit qualiter in morte vitam æternam et in sanguine perficeret sanctitatem. Et ideo multis hujus mundi sapientibus stultitia videbatur. Inde dicit, Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Job, xxviii, 11 : Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. Fluvii enim sunt flumina vulnerum, quorum est profunda sapientia, qualiter sanguine Christi redemptus est mundus. Et in hoc profundo omnia mysteria fidei sunt revelata.
Sic ergo est sanguis testamenti æterni et mysterium fidei. Ad Hebr. xiii, 20 : Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum.
Qui, scilicet sanguis, pro vobis, discipulis, qui tamen estis perfectores sanctitatis : quia sicut diximus, Episcopus et sacerdos etiam indigent sanguine redemptionis : et pro multis, bonis scilicet efficaciter, pro omnibus tamen effusus est sufficienter. Et hæc verba, Luc. xxii, 20, continentur.
In remissionem peccatorum : quia sedes animæ in sanguine est, qui est pretium redemptionis. I Petri, 1, 18 et 19 : Non corruptibilitibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.
Hæc quotiescumque feceritis, ad aram devotando sacramentum, in mei, abeuntis ad passionem, memoriam facietis. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. Et respondet Propheta, 3. 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
Hæc breviter de confectione sacramenti transcurrimus : quia post officium Missæ specialem de hoc tractatum longum faciemus, in quo ipsum sacramentum in
<--- Page Split --->
«ex generibus ponemus, scilicet in genere gratiae, in genere doni, in genere cibi, in genere communionis, in genere sacrificii, et in genere sacramenti 1. Ponemus et singulorum generum species et differentias proprias et effectus subtiliter in-
vestigabimus. Et ille tractatus supplebit prolixe quidquid hic breviter est transcursum : si enim ille tractatus hic positus fuisset, multa dici oporteret, quae ad officium Missæ non viderentur multum pertinere.
CAPUT XIII.
De elevatione et de eam perficientibus. Et primo, quae Christus in seipso perfecit ?
Unde et memores, Domine, etc.
Hic ponitur pars Canonis istius in qua post hostiae sanctificationem et post saramenti confectionem, tangitur de perfecti sacramenti cum omnibus sacramento communicantibus in cœlum ad conspectum Dei elevatione et præsentatione.
Habet autem tres partes : in quarum prima tangitur de sacramentis hanc elevationem perficientibus. In secunda, de ipso modo elevationis, ibi, Supplices te rogamus. In tertia fit supplicatio pro his qui in sacramento sunt elevandi, ibi, Memento etiam, Domine, etc.
Adhuc autem prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima sacram elevantia hostiam ponuntur qua perfect Christus in seipso. In serunda autem ponuntur ea quae facta sunt in sacramenti figura et typo, ibi, Supra qua propitio. Unde tres orationes quae per ordinem hic ponuntur, sic ordinantur, quod in prima tangitur oblatio hominum virtute sacramentorum hostiam elevantium. In secunda, ad elevationem supplicatio intercessionis patrum. In ter-
tia, cum oblatione ministerium Angelorum.
In prima harum tria innuuntur, scilicet cujus sit oblatio, memoria elevantium hostiam, et ipsa oblatio elevationis ad Deum.
De primo dicit : Unde et memores, etc. Constructio sic ordinanda est : Unde, o Domine, nos, sacerdos et clerici tui servi, qui nostrorum ordinum servitutem ad haec offerenda accepimus. Isa. t.xi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis.
Sed et plebs tua sancta, quae sacramentis est imbuta et consecrata : Catholica, Catholicam fidem corde credens et ore confitens et opere ostendens. De duobus primis dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. De tertia autem confessione dicitur, Jacobi, 1, 23 : Non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Et ideo dicitur, I ad Corinth. xii, 3, quod nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Et ibi dicit Glossa Am-
<--- Page Split --->
brosii, quod qui dicit Dominus Jesus in Spiritu sancto, dicit illud corde, ore, et opere. Nos, inquam, servi tui et plebs, memores tam beatae passionis, etc., ejusdem Christi Filii tui. Ejusdem cujus corpus et sanguinem conficimus.
Sic ergo est constructio ordinanda : Memores , cujus numquam habenda est oblivio. Psal. lxii, 7 et 8 : Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.
Ejusdem Christi, mediatoris Dei et hominum, cujus corpori et sanguini participamus, ita quod in Christo incorporati manemus, sicut ipse dicit, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Filii tui, tibi consubstantialis, ut sic per ipsum ad te habeamus accessum. Ad Roman. v, 1 et 2 : Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Propter hoc enim, ut dicit Augustinus, univit sacrificium et offerentem cum Patre, ut per sacrificium et offerentem accedentes non sisteremus, sed accederemus usque ad Patrem. Iste enim est verus cubicularius et verus ostiarius, qui ad secreta Patris introducit. Genes. xlui, 16 : Introdue viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie, hoc est, in plena luce et fervore charitatis reficiendi sunt dulcedine deitatis meae. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et ingredietur, et pascua in-
veniet. Et ibidem, y. 3 : Huic ostiarius aperit, ubi dicit Glosa Augustini, quod Christus mediator est ostium et ostiarius fideles inducens ad Patrem.
Domini nostri, qui facultatibus dives est in omnes. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Dei nostri : quia nisi Deus esset, nos usque ad te per hostiam suam non induceret. Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Tam beatae passionis. Hæc enim sunt sacramenta Christi, per quæ nos elevat, quorum primum ab infirmis absolvit. Ne Secundum ad beatitudinis elevat gloeririam. Tertium autem extollit ad beatorum locum.
Et hoc est : Tam beatae, hoc est, tam excellenter beatificantis passionis, quae mortuos a vinculis mortis absolvit. Matth. xxvii, 52 et 53, Christo in passione moriente, monumenta sunt aperta, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Sic ergo mors Christi mortuos in imis solvit, ut elevari possint. Psal. cxlv, 7 : Dominus solvit competitos, Dominus illuminat caecos. Unde gratulantes jam soluti dicunt : Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo 1.
Nec non et ab inferis, qui multos tenuerunt absorptos in anima, et multo plures in culpa per malum meritum quo descendere meruerunt ad inferos. Psal. xlviii, 16 : Verumtamen Deus ab inferno redimet animam meam, cum acceperit me.
Resurrectionis, qua resurrexit et alios secum resurgere fecit, quosdam in re, et quosdam in certa et felici spe. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. I ad Corinth. xv, 22
<--- Page Split --->
et 23 : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur : unusquisque autem in suo ordine : primitie Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Et sic in ipso resurgimus a morte animae ad justificationem, et a morte corporis ad gloriam. Ad Romanos, iv, 25 : Qui traditus est propter nostra delicta, et resurrexit propter nostram justificationem.
Sed et in cœlos. Tangit tertium nos elevans sacramentum, et dicit cœlos pluraliter, quia quamvis Christus ad dexteram Patris ascenderit super omnes cœlos, sicut dicitur, ad Ephes. iv, 10, tamen in omnes cœlos omnium per ordines singulos ascendit : quia omnibus et singulis illuminationes suas invehit et invexit et invehet in æternum. Et ideo decem sunt dies quibus celebratur ascensio : quia novem Angelorum cœlos conscendit, et sic decimo in dextera Patris resedit. Psal. xviii, 17 : A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.
Gloriosæ : quia omnia quæcumque fecit et dixit, credibilia fecit. Psal. xcii, 4 et 5 : Mirabilis in altis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Ascensionis, quae nos in hostia Christo incorporatos in cœlum ascendere facit. Michææ, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos, Joan. xiv, 2 : Si quo minus dixissem vobis : Quia vado parare vobis locum.
- 1
Offerimus. Tangit tertium, quod est hostiae in cœlum a sacerdote cum clero et populo oblatio : et ideo dicit pluraliter, offerimus. Ad Hebr. xiii, 15 : Per ipsum, scilicet Christum, offeramus hostiam laudis semper Deo.
Præclare majestati tuæ, quæ licet in omnibus clara sit, tamen præclara, hoc est, præ aliis clara est in cœlis et gloria beatorum, ubi nihil habet obscuritatis
admixtum, ubi in dispari claritate sanctorum est per gaudium, ut dicit Augustinus. Unde, Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut söl in regno Patris eorum.
De tuis donis, quae a te accepimus. Donum autem cum sit datio irreddibilis, ponitur pro gratuitis donis, inter quae potissimum est donum sacramenti Eucharistiae.
Ac datis, quae communi nomine data dicuntur, quae sunt naturalia data, ut species sacramentales frugum frumenti et vini cum omni clero et populo, quae in ipsis offerri significantur. Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Haec enim acceptat quae ipse donavit : quia illa sunt bona et spiritu gratiae plena. Luc. xi, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se?
Hostiam puram. Hæc quinque quæ hic dicuntur, in duo dividuntur, ita quod tria prima sint perficientia omnimodam hostiae ad elevationem in cœlum idoneitatem. Alia duo sint significantia populi cum Christo in hoc sacrificio communionem.
Dicit igitur : Hostiam, quæ jam ad ostium cœli elevata offertur. Puram, hoc est, a fomite originalis peccati nos depurantem, sicut, I ad Timoth. 1, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Sic enim tons puritatis Christus in hostia purificat.
Hostiam sanctam, hoc est, omnis sanctitatis virtutem tribuentem, in qua Sanctus sanctorum continetur. Joan. xvii, 19 : Ego pro ipsis sanctifico meipsum.
Hostiam immaculatam, hoc est, maculam a nobis actualem abstergentem, eo quod immaculatus Dominus in ea continetur, qui est agnus sine macula. Ad Ephes. v, 27 : Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam.
<--- Page Split --->
In his autem cruces tres facit sacerdos, ut hic benedictionis plenitudinem ostendat a primo perfectore sanctitatis in corpus mysticum, quod in vero corpore ut in signo ibi offertur, procedere.
Panem sanctum. Tangit ea quæ sunt communionis. Dicitur enim, I ad Corinth..x, 17, quod unus panis, unus corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus : et sic dicitur panis per similitudinem : quia substantia panis quæ ibi fuit, jam in corpus Christi est transsubstantiata, et non est ibi. Hic panis dicitur sanctus : quia sanctis et non immundis est communicandus. I Regum, xxi, 4 et 5 : Non habeo laicos ad manum, panes sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ? tunc manducare eos poterunt, propter necessitatem. Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, hoc est, a præterito legis, et a præterito naturalis rationis : et fuerunt vasa puerorum sancta, hoc est, corpora in quibus panis sanctus est reponendus. Et addidit : Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Via enim hujus vitæ pollutionem habet, quæ continuis remediis sacramentorum Ecclesie est sanctilicanda, ut digne communicemus sanctæ hostiæ.
Hic panis dicitur vitæ æternæ : quia vegetal ad vitam æternam. Joan. vi, 33 : Panis Dei est, qui de cælo descendit, et dut vitam mundo. Et ibidem, 3. 59 : Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Eccli. xv, 3 : Cibavit eum pane vitæ et intellectus.
Et calicem, a quo spirat spiritus cui per sanguinem Christi communicamus : et quia sanguis lavando salvat a peccatis et periculo, ideo additur : Perpetuæ salutis. I ad Corinth. xii, 13 : Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive Gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. I ad Corinth. x, 4 : Omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus).
Quod autem quidam dicunt quinque cruces fieri hic propter quinque vulnera, reputo derisionem. Sed hic attendendum, quod quamvis sacerdos perfector sanctitatis omnes orationes dicat cruciformiter extensis brachiis, ut populo det signum Christi crucis, ut veritas figuræ respondeat : quia Moyses sic orabat 1 : et ut omnes sit paratus accipere in amplexum charitatis, sicut dicitur, Isa. lxv, 2 : Expandi manus meas tota die ad populum incredulum : tamen hanc orationem dicit in altum porrectis manibus, brachiis plus quam in aliis orationibus extensis, ut significet elevationem hostiæ quam dicimus per intentionem in cœlum esse elevandam, quasi diceret : « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, quod a Christo in vespera mundi in cœlum est elevatum. » Hanc autem facit manuum distensionem et elevationem usque ad signa quæ hic fiunt : tunc enim retrahit ut cruces faciat ad eorum quæ diximus significationem.
Hæc igitur est elevatio hostiæ prima.
<--- Page Split --->
CAPUT XIV.
De his quæ facta sunt in sacramenti figura et typo.
1. Supra quæ propitio, etc.
Hoc est secundum in quo elevatio istius hostiæ petitur per memoriam acceptationis de coelo factæ figurarum.
Continentur autem hic duo, in quorum primo id quod petitur, exprimitur. In secundo figurae de coelo receptae commemorantur.
In primo quatuor innuuntur : in quorum primo primus respectus de coelo super elevandam hostiam habendus significatur. Secundo, modus desuper respicientis describitur. Tertio, respectus petitur. Et quarto, inspicientis acceptatio hostiæ respectæ.
Dicit ergo : Supra quæ, scilicet dona et data tibi oblata. Et per hoc quod dicit, supra, notat cœlestem desuper venturum respectum. Psal. lxxix, 15 : Respice de cœlo, et vide, et visita vineam istam, scilicet meam, sanguinis tui tibi oblatam. Isa. lxvi, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Et post pauca, ʒ. 2 : Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Pauperculus enim Christus fuit cum nudus offerebatur : contritus spiritu, cum spiritu voluntario totus contritus plagis et livoribus et vulneribus propter nos offerebatur. Isa. lxii, 5 : Attritus est propter scelera nostra. Tremebat autem sermones Patris, quando offerens se dixit : Non mea voluntas, sed tua fiat 1.
Et hanc offerimus hostiam, et nos
in hostia : et ideo petimus te respicere de supra ista, propitio et sereno vultu. Propitius quidem in facilitate dimissionis peccati pro quo offertur hostia. Jerem. xxxi, 34 : Propitlabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. Sereno autem : quia benignitas et hilaritas serenum faciunt vultum. Et hoc dicit propter bonos qui in hostia offeruntur. Unde Christus duo dixit, oblatus pro nobis. Primum, Luc. xxiii, 34 : Pater dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt, ecce propitiatio. Dixit etiam : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 2, hoc est, spiritum sanctorum, ecce vultus serenitas. Et de hoc dicitur in Psalmo lxvi, 1 : Illuminet vultum suum super nos, ecce serenitas : et misereatur nostri, ecce propitiatio. Sumitur autem istud, Numer. vi, 23, ubi sic dicitur : Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Facies enim Dei semper serena est et misericordia ejus facit propitium. Et ibidem, Numer. vi, 26 : Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Respicere digneris, scilicet oculo amoris : quia ubi amor, ibi oculus. Eccli. xxxvi, 1 : Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.
Et accepta habere, pro omnibus quae in ipsa offeruntur hostia. Psal. l, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Hoc est quod
<--- Page Split --->
pro omnibus fecit justitiam satisfactionis.
- Sicuti accepta, etc. Ecce commemorationem figurarum, quarum semper una plus manifestat de veritate sacramenti quam alia. Prima enim manifestat oblati passionem, secunda oblati unigeniti dignitatem, tertia ritum et veritatem.
Dicit igitur : Sicuti. Hoc autem non dicit aequalitatem : quia nostrum multo acceptius est illo, et illud non fuit acceptum nisi in fide istius : et ideo adverbium notat relationem respectus ad typum, et sic notat non aequalitatem, sed talem similitudinem qualis potest esse typi ad veritatem.
Accepta habere, per adspectum de cœlo factum, dignatus es, eo quod typi fuerunt istius nostri sacrificii, munera, quæ de tuis donis accepit offerens, sicut dicitur, Genes. iv, 1: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipidus eorum. Pueri tui, obedientia et puritate et non sensu. I ad Corinth. xiv, 20: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. Justi, per fidem hujus sacramenti justificati. Ad Roman. v, 1: Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum. Abel, in quo primo iste agnus occisus est. Apocal. xiii, 8: Agnus qui occisus est ab origine mundi.
Et sacrificium Patriarchæ, qui est princeps patrum, in hoc quod ipse prima via credendi est in quo adoptionis gratia est, significatur. Abrahæ, patris multarum gentium, quæ modo tibi in sacrificio offerunt. Abrahæ, qui tibi unigenitum obtulit, sed pro unigenito arietem occidit 1 : quia in hoc sacrificio non unigeniti tui deitas quæ tibi offertur, mactari significatur, sed humanitas per arietem significata occiditur et immolatur. Et sicut scriptum est, Genes. iv, 1: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus: ita
scriptum est, quod de cœlo vocasti Abraham, dicens, Genes. xxii, 16 et 17: Per memelipsum juvavi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi, etc.
Et quod tibi obtulit primus, quia sumnus, sacerdos, sacra dans, vel sacra dos tua, Melchisedech, quod interpretatur rex justitiae et rex pacis secundum Apostolum, ad Hebraeos, vii, 1 et seq.: de quo dicitur, Genes. xiv, 18 et 19: At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei. Ad Hebr. vii, 1 et seq.: Melchisedech, rex Salem,... sine patre, sine matre, sine genealogia:... assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Sanctum sacrificium, quoad plenitudinem gratiae et virtutum copiam. Joan. iii, 34: Non enim dat Deus ad mensuram spiritum, supple, Filio qui in sacrificio continetur. Immaculatam hostiam, quoad innocentiam et peccati immunitatem. I Petri, ii, 22: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Et attende, quod tres illi typi de naturali lege sunt adducti : quia illi in fide patrum semper fuerunt accepti. Hostiae autem legis Moysi numquam acceptae fuerunt, sed ad tempus tolerabantur a Deo, ut potius Deo quam idolis immolarentur : eo quod carnalis populus pronus fuit ut haec idolis immolaret. Et hoc dicit Petrus Apostolus in libro qui dicitur Clementis Itinerarium. Psal. xlix, 13 et 14: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hicrorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Et de hoc in ante habitis dictum est, et multa de hoc in ultimo tractatu continentur 2.
<--- Page Split ---> tionibus 1, usque ad cornu altaris, dicit sic : « Dies solemnis est Domino compunctio cordis nostri : sed tunc in frequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymis pro amore ejus assidue mens movetur. Cui velut si diceremus : Tamdiu ista acturi sumus, quamdiu in tribulatione afficiemur ? illico terminum quousque fieri debeat, subjungit dicens : Usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostri lamentatione faciamus. » Hæc sunt verba Gregorii. Constat autem, quod sacrificium interius spiritus contribulati non exaltatur nisi incorporatum altaris sacrificio. De hoc Augustinus super eumdem Psalmum sic dicit : « Est quoddam altare invisibile, ad quod non accedet injustus. Ille solus accedit, qui ad illud securus accedit. Illic invenit vitam suam, qui in isto altari visibili discernit causam suam. Non igitur sufficit in terra dies iste solemnis, quo Agnus occisus est, sed constituite illum in condensis Scripturarum, alta et secreta rimantes quousque perveniatis, exaltatis a Deo mentibus, usque ad ejus divinitatem. Et quid ibi aliud nisi laudes cantabimus ? Quid aliud dicemus, nisi, Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te 2 ? non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem. Dilectio enim nostra vox est. » Sic igitur perfertur in sublime altare Dei, quando omnes in sacrificio adhaerent deitati Christi in conspectu majestatis Patris existentis. Psal. xlui, 4 : Introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam.
Ut quotquot de cleri servitute vel voto populi, ex hac altaris participatione, per metonymiam, hoc est, sacrificii altaris communione. Et hic osculatur sacerdos altare, ut se participem cum omnibus
offerentibus sacrificii altaris ostendat. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine.
Sacrosanctum Filii tui, tibi consubstantialis, et ideo in sublimi altari tuo oblati, corpus, nos sibi incorporans, et sanguinem, in uno spiritu nos potantem, sumpserimus, communicando sibi in corpore et spiritu, omni benedictione nos tuis benedictionibus replente, cælesti, hoc est, cælestium bonorum, et gratia, quæ gratum facit habentem et opus ejus gratum reddit, repleamur. Et de benedictione quidem dicitur, Deuter. xxxiii, 23 : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini. Nephthali autem latitudo interpreratur, et signat eum qui dilatatus est in communione charitatis. De gratia autem dicitur, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Hic autem quando dicitur, corpus, fit crux super corpus, ut significetur benedictionis plenitudo a primo perfectore sanctitatis in corpus mysticum procedere. Et cum dicitur, sanguinem, alia fit crux, ut significetur in idem corpus mysticum procedere gratia. Et cum dicitur, omni benedictione, fit crux ante faciem sacerdotis, ut significetur in sacerdotem ut in hominem infirmum, qui pro se et pro populo offert, hæc eadem gratia manare a Deo. Quod autem hic quidam dicunt, quod per osculum altaris quod hic facit sacerdos, significetur osculum Judæ, quo tradidit Dominum : et per duas cruces quæ fiunt super corpus et sanguinem, significantur vincula et tracliones quibus trahebatur Dominus ad Annam pontificem : et per crucem qua faciem suam signat sacerdos, significantur sputa quibus consputus est Dominus : omnino profanum est, et omnibus fidelibus abominandum.
Quod autem sequitur : Per eumdem
<--- Page Split --->
Christum Dominum nostrum, conclusio est saepius exposita, cui nemo respondit Amen loco idiotae : quia hic hoc sicut in aliis secretis conclusionibus, Angelis relinquitur qui assistunt sacramento, sicut dicit beatus Gregorius. Unde, Tob. xii, 12 : Ego obtuli orationem tuam Domino. Et, Daniel. ix, 23, dixit Gabriel Angelus : Ab initio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, etc. : et in his omnibus nemo est adjutor meus nisi Michaël princeps noster. Unde Gregorius : « In ipsa immolationis hora cum adstantibus sibi ministris celestibus Christus, ut proposita consecret, adesse credendus est. » Hoc enim non est mirum, quod in isto sacramento Angeli ministrant, qui sicut dicitur, ad Hebr. i, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. Sicut enim dicit Augustinus : « Ista sunt munera, ista sunt dona super omnem gloriam constituta, quibus fideles suos omnipotens Deus reficiens glorioso Filii sui corpore vivificat, sanctificat, et praeparat aeternitati. Per haec corda fidelium omnium benedictione replet et gratia, tribuens corporibus ca-
stimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem. Per haec tuetur suos misericordia, spe confirmat, munit charitate, ut tanti Domini participatione qui intra se Deum suscipiunt, templum ejus effici mereantur. »
De hoc eodem sacramento ita dicit Ambrosius : « Christus Ecclesiae cibus est, Christus est potus, caro Dei cibus, et sanguis Dei est potus, Christus nobis quotidie ministratur : cibus iste non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. Hic est panis vitae. Qui ergo vitam manducat, mori non potest. Accedite ad eum, et satiamini : quia panis est. Accedite ad eum, et potate : quia fons est. Accedite ad eum, et illuminamini : quia lux est. Accedite ad eum, et liberamini : quia ubi spiritus Domini, ibi libertas est. Accedite ad eum, et absolvimini : quia remissio peccatorum est. Corpus autem Domini nostri Jesu Christi postulatio est divinae reconciliationis et protectionis aeternae. Accipe tibi monumentum, suscipe tibi Dominum Jesum tuae mentis hospitio : ubi enim corpus est, ibi est Jesus. »
CAPUT XVI.
De supplicatione pro his qui in sacramento sunt elevandi. Et primo, pro mortuis.
Memento etiam, Domine, famulorum, etc.
Hic tangitur specialiter de his qui in hostia ad cœlum oblata Deo offeruntur : et quia mortuis citius subveniendum, ideo tangit primo de mortuis, et postea de vivis, ibi, Nobis quoque peccatoribus, etc.
De mortuis etiam tangit dupliciter, scilicet in speciali, et in communi, ibi, Ipsis et omnibus, etc.
In speciali innuit tria, scilicet supplicationem memoriae, mortuorum pietatem et professionem, et mortuorum per nomina designationem.
Dicit ergo : Memento etiam, Domine, Supplica-
<--- Page Split --->
hoc est, non sicut de his de quibus nullam vis habere memoriam et nullam notitiam, de quibus dicit Psalmista, Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Et, Matth. vii, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Illi enim in Dei memoria non sunt, qui non sunt in libro vitæ, de quibus dicitur : In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 1. Non sint ergo tales, sed sint in notitia tua, sicut dixit, Exod. xxxii, 12 : Novi te ex nomine : invenisti enim gratiam coram me. Qualis autem sit Dei memoria, in praemissis dictum est.
Famulorum famularumque tuarum, qui tibi in obedientia mandatorum famulati sunt : quia de ipsis qui numquam famulari voluerunt, nulla est apud Deum recordatio. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Joan. x, 14 : Cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
Qui nos præcesserunt cum signo fidei. Tangit mortuorum pietatem et professionem. Præcesserunt autem nos decedendo cum signo. Cum signo autem fidei, hoc est, sacramenta fidei venerabiliter et reverenter suscipiendo. De illis etiam spes est apud Ecclesiam, et pro illis intercedit. II Machab. xii, 42 et seq. : Vir fortissimus Judas, facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans : (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis). Hæc est enim resurrectio prima, quod anima resurgat a peccatis in quibus detinetur. Et secunda resurrectio est corporum de sepulcris. Et de hac eadem fide suffragii mortuorum dicitur, Apocal. xx, 5 et 6': Hæc est resurrectio prima. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : quia illi æternaliter non damnabuntur.
Et dormiunt in somno pacis. Mors enim piorum somnus est : quia in dormiente magis quam in vigilante agit vita occulta, sed in eo tantum ligata est vita manifesta : et ita est in his qui mortui sunt cum signo fidei. In his agit plus vita gratiae quam in vivis : sed vita manifesta operans in corpore, ligata est in eis usque ad corporum resurrectionem. Unde, Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit. Luc. viii, 52 : Non est mortua puella, sed dormit. Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii : merces, fructus ventris. Hi ergo dormiunt in somno pacis : quia si sunt in regno perfectionis, pacem acceperunt dicentes : In pace in idipsum dormiam, et requiescam 2. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Si autem sunt in purgatorio, tunc certa exspectatione in pace cordis exspectant suæ purgationis terminum, et liberationem a pœnis et locis pœnarum. Et ex verbo isto videtur innui, quod animæ in purgatorio non affliguntur ministerio dæmonum : quia cum dæmonibus somnum pacis non haberent : sed purgantur per seipsas sicut aurum purgatur et rutilat in igne. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Et infra, §. 15 : Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Unde etiam non opinor, quod dæmones animas purgandas dœterant ad loca pœnarum : quia sanctæ sunt animæ, et dicit David in Psalmo lxxiii, 19 : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, hoc est, non trades eas potestati dæmonum affligendas, qui sunt bestiae quasi vastiae dictæ : et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem, quia purgatas educes de locis pœnarum : sed potius animæ pondere venialium quæ secum portant de corpore exeuntes, tendunt profundius et minus profunde ad loca
<--- Page Split --->
pcnarum pro diversitate venialium qua sccum deferunt, sicut diversi ponderis gravia tendunt deorsum. Et ideo, Zachar. v, 7, dicitur iniquitas sedere super talentum plumbi. Et in Psalmo xxxvii, 3, dicitur de peccatis : Et sicut onus grave gravata sunt super me. Istis ergo valent suffragia.
Net N. Et hic fit mentio specialis quorumdam defunctorum, et praecipue pro quibus oblationes facta sunt ad altare : quia vota eorum sunt in sacrificio, sicut diximus in ante habitis.
2
Et post mentionem specialium, quos sola cogitatione non verbo vocali recolit, stans ad aram perfector sanctitatis, prosequitur in communi dicens : Ipsis, Domine, quos in speciali designavimus recordatione, et omnibus in Christo, hoc est, in signis fidei Christi, quiescentibus, a laboribus vita exterioris. Job, iii, 17 : Requieverunt fessi robore. Et ibidem, x. 13 : Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.
Locum refrigerii : quia jam non sunt in locis refrigerii, in quo divina foveantur consolatione. Et alludit ei quod dicitur, Zachar. ix, 11 : Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc est refrigerium divina consolationis, et hoc dictum est quoad ignis afflictionem. Non ergo sunt de illis quibus nullum subvenit refrigerium. Luc. xvi, 24 : Pater Abraham, miserere mei, et milte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et respondit Abraham post aliqua, x. 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hanc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Chaos enim illud profundissimum immobilitas est divina sententiae, quae nullum sanctorum in patria per compassionis suffragium permittit transire ad subventionem in inferno damnatorum, nec aliquem damnatorum per adoptionem re-
frigerii permittit transire liberatum ad locum beatorum.
Hic est ergo locus refrigerii, hic locus lucis, contra illud, quod in tenebris sunt qui in purgatorio purgantur : quae lux maxime est in aperta Dei visione, de qua dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem. De tenebris autem dicitur, Sapient. xvii, 20 : Ipsi sibi fuerunt graviores tenebris. Quia tamen interiorem habent candentem fidei lucem, merito illius lucis aliquando purgati ad fruitionem aeternae lucis exibunt. Mich. vii, 8 et 9 : Consurgam cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et fa ciat judicium meum. Educet me in lucem, videbo justitiam ejus.
Hic etiam dicitur locus pacis : quia animae in locis pœenarum pacem ab extrinsecus affligente non habent, sicut dicitur, Baruch, iii, 3 : Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna, hoc est, in loco beatorum, ubi, sicut dicitur ibidem, x. 17, est lumen oculorum, et pax, scilicet Christi, quam inveniunt illi qui perfecte custodium mandata : quia sicut dicit Psalmista, Psal. xvii, 12 : In custodiendis illis retributio multa. Psal. cxviii, 165 : Pax multa diligentibus legem tuam. Haec autem pax quae post turbationem purgationis oratur animabus omnibus, est pax Jerusalem cœelestis, de qua dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Pax cœelestis civitatis est concordia fruendi Deo, et invicem in Deo. »
Ut indulgeas, hoc est, ex bonitate tua indulgentiam tribuas, deprecamur, omnes qui tibi sacrificium offerinus, sive servitute, sive voto, dicentes cum Psalmista, Psal. cxlii, 2 : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et, Daniel. ix, 18 : Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Et ideo oramus, ut
<--- Page Split --->
ex indulgentia dones locum refrigerii, lucis et pacis defunctis.
Per eumdem Christum Dominum no- strum, qui defunctos in fide sua liberavit a locis pœnarum.
- Est autem hic annotandum quibus et Suffragia ad quid prosint suffragia Ecclesiae, et Ecclesiae quibus pro- sint? quæ sint suffragia, et qualiter sunt fa- cienda.
Et circa primum quidem quatuor or- dines defunctorum distinguit Augustinus, scilicet valde malos, et valde bonos, me- diocriter bonos, et mediocriter malos.
Valde mali quidem sunt, qui in vita desperata vitam finierunt, dicentes dicto oris, vel perfidia cordis, vel facto operis illud Job, XXI, 14 : Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiarum viarum tuarum notumus. Quia si etiam dicto oris vel fide cordis non dixerunt, tamen omni facto clamaverunt illud Apostoli, ad Titum, I, 16 : Confitenitur se nosse Deum, factis autem negant. Judæi ergo et pa- gani et hæretici dicunt illud perfidia cor- dis, blasphemi dicunt illud dicto oris, falsi Christiani dicunt illud facto operis. Illis ergo non prosunt suffragia Eccle- siae : quia ut dicit Augustinus : « Dum viverent, non se dignos, sed potius indi- gnos fecerunt ut eis talia salutis admini- cula prodesse possent. »
Valde boni autem sunt statum purita- tis tenentes, et nullis mundi sordibus in- quinati, sicut sunt qui cum Apostolo dicunt, ad Philip, I, 21 : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et post pauca, y. 23 : Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Hoc au- tem dicere debent devotione cordis, et veritate oris et intentionis, et facto ope- ris : quia si etiam illis aliquid adhaeret parvum ex terrena ista et contagiosa inhabitatione, dicit Augustinus, quod il- lud quod facit gutta in camino, hoc facit tale parvum veniale in tali viro justo.
Consumitur enim calore ferventissimæ charitatis. Hi ergo, ut dicit Augustinus, tam boni sunt, quod talibus remediis non indigent.
Mediocriter autem boni sunt, qui sine mortali aut sunt, sicut innocentes, aut mortalia sua per compunctionem et con- fessionem et satisfactionem venialia fe- cerunt, et bonis operibus inhaerendo, et obedientia mandatorum et decretorum Ecclesiae vixerunt, tamen perfectam con- siliorum vitam non tenuerunt : et ideo multa de terrena contagione eis venialia adhaeserunt, quæ tamen levia sunt et otiosa et neglecta, et non satis devota, bona, perfecta : et isti quidem in purga- torio cremabilia habent, sed magnam et notabilem ad ignem non habent resi- stentiam : et ideo lignum, fœnum et sti- pula non vocantur 1.
Mediocriter autem mali sunt, qui man- datorum quidem habent custodiam et mortalia sua per pœnitentiam in venialia commutaverunt, sed tamen more et sol- licitudine curae sæcularis pro domibus et uxoribus et filius multa non mortalia, sed a servitio et sollicitudine Dei et fer- vore charitatis et devotionis multum re- trahentia et fortiter ad imum tendentia et illaqueantia in concupiscentia carnis et cupiditate rerum, citra Deum tamen et divinum præceptum commiserunt et committunt quolidie, qui notabilem ad ignem habent resistentiam antequam cre- mentur : et ideo illi ligna, fœnum, et stipulam superædificant supra fidei fun- damentum 2. Ligna in majoribus diutius ardentibus, fœnum in mediocribus, et stipulam in minimis, tamen ad ignem ordinatis. Et illis duobus defunctorum generibus prosunt suffragia Ecclesiae. Et sit patet primum, scilicet quibus prosunt suffragia. Unde Augustinus dicit : « Si scirem patrem meum esse in inferno, non plus rogarem pro ipso quam pro diabolo. » Illi enim, ut diximus, sunt ultra chaos divinae misericordiae, et
<--- Page Split --->
forum non erit recordatio ad bonum.
Ad quid autem prosunt, iterum dicit Angustinus, dicens quod quibus prosunt vel ad hoc prosunt, ut velocior sit eorum liberatio, vel ut tolerabilior sit eorum damnatio. Mediocriter autem bonis et mediocriter malis prosunt, ut velocior sit eorum liberatio : et ideo tot possunt lieri suffragia pro uno aliquo, quod sta- tim in momento liberatur : et ideo in hoc solo casu melior est conditio divitis quam pauperis : quia habet unde suffra- gia fiant pro ipso. Unde, Proverb. xiii, 8, dicitur : Redemptio animæ viri divi- tia suæ. Quod autem dicit Augustinus, quod ad hoc prosunt ut tolerabilior sit eorum damnatio, diversimode intelligi- tur a Doctoribus magnis. Præpositivus enim dicit, quod propter hoc verbum suffragia prosunt valde malis in inferno damnatis, sed non ad liberationem : di- cebat enim, primum quidem quod fit pro tali aliquo, tantum tollit pœnam vel partem pœnae a damnatis, sequens au- tem suffragium non tollit tantam ut pri- mum in mensura quantitatis, sed tollit tantam in proportione : et quia pœna eorum extensive accepta secundum mo- dum continui divisibilis est in infinitum, ideo illa pœna numquam finitur per suf- fragium et tamen per omne suffragium to- lerabilior efficitur. Hujus autem exem- plum dabat in continua linea, quæ si divi- datur per æqualia in quantitate mensuræ, sicut per duo æqua, vel tria, vel quinque, et sic deinceps æqua in mensura, tunc procul dubio stabit divisio et finietur li- nea : quia tales partes non infinitæ sunt in ipso. Si autem sic dividatur, ut primo dividatur per duo, vel per tria, et sic deinceps, et residuum iterum dividatur per duo, vel per tria quæ sunt dimidia, vel tertia residui non æqualia primis nisi proportione residui, numquam stabit di- visio, sed procedit in infinitum : quia de- linitio continui est in infinitum divisibile esse. Tali ergo divisione dicebat a dam- natis pœnarum divisionem per suffra-
gium Ecclesiæ fieri. Sed quæratur a Præpositivo, quæ sit causa quod secundum suffragium minus in quantitate pœnæ tollit quam primum, cum in omni natura duo æqualiter agentia, æqualiter tollant et abjiciant de passivo? et non poterit causam rationabilem assignare. Aduc autem secundum plus debet tollere quam primum : quia pœna illa diminuta per primum, minus potest resistere secundo quam primo.
Et ideo dicimus hanc opinionem fictionem esse. Ideo dixerunt Cantor Parisiensis et Stephanus Cantuariensis, quod in veritate secundum tantum in mensura quantitatis pœnae tollit, quantum primum, et quod pœna tolli potest totaliter a damnato per suffragium Ecclesiæ multicipatum: sed pœna totaliter suspensa iterum in infinitum relabitur: quia non liberatur nisi per gratiam, cujus damnatus non est susceptibilis. Hoc autem confirmant isti per dictum Joannis Chrysostomi, qui distinguit, quod duplex est misericordia Dei, scilicet liberans et relaxans. Liberans est, quæ ex toto indulgens liberat: et hæc, ut dicit, non est super omnia opera Dei: quia non est super damnatos. Est autem misericordia relaxans: quia citra condignum puniens in omni judicio parlem pœnae relaxat, et numquam totam: et hanc dicit esse super omnia opera Dei, etiam super damnatos. Et sic intelligi potest illud Psalmi cxliv, 9: Et miserationes ejus super omnia opera ejus. Et illud Psalmi xxiv, 10: Universæ viae Domini misericordia et veritas. Et illud Jacobi, u, 13: Superexaltat autem misericordia judicium. Quærimus autem ab his quæ sit causa, quod jam liberatus relabitur in pœnam: quia apud justum judicem si aliquis satisfecit pro reo, et judex acceptavit satisfactionem, omnino injustum est iterum reum in pœnam revocare: et isti de hoc nullam convenientem possunt assignare rationem. Adhuc autem auctoritates Canonis sunt contra istam opinionem: dicitur enim, Job, xv, 30 et 31, de damnato: Non recedet de
<--- Page Split --->
tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Proverb. vi, 34 et 35 : Quia zelus et furor viri non parcit in die vindicta : nec aquiescit cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Ideo post istos venit magnus doctor Gulielmus Altisiodorensis, et dixit, quod pro certo pœena ignis non diminuitur, nec suspenditur a damnatis per Ecclesiae suffragium, tamen prodest ut tolerabilior sit eorum damnatio : quia confortat patientem, ut confortato vigore levius ferat ignis incendium. Hujus autem dedit exemplum, sicut quando aliquis pondere magno gravatus, lassitudine debilitatur : si quis in faciem ejus fundit aquam frigidam, in nullo quidem pondus alleviat, et tamen illum ad levius sustinendum confortat et refrigerat : et in hoc sensu dixit divitem suffragium guttae aquae petere ut refrigeretur. Sed hoc valde mirabile est, qualiter etiam fingi possit hoc quod dicit iste : cum Abraham dicat tantum esse chaos 1, quod etiam minimum compassionis suffragium a sanctis ad damnatos non poterit derivari. Adhuc constat, quod nihil potest relevare pœenam damnati nisi peccati diminutio vel dimissio : quia nihil facit animam ab igne passibilem nisi peccatum : peccatum autem nec dimittitur nec diminuitur nisi per gratiam. Gratia autem secundum fidem Catholicam non sunt susceptibiles damnati : quia dicit Damascenus, quod oportet scire, quia quod in Angelis est cesus, hoc est in hominibus mors : et sicut Angeli post casum non sunt reparabiles vel gratiae susceptibiles, ita nec homines post mortem.
Et ideo temporibus nostris in doctrina florentes Theologi omnes istas opiniones abhorruerunt, et dixerunt, quod si prosunt damnatis suffragia, quod in altera parte pœena prosunt eis, et non in tota.
Sunt enim damnati ad ignem et conscientia verinem, sicut dicitur, Isa. Lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Et ideo ad mitigationem ignis nihil prosunt, sed conscientia vermis remordet de tribus, scilicet de peccato commisso, et de bono a seipso omisso, et de bono cujus ipse potuit esse causa ut fieret ab altero non facto. Dicunt igitur, quod non mitigatur de duobus primis : quia haec duo sunt praeterita et necessaria, sed de tertio et crescit et mitigatur. Si enim per malum suum causa est mali in alio, toties crescit vermis, quoties crescit et dilatatur malum illud in alios quos involvit : et in hoc sensu dicit Ambrosius, quod ignoratur pœena Arii, quia nescitur quot errore ejus sunt subvertendi. Si autem causa fuit ut bonum fieret per alium, toties decrescit vermis, quoties bonum illud multiplicatur, et quoad hoc solum prodest damnatis Ecclesiae suffragium : et hoc quia rationem habet Catholicam, puto esse tenendum. Et ideo dicitur, Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos quo tu properas.
Quod autem quaeritur, quae sunt sulfragia quae valent mortuis, dicit Gregorius in Dialogo, quod eleemosyna, vigilia, et orationes, et caetera bona Ecclesiae sunt suffragia: maxime tamen defuncti apparentes vivis requirunt sibi fieri oblationem sacra hostiae in Missa: quia illa liberavit de inferno in limbo patres detentos, quando in crucis altari offerebatur, sicut in ante habitis diximus.
Et quod quaeritur, a quibus sunt facienda, quia scriptum est, Joan. ix, 31 : Peccatores Deus non audit. Dicendum quod omnibus tam justis quam peccatoribus fieri debent: quia non recipiuntur a Deo in charitate viventium, sed in charitate defunctorum qui sunt causa, quod ista
<--- Page Split ---> non defecerunt miserationes ejus. Multitudo autem dicitur miserationum : quia et in multis est, et ad multa quibus indigenus. Isa. LXIII, 15: Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Psal. XXXII, 5: Misericordia Domini plena est terra.
Partem aliquam. Eccce qualiter partem aliquam meritis et tuæ largitati condignam. Ad Coloss. 1, 12: Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine. Et sic in Psalmo xv, 5, dicitur: Pars havreditatis meæ. Et sic dicitur, ibidem, ʒ, 6, quia funes partes sortium nostrarum in beatitudine mensurantes ceciderunt nobis in præclaris partibus hæreditatis æternæ.
Et societatem: quia ex societate sanetorum bona uniuscujusque efficiuntur omnium in beatitudine communia. Psal. LXXXVI, 7: Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Donare digneris: quia omnia Dei dona sunt, et de suo nemo aliquid in bonis influit. Unde versus :
Quidquid habes meriti, præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.
I ad Corinth. iv, 7: Quid habes quod non accepisti: si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
2
Cum tuis sanctis. Ecce cum quibus : et tangit Ecclesia tantum eos de quorum fide et beatitudine sufficienter est certificata, et alios non tangit nisi in communi. Apostolis non a Domino electis, sed potius sorte vel alio signo Spiritus sancti electis : et martyribus, fidei testibus.
Cum Joanne. Illum opinor esse Joannem Baptistam, qui martyr est, ut habetur, Matth. xiv, 10, et sic inter martyres ponitur : de quo Christus dixit, Matth. xi, 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Hic finis est legis et prophetiæ et initium Evangelii. Unde, Matth. xi, 13 : Omnes prophetæ et lex usque ad Joannem pro-
pteraverunt. Et supra, ʒ. 12: A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiumt illud.
Stephano, qui propter privilegium virginitatis primus prælatus est ab Apostolis viduis et virginibus, sicut legitur, Act. vi, 5. Qui sanctitatis habuit præconium. Unde,Act. vi, 8 : Stephanus autem, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Et ibidem, vn, 33: Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei. Qui propter sanctitatem et sapientiam confutator fuit erroris et veritatis defensor invictus. Act. vi, 10: Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur. Qui per mortem lapidum testis fidei, et se suscipientem in cælo paratum vidit Jesum. Act. vn, 36: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Qui propter nimiam charitatem pro se lapidantibus oravit Dominum, et se lapidantem converti impetravit Paulum. Act. vn, 39 et 60: Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, etc.
Mathia, qui sicut dicitur, Act. 1, 23 et seq., sorte electus est in Apostolum, ut acciperet locum ministerii et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut esset testis resurrectionis Christi. Sors autem illa, ut dicit beatus Dionysius, non fuit nisi impetratio signi quo Spiritus sanctus illum assumendum esse ostendit et non alium. Act. 1, 26: Cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.
Barnaba, qui etiam signo quod dedit Spiritus sanctus, segregatus est in apostolatus officium cùm Paulo. Act. xiii, 2 : Dixit Spiritus sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos. Hic primus cum Paulo fuit Apostolus gentium et ideo a gentium reliquiis specialiter honorandus. Actu.
<--- Page Split --->
xiii, 46 et 47 : Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt, scilicet ad Judmos : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes : sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terra 1.
Ignatio, qui gloriosissimus fuit martyr contemporaneus Apostolorum, pedissequus Virginis beatae, qui condemnatus ad bestias, et Romam delatus, rogavit ut sancti in passione ejus non deficerent. Qui protestatus est in theatro, quod non ut malefactor puniretur, sed sicut Christi discipulus. Qui bestias quae sibi Dei virtute mansuetabantur, contra se, ut devoraretur, provocavit. Qui publice haec verba dixit : « Ignis, crux, bestiae, ossium confractio, membrorum divisio, tormenta diaboli in me veniant, ut Jesu fruar. » Et haec omnia ipse Ignatius in epistola quam Romanis direxit, scribit. Qui cum esset in dentibus leonis, alta voce dixit : « Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molor, ut panis mundus inveniar. » Qui, ut scribit Dionysius de eo, in ore aliud non habuit, nisi haec verba : « Amor meus crucifixus est. » Qui multas laudes in diversis epistolis de matre Dei, cujus capellanus fuit, scripsit. Cujus ignitum cor cum partibus multis divisum esset, nomen Christi in singulis partibus, aureis litteris scriptum inventum est, ut habetur in Chronica Martiniana sub Trajano imperatore, anno Domini 96. Romae autem passus, Antiochae requiescit in basilica nomini suo consecrata in suburbio civitatis.
Alexandro, qui Papa fuit urbis et orbis, et cum Eventio et Theodolo passus Romae quiescit ad sanctam Sabinam in altari majori.
Marcellino, Petro, qui comites fuerunt individuae passionis et fidei, quos
eadem fides et passio fratres effecit.
Felicitate, cujus fides mirabilis tuit, ut septem filios sicut mater Machabeorum offerret passioni pro Christo.
Perpetua, quae privilegio castitatis et fidei meruit martyrio coronari.
Agatha, quam mammillis abicissis ipse in carcere consolatus est Apostolorum princeps Petrus, et exhibuit beneficium plenae curationis.
Lucia, quae patrimonio distracto et contempto thor o pro fide et religione Christiana pugnavit, et per martyrium triumphavit.
Agne, sive Agnete, cujus tanta est auctoritas, quod ipse doctor veritatis Ambrosius scribit passionem ejus, et in die passionis ejus missa et sermone solemnizasse legitur eam Augustinus.
Cæcilia, quae Evangelium Christi semper gerebat in pectore, et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat. Quæ cilicio membra virginea domabat. Quæ Tiburtium et Valerianum sponsum suum ad coronam martyrii vocabat. Quæ tandem flammis balnearibus superatis, martyrium detruncato capite promeruit, et pacem sanctis sui martyrii merito concessam esse prædixit.
Anastasia, cujus eleemosyna ipsi martyrii palmam promeruerunt.
Et omnibus generaliter sanctis tuis, quorum fides et merita Deo sunt nota. De quibus dicitur, Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
Intra quorum. Tangit qualiter in sublime altare petit recipi quos offert, quia ad consortium sanctorum quorum indubitata est ad gloriam receptio, dicens : Intra quorum sanctorum, nos qui in hostia offerimur, consortium, ut eamdem sortem beatitudinis obtineamus. Ad Ephes. m, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qua sit lati-
<--- Page Split --->
tudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. In his dimensionibus consistit sors haereditatis nostre.
Non aestimator meriti. Quia sicut di- citur, Isa. LXIV, 6: Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruate universae justitiae nostrae. Ideo non possumus aliquid praesumere de aestimatione meritorum.
Sed veniae, quæsumus, Domine, largi- tor, quia totum est ex indulgentia et libe- ralitate tua, admitte, ut eorum consor-
tio annumeremur. Et hoc est quod dicit David : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem 1. Ac si dicat : Nisi benigne facias de tua bona voluntate, ut de vivis lapidibus reaedificentur muri Jerusalem.
Per Christum Dominum nostrum. Hoc sæpius expositum est.
Hoc est ergo quod dicit, quod vivi of- ferendi sunt in oblatione : et sic de mor- tuis et vivis in oblatione offerendis est habitum, ut diximus. CAPUT XVIII.
De operibus sanctæ Trinitatis in confectione corporis Domini.
Per quem hæc omnia, Domine. Hæc est conclusio totius Canonis : et conclu- duntur hic ea quæ circa confectionem corporis Domini sunt opera Trinitatis.
Dividuntur in duas partes, ita quod in prima sunt ea quæ sunt ex parte sacra- menti, in secunda autem continentur ea quæ sunt ex parte operantium in sacra- mento personarum, ibi, Per ipsum.
Ex parte autem eorum quæ sunt in sa- cramento, quatuor dicuntur quæ per or- dinem manifestata sunt in littera.
Dicit igitur, Per quem, sicut media- torem qui se rem fecit tanti sacramenti, hæc omnia, tam de frugibus oblata, quam de eis qui in sacramenti offeruntur oblatione, semper, ut omni tempore offerri possint, bona, quia quæcumque sunt a bono, bona sunt. Genes. 1, 31 : Vidit Deus omnia quæ fecerat, et erant valde bona.
Creas per naturam quam instituisti :
et ideo culpa carent. Dicit enim Augu- stinus : « Quia bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. » Sicut enim dicit Dionysius, boni est optima adducere. Et quia ista bonitas creaturæ indita est omni creaturæ, ideo nulla crux fit super hoc verbum.
Hæc autem quæ ad fructum ômnium te optimo Deo creata sunt in sacramento, sanctificas, dum idonea facis ad sancti- tatem sacramenti. I ad Timothy. iv, 5 : Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem.
Vivificas : quia transsubstantias in corpus vivum et gloriosum et divinum. Ezechiel. XLVII, 9 : Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. Sic enim dicit Filius Dei, qui habet vitam in semetipso, Joan XIV, 19 : Ego vivo, et vos vivetis. Et, Joan. x, 28 : Ego vitam æternam do eis, et non peribunt.
<--- Page Split --->
Ergo quoad speciem sacramenti sanctilicat : quoad rem autem contentam quae est sacramenti res, vivificat, quae est corpus Christi verum et vivum quod de Virgine traxit : quoad rem autem sacramenti benedicis : quia haec est res contenta et significata omnibus praestans gratiam. Psal. cxxvni, 8 : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
Quoad liberalitatem autem dantis hoc sacrificium, dicit: Ac præstas nobis. Ipse enim paratus est dare omnibus omnia superabundantius quam petimus aut intelligimus : quia ipse ex liberalitate sua largitor est omnium bonorum.
Hæc igitur sunt ex parte sacramenti. In omnibus autem his præter quam in primo, quod facit Deus pro se sine nobis, et præter ultimum, quod iterum facit Deus propria bonitate, fit crux, ut virtus crucis intelligatur facere. Et quod hæc virtus a primo perfectore sanctitatis intelligitur procedere in sacramentalibus. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Libera enim manu largitur suas benedictiones.
clum : quia in illius bonitate omnia perficiuntur opera. Et dicitur in ipso, propter continentiam. Unde, ad Roman. xi, 35 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.
Est tibi Deo Patri, in qua prolatione fit crux ante calicem, ut significetur quoniam in Patre est auctoritas totius divinitatis. Omnipotenti autem dicit, quia omnia hæc ut in corpore mystico perficiantur, omnipotentiæ est Dei Patris. Patri enim attribuitur omnipotentia : quia potentia perfecta non vult ab alio esse, sed a seipso.
In unitate Spiritus sancti : et fit crux per totum calicem, ut continentia Spiritus sancti significetur. II ad Corinth. xm, 13 : Communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
Omnis honor, qui virtuti, ut saepe diximus, debetur. Et gloria, quae debetur toti praeconio Trinitatis : quia sicut dicit Augustinus, gloria est clara cum laude notitia, quae sola clara est in notitia sancta Trinitatis. I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. Hic autem Deus, ut dicit Augustinus, est Deus Trinitas.
Per ipsum. Hic tangit Trinitatis in sacramento indivisas, et tamen appropriatas operationes. Primo autem tangit operationem quæ est Filii quando dicit, per ipsum, quod notat causam mediam. Mediator enim unus est Dominus Jesus Christus. I ad Timoth. n, 5 : Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, per quem hæc omnia sicut per seipsum mediantem hæc perfecta sunt.
Cum ipso. Hoc attribuitur Patri qui cum Filio semper operatur redemptionis opera, ut inter Patrem et Filium consensus notetur, sicut ipse dicit, Joan. v, 19 : Quæcumque ille, scilicet Pater, fecerit, hæc et Filius similiter facit. Unde dicit etiam, Joan. xiv, 10 : Pater autem in me manens, ipse facit opera.
In ipso dicit propter Spiritum san-
Per omnia sæcula sæculorum. Hoc sæpius expositum est. Psal. lxxxiii, 5 : In sæcula sæculorum laudabunt te.
Amen autem hic chorus respondet : quia hoc sacerdos propter sequentia publicc dicit. Hæc autem secunda est secreta, quæ, ut diximus, ideo sub silentio dicitur, ne populo unde occasionem ruinae accipiat, pandatur.
Quod autem quidam dicunt, quod istud secretum silentium significet quod Dominus cum discipulis habuit, quando sermone finito oravit tertio, non credimus, et derisionem reputamus : quia nulla de hoc penitus fit mentio in littera : et ideo tales expositiones pertransimus. Sed ut sacerdos in devotione permaneat, ideo silendum est, et ut secreta canibus, hoc est, illitteratis non pandantur, ideo
<--- Page Split --->
putamus, quod silentium istud et alia sunt ordinata.
Quod autem hic finita sit tota conclusio Canonis, patet per hoc quod omnia quae ad sacramentum pertinent, scilicet quoad idoneitatem materiae, quoad con-
fectionem sacramenti, quoad elevationem oblatorum, jam rite sunt perfecta. Quae autem sequuntur, ad distributionem pertinent et ad communionem sacramenti, sicut diximus a principio, quando Canonem divisimus in partes.
CAPUT XIX.
De excitatione desiderii ad petendum panem cœlestem, et de praemissione institutionis orationis Dominicae.
1. Oremus : Præceptis salutaribus moniti, etc.
In hac conclusione perfector sanctitatis stans ad aram quasi confecto jam pane cœelesti, alta voce praemonet omnes petere hunc panem, attendens quod in desiderio primum diu est ante desideratus, quamvis nullus esset qui esurientibus dare et frangere posset, sicut, Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hoc autem modo speratur a benignitate Domini, quod suis quidem viribus, sed sacerdotis manibus frangatur et distribuatur unicuique secundum quod oportet : et ideo ad excitandum hoc desiderium sacerdos exaltat vocem in hac oratione.
Et ideo hic duo facit : excitat enim desiderium ad petendum panem cælestem cum dicit in communi : Oremus, sciens quod dicitur, Jacobi, v, 16 : Multum valet deprecatio justa assidua. Attendit benignitatem largitatis divinae, quæ de facili inclinatur ad consensum orantium : quia promisit, Exod. xvi, 48 : Mane saturabimini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. Mane enim exaudivit ad volum, qui sæpe prevenit exaudiendo ipsum petentem et orantem.
Hac ergo de causa clamat, Oremus. In oratione autem duo facit. Praemittit orationis institutionem divinam, ne temerarius judicetur in tanta rei pellitione : et consequenter Dominicam inducit orationem.
In praemissione institutionis duo facit : allegat enim obligationem praecepti, et doctrinae ostendit institutionem divinae.
De praecepto dicit : Praeceptis salutaribus moniti. Praeceptum enim necessariae est obligationis. Hoc autem praeceptum est, Matth. vi, 9, ubi Dominus dicit : Vos autem sic orabitis. Luc xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Est enim praeceptum Apostolicum, ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Haec autem praecepta sunt salutaria : quia oratio est salutaris salvans hominem ab omnibus malis. Jacobi, v, 15 : Oratio fidei salvabit infirmum : et si in peccatis sit, remittentur ei. Unde, Sapient. xviii, 21, cum pontifex oraret pro populo, dicitur sic de eo : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restiit itræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Hoc salutari ad orandum praecepto moniti et
<--- Page Split --->
pramoniti a Deo benignissimo, qui semper monet nos de salutaribus. Ad Hebr. vii, 10: Hic autem, scilicet Filius Dei, erudit nos ad id quod utile est in recipirendo sanctificationem ejus. Isa. xxx, 20 et 21: Erunt oculi tui videntes praeerptorem tuum: et aures tuae audient verbum post tergum momentis.
Et divina institutione. Tangit institutionem ipsius orationis de pane cœlesti, qui divinæ est auctoritatis. Et est sensus: Et nos formati divina institutione, hoc est, instructione qua instruxit nos ut viciamus petere quæ conveniunt ad salutum : quia sicut dicitur, ad Roman. vim, 26: Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nohis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare. Et ideo Christus spiritu Dei plenus, sciens quod oportet orare, ad las orationis petitiones nos instruxit et informavit. Et in hoc affectu dixerunt discipuli ad Dominum, Luc. xt,
1 : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Et tunc in discipulis omnes nos Christus instituit ad hæc oranda.
Sic ergo instituti tam authentica disciplina, Audemus dicere: jam enim scientes quid et a quo petere debeamus, nec nobis dicetur id quod, Matth. xx, 22, dicitur filiis Zebedæi : Nescitis quid petatis : nec repulsam patiemur cum Paulo nesciente quid peteret, II ad Corinth. xii, 8 et 9, dicente : Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me : et dixit mihi : Sufìcìti tibi gratia mea. Et quia jam dignificati sumus præcedente hujus officii sanctificatione et sacrificiì in quo Deo oblati sumus oblatione, non dicetur nobis illud libri II Machabæorum, ix, 13, quod dictum est Antiocho impiissimo : Orabat autem scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.
Sic ergo parati præcepto et institutione præcepti, audemus dicere : Pater noster, etc.
CAPUT XX.
De ipsa oratione Dominica.
Pater noster, etc.
In hac oratìcne Dominica duo dicuntur, scìlicet captatio benevolentiæ ad eum a quo petitur, id quod petitur et ipsæ petitiones. Petitiones enim incipiunt ubi dicitur : Sancti f cetur nomen tuum.
Captatio autem benevolentiæ duo habet : captamus enim benevolentiam allegando dulcedinem affectus ejus a quo petimus, et allegando petendorum honestatem : eo quod nihil nisi cœlestia petere proponamus, et bona quæ bonus Pater ex sua honestate libenter a se peti desi-
derat. Et hoc facimus dicendo : Qui es in cœlis.
Primum igitur est quod dicimus captando benevolentiam a persona a qua petimus, Pater noster.
Dicimus enim Pater noster, ut principium orationis dulcescat in nomine Patris. Sapient. xvi, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Dulcissimum enim nomen est in ore filii nomen patris, si filius in Spiritu qui a Patre procedit in Filium, nominet et invocet Patrem. Ad Galat. iv,
<--- Page Split --->
6 : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Sic in ore filii nomen patris mei est sub lingua, melos in aure, et in corde jubilus. Sic Filius nominavit Patrem, Marc. xiv, 36 : Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt. Sic Filius invocans Patrem in Spiritu dilectionis, qui in Filium procedit a Patre, unus in spiritu et concors efficitur. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est, scilicet cum eo.
Est autem pater non tantum nomen et dulcedinis, sed etiam formativae virtutis : virtus enim patris etiam carnalis quae a dulcedine naturae stillat in matrem, quando recepit guttam dulcissimam et concepit, habet in se virtutem formativam, qua format sanguinem matris in partum, et filium patris, et hominem perficit ad patris similitudinem perfectam nisi obstat inaequalitas et inobedientia materiae, in qua formationem operatur. Cum autem hanc virtutem dicat nomen patris, et ab hac virtute sit impositum, constat quod nullus carnalis pater hanc virtutem habet a seipso, nec ipse est primum istius tam notabilis virtutis principium, sed virtus haec est imago quaedam et exemplum in hominibus, et exemplar principium et causa et archetypus est in primo patre, sicut omne verbum virtutem suam accipit a priori in ordine suo, quod est ejus principium secundum naturam. Unde dicitur, ad Ephes. iii, 14 et 13 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur. Quod verbum tractans beatus Dionysius dicit quod omnis paternitas ex qua sunt deorum et hominum patres et filii, est ex patriarchia super omnes paternitates elevata. Consideravit hoc sapiens et pia mater septem fratrum supra modum laudabilis et bonorum memoria digna, II Machab. vii, 22 et 23, dicens ad filios : Nescio qualiter in utero meo appa-
ruistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam.
Igitur secundum hoc primus pater Deus est, habens virtutem immaterialem divinam ante omnes et super omnes immaterialiter nos formans ad suam imaginem et similitudinem : neque enim virtus perfecta est nisi figuratam imaginem ad perfectam perducat patris similitudinem. Si enim imago optime lineis congruis protracta sit ad vultus paterni configurationem, et materia squalens et discolor colore debito carens et vita et spiritu, non dicitur esse perfecta virtus formativa. Perfecta autem est, quando congruit et in figura, et impletione pinguedinis decentis, et coloris pulchritudine, et in spiritus hilaritate, et vigore virtutis, et actibus et motibus et pulsibus vitae. Hinc est, quod non dicitur : Faciamus hominem ad imaginem nostram tantum, sed additur, ad similitudinem 1 : ut sicut gerit imaginem in naturalibus, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate, sic perferat similitudinem in hoc quod memoria sit sine oblivione notitiam Dei retinens, quasi quaedam immutabilitas aeternitatis et intelligentia plena luce veritatis divinae ignescentis et candentis, sicut dicitur de ea, Sapient. vii, 26, quod ipsa candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et supra, y. 25, dicitur etiam emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincerae, et voluntas tota ardens desiderio paternae charitatis, ita ut cum Apostolo, II ad Corinth. v, 14, dicamus : Charitas Christi urget nos. Et illud ejusdem Apostoli, ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et in corde ni-
<--- Page Split --->
hil pulset nisi vita Dei Patris, sicut dicitur, Deuter. iv, 4 : Vos qui adhaeretis Homino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. Verecundum enim est si tanta virtus Patris de gutta dulcedinis sui cordis mortuam formet imaginem. Hoc enim tamquam inutile abortivum projicitur in adspectibus hominum. Hoc intendit vivus et naturalis Filius, quando omnibus filiis in discipulis dixit, Joan. xiv, 19 : Vos videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.
Congruitas autem et venustas coloris est inpulchritudine virtutis, ut concolores simus Angelis, et illi de quo dicitur, Cantic. i, 45 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Omnis enim gloria nostra et decor secundum Psalmistaun, Psal. xlix, 14, est ab intus. Judith, x, 4: Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat.
Spiritus autem spirans in nobis, Spiritus sanctus est a Patre nostro in nos procedens, sicut in omni natura spiritus naturalis filii procedit in ipsum a patre. Unde, Genes. ii, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Sic tota Trinitas Deus pater noster est. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fietor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Sic secundum Psalmistam, Psal. xxxii, 15 : Finxit sigillatim corda nostra, et intelligit omnia opera nostra : sicut dicitur, Eccli. xvii, 1 et 2, quod Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute.
Hoc ergo dicimus, quando dicimus : Pater noster. Noster enim est, si imaginem ejus per modum qui dictus est, perferimus. Unde de quibusdam qui imaginem ejus non perferunt, dicitur in Psalmo xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Alienus enim est in
vultu alieno, quem carnis concupiscentia in vultum meretricum carnalis fœditatis et corruptionis deformavit. Ad Roman.ix, 8 : Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine, supple divino. Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam hanc et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Hinc est quod dicitur, ad Galat. iv, 31 : Non sumus filii ancillæ, sed liberæ. Concupiscentia enim ancillæ et petulantia etiam semen Dei deformat in vultum alienum et ignobilem.
Alieni etiam sunt, qui cupiditate sæculi transformantur in vultum mundi, et dicuntur filii hujus sæculi, Luc. xvi, 7 : Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Sic fit quod deplorat Jeremias, Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! Splendor enim divini auri lucebat in vultibus filiorum Dei. Nunc autem ex cupiditate rerum et ambitione honoris conformati terrenis, nihil præferunt, nisi quod sint vasa testea et lutea et opus manus figuli, qui calcat lutum fluens et vasa facit terrenæ cupiditatis et capacitatis. Nahum, ii, 10 : Facies omnium sicut nigredo ollæ.
Sunt item qui præferunt vultum diaboli, de quibus dicit veritas, Joan. vn, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Hi enim ipsa crudelitate iræ et invidiae et accidie, hoc est, pigritiæ, ad omne bonum faciem diaboli assumpserunt, et sunt horribiles. Job, xli, 13 : Faciem ejus præcedet egestas.
De omnibus his alienis faciebus quae deformaverunt faciem coelestis Patris, una est Dei sententia. Job, xl, 7, ubi loquitur Pater ad verum et naturalem Filium, dicens : Contere impios in loco suo, et absconde eos in pulvere, et facies eorum demerge in foveam, hoc est, in barathrum perditionis æterna. Omnes enim hi alieni sunt.
De veris autem filiis dicitur, I ad
<--- Page Split --->
Corinth. xv, 48 et 49 : Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis.
Sic ergo et tali virtute dicitur Pater noster Deus trinitas, si ex virtute formamur, et vero Filio ejus conformamur, et in Spiritu sancto inspiramur.
quia cœlum est incorruptibilis locus Dei, ut dicit Philosophus, etiam secundum omnium opinionem et assertionem. Unde, I Petri, 1, 3 et 4 : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis. Hinc est, quod ipse Dominus dicit, Matth. vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cœlis, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
Qui es in cœlis. Captatio benevolentiae est ab honestate rei petitæ. Ideo enim dicimus : Qui es in cœlis, cum tamen sciamus, quod ipse ubique est : quia ubi est pater, ibi sunt bona quæ petuntur ab ipso. Significamus ergo, quod cœlestia bona in quibus ipse refulget in cœlis, petere intendamus ab ipso : et hæc omnia libenter dat : quia decet eum talia dare illa petentibus filiis, et sunt mansura in æternum, et sunt ditissimos facientia, conferentia, et exaltantia filios.
Quod enim hoc cœli munus dare deceat, patet ex hoc, quia de parvis cogitare non est magnificæ suæ liberalitatis quam habet ad filios. Hæc signifiæavit Filius cum dicit terrena petentibus, Joan. xvi, 24 : Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ac si dicat : Sicut terreni terrena usque huc petistis, quæ in comparatione cœlestium non sunt quidquam. Hic enim est rex cœlestium, qui Assuerus interpretatur, de quo dicitur, Esther, ii, 18, quod largitus est dona juxta magnificentiam principalem, hoc est, quæ decebant magnificentiam tanti et tam gloriosi principis. Hæc autem conferentia sunt petentibus et utilia. Unde dicitur, I ad Corinth. xii, 7 : Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Manifestatio autem spiritus dicitur donum quod Pater Spiritui manifestat in ipsa doni utilitate. Hinc est, quod dicit, Luc. xi, 13 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum, hoc est, donum Spiritus utile, petentibus se.
Hæc sunt mansura et æterna bona :
Hæc ditissimos faciunt filios, sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 3 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia :... ita ut nihil vobis desit in ulla gratia : sicut dicitur, II Paralip. ix, 22, quod magnificatus est Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. Sic dicitur de sanctis, Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.
Hæc sunt filios tanti patris ad omnem honorem promoventia et exaltantia. Genes. xxxi, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facullatibus ditatus, factus est inclytus. Ipsi enim infelices terrena pro cœlestibus commutantes, hanc substantiam in donis summi Patris neglexerunt, quam spiritualis et sapiens promeruit Jacob, et tollens eam de manu patris inclyti honoris factus est. Sic enim gloria et honore coronat filios, et constituit eos super opera manuum suarum, sicut dicit Psalmista, Psal. viii, 6. Gloria enim et divitiæ sunt in domo cœlesti, et non in terrena. Proverb. viii, 18 : Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ, hoc est, supernæ, hoc est, excellentes, et omnes quibus dantur in honore exaltantes.
Sanctificetur nomen tuum. Hæc prima est inter septem petitiones.
Nomen autem quod hic sanctificare petimus, hoc est quod generat in nobis
<--- Page Split --->
tanlus Pater. Pater enim homo generat hominem, et ipsa generatione sua dat ei hoc nomen, quod homo vocatur in veritate sicut et homo est. Ita Pater Deus generat Deum, et ipsa sua generatione dat nato, quod Deus vocatur, et est. Generat enim nos per gratiam in nobis formando suam deitatem, et hujus generationis semen est verbum in intellectu et gratia in affectu. Quod autem, sic non generet, ipse dicit, Isa. lxvi, 9 : Si ego qui aliis generationem tribuo, ipse sterilis, ero ait Dominus? Quasi diceret: Non ero sterilis. Sic autem a Deo Patre formatus partus secundum participationem divinae imaginis et virtutis vere dicitur Deus. Unde, Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Et est sensus verbi, quod sic est in generatione filiorum Dei, sicut est in generatione hominis secundum naturam. Cum enim semen hominis conceptum in utero jam factum est per effectum et operationem boni et efficacis seminis, tunc id quod factum est, dicitur homo et est. Cum igitur sermo Dei sive verbum Dei sit semen Dei, quando verbum in effectu et operatione jam factum et perfectum est in operatione verbi seminalis Dei, tunc illud quod tali effectu et operatione factum et perfectum et constitutum est, dicitur Deus secundum divinae virtutis participationem. Vere enim Deus est qui participative dicitur Deus, sicut in ante habitis meminimus nos dixisse. Sic ergo intelligitur, quod dicit illos deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura 1. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sic dicitur Moysi, Exod. vii, 1 : Constitui te Deum Pharaonis. Sic etiam arguens Judaeos dixit Christus : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum 2. Quasi diceret: Irrationabiliter et mendaciter hoc dicitis : per talem enim generationem conformamur Filio quem
Pater sanctificatum misit in mundum, et filiorum Dei nomen habemus, et participationem deitatis, et veri Filii conformitatem, sicut dicitur, ad Roman. vn, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Et paulo ante dixit : Quos præscivit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Hoc est quod dicit Joannes, I Canon. iii, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.
Hoc igitur nomen quod dii et filii Dei nominemur et simus, sanctificatur, dum et emendatur et confirmatur. Et hoc iterum accipitur ad similitudinem nominis innati nobis per naturam : hoc enim nomen, homo, quod innascitur nobis per patrem hominem, primo influit a natura ex utero profusum, et immundum est et debile. Immundum quidem : quia humorem uteri immundum sibi habet imbibitum et infusum : unde feodo humore hument corpora natorum et scabiosi efficiuntur et molles valde. Propter quod præcepti sapiens medicus, quod corpora natorum sale aspergantur, vel aqua salsa vel sulphurea crebro laventur propter exsiccationem. Debilis etiam est in infantibus humiditas : et ideo paulatim cibo solidiori de die in diem, quantum congruum est ætati, præcipiuntur confortari, donec perfectis in exsiccatione membris et quantitate, perfectam hominis et sui patris accipiant virtutem, digesto et exsiccato paulatim fedi uteri humido, et membris per nutrimentum solidum reductis ad virtutem. Per omnem eumdem modum mundatur et confortatur in nobis nomen Dei a divina generatione nobis ingenitum. Oportet enim
<--- Page Split --->
in nobis fœdum exsiccari humorem concupiscentiæ, quem ab utero fœdo contraximus, de quo dicit Psalmista, Psal. 1, 7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Unde Dominus improperat quibusdam non sic emundatis, Ezechiel. xvi, 3 et 4: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcisus umbilicus tuus : et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis : fœdum enim semen et humore concupiscentiæ fluens est de Chanaan. Unde, Daniel. xiii, 36: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Et uterus pessimus et insania plenus est uterus Cethææ, quæ insaniens interpretatur, et qui ab ipso profundantur. Uterus ille continuam influit insaniam, si non gladio severissimæ distractionis præcidatur. Et talis partus nec aqua balnei salutaris est lotus, nec sale sapientiæ salitus, nec pannis sive fasciis disciplinæ involutus, et ideo quod sic natum est, totum est maledictum et mmundum, et nullo modo sanctificatum vel nundatum. Si autem mundatur et lavatur aqua salutari sacramentorum et lacrymarum, et salitur sale discretionis, et præciditur ab utero concupiscentiæ per gladium severissimæ distinctionis, tunc pro certo exsiccatur et emundatur: ideo sanctificatur, quia sanctum idem est quod mundum. Unde in figura hujus dicitur de Maria, Luc. 1, 35: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et sic sanctificatur nomen Dei, quando ab immunditiis id quod nobis de Deo innatum est, emundatur, sicut dicitur, Ezechiel. xxxvi, 23: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Psal. 1, 9: Lavabis me, et super nivem dealbabor.
Confirmatur etiam de die in diem,
donec perficiatur in virtute et operationibus quod innatum est nobis de forma et nomine divino : quia nomen formam sequitur, quia a forma unumquodque denominatur : et ideo post lac solidior cibus ministratur, et iterum post illum solidior, et sic deinceps donec membra ad perfectas operationes confortantur. Et sic est in divina generatione. Unde, I Joannis, iii, 2: Charissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus, supple, ex ipsa filiationis genitura: quia nondum perfecti sumus. Et sequitur : Scimus quoniam cum apparuerit, scilicet hoc quod ex Dei genitura et filiatione Dei erit in nobis, similes ei erimus, scilicet in perfectione virtutis et operationis, quoniam videbimus eum, scilicet Patrem nostrum in nobis, sicuti est, id est perfectus : quia tunc cum jucunditate dicemus illud Deuteronomii, xxxii, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro : perfecta Dei sunt opera. Tunc enim Isaac abiractatus ad mensam patris adducitur1, capiens solidum cibum sicut perfectus. Ad Hebr. y, 14: Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Sic sanctificatur nomen Dei in nobis : quia sanctum est idem quod forte vel firmum. Isa. xxviii, 9 : Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? abiectatos a lacte, avulsos ab uberibus. Sic dicit Paulus, I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Dum ergo nomen Dei innatum nobis emundatur a polluentibus, sanctificatur : et dum illud quod innatum est nobis ex Dei genitura, confortatur, nomen Dei sanctificatur. De primo dicitur, Joan. xii, 28 : Pater, clarifica nomen tuum. De secundo dicitur, Jeremiæ, xiv, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos. Malach, i,
<--- Page Split --->
11 et 12: A solis ortu usque ad ocasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sanctificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Et vos polluistis illud, scilicet inter gentes.
Et hæc est expositio litteralis quando dicitur : Sanctificetur nomen tuum, quod scilicet ingenitum est nobis ex tua, o Pater, generatione. Sic Pater dicit nobis, Levit. xix, 2: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, qui sanctifico vos. Sic mater Sancti sanctorum dicit, Luc. i, 49: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Sic ergo est litteraliter exponenda petitio prima.
3
Adveniat regnum tuum : quia regnum Dei sicut in aliis operibus meis saepe dixi, nihil aliud est quam perfecta et confirmata potestas justitiae divinae, in qua in nobis et in tota Ecclesia regnat Deus. Quia sic regnum et a Tullio et a Platone et a Dionysio exponitur, dicentibus quod regnum est omnis finis legis et ordinis distributio pro personis ad regnum pertinentibus. In hoc enim regno perficiuntur et consistunt omnes urbanitates et omnia regimina, quod bonum civium et fines intenti a legislatoribus et observationes legum et officiorum congruis personis distribuuntur.
Hoc autem regnum tribus perficitur, scilicet essentialibus sive substantialibus virtutibus et operationibus. Essentialia regni in rege sunt ea quae regem faciunt et regni decorem perficiunt in ipso, et sunt tria : quorum unum est ut justitiam habeat pro anima, ut sicut anima est principium et causa omnium motuum et operationum corporis, ita in anima justitia sit principium omnium motuum et operationum animae regis, et nullas alias in se sentiat operationes, et in signum hujus datur regi corona. Sapient. v, 17 :
Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.
Secundum est, quod totus rationibus juris et justitiae irradiet intellectus regis. Ideo dicitur, Esther, 1, 13, quod Assuerus qui interpretatur beatus rex, secum habuit sapientes scientes leges, et jura majorum, quorum consilio omnia faciebat. Et in signum hujus regi datur purpura. Unde de se dixit rex optimus, Job, xxix, 14: Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Tertium quod perficit regem, est tranquillitas judicii recti. In signum hujus datur regi thronus et sceptrum. Thronus quidem pro tranquillitate qua exsequitur omne judicium. Sceptrum autem, quia cum judicium nihil aliud sit quam exsecutio justitiae, et justitiae exsecutio omnia dirigat, datur sceptrum in signum hujus directionis : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi : virga directionis, virga regni tui 1. Primum horum est regnum in regis affectu. Secundum est regnum in intellectu. Tertium est regnum in effectu. Hæc est igitur in rege regni substantia et perfectio.
Virtus autem regni consistit in tribus, scilicet quod sit virtus et potestas supposita, non inclinabilis ad scabellaria et conculcanda : et in perfectionem illius et signum dantur et ordinantur regi proceres omnibus superpositi muneribus, ad servilia non inclinabiles, sed semper in alto dignitatis justitiae consistentes. Lex autem procerum ponitur, Isa. xxxiii, 15 et 16 : Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum : iste in excelsis habitabit. Proceres enim sunt qui ex nomine vocantur in altis sedibus circa regem sedentes, et quorum scitu et judicio omnia discernuntur.
<--- Page Split --->
Secundum quo perficitur virtus regni, est invincibilitas et incontradicbilitas implendi decreta. Et ad hoc dantur regi legiones et duces, sicut dicitur, II Regum, xx, 7 : Egressi sunt cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Pheleti : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba. Cerethi autem interpretantur vivificantes, qui bonos a malis defendebant. Phelethi autem interpretantur occidentes, qui latrones et malos regnum invadentes occidebant. Et tales legiones cum duce suo incontradicibiliter omnia fieri cogehant statuta procerum et regis.
' Tertium quod totam regni virtutem perficit, fuit potestas potestatum, qui ex suo officio libera severitate absque furore et ira malos intra regnum existentes punierunt, ne turbatio bonis civibus intra regnum oriretur. Ad Roman. xiii, 3 et 4 : Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis non timere potestatem ? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.
Perfectio autem operis regni consistit etiam in tribus : quorum primum est ut opus omne publicum lege reguletur, et ad hoc constituti sunt principes qui jurisconsulti esse dicebantur. Isa. xxxn, 8 : Principes ea quæ sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit. Secundum est, ut omne emergens dubium consilio sapientium determinetur. Et ad hoc dantur consiliarii, sicut Chusi fuit apud David 1. Propter quod improperando dicit, Isa. xix, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Tertium autem est ut omnium opera in plebe et populo virtute formentur : et sic ad beatam vitam quilibet pro suo modo vivendi ordinetur. Isa. ix, 21 : Populus tuus omnes
justi : in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
Hoc est regnum Dei perfectum : et talis distributio ordinativa est justitiae, et virtutis, et operis, sicut sciunt omnes qui in urbanitatibus bene studuerunt. Si ergo justitia nos animet, si ratio justitiae divinae illuminet, si tranquille in nobis Dei judicia resideant : si virtus Dei alta non inclinabilis sit nobis, si inviniebiliter et incontradicibiliter a nobis voluntas Dei sit perfecta : si libera severitate absque ira et furore quidquid voluntati Dei non congruit sit repressum et punitum, et id quod congruit legi Dei liberos sit expeditum ad actus : si omnia nostra opera lege Dei mensurata sint et licita, si omnia ad consilium Dei terminata sunt dubia nostra, si omnia virtute sint informata et ad beatitudinem divinam ordinata : tunc pro certo advenit nobis regnum Dei, per quod perfecte in nobis regnat Deus. Et hoc est quod dicitur, Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, regnare Deum in hominibus impedientia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Matth. iv, 17 : Pænitentiam agite, contraria regni in vobis puniendo : appropinquavit enim regnum cælorum. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum.
Fiat voluntas lua sicut in cælo et in terra. Voluntas Dei est voluntas beneplaciti et voluntas signi.
Benepiaciti autem voluntas est quam habet in seipso, qua omnipotens est, et impediri non potest, quin semper volitum consequatur. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Ad Roman.
<--- Page Split --->
ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?
Est autem voluntas signi quam aliquo si^no expressit. Et hoc est quinque modis, scilicet praecepti, consilii, prohibitionis, operationis, permissionis. Unde versus :
Imperat et prohibet, permittit, consulit, implet
Quod enim præcipit vel consulit vel prohibet vel perficit opere exempli, signat quod illud velit. Quod autem permittit, in hoc vult ad quod ordinat illud : et quamvis non velit peccatum illud quod permittit, tamen vult bonum quod ex ordine illius mali elicit, sicut non voluit crudelitatem Decii et aliorum tyrannorum, tamen voluit ex hoc enitere et elucescere cunctis in exemplum patientiam Laurentii et aliorum martyrum. De his voluntatibus dicitur in Psalmo cx, 2 : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, dum præceptum implemus, prohibitionem cavemus, consilium amplectimur, operationem sequimu ratmquam exemplum, et in permissione studemus bonum in nobis perficere propter quod permittitur malum fieri : sic enim facimus illud Apostoli, ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.Bona quidem in præceptis et prohibitionibus, beneplacens in consiliis et operationibus exemplaribus, perfecta autem in bono quod in nobis de permissis malis elicitur. Hæc est voluntas Dei de qua dicitur, I ad Thessal. iv, 3 : Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, etc. Hæ voluntate benigne facit nobiscum, quando nostram voluntatem conformat voluntati suæ, ut ædificentur muri Jerusalem, qui de vivis et voluntatem Dei facientibus lapidibus instaurantur.
Hanc voluntatem Dei petimus fieri in terra sicut in cœlo. Dedit enim Deus nobis, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, duas partes rationis : unam quidem quæ fide illumí-
nata, et sapientia Dei et intellectu et scientia adjuta, contemplandis ecclesibus et æternis et divinis rationibus inhærescit, quæ est caput in animæ nostræ viribus. Aliam autem dedit, qua inferiora sine quibus hæc vita non agitur, prudenter disponit, ut puta prudentia et arte et consilio humano et hujusmodi. Istæ autem partes sic se habent ad invicem, quod prima regit, et secunda regitur : quia inferiora ad sapientiam et intellectum et scientiam supernorum sunt disponenda et ordinanda. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Petimus ergo ut voluntas Dei quintuplex sic fiat in terra, hoc est, in terrestri vitæ nostræ dispositione sic disponatur, sicut ipsa perficienda ordinata est in cœlo, et in Dei sapientia et intellectu et scientia : quia tunc terrena descendunt a cœlestium ordine, et nullus error, nulla confusio, nulla inordinatio, nulla perversitas fiet in omnibus terrenis, in quibus vita nostra agitur, et nulla vanitas se nobis potest ingerere quæ efficere possit ut opus nostrum mercede evacuetur. Hoc signatur, Genes. xv, 3, ubi dicitur, quod Deus eduxit foras Abraham, et ait illi : Suspice cœlum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. Quod enim eum eduxit, signat quod a propriis removit curis, ut libere aliquando cœlestia valeret contemplari. Quod autem dixit, suspice, voluit ut totam mentis aciem converteret ad sublimitatem divinorum. Et quod dixit, numera stellas, voluit quod sanctitatis æternæ contemplaretur luces quantum posset. Et quod subjunxit : Sic erit semen tuum, intelligi debet, quod lucis æternarum rationum semina semper haberet ad dispositionem terrenorum operum. Sic dicit Dominus ad Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra ? Sic dicit Paulus, ad Philip. iii, 20, quod nostra conversatio in cœlis est :
<--- Page Split --->
quia in tota vita nostra non nisi cœlum adspicitur, quando tota vita cœli rationibus expressa formatur.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hæc petitio quamvis multipliciter in aliis nostris operibus sit a nobis exposita super Matthæum et super Lucam, tamen quia propter hanc petitionem hic alte clamans sacerdos præmonet populum ad panis Eucharistiae desiderium, hic non exponemus eam nisi de illo pane de quo dicit Joannes, vi,33: Panis Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo. Hic enim panis est, qui vere reficiendo cor confortat. Psal. ciii, 15: Panis cor hominis confirmat. Hic est panis nobilis de cœlo descendens. Psal. lxxvii, 23: Panem Angelorum manducavit homo. Hic est utilis omni deserviens desiderio. Sapient. xvi, 20 et 21: Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Hic est delectabilis conditus pinguedine deitatis. Genes. xlix, 20: Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Hic est fortissimam præbens virtutem et viaticum, ut via meriti qua itur ad Deum, perficiatur. III Regum, xix, 8: Comedit Elias, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Hic est manu sapientiae Dei factus sub cinere humilitatis humanæ carnis in utero Virginis decoctus. Genes. xviii, 6: Accelera, tria sata farinæ similæ commisce, hoc est, puritatem corporis et animæ et divinitatis, et fac subcinericios panes azymos. Hic est azymus sine omni peccati corruptione. I ad Corinth. v, 8: Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiae, sed in
azymis sinceritatis et veritatis. Hic est copiosus ad omnem benedictionem. Isa. xxx, 23: Panis frugum terræ tuæ erit uberrimus et pinguis. Hic est sanctus quem non licet nisi sanctis in loco sancto comedere. I Regum, xxi, 4: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? manducent.
Panem igitur nostrum, qui nobis est panis dulcis et specialibus tuis filiis, Matth. xv, 2: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Da nobis : quia vendi non potest quod nullo pretio potest æstimari. Isa. tv, 2 : Quare appenditis argentum vestrum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me : et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Hodie, hoc est, quotidie : quia quotidie tua indigemus refectione. Daniel. 1, 5 : Constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse.
Et quia infinita sunt hic dicenda de hoc pane, in fine post officii Missæ expositionem resumentes, tractabimus de ipso cum subtilitate.
Hæ igitur sunt quatuor petitiones primæ quæ sunt pro adeptione boni. Bonum autem hoc aut est secundum esse divinum, aut secundum posse, aut secundum perfectum divinum opus, aut secundum deperditi restaurationem in esse divino, quam deperditionem necesse est fieri ex instantia continua tentationum, et hujus vitæ miseræ necessitatum. Et quoad esse divinum in nobis datur petitio prima, quoad posse autem datur petitia secunda, quoad perfectum opus datur tertia, et quoad restaurans deperditum datur petitio quarta. Et scitur istarum petitionum et numerus et ordo : quia in adeptione boni pluribus ad petendum non indigemus.
Quæ autem sequuntur, sunt deprecationes pro malis amovendis.
<--- Page Split --->
- Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Debita sunt quae reddere debemus per satisfactionem Deo, tum ex malo commisso, tum ex bono ad quod tenemur omisso, tum ex talento nobis credito. Omnia enim haec secundum numerum et pondus et mensuram reddere habemus. Et quia fragiles sumus, ad perfectum reddere non valemus. De malo enim commisso dicitur, II ad Corinth. v, 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, rationem reddendo, propria corporis, hoc est, quae in corpore commisit, prout gressit, scilicet in corpore. De debito autem quod est ex bono omisso, dicitur, Luc. xvi, 1, quod quidam habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Et dixit ei dominus: Redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris vellicare. De talento credito, sive in naturalibus, sive in gratuitis, sive in bonis fortunæ, dicitur, Matth. xxv, 14, quod vocavit servos suos, et posuit rationem cum eis. Scimus autem severitatem Domini cui debemus dicentis: Non exies inde, hoc est, de carcere, donec reddas novissimum quadrantem 1. Et illud Matthæi, xii, 36: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judici. Scimus etiam pietatem Domini in nos et misericordiam. Matth. xvii, 27, misertus est dominus servo qui prociderat ante eum, rogans quod patientiam haberet in eum, et dimisit ei universum debitum. Similiter, Luc. vii, 42: Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Et proidentes oramus in eadem spe dimissionis, dicentes: Dimitte nobis debita nostra, nihil habentibus reddere, nisi cum peccatrice affectum dilectiopis. Luc. vii, 47: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quæ dilectio ad offensum Patrem elicuit
lacrymas et doloris in compunctione tribulationem. Hoc enim etiam in Publicano meruit condonationem, qui ex humilitate confusus depressit oculos, et in oratione de se veritatem confitebatur, et in afflitione satisfactionis tutudit pectus 2. Hæc autem Manassen restituerunt 3.
In hac ergo fiducia his qui dicti sunt similiter dispositi in cordis contritione et dilectione, et in oris vera confessione, et in satisfactionis labore, accedimus ad thronum gratiae Patris nostri, dicentes : Dimitte nobis debita nostra, et non intres in judicium severæ districtionis : quoniam nullus apud te justificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum et debitorum fiat remissio.
Scientes autem peccata non dimitti nisi in communione sanctorum et debitorum sanctis et omnibus in charitate communicantes addimus : Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et intentione et affectu : quia ipse Dominus dicit, Matth. vi, 15 : Si non dimiseritis hominibus, scilicet peccata eorum, nec Pater vester dimitet vobis peccata vestra. Unde, Matth. xvii, 34, super eum qui noluit dimittere conservo suo, revocavit dominus universum debitum. Unde, Eccli. xxvii, 3 et 4, dicit : Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delietis illius? Quasi diceret : Numquam consequetur veniam, qui non remittit in se peccanti.
Distinguit tamen hic quidam, quod aliud est debitum hominis, et aliud debitum justitiae. Et hominis debitum aliud privatum unius solius hominis, et aliud est debitum privilegii communis. Debitum hominis est, ut dicunt quidam, quod
<--- Page Split --->
debetur homini fragili corrupto, qui cum provocatur injuriis, vel damnis lacessitur ad similia irroganda vel majora : quia secundum hunc modum dicitur a quibusdam Philosophis, sicut a Socrate et Platone et Aristotele, quod de natura hominis est amicis benefacere, et inimicis male facere. Et dicunt, quod de perfectione gratiae Christi est etiam hoc debitum dimittere. Debitum autem justitiae est id quod pro injuria irrogata vel damno illato determinavit lex, sicut oculum pro oculo, dentem pro dente, et hujusmodi 1. Et similiter in damnis ut reddat quod subtraxit, vel quantum occasionem damno dedit. Et hoc debitum, ut dicunt, potest quis sine peccato exigere tam secundum leges humanas, quam divinas, dummodo in injuriis et damnis ultra legem propter nocumentum sibi illatum non procedat. Debitum autem privatum est, ut dicunt, quod cuilibet persona secundum legem debetur. Et quia quilibet ei juri quod pro se solo indultum est, potest renuntiare, ideo quis hoc debitum potest dimittere. Debitum autem privilegii communis est, sicut quod percutiens clericum incidit in excommunicationem majorem, et quia hoc pro pace communis cleri indultum est, ideo unus solus illud non potest dimittere. Quidquid autem sit de hoc, quia pro certo verum est quod isti dicunt in ista distinctione, tamen consulendum est cuilibet, ut tam unum quam aliud debitum, quantum in se est, in se peccanti dimittat. Si autem nihil horum facit, et reservat rancorem ad malefactorem, non ob hoc consulendum est ei, ut Pater noster non dicat, sed potius ut in persona Ecclesiæ saepe dicat, quæ omnibus dimittit debita : et dicat cum gemitu, ut cor ejus Dominus ad dimissionem debiti emolliat, et ad alia bona quæ Dominus paratus est dare orantibus : frequenter enim fit, quod in ipsa oratione peccatores convertun-
tur, et tunc dimittant ut eis dimittatur.
Et ne nos inducas in tentationem. Hæc est petitio de cautela mali futuri : quia sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore : Tentatio est pulsus tentatoris ad illicitum : quamvis enim Dominus tentet aliquando, hæc tentatio est æquivoce dicta ad istam de qua hic loquimur : tentat enim Dominus ut probatum ostendat, sicut tentavit Abraham 2. Sapient. u, 3 : Deus tentavit illos, et invenit dignos se. Diabolus autem in se et in mundo et in carnis illecebra tentat, ut deceptum ad illicitum aliquod propellat. Jacobi, i, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Abstractus ab intentione boni incommutabilis, et illectus libidinosa deceptione boni commutabilis. Hæc autem deceptio habet gradus, ut dicit Gregorius, quoniam aliquando ab extrinseco tantum hoste, et aliquando est ab intrinseca libidinosa voluntate et pronitate, aliquando ab utroque. Ab extrinseco autem tantum fuit in Adam et Heva antequam peccarent, quando diabolus eos de illicito tentavit et vicit : ab extrinseco etiam fuit in Christo, ut dicitur, Matth. iv, 11, quando diabolus eum de illicito alloquens tentavit, et victus est. Ab extrinseco autem et intrinseco simul est in nobis : quia dum nobis tentator illicitum aliquod offert, statim pronitas nostra corruptionis titillat ad illud faciendum. Gradus ergo ejus sunt per quos intratur in barathrum perditionis, scilicet illiciti sensus vel visio, et ex visione tacita et lauta cogitatio, et ex cogitatione orta delectatio, et in delectatione morosa permansio, et ex permantione illecebrosa consensio, et ex consensu voluntatis impetus, et ex impetu opus et adhibitio membrorum ut exhibeantur arma iniquitatis peccato, et opere perfecto iteratio, et ex iteratione consuetudo, et ex con-
<--- Page Split --->
sucudine peccati defensio, et ex defensione peccati desperatio. Non ergo petimus ut non tentemur : quia humanum et tentari. I ad Corinth. x, 13 : Tentatio nos non apprehendat nisi humana. Et ibidem : Fidelis autem Deus est, qui non putitur vos tentari supra id quod potristi: sed faciet etiam cum tentatione prorulum, ut possitis sustinere. Sed petimus ut non intremus per gradus et ostia tentationis in peccatum. Haec in ista petitione a Patre nostro petimus, de quibus ostis et gradibus dicitur, Job, xxxvni, 17 : Numquid aperte sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
Et est sensus : Et ne nos inducas, hoc est, induci permittas per gradus pessimos et ostia in tentationem, quae paulatim propellit in perditionis barathrum. Hanc enim formam a Domino accepimus orationis, Matth. xxvi, 41 : Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Si autem probandi sumus, tu, Pater, nos tenta, et tene manu tua ne rudamus. Sic dicimus cum Psalmista, Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas mas. Et vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via eterna.
Hoc est ergo quod petitur in hac tentatione.
Sed libera nos a malo. Et malum istud penea quod non promovet ad bonum, sed turbat bonos, aliquando ortum habet a nobis, sicut est ignorantia sciendorum et infirmitas agendorum, aliquando autem habet ortum a proximo vel a mundo bellum nobis movente, sicut conqueritur sponsa, Cantic. i, 5 : Filii matris mea pugnaverunt contra me. De quo dicit, Matth. xvii, 7 : Ve mundo a scandalis ! Et quocumque modo malum sit non promovens ad bonum, sed impediens pacis tranquillitatem bonorum, do-
cetur nostra infirmitas petere ab hoc malo liberationem. Formam autem hujus a Domino accepimus, Joan. xvii, 15, ubi pro suis orat, dicens : Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Sic oravit Apostolus, ad Roman. xv, 30 et 31, dicens : Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judae. Ha ergo tres petitiones sunt deprecationes de amovendis malis.
Malum autem est aut culpa, aut penea ad bonum non promoventis, quia penea promovens ad bonum, non est petenda amoveri. Si autem est malum culpa, aut est culpa perpetratae in praeterito, aut qua timetur perpetranda in futuro. Et si est culpa perpetratae in praeterito, tunc contra illud malum ordinatur petitio quinta qua dicit : Dimitte nobis, etc. Si autem contra malum quod timetur in futuro, tunc contra illud ordinatur petitio, sexta qua dicit : Et ne nos, etc. Si autem est malum penea non promoventis ad meritum, tunc contra illud ordinatur petilito septima qua dicit : Sed libera nos a malo.
Ha autem petitiones ordinantur : quia prius in intentione est bonum quam mali vitatio : et ideo quatuor priores sunt ante tres sequentes. In vitatione autem mali ordo est secundum majus malum. Culpa autem malum est majus quam penea malum : et ideo ultima est de penea. In malo autem culpa majus factum est quam quod timetur faciendum : et ideo quinta est ante sextam petitionem.
Haec igitur in grosso de Pater noster dicta sint.
Hac ultima petitione facta a populo tamquam infirmo, qui malum penea timet, submisse responde Amen perfector sanctitatis, hoc est, verum fiat in hoc coram Deo qui solus conscius est secretorum, ostendens compassionis affectum et optans eis dictam liberationem. Ac si dicat eum Apostolo, ad Roman. x, 1 et 2 :
<--- Page Split --->
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent. Et ideo addit sacerdos in petitione quæ faciunt ad populi tranquillitatem, dicens :
Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, ad bonum et meritum infirmitatem nostram non promoventibus, præteritis, in culpis quas petimus nobis dimitti, præsentibus, in pænis insurgentibus a mundo, et futuris, in tentatione ad illicitum, de quibus oramus : Et ne nos inducas in tentationem. II Machab. i, 3 : Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. Psal. cxxix, 8 : Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Et quia hoc sine suffragio sanctorum fieri non præsumitur, ideo addit : Et intercedente beata, cujus beatus venter dicitur, quia Christum portavit, et gloriosa, quæ regis gloriae est solium in quo carne indutus sedit. Jerem. xiv, 21 : Solii gloriae tua recordare. Semperque ante partum, in partu, et post partum Virgine, mente et corpore. Genes. xxiv, 16 : Virgo pulcherrima et incognita viro.
Dei genitrice, et ideo communem filium habente cum Deo. Luc. i, 39: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
Maria, illuminante cœlum et terram. Apocal. xii, 1 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Quia Maria interpretatur illuminatrix. Maria, domina mundi : quia figura Ecclesiæ est et mater castis visceribus per compassionem filios Ecclesiæ concipiens, in charitate formans, et per adoptionem filios Ecclesiæ fratres Filii sui perficiens, sic omnium mater est et domina. Sapient. vii, 12 : Omnium bonorum mater est. II Machab. vii, 20 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria
digna. Maria, stella maris dubiorum omnium dux, et reorum unica spes pœnitentium, via et justorum exemplum. Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris. Haec ergo merito prima ponitur in intercessione.
Et beatis Apostolis, in præputio et circumcisione, ex quibus collecta est Eclesia principibus. Ad Galat. ii, 8 : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.
Petro et Paulo, quorum alter princeps Ecclesiæ, alter plus omnibus laboravit, ut dicit, I ad Corinth. xv, 10.
Atque Andrea, qui ideo ponitur, quia Petrum ad Christum adduxit 1, et sic principis Apostolorum Apostolus ipse fuit. Fuit autem et benignissimus, et ideo cantatur de eo quod de Jeremia legitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate.
Et omnibus generaliter sanctis, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantium multiplicatis intercessoribus largiaris.
Et hoc dicto, sacerdos accipit patenam, quæ a petendo dicta, latitudinem signat charitatis. Psal. cxvii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Et osculatur eam in signum charitatis quam habet ad omnes, et signum crucis facit in facie cum ipsa, in signum quod virtus communionis in omnes fit per virtutem ejusdem charitatis.
Et postea subinfert : Da propitius pacem in diebus nostris, ne populus in tanti sacramenti communione per mala insurgentia turbetur. Isa. xxxix, 8 : Fiat pax et veritas in diebus nostris.
Ut ope, quæ vere opem et opes fert, misericordiæ tua adjuti. Psal. xcii, 18-
<--- Page Split --->
Misricordia tua, Domine, adjuvabat me. Quia in propriis meritis confidere non audemus.
It a peccato, praeterito et futuro, simus semper liberi, per hoc quod praeteritum dimittas, et in futurum non indurans : et ab omni perturbatione, quae est malum ad meritum non promovens, seruri, te servante et custodiente. Psal. xxx, 4: Ecce non dormitabit neque dormirt qui custodit Israel.
Hoc dicto, sacerdos reponit patenam, et inter dicendum conclusionem orationis, in tria dividit hostiam, dicendo : Per eumdem Dominum nostrum, etc. Per quem ut mediatorem et pontificem, bona omnia adipiscimur, et ab omnibus malis liberamur. Et concludens non dicit Amen occulte, sed exaltans vocem dicit : Per omnia saecula saeculorum, consensum in petito volens habere a populo.
CAPUT XXI.
De fractione corporis Christi, de pace, ac de hoc quod ter Agnus Dei cantatur.
De fractione autem corporis Christi hic aliqua breviter dicemus : quia in fine de ipsa in tractatu de Corpore Domini cum studio disseremus. Dicimus autem, quod fractio haec a Papa Sergio est instituta, a quo etiam ter cantandum esse, Agnus Dei, inter communicandum est statutum. Haec autem fractio non est in corpore Domini, sed in formis solis sacramentalibus : corpus autem integrum et sanum et perfectum est sub qualibet parte. In tres autem partes frangi est institutum : quia corpus mysticum quod in ipso incorporatur, est triforme : quaedam enim pars ipsius cum capite suo regnat et triumphat in cœelis, quaedam autem adluc in labore militat in terris, et quaedam in purgatorii pecnis.
Instituit ergo beatus Papa Sergius, ut pars una statim acciperetur a perfectore sanctitatis qui loco Christi stat in altari, quae signat partem in cœelis triumphantem, quae jam plene in Christum transivit.
Statuit etiam ut secunda mitteretur in calicem : quia calix signat hujus vitae passionem, quae significat partem in laboribus et pecnis hujus vitae adhuc laborantem, et ideo immissam in calicem. Psal. cxv, 13: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Statuit etiam ut tertia in altari remaneret in fine post omnia mysteria sumenda, quae signat eos qui in sepulcris sunt, et in purgatorio, in fine cum Christo vivendos fore per spiritualem incorporationem. Sed modo diminuta ipsa devotione Christi fidelium, et crescente circa altare indevotione frequentantium, sumitur simul a sacerdote, et pars quae signat triumphantes et pars quae signat in sepulcris quiescentes,et in purgatorio a pecnis spe felici liberationem exspectantes. De fractura autem illa et masticatione et contritione multa in sequentibus dicemus, quae usque illuc differemus 1 : quia hic sine magno dispendio hujus tractatus dici non
<--- Page Split --->
possent. Hæc ergo de fractura Dominici corporis dicta sufficiant.
- His dictis, perfector sanctitatis stans ad aram alta voce pronuntiat: Pax Domini sit semper vobiscum, signans hoc quod dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei, quod pax cœlestis civitatis est concordia fruendi Deo et invicem in Deo. Et quia jam omnes ora porrigunt fideles ad fruendum corpore Domini, ideo pax Dei in ista concordia publice omnibus a perfectore sanctitatis pronuntiatur, signans quoniam in pace factus est locus ejus qui sumitur: et qui pacem Christi non habet, communionem non habet cum Christi corpore. Joan. xvi, 33: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Dicendo autem, Pax Domini, etc., tres facit cruces super calicem, ut triplicem quam jam saepius diximus, significet pacem. Super calicem facit: quia calix, sicut diximus, significat eos qui adhuc in militia belli istius vitæ sunt constituti, qui maxime pace indigent. Isa. xxvi, 12: Domine, dabis pacem nobis. Pacem, quia in te speramus: nihil enim ita mortalibus desideratum est sicut pax: et ideo super calicem significatur per crucem, quod in eos a primo perfectore sanctitatis pax procedat.
Respondet autem chorus: Et cum spiritu tuo : quia optat, quod omnia quae a perfectore sanctitatis istius fiunt, in spiritu et non in carne perficiantur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. viii,14: Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Et Dominus, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Hæc sunt igitur quae citra fracturam hostiæ perficit perfector sanctitatis per omnia.
dum Sergii Papæ instituta, Agnus Dei. Et quidem primo in Ecclesia in tertio Agnus Dei non dicebatur, dona nobis pacem, sed sicut in aliis dicebatur, miserere nobis : quæ consuetudo adhuc tenetur in Ecclesia sancti Joannis in Laterano: sed postea malis undique crebrescentibus, multæ Ecclesiæ per se sine omni statuto assumpserunt, ut in tertio Agnus Dei terminando dicerent, Dona nobis pacem : eo quod pax sit bonum cunctis mortalibus exoptatum, sicut dicitur, Esther, xm, 2 1.
Quod autem ter dicitur Agnus Dei, non puto aliam esse causam, nisi quod triplex malum pronuntiatum fuit a perfetore sanctitatis, scilicet perpetratum quod dolebamus esse commissum, tentatum quod timebamus fore committendum, et subortum ad meritum impediendum a quo petebamus omnem hominem esse liberandum, et ideo ter dicimus Agnus Dei: et quia tertium suboritur ad turbationem omne bonum impedientem, ideo in tertio diximus: Dona nobis pacem. In primis autem duobus dicimus, miserere nobis : quia nec culpa perpetrata dimittitur, nec culpa de qua tentatur nisi per misericordiam omnipotentis. Unde dicit Psalmista, Psal. lviii, 11: Misericordia ejus præveniet me, a cavendo scilicet a culpa de qua tentatur. Et, Psal. xxii, 6: Et misericordia tua subsequetur me, liberando me a culpa quam me doleo commisisse. Hæc igitur causa est, quod Agnus Dei cantatur: quia sicut dicitur, Isa. liii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrorum, Verba autem quæ cantantur, dixit Joannes Baplista, Joan. 1. 29.
Agnus autem dicitur vel ab áyvo Græce, quod sonat purum Latine, vel ab agnitione, quia in magno grege quilibet agnus cognoscit matrem suam ad auditum balatus et odorem uteri. Joan. x,
<--- Page Split --->
11 : Cognosco meas, et cognoscunt me mea. De pietate autem dicitur, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.
Dicitur autem tollere, hoc est, auferre peccata mundi triplicia, sicut diximus : quia sicut dicitur, I Petri, ii, 24 : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Isa. liii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgresssoribus rogavit, scilicet ut non perirent.
Miserere nobis. Dicta jam est a nobis causa quare dicatur, Miserere nobis. Similiter causa dicta est quare in tertio Agnus Dei dicatur : Dona nobis pacem. Quod autem quidam hic dicunt, quod dicitur Agnus Dei quia ab agnoscendo, et quia Christus in cruce agnovit Patrem cum dixit, Luc. xxiii, 46 : Pater,in manus tuus commendo spiritum meum. Et quia Christus in cruce agnovit matrem, cum dixit ad discipulum : Ecce mater tua. Et quia agnovit suos, quando dixit ad matrem : Ecce filius tuus 1. Et quando dixit, Luc. xxiii, 28 et 31 : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros... Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? bona quidem, et vera sunt, sed ad propositum nihil facientia : et ideo non curamus ea.
Et hoc est quod dictum est de Agnus Dei.
Interim autem dum hæc cantantur, saerdos in silentio dicit : Hæc særosancta omninitio, et cœpus Domini in calicem mittit. Commixtionem autem dicit tantum propter formarum sacramentalium omnimxtionem : et dicitur sacrosancta, quia præ aliis sancta et sanctificans omnus communicantes : hæc enim aspersio sanguinis omnibus inducit sanctificationem, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 24 : Accessistis ad aspersionem sanguinis
melius loquentem quam Abel. Sanguis enim Abel loquitur vindictam. Genes. iv, 10 : Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Christi autem sanguis loquitur emendationis peccati remissionem.
Et hoc est quod dicit : Hæc sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, qui remissionem omnibus in sanguine suo impetravit, fiat mihi, quia sicut diximus, perfector sancitatis, sive sit sacerdos, sive pontifex, offert pro sua et populi ignorantia, sicut dicitur, ad Hebr. ii, 5. Et ideo addit : Omnibus sumentibus, sive servitute sumant ut clerus, sive voto ut populus, sive spirituali sive sacramentali manducatione sumentibus, salus æterna mentis per virtutem, et corporis, ut possit esse instrumentum animæ ad salutem promerendam. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea ! Et hoc est in corpore et anima secundum præsentem justitiam et gratiam in præsenti.
Et ad vitam æternam, secundum gratiam finalem in futuro, quæ vocatur perseverantiae donum, promerendam, ex operibus gratiae et virtutum, et capescendam per effectum, præparatio salutis æternæ, quia hoc sacramentum per hoc quod significat qualiter in vita æterna percipiemus Deum in rerum veritate, præparat ad vitam æternam, Joan. vi, 52 : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Per eundem Christum Dominum nostrum 2. Hoc saepius expositum est.
Hoc dicto, sacerdos sive perfector sanctitatis ad aram stans dat pacem, osculans prius altare, vel calicem, vel ut
1 Joan. xix, 26. 2 In Missali Romano restituto sic se habet huc oratio : « Hæc commixtio et consecratio
<--- Page Split --->
melius alii dicunt, corpus Domini : quia sicut dicit Innocentius II : « Hæc pax signat omnium consensum ad ea quæ acta sunt in mysterio totius consecrationis. » Primum enim institutum fuit, quod omnes in Ecclesia convenientes omni die communicarent. Cum autem hoc excrescente multitudine fidelium non satis idonee servari posset, constitutum est ut communicarent in diebus Dominicis.Cum autem et hoc rite non servaretur, constitutum est ut communicarent tribus vicibus in anno juxta legem Domini, Exod. xxxiv, 23, quae dicit, quod tribus temporibus anni apparebit omne masculinum in conspectu omnipotentis Domini, scilicet in Pascha, et Pentecoste, et Scenopegia, et loco ejus quod dixit Scenopegia, constituit Ecclesia, quod communicarent in Nativitate Christi. Cum autem nec hoc rite servaretur, nuper in consilio Lateranensi constituit Ecclesia, quod semel in anno, in Pascha scilicet, quilibet peccatis suis apud proprium sacerdotem confessis, communicet, et loco ejus quod communicare deberent, pax daretur, in qua significetur, quod in corde communicent, quamvis a communione abstineant propter indignitatem et humilitatem : sicut enim etiam dicit Apostolus, I Petri. v, 14 : Salutate invicem in osculo sancto. Et sponsa in Canticis, 1, 1 : Osculetur me osculooris sui.
Dando autem pacem secundum quosdam dicit : « Habete vinculum pacis et charitatis : » quia pax oritur ex charitatis vinculo, et sumitur ex illo. Ad Ephes. iv,
3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis : « ut apti sitis » per charitatem « sacrosanctis mysteriis » Christi : quia sacranentum est charitatis, et nemo est dignus sacramento nisi per charitatem. Unde, Cantic. v, 1, dicitur : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi.
Quidam autem alii dicunt : Pax Christi, sicut auctoris pacis. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum : et medium parietem maceris solvens, inimicitias in carne sua.
Et Ecclesiae, sicut cui data est pax per Christum. Ad Ephes, ii, 17 : Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope.
Abundet in cordibus vestris. Sumitur de Psalmo cxxi, 7, ubi dicitur : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Pax autem abundat, quando etiam usque ad inimicos ostenditur.
Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Isa. ix, 7 : Et pacis non erit finis. Spiritus sanctus enim facit hanc pacem, quia ipse est nexus amoris : et ideo in ipso non potest esse discordia : unde in columba significatur, cujus est osculum columbinum, quod significatur, Genes. viii, 11, ubi cum signo pacis, hoc est, cum ramo virentis olivæ reversa est ad arcam, hoc est, ad Ecclesiam. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras, in Christo Jesu.
CAPUT XXII.
De oratione quæ dicitur ante communionem in altari.
Hoc facto, sacerdos perfector sanctitatis in oculis tenens Christum, antequam pro se et omnibus communicet, dicit
hanc orationem : Domine, Jesu Christe, Fili Dei vivi, dirigens ad eum quem in manibus tenet et oculos et intentionem
<--- Page Split --->
et orationem, notans obedientiam qua venit ad oblationem in ara crucis, in qua pro omnibus obtulit, dicens : Qui ex voluntate Patris. Ad Philip. ii, 8 : factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis.
T'operante Spiritu sancto, qui hanc hostiam in utero Virginis formavit. Luc. 1, 15 : Spiritus sanctus superveniet in te. Et iterum, Quod nascetur ex te sanctum, orrabitur Filius Dei. Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
Per mortem tuam potentissimam, sicut dicitur, Joan. x, 17 et 18 : Quia ego ponu animam meam, ut iterum sumam cum. Nemo tollit eam a me : sed ego puno eam a meipso.
Mundum peccatis mortuum, vivificasti. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, virificabis nos. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos just duos dies, in die tertia suscitabit nos.
Libera me primum, et in me omnes alios. Joan. viii, 36 : Si vos filius liberarrit, vere liberi eritis.
Per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum, de quo dixisti, Joan. vi, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Ab omnibus iniquitatibus meis, quae sunt mors animæ, et universis malis, quæ sunt mors-corporis. Quod autem quidam libri hoc habent : « Et cogitationibus perversis, » non est de littera : quia perversæ cogitationes separant a Deo, ut supra, Sapient. 1, 3, dicitur, et sub iniquitatibus continentur.
Et fac me, et meos pro quibus tibi offero, tuis semper inhærere mandatis : quia obedientia generalis debet esse. Jacobi, ii, 10 : Quicumquc totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Et numquam permittas, per donum perseverantiae, a te separari. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in sæcula sæculorum. Amen.
Deinde secundum consuetudinem quarumdam Ecclesiarum sacerdos dicit hanc orationem1 : Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, per sumptionem sacramentalem pro me et pro omnibus quibus illud obtuli, et calix sanguinis tui quem potavi, ex quo spiritui tuo communicavimus sacramentaliter, adhæreat visceribus meis, non corporalibus, sed spiritualibus : via enim vitæ animæ dicuntur hic viscera, quæ sunt intellectus et voluntatis et rationis et cogitationum et affectionum animæ : cibus enim et potus animæ est, ut dicit Ambrosius, et ideo in viis animæ debet permanere, et sic de corporali et sacramentali sumptione manducatio fiat spiritualis, quia illa proficit ad salutem. Sacramentalem autem et corporalem sumptionem multi accipiunt ad damnationem. Unde, Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vila sunt. Et non fuerat locutus nisi de sumptione sacramenti.
Et ideo sequitur : Et præsta : quia hoc non est in nobis perficere nisi tu dederis. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere.
Ut in me in interioribus vitalibus animæ, non remaneat scelerum macula. Macula autem deturpatio imaginis animæ ex peccato et reatu peccati causata, sicut dicimus maculosum esse denasatum vel monoculum. Unde, Ezechiel. xvi, 36 et seq., dicitur, quod amatores dæmones animæ præcidunt ei nasum et aures, et effodiunt oculos : quia privant visum luminis spiritualis a discretione divinæ bo-
<--- Page Split --->
nitatis, et auditum verborum Spiritus sancti in allocutione cordis. Has autem maculas delet et reparat ad pulchritudinem cibus et potus spiritualis. Unde dixit Agnes, sicut dicit Ambrosius : « Jam corpus ejus corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas. »
Sic ergo nulla remaneat peccati macula, quem pura et sancta, hoc est, in se quidem pura immunitate omnis macule, et sancta omnium virtutum plenitudine et puritatem et sanctitatem conferentia, receperunt ad intimorum penetrationem, sacramenla. Pluraliter dicit propter duas species elementales sacramenti. Hanc enim virtutem intima penetrandi habet sacramentum ex hoc quod est veritatis et verbi Dei sacramentum. De illo enim dicitur, ad Hebr. iv, t2 et 13 : Vivas est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Sapient. vii, 24 : Omnibus mobilibus mobilior est supientia. Et ideo in sacramento penetrat ad intima.
Hoc autem sacerdos dicit perfector sanctitatis pro se et pro omnibus aliis : quia quamvis ipse solus sacramentaliter
communicet, tamen omnes alii ad hoc adsunt, quia debent spiritualiter communicare.
Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen. Hoc est expositum.
Deinde feresecundum omnes ordines Ecclesiarum dicit hanc orationem 1 : Quod ore, sacramentali manducatione, sumpsimus, ego et omnis clerus et populus pro quibus ego sumpsi, pura, hoc est, depurata per fidem, mente capiamus. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Capiamus, inquam, ut vasa gratiae quae signantur per illud aureum vas in quo gomor mannatis reservatum est 2 : in illo enim ad perpetuam rei memoriam manna custodiebatur. Et de munere, quod de tuo dono accepimus, temporali, quantum ad species visibiles et temporaliter mutabiles sacramenti, fiat nobis ad utilitatem nostram de gratiae tuæ plenitudine. Joan. 1, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Unde etiam sacramentum gratiae vas et Eucharistia vocatur : remedium, contra peccatum et inediam spiritualem, sempiternum, quia vegetat et nutrit ad gratiam sempiternam. Joan. vi, 39 : Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
Per eumdem Christum. Hoc est expositum.
CAPUT XXIII.
De cantu Communionis, de postcommunione, de salutatione ad populum ac conclusione Missæ.
Hoc facto, cum laetitia et voce jubilo cantatur Communio, quae antiquitus an-
tiphona dicebatur, hoc est, circularis sonus : quia sicut Introitus, ita et Commu-
<--- Page Split --->
nio iterabatur. Hic autem cantus est in signum laetitiae infra viscera suscepti Dei, et ideo cum laetitia cantabat illum cantum unus ad alium quasi nuntians qualiter Deus susceptus sit ab eo : et haec iteratio cantus significabatur. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Et hoc signatum est, Luc. xv, 25, ubi cum magnus pater occideret vitulum saginatum, fecit chorum et symphoniam in signum laetitiae : quia dulcedine divinae pinguedinis infusa sunt intima. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, supple, refectione sacramenti, et labiis exsultationis laudabit os meum : in canto semper post communionem. Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. Modo autem iste cantus non iteratur, ne ex prolixitate taedium generetur : et ideo nunc Communio non antiphona consuevit nominari.
Quod autem quidam hic dicunt, quod Communio cantetur in memoriam et gaudium Dominicae resurrectionis, et quod iteratio ipsius significet gaudium quod unus Apostolorum vel discipulorum alii nuntiabat, sicut ad duos qui Dominum cognoverunt in fractione panis revertentes in Jerusalem, quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, et ipsi narraverunt ea quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis 1, hoc ego non puto esse verum : quia nec nomen hoc ostendit quo cantus iste communio vocatur : quia in gaudio et sensu infusae dulcedinis in communicando cantatur : et quia nulla in plerisque Missis in cantu isto de resurrectione mentio habetur. Verumtamen est, quod antiqui quidam monachi hoc tradiderunt, cujus aliam non puto causam esse, nisi quia melius aliquid tradere nescierunt. Hac igitur de causa, et sic cantanda est Communio.
Hoc autem gaudio ex parte spiritualiter
communicantis populi audito, laetus et hilaris perfector sanctitatis ab altari se convertit ad populum salutans eum et dicens : Dominus vobiscum, et supplendum est, maneat in aeternum visceribus vestris infusus, sicut dicitur, Joan. xiv, 16 : Alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Joan. xvii, 23 : Et ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Et respondet populus latanter : Et cum spiritu tuo, intendens quod in spiritu sacerdotis remaneat, quem pro omnibus accipit, sciens quod parum valet sacramentum corporaliter accipere, nisi remaneat in penetralibus cordis et in intima spiritus devotione. Joan. iv, 23 et 24 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. I ad Corinth. xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente Isa. xxvi, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Spiritualis enim cibus in spiritu et non in corpore est conservandus.
Hoc completo, sacerdos laeto vultu et expansis manibus se ad altare convertit, et orationem quae postcommunio vocatur, perficit : quae ideo postcommunio vocatur, quia in ea perfectio communionis oratur. Perfectio autem est duplex. Una quidem gratiae quam perficit in anima. Alia autem figurae quam perficit Deus in beatitudine. Dat enim gratiam refectionis in anima in praesenti ad gratiam, sicut dicitur in Psalmo lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, hoc est, affluent er, et desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Id autem quod signat in coelesti beatitudine, est quod sicut nunc percipitur in specie panis et vini, ita percipietur in patria perceptum in divinitatis dulcedine et
<--- Page Split --->
veritate : et sicut hic sub medio se cooperiente et abscondente percipitur, ita sine medio aperte in cœlo aliquando in beatitudine percipietur. Hæc autem perceptio quæ fit hic, læcit perfectionem gratiae. Illa autem faciet gloriæ pertectionem, ut sic verum sit quod dicit Psalmista, Psal. LXXXIII, 12 : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Hoc autem planum est videre in omnibus postcommunionibus per totum annum, si quis eas diligenter inspiciat : omnes enim illas ordinavit Gregorius ad orandum ea quæ dicta sunt. Et hoc sæpe expressit etiam in ipsa verborum significatione, sicut hic : « Perficiant, Domine, tua sacramenta quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc., in unitate Spiritus sancti Deus. »
Peractaautempostcommunione , s a - cerdositerumquasilicentianspopulum , seadpopulumconvertit , iterumdicens : Dominusvobiscum , optansutreceden - tesatemplononrecedantaDomino , selsatagantutDominussempercumcisinomnibusagendismaneat , etnum - quamabeisrecedat , quodetfacitsinoscumipsomentisdevotionemaneamus . IRegum , x , 7 : Quandoergoeveneriutsignahæcomniatibi , facquæcumqueinvene - ritmanustua : quiaDominuslecumest . E t , IIRegum , v u , 3 : Omnequodestincordetuo , v a d e , f a c , quiaDominuste - cumest . Populusautem , hocest , chorusproseetpropopuloiterumrespondet : Etcumspiritutuo : quianonnisispi - ritusintenditurinsacramento , etper - fectorsancilitatisspiritualiascemperetnoncorporaliaetiampostMissamsemperoperaturinpopulo : etideoorandumestsemperutcumspiritusuoDominusmaneatetoperetur . AdGialat . v , 1 6 : Spirituambulute , etdesideriacarnisnonperfecietis . AdRoman . v u t , 2 : LexenimspiritusvitæinChristoJesulibe - ravitnealegepeccatietmortis , e t e . I I
ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et sic mutua salutatione communionem indicantes, Missa perfecta est.
Quo perfecto, diaconus, vel alius vice diaconi, clamat in festis diebus : He, missa est. Vel, in protestis : Benedicamus Domino. Vel, in Missis defunctorum : Requiescant in pace. Quod autem dicit : He, hoc est, ad propria redite, et de virtute in virtutem proficite. Psal. LXXXIII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Sicut enim dicit Augustinus, duo sunt quæ nos in duobus motibus moveri compellunt. Unum est charitas veritatis, quæ abjecta vel deposita sollicitudine curæ rei familiaris facit nos recedere a proprio ad templum et ad Deum ire. Isa. ii, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Et ibidem, y. 3 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Aliud est necessitas charitatis, quæ nos redire et ad propria et ad curam rei familiaris compellit. In hac enim necessitate ordo charitatis, in quo nos primo et postea proximum suum secundum gradum suæ conjunctionis per effectum operis, et exhibitionem necessariorum diligere oportet : et ideo ut illa paremus quæ necessitati tali exhibeamus, oportet sollicitare et laborare. Luc. x, 40 : Martha autem saragebat circa frequens ministerium. Ibidem, y. 41 : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Istud ire ad Deum et redire ad propria significatur, Genes. xxii, 5, ubi servis suis dixit Abraham patriarcha : Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverentur ad vos. Servi enim domus et curae familiaris et necessitatis hujus vitæ signant ministros, qui sunt sollicitudines et cogitationes et labores, qualiter acquirantur hujus vitæ misere adminicula : asinus autem asinimum sen-
<--- Page Split --->
sum signat hujus animalis corporis. Hæc enim familia relinquenda est quando itur ad templum, ad Missam, et ad Deum. Post adorationem autem et sacriticium quod cum puero, hoc est, cum puro spiritu faciendum est, permittitur ad familiam reversio : quia ad propria redire oportet propter vitæ hujus multiplicem necessitatem. Hac ergo de causa dicit diaconus : Ite.
Quod autem addit : Missa est, intendit quod hostia oblata est, jam consumptis sacramentalibus speciebus, jam ad dexteram Patris missa sit, ut ibi nos Patri in se offerat, et ibi nos incorporatos sibi societ et locum paret, sicut dicitur, Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum. Et hoc facit diaconus, ut omnes se sciant in sacra communione missos et commissos esse Domino, et omnes studeant in Domino permanere, quasi dicentes illud Apostoli, ad Philip. uu, 20 et 21 : Nostra conversatio in coelis est : unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suæ. Et sic vadit quilibet ad propria.
In profestis autem diebus dicit : Benedicamus Domino, et est gratiarum actio pro perfecto Missarum mysterio. Ac si dicat illud Deuteronomii, xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro, hoc est, magnificas gratias : quia Dei perfecta sunt opera.
Ad utramque autem istarum diaconi
acclamationem chorus pro populo respondet : Deo gratias, supple, referimus : quia de tanto percepto sacramento ab omnibus gratiae sunt agendae, ne dicatur nobis illud Luce, xvii, 18 : Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo.
In Missa autem defunctorum, quia illis in omnibus et cito subveniendum est, dicit : Requiescant in pace, docens quod omnia quae in Missa defunctorum acta sunt, ad pacem defunctorum ordinata sunt. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Et respondetur : Amen, hoc est, fiat ut totum dirigatur ad remedium defunctorum. II Machab. xii, 46 : Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Sic ergo omnes ad propria revertuntur.
In quibusdam autem Missis, sicut in illa quae est de scrutinio in feria quarta post mediam quadragesimam, post Evangelium clamat diaconus : Catechumeni exeant : hoc ideo fit, quia catechumenus instruitur, et ideo ad illam partem Missæ quam de instructione esse diximus, admittitur : quia vero catechumenus nondum est baptizatus, et ideo non est Christianus, ideo ad illam partem Missæ quæ de communicatione fidelium est, non admittitur, sed exire præcipitur.
Hoc igitur est quod de Missarum peractione breviter et grosse videbatur esse dicendum, alia subtilia melioribus relinquendo.