D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM

Liber de sacramento Eucharistie.

PROLOGUS .

Quia de sacramento altaris multa sunt quae specialem habent difficultatem, ideo haec ad finem reservavimus, ut cum devotione et subtilitate ad haec tractanda vacaremus.

Et quia aliquando in missa vocatur gratia, et aliquando donum, sive datum, sive munus, et aliquando communio, et aliquando sacrificium, et aliquando sacramentum, ideo ipsum in sex istis diclis generibus ponimus, et quid proprie sibi secundum quodlibet dictorum generum proprie conveniat, in quantum Deus revelare dignabitur, diligenter inquiremus.

Primum autem tractabimus qualiter est in genere gratiae : quia ab hoc genere Eucharistiae nomen accepit, quod bona gratia interpretatur, eo quod illum continet qui vas est omnis boni et in quo est omnis gratiae plenitudo.

DISTINCTIO I.

QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE GRATIAE?

Incipientes igitur ab hoc genere, gratiam Dei invocantes, dicimus : Hoc est sacramentum sacramentorum Eucharistia, omnis gratiae contentiva, edulium vegetans ad vitam æternam, viaticum confortans nos ad perficiendam hujus exsilii viam, et pignus æternæ salutis, et communicatio omnis sanctitatis.

Dico igitur, quod hoc sacramentum in sex generibus ponitur propter innumerabiles gratias quarum est contentivum. Neque unum genus est, quod tot gratiarum potest esse contentivum. Est enim in genere gratiae, doni, cibi, communionis, sacrificii, et sacramenti.

In genere quidem gratiae est propter sex causas, quarum una est : quia non est nisi a gratia, et non nisi gratia esse potest. Secunda autem, quia non datur nisi a gratissimo. Tertia, quia non nisi gratissimis administratur. Quarta autem, quia gratiam operatur. Quinta autem, quia est gratia super gratiam. Et sexta, quod omnis gratiae est contentivum.

CAPUT I.

Hoc sacramentum non est nisi gratia.

1

Quod enim non sit nisi gratia, probatur per nomen ipsius : quia Eucharistia et est et nominatur, quod sonat bona gratia : quia cum in omnibus sacramentis gratiam ejus percipiamus, tamen in hoc sacramento totum est gratiae quod

videmus, tangimus, et degustamus. Unde, Zachariae, iv, 7, dicitur de hoc sacramento : Et exequabit gratiam gratiae ejus : quia quidquid in omnibus sacramentis et virtutibus sparsum in gratiis colligitur, totum simul hic in una gratia

<--- Page Split --->

invenitur. Unde significatur per gomor, quod est mensura mannæ, quæ uniciuque sufficiebat 1. Mensura enim sufficiens homini ad salutem, non est nisi quæ continet gratiam in qua totus Christus continetur. Hæc est urna aurea habens, scilicet continens manna 2, quæ intra sancta sanctorum collocatur, quæ ad uniuscujusque sufficit capacitatem. Urna enim aurea vel forma est exterior, quæ hanc gratiam includit. Vel, cor est, quod intra se hanc gratiam colligit, significans corpus Christi contentivum animæ Christi, et deitatis ipsius, quod totum non est nisi gratia : quia præter meritum tantum accepimus gratia benelicium. In hoc enim revera gratia et veritas per Jesum Christum facta est 3 : quia gratia ista implevit figuralis sacramenti vacuum, et per veritatem umbram replevit antiqui et typici sacramenti. In hoc sacramento gratiam et gloriam dabit Dominus 4 : gratiam quidem in præsenti, gloriam autem in futuro in influxu suo, quando sua divinitate influet in nos quasi flumen pacem, et gloriam omnium gentium influet in nos, quam sugemus, sicut dicitur, Isa. lxiv, 3. Hoc enim sacramentum pacificat desiderium, et sicut torrens ex igne charitatis liquefactus superimplet omne cor nostrum.

His enim sex dictis de causis Eucharistia nominatur.

Non autem tantum est gratia, sed etiam non nisi gratia esse potest : eo quod nec merito, nec prece, nec pretio comparari potest. Quis enim dignis meritis, aut digno pretio, vel prece, hoc posset comparare, quod in sua solius dulcedine paravit Deus pauperibus suis. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore. Hoc enim non nisi ex dulcedine procedere potest, quod Deus in sua

dulcedine paravit. Hoc vere est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum 1. Et, Isa. lxiv, 4 : A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt : oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Et ideo non nisi gratia esse potest : quia nullo merito, nullo pretio comparari potest. In hoc enim sacramento Christus Deus est omnis gratia : in aliis autem est gratiae unius solius. Unde de hoc sacramento dici potest quod dicitur, I ad Corinth. 1, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni gratia 6 : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Et illud, Ecclesiastici. xxiv, 25 : In me omnis gratia via et veritatis : in me omnis spes vita et virtutis. Quia non nisi gratia esse potuit.

Quod seipsum in omni plenitudine sua nobis præbuit in sanctificationis sacramentum : nullo enim merito hoc umquam aliquis prævenire potuit, nullo umquam pretio comparare. Unde dicitur, Isaie, lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Bonum enim omnis boni hic comeditur. Et anima ærumnosa et destituta, in crassitudine dulcedinis Dei delectatur. Et hoc nemo mereri posset, nec comparare. Et ideo non nisi gratia esse potest. Si enim gratia dicitur quæ gratis habetur, hoc sacramentum non nisi gratia esse potest, in quo seipsum nobis dat Deus. Si autem dicitur gratia, quia gratis accipitur, iterum non nisi gratia esse potest : quia nihil adeo grate a Deo accipitur sicut quando seipsum spiritualiter et corporaliter dat Deus. Proverb. xxii, 1 : Super argentum et

<--- Page Split --->

aurum gratia bona. Hæc est gratia bona quæ sonat Eucharistia, quam coram Deo inveniunt humiles corde. Eccli. iii, 20 : Humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.

Attende ergo, quod ab initio illius capitis primi adductæ sunt auctoritates, quarum prima probat, quod ideo dicitur Eucharistia, quia continens in se omnis gratiae auctorem, exæquat omnem gratiam virtutum, donorum et sacramentorum. Secunda probat, quod ideo dicitur bona gratia : quia unicuique secundum suum statum sufficientem sibi confert mensuram gratiarum. Tertia probat, quod cor hominis locat intra sancta sanctorum in splendore deitatis : et ideo bona gratia vocatur. Quarta ostendit, quod optima gratia est, quæ gratiam conferendo implevit veteris sacramenti vacuum, et veritatem quæ in Christo est ostendendo, totum antiquæ legis illuminavit typum. Quinta docet, quod ideo bona gratia nominatur, quia Dei in nos et per gratiam et per gloriam hic et in futuro sub specie sacramentalis manducationis complet influxum. Sexta monstrat dulcedinis divinae in nos fluentis in

hoc sacramento abundans et inundans delectamentum. Septima, divini cordis dulcedinem, quando pauperibus suam hanc gratiae paravit refectionem. Octava probat, quod ideo totum gratiae est, quia sine merito et labore ex sola Dei dulci bonitate est homini concessum. Nona ostendit, quod non potest esse nisi bona gratia, quæ sui pretiositate ultra sensum et æstimationem et intellectum hominis est in altissimo collocatum. Decima docet, quod sui valore in homine nihil relinquit paupertate destitutum : et ideo bona gratia est vocatum hoc sacramentum. Undecima, quol ideo bona gratia dicitur, quia omnis boni bonum exhibet, et dulcissimam crassitudinem infundit affectui. Duodecima probat, quod quia vincit omnem thesaurum, sub pretio poni non potest, et ideo bona gratia est nominatum. Decima tertia ostendit, quod ab humilibus coram Deo est inventum, et ideo nullo merito vel pretio præventum, et ideo bona gratia est vocatum.

In hoc capitulo istud, scilicet quod gratia bona hoc est sacramentum, et non nisi gratia esse potest, sic breviter determinatum est.

CAPUT II.

Hoc sacramentum non datur nobis nisi a gratissimo.

Secunda autem causa ejusdem nominis est, scilicet quod Eucharistia dicitur, quia non est datum nobis nisi a gratissimo Domino. Licet enim omne quod nobis datur, grata et bona voluntate Dei nobis detur, tamen excellenter gratissimam et benignissimam ad nos habuit voluntatem, quando hoc magnum nobis

sacramentum præparavit : ad hoc enim inclinavit torrens et totam suam dulcedinem liquefaciens charitas.

Hoc ostendit, quod sex sunt quæ omne cor faciunt exuberare ad subjectos, scilicet bonitas, benignitas, pietas, dulcedo, charitas, et placabilitas, quæ cor Dei dispuserunt ad hujus gratiae præparatio-

<--- Page Split --->

m nem. Bonitas enim est suiipsius ad omnia 1. communicatio et diffusio, sicut dicit Dio- 1. nysius. Benignitas autem boni igniti et 1. continue liquefacti cordis, in omni boni- 1. tale manans efluxio. Pietas autem in 1. sibi similia semper liquefactus affectus. 1. Fulcedo vero convenientium secundum 1. naturam, continua immanatio, quae sub 1. se continet suavitatem, quae nihil aliud 1. est, nisi in dulcedine immanante jucunda 1. perceptio. Charitas autem ardor est cor 1. torrens et incendens, ad hoc ut totum se 1. expendat ad fructum dilecti. Placabilitas 1. autem facilis pacificatio, qua etiam pro- 1. pter commissa aliqua sibi contraria non 1. avertatur a beneficiis. Hæc igitur sunt, 1. quæ cor gratissimi Dei hanc gratiam pro 1. nobis præparare fecerunt. In hoc enim 1. nobis suam communicat deitatem, et se- 1. ipsum totum in nos fundit, et in nobis ad 1. totius animæ et corporis se diffundit spi- 1. ritualiter et corporaliter per participatio- 1. nem. In hoc ignitum suum bonum ut 1. torrens voluptatis nobis infunditur. In 1. hoc gustum accipimus suæ naturalis dul- 1. cedinis et in omni suavitate delectationis. 1. In hoc ita totum se ad nos effundit et 1. expendit, quod nihil sui a nobis conti- 1. neat, deitatem, spiritum, animam, san- 1. guinem, et corpus nobis exhibens ad 1. freundum. In hoc propitiationem posuit, 1. qua placeretur in his in quibus aliquando 1. suam meremur indignationem.

Vere ergo Eucharistia vocatur et est, quae tam a gratiosissima Dei voluntate pro nobis est præparata.

ca : quia per omnia se diffundit, quae non ponunt obstaculum ad ipsum. Oleum bene signat Eucharistiam, cujus figura est manna, quod sicut dicitur, Exod. xvi, 31, saporem habuit panis unciis sive panis oleati : quia ille in eo percipitur, quem unxit Deus oleo exsultationis præ parti- cipibus suis, sicut dicitur, ad Hebr. 1, 9. Et illud Psalmi xlvi, 8 : Dilexisti justi- tiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitæ, præ consortibus tuis. Bonitas enim et olei virtus in hoc conveniunt, quod inter liquores commixtos nihil est adeo diffu- sibile sicut oleum : et inter dona spiri- tualia nihil tam longe et late communi- cativum sui sicut bonitas, sicut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : «Omnia bonitatem Dei participant, et ideo bona sunt, quia a bono sunt. » Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona. Hac igitur bonitate affectus in voluntate non fuit contentus, quin communicaret se nobis ultra esse et bonum creationis, et ultra bonitatem et formam optimæ virtutis præparando leeythum hujus olei, quo totus a nobis per substantiam et esse divinum et hu- manum communicaretur, dicente pro- pheta Elia, III Regum, xvii, 14 : Hydria farinæ non deficiet, nec leeythus olei minuetur, unde et nos et domus nostra pascamur. Leeythus enim et hydria for- mas sacramentales inter quas Eucharistia continetur, s'gnificant.

A dicta igitur bonitate in qua præparatum est, Eucharistiae nomen accepit.

Et de bonitate quidem dicitur, Matth. xix, 17 : Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Quia sicut dicit Gregorius : « Esse suum bonitas est, natura dulcedo. » Proprium ex tali fluens natura, est misereri et parcere. Hanc bonitatem omnibus communicat, et ad omnia diffundit, sicut dicitur, IV Regum, iv, 1 et seq., quod implevit sapiens mulicr, uxor propheta, quae sapientiam Dei significat, hoc est, cognitionem sapore bonitatis sapidam, vasa vacua non pau-

Hoc est bonum de quo communicativa promissio promittit in bonitate sua Deus. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Sacerdotibus enim paratur in ministerium, et populo in communionem divinae bonitatis.

Hoc est de quo replebitur in bonis desiderium suum : quia in nobis communionis, Christi deitatis, spiritus, animæ, sanguinis, et corporis, omne sanctorum quietatur desiderium. Hoc est, de quo

<--- Page Split --->

dicitur : Anima ejus in bonis demorabitur 1. Quia quod hic in specie sacramentali modo percipitur, in gloria rerum veritate beata semper et felici instillione sumetur.

De benignitate autem, hoc est, bona ignitate Dei, qua ignita et torrens ejus bonitas hoc pro nobis providit et praeparavit sacramentum, sicut dicitur in Psalmo 1, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Muri enim Jerusalem non nisi de vivis lapidibus et divinitate solidatis aedificari possunt. Hoc autem in se non habent homines, nisi lapidis angularis sint partes et membra, et huic incorporantur per admirabile et efficax Eucharistiae sacramentum. Sicut enim dicitur, Joel, 11, 13 : Benignus et misericors est, quod nos ad sui incorporationem admittere non dedignatur. Sic enim ignis boni in se aestuat, quod intima sua in nos emanat, quibus nobis communicatur, et nos sibi incorporat, ab intimis suis fluxit sanguis sacramenti. Joan. xix, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Sanguis, inquam, sacramenti, et aqua significans ad ipsum commixtionem et incorporationem insipidi populi, ut sui commixtione sapore suae insipiditatis perdito, saporem acciperet gratiosae suae divinitatatis, quae sanguini dignoscitur esse unita.

Hic est Razias, qui sacralus Domino interpretatur, de quo, II Machab. xiv, 43 et 46, legitur, quod pro affectu, scilicet suae benignitatis, pater Judæorum, hoc est, confitentium vocabatur, de quo legitur, quod accensus animo surrexit : et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit : et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super

turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus, ut hæc illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est. Hic enim consecratus Deo Christum in sacrificio isto oblatum signat, qui intima sua benignitate accensus, in animo surrexit, hoc est, in cruce se exaltavit, et cum sanguis ex igne bonitatis magno fluxu in nostram deflueret redemptionem, et gravissimis vulneribus in manibus et pedibus esset saucius, cursu suæ benignitatis velocissimo totam turbam humani generis pertransiit, et stans in prærupta petra æternæ veritatis et stabilitatis, supra quam Ecclesiam fundaverat, et jam ex minimo fluxu benignitatis suæ quasi exsanguis in cruce effectus, utrisque manibus, deitatis potentia et humanitatis passione, complexus intima vitalia, in quibus vita est hominis, projecit abundanter super turbas hominum, ut in illis vitam et gratiam perciperent, invocans dominatorem omnium patrem cœlestem, ut hæc in corpore mystico sibi redderet, omnes sibi incorporando : et sic in tali benignitate vita functus est. Et ideo de hac benignitate dicitur antonomastice, ad Roman. 11, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contæmnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pænitetiam te adducit? Hæc enim ignitissima benignitas omnes homines merito convincere deberet ad sui conversionem. Hanc benignitatem signabat ignis qui in virore rubi apparuit 2. In quo hujus sacramenti figura præcessit, in quo ignis benignitatis et divinæ bonitatis in virore rubi, hoc est, in virente omnium virtute humanitate percipitur ad Christi Dei et hominis communionem.

Hæc est enim benignitas, de qua dicitur in Psalmo lxiv, 12 : Benedictos coronæ anni benignitatis tuæ. Quia in ista benignitate omnia bona Dei ad coronam convertuntur : quia in omnis boni revertuntur auctorem, qui in isto sacramento totus continetur.

<--- Page Split --->

Huec est enim benignitas de qua dicitur, Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Quomodo enim non daret impingnala sanguine, et commixta corpori, vivilicata anima, evocata spiritu Christi, et fecundata deitate ipsius : quae omnia in hoc percipiuntur sacramento. Haec est enim benignitas de qua dicitur, ad Titum, u, 4 : Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei : maximam enim benignitatem in hoc ad nos ostendit, et seipsum nobis ad fruendum se praebens. Si ergo in hoc sacramento digni esse volumus, non restat nisi ut faciamus quod dicit Apostolus, ad Coloss. ii, 12 et 13 : Induite vos sicut recti Dei, sancti, et dilecti, viscera miserirordiae, benignitatem, humilitatem, patrinitam : supportantes invicem, et donuntes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Et tunc digni erimus tanto sacramento quod a gratia benignitatis divinae nomen accepit.

Pietas etiam ad hoc sacramentum nobis praeparandum Domini voluntatem inclinavit : quia, sicut dicit Tullius : « Pietas est in parentes, benevolentia haec est in nobis conjunctos, in quibus similitudo parentalis boni invenitur. » Quia igitur nos fecit ad similitudinem imaginis Patris, quae ipse est, et ideo naturali inclinatione conjunctus, hic tante affluentiae omnis boni sacramentum nobis praeparavit, ut benevolentiam quam in nos habet, ostenderet. Ex quo enim pietas est benevolentia in hoc sacramento, degustamus id quod dicitur, ad Roman. xii, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Haec enim piissima et optima est in praeparatione corporis et sanguinis Domini in communicationem et expiationem peccatorum. Beneplacens autem in oblatione animae in solutionem debitorum. Perfecta autem in collatione suae deitatis in omnium beatificantium adoptionem.

Haec est pietas de qua dicit Apostolus,

Iad Timoth. iii, 16: Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Hoc enim pietatis sacramentum dicitur : quia procedit a summa Dei pietate, et est manifestum in carnali et sacramentali sumptione, et perfectam in spiritu nostro justitiam operatur. Hoc Angelis apparuit : quia in omni Christi corporis confectione Angeli assistunt. Hoc est, quod prædicatur gentibus, ut in Christo fiant concorporales. Hoc est quod toti mundo in edulium vegetationis proponitur, et hoc est quod in gloria pro nobis in hostiam laudis continue assumitur.

Haec est pietas quae ad omnia valet, sicut dicitur, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Quia per species sacramentales vegetat ad vitam quae nunc in Ecclesia agitur, et per rerum veritatem vivificat ad vitam futurae gloriae.

Haec est pietas de qua dicitur, Baruch, v, 4 : Nominabitur tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : Pax justitiae, et honor pietatis. Hic est enim honor quem a pietate Domini accepimus, ut ipso fruentes et sibi incorporati dii dicamur, et in bona gratia ipsius deitatis suae simus participes.

Hoc etiam in dulcedine sua paravit pauperi Deus, et ideo Eucharistia vocatur : quia nihil in dulcedine Dei nisi bona gratia praeparatur. In dulcedine sua Deus dulciter cogitat de nobis. Nihil autem dulcius vel melius excogitari vel exoptari potest, quam quod Deus in deitate et humanitate sit in nobis ut nutrimentum ad vitam vegetans, et ut edulium spirituale, omnem in nobis perficiens conjunctionem ad ipsum. Propter quod etiam cum in libro Sapientiae, xvi, 21, de mannate loqueretur, et admiraretur, in qua cordis dulcedine tanta gratiae sacramen-

<--- Page Split --->

tum esset præparatum, subjunxit causam dicens : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Ac si dicat : Tam mellea dulcedo tam bonæ gratiæ non potuit procedere nisi de fonte dulcedinis divinæ, in qua oblitus veteris amaritudinis melliflua dulcedine fluens et affluens nobis in affectu, tam dulcem et bonam gratiam nobis præparasti.

Hic est Samson, sol fortis gratia illuminationis, qui per virtutem hujus gratia mente illuminatus, percutit leonem fortem de tribu Juda, et solvit nobis problema, quod de comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo 1. Pater enim cœlestis in dulcedine sua dulciter cogitans de nobis percussit, hoc est, percuti fecit hanc victimam dulcissimam, leonem de tribu Juda, et nobis parari in edulium, in qua de comedente, hoc est, de eo qui in sacramento nos sibi incorporat, exit dulcedinis cibus, et de forti nostro propugnatore ad salutem tanta est egressa dulcedo : quidquid enim in hoc est sacramento, dulcedine plenum est, ab omni amaritudine fellis longe relegatum. Unde, I Regum, xiv, 26 et seq., dicitur, quod apparuit super faciem agri fluens mel, ad quod cum Jonathas, qui columbæ donum interpretatur, virgam quam manu tenebat, extendisset, dixit : Gustavi paululum de melle isto, et illuminati sunt oculi mei. Ager enim noster, qui antiquitus ex amaritudine fundi spinas et tribulos proferebat, nunc dulcedine deitatis Patris impletus, melleus totus fluit dulcedine, ad quod dum is qui donum columbæ, quæ etiam fellea amaritudine fellis caret, virgam rectitudinis suæ quam in manu, hoc est, in operatione tenet, extendit, et gustat dulcedinem saporis divini, statim illuminatur in oculis cordis ad intelligendam veritatem et gratiam bonam quæ per Jesum Christum omni-

bus nobis sunt facta, qualiter videlicet non vacuo laboramus sacramento, nec de cætero typis figurativis occupamur.

Hinc est, quod hanc dulcedinem in osculo degustans sponsa dicit, Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Mel ad dulcedinem divinitatis, lac ad candorem innocentiae et gratiae referens humanitatem. Omne quippe quod spirat, tanta dulcedine dulce est. Propter quod dicitur, Eceli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Quia spiritus a dulcedine Dei spirans, in hac gratia melleam spirans dulcedinem, et hærens nobis immobilis, novi et æterni sacramenti favum stillantem mel ex cera, hoc est, humana natura, quæ stillat divinam sibi unitam naturam, sua dulcedine omnia nostra dulcia facit.

Hæc est etiam suavitas quam in dulcedine divina percipimus : et ideo cum, SunI Canon. ii, 3, Petrus diceret : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus, Psalmista, Psal. xxxiii, 9, dixit : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus : quia tanta dulcedo innumerabili percipitur suavitate.

Hic pretiosissimus et suavissimus fructus a fruendo dictus, antidotum est primi fructus, qui primos sua suavitate seduxit parentes, de quo dicitur, Genes. iii, 6 et 7, quod vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit : et ad turpitudinem suam contuendam illuminati sunt oculi amborum. Hunc autem per fructum dulcissimum et ad vescendum suavissimum in dulcedine Dei conditum et præparatum, quia nobis lignum vitæ exhibuit pulchrum et decorum, illuminantur oculi ad divina contuenda in perfecta gratia simul et veritate, et est cura nobis contra omnem amaritudinem, quæ nobis

<--- Page Split --->

infusa est ex gustu pomi quod mulier carnali suavitate concupivit. Hoc est, quod, Proverb. xvi, 24, dicitur : Dulcedo animi sanitas ossium : quia ex dulcedine animi Dei hoc nobis præparatum antidottum, omnia ossa nostra sanavit. Unde consilium est sapientis, Proverb. xxiv, 13 : Comede, fili mi, mel, quia bonum rst, et favum dulcissimum gutturi tuo, hoc est, delectare in melliflua dulcedine Dei, in qua tibi favum sacramenti, qui mel de cera suæ humanitatis tibi stillat in gutture delectationis cordis tui de gustu, ut ab omni absolvaris amaritudine gustus serpentini, quæ per primum gustum venenum infudit. Hoc est quod sponsa, Cantic. ii, 3, dicit : Sub umbra illius quen desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Umbra enim crucis et passionis in qua maturatus est hic fructus ad suavitatem, præstat refrigerium contra concupiscentiæ astum : et fructus dulcissimus sacramenti, quod est fructus ligni crucis, omnis delectationis infundit dulcedinem et suavitatem. Unde, Psal. xxiv, 8 : Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Dulcis enim fuit hoc pro nobis excogitans. Rectus autem præparationem ad hoc suscipiendum a nobis expostulans : quia qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 1 .

Et hæc lex dulcedinis et rectitudinis nobis in via pro viatico data est, ne in delictis remaneamus : et ideo lege hac justificata et mellea dulcedine affecta, dicit sponsa, Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum cum lacte meo. Quia et dulcedine divina delectata fuit, et dulcedinem in humanitate in sacramento invenit, et vino pretiosissimi sanguinis fuit inebriata, et talibus coram sodalibus gaudens jactabat se a Deo habuisse affectus.

lexit nos Deus, hoc sacramentum nobis charitas. exhibendo vocatur Eucharistia, hoc est, bona gratia. « Diligentis et boni est, sicut dicit Dionysius, bona adducere, et optimi et optime diligentis est adducere optima. » Cum igitur optima sui dilectione ad nos Deus hanc gratiam nobis paravit, digne et justa ratione Eucharistiae, hoc est, bonae gratiae nomen accepit. Et hoc quidem ignorans, dixit Absalon ad Chusai Arachiten, II Regum, xvi, 17 : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum. Chusai enim arcanum interpretatur : Arachites autem suscitans fratrem captivum. Quia hæc gratia tam excellens est, quod nemo novit arcanum ejus, nisi qui accipit : et in tanta dilectione parata, quod omnes captivos fratres Christi ad vitam resuscitavit, dicente Christo, Joan. vi, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Optime igitur in tali effectu et affectu dilectionis præparata gratia ad amicum, Eucharistia dicitur.

Hinc est quod de dilectione ista loquens Dominus per Jeremiam, xxxi, 3, dixit : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Numquam enim nos tantum attraxit, quantum tunc attraxit, quando ipse sacramentaliter secundum veritatem in nobis est, et nos in ipso secundum spiritualem sibi factam incorporationem : tunc enim fortissime attraci sumus, et ejus colligati vinculo indissolubilis charitatis, ut nos in intimis suis simus spiritualiter, et ipse in intimis nostris per sacramentalem sumptionem. Et hoc est quod dixit, Isa. xli, 7 : Confortavit faber ferrarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est : et confortavit eum clavis, ut non moveretur. Faber enim ferrarius est Pater nos amans, et ex philanthropia, hoc est, amore hominum, dicens : Glutino, hoc est, amore charitatis tamquam glutino mihi bonos conjungo. Et respondit omnis sanctus : Bonum est,

<--- Page Split --->

quia nihil melius pro nobis excogitari potest. Dicitur autem faber ferrarius, amor Patris coelestis : quia sicut ferrum omnia domat, ita amor vincit omnia : unde Virgilius in Bucolicis :

Omnia vincit amor, et nos cedamus amori.

Nimii enim amoris amplexus est : quia nos adeo sibi glutinavit, ut ipse in nobis esset, et nos in ipso tam intime, ut ipse in visceribus nostris infunderetur, et nos sibi essemus incorporati. Si enim, ut beatus dixit Dionysius in libro de Divinis nominibus, extasim faciens est divinus amor, optime iste dictus est divinus amor, qui Deum in nos sic transponit, et nos in Deum : ἐκτασὶς enim Græce, constat quod Latine est transpositio. Dicit enim, Joan. vi, 37 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. In me, inquiens, manet, extra se transpositus : et ego in ipso maneo, transpositus extra meipsum. Sic enim patitur sponsa, quando dicit in Canticis, n, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi. Non enim dilectus suus sponsus esset, nisi esset in ipsam transpositus : nec ipsa dilecto esset, nisi in ipsum toto esset affectu transformata. Sic etiam dicitur, Cantic. vii, 10 : Ego dilecto meo, ad me conversio ejus. Totus enim in nos convertitur, quando qualiter in ipso incorporati maneamus, in sacramento perficitur et ordinatur.

Hinc est, quod clamat in Canticis, vn, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Extra amantem ponit animam in amatum, et ideo fortis est ut mors : et ideo dilectus super cor ut signaculum ponendus est, quia animam suam et corpus et deitatem ita profunde in nos transponit, ut in visceribus meis sit sacramentaliter, et nos in ipso corporaliter spirituali virtute uniti efficiamur. Unde optime dixit sanctus Hieronymus in amativis hymnis suis, quod amor sive charitas est virtus

unitiva, quae revera, sicut dicit Augustinus, est vitta vinciens et uniens amantem et amatum. Et hoc etiam sacramentum cum sit amoris dicta de causa dicitur unionis sacramentum. Est enim quasi vinculum vinciens et uniens nos cum Deo, et Deum nobiscum. Unde in Psalmo lxii, 9, dicitur : Adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Anima enim nostra in sacramento adhæret immobiliter, et nos æternitatis suæ ejus dextera amplexando suscepit intime, et stringendo, ut numquam separemur ab ipsa.

Hoc est iterum quod dixit, Osee, xi, 4 : In funiculis Adæ traham eos, in vinculis charitatis. De Adam enim in hoc sacramento accepinus corpus et sanguinem, quibus duobus funiculis in hoc sacramento trahit nos Dominus. Vincula autem charitatis habemus : quia et secundum animam et deitatem nobis vincitur Dominus in hoc sacramento, ut in perpetuum non separemur, et sic sibi simus incorporati, attracti, et colligati. Dixit Dominus, Joan. xv, 13, quod majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et salvum quidem per omnia sit verbum Domini mei : quia signum est inæstimabilis dilectionis, quod animam in mortem pro nobis positam dedit nobis in sacramento, pignus redemptionis, et sanguinem in sacrilicium expiationis, et corpus in communicationis vinculum, et deitatem in saporis optimi dulcoramentum : multum enim nos sibi strinxit in amplexum charitatis, quando taliter nos sibi sociavit.

In hac charitate fundati et radicati, sicut dicitur, ad Ephes. iii, 18, possumus comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Latitudo, inquam, qua late nos dilexit ubique terrarum, nos sibi uniens per communionis sacramentum. Longitudo vero : quia æternam in nobis operatur delectionem, quando quod nunc

<--- Page Split --->

pecie sacramentali gerimus, in aeternitale rerum veritate capiemus. Sublimitas autem : quia supra modum in sublimitale deitati ipsius sociamur. Profundum autem, quando etiam in profundum intiuis ejus in corpore et sanguine sibi incorporamur. Sic quasi tribus diametris sive dimensionibus sociati, in longum scilicet, latum, et profundum, ut sicut in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, sicut dicitur, ad Coloss. ii, 9, ita et nos in ipso per trinam dimensionem corporaliter habitemus. Hoc enim potest perficere intima ejus charitas, quae in nos penetrat sicut ignis qui maxime penetrat, et nos sibi attrahit sicut calor ignis qui inter omnia trahentia nuagis trahit. Et ideo dicitur de charitate, Cantic. vim, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Quia et nos sibi non modo attrahit, sed intrahit, et ipse in nos penetrat usque ad medullas. Tali enim affectione dixit Jeremias, Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ignis enim in medullas penetrans erudit quae sit vis istius amoris, quo sic nobis Christus se infundit, et nos sic intrahit intra seipsum : nec alius potest scire quam amor intimus hanc virtutem. In hoc, inquit 1, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Quia in hoc magisterio et vos in me, et ego in vobis manebimus, ut simus in unum consummati. Quid igitur nisi bona et optima gratia esse potuit, quod Deus nobis in hac dilectione ad nos affectus praeparavit.

13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

Hæc enim ultra modum est bona gratia, qua noluit a nobis separari, quinmo voluit uniri nobis qui separari ab ipso per meritum peccati debebamus. Unde, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est, et non tantum mortuus est, sed etiam per passionis suæ sacramentum nobis unitus.

Propter hoc enim etiam in ipso sacramento sacrificium placationis posuit, ut si quid esset quod nos ab ipso disjungeret, merito sacrificii illius purgaretur : sic enim dicitur in Psalmo xxxix, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti : aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Quia enim Deus nullum priscæ legis sacrificium acceptavit in quo peccata remitteret, ideo Christo aptavit corpus conjunctum et unitum divinitati, in quo sacrificio placatus nobis de omnibus efficeretur peccatis : et quia holocaustum animalium et sanguinem animalium pro peccato sibi oblatorum nec voluit nec debuit acceptare pro peccati satisfactione, ideo ex voluntate venit Christus, ut voluntate devotæ obedientiae Patris perficeret voluntatem, se offerendo ut nobis omnibus in suo sanguine placationem inveniret. Hoc igitur est quod quotidie devotamus ad aram Agnum sine macula mysticaliter mactando, ut in placabili voluntate qua hanc gratiam pro nobis invenit Deus, Deum placatum nobis esse faciamus. Unde, ad Hebr. ix, 12, dicitur : Neque per sanguinem hercorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, æterna

<--- Page Split --->

redemptione inventa. Optima igitur est hujus sacramenti gratia, quae a tam gratiosa et placabili voluntate Dei pro nobis est inventa : dicitur enim ad Hebræos, ix, 22, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Magna igitur est ista gratia, quam a nobis placabilis Dei voluntas quae omni casu contingente placari voluit, et ut placari posset, per seipsum hanc viam plactionis invenit, ut Filius carnem assumeret unde placare deberet, et deitatem non deponeret unde placare posset : unde hoc sacrificio quotidie oblato placaretur, et hujus optimæ gratiae ipse inventor existeret et acceptor. Psal. l., 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocaustu : tunc imponent super altare tuum vitulos. Tunc, inquam, quando istud sacrificium a Christo est oblatum, tunc omne sacrificium justitiae oblatum acceptat Deus, et oblationes votorum nostrorum, et holocausta in igne devotionis incensa, et etiam vitulos petulantiae nostrae mactantes per carnis mortificationem imponimus super altare sacrificii corporis Christi, ut in ipso etiam ipsi vituli placabiliter acceptentur. Numquam enim esse

potest, quod is qui de facili placabilis est, non bonam semper cogitat gratiam facere pro his quibus de facili placatur. Dicitur, Exod. xxxiv, 10, quod placatus factus est Dominus ad orationem Moysi de malignitate quam dixit facere populo suo. Et hoc idem, Numer. xiv, 20, confirmatur. Multo autem magis placatus fit oblatione Filii sui, quam Filius suus obtulit, et in qua Filius suus ibi offertur et sacrificatur in placationem. Optima igitur hæc gratia est, et Eucharistia digne vocata, quam ipse Deus placavit sibi ut offerretur, invenit ut placeratur.

His igitur de causis Eucharistiae sive bonae gratiae hoc sacramentum nomen accipit : quia in bonitate, benignitate, pietate, dulcedine, charitate, placabilitate hanc gratiam nobis Deus præparavit. In bonitate de nobis sentiens, benignitate bonitate sua fluens, pietate liquefacto affectu in omnes nos effluens, dulcedine sua affectus in filios, et charitate fervens, et placabilitat ut bona facere posset etiam mala condonans, hoc sacramentum bonitatis, benignitatis, pietatis, dulcedinis, charitatis, et placabilitatis, nobis præparavit, etc.

CAPUT III.

Hoc sacramentum non datur nisi gratissimis amicis.

  1. Est autem adhuc bona gratia vocatum : quia sicut a gratissimo Deo, ita et gratissimis amicis est præparatum. Quod autem gratissimis paratur, optimæ gratiae digne nomen accepit : quia gratissimis optima cupimus et paramus.

Hujus autem quatuor causas aliquis potest assignare. Una quidem, quia charissimi sunt et intimi, et ideo intima ad

dilectum gaudent conjunctione : et hoc simis præper optimam gratiam perficitur. Alia autem, quia gratissimi majori conjunctione sunt digni : dignitas autem hæc et electio per optimam perfici habet gratiam. Tertia autem, quia gratissimi in superabundantia non possunt esse gratissimi, nisi per optimam gratiam, et illam Eucharistiam esse oportet. Quarta autem,

<--- Page Split --->

quia gralisismi fonti gratiarum sunt simillimi, et ideo ευχαρις Græce vocantur Eucharistia, hoc est, bona gratia potientes.

Et do prima quidem harum causarum dicitur, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Cum enim charorum sit in se invicem habitare per desiderium, non diceret : Comedite, amici, et bibite, nisi per suum corpus et suum sanguinem et animam et deitatem in eos penetrare quaereret. Nec diceret : Inebriamini, charissimi, nisi vellet, quod obliti suiipsus in ipsum Deum viceversa, etiam ipsi quaererent penetrare per incorporationem, sicut dicitur, Genes. xlui, 16, de Joseph et fratribus suis : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie, hoc est, in pleno fervore lucis, veritatis, et caloris charitatis. Mecum, inquam, comesturi sunt, et perfecte mecum, ut ego, dicit Christus, sim et commensalis et cibus. Unde versus :

Rex sedet in cœna turba cinctus duodena, Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.

Seipsum enim et manibus tenuit, et de seipso intimos cibavit : et ideo quasi ebrius dulcedine et charitate suorum, nihil sui fuit in quo dilectissimi sibi non communicaverint, sicut et Joseph in fervore meridiano comedens cum fratribus suis, coram eis legitur fuisse inebriatus 1.

Sic ergo dilectissimorum est preparatio optimæ gratiae.

Sunt autem secundo gratissimi et dignissimi ut gratia potiantur optima : et hoc Eucharistia Græce vocatur. Hoc signatum est, Daniel. 1, 3 et 4, ubi summus rex et monarcha mundi præcepit Asphenez, præposito eunuchorum, ut introduceret de filiis Israel pueros, in quibus nulla esset macula, decoros for-

ma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis. Et post pauca, 3. 5 : Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse.

Tales enim charissimi gratia optima digni sunt, qui filii sunt per initationem rectissimi in omni virtutis rectitudine : pueri in omni puritate sine macula innocentiae, candore decori in omni forma compositionis gratiae, eruditi, hoc est, extra ruditatem positi cœlestis sapore cognitionis divinae, cauti ad omnem astutiam diaboli et mundi per scientiam, quae bene docet conversari in medio prave et perverse nationis 2 : docti doctrina Spiritus sancti in omni disciplina spirituali per unctionem quae docet de omnibus, qui omni dignitate præcellentes sunt egregii, stare erecti ad cœlum possint in palatio templi gratiae et templi gloriae, contemplando vultum regis. His ut optima gratia dignissimis constituit rex annonam Eucharistiae per singulos dies accipiendam, et de vino regali sanguinis sui. Unde ipse rex per omnia membra sua bibit et infunditur, ut eadem sagina corporis unde rex viveret, et eadem vindemia sanguinis quo membra ejus infunduntur, nutriantur, et regerentur ad beatitudinem.

Hoc etiam significatur, Esther, 1, 3, quod Assuerus, tertio anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se. Sic enim noster Assuerus qui beatus interpretatur, tertio anno, hoc est, tempore gratiae, quod antecesserat annus naturalis legis, in quo hoc sacrificium in oblatione Melchisedech fuit præfiguratum, et annus legis Moysi, in quo in agno paschali fuit expressius significatum in conspersa farina et azymis 3 : hic igitur tertio anno impe-

<--- Page Split --->

rii sui perfecit grande convivium Dei gratia et veritate perfectum. Fecit autem dignis dignum convivium : quia et principes sunt, nulla nisi ea quae sunt digna príncipe cogitantes, sicut dicit Isaias, xxxii, 8 : et pueris suis omni puritate cordis et corporis dignissimis : inclytis Medorum, qui mensurantes et advequantes interpretantur : quia tales semper se mensurantes intra fines suos consistunt, in nullo se super se elevantes : quia, sicut dicit Philosophus, insipiens est qui suiipsius ignorat quantitatem, semper se carius vendens quam sit propria aestimatio ipsius. Hi sunt Persarum qui tentati interpretantur fortissimi : quia ipsi sunt de quibus dicitur, Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Interpretantur etiam Persae latera sua deserentes, quod optime tantae dignitatis competit viris, qui latera sua, id est, carnalium amicorum omnino deserunt, Patrem spirituum sequentes : et hac fortitudine confortati, digni habiti sunt tanto convivio. Hi sunt praefecti provinciarum Dei sui, quia quasi pro speculo positi sunt in quibus se dijudicent inferiores, et inveniant in eis quid imitentur.

Dignissimis ergo præparatum hoc convivium optima gratia est vocatum.

Adhuc autem tertia causa est : quia gratissimi per superabundantiam dicti, gratissimi esse non possunt, nisi per optimam gratiam digni sint effecti. Haec autem optima gratia non vocatur nisi Eucharistia : quia per sumptionem hujus gratiae omnino εὐχαριστικ sunt facti et appellati. Unde Apostolus dicit, ad Hebr. xiii, 9 et 10, loquens de gratia hac : Optimum est gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Optima enim gratia potiuntur per superabundantiam, qui hac gratia

cor stabiliunt a carnalibus, gastrimargiae escis se penitus avertentes : quia illae nihil gulosis profuerunt nisi ad corruptionem : et ideo qui tabernaculo corporis deserviunt, de altari Eucharistiae edere non habent potestatem. Unde hanc optimam gratiam qua gratissimi Deo potiuntur commendans Isaias, dixit, Isa. xxv, 6 : Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, vindemix, convivium pinguium medullatorum, vindemix defecatae. Nullus enim nisi Dominus exercituum, Deus Sabaoth, cujus plena est omnis terra gloria ejus 1, posset hoc perficere. In monte, hoc est, tam excellentis gratiae altitudine omnibus quidem paratum, sed gratissimis exhibitum, Convivium pinguium omni pinguedine gratiae et devotionis saginatum : convivium medullatorum pinguium quae medulla dulcissimae consolationes sunt saporum Spiritus sancti per totum convivium diffusi. Vindemix autem est convivium in gaudio cordis. Et vindemix defecatae : quia hoc gaudium Spiritus sancti nihil impuritatis habet admixtum.

Hic enim est calix in manu Domini 2 gratissimis porrectus, Calix, inquam, vini meri, hoc est, defecati, qui calix semper est plenus mixto : quia aquam quae populum signat, semper habet admixtam, ut nec nos sine ipso, nec ipse sit sine nobis.

Sic ergo gratissimis per superabundantiam optima gratia potentibus, haec gratia data merito Eucharistia vocatur.

Quarto loco gratissimi sunt fonti omnis gratiae similes vel simillimi : sicut etiam secundum naturam aliud similium nobis efficitur quod membris nostris incorporatur. Hi pro certo Christo simillimi sunt, qui jam Christo concorporales et incorporati sunt effecti : nullus autem Theologorum dubitat, quin incorporatio haec fiat per Eucharistiae sacramentum : et

<--- Page Split --->

sic incorporati gratissimi sunt Deo, quibus continue ad magis et magis incorporandum se Domino Eucharistia præparatur. Unde de taliter gratissimis a Domino dicitur, Luc. xxi, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edalis et bibatis super mensam meam in regno meo. Regnum enim gratia est, in quo perfecta potestate regnat Deus in his qui jam Christo concorporales effecti, sibi sunt incorporati. In his enim sicut cor regnat in membris corporis, ita rex gloria et gratia Christus regnat in illis. Hi sunt de quorum uno dixit : Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum 1. His ergo hoc regnum disponit per omnes justitia sua et legum distributiones : his ut amplius incorporetur, dixit, ut edatis me in vos sumendo, et vos mihi magis et magis incorporando, et bibatis redemptionis. et expiationis sanguinem continue vobis infundendo, et pignus salutis in eo magis ac magis continue sumendo. Hoc est quod dixit quidam in Spiritu sancto, Luc. xiv,

13 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Quia revera beatus est, qui jam in regno Christi, hoc est, membrorum incorporatorum Christo, panem Christi manducat. Hi sunt de quibus dicitur, Thren. iv, 3, quod nutriebantur in croceis. Crocus enim et subtilis est ad penetrandum, et flagrans ad odorandum, et virtutem habet ad splendorem pulchritudinis conferendum : quae omnia sunt in hac gratia, quae sublimate deitatis penetrat, odore virtutum flagrat, et splendore plena gratia pulchritudinem inducit spiritualem, qua pulcherrimo regi et fonti gratiarum assimilantur. Propter quod et gratissimi fonti gratiarum simillimi vocantur.

Quia igitur tam intimis in charitate, tam dignis merito, tam excellentibus in gratia, tam similibus fonti gratiarum, haec gratia præparatur, digne et juste vocatur Eucharistia : quia non decet, quod talibus nisi optimæ gratiae judicium præparetur : et hæc Græce Eucharistia vocatur.

CAPUT IV.

Hoe sacramentum Eucharistiae non nisi bonam gratiam operatur

Quarto autem loco supra posuimus, quod ideo etiam Eucharistia vocatur, quia non nisi gratiam bonam operatur : et ideo omnis suus effectus optimæ gratiae est effectus.

Hoc autem in quatuor probatur. Quorum primum est, quod hoc sacramentum proprium habet gratiae effectum. Secundum, quod specialis gratiae coram Deo est inventivum. Tertium, quod specialiter

Deo est acceptum. Quartum etiam, quod nihil est in eo nisi gratum.

Primum autem horum probat ea quam Sacramenin prehabitis induximus auctoritas Apocharistiae stoli, ad Hebr. xm, 9, ubi dicit de Euproprium habet gratribile cor. Gratia ergo cor stabilit et tium.

<--- Page Split --->

preciliiter in sacramento hoc invenitur : et ideo Eucharistia vocatur.

oblatio munda. Munda autem digna Deo est et accepta.

Tertio etiam constat, quod specialiter Deo est acceptum : quia specialis gratiae est ostensivum. Unde, Matth. xxvi, 20, et Marc. xiv, 22, et Luc. ix, 16, et Joan. xxi, 19 et vi, 11, ubi haec gratia sacramentalis significatur in panibus quibus Dominus turbas satiavit, semper præmittitur : Accepti Jesus panes, et benedixit, ac fregit. Ubi Glossa dicit, quod accepti, quoniam specialiter hoc sacramentum acceptavit inter omnes gratias quas hominibus exhibuit. Oportet autem specialiter gratiae nomen habere, quod in gratia ipsi fonti gratiae est acceptissimum. Unde, Psal. i, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos. Sacriticum enim justitiae est, quod omnem pro nobis perfecit justitiam, et quod sperialiter in gratia Deo est acceptum, sacramentum est Eucharistiae, in quo oblationes sunt corporis et sanguinis animae et spiritus et deitatis Christi, et holocausta Agni omni tempore immolandi xxt2 mane et xxt2 vespere, sicut dicitur, Levit.vi,12 : qui Agnus totum in igne charitatis se incendit in odorem suavissimae gratiae apud Deum : et tunc illa gratia potientes etiam nostros vitulos, hoc est, omnem carnalem petulantiam mactantes, imponimus super altare sacramenti in igne charitatis, nostra sibi offerentes, ut accepta sint in tanti sacramenti acceptatione.

De his autem qui huic gratiae non communicant, dicitur, Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra, hoc est, quidquid offertis, non acceptabo : quia sine hujus oblationis gratia nihil est acceptum. Et hoc est quod subdit, y. 11 : Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo

Quartum autem est : quia nihil est in hoc sacramento nisi gratum. Omnia enim quae in ipso sunt, corpus, et anima, et deitas Deo grata sunt. Corpus autem ex purissimis est sanguinibus gloriosae Virginis, qui ex Spiritus sancti gratia sunt mundati, numquam ulla originalis vel actualis peccati macula infecti. Anima autem a Deo Patre et Filio et Spiritu sancto ad imaginem Dei perfectissima creata de novo, et deitas æterna, in cujus munditia nihil umquam immundum potuit incurrere. Sapient. vni, 20 : Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Et ergo pro pter suam munditiam nihil inquinatum in eam incurrit 1.

Et sic mirabili et nova gratia hic occurrant aliqua, scilicet antiquum, novum et æternum. Antiquum quidem tantum in antiquitatis primæ gratia assumptum : quia in immunitate culpæ Christus assumpsit corpus, quamvis voluntarie assumpserit pœnam. Et hoc est quod dicitur, Joan. i, 30 : Qui de cœlo venit, super omnes est, sicut dicit Glossa ibidem : « Non quod de cœlo corpus attulerit, sed quia hoc quoad immunitatem culpæ de altitudine humanæ naturæ assumpsit. » Et hoc corpus plenum gratia fuit propter duas causas. Quarum una est, quia corpus altitudinis divinæ naturæ in gratia fuit. Secunda autem, quia corpus manibus Spiritus sancti formatum totum fuit gratiae promptuarium. Et hoc est signatum, Judicum, vi, 37, ubi ros in area descendens, et concham et vellus implevit. Ros enim gratiae et concham uteri virginalis et vellus Agni immaculati in corpore Christi implevit : et expressum vellus concham implevit, quia de corpore Christi redundans gratia implevit Virginis uterum, et implevit Ecclesiam, cujus ille uterus fuit figura. Patet igitur, quod

<--- Page Split --->

nihil nisi gratia fuit in eo quod fuit antiquum.

Novum autem, hoc est, anima, plenum fuit gratia. De hac enim dicitur, Joan. ut, 34 : Non ad mensuram dat Deus spiritum : haec enim anima non ad mensuram in donis sanctitatis accepit Spiritum sanctum : haec enim felix anima est, de qua dicitur, Proverb. xxxi, 29 : Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Et ideo novum etiam plenum fuit imbre gratiarum.

Æternum autem quod est deitas, non tam est gratiae plenum, quam etiam fons gratiarum : hic est enim fons copiose omnia per gratiam infundens, de quo dicitur, Cantic. iv, 13 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Libanus enim candidus est noster Christus, a quo impetu divinitatis ejus fluunt indeficientes rivi gratiarum.

Sic igitur omne quod est in hoc sacramento, gratia est plenissimum. Et hoc

signatum est, Genes. xvnii, 6, ubi magnus patriarcha Deus Pater uxori sua sapientiæ dixit : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes, scilicet azymos, procul dubio Angelorum usui præparatos. Simila enim corporis et animæ et deitatis signat puritatem. Et ideo tria sata dicuntur esse, in quo corporis sit puritas et animæ et gratiæ et deitatis candor æternus. Ex his autem fit manu sapientiæ præparatus noster subcinericius panis, Jesus Christus, sub cineribus nostræ mortalitatis decoctus, et usui Angelorum ad omnem delectationem præparatus : quia sicut dicit Psalmista, Psal. lxxvii, 23 : Panem Angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.

Nihil enim nisi gratiae plenitudo in hoc invenitur sacramento : quia et corpus in nobis efficit gratiae communio nem, et anima gratiae redemptionem, et deitas omnis gratiae acceptationem : et ideo merito bona gratia, hoc est, Eucharistia vocatur hoc sacramentum.

CAPUT V.

Hoc sacramentum est gratia supra gratiam, quasi cumulum continens gratiarum.

1

Quinta causa quam supra posuimus, est quod est gratia super gratiam, quasi cumulum continens gratiarum.

Confert enim hoc sacramentum gratiam communionis, et super hanc gratiam expiationis, et super has duas confert gratiam redemptionis, et super has tres confert gratiam vivificationis, et super has quatuor dat gratiam refectionis spiritualis, et super has quinque signifi-

cat nobis gloriam æternæ beatitudinis. Et ex his patebit, quod cumulum confert gratiae et sanctitatis : ex corpore quidem confert gratiam communionis omnium Christi membrorum, ex sanguine autem dat gratiam expiationis, ex anima vero gratiam redemptionis, et ex spiritu Christi dat gratiam vivificationis et virtutis, ex deitate autem affert gratiam refectionis, et ex toto signo sacra-

<--- Page Split --->

nuenti dat gratiam aeternae beatitudinis. Et de communione quidem corporis dirit Apostolus, I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est ? Quasi diceret : Sic est : quia sicut dicit Apostolus, ad Roman. xii, 4 et 5 : Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habenti, ita multi unum corpus sumus in Christo 1. Sicut enim in uno corpore Christi naturali et vero omnium membrorum fuit una in corpore Christi omnis boni et omnis gratiae communicatio, ita in corpore mystico per corpus Christi verum omnes in omnibus gratiis Christi et omnium fidelium communicamus. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine. Unde vere dicitur de fidelibus, Act. iv, 32 : Et erant illis omnia communia. Et sequitur statim, quod non erat quisquam egens inter illos, sed vere fiebat in illis quod dicit Apostolus, II ad Corinth. viii, 14 et 15, aequalitas, sicut scriptum est, scilicet de manna : Qui multum habuit, non abundavit : et qui modicum, non minoravit 2. Omnibus enim in hac communione corporis Christi omnia quae sunt corporis, sunt communia, sicut et membra corporis Christi veri omnia bona corporis communicaverunt.

Haec est sanctorum communio, quam in symbolo nos credere profitemur, dicentes : « Credo in sanctorum communionem. » Quia in communione corporis Christi omnia quae sunt Christi et fidelium propria, nobis omnibus efficiuntur communia, sicut dicitur, II ad Corinth. viii, 14 : Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestre inopiae sit supplementum. Haec enim sunt promptuaria hujus sacramenti, de quibus dicitur, Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Et hoc est quod in

consonanti jucunditate sanctorum de plenitudine ista accipientium in gratiarum actione dicit Psalmista, Psal. cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. Habentes enim illam memoriam abundantiae istius communionis Christi et omnis sanctitatis, de plenitudine illa eructant suavitatem, et exsultant in justitia abundantissima ad omnem plenitudinem gratiarum.

Super hanc communionis plenitudi- 2. nem in omni gratia confert gratiam exGratia expiatiopiationis ab omnibus peccatorum piacunis. lis. Non enim umquam expiatur, quod sanguis Christi non expiaverit et emendaverit. Unde dicit psalmista, Psal. 1, 9 : Lavabis me, et super nivem dealababor. Et praemisit: Asperges me hyssopo, et mundabor. Hyssopus autem herba est sanguinis et pulmonis purificativa, sanguinem Christi signans, qui nos omnes expiat a maculis peccatorum. Unde, Apocal. vii, 14, dicitur de omnibus expiatis : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Quia quidquid in conversatione operis, vel observantia cordis, vel affectibus, et sensibus animae, vel cogitationibus spiritus invenitur, non expiatur nisi sanguinis Christi aspersione. Et hoc est quod dicitur, Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero velut aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Quia quamvis niveas virtutes habeamus naturales et purgatorias, sive etiam animi purgati, sicut distinxit Plotinus : et si vestimenta conversationum nostrarum fulserint velut mundissima picturis heroicarum virtutum decorata, tamen nisi sanguis Christi expiet nos, sordescimus et sordidi sumus, dicente Apostolo, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Hoc etiam est quod signatur, ad Hebr. ix, 20, ubi om-

<--- Page Split --->

nia præcipiuntur mundari in sanguine, dicente Aaron : Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Testamenti enim sanguis, sanguis est expiationis, in quo omnia mundantur, dicente Apostolo, ad Hebr. ix, 14 : Sanguis Christi ....emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.

Hæc igitur gratia expiationis est super gratiam communionis in hoc sacramento.

lectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et iterum, Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat ovibus suis.

Et hoc pretium redemptionis quotidie offerimus ad aram in devotione, ut ab omni obligatione redimamur. Unde Apostolus, I ad Corinth. vi, 20 : Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro. Empti enim sumus non aliter, quia redempti sumus animæ Christi pretio. Et hoc est quod dicitur, I Petri, i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi. Nec loquimur de sanguine in quantum in ipso specialiter est gratia expiationis, sed potius in quantum sedes animæ est in sanguine, in pretium redemptionis. Ad hanc redemptionem clamat David in Psalmo cxxix, 8, dicens : Redimet, scilicet Deus, Israel ex omnibus angustiis 1 suis.

Cumulatur et hoc sacramento per gratiam redemptionis quae est in animæ pretio quod pro nobis in hoc offertur sacramento. Hoc enim, ut dicit Ambrosius, est admirabile pretium, cujus pondere tota est redempta captivitas, mundi tartarea confracta sunt claustra inferni, aperta est nobis janua regni, et nos sumus omnes liberati. Isa. xl, 10 : Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Merces, inquam, qua omnes redempti sumus. Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Quia pretium animæ plus ponderis intulit in thesauros Patris, quam totum abstulerit humanum genus.

Hoc est pretium decoris. Zachar. xi, 13 : Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appetiatus sum ab eis. Ad statuarium, hoc est, primum imaginis humanæ factorem intulit pro nobis Christus in redemptionem nostrae captivitatis. Unde Jacob in figura Christi dicit de eo, Genes. xxxi, 39 : Damnum omne reddebam, quidquid furtim perierat, a me exigebas. Plus enim quam damnum pro nobis solvit anima Christi : quia et nos ab obligatione captivitatis redemit, et nobis vitæ æternæ mercata est beatitudinem : sic enim in redemptionem pro nobis Christus animam suam posuit. Joan. xv, 13 : Majorem hac di-

Hanc igitur gratiam super duas dictas habet hoc sacramentum.

Adhuc autem et his quartam cumulat gratiam vivificationis ex spiritu Christi : quia sicut in aliis hominibus vehiculum est spiritus vitæ et virtutis, restituens in nobis omne quod deperditum vitæ spiritualis ex inedia famis antiquæ, per quam macerati non habentes istud edulium, vita divina deperdita est in nobis : hoc enim totum deperditum spiritus Christi refundit in sacramento corporis Christi vivifici, quod totum est plenum spiritu. Unde, Joan. vi, 38, dicitur : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Et quod a Spiritu hæc vita procedat, dicit, ibidem, y. 64 : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Sic etiam de mortuis qui corpus Christi acceperunt, dicitur, Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ea spiritus, scilicet vitæ, et vixerunt. Spiritus enim perpetuæ vi-

<--- Page Split --->

tu, spiritus Dei est : quoniam abundanter nostrum spirat sacramentum. Unde, Apostolus dicit, ad Roman. vni, 11 : Qui suscitavit Jesum a mortuis vivificahit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Mortalia enim corpora sunt. quae continuo deperditionem habent in vitae principiiis, quae deperditio continue reparatur per vivificationis et vegetationis aeternae sacramentum. Sic de Christo summa sapientia Patris, qui hunc vivificationis modum excogitare potuit, dicitur, Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Inspiravit enim omnibus filiis suis vitam in pane filiorum vivifico, in quo Christus sumitur, a quo vitae spiritus procedit. Sic enim ut, Eccli. xv, 3, dicitur : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : sicut dicitur, Joan. x, 28 : Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt. Per cibum enim conjungit eis Spiritum qui aeternam vitam spirat in eis : et ideo perire non possunt.

Et hæc est quarta gratia quam cumulat super tres anteriores.

Habet autem et quintam ex refectione de redeitatiis. Hæc enim est quæ vere reficit et verum confert homini nutrimentum refectionis. Unde, I ad Corinth. m, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. Hæc est pascua intimæ refectionis, de qua dicitur, Genes. 1, 21 : Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros. Nihil enim interius mentem reficit, nisi sumpta in corpore Domini divinitas, de qua dicit Psalmista, Psal. xxii, 2 : In loco pascuæ ibi me collocavit. Alibi enim pascua non inveniuntur.

Unde Christus hæc pascua suis exhibens tam in nuda divinitate in qua cum Patre communicat, quam etiam in humanitate quæ deitati est unita, dicit, Joan. x, 9 : Et ingredietur, et egreditur, et pascua inveniet. Intus enim inveniet in deitate, et extra ad sensum in humani-

tate, quæ deitati est unita. Ezechiel. xxiv, 14 : In pascuis uberimis pascam eas. Uberrima pascua sunt refectiones sacramenti, saporem divinitatis habentes. Hoc est quod dicit, Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. Allitudo enim terræ est excellentia corporis Christi, in qua cibus est et refectio per hoc quod corpus deitati est unitum, et hoc est hæreditas Jacob et omnium ab initio patriarcharum : quia omnes in fide et benedictione hujus sacramenti sunt vegetati et refecti. Hoc est quod omnes invitans Dominus dicit, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Reficitur enim quod deperditum est gratiae hujus edulium : quia comedentes ipsum semper sunt in desiderio refectionis hujus. Unde, Eccli. xxiv, 29, dicitur : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.

Præter omnes dictas gratias, ex se signat nobis fructum æternæ beatitudinis, sicut dicit beatus Dionysius in primo capitulo Cælestis hierarchiæ. Et hoc etiam innuit Gregorius in quadam Collecta dicens : « Præsta, ut quod specie gerimus, rerum veritate capiamus. » Sicut enim Christus in specie sacramenti sacramentaliter se influit nobis ad gratiam, ita secundum deitatem influet se nobis et omnibus beatis ad gloriam. Et hoc est quod dicitur, Joan. xvi, 22 et 23 : Ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Claritas enim quam Pater perficendam dedit Filio, est claritas qua claret in omnibus membris corporis mystici. In omnibus enim illis fulget et lucet claritas Christi. Et ideo cum ab aliis removeretur Judas proditor, secum portans hoc corpus, statim dixit Christus, Joan. xii, 31 : Nunc clarificatus est Filius hominis. Et cum converterentur ad ipsum Gentiles claritatem ejus accipiendo, sta-

<--- Page Split --->

tim dixit, Joan. xii, 23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Nihil enim claritatis habere possumus, nisi claritas Filii Dei clareat in nobis.

Sic ergo influendo se nobis spiritualiter et sacramentaliter, nobis suam dat claritatem, quam sibi Pater dedit in mundo perficiendam : et sic unum sumus cum ipso corpus, dicente Apostolo, I ad Corinth. xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Hoc enim modo Pater per consubstantialem Filio deitatem suam est clarens in Christo homine secundum suam humanitatem. Et sic claret Filius in Patre secundum unam et eamdem substantiam deitatis clarissimam. Et si hoc igitur modo Christus claret in nobis, sic sumus in unum Patris et Filii in claritate consummati in gratia quae signum est aeternae claritatis in gloria, qua clarebimus per influxum in nos deitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Apud nos enim manet, quia in nobis sibi claram constituit mansionem. Sic complebitur quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc est quod dicit Job, xviii, 17 : Non adequabitur ei aurum vel vitrum. Aurum enim et quidquid splendet corporaliter, aeterno splendori adaequari non potest. Vitrum enim omne et quidquid perviim in lapidibus pretiosis, transparent, quia id quod intus est, vel in parvo, vel in magno abscondunt, quod non adeo relucet quando nudum exhibetur, non potest adaequari illi coelesti gloriae, quae erit in

nobis quando tam clare erunt mentes nostre et corpora nostra, quod quidquid in nobis est de Deo et Dei puritate, in nullo penitus per corpulentiam nostram abscondatur. Et hoc intendit Gregorius dicere, ibidem in Glossa dicens, quod in beatitudine uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Et haec divina, ut dicit Dionysius, signat Eucharistia, quae cum Deus sacramentaliter in nos hic fluit, et a nobis sic percipitur ut sibi incorporemur, designat in nos futurum influxum suae clarissimae deitatis, quae undique gloriose fulgens in nobis, non abscondetur, sed sua claritate omnino clari efficiemur. Haec est enim de qua, Sapient. vii, 29 et 30, dicitur : Est enim haec speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Hac claritate incorporati nobis solis fiet sermo qui scriptus est, Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Nec mirum : sicut enim Christo incorporati, in quibus nulla peccati est obscuritas, sunt incorporati ei, de quo dicitur, Sapient. vii, 26, quod candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et in hoc est advertere quantum est videre Deum in tot beatis, sicut videtur lumen in pluribus lucernis diversimode participantibus ipsum secundum diversam uniuscujusque dignitatem.

Et haec est significatio quam modo in Eucharistia praesentamus : propter quod Eucharistia vocatur.

CAPUT VI.

Hoc sacramentum est omnis gratiae contentivum.

  1. Sextam autem causam hujus nominis tentivum : continet enim eum qui vas esse diximus, quia omnis gratiae est conest omnis gratiae plenissimum : propter

<--- Page Split --->

quod etiam a pluribus dicitur sacramentum sacramentorum.

Quod autem omnia sacramenta signifirant et continent divisim et particulariter, istud simul complectitur, continendo vas et auctorem gratiarum. Et hoc signatur, Eccli. 1, 10 : Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Corpus enim Christi vas est auri pretiosi deitatis. Ad Coloss. 11, 3 : In ipso sunt omnes thesuuri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Quod esse non posset, nisi in se perfecte totum contineret splendorem deitatis.

Totus enim omnis sanctorum splendor in ipso ab aeterno resplenduit, totus in ipso contentus mansit, totus in agro suae humanitatis germinavit, totus ab ipso processit, totus in ipso existens particulariter a sanctis accipitur, totus in ipso esse cognoscitur et ostenditur in admirationem.

2

Et de primo quidem horum, quod scilicet splendor omnis sanctitatis ab aeterno effulsit in ipso, dicitur in Psalmo cix, 3 : Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te, hoc est, ex fecunda mea deitate, Fili, te genui radiantem in omni splendore sanctitatis, antequam lux creata oriretur in cœlis vel in terris. Hic autem Filius in omnibus splendoribus in sacramento Eucharistiae continetur : et in ideo de ipso potest dici quod dicitur, Eccli. xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulæ. Quoad litteram, hostia de qua corpus Domini consecratur, nebula vocatur : quæ festinat in nostram medicinam, quia panis qui sub nebula est, festinanter absque mora temporis in corpus Christi transsubstantiatur, in quo omnis medicina est : quia in ipso ab aeterno est omnis decor sanctitatis quo quisque sanatur. Sic etiam potest exponi quod dicitur, III Regum, viii, 12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Glossa, id est, opere monstravit. In hac enim nebula statuit habitare ad nostram

salutem : et quia sic omnium sanctorum splendor est in ipso, non est mirum si in eadem imagine resplendent illi qui digne ipsum percipiunt. II ad Corinth. ii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Continet igitur hoc sacramentum Christum in omni splendore sanctitatis.

Continet recte Christum in omnis san- 3. citatis plenitudine. Unde ipse Filius sapientia Patris dicit, Eccli. xxiv, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea. In Christo enim corporaliter plenitudo est sanctitatis. Et ideo Filius Dei etiam secundum divinitatem per unionem detinetur in ipso homine, qui in hoc sacramento continetur et confitetur. Unde etiam ille homo sic assumptus specialiter debet esse beatus. Unde, Psal. lxiv, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Quasi diceret : Ille specialissima et privilegiata beatitudine factus est, cujus tu Deus assumpsisii naturam, et quem ad hanc sanctitatis plenitudinem elegisti : hic enim tibi unitus habitabit in atriis tuis in eminentia omnium bonorum tuorum quibus ipse prae omnibus perfruitur in omni plenitudine tuam communicans sanctitatem. Et ideo de Christo secundum perfectam rationem dicitur, quod et secundum perfectam participationem scriptum est de primo Angelo, Ezechi el. xxvni, 12 et 13 : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciiis paradisi Dei fuisti. Prae omnibus enim est signaculum similitudinis, quæ est ipsa in nullo differens imago Patris, Patrem in toto coæquans in omni plenitudine deitatis et sanctitatis.

Hunc autem in plenitudine copiæ et affluentiæ istud centinet sacramentum. Plenitudine, inquam, copiæ : quia num quam deficiet, dicente Domino, Matth. xxvii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummatio

<--- Page Split --->

nem sæculi. Est autem nobiscum in sacramento. Plenititudine autem supereffluentiae dico : quia ipse totus inde effluit in omne et totum corpus mysticum, ut, sicut dicitur, ad Ephes. iii, 19, impleamur in omnem plenitudinem Dei. Et iterum, ad Ephes. iv, 12 et 13, dicit : In ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in menusram ætatis plenitudinis Christi. Hoc est dicere, omnia quæ fecit Christus in mysteriis Ecclesiae, ad hoc fecit ut ædificatio mystici corporis perficiatur, et impleatur proportionabiliter ad plenitudinem sanctitatis veri corporis, donec sic omnes qui sic sumus membra ejus, occurramus Christo Deo nostro in unitatem fidei suae et agnita in nobis sanctitatis Christi, in virum illum perfectum Christum in toto suo corpore, et participemus mensuram ætatis in gratia et sanctitate plenitudinis Christi, ita quod in gratia et sanctitate perfecta habeamus quantitatem, nec de cætero simus parvuli et imperfecti. Sic ergo in plenitudine copia et effluentia sanctitatis Christus in hoc sacramento continetur : et ideo bona gratia vocatur.

plenitudine hujus ministratur sacramenti : et ideo plenitudo gratia et bona gratia vocatur. Hoc est quod dixit Psalmista, Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, scilicet roris et pinguedinis de corpore suo in sacramento : et terra nostra membris omnibus dabit fructum suum, ad modum fructus qui crevit in agro Dominici corporis, hoc modo sicut dicitur, Isa. xlv, 8 : Aperiatur terra, suscipiens rorem gratia et pinguedinem devotionis, et germinet Salvatorem. Qua enim melior terra esse potest, quam corpori Christi conjuncta, et sanguine suo impinguata? Pro certo nulla : quia ad litteram secundum terrae naturam nulla pinguedo adeo terram fecundat, sicut rigatio humani sanguinis. Multo autem et in infinitum magis fecundat sanguis Salvatoris. Unde, Job, xvi, 19 et 20 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus : ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Vult enim, quod sanguis in terram fusus a fructu vacuus non lateat, et clamor quem offerendo seipsum in holocaustum pro nobis, non lateat, sed cum effectu exauditionis veniat ad aures Patris, qui testis est et conscius omnium eorum qua e gessit : qua omnia fecit ex Patris obedientia. Hæc autem omnia in sacramento Eucharistia in singulis missis repræsentantur, et omnia nobis de agro Dominici corporis succreverunt.

Adhuc autem, totum quod est sanctitatis et gratia, in agro sua humanitatis nobis germinavit : quem sanctitatis odorem percipiens patriarcha magnus admirans dixit, Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et subjungit de incremento mystici corporis ad plenitudinem veri, dicens, x. 28 : Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terra, abundantiam frumenti et vini. Ac si dicat : Faciat te crescere in membris sicut crevisti in teipso. Et hoc facies : quia deitate tua dabis eis de rore cœli qui gratiam signat, et de pinguedine terra, et hoc est, tui terreni corporis, quod omni sanctitate impinguatum est, abundantiam. Hæc abundantia roris et pinguedinis qua germinavit in agro corporis Christi, nobis de

Totum etiam hoc quod nostrae salutis est, ab ipso processit. Unde, Joan. 1, 16, dicitur : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Nec ab ipso acciperemus, nisi esset ab ipso : nec aliquo modo etiam de hoc quod in ipso est, accipere possemus, nisi sibi communicaremus. Non autem vere communicamus, nisi in communicationis sacramento : totus enim ibi percipitur et emanat de ipso in omnes. Propter quod etiam ipse Dominus cum omnia sua communicare vellet suis, et nihil abscon-

<--- Page Split --->

dere ab ipsis, ultimo seipsum in cena Apostolis in sacramento exhibuit, dicens : Accipite et comedite : hoc est corpus meum 1. Ac si dicat : Gratia plenitudinem qua e in me est in vase sacramentali corporis mei, et ex illa recipietis reconciliationem et remissionem : quia ex ipso manat gratia redemptionis. Numer. xxiv, 7 : Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Situla hic signat corpus Christi, et Christum, de qua aqua gloria et gratia plene effluxit, qua quasi semen in cordibus fidelium effusa in aquas gratiarum plurimarum redundavit. Sic enim dicitur, Esther, x, 6 : Parvus fons, in humilitate Jesu Christi, crevit in fluvium,.. et in aquas plurimas redundavit. Sic gloriosa Virgo plena gratia effecta est 2, et Stephanus plenus gratia et Spiritu smcto 3. Unusquisque sibi proportionabilem plenitudinem accepit, ita quod in spiritu et gratiarum actione dixerunt : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris 4.

mento nisi plenitudo gratia percipitur. Unde, Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritatis. Quidquid enim videtur in ipso, non vacua, sed plena est gratia de plenissimo fonte emanans. Unde, Esther, xv, 17, exclamans dicit : Valde mirabilis es, Domine, et facies tua plena est gratiarum. In quacumque enim facie inspicitur, mirabilis et plenus gratia invenitur : a facie enim deitatis causatur gratia, et per faciem humanitatis propagatur, in nativitate consecrat virginitatem, in vita decorat conversationem, in verbo ostendit gratia veritatem, in miraculis probat gratiam potentem, in morte gratiam ostendit efficacem : et sic omnis ejus facies est plena gratiarum. Et hic totus in omni gratia choro plenus continetur, ubique probans, quoniam gratia et veritas per Jesum Christum facta est 5, ut dicitur hoc sacramentum.

Omnibus igitur hoc sacramentum Eucharistiae percipientibus, gratia plenitudo et vas omnis gratia communicatur : et ideo sacramentum Eucharistiae digne vocatur.

Hæc plenitudo gratiae in ipso videtur et cognoscitur : quia nihil in hoc sacra-

1 Matth. xxvi, 26. 2 Luc. i, 28. 3 Act. vi, 8 et 55.

4 Psal. LXXXIX, 14. 1 Joan. 1, 17.

<--- Page Split ---> DISTINCTIO II,

QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE DONI ?

Hoc autem sacramentum etiam in genere doni et muneris invenitur.

In dono enim tria considerantur, scilicet proprietas donantis, et proprietaq doni, et proprietas ejus cui fit donatio.

Proprietas autem donantis in dono isto triplex est, scilicet magnificentia in donantis largitate, hilaritas in ipsa donatione, et affectus donantis in doni charitate.

TRACTATUS I.

DE PROPRIETATE DONANTIS.

CAPUT I.

De magnificentia in donantis largitione.

Magnifici sive libe- ralis quo sit pro- prietas ?

Magnificus enim est, qui tantum do- num vel thesaurum dedit. Unde, Exod. xv, 11: Quis similis tui in fortibus, Do- mine? quis similis tui, magnificus in sanctitate? Tantum in hoc dono dedit, quantum ipse est in corpore et anima et

deitate : et sicut dicitur, Esther, 11, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Principis enim fuit tam magnificum dare donum. Ante quidem dederat munera, sed parva respectu hu- jus doni fuerunt.

<--- Page Split --->

Magnificum autem donum est sibi in corpore et anima et deitate nihil privatum retinere, quod non nobis exhibeat : unde dicitur, Deuteron. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Perfectum tunc fuit opus donationis, quando nihil sibi privatum retinuit quod non nobis donaverit : tunc enim omni laude liberalitatis suæ, sicut dicit Psalmista, Psal. vn, 2 : Elevata est magnificentia tua super cœlos : et quidquid in cœlo fuit gratiæ et gloriæ, totum nobis dedit. Unde hanc magnificentiam canens Psalmista, Psal. cni, 27, dicit : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. Hoc est donum alimenti divini, de quo dicitur, Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ac si dicat : Quidquid hactenus dedisti, parum est, adhuc inedia destituit, exspectamus omnes donec largam

manum magnificentiae aperias, et nos omnes dono quo teipsum das in escam, benedictione impleas. Et hoc est quod in Evangelio Matthæi, xxii, 2, dicitur de cœna magna, quæ ex abundanti omnibus Dei magnificentia est præparata. Sic Assuerus, Esther, i, 3, dicitur, fecisse grande convivium, ex magnificentia Dei præparatum. Jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et pueris suis. Et post modicum, ii, 18 : Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Magna enim dona Christi in hoc convivio : corpus dedit in cibum, sanguinem in potum, animam in pretium, deitatem in condimentum exhibendo.

Sic igitur magnificentia divina donum hoc significatur, et magnificentia liberalitate. Psal. cxliv, 5 : Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt, etc.

CAPUT II.

De hilaritate donantis in donatione.

De hilaritate autem in donando et quam hilariter donavit hoc donum, non est qui possit digne exprimere. Si enim aliqua tristitia cordis in dando retractus esset, non totum in dono seipsum dedisset. Propter quod dicitur, Eccli. xxxv, 11 : In omni dato hilarem fac vultum tuum, et exsultatione sanctifica decimas tuas. Hoc enim solum datum est, quod omne datum est : quia in hoc dato nihil privatum sibi Christus retinuit, humanitatis simul et deitatis nobis omnia dona conferens.

Et hoc donum est signatum per omnem decimam ab omnibus tam in lege

naturæ quam in lege Moysi oblatam Per omnes illos decima sacerdotibus qui vicem et locum liberatoris tenebant, offerebatur, novem retentis partibus quæ imperfectionem et indigentiam liberationis signabant, et decima oblata, quæ perfectionem per quam per summum sacerdotem liberatio facta est, significat. Hæc autem perfectio non est nisi in corpore et sanguine Domini, quam omnis significat decima. Hic ergo rex et sacerdos nobis dona sua conferens, quæ omne datum in se habent, et per omnem decimam significantur, in omni hilaritate hoc exhibuit : omnino enim cor ejus

<--- Page Split --->

exhilaratum est, quando nimia charitas ejus se sensit a membris communicari ad perfectam membrorum incorporationem sibi factam in communionis dono.

Adhuc autem, in omni hilaritate perrusus est ille magnificus in liberalitate rerum, quando a se vidit tantum donum procedere. De proprietate enim magnifici est delectari et hilarescere in magna donando, et contristari si magna donare non poterit. Hoc autem optime significatum est, II Paralip. xxx, 1 et seq., ubi loquitur Scriptura de Phase quod celebravit Ezechias rex, qui regem Christum significat, et Phase ejus significat donum pretiosi corporis et sanguinis Christi, ubi sic dicitur, y y . 2 4 et 2 5 : Sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et levitarum, quam universæ frequentiae quae venerat ex Israel, etc. In hac enim hilaritate ad quam quidem sanctificantur sacerdotes et inferiorum ordinum ministri, sanctificatur tota frequentia populi communicans huic dono Domini nostri Jesu Christi. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxvi, 4 : Divitis et pauperis cor bonum, omni tempore vultus eorum hilaris. Largitoris enim et eorum quibus largitur hoc donum, necesse est cor hilarescere in jucunditate mutuae communionis : quamvis tristitia fuerit de passione imminente, tamen maxima fuit hilaritas in istius communionis collatione. Unde, Esther, ix, 22, dicitur :

Luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt. Quis enim non hilaresceret in tantorum bonorum collatione, sciens quod scriptum est, Proverb. xvi, 15 : In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus? Omnis enim vita et omnis clementia et omnis imber gratiae ab ipso procedit sacramento : dicitur enim, Proverb. xix, 12 : Sicut ros super herbam, ita et hilaritas regis : quia hilaritas ejus omnes perfundit gratia suæ largitatis : qui enim semper per Apostolum suum dixit, II ad Corinth. ix, 7 : Hilarem datorem diligit Deus, non potuit in tantis suis donis non esse hilaris. Et iterum, ad Roman. xii, 8 : Qui miseretur in hilaritate. Unde et ipse in tot misericordiæ indiciis nobis exhibitis non nisi hilaris esse poterat. Et hoc optime significatur, Ruth, iii, 7, ubi dicitur : Cum comedisset Booz et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum, ubi notatur, quod Booz noster, qui in quo robur interpretatur, eo quod sic robustus omnia perfecit nostrae redempitonis et sanctificationis opera, in cœna cum suis sua donans in cibo et potu, factus est hilarior. Et sic ivit dormitum in crucem et sepulcrum. Unde etiam perfecto omni negotio dixit, Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam.

Sic ergo magnificus est in largitate, et hilaris in donatione.

CAPUT III.

De affectu donantis in charitate et intimo amore.

Quanto affectu Christus suum, corpus donavit.

Attenditur autem in donante etiam affectus in quo dat, ut scilicet ex intimo amore det dulciter affectus in donando. Hoc enim patet ex hoc quod dixit, Luc. xxii, 15, cum donaret corpus suum in

communionem discipulorum : Desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Desiderio enim desiderabat, qui ex intimo affectu se suis communicabat, et gaudens mor-

<--- Page Split --->

tem sustinebat, qui non moriens a suis recedebat, sed in dono quod dederat in optima communione suorum, remanebat. Unde etiam et sui ad ipsum in hac communicatione magno ineffabiliter affectu sunt affecti, ita ut, Job, xxxi, 31, sub juramento dicat : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnihus ejus, ut saturemur ? Hoc enim verbum Joannes Chrysostomus tractans super Joannem, xui, dicit, quod viri tabernaculi, Christi Apostoli fuerunt et discipuli, qui ex intimo affectu suspirantes in desiderio animæ dixerunt : De carnibus ejus in communionis sacramento, quis det ut saturemur ? ita quod ulterius non esuriamus. Plenam enim refectionem fert cibus iste, si quis ipsum spiritualiter degustet, et plenum claritatis affectum. Unde Chrysostomus ibidem dicit in originali super Joannem, i : « Ut leones ignem spirantes, ita a mensa sece-

dimus illa. » Ipse enim est, qui per dilectum suum discipulum dixit, I Canonica Joannis, iii, 17 : Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ? Quasi diceret : Nullo modo est charitas in eo. Unde Christus omnes suos fratres videns necessitate famis deficere, non clausit ab eis viscera, sed in visceribus charitativi affectus corpus et sanguinem, et viscera, spiritum et animam et deitatem nobis communicavit : fecit enim quod in spiritu Tobiam docuerat, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Et hoc quod ipse dives in misericordia et copiosus habuit, totum nobis dedit in communionem, paternae liberalitatis se probans haeredem, de quo dicitur, Jacobi, 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

Sic ergo magnificus et hilaris et affecluosus Dominus in dono fuit.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II.

DE PROPRIETATE DONI.

CAPUT I.

De doni nobilitate.

Eucharistia donum Dei clectum.

In ipso autem dono sacramenti hujus quatuor notanda esse occurrunt, scilicet doni nobilitas, doni sufficientissima copiositas, et doni utilitas, et quarto, doni hujus ad donantem conformitas.

Propter quod semper etiam memoria habetur in dono, et de nobilitate est pretiositas et electio doni : quia nobile pretiosum est et electum. Hoc est enim illud donum de quo dicitur, Sapient. nu, 14 : Dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. Quamvis enim multa sint fidei dona, tamen hoc donum prae omnibus fidei donum est, in quo tanta sunt fidei fundamenta : quia in hoc dono et fides Christi fundatur, et fideles sanctificantur : et ideo ex omnibus est donum electum, et magnum fidei sacramentum, quo donatum est fidelibus. Et est istud donum tota sors fidelium acceptissima, in qua omnes acceptantur in templo Domini, in quo donum offertur, et ad cujus oblationem totum Ecclesiae templum sanctificatur,

dicente Patre ad Filium, Isa. LVI, 7 : Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo : quia in hoc dono omnia alia munera fiunt accepta, in quo Filius offertur Patri, et in Filio nobis sic dato omnes nos ipsi dono communicantes acceptantur, dicente, Isa. LX, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et donum 1 majestatis meae glorificabo. Hoc enim bono nobili pretioso et electo tota domus divinae majestatis et exaltatur et glorificatur. Propter quod, Aggai, II, 10, dicitur : Magna erit gloria domus hujus novissimae plusquam primae. Quia nullum tale donum in aurato templo synagoge fuit, quantum est istud donum in domo templi Dei fidelibus donatum. Unde, I Petri, I, 18 et 19, dicitur : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paterna traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati. Quod tractans Joannes Chrysostomus in Originali super Joannem, XIII, dicit :

<--- Page Split --->

« Sicut homo auro servos emit, et servos quos honorare vult, mundat et ornat : ita Dominus noster nos et sanguine mundavit et ornavit. » Et Ambrosius in libro de Virginitate loquens de sancta Agnete, dixit : « Ab alio amatore praeventa sum : quia mihi satis meliora te obtulit ornamenta : jam corpus ejus corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas. » Hic est enim de quo dicitur, Cantic. v, 10, quod est candidus et rubicundus, electus ex millibus. Est donum istud in candore cibi immaculati confecti ex adipe candidissimi frumenti, et rubore pretiosi sanguinis ex uva sui corporis expressum. Unde, Genes. xlix, 11, secundum translationem Septuaginta, legitur : Lavit ' vino stolam suam, et in sanquine uve et olive pallium suum. Hoc ergo est donum, quod nobilitate sue pretiositatis est ex omnibus electum.

Hoc est etiam donum, quod sui pretiositate a multis est absconditum et amicissimis datum, de quo dicitur, Proverb. xxi, 14 : Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem

maximam. Omnem enim iram et indignationem Dei hoc pretiosissimo dono exstinguimus : hoc enim munus omnes qui Deum placare quærimus, offerimus tam pro vivis quam pro mortuis. Unde dicitur, Sophonie, in, 10 et 11 : Filii dispersorum meorum deferent munus mihi. In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo Ac si dicat : Tam pretiosum munus mihi offers, non tuum, sed a me tibi datum, quod remittam tibi omnes tuas adinventiones peccatorum, et non imputabo tibi eas ad confusionem : et adeo vincet te magnificentia et pretiositas muneris, quod ultra de te magna non senties, nec in superbia magna loqueris, nec exaltaberis in corde magna de te sciens : sed de me magna dices, qui tali te munere magnificavi. Hoc enim tantum est munus, quod omnem nostram vincit jacfantiam, et dignum donum Deo est sua nobilitate.

CAPUT II.

De doni copiositate.

Hoc est munus sufficientissimum sui copiositate quod de suis copiosis abundantis largitus est nobis Deus. Et hoc est quod dicitur, II ad Corinth. ix, 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Sicut dicit Philosophus, quod in commutabilibus

unum est, quod fidejussor est omnis necessitatis, et ideo ad omnia sufficiens est: ita et in donis gratie unum est, quod ad omnia sufficit, et ideo omnis necessitatis spiritualis est fidejussor, de quo omnia sibi sufficiunt : et hoc est donum, in quo totus Christus a quo procedit Spiritus sanctus,intelligitur,de quo intelligitur hoc quod dicitur, Tob.x, 5 : Omnia simul in te

<--- Page Split --->

uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Unde, Eccli. xxix, 20 : Gratiam fidejussoris tui ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Quia sicut etiam in ante habitis diximus, corpus dedit in communionem, animam in redemptionem, sanguinem in ablutionem, et deitatem in omnis virtutis acquisitionem. Optimus est ergo omnis necessitatis nostrae fidejussor : ipse enim est, qui pignus pro nobis omnibus sufficiens ponit. Proverb. xx, 16 : Tolle vestimentum ejus qui fidejussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. Vestimentum enim Dominici corporis a Domino tollimus, qui pro nobis alienis pignus posuit, et fidejussor exstitit, et pignus animae suae accepimus, ut nos ipsos redimamus : et ideo ipsemet Dominus dicit in Psalmo lxxvii, 3 : Quae non rapui, tunc exsolvebam : quia ipse pro omnibus nobis pignus fuit, et solvit quae non rapuit : et sic hoc donum fidejustor omnis necessitatis est. Sic enim dicitur, II ad Corinth. ui, 5 : Non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est:

quia ex nimis copiis Domini ad omnia sufficientes sumus, quae omnes in hoc dono continentur, in quo concluditur omnis boni plenitudo. Unde dicitur, ad Roman. x, 12, quod dives est in omnes qui invocant illum : quia omnibus seipsum dando sufficiens est et copiosus. De hoc enim dono verum est quod dicitur, Genes. xxiv, 36, quod filio suo summus patriarcha dedit omnia quae habuit. Et filius in largitate paterna omnia in illo nobis donavit. Ad Roman. vnri, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Unde omnes cum Isaia, lxiii, 7, dicamus : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, ei super multitudinem bonorum domut Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Omnem enim misericordiam ostendit, quando in uno dono omnem nostrae indigentiae sufficientiam exhibuit.

Sic ergo omnis in isto dono est sufficientia.

CAPUT III.

De doni hujus sacramentalis utilitate.

Est autem hoc donum etiam utile, omnem in se habens utilitatem. Sic enim sicut dicitur, ad Hebr. xii, 9 : Multo magis obtemperabimus Patri spirituum. Et post pauca, 3. 10 : Hic autem erudit nos ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Quanta: putas utilitatis est donum hujus sacramenti, quod omnem in se exhibet ad corpus et animam utilitatem? Isa. xlviii, 17, dicit,

quod ego Dominus docens te utilia, et gubernans in via qua ambulas. Hoc enim quamvis in omnibus faciat, in hoc tamen sacramento praecipue hoc facit, in quo homo ad omnia quae utilia sibi sunt, accipit eruditionem. De hoc enim loquens, Eccli. xx, 10, dicit: Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. Datum enim mundi fallit, et non est utile. Datum autem Christi praecipue

<--- Page Split --->

quod dedit in dono corporis sui, utile est in duplicem remunerationem : quia proficit in vitae spiritualis deperdita restaurationem, et proficit in redemptionem : et sic valde utile hoc donum invenitur. 'nde de eodem dono ibidem post pauca, 3. 12, subinfertur : Est qui multa redinat modico pretio, et restituens ea in septuplum. Modicum autem pretium dicitur corpus Christi, non ideo quod modicum sit, sed est magna humilitatis, quod revera multa redemit : quia omnia

nostra redemit et restituit in septuplum. Affert enim ex corpore Christi dulcissimam participationem, ex sanguine autem sanctificationem, ex anima vero reconciliationem, et ex spiritu vitae spiritualis in nobis restaurationem, et ex divinitate omnis virtutis perfectionem, et ex ipso sacramento Christi recordationem, et ex modo percipiendi sacramentum affert aeternae beatitudinis imaginem, et sic omnia restituit in septulum.

Hæc est ergo utilitas istius sacramenti.

CAPUT IV.

De doni hujus ad donantem conformitate.

Ex hoc autem donum illud tantam habet conformitatem ad donantem, ut in ipso donans ipsum totus sit et totus habeatur. Unde, Luc, xxii, 19, dicit : Hoc facite in meam commemorationem. Et, Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Propter quod etiam donum istud memoriale abeuntis Domini vocatur : quia in ipso recordatio et repræsentatio Domini habetur : unde, Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua faucibus meis, si non meminero tui. Faucibus enim lingua adhæret, quando quærit temporales faucium delectationes contemptis spiritualibus. Quando autem habet spirituales delectationes, jam non faucibus adhæret. Et hoc effectu dicit David, quod si non recordatur in suo memoriali abeuntis Domini, lingua sua faucibus adhæret : quia recordatione Domini non nisi faucibus retrahitur. Jerem. 11, 30 : Recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Sunt autem tria quorum facit hoc sacramentum recordationem, scilicet dulcissimae charitatis, in qua is qui in sacramento sumitur, animam pro nobis posuit, et se nobis in sacramento exhibuit : amarissimae passionis, quam pro nobis sustinuit : et transitus ex hoc mundo ad Patrem, per quem nobis in oculum ingressum construxit, reconciliationem nostri ad Patrem perfecit.

De prima dicitur, Eccli. xlix, 1 : Memoria Josie in compositionem odoris facta opus pigmentarii. Josias interpretatur in quo est sacrificium et incensum Domini, et signat Christum, qui seipsum obtulit in igne charitatis, totus factus incensum Domini in odorem suavitatis, sicut opus pigmentarii, qui pro nobis pigmenta confecit suavitatis et sanitatis, sicut dicitur, Eccli. xxxvii, 7. Et in hujus rei memoriam devotamus ad aram hoc sacrificium venerandi corporis et pretiosi sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Osee, xiv, 8 : Memoriale ejus sicut vinum Libani. Vinum enim illud

<--- Page Split --->

valde odoriferum, et in omni suavitate flagrans, et dulce ad gustum, et valde rubicundum : quae omnia dilectionem Domini signant omni odore virtutis flagrantem, et dulcissimam omnium cordibus fidelium, et in omni corde laetitiam generantem, et judicio dilectionis maxime in effusione sanguinis nobis demonstratam : quia sicut dicitur, Cantic. vnI, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Et ideo, Eccli. xlix, 2, dicitur : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et sicut musica in convivio vini. Hoc enim melos musicum est in jubilo cordis, et vinum oris ad reamandum, et inflammans in affectu dilectionis, et stringens nobis dilectum in amplexibus intime communionis : quorum amplexum duo brachia sunt : quia ex dilectione pro nobis passus est, et ex dilectione se nobis tradidit in sacramanto. Unde beatus Bernardus : « Supra omnia te mihi reddit amabilem, Domine Jesu, calix quem bibisti, opus redemptionis. » Propter quod in recordatione hujus dicit sponsa, Cantic. 1, 12 : Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur, supple ad recordationem. Et statim, 3, 13, subjungitur : Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Quia multiplicitas passionum Christi, et dilectio quae per vinum significatur, Christum nobis reddunt memorabilem ad amandum. Cyprum enim vinum valde est accendens et spiritus multiplicans dulces in amorem. Hic autem maxime deprehenditur in vino vinearum Engaddi, quod oculus solis ab antiquis est vocatum, et fons hædi interpretatur : quia ad litteram illuc sol recto radio respicit, et fontem petulantiae hædi, hoc est, vinum calidum amoris petulantiam perficiens ex loco illo manare facit, et in hac proprietate amoris sui sponsi recordationem facit.

Sic ergo memoriale est dulcissimae charitatis.

simæ passionis, quam pro nobis sustinuit. Propter quod, Exod. xii, 8 et seq., lactucis agrestibus intincta caro, assa igni sumi præcipitur, ut memoria passionis sit ex succo amaro, et memoria charitatis ex igne : nec crudum quid, nec coctum aqua sumitur, sed tantum assum igni. Crudum enim cor est, quod nulla decoctione pietatis et charitatis ab humore concupiscentiæ est transmutatum. Elixum autem est aqua, quia aqua fervens concupiscentiæ mundanæ interius ab omni pietatis amore destituit. Elixa autem, sicut dicit Philosophus in IV Meteororum, intus sicca sunt, humiditate naturali destituta, et exterius humore aquæ ferventis infusa. Assa autem igni intus sunt humida et exterius sicca sunt per propriæ carnis mortificationem. Hoc est quod dicitur, Thren. ii, 19 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthii et fellis. Paupertatis, inquam, qua omnibus spoliatus nudus sum suspensus : transgressionis, qua in sensu doloris omnes omnium passiones longe excessi. Thren. i, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Absynthii et fellis, quibus commixtis cum aceto et hyssopo interius in gustu sum amaricatus. Et respondet pro omnibus Jeremias, Thren. ii, 20 : Memoria memor ero,et tabescet in me anima mea.Isa.xlui, 26:Reduc me in memoriam,et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris. Ac si dicat : Compara passiones tuas in doloribus, et paupertatem et amaritudinem ad meas, et judica me Deum nulli debitorem ad te hominem omnia debentem per compassionem, et tunc narra si quid habes quod comparari possit, et videbis quia nihil habes nisi ut diligas, et gratias agas. Job, ix, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Sic ergo est memoriale passionis.

Est etiam memoriale Domini abeuntis, qui dicit, Joan. xiv, 2 : Si quo minus

<--- Page Split --->

dixissem vobis : Quia vado parare vobis lucum : et ideo eamdem quam pro nobis obtulit, frequentamus holiam : quia per ipsius sanguinem introivit Jsus pro nobis in sancta, et cum ipso habemus ingressum. Ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens .pontifex futurorum bonorum. Et post pauca, y. 12 : Sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa. Ad Roman. v, 2 : Per quem, scilicet Christum, et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Hoc attendens Paulus, ad Hebr. x, 19 et seq., dicit : Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei : accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a con-

scientiamala , etabluticorpusaquamunda : teneamusspeinostræconfessio - nemindeclinabilem . H o c e - tenimquodnullaumquamdeleredebetoblivio , quodpronobisabiit , etsanguinemquoin - troivitadhocquodsemperintroirepos - simus , nobisfrequentandumindevo - tionereliquit . P s a l . cxxxvi , 5 : Sioblitusfuerotui , Jerusalem , e t c .

Sic igitur primum memoriale attendit ad amorem. Secundum ædificat ad fidei veritatem. Tertium autem mirabiliter elevat ad spei firmitatem. Unde, ad Hebr. vt, 18 et 19: Ut... fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Sicut enim anchoræ figitur navis, ita hæc spes in nobis fluctuantem tutatur mentem, et exspectatione salutis tenet immobilem. Hæc ergo in ipso dono sunt consideranda, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III.

DE PROPRIETATE ACCEPTANTIS.

CAPUT I.

Quod donum debeat esse effectuosum ex parte accipientis.

  1. Donum autem in accipiente tres quaerit habere proprietates, scilicet quod sit effectuosum, proprios doni veri perficiens effectus, quod ex parte suscipientis in dono servetur debitus modus, et quod donum sit permanens et non evanescens sicut quidam ludus.

Effectum enim quaerit donum quo suscipienti aliquid conferat, proportionem quaerit donandi modus ut quisque sibi competens et conferens accipiat, permanentiam autem vult habere, ne indigentiae accipientis deficiat. Multi enim dant ea quae effectum doni non habent : quia nihil conferunt nisi nocumentum. Unde, Eccli. xx, 14 et 15 : Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est. Omnis autem dans insipiens est, qui non dat nisi ad decipiendum, sicut diabolus promittens regna, et mundus promittens fortunae bona, et caro promittens delicias : et uniuscujusque oculi horum sunt septemplices, quia septem capitalia innuunt vitia in donis suis : et apertio oris in tentando ad accipen-

dum inflammatio mala est, vel ad ambitionem, vel cupiditatem, vel carnis concupiscentiam. Et ideo post pauca ibidem dicitur, y. 16 : Hodie faeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi. Quaecumque enim quasi faenerando dant diabolus, mundus, et caro, cras, hoc est, post modicum tempus expetunt cum usura mortis et inferni in pennis aeternis : et ideo tales in datis suis nobis deberent esse odibiles.

His de causis distinguendum est in donis sicut dicitur, Eccli. xx, 10, ubi sic dicitur : Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. Quia data ad decipiendum non sunt utilia, sed multum nociva : quia sicut aves laqueo et pisces esca in hamo, ita per talia insipientes decipiuntur. Unde, Sapient. xiv, 11 : Creatura Dei in odium facta sunt, et in tentationem animabus hominum, et in musculpam pedibus insipientium. Datum autem duplicem habet retributionis utilitatem : quia et hic ad gratiam, et in futuro valet ad gloriam. Psal. lxxxiii, 12 : Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam

<--- Page Split --->

dabit Dominus. Hoc est quod dicit, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Datum enim optimum est, quod et fortunae bonis et naturalibus est melius in seipso : perfectum autem est, quod omnem boni doni habet effectum.

est unitivum, dicitur, Joan. vi, 37 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. De confortatione autem dicitur in Psalmo cui, 15 : Panis cor hominis confirmat. Et de incendio charitatis dicitur, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Et haec breviter transmius : quia multa talia in antehabitis diximus.

Istu<d autem donum habet quidem multiplicem effectum, sed unum habet essentialem vel substantialem, alios autem effectus habet adjunctos. Substantialis autem effectus est restauratio deperditi in spirituali vita, quam homo incurrit ex longa abstinentia cibi spiritualis. Adjuncti effectus sunt in causando et significando. In causando quidem dicitur hoc donum unitivum, et confortativum, et charitatis incentivum. In signando autem dicitur sacramentum veritatis, et sacramentum repraesentationis coelestis beatitudinis.

Primus quidem effectus qui essentialis est, ostendit quod donum istud inedie spiritualis est restaurativum, sicut cibus corporalis inediam restaurat corporalem : et hoc est Dei donum. Unde, Psal. xxn, 3 : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me : impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians quam praeclarus est ! In eo enim quod dicit, quod mensam Dominus paravit, refectionem innuit. In eo autem quod dicit : Adversus eos qui tribulant me, innuit quod haec mensa confortat contra malos, et contra illa quae inediam in spirituali inducunt virtute. In eo autem quod dicit : Impinguasti in oleo caput meum, innuit crassitudinem dulcedinis hujus doni, quae delectabiliter nutrit. Et in eo quod dicit : Calix meus inebrians quam praeclarus est ! innuit humorem calidum et dulcem, qui spiritualiter membra infunbit ad sui oblivionem, et transitum in divinam delectationem in optima ebrietate.

i De adjuncto autem effectu in quantum

De effectu autem quem habet in significanda veritate, est in eo quod quidquid figurae fuit in veteribus sacramentis, hic ostenditur in veritate. Unde, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et iterum, ibidem, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. In veritate enim reficit hoc sacramentum, et non in umbra typi antiqui. Sic enim veritas de terra orta est, hoc est, de terreni corporis et sanguinis dono et sacramento. In signanda autem beatitudine sanctorum dicitur, Luc. xiv, 13 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Nullo igitur destituitur effectu, ex quo habet omnia quae deserviunt instructioni in signando, et gratiae refectionis deserviunt in causando. Est autem advertendum in hoc sacramenti dono illud quod Hilarius dicit in libro IX de Synodis, quod scilicet hoc donum naturalem nostri ad Christum perficit unionem. Sed naturalem vocat unionem, veram unionem naturarum : quia per hoc sacramentum Christus in nobis per utramque manet naturam, et nos in ipso per corpus et animam, quae quasi duae naturae sunt in nobis : ipse enim veraciter unitur nobis per humanitatem et divinitatem, et nos in ipso manemus spiritualiter per spiritualem manducationem et corporaliter per sacramentalem manducationem, sicut ostendit praeinducta auctoritas Joannis, vi, 37 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Sic ergo hoc donum nullo effectu destitutum verum est donum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Donum hoc est conveniens ei proportionatum suscipienti.

Secundum autem quod in dono consideratur, est ut sit ei cui donatur conveniens et proportionatum. Non enim idem est dandum militi et rustico, non enim idem nobili et ignobili, non idem puero et seni. Dicit enim Philosophus, quod sphæra et Iecythus pulcherrima et magnifcientia sunt puerilis doni, quae tamen seni exhibita potius irrisio quam dona viderentur. Hoc significatur, Matth. xxv, 13, ubi sic dicitur : Unicuique dedit secundum propriam virtutem, hoc est, secundum propriæ virtutis proportionem. Hoc ergo donum tanta est existimationis, quod unicuique dat a se consideratam gratiam et delectationem. Sapient. 21 : Deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Et parum ante, §. 20, dixit : Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et

paratum panem de cælo præstitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ad Philip. iv, 18 : Habeo autem omnia, et abundo. Unde, Act. iv, 34, de Apostolis et discipulis dicitur, quod nullus erat egens inter illos, qui ex gratia communionis quam hoc sacramentum signat, omni indigentia replebantur : eo quod ipsum donum omnibus esset proportionatum, ut eo quilibet quam quærit inveniat, et non deficiat. Luc. xxii, 35 et 36 : Quando misi vos sine sæculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Communicatio enim quam habebant ad invicem quæ in hoc sacramento et exhibetur et significatur, omnes omnium replevit indignitias.

CAPUT III.

Donum debet perseverare et permanere cum eo qui accepit.

Tertium in dono bono considerandum est, ut sit perseverans cum eo qui accepit et in vita et in morte, nec sit evanescens sicut dona ludentium in mundi vanitate. Unde, Eccli. xt, 17, dicitur : Datio

Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. Hæc est enim vera datio quæ in transitu manet in viaticum, et in vita in refectionem, et in judicio in redemptionem, et in patria in

<--- Page Split --->

u'ternæ beatitudinis significationem. Tales enim successus donum istud habet in u'ternum. Hoc modo novit Pater cœlestis bona data dare filiis suis 1. Proverb. xxxi, 12 : Reddet enim bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. Quia omnibus diebus vitæ nostræ et in gratia et in gloria donum istud perseverabit, vel in re gratiae contenta, vel in re gloriæ significata. Tob. xii, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus. Joan. x, 29, de hoc dono dicit : Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Hoc enim maximum fuit quod perseverans nobis donum donavit : per hoc enim semper et omnia sumus et erimus sufficientes.

Unde, Psal. cx, 4 et 3, dicit : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se.

Hoc enim omnibus mirabilibus est mirabilius, quod se nobis donat, et in se consistens permanet, quod sumitur in cibum, et integer perseverat, quod perseverat in nobis in omnem sufficientiam corporis et animæ et vitæ et mortis et gratiae et gloriæ, nihilominus est donator et donum omnium illorum. Unde, Isa. xxxii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt : quia non deficiunt sicut panis mendacii mundi et carnalis deceptionis, etc.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO III.

QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE CIBI ?

Ponitur autem hoc sacramentum a sanctis Patribus in genere cibi et potus, sicut et ipse Christus dicit, Joan. vi, 56 et 57: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo, etc.

Et sic circa hoc sacramentum quatuor in communi occurrunt notanda. Primo scilicet cujusmodi sit cibus ? Secundo, qualis sit potus? Tertio, qualiter totus Christus sub cibo contineatur et potu? Quarto vero, qualiter sit sumendus, et quid in eo percipiatur?

In primo autem, scilicet cujusmodi cibus sit Eucharistia, novem in genere notanda occurrunt, scilicet cibi nobilitas, ex genere. Cibi suavitas, ex sapore. Cibi laucitas, ex præparatione. Cibi sanitas, ex operatione. Cibi nutritivas, ex virtute. Cibi ad cibatum congruitas, ex similitudine. Cibi ad cibatum penetrabilias, ex subtilitate. Cibi ad cibatum unbilitas, ex connaturalitate. Et cibi cum cibato firma hæsibilitas, ex cibati per cibum apprehensione. Hæc enim novem in omni cibo vero et bono considerantur, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I.

CUJUSMODI SIT HIC SACRAMENTALIS CIBUS ?

CAPUT I.

De nobilitate hujus cibi ex genere.

  1. De primo notatur, quod nobilis esse debet, ideo quia est regius, quia est regius filiis ordinatus, et quia de ipsis promptuaris summi regis assumptus.

De primo horum dicitur, Gencs. XLIX, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Non enim ignobilis est cibus istius Aser, qui beatus interpretatur, et delicias etiam regibus valet praebere : regibus, inquam, illis qui in regno Christi omni decore virtutis coronati regium honorem obtinuerunt. Hic est cibus qui Urie fidelissimo militi exhibitus est a David cum reverteretur ab exercitu, II Regum, x1, 8, ubi sic dicitur : Egressus est Urias de domo David, secutusque est eum cibus regius. Urias lux mea Deus interpretatur, vel incendium meum Dominus, et signat eos in quibus decor fulget regius in lumine sapientiae, et igniti radiant lapides virtutum in igne affectus in charitate. Hi sunt de domo et palatio regis David : quia pertinent ad curiam regalem ad regnum ordinati : in palatio enim cœeli cogitatione et aviditate et intentione et desiderio conversantur, di-

centes cum Apostolo, ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœelis est : scilicet coram David qui adspectu est desiderabilis in contemplatione veritatis, et manu fortis in omni honestate virtutum. Hos per manum summi regis missus sequitur cibus regius ad regalem dignitatem praeparatus. Hoc optime significatum est, Jerem. LII, 31 et seq., ubi dicitur, quod rex Babylonis, Evilmerodach, qui tunc summus monarcha fuit, elevavit caput Joachin, qui Domini exaltatio interpretatur, regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone. Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae. Rex Babylonis, rex hujus mundi et Dominus et judex, qui Joachin, eum quem Deus gratia surgere fecit in altum, de domo carceris sui strictissimi in quo multi captivi tenentur in peccatorum vin-

<--- Page Split --->

culis, elevatum, benigne alloquitur, et vesci eum conversatione regii decoris, et de mensa regali cibaria facit exhibere in refecione hujus cibi cunctis diebus perpetuo, quae vegetent in aeternum.

Sic ergo cibus iste est regius, quia regibus praeparatus.

Est ideo etiam regius quia filiis regis 2. summi ad regnum vocatis debitus est et ordinatus. Unde etiam dicitur a Domino, Matth. xv, 26: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Hi autem sunt filii de quibus dicitur, Joan. t, 13: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. A spiritu enim formati in similitudinem divinam facti sunt filii Dei, quibus divinus cibus est praeparandus. Et haec est causa, quod vocatur panis Angelorum, quia filii Dei secum dicuntur in gloria regnantes. Panem Angelorum manducavit homo 1, homo scilicet ad similitudinem Angelorum provectus. Sapient. xvi, 20 et 21: Angelorum esca nutritivi populum tuum: et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. In dulcedine paterna regis cœlestis filiis Dei est præparatus iste cibus, et ideo regius.

E-t autem tertio regius, quia de ipsis 3. summi regis prompluariis est assumptus, sicut d citur, Psal. xxxv, 9: Incbriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Abundans enim est cibus regalis in domo summi regis, nec aliud est in ea nisi splendidum et regale : hoc enim est de quo dicitur, Eccli. xxxi, 28: Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fide'e. Splendent abundantia et decore regio omnia quae in domo sunt regis : et ideo in pa-

nibus splendorem habet: quoniam omnium gustantium panes illos benedicunt labia magnifica gratiarum actione, et testimonium veritatis de omni regio cultu mensæ suæ fidele et verax in perpetuum. Propter quod et filius prodigus qui primo per stultitiam bona sua consumpserat, sapienter in seipsum reversus, ait, Luc. xv, 17 et seq.: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei:... Fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Abundans enim omnibus est donus, et omni abundantia regulium ciborum adimpleta. Psal. cxlii, 13: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.

Sic ergo cibus dicitur regius.

In specie autem acceptus iste cibus in quantum est cibus et non sacrificium, invenitur in animalibus tribus dignioribus significatus, in granis autem præsignatur in duobus.

In animalibus enim præsignatur in vitulo saginato, in agno, et in hædo, qui leguntur cibi fuisse et Angelorum et patrum. In granis autem præsignatus est in mannate, et in pane frumenti, nec in aliis cibis de facili invenitur præsignatus in cibo simplici.

Cujus causa est: quia in vitulo præsignatur Christi officium quod est Christi cultura, qua excoluit corda hominum tamquam quædam divinae vitulamina plantationi et seminationi præparanda: et quantum ad refectionem talis operis voluit in cibo vituli saginati præsignari. In agno autem significatur quantum ad innocentiam et patientiam: et ideo præsignans suarum virtutum refectionem voluit præsignari in cibo agni. In hædo autem significatur quantum ad incarnationis et passionis causam quæ est peccatum: quia venit in similitudinem carnis peccati 2, qui peccatum omne tulit: et ideo voluit cibo hædi præsignari: quia

<--- Page Split --->

et lœdus sumilitudinem hircorum et caprarum habet, sed fœtorem et hircorum et caprarum non habet. In his præsignatus est in cibis patrum iste cibus.

De granis autem ratio est : quia in Christo id quod eum cibum nostrum fecit, pietas est, et misericordia, et obedientia Patris : et quoad hæc tria præsignari voluit in manna, quod de cœlo venit, in quo signatur obedientia Patris de cœlo. Et saporem habuit cibi dulcis et pinguis. Et in dulcedine quidem significatur naturalis bonitas et pietas quæ eum cibum nostrum effecit. In pinguedine enim significatur misericordia ipsius, quam ad nos habuit, quando talia bona multiplicibus defectibus nostris opposuit. In grano autem frumenti præsignatur in cibis patrum quantum ad robur gratiae, quod patrat hoc sacramentum : tam magnus enim cibus uno et eodem signo non potuit præsignari. Refert enim Philo qui librum Sapientiae fecit, quod omnis saporis in cibo patrum exeuntium de Ægypto fuit delectamentum salutare.

3

In vitulo quidem præfiguratur Angclorum esca. Genes. xvni, 7 et 8, ubi sic dicitur, quod tribus Angelis venientibus ad tabernaculum Abrahæ in ipso fervore diei, et facientibus promissionem de nascituro filio, qui cunctis risum et gaudium esset facturus, dicitur, quod ipse Abraham ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit et coxit illum Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis, scilicet, Angelis. Abraham enim pater fidei et prima credendi via, summum patriarcham significat. Armentum autem significat totam utilium fidelium congregationem, ex quorum grege assumptus est vitulus : quia ex eorum corporali substantia sine lege concupiscentiæ assumptus est noster cibus Jesus Christus. Vi-

tulus autem qui jugum non portaverat alicujus servitulis.

Hic est vitulus, de quo dicitur in Psalmo LXVIII, 32: Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Iste enim vitulus super omnes Deo placet vitulos, qui ad illius nostri optimi vituli similitudinem in cibum Angelorum sunt formati : quia sancli Angeli in conversatione eorum delectabiliter reficiuntur : et cornua producunt virtutis et veritatis, quibus et vitia et falsitatem omnem ventilant, et ungulas duras fìssas severissimæ censurae et disrictionis, quibus se et effectus suos prote gunt, ne terrenis delectationibus inquinati molestentur.

Hic est vitulus tenerrimus, quem nulla induravit mali consuetudo, teneriter se præbens ad fidelium manda tionem.

Hic est vitulus optimus omnium bonitatem excedens sanctorum, ita ut in comparatione ipsius alii non dicantur boni. Matth. xix, 17: Unus est bonus, Deus.

Hic est vitulus puero patriarchæ, id est, ordini sacerdotum assignatus : coquendus in igne passionis et charitatis et devotionis, quibus ignibus nobis in cibum convenientem præparatur, ut communicantes simus passionibus affecti in charitate, et tota mentis devotione accedamus. Hoc cum butyro suæ deitatis nobis proponitur, et cum lacte humanitatis, dicente Isaia, vii, 15: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Et in Canticis, iv, 11: Mel et lac sub lingua tua.

Iste est vitulus saginatus, quem occidit magnus paterfamilias1, quando filium suum salvum recepit, et symphoniam et chorum exsultare fecit : quia in reconciliationem nostri ad Deum hic vitulus omni pinguedine gratiae saginatus, occisus fuit, cui totus cœtus prophetarum et sanctorum concorditer quasi in symphonia cecinerunt, et omnes in tripudio convivium istius solemnitatis laudaverunt.

<--- Page Split --->

Iste est vitulus, cui multi vituli sunt postea adjuncti in Angelorum nuntiorum Dei refectionem, ad laudem Domini nostri Jesus Christi. Osee, xiv, 3: Reddemus vitulos labiorum nostrorum, hoc est, votorum nostrorum tibi utiles labores offeramus.

Hic est vitulus, de quo dicitur, I Regun, 1, 24 : Adduxit eum, scilicet Samuelem, secum Anna in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini. Anna enim gratia interpretatur, quae puerum a Deo postulatum in vitulis tribus, hoc est, in profectu veritatis, virtutis et devotionis, secum ad sacerdotem adduxit, et tribus modiis farinae quae tres signant mensuras innocentiae, hoc est, quod nulli nocuit, quod bona pro malis rependit, quod laesus a laedente vindictam non expetiiit, sed indulgentiam impetravit. Et amphora vini quae signat mensuram internorum gaudiorum in sanquine Christi.

ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet : quia innocentiam suam per omnem modum patientiae et obedientiae probavit, ostendens quod ipse est agnus Dei qui tollit peccata mundi2. Unde, Apocal. xiv, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis : qui multi agnelli humiles et mites et obedientes hunc Agnum imitati sunt et secuti, qui seipsos Deo immolaverunt. De quibus dicitur, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet illos ad vitae fontes aquarum. Agnus enim, quia mansuetum animal est et innocens, gregale animal est, et deleclatur in grege agnorum, in quo est ipse dux et vervex omnium mansuetorum. Isa. xi, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit.

Sic ergo pretiositas et nobilitas istius cibi in vitulo signatur saginato.

Significatur etiam in agno qui occisus 6. est ab origine mundi 1. Hic enim cibus etiam fuit sanctorum liberans eos a percussore Angelo. Signatur autem in agno quantum ad innocentiae et patientiae et obedientiae simplicitatem. Unde, Exod. xii, 5 : Evit autem agnus sine macula, masculus, anniculus. Absque omni macula peccati fuit Christus. Masculus, hoc est, perfectus. Anniculus super quem omnes cœelestium luminum fuerant complete revelationes. Hic est enim annus perfectae cœelestis illuminationis, annus benignitatis divinae. Psal. lxiv, 12 : Benedices coronae anni benignitatis tuae. In coronam enim in ipsis illuminationibus transivit, quando umbra veritati respondit.

Hic est agnus sine macula, de quo dicitur, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Et, Isa. lii, 7 : Sicut ovis ad occisionem

In hed o autem significatur quantum ad causam incarnationis et passionis. Unde, Exod. xii, 3, praecipitur, quod juxta ritum agni tollatur et hedus, in cujus sanguine et cibo filii Israel liberentur. Unde, Gcnes. xxvii, 9, mater Rebecca dixit Jacob, filio suo : Affer mihi duos hedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vesctur, etc. Duo autem hed i significant : unus quidem similitudinem peccati in corpore Christi, alter autem causam peccati in corpore nostro : qui tamen coeli igne divino devotionis et charitatis, mirabiliter delectant fauces Dei et ad benedictionem inclinant.

Hic est hedus quem Manue, id est, requiescens, obtulit Angelo Domini, Judicum, xii, 15 et seq., in cujus flamma Angelus in cœelum ascendit. Angeli enim Dei in pœenitentiis peccatorum reficiuntur, et ascendentes in cœelum, coram Deo vota pœenitentium exponunt, referentes gratiam pro operibus pœenitentiae.

<--- Page Split --->

Sic ergo cibus iste præsignatus est in animalibus, et hac ratione quæ assignata est a nobis. Sicut enim diximus, tanti maramenti cibus una et eadem figura simplici non potuit præsignari, sed pluribus propter plures ejus gratias præsignari digne debebat.

In granis autem præfiguratus est in duobus, scilicet in manna quod ad modum grani coriandri cadebat, et in frumento.

In mannate autem quinque de causis præfigurabatur, scilicet quantum ad originem : quia celeste fuit manna. In sapore : quia diversos sapores habebat. Et in loco : quia transeuntibus per desertum tantum dabatur. Et in miraculo : quia miraculose venit. Et in defectu : quia gustatis fructibus patriæ defecit.

Et de primo quidem horum convenientia est : quia et Christus de cœlo venit. Et multitudo gratiarum in Christo multiplicis saporis in mannate indicium fuit. Desertum autem in quo exhibitum est, desertum mundi significat, quod a perfecta receptione divinae dulcedinis desertum est et incultum. Miraculosa autem nativitas Christi respondet in miraculo mannatis. Et defectus ejus in patria, significat quod post exsilium hujus vitæ talibus formis et similitudinibus cibi divini non indigemus, quando Deus per seipsum se nobis in aperta specie instillabit.

His igitur de causis in mannate est præsignatum, et in memoriale hujusmodi gratiae coram Domino est reservatum. Ad Hebr. ix, 4 : In qua urna aurea habens marna.

Primum ergo istorum est, quod origine cibus noster est de cœlo, hoc est, de altitudine humanæ naturae, in qua Christus nostram naturam accepit immunem a culpa. Joan. iii, 31 et 32 : Qui de sursum venit, super omnes est... Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Psal. lxxvii, 24 et 25 : Panem cœli dedit eis... Cibaria misit eis in abundantia. Et me-

lius, est panis noster de cœlo : quia de cœlo humanæ naturae fuit assumptus. De cœlo autem sanctæ Trinitatis fuit assumens : et de altissimo virtutis cœlestis fuit facta assumptio. Isa. lxvii, 14 : Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Altitudo autem terrae supremum est naturae humanæ prout quantum ad innocentiam culpae fuit in primo statu hominis, de quo statu Christus nostram naturam assumpsit, quæ divinitati est unita, per quam unionem plenitudinem omnis gratiae accepit : et ideo Eucharistia, hoc est, bona gratia, quæ fideles nutriat, esse poterit. Hoc autem per corpulentam substantiam haereditas patrum nostrorum fuit, a quibus Christus descendit. Unde de se et omnibus talibus sibi sic incorporatis dicit Christus, Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo, qui per naturam divinam de cœlo sanctæ Trinitatis descendit, et in ipso remansit. Per naturam autem humanam de cœlo in quo creatus fuit homo, assumendo passibilitatem descendit, et in ipso quantum ad immunitatem peccati permansit, et cum omnibus electis sibi incorporatis in utrumque cœlum reascendit.

Sic ergo conveniunt manna et cibus iste quantum ad originem.

Conveniunt etiam in saporum diversitate : quia sicut manna diversos sapores habuit corporaliter, ita diversos sapores gratiae habet iste cibus spiritualiter. Dicit enim Philo in suo Exodo quem fecit texendo Pentateuchi historiam, quod manna masticatum semper convertebatur ad saporem desideratum a comedente, ita tamen quod vincebat in eo sapor dulcis et pinguis, ut ex dulcedine reficeret naturam, et ex pinguedine condiret cibum, et ex affectu saporis ad quem convertebatur, satisfaceret appetitui comedentis. Et hoc est quod, ut dicit Philo, intendit Psalmista, Psal. lxxvii, 29 et 30 : Et

<--- Page Split --->

manducaverunt, et saturati sunt nimis: et desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus. Non sunt fraudati a desiderio suo: quia ex dulcedine attulit saturitatem, ex pinguedine demulsit gustum, et ex desiderato sapore attulit desiderium. Sapient. xvi, 20: Paratum panem de caelo præstitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Et paulo post, y. 21: Et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Ita etiam spiritualiter panis noster quem ad aram devotamus, omnium vas est gratiarum, omnem saporem gratiae exhibens, et præter hæc dulcedinem divinae naturæ et pinguedinem devotionis ad nos gustu exhibet spirituali. Et sicut aures diversorum verba Dei audientium diversas in verbo inveniunt pro uniuscujusque facultate illuminationes, ita fauces diversorum hunc cibum gustantium, diversas gratiarum inveniunt refectiones. Job, xii, 11: Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem? Quasi diceret: Dummodo fauces aliena amaritudine non sint infecti. Infirmis enim omnia amara videntur, sicut dicit Philosophus: quia cholerica et fellea amaritudo palatum inficit febricitantium. Et sic infirmi ex amaritudine peccati non dijudicant verum saporem hujus cibi. Act. viii, 23: In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse, Hoc significatum est, Exod. xxix, 14 et 42, ubi de agno offerendo Domino in vespura Dominus dicit sic, quod juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis sacrificium est, Domino oblatione perpetua. Dicunt autem hi qui eruditi sunt in naturalibus, quod odor sequela est saporis, nec potest esse odor suavissimus nisi saporis suavissimi: nec hoc esset in oblatione perpetua in omnes generationes, nisi unusquisque saporem spiritus quem quærit, in agno isto inveniret. Hinc est quod dicitur, Cantic. iv, 10: Odor un-

guentorum tuorum super omnia armata. Quia omnis unctionis et pinguedinis gratia est in Eucharistia contra omnem infirmitatem et omnem refectionem sapor omnia vincens aromata.

Sic igitur convenientia est euchastistalis cibi et mannatis in diversitate saporis.

In loco etiam exhibitionis utriusque gratiae conveniunt. Non enim dabatur manna nisi in deserto, ubi aliud delectabile et reficiens ad esum non fuit : et sic non seutitur dulcedo gratiae et sapor Eucharistiae nisi ab his qui se in desertum corde transferunt, ut mundanas non sentiant delectationes. Unde B. Bernardus : « Delicata est divina consolatio, non datur admittentibus alienam. » Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, quæ seipsa deserta faciunt, ne in eis quidquam colat mundus de tumultuosis et caducis delec tationibus, ct colles tam al torum cordium frequenter exsultatione divinae consolationis accingentur. Ad hoc desertum invitat Dominus, Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. In hoc deserto bis Dominus pavit turbas, et alibi pavisse non legitur 1. Joan. vi, 49 : Patres vestri manducaverunt manna in deserto. Hoc est desertum, de quo dicitur, Isa. xxxii, 15 : Erit desertum in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. Chermel enim agnus tener interpretatur : quia desertum illud delicias nostri et Dei agni omni gratia tenerrimi habere experitur. Et Chermel reputabitur in saltum : quod quia ibi omnia exsiliunt fruteta, saltus vocatur : quia in talibus deliciis viror salit omnis virtutis.

Conveniunt etiam in traditionis et exhibitionis modo. Utrumque enim per miraculum Dei est exhibitum naturalibus potentii ad hoc existentibus infirmis et invalidis. Unde, Exod. xvi, 4 : Ecce, ego

1 Cf. Matth. xvi, 13 et seq.; Marc. vi, 31 et

<--- Page Split --->

pluam vobis panes de cælo : egrediatur pmpulus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies. Psal. lxxxvi, 23 et 24 : Januas cæli aperuit, scilicet Dominus : et pluit illis manna ad manducandum. Sic etiam Filius Dei sua voluntate et verbo cibum nobis Eucharistiæ ministravit. Joan. vi, 52 : Panis quem ego dabo, ruro mea est. Ac si dicat : Ego dabo et non alius : quia non nisi Deus hunc cibum mannatis gloriosum saporem in se ron centæ divinitatis habentem poterit dar. Unde Christus hunc cibum præterens numnati, et ostendens quod nec illum nec istum dare potuit nisi solus Deus, dicit, Joan. vi, 32 et 33 : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Panis enim Dei rst, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. Ille enim panis quem Moyses a Deo oratione impetravit, et non de thesauris suis dedit, sed Dominus non ad vitam æternam sumentes eum vegetavit, quamvis de cælo descenderit : sed iste panis qui sicut ille descendit, quem sicut illum non de thesauris humanis, sed de divinis suis promptuariis Pater cælestis protulit, in hoc verus est, quia refectos ad se vegetat ad vitam æternam, et ita uterque miraculo bonitatis Dei est exhibitus. Et in hoc verum est quod dicit Psalmista novum miraculum veteri conformans, Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se. Quia ne inferiores reputaremur antiquis patribus, qui Angelorum esca nutriti sunt, quinimo ut superiores in infinitum reputaremur, Dominum Angelorum nobis paravit in escam. Joan. vi, 7 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. De quo pane post pauca, y. 34, quidam ignorantes verum, dixerunt : Domine, semper da nobis panem hunc. De quo etiam Dominus exponens subdit, y. 35 : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me non

esuriet. Patet igitur, quod uterque ab ipsa Dei dulcedine per miraculum est administratus. Dicit enim Joannes Chrysostonus, quod id per miraculum fit, quod sola fit Dei voluntate, nulla potentia naturae cooperante.

Est autem convenientia in defectione. Manna enim defecit filiis Israel in terram promissionis intrantibus, et de fructibus terrae promissionis gustanlibus. Unde, Josue, v, 12 : Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae : nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus præsentis anni terrae Chanaan. Ita etiam in hoc transitu mundi utimur cibo Eucharistiæ sub specie panis et vini velati : sed cum ad patriam veniemus, ipsam rerum veritatem gustabimus in vera specie Dei qui est fructus terrae Chanaan, hoc est, transmutatae : quia ibi gratia transmutatur in gloriam. Et hoc est quod Dominus dicit, Joan. xvi, 23 : Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Similitudinibus enim sacramentalibus utemur tantum usque ad manifestationem et perceptionem apertae veritatis. Hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Hoc enim perfectum, quod Deum sicut est, participamus. Similitudinibus autem panis et vini sensibilibus modo manuducimur propter nostram imperfectionem.

In omnibus ergo quinque dictis convenit manna cum Eucharistia, et talis convenientia in divinis concordia vocatur.

Sic ergo per manna Eucharistia præsignatur.

Hujus autem sacramenti materia tamquam in cibo sui generis nobilissimo accipitur in pane de frumento : huic enim frumento Christus se comparavit, Joan. xii, 24, dicens : Nisi granum fru-

<--- Page Split --->

menti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.

In granis enim quatuor considerantur, scilicet color, figura, quantitas, et puritas substantiæ, si debeant esse nobilia. Hæc autem omnia in grano frumenti inveniuntur.

Est enim interius coloris nivei, et exterius coloris rubei. Et hæc meliora dicuntur a physicis esse grana. Et hæc duo competunt sacramento, ut rubor sanguineus referatur ad passionem, et niveus color reiteratur ad candorem vitæ innocentis. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Candidus innocentia, et rubicundus passionis patientia.

Figura autem grani frumenti columnalis est. Cujus genus, dicit Euclides, est quod circulus circa centrum æqualiter distans, æqualiter elevetur : figura enim a centro æqualiter distans, ubique æqualiter premit et premitur, et est fidei tulcimentum, sicut hoc intelligitur esse sacramentum. Apocal. 11, 12 : Qui viverit, faciam illum columnam in templo Dei. Et hoc modo dicitur, Eceli. xxiv, 7 : Thronus meus in columna nubis. Hæc est enim columna immobilis una de septem sacramentalibus gratiis, de quibus dicitur, Proverb. ix, 1 : Sapientia ædifcavit sibi domum, excidit columnas septem.

Quantitas autem consideratur : quia majus est inter grana, quæ in panem qui hominis est panis, assumuntur. Hordeum enim cibus est jumentorum : avena autem cibus est altilium : siligo est infirmitas ad frumentum, quia in terra bona siligo seminata nobilitatur in triticum, et in terram malam frumentum seminatum degenerat in siliginem : et ideo perfectum granum non est nisi granum frumenti. Zachar. ix, 17 : Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines, hoc est, virgineas mentes ?

Puritas autem substantiae est, quod

hoc etiam adeps aliorum granorum esseperhibetur. Unde, Psal. cxlivii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Hoc enim purum est et adeps omnis grani nutrientis. In quibuscumque granis ista quatuor inveniuntur, illa sunt nobiliora, et ideo materiae corporis Domini apta. In nullo autem ita inveniuntur sicut in grano frumenti, et ideo corpus Domini de nullo grano nisi de grano frumenti potest consecrari.

Patet igitur, quod in genere cibi panis ista grana continens, nobilissimo cibo comparatur. Unde, Genes. xxvii, 37, dicitur : Frumento et vino stabilivi eum. Quia tota domus Jacob, hoc est, Ecclesia fundata est super hoc sacramentum frumenti et vini : quia in eo materia est materia frumenti et vini. Hinc est, quod dicitur de patribus hoc sacramentum desiderantibus, Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, et olei : quia frumentum signat hujus sacramenti quam in sacramento dat cordis firmitatem. Vinum autem spiritualem jucunditalem, et oleum pietatis pinguedinem : et hæc sunt super quæ tota consistit Ecclesia.

Sic ergo patet, quod iste cibus in genere suo quantum ad significationem et causationem est egregius : hoc enim est granum pinguissimum et dulcissimum inter omnia grana. Unde etiam is qui degustavit, id clamavit, et dixit, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Quia adeps gratiae deitatis et pinguedo devotionis ita repleverant animam ipsius, quod tota prorupit in exsultationem laudis. Hoc est triticum quod purissimo purissimum congruit, et grano quod est Deus incorporatur : et ideo totum ad horreum Domini pertinet colligendum. Matth. xiii, 50 : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad conburendum : triticum autem congregate in horreum meum. Omnes enim isti pertinent ad horreum Domini cœli, et ad mensam Dei. Et quia ipse cui

<--- Page Split --->

incorporandi sumus, purissimus est, ideo conquirit ut non nisi de purissimo grano conilicatur cibus corporis ejus.

Hoc est triticum et vinum quod omnes antiqui inedia famis consumpti petebant, dicentes, Thren. 11, 12 : Matribus suis direrunt : Ubi est triticum et vinum ?... vum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Inedia enim longa consumpti populi matribus suis, hoc est, prælatis dixerunt : Ubi est triticum corporis Christi, et vinum sanguinis ejus, quod solum sacramentum est pignus salulis æternæ ? Et hoc dixerunt eo tem-

pore, cum ex inedia destituti exhalarent animas suas viatico carentes in sinu, hoc est, in gremio prælatorum hoc sacramentum non exhibentium : quia non nisi figuram habebant et non veritatem.

Nullum igitur in genere granorum inveniri potest adeo nobile et adeo dulce et minus ventosum, quod humilitatem signat, sicut granum frumenti. Et dicit Psalmista, Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.

Haec igitur est causa, quia in genere grani non nisi de grano frumenti hoc sacramentum confici potest.

CAPUT II.

De cibi hujus suavitate et sapore.

Secundum ordinem superius inductae divisionis, nunc dicendum occurrit de hasaporis suavitate, quae in hoc cibo spiritualiter gustantibus eum invenitur. Et quamvis in praemissis quaedam de hoc dicta sint, tamen quia ad cibum bonum etiam pertinet saporis suavitas, etiam hic quaedam alia et aliter quam superius dicta sunt, scribemus.

Habet igitur in causando saporem hoc sacramentum, et habet saporem in significando : et in ambobus his admirabilem spirat sanctitatis odorem.

In causando quidem habet sex sapores : habet enim saporem puritatis ex corpore, saporem dulcedinis valde amabilis ex sanguine, saporem autem omnis virtutis ex anima, qui est sapor aromaticus. Habet etiam saporem subilitatis in nos penetrantis ex spiritu humano, qui est in ipso, et saporem omnis gratiae, qui est sapor gratiosus ex dei-

tate, et tandem habet saporem cœlestem in omnibus ex unione humanorum suorum cum deitate. Quamvis enim, sicut dicit Isaac, in dietis universalibus novem sint sapores corporales, scilicet dulcis, pinguis, ponticus, stipticus, acutus, et acetosus, salsus, amarus, et aquosus qui insipidus vocatur, tamen quia probatum est, quod sapor est sequela complexionis, necessario sequitur, quod sicut quælibet res commixta vel composita propriam habet complexionem, ita quælibet proprium habet sibi attributum saporem.

Quia igitur quaedam sunt in parte pura, et in parte impura, et in parte corrupta, et in parte non corrupta, ideo pauca inveniuntur in omni puritate suum saporem exhibentia. Sed Douini nostri Jesu Christi purissimum corpus naturalis solum inter omnia communicativa suæ puritatis exhibet saporem, et sicut dici-

<--- Page Split --->

tur de Moab 1, in malo quod non transfusus est : de vase in vas,... idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus 2 : ita per contrarium in bono dicitur de Dominico corpore, quod in vase uteri virginalis manibus, Spiritus sancti formatum, in aliquod vas commaculationis non est transfusum. Et ideo gustus puritatis ejus permansit in eo, et odor.qui est saporis quaedam evaporatio, non est immutatus : omnino enim incorruptum est quod est in ipso, sicut ipse dicit in Psalmo xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Scitur autem ab omnibus physicis, quod impuritatis odor ab aliquo impuro resolvitur, et sapor similiter. Considerentur enim omnia principia hoc corpus perficientia. Materia enim purissimus sanguis est uteri virginalis. Virtus in eo diffusa, virtus Altissimi est, ut dicitur, Luc. i, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Operans Spiritus sanctus est, sicut dicitur ibidem : Spiritus sanctus superveniet in te. Assumens hoc corpus Filius est Altissimi, sicut ibidem dicitur. Anima de novo a manibus Trinitatis creata, et puritati corporis infusa, et omni gratia repleta. Quid ergo impuritatis in hoc corpore gustari poterit? prorsus nihil. Unde, Sapient. vni, 19 et 20, ipse qui est sapientia Patris, dicit : Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Et cum'essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Bene enim puer, qui sic testa recenti imbibitum servabat puritatis odorem : et bene animam bonam sortitus, quia omnis gratia vas sortitus est animam, et bene magis bonus omnibus erat, qui verus erat Deus de quo dicitur, Matth. xix, 17 : Unus est bonus, Deus. Et optime subjungitur, quod venit ad corpus a commaculatione omni incoinquinatum : quia de puro sanguine a puro spiritu et in purissi-

mo vase uteri virginalis est confectum.

Habet igitur purissimum ex omni parte saporem, si puris faucibus, sicut ipsum est purum, degustetur.

Habet etiam saporem dulcedinis valde 1. amabilis ex sanguine : naturale enim 2. est, quod omnis sanguis dulcis est sapo- valde. ris : quia cum sanguis' sit ultimum nu- trimentum eorum quae sanguinem ha- bent, et nihil nutriat nisi dulce, oportet quod omnis sanguis qui incorruptus est, dulcedinis habeat saporem. Quantae ergo putas dulcedinis est sanguis sacramenti hujus, qui de tam dulci fonte manavit, et a tam dulci fonte hauriente in tam dulce vas est transfusus? Fons enim hu- jus sanguinis est sanguis in visceribus gloriosae Virginis contentus : hauriens hunc fontem, Spiritus sanctus est : vas in quod transfunditur, corpus Domini- cum est, ex quo etiam manat in sacra- mentum et ex sacramento in corda fide- lium : quae omnia nihil amaritudinis ha- bent admixtum. Unde, Cantic. ii, 3, ubi sponsa de fructu arboris crucis loquitur, dicit : Sub umbra illius quem desidera- veram sedi, et fructus ejus dulcis gut- turi meo. Et hoc dicit propter sanguinem a cruce distillantem. Unde sapientia Sa- lomonis suadet, et dicit, Proverb. xxiv, 13 : Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. San- guis enim dulcis de Dominico corpore in nos distillans, est tamquam favus dulcis- simus, in quo mel a cera distillat.

Saporem autem aromaticum omni virtute fragrantem habet ex anima, quae omnibus virtutibus fuit, est, et erit semper plenissima. Unde per ortum deliciarum significatur 3, ubi sponsa Spiritum sanctum alloquitur, et a se spiritum malignum fugat, dicens : Surge, Aquilo : et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Ab Aquilone enim

<--- Page Split --->

pandetur omne malum, qui est ventus frigidus diabolicae suggestionis, constringens aromata, ne saporem et odorem virtutum effundant. De hoc igitur dicit, quod surgat, hoc est, recedat, et de medio tollatur : quia ille vere omnino repulsus est ab horto verarum deliciarum, qua est anima Christi. Sed, veni, Auster, qui est ventus calidus et humidus, ex calore aperiens, et ex humiditate laxans aromata, et significat Spiritus sancti aspirationem calidam charitate, et devotione humidam, pietatis consolatione resolvens et laxans et spirare faciens hortum istum : ut aromaticus ejus sapor et odor in omnem fluant Ecclesiam, ut omnes hi inebrientur sapore. Unde, ibidem, y. 10, dicitur : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Sicut autem in ante habitis diximus, odor est indicium saporis, et respiratio quaedam ex sapore facta.

1

Ex spiritu autem humano Christi qui est in hoc sacramento, et pulsans ad vitam, et animales perficiens operationes ad cognoscendum, habet hoc sacramentum saporem subtilitatis : quia etiam secundum naturam subtilium in compositione spiritualium sapores et odores valde sunt subtiles et facile penetrantes. Tali enim spirituali et spiritu pleno sapore se transfert Dominus in omnium sanctorum animas, et in saporem suum convertit, ut, ad Hebr. iv, 12, dicitur, quod est penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. In omnia enim haec spiritus iste subtilis penetrat, et omnia sapore deitatis informat. Et hoc est quod dicitur, Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Quod enim dicit, quod in animas sanctas se transfert, non est nisi subtilitatis et spirationis, in cujus spiritus materia, hoc est, humore, sicut in proprio subjecto est

sapor, et exspiratio ipsius secundum naturam est causaodoris. Nec aliquis dicat, quod subtilitas ad saporem non pertineat : quia quamvis subtilitas non sit sapor, tamen dispositio est omnis saporis et odoris, subtiliter in nos penetrantis et bene moti ad hoc, quod in nos transferatur et moveatur. Per hanc subtilitatem in nos penetrantem dicitur de sapientia, quae est Filius Dei, Sapient. vii, 24 et 25 : Omnibus enim mobilibus mobiilor est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Talis autem vaporis spiratio et emanatio sincerissimi spiritus subtiliter in nos penetrans, nos ad omnem sui spiritus informat saporem et odorem.

Saporem autem gratiosum valde habet ex deitate, in qua, sicut dicitur, Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Hoc sapore omnibus praefertur delectabilibus, nec aliquid est quod comparari possit delectationi hujus sacramenti. Sic accipitur quod dicitur, Psal. xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Si enim delectatio est, ut dicit Aspasius, diffusio naturae super maxime conveniens, inaestimabilem convenit esse delectationem super gustum deitatis in omni gratia et omni bono refertum. Psal. xv, 11 : Delectiones in dextera tua usque in finem. Et, Isa. lv, 2 : Comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Hic est enim delectabilis sapor, omni satisfaciens desiderio sanctorum, sicut dicitur, Proverb. xiii, 19 : Desiderium si compleatur delectat animam, etc.

Ex unione humanorum suorum omnium cum deitate saporem habet inusitatum in terris, qui est sapor coelestium gaudiorum, quem omnia quae sunt in Christo gustantibus hoc sacramentum, infundunt : et hic est sapor vitae aeternae,

6

Saporem cœelestem ex unione humanorum suorum cum deitate.

<--- Page Split --->

de quo dicitur, Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus. Hæc est enim vinea gaudium æternum gustui inferens, et saporem bonorum æternorum. Eccli. xxiv, 21 : Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam. Libanus enim mons optimus et delectabilibus plenus : et ideo non unum, sed omnia spirat bona, et signat conjunctionem summæ deitatis cum humanitate, in qua cœlestia omnia terrenis sociata sunt, et omnia quæ in cœlo sunt, sapiunt et spirant. Et attende, quod licet isti sapores non sint de saporibus corporalibus qui ad faucium corporalium gustum deprehenduntur, tamen omnem convenientiam quæ ad nos potest esse, determinant. Ad nutrimentum enim substantiæ exigitur puritas : quia impurum in nutrimento sumptum abjicitur a natura, et ad naturae convenientiam assumitur dulcedo : quia nihil nisi dulcedo appetitur et retrahitur a natura. Aromaticus autem assumitur ad appetitus excitationem : quia cum fastidio et abominatione cibus sumptus abjicitur magis quam utiliter sumatur. Subtilitas necessario requiritur ad penetrationem ad interiora. Delectabilitas autem ut natura expansa et dilatata undique capiat et capiatur a cibi nutrimento. Et quia nihil perficit suam operationem naturalem sine virtute cœlesti, conjungitur omnibus in sapore virtus cœlestis, bona cœlestia ingerens, ut quodlibet prædictorum ad suum proprium deducatur effectum. Et in hoc deprehenditur mirabilis altitudo sapientiæ divinæ. In quo altitudo divina consideratur, quæ in uno cibo omnia congregavit, quæ ad perfectionem requiruntur nutrimenti. Et hoc significatum est, Genes. xlv, 18, ubi sic dicitur : Venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. Omnia enim bona nostra, quando in Ægypto hujus terræ habitamus, sunt in corporis Domini sacramento, et tota medulla terræ, hoc est, terreni corporis per saporem et nutrimentum est in eo. Me-

dulla enim purius est quod in corpore est, et dulcius, et magis odoriferum, et subtilis humiditatis etiam per ossa penetrantis, et delectabilis in gustu, et virtutis maxime ad nutriendum propter pinguedinem quam in se habet infusam.

Hos igitur sapores spiritualiter habet in causando.

Habet autem duos sapores in significando, scilicet saporem panis, et saporem vini. Quia quamvis aqua vino in calice admisceatur, non tamen tanta apponi debet ut vini tollat et deleat saporem, sed potius ipsa aqua tota transire debet in saporem vini. Quia aqua significat insipiditatem populi, quae tota transire debet in saporem spiritus Domini, sicut inferius ostendemus.

Sapor enim panis de frumento assumitur ad significandum cordis ex isto nutrimento conforationem, sicut ipse dixit patriarcha, Genes. xviii, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum. Confortat autem principium vitæ et virtutis ferens nutrimentum in vehiculum : quia per substantiam suam per nutrimentum, et per spiritum quo illud granum plenum est, diffundit spiritum qui vigoris et virtutis est vector in membra. Et hoc magis facit panis in sacramento, qui nutrientis puritatem substantiæ habet perfectam, et fons est omnis spiritus administrantis virtutem et fortitudinem. Inde enim dixit patriarcha : Confortate cor vestrum. Et propter hoc dicitur in Psalmo cim, 15 : Panis cor hominis confirmat. Et, Act. xxvii, 34, dixit Paulus : Rogo vos accipere cibum pro salute vestra, quia nullius vestrum capillus de capite peribit. Cibus enim salutis saluberrimus omnibus et confortat in gratia, et salvat a periculo. Unde etiam, III Regum, xix, 8 : Elias in fortitudine cibi illius, scilicet panis quem sibi ministravit Angelus, ambulavit per desertum quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Quia per totum desertum hujus mundi quadragin-

<--- Page Split --->

ta diebus et quadraginta noctibus pœnitentialibus ambulamus, donec ad montem divinae visitationis et visionis veniamus.

Sapor autem vini in signando assumitur, ut sapor cœlestium gaudiorum in nobis perficiatur, sicut dicitur in Psalmo cui, 15 : Vinum lætificat cor hominis. Et, Judicum, ix, 13, dicit hæc nostra vitis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cætera promoveri ? Sicut autem diximus, quamvis aqua pro nobis in sacramento accipiatur, tamen sapor aquæ in sacramento non sentitur : quia populus junetus sanguini Domini, non sanguinem convertit ad insipiditatem, sed potius gaudiorum spiritualium accipit saporem, sicut, Joan. u, 8, aqua a Christo conversa in vinum nihil retinuit de aquæ insipidate, sed tota conversa est in vini saporem. Unde, ibidem, y. 10, dicitur : Servasti bonum vinum usque adhuc. Sic etiam vitis in se complutam per radicem bibit aquam, et ex illa generat vinum, quod proprinet eis a quibus colitur. Propter quod, Isa. v, 6, dicitur de vinea fructum congruum non ferente : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Propter quod etiam Empedocles de natura vini loquens, dixit quod vinum est aqua putrefacta in vite, putrefactionem pro digestione accipiens. Sic igitur et naturali exemplo et Christi miraculo probatur, quod aqua in sacramento cum vino mixta, non debet in sapore aquæ remanere, sed potius saporem vini accipere : quia de insipidis dicitur, Apocal. iii, 16 : Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Tepidum autem ibi ponitur pro insipido.

gaudio, et bona spe futurorum bonorum. Hæc enim tria facit vinum, quando proportionabiliter sumitur.

De primo horum dicitur, Eccli. xxxi, 35 et seq : Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio. Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum. Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. Hoc enim maxime de vino Eucharistiae intelligitur, quod animam jucundam facit, quod corpus et animam in exsultatione spirituali infundit, quod sanitatem animæ et corpori tribuit. Hoc enim est quod dicitur, Eccli. xxx, 23 : Jucunditas cordis hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis.

De secundo autem, hoc est, de gaudio supra inductæ sunt auctoritates : quia vinum lætificat cor hominis 2 : quia lætitiam æternam de æternis jam sacramentaliter degustatis infundit. Hoc est vinum, de quo dicitur, Proverb. ix, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis. Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date siceram mærentibus, et vinum his qui in amaro sunt corde. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

De spe autem quam bonam tribuit futurorum bonorum, dicit Philosophus, quod vinum bona spei facit hominem. Et hoc est vinum de quo, Cantic. vii, 9, dicitur : Gultur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Gultur enim gustans hoc vinum, diu in se revolvit saporem, in se revolvens rei speratæ dulcedinem, et hoc labiis cordis, hoc est, intellectu et affectu revolvitur, et continue ruminatur, ut dulcedo beatitudinis in eo speratæ perfectesugatur.

His igitur de causis duos in hoc sacramento sapores significantes a Christo habemus, scilicet et panis et vini.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De cibi hujus laucitate ex praeparatione.

  1. Modo autem tertio loco quæ sit cibi hujus laucitas ex præparatione, describemus.

Est autem laucissimus hujus præparationis modus in quatuor, scilicet in efficacia virtutis, in altitudine sapientiae hunc cibum contemperantis, et in condimento delectationis, et in abundantia administrationis. Primum horum attribuitur potentiae Patris. Secundum attribuitur sapientiae Filii. Et tertium attribuitur bonitati Spiritus sancti. Quartum autem majestati attribuitur totius Trinitatis. De potentia enim Patris potuit haec fieri præparatio. De sapientia Filii inventa est. De bonitate Spiritus sancti condita est. Nec expresse haberi poterant nisi de majestate et magnificentia totius Trinitatis.

De potentia enim Patris dicitur, Esther, xiii, 9 et seq. : Domine, Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tue resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti cœelum et terram, et quidquid cœeli ambitu continetur. Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tue. Ac si dicat : Talem redemptionis nostrae cibum et pignus impossibile est humanae infirmitati præparare : sed tibi, Domine Deus, rex omnipotens, nihil est impossibile : quia in ditione tua cuncta sunt posita, quia in verbo simplici tibi coaeterno fecisti cœelum et terram, et omnia quae in eis sunt contenta : et eodem verbo creaturas, ut dicit Ambrosius, mutare potes in corporis et sanguinis Filii tui cibum. Nec enim mirum est si verbum quod

omnipotentia Dei fecit creaturas, eadem potentia mutat creaturas in illud quod voluerit : quia Dominus universorum ipse est : cujus magnificentiae cuncta obediunt, et nihil resistit. Et hoc est quod dicitur, Sapient. xii, 18 : Subest tibi cum volueris posse. Quia quamvis fides in omnibus articulis suis omnipotentiae Dei innitatur, in sacramento tamen altaris, in quo consistit fundamentum fidei et totius Ecclesiae communio, maxime innititur omnipotentiae. Et hoc est quod in signo hujus sacramenti dixit ad Saram Angelus, Genes. xvii, 14, ubi similis promissio sanguinis facta est, et confectio cibi Angelorum de tribus farinae satis, quae magna fuerunt, et non nisi ab omnipotentia Dei fieri poterat. Numquid Deo quidquam est difficile ? Quasi diceret : Non est : facile est enim creaturas mutare et transubstantiae quas fecit, et de cibis nobis consuetis, hoc est, pane et vino, corporis sui et sanguinis nobis dulcem cenam præparare. Hoc est etiam quod, Luc. 1, 37, Angelus dixit cum de perfectione et conceptione Dominici corporis et sanguinis ageretur : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et persuadens Virgini, unde hoc fieri posset, dixit, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quod exponens Origenes, dicit virtutem Altissimi esse virtuosam potentiam Patris, quae umbram et imaginem suiipsius fecit in Maria Virgine, de creatura vetustatis corruptae novum hominem secundum Deum creatum perficiens, et hunc non ad imaginem, sed ipsam imaginem faciens per unionem,

<--- Page Split --->

in quo perfecta resultaret potentia Patris.

  1. De sapientia autem hunc cibum conpientia temperante dicitur, ad Roman. xi, 33: O hivenaltitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus! Quis enim digne valeat investigare qualiter ex antiquo corpus incorruptum sit innovatum, qualiter nova anima vivificatum, qualiter utrumque horum deitati sit sociatum, in unam personam unitum et assumptum, qualiter in carne infirmitates carnis portaverit, et qualiter in cruce mortuus sit, et qualiter in corpus et sanguinem principalia esculenti et poculenti natura humana mutaverit, et sic se hujusmodi praebuerit in cibum? Hæ enim via sapientiae Dei sunt absconditæ. Unde, Proverb. xxx, 18 et 19, dicit Salomon confitens hæc sibi esse abscondita, sic: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio maris, et viam viri in adolescentia. Viam enim aquilæ acutæ videntis et alte volantis et de longe escam odorantis in cælo, viam vocat altissimæ sapientiae divinæ profundas partes omnes circumspicientis: alto quidem consilio voluntatis super Cherubim in quibus est scientiæ plenitudo, quia mysterium hoc nec ipsi Cherubim et Angeli ad plenum cognoscunt: et de longe providentia sua escam hanc qualiter parant odorantis. Via autem navis est via veritatis in doctrina et virtutis in vita: quia sicut per navem, ita per crucem salvat eos qui hoc mare mundi navigant, cujus mysterium etiam altitudinem sapientiae humanæ excellit. Via autem colubri qui exaltatur pro nobis, ut morsus venenatici serpentis evadamus, est via medicinæ sacramentorum et præcipue hujus sacramenti, in quo sicut in pyxide continetur omnis medicina: et hoc est super petram solidissimæ

veritatis fidei, in qua fundatur Ecclesia, quae etiam humanam vincit sapientiam. Via vero viri perfecti in omnibus virtutibus et gratiis et in adolescentia juvenili, est introitus sapientiae in humanam naturam infantilem et juvenilem, quae infantilis et juvenilis esse solet, et non habere proprietates viri perfecti in providentia et actibus virtutis. Hæc igitur sapientia omnem humanam sapientiam excedens, hæc omnia providit et conjunxit in hoc sacramento. Hæc est mulier evangelica fermentum efficacissimæ deitatis abscondens in farinæ satis tribus 1, hoc est, purissima natura corporis, et purissima natura animæ, et purissima natura corporalis spiritus, tamquam sub tribus satis abscondens, donec fermentatum est totum, hoc est, a deitate penetretur, et divinæ virtutis et sapientiae in intima sua recipiat influxum, et totum sic deitati societur. Hæc etiam sapientia per Saram principem et uxorem magni patriarchæ significatur, Genes. xvii, 6, ubi Saræ, uxori suæ, dixit Abraham: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Hæc est enim sapientia summi Patris, quæ tria sata deitatis et animæ et corporis commiscuit, hoc est, sociavit et ut undique simul sint, et tamen commixtionem quæ mutet aliquod illorum, non patiantur. Accelerat autem: quia in momento operata est, et non per momenta temporum ut infirma facit natura, et fecit nobis panes æternæ refectionis sub cineribus hujus nostræ mortalitatis decoctos. Simila autem purissima fuit: quia in deitate nihil furfuris cadere potuit. Anima autem numquam commaculata fuit: et corpus sine omni contagione conceptum et natum, et per totam vitam conservatum. Unde etiam, Levit. ii, 4, Dominus de simila purissima præcepit fieri sibi sacrificium et præparari.

De bonitate autem Spiritus sancti, per quam iste cibus est conditus : quia ipse

<--- Page Split --->

est Patris et Filii delectatio et condimentum, ut dicitur, Sapient. xii, 1 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Omne enim condimentum est in ipso, et sine ipso cuncta efficiuntur insipida. Et in hujus rei figuram dicitur ad sponsam in Canticis, vn, 2 : Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Vinum enim sacramenti cibus et potus est, conditum cum sapore bonitatis Spiritus sancti. Mustum autem malorum granatorum est succus delicatissimae pietatis corporis Domini, quod sicut granatum quaedam in se continet grana spiritualium virtutum et refectionem, quæ ex ipso per passionem expressæ, tamquam mustum mali punici continentur in sacramento : propter quod in dulcedine sua sacramentum parasse pauperi dicitur dulcissimus Deus 1. Hoc signatum est, IV Regum, rv, 39 et seq., ubi dicitur, quod amaritudo colocynthidarum per farinam in ollam immissam ab Eliseo tota in dulcedinem versa est, ita quod non fuit quidquam amaritudinis in illa olla. Farina autem illa dulcissima est, et delicata, dulcedinem signat et condimentum Spiritus sancti. Olla autem vas sacramentale signat. Colocynthidae autem amarissimae signant tumulum Christi passionum amarissimarum, quæ tamen omnes nobis dulcissimæ fiunt condimento farinæ, hoc est, bonitatis Spiritus sancti.

non ad mensuram data sunt homini Christo: quas impensas nemo parare potuit nisi magnus ille rex, qui majestatem totius signat Trinitatis. Unde, Esther, 1, 7 : Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et præcipuum ponebatur. Invitati autem ad hoc sacramentum sunt omnes fideles Christo in sacramento cum Apostolis et discipulis communicantes, qui omnes aurea bibunt pocula : quia omnis eorum refectio in splendore deitatis administratur. Et cibi refectionis eorum aliis et aliis vasis gratia inferuntur : quia in corpore cibus, in sanguine potus, in anima pignus redemptionis, in spiritu vita, in deitate omnis gratia gestus infertur, et vinum æternorum gaudiorum abundans in hydria perfectæ personæ divina æ quæ est Filius : et præcipuum, quia in ipso fonte omnium gaudiorum haustum, nobis in hoc sacramento proponitur.

Hoc est quod de majestate Dei dicitur, Luc. xiv, 16 : Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Haec enim est Dei magnifica majestas quæ dicitur quidam singulari dignitate homo humanitate sive benignitate, fecisse dicitur, magnam quidem magnifica præparatione, coenam autem quæ ultima est, et post eam alia refectio in sacramento fidelibus non præparabitur, sicut ista post prandium agni typici veteris parata fuit, sed alia post istam in gratia fidei in cætero non parabitur, et ideo coena vocatur. Haec coena signata est, III Esdræ, iii, 1 et 2, ubi sic dicitur, quod rex Darius fecit coenam magnam omnibus vernaculis suis, et omnibus magistratibus Mediæ et Persidis, et omnibus purpuratis, et prætoribus, et consulibus, et præfectis sub illo, etc. Darius enim significatur seu interpretatur augmentatus, et signat Christum qui omnibus fidelibus continuum accipit augmentum.

4

Ex abundantia totius Trinitatis administratus.

De abundantia autem divinæ majestatis quæ dat impensas, dicitur, I Paralip. xxix, 2 : Ego totis viribus meis præparavi impensas domus Dei. Et domus in qua infallibiliter omni tempore invenitur Dominus, sunt species sacramentales, quas post confectionem rite celebratam semper inhabitat Dominus.

Hujus domus impensæ sunt natura divina et humana in anima et corpore et sanguine et spiritu et omnibus bonis quibus plena est natura divina, et quæ

<--- Page Split --->

Hic rex fidelium suae magnificentiae demonstrans decorem in hoc quod tam lautam et magnam in sacramento fecit cernam omnibus vernaculis, qui sunt servi in domo sua nati, quæ domus est Ecclesia. Magnates autem sunt viri magna virtute, quorum pietates et merita numquam defecerunt. Purpurati autem sui sunt martyres purpureo sanguine conformiter Christo rubificati. Prætores autem sui sunt sancti Ecclesiarum judices, decreta canonica et leges ad regimen sanctæ Ecclesiae statuentes. Consales autem sunt doctores de secretis Scripturæ in dubiis fidelibus consulentes. Præfecti autem sunt plebibus in Ecclesiis præpositi. Quibus omnibus hæc cœna magna est præparata eximio et lauto præparationis modo, quem oculus non

vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligent illum 1. Isa. LXIV, 4: Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti diligentibus sive exspectantibus te. Hæc est cœna de qua dicitur, Apocal. in, 20: Ecce ego sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Hic enim rex cœnat cum fidelibus, et se tribuit in cœnam Angelis reverentiam exhihentibus, et sacerdotibus ministrantibus istius convivii fercula et cibum. Isa. LXVI, 8: Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Rex cum suis cœnat et se in cibum exhibet, sacerdotes sanctificati ministrant, Trinitas condit, Angeli cœlestes obsequuntur.

CAPUT IV.

De cibi hujus suavitate ex operatione.

              1. 1 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 3. 1. 1. 1. 1. 1. 1.

Sic cibus sanus est ex operatione : quia operatur suavitatem in homine ipsum in communionem sumente.

Est autem sanus quadrupliciter, scilicet ab infirmitate præservando, causam infirmitatis expurgando, sanitatem perditam reparando, et sanitatem reparatam conservando.

De præservatione quidem ab infirmitate dicitur, Eccli. XXXVIII, 4: Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. De terra enim illa benedicta Dominici corporis et sanguinis, de qua scriptum est: Domini est terra 2, etc., creavit nobis Deus medici-

nam gratia præservantem nos ab omni peccati infirmitate. Vir ergo prudens, qui de futuris habet providentiam, quod scilicet sine hac medicina non præservatur homo ab infirmitate, et ideo non abhorret eam: quia licet sit apud imperitos horribile sumere humanam carnem, vel humanum sanguinem, tamen in hoc sacramento medicina est supra modum amplectenda. Et hoc est quod dicitur, Eccli. XLIII, 24: Medicina omnium in festinatione nebulæ. Quia forma panis intra quam corpus Domini continetur, nebula vocatur, quæ medicina est præservans ab omni infirmitate. Hoc est

<--- Page Split --->

quod dicitur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Tot enim sunt infirmitates quas timemus. Sunt enim sex quae causantur ab infirmitate corporis et mentis. A corpore quidem tres, luxuria, gula, avaritia. Ab anima tres secundum quod est in corpore corrupto, scilicet ira ex sanguinis accensione, acedia ex corporis ponderositate, invidia ex cordis pravitate, quia scilicet timet ne alterius prosperitate ipse impediatur Hæc est quæ ducit hominem in desperationem. (De hoc vide Bernardum in sermone 43.) Superbia autem causatur ex sola spiritus altitudine, et hæc est septima. In quibus nos non tangit malum, a quibus nos corpus Christi præservat. Si enim cogitamus patientis humilitatem, quando in memoriam passionis Christi corpus Domini sumimus, non tangit nos malum superbiae. Si autem cogitamus Christi charitatem in qua nobis se in corpore et sanguine communicavit, non tangit nos malum invidiae. Si autem cogitamus, quod impiger fuerit ut omnia faceret quæ ad nostram salutem requirebantur in offerendo se pro nobis, liberamur a malo acediæ. Et si advertimus quam liberaliter sua et se nobis impendit, liberamur a malo avaritiae. Si autem ad cor reducimus patientiam ipsius et mansuetudinem cum se pro nobis obtulit, liberamur a malo iræ. Si autem subvenit nobis de sobrietate illius cœnæ, liberamur a malo gulae. Et si cogitamus amaritudinem in lactucis agrestibus, quæ amaritudinem et acerbitatem signant passionis, liberamur a malo luxuriæ.

Hoc signatum est, Tob. vi, 8 et 9 : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum. Quia omne genus daemoniorum consistit in his septem : hæc enim est illa optima particula inter omnia sacramenta quæ nobis Salvator exhibuit, et ideo illa posita super carbones devotionis igniti cordis, statim fumat in effectu ad Deum, et omnem vim inimici

expellit a nobis. Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. Fel enim est fellea amaritudo exprobrationum Christi patientis, quæ extergit albuginem spissam, quam nobis ante oculos vanitas mundi posuit, ut non videamus lumen cœli : quia Christi amaritudo reducit nos, ita ut nos cognoscamus et ad lumen cœli oculos attollamus, et vanitatem mundi non curemus quæ nobis oculos obtexit.

Sic igitur est cibus iste operans sanitatem, præservando nos ab omnibus malis, quæ septem sunt in mortalibus, et unum octavum in cæcitate veritatis.

Est etiam iste cibus sanus causam infirmitatis expellendo. Omnis enim causa nostræ infirmitatis est quintuplex. Quod enim ad infirmitatem movet, extra nos est, secundum id quod dicitur, I Joannis, ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Et quod in nobis inducit, aut est timor humanus vel mundanus, vel amor improbus, in quo superflue nos ipsos amamus. Et hoc totum curat cibus iste. Si enim cogitamus Christi in patiendo dolorem, expurgatur concupiscentia mollitiei carnalis. Si advertimus patientis nudam paupertatem, concupiscentiam expurgamus oculorum. Si autem advertimus illusi et exprobrati et derisi etiam a crucifixis latronibus vilitatem, totum expurgatur quod in nobis est de vitæ superbia. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthii et fellis. Paupertatis, inquam, ne concupiscentia oculorum in mundi spectaculis divitiarum te inficiat. Transgressionis in sensu doloris, ne dulcedo te concupiscentiæ carnalis alliciat. Absynthii et fellis in exprobratione derisionis et illusionis, ne superbia vitæ decipiat.

Contra timorem valet recordatio gaudii, qua pro nobis audacter crucem sustinuit. Et recordatio mortis, quam pro nobis sustinuit, valet contra amorem

<--- Page Split --->

superfluum, ne nos tantum amemus, quod pro ipso nihil sustinere velimus. De timore dicitur, Matth. x, 28 : Nolite tinere eos qui occidunt corpus, aninum autem non possunt occidere. Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. De amore autem dicitur, Joan. xii, 23 : Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. De utrisque similiter dicitur, ad Hebr. xii, 2 : Abspicientes in auctorem fidei et consuntmatorem, Jesum, qui prpposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Sic enim lit quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabilis, donec veniat.

Sic enim memoria passionis expurgat ab omni causa infirmitatis.

Est item medicina sanitatis, sanitatem deperditam restaurando. Sicut enim perditur sanitas et vires corporis, ita perditur sanitas mentis. Sanitas autem corporis et vires perduntur per longam abstinentiae inediam, ita quod consumuntur substantiae membrorum et vires : et sic per longam abstinentiae inediam deperditur substantia spiritus et vires et substantia boni naturalis in spiritu. Thren. iv, 9 : Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extrabuerunt consumpti a sterilitate terræ. Occisi enim gladio sunt percussi rumphæa diaboli, quæ est peccatum actuale et mortale, in quo satiatur libido concupiscentiæ. Fame autem per abstinentiam istius cibi laborantes, interius destituuntur, et contabescit bonum spiritus naturale ex longa inedia famis, et omne bonum nutrimentum interius convertitur in tabem. Unde, Psal. xxxvii, 12 : Propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Quia propter iniquitatem operis cor-

rumpitur homo, et corruptus a sumptione istius cibi spirituali manducatione suspenditur, et tunc inedia consumptus, spiritualia sua in tabem convertuntur et destituuntur in seipso. Per hunc autem cibum fit deperditi in substantia spiritualis boni restauratio, et revertuntur vires, et homo redit ad statum et vigorem debitum. Sapient. xvi, 26 : Quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Nativitatis enim fructus pascunt corpus, sed non animas : sed sermo Dei, hoc est, Verbum Dei, formam et figuram cibi et potus assumens in sacramento pascit eos qui in te confidunt ad restaurationem substantiæ boni spiritualis et naturalis, et virium spiritualium restaurationem : quia per abstinentiam cibi istius sacramenti tabescit anima, hoc est, in tabem corruptam convertitur, sicut aranea quæ labore venationis muscarum, in quibus vana hujus mundi gaudia signantur, pro quibus homo laborat, contabescit eviscerans se in suiipsius labore : livida enim tabes efficitur in interioribus omnis hominis qui hoc cibo diu privatur.

Hoc optime signatum est in Psalmo cvn, 36 et 37 : Collocavit illic, hoc est, in terra fructifera, esurientes, et constiturunt civitatem habitationis : et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Esurientes enim sunt cibum corporis Christi desiderantes, et silentes sunt qui desiderant sanguinem Christi. Hi constituerunt se per Dei gratiam in hoc loco, ubi est habitatio civitatis Dei, hoc est, in Ecclesia, et ibi semine justitiæ seminaverunt agros ab augendo seu agendo dictos, in quibus crescit frumentum panis corporis Christi, et plantaverunt vineas in quibus crescit potus sanguinis Christi : et in his fecerunt fructum dulcissimum gratiae sacramenti quo cibamur, qui dicitur fructus nativitatis, quia ex eisdem et corporaliter et spiritualiter nascimur et nutrimur : gratia enim Christi nascimur, et gratia Christi in sacramento nutrimur. Psal.

<--- Page Split --->

XXII, 1 : Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Ibi enim et substantia spiritualium restituitur, et vigor virtutum perficitur, et revertitur spiritus omnium bonorum. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est, ita quod sicut dicitur, III Regum, xix, 8, Elias recreatus est in fortitudine cibi Angelorum panis, totum desertum transiit, et ambulavit usque ad montem in quo Deo est conjunctus. Hinc est quod patriarcha dixit, Genes. xvii, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum, quod scilicet prius per inediam longae famis erat tabefactum. Genes. xlii, 2 : Descendite, et emite nobis cibaria necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. Triticum enim quod ad imperium Joseph venditur in Ægypto, omnes salvat a sterilitate famis. Hoc est triticum corporis Domini, quod a Domino, qui per Joseph significatur, venditur commutatione animæ et corporis, et in mundo salvat omnes a famis spiritualis consumptione. Sic igitur restituendo deperditum in substantia et vigore spiritus sanitatem restituit deperditam et reparat vigorem. Genes. xlvii, 12 : Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. Sic alit nos Christus, et omnem domum, hoc est, Ecclesiam quæ est domus Patris, præbens cibaria singulis in sacramento cibi spiritualis, in quo est medicina perfecte sanitatis, quo omnia restituuntur deperdita per inediam antiquæ famis.

  1. Est etiam iste cibus sanus, repertam sanitatem et robur conservando. Sic enim per gratiam sacramenti dicitur de Christo, Eccli. xxxvni, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Necessitas autem vocatur necessaria conservatio sanitatis : unde ibidem dicitur, y. 2 : A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. Quia haec medicina sanitatis a Deo

est : sed ipsa pyxis, hoc est, sacramentum in quo datur, accipit donationem a Christo rege nostro, qui omnem gratiam in sacramento posuit. Miro enim modo studuit quomodo nobis gratiam nos in omni sanitate conservantem præpararet, et invenit sacramentum, in quo ipse medicus et ipsa medicina semper haberentur. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, scilicet in sacramento, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Et hoc studium commendatur, Eccli. xxxvii, 3 : Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. Hæc enim disciplina honorabilem fecit Christum, et in conspectu magnatorum omnium, hoc est, Ecclesiae patrum, fecit ipsum laudabilem in charitate qua nobis dedit seipsum : et quia sic sanitatem restauratam conservat, unctio vocatur : quia secundum naturam nulla corpora sic in sanitatem conservantur, ut dicit Avicenna, sicut quæ undique circumdata sunt naturali et propria pinguedinis unctione.

Hoc est signatum, Joan. xii, 3, ubi cum Christus esset in cœna, Maria venit et effudit unguentum super caput ipsius recumbentis, et domus impleta est ex odore unguenti : quia tota Ecclesia replenda erat unctione sacramenti Christi, quod fracto alabastro corporis sui in passione sacramentaliter in totum corpus mysticum Christi distillavit ad sanitatis conservationem. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Et hoc signando dicitur, Eccli. xxxviii, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Et sic conservat sanitatem restitutam, ne iterum infirmitas pejus quam prius revertatur, sicut dicit David : Oleo sancto meo unxi eum 1. Quia sic cognoscimus mirabilia Dei qui tantum studium conservandæ sanitatis habuit de nobis.

<--- Page Split --->

Væcli. xxxviii, 6 : Dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his enim mitigabit dolorem. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et

sanabor : salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Nullus enim his modis qui dicti sunt, sanat et sanus est, nisi solus Deus.

CAPUT V.

De cibi hujus nutritivitate ex virtute.

Dicemus nunc de cibi hujus nutrititate, hoc est, virtute quam habet ad nutriendum.

Virtus autem hujus cibi ad nutriendum in sex cognoscitur, scilicet quod nutrit virtute cœelesti, quod nutrit veritate veri cibi, quod nutrit ad vitam, quod radicem confert immortalitatis, quod nutrit virtute vincente nutritum et ad se convertente, et quod nutrit virtute universali. Primum habet ex origine. Secundum ex naturali puritate. Tertium ex conjuncta sibi deitate. Quartum habet ex aeternitate virtutis. Quintum autem habet ex spiritus plenitudine. Sextum autem ex omnium gratiarum plenitudine.

Primum igitur notandum est, quod nutrit cœelesti virtute quae nobilior est omni virtute humana vel humani cibi. Unde, Joan. vi, 32 et 33, dicitur : Non Moyses dedit vobis panem de cœelo, sed Pater meus dat vobis panem de cœelo verum. Panis enim Dei est, qui de cœelo descendit, et dat vitam mundo. Hic enim panis vegetare et nutrire habet ad vitam cœelestem, de quo dicitur, Isa. v, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non

revertertur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad qua misi illud. Imber enim gratiae descendit de cœelo Trinitatis, et nix candidissimæ castitatis nihil habens de incendio fomitis in uterum beatae Virginis, et inebriavit terram illam ad maledicti veteris abolitionem, et infudit eam ad hujus tritici fertilitatem, et dedit semen serenti omni sacerdoti, et dedit panem manducanti et omni communicanti huic sacramento. Et sic factum est de verbo quod egressum est de ore Altissimi : hoc enim vacuum a fructu et divinum in spiritum tantum non est reversum, sed se incorporando fecit quæcumque Pater voluit, omnem familiam suam cœelesti virtute satiando : quod prosperatum est in his ad quæ misit illud, quia continue sumptum multiplicat virtutem, in nullo deficiens a seipso. Sic enim impletum est quod dicitur in Psalmo cxxxii, 15 : Viduum ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus. Vidua ejus Ecclesia est, quæ benedictionem ejus in novo sponso suo et cultore Christo consecuta est, ita ut omnes pauperes spiritu panibus ejus qui virtutis sunt cœelestis, sint saturati. Hoc enim non nisi virtute cœelesti fieri potuit, nec famelici Christi esurient, nisi panem virtute cœelesti nutrientem. Panis enim de terra talibus non

<--- Page Split --->

deficit, sed panem de cœlo esurierunt.

Est autem advertendum, quod etiam alimentum corporale corpora animata non nutrit nisi virtute cœlesti, quamvis elemento corporali, hoc est, calore naturali, qui virtutem habet ignis, nutrimentum digeratur et purificetur, eo quod caloris ignei est segregare grossa a subtilibus, et aggregare subtilia quæ sibi attrahit : tamen ad æqualitatem complexionis non nutriret, nisi in eo esset virtus cœlestis, quia omnis æqualitas in complexione corporum animatorum est ab æqualitate cœli, in quo prima est æqualitas in genere corporum : et ideo Christus nobis naturalem perficiens cibum, optimam cœlestem virtutem posuit in ipso, qua nutriret. Quia etiam ipsum nutrimentum propter hoc de cœlo venisse dicitur, Joan. vi, 31 : Panem de cœlo dedit eis manducere. Et ibidem, §. 32 : Pater meus dat vobis panem de cœlo verum. Sicut etiam dicitur in Psalmo cxLui, 5 : Inclina cœlos, et descendet : non tantum ut nobiscum in terra sis, sed etiam sic ut nobis cœlestem cibum in communicando cœlestem virtutem ingeras, qua ad cœlestium vitam nutriantur. Hoc est quod dicitur, Joel. ii, 18 : Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. Montes enim sunt supremi cœli Trinitatis vertices, a quibus cœlis nobis hæc stillavit dulcedo nutrimenti. Colles autem sunt eminentiae humanæ in natura et persona Christi. In natura quidem in corpore, sanguine et spiritu etiam vivifico et naturali, et in anima Christi. In persona autem una in deitate et humanitate. Hæc enim omnia de cœlo humanæ naturæ dicit venisse Joannes Baptista, Joan. iii, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ex his omnium cœlorum virtutibus habet virtutem nutritivam iste cibus. Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim cœli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Terra enim

corporis Domini mota est, et mota de infimis in virtutes cœlestes : quia cœli qui dicti sunt, sicut dictum est, potenter in eam distillaverunt omnem suam virtutem a facie præsentia Dei Sinai, qui in monte Sinai apparens manna tanquam cœli cibum dedit patribus, et a facie præsentia Dei Israel, quem sicut dicitur, Genes. xlviii, 15, pascit a juventute sua 2, sicut usque in præsentem dicem verum Israel pascere dignatur. Ideo tota die continue clamamus ad ipsum dicentes, Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, qui supersubstantiali virtute nobis præstet nutrimentum. Ubi enim nos habemus supersubstantialem, hebraicus sermo habet Egolga, quod interpretatur egregius panis. Panis enim cœlestis est : quoniam ad gregem communem non pertinet, sed specialiter his præparatur, qui ad cœlibem, quantum possunt, vitam toto desiderio et conatu referuntur, dicentes cum Apostolo, ad Philipp. ii, 20 et 21 : Nostra conversatio in cœlis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Quia per nihil corpus humilitatis nostrae adeo configuratum est corpori claritatis suæ, scilicet Christi, sicut per nutrimentum cœleste et cœlesti virtute nutriente, quod dedit nobis. Sic est quod dicitur, Deuter. xxvii, 12 : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cœlum, ut tribuat pluviam terræ tuæ, in tempore suo. Optimus enim thesaurus Dei est hæc cœlestis virtutis in nutrimento nostro gratia. Et hic thesaurus est cœlum, hoc est, virtus cœlestis, ex quo sicut ex pluvia ad fecunditatem irrigatur terra propter cœli virtutem quæ in guttis roris et pluvia descendit in ipsam. Ita irrigatur ad fecunditatem cœlestem tota natura terrena quæ in nobis est ex influxu in nos hujus nutrimenti, quod optimi the-

<--- Page Split --->

muri cœelestis secum in nos defert virtutom, et irrigat animas nostras ad proferendum celi decorem. Hoc est quod dicitur, Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jarob in terra frumenti et vini, coelique raligabunt rore. Oculus enim signum est desiderii sanctorum ad frumentum istud, vinum in quo celi jam concepta dulcedino celesti rore tanta gratiae caligant, et stillant nobis celestis roris virtutem.

Sic ergo cibus iste optime nutritivus est ex ea quam in se habet celesti virtute, quae nutrit ad celi conformitatem, et in celo nostram facit esse per celibatum conversationem et intentionem rationis.

Sicut autem nutrit celesti virtute, ita vriliam nutrit ipsa veri cibi veritate. Et ideo dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et hoc ipsum de isto cibo conveniens dicitur, quam de naturali corporis cibo, quamvis et cibus corporeus non nutriat nisi per id quod est in ipso de cibi veritate. Verus enim cibus vocatur ille, qui nihil habet sibi admixtum nisi cibum. Multa enim sunt admixta cibo corporali, quae non sunt de cibi veritate : et ideo natura in nobis fecit instrumenta, quae non verum cibum a vero cibo separent, ita quod solus verus cibus ad nutrimentum membrorum referatur. Sicut enim stomachus a cibo separat grossa terrestria, et grossa emiliti in secessum, sic hepar et venae ejus aquosum grossum separantes a vero cibo, aquosum per renes mittunt ad vesicam. Sic incensum amarum a cibo vero separatum ad receptaculum fellis mittitur. Sicut melancholicum fectulentum cibi ad splen dirigitur, sic etiam de ipsis venis aliquid terrestre separatur, quod non satis conveniens est et quod redundans ad venas magnas hepatis in vesicam emittitur, quod in urina a medicis hypostasis vocatur. Sic etiam aliquando quod ipsis membris non in veritate cibi influxum est, per apostemata vel sudores emit-

titur, ut sincerus cibus ad membrorum nutrimentum in cibi simplici veritate adhibeatur. In isto autem cibo nihil est nisi simplex et verum, nihil penitus de impuro vel non vero cibo habens admixtum, et ideo verus cibus et potus vocatur. Absit enim ab omnium fidelium cordibus, quod aliquid sit in hoc cibo, quod verus cibus non sit, similitudine cibi se verum cibum esse mentiatur. Et ideo de omnibus sic illo cibo cibatis et potu isto potatis dicitur, Joan. vi, 31 et 32 : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum. Et ibidem, §. 33 : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam. Adeo enim habet cibi veritatem, quod alterius aufert esuriem : quia desiderium sanctorum jam ad aliud nutriens spiritum, iterum non accenditur, quamvis per necessitatem corporis cibus terrenus propter sustentationem suscipiatur. Apocal. vii, 16 : Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus. Sic enim veritate cibi interius reparantur, quod esuries in alium cibum non accenditur, et infunditur vero potu, quod sitis sæcularis refrigerii in ipsis non sentitur : et sic interius refrigeratur gratia a veritate cibi, quod æstus mundani solis, hoc est, æstus mundani honoris, vel deliciarum, vel cupiditatis divitiarum hujus sæculi, in desiderio non cadit, neque aliquis æstus concupiscentiæ carnalis. Et hoc totum efficit nutriendo omni cibi veritate, et potando omni veritate potus. Et ideo, Joan. vi, 34, a non intelligentibus Judæis veritas hujus cibi in desiderio sanctorum patrum petitur : Domine, semper da nobis panem hunc, qui sic vero cibat, ut alium cibum ad refectionem animæ non quæramus. Hoc est quod dicit Elias, III Regum, xvii, 14 : Hydria farinæ non deficiet. Hydria enim est sacramentum, farina autem cibus contentus in ipso sacramento, veritati cibi nihil habens admixtum. Qui cibus

<--- Page Split --->

quia verus est, et non deficit in ipso veritas ejus, non permittit redire famis inediam, si non sponte a sumentibus eum abjiciatur : nulla enim causa est, quod in nostro corporali cibo sumpto iterum sic esuries redeat, nisi quod ille cibus a veritate cibi corrumpitur et destituitur, et quando destitutus a veritate cibi, membra exinanita alium desiderant cibum. Sed iste cibus quia numquam virtute cibandi per corruptionem aliquam destituitur, sic cibat, ut fames ad alium cibum non revertatur : sed desiderium sanctorum est, ut in ipsis iste cibus continuetur, et in sumptione sacramentali iterata non cibus iteretur, sed idem qui ante sumptus est, continuetur. Et hoc vult dicere Salomon, Proverb. xiii, 25 : Justus comedit et replet animam suam : venter autem impiorum insatiabilis. Quia sicut dicitur, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiant. Numquam saturantur : quia terrenum cibum quærunt, qui semper perit a membris eorum. Hinc est, quod dicitur de sanctis in Psalmo lxxvii, 29 et 30 : Desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Quia continue manens in eis verus cibus in omni cibi veritate, desiderium aliorum delectantium redire non permittit. Hic enim cibus non mutatur. Iste enim est de quo consulit Dominus, Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam.

Sic ergo cibus hic nutrit et cœelesti virtute et ipsa cibi veritate.

  1. Nutrit ad vitam.

Nutrit eiam tetio ad vitam : quia est cibus vitæ : quia scilicet ipsa vitæ principia sunt in ipso, sicut dicitur, Joan. vi, 48 : Ego sum panis vitæ. Glossa ibidem : « Qui pasco donec pastos jungam vitæ. » Pastos enim omnes principiis divinæ vitæ conjungit. Et ideo statim ibidem subjungit, ÿ. 49 : Patres vestri manducaverunt manna in desertu, et mortui sunt. Quia manna fuit

figura et typus panis vitæ, sed in se non habuit ipsa vitæ principia et causas : sed iste panis habet in se vitæ principia et causas. Unde dicit, Joan. vi, 50 : Hic est panis de cælo descendens, ut si quis er ipso manducaverit, non moriatur.

Hæc autem sicut et alia duo habet hic cibus ad similitudinem naturalis cibi : quia, sicut diximus quod nutrimentum non perveniret ad æqualitatem complexionis membrorum corporis quod cibatur, nisi per virtutem cæli : et sicut diximus, quia non nutriret substantiam membrorum, nisi per cibi veritatem : ita dicimus secundum naturam, quod non nutriet vivum nisi per vitæ principium: et ideo in naturali nutrimento anima vegelativa est primum movens ad nutrimentum, quæ formam vitæ influit nutrimento per hoc quod, sicut dicit Aristoteles, « nutrimentum in gibbo hepatis acceptum, elevat ad medium cordis thalamum, ubi requiescens a sede vitæ accipit vitæ principium, quo moveri possit ad membra viva, et unitum eis vivificari, et vivere vita ipsorum. » Dominus igitur nobis in omnibus modis condescendens, et nutrimentum cibi spiritualis connaturaliter cibo naturali perficiens, ut magis hunc cibum desideremus, posuit se in ipso in quo est vita sicut in Patre a quo fluit omnis vita, ut nos intus vivificet in seipso, qui est vitæ nostræ in gratia et gloria principium. Joan. vi, 38 : Sicut me nisit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Sic enim nobis hoc alimentum vitæ influit vitam gratiae, et beatis influit vitam gloriæ : quod significatum est, Genes. ii, 9, quando plantavit Deus lignum vitæ in medio paradisi. Quia Dominus Jesus Christus in sacramento vivifico omnibus se exhibet in medio Ecclesiæ, qui nutriti ab ipso eamdem qua ipse vivit vitam ab eo percipiunt. Cum enim, sicut dicitur in libro de Causis, vita sit actus continuus fluens ab ente quieto, quod est fons vitæ, in ea quæ sunt viva, patet quod hoc vitæ nu-

<--- Page Split --->

trimentum cibus est, in quo Pater fluit vitum in Filium : et Filius habens vitam in semetipso, fluit vitam in sacramentum, sacramentum autem fluit vitam in nos. Eccli. xv, 3: Cibavit illum Dominus pane vitæ et intellectus. Dat enim vitam intellectualem, quæ est pars vitæ hætae : omnis enim beata vita est secundum vitam intellectualem. Unde, Joan. vi, 32: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quia ex illa hauritur vita indeficiens.

Sic ergo iste cibus nutrit ex principiis vitæ in vitam æternam et divinam.

Hic est cibus, qui non tantum nutrit culesti virtute, nec tantum cibi veritate, nec cum his tantum principiis vitæ, sed confert immortalitatem, et immortalitatis radicem. Et hoc est quod dicitur, Joan. vi, 35: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. Et inde habet quod viaticum iste cibus vocatur : quia est vita viantium, hoc est, itinerantium per istud mortale desertum usque ad immortalitatis æterna stabilimentum. Et in hoc dissimilitudinem habet iste cibus ad cibum corporalem, qui non nutrit nisi mortaliter et corruptibiliter. I ad Corinth. vi, 13: Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. Iste autem cibus radix est immortalitatis, quia is qui sumitur in ipso, principium est vitæ perpetua. Unde, Joan. vi, 39: Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto, et mortui sunt. Qui mandurat hunc panem, vivet in æternum. Nec in æternum nutriret, nisi immortalitatis radicem haberet, per quam immortalitatis vitam continue a fonte vitæ surgeret. (see, xiv, 8: Vivent tritico, et germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani. Quia ex hoc tritico sugunt alimoniam immortalitatis, ut dicit Gregorius : et ideo germen immortalitatis surgit ex ipso, sicut ex vinea surgunt

novi surculi ferentes fructum æternorum gaudiorum. Hoc signatum est, III Regum, xix, 8, ubi Elias ambulavit in fortitudine cibi illius, scilicet Dei, per totum desertum, quod signat quod viaticum istud per totum desertum istius mortalis vitæ nos pascit usque ad firmamentum æternitatis et immortalitatis. Qualiter enim non conferret radicem immortalitatis, quod habet virtutem nutrientem in æternum ? Defectus enim nutrimenti non est nisi ex defectu virtutis nutrientis in cibo, vel defectu ejus qui nutritur. In nobis autem qui nutrimur, nulla est ad hæc virtus nisi habilitatis et præparationis : et cum totum sit in cibo, oportet quod cibus in se habeat potentiam et radicem immortalitatis. Hinc est, quod, Proverb. xi, 30, dicitur: Fructus justi lignum vitæ. Hinc enim est fructus illius qui antonomastice justus est, Christus, ut sic lignum per quod habetur fructus vitæ in æternum : sicut enim homo si non peccasset, de ligno vitæ immortaliter vixisset, ita Dominus ad restitutionem ejus quod perdidimus, fructum nobis dedit in sacramento, gustum scilicet vitæ immortalis. Apocal. ii, 7: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. A radice enim ligni vitæ sugí- tur vita immortalis. Et hoc ibidem, y. 17, vocatur manna absconditum, ubi dicit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calcu lo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Manna enim quod datur vincenti, est corpus Domini, quod est absconditum, quia speciebus panis et vini velatum, ex quo trahitur immortalis vitæ alimentum. Unde illi eidem dat calculum qui signat veri et immortalis vitæ firmitatem : et ut in perpetuum maneat, dat ei hoc nomen novum scriptum, quo Christus sicut sibi concorporalis adscribitur : quia in memoria æterna erunt justi, ab auditione mala non timebunt 1. Et hoc nomen æterna vitæ nemo novit nisi qui accipit : quia

<--- Page Split --->

tales deliciæ ignotæ sunt mundanis.

Hoc signatum est, Deuter. xxix, 5 et seq., ubi de comedentibus manna, quod corporis Christi est figura, dicitur: Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. Et venistis ad hunc locum, etc. Ac si dicat : Per desertum hujus mortalis vitæ quadraginta, qui est numerus popitentiæ, adducit nos Dominus ad immortalitem perpetuæ vitæ, ita quod vestimenta virtutum conversatione non attrita aliqua peccati vetustate, et calceamenta quæ sunt duorum pedum animæ munimenta, quia veritas munit intellectum, et charitas munit affectum, non sunt aliqua vetustate vanitatis vel frigiditatis cordis consumpta. Et hoc ideo, quia panem mundanæ refectionis non comedistis, nec vinum et siceram inebiantia in quibus est luxuria, bibistis : et tamen Dominus suæ immortalitatis alimonia, adduxit nos per sui cibi viaticum ad hunc solidum locum, qui non moveri potest, æternæ immortalitatis. Nehemiæ seu II Esdre, ix, 20 et 21 : Manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. Et patet expositio hujus auctoritatis per præcedentem, nisi quod aquam vocat sanguinem, non propter hoc quod ex aqua conficiatur sanguis immortalitatis alimoniæ, sed propter hoc quia refrigerium præstat ab æstu concupiscentiæ. Unde etiam aliquando mel dicitur, sicut ibi : Et de petra melle saturavit eos 4. Quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 3 et 4 : Patres nostri omnes eamdem escam spiritalem manlucaverunt : et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiri-

tali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus). Et sic introducti sunt in terram promissionis, possessionis et quie tis æternæ, ubi, sicut dicitur, Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra.

Sic igitur iste cibus cibat cœelesti virtute, cibat cibi purissima veritate, cibat principiis divinæ vitæ, cibat radice immortalitatis æternæ vitæ.

Cibat etiam virtute excellenti cibatum vincente.

Et hoc etiam habet proprium, et non communicat hanc cibandi proprietatem cum cibo naturali et corporali. Unde di- ctum est Augustino, sicut ipse dicit in li- bro X Confessionum : « Cresce, et man- ducabis me : nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » Jerem. xv, 19 : Ipsi converten- tur ad te, et tu non converteris ad eos. Hoc autem ideo, quia cibus carnis a cor- pore nostro cibandi accipit potestatem, sicut ab anima cibitava sive nutritiva, quæ ipsum alterat et convertit ad corpo- ris cibati similitudinem. Et quia corpus cibatum et corruptibile est et dissolubile, ideo cibus in ipso corpore corrumpitur et dissolvitur, et utrumque, scilicet cibus et corpus, in putredinem rediguntur. Hoc autem corpus divinum si ad nos mutaretur, nihil nobis prodesset, sed no- biscum periret. Quoniam autem virtus ejus vincit nostram infirmitatem, et nos ad se commutat, oportet quod nostra in- firmitas in suam transeat divinam vir- tutem : et sic firmamur, et perire non possumus ab ipso in esse firmati in æter- num. Sic intelligitur quod dicitur, Joan. xii, 32 : Omnia traham ad meipsum. Sicut enim in unam personam acce- pit humanam naturam, non consumens eam in seipso, sed in unitatem personæ traxit, ut in ipso esse divinum participa- ret : sic convertit nos ad se, non consu- mendo, sed ut esse suum divinum in sui

<--- Page Split --->

sumptione participemus. Sic tœdium sui ipsius habens sponsa, Cantic. 1, 3, et desiderans intrare in participationem sponsi, in desiderio animœ clamat et dicit: Trahe me post te, ut in esse tuo et virtute feliciter sim, quœ mihi displiceo in meipsa. Sic orat Jeremias, Thren. v, 21, dicens: Converte nos, Domine, ad tê, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. In principio enim creationis non in nobis, sed ad te tracti sumus, et tunc conversi fuimus in te tamquam tibi incorporati. Modo autem mali sumus et perversi in nobis ipsis: et ideo virtute tua propria nos ad te, et a nobis converte: et sic incorporatis nobis tibi, innovabis dies nostros sicut a principio. Sic Ecclesia dicitur esse corpus Christi, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 27: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Hæc spiritualia membra Christi de membro capite, quod nobis influit hanc virtutem, quœ nos in ipsum convertit, ut membra ejus et corpus efficiamur. Hoc expresse dicitur, ad Ephes. iv, 13 et 16: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate. Non enim ratio potest assignari quare Ecclesia dicatur et sit corpus Christi, nisi hoc modo quo dictum est, dando illi corpus suum, et convertit eam ad se, ut corpus ejus efficiatur, et singuli sint membra ejus. Constat enim, quod Ecclesia mystice vel metaphorice corpus Christi dicitur. Omnis autem translatio mystica habet fieri per appropriationem ad aliud. Quod vero eodem nomine dicitur et eadem ratione. Hæc autem non est nisi communio corporis et sanguinis Christi naturalis et veri, quod cum influit Ecclesiæ, totam Ecclesiam ad se convertit, et a sui natura non avertitur, et sibi eam sic assimilando in spiritu vitæ et calore veritatis vivifico,

et operatione virtutum, tamquam quadam operatione membrorum Ecclesiam facit esse corpus suum spirituale et mysticum. Et hoc est quod dicitur, ad Ephes. iv, 11 et seq., quod scilicet diversas gratias dando, in diversis officiis constituit, sicut in corpore in diversis officiis et operationibus constituuntur membræ. Et hæc sunt verba Apostoli : Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores : ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Sic Christus dicit ad Ecclesiam, Genes. ii, 23, sub figura Adam et Hevæ loquens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quia et fortiora et firmiora membra apud ipsum sic mutantur. Sic translatis ad se fratribus de terra Chanaam, loquitur magnus ille Joseph in membris per continuum augmentum accrescens, Genes. i, 21: Nolite timere, ego pascam vos et parvulos vestros, quos non pavit quando ad ipsum non fuerunt translati. Hoc est significatum, II Regum, v, 1 et 2, ubi sub typo filiorum Israel ad David Ecclesia loquitur, scilicet ad Christum : Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiusterius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum, etc. Quia quod modo facit Christus in Ecclesia, heri fecit in lege Moysi, cujus regnum per Saul figuratur: et nudiusterius fecit in lege naturali. Per fidem autem tunc fecit, quod modo facit in sacramento et in ipsa veritate præsentiae corporis Christi.

Iste igitur nobilissimus modus pastura est, quo sua indeficiente virtute hoc sacramentum nos convertit in corpus Christi, ut simus os ex ossibus, et caro ex carne, et membra de membro ejus, et ex omnibus nobis corpus Christi connectatur.

<--- Page Split --->

  1. Pascitetiamhiccibusuniversaliv - Pascituni - t u t e , etcorpusnutriensetanimam : inversalivir - t u t e . quoetiamexceditcibicorporalisvirtu - t e m , quodtantumdeperditaincorporerestaurat . UndebeatusGregoriusinquadamCollectaquæpostcommunio - nemdicitur , oratdicens : « Præsta , q u æ - sumus , omnipotensDeus , utquodinsa - cramentopercepimus , adnostrarumvegetationemtranseatanimarum . » EtbeatusAmbrosiusdicit , quodsicuthomoexduobuscomponitur , corporescilicetanima , sicetiamChristuscibumcor - porissuiexduobuscomposuit , visibiliscilicetsacramento , etinvisibilicorporesuoplenogratia , ututerquehomo , s c i - licetinterioretexterior , incorporeChristiinveniatrefectionem . Ethocestquoddicitur , J o a n . x , 9 : Ingredietur , etegredietur , etpascuainveniet . Foriseniminvenietadsensuminmanduca - tionesacramentali : intusauteminvenitinmanducationespirituali , itautnihilnobisdesitinhocsacramento . EthocestquoddiciturinPsalmoxxii , 1 e t 2 : Donniusregitme , etnihilmihideerit : inlocopascuæibimecollocavit . Inhocenimciboutramqueperficitsumptionem : etnihilpotestdeesse . Undesequitur , 3 : Superaquamrefectioniseducavitme , animammeamconvertit . Quiainre - frigeriosanguinissuiintusreficit , etani - mamspiritualimanducationeadsecon - vertit : etideoiterumdicit , 3 . 5 : P a - rastiinconspectumeomensam , adversuseosquitribulantme . Tantamenimpa - sturamconfertmensailla , quodtribu - lantes , scilicetmundus , c a r o , dæmonia , nihilpossuntadversusnos : statimenimuthujussacramentiinnobissentiuntspiritumetodoremetvirtutem , confusiabsceduntanobisinimici , etomnispo - testasinimicorum . Q u i a , sicutdicitChrysostomus : « Utleonesignemspi - rantes , itaamensasecedimus . » Cuialiquidsimileestinnaturalibus . Narrat

enim Avicenna in suo libro de Animalibus 6 , quod cum avis parva confligere vult cum serpente, ne venenum noceat aviculæ, accipit per cibum lactucam agrestem. Et in succo lactucæ agrestis præcipitur sumi sacrificium agni paschalis, sicut patet, Exod. xii, 8 : quia cum in memoriam passionis Dominicæ sumimus corpus Christi, flagrans de ore nostro virtus sacramenti fugat et ab anima et a corpore omne venenum inimici : et est utriusque hominis ex sua generali virtute refectio propter deitatem quæ tam animæ quam corpori in Christo est unita.

Et hoc est quod dicitur, Isa. xxx, 23 : Panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis. Terra enim plena benedictionibus omnium gratiarum est terrenum corpus Christi, quod traxit de Virgine. Hic panis crevit et factus est de fruge Trinitatis in utero Virginis. Et est uberrimus : quia corporis et animæ est plena in eo refectio. Est autem pinguis omnis dulcedinis devotione : quia deitatis dulcedo et pinguedo saginat utrumque. Et ideo omnis fidelis plenam, dulcem, et pinguem in hoc cibo invenit refectionem. Et hoc est quod dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Hæc enim dixit Dominus discipulis, quando carnalem istum cibum intellexerunt, et non esse cibum spiritualem, qui spiritum spirituali manducatione reficeret, et sensum reficeret manducatione sacramentali. Et ideo Dominus mittit eos ad virtutem universalem, quæ reficit et sensum ex plenitudine charismatum spiritus, quæ habet in seipso.

Sic igitur iste cibus reficit tribus quæ communia habet cum cibo materiali, et tribus quæ habet cum spirituali, secundum quod differt a cibo materiali. Reficit enim ex cœlesti virtute, et ex sub-

<--- Page Split --->

mantiæ suæ puritate, et ex principiis quæ in ipso sunt vitæ, et hæc habet communia cum cibo naturali. Reficit iterum ex hoc quod est radix immortalitatis, et ex hoc quod est vincentis, et alia ad se con-

vertentis virtutis, et ex hoc quod est cibus generalis animæ et corporis. Et hæc tria habet specialiter in quantum est cibus singularis ab aliis quidem cibis discretus, etc.

CAPUT VI.

De cibi hujus ad cibatum congruitate ex similitudine.

Nunc restat dicere secundum ordinem superius digestæ divisionis, quæ sit cibi hujus ad cibatum congruitas ex similitudine. Dicunt enim Philosophi, quod nihil nutrit nisi simile : et ideo cum cibus iste maxime nutrit, oportet quod maxime sit similis : quia si etiam dissimilis est a proprio principio cibus, tamen anlequam nutriat corpus, per digestionem oportet quod efficiatur similis. Hæc autem digestio in cibo fit in eo quod convertitur ad alterum : et ideo quia cibus materialis convertitur ad corpus cibatum, oportet quod digestio fiat in cibo et potu. I Regum, 1, 14 : Digere paulisper vinum quo mades. In cibo isto spirituali, quia non convertitur ad nos, sed nos convertimur ad ipsum, oportet quod digestio fiat in nobis ad illius cibi salutaris similitudinem : et tunc in quinque consistit congruitas cibi ad cibatum, ex similitudine scilicet in nostri ad cibum digestione, in imaginis similitudine, in naturae conformitate, et conversationis pulchritudine, et in nostrae miseriae secundum pœnas indetractabiles susceptione.

et devotione ferventis desiderii. De compunctione quidem peccati dicitur, I ad Corinth. xi, 28 et 29 : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat et de calice bibat : qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.

Probet autem seipsum homo, quando probando judicat quod facit, et de factis et perpetratis peccatis compungitur, ut per penitentiam munditiæ cibi assimiletur : et sic dijudicat corpus Domini, quando ipsius cibi munditiæ assimilatur, sic per quamdam spiritualem digestionem calore compunctionis præparatus. Hoc significatur per lactucas agrestes amaras, in quibus carnes agni comedi præcipiuntur 1. Hinc est quod etiam, Genes. xxvii, 14, hædi a Rebecca cocti et præparati ad delectationem, patriarche oblati sunt, per quos filius benedictionem patris meruit accipere. Hædi peccatores significant, qui igne compunctionis decocti et sapore satisfactionis conditi, oblati summo Patri, impetrant benedictionem in venia et gratia sacramenti ad plenitudinem omnis boni. Hoc est quod dicitur, Isa. xlv, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Primo

Per digestionem autem nostri ad cibum fit similitudo compunctione peccati

<--- Page Split --->

enim non cognoscimus Dominum cognitione approbationis et beneplaciti : sed tunc quasi digerendo nos sibi assimilat, ut cibo ejus digni simus, et ut nobis proficiat, quando compunctione et satisfactione ad se nos transmutat. Psal. ct, 27 : Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. De assimilatione autem devotionis intelligitur id quod dicit Psalmista, Psal. xxxvii, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardesce tignis. Quando enim cogitamus charitatem Christi in hoc quod pro nobis se in sacrificium obtulit, cogitamus mansuctudinem patientis, et advertimus devotionem se pro nobis offerentis, largitatem se pro nobis exhibentis, benignitatem nos ad mensam hanc rapientis, dulcescit cor nostrum ad cibum hunc, et in tota cordis devotione accenditur, et fervet in amore, et sic ad similitudinem istius cibi digeritur per ignem qui exardescit in meditatione. Et ideo dicit, Eccli. xxxi, 12 : Supra mensam magnam sedisti, non aperias super illam faucem tuam prior. Hoc est dicere : Mensa magna Dei in sacramento tibi præponitur, vide quod et qualiter et quantum tibi præponatur : quia talia in munditia cordis et devotionis, et hoc ipsum in natura puritalis, et tantum in affectu charitatis te præparare oportet, si vis quod cibus ille tibi congruat. Aliter similitudinem nullam habentibus ad cibum digestione et devotione dicitur : Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum 1. Talis enim sumit in corpore Domini quod Judas accepit, hoc est, suspensionis laqueum, in quo per peccatum a diabolo strangulatur, et retribuitur ei pœna damnationis pro peccato temeritatis, et scandalum casus, quia impingit in lapidem offensionis, sicut dicitur, Isa. viii, 14. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne,

reus erit corporis et sanguinis Domini. Quia sicut Judas tradidit eum membris diaboli, ita iste quantum in ipso est, tradidit corpus Dominicum in vas diaboli, quod est corpus suum. Joan. xii, 27 : Post buccellam, introivit in eum Satanas.

Digerendi ergo sumus et præparandi ad similitudinem cibi compunctione et devotione, tamquam per duos ignes decocti. Exod. xii, 9 : Non comedetis ex co crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni. Merito indignatur Dominus filiis Heli 2, qui voluerunt offerre carnem crudam indigestam in sacrificio Domini : quia crudum et indigestum cor non habet potestatem hunc cibum comedendi. Sed faciendum est sicut ibidem, I Regum, ii, 16, dicunt devoti : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Adipem vero incendi est pinguedinem bonitatis et benignitatis cordis in igne compunctionis et devotionis inflammari. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Hoc igitur est primum.

Est autem secunda assimilatio nostri 2 ad Christum qui cibus noster est in saIn imcramento, in imagine. Filius enim Dei nis tu li. est imago invisibilis Patris, et nos ad imaginem sumus facti Filii Dei, qui est Verbum Patris imitatione : nec potest esse imago quæ non imitatur, quia imago ab imitando derivatur. Unde Hilarius in libro de Synodis. « Imago est rei ad rem imitandam et coæquandam species indifferens. » Unde, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, hoc est, qui in cognitionis veritate et affectionis dilectione imitetur formam Filii Dei, ad quam factus esse dignoscitur. Sic enim, ut dicit Augustinus, ad eamdem imaginem facti sumus, et reformamur, et sic refor-

<--- Page Split --->

muti assimilamur Filio Dei, qui est cibus noster in sacramento. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit omnormes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : et quos justificavit, illos et glorificavit. Ad Coloss. 1, 13 et 16 : Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae : quoniam in ipso condita sunt universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia, etc.

Sic igitur imitando Filium Dei, ad similitudinem illius efficitur, et dignus eflicitur ut corpore ejus cibetur. Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute, hoc est, in virtute assimilavit sibi eum : et ideo simul sibi potest incorporari. Est enim regula in natura, quoniam habentium symbolum faciior est transmutatio : et ideo symbolum, hoc est, similitudinem habentes ad Dominum nostrum Jesum Christum, facile transmutantur in ipsius corpus, et in ipsius membra. Sicut enim dicitur, Matth. xxii, 20 et 21 : Cujus est imago haec et superscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis, scilicet Jesus : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Quæ enim sunt similia Deo, sunt reddenda Deo : quia per similitudinem sibi incorporantur : imago enim ab imitando dicitur et superscriptio designat similitudinem.

Sic ergo assimilamur in imagine.

  1. Est etiam similitudo cibi istius ad cinum batum et congruitas in naturae conformitate. Sicut enim dicitur, ad Hebr. ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Et ibidem, §. 18 : Unde debuit per omnia fratribus assimilari. In omnibus enim naturalibus nobis est assimilatus. Ad Philip. ii, 7 :

In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Propter quod dicit magister Hugo de sancto Victore : « Clamat Dominus in dolore cordis quo tangitur intrinsecus : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est 1, ironice loquens : quia multum destitit ab honore in quo creatus fuit. Et hic dolor tantum in corde Dei profundatus fuit, ut quem ordine justitiæ non potuit reducere in similitudinem Dei unde exciderat, ordine misericordiæ ipse descenderet, et similis homini fieret. Et ideo vere dicamus : Ecce Adam secundus similis nobis, etiam quasi unus ex nobis factus est, sciens per experientiam bonum et malum, qui ante per experimentum non novit nisi bonum. » Propter hanc similitudinem dicitur, Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Quod autem dicit, cum hominibus, id est, ac si dicat : Ad similitudinem hominum factus in humanis. Concorporavit enim nos sibi nostra assumens, ut facilius in ipsum transeamus. Genes. xxxvn, 27 : Frater enim et caro nostra est. Sic igitur facillime incorporamur huic cibo similitudinem naturalem habentes ad ipsum. Propter hoc, ad Romanos, viii, 29, dicitur : Ipse primogenitus in multis fratribus. Quia ipse principalis et naturalis Filius Dei conformat sibi filios gratiæ, qui per adoptionem fiunt filii Dei, et fratres sui, et incorporat eos sibi in sacramento, ut omnes eodem spiritu vivant et eadem hæreditate gaudeant. Ad Roman. viii, 15 et seq : Sed acceptis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamanus : Abba (Pater)... Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi.

Hoc igitur modo etiam conformes transmutamur in cibum sacramenti, qui est corpus Filii Dei.

Sumus autem conformes congruitatem habentes ex conversationis pulchrituIn conver-

<--- Page Split --->

sationis dine : quia conformantur sibi in virtutis pulchritudine : et ex hac congruitate maxime conveniemus cum cibo divino. Istud notatur per vestem nuptialem, sicut dicitur, Matth.xxn, 12, de eo qui ingressus est cenam Domini non habens vestem nuptialem. Dicit enim : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? In veste enim nuptiali similes sunt sponso filii nuptiarum : eo quod omnes induti sunt vestibus gaudiorum. Isa. LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, etc. Hi sunt enim qui flore omnis honestatis in conversatione vestiuntur, et his vestibus similes Filio Dei regi summo offeruntur. Genes. xli, 14 : Ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata, obtulerunt ei, scilicet regi. Joseph enim crescens in virtute de carcere educitur, quando de conclusione peccatorum liberatur. Tondetur autem, quando ab eo cura saecularis abscinditur. Vestis saecularis mutatur, quando saecularis conversatio in similitudinem conversationis Filii Dei mutatur : et sic regi offertur : quia tunc hostiae nostræ immolationis incorporatur : et sic Christo incorporatus, summo Patri offertur. Hoc voluit dicere, Joan. xii, 26 : Si quis mihi ministrat, me sequatur : et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Quia vult Christus, in quantum Christus floret et vestitur virtutum conversatione, quod nos sibi assimilati et incorporati floreamus : quia sic congruunt capiti, et totum corpus una gloriae stola gloriatur. Eccli. xv, 3 et 6 : Stola gloriae vestiet illum. Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. Sic dixit Apostolus, I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

Sic ergo etiam conversationis pulchritudine Christo conformamur.

secundum pœenas indetraclabiles assumpitione. Nullam enim assumpsit culpam, sed nec pœenam omnem assumpsit : quia pnsunt quædam pœenæ, quas si assumpsisset, honestati nostrae redemptionis detraheretur : quia illæ pœenæ non sunt honestæ.

Et harum pœenarum quædam sunt in anima, quædam autem in corpore. In anima autem sunt quæ non ex natura, sed ex culpa procedunt, sicut ex ignorantia agendorum et concupiscentia noxiorum, elatio mentis ad fastuosa, et pronitas malitia in perniciosa. Quamcumque enim harum pœenarum Christus assumpsisset, nostrae redemptioni factæ per Christum detraheretur. In corpore autem sunt, ut lcemineus sexus, sicut lepra, sicut jugis scabies, in collo vel in suris debilitas continua, et hujusmodi. Quia sexus fecmineus impediret a prædicatione, lepra autem ab hominum conversatione, jugis scabies abominalis esset intuentibus, debilitas autem impediret officium evangelizationis regni Dei : et ideo has et hujusmodi non assumpsit : quia illæ nostra impedirent opus redemptionis.

Alias autem nostras omnes assumpsit pœenalitates, et pro hac assimilatione, ad maximas sibi tenemur gratiarum actiones : quia ex hac pœenarum assumptione, et nobis compati scit, et similis non tantum nobis, sed et peccatoribus factus est, et pro nobis passibilis est effectus, et minor Angelis est effectus, et omnia tædia humanæ vitæ sustinuit.

De primo horum dicitur, II ad Corinth. v, 21 : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, hoc est, similem peccatoribus, ut nos efficeremus justitia Dei pro ipso.

De secundo dicitur in Psalmo vn, 6, et ad Hebr. n, 7 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Quod exponens Apostolus, ad Hebr. n, 9, dicit : Eum, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.

De tertio dicitur, ad Hebr. n, 14 et seq.:

<--- Page Split --->

Ipse similiter participavit eisdem, scilicet carni et sanguini, ut per mortem destrucret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum : et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti... Unde debuit per omnia fratribus assimilari, etc. Passibilitati igitur nostræ per omnia eo modo quo prædictum est, similis est nobis, et sic congrue et faciliter transmius in ipsum, ut simus corpus ipsius, et ex hoc ad nimias tenemur ei gratiarum actiones. Exod. iv, 31 : Audierunt scilicet Hebræi, quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflctionem eorum : et proni adoraverunt. Hebræi transeuntes interpretantur, et significant eos qui quasi peregrini viatico corporis Christi utuntur in remedium peccati. Hi audierunt per Scripturas, et fide crediderunt, quod Dominus in humanæ naturæ assumptione visitasset filios Israel, et in pœnalitatis assumptione non despexisset afflictionem eorum quæ in pœnalitatibus consistit : et pro gratiarum actione adoraverunt proni in terram.

In omnibus ergo nobis factus similis, scilicet in nostri ad ipsum digestione, in imaginis similitudine, in naturæ conformitate, in conversationis honestate, in pœnalitatis assumptione, optime nobis et perfecte congruit hic cibus, et ideo mirabiliter conveniens nobis reputatur.

igitur idem numero sit corpus Domini in cruce et in pyxide, videtur quod in pyxide flagellabatur, conspuebatur, et cruciligebatur. Quod ad sensum patet esse falsum : quia tortores sui ad pyxidem non accesserunt : et ideo violentiam nullam sibi in pyxide inflixerunt.

Ad hæc dixerunt antiqui, quod ubi Christus est in figura corporis humani, ibi infligi poterant ei passiones violentæ ab ipsis suis tortoribus et inimicis : et quia in pyxide fuit non in figura corporis humani, ideo non cadebant in ipsum passiones violentæ : sed quia in pyxide fuit in natura veri corporis humani, ideo in pyxide poterant cadere in ipsum passiones naturales, sicut febris si habuisset eam, vel apostema, vel aliud hujusmodi : et de hoc fecerunt versum :

Pyxide servatum poterit sufferre dolorem Innatum : sed non illatus convenit illi.

Vera autem solutio sine præjudicio Christi conversiunt quæmelioris sententiæ est, quod Christus minuit quæsecundum tres modos qui in ipso sunt, dam secuntriplicia habet accidentia et attributiotem, quænes : secundum deitatem enim quae in dam secundum ipso est, ubique est, et multa conveniunt humanitatem, et ei quæ non conveniunt formæ humanæ secundum quam assumpsit in unitatem personæ, formam nec conveniunt formæ cibi quam assumsacramenti, psit in compositionem sacramenti. Secundum autem formam humanam quam assumpsit in unitatem personæ, multa conveniunt ei quæ non conveniunt sibi secundum formam Dci, vel assumptionem formæ cibi, sicut conspui, colaphizari, flagellari, cruciligi, in loco circumscribi, et multa hujusmodi. Secundum autem formam sacramenti non conveniunt ei nisi quæ competunt sacramento, sicut sumi spiritualiter et sacramentaliter, sicut pyxide claudi, et hujusmodi talia. Nec sequitur aliquo modo, quod si aliqua sint eadem secundum naturam et substantiam, quod quidquid attribuitur uni, quod etiam attribuatur alteri : quia essentia divina et persona omnimo se-

<--- Page Split --->

cundum rem et substantiam sunt idem, non tamen sequitur, quod quidquid convenit uni, vel attribuitur, quod hoc attribuatur alii, vel conveniat. Et ideo dicimus, quod in pyxide servato ut cibo non conveniunt nisi ea quae Christo attribuuntur secundum quod est sub assumpta forma cibi, et non alia : et ea quae in forma et figura humana assumpta a Christo, Christo conveniunt, sicut ambulare, dormire, lanceari, flagellari, crucifigi, non conveniunt corpori Christi in quantum est in forma cibi. Et illa quae conveniunt ipsi Christo secundum naturam divinam, non conveniunt ei nisi secundum naturam divinam et non secundum formam humanam, vel secundum formam cibi assumptam in sacramento : quia Christus est multarum facierum, sicut multiplicia sunt ea quae pro nobis assumpsit. Et haec solutio verior videtur : quia ad hoc assumpsit formam sacramenti, ut sacramentalia et non alia convenirent sibi.

Hoc autem dictum est sine prejudicio: quia non per omnia concordat cum dictis antiquorum: sunt tamen dicta antiquorum quae sine ratione et auctoritate mihi dicta esse videntur: unicuique enim formae hoc convenit quod illi formae attribui potest et non aliud: et ideo plures formas assumpsit, ut multipliciter homini congrueret per assimilationem. Osee, xii, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Non enim multiplicat visiones, nisi per nul-

tas quas pro nobis assumpsit formas. Et his assimilatur in manu Prophetarum, ut simul propria quae competunt, attribuamus, quaedam de naturalibus, sicut dormire, ambulare, loqui, sudare sanguinem ex angustia, et hujusmodi: tamen ridiculum esse videtur, quod dicatur Christus dormire, vel ambulare, vel loqui, vel sudare sanguinem ex angustia in pyxide, vel aliquid talium facere.

Unde cum, sicut diximus, Christus idem sit in tribus formis, secundum relationem ad diversa attribuenda sunt sibi, quae competunt formis illis, sicut secundum deitatem esse ubique, creasse stellas, facere omnia quae vult et hujusmodi: quorum nihil attribuitur humanitati, vel formae sacramentali. Secundum humanitatem vero convenit ei esse longum mensura corporali, et latum, et loco particulari circumscribi, et in minori esse non posse, loqui, ambulare, sudare sanguinem: quorum nihil attribuitur deitati vel formae sacramenti. Secundum formam autem sacramenti ei convenit cibum esse verum ad animae et corporis refectionem, esse intra fines formae panis, et nihil sui extra illos esse, et in qualibet parte formae illius totum esse, et hujusmodi: quorum nihil convenit ei secundum staturam corporis humani existentem, quia nemo comederet hominem in statura corporis humani: et iterum nihil horum convenit ei secundum deitatem.

CAPUT VII.

De cibi hujus ad cibatum penetrabilitate ex subtilitate.

  1. Nunc dicemus de cibi ad cibatum penetrabilitate quam habet ex subtilitate. Cibus cuim naturalis non nutrit membra,

nisi membris infundatur : non infunditur autem porositali et spongiositali membrorum, nisi subtilis sit ad penetrandum :

<--- Page Split --->

q u i a , sicutdicitPhilosophus , subtileestpenetrativum , etpartiumpartibuspene - trativum : etideoinorehominisnaturapsuitdentes , quicibumdividerent : p o - suitetmolares , quiadminimumcon - terrent : posuitinstomachocaloremigneum , quisubtilepenetrativumagros - monpenetrativosepararet : posuitvenasmesaraicas , quaesubtilequodpenetrarepotest , sugerent : posuitve - n a s , quaeutviaeabhepatederivatae , intotumcorpusnutritivumsuccumetsubtiliatumadmembraportarent : p o - suitcolatoriapanniculorum , quaeulte - riusfetulentumexsubtilissimocolandosuferrent : posuitsubtilesporosetspon - giositatemcorporis , quaeidsubtilesub - tilitersugerent , etmembrisinfunderent , utinsubtilissimumcorporisnutrimen - tumperficeretur . 4

Hoc igitur modo perficitur etiam nutrimentum animæ in sacramento, ut scilicet spiritualiter masticetur, tam dividendo, quam conterendo, ut calore igneo subtilietur, ut subtilibus venis subtiliter spiritualibus sugatur, et subtilibus viis membris spiritualibus deferatur, ut colatoriis spiritualibus coletur, et subtiliter id quod est tam subtile membris proportionaliter infundatur: quae sunt sex modi in universo.

Omnibus tamen his prænotandum, de primo, scilicet masticatione, dicturus, præmittit de fractione quod est de fidei veritate in hoc sacramento, quod fractio quæ fit in sacramento sive per manus sacerdotis in altari, sive etiam per dentes fidelium in ore, quando sacramentaliter sumitur sacramentum, non est in corpore Christi: quia illud non frangitur, sed manet integrum et sanum et illibatum in qualibet parte formæ sacramenti fractæ, sicut dicitur, Exod. xii, 46: Os non comminuetis ex eo. Quia etiam milites licet essent malitiosi, corpus Domini frangere non potuerunt. Joan. xix, 33 et 34: Ad Jesum cum venissent, ut viderunt

eumjammortuum , nonfregeruntejuscrura : sedunusmilitumlancealatusejusaperuit , etcontinuoexivitsanguisetaqua . Sedipsafractioestinformaetfigurapanis , quaeduabusdecausisfran - gitur . Quarumunaestsignificationis , etalteranecessitatis . Illaquæestsignifica - tionis , e s t : quiamanibussacerdotumformasacramentalisfrangitur , diversitascorporisChristimysticisignatur .

UndeususEcclesiæhabet , quodintriafrangatur : quiaparscorporisChristimysticiincelotriumphat , etproillapartesacramentumofferturadlaudemetadgratiarumactionem : quiaillijambeatisunt . Aliaautemparscorporismy - sticiinlaboreadhucvivit , infideconver - sansetmeritointerris , etproillasa - cramentumofferturinpignusredemptio - n i s . Tertiaparsinpurgatorioafflictapurgatur , etproillapartesacramentumofferturinsupplicationemproafflictis . Istisunttrespanes 1 , quosnobisaccom - modatamicusnosterChristus , utpona - musanteillumunumquideviavenitadamicum , proximumscilicetnostrum , quandovenitveladlaudandum , velutproredemptionesuaofferatsacrificium , velvenitdeviaadsupplicandumprocaptivisetafflictis : deviaenimvenit , quandodenegotiooccupationisterreno - rumadcultumseconvertit .

Neccsistatisautemcausafrangiturinorefidelium : quiaintegrumproptergut - turisarcitudinemamultiscumpericuloglutriterut . E x o d . x i i , 9 e t 1 0 : Caputcumpedibusetintestinisvorabitis . . . Siquidresiduumfuerit , ignecomburetis .

In omnibus tamen his notandum est, quod in quascumque partes forma frangatur, totus et integer Christus vivus et sanus in corpore, spiritu et anima, deitas plena remanet sub qualibet parte : et antequam frangatur, non est nisi unicus et indivisus sub tota forma integra.

Et hujus quidem exemplum antiqui

  1. In quascumque partes forma sacramentalis dividatur, totus et integer Christus manet.

<--- Page Split --->

posuerunt duplex : sed unum illorum exemplorum non est usquequaque verum. Et unum illorum est de forma, quae apparet ad speculi reflexionem, quae una est in reflexione speculi unius ad unum : et cum speculum frangitur in partes, eadem una integra forma apparet in omnibus partibus, propter plures reflexiones quae fiunt ex pluribus partibus fracti speculi ad unum et idem. Sic enim Christus unicus est in toto totus : quia non nisi unum signum significans et continens est in toto : et quando frangitur forma panis, in qualibet fractura est totus Christus : ideo quia plura tunc sunt signa significantia et continentia. Hujus autem causa est vera : quia res sacramenti est semper causata et contenta in signo sacramenti in nova gratia et nova lege : et ideo cum signum non habeat usum significandi ex hoc quod est totum vel pars, sed potius ex hoc quod est forma cibi cor confortantis : et cum hanc formam aequaliter habeat in toto et in parte, ideo oportet quod aequaliter corpus Christi quod est res sacramenti contenta et significata, sit in toto et in parte : tantum enim significationis ad refectionem habet pars formae panis et pars partis formae panis, quantum habet totus panis quantumcumque magnus. Ex quo pars quælibet igitur minima significare habet, oportet quod quælibet minima pars totum contineat: quia sacramentum novæ legis quantum est de se totum continet quod significat : quia aliter significatio esset mendax. Quod absit credere de sacramento veritatis.

Ex isto jam patet, quod in corpore sumentis hunc cibum non sacramentaliter manet corpus Christi, nisi quamdiu forme sacramentales in stomacho vel in vomitu possunt videri vel discerni : quamdiu enim formæ illæ discernuntur, tamdiu est contentum ibi corpus Christi et signatum : quando autem liquefactæ sunt formæ illæ, ulterius non significatur esse per aliquod. Et ideo ibi etiam non continetur per aliud : quia continentia non

se extendit ultra significationem. In hac forma panis et vini Christus est opertus quasi pallio quodam quo totus involvitur. Isa. lix, 17 : Opertus est quasi pallio zeli. Quia scilicet selans nostrum profectum, sic operatur ad nostram refectionem et salutem.

Alia similitudo ab antiquis posita est de anguilla, vel serpente, vel alio animali, quod habet corpus æqualis compositionis et annulosum. In hoc enim tota est una et integra et sola anima sensibilis per sensum et motum : et si dividatur in paucas vel multas partes, dicunt, quod eadem una et indivisa anima sensibilis et tota per sensum et motum remanet in qualibet parte. Sed hoc exemplum pro secunda parte non est verum : quia jam probatum est in præhabitis, quod diviso corpore talium animalium, dividitur anima per accidens, et non est una eadem in qualibet parte divisa : sed tamen hoc est verum, quod est integra anima in qualibet parte. Et quod non quælibet pars convalescit in anima, non est propter hoc quod non tota anima sit in qualibet parte, sed potius ideo quia membra sine quibus convalescere non potest, non habet in qualibet parte, sicut membra accipiendi et digerendi cibum, quæ sunt os, stomachus, hepar, cor, anus in posterioribus : quia sine his non potest cibum capere, vel digerere, vel emittere : et in his consistit vita convalescens in omni sensibili.

Non autem possunt in natura vel arte exempla sufficientia inveniri, quæ tantæ per omnia respondeant excellentiæ. Isa. xl, 18: Cui ergo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei ?

Hæc autem sunt quæ de fractura hic sunt dicenda et attendenda.

Hanc autem et hujusmodi fracturam in sacramento fore faciedam significavit Christus, Matth. xxvi, 26, ubi dicitur: Cænantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. In hoc enim

<--- Page Split --->

quod dicit, fregit, discipulis etiam frangendum dereliquit. In hoc autem quod dicit, comedite, significavit etiam dentibus esse confringendum. Marc. xiv, 22 : Et manducantibus illis, accepit panem, et benedicens fregit. Et ex hoc accipitur idem quod prius. Luc. xxii, 17, plus dicit sic : Accipite, et dividite inter vos. Voluit enim corpus suum per fracturam formarum dividi inter partes Ecclesiae, ut unicuique parti Ecclesiae prodesset secundum utilitatem congruam cuilibet parti. Similiter autem in quacumque refectione signatur istud sacramentum, semper panis frangitur. Matth. xxvi, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit 1. Et in tantum hoc semper ostendit, ut et ipse Dominus in hoc modo fractionis cognosceretur. Luc. xxiv, 33 : Cognoverunt eum in fractione panis. Hoc etiam Apostoli servandum ab eo sanxerunt per totam Ecclesiam. Act. ii, 42 : Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communione fractionis panis, et orationibus.

Talis igitur fractio est in hoc sacramento, et propter ea quae dicta sunt.

finis. Isti sunt dentes de quibus dicitur, Cantic. iv, 2 et 3 : Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Dentes enim divisores sunt rationis, quibus hoc sacramentum in omnes differentias pietatis et bonitatis dividunt, ut singula meditentur. Dentes autem masticatores sive molares, sunt dentes affectus, quibus in devotione singula bonitatis Dei judicia comprimuntur et conteruntur, ut succus dulcedinis qui in ipsis est, degustetur. Isti sunt in numero intellectus et affectus, qui ovibus in omni mansuetudine et pietate significantur : quia sicut quidam greges in cordibus nostris ad pastum Dominici corporis egrediuntur. Hæ ascenderunt de lavacro mundissimæ confessionis et satisfactionis. Et sunt omnes gemellis fœtibus : quia quælibet fert fœtum veritatis in contemplatione, et fœtum virtutis in operatione. Et non potest esse sterilis quæ fructum æternorum gaudiorum non ferat inter eas.

  1. Divisio autem harum formarum et fractio et masticatio quæ fit per dentes, humeum ut undique sugí possit quod comeditur. humemanictur ? Sicut ipsa masticatio est frequens reditus dentium super idem dividendum et atterendum, ita signat meditationem istius cibi spiritualis : quia meditatio nihil aliud est quam frequens reditus mentis super idem cogitatione et devotione et affectu mentis dividendum et atterendum in omnes differentias bonitatis, charitatis et virtutis, ut undique sugatur ex ipso dulcedo in qua præparavit hoc sacramentum homini Deus, tamquam dentibus divisoribus et molaribus conteratur, qui sunt dentes rationis per cogitationem veritatis, et affectus per devotionem virtutis et bonitatis, et conscientiæ optimæ per albedinem sinceritatis, et intentionis bonæ per directionem optimi

Isti sunt dentes de quibus conqueritur in persona Ecclesiæ Jeremias, Thren. iii, 16 : Fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Ad omnem enim numerum intellectus et affectus diabolus dentes confringit : quia ad cognitionem veritatis et conscientiam serenitatis et affectum virtutis a corde in hoc sacramento tollit : et tunc desipiente cibo spirituali, hominem cinere, id est, amore incenso cupiditatis hujus mundi cibat, et sic omnino destruit. Econtra laudans sponsam in Canticis, vi, 5, dicit : Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro. Quia dente veritatis conterit ea quæ pertinent ad cognitionem veritatis, et dente virtutis conterit ea quæ pertinent ad opus virtutis : et omnia hæc loca sunt lavacra mundissimæ confessionis et conscientiæ. Unde etiam de hujus sacramenti dulcedine loquens, Cantic.

<--- Page Split --->

VII, 9, dicit : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ruminatio enim dicitur sicut et mastication, quando hujus sacramenti dulcedo saepe ad os cordis et guttur rationis et dentium, de quibus dictum est, saepius revocatur.

Sic igitur mastication perficitur spiritualis.

Diximus autem, quod secunda subtiliatio per calorem fit digestivum et igneum, qui pura separat ab impuris, non quidem in corpore Domini in quo nihil est impurum, sicut præostendimus, sed potius in nobis qui nos depurare debemus ad ipsum percipiendum. Hoc est quod sub alia metaphora loquens Dominus de sacerdotibus istud sacramentum conficientibus dicit, Malach. in, 3 et 4 : Sedebit confans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino saerificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Quod enim dicit, quod sedebit, moram et perseverantiam signat in opere. Quod autem dicit, confans, incendium signat charitatis tamquam caloris ignei omnia purgantis. Quod autem dicit, emundans, digestionem ad purum signat. Quod dicit, argentum, timorem signat puritatis conscientiae. Hujus autem digestionis effectus est, quod tales in cordibus suis Domino erunt offerentes sacrificia in omni et perfecta justitia. Tali autem digestione et purificatione et subtillatione perfectis dicitur, Malach. in, 4, quod placebit Domino sacrificium Juda, hoc est, confitentis, et sacrificium Jerusalem, hoc est, ad visionem æternæ pacis pertinentis. Sicut dies saeculi, in quibus illuminatio fulsit Dei, qui hoc sacrificium in oblatione Melchisedech instituit 1. Et

sicut anni antiqui, in operibus omnium sacrificiorum veteris legis, quae in fide hujus sacrificii sunt celebrata.

Sic autem per digestionem debemus subtiliari ad hujus cibi congruitatem.

Deinde autem in sacramento est dulcedinis depuratae succio. Et hoc fit quando in dulcedine cordis nimia dulcedo Christi in spiritu degustatur. Hic enim modus degustandi dulcedinem naturarum et gratiarum Christi potius succione quam comestione perficitur. Et sic in opere naturae per quam nutrimentum subtiliatum est, sugitur : ita in cordis devotione et desiderio postquam homo se emendavit et depuravit, tunc statim dulcedinem quae est in corpore Christi et spiritu et anima ipsius et in omni gratia et gloria, illuminationibus et delectionibus ejus sugit et imbibit. Et hoc est quod dicitur, Deuter. xxxn, 13 : Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Sicut enim in ante habitis dictum est, excelsa terra est natura humana Jesu Christi, super cujus agri fructus ponitur homo in confectione et communione sacramenti, ut comestione sacramentali comedat eos : et postquam se plene depuravit et in spiritu subtiliavit virtute et contemplatione, spiritus sugat mel de stabilimento Christi sicut de petra : petra autem erat Christus, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 4 : Bibebant de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus. Et hoc modo oleum quod significat pinguedinem devotionis, suxerunt de saxo solidissimæ veritatis, quæ est in sacramento. Propter quod etiam sacramentum veritatis vocatur. Psal. lxxx, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hoc est quod dicitur, Deuter. xxxn, 19 : Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros

<--- Page Split --->

absconditos arenarum. Dulcedo enim a sacramento redundat abundanter in fauces bene dispositas, sicut inundatio, quæ maris dicitur, quia in memoriam immensitatis passionum et doloris Christi accipitur. Et hæ consolationes sunt thesauri super aurum copiosum : et sunt absconditi, quia nemo novit eos nisi qui accipit. Psal. xviii, 11 : Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum. Unde, Isa. lxvi, 10 et 11, dicitur : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Luctus enim super tristitiam Jerusalem est in passione, gaudium est in communionis delectatione : et illa est ut sugant fideles ubera quibus sacramentum hoc ubertim fundit lac candoris veritatis et dulcedinem virtutis, ut sint ubera ista pressa manu devotionis, et mulgeamus et deliciis in consolatione sancti Spiritus affluamus ab omnimoda ipsius gloria quam in deliciis sacramenti manifestat. Et hoc laci comparatur : quia ad litteram etiam secundum naturam succus de nutrimento depuratus et subtiliatus, lactis habet quamdam albedinem et pinguedinem butyrosam et dulcedinem valde convenientem : et ideo sugitur a venis.

Sic igitur nutrimentum attrahitur sugendo.

Quarto, perficitur nutrimentum per 6. 6. 6. 6. 6. 6. 6. 7. 7. 7. 7. 7. 7. 7. omolo vias quæ sunt vasa et canales in totum 6. 6. 6. 6. 6. 6. 6. 8. 8. 8. 8. 8. 8. 8. ombris corpus nutrimentum deportantes, ut un- 6. 6. 6. 6. 6. 6. 6. 9. 9. 9. 9. 9. 9. 9. nituali- 6. 6. 6. 6. 6. 6. 6. defor- 6. 6. 6. 6. 6. 6. der- 6. 6. 6. 6. 6. 6. 6. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. lur 7. 7. 7. 7. 7. 7. 7. 11. 11. 11. 11. 11. 11. 11.

hoc nutrimentum pietatis, hæc arescunt et marcescunt et destituuntur et abjiciuntur. Iste est fons de quo dicitur, Genes. ii, 6 : Fons ascendebat e terra, hoc est, de terreno corpore Domini in sacramento, irrigans universam superficiem terrae, seu paradisi. Paradisus enim locus deliciarum est in nutrimentis Ecclesiae, in quem locum iste fons delectionis influit, et omnia irrigat interiora animæ et corporis ad quæ derivatur. Ezechiel. xlvii, 9 : Et omnis anima virens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. Quia, sicut dicitur in Psalmo xxxv, 9 : Incribabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Et infusionis delectationis suavitate inlunduntur et irrigantur. Merito monet Ecclesiastes, xii, 1 et seq., ut simus memores creatoris nostri, ne forte per ingratitudinem a magnis deliciis quas diximus, excidamus, dicens, y. 6 : Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam. Hæc omnia ingratis contingunt. Funis autem argenteus est via dirigens ad nos ex hoc sacramento candorem veritatis. Et si ille rumpitur, vanitatem et mendacium sequi incipiemus. Vitta autem aurea est via et vena et ligamentum quibus in nos derivatur delectatio divinitatis ex hoc sacramento : si enim illa ad terrena recurrit, tunc tetra et opaca sequemur. Fons autem est fundens delectationes Dominus Jesus in sacramento. Hydria autem hauritorium nostrae devotionis, quæ super fontem conteritur, quando spiritualia in tædium veniunt, et terrena etiam amara desiderantur, sicut dicitur, Numer. xi, 6 : Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. Et, ibidem, xxi, 5 : Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Et iterum, ibidem, xi, 4 : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Et hujusmodi. Rota autem est reditus noster frequens ad spiritualis dulcedinis degustationem, quæ

<--- Page Split --->

in hoc sacramento sicut in cisterna ex pluvia dulcedinis Dei manantis reservatur nobis. Si enim rota illa confringitur, tunc imus et redimus in putredinem carnis, et sic perimus ad creatoris memoriam non revertentes.

autem dulcedo est roris, et significat deitatis dulcedinem. Oleum fomentum luminis significat pinguedinem charitatis et devotionis Christi : quam sic colatam comedentes, id est, ultra quam sciri possunt, fiunt decori.

Sic ergo colatum est nutrimentum.

Quinto autem loco natura posuit colatoria panniculorum, quae ultima depuratione fectulentum quasi colando a cibo separent, ut ultime depuratum esset, antequam membris infunderetur : et hoc colatorium in sacramento signat subtilissimae conscientiae examinationem, ne aliquid impurum in nobis remaneat, cum venimus ad hujus cibi nutrimentum, sicut dicitur, Jerem. xv, 19 : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Haec enim est colatio optima conscientiae qua omne pretiosum a vili peccati et vanitatis separatur, ut purum et sincerum hoc nutrimentum his membris spiritualibus infundatur. Eccli. xxxvni, 11 : Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico. Quod autem dicit, da suavitatem, vult quod animo suavi et tranquillo veniamus ad sacramentum. Quod autem dicit, memoriam similaginis, vult quod sicut similago cribellatur et colatur usque ad purum, quod ita nos per conscientiam cribellemus et colemus, ut purissimo nutrimento congruamus. Quod autem dicit, impingua oblationem, vult quod nos in pinguedine devotionis beneficiorum Dei praeparemus. Et hoc facto locum demus medico Jesu Christo, qui tunc sua nutrimentali dulcedine omnes nostras curat infirmitates, et deperdita restituit in vita spirituali. Hinc est, quod, Levit. ii, 4, purissima simila praecipitur esse in sacrificio Domini. Hoc est quod dicitur, Ezechiel. xvi, 13 : Similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis. Simila enim ultima depuratione colata est et cribellata, et signat ultimam munditiæ gratiam. Mel

Sexto loco tale purum, tam dulce, tam mundum membris infunditur : et ex illo omnis substantia eorum et virtus restauratur. Sic nobis, sicut diximus, depuratus nectareus liquor Dominici nutrimenti infunditur : et isto rore membra animarum nostrarum ad nutrimenti spiritualis virtutem, et dulcedinis gustum, et delectationis experimentum, et recreationis beneficium admiranda suavite inebriantur. Unde Psalmista hujus voluptatis pastum describens dicit in Psalmo xli, 3 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quia cor est in jubilo, et omnia interiora in delectatione, et os in sono laudis in tali epulatione. Hoc est quod de hujus sacramenti epulis dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Sic summa sapientia, Proverb. ix, 2, immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Et post pauca, y. 3 : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Sic enim panis dulciter confortat ad gratiam, et vinum inebriat ad spiritus jucunditatem, et mixtio vini in omnibus divinis conservat rationem sobrietatis, ut fiat quod dicit Apostolus, ad Roman. xii, 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Deuter. xiv, 26 : Comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua. Tota enim familia nostri cordis in hujus sacramenti sagina reficitur, sicut dicitur, Luc. xv, 32, de sacramento reparationis : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit :

<--- Page Split --->

perierat, et inventus est. Quia in isto sacramento et principiis vitae revivimus, et pignore salutis a perditione liberamur, et epulis jucunditatis aeternae reli-

cimur, ad confortationis delectationem, et omne quod desideramus, invenimus in eo sicut in vase omnium bonorum.

CAPUT VIII.

De cibi hujus ad cibatum umibilitate quam habet ex connaturalitate.

Sequitur ut dicamus hic de hujus cibi ad cibatum unbilitate, quam habet ex connaturalitate ad eos quos cibat. In naturali enim cibo nihil unitur ei qui cibatur, nisi quod connaturale est illi: et si non sit connaturale et infundatur membris, pro certo putrescet in membris, et generabit apostemata et tumores vel alias corruptiones. Si autem conmaturale est membris, unitur eis, et confortantur et proficiunt omnia membra per ipsum in virtutibus et operationibus suis, sicut ante diximus. Quia in digestione et assimilatione cibi et subtilitate omnia haec fieri habent in nobis: eo quod cibus ille purissimus et subtilissimus et suavissimus sit quantum ad se, sed nos non semper cibo secundum quod oportet, utimur.

Ita dicimus hic, quod in cibo nos oportet virtute istius cibi uniri cibo potius quam cibus uniatur nobis : quia si uniretur nobis defectibilibus, et cibus periret, et nos non proficeremus. Cum autem nos cibo unimur qui incorruptibilis est, tunc proficimus in omni virtute. Talem autem habemus ad cibum unionem, ut Christo Domino et cibo nostro connaturales efficiamur, ita quod nihil in

nobis sit a natura Christi et divina generatione alienum. Iste enim panis filiorum est, qui non mittitur canibus ad manducandum '

Et ideo notandum est hic, quod quinque sunt quae faciunt nos Christo connaturales et unbilibes. Quorum unum et primum est generatio divina. Secundum autem est munda vita. Tertium autem, dilectio ad Deum et sincera et pulchra. Quartum autem, illustratio contemplativa. Et quintum est unio devota. Primum horum facit nos Christo connaturales. Secundum autem facit nos in virtute similes. Tertium facit nos concordes. Quartum facit nos in cognitione conformes. Quintum autem et ultimum facit nos ab ipso indistantes. Haec enim quinque cibus habet ad cibatum, quando unitur ei : quia tunc primo ad naturam nutriti cibus generatur. Secundo, in virtute membro et operatione assimilatur. Tertio, calore ejus vivifico in membro cibato afficitur et vivificatur. Quarto, luce vivifica membris et calore venustatur. Et quinto, ad plenum unitum animali potentia membri vivificatur et animae unitur.

De primo horum dicitur, I Joannis, Generatio

1 In Prosa solemnitatis Corporis Christi: Ecce panis Angelorum, Factus cibus viatorum :

Vere panis filiorum, Non mittendus canibus.

<--- Page Split --->

v, 18: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Est autem spiritualis quaedam et optima generatio divina, qua homo in corpus et membrum Christi generatur. Si enim cibus olerum bonum suum cognoscere posset, quando ad corpus et ad membrum hominis per generationem quamdam mutatur, multas gratias ageret, et omnem modum quo mutatur et conteritur, cum gaudio sustineret, ubi sciret quod a suo esse ignobili et vili in tam nobilem vitam et tam nobile corpus mutaretur. Quantas ergo gratiarum actiones debemus Christo, qui suo corpore vivifico nos in se transmutat, ut corpus ejus efficiamur sanctum et mundum et divinum. Joan. 1, 12: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quia qui eum receperunt in sacramento spirituali manducatione, concorporales filii sui efficiuntur, et sic filii Dei sunt et dicuntur. Joan. 1, 13: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntati viri, sed ex Deo nati sunt. Non enim caro et sanguis et concupiscentia carnis et sanguinis aliquid possunt in illa generatione, sicut dicitur ibi, I ad Corinth. xv, 50: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ideo neque ex voluntate fomineae carnis, neque ex improba et libidinosi viri voluntate, nihil penitus est in illa sancta generatione qua homo ex Deo nascitur, quando participando sacremento in corpus Dominicum et membrum generatur.

In hac enim generatione corpus Dominicum quasi semen est, quod sua virtute hominem ad se trahit et in se transformat. I Joannis, 11, 9: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Sic igitur mutamur in sanguinem et carnem ipsius spiritualiter, et efficimur sibi connaturaliter uniti et ge-

nus suum, de natura sua nos sic ad sumutante. Act. xvii, 28 : Ipsius et genus sumus.

Hoc est igitur primum in quo sic unimur Christo per sacramentum.

Est autem secunda unio in vita in similitudine virtutis et operationis. Quia vietiam in naturali cibo perfecte membris unitum non est quod non habet membri vel membrorum virtutem et operationem, sicut dicitur, Isa. tix, 2 : Iniquitates vestrae diversum inter vos et Deum vestrum : et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. Ac si dicat : Si dissimilitudo in vita non esset, sed essetis virtute vita et operatione similes, tunc Deo nostro uniti essetis, ita quod inter Deum et vos nihil 'distaret nec distare faceret. Et hoc est quod dicitur, Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ad unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Per virtutem enim suam nobis influxam efficitur non longe : quia ipse suam non deserit virtutem, et in sua virtute nobis communicata et influxa ipse influit nobis seipsum et communicat. Et sic in ipso vivimus sua virtute, et in ipso movemur sui nutrimenti perfectione, et in ipso sumus stantes consummati in sua perfectione. Sic enim, sicut dicitur ad Ephesios, iv, 13 : Occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sic enim verum est quod dicitur, I Joannis, ii, 29 : Scitote quoniam omnis qui facit justitiam, ex Deo natus est, translatus jam in virtute et operatione in benedictum corpus et membrum Christi. Sic enim dicitur, Isa. xxvi, 12 : Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis. Quia sibi conjuncti in virtute sua operamur, et ipse operatur in nobis. Sic ipse dicit, Joan. xiv, 12 : Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Ipse enim nos sibi uniens, in nobis magna facit, et nos sibi unitos ad Patris majestatem exaltans, fa-

<--- Page Split --->

tur charitas, quae nihil corruptibile admittit. Pulchra autem, quia nil fedum cogitat adversus dilectum. Quædam enim charitas adeo debilis est corruptibilia concupiscendo, quod statim corrumpitur : et tunc vita et calor vivificus in tali membro intercipitur. Unde, I ad Timoth. 1, 5, dicit Apostolus : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, hoc est, fidelitate ad amatum non fictili vel fragili, sed fortissima : quia sic dilectus clamat ad nos, Cantic. vni, 6 : Pone me cut signaculuu super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Signaculum enim super cor ponitur, quando figura amati sicut figura sigilli in cera, ita in corde molli imprimitur et profundatur. Super brachium ponitur signaculum, quando tota virtus nostra et vires et fortitudo et robur ad ipsum refertur. De pulchra autem dilectione est, quod nihil fedum admittit, quod ex scatebra fuliginosæ concupiscentiæ procedat. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis, quæ scilicet nihil fedum diligere potest.

Sic igitur connaturaliter et concorporaliter uniti, spiritum et calorem vivificum accipimus a capite totius corpotis mystici per nutrimentum spirituale.

3

Illustratio contemplativa.

Quarto loco, sicut oculata fide quisque sapiens videre potest, postea quam cibus adgeneratus membro, et virtutibus ejus unitus, et calore membri vivifico est affectus, et spiritu membri penetratus, statim paulatim incipit assumere calorem illi membro proprium, et venustatem : quod, sicut diximus, fit per illustrationem contemplationis æternæ veritatis in faciem Domini nostri Jesu Christi, sicut expresse dicit Apostolus, II ad Corinth. iv, 6 : Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illucxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi

Jesu. Omnino enim innaturale esset, quod tenebrosum et obscurum membrum esset tam lucidi et pulcherrimi corporis. Et ideo oportet ut assumat Christi naturalem lucem et pulchritudinem, sicut, Exod. xxxiv, 29 et seq., splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis Domini, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem ejus, propter gloriam vultus ejus. Ita et multo magis assumit membrum incorporatum Christo gloriam et lucem et pulchritudinem Christi in fulgore mentis illustratæ per veritatis contemplationem. Unde, II ad Corinth. iii, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eam demimaginem transformamur, aclaritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim dicitur animæ sic Christo unitæ in Psalmo xliv, 3 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Specie enim veritatis figurala et pulchritudine sapientiæ decorata, prospere sine impedimento intendit per intellectum, et procedit per affectum, et regnatin rege, cujus et membrum ejus pulchritudinem assumpsit. Melior enim color quem habere potest membrum corpori bene unitum et vivificatum, est color substantialis sanguinis per candorem pellis et carnis emicantis : et iste est color Christi, sicut dicitur, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus. Candet enim liliosa candidatione in omni castitatis munditia, et rubet roseo et purpureo verranti rubore in suo benedicto quem dedit nobis et pro nobis sanguine. Et hanc pulchritudinem assumit sponsa, et quilibet membrum ejus effectus, quando munditia Christi candet corde et corpore, et ruborem tam gratiosi sanguinis quotidie præ oculis habet in corde. Hoc est, quod de pulcherrima vidua Judith, Judith, x, 4, legitur : Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Hoc est quod de beata Agnete dicit Ambrosius : « Jam corpus ejus cor-

<--- Page Split --->

porimeosociatumest , etsanguisejusornavitgenasmeas . »

Sic igitur contemplatione veritatis id quod Christo unitur, pulchritudinem et calorem Christi assumit.

In omnibus autem quatuor prædictis tandem quinto loco unio devota perficitur, indissolubilem habens ad corpus unionem et indistantem, ut in corpore sit, et in ipso animetur et vivat, et jam de cætero non nisi de corpore esse reputetur. Hoc autem fit per omnium bonorum quæ a capite vel a corde corpori influunt participationem, sicut dicitur in Psalmo cxvnii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Sic sub alia metaphora de Christo unitis loquitur Apostolus, ad Roman. xi, 17 : Insertus es in illis, scilicet, in ramis bonæ olivæ, et socius radicis et pinguedinis olivæ factus es. Quia omnia bona quæ fluunt a Christo, taliter uniti percipiunt sicut reliqua membra corporis ejus. Sic dicit Christus, Joan. xvn, 22 et 23 : Ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, et sicut nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.

Patre et Filio procedit Spiritus sanctus. Spiritus autem sanctus hujus unionis est vinculum. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est, scilicet cum eo. Forma autem cui alligamur, Filius est, forma Patris aeterni, et sacramentum corporis et sanguinis est, quo Christo incorporamur, et sic in Filio ad omnis boni Patrem coelestem reducimur, et in illo fruimur omni bono Filii in Spiritus dulcedine et beatitudine. Et omnes ab hac catena recedentes, pereunt, in multa partiti dividuntur. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hinc est, quod cum Isaias, xxv, 6, dixisset de hoc convivio in ejus deliciis, statim adjunxit de unione colligationis ejus, sic dicens : Paciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defecatae. Et adjungit dicens, y. 7 : Et praecipitabit in monie isto faciem vinculi colligati super omnes populos. Charitas enim Christi hoc vinculum in impetu praecipitat, quod colligatum est a Patre in Filium, et ab utroque in Spiritum sanctum, et per sacramentum Filii Dei est etiam in omnes populos concorporales Domino colligatum.

Hæc est catena aurea, qua colligamur et a multis reducimur ad unum unde exivimus. Pater enim omnino unus, a quo sicut a fonte Filius nascitur, et a

Sic igitur perficitur unio ad Christum per connaturalitatem in his quinque qua a nobis dicta sunt.

CAPUT IX.

De cibi hujus ad cibatum firma habesibilitate, ex cibati per cibum apprehensione.

Non o et ultimo secundum divisionem superius inductam, videndum est quae cibi ad cibatum firma sit haesibilitas, ne

qualibet occasione abradatur : et hoc perficitur, ut superius diximus, ex apprehensione fortissima contra illud quod ci-

<--- Page Split --->

batur, apprehendit et tenet id quod sibi ex cibo est unitum. Sicut enim dicunt Isaac in Dietis, et Constantinus in Pantechne, ex quibusdam cibis generatur nutrimentum, quod parum adhaeret membris, et cito per alterationes sequentes caloris, laboris vel febris a membris abraditur et separatur et consumitur, sicut est cibus generatus ex facile alterabilibus et convertibilibus, sicut sunt ova, et caro subtilis, et herba. Quidam autem cibus est, ex quo generatur nutrimentum, quod firmiter et fortiter adhaeret membris, siccut nutrimentum generatum ex puro et sincero grano frumenti : quia hoc ex subtilitate sua bene intrat in membri nutriti profundum, et ideo bene a virtutibus membri apprehenditur, et ex puritate optime congruit substantiae membri : et ideo bene unitur, et ex viscositate fortissime adhaeret, et resistit omnibus alterationibus membrorum, ne de facili a membro cui unitum est, separetur, et quasi visco quodam cum membro sit glutinatum.

Ita etiam fit quando Christo incorporamur, cui quidam fortiter adhaerent, quidam autem facile separantur. Adhasio autem haec fit primo quidem fortitudine apprehensionis. Secundo autem fit glutino amoris. Et tertio fit mansione stabilitatis. Quarto fit perseverantia continuitalis ad Christum. His enim modis etiam cibus adhaeret membris quae cibat. Primo quidem, quod virtutibus membri fortiter apprehendatur. Secundo, quod viscositate propria membri fortiter agglutinetur. Tertio, quod stabiliter in membro manens figatur. Quarto autem, quod nullo laxativo remotum a membro perseveranti continuitate membro nutrito continuetur.

  1. Fortitudo autem apprehensionis in spirituali membro ad Christum est, quod quasi duobus brachiis intellectus et affectus apprehendamus Christum fortiter et indissolubiliter, sicut ipse nos per unionem nostræ naturae ad se factam indisso-

lubiliter apprehendit et comprehendit. Ad Philip. 11, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum. De tali apprehensione dicit sponsa in Canticis, 11, 4 : Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ. Teneitur enim fortissima bonitatis et veritatis suæ apprehensione, nec dimittitur tentationis illectione. Tenetur autem usque dum introducatur ad intima penetralia cordis, in quibus est domus matris nostræ sapientiæ divinæ, et donec introducatur in cubile contemplationis genitricis nostræ dulcissimæ gratiæ, in cujus utero formamur ad istas quæ dictæ sunt delectationes. Sic dicitur de eo quod nos apprehendit, ad Hebr. 11, 16 : Semen Abrahæ apprehendit, cujus naturam in admirabiles delicias domus sapientiæ introduxit, et in cubili gratiæ genitricis plenitudine gratiæ replevræ. Sic Jacob dixit, Genes. xxxii, 26 et 29 : Non dimittam te, nisi benedixæris mihi.... Et benedixit ei in eodem loco, Cantic. vui, 2 : Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Apprehendit enim sponsa dilectum indissolubili amplexu, et apprehensione ducit eum in domum matris sapientiæ increatæ, quæ domus est cor in amplitudine admirationis, et inducit eum libenter sequentem in cubiculum secretum intimi affectus in gratia, in cujus utero formamur in filios Dei, ut in delicias experimentum discat ab eo, et ibi dat ei poculum delicatum quod ipse semper sitit, quod est devotio orationis sumpta ex vino condito, ex quo conficitur sanguis Christi, per quem nos incorporati sibi strictissime tenemus eum : quia nihil est quod eum nobis in tantum adstringit sicut calix sanguinis quem bibit, et nobis eum propinavit. Propter hoc dicimus ad eum de firmitate apprehensionis ejus confidentes : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invo

<--- Page Split --->

cabinus 1. Et illud libri IV Regum, 11, 2 : Viviit Dominus, et vivit anima tua ! qua non derelinquam te. Tunc impletur illud Canticorum, vii, 10 : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Ego enim dilecto meo adstrictus sum fortissima apprehensione, et ideo ad me in omni bonitatis dulcedine est conversio ejus, ut me multo fortius apprehendat. Sic enim consilio sapienti cuidam dicitur, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, quam pro certo alius accipiet, nisi eum quem apprehendamus, fortiter et indissolubiliter teneamus.

Secundum autem est, ut glutino viscositatis propriæ fortiter conglutinemur membro quod cibatur et nutritur : et hoc in spiritualibus fit conglutino amoris, quando scilicet fortissimo amore glutinatur anima fidelis cum Christo, ne umquam separetur ab ipso. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxv, 16 : Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei : quia dilectio quæ est gluten conglutinans diligentes se invicem Christum et animam fidelem, incipit in recessu a malo quod facit timor.

In ordine autem ad bonum incipit a cognitione veritatis dilecti. Et sic fit conglutinatio qua anima diligens adhaeret Christo dilecto. Isa. xli, 7 : Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est. Faber autem ærarius iste est Deus Pater, qui omnia fabricavit. Hic dicitur ærarius : quia omnia domuit sicut ferrum. Et ille faber confortavit Filium qui totum mundum ab initio sicut sapientia cudebat : quia confortavit eum ad hominis dilectionem, quando homines sibi per incarnationem et sui in sacramento collationem agglutinavit, dicens ad Angelos : Glutino bonum est : quia per omnia charitatis nobis exhibita indicia nihil aliud dixit nisi quod glutinaret

sibi homines ut diligerent eum, et sibi glutino amoris conjungerentur. Et ad hoc homines et Angeli responderunt : Bonum est sic conglutinare : quia per hoc homo salvatur, et ruina Angelorum reparatur. Jerem. xiii, 11 : Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in nomen, et in laudem, et in gloriam. Lumbi enim sunt loca delectationum : quia delectatur Dominus in his qui per amorem sibi agglutinantur, in quibus etiam nomen suum invocatur. Laus autem sua decantatur, et crescit gloria suæ magnificentiæ et honoris.

Hæc conviscatio mutui amoris vocatur adhæsio. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Psal. lxii, 9 : Adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Quia quem dextera Dei in amplexu æternorum bonorum suscepit, illius anima per nexum amoris Deo adhæret. Hæc est adhæsio, de qua dicitur, Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem : quia per conviscationem amoris vita a fonte vitæ influitur Christo conviscatis. Hinc est, quod etiam carnalis amoris lenocinium adhæsio vocatur. Genes. xxxiv, 8 et 9 : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem, et jungamus vicissim connubia. Quia, sicut dicit Dionysius, omnis amor facit exstasim, transponit cor amantis in amatum, et non permittit quod amans sit suiiipsius, sed potius facit eum totum esse ejus quod amatur : nec permittit eum permanere in seipso, sed continue egreditur extra se in amatum, et adhæret ei firmissimo glutino, ita quod retrahi ad seipsum non potest. Hinc est quod etiam Virgilius dicit :

Omnia vincit amor : et nos cedamus amori.

Et ideo etiam est quod dicitur, Cantic.

<--- Page Split --->

vui, 6, quia fortis est ut mors dilectio. Quia animam et cor transponit extra amantem in amatum, sicut mors transponit animam, quae conviscata in amatum, redire non potest ad seipsam : et ideo amor optimum glutinum est, quo membrum incorporatum Christo firmiter adhaeret ne a Christo separetur.

Tertium est mansio stabilitatis, ita ut in membro manens figatur id quod membro est unitum. Hoc autem fit stabilimento cordis et corporis in spiritualium meditatione et studio : quia nisi ita homo incorporatus infigatur, non stabilitur in Christo : sed ipsa mentis et corporis evagatio solubilem facile faciunt a Christo. Jerem. xiv, 10 : Hæc dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. Quia pedes affectuum movere instabilitatem facit cordis, et pedes corporis movere instabilitatem inducit corporis, et tales Domino firmiter non adhaerent. Qui autem in Domino cui incorporatus est, non manet, numquam proficit ad membri perfectionem. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vile, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ita enim est sicut in nutrimento quod perfecta conversione ad membri complexionem non convertitur, nisi diu infixum membro maneat in ipso. Unde, ibidem, §. 5 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. Hoc signatum est, Genes. vi, 14, ubi dicitur : Mansinuculas in arca facies, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. Arca enim in qua omnia animalia pacata fuerunt, corpus est Domini nostri Jesu Christi, quod pacatum fuit ab omnibus animalibus motibus : in qua arca mansiunculæ fiunt, quando mansio in eo quaeritur per studium stabilitatis mentis et corporis, ut non discedatur ab inhabitatione ipsius. Bitumine autem linitur intus, quando amore deitatis propter multas gratias

anima Christo agglutinatur, et bitumine linitur exterius, quando ex multis red- emptoris operibus et passionibus etiam Christus homo in humanitate diligitur. De tali loquitur Christus, dicens, Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hoc modo ille Jacob, qui accipit benedictionem a Deo, sicut dicitur, Genes. xxv, 27, fuit vir simplex habitans in tabernaculis, concursus vanos et evagationes devitans. Hoc modo dicit David in Psalmo lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Sic enim in domo Dei manens quod est incorporatio Domini, non discurrit ut quaerat vanas habitationes in tabernaculis eorum qui mundo militant ad vanitatem. Sic econtra dicitur de meretrice anima, Proverb. vn, 10 et 11, quod est garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : quia vanitatibus illecta, numquam in bona permanet stabilitate.

Perseverantia exigitur, ut quod influxit a cibo, et quod unitum est membro, perseveret in ipso : quia si in aliquo laxativo effluat, statim corrumpitur in fœtorem, et effluit, et excidit semper in deterius se mutando a nobilitate quam acceperat. Sic etiam esset in cibo sacramenti : quia quicumque Dominico corpori jam influxus et unitus est, si laxationem patiatur per aliquod carnale, vel mundanum, vel diabolicum, forte effluet in destitutionem, et fœtorem, et continuam in pœnis mutationem. Et ideo cavendum est etiam in minimis : quia si minima ardentia in principio non curantur, tunc paulatim venitur ad magna. Unde, Augustinus : « Vitasti grandia, vide ne obruaris arena. » Unde, Eccle. vii, 19, dicitur : Qui timet Deum nihil negligit. Quia etiam a modicis cavet se, ne admittendo modica, paulatim cadat in majora. Eccli. xix, 1 : Qui modica spernit paulatim decidet.

<--- Page Split --->

Hujus pulchra similia duo ponit Job, xiv, 19 : unum quod est de gutta cavante lapidem, non vi, sed saepe cadendo : aliud autem est de alluvione paulatim veniente et auferente terram, donec tota ripa et ager ripa conjunctus cadat defluens in aquam. Dicit autem sic : Lapides excavant aqua, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes, hoc est, perdi permittes. Et ideo quicumque Dominico corpori junctus est, patienter et perseveranter et caute debet exspectare finem glorificationis in ipso, sicut et post multas passiones glorificatum est corpus 'Dominicum. Hoc enim vult dicere Apostolus, ad Philip. ni, 20 et 21, dicens : Nostra conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis sua. Certi enim sumus, quod omnia qua sunt in Christi corpore incorporata, ad beatitudinem deducentur. Et monet Apostolus, ad Hebr. x, 36, dicens : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei fa-

cientes, reportetis promissionem. Patienter enim Domini remuneratio est exspectanda : unde Jacobus in canonica sua, v, 7 et 8 : Patientes estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporanem et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. Non enim oportet statim excidere propter quamlibet tribulationem et tentationem, sed fortiter haerere Domino, attendentes illud Matthaei, xxiv, 13, quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hinc est quod dicitur, Jacobi, v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator.

Oportet igitur, sicut dictum est, eos qui Dominico corpori incorporati sunt, usque in finem perseverare.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II.

DE QUALITATE POTUS.

His itaque habitis secundum convenientem modum, convenit videre qualis sit potus cum cibo, de quo dictum est, propinatus.

Quinque igitur circa hunc potum sunt consideranda, scilicet qualis debeat esse in genere et specie, et qualis debeat esse in saporis qualitate, qualis in mixtione, et qualis in usu istius gratiae, et qualis in proprii effectus operatione.

CAPUT I.

Qualis debeat esse potus sacramentalis in genere et specie?

  1. Sanguis Domini non potest consacrari nisi de vino.

Qualis autem sit in genere et specie, sic determinamus :

Sicut enim confici non potest nisi de pane de frumento corpus Domini : eo quod se Christus grano frumenti comparavit, et quod panis frumentinus solus conveniens est cibus hominis inter panes qui fiunt de grano, ita dicimus, quod sanguis Domini non potest consecrari nisi de vino : quia se Christus vino comparari fecit, et vino seipsum comparavit, et quia vinum solum naturalis et conveniens est potus hominus.

Quod vino se comparari fecit, patet in Prophetis. Osee, xiv, 8, ubi dicitur : Memoriale ejus sicut vinum Libani.

Cum autem istud convivium sit, quod Christus toti Ecclesiae reliquit pro suo memoriali, patet quod in hoc cibo non debet nisi vinum propinari. Hoc etiam modo non praefertur sacramento novo sacramentum vetus : quia cena agni typici cum vino sumebatur : et ut respondeat veritas figuræ, oportet quod et caro agni immaculati Christi cum vino sumatur. Matth. xxvi, 29 : Dico vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum bibam illud vobiscum novum in regno Patris mei. Novum enim in sacramento novæ gratiae bibitur, et vetus abjicitur in usu, quamvis Scriptura ejus servetur in testi-

<--- Page Split --->

monium. Hoc est quod dicitur, Cantic. vn, 9 : Guttur tuum sicut vinum optinum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Quia diu per cordis mentis iterationem debet ruminari sacramentum saepe ad mentem revocando et considerando et degustando infinitas dulcedines et bonitates ipsius. Unde, Levit. xi, 7, dicitur, quod animal quod non ruminat, immundum erit. Hinc est, quod de duobus quae sunt in hoc sacramento, materia cibi, et potus, dicitur, Osee, vii, 14 : Super vinum et triticum ruminabant. Haec enim duo ab omnium fidelium ore ruminanda frequentata memoria sunt in sacramento : quia hoc est maximum fidelium bonum. Zachar. ix, 17 : Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? hoc est, virgineas mentes.

Sic igitur patet, quod ex comparatione nectarea dulcedinis Christi sanguinis ad vinum, non debet in sacramenti cibo nisi vinum esse.

Quam Comparat se etiam Christus viti, et nisluin se corpus suum mysticum totum vineae i, al cor- comparat. Et de sui quidem. ad vitem ysticum comparatione dicitur, Joan. xv, 5 : Ego sum vitis, vos palmites. Quia sicut fructus in quo tota natura gaudet, crescit in vite, ita omnis gaudii gustus crevit in Christo et in liquore sanguinis ejus. Unde in hac parabola dicit de se vitis, Judicum, ix, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod latificat Deum et homines, et inter ligna caetera promoveri ? Ecclesia autem cui in communione datur sanguis Christi, vocatur vinea. Jerem. ii, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est : et vir Juda germen ejus delectabile. Vitis enim Christus succum suum diffundit in totam Ecclesiam, ut sanguine suo plantetur et faciat fructum aeternorum gaudiorum. Marc. xii, 1 : Vineam pastinavit homo, et locavit eam agricolis. Matth. xx, 1 :

Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Propter has igitur operationes non potest confici sanguis Christi, nisi de vino vitis.

Est autem vinum solum conveniens potus hominis secundum naturam gene- raliter loquendo. Hoc autem in sex con- sideratur. Potus enim hominis est, qui est a natura desideratus, qui naturae est juvativus, qui naturae est influxivus, qui cibi est lativus, qui cibi est subtilitativus, et tandem qui cibi est cum membris uni- tivus et tentivus. Et hoc habet vinum et non alius potus.

Cujus probatio est : quia aqua quae a quibusdam sumitur in potum, sicut dicit Isaac in Dietis, est insipida. Insipidum autem a natura non desideratur : quia omne quod desideratur a natura, sub sapore convenienti desideratur : quia sapor est sequela complexionis, et conveniens sapor indicat complexionem convenientem ad naturae et desiderii naturalis satisfactionem. Ideo, Joan. ii, 8, in nuptiis quibus significatur conjunctio Christi et Ecclesiae, Christus mutavit aquam in vinum, ne propter insipiditatem esset abjicienda. Sic dicitur, Proverb. xxxi, 16, de Ecclesia, quae de fructu manuum suarum plantavit vineam. Et infra, 7. 18, quia gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus, quia potus desideratus est a natura.

Si autem quis objiciat, quod ut dicit Aristoteles in libro de Anima, duo sunt naturalia desideria, fames scilicet, et sitis : et dicit, quod sitis est appetitus frigidi et humidi, fames autem est appetitus calidi et sicci. Ille nescit quid dicit, et verba Philosophi non intelligit : quia cum dicit, quod sitis est appetitus frigidi et humidi, non intelligit de frigido et humido in potentia, sed secundum actum : frigidum enim et humidum in potentia naturali non desideratur : quia frigidum in potentia naturali impediti-

<--- Page Split --->

vum et mortificativum est naturae hominis in omnibus operibus suis. Et ideo aqua nullo modo desideratur in potu, nisi a natura corrupta et nimis incensa, sicut desideratur a febricitante. Et ideo dictum Philosophi intelligitur de frigido et humido in actu, quod valet ad calidorum refrigerationem, et tamen incorporatum reficit naturale desiderium. Adhuc autem quomodo posset esse secundum naturam, quod id quod mixtum est et compositum ex valde diversis, simplicem et elementalem potum desideraret secundum naturam? Unde etiam opera rusticorum probant quod dicitur: quia cum plantas potant et rigant, hoc faciunt de aquis paludalibus mixtis, et pluviis quas Deus pluit super eas, et calore solis de terris et aquis conmixtis elevat, et virtutem cœli immiscet, et ex multis virtutibus mixtis guttis pluvie et roris convenienter pascit eas, quae commixte sunt plantae. Quod et Dominus ostendit, Isa. lv, 10, dicens: Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti vel manducanti. Sic ergo commixtus per naturam potus vini a natura desideratur. Unde, I ad Timoth. v, 23, Timotheo dixit Apostolus: Noli adhuc aquam bibere: sed modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Quia stomachus continuo potu aquae destruitur propter aquae mortificativam frigiditatem.

Patet igitur cum Christi sanguis refecitvus sit per gratiam quam confert, quod aqua nullam ad Christi sanguinem potatum habet similitudinem, et ideo de aqua confici non potest.

quem quidam vocant pomatium, et sicut sunt ea quae subtillatione florum vel foliorum diversorum exprimuntur, sicut est aqua rosacea, aqua violacea, et aqua geneste, et hujusmodi, quae omnia habent unam determinationem. Quia palus quamquam sufficiat potationi plantarum, tamen nec munda est, nec a natura desiderata ad refectionem hominum. Lixivia autem in quam egit calor cineris, exsiccativa est et corrosiva viscerum hominis, et ideo non desideratur a natura hominum ad bibendum. Cervisia autem et medo sunt valde inflativa et oppilativa, et ideo appetitui naturali non concordant. Claretum autem et mortem extra modum sunt calida, et potius libidinem provocantia, quam satisfacientia appetitui naturali. Pomatia autem et ipsa poma cruda et inflativa sunt et magis putrefacientia complexionem, quam satisfacientia naturae.Aqua autem rosacea et caeterae aquae omnes quae arte alchimistarum fiunt, omnes secundum diversas complexiones quas habent, possunt aliquando juvare infirmos, sed communi naturali appetitui naturae hominum non conveniunt: ideo de illis sanguis Christi confici non potest. Et una ratio communis ad omnes hujus modi liquores est: quia in sacramento hoc solum est materia quod ex significatione naturali ponit similitudinem ad effectum sacramenti. Et ideo cum naturalis similitudo ad satisfaciendum siti naturali, non sit in aliquo liquore simpliciter nisi in vino, ideo non potest confici potus spiritualis sanguinis Jesu Christi nisi de vino. Ipse enim dicit, Joan. vi, 56: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et ideo quod vere et secundum naturam propriam potus non est, materia sanguinis Christi esse non potest.

  1. Sunt autem alii liquores tam naturales Quare ex et artificiales, ex quibus per eamdem raaliis liquotionem sanguis Christi confici non potribus a vino non est, sicut est palus, lixivia, claretum, potest confici sanguis cervisia, medo, moretum, etiam liquor Christi ?

Idem autem sentiendum est et de lacte, quod quidem infantulis est potus naturam reficiens, sed tamen carnem laxam et mollem generans, et ideo communem et perfectam naturam hominum non reficit, sed potius perfectam hominum na-

<--- Page Split --->

turam inficit et corrumpit : et ideo verus et communis hominum potus esse non potest. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxxi, 33 : Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio : quia tota natura hominis perfecta et sana jucundatur in ipso. Unde ibidem dicitur, §. 37 : Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. Et supra, §. 36 : Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum.

Sic ergo patet, quod alius liquor similitudinem non ponit ad refectionem sitis communem et naturalem, et ideo alius potus non congruit.

tum excolere docuit, nisi vinum. Sed nec cibum colit, nec frumentum : quia in istis duobus humano et naturali et perfecto satisfacit appetitui : et ideo ex his duobus similitudo sumitur ad refectionem corporis et sanguinis Jesu Christi, nec ex aliis materia sumi potest hujus sacramenti.

Sed tamen adhuc objiciunt de hoc quod dicitur, Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua, et panis. Et si initium vitæ hominis est aqua et panis, videtur eis, quod sicut panis sine aliis cibis est satisfaciens naturali appetitui qui est fames, ita aqua sit satisfaciens naturali appetitui qui est sitis. Et sic si Dominus ordinavit spiritualem cibum secundum ea quæ satisfaciunt naturalibus appetitibus duobus, videtur quod potus aquæ debet esse in sacramento convivii spiritualis materia sui sanguinis, quod omnino falsum est et nulli Ecclesiæ consonum.

Sed ad hoc dicendum est, quod ibidem loquitur Ecclesiasticus de initio vitæ hominis in statu damnati hominis et expulsi extra paradisum, et aliud adhuc adminiculum vitæ non habentis, et in hanc miseriam homo detrusus est ad agendam pœnitentiam. Si enim loqueretur de natura instituta in paradiso, tunc non loqueretur pane : quia homo in paradiso de pane non sustentabatur. Homo autem qui detruditur ad labores pœnitentiae, suspenditur ad his quæ sunt secundum desiderium naturae ut magis affligatur. Unde, III Regum, x x i , 2 7 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate cum pane tribulationis et aqua angustiae. Isa. xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem. Hæc enim omnia præparantur his qui sunt in laboribus pœnitentiae : quia justum est ut qui concupiscentiae nimis indulserunt, laxe libidini consentiendo, etiam a delectabilibus secundum naturae desiderium ad tempus suspendantur, pœnas pro peccatis luendo : et ideo nihil nisi vix præter delectationem hominem sustentans,

  1. Objiciet autem adhuc fortassis aliquis perito. de ptisana, de qua dicit Constantinus in Pantechne, quod nullus est inventus similis illi potus, propter quatuor quas ibidem inducit rationes, scilicet quia exstinguit incensa, et humefacit arefacta, et lavat sordida, et reficit defecta, et ideo videtur magis ponere similitudinem ad satisfactionem sitis naturalis quam vinum. Hoc enim, quia calidum est naturaliter, non exstinguit incensa : et quia siccum est secundum naturam, non humefacit arida.

Sed ad hoc dicendum est, quod ptisana potus est infirmorum incensorum ex febre : et verum est, quod febricitantibus non est inventus potus similis ptisanae, sed sanis non competit, quia nimis est frigidus, et ideo appetitui naturali non satisfacit, sed potius corruptæ complexioni. Unde, Esther, 1, 7, dicitur, quod in convivio Assueri vinum abundans et electum dabatur, et non fit mentio de alio potu. Dicitur etiam, Isa. xxv, 6, quod Dominus fecit convivium pinguium, convivium vindemie, et non alterius potus: quia pro certo alius potus simplici et puro et perfecto naturae humanae desiderio non satisfacit. Et ideo etiam de tali potu sanguis Christi confici non potest: et ideo nec Deus nec ars hominum alium potum de terra cui Deus dat benedictionem, alium, inquam, po-

<--- Page Split --->

ibi homini concedit auctoritas dicens : Initium vitae hominis aqua, et panis, et vestimentum, et domus protegens turpi- tudinem 1. Ac si dicat: Victum parcis- simum accepit, et vestimentum pauper- rimum, et domum non sufficientem na- turae, sed in qua turpitudinem protege- ret in quam incideret. Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Postea autem quando homo justifica- tione adjutus est, et penitentiam peregit ad misericordiam Domini, tunc accepit aliud initium nativitatis secundum natu- ralem appetitum, de quo dicitur, Eccli. xxxix, 31 : Initium necessaria rei vita hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et bo- trus uva, et oleum, et vestimentum. Quando autem accepit botrum uva, tunc expressione botri accepit poculum vini. Hic enim omnia tanguntur quibus homo juvatur ad vita necessaria secundum na- turalem appetitum : sic enim aquam accepit in ablutionem et alios aquae usus, ignem in crudorum qua homini non conveniunt decoctionem, ferrum in in- strumenta fabricationis diversorum sibi utilium, sal in condimentum, lac in in- fantium alimentum, panem in cibum confortatorum, qui similagineus esse dicitur propter conveniens et adhaerens membris nutrimentum, mel autem in dulcoramentum, botrum in naturale po- culum, oleum in unctionem et cibi con- dimentum, et vestimentum molle decens et calidum in corporis fomentum.

Patet igitur ex omnibus praeinductis, quod solum vinum est potus communis et naturalis homini secundum naturale desiderium quod est in ipso quod vocatur sitis.

qui naturalia subtiliter sunt indagati, quod sitis est ex tribus causis, et quidam satis convenienter adjungunt quartam.

Una quidem causa est membrorum exinanitio, sicut videmus multam sitim patientes eos qui calidam et consumpti- vam passi sunt infirmitatem, quibus sitis non sedatur per potum, sed potius per cibum bene membra reficientem.

Alia causa est indigestio cibi vel potus multum accepti, qui grosso fumo exha- lante a se percutit partes pectoris et gut- turis, et incendit et exsiccat. Et haec sitis est quam patiuntur ingluviem et ebrie- tatem passi, et non sedatur potu, sed au- getur: somno autem profundo et longo in quo ingluvies et ebrietas digeritur vel expellitur, sedatur etiam sitis, quia tunc illud quod indigestum fumabat de sto- macho, removetur, vel indigestum de- scendens a stomacho, vel expulsum om- nino, sicut aliquando glutones solutio- nem patiuntur ex indigestione.

Tertia sitis est naturalis appetitus ejus quod vehere et fluere facit cibum per membra ut nutriantur : et hoc non est nisi vehiculum cibi secundum naturam, quod et cibum movet et vias aperit et cibum subtiliat et membris influit et unit. Et sicut patebit in sequentibus, hoc inter naturales et communes potus non habet facere nisi vinum. Et ideo haec sitis per vinum convenienter mixtum, et sobrie bibitum sedatur secundum naturam.

Quartam causam quam non inconvenienter addunt quidam, sicut Avicenna et Serapion et Almansor, quae est, quod sitis aliquando provenit ex inconvenienti et modo excedenti complexionis vel cibi excessu ad siccitatem, cujus contrarium petit natura ad refrigerium : et in hoc casu aliquando magis petit aquam quam vinum, sicut aestuans calida febre appetit et sitit aquam, et sicut superimpletus multo sale, potum aquae petit, ut sal lavetur a membris interioribus, quae inter omnes

<--- Page Split --->

napores plus abominantur salis saporem quando excedit.

De prima siti dicitur litteraliter, Thren. iv, 4 : Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti : parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. In tali desiderio petitur quidquid reficere potest. Job, vi, 7 : Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt. In hoc etiam desiderio dictum est, Thren. ii, 11 et 12 : Effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

De secundo appetitu sitis dicitur, Proverb. xxiii, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande : sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Et post pauca, yj. 34 et 35 : Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? Quia in glutionibus et ebriis abyssus abyssum invocat in voce cataractarum potationum et epularum suarum.

De tertia siti, quæ sola naturalis est, dicitur, Cantic, vnt, 2 : Dabo tibi poculum ex vino condito.

Hoc autem iterum patet ex hoc quod 7. secundo induximus : quia naturale desiVinum natura juderium mixti non desiderat nisi quod est vativum. juvativum mixti. Hoc autem, sicut ante habitum est, non potest esse simplex, nec potest esse frigidum : quia frigidum naturam non juvat, sed impedit : et ideo potus aquæ naturam non est juvans, sed impedit : alii autem potus, sicut habitum est, semper naturae aliquod præstant impedimentum. Vinum autem incorruptum et proportionatum naturae hominis ad digestionem stomachi est juvativum et confortativum : et ideo illud natura desiderat, quia ipsum quoad hoc est potus naturalis, et qui significationem ponit ad sanguinem Christi, de quo dicitur, Joan. vi, 36, quod sanguis meus vere est potus, juvans scilicet naturam et confortans. Hoc autem probatur, 1 ad Timothy. v, 23, ubi dicitur : Modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Vinum enim juvat naturam, et confortat digestionem, et ideo latificat cor, quod gaudet in naturae confortatione, sicut dicitur in Psalmo cunt, 14 : Vinum latificat cor hominis. Omnia enim quæ naturalia sunt, quando ad appetitum naturalem conferuntur naturae, latificant naturam : et quæ non sunt naturalia, ex pondere gravant, sicut dicitur, Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date siceram merentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

De quarto appetitu est illud quod dicitur, II Regum, xxin, 13 : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Betlehem ! Hoc enim dicit David quando labore pugnæ et onere armorum incensa natura complexionis ad magnam inæqualitatem cuamatis deducta fuit, et tunc ad exstinctionem cuamatis desideravit aquam frigidissimam, quæ fuit in cisterna Betlehemitica.

. Ex omnibus inductis patet, quod vinum solum est a natura potus communiter desideratus.

Similiter ex tertio quod proprium est 8. potui naturali, et hoc est quod per natuNature ram membris est influxivus. Quod enim influxivum. venas calore aperit et poros et siccitate naturali tenet ne laxentur et concidant, hoc est naturae influxivum. Hoc autem facit vinum quod calore naturali venas aperit, et per subtile humidum influit, et per moderatam siccitatem tenet ne con- cidant et oppilent vias. Aqua autem econtra frigiditate sua propria poros constringit et vias, et humiditate frigida

<--- Page Split --->

laxat, ut emolliti concidant et oppilent et ideo ad influxum cibi naturalis non desideratur aqua, sed vinum. Alii autem potus ut cervisia et medo et alia vapore et ventositate grossissima, impediunt vias oppilando, et ideo non sunt potus naturales. Sed vinum calore aperit subtili, et vapore vias quantumcumque parvas influit, et omnia quae sunt animae et virium animae perficit : et ideo etiam sponsa ubi subtilia penetravit, vini beneficio cuncta dicit esse perfecta et ordinata, Cantic. 11, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam : ordinavit in me charitatem. Et statim in delicias resoluta dicit, 3. 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Et quia vinum solum est poculum salubriter naturae influxivum : quia statim post diluvium quando natura confortante in cibo indiguit, et quod cibus per membra flueret. Genes. IX, 20 et 21 : Cœpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam : bibensque vinum, inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Hoc vero non fuit ex vino, sed quia vinum immoderate bibit.

  1. Quod autem quarto dicitur, quod pocibi latitus naturalis cibi est lativus, nulli potui ita convenit sicut vino : quia ille calore cibum movet et vapore suo, eo [quod vaporativum est, cibum pellit, ut fluat. Et hoc patet : quia vias venarum ampliat ut sanguis currere possit, et calore movendo vapore pellit, et humiditate lubricat, ut bene fluat, quorum nihil ordinata facit aqua : si enim lubricat aqua, hoc facit inordinate, vias scilicet emolliendo, et quasi paralysim dissolvendo. Et ideo potus naturalis est vinum. Hoc signatum est, Genes. xxvui, 25 et seq., ubi dicitur de Isaac, quod cum cibos a Rebecca praeparatos comedisset, obtulit ei Jacob et vinum, quo hausto dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Quia cum per vinum latus esset cibus

dulcis ad membra, delectatus pater ad dilectionem filii statim conversus est, et osculum dedit in signum futurae statim benedictionis.

Hic etiam potus cibi est subtilitativus, ut per arctissima membrorum fluere possit, et hoc facit vinum subtili calore, et subtili vapore, quem immittit in cibum : et ideo etiam vinum ad interiora penetrat, et vaporem subtilem spargit, et moderate sumptum somnum suavem inducit, et calorem diffundit, nutrimentum per omnia membra spargit, et inundare facit. In tali effectu fuit vinum quod in cena accepit Joannes, qui statim resolutus ex cœnae deliciis in sinu Christi super pectus Christi se reclinavit 1 : quia etiam secundum naturam quod bene membris subtile facit influere nutrimentum, dulcem inducit somnum : unde et sponsa bibens cum dilecto dicit, Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat.

Sextum autem quod est nutrimentum membris unire, nullo modo facit aqua : Cibi nunt cum tamen solum ex illo effectu satisfaciat potus siti membrorum : quia frigidum non unit, sed impedit. Inflativus autem omnis potus ut cervisia, vel medo, inflationes et humores membrorum inducunt tumescentes, et ad deformitatem membra pervertunt. Calidi autem nimis potus, ut claretum, et moretum, membra resolvunt et exsiccant. Eecli. xxxi, 36 : Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum.

Propter omnia ista pro certo primum et proximum et commune satisfactivum naturali desiderio famis est panis de frumento, et proximum et primum et commune satisfactivum naturali desiderio quod est sitis, est vinum moderate sumptum. Et hoc etiam patet ex quatuor, quae notata sunt a physicis, sicut Avicenna dicit. Quae citius et convenientius nutriunt, quae sunt panis de frumen-

<--- Page Split --->

to, vinum rubeum dulce, et ova trementia, et brodia sive jura carnium recentium : sed inter haec ova trementia convertibile dant nutrimentum sicut et ipsa sunt convertibilia : et ideo hoc nutrimentum facile separatur a membris. Brodia autem sive jura carnium molle dant nutrimentum pingue aliquantulum, sicut et ipsa brodia mollia sunt et pinguia : sed frumentum, sicut in ante habitis diximus, subtile dat nutrimentum et solidum et multum membris adhaerens. Et vinum dat nutrimentum subtile bene membris incorporabile, et laetum ex subtili sanguine quem fluere facit : et ideo inter omnia panis de frumento et vinum magis conveniens praestant nutrimentum : et ideo etiam appetitibus naturalibus magis satisfaciunt secundum naturam. Unde dicit Galenus : « O quam bene fecit Deus, quando vinum fecit nasci de vite, quod animam laetificat, et sanguinem tam salubrem parat in nutrimento ! »

Hæc igitur est causa quare hæc duo inter omnia alia meliorem dant significationem ad cibum et potum spiritualem, quæ præstantur in sacramento. Et hoc significatur, Proverb. ii, 10, ubi dicitur :

Implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Saturitatem autem vocat tritici abundantiam, quae semper est in horreis Ecclesiæ. Hoc cognovit rex Samariæ, quod nulli appetitui naturali satisfieri potest nisi de his : cum mulier quædam famescens clamaret ad eum, et diceret : Salva me, domine mi rex, respondit : Non te salvat Dominus, unde te possum salvare ? de area, vel de torculari 1 ? Quia obsessi in Samaria nön poterant dare frumentum et vinum : et ideo non posse se salvare homines publice professus est rex, per quem hæretici significantur, qui non salvantur de area frumenti corporis Domini, et de vino torcularis sanguinis ejus. Hujus signum est, quod specialis cultus rusticanorum ad vitam hominis nutriendam colit frumentum et vinum. Psal. cvi, 37 : Seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis, quo pascuntur homines. Et ideo hæc duo Dominus assumpsit in nutrimento spirituali : quia hæc duo naturalius et communius naturalibus appetitibus satisfaciunt, et sic constat quod superius diximus, quod vinum est potus naturalis communis.

CAPUT II.

Qualis debent esse hic potus in saporis qualitate ?

  1. Nunc autem secundum superius datam divisionem videndum est de hujus potus saporis qualitate. sed Ad hoc sciendum, quod sapor vini proprius est ille qui vinosus in genere vocatur : quia quamvis sint diversi vini

sapores, est aliud vinum dulce, et aliud acre, et aliud ponticum, et aliud stipticum, et aliud aromaticum, et secundum alios sapores : tamen proprius sapor in omnibus his est, qui vocatur vinosus, quem habere debet vinum quod datur in

<--- Page Split --->

sacramento : quia cum sapor sit proxima sequela complexionis, integer sapor vinosus integram signat et non corruptam vini complexionem et non destitutam. Si enim alium saporem haberet, sicut putridum, vel acetosum, non posset fieri confectio sanguinis Christi : quia dicunt naturales, quod acetosum numquan fit vinum, eo quod cum de vino fit acetum, exhalaverunt partes complexionantes vini naturam ex vino, sicut exhalaverunt partes ignis de cinere, qui frigidus remanet, et nullam habens propriam ignis operationem. Et quod dicitur, acetum est acutum in actione, non dicitur ideo quod calidum sit sicut vinum, sed est frigidum, et acumen habet : quia calor corruptivus egit in ipsum : et ideo non calor, sed proprietas quaedam caloris quae est acumen penetrativum et divisivum substantiarum et corruptivum rei remansit in ipso. Sic et in cinere remansit acumen ignis, qui dividendo et corrumpendo lignum egit in ipsum. Et ideo de hoc quod factum est acetum perfectum, non potest fieri confectio. Si autem acidum sit et non acetum, tunc habet adhuc vinositatis saporem, et tunc fit quidem confectio, et tamen assumendum non est propter sacramenti reverentiam : quia de tali vino acetoso fuit potatus Christus in tormentum, et tale acetosum non dedit discipulis in sacramentum. Si autem putridum sit perfecta putrefactione et ad sui naturam et complexionem redire non possit, tunc nullo modo de tali confectio potest fieri : quia non est vinum, sicut homo mortuus non est homo. Si autem sit pendulum in via quidem corruptionis existens, et non corruptum, tunc assumpto tali vino in sacramentum fit confectio : quia illud est vinum, et adhuc suam quamvis ægram retinet vinositatem, sed tamen propter reverentiam sacramenti non est assumendum, si aliud de facili haberi potest. Hæc igitur simplex traditio est de sapore vini.

Alii autem saporos vinositatem in vino non corrumpunt, sed etiam aliquando

vinum delectabilius et sanius faciunt, sicut sapor aromaticus in vinoso. Et aliquando contra aliquas solutivas infirmitates quaeritur sapor ponticus in vinoso, et aliquando stipticus quaeritur contra easdem infirmitates si fortificatur infirmitas : quia tales sapore s non mutant vinositatem, sed cum vinositate per naturam admixti confortant os stomachi et cætera intestinorum, quæ nervosa sunt : acris autem sapor debilitat quidem vinositatem, sed non corrumpit eam : quia ille est ex cruditate vini, quod non ad ultimum et optimum est decoctum in vite propter caloris defectum, sed tamen tale vinum vere est vinum, quamvis non attingat optimam naturam vini.

Hæc igitur veritatis de assumendo vino est traditio.

Hujus autem causa est : quia species corporales in sacramento omnes pro signo assumuntur : et ideo quæ efficit vinum materiale bibitum, debet significare in sacramento assumptum ad confectionem. Facit autem jucunditatem ex subtili calore et subtili humido claros et leves faciens spiritus. Facit bonam spem unicuique de seipso, ex hoc quod confortat et excitat virtutem. Facit oppilationem in capite quasi in oblivionem suiipsius, propter hoc quod est vaporosum. Facit etiam calorem digestivum ex hoc quod est calidum, et sic facit bonum chymum nutrientem optime ad cibum et membrorum refectionem.

Et hæc quatuor videmus in sacramento spiritualiter : quia dando sanguinem Christus largitus est optimum spiritum, cujus sedes est in sanguine suo, dando sanguinem, optimam dedit nobis spem cuncta impe'randi de ipso et omnia vincendi per ipsum. Adhuc autem dando sanguinem, ut Hieronymus dicit, quasi inebriatus est, in tantum quod quasi oblitus sui et denudatus à spoliantibus eum in cruce velut Noe tectus est opcrimento foliorum duorum, cœlo lumen retrahente,

<--- Page Split --->

et terra tenebras, ne nudus videretur, super eum tendente.

Primo, facit calorem optimum in nobis reflectionis, qua corpus dedit et fecit quod vere est cibus, et sanguinem qui rre est potus, ut dicitur, Joan. vi, 36. Et ideo propter primum vinum sanguinis sui dicitur vinum bonum ab antiquo servatum. Joan. ii, 10: Servasti bonum vinum usque adhuc. Hinc est quod etiam spiritus dicitur bonus, Psal. cxlii, 10: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia dulce est vinum bonum amicum naturae, et dulcis est spiritus quem in sanguine largitur Deus Christus. Eccli. xxiv, 27: Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Ideo etiam dicitur de hoc sacramento: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus 1. Sic ergo dat bonum spiritum et dulcem.

Bonam autem spem nobis tribuit cuncta impetrandi et cuncta vincendi. Unde dicitur, Deutel. xxxii, 7, de Juda : Manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. Unde autem ista confidentia fortitudinis sibi evenerit, dicitur, Genes. xlix, 11 : Lavit in vino stolam suam, et in sanguinem uve pallium suum. Non enim stolam conversationis in vino sacramenti sibi spiritualiter infuso lavisset, hoc est, nisi sanguine benedictae uve Jesu Christi pallium charitatis intinixisset, pro certo tantam confidentiam in Deo contra inimicos non habuisset. Hoc est quod dicitur, I Machab. vi, 34 : Ostenderunt elephantis sanguinem uve et mori, ad acuendos eos in prclium. Ex natura enim habet hoc animal, quod audax, et bonae spei efficitur, quando aliquid simile videtur sanguini : quia elephas propter castitatem et fortitudinem virium sanctum signat, qui acuitur sanguine Christi in prclium, qui de uva Christo et moro qui Christum signat propter similitudinem peccati quam ex nobis accepit, exprimi-

tur. Ille enim sanguis valde nos facit audaces.

De optima inebriatione quam tribuit hoc vinum, est quod nullius vinum de caetero sui ad commodum recordari debet, ex quo sic frater noster Christus coram nobis inebriatus est. Genes. xlui, 34: Biberunt, et inebriari sunt cum eo. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Totus enim nos destituit et inebriavit ille amor, quod non sanguinem pro nobis tantum fudit, sed etiam eumdem sanguinem in sacramento nobis infudit.

Hic sanguis calore suae charitatis et dulcedine optime nos reficit, sicut etiam de optime et naturalissime reficientibus est vinum rubeum sanguini simile et dulce : quia etiam sanguis Christi dulcissimus est, et optime reficiens, et ideo vino optimo comparatur. Deutel. xxxii, 14 : Sanguinem uve bibehat meracissimum. Psal. xiii, 5 : Calix meus inebrians quam praeclarus est ! Propter hoc dicitur, Cantic. i, 13 : Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. In quibus locis dulcissimum crescit vinum et valde nutritivum.

Hoc est igitur quod de saporis vini qualitate est notandum.

Acetumautemetputridasuntvinagaudiorumhujusmundi , dequibusdici - t u r , Deuter . xxxii , 3 2 e t 3 3 : Uvaeorumwafellis , etbotriamarvissimi . Feldra - chnumvinumeorum , etvenenumaspi - duminsanabile . Dehocdicitur , adEphes . v , 1 8 : Noliteinebriarivinoinquoestluxuria . Istisuntenimquipu - tridasetfectidascarnisinsequunturde - lectationeshujusmundietcarnis . Dequibusdicitur , A m o s , v i , 6 : Bibentesinphialisvinum , etoptimounguentodeli - b u t i , nihilpatiebantursupercontritioneJoseph . Unguentaenimmeretriciapro - curant , etvinumgaudiimundaniusqueadluxuriampotantputridumetfectidum , etqualitercontritusestcorameisJo -

<--- Page Split --->

seph, scilicet Christus, frater eorum, nihil advertunt : de quibus dicitur, Isa. xxvni, 7: Verum hi quoque prae vino nescierunt : et prae ebrietate erraverunt : sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate : absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Quia hoc habet natura corrupti vini, quod corruptam generat

ebrietatem : et ideo isti omnia videntem Deum nescierunt, et judicium ejus quod fecit per Christum quo princeps hujus mundi ejectus est foras judicatus et condemnatus, ignoraverunt.

Ab hujusmodi igitur vino corrupto et fœtido, ab aceto quod in pœnas Christi propinatum est, omnibus fidelibus abstinendum est penitus in sacramento.

CAPUT III.

Qualis debeat esse hic potus in mixtione ?

  1. Cur aqua vino misceatur ?

Tertio autem hic inserendum est qualiter vinum sacramentale sanguinis Christi, et qua de causa sit miscendum. Quamvis enim in praemissis de hoc dicta sint, tamen hic ex intentione de hoc est dicendum.

Sciendum est ergo, quod aqua ad vinum in calice ponenda est tanta, ut vinositatem vini in alterum non mutet saporem, sed quae significet id quod in sacramento est significandum, et hoc est conjunctionem humanae naturae cum Christo : quia aqua propter suam insipiditatem significat hominem insipidum, et conjunctio aquae cum vino debet esse, quae saporem vini accipiat perdendo propriam insipiditatem : non quod saporem vini trahat ad aquae insipiditatem : quia homo saporem gratiae accepit a Christo, et non Christus perdit saporem gratiae ex homine. Ponitur igitur aqua ad significandum tantum, et non ad hoc quod vino auferat suam fortitudinem vel vinositatem. Tantum autem significat una gutta, quantum mille amphore vel totum mare : et ideo ad perfectionem sacramenti nullum periculum est parum in ponendo de aqua, sed est pericu-

lum in multum ponendo : quia si tanta ponatur aqua, quod a vino tollat vinositatem, tunc non fit sacramenti confectio : tunc enim non est vinum, sed est aqua aliquantulum vinata. Unde de vappa non potest fieri sacramenti confectio. Vappa enim est aqua fusa super acinos uvarum, postquam expressum est vinum : quae aqua aliquantulum habet de vini acumine, et a pauperibus bibitur, et tamen non est vinum.

Quod autem aqua in sacramento ponitur ad significandum, tres sunt causae. Una tamen : quia cum Christi latus apertum proflueret sacramenta nos sanctificantia, tunc aqua cum sanguine et non solus sanguis exivit. Joan. xix, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et haec est causa potissima : quia in hoc significabatur, quod populus in sanctificatione necessario conjungendus est Christo : quia aliter gratiam redemptionis non obtineret. Apocal. xvii, 15 : Aquae quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. Ibi habet alia translatio. « Aquae multae populi multi. » Et dicitur,

<--- Page Split --->

Proverb. ix, 5, ubi loquitur Salomon de coma sapientiae, dicens: Bibite vinum quod miscui vobis. Semper enim vinum insipidum sapori Christi est immiscendum, ut fiat acceptum. Unde dicit Chrysostomus: « Sunt quidem homines insipidi in nullo ab aqua differentes: hos adducamus ad Christum, et ad saporem cœelestem per Christum mutabuntur. » In hujus rei signum Christus mutavit aquam in vinum bonum, quod omnium gustum delectaret. Joan. ii, 9 et 10: Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Vinum enim sacramenti prae omnibus et dulce et bonum, et ideo per mulsum signatur, quod est vinum melle purissimo conditum. Nehemiae seu II Esdrae, vni, 10: Comedite pinguia, et bibite mulsum. Pingue enim adipe devotionis est corpus Domini. Mulsum autem melle deitatis conditum, est vinum dulcissimi sanguinis.

Hæc igitur est causa una.

  1. Secunda causa est : quia hæc præcessit in figura Veteris Testamenti : quia infectio originalis peccati per læpræ infeclionem signatur, et sicut in figura curatur lepra, ita per veritatem in sacramento curatur infectio peccati. Unde, Levit. xiv, 4 et seq., in purificatione lepræ dicitur : Præcipiet ei qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes : alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, quo asperget illum, qui mundandus est, septies. Duo enim passeres sunt duæ naturae in Christo,

quarum una extra passibilitatem evolavit, non humanam naturam deserendo, sed passionem non sentiendo, scilicet divina. Altera autem est immolata in passione, scilicet humana. Lignum autem cedrinum, sanguinis Christi signat imputribilitatem, quae nos a putredine servat. Hyssopus autem sanguinis ejusdem signat puritatem, qui nos purificat. Coccus autem qui rubicundissimi est sanguinis, signat in Christo in effusione sanguinis patientiam et charitatem, quae per ruborem significari consueverunt. Aqua autem viva aquam signat de Christi latere exeuntem, omnia purificantem. Nec purificatur aliquis, nisi in sanguine et aquæ tinctione septies domus cordis ejus aspergatur. Quia sicut dicunt sancti, sanguis septem locis elicitus est de corpore Domini, scilicet in circumcisione in damnationem et cauterium concupiscentiæ. In sudore sanguineo in signum doloris et angustiæ. In compunctione per flagella in signum ejus quam pro nostris excessibus sustinuit disciplinæ. Isa. lii, 5 : Disciplina pacis nostrae super eum, et tivore ejus sanati sumus. In duobus vulneribus pedum ad nostrum sanandum affectum. In duobus vulneribus manuum ad sanandum nostri operis effectum. Et sic septies adspergimur in sanitatem. Zachar. xiii, 6 : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet : Ilias plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, hoc est, qui me diligere debebant. Hoc etiam significatum est, Numer. xix, 9, ubi dicitur, quod aqua expiationis fit de sanguine vitulæ rufæ, per quam aquam omnia tam tabernaculum quam ea quæ erant in usum tabernaculi, expiabantur, et vitula rufa quæ sanguine suo Christum rubricatum significat. Combustio autem vitulæ, Christi significat passionem, et sanguis ejus Christi significat sanguinem, et aqua significat aquam quæ de latere Christi fluxit, quæ est aqua veræ expiationis. Ad Hebr. ix, 19 et seq. : Lecto enim omni man-

<--- Page Split --->

dato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hiroorum, cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit: et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio, scilicet peccati. Ex hoc accipitur idem quod prius, nisi quod sanguis hircorum significat Christi sanguinem pro peccatis nostris effusum. Sanguis autem vitulorum significat Christi sanguinem effusum pro nostra petulantia.

Sic igitur patet, quod immissio aquae in sanguinem, quae significat conjunctionem populi cum sanguine redemptionis, praecessit in figuris Veteris Testamenti. Propter quod etiam in veritate sacramenti novae legis aqua cum vino debet misceri.

Tertia autem causa est : quia in aqua magis est vis expiativa, in sanguine autem magis est pretium nostrae redemptionis : et quia in sacramento utrumque est, scilicet expiatio et redemptio, ideo unum cum alio debet misceri. Hoc est quod dicitur, Ezechiel. xxxvi, 23 : Efuandam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Hæc est aqua, quæ sicut dicitur, Ezechiel. xlvii, 2, egressa est de templo corporis Christi a latere dextro, et omnia ad quæ venit, purificavit et vivificavit. Hæc est aqua de qua dicitur, Eccli. xv, 3 : Aqua sapientia salutaris potabit illum. Non enim habet aqua de se saporem, nisi accipiat eum de sanguine de corde sapientiae Dei exeunte : quia Christus Dei sapientia et Dei virtus 1. Et ideo ista sapientiae aqua potat et ad saporem gratiae et ad expiationem veniæ.

Hæ igitur sunt causæ propter quas aqua cum vino sanguinis in sacramento est ponenda.

Dicut tamen quidam, quod in vino sacramenti aqua a vino non absumitur, nec convertitur in vini saporem, sicut diximus, et putant se philosophari et esse sapientes dicentes, quod si quis substantiam raram quae est in scyrpo vel radices carecti decorticatas ponat in vinum, quod aqua infusa in vinum extrahitur, et remanet ipsa vini natura fortior quam ante fuerat. Et addunt, quod ex quo potest aquæ substantia extrahi a vino, remanente vini natura, quod aqua absumpta a vino non fuerat, et ideo in sacramento aqua a vino non absumitur. Sed isti fatui sunt, non intelligentes neque quæ dicunt, neque de quibus affirmant : quia omnia quæcumque sunt in natura, attrahunt per suam similitudinem et similia sibi : et ideo si scyrpi medulla et radicis carecti medulla, quæ omnino aquea sunt, in vino non mixto ponantur, id quod est in vino aquosum, ex sua cum aqueo similitudine attrahunt, quo attracto, id quod remanet, et spissius et vinosius apparet. Hæc igitur non attrahunt aquam quæ separata manet in vino, sed aqueum de partibus vinosis exsugunt, .quod tamen prius partibus vinosis erat admixtum. Et quod dicitur, quod si separetur ab eo, quod tunc non erit admixtum, consequentia est, quæ nihil valet : quia omne miscibile, ut dicit Aristoteles, separatur a mixto in quo est, et tamen antequam separetur ab ipso, erat illi admixtum. Unde potius oppositum sequitur, scilicet quod si separatur ab ipso, quod pro certo erat illi admixtum : mixta enim remanent in eo quod mixtum est secundum substantiam suæ formæ, quamvis non maneant in ipso secundum excellentias suarum qualitatum 2. Mixtio enim est miscibilium alteratorum unio,

<--- Page Split --->

et non est miscibilium corrurporum corruplio vel generatio : et hoc est quod siguando haec dicit Dominus, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Sic enim immissi in Christum, unum cum eo efficimur, et inseparabiles ab ipso. Ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradi-

dit semetipsum pro me. Sicut enim Christus per unionem unitur Patri, ita et nos per immissionem cum sanguine ejus subhaeremus Christo, ut sic colligamur ad Deum Patrem fontem unionis istius. I ad Corinth. xi, 3 : Omnis viri caput Christus est: caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.

Et sic omnia ad unum referuntur, et hoc est quod intendimus.

CAPUT IV.

Qualis sit hic potus in usu gratiae istius?

  1. Sequitur quale debeat esse hoc vinum num et in usu gratiae.

Circa autem hoc duo sunt attendenda, quod videlicet propter reverentiam sacramenti bonum vinum et electum debeat esse in sacramento ad usum sacramenti, et quod debeat esse sumptum simplex vinum absque panis intentione. Decet enim, quod ad honorabilissimum sacramentum in usu optima quaerantur elementa, ex quibus conficiatur : unde sicut non decet ad purificationem baptismi aquam lutulentam accipere et paludosam et putridam, quamvis in tali aqua, quando alia haberi non potest, possit fieri baptismus, ita non decet ad optimi corporis sacramentum vinum accipere lutulentum et malum, quamvis ex tali vino aliquando propter necessitatem possit confici sacramentum. Esther, i, 7 : Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. Convivium enim 'Assueri signat convivium Christi. III Esdræ, iii, 20 : Vinum omnem mentem convertit in securi-

tatem, et jucunditatem, et non meminit omnem tristitiam, et debitum. Tale igitur vinum significationem habet ad effectum sanguinis Christi, qui in securitatem et honestatem animam convertit, et facit oblivisci tristitiae antiquae. Hujus signum est, quod cum vinum in sacrificio Veteris Testamenti offerretur, fecit Dominus fieri acetabula et libatoria vasa, in quibus probaretur vinum libandum Domino, an acceptum esset, vel non. Exod. xxv, 29 : Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina. Acetabula enim sunt vasa in quibus probatur liquidum, an esset acceptum ad gustum. Phiala autem in qua probatur ad visum, an esset in colore bonum. Thuribulum autem in quo probatur ad ardorem. Et cyathus in quo probatur ad haustum et fusionem, an esset pendulum, vel infirmum. Cum igitur tota ista diligentia adhibita fuerit ad vinum quod erat offerendum in sacramenti hujus figura, multo magis ista adhibenda sunt in vino quod

<--- Page Split --->

adhibetur in ipsa sacramenti veritate. Hæc autem dicuntur libatoria 1. Libera enim est degustare, et vasa in quibus ad gustum probatur, an vinum tanto sacrificio esset dignum, libatoria appellantur. Unde, III Esdræ, n, 13, dicitur, quod Darius inter vasa quæ referri fecit ad templum, referri fecit libatoria argentea duo. Hoc autem describitur, I Machab. i, 23, quod inter alia vasa quæ de templo accepit Antiochus, de templo accepit libatoria, et phialas. Ex quo iterum ostenditur, quod ad probationis experimentum debet esse electum vinum quod offertur. Si enim in aliis oblationibus debet esse electum quod offertur, tunc multo magis id quod ad sanguinem Christi offertur, debet esse electum. Dicitur autem, Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, hoc est, perfectum, et volum faciens, immolat debite Domino. Ergo multo magis maledictus est, qui ad mensam suam facit offerri vinum electum, et debile valde sumit ad sanguinis Domini sacrificium. Et merito maledictus est, qui vinum electum in vasis mundis et pretiosis bibit in mensa propria, et in vasis fœtidis et ampullis corruptis permittit vinum infici, et sic fœtidum in calice offert in Domini sacrificium : Dominus enim præcipit, quod non solum vasa, sed etiam ministri vasorum in sacrificio suo mundi esse deberent. Isa. LII, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini.

Sic igitur eligendum est vinum quod offertur in sacrificio Dominici sanguinis. Non tamen negamus, quin de quocumque vino vinosum saporem habente, et adhuc vini naturam retinente, possit fieri sacrificium : sed ex praemissis auctoritatibus patet, quod pro certo peccat, quimagnum ad corporis sui, et parum vel nullum ad Dominici sanguinis poculum adhibet studium.

Hoc etiam patet ex hoc quod in ante

habitis diximus : quia Christi sanguis incorporat nos sibi, et ideo electio qua fit in cibo et potu corporalibus, quando incorporantur corpori, debet fieri in nobis in comparatione ad corpus et sanguinem Christi, quibus nos incorporamur. Omnis autem homo potest advertere quam purus, quam saporosus, quam electus esse debeat qui sanguini Christi, qui per omnia corporis ejus mystici fluere debet membra, est incorporandus : et ideo dicitur in Psalmo 1, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, hoc est, acceptum erit tibi sacrificium, quod ad rectitudinem justitiae est electum et oblatum. Unde et, Michaëe, vi, 6, videns quam electum esse debeat quod Deo offertur, in seipso sollicitus dicit : Quid dignum offeram Domino ? Ac si dicat : In humana infirmitate vix invenitur, quod satis dignum sit offerri Deo. Hoc signatum est, Numer. xni, 24, ubi bonitatatem terrae benedictionis Domini exploratores significare volentes, ostenderunt botrum quem duo homines in vecte portabant : botrus enim ille corpus Dominicum est. Viri autem adhaerentes omnes sancti sunt Christo incorporati, per quos omnis fluit succus dulcedinis sanguinis ejus : et ideo qui puro liquori ut vas praeparatur, valde debet esse depuratusHinc est etiam, quod, Isa. xxv, 6, convivium suum dicitur vindemiae defecatae, ut in vino quod ad sacrificium offerimus, et in nobis, quibus ille sanguis purissimus liquor infunditur, nihil sit de fece peccatorum. Et ideo dicitur, Eccli. xxiv, 23 : Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis. Christus enim plenus sanguine sicut uva rubea fructificat suavitatem odoris aromatici vini in omnibus granis membrorum corporis mystici, qui Christi bonus odor sunt, et flores sui quando hoc vinum æterni gaudii dulcissimum floret, sunt fructus vini virtutum qua gaudium generant in cordibus sanctorum.

<--- Page Split --->

Ili sunt flores honoris : quia omni reverrntia digni et honestatis : quia, sicut dicit Tullius, honestum est, quod sua vinos trahit, et sua propria dignitate hominem allicit. Nihil est quod ita nos ad Chritum trahat, sicut amor et dulcedo pro nobis efusi sui sanguinis, et nihil est quod ita nos suo amori alliciat,sicut amor calicis quem pro nobis bibit et nobis bibendum propinavit. Hoc est de quo gloriatur sponsa in Canticis, ii, 13, dicens : Vineae florentes dederunt odorem suum, ad quem odorem omne fugit venenosum, et allicitur omne desiderium : quia odor tam pretiosi sanguinis qui totam Dei vinem ubertim influit, et omne venenosum primi serpentis virus expellit, et suo sapore et odore et pretiositate ad se trahit omne desiderium sanctorum : quia omnis sanctus scit, quod sine sanguine et corpore Christi non est vita gratiae et jucunditatis aeternae. Unde, Joan. vi, 34 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Vitam, inquam, qua membrum vivit in corpore unitum et consociatum spiritui vivifico Domini nostri Jesu Christi, sicut dicitur, ad Coloss. ii, 3 : Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Hoc enim modo est pro certo verum quod dicitur, Luc. xx, 38, quod Deus non est mortuorum, sed vivorum 1. Omnes enim sic Christi corpori et sanguini incorporati vivunt : et extra incorporationem illam nemo vere vivit, quia vitam Christi non participat, qui solus est fons vitae omnium, sicut dicitur in Psalmo xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae, et in nomine tuo videbimus lumen.

Hoc est vinum, quod oculos claritate spiritus sui clarificat et mundificat, ut videant ea quae caeteri non vident. Genes. xlix, 12 : Pulchriores sunt oculi ejus vino. Vinum enim bonum et clarum inter caetera habet effectum, ut purget oculos a sordibus sua puritate et mordi-

catione. Et ideo congruenter Dominus cum vellet ostendere qualiter se suis esset manifestaturus et non mundo, dixit, Joan. xiv, 19 : Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Sicut enim dicitur, Genes. ix, 3, sedes animae quae principium et causa est vitae, in sanguine est. Et ideo spiritu Christi non vivit, qui purissimo sanguini ejus non est sociatus : nec oculos claros habet, cujus oculos sanguis Christi efficacissimus non clarificavit.

Ad usum etiam istius gratiae refertur, quod vinum in sacramento ponatur seorsum, et panis seorsum absque panis intinctione in vinum. Dominus enim, Joan. xm, 26, panis intinctione notavit proditorem, dicens : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et ibi dicit Glossa, quod intinctio signat infectionem : quia ea quae tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur : et si aliquod bonum significaret tinctio, illi etiam bono ingratum se exhibuit : et ideo Ecclesia nulli intinctum porrigit panem. Ideo etiam dicitur, Matth. xxvi, 23 : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Marc. xiv, 20, dicitur : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino, ille me tradet. Per quae omnia demonstratur, quod intinctione panis nihil boni demonstratur. Cum igitur omnis Christi actio, nostra sit instructio, instrumur ex hoc quod nulli panis detur intinctus, neque in vino, neque in sanguine, sed corpus totum datur siccum in specie panis, et sanguis purus datur specie vini.

Sunt tamen quaedam in sacra Scriptura et in factis Ecclesiae, quae huic quod dictum est hic, adversari videntur. Etenim Ruth, n, 14, dicitur a Booz ad Ruth quae signat Ecclesiam : Intinge buccellam tuam in aceto. Et sic videtur, quod buccella panis in aceto vini acetosi

<--- Page Split --->

sit intingenda ab Ecclesia. In factis autem Ecclesia videtur obviare, quod Parasece sacerdos corpus Domini intingit in vinum, et sic sumit. Adhuc, quod in frequentatione sacramenti omni die sacerdos unam tertiam partem hostiae in sanguinem immittit, et intingit, et sic sumit : et sic videtur, quod non sit verum quod ante dictum est, quod panis in cujus specie datur corpus Christi in esum, in vinum vel sanguinem non sit intingendus. Adhuc autem ex eo quod dicitur in Evangelio, omnes Apostoli cum Christo panem intingebant in paropsidem sive catinum 1 : factum autem Christi et Apostolorum exemplum instructorium debet esse Ecclesiae : videtur igitur, quod Ecclesia in sumptione sacramenti debet panem intinctum accipere.

Ad haec autem quae dicta sunt et omnia similia dicimus, quod Ecclesia nulli dat panem intinctum, neque in sanguinem, neque in vinum, sicut diximus, eo quod Judas proditor per intinctum panem est demonstratus, et quod sicut dicit Glossa, tintcio infectionem proditionis signat : quia tintcio exterius inficit et non mundat ex profundo : bibentes autem sanguinem in profundum sui sanguinem accipiunt, et mundatur : sed quibus adhaeret exterius sanguis, sunt viri sanguinum et homicidae. Isa. 1, 13 : Manus vestrae sanguine plena sunt. Psal. 1lV, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit.

Quod autem objicitur de Booz et Ruth, dicendum quod in veritate Booz, qui firmitas interpretatur, ibi Christum signat, qui Ecclesiam facto suo mystice confirmat : et Ruth signat Ecelesiam : sed acetum non est signum sanguinis Domini, quia, sicut diximus in ante habitis, de aceto sanguis Christi confici non potest : sed acetum ibi signat acerbitatem passionis Christi, in

cujus acerbitatis memoriam debet sumi a fidelibus corpus Christi. Luc. x x u , 1 9 : Hoc facite in meam commemorationem. I ad Corinth. x i , 2 6 : Quotiescumqu manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Signat autem etiam acetum acetosam aversionem synagogae, quae in vinea Domini fuit, et sitim suam aceto pro vino potavit : et ideo dicitur, Matth. x x v i , 3 4 , quod cum gustasset, noluit bibere, hoc est, acetosos noluit sibi incorporare. Fideles autem sumentes sanguinem Christi ad hoc sumunt, ut Christo incorporentur. Unde patet, quod nihil est acetum de sanguine quantum ad significatum.

Quod autem dicitur de facto Ecclesiae in Parasece, dicendum, quod Ecclesiae consuetudo non est illo die corpus Domini vel sanguinem conficere, sed potius reservatum corpus in pyxide confectum in die Ccnea, Ecclesia in Parasece in calicem in quo est vinum, immittit. Et sic sacerdos sumit de calice, sed nulli sumendum porrigit. Et hoc significatur, quod corpus Domini tinctum est illo die in sanguine ipsius et sic oblatum pro nobis. Isa. l x i i , 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis sua. Et post pauca, y. 2 : Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimentum tuum sicut calcanlium in torculari ? Et iterum postea parum, y. 3 : Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea. Sanguis autem eorum dicitur : quia ab eis et pro eis fusus est. Et hoc significat Ecclesia illo die : et ideo nec conficit, nec porrigit illo die corpus vel sanguinem ad sumptionem alicujus.

Ad illud quod dicitur, quod Apostoli cum Christo intinxerunt. Respondendum est, quod nullus est qui accipit corpus, quin ipsum intinctum spiritualiter debeat accipere : sed intinctus ei

<--- Page Split --->

non porrigitur, sed unusquisque in memoriam Dominici sanguinis debet accipere, et sic per seipsum cum Domino intingit, quando passionibus Domini communicat : sed porrectus intinctus nulli datur propter causam quae dicta est. Tamen sciendum, quod sicut dicit Glossa, Joan. xui, 26, quando Dominus Judae panem intinctum porrexerit, non tunc corpus suum Judae dedit, sed ante Judae cum aliis distribuerat. Similiter etiam Apostoli cum Domino in paropside intingebant, non tunc corpus Dominicum de catino accipiebant, quod ante de manibus suis acceperant, sed potius azyma quae tunc intincta ab omnibus accipiebantur, accipiebant, ut ritum Phase servarent in memoriam illius conspersionis, quam populus tulit secum cum exiret de Ægypto, quod potius significabat novae gratiae conspersionem, per quam praeparandi sumus

ad communionem corporis Dominici, quam significat sanguis. Exod. xii, 34 : Tulit ergo populus conspersam farinam antequam fermentaretur. I ad Corinth. v, 8 : Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Sic igitur corpus Dominicum in forma panis per se, et sanguis Domini in specie vini per se usu istius gratiae sunt sumenda, et propter vitandam occasionem distillationis ad terram si corpus Dominicum intinctum in sanguinem fidelibus porrigeretur. Similiter autem si intingeretur in vinum non consecratum, tamen id vinum omni reverentia dignum efficeretur ex ipsa intinctione, et non esset cautum id porrigere : quia vix vel numquam caveri posset, quin aliquid a manibus porrigentis stillaret, et manibus adhaereret, etc.

CAPUT V.

Qualis debeat esse hic potus in proprii effectus operatione ?

  1. Sequitur hic ultimo dicendum de rum sub hujus potus proprii effectus operatione, de quo quidam faciunt quaestionem.

Quia enim Christus totus cum sanguine et anima spiritu et deitate habetur sub specie istius cibi qui est panis, videri potest alicui, quod nihil operationis habet in sacramento potus in specie vini 1. Si enim dicitur de natura, quod non abundat superfluis, neque deficit in necessariis, cum ordinatior sit gratia quam natura, videtur quod in gratia nihil debet esse superfluum. Cum igitur

totus Christus cum suo sanguine habeatur sacramentaliter sub specie panis, videtur quod totum superfluit id quod adjicitur de specie vini.

Sed ad hoc dicimus, quod Christus postquam exhibuit corpus suum sub specie panis, tunc etiam postea exhibuit sanguinem suum sub specie vini, et utrumque sacramentaliter celebrandum esse praecepit in Ecclesia per statuta Apostolica, et ideo Ecclesia instruitur actione Christi, et utrumque celebrat divisim conficiendo corpus sub specie

<--- Page Split --->

panis, et divisum conficiendo sanguinem sub specie vini. Quod autem sic divisum haec duo exhibuerit, et celebranda instituerit Christus, patet, Matth. xxvi, 26 et seq., ubi primo de pane dicitur : Cænantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et post id divisum ab illo dicit de calice : Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Similiter, Marc. xiv, 22 et seq., divisim unius eorum post aliud dicitur de communione corporis primo, et de sumptione sanguinis secundo. De corpore enim dicit sic : Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. Quo jam perfecto sequitur de calice sic : Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Hoc enim expressius habetur, Luc. xxii, 19 et seq., ubi de confectione corporis ex pane dicit sic : Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. Hoc autem toto perfecto iterum dixit de calice sic : Similiter et calicem, postquam emanvit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Ex omnibus istis accipitur, quod Christus sub una specie panis corpus suum tradidit, et sub altera specie vini tradidit sanguinem, et sic servandum instituit : et cum Christi actio, nostra sit instructio, pro certo haec duo nobis servanda esse præcepit : et ideo sub una specie corpus, et sub altera tradimus sanguinem.

operations accidentales multi valde sint in sacramentis, tamen unus effectus est substantialis in omnibus sacramentis, per quem sacramenta ab invicem distinguuntur. In sacramento ergo cibi spiritualis debet attendi aliqua operatio substantialis, per quam ab aliis dividitur sacramentis, cum in baptismo detur esse substantiale spirituale per generationem spiritualem, sicut dicit Dionysius : et in sacramento confirmationis detur incrementum per confirmationem et confortationem virtutis, ita consequenter ad edulium idem esse conservandum et restaurandum et augendum datur in Eucharistia edulium spirituale. Edulium autem spirituale non habet fieri nisi sub elemento visibili, sicut et caetera sacramenta : quia sacramentum Ecclesiæ nihil in gratia causat, quod ex similitudine non significat. Signare autem non habet nisi ex elemento visibili et corporali. Cum igitur alimentum ad naturæ perfectionem non possit perfecte significari, nisi in elemento cibi et potus, oportet quod elementum cibi et potus sit in sacramento : nutrimentum enim spirituale non perficitur sine potus significatione, sicut et nutrimentum corporale quod sumitur non perficitur sine potu : et sicut post nutrimentum corporale sumitur potus ad perfectionem nutrimenti corporalis, ita post nutrimentum spirituale sumitur potus ad perfectionem nutrimenti spiritualis, qui a nutrimeuto divisam habet operationem in satisfactione sitis et latione nutrimenti, et hujusmodi aliis, qualia diximus in ante habitis.

Adhuc autem divisam habet operatioChristus nem sanguis a corpore. Corpus enim pus in dedit Christus in communionem sui et communenionem si membrorum : sanguinem autem dedit in ter membreorum, redemptionem, sicut patet in dictis jam sanguine ante auctoritatibus. Iste autem sunt diredempti visæ operationes : nulla enim existente redemptione facta vel facienda, adhuc esset vel esse posset communio. Iterum posito, quod sit communio capitis et

<--- Page Split --->

membrorum, non oporteret quod hoc modo sicut modo est, esset redemptio. Divisae ergo essentialiter ab invicem sunt gratia communionis et redemptionis. Cum ergo Dominus sic ordinaverit et multiplicaverit sacramenta, quod omnes gratias sacramentales habeamus in sacramentis, et alia gratia sit redemptionis per sanguinem, quam communionis per corporis sumptionem, non sufficit in sacramento habere elementum significans communionem, nisi etiam haberetur elementum significans redemptionem : et sic Christus hac ratione instituit utrumque.

4. Quod ergo dicit, quod alterum videtur

esse superfluum, cum sanguis habeatur in corpore, et corpus in sanguine. Dicendum, quod hoc non est verum : verum quidem est, quod sanguis habetur in corpore, sed non ex virtute sacramentali, sed potius sanguis habetur in corpore ex unione naturali : quia humores uniuntur cum corpore cujus sunt humores. Anima autem habetur per unionem potentiae ad actum. Deitas vero habetur cum istis per unionem gratiae. Tamen nihil horum nisi corpus habetur ex virtute sacramenti. Oportet autem propter effectum sacramentalem, ut sanguis ibi habeatur ex virtute sacramenti ad nutrimentum pertinente : et ideo oportuit ut esset ibi consecretio ex elemento potus, sicut fuit ibi confectio ex elemento cibi : quia aliter sacramentum in virtute et ratione sacramentali esset imperfectum, et non signaret perfectum alimentum : quia nullum alimentum hominis perficitur sine potu, sicut patet satis per ea quae in ante habitis satis bene dicta sunt.

mitur significatio ad invisibilem sacramenti spiritualem effectum, sicut in baptismo ex aqua sumitur significatio intinctionis interiorum et ablutionis ab originali peccato : et confirmatione ex oleo et balsamo, ex quibus chrisma componitur, sumitur significatio ad invisibilem Spiritus sancti unctionem, ad confortationem contra debilitatem fomitis : et in hoc sacramento altaris ex cibo sumitur significatio nutrimenti spiritualis, et ex potu sumitur significatio spiritualis potus : tunc videtur, quod duo elementa corporalia ex quibus dua sumuntur significationes, ad duos effectus spirituales, efficiant non unum, sed duo sacramenta : et sic duo et non unum sunt sacramenta altaris4. Et hoc etiam videtur dicere beatus Gregorius in quadam Collecta, ubi sic dicit : « Perficiant in nobis, quæsumus, Domine, tua sacramenta, quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. »

Ad hoc autem dicimus, quod pro certo illa objectio procederet, si et elementa visibilia in sacramento, et significationes quae ab ipsis sumuntur, et effectus spirituales quos signant, ad unum et idem non referrentur. Jam autem habitum est in antecedentibus, quod naturalis cibus hominis non perficitur calido sicco, nisi referatur ad frigidum humidum : quia sine illo nec subtiliatur, nec per vias ad membra fluit ut nutriatur, nec continuatur nisi humido, nec membris adhæret nisi per humidum. Similiter autem et potus naturalis non refertur per se, sed ad cibum a quo accipit terminabilitatem, cum per se humidum sit interminabile : et ideo utrumque simul in sacramento unum signant perfectum et completum spirituale nutrimentum, sicut et Christus dicit, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Et quod dicit beatus Gregorius : « Perficiant in nobis tua sacramenta, etc. »

Sed tunc forte adhuc aliquis objiciet et dicit : ex quo sacramentum omne secundum materiam et id quod signat in eo, est corporale elementum, ex quo su-

4 Super hanc quaestionem, vide in IV Sententiarum, Dist. VIII, Art. 13. Tomo XXIX hujusce

<--- Page Split --->

Attendendum est, quod non dicit duo sacramenta, ut pluralem numerum significet per dictionem numeralem, sed dicit sacramenta pluralitatem quamdam consignificando : et in hoc notat quod est unum sacramentum simpliciter habens quamdam in elementis pluralitatem, quae tamen pluralitas ad idem significandum est relata : et hoc est nutrimentum connaturale et perfectum.

His sic a nobis praedeterminatis, dicimus quod potus iste in sacramento unam habet operationem suae virtutis essentialem et spiritualem, et quinque alias habet operationes adjunctas. Illa autem operatio quae est spiritualis et essentialis est, quae facit operationem veri potus in vita spirituali et esse spirituali, secundum quod esse in baptismo nascimur filii Dei sive Deo, et in confirmatione in eodem esse accipimus confortationis perfectionem. Non enim potest esse inedia spiritualis, quin ex multis occupationibus et negligentiis hominis in hoc esse fiat aliqua deperditio corporis, sicut in confecto fame corporali fit deperditio corporis et virtutis membrorum, quae per alimentum corporale restituitur. Et similiter per potum spiritualem, qui cibum influit membris et deducit, fit spiritualis reparatio in esse spirituali deperdito per famem et carentiam alimenti spiritualis : et haec est sua operatio substantialis : et est, ut diximus, ut Christo et membris ejus perfecte incorporemur, et sibi fortiter adhaereamus et maneamus in ipso, sicut hi qui per humorem sanguinis ejus corpori suo sumus influxi. Unde ipse dicit, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sic autem sibi influxi et cohaerentes spiritum ipsius participamus et vitam. Joan. vi, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Eccli. iv, 12 : Sapientia vitam filiis suis inspirat : et suscipit inquirentes se, et

præibit in via justitiæ. Sapientia enim est Christus, qui corpus suum communicando membris suis et sanguinem influendo, et cum sanguine influit, et inspirat eis spiritum et vitam : et sic in suam incorporationem suscipit inquirentes se, præiens eos in omni via justitiæ : quia nisi sic simus in ipso, viam justitiæ non possumus tenere. Hoc modo cum Dominus de cibo et potu plenis spiritualibus effectibus loqueretur, non intelligentes quidam quibus durum videbatur, si corporaliter corpus Domini deberent atterere et lacerare, dixit Dominus erudiens illos de perfecto spiritus nutrimento, quod in sacramento accipitur, et ad spiritualis vitæ deperditæ restaurationem, dixit : Hoc vos scandalizat ? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 1 ? Ac si dicat : Mirum est, quod hoc vos scandalizat, quod vos vere beatificat. Si vos ergo videritis aliquando oculis fidei mentalibus Filium hominis cum omnibus sibi per cibum et potum incorporatis membris ascendentem in dextera Dei Patris, in qua dextera in persona divina fuit prius ab æterno ? Tunc, inquam, ex hoc non scandalizabimini, sed magis exsultatione et gaudio perfundemini : quia sic incorporati spiritus et vitæ et beatitudinis Christi facti estis participes : et ideo subjungit : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt 2. Spiritus est qui in his verbis ad vitam beatam vivificat. Caro autem sola si dentibus discerpatur, sicut vos carnalibus cogitationibus pleni intelligitis, non prodest quidquam 3, sic accipiendo operationem cibi et potus sacramenti. Panem Angelorum manducavit homo : quia Angeli non visibili, sed invisibili divino tantum potu et cibo utuntur. Tob. xii, 18 et 19 : Cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram. Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus

<--- Page Split --->

videri non potest, utor : sicut dicitur, Eccli. xv, 3 et 4 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur : et continebit illum, et non confundetur. Sic enim acceptus panis sacramenti secundum intellectum est panis vitæ et aqua sapientiæ non est aqua insipida : quia sapientia dat ei saporis suavitatem ut fiat vinum gaudii æterni, sicut fecit in Cana Galilææ 1. Et sic potabit illum ut influat ad incorporationem Jesu Christi : et sic incorporatus firmetur in illo, et non flectetur ab ipso per aliquem tentationis impulsum : et continebit eum sic in se, et numquam confundetur, jam particeps spiritus et vitæ et gratiæ et beatitudinis Jesu Christi, exaltandus in ipso ad dexteram Dei, ut ibi fruatur ipso in rerum veritate, sicut hoc signatum est in sacramenti corporalis specie. Sic enim ipse Christus dicit, Joan. nu, 13, quod nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo : quia Filius hominis sic de cælo descendit, ut omnes sibi incorporatos et per sanguinem sibi influxos secum ascendere faceret in dexteram Patris, ut ipsi ibi in æternum divinitate sua perfruantur.

Illud autem nutrimentum quod, sicut diximus, ex cibo spirituali et potu spirituali componitur, ad interiorem hominem nutriendum refertur, de quo dicitur, II ad Corinth. iv, 16 : Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Is autem homo in gratia generatur, sicut dicitur, ad Ephes. iv, 23 et 24 : Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Et quia, sicut dicit Philosophus, ex eisdem generamur et nutrimur, oportet quod idem interior homo nutrimento gratiae nutriatur. Hoc est edulium quod Eucharistia, hoc est, bona gratia voca-

tur, sicut per multa in ante habitis ostendimus.

Adjunctæ autem operationes quas hahet sacramentum in quantum est potus sanguinis Jesu Christi, sunt quinque, secundum quinque quæ sunt in sanguine Domini : quarum prima est redemptio a debito mortis æternæ, quod habet in quantum sedes animæ in sanguine est, quem pro nobis Dominus posuit. Secunda est, quod sanguis a peccato lavat, et hoc habet ex vi deitatis quæ conjungitur sanguini. Tertia est, quod rigat arida et infundit, et hoc habet ex humore pietatis propriæ. Quarta est, quod tingit, et hanc habet ex roseo purpureo suo colore. Quinta est, quod signat, et hoc habet in quantum defluite cruce Christi.

De prima quidem quæ est sanguis redemptionis, dicitur, Apocal. v, 9 : Occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, hoc est, eruisti a diaboli potestate, in cujus potestate pretio pomi venditi fuimus. Hoc est quod dicitur, I Petri, 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Hoc etiam præfiguratum est in prophetia Zachariæ, ix, 11, ubi dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : hoc est, per redemptionem sanguinis solvendo pretium pro eis animam tuam, cujus sedes est in sanguine aperto carcere peccati et mortis, omnes vinctos peccatis et clausos in carcere mortis per redemptionem emisisti eos in libertatem gratiae et reconciliationis. Hoc modo sanguis Christi sumptus dicitur pignus redemptionis et salutis : quia sicut homo qui pignus habet vel pecuniam, ab omni redimit se impetitione, sic incorporatus sanguini secum habens Christi animam, tamquam per pignus redimit se ab impetitione debiti et obligationis peccati. Hoc

<--- Page Split --->

modo loquitur Apostolus, II ad Corinth. 1, 21 et 22 : Qui confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Haec omnia facit per sanguinem Christi, cujus sumptio conflirmat membrum cum membro in Christi mystico corpore. Hic sanguis ungit ad sanitatem salutis. Hic nos signat contra Angelum percussorem. Per illum datur nobis pignus Spiritus : quia sedes animae Christi est in sanguine, et illi per unionem conjunctus est Spiritus divinus, qui est deitas aeterna, faciens hoc pignus valere in copiosam redemptionem. Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. De ista redemptione dicitur, Osee, vii, 13 : Ego redemi eos, et in me locuti sunt mendacia. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Et hanc petit Psalmista, Psal. cxxix, 8, dicens : Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

Sic ego redemptio adjuncta est operationi sanguinis Jesu Christi.

Est etiam operatio ipsius lavare sordes vitiorum, et sordes venialium, et sordes reliquiarum peccatorum. Sanguine enim suo Christus volens lavare peccata mundi, acumen dedit sanguini, ut sordes in nobis profundatas lavare posset : quia sicut hi qui faciunt lixivium, qui acuunt humorem quo fit lixivia, ut sordis profunditas in pannis acumine suo lavari possit : ita Dominus apposuit humori sanguinis acumen deitatis, ut sanguine Christi Dei electi omnes lavarent sordes vitiorum. Hoc est quod dicit Apostolus, ad Galat. ii, 20 : Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Haec autem traditio fuit in lotione sanguinis. Apocal. i, 29 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hoc voluit dicere Joannes Baptista, Joan. i, 29, quando dixit : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non enim tulit peccata mundi, ut haberet :

sed tulit, ut sanguine lavaret, sicut dicitur, Apocal. vii, 14 : Laverunt stolns suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Stola qua dicitur a 7o/ov quod est longum, et signat usque in finem totam conversationem, quam a sordibus lavare necesse est totam, et dealbare in sanguine Agni : quia sicut dicitur, Isa. lxiv, 6 : Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruata universa justitiae nostra. Et ideo magna et acuta indigent ablutione. Apocal. xxii, 14 : Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vita, et per portas intrent in civitatem. Soli enim qui abluti sunt in sanguine mundissimae aspersionis Agni immaculati, habent potestatem in ligni vitae fructu, quod est corpus Domini : et illi sunt de unitate corporis mystici, ex quo construitur civitas cœelestis, in quam isti ingredientes intrant in gaudium Domini sui, sicut dicitur, Matth. xxv, 21 et 23. Haec lotio signata est, IV Regum, v, 10, ubi dicitur : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Jordanis enim humilis descensus interpretatur, et signat torrentem sanguinis, qui descendit ab humilitate crucis, in quo fluxu omnes mundati sunt ab infectione corruptae carnis : ideo Dominus voluit, quod de latere suo flueret aqua expiationis cum sanguine redemptionis, ut ex aqua virtutem ablutivam signaret esse in sanguine. Unde dicitur, ad Hebr. x, 22 : Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. Quia a corruptione corporis tota processit corruptio. Zachar. xiii, 1 : In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruata, hoc est, in ablutionem corporis et animae.

Et sic patet, quod ablutivus est sordium sanguis Christi.

Tertiam autem adjunctam operationem habet, quod rigat arida et infundit,

<--- Page Split --->

et per hanc etiam operationem exstinguit incensa a malo calore cupiditatis et concupiscentiae. Naturale enim est, quod nihil ita ad humectandum et fecundandum rigat arida sicut bonus sanguis, et nihil adeo exstinguit mala incendia et substantiam consumentia sicut sanguis subtilis et bonus, quando tali sanguine membra infunduntur. Hoc signatum est, Eccli. xxiv, 42 et 43, ubi dicitur : Dixi, rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Ex sanguine enim lateris et cordis sui Dominus rigavit Ecclesiae hortum, ut omnes bonae stirpes in eo oriantur, et factus est ei trames sanguinis de quinque decurrens vulneribus, abundans in totius mundi irrigationem, ut arida ipsius humectentur, et incensa exstinguantur : et fluvius iste appropinquavit ad mare amaritudinis passionis Christi. Hinc est quod, Jerem. xvii, 7 et 8, dicit de viro benedicto, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Naturale enim est, quod nihil ita humectat et rigat ad fructum et virorem sicut sanguis humanus. Quidquid enim sanguine hominis rigatur, statim viret et humectatur ad fructum Hinc est, quod Balaam videns in figura tabernaculorum filiorum Israel distinctiones Ecclesiarum sanguine Christi rigatas, dixit, Numer. xxiv,3 et 6 : Quam pulchra tabernacula tua, Jacob! et tentoria tua, Israel ! Ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, etc. Tabernacula enim sunt Ecclesiae contra inimicas potestates militantes. Tentoria autem Israel in refrigerio contemplandæ veritatis habitantes. Valles autem sunt nemorosæ in

humilitate multum fructum afferentes. Horti autem sunt ab oriendo dicti, plantationem virtutum intendentes, qui sunt juxta fluvios vulnerum Christi, sanguine Christi per spiritualem et sacramentalem sanguinis communionem irrigati. Hoc irriguum necessarium est nobis : quia cor nostrum sæpe destitutum est humore pietatis et aret in seipso. Psal. cxlii, 6 : Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Judicum, i, 13, dixit Axa, quæ furibunda interpretatur, eo quod irascitur et vindicat in se peccata commissa : Terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb, scilicet Deus Pater, irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum enim inferius est fons sanguinis Jesu Christi : irriguum autem superius est ros gratiae cœelestis, descendens a deitate sanguinis Jesu Christi.

Sic ergo et rigat arida et exstinguit incensa : sic enim humore suo exstinguit igneam romphæam positam ante paradisum ad custodiendam viam ligni vitæ 1, ut via sit facilis de cætero ad accedendum ad lignum vitæ.

Quarta autem operatio sanguinis quam ex roseo et purpureo suo habet colore, est quod tingit omne illud super quod funditur, et omne tinctum ab ipso rubricatur et securatur ab Angelo percussore. Et ideo etiam sanctum vocatur ab antiquis legibus sanguine tinctum : quia tinctura sanguinis confirmantur leges : et ideo filii Israel utrumque postem et superliminaria domorum suarum sanguine tinxerunt agni, ut Angelus percussor non posset ingredi. Exod. xii, 13 : Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. Ædes enim in quibus habitamus, sunt virtutum et operum conservationes. Ostia autem sunt sensuum apprehensiones et sensibilium ad nos ingressus. Uterque postis est ratio deliberativa in

<--- Page Split --->

parte una, et libera ad consentiendum, vel dissentiendum voluntas in parte alia. Et superliminare domorum est pars rationis superior, quae contemplandis superioribus inhærere deberet ad regendam totam domum, et custodiendum ostium in quibus si sanguis agni tinctus fuerit per ‘communionem sancti calicis et considerationem Christi passionis, percussor et nequam angelus appropinquare non audebit, et plaga disperdens non erit in omnibus ædibus nostris. Iste est coccus bis tinctus, de quo dicitur, Exod. xxvii, 3, quod vestes sacræ tingi debent. Coccus enim conchilium est, quod, ut dicunt Philosophi, de rore nascitur, et murex vel purpura vocatur, a quo etiam murilegi dicuntur, qui talia colligunt. Hunc colorem rubicandissimum habet ante in corpore sub capite, qui est sanguis ejus, quo purpuræ regum colorantur, et signat Christum in sanguine suo purpureo nos tingentem et sanctificantem. Dicitur autem coccus sine virili semine conceptus, et natus bis tinctus in suo sanguine : quia et in vita tinctus est plagis manuum et pedum, et post mortem tinctus plaga lateris, et utroque sanguine tinxit Ecclesiam in sanctificationem, nec sanctificata est, nisi esset suo tincta sanguine. Hæc est tunica polymita quam patriarcha magnus Joseph filio suo fecit vestimentum 1, scilicet totam vestiens Ecclesiam varietate virtutum, quod vestimentum corpus Christi signat, cui tota incorporatur Ecclesia, quam fratres venditores Joseph sanguine hædi tinxerunt : quia Judæi, fratres Domini, vendentes Dominum in Juda proditore, tunicam corporis Domini et ecclesiasticae conversationis sanguine profuderunt : qui hædi sanguis dicitur, quia et a peccatoribus et pro peccatoribus et a corpore quod per passibilitatem simile fuit corpori peccati, est effusus in talis tunicae tinctura. Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcan-

tium in torculari? Sic autem tincti sanc tificamur sanguine et conformamur Christo. Exod. iv, 23 : Sponsus sanguinum tu mihi es.

Quinta autem et ultima operatio adjuncta sacramento est, quod signat, et hanc habet a cruce, a qua defluit, per quam omnes in Dei familiam et Christi filii ejus characterizamur, et distinguimur, et signamur. Hinc est quod dicitur, Apocal. vii, 3 : Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Consignari enim debet Christo, qui est de familia Christi, signo crucis et sanguinis ejus : quia non consignati percutimur, cum terra quæ terrenos signat dilectores, et cum mari quod mundanorum signat inquietas sollicitudines, et cum arboribus quæ personatuum et honorum signant altas et proceras dignitates. Ezechiel. ix, 4 : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio ejus. Thau autem est signum crucis et sanguis Christi. In isto signo sanguinis et passionis Christi Paulus gloriabatur, ad Philip. ii, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occuram ad resurrectionem quæ est ex mortuis. Ad Galat. vi, 17 : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Stigmata enim illa sunt consecrationes passionis et sanguinis Jesu Christi. Turpe enim est caput nostrum signum rosei sanguinis portare, et membra nihil communionis habere cum sanguine. Dicit enim sponsa de sponso in Canticis, v, 10 : Dilectus meus candidus innocentia, et rubicundus sanguine. Turpe est ergo nos fœda concupiscentia inquinatos mundo configurari, et pollutum ducere sanguinem Jesu Christi Domini nostri.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III.

IN QUO AGITUR QUALITER TOTUS CHRISTUS TAM SUB FORMA PANIS, QUAM SUB FORMA VINI CONTINEATUR.

CAPUT I.

Opiniones quorumdam recitat qualiter Christus sub speciebus sacramenta libus contineatur.

Modo secundum formam superius habitæ divisionis dicere debemus qualiter totus Christus tam sub forma panis quam sub forma vini contineatur.

De hoc apud antiquissimos tres fuerunt opiniones, quæ etiam tam in libro quarto Sententiarum, quam in Decreto 1 sunt descriptæ.

Una autem et prima illarum opinionum est, quod Christus tam sub forma panis quam sub forma vini non continetur nisi sub signo sacramentali.

Secunda opinio est, quod Christus secundum veritatem corporis et animæ continetur sub forma panis et sub forma vini, ibidem sub eisdem formis remanentibus substantiis panis et vini, quæ existentiae Christo ibidem non obstant : quia Christus secundum totam veritatem cor-

porum et animæ bene est cum alio corpore in eodem loco, sicut quando ostiis clausis ad discipulos intravit, et quando irrupto, hoc est, non aperto sepulcri signaculo, de sepulcro surrexit : et secundum hanc opinionem color et sapor et quantitas et figura panis et vini sunt sicut in subjecto et in substantia panis et vini, sed ulterius significant refectionem spiritualem quæ est in corpore et sanguine Domini. Et hujus dant similitudinem : quia sic est in aliis sacramentis novæ legis, sicut in baptismo, ubi substantia aquæ salvatur, in qua sicut in subjecto sunt frigiditas aquæ et limpiditas et humanitas, quæ tamen in spiritu spiritualem significant ablutionem et tinctionem et refrigerationem. Similiter autem est in confirmatione, in qua in chrismate

<--- Page Split --->

manent substantia olei et substantia balsami, in quibus sicut in subjecto est odor et pinguedo, quae tamen in spiritu significant odorem gratiae Spiritus sancli et unctionem quae per Christum fiunt contra debilitatem quae est ex fomite, et sic est in aliis sacramentis.

Tertia opinio est, quod Christus ut cibus spiritualis secundum veram existentiam corporis et animæ et spiritus et deitatis et omnium membrorum suorum totus continetur sub forma panis et sub forma vini totus, et non remanent ibi substantiae panis et vini, quia nihil sub formis panis et vini continetur ibi, nisi veritas corporis Christi, et veritas sanguinis Christi, et formæ, scilicet sapor et color panis et vini sunt ibi sine aliquo subjecto, nec sunt ibi nisi ad significandum perfectum nutrimentum quod habetur ex corpore Christi et sanguine.

Istæ sunt omnes antiquorum opiniones, quae circumstant hanc quaestionem, qua quaeritur, qualiter Christus sub forma panis et vini continetur ? Secundum primam harum opinionum Christus secundum veritatem non continetur sub forma panis vel vini, sed signatur tantum reficere spiritualiter sicut panis et vinum reficiunt corporaliter. Secundum autem secundam opinionem continetur Christus sub illis formis, sed cum substantiis panis et vini. Secundum tertiam nulla ibi substantia continetur, nisi substantia corporis et sanguinis Christi et naturarum quae sunt in Christo, etc.

Opponitur autem contra primam opinionem 1 quod dicit Christus 2 porrigens panem discipulis : Accipite, hoc est corpus meum. Et similiter porrigendo calicem, dicit : Hic est sanguis meus. Haec enim oratio non est vera, si id quod demonstrationi supponcbatur, non fuit verum corpus et verus sanguis Christi : et

sic in sacramento veritatis super quod tota fundatur Ecclesia, non videtur esse verum : quod est valde abominabile.

Adhuc objicitur contra istos de verbo Apostoli, I ad Corinth. x, 16 : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimmus, nonne participatio corporis Domini est ? Hoc enim non est verum, si non sumitur sub forma panis corpus Christi, et si non sumitur sub forma vini sanguis Christi. Et sic non verum diceret Apostolus, quod est valde inconveniens in sacramento veritatis. Adhuc, quid esset necesse tantum appararatum facere pani et vino, quæ non nisi signarent corpus et sanguinem Christi ? Quia etiam sine tali apparatu panis per solam institutionem posset significare corpus, et vinum posset significare sanguinem. Adhuc, ad quid ad hoc ordinarentur sacerdotes, et ad quid ad hoc consecrarentur altaria et templa et cætera quæ ad ritum et cultum altaris pertinent, si nihil in his fieret nisi quod benediceretur ibi panis, qui corpus Christi non nisi significaret, et vinum quod non nisi significaret sanguinem Christi ? Adhuc autem, adoratio et veneratio quæ fit a populo, puræ exhiberetur creaturæ. Et sic in omni Missa fieret idololatria : quia cultus debitus creatori, puræ exhiberetur creaturæ : quod valde nefarium est dicere.

Propter hæc et hujusmodi constanter dico, quod illa opinio non est opinio, sed hæresis manifesta et condemnata, et deberet comburi liber in quo continetur. Et quamvis ipsi respondeant ad omnia prædicta aliqualiter modis responsionis de quibus nullus penitus debet curare Christianus, tamen constantissime dicendum est, quod hæretici sunt, qui tenent illam opinionem : quia pro certo nulla Catholica responsio ad ea quæ jam objecta sunt,

<--- Page Split --->

potest adhiberi. Si enim dicatur quando dicitur : Hoc est corpus meum, quod sensus sit : Hoc quod est significatum per hoc quod est corpus meum : tamen pro certo quod dicitur, nihil est : quia pronominis demonstratio non potest denotare demonstrationem ad oculum, nec demonstrationem simplicem, nec aliquis modus locutionis ibi potest denotari. Quod enim non notet demonstrationem ad oculum, patet : quia illi qui hoc dicunt, Christum sub forma illa dicunt non contineri. Quod etiam non notet demonstrationem simplicem, patet : quia demonstratio simplex ad minus requirit idem specie, sicut quando demonstratur ruta, vel alia herba, dico, haec herba crescit in horto meo, eo quod similis in specie in horto meo crescit. Hic autem nihil simile est : quia nec corpus Christi secundum istos est ibi, nec aliquid sibi simile in specie : et sic pronomen oportet cadere a demonstratione, quod penitus est ridiculum. Unde illam primam opinionem haereticam esse pronuntiamus.

Et si dicatur, quod in Decreto et Sententis continetur, dico quod in his libris non continetur ut determinata veritas, vel sicut opinabilis probabilitas, sed sicut per disputationem condemnanda haeretica falsitas : tamen in scientia sacramentorum non multum attendenda est sententia Decretistarum : quia pro certo multa falsa de cordibus vel talibus scribunt, et dicunt, eo quod sunt homines ignari in sacra Scriptura, nescientes originalia sanctorum, nec possunt non peccare docentes in fide Catholica quae ignorant, etc.

Hac ergo opinione rejecta tamquam haeretica et immunda, videamus de secunda, quae dicit substantias panis et vini ibi manere, et cum illis substantiis in forma panis et vini esse corpus Christi et sanguinem secundum substantiae suae veritatem. Isti enim pro se duas fortes rationes inducunt, et tria signa, quibus id persuadere nituntur quod dicunt.

Una autem illarum rationum est : quia dicunt, quod ibi sunt accidentia, scilicet figura, quantitas, color, odor, et sapor, et ea quae tanguntur, scilicet frigidum, siccum, et humidum, quae sine subjecto esse non possunt. Cum igitur talia non afficiant corpus Christi, quod est quantitatis et figurae humanae, et non est rotundum parvum, nec habet colorem albi panis vel colorem vini, nec odorem vel saporem, nec tale humidum, vel siccum, vel frigidum, quale est in pane et vino, oportet quod illae formae et qualitates aliam substantiam aliquam afficiant. Nulla autem est ibi quam afficere possint, nisi substantia panis et vini. Ergo manent ibi substantiae panis et vini cum veritate substantiae Christi tam secundum deitatem quam secundum humanitatem.

Secunda ratio est : quia dicunt, quod Christus non est destructor substantiarum quarum ipse est creator et conservator, adducentes pro se illud Apostoli, ad Galat. ii, 18 : Si enim quae destruxi, iterum haec adfisco, praevaricatorem me constituo. Et illud Ecclesiastici, xxxiv, 28 : Unus adficans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ? Cum igitur nulla sit utilitas destructionis substantiarum panis et vini, eo quod Christus secundum veritatem suae substantiae secundum humanitatem et divinitatem cum eis sub eisdem formis esse possit, Christus sua presentia non destruit illas substantias : nec est aliquid aliud in sacramento quod destruat eas : igitur manent illae substantiae panis et vini.

Signorum autem primum quod inducunt, est quod quando confectum est corpus Christi in altari, hoc satiat corporaliter esurientem et sustentat, si in magna quantitate ab homine sumatur : quod non faceret, si substantiam corporalem panis et vini non haberet. Secundum autem signum esse dicunt : quia frequenter invenitur, quod mus vel aliud animal de pyxide post consecrationem sumens, illo sustentatur : constat autem, quod mus et brutum corpore vel sanguine

<--- Page Split --->

Christi non reficiuntur : refici autem illa necesse est aliqua substantia : oportet ergo, quod reficiantur substantia panis, et substantia vini : sed non reficiuntur eis nisi maneant sub formis illis : igitur mannent substantiae panis et vini sub formis illis. Tertium autem signum, cui maxime innituntur, est quod post consecrationem panis saepe putrescit in pyxide, ita quod decidit per partes, et saporem putrefacti contrahit : nihil autem putrescit, nisi substantia mixta : igitur ibi est substantia panis mixta, et similiter substantia vini. Corpus enim Christi et sanguis non putrescunt : accidens autem per se numquam putrescit : quia per se sumptum est forma simplex simplici et invariabili essentia consistens.

Hæ sunt potentes rationes quæ isti pro suæ inducunt opinionis assertione.

cnim demonstratur corpus Christi, tunc nihil dicit. Si autem demonstratur substantia panis, tunc simpliciter falsum est quod dicitur in locutione. Et similiter objicitur de hoc quod dicit : Hic est sunguis meus. Et hæc est objectio theologica et fortis contra istam opinionem.

Adhuc contra istos etiam objicitur ex ratione : quia si manent ibi substantiae panis et vini, tunc accidentia quæ ibi sunt sensibilia, non ducunt per significationem nisi in refectionem talem qualem præstare possunt illæ substantiæ in quas ducunt : hæc autem est refectio corporalis : igitur non ducunt significando in refectionem spiritualem : et sic inutilia insunt sacramento : quia omnes formæ sacramentales ducunt in aliquam gratiam invisibilem, quæ confertur in sacramento.

Opponitur autem et istis de verbis Domini. Cum enim dicimus : Hoc est corpus meum, quaeritur ab eis, quid demonstrat pronomen ? Si enim dicatur, quod demonstrat substantiam panis, quam afficiunt formæ sensibiles quæ ad sensum demonstrantur, tunc locutio omnino est falsa : quia tunc demonstratum per pronomen est substantia panis : et constat, quod substantia panis non est corpus Christi : quia substantia panis inanimata est, et non viva, et non gloriosa. Corpus Christi et animalum est et vivum et gloriosum. Si autem dicatur, quod pronomine illo demonstratur substantia corporis Christi, hoc nullo modo stare potest : quia in nulla demonstratione demonstratur substantia, quando non afficiunt accidentia quæ sensibus subjiciuntur. Jam autem ante ostensum est et ab ipsa opinione concessum, quod accidentia sensibilia quæ ibi sentiuntur, ut quantitas, figura, odor, color, siccitas, et humi. ditas, nullo modo corpus Christi afficiunt : ergo substantia corporis Christi per pronomen non demonstratur : et sic aut nihil est quod dicit Christus : Hoc est corpus meum, aut simpliciter est falsum. Si

Adhuc autem objicitur: Secundum hæc in celebratione sacramenti non deberet dici, ut nobis fiat corpus et sanguis Jesu Christi: sed potius 'sic deberet dici, ut hic cum istis substantiis sub eisdem formis accidentium veniat corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi. Et secundum hoc Ecclesia male instituit hoc sacramentum celebrandum.

Propter ista et his similia multa quæ objici possunt, dico sine præjudicio, quod numquam mihi placuit ista opinio, quæ quamvis non judicetur esse hæretica, tamen est valde incauta, et hæresi valde vicina. Non enim video, quin sequatur ex ea ad minus falsitas verborum Christi, sicut patet in objectione jam inducta: nulla enim locutio admittit, quod hæc sit vera: Hoc est corpus meum, quæ nullam causam habet veritatis nisi eam quam dicunt, quod corpus Christi est sub eadem forma cum substantia panis: quia secundum locutionis proprietatem sequitur, quod substantia corporis Christi est cum substantia panis sub eisdem formis: ergo hoc quod demonstratur, non est corpus Christi: quia quando unum est cum altero in eodem, unum est diversum ab altero: quia

<--- Page Split --->

propter hoc quod duo dispartita sunt sub eodem, non propter hoc efficiuntur idem, sed manent dispartita. Et ideo subtiliter inspiciendo hanc opinionem, dico quod est valde incauta, et valde vicina haereticae pravitati : et ideo videtur mihi abjicienda.

3. Ad rationem autem primam quam pro se inducunt, videtur esse dicendum, quod substantiae panis et vini ibi non manent.

Quod autem objicitur, quod multum sumpta nutriunt ea quae sunt in altari. Dico, quod nutriri contingit dupliciter, scilicet ad satisfactionem desiderii famis et sitis, et ad restaurationem substantiae deperdita. Dico igitur, quod ex solis accidentibus odoris et gustus et tactus bene fit nutrimentum ad satisfactionem desiderii famis et sitis : sed non fit ibi restauratione deperditi : quia non est ibi substantia corporalis nutrimenti quae deperditum restauret : cum jam probatum sit in libro primo de Generatione et corruptione, quod non restaurat deperditum nisi quod est potentia caro et fit actu caro, hoc autem est substantia et non forma accidentalis.

Si autem objicitur, quod aliquis per longum tempus sustentatur comestis hostiis consecratis. Dico, quod ille nutritur hoc modo, quia accidentia tenent calorem naturalem, ne corpus consumatur, et non restaurant deperditum. Tamen quosdam vidi non parvae litteraturae viros, qui ad istam objectionem respondebant dicentes, quod in veritate in ipsa sumptione non est ibi substantia panis et vini, sed tantum substantia corporis et sanguinis Christi : sed post sumptionem corporis Christi in ipso stomacho, in ipso subjecto sub accidentibus saporis panis e' vini redit iterum substantia panis et vini : et tunc corpora sic sumentium corpus Domini et sanguinem, substantiis panis et vini redeuntibus nutriuntur ad corporis nutrimentum et deperditi restaurationem. Sed quia haec

opinio nec auctoritate probatur, nec ratione fulcitur, ideo istam reputamus conflictam opinionem : quia dicit Philosophiae id III primae philosophiae, quod fictum est coactum ad positionem. Et ideo dicendum videtur, sicut prius dictum est : hoc enim nec naturae valde est contrarium, nec repugnat rationi. Si enim natura in primo statu ante peccatum consideretur in primis parentibus in quibus ab ipso conditore corpus humanum debitam accepit quantitatem, tunc oportet dicere, quod si in tali statu primi parentes comedissent, cibus ille in veritatem corporum ipsorum secundum veritatem substantiae cibi non transivisset, et tamen per saporem et odorem et hujusmodi qualitates sensibiles naturam et substantiam corporis aluissent : et quia hoc omni homini constat, dicendum videtur, quod in cibo quem spiritualiter signat lignum vitae, non est substantia nisi corporis Domini, sed formis cibi illius exterioribus corpora sustentantur comedentium.

Et sic respondendum est ad illud quod inducunt pro signo primo : non enim magnum est si Christus facit in gratiae sacramento, quod fecisset omni cibo in natura hominis, si peccatum non interveuisset : tunc enim nulla deperditio facta fuisset in corpore : et ideo nullam restaurationem accepisset corpus ex cibo, sed ex qualitatibus sensibilibus ciborum fuisset tenta substantia, ne posset dissolvi.

De secundo autem signo dicimus, quod mus non accipit corpus Christi, sicut nec aliud animal, sed potius statim dissolutis formis accidentalibus sensibilibus sacramenti, non est ibi amplius Christus. Dissolutio anten formarum fit vel in ore muris, vel collo, vel stomacho, vel in aliis visceribus muris : et tunc nullo modo est ibi Christus. Quamdiu autem sunt ibi formae sensibiles quae discerni possunt sensu, tamdiu est ibi Christus, et non amplius.

Ad hoc autem quod dicit de nutrimento muris et sustentatione per cibum talem,

<--- Page Split --->

dico quod hoc non est expertum, nec est experiendum : quia maximum esset peccatum. Si autem intent quaerentes, quid fieret si hoc aliquis experiretur? Dico, quod tunc mus vel aliud animal nutrietur ad substantiae conservationem, et non ad deperditi restaurationem, sicut diximus etiam de hominibus.

Quod autem in tertio signo inducunt, non est difficile solvere : quia putredo et corruptio bene accidunt formae quae ponitur ens sensibile. Forma enim dupliciter consideratur, scilicet in se prout est essentia simplex, et sic est verum, quod invariabilis est. Consideratur etiam in esse sensibili : et hoc fit tripliciter, scilicet in materia corporis sensibilis, et in medio sensus, et in ipso sensu vel sensus organo. Et in materia quidem corporis sensibilis alterat et secundum esse alteratur, et generatur et corrumpitur secundum esse. In medio autem sensus existens secundum hoc esse quod habet in medio ut in medio, non semper alterat actione physica : quia color glaciei ex hoc quod est glacies, non infrigidat vel medium, vel sensum, et similiter color ignis non est combustivus, sicut nec figura ignis : non tamen est simpliciter inalterabilis, quia venti aliquando sicut soni projiciuntur et odores et hujusmodi : cum tamen in medio tales formae non sint sicut in subjecto. Est enim medium in quo est forma sine materia ad animae operationem sensibilem : et tale esse non habet forma sensibilis a natura medii in quantum est aer, vel aqua, vel aliqua elementaris natura, sed potius ab eo habet quod est in medio ex convenientia cum perpetuo superiori corpore, hoc est, celesti, cujus operatione omnes formae corporeae constituuntur. Adhuc autem simplicius habet esse forma sensibilis in organo sensus, in quo sine omni appendentia materialis subjecti recipitur, sicut cera sigillum absque eo quod aliquid recipiat de materia sigilli, vel accidentibus

materiae : et tamen in illo esse accepta forma sensibilis non est invariabilis, sed multas sustinet variationes secundum variationem organi et spiritus sensibilis qui est in organo. Dico igitur, quod esse quod habet in sacramento, est simile isti esse quod habet in medio, et ei quod habet in sensu : quia in illis est sine materia subjecti : et sicut variatur motu et corruptione in medio et sensu, ita etiam non est inconveniens, quod varietur in sacramento.

Ad rationes autem quas haec opinio pro se inducit, opportunum erit inferius respondere.

Tertiam igitur prosequentes et am- 6. plectentes opinionem, quia illa fidelis est In Euchristia cuet vera, dicimus quod illa fulcitur tribus corporis Christiani rationibus fortissimis 1. Quarum una suremane mitur ex veritate verborum veritatis, substanti pañia equibus dicit : Hoc est corpus meum. Et, vini. Hic est sanguis meus. Sicut enim dicunt Ambrosius, Hieronymus, et Augustinus, et Joannes Damascenus, verbum Christi non est imperfectum sicut verbum nostrum. Nostrum enim verbum non est nisi angelus intelligentiae contemplative, quod nihil facit in rebus, sed potius conceptus ejus a rebus causatur. Verbum autem Filii Dei est angelus intelligentiae universaliter activae, et suo lumine res omnes constituentis et facientis : et ideo verbum illius agentis intelligentiae, quod in se vehit luenen illud quod omnia constituit, est causa eorum mutativa, creativa, et constitutiva, sicut dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Et iterum, y. 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt. Et, Genes, 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux. Et sic dixit ut omnia fierent per ordinem sex dierum, hoc est, Verbum ab aeterno genitum, quod lucem omnia constituentem omnibus creaturis ut in esse constituerentur, invexit. Sic Filius incarnatus verbum vocis in miraculis protulit, quod

<--- Page Split --->

creaturas corruptas etiam ad esse reduxit. Et hoc est Verbum quod est nun-

tius vel angelus intelligentiae divinae universaliter agentis, in quo intelligitur Deus loquens, et non aliqua creatura : et ideo talibus verbis in quibus increatum Verbum vehitur, et lumen intelligentiae agentis, redarguit caecitatem Judaeorum. Joan. viii, 43 et 42, dicitur : Quare loquelam meum non cognoscitis ?... Ego enim ex Deo processi, et veni, ut res mutans verbo et constituens creaturas novas : et quia tali verbo locutus est Christus, cum dixit : Hoc est corpus meum, oportet de necessitate, quod hoc verbum substantiam panis in esse corporis Christi transsubstantiaverit. Et haec est ratio firmissa et Catholica, et non est contraria philosophiae, dummodo aliquis bene sciat prime causae virtutem et rationem.

Secunda autem ratio super quam fundatur haec opinio, est: quia si maneret substantia panis et vini, cum omnia accidentia quae afficiunt aliquam substantiam, familiarius et naturalius ducant in substantiam quam afficiunt, quam in aliam, accidentia quae ibi remanent, non ducerent nisi in nutrimentum corporale: et sic Christus non bene diceret, Joan. vi, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanquis meus vere est potus. Sed potius deberet dicere: Panis substantia quae subest accidentibus, vere est cibus, et signat cibum spiritualem ex corpore meo, quam quod dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Tertia autem ratio est etiam sumpta ex verbis Domini : quia secundum hoc sacramentaliter non sumeretur corpus Domini, sed potius sub significatione sumptionis panis significaretur sumi corpus Domini. Haec autem est sumptio spiritualis : et ideo periret tota manducatio sacramentalis : quia licet Christus secundum hoc esset in sacramento, non tamen esset consequens, quod sumeretur in sacramento : quia saepe in talibus contingit, quando duo simul sunt, quod

sumpto uno non propter hoc sumitur religuum : quia non sunt ita simul, quod unum sint et idem : et quod accidit uni, accidat et reliquo.

Signa etiam duo ponit per se haec opi- 7. nio. Unum quidem est quod ab omnibus sanctis communiter determinatur, quod est fractio corporis Christi, sicut a nobis in praecedentibus est determinatum : et quia haec fractio non est nisi in formis et accidentibus circumstantibus corpus Christi. Si autem ibi maneret substantia panis et vini, tunc procul dubio fractura non esset in solis formis et accidentibus, sed esset in substantia panis : et hoc est contra communem Ecclesiae et sanctorum traditionem.

Secundum signum est fortissimum et efficax : quia cum in omni sacramento quoddam sit quod sit signum tantum, et quoddam quod sit res tantum, quoddam autem quod sit signum et res, si ita esset ut prima et secunda opinio dicunt, in hoc sacramento essent vel duo tantum, vel quatuor. Quia si concedatur corpus Christi sub forma panis non contineri, sicut dicit prima opinio, tunc pro certo non nisi duo sunt in sacramento, scilicet id quod est signum tantum in forma panis et substantia, et quoddam quod est res tantum in gratia significata, et corpus Christi non esset ibi : et ideo non esset res et signum. Si autem secundum opinionem secundam concedatur ibi esse corpus Christi cum substantia panis, tunc pro certo formae sacramentales erunt ibi signa tantum, et substantia panis erit ibi res et signum, et corpus Christi res et signum, et gratia sacramentalis significatum tantum : et quodlibet istorum est inconveniens. Si autem dicatur, quod forma panis cum substantia sit ibi signum tantum, sicut in baptismo signum est aqua cum omnibus aquae proprietatibus, tunc corpus Christi nihil est ibi : quia virtus verborum secundum hoc nihil facit ibi : quia non transsubstantiat panem in corpus

<--- Page Split --->

Christi : et ideo tunc corpus Christi nihil est de sacramento, quod plane est haeresis. Et si dicere velit aliquis, quod virtute verborum ibi efficitur corpus Christi sicut in loco cum substantia panis, hoc penitus nihil dictum est : quia sacramentum novae legis omnino nihil causat nisi quod signat et figurat. Cum autem dixit Christus : Accipite, hoc est corpus meum, non significatur in forma sacramenti, quod ibi sit corpus Christi cum alio corpore in eodem loco, sed potius hoc demonstratur, quod sub forma panis sit corpus Christi veraciter et substantialiter : ergo et ita causatur : quia in sacramento novae legis semper modus significationis refertur ad modum causationis. Et sic patet, quod tertia opinio est vera : quia hoc secundum signum optime et naturaliter declarat naturam et virtutem sacramentorum novae legis : quia, sicut dicit Augustinus, in hoc differunt a sacramentis veteris legis, quod efficiunt et figurant.

Haec igitur sunt quae pro ista inducuntur opinione.

  1. Ea autem quae contra istam sunt opinionem, sunt ea quae pro se induxit secund a opinio.

Et ad rationem quidem primo inductam contra istam opinionem, et pro illa, dicimus quod hoc dictum, quod accidentia sint sine subjecto 1, dicimus quod hoc secundum aliquod est possibile, et secundum aliquod impossibile. Si enim dicatur, quod accidentia habeant esse quoddam sine subjecto, in quo accidentalis forma est, sicut forma materialis, prout habet contrarium ad agendum et patiendum, dicimus quod hoc est valde possibile : quia sunt in medio secundum esse medii, et sunt in organis sensuum secundum esse intentionale. Neutro enim istorum modorum habent contrarium, nec agunt, nec patiuntur ab invicem : et

tamen in esse tali stant ad sensibilem cognitionem faciendam. Et dico, quod hoc modo sunt in sacramento circa corpus Christi, velantes ipsum, et significantes quoniam ipsum est vere cibus.

Si autem dicatur, quod accidentales formae sint ibi sine omni eo in quo habeant aliquod esse sensibile, concedo quod hoc est impossibile : quia dicit Philosophus, quod accidens est, quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est.

Quod autem secundo pro se et contra istam objiciunt opinionem, non est difficile respondere : quia Christus non est destructor substantiarum quas condidit : non enim destruitur substantia panis et vini in sacramento, sed potius transsubstantiatr in multo melius : quia in corpus Christi transsubstantiatur substantia panis, et in sanguinem substantia vini : et hoc non est destruere substantias, sed potius exaltare et nobilitare. Hoc autem qualiter fiat, in ultimo tractatu, ubi loquemur de hoc cibo in quantum est in genere sacramenti, plenius patebit : sed hoc modo sufficit, quod nullo modo dicimus, quod substantiae aliquae destruantur per sacramentum, quas condidit Christus auctor et instaurator et propugnator naturae : magna enim esset imperfectionis et infirmitatis, si non nos posset pascere Christus spiritualiter, nisi destrueret substantias nos corporaliter pascentes.

Omnia igitur quae secundum antiquorum tres opiniones dicenda esse videbantur, fideliter annotavimus, in quibus vis aliqua esse videbatur, et tertiam elegimus opinionem, et dicimus illam esse tenendam, etc.

Secundum hanc igitur dicimus, quod nihil reficiens corporaliter est in sacramento, quamvis sit in eo signum corpo-

<--- Page Split --->

rale refectionis. In hoc autem tria sunt consideranda, scilicet qualiter Christus ut refectio spiritus, totus sub formis sacramentalibus contineatur. Et propter quid talem modum sibi assumpsit, ut sic sub talibus formis contineatur. Et quis sit modus continentiae sub talibus formis. Hæc enim omnia valde sunt difficilia : et tamen oportet, quod enucleentur : quia in his veritas fidei continetur.

Dicunt enim quidam circa primum horum trium, quod Christus sic sub formis sacramentalibus continetur, quod ubi est pars, ibi est totum. Et hoc quidem beatus Hilarius dicit. Si autem hoc est verum, quod ubi est pars, ibi est totum, tunc ubi est oculus, ibi est totus Christus : ergo totus Christus est in oculo Christi. Adhuc autem si ubi est pars, ibi est totum, tunc verius est, quod ubi est totum, ibi est pars quælibet Christi. Conjungamus ergo has duas, scilicet quod ubi est pars, ibi est totum : et ubi est totum, ibi est quælibet pars Christi. Ex his autem duabus sequitur, quod ubi est oculus, ibi est quælibet pars Christi : et ubi est quælibet pars, ibi est pes : ergo a primo ubi est oculus Christi, ibi est pes : ergo Christus vel pedem habet in oculo, vel oculum in pede : et hæ abusiones videntur sequi de ista suppositione.

De secundo autem fere ab omnibus dicitur, quod talem modum essendi sub formis sacramentalibus assumpsit, ut se cibum verum et potum verum esse significaret. In omnibus autem cibi generibus in parte non significatur cibi refectio perfecta, sed in toto, et forte non in toto, nisi sufficiens sit totum ad cibi refectionem. Cum er o Christus sit omnibus et singulis perf ta refectio, videtur quod Christus ut perfectio refectionis non in toto et in parte contineatur.

De tertio autem valde fortiter objicitur, quod Christus secundum veritatem et quantitatem suæ staturæ non potest

esse in loco breviori et strictiori quam ipse est : et cum forma panis sit valde parva, et ipse in triginta annorum proceritate, videtur quod in tam parvo loco contineri non potest. Adhuc autem nihil est in aliquo ut in loco nisi cui principium, medium, et finis in loco assignantur. Si ergo Christus sub tali specie est sicut in loco, tunc in aliqua parte illius speciei est caput, et in alia pedes, et in alia manus : quæ omnia sunt abusiva.

Et ideo ad hæc et his similia dicimus, quod pro certo sola tertia quam induximus, opinio est vera et Catholica.

Et quod quaeritur, qualiter sive secundum quem modum totus Christus sub formis sacramentalibus contineatur 1 ? Dico cum Innocentio Papa III, quod Christus secundum tria quæ sunt in ipso, tribus modis refertur ad ea in quibus est. Est enim deitas in Christo, secundum quam ipse est verus Deus, et sic est ubique in omni loco non localiter, sed est in omni loco essentialiter, præsentialiter, potentialiter. Essentialiter quidem sicut omnis essentiae quæ locus est et omnis essentiae quæ in loco est, principium et fons continue manans, a quo si continue non manaret, ex tunc omnia in nihilum reciderent, sicut de nihilo facta sunt. Præsentialiter autem : quia notitiæ suæ cuncta sunt præsentia. Potentialiter autem : quia potentia sua contenta et mota et moventia sunt, sicut dicit Gregorius, quod intra omnia est, non inclusus, sed includens : et extra omnia, non exclusus, sed nulli per esse et essendi modum immixtus : et super omnia, non extra latus, sed per eminentiam excedens omnia : et infra omnia non est depressus, sed continentia omnia penetrans in infinitum. Habet etiam Christus humanam in se naturam, per quam verus est homo secundum animam et corpus, et sic est in loco localiter circumscriptus, cui principium, medium, et finis in loco

<--- Page Split --->

assignantur, et sic aliquando fuit in terra, et ante resurrectionem, et post resurrectionem, et nunc est in cælo taliter secundum figuram humani corporis in loco circumscriptus, ita quod omnia membra ejus ordinem positionis habent in loco tali, et quod unum membrorum suorum non est in eodem loco cum alio, sed potius sicut membra sua ordinem positionis habent in loco totius corporis. Assumpsit etiam Christus propter nos formam cibi et panis, sicut in ante hacbitis diximus : et sic Christus in veritate præsentiae suæ deitatis, et in veritate præsentiae suæ humanitatis totus est in sacramentalibus formis, et vere cibus et vere potus, et est in formis illis sicut in signo tantum significante eum ut cibum et continente, non sicut in signo tantum significante, sicut dicit prima opinio, sed potius sicut in signo, quod utrumque facit, quod scilicet signat eum et continet.

Si autem quæratur, unde habet hæc tria Christus? Dicendum, quod habet ea secundum quod est Deus, corpus, et fidelium vere cibus. Sicut igitur attributa corporeæ humanitati Christi, non conveniunt divinitati Christi : ita attributa loco corporeo humanitatis Christi, non conveniunt loco divinitatis Christi. Et sicut attributa Christo ut est cibus, non conveniunt figurae humanitatis Christi, quia non conveniunt figurae corporis dividi, frangi, dentibus atteri, quæ etiam non conveniunt divinitati Christi : ita quæ assignantur secundum locum formarum sacramentalium, non conveniunt ei secundum locum figurae corporalis, nec omnino conveniunt ei secundum locum divinæ naturae : sed tamen illa cum loco figurae corporalis conveniunt in hoc quod formæ quantitatis corporalis locum corporalem exigunt. Cum loco autem qui divinitati convenit, in hoc assimilatur, quod est in toto loco totus, et in qualibet parte hostiae fractæ

totus : sed differt a loco corporeæ figura in hoc quod descriptive non est in loco sacramentali, ita quod medium et principium et finis assignantur ei secundum locum figurae corporali debitum : et hoc non convenit ei secundum locum formarum sacramentalium. Differt autem a modo secundum quem ut Deus est in loco : quia est intra formam sacramentalem inclusus et contentus, et non extra ubique : secundum formam autem Dei non est ita intra aliquid, quod non sit etiam extra in omnibus aliis. Hæc autem est vera et certa fidei determinatio. Non enim est admirabile si Christus secundum plures formas naturaliter habitas vel assumptas diversimode refertur ad locum.

Si autem quæratur, qualiter Christus sine contradictione suæ corporeæ quantitatis potest in tam parvo loco contineri, sicut est hostia, vel hostiæ fractura? Dicimus, quod habet hoc ut cibi formam assumens. Cibi enim veritas in pane, et in vino potus veritas in toto et in parte æqualiter, et secundum unam rationem significatur et continetur : eo quod panis et vinum homogenia sunt, hoc est, similia et unius rationis in toto et qualibet parte ipsorum : et ideo si Christus esset in toto totus, et non in qualibet parte totus, non veram formam cibi, et non veram formam potus assumpsisset : quod est absurdum, cum ipse dicat, Joan. vi, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Hoc igitur de hoc est dicendum et firmiter credendum et nullatenus dubitandum.

Quod ergo objicitur ex verbis beati Hilarii, quod ubi est pars, quod ibi est totum 1, dicendum quod hoc non bene inductum est in objectione. Hilarius enim intendit, quod ubi est pars formæ sacramentalis fractæ, ibi est totum quod

<--- Page Split --->

est Christi in omni totalitate sue divinitatis et humanitatis : et non intelligit sicut proponitur, quod ubi est pars corporis Christi secundum locum partis que est pes, vel manus, vel oculus, quod ibi in positione loci et situs membrorum Christi sit tota figura corporis Christi. Et est in argumentatione apparente fallacia accidentis : quia quod attribuitur Christo secundum locum circumscriptionis figure humanae corporeae, eidem attribuit secundum hoc quod ut cibus continetur in sacramento.

Per idem patet solutio ad sequens quod inducit argumentum : quia illa duo argumenta fundantur super idem.

est res et sacramentum : et ideo cum in sacramento altaris Christus Deus et homo sit res et sacramentum, oportet quod forme sacramentales de Christo tantum contineant, quantum signant. Signant autem refectionem aequaliter in toto, et in qualibet parte, si totum in partes frangatur. Continetur igitur Christus totus in toto, et in qualibet parte.

Ad objectum autem quod in contrarium adductum est, dicendum, quod illa objectio non procedit, quod spirituali cibo attribuatur id quod est corporalis cibi in quantum est corporalis. Ille enim sub mensura cujusdam quantitatis perfectae reficit : et si diminuatur illa quantitas, dat refectionem imperfectam. Spiritualis autem cibus secundum perfectam reficiendi virtutem et potentiam et totalitatem in toto continetur aequaliter et in qualibet parte.

Ad illud autem idem quod secundo quaeritur, dicimus quod in veritate Christus formas sacramentales cibi et potus non propter aliud assumpsit, nisi ut se perfectionem refectionis fidelium esse significaret. Regulariter autem verum est in omnibus sacramentis novae legis, quod forma sacramentales tantum continent de eo quod est res et sacramentum, quantum significant, sicut in baptismo et confirmatione, quantum significationis est in formis sacramentalibus aqua et chrismatis, tantum ipsa signa continent de charactere : sed non est regulariter verum, quod semper tantum contineant de eo quod est res tantum, quantum signant : quia rem quam deberet continere sacramentum de sui virtute et sanctificatione, aliquando excludit fictio in eo qui suscipit sacramentum. Aliquando etiam est talis res significata, quaenon sola sacramenti susceptione potest acquiri, sicut baptismus per nitorem tinctionis aeternam signat beatitudinem animae et corporis, quaenon sola susceptione sacramenti habetur, sed etiam per merita bonorum operum et exercitia virtutum. Et in his duabus rebus significatio formarum sacramentalium aliquando excedit sacramenti causalitatem et continentiam, sed numquam excedit continentiam respectu rei qua

Et si objiciatur, ut jam dictum est, quod forma sacramentales sunt sicut signa : et sic quod est in signis, debet esse in re contenta. Dicendum quod in proprietate reficiendi sunt signa, sed multas alias habent proprietates, secundum quas nihil signant in sacramento, sicut quod corporales, quod corruptibiles, quod siccae, quod frigidae, quod alba, vel ruba, vel hujusmodi : et his proprietatibus ad rem sacramenti non referuntur.

De hoc autem quod tertio quaeritur, quis sit modus continentiae Christi sub formis illis? Dicendum quod ille modus est jam determinatus, et est mixtus partim ex continentia signi, et partim ex continentia loci, et ipsa continentia loci partim convenit loco deitatis, et partim differt ab ea, et partim convenit cum loco figurae corporis sui, et partim differt ab ea. Cum continentia enim signi habet convenientiam, quia ut refectio continetur in eo : cum continentia autem loci habet convenientiam, quia secundum veritatem continetur in forma illa Christus, et non extra eam continetur sacramen-

<--- Page Split --->

tali continentia : cum deitate autem relata ad locum habet convenientiam, quia est in toto totus, et in qualibet parte totus : cum loco autem descriptivo corporali habet, quia est capacitatis quantitativa, sicut in ante habitis diximus : et cum hoc gratia, id est, propter diversa diversorum qua sunt in Christo, conveniant, non licet attribuere alicui eorum quod convenit sibi ratione alterius : et si fiat, incidit fallacia accidentis, vel figurae dictionis ex commutatione modi praedicandi.

Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod sine contractione sui est in tam parvo toto et etiam in minima ejus parte si ad minima frangatur. Et si quaeratur, quomodo hoc potest esse ? Dicimus, quod hoc est de exigentia sacramenti, quod aliter perfectum non esset, sicut ante dictum est. Isti enim sacramento attribuitur continentia corporis divini et cibi : et ideo quaecumque faciunt ad hoc, debent sibi attribui et non alia. Corporis autem divini est esse in pluribus locis simul : quia est in coelo et in quolibet altari. Et hoc non convenit corpori simpliciter accepto non divino. Corporis etiam divini est intrare clausis

signaculis, exire sine fractura, et compressione sui, et sine fractura corporis per quod transit, et sine compressione. Et sic istius corporis Dominici ut cibi est esse sine sui contractione in toto et in qualibet parte. Has enim potestates exercet deitas in humanitate ad sua gloria et majestatis demonstrationem : quia, sicut dicit Damascenus, quamvis natura divina et humana in Christo suis characteristicis idiomatibus, hoc est, distinctivis proprietatibus sint distinctae, ita quod una est aeterna, impassibilis, immortalis, et hujusmodi habens : alia autem temporalis, passibilis, et mortalis : tamen in operationibus, sicut idem dicit Damascenus, se invicem circumcidunt, sicut ad tactum humanitatis mundatur leprosus operatione deitatis incedentis in operationem humanitatis : et sic vere in omnibus signis videtur : ita etiam in continentia formarum in sacramento qua e Christum continent, incedit divinitas praeservans a contractione et diminuitione et ligurae humanae aliqua immutatione.

Ad aliud autem quod inducitur, responsio patet per praedicta.

CAPUT II.

Veritatem determinatam ex propriis illustrat.

  1. His itaque ad determinationem veritaChristus in tis expeditis, ludendo in hac veritate, sacramentalibus fordicimus quod Christus in sacramentalimis contibus formis continetur, ut in loco suanetur, ut in loco gloriosissimae habilationis, ut in aulasua gloriodissimae refectionis, ut in atrio vel bilationis. mysterio spiritualis mactationis et im-

molationis, et sicut in nexu amicissimae connexionis Dei et hominis.

Et de primo horum modorum advertendum est, quod in nullo loco suae habitationis ita certitudinaliter et infallibiliter invenitur, sicut in hujusmodi loco suae habitationis. III Regum, viii, 12 : Domi-

<--- Page Split --->

nus dixit ut habitaret in nebula. Nebula autem hostia sacramenti vocatur, ex quo dixit et statuendo fixit, omni tempore gloriosus et certitudinaliter in hoc loco invenitur. Ezechiel. xl.ii, 7 : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Auferant ergo a me abominationes suas : quia non decet ut ad locum gloriae meae, ubi cum eis habito, homo immundus et abominabilis accedat. Dictum est enim Moysi, Exod. ii, 3 : Ne appropies, inquit, huc, sed solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Pedes enim animae sunt intellectus, quo pede graditur ad veritatem : et affectus, quo pede graditur ad virtutem. Quamdiu isti pedes peculi pelle per placentiam pecorinarum delectationum cincti sunt, ad locum istum non licet appropinquare. Si autem pecorina pellis abjecta est nudo et simplici intellectu per fidem, et nudo et simplici affectu per devotionem, tunc demum admittimur ad gloriosae habitationis accessum : quamvis enim terra sit corpus Christi, quia propter nos de terra sumptum, tamen ad miram sanctitatem hujusmodi terra provecta est, dicente propheta : Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum 1. Quia sanctum sanctorum Christum in se et suis ad mirabilem gloriam provexit in hoc loco.

Nobiscum est velatus pariete specierum sacramentalium, nostram devotionem prospiciens, et per fenestras revelate nos respiciens. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Per cancellos autem vel fenestras prospiciens non videtur quando vilel. Ita in sacramento videt nos Dominus, quamvis non videatur a nobis. Sunt autem fenestre per quas in sacramento fertur ad nos veritas, et sunt cancelli per quos nobis interluect virtutum Christi

bonitas, quibus viis ad nos suae lucis dirigit radios Christus, quamvis nos eum non nisi velatum videamus.

Hoc est tabernaculum quod fixit Deus, et non homo, sicut dicitur, Isa. xxxii, 20. In quo tabernaculo veraciter habitat Christus Deus et homo. Ad Hebr. ix, 11 : Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis,... introivit semel in saneta. Quis enim hoc tabernaculum ita figere po'uit, ut starent forme accidentales sacramentales sine subjecto, nisi Deus? Pro certo nemo Quis in hoc tabernaculum ingredi potuit sine suae quantitatis contractione, quod nullo modo est humanae creationis nisi Deus et homo Christus? Profecto nullus. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis : et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

Hoc est tabernaculum admirabile multis mirabilibus depictum, et ad excubias Dei perfectum, de quo dicitur in Psalmo xli, 3 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Sic ergo sicut in loco gloriosissimae habitationis Deus homo Christus habitat in his formis, de quo dicitur, Genes. xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Et iterum ibidem, y. 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. De quo, Psalmista, Psal. xxv, 8, dicit : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.

Hæc etiam est aula dulcissimæ refe- 2. ctionis. Et hoc est quod dicitur, Luc. xxi, Ut in aula 11 : Ubi est diversorium ubi pascha cum dulcissimæ refectiodiscipulis meis manducem ? Istud est nis. enim diversorium ad quod in omni Missa divertit Christus, ut in eo refeetionem paret discipulis, nec amplius Christus sustinebit illud improperium quod dicitur, Luc. ii, 7 : Reclinavit eum

<--- Page Split --->

in præse pio, quia non erat eis locus in diversorio. In hoc enim diversorio semper sibi locus est ut discipulis suis hic paret epulationes : quamvis etiam ista formæ sacramentales in quibus Christus ut cibus continetur, significari possint per præsepe in quo reclinatus est Dominus ut cibus jumentorum. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui. Bos enim est sacerdos, et clericus terram cordium fidelium excolens, et asinus est laicus simplex onus Domini portans, et Domino stratus ut vehat et portet Dominum : et uterque cognovit Dominum suum ut cibum in hoc præsepe sibi esse propositum. Ad hoc præsepe ut bonum animal suspiravit dolens, cum dicit, Job, vi, 3 : Numquid mugiet bos, cum ante præsepe plenum steterit? Quasi diceret : Non mugiet, sed fruetur dulciter cibo sibi præparato.

Hoc est cœnaculum quod ostendit homo, lagenam vel amphoram aquæ bajulans, de quo dicitur, Luc. xxii, 10 : Ipse ostendet vobis cœnaculum magnum, stratum : et ibi parate 1. Ad hoc enim cœnaculum non potest ducere nisi homo : nec mundare potest accedentem, nisi amphoram aquæ portans : nec continere potest tantam præparationem, nisi cœnaculum grande : nec dignum est tanto Domino, nisi sit stratum et altum : nec ibi præparari potest convivium a quoquam, nisi a manibus discipulorum : hoc enim est, de quo dicitur, Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominum, et secundum imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute. Ille enim qui ad imaginem Dei factus est, imitatur Christum faciem Patris in lumine intellectus et in debili memoria ipsius et dulci amore voluntatis : et ille secundum Deum vestitus est virtute, qui nihil brutale ostendit, sed tantum devo-

tionem et contemplationem veritatis qua fertur in Deum : et ille scit ducere ad istam aulam spiritualis refectionis. Amphora autem aquæ expiationis est mundatio conscientiæ per lacrymas devotionis et compunctionis, ut expiatus et mundatus accedat, qui accedit. Isa. lii, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Vera enim vasa in quibus continetur Dominus, sunt formæ sacramentales panis et vini. Isa. 1, 16 : Lavamini, mundi estote. Hoc est quod dixit Abimelech sacerdos ad David, I Regum, xxi, 4 : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Et ibidem post pauca, 3. 5 : Si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiusteritus,... et fuerunt vasa puerorum sancta. Cœnaculum autem sunt species sacramentales, in quibus cœli et terræ cœna continetur. Unde, Genes. vi, 16 : Cœnacula et tristega facies in arca, quæ signat corpus Domini. Cœnacula quidem ad cœnandum. Tristega autem, hoc est, tricamerata ad ordinem trium mensarum, in quibus tria reficiuntur genera hominum fidelium, scilicet Prælati, continentes, et conjugati. Continentes enim sunt, qui consilia quædam servantes ad quemdam modum religionis vitam suam ordinavcrunt, hoc est architriclinium, in quo Christus exhibet vinum bonum 2, quod filiis gratiae specialiter est in cœna Dominica reservatum.

Hoc cœnaculum est grande : quia grandia continet, quæ proponuntur. Isa. LXIV, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. I ad Corinth. ii, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum.

Hoc, ut dicunt Patres, cœnaculum est altum in admiratione fidei et cognitionis. Unde, Marc, xiv, 13 et 14 : Occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans, sequi-

<--- Page Split --->

mun eum, et quocumque introierit, etc. Ibi dicit Glossa : « Sequimini eum qui ducit in altum, ubi est refectio Christi. » Unde, Proverb. ix, 3, ubi sapientia parato convivio suo vocat invitatos, dicit sic : Misit ancillas suas ut vocarent ad acrem et ad mœnia civitatis. Ancillæ quæ dicuntur ab àv quod est circum, et cillæ, cilles, quod est moveor, sunt qui continue circummoventur sacerdotes prædicatores et clerici Domini, qui vocantur in arcem admirationis altitudinis consilii Dei, quo ista cœna est parata. Mœnia autem civitatis sunt virtutum habitus et exercitia, quibus cives in Dei civitate suas conferunt habitationes. Judith, viii, 5 : In superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur. Puellæ ejus fideles animæ sunt intellectus et voluntas et memoria et ratio et hujusmodi, cum ascendimus ad arcem cœnae Dei. Unde, I Regum, ix, 24, Samuel in triclinio excelso comedit cum Saul postquam inunxerat eum, dicens : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi. Iste enim cibus est, quia nos sibi incorporat, et nos incorporamus ipsum nobis, ut non pereat semper et remaneat fidelibus iterum sumendus, de industria sapientiae Dei sit reservatus.

Hoc cœnaculum est stratum picturis lapidum planorum, hoc est, omni genere virtutum. Unde, Ezechiel. xlui, 3 : Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris. Isa. liv, 11 : Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos. Cor enim tranquillitate planatum, soliditate confortatum, diversitate virtutum picturatum, est cœnaculum stratum : quia sic Christus in atrio specierum sacramentalium contentus est pulcherrime stratus in manibus discipulorum, hoc est, sacerdottum ad ordinem sacerdotalem respicientium. Paratur cibus iste non manibus hæreticorum, vel aliorum formam Ecclesiæ in præparando non tenentium. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensæ Do-

muni participes esse, et menses daemoniorum. Officium enim sacerdotum non debent usurpare, nisi qui in forma et unitate Ecclesiæ constitui sunt ad hoc quod in hac cœna ministrent. Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri dicetur vobis. Quod signatum est, I Regum, ix, 13, de Samuele, qui officium sacerdotis habuit : Neque enim comesurus est populus donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt.

Sic ergo istae formae sunt aula dulcissimae refectionis.

Sunt etiam mysterium, hoc est, secretum spiritualis mactationis et immolationis. In hoc enim mysterio regnante cœlo æternaliter devotamus ad aram Ecclesiæ omni die mysticaliter mactandum et immolandum manibus ecclesiasticorum sacerdotum. Unde hæ species per ostium tabernaculi fœderis significantur, Levit. i, 3, et in multis aliis locis : quia illæ species atrium sunt sanctum, in quo immolatur Christus : super quam hostiam manus ponunt sacerdotes, qui opus sui exercent ordinis sacerdotalis, sicut præcipitur, Levit. viii, 18, quod ponunt manus suas super caput hostiæ, hoc est, super corporis Christi confectionem, qui est caput omnis hostiæ. Ad hoc ostium tabernaculi omnes levatis in cœlum manibus respiciunt fideles, ut in illo cum Christo Patri offerantur Christo crucifixi et incorporati. Hoc est quod dicitur, I Regum, ii, 36, in desiderio populi hunc cibum esurientis : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Unica enim et singularis pars sacerdotalis est hostia Christi corporis, ad quam populus admittitur ut buccella Dominici panis saturetur.

Hoc significatum est, Genes. xviii, 1 et seq., ubi dicitur, quod in ostio tabernaculi sui sedit Abraham, cum vidit tres Angelos descendentes per viam, quibus tria sata farinæ similæ commixta fecit parari in subinericios panes azymos. Ta-

<--- Page Split --->

bernaculum enim sunt species sacramentales, sub quibus scivit mysterialiter tempore revelatae gratiae spiritualiter immolandum esse Christum, et in serena luce fidei et fervore charitatis stabat quotidie adspiciens, ut particeps illius efficeretur. Et hoc in mysterio praesignavit in specie panis trium satorum, hoc est, corporis et animae et deitatis hanc presignans oblationem.

Hoc est ostium tabernaculi, de quo dicitur, Levit. iv, 4, ubi dicitur de vitulo qui inmolatur pro peccato multitudinis, quod adducet illum, scilicet sacerdos, ad ostium tabernaculi, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. Et infra, yj. 5 et seq. : Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii : cumque intexerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem religuum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. Hic enim vitulus signat hostiam corporis Dominici in sagita devotionis immolandum pro omnis mundi peccato, quae ad ostium, ubi videri potest in tabernaculo Ecclesiae, adducitur, cum ad videndum a tota multitudine a sacerdote in altari elevatur. Omnes autem seniores sive sapientes manum super caput ejus ponunt, quando omnes manus in devotione ad istam hostiam protendunt et venerantur, ac si omnium manibus Deo offeratur. Infert autem sacerdos, qui unctus est in ordinem sacerdotalem, sanguinem in tabernaculum, quando infert in totam Ecclesiam ab omnibus communicandum. Tangit autem digito, quando omnibus clare demonstrat cujus sanguis sit, et ad quid valeat ejus communicatio : digiti enim opus est demonstrare et dirigere nutu quodam oculum videntis ad rem demonstratam. Aspergit autem sceptics contra velum, quod velum etiam

formas sacramentales signat, corpus Domini verum velantes, quando intra velum illud septem effectus sanguinis esse declarat, qui sunt memoria passionis, opus redemptionis, effectus verae potationis, munditia expiationis, dulcedo naturalis sanguinis in charitate communis, tinctio ad Christum conformitatis, et consigna. tio sive tutatio sanguinem illum accipientis, qui signatur ne laedatur ab Angelo percussore. Reliquum autem sanguinem, qui multus est, in communem fert Ecclesiam, quae est tabernaculum federis Domini, cum quo fedus iniit amicitiae perpetue, fundit ad basim, hoc est, in fundum altaris holocaustorum, hoc est, cordium humanorum in quibus holocaustum istud incenditur in igne sanctae devotionis et charitatis.

Sic igitur in speciebus istis Christus est sicut in atrio mystico suae spiritualis mactationis et victimationis sive immolationis.

Est etiam demum in eo sicut in nexu amicissimae nostri cum eo connexionis. Est enim ipse cibus in sacramento oculis unam nostris corporeis invisibilis, et connecitur sensibus nostris, ut videatur a nobis, ut oculis etiam pascamur in ipso in ipsis formis sacramentalibus, quæ sunt quasi inferiora ipsius, in quibus a nobis sensibiliter videtur, sicut signatur, Isa. vi, 1, ubi dicit : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum : et ea quæ sub ipso erant, replebant templum. Domus enim cœli plena est majestate potentiae ipsius, ubi videtur facie ad faciem. Sed species sacramentales corporalibus oculis visibiles sub ipso et circa ipsum existentes, connectunt eum nobis ad sensum corporis : et ideo replent templum Ecclesiae militantis.

Hæc sunt quæ posterius ipsum sunt, de quibus dicitur, Exod. xxxiii, 23 : Videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. Et ideo oramus voce beati Gregorii, ut quod nunc specie gerimus, quæ circa ipsum sunt, et

<--- Page Split --->

post ipsum, aliquando assumpti ad gloriam, rerum veritate capiamus. Unde etiam dicit Agar ancilla, Ecclesiam militantem et adhuc non liberatam, sed in multis ancillantem signans, Genes. xvi, 13: Profecto hic vidi posteriора videntis me. Corporales enim formae dignitate posteriores sunt visione per speciem et rei nudam veritatem, quamvis tempore sint priores: quia, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 46: Non prius quod spirilale est, sed quod animale.

Hoc enim est velum quod super illustratam et Angelis intuendam, a nobis, sicut a filiis Israel contuendus verus noster Moyses ponit super faciem suam 1, ut se nobis contemperet et connectat.

Hæc sunt sancta sanctorum, quæ semper operata deferri debent coram populo, quamdiu hic militantes castra movemus per desertum istud ad patriam tendentes, sicut dicitur, Numer. iv, 3.

Non enim ad ipsum aperta possumus uti visione propter oculi nostri imperfecitionem, sed sub hoc velamine accipimus et videmus ipsum quasi absconditum. Unde dicentes illud Isaiæ, xlv, 14 et 13, ad formas sacramentales : Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. In formis enim Ecclesiasticis sacramentalibus est Deus, et extra Ecclesiam non est Deus in sacramentis veteribus vel hæreticorum perceptus ad gratiae sacramentalis perceptionem, sed est absconditus et annexus in speciebus sacramenti Deus Israel salvator, omnibus salutis cibum ministrans in sacramento.

Sic igitur tamquam in nexu quodam in specie sacramenti connectitur sensibus nostris, ne omnino sit invisibilis, et incognitus nobis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV.

QUALITER SIT SUMENDUS HIC CIBUS?

CAPUT I.

Quod sumendus sit hic cibus in fidei veritate.

Tandem autem post omnia hæc videndum est qualiter iste cibus sit sumendus, et quid in eo sumatur. Hoc enim est ultimum quod in superius habita divisione de cibo isto diximus esse notandum.

Iste igitur cibus sumendus est in fide veritatis, in spe divinae largitatis, in charitate Ecclesiasticae unitatis, in compunctione amaritudinis, et in delectatione et deliciiis beatae perfruitionis. Quae autem in ipso percipiuntur, posterius dicetur.

In fide quidem veritatis sumitur, ut omnibus quae de sacramento tradita sunt, fides adhibeatur. In spe largitatis, ut divina largitas in sacramento semper ampliora donatura speretur. In veritate claritatis, ut unitas Ecclesiae servetur. In compunctione amaritudinis, ut tam ex parte nostra qui sumimus sacramentum, cum dolore in corde habeatur. In delec tatione et deliciiis beatae perfruitionis, ut

id cujus in beata vita signum est hoc sacramentum, semper in contemplatione mentis habeatur.

Et de fide quidem veritatis dicit Augustinus : « Ut quid paras dentem et ventrem ? Crede, et manducasti 1. » Sicut enim ex praemissis constat, cibus iste nec dentibus alteritur, nec ventre digeritur, quamvis forma sacramentales et alterantur dentibus et in ventrem mitlantur. « Crede, et manducasti. » Crede igitur fide veritatis, et amore in sacramentum tende, et sic manducasti : quia sic Christus incorporavit te sibi. Hæc enim est vera fides de qua dicit Apostolus, ad Galat. v, 6 : Fides quae per charitatem operatur. Unde etiam Dominus loquens de sumptione hujus sacramenti, Joan. vi, 27, dicit : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit

<--- Page Split --->

vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Et Judæis carnaliter hunc sermonem accipientibus, et tamen cibum permanentem desiderantibus, et dicentibus, ibidem, x. 28 et 29 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? supple, quibus illum de quo dicis, percipiamus, respondit dicens : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Ac sit dicat: Credendo sumetis cibum veritatis, quem Pater præparavit, et Filius hominis dabit, quem Pater ad hoc signavit Deus, ut det cibum illum : in hoc enim sacramento quod veritatis sacramentum est, quia in veritate simplici totam continet veritatem et veritatis auctorem, et omnium figurarum antiquarum veram exhibet veritatis significationem, maxime fides operatur. Fides enim, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, lumen est collocans in credentibus veritatem, et credentes per consensum rationis et inhæsionis collocans in veritatem, quæ hic maxime operatur : quia hic humana ratio parvum vel nullum experimentum præstat. Unde etiam Dominus in Psalmo c, 6, dicit eis quos ad mensam istam secum sedere facit : Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum : ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat : quia sedens in mensa fide cibum percipit, et sacerdos immaculatus in mensa cibum ministrat. Hoc optime signatum est, Eccli. xlv, 4, ubi de Moyse qui primus manna per preces suas filiis Israel exhi-

buit, dicitur : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Fides enim mundat et purificat cor a phantasiiis errorum. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Lenitas cor mundificat a perturbationibus. Unde ipse Agnus quem in sacramento fide suminus, dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Sic ergo in fide et lenitate cordis sumenda est hæc cæna Dominici corporis. Et hoc signatur in Psalmo cxxvii, 3, ubi dicitur : Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Quia sponsa Agni est Ecclesia quæ vinum sanguinis Christi abundanter in sacramento cænæ filiis gratiae ministrat. Unde sequitur : Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ. Oliva enim ministra est luminis, et signat fidei fomentum, quod in hoc sacramento percipitur, in quo nihil nisi fides operatur : quæ olivæ fide lucentes et virore virtutum virentes sunt in circuitu mensæ Domini in sacramento. Hinc est, quod ante mensam propositionis in tabernaculo Domini præcipit Dominus, Exod. xxvi, 31, quod poneretur candelabrum luminis, quod illuminationem fidei signat, docens per hoc, quod tenebrosus per infidelitatem ad mensam propositionis Dominici corporis non accedat.

Sic ergo sacramentum hoc sumendum est in fide veritatis.

CAPUT II.

Quod sumendus sit hic cibus in certa spec divinae largitatis.

Sumendus est etiam ille cibus in certa spe divinae largitatis. Quid enim non sperabimus a largitate ipsius, qui seipsum in cibum nobis donavit? Ideo cla-

mamus in certa spe omne bonum Dei exspectantes, et dicimus : Oculi omnium in te sperant, Domine. Et hoc est, quia tu das escam illorum in tempore oppor-

<--- Page Split --->

tuno 1. Ex hac enim spe sublevantur fideles, et quasi virtutum pennis avolantes æterna exspectant a divina largitate. Unde, Job, xxxix, 27, dicitur : Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ? hæc enim aquila ab acumine visus dicta est, de qua dicitur, Matth. xxiv, 28 : Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ. Tanta enim flagrantia est Dominici corporis, quod spe certa communionis omnium bonorum Domini ad Dominici corporis sumptionem in altam spem elevati conveniunt, nusquam alibi desiderabilem escam invenientes. Unde, Job, xxxix, 30 : Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Pulli enim aquilarum sunt fideles parvuli in humilitate simplices : quia illitterati, et hi modo fide lambunt Christi sanguinem, certam spem habentes, quod per sacramenti sumptionem ad æternorum bonorum pervenient felicitatem. Et ideo odore corporis Domini electi statim addunt mira devotionis velocitate, ubicumque est cadaver, quod non quidem in vermes cecidit, sed quod ab infideli synagoga tamquam vermis conculcandum reputatum est. Propter quod et ipse Christus querulose dicit in Psalmo xvi, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis. Ad illud ergo cadaver omnes aquilæ properant in spe consecutionis omnium bonorum : quia, sicut dicit Gregorius : « Ex perceptione præsentium munerum, firmam habemus spem exspectationis futurorum. » Ad Roman. vni, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Quia qui habentem omnia quæ Patris sunt donavit nobis, omnia nobis donavit cum illo. Nihil enim est, quod non habeat qui habentem omnia habet. Unde, Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.

Hæc est spes viva, quæ ex tanto Dei

dono generatur in nobis, de qua dicitur, I Petri, 1, 3 et 4 : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaninatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis in vobis, etc.

Hæc est spes certa trahens nos ad litius æternitatis, et immobiliter tenens mentem nostram fixam in cœlis, sicut anchora tenet navim, de quo dicitur, ad Hebr. vi, 18 et seq. : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habeamus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. Ad interiora enim velaminis introire, est per spem interius intra formas sacramentales exspectare et sumere Dominum Jesum Christum, qui illuc pro nobis in cœna ista intrat sicut pontifex et summus sacerdos, nobis se exhibens consecratum sub specie panis et vini : quia hic primus sacerdos obtulit Melchisedech. Gencs. xiv, 18, Abrahæ revertenti a cæde regum occurrit, Melchisedech ræx Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi.

Hæc est spes de qua dicitur, Osee, ii, 15 : Dabo ei vinitores ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendum spem. Vinitores enim Ecclesiae sanguinem Christi ex vino consecratum ministrantes sunt ex eodem loco Ecclesiasticae unitatis. Vallis autem Achor qui fratris lumen vel fratris altitudo interpretatur, pinguissima quidem vallis frumenti, verax est humilitas Christi et Ecclesiae ministrans frumentum unde conficitur corpus Christi : quia hæc gratia maxime datur humilibus nihil de se præsumentibus, sed totam spem suam in Deum ponentibus. Et hoc

<--- Page Split --->

est quod dicitur in Psalmo LXIV, 14 : Sic igitur spe divinae largitatis sumenValles abundabunt frumento. da est haec cena.

CAPUT III.

Quod sumendus sit hic cibus in Ecclesiasticae unitatis charitate.

Sumendus est etiam in charitate Ecclesiasticae unitatis : quia istud sacramentum et charitatis et unitatis a Patribus dicitur esse sacramentum.

Charitatis quidem : quia in maxima charitate est exhibitum, in qua charitate dixit, Proverb. viii, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum. Voluit enim Christus, sicut dicit Augustinus, ut homo participans huic cenae, in Deum ascenderet, et incorporatus sibi efficeretur, et particeps sua divinitatis et humanitatis, sicut Verbum Patris in carne descenderat, et factum est omnium particeps, qua sunt vere nostrae humanitatis, et hoc fuit maximae charitatis.

Hic autem ascensus in Verbum Patris per incorporationem directe fit per sacramenti istius participationem. Unde super illud Joannis, 1, 14 : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, dicit Glossa : « Ut secure credantur homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine. » Ex hac enim susceptione nostrae infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus dii vel filii Dei fieri. Et hoc est : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ac si dicat : Quod superius erat, inferius descenderat, quid mirum si quod inferius erat, in id quod superius est, ascendit et assumitur : et ideo ex hac charitate uniente cum homine Deum, et hominem cum Deo, dicitur sacramentum unitatis et charitatis : et ideo in charitate unitatis Ecclesiasticae

cena haec est accipienda. Hoc autem optime signatur, Exod. xxv, 30, ubi dicitur, quod panes propositionis qui in mensa singulis sabbatis ponebantur, calidi coram Domino proponebantur, hoc signante Spiritu sancto, quod panis sacramenti novi, qui in mensa altaris cunctis fidelibus proponitur sumendus, in calore charitatis debeat sumi. Propter quod etiam in mensa proponitur, et panis patena aurea operiri praecipitur, et pugillus thuris super patenam ponebatur, hoc signante Spiritu sancto, quod mensa esset fidelibus paranda et cunctis proponenda, altare videlicet Ecclesiae, de quo solo licet communionem accipere : quia extra Ecclesiam panis communionis ad salutem non invenitur, sicut dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 4 et 5 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Beati qui habitant in domo tua, Domine. Passer enim mobilis sacularibus negotiis continue motum signat fidelem laicum. Turtur autem castus gemens pro cantu signat clericum castitatis et munditiae officiis mancipatum, pro suis et aliorum peccatis gementem. Hi enim pullos quos nutriunt carnales filios vel spirituales, non nisi ad altare Ecclesiae portant pane sacramenti nutriendos, scientes quod beati sunt qui habitant in domo Dei, quod Ecclesia est. Alii autem tamquam miseri et abjecti

<--- Page Split --->

conventicula faciunt hæreticorum. I Regum, xxi, 6 : Neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. Patena autem signat splendorem divinæ sapientiæ in corde communicantium, et contemplatione considerantium sapientiam Dei miro consilio fidelibus de communione tam sancta providente. Thus autem desuper positum, quod in ignem altaris sublatis panibus ponebatur, fragrantiam signat virtutum in devotione cordis incensarum in igne charitatis.

Hinc est quod de signo paschali qui corpus Christi in sacramento signat, Exod. xii, 10, dicitur : Si quid residuum fuerit, igne comburetis : quia in igne charitatis totum illud sacramentum debet incendì. Ideo etiam dicitur, Genes. iv, 4, ubi istud sacrificium primo præsignatur in adipibus gregis Abel, hoc est, in agno quem Abel obtulit : quia respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Et ibi habet translatio Septuaginta : « Inflammavit Dominus super Abel et super munera ejus, » ut ostendatur, quod in flamma ignis hoc sacramentum accipi debeat, et igne charitatis inflammari.

Debet autem 'accipi in charitate Ecclesiasticae unitatis : quia apud omnes schismaticos et hæreticos hoc sacramentum ad salutem non invenitur. Et hoc notatur in Psalmo cxxi, 3 et 4, ubi dicitur de ascendentibus ad paschalis agni celebrationem : Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus inidipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, ad confitendum nomini Domini. Etiam enim per Jerusalem visionem æternæ pacis significatur, quae ut civitas, hoc est, civium unitas aedificatur : quia sicut dicitur, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Hujus Ecclesiae participatio est in idipsum unitatis Ecclesiasticae sacramentum : quia Ecclesia unita corpus Christi est

mysticum, quam signat corpus Christi verum, quod sub forma panis continetur : ut dicit Augustinus, quod sicut corpus Christi verum compositum et confectum est ex multis purissimis guttis sanguinis a Spiritu in utero beatae Virginis in unum corpus compactis, et sicut panis sub cujus forma continetur, collectus est ex multis purissimi frumenti granis in unum panem compactis : ita Ecclesia ex multis puris fidelibus constat in unitate fidei et charitatis et spiritus adunatis. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Hoc etiam demonstrat nomen calicis : quia calix calida est potio in charitatis fervore sumenda. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Sanguis autem qui sub specie vini latet in mysteria sacramenti, ex multis uvis expressus, signat in unum collectiones in Ecclesia fideles ad gaudium vini spiritualis et ad redemptionem sanguinis adunatos. Cantic. 1, 13 : Botrus Cypri dilectus meus mihi. Botrus enim multis componitur granis quae uxæ vocantur. Hoc etiam signat botrus præcisus a filiis Israël in vecte ecclesiasticae rectitudinis ad legislatorem deportatus 1.

Hæc unitas Ecclesiastica est unica tunica inconsutilis, quæ etiam a crucifixoribus scindi non potuit. Joan. xix, 24 : Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit. Hoc est pallium breve quod utrumque, verum scilicet sponsum et adulterum, operire non potuit 2. Hoc est pallium quod omnes Judæos et Gentiles fideles in unum operit, sicut signatur optime, Ruth, iii, 9, ubi dixit Ruth Moabitis, quæ gentilis erat, ad Booz qui Judæus fuit ex Judæis : Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es : sic charitate unitatis Ecclesiasticae nobis per istum sacramenti cibum incrementum præstante, secundum Apostolum, ad Ephes. iv, 13 : Donec

<--- Page Split --->

occurramus omnes in unitatem, fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Sic igitur sacramentum hoc in charitate unitatis Ecclesiasticae est sumendum. Unde super illud Apostoli, I ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne,

judicium sibi manducat et bibit, dicit Glossa, quod indignus est, qui indevote accipit. Indevotus autem est, qui aliter quam institutum est, celebrat sacramentum : hoc est qui accipit et celebrat contra vel praeter institutionem Ecclesiasticae unitatis et charitatis.

CAPUT IV.

Quod sumendus sit hic cibus in amaritudine.

Sic etiam sumendum hoc sacramentum in amaritudine compunctionis. In magna enim amaritudine debet recordari homo passionis Christi, in cujus memoriam sacramentum celebratur : quia ipse homo per peccatum illius passionis fuit causa : sine enim magna verecundia et absque magno dolore non est accipiendum corpus quod Filium Dei ad tantam passionis deduxit amaritudinem. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. Quia tu es causa, quod unigenitus Filius Dei mactandus est, traditus est, cujus mactatio mysterialiter celebratur in sacramento. Hoc signant lactucæ agrestes amarissime, in quibus carnes agni sumi præcipiuntur, Exod. xii, 8, dicendo in compunctione amaritudinis illud Threnorum, i, 20 : Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Tribulor enim, quia summae causæ tuæ tribulationis venter meus, hoc est, affectus, conturbatus est : quia per affectum gustavi vetitum, quod tibi tantam induxit contributionem. Cor meum quod sensum præbuit ad illicitum,

subversum est, et ab illo totum ad te conversum, et de dolore turpitudinis peccati pro quo tu, Domine, cruce turpatus es, et morte turpissima mulctatus, sum in meipso plenus confusione et amariudine : quamvis enim foris plucher appaream et dulcis, tamen intus turpis sum coram te et amarus. Ruth, 1, 29 : Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Tob. ii, 3 et 6 : Manducavit panem cum luctu et tremore, memorans sermonem illum quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum 1. Quia festum communionis istius in luctum est convertendum lamentationis. Hinc est quod dicitur, Job, iii, 24 : Antequam comedam, suspiro, et tamquam inundantes aquæ, supple, per lacrymas, sic rugitus meus. Qui siccum luctu panem hunc accipit, in sempiternum gaudium et laetitiam sibi convertit, dicente sibi Domino, Jerem. xxxi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo. Et illud Joannis, xv, 20 : Vos contristabimini, sed tristitia

<--- Page Split --->

vestra vertetur in gaudium. Iu hoc enim verum est dictum Salomonis, Proverb. xiv, 10 : Cor quod novit amaritudinem animasue, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Hinc est quod dicit Psalmista, Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacy-

marum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Et illud : Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte 1.

Sic ergo sumendum est hoc sacramentum, et iste cibus sacramentalis in amaritudine compunctionis.

CAPUT V.

Quod sumendus sit hic cibus in deliciis aeternae fruitionis.

Sumendus est etiam cibus iste in delectione et deliciis aeternae et beatae fruitionis : quia, sicut in ante habitis diximus, Dionysius dicit, quod divinae Eucharistiae assumptio beatam Jesu in beatitudine signat perfruitionem. Et ideo sicut in sacramento matrimonii individuam vitae consuetudinem retinens conjunclio, individuam signat conjunctionem spiritus creati cum increato, ita haec Christi corporis sumptio signat beatam Jesu perfruitionem in cœlo, et secundum corpus quo eo freumur in sensu, et secundum animam qua eo perfreumur in anima, et secundum deitatem qua beata secundum intellectum perficietur perfruitio : et ideo quantum ad hanc considerationem in jucunditate spiritus et deliciis sumitur ille cibus. Psal. xli, 3 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Haec enim erit cœna nuptiarum Agni. Apocal. xix, 9 : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Ibi enim Agni corpore non subjacentes passionibus perfruentur, sed jam incorporabuntur ei, quia, sicut dicitur, ad Roman. vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non

dominabitur : perfruetur enim anima illa, quae numquam tristabitur usque ad mortem, sed jam gaudium et laetitiam obtinuit, et fugit ab ea dolor et gemitus, sicut dicitur, Isa. xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Sic enim in tali consideratione, et in deliciis paradisi Dei nostri sumitur corpus Domini. Ibi enim cum Patre aeterno nos honorante per suum consensum ad mensam sedemus. Ibi Filius praecinctus decore et lumine se nobisministrat. Ibi Spiritus sanctus omnem suam dulcedinem infundit in epulum. Ibi Angeli reficiuntur. Ibi in symphonia et tripudio et musicis concrepat David cum omni coetu sanctorum.

Tunc Dominus, ut dicit, Luc. xii, 37, praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Ibi fidelis anima a sponso laudatur in deliciis, Cantic. vii, 6 et 7 : Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis ! Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. Quia pulchra es virtute, pulcherrima quodam gloriae splendore, charissima charitate, palmae assimilata spe victoriae, ubera duo intellectus et

<--- Page Split --->

aUectus tam ubertim fundentia vinum cunlestis gaudii et æternæ jucunditatis. Joan. xii, 26 : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, procul dubio per talem suæ mensæ consessionem seu consessum. O quanto affectu tunc Deo dicent illud Psalmi lxiv, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est præparatio ejus. Quam præparationem non valuit facere nisi majestas ubertatis Dei, nec scivit nisi summa sapientia Filii, nec condire potuit nisi bonitas et dulcedo Spiritus sancti.

Ibi scitur quid dignitatis Christus contulit suis, quando dixit, Luc. xxi, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam in regno meo.

Ibi gustatur quam verum sit quod dicitur, Luc. xiv, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei, cujus dulcedo jam in ista consideratione immiscet se in gustum sacramenti. Unde et Angeli mirantes istas felicis animæ delicias dicunt, Cantic. vn, 5 : Quæ est ista quæ

ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Ascendens enim anima per considerationem sacramenti de deserto hujus mundi in quemdam gustum felicitatis æternæ, quo sicut hic in sacramentali, ita gustatur ibi dulcedo deitatis in rei veritate, mirabilibus perfruitur deliciis, ita quod suis destituta præ teneritudine, cum Joanne Apostolo invitatur recumbens tota super pectus dilecti, inde sugens et delicias veritatis hujus sacramenti et delicias dulcedinis divinæ quæ in ipso sacramento in cæna Domini degustantur 1. Ibi enim sancta anima inebriatur ab ubertate domus Dei, sicut dicit Psalmista, Psal. xxxv, 9 : et torrente violentissimi fluxus voluptatis divinæ potatur adsu mnam delectionem. Ibi enim ad mensam sedentes experiuntur quod dicit David in Psalmo xv, 11 : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem, ad quam nos perducat qui fine vivit et regnat. Amen.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO IV.

QUALITER HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE COMMUNIONIS ?

Post ea quae dicta sunt, dicendum restat qualiter hoc sacramentum sit in genere communionis. Omnium enim ore fidelium hoc sacramentum communionis sacramentum vocatur, et a Græcis etiam doctoribus sancta synaxis appellatur, quod sanctam communionem sonat in Latino.

In hoc igitur genere ponitur propter septem quas in nobis facit communiones : facit enim communicare fonti omnis gratiae, facit communicare Angelorum gloriæ, facit communicare sanctis, facit communicare passionibus mystici corporis, facit subventionem facultatum in eleemosynis, facit omnia nostra communia, facit divinorum et humanorum verissimam communionem : et ideo communio vocatur.

CAPUT I.

Quod hoc sacramentum faciat communicare fonti omnis gratiae.

Quod enim faciat communicare fonti omnis gratiae, patet : quia in ipso communicamus Christo sic ut ipse sit in nobis, et nos in ipso, et omnia sua influat nobis. Unde dicitur, Proverb. v, 16, de Filio : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Hoc enim est verbum Patris ad Filium, qui est fons omnis gratiae et omnis boni : quia, sicut dicitur, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. In hoc fonte

multæ sunt venæ gratiarum jugibus aquis gratiarum manantes, quas Pater in hoc sacramento foras in communione Ecclesiæ tam triumphantis quam militantis præcipit derivari, ut relegata invidia privatæ possessionis gratiarum, quæ sunt in Filio, omnes in commune participes bonorum ejus efficiantur, et in plateis latæ participationis ab omnibus bonum Filii participetur.

Hic est fons, de quo dicitur, Esther, x,

<--- Page Split --->

6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... et in aquas plurimas redundavit. Parvus enim fons dicitur sacramentum, non ariditate et fluxus gratiarum parvitate, sed humilitate, quae quanto profundior est, tanto plures aquas continet gratiarum. Hic fons cum multis effusionibus licet redundet in virtutibus et donis et sacramentis, tamen se in unum totum colligens in sacramento communionis crevit in fluvium maximum. Ex isto uno fluens in totum, quod in aliis effluit divisim, hic redundat in aquas plurimas omnis generis gratiarum. Sic enim est apud eum, ut dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10, fons vitae, fluens ea quae vitam suam perficiunt in nobis.

Facit enim in nobis quatuor aquae fluentis commoditates: haec enim sordida lavat, arida rigat, quae apud nos abundant, deportat navibus, ut ubi rara sunt, magno pretio commutentur, et ea quae alibi abundant, et apud nos deficiunt, revehit, ut defectus nostri ex illis suppleantur.

Haec omnia facit Christus ista effluxione gratiae in hoc sacramento. Gratia enim sanguinis sui lavat sordes peccatorum, dicente Apostolo, ad Hebr. ix, 22 : Omnia pene mundantur in sanguine, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Joan. 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Constat autem, quod tollit, hoc est, quod abstulit sanguinis sui effusione et ablutione. Apocal. 1, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Haec rigat arida nostra in aqua quae cum sanguine exivit de latere. Joan. xix, 34 : Exivit sanguis et aqua, quae est aqua expians et rigans omnia nostra, ut plantae divinae in nobis plantatae convalescant. Joel, iii, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Domus enim Domini, hoc est, deitatis habitaculum, est corpus Domini a quo fons fluxus violentissimi egreditur, et irrigat totum torrentem vanitatis mundi, hoc est, locum per quem vanitas

mundi consuevit ante decurrere, ad spinas peccatorum nutriendas. Do quo clamat Augustinus : « O torrens vanitatis, quousque non siccaberis, quousque munda mundaberis? » Hic enim fluxu Dominice gratiae siccatus est, et dedit locum flumini Dei, quod, sicut dicit Psalmista, Psal. lxrv, 10, repletum est aquis : et exstirpatis spinis, modo rigatur ad fecunditatem frugum justitiae et aromatum omnium virtutum. Eccli. xxiv, 42 Dixi : Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Psal. lxrv, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genuimina ejus : in stillicidiis ejus letabitur germinans. Sic ergo rigat arida.

Evehit etiam flumen istud apud nos abundantia, ut ubi deficiunt, magno pretio commutentur, quae sunt paupertas spiritus, gemitus pro peccatis, fletus, jejunium, afflictiones, et castigationes corporis, quae apud nos abundant et in cœlo deficiunt, et ibi nobis pro hujusmodi magna pretia dantur. Genes. xlix, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Quia omnis homo in navibus per aquas istas evehit ·eas quae dictae sunt mercedes suas, ut in cœlis pro temporalibus æterna, pro miserii s beatitudinem, pro paupertate divitias, pro laboribus commutet quietem æternam. Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post tempora multa invenies illum : quia fluxu longo aquæ istæ redeunt, et incomparabiles divitias nobis reportant : ideo enim, sicut dicitur, Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Fluunt enim illuc per intentionem merendi, et refluunt per mirabilem redditionem præmii. Unde dixit Paulus, II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Hoc enim totum facit fluxus gratiae, qui fluit a Christo, qui dat gratiam unde mereri possimus : et iterum revehit meritum in Deum, ut

<--- Page Split --->

semper abundanti præmio meritum nostrum commutetur.

Hic etiam fluxus advehit nobis quod apud nos deficit, et in cœlo abundat, hoc est, gaudium cordis et sancti Spiritus consolationem, et dulcedinem gustus divinorum, et fructum quemdam virtutum, ut illa fortius desideremus, et ista in quibus sumus, magis fastidiamus. Proverb. xxxi, 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ecclesia enim facta est quasi navis institoris, qua gubernatione Sancti spiritus saepe mens nostra in cœlum navigat, et deinde panis in dulcedine nos delectantis refectionem reportat.

Sic ergo quatuor utilissime facit aqua communications si fonti gratiarum communicamus. Ex hoc enim suo beneficio nobis communicato sordida nostra lavan-

tur, et defluunt, et arida nostra rigantur et fecunda fiunt. Sic nostri labores ad ipsum referuntur et omni digni locupletatione fiunt, deliciae cœlestes nobis advehuntur, et omnia nostra in dulcedinem convertuntur. Hinc est quod dicitur, Joan. vii, 38 et 39: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hæ enim aquæ semper fluunt et refluunt inter nos et Christum, cujus fontis communionem habemus par sacramentum. Numer. xxiv, 7: Fluet aqua de situla ejus, hoc est, de sacramento, et semen illius erit in aquas multas.

Hæc ergo prima communio, qua fonti omnis gratiæ per sacramentum communicamus.

CAPUT II.

Quod hoc sacramentum facit communicare Angelorum gloriæ.

Hoc etiam sacramentum nobis communicationem præstat Angelorum gloriae. Gloria enim Angelorum consistit in reparatione ruinae angelicae, consistit etiam in affectu ministerii injuncti, consistit in illuminatione divina, et consistit in reductione in divinam perfrutionem.

Ruina autem Angelorum ex hoc reparatur sacramento : quia non reparatur nisi de his qui incorporantur Christo, sicut ipse dicit, Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo. Si autem

nemo ascendit nisi Filius hominis, pro certo nemo ascendit nisi incorporatus Filio hominis : nullus autem incorporatur corpori mystico nisi per corpus verum et sumptionem ipsius : oportet igitur, quod per corpus Christi ruina Angelorum restituatur : restituti igitur communicant gloriae Angelorum per communionem corporis Christi. Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. » Termini autem illi sunt termini gloriae Angelorum. Hinc

<--- Page Split --->

est, quod dicuntur homines esse fratres Angelorum : quia sunt de sorte gloriae Angelorum. Matth. xvii, 10 : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est.

Sic etiam si fideles incorporantur Christo, perducitur ad effectum ministerium angelicum. Ad Hebr. 1, 14, dicitur : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter cos qui hzreditatem capient salutis ? Non modicum igitur gloriae habent, quando eorum impletur ministerium. Hinc est, quod gaudere dicuntur in poenitentiis peccatorum, et flere et tristari in peccatis commissorum. De primo quidem dicitur, Luc. xv, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Econtra dicitur, Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare fiebunt, hoc est, ad modum flentium se habebunt : quia desiderant ut Christo sibi ad custodiam commissi incorporentur, et sic redeant ad communionem gloriae Angelorum. Et sic per sacramentum et communionem ipsius ad communionem redimus Angelorum, sic participamus divinas illuminationes : quia, sicut dicit Dionysius, lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere. Unde sicut Angeli illuminantur a Christo etiam secundum humanitatem, secundum quod dicitur, I Petri, 1, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Glossa : « Etiam secundum humanitatem. » Sicut ergo a Christo illuminantur, ita et in illuminationes Christi reducere intendunt homines sibi commissos. Per hoc autem

Christo spiritualiter incorporantur, et communionem percipiunt sanctorum Angelorum per incorporationem Christi. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus, et super quem non surget lumen illius ?

Sic enim homines et Angeli unam habent communem illuminationem, et unam cœlestis civitatis communionem. Apocal. xxi, 23 : Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Sic igitur communicant illumi nationes Angelorum.

Participant etiam Angelorum gloriae in reductione ad Deum, ad quem omnis illuminator suum intendit reducere a se illuminatum. Dicit enim, Eccli. 1, 3, quod fons sapientiae est verbum Dei in excelsis. Cum igitur fons sapientiae sit primum illuminans, omnis Angelus illuminatas animas reducit ad Verbum : non autem ad Verbum reducuntur nisi qui verbo et lumini incorporantur. Unde de talibus dicitur in Psalmo lxxxviii, 16 et 17 : Domine,in lumine vultus tui ambulabunt : et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Quia tales in lumine Dei assumpti, Christo lumini incorporaliter assimilantur et incorporantur : quia dicitur, ad Philip. ii, 21, quod reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ.

Sic enim gloriae Angelorum communicamus per hoc quod Christo incorporamur.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Quod hoc sacramentum faciat communicare sanctis.

Dicitur iterum communio, quia nos omnibus sanctis facit communicare, ut si quid deficit in singulis, ex communibus abundantiis omnium sanctorum suppleatur. Sic habemus virtutes Patriarcharum, revelationes et illuminationes et fruitiones Prophetarum, justitias Legislatorum, demonstrationes et praeconia praeconum Christi cum Joanne Baptista demonstrantium, dignitates Apostolorum, victorias Martyrum, sanctitates Confessorum, religionem Monachorum, puritatem Anachoritarum, doctrinas saluberrimas Doctorum, munditiam Virginum, luctum Viduarum, eleemosynas domesticas, curas gentium, pœnitentiae lamenta pœnitentium, splendorem honestatis innocentium, et omnia merita sanctorum : haec enim omnia quae a Christo in corpus ejus mysticum fluxerunt, in efficientia corporis ejus et sanguinis consistunt, et de quolibet in quemlibet per charitatem spiritus Christi referuntur et redundant. Unde dicitur, ad Coloss. 1, 12 et 13 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ. Per communionem enim Christi sortem omnis gratiae communicamus cum omnibus sanctis, translati in regnum omnium sanctorum suorum, per hoc quod corpori et sanguini ejus communicamus : quia unitas suorum membrorum ad cor et caput, et una participatio spiritus Christi in omnibus membris ejus naturalibus signat et causat to-

tius corporis mystici communionem et sancti Spiritus communicationem : et sic sors gratiae et gloriae uniuscujusque saneti communicatur aliis, ut spiritualiter impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scribitur, Act. iv, 33 et seq. : Gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos : quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Si enim ad uniuscujusque necessitatem et idoneitatem dividit Spiritus corporis Christi bona sanctorum, ut omnes abundent, et nullus egens inveniatur. I ad Corinth. xii, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sic dicit Psalmista, Psal. cxvii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, hoc est, tui corporis communione participem me facies omnium te timentium. Sic se ditatum dicit Psalmista, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi : quia mensurantes funes nobis omnium adjiciunt merita sanctorum, sicut dicit Apostolus, ad Coloss. 1, 16 et seq. : Quoniam in ipso condita sunt universa in cælo et in terra, hoc est, in Angelis et in hominibus sanctis, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et

<--- Page Split --->

omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Sic ergo ex ipso fluit in membra, et ex uno membrorum redundat ad aliud, propter unam sui corporis communionem. Sicut enim in corpore naturali sanguinem et spiritum unum membrum redundat in aliud, ita multo magis in spiritualibus membris corporis mystici unum membrum Spiritus communionem transmittit in aliud, propter unam sui corporis communionem. Unde, I ad Corinth. xm, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

Haec est communio sanctorum de qua dicimus in symbolo : « Credo in Spiritum sanctum, sanctorum communionem, » hoc est, in Spiritum sanctum qui facit sanctorum communionem : quia sicut secundum naturam unus est spiritus unius corporis, ita unius Christi corporis unus est Spiritus sanctus, qui in totum corpus vehit vitam et virtutem, et omnia quae sunt membris propria, facit esse communia. Ad Ephes. iv, 4 : Unum cor pus, et unus spiritus. Hinc est, quod dicitur, Ezechi el. 1, 20 : Spiritus vitae erat in rotis.

Sic ergo facit unitas corporum communionem sanctorum.

CAPUT IV.

Quod hoc sacramentum faciat communicare passionibus mystie corporis.

Facit etiam communion communicare passionibus mystici corporis : quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et ideo passio unius membri per communionem redundat in alia per misericordiam et miserationes, et ex illa communione fluunt in membra deficientia compassiones cordis, consolationes oris, et subventiones facultatum in eleemosynis, et supporationes infirmitaturn in adjutoriiis diversis : compatiendo enim assimilamur capiti hujus corporis quod ex compassione quam habuit ad nos, multis se dedit passionibus, ut nobis per effectum subveniret. Et de

hac passione nos nostro capiti conformante dicit Apostolus, ad Roman. viii, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Hinc est, quod dicit, I Joannis, iii, 16, quod sicut Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Quamdiu enim Christus in membris patitur, nos oportet compati, si tamen corporis sancti volumus esse membra. Ideo dicit Apostolus, ad Roman. xii, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes. Hoc est communicare necessitatibus Christi membro, quando corde suscipimus eorum necessitatem per cordis compassionem. Hoc est iterum quod ibidem post pauca, yj. 15 et 16, dicit : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flen-

<--- Page Split --->

tibus : idipsum invicem sentientes. Hæc etiam communio ab ore exhibet verbum dulcissimæ consolationis. I ad Thessal. v, 14 : Consolaminipusillanimæ, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimis : Confortamini. Eccli. xvm,16 et 17 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato. Hoc significatum est, Genes. xxxi, 24, ubi Dominus dixit ad Laban tumentem contra Jacob : Cave, ne quidquam aspere loquaris con-

tra Jacob. Quoniam quando in luctu tribulationis est membrum Christi, non est dicendum verbum exasperans, sed verbum consolationis. Quando enim tribulatus accipit verbum consolationis in corde, dicit illud Canticorum, 11, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Et illud Canticorum, iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Proverb. xvi, 24 : Favus mellis composita verba : dulcedo animæ sanitas ossium.

CAPUT V.

Quod hoc sacramentum faciat subventionem facultatum in eleemosynis.

Hæc etiam communio facit subventionem facultatum in eleemosynis : quia qui habet facultates, libenter subvenit ad hoc quod a toto corpore redundantia spiritualium pro temporalibus accipiat. Unde, ad Roman. xv, 27 : Si spiritualium eorum, hoc est, sanctorum, participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. Hæc est enim unius Christi corporis communio. Unde idem Apostolus dicit, II ad Corinth. vn, 13 et seq. : Non ut aliis sit remissione, vobis autem tribulatione, sed ex aequalitate..... Sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit 1. Et loquitur de collectione mannatis quod dabatur ad aequalitatem, et sicut colligens plus de mannate quam oportuit, lucrum non reportavit, sed pu-

trefactum fuit : et sicut minus colligens non deficit : ita in corpore mystico divitiae subtractae membris deficientibus non prosunt, sed in detrimentum domini sui putrescunt : et qui parum habet, ab aliis debet accipere suarum necessitatum supplementum. I Joannis, III, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in illo ? Hinc Tobias dixit filio suo, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tua erunt sicut meridies.

<--- Page Split --->

Hæc etiam communio facit supportationes in adjutorii diversis. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hinc est, quod lex dicit, Exod. xxiii, 5 : Si videris asinum odientis te jacere, sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Ideo etiam dicitur, Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Et ibidem parum ante : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Quia quidquid deprimit et aggravat nostrum in corpore Christi commembrum, supportare debemus tamquam nostrum. Hoc signatum est, Genes. xlix, 14 et 15 : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima : et supposuit hume-

rum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Issachar qui merces interpretatur, significat virum qui spe mercedis æternæ supportat onera proximorum. Ille enim reputat se fortem asinum, qui est animal oneriferum : quia ex debito communionis membrorum corporis Christi ad portanda onera aliorum se reputat obligatum, sicut manus obligatur pedi, et pes manui, et hæc duo oculis in corpore naturali. Hic ergo statim supponit humerum supportantem onera proximorum, eo quod videt requiem æternam, quæ taliter datur laborantibus, et terram viventium quæ datur pro talibus adjutorii s : et his tributis a Deo exspecatis servit, continue sciens hoc quod dicit Sapientia, iii, 13, quod bonorum laborum gloriosus est fructus.

Sic ergo hæc communio si per suum significatum diligenter attendatur, facit communicare passionibus mystici corporis.

CAPUT VI.

Quod hoc sacramentum faciat omnia nostra communia tam in spiritualibus quam in corporalibus.

Facit etiam omnia nostra communia tam in spiritualibus quam in corporalibus, ut vere impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scriptum est : Nec quisquam, eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia 1. Hoc enim vere est habitare fratres in unum, sicut dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in

unum, ut scilicet nihil habeant a se invicem divisum. Qui enim ab unitate communitatis istorum membrorum divisi sunt, procul dubio interibunt, sicut dicitur, Osee, iv, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. Separatum est convivium eorum : fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. Qui enim pariceps est idolorum, non communi-

<--- Page Split --->

cat cum mensa Domini. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. Unde refectionem sumens cum diabolo, communionem non habet cum mensa Domini : et ideo talis dimittendus est : quia suum convivium separatum est a communione sanctorum : quia delectatione male concupiscentiæ fornicatus est a Deo suo : et protectores ejus, qui sunt liberum arbitrium et voluntas, dilexerunt illicita, ex quibus ferunt in opere sordis ignominiam. Hinc est quod Psalmista, Psal, xlix, 5, dicit : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Quia Deus istam omnium bonorum nostrorum communionem super omnia sacrificia diligit. Hoc est quod alibi dicit Psalmista, Psal. ct, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges ut serviunt Domino. Servitium enim nullum Deo acceptum est, nisi quod in unitate communionis sanctorum est : id enim quod sic in unam congregat communionem, amor est, non tantum congregativus, sed unitivus. Et de hac uniente charitate scriptum est, I ad Corinth. xm, 5, quod charitas non quaerit quæ sua sunt, sed quæ aliorum. Glossa Augustini dicit : « Quia communi a propriis, non propria communibus anteponit. » Ex hac enim communione habet Ecclesia, ut omnibus satisfaciat in indulgentiis : quia quod uni deest, suppletur ex abundantiis aliorum : omnis enim abundantia est in Christi corporis communione, in qua sicut dicitur, ad Coloss. 11, 3, omnes thesauri sapientiæ et scientia Dei sunt absconditi. Hinc gratias agit Apostolus, I ad Corinth. 1, 4 et seq. : Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Chri-

sto Jesu, quod in omnibus divites fari estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi con firmatum est in vobis : ita ut nihil dnsit vobis in ulla gratia : ibi enim communi meritum Christi, beatae Virginis, Ange lorum, Patriarcharum, Apostolorum, Martyrum, et omne meritum electorum Dei : et ideo nullus ibi pauper inveni tur : omnes enim, sicut dicitur, Eecli. xliv, 6, sunt divites in virtute, pulchri tudinis studium habentes.

Hæc communitas est thesaurus absconditus in agro Dominici corporis, sicut dicitur, Matth. xm, 44 : Quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Et de hoc dicitur, Sapient. vii, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et inumrerabilis honestas per manus illius. Hoc est quod Psalmista, Psal. lxxxix, 14, dicit : Repleti sumus mane misericordia tua : exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. Quia nullum bonum est, quod in hac communione non inveniatur : hæc enim communio corporis Christi est thesaurus sapientiæ Dei quæ est Christus, sicut dicitur, Sapient. vii, 14 : Infinitus thesaurus est hominibus : quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiæ Dei. Ex hac communione accipit indulgentias Ecclesia, sicut diximus, defectum unius supplens ex abundantiis aliorum. Unde, II ad Corinth. n, 10 : Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.

Sic igitur communio sanctorum in corpore Dominico omnia nostra facit communia.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

Quod hoc sacramentum faciat divinorum et humanorum verissimam communionem.

Facit etiam divinorum et humanorum haec communio verissimam communionem. Deus enim in ea cum omnibus bonis suis est in homine, et homo in Deo, et Deus et homo est isto modo in omnibus nobis, ut sit verum quod dicitur, I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Deus enim se ad nos inclinat in hac communione, et humana nostra in ipsum exaltat : et hoc saepe a patribus antiquis desideratum est et oratum. Psal. cxliii, 5 : Domine, inclina velos tuos, et descende. Isa. lxiv, 1 : Ultinam dirumperes caelos, et descenderes. Et alius gaudens aliis nuntiabat, Haruch, iii, 38, dicens : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, humana nostra sua faciens, et divina sua nobis largiens. In tali affectu Petrus dicit, Matth. xvii, 4 : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Elize unum. Gustavit enim quam dulcis fuit communio divinorum, et in ea delectatione mundi exutus de-

siderabat in gustu divinorum permanere.

Propter dignitatem illius communionis dicit Apostolus, ad Philip. 1, 4 et 3 : Cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi. Unde et scribens Philemoni dicit, y y . 4 et seq. : Semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : ut communicatio fidei tuae evidens fiat, in agnitione omnis operis boni, quod in Christo Jesu. De ista communione dicitur, Act. ii, 42, de omnibus credentibus quod erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus : quia communicatio fractionis panis omnium bonorum divinorum et humanorum conferebat communicationem.

Propter haec ergo et his similia hoc sacramentum ponitur in genere communionis a partibus omnibus ante nos existentibus.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO V.

QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE SACRIFICII?

Ponitur etiam hoc sacramentum in genere sacrificiorum.

Et in hoc notantur qualuor, scilicet hujus sacrificii auctoritas et antiquitas, hujus sacrificii sanctitas, hujus sacrificii acceptabilitas, hujus sacrificii veritas.

CAPUT I.

De hujus sacrificii auctoritate et antiquitate.

Antiquitatem autem et auctoritatem similiter imponimus : quia auctoritas partim pendet ex antiquitate : dicit enim Ambrosius, quod patet nostra sacrificia esse antiquiora quam sacrificia Veteris Testamenti : quia Melchisedech qui ante legem fuit, qui erat sacerdos Dei summi, panem et vinum obtulit in significatione nostri sacrificii, antequam aliquid de sacrificiis legalibus esset institutum : et quia antiquiora sunt nostra sacrificia, majorem debent habere reverentiam, præcipue cum in eisdem speciebus quas modo in usu habemus, sint oblata.

De auctoritate autem dicitur in Psalmo cix, 4, ubi loquitur de Domino dominorum super omnem sacerdotem, dicens : Juravit Dominus, et non ponite-

bit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Et hoc Dominus dixit postquam jam ordo Leviticus fuerat institutus, de quo ordine in æternum mansuro nihil locutus fuerat prius in lege. Patet igitur, quod auctoritate et antiquitate et jurisjurandi confirmatione et permanentia in æternum hoc sacrificium dignius est omnibus sacramentis et sacrificiis : et ideo istud solum est, quod perfectum est et consummatum. Unde, ad Hebr. vii, 11 et 12, dicitur : Si consummatio per sacerdotium leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translate

<--- Page Split --->

ruim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Ex quo patet, quod istud est etium antiquius, et auctoritate plenius, et sanctitate perfectius omni sacramento et sacrificio. Unde ibidem paulo post, y.y. 18 et 19, dicitur : Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem : nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam prorimamus ad Deum.

Ex his quae dicta sunt, accipitur, quod hoc sacrificium quatuor habet in se, quae in nullo alio sacrificio simul inveniuntur. Est enim antiquitate veneratum, auctoritate divina sanctum, juramento confirmatum, et sua perfectione perpetuatum. Antiquitate quidem : quia ab eo qui verus erat sacerdos Dei summi, sine patre, sine matre, sine genealogia, assimilatus Filio Dei, sicut dicitur, ad Hebr. vn, 1 et seq., ante omnem sacrificiorum institutionem praesignatur. Auctoritate autem Dei sanctum : quia ab ipso Deo Patre collatum est hu-

jusmodi sacrificii sacerdotium, sicut dicitur, ad Hebr. v, 5 et 6 : Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Juramento autem est confirmatum, sicut dicitur in Psalmo cix, 4 : Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Sua autem perfectione est perpetuum : quia propter perfectionem istius sacrificii omnia veteris legis cum lege et sacerdotio sunt abolita, ut istud in perpetuum statuatur observandum. Unde, ad Hebr. vii, 24 et 25 : Hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Ex his igitur sacrificium sua dignitatis habet auctoritatem et venerationem prae omnibus aliis sacrificiis tam nova quam veteris legis.

CAPUT II.

De hujus sacrificii sanctitate.

Habet etiam præ omnibus sacrificiis sanctitatem et sanctificationis operationem : et sic illam quidem habet ex quatuor, quæ in hoc sacrificio inveniuntur, et non in alio simili. Quorum primum est, quia in omnibus est significatum. Secundum, quia omnibus aliis a Deo refutatis, voluntati divinæ est acceptissimum. Tertium est, quia valore ex excellentissinum. Quartum est, quia pro omnibus

hominibus redimendis ipsum solum est oblatum.

Quamvis enim multa fuerint sacrificia et ante legem et in lege Deo a patribus oblata, tamen istud unum in omnibus est signatum : quia tot gratiae sunt in eo quae unico sacrificio significari non poterant. Materia enim in qua offertur, et actus refectionis, signantur in panibus quos Angelis obtulit Abraham 1 : et in

<--- Page Split --->

panibus propositionis qui offerri præcipiuntur 1 : et in panibus primitiarum qui præcipiuntur offerri 2. Hoc etiam signatur per panem qui paratus fuit Eliæ pro viatico 3. Signatur etiam per subcinericium panem hordeaceum, qui visus est volvi in castra Madian, qui veniens ad tabernaculum percussit illud, et terræ penitus coæquavit 4. Et in omnibus illis materia istius sacrificii designatur.

Per omnes autem oblationes animalium signatur Christus passus, qui in hoc sacrificio est res et signum. Qui primo signatur per agnum quem obtulit Abel 5. Secundo, signatur per turturem et vaccam triennem, quam obtulit Abraham 6. Signatur etiam per vitulum tenerrimum et optimum quem obtulit Abraham Angelis 7. Signatur etiam per agnum paschalem et hœdum 8. Signatur per arietes et vitulos et hircos, qui in Levitico in multis locis præcipiuntur offerri, præcipue tamen signatur per immolationem vervecis sive arietis, quem Patriarcha pro unigenito offerebat 9. Signatur principaliter per holocaustum vitulæ rufæ, cujus cineribus et sanguine omnia expiabantur, et cujus sanguis per pontificem semel in anno in sancta sanctorum inferebatur, sicut dicitur, Levit. xvi, 3. Signatur propter diversitatem gratiarum quas continet in omnibus sacrificiis salis, similaginis, mellis, olei, thuris, et adipis. Mel enim quamvis non sit oblatio legis, sicut dicitur, Levit. ii, 11, tamen est in verbis sapientiæ, et ostendit dulcedinem sacrificii, quæ est in holocaustis et pacificis, quæ Domino offerebantur, sicut tangitur, Levit. i et ii, et deinceps usque ad cap. iv et vn.

Horum omnium sacrificiorum diversitas ex maxima diversitate tangitur 10.

Principaliter tamen signatur per ju^c^ sacrificium agni, quod xa^zà mane c^l xa^zà vespere præcipitur offerri 11. Tt^l enim gratiarum est istud sacrificium, quod omnibus his modis adhuc imperfecte signatur.

Signatur etiam in modis oblationum : quia signatur in holocaustis et pacificis, in hostiis, in victimis, et immolationibus, quoad diversitatem suarum operationum, in quibus continetur 12. Sicut enim Dominus in seipso ad nos veniens, omnia nobis attulit genera gratiarum, sicut dicitur, Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et ibidem, y. 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ita sacrificium dedit nobis frequentandum, in quo gratia in omnibus signata superimpleretur, et non sic liberaret ab onere legalium sacrificiorum. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Sic enim lex tota in uno impletur, quod est finis omnium. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. In omnibus enim prædictis istud solum sacrificium designatur.

Quinque enim sunt in materia per quæ signatur in quinque panum generibus, scilicet naturae puritas, naturae sancitas, regalis dignitas, nutrimenti efficacitas, et super inimicos omnes triumphans humilitas.

Naturae puritas signatur in tribus satis farinae simile commixtis in panem Angelorum a sapientia divina, per quæ signatur puritas deitatis sine furture mutationis. Jacobi, i, 17 : Apud quem non

<--- Page Split --->

est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Signatur etiam puritas animae sine furfure peccati originalis. Sapient. vn, 19: Sortitus sum animam bonam. Signatur etiam puritas corporis sine furture libidinis. Sapient, vn, 20: Cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Sapient. vn, 24: Attingit autem ubique propter suam munditiam. Et post pauca, 25: Et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.

Naturae autem sanctitas per panes signatur propositionis, de quibus dicitur, I Regum, xxi, 4: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Non enim licebat illos panes comedere nisi a sanctis in loco sancto.

Dignitas autem nobilitatis regalis signatur per panes primitiarum : quia primitiæ nobiliores erant inter fructus. Jerem. n, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. Proverb. n, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da ei, scilicet pauperibus. Genes. xlui, 11 et seq : Sumite de optimis terræ frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera... Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem.

Nutrimenti efficacitas et viatici virtus signatur in pane Eliae, qui in fortitudine illius cibi ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 1. Et ideo viaticum appellatur : quia per totam viam confortat ad ambulandum. Unde dicitur, Josue, v, 12, quod per totam viam deserti non defecit cibus mannatis filiis Israel. Joan. vi, 49: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Sed humilitas Christi patientis et mortalitas signatur in subcinericio hordeaceo, quae humilis passio omnia castra subvertit inimicorum. Ad Philip. II, 7 et seq.: Semetipsum, exinanivit,

formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur ecclestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. Quamvis enim humilitas durus cortex hordei videatur esse, et passio mortalitatis videatur decoctio, sub cinere tamen virtus confortativa latetintus, quae diabolum vincit et omnia castra subvertit inimicorum.

In animalibus autem, sicut diximus, significatur per agnum, hircum, hœdum, capram, vitulum, et vaccam, et arietem. In avibus vero, in turture, columba, et passere.

In agno quidem propter patientis mansuetudinem. Jerem. xi, 19: Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. In hœdo autem propter passionis causam, quæ est duplex in peccato originali et actuali. Genes. xxvii,9 et 10: Pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

Hircus et capra duas sequelas signant peccatorum, quas etiam Christus sua abstulit passione. Hircus enim peccati signat fœtorem in vilitate peccati per consuetudinem contractum. Capra autem per libidinem ad peccatum signat pronitatem, quae duo sua Christus redemit passione. Unde, Levit. iv, 23: Offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. Solus enim Christus similitudinem carnis peccati habens et nullum peccatum, est hircus immaculatus de capris, hoc est, per peccatores et peccatrices a patribus descendens.

<--- Page Split --->

Vervex autem sive aries dux gregis, principatum Christi in regno fidelium designat. Proverb. xxx, 29 et seq.: Tria sunt quæ bene grad iuntur :... aries, scilicet dux gregis, nec est rex, qui resistat ei. Apocal. xiv, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor nullia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Sic offertur ab Abraham, Genes. xxii, 13, quia ibi repræsentat qualiter immortalis manet deitas, sicut Isaac, et immolatur humanitas ducis nostri gregis, quod signat aries immolatus.

Commemoratio autem passionis quae quotidie fit in oblatione hujus sacrificii in altari, signatur per juge sacrificium, quod mane fiebat et vespere. Mane quidem ad gratiam virtutis, quia mane in vita ista egemus ad meritum : vespere autem in periculosa infirmitate, quia tunc sacramento egemus ad viaticum. De quibus duobus dicitur in Psalmo cxl, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum, supple, matutinum, in conspectu tuo : elevatio manuum mearum, supple, in recommendatione animæ, sacrificium vespertinum. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.

In vitulis autem boum repræsentabatur hoc sacrificium propter saginæ maturitalem et utilitatem. Saginatus est enim vitulus omni pinguedine devotionis. Luc. xv, 23, occidit pater vitulum saginatum, quia salvum filium recepit. Mature etiam etiam incedit bos et caute, et fortiter ungulam figit. Ezechiel. 1, 7 : Planta pedis eorum planta pedis vituli. Utile est ad arandum. Sic Christus caute pedem posuit, nulli malum et omnibus bonum exemplum dando, hominum corda vomere prædicationis aravit, sicut dicitur, Proverb. xiv, 4 : Ubi plurimæ segeles, ibi manifesta est fortitudo bovis.

In avibus autem, in turture quidem si-

gnatur per gemitum in oratione. Cantic. n, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Per columbam, quia revolare ad patriam docuit, quod præ omnibus avibus scit columba. Isa. lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ? In passere autem, quia fugere præsentium insidias docuit, sicut passer præsidium non habet nisi fugam. Psal. ci, 8 : Factus sum sicut passer solitarius, etc. Psal. lxxxiii, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Sic ergo quoad hoc signatur in animalibus.

In sacrificio autem vitulæ rufæ signatur, ideo quia sicut in sanguine vitulæ rufæ universa expiabantur, et cum sanguine erat introitus in sancta sanctorum : ita in sanguine Christi universalis fit expiatio peccatorum, et per sanguinem suum est introitus in cœlum. Unde, ad Hebr. xiii, 11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Hebr. ix, 24 : Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.

Sic igitur significatur in animalibus oblatis.

In aliis autem inanimatis Deo oblatis præsignatum est hoc sacrificium sex modis. Discretio enim rationabilitatis signatur per salem : quia nihil Christus nisi congrua fecit ratione. Levit. u, 13 : In omni sacrificio offeres sal. Marc. ix, 49 : Bonum est sal. Et, Matth. v, 13 : Vos estis sal terra. In similagine autem signatur, propter hujus sacrificii mundissimam puritatem. Unde, Levit. u, 4, dicitur, quod de simila purissima erit sacrificium. In melle au-

<--- Page Split --->

ten dulcedo signatur Spiritus sancti. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. In oleo autem pinguedo signatur devotionis. Cantic. 1, 2 : Olemn effusum nomen tuum. In thure notatur odor orationis et virtutis. Cantic. ni, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? Levit. 1, 17 : Adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. In adipe et pinguedine signatum est hoc sacrificium, quoad crassitudinis dulcedinem in Spiritus sancti interna consolatione. In sanguine autem omnis oblationis quoad opus redemptionis. Levit. ni, 16 et 17 : Omnis adeps Domini erit jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis, sed, supple, Domino offeretis. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Sic igitur in multitudine gratiarum suarum et pinguedine spiritus signatum est in sacrificiis. In nullo autem offertur fermentum : quia corruptionem signat, quae isti non congruit sacramento.

  1. In modis etiam oblationum signatur omnibus quoad diversitatem numerosam suarum operationum. Sunt autem modi illi in universo quinque, et sextus salvatur in omnibus illis. Quinque autem sunt holocausta, pacifica, hostia, victima, et immolatio. In omnibus autem istis salvatur oblatio : quia quodlibet istorum Domino offerebatur. Holocaustum enim dicitur, quod totum incendebatur igne, sicut agni, jugis sacrificii, et sacrificium vitulæ rufæ. Pacifica autem dicebantur, quæ pro propitiatione pacis vel jam factæ vel proximo faciendæ cum Deo pro reconciliatione peccatorum offerebantur : et hæc non tota incendebantur, sed pars incendebatur Domino, et pars cessit sacerdoti offerenti, et pars cedebat in usus

ejus qui obtulit pacifica et pro quo offerebatur. Hostia autem, sicut dicit Hesicius, vel ideo dicebatur, quod ad ostium tabernaculi ducebatur manibus offerentium impositis capiti ejus, ut sic significaretur, quod per ipsam ad sancta pateret accessus. Vel ideo, quia pro vincendis vel jam victis hostibus offerebatur. Victima autem, ut idem dicit Hesicius, vel dicebatur, quia victa offerebatur : vel quia in victoria, qua homo vicisse gaudebat quando tentatorem superaverat. Immolatio autem dicebatur, quæ cum offerretur, molam quamdam habebat animal in capite, in signum quod hoc animal ad Dei sacrificia pertinebat. In omnibus autem his salvatur oblatio : quia quodlibet eorum coram Deo offerebatur antequam in toto vel in parte incenderetur.

Hæc autem omnia in nostro implentur sacrificio spiritualiter. Nostrum enim sacriticum totum in igne charitatis et sancti Spiritus oblatum est, et offertur quotidie. Et hoc signatum est, Genes. viii, 20 .et seq., ubi postquam Noe de arca egressus est, quod signat salutem per baptismum, sicut dicitur, 1 Petri, ii, 21 : Quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum. Postquam igitur sic Noe egressus est, salvatus ex aqua, ædificavit altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis : quia sive sint animalia Dei quæ laborant in laboribus necessitatum hujus vitæ, sive sint volucres cœli, contemplatione cœlestia petentes, in holocaustum per ignem charitatis et Spiritus sancti incensi in altari, hoc est, in sacrificio altaris Deo oblati in odorem suavitatis, acceptantur. Immundi autem nihil cum altari nostro habent commune : quia sacrificio nostro non sunt uniti. Genes. xxii, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in

<--- Page Split --->

holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Mons autem ille elevat ionem spiritus designat.

Hæc hostia etiam inter omnes singulariter est pacifica, quæ pacem fecit inter nos et Deum, sicut dicitur, ad Ephes. ut, 14 : Ipse est pax nostra : qui fecit utraque unum, et medium parietem maceria solvens, inimicitias in carne sua. Isa. xxvi, 12 : Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis. Joan. xvi, 33, dicit discipulis : Hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, etc. Hæc etiam hostia pacifica est divisa : quia pars Deo ad laudem offertur, pars autem pro Ecclesia laborante, et pars pro purgandis in purgatorio, sicut in ante habitis diximus.

Hæc oblatio etiam verissime hostia est : quia et hostes potenter devicit, et per ostium cæli nos introduxit. De primo horum dicitur, Isa. lxxii, 1 : Propugnator sum ad salvandum. Et, Joan. xvi, 33 : Ego vici mundum. Christus enim exivit vincens ut vinceret 1. De secundo autem, hoc est, de introductione per ostium dicitur, ad Roman. v, 2 : Per ipsum hagenus accessum per fidem, scilicet ad Deum, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.

Hæc oblatio etiam specialiter dicitur victima : quia Christus victus obedientia Patris, voluntarie offerebatur. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. His vinculis ligatus fuit, quando dixit, Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. His vinculis ligatus fuit Paulus, Act. xx, 22, quando dixit : Ecce alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quæ in ea ventura sint mihi ignorans. His vinculis omnes vincit sunt, qui se victimant pro Christo. Isa. xlv, 14 : Vincit manibus pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Ideo etiam victima dicebatur, quia in victoria offerebatur : quia in Christo omnes vicimus,

et mortem, et eum qui habebat mortis imperium. Ad Hebr. ii, 14 et 15 : Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. I ad Corinth. xv, 35 et seq. : Ubi est, mors, victoria tua ? ubi est, mors, stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

Hæc etiam hostia singulariter immolatio vocatur : quia, sicut dicit Hesicius, quod animali offerendo mola imponebatur, ut Deo sciretur esse oblata : ita Christus in oblationem sanctam signatus est a Deo Patre, et manibus offerentium. A Deo quidem, sicut dicitur, Joan. vi, 27 : hunc enim Pater signavit Deus. A manibus autem offerentium purpura, veste alba, arundine pro sceptro, et corona spinea 2. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua. Ab hac mola immolationis nomen congrue accepit nostra immolatio. Psal. xlix, 14 : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Psal. xxvi, 6 : Circuiti, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vocationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.

In omnibus his salvatur salutaris oblatio : quia ipse summus pontifex obtulit se in omnia hæc quæ dicta sunt, sicut dicitur, Isa. liii, 7 : Oblatus est, quia ipse voluit. Hæc autem oblatio nostra sanctificatio fuit, in quæ omnes Deo Patri oblati sumus. Unde ipse dicit, Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Et dicit ibidem Chrysostomus, quod idem est dicere : Pro eis sanctifico meipsum, ut ipsi in me sint sancti et oblati. Sic ergo oblatus est, quia voluit. Voluit autem : quia hoc voluit Pater qui est origo sanctificationis et sanctificationis : et ideo de hac voluntate dicitur, ad Hebr. x, 7, et indu-

<--- Page Split --->

cit hoc quod dicitur in Psalmo xxxix, 7 : Tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Et subjungit Apostolus, ad Hebr. x, 10 : In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

Ab hac oblatione qua nos quotidie in hac hostia Deo Patri offerimur ad ostium cœeli, vocatur hæc hostia Missa : quia per talem oblationem nos Patri mittimur ad introducendum in cælum, non quod Filius sibi mittatur, qui semper est secum, sed quod nos in ipsa hostia Deo

oblati mittimur : et ideo jam omnibus quæ sunt de ordine Missæ rite celebratis, clamat in Ecclesia diaconus : « Ite, missa est. » Ac si dicat : Hostia et nos in hostia Patri missa est, ite profectu virtutum tamquam hostiæ incorporati et ad Deum missi. Et respondet chorus : « Deo gratias : » quia in hoc est summum omnium gratiarum : hoc enim summum est de quo ipse Filius gratias agit Patri in tanto sacramento. Matth. xxvi, 26 : Accepti Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, sicut in ante habitis dictum est.

CAPUT III.

De hujus sacrificii acceptabilitate.

Considerandum modo occurrit de hujus sacramenti acceptabilitate, quæ, sicut dicit Augustinus in IV de Trinitate, in quatuor perpenditur : quorum unum positum facit, quod alia tria oportet esse accepta.

In omni enim sacrificio attenditur cui offeratur, et a quo pontifice sive sacerdote, et quid offeratur, et pro quo operatur id quod offertur. Sapientia autem divina sic est ingeniata, ut non possit esse sacrificium istud non acceptum. Offertur enim Patri, offertur a Filio nostro pontifice. Offertur Christus in humana natura corporis et sanguinis. Offertur autem pro omnibus. Sapientia autem divina oblatum univit offerenti : et qui offert et quod offertur, sunt unum in esse personæ. Univit offerentem cum eo cui fit oblatio : quia unum in deitate sunt Pater et Filius. Univit oblatum cum his pro quibus offertur : quia unius naturae sunt Christus et

homines : et sicut sibiipsi Pater Deus non potest esse non acceptus, ita Pontifex offerens unum cum Patre existens, non potest esse non acceptus. Et sicut Pontifex non potest esse Patri non acceptus, ita id quod est unum cum Pontifice offerente, non potest esse non acceptum, et sic oblatio est accepta. Et sicut offerens et oblatum non potest esse non acceptum, ita hi pro quibus offertur, non possint esse non accepti : quia unius naturae sunt cum oblato et cum offerente, et sanguis Christi purgavit in eis id quod solum facit non acceptum : et incorporatio sacramenti univit eos et oblationi et offerenti : et ideo pluribus oblationibus non indigemus : quia ista pro omnibus sufficient semel oblata. Antiqui autem multis indigebant : quia nulla in his quæ dicta sunt, fuit perfecta : et ideo nulla earum accepta. Unde, ad Hebr. ix, 23 et 26 : Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum

<--- Page Split --->

pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno : alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destructionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et sequitur, yj. 27 et 28 : Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. Sic igitur perfectissima et acceptabilissima oblatio est : quia Patri offertur, cui soli est offerendum. Sic dicitur, Exod. xx, 5 : Non habebis deos alienos coram me. Psal. lxxx, 10 et 11 : Nun erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Solus Filius est sacerdos hujus hostiae et oblationis, ad oblationem hanc solus dignus. Ad Hebr. vii, 26 : Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Ad Hebr. viii, 1 et 2 : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus et non homo. Sequentes autem pontifices et sacerdotes et vicarii hujus sunt, in quorum verbis pronuntiatis Verbum increatum operatur oblationem. Isa. lxi, 6: Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Habemus sufficientissimam etiam oblationem, de qua dicitur, ad Hebr. vii, 25, quod salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Non ergo restat nisi ut purificati offeramur in ipsa, et Patri erimus accepti. Ad Hebr. iv, 16 : Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratia, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Unum enim cum Patre est pontifex : et ideo non spernit offerentem. Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et ideo non rapiet quisquam de manu sua,

sicut nec de manu Patris aliquid rapi potest. Sic sancti oblati in manu Dei sunt. Sapient. iii, 1 : Justorum autem animae in manu Dei sunt. Oblati a Dei Filio, et recepti a Deo Patre. Offerens et oblatum est idem : quia, Joan. xvn, 19, dicit : Pro eis ego sanctifico meipsum. Ad Hebr. vii, 27 : Hoc fecit semel, seipsum offerendo. Oblatum cum his pro quibus offertur, unum est : et ideo mediator unum est nobiscum, et unum cum Patre. I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Unde, ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et dicit Glossa : « Assistens Patri, et assistens nobis. »

Acceptissimum est ergo hoc sacrificium, de quo dicitur in Psalmo 1, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta. Hoc enim sacrificium omnem implevit justitiam, et in ipso omnes oblationes et holocausta sunt perfecta et accepta. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Hoc enim sacrificio solo domus majestatis et efficitur et nominatur et glorificatur. Malach. iii, 3 et 4 : Erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Placebit quidem sicut dies saeculi : quia per omne saeculum et saeculi dies non sibi succedit alterum, propter suam omnimodam perfectionem. Placebit autem sicut anni antiqui : quia est secundum ordinem Melchisedech in annis antiquis ante legem presignatum. Propter haec et similia non utimur aliquo sacrificio nisi isto unico : quia, sicut dicit Gregorius : « Hoc magis vivis proficit ad gratiam inveniendam, retinendam, et recuperandam : hoc magis desiderant mortui purgandi ad impetrandam veniam : hoc maxime acceptat Pater ad gloriam et beatitudinem omnium sanctorum. » Et hoc signatum est, Job, xli, 8 : Job, servus meus, orabit pro

<--- Page Split --->

vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non - qui dolens in cruce se obtulit pro nobis, vobis imputetur stultitia. Job enim doet hoc sacrificium in Missa commemoralens interpretatur, et signat Christum, mus.

CAPUT IV.

De hujus sacrificii veritate.

Tandem videndum est de hujus sacrificii veritate. Hoc enim solum in se continet sacrificii veritatem, non quod alia sacrificia falsa fuerunt, sed quia alia sunt umbra, et istud non umbram, sed veritatem habet veri sacrificii. Ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Imago enim sacrificii in ipso vero sacrificio quiescit : quia hoc quod in signo visibili per similitudinem repraesentat, interius ad plenam aequalitatem producit et perficit in gratia. Et hanc imaginem plena aequalitatis non habebant sacrificia aliqua vel sacramenta veteris legis : quia etiam illud quod umbrose figurabant, non efficiebant per causalitatem : veritas enim multiplex est secundum multiplicationem suorum oppositorum : opponitur enim veritas falso : et sic veritatem habent omnia Veteris et Novi Testamenti sacrificia, et falsa sunt idolorum sacrificia. I ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid ? Sed quae immolant Gentes, daemonis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Ac si dicat : Falsus deus est idolum, falsum sacrificium quod idolo immolatum est : et ideo non dico, quod idolum sit aliquid, aut quod idolo immolatum sit aliquid : quia falsum, nihil, et non verum idem sunt.

Hoc autem modo loquendo illud sacri-

ficium cum omnibus divinis sacrificiis communem habet veritatem. Opponitur etiam verum impuro permixto cum natura aliena, sicut dicimus verum aurum, quod veritatem naturae auri habet, et alii metallo non est admixtum. Et sic istud sacrificium verius est omni sacrificio : quia in se nihil nisi sacrum habet admixtum : alia autem sacrificia in se habebant quae sanctitatis et gratiae non erant receptibilia, sicut sunt carnes ovium et taurorum et hicrorum et avium et aliorum similium. Ad Hebr. x, 1 : Eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. Psal. xlix, 13 : Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hicrorum potabo ?

In isto autem sacrificio totum est sanctum, sicut ipse dicit, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Non enim, sicut jam dictum est, sanctificat nos de sanguine vitulorum, sed de suo sanctificat nos et in suo. Haec est veritas de qua dicitur, Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate : sermo tuus veritas est. Sermo autem ille fuit quo veritatem sacrificii instituit. Psal. i, 8 : Ecce enim veritatem dilexisti. Veritas etiam opponitur apparenti et non existenti, sicut umbra apparens similitudo est corporis et veritatem illius nullam in se habens. Et sic sacramenta et sacrificia legalia umbra fuerunt,

<--- Page Split --->

veritatem nullam exhibentia. Istud autem solum est sacrificium veritatis : quia omne id quod signat, abundanter causat et continet in seipso per gratiam corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Hæc autem dicimus de his quæ essentialiter fuerunt in sacrificiis veteris legis, sicut agnus immolatus, et sicut hircus, aut vitulus immolatus, aut similago, vel oleum, vel vinum, vel sal, vel aliud hujusmodi. Quia tamen hæc ad tempus instituta erant a Deo, donec corrigerentur per verum sacrificium, ideo fides offerentium et devotio et obedientia multa meruerunt apud Deum, quæ ab ipsa re sacrificata non efficiebantur. Unde, ad Hebr. ix, 1, talia sacrificia dicuntur justificationes culturae, et sanctum sæculare, quod aliquando finito suo proprio sæculo quo datura erant, erunt in melius corrigenda. Ad Hebr. ix, 9 et 10 : Munera et hostiae offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismalibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis. De hac veritate quam solum habet inter sacrificia, dicitur, Joan. vn, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quia in hoc solo veritas omnes liberans invenitur, eo quod abundanter sacrat, sicut ostendit : et ideo ipse qui nostrum sacrificium est, pontifex, dicit, Joan. xiv, 6, sic : Ego sum via, et veritas, et vita : quia ipse est via in sacrificii signo, veritas autem in contento, et vita in exhibito : quia sacrificium exhibet vitam per gratiam quam efficit in nobis. Est ergo via signando veritatem in sacrificiis specie. Est veritas per seipsum in sacramenti sanctitate. Est vita per gratiam in sacramenti virtute.

His et similibus de causis nullum umquam sacrificium perfecte Deo placuit, nisi istud. Isa. i, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arictum, et adipem pinguium, et sanguinem vitu-

orum, et agnorum, et hircorum, nolui. Glossa Interlinearis dicit ibidem : « Numquam volui. » Psal. xxxix, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti, aures, obedientiæ scilicet, perfectisi mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Ac si dicat : Illa propter imperfectionem suam non placent quæ secundum legem offeruntur : et ideo ego aures patulas habens ad obediendum in corpore quod tu aptasti mihi animatum et deitati unitum, venio in sacrificio mei corporis et sanguinis, totam tuam, o Pater, voluntatem in sanctificando homines et satisfaciendo pro ipsis perficiens, ut omnia vetera imperfecta in usum hujus efficacis sacrificii commutentur. Et per hunc modum arguit Apostolus, ad Hebr. x, 7 et seq., dicens : In capite libri scriptum est de me ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur, tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. Ad Hebr. vn, 18 et 19 : Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem : nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et ideo etiam Pater dixit de Filio, Matth. in, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et, Matth. xvn, 5 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. Quia ad placitum redemit Pater in sacrificio Filii de omni quam ad nos habuit offensa, recipiens sacrificium istud solum veritate plenissimum, et omni redundans perfectione. Nec ultra quærit Propheta Michæas, vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Habemus enim sacrificium dignissimum et perfectissimum, quod pro omnibus debitis nostris, et pro his quæ impetrare volumus, offeramus.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO VI.

QUOMODO HOC DONUM SIT IN GENERE SACRAMENTI ?

TRACTATUS I.

DE INSTITUTIONE HUIUS SACRAMENTI.

His omnibus determinatis, jam restat dicere de ultimo istius gratiae genere, in quo ab omnibus ponitur, quod est sacramentum Ecclesiæ.

Circa quod quatuor notanda occurrunt, scilicet institutio, materia et forma. Et quid sit hoc sacramentum, et quid res et sacramentum, et quid res tantum. Et quarto, quis sit ritus hoc sacramentum celebrandi.

Circa institutionem quidem occurrit dicendum de causa institutionis, de necessitate, de tempore, et de modo : hæc enim in omni institutione sacramentali inquiruntur.

De institutione igitur loquentes dicamus, quod causa instituendi hoc sacramentum, quamvis multiplex sit valde, tamen quatuor a Patribus assignatæ inveniuntur : quarum primam habet in quantum est sacramentum Ecclesiæ. Secundam autem, in quantum est memoriale Christi dilectionis. Tertiam, in quantum est commemoratio Christi passionis. Quartam autem, in quantum est signum futuræ beatitudinis.

<--- Page Split --->

CAPUT I.

De causa institutionis hujus sacramenti

rima De prima causa igitur dicentes dicicausa instutionis. mus, quod omne sacramentum contra peccatum in medicinam institutum est : et quia Eucharistia est sacramentum, necesse est quod contra peccatum in me. dicinam institutum sit. Sic enim dicitur, Eccli. xxxvii, 4, quod Altissimus de terra creavit medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Terra enim haec benedictum corpus Domini est, cujus plenitudo, plenitudo Dei est : quia in ipso complacuit habitare divinitatem corporaliter. Ad Coloss. n, 9 et 10 : Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : et estis in illo repleti. Pleni enim sumus omni benedictione et medicina contra peccatum ex deitate Christi : quia solus Deus potest peccata dimittere, et contra morbum peccati parare medicinam.

Hoc signatum est, Tob. ii, 23, ubi dicitur, quod ad curandam Saram, filiam Raguelis, et curandum Tobiam, missus est Angelus Domini sanctus, Raphael, ut curaret eos ambos. Sara enim princeps vel carbo vel velamen vel angustia interpretatur : Raguel autem ægrotans et Deo lingua nostra dicitur. Significat Sara animam rationalem, quæ in primo princeps omnibus intus et extra principabatur, et postea oblita sui honoris per peccatum globos lucis suæ in carbonem, immediatam Dei visionem in velamen, felicitatem in angustiam commutavit. Hæc bene Raguelis filia, hoc est, Adæ dicitur, a quo licet non secundum animam, tamen secundum corpus descen-

dit, quod per generationem carnalem sortita est, qui pastor fuit et Deo ægrotans soli, qui solus eum de peccato curare potuit. Tobias autem interpretatur ductus ad luctum, et signat a stercoribus instabilis avis hirundinis, quæ alba et nigra est, hoc est, a fortunæ bonis quæ stercora dicuntur, ad luctum peccati et cæcitatis abductos, quibus ambobus medicina non paratur, nisi per Christum quem signat Raphael, qui medicina Dei interpretatur. Psal. cii, 3 et 4 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas : qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Si enim in omnibus sacramentis nostras Christus sanat infirmitates, maxime tamen facit hoc in sacramento, in quo ipse totus in deitate et humanitate et gratia continetur. Hinc est, quod etiam sacerdotes, quorum officii est hoc conficere sacramentum, medici dicuntur. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid...medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Ac si dicat : Non suscitabunt : quia Deus solus est, qui a peccato suscitat : sed medici sicut ministri conficiunt et exhibent medicinam. Hinc est, quod Raphael dixit Tobie juniori, Tob. vi, 5 : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. Piscis enim ille est Dominus Jesus Christus in aquis gratiarum purissimarum conceptus, et secundum humanitatem nutritus, qui quamvis cor-

<--- Page Split --->

poraliter numquam exenteratus vel exenterandus sit, tamen spiritualiter semper exenteratur : quia visceribus ejus in charitate et misericordia incorporamur, dum eum sumimus ut medicinam contra peccatum. Exod. xii, 9 : Caput cum intestinis et pedibus vorabitis : et tunc cor ejus quod est principium motivum in charitate, et fel quod est amaritudo passionis ejus, et jecur quod est principium nutrimenti in sacramento quod nobis in edulium præparavit, confert nobis in diversa medicamenta contra peccati infirmitates.

Institutionis etiam causa fuit, ut esset signum dilectionis nulla umquam oblivione delebilis. Quis enim umquam obliviscetur, quod cum Filius Dei seipsum nobis dedisset ut esset nobiscum quando venit in mundum, quod tunc recedens de mundo se nobis dedit ut esset in unoquoque nostrum, cui non incorporatur, sed quem ipse sibi incorporat. Sic enim est in nobis ut nos simus in ipso, ipse enim in nobis sacramentaliter, ut nos in ipso simus incorporati. Sic enim dicit, Joan. xv, 3 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. Nec enim est necessarium, quod fiat in nobis quod dicitur, Exod. xiii, 7, quod dicamus : Estne Deus in nobis ? Quia scimus, quod per sacramentum charitatis verissime et sacramentaliter in nobis est. Joan. xvii, 21 : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et infra, §. 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Et iterum ibidem post pauca, §. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Caro enim Filii in sacramento est liber in quo scriptum est Verbum æterni Patris : et ideo cibamur ipso ad memoriam charitatis et veritatis, quæ semper legimus in hoc libro, sicut in signo perfectæ dilectionis et veritatis : quia Christus vere dilexit nos. Ezechiel. iii, 3 : Venter

tuuscomedet , etvisceratuacomplebunturvolumineistoquodegodotibi . Etcomediillud , etfactumestinoremeosicutmeldulce . Quiseniminæstimabilinonafficiaturdulcedine , quandoscitseintravisceracorporaliteretsacramen - taliterhabereVerbumDeiPatrisinscrip - tummultisinvolutionibuscorporisetsanguinis , etcreditdesideriumsuumillocibocompleri ? Apocal . x , 1 0 : A c c e - pilibrumdemanuAngeli , etdevoraviillum : eteratinoremeotamquammeldulce , etcumdevorassemeum , amari - catusestventermeus . UbilibersignatVerbiincarnemetsanguineminscrip - tionem : libriauteminvolutio , multamquaminmiseriiscarnissustinuitinvo - lutionem : devoratiosumendideside - r i u m : dulcedosaporisdivinædulcediniscondimentum : venterautemaffectum : sedamaritudoventrissignatnostræadhocsacramentumdissimilitudiniscon - trarietatem , quæinnobisexcitatamari - tudinem : quiacontrariajuxtasepositamagisclucescunt : etdumgustamussa - cramentidulcedinem , tuncmagisnostrædissimilitudinisadipsumsentimusama - ritudinem .

Tertia causa quam habet in quantum est commemoratio Christi passionis est, quod in ipso celebratur mysterialiter Christi passio, quae semper debet esse nobis præ oculis. Et hoc quidem signatum est, Numer. xxi. 8, ubi dicitur : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Qui enim ante cordis oculos habet passionem crucis, non lædetur a serpente : et si percussus est, sanabitur. Qui autem in oculis serpentem non habuerit, peribit a morsu serpentis.

Dedit ergo signum hoc sacramentum, ut in ipso ad oculos revocetur Christi passio : et sic omnes medicinam inveniamus contra morsum antiqui serpentis. Hoc est quod dicitur, Isa. xi, 10 : In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabun-

<--- Page Split --->

tur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Radix enim Jesse, quae interpretatur incendium, est Christus Dominus incendio charitatis se decoquens in igne passionis, et nobis se communicans, qui in altari elevatus in signum populorum sicut exaltatus fuit in cruce, ita elevatur a manibus sacerdotis, ut signi crucis et exaltationis quotidie fiat memoria : et ideo ipsum sic elevatum gentes deprecabuntur, sicut pœnitentes cum Centurione deprecati sunt in cruce revertentes in civitatem, et percutientes pectora sua, sicut dicitur, Luc. xxiii, 47. Et sepulcrum ejus quo conditur et absconditur, scilicet formæ sacramentales, erit gloriosum : quia in ipso conditum adoramus Dominum Jesum Christum. Unde etiam ritus qui usque hodie servatur in Ecclesiis, prædictus est, Isa. xviii, 3, ubi dicitur : Cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. Summa enim sanctitas sacerdotum et Angelorum hujus passionis memoriale celebrantium, montes dicuntur, et cum confectum est corpus Domini, elevatur ab omnibus adorandum. Ad quod videndum omnis multitudo occurrit fidelium : et qui non sunt potentes, audiunt clangorem campanarum, ut simili veneratione recipiant Dominum venientem, et suam in cruce exaltationem iterum ostendentem. Isa. xix, 20 : Erit in signum et in testimonium Domini exercituum in terra Ægypti : quia per hoc signum continue ad memoriam reducitur, qualiter in cruce fuit exaltatus et omnia traxit ad seipsum. Ad Hebr. xn, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, etc.

Quarta causa : quia est institutum in signum futurae beatitudinis, de quo licet quaedam ex verbis Dionysii in praehabitis dicta sint, tamen adhuc ad ædificationem quaedam restant dicenda. Id enim quod nunc in sacramentali specie percipiendo Christum agimus, signum

est qualiter eumdem aliquando secundum dulcedinem suæ deitatis in cœlesti beatitudine percipiemus, sicut beatus dicit Gregorius. Sicut enim templum et omnis ornatus ejus sunt signa parabolica cœlestis pulchritudinis, et sicut splendor vestium pontificalium et sacerdotalium et aliorum ministrorum signa sunt parabolica amictus illius quo lumine et decore divino in cœlis erunt beati induti : ita et perceptio Eucharistiae signum est perfectissimum perceptionis illius qua in beatitudine dulcedinem Jesu Christi et Patris et Spiritus sancti percipimus. Sic enim ordo iste Ecclesiasticus de cœlo descendit, quod visibilibus istis invisibilia demonstraret. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Ad Hebr. viii, 5 : Responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Sicut dicit Joannes, Apocal. xxi, 2, quod vidit civitatem sanctam, Jerusalem novam, quæ omnem dispositionem Ecclesiasticam prætendit, descendentem de cœlo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Sicut dicitur, Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et rationem ejus pones in terra ? Si ergo hæc ab ordine cœli descenderunt, tunc procul dubio ad hoc instituta sunt, ut pulchritudinem cœlestem designent, maxime autem et maximum quod est in cœlo signum, erit id quod in Ecclesiasticis est maximum.

Constat autem, quod maximum est dignitate illud propter quod omnia alia fiunt et observantur. Hoc autem est Eucharistiae divinae perfectio et perceptio : et maximum quod est in cœlo, est perceptio dulcedinis divinae sine medio : perceptio igitur Eucharistiae perceptionem dulcedinis divinae signabit, et ad hanc significandam est a Deo instituta. Propter quod in Evangelio semper istam perceptionem in sacramenti specie ad dulcedinis cœlestis fruitionem continua-

<--- Page Split --->

vit, dicens : Non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei 1 . Genimen enim vitis sacramentum est sub vini specie : novum autem in regno Dei est sub gaudii divini veritate. Unde, Matth. xxvi, 29 : Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Quia sicut hic sacramentaliter bibit in gratia, ita in die illustrationis plenae gloriae bibit cum suis in gloria fruendo bonis divinis et in gratia et in gloria. Unde Gregorius super Job, xxxviii : « Dum se fruitur, nullo bono indiget. » Et simile huic Mat-

thæo dicit etiam Marcus. Sed, Luc. xxn, 18, dicit sic : Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Venit autem regnum Dei per manifestationem in cælesti beatitudine. Hoc signatum est, Joel, iii, 18, ubi dicitur, quod stillabunt montes dulcedinem. Hoc enim continget, quando illi benedicti montes, Pater et Filius et Spiritus sanctus, naturalem dulcedinem omnibus beatis instillabunt, in qua dulcedine perfectam habebunt beatitudinem, de cætero numquam miseri futuri.

Sic igitur hoc sacramentum est in signum futurae beatitudinis institutum.

CAPUT II.

De necessitate hujus institutionis sacramenti.

  1. Necessitas autem institutionis sacramenti quibusdam aliquando venit in dubium.

Potest autem aliquis objicere et dicere, quod cum omnis gratia sacramentalis quantum ad suum substantialem effectum ordinetur contra peccatum, in quo differt gratia sacramentalis a gratia virtutum et donorum, et cum peccatum sufficientem accipiat medicinam ex gratia aliorum sacramentorum, et nihil sit superfluum in numero gratiarum sacramentalium, videtur quod istud superfluit sacramentum. Peccatum enim aut in se, aut in reliquiis consideratur. In se autem consideratur in specie, vel in genere, secundum quod dicimus, quod est originale, vel actuale. Reliquiae autem sunt vel ex pœnis in quas ex peccato inci-

dimus, quæ sunt difficultas faciendi bonum, et pronitas ad malum, sive ex infirmitate, sive ex ignorantia causata, et reliquiæ quæ sunt remanentiæ debilitatis et corruptionis in corpore ex anima. Contra originale autem sufficiens est medicina baptismus. Contra autem pronitatem excipiendam ne ruat in præceps, sufficiens medicina est matrimonium. Contra autem eamdem pronitatem minuendam, et ad fortitudinem faciendi bonum et standi in bono augendam, sufficiens est medicina confirmatio. Et contra peccatum actuale cum differentiis suis, sufficiens est medicina pœnitentia. Et contra reliquias in corpore et anima remanentes ex utroque peccato, sufficiens est medicina extrema unctio. Nec Eucharistia potest esse sacramentum

<--- Page Split --->

sicut est sacramentum Ordo : quia hoc est sacramentum constituens in gradu potestatis et dignitatis, quo gradu conferuntur et dispensantur omnia Ecclesiastica sacramenta : et ideo videtur quibusdam illud non esse sacramentum, sed potius inenarrabile donum liberalitatis divinae, quo divina largitas signare voluit ex perceptione præsentium munerum quid in futurum et quam magnum donum exspectare debeamus.

Hoc autem dictum stare, non potest : quia ab omnibus doctoribus Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Hilario, et a Graecis, Joanne Chrysostomo, et Basilio, et Gregorio Nazianzeno, computatur Eucharistia inter novæ legis sacramenta.

Adhuc autem si Eucharistia sacramentum non esset, non essent septem novæ gratiae et legis sacramenta.

Adhuc autem cum in omnibus sacramentis passio et sanguis Christi operentur contra peccati defectum, valde videretur mirabile et nihilominus improbabile, quod in Eucharistia in qua principaliter passio Christi commemoratur et sanguis cum corpore sumitur, non esset aliqua operatio medicinalis contra peccati morbum : et ideo pro certo tenendum est, quod nihil est quod isti dicunt, præcipue cum Glossa, Matth. xxvi, 27, super illud : Et accipiens calicem, gratias egit, dicat quod Christus Patri gratias egit de tanto sacramento.

Ideo dixerunt alii, sicut Praepositivus, et Gulielmus Antisiodorensis, et Stephanus Cantuariensis, et Cantor magnus Parisiensis, quod in veritate Eucharistia sacramentum est principalis dignitatis inter sacramenta. Est tamen etiam donum Dei, sicut ostendimus in secundo hujus partis tractatu 1.

Et dicunt sicut in prima objectione proponitur, quod gratia sacramentalis substantialiter et principaliter ordinatur

in peccati medicinam, vel in se, vel in reliquiis, vel in effectu peccati. Sed dicunt, quod illa divisio quam ponit objecc tio, insufficiens est : quia praeter illa quae ibi commemorantur, est etiam voniale de genere et specie peccatorum : et dicunt, quod contra illa ordinatur Eucharistia, quae venialia peccata dicuntur. Dicunt etiam hoc probando per signum veritatis in dicto eorum, quod venialia signantur per pulverem pedum, hoc est, affectuum, qui minutus adhaeret meantibus ad patriam in hoc exsilio. Christus autem ut signaret sacramentum hoc valere contra veniale, ante collationem Eucharistiae lavit pedes discipulorum. Joan. xiii, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, hoc est, affectus ad extensionem venialium, sed est mundus totus.

Haec autem opinio sicut et prima non est vera : quamvis enim venialia remittantur in perceptione Eucharistiae, tamen non est contra ea substantialiter et principali operatione ordinatum, sicut etiam remittuntur in baptismo et in aliis sacramentis, quamvis contra ea non sint essentiali et principali operatione ordinata. Oportet autem, quod aliquod unum sit in peccato, contra quod istud sacramentum principaliter ordinetur, et quod per alia sacramenta non efficiatur principali operatione.

Adhuc autem veniale peccatum non est peccatum simpliciter, sed potius quaedam ad peccatum dispositio : quia cum dicitur veniale peccatum, est ibi oppositio in adjecto : quia peccatum secundum sui perfectam rationem dicit defectum boni in actione, reatu et accusatione dignum : veniale autem privat reatum et accusationem : quia veniale est, cujus reatus nullus est, et accusatio non debet attendi : igitur veniale non est simpliciter morbus : et sic contra illum non debet aliqua una et essentialis medicina ordinari. Sed sicut est non pec-

<--- Page Split --->

catum simpliciter, sed dispositio ad peccatum, ita non unum, sed multa habet remedia in contrarium disponentia, sicut est aqua benedicta, tunsi o pectoris, confessio communis in Prima, et ante Missam, et in Completorio, benedictio Episcopalis, et hujusmodi : non est ergo aliquod speciale remedium contra hoc ordinatum.

  1. Hæc igitur considerando dicimus, quod in veritate Eucharistia est sacramentum, et est contra peccatum in sua gratia quam substantialiter principaliter confert ordinatum : sed non est ordinatum contra veniale peccatum, sicut valde theologice probant rationes inductæ. Sed dicimus cum objectione prima, quod omnis gratia sacramentalis contra peccatum vel aliquid quod est in peccato, est ordinata : et bene concedimus, quod contra originale ordinatur baptismus : et si alia peccata remittuntur in baptismo, hoc est ex consequenti, et non ex ordine sacramenti, Consequens autem vocamus quod dicit Ambrosius, quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam. Et ideo cum gratia datur contra originale, ex ratione gratiae est, quod nullum peccatum in anima cum gratia remaneat : et ideo omnia peccata delet tam originale quam actuale : sed hoc non est sacramento, sed ex ratione gratiae gratum facientis, quæ secum non dimittit esse peccatum mortale in anima. Gratiam autem gratum facientem confert baptismus.

Bene etiam concedimus, quod pœenitentia per eumdem modum etiam ordinatur contra actuale. Reliquiae autem quae relinquuntur ex peccato, sunt secundum primam divisionem duplices. Una autem pars reliquiarum facit ad malum pronitatem, sive ex impotentia boni, sive ex ignorantia, sive etiam ex libidine ad malum. Alia autem pars reliquiarum est ex longo defectu boni. Ex

prima autem parte reliquiarum duo incurrit homo incommoda, quorum unum est, ut dicit Augustinus 1, concupiscentia ruitura in præceps, nisi in actum prolapsa, aliqua honestate excipiatur. Et contra hanc ordinatur medicina matrimonii : quia concupiscentia ruitura in præceps, in actum concubitus progressa, excipitur honestate nuptiarum, vel fide thori, vel signo sacramenti, vel spe prolis, vel duobus his aut certe tribus excusata. Si autem concupiscentia non progreditur in actum, tunc duobus modis attenditur : aut enim consideratur in ipsa pronitate sola ad malum et difficultate ad bonum, et sic contra ipsam est medicina confirmationis : aut consideratur secundum id quod relinquitur in viribus animæ et membris corporis, scilicet impedimentum gratiae et gloriæ, quod est mala dispositio impediens utrumque, et sic contra reliquias illas extrema unctio ordinatur. Si autem considerentur reliquiæ secundum defectum boni, cujus longus defectus inediam inducit boni naturalis secundum destitutionem sui in seipso, sicut longus defectus cibi inducit inediam et defectum boni corporis in seipso, sic contra reliquias peccati ordinatur sacramentum Eucharistiae per modum medicinæ : dicit enim Augustinus, quod fames et sitis infirmitates sunt, contra quas infirmitates sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta : et sicut hic dicitur de faune et siti corporalibus, ita intelligendum est de fame et siti spiritualibus. Amos, vn, 11 : Mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Et sic inedia edulii spiritualis cibi et sitis destitutionem et inediam inducunt spiritualis vitæ et principiorum ejus, quæ inedia causatur ex peccato : et contra hanc substantiali operatione ordinatur cibus sacramenti Eucharistiæ, sicut in præmissis in tertio hujus ope-

<--- Page Split --->

ris tractatu per multa est probatum 1.

Et ex hoc etiam patet solutio objectionis quae facta est ad hoc quod Eucharistia non sit sacramentum.

De opinionibus autem quae inductae sunt, dicimus quod satis per rationes theologicas probatum est, quod illae opiniones non habent per se satis convenientem rationem : et ideo concedimus, quod falsae sunt et sine ratione positae.

Ex omnibus quae dicta sunt, patet, quod necessitas institutionis hujus sacramenti est medicina contra peccatum, et contra defectum peccati quem incurrit homo ex longa abstinentia cibi spiritualis: et contra hunc defectum nullam aliam propriam et singularem vel essentialem medicinam habemus, nisi istam quae per se est cibus spiritualis, sicut in ante habitis dictum est, et sicut dicitur, Isa. LXV, 13 : Servi mei comedent, et vos esurietis : servi mei bibent, et vos sitietis. Et in Psalmo XXII, 5 : Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Tribulationes enim nostrae sunt daemones, cibum spiritualem auferentes. Contra quod malum famis et sitis haec mensa paratur.

Hoc etiam signatum est, Tob. vi, 8 et 9, ubi dixit Raphael, qui medicina Dei vocatur, de pisce quem exenterari praeceperat : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus demoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.

Quamvis enim cor Domini incisum per partes non fuerit, tamen non minima ejus cordis particula est Eucharistia, quam nobis ex tanta cordis sui dedit charitate. Non minima etiam cordis ejus particula est sanguis, qui de latere cordis

fluxit. Hæ particulæ super carbones ponuntur, quando in igne cordis nostri benéficia cordis Dominici nobis impensa recordantur : carbones enim sunt beneficia et judicia charitatis Dei quæ nos incendunt : et in his carbonibus fumat per devotionem, ita quod fumum istum dæmones sustinere non possunt. Id autem quod sic assum est, reficit ad omnem restaurationem spiritualium in nobis. Exod. XII, 9 : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni. Fel autem amaritudo est passionis, in cujus commemorationem hoc sacramentum celebratur, quod pro certo illuminat oculos spirituales lumine gratie et veritatis, ita quod omnis albugo tollatur in oculis cordis de mundi vanitate contracta. II ad Corinth. III, 16 et 17 : Cum conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Sic ergo hoc sacramentum est institutum in medicinam. Sapient. XVI, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Sermo, inquam, in virtute istius sacramenti. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Verbum istud in velamine cibi mittit in omni Missa. Propter quod etiam finita Missa clamat Diaconus : « Ite, Missa est. » Et propter hanc missionem qua hostiam in cibum mittit ad nos, quam et nos sumptam et nos eidem incorporatos remittimus ad eum, missa, nomen Missæ accepit. Et de hoc exclamat Psalmista in laudibus, Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se. Et iterum, Psal. CII, 27 et 28 : Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore. Dante te illis, colligent, etc.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De tempore institutionis hujus sacramenti.

  1. Videndum est post haec de tempore institutionis hujus sacramenti.

Dicunt enim quidam mysteria Dei irridentes, quod si hoc sacramentum in medicinam morbi quem ex inedia incurrit homo, institutum est, tunc statim facto peccato debuit a principio mundi institui. Hi autem illusores sunt, et non advertunt, quod etiam in cibo corporali non semper est hora comedendi. Oportet enim in hora comedendi tria attendere. Unum quidem ex abstinentia praecedenti desiderium famis. Secundum autem, quod in corpore consumptus sit malus chymus, si ille in corpore est per cibum male ante comestum. Tertium autem est hora illa qua etiam virtute celesti juvantur vires corporis ad cibi sumptionem et profectum.

Unde antequam cibus iste daretur, oportuit quod desiderium famis in ipsum excitaretur, et quod sentiret bomo, quod sine isto edulio reparari non poterat. Et ideo quamdiu per bona naturae in naturali lege refici praesumpsit, cibus iste non parabatur, et quamdiu per bona legis factorum refici putabat, non parabatur cibus, sed significabatur tam in lege naturae, quam in lege Moysi. In lege quidem naturae per panes Angelorum, quos Abraham fecit 1. In lege autem Moysi per panes propositionum 2. Quando autem famem sensit, et vidit, quod aliunde refici non potuit, tunc sub lege gratiae iste cibus paratus fuit. Et

hoc est quod sub typo humani generis dixit filius prodigus, Luc. xv, 17 et 18 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! ego autem hic fame pereo ! Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei, etc. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Thren. n, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum, scilicet propter sterilitatem et tempestatem famis.

Hoc ergo sensu fame excitata in hominibus statim parabatur iste cibus : fastidientibus enim non debebat ingeri, etc.

Similiter autem sicut dicit secunda causa : quia chymus valde malus creatus erat in homine ex comestione vetiti, qui nullo modo fuit tenendus in corpore cum cibo sancto : et ideo expediebat, quod ille prius per longam abstinentiam consumeretur : et tunc demum cibus sanitatis praepararetur. Oportuit ergo, quod expulsiva et evacuativa homo sumeret antequam cibus iste praepararetur : haec autem evacuativa fuerunt legis austeritas, et prophetiae exhortatio : et tunc demum expulso malo chymo, qui ex vetito creatus fuerat, cibus gratiae perfectae sanitatis parabatur. Eccli. xxxi, 25 : Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. Ideo

<--- Page Split --->

dicitur, Proverb. xxx, 1 : Verba Congregantis, filii Vomentis. Quia pro certo per confessionem et antidotum penitentiae fellei humores sunt evomendi antequam salutaris cibus exhibeatur. Et ideo oportuit differri hunc cibum usque dum fellius humor et pestiferus chymus ex gustu vetiti contractus, sentiretur per infirmitatem, et medicina requireretur, et tunc vomeretur : et tunc evacuato ab illis, cibus homini pararetur et exhiberetur.

Et hæc est secunda causa.

3

Adhuc tertia causa est, quod non erat parandus cibus donec virtute cœlesti natura ad sumendum cibum juvaretur : quamdiu enim sol in meridie ascendit, calorem naturalem de intimis evocat ad exteriora, et relinquitur locus digestionis frigidus et destitutus : et ideo quando post meridiem quando frigus incipit obrepere membris exterioribus, ex subtractione caloris luminis solis, tunc calor revertitur ad interiora, et spiritus confortant locum digestionis, et secundum naturam sumendus est cibus. Unde etiam Petrus, Act. ii, 13, arguit Apostolos esse sobrios ex hora tertia diei dicens : Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : quia in tertia sol ascendit, et calorem de medullis corporis ad exteriora ducit, et nutrimentum jam digestum secum trahit ad nutrimentum membrorum : et tunc fluxus nutrimenti ad membra non est impediendus per alterius cibi sumptionem : sed quando praecedens cibus membris per calorem et motum solis invectus est, tunc alius cibus sumendus est : non est autem invectus quamdiu sol et calor ascendunt secundum naturam : quia motus ascensionis luminis et caloris solis, motus est evocativus nutrimenti ad organa exteriora : et ideo post occasum solis a meridie sumendus est cibus secundum naturam motus cœlestis, sicut dicunt boni medici, qui vim natura et calorem ad cœlestem referunt circulum.

Et similiter est in die mundi, quod antequam sol inclinaret a meridie, hoc est, in fine mundi, non erat parandus cibus salutaris : tunc enim in vespera mundi paratus jam membris vacuis ingeritur cibus salutaris : et tunc avide appetitur et salubriter accipitur : et tunc Dominus noster cibum salutatem paravit : et ideo cæna Domini dicitur, et non prandium : quia in fine mundi parata hæc cæna aliam se sequentem non habebit. Matth. xxii, 2, dicitur, quod simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Luc. xiv, 16 : Homo quidam fecit cænam magnam, etc. Apocal. ni, 20 : Si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. Et ideo etiam iste cibus dicitur cæna, Joan. xm, 4 et 5 : Surgit a cæna, et ponit vestimenta sua, hoc est, corporis indumenta,... et cæpit lavare pedes discipulorum. Hoc etiam signatum est, Matth. xxvi, 20, et Marc. xiv, 18, ubi dicitur, quod vespere facto discubuit cum duodecim : quia licet statim post meridiem sit pro certo quantum ad motum cæli comedendum, tamen adhuc salubre est abstinere usque ad vesperum, donec fumi præcedentis cibi consumantur, et nutrimentum bene membris uniatur. Et ideo sapientes comedunt post meridiem parum ante vesperam : quia tunc statim residet cibus in locum digestionis, et calor subducto exteriori radio solis recedit ab exterioribus corporis, et obrepente frigore in exterioribus corporis calor interior in loco digestionis concluditur, et frigiditas exterior inducit somnum, in quo cibus fortiter digeratur, et sic digestus in aurora solis calore redeunte iterum membris nutriendis per motum solis invehatur. Et ideo mane comedentes reprehenduntur : quia rem committunt innaturalem et stultam, quæ est contra rationem. Eccle. x, 16 : Væ tibi terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet non ad necessitatem, sed ad ebrietatem. Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrieta-

<--- Page Split --->

tem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis ! Dominus ergo ea quae sunt naturae volens conformare his quae sunt gratiae, voluit in vespera mundi cibum suum parare, ut per hoc infrugalis homo disceret abstinentiam, et qualiter se per abstinentiam parare deberet ad cibum salutarem. Et hoc signans dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 18 et seq. : Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam,... jam non est Dominicam cenam manducare : unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Non enim expe-

dit nec est honestum crapulam saturitatis hesternae eructare super cenam Domini, sed cum desiderio famis exinanito corpore ad cenam Domini accedere : sic enim ut dicitur, Matth. v, 6 : Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam, hoc est, hanc plena justitiae cenam : quoniam ipsi saturabuntur.

His ergo tribus de causis tempus institutioni congruum fuit finis mundi, quando sol jam ccepit vergere ad occasum. Sic enim dicitur, Eccle. uf, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa, etc.

CAPUT IV.

De modo institutionis hujus sacramenti.

Quarto de modo institutionis hujus sacramenti est videndum.

In modo autem illo oportet, quod verba Domini attendantur : quia ex quibusdam eorum accipitur modus institutionis, et ex quibusdam collatio potestatis ex ordine hoc sacramentum celebrandi, et ex quibusdam accipitur injunetio usus sacramenti istius in Ecclesia. Ex hoc enim quod dicit : Accipite, sicut dicitur, Matth. xxvi, 26, vel sumite, sicut dicitur, Marc. xiv, 22, vel, sicut dicitur, Luc. xxii, 17 : Accipite, et dividite inter vos, pro certo cum porrexerit sacramentum, intelligitur sacramenti institutio : non enim porrexit tantum panem vel vinum, sed porrigendo panem et vinum, in ipsa porrectione dixit formam transsubstantiantem, et sic porrigendo eis samentum significavit a se procedere in personas Ecclesiasticas : et hoc est instituere sacramentum.

Et hoc verum esse ostenditur per verba Apostoli, I ad Corinth. xi, 23 et 24, ubi sic dicit : Ego enim accepi a Domino quod et trudidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate. Ex quo accipitur, quod porrigendo sacramentum instituit in tali materia et in tali forma, sicut tenetur in Ecclesia. Non enim potuit aliud intendere porrigendo nisi institutionem : quia porrigendo signavit hoc sacramentum ex sua auctoritate procedere, et processum illum verbo acceptionis in imperativo posito expressit dicendo : Accipite, vel sumite. Et ex hoc modo inestimabile donum nobis contulit. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et ideo dicitur, Sapient. iii, 14 : Dabitur illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Nullum enim sanctificationis nostrae donum electius est, quam in quo

<--- Page Split --->

ipse secundum omnia quae in ipso sunt, dat seipsum in divinis et humanis, nec aliqua sors in templo acceptabilior esse potest, quam potestas conficiendi corpus Christi et ipsum communicandi fidelibus. Hoc autem modo donationis utitur instituendo sacramentum, ut ostendat, quod ex sua liberali et gratuita largitate procedit, et intima charitate, qua in nobis per hunc modum communionis esse voluit, verificans hoc quod dixit, Proverb. viii, 31: Deliciae meae esse cum filiis hominum. Sic enim substantiae suae et vitae et gratiae sumus participes, quibus caret qui non communicat. Joan. vi, 54: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Unde in hoc fecit quod dicitur, Sapient. xvi, 21: Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. In modo ergo constituendi gratuitam dulcedinem indicat, quando imperium quod importatur in imperativo, dono largissimo nobis dato dulcoravit, ostendens quod dixit, Psal. lxxvii, 11: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus Levissimum enim institutionis imperium quod princeps instituere vel facere potest, est quod dicit, Accipite, quando donum suae dat magnificentiae, quod omnem supplet defectum accipientis. Esther, ii, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Hoc igitur modo instituit sacramentum, et reverenter voluit accipi ab Ecclesia.

Potestatem autem celebrandi dedit, quando dixit: Hoc facite in meam commemoratiorem, sicut dicitur, Luc. xxii, 19, et I ad Corinth. xi, 24. Per hoc enim quod dicit: Hoc facite, dedit potestatem faciendi: quia facere duo dicit quando ponitur in imperativo. Dicit enim collationem potestatis, quando tali verbo utitur is qui princeps est, et auctoritatem habet ad inferiorem: quia tunc idem est, hoc facite, ac si diceret: Hoc faciendi

habete auctoritatem et potestatem. Et tunc in hoc verbo sacerdotalem discipulis contulit ordinem, sicut tradunt hi qui inter Doctores sunt probabiliores. Unde similibus verbis utitur Episcopus, quando sacerdotalem confert ordinem. Dicit enim sic porrigendo calicem cum hostia panis et sacrificio vini cum aqua : « Accipite potestatem in Ecclesia offerre sacrificium Deo, Missamque celebrare tam pro vivis quam pro mortuis, in nomine Domini. » Sic ergo in ore Domini verbum, facite, traductionem potestatis ex ordine signat a Domino in discipulos. Quando enim princeps confert potestatem, tali verbo utitur, etiam quando subditus minister nihil facit, sicut et nos dicimus potestatem signando, dicentes: Sacerdos celebrat Missam, quam non celebrat nisi sacerdos, non signantes actum, sed potestatem. Unde Joannes in Apocalypsi, 1, 5 et 6, gratias egit de tanta dignitate, dicens : Princeps regum terrae dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Isa. lxvi, 21 : Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, dicit Dominus. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram. Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Dei vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Apocal. xx, 6 : Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis, hoc est, per totum tempus gratiae.

Sic ergo in verbo dicto collatio accipitur potestatis.

Si autem verbum illud ad usum referatur operis, sicut innuit illud quod additur: In meam commemorationem, tunc sensus est: Hoc facite in meam commemoratiorem, hoc est, hoc in usu et frequentatione habete in meam commemorationem: et tunc in hoc eodem verbo injungit usum. Unde, Act. ii, 46 et 47: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panes, sumebant cibum cum exsultatione

<--- Page Split --->

et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

Sic ergo dicendo : Accipite, etc., et sacramentum instituit et inæstimabile donum dedit. Quando autem ut princeps regum terræ dixit : Hoc facite, faciendi illud contulit potestatem. Quando autem hanc potestatem ad actum retulit adjungens, quod in sui fieret commemorationem, pro certo injunxit usum quo exercendo nos in Ecclesia sanctificaremur et Christo incorporaremur. In primo horum mirabilis est gratia, in secundo dignitas immensa, in tertio vero sanctificatio cumulata.

De primo horum dicitur, Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, Domine, et facies

tua plena gratiarum. Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

De secundo dicit Apostolus, II ad Corinth. iii, 6 : Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

De tertio dicitur ad Ecclesiam, Cantic. vn, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Ac si dicat : Venter tuus qui ex gustu veliti concupiscentia et doloribus plenus fuit, modo est sicut acervus tritici, sæpius sumpto sacramento corporis Domini, coacervatam habet sanctitatem, et liliis castitatis mentis et corporis est circumpositus undique : quia plenam attingit ex usu sacramenti virtutis sanctificationem.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II.

DE MATERIA ET FORMA HUIJUS SACRAMENTI.

CAPUT I.

De materia sacramenti.

SECUNDO hic oportet inquiri de materia et forma hujus sacramenti.

Circa quod duo inquiri est necesse, scilicet quae sit materia et quae sit forma.

Circa materiam autem quinque dubitata a sanctis patribus inveniuntur: quorum primum est, ad quid oportet circa sacramentum corporalem esse materiam? Secundum autem, quae sit hujus sacramenti corporalis materia? Tertium autem, quis sit modus transsubstantiationis materiae in corpus Christi? Quartum, ad quid oportet manere accidentia praecedentis materiae post transsubstantiationem in corpus Christi jam factam? Quintum, qualiter ibi manent illa accidentia? Haec enim a sanctis patribus ante nos sunt inquisita, quamvis in quibusdam eorum determinatio sit valde obscura.

In sacramento est corporalis materia propter tescausas.

Dicimus autem circa primum, quod oportet esse in sacramento corporalem materiam propter tres causas: quarum prima sumitur de ratione sacramenti. Secunda, de causa institutionis sacra-

menti. Tertia, ex imperfectione hominis in usu gratiae sacramentalis.

Prima igitur: quia, sicut dicit Augustinus, quod sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum, cujus imaginem gerat, et causa existat. Visibile autem signum non potest esse nisi in visibili aliquo corpore sumptum, quod corpus est sacramenti elementum: quia ex ipso sacramentum componitur corporaliter sicut naturalia corpora componuntur ex elementis. Et ideo dicit Magister Hugo de sancto Victore in libro suo de Sacramentis, quod sacramentum est visibile et corporale elementum ex institutione divina signans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Quia igitur Eucharistia sacramentum est et in genere sacramenti ponitur, et definitio generis tota salvatur in specie, oportet quod Eucharistia visibile sit elementum quantum ad materiam. Et haec est prima causa ad eruditionem ordinata: quia ex visibili elemento et proprietatibus ejus erudit nos Do-

<--- Page Split --->

minus quid conferat invisibili gratia in sacramento. Unde Paulus ad Titum, ii, 11 et 12: Apparuit enim gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo. Ad hoc enim visibilia signa sacramentalia instituit, ut erudiamur de gratia quam ipse in sacramento in nobis efficit. Isa. xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Non enim sciremus has sacramentales gratias, nisi signis visibilibus erudiremur. Propter quod dicit Gregorius, quod etiam ipse Christus visibilis effectus est, ut ex visibilibus ad invisibiles gratias erudiamur.

Hinc est etiam, quod in multis apparitionibus patribus ad sensum visibilia proposuit, ut ex omnibus illis ad invisibilia erudirentur. Osee, xni, 10: Ego visionem multiplicavi eis, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, etc. In omnibus enim his formis visibilibus invisibilem docuit gratiae effectum, quem spiritualiter intelligimus, quando visibilia per similitudinem ad invisibilem gratiam comparamus. Propter quod dicitur, Daniel. x, 1, quod intelligentia est opus in visione: quia per intellectum oportet corporalia ad spiritualium acceptionem comparare. Et ideo dicit Augustinus, quod sacramentum præter speciem corporalem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Et præpositio præter quæ ibi ponitur, non est exceptiva, sicut quidam male intelligentes existimant, sed potius ponitur ibi pro juxta, ut sit nota similitudinis, et sit sensus, quod præter; hoc est, juxta speciem sive formam corporalem quam ingerit sensibus, aliud spirituale ad similitudinem translationis sumptum facit venire in notitiam mentis.

Et hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod est ex similitudine repræsentans.

Secunda autem causa quae sumitur ex institutione sacramenti, est Hieronymi. Dicit enim, quod sacramentum ideo materialem et elementalem et corporalem habet materiam, quod quia homo superbiendo per creaturæ libidinem recessit a Deo, dignum fuit ut subjectus corporali elemento salutem quæreret in eodem in quo perdidit salutem. Et hoc maxime in isto effectum est sacramento, considerando materiam secundum genus: quia in edulio corporali homo perdidit vitam: ideo constitutum est ut in edulio corporali vitam recuperaret: et ideo oportuit ut cibus spiritualis materiam haberet corporalem, ut, sicut dicit Gregorius: « Ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. » Et hoc quidem verum est secundum generis convenientiam, et non secundum convenientiam speciei : quia enim vitam perdidit homo in fructu ligni vetiti, vitam invenit in specie panis et vini, qui tamen panis coctus est in ligno crucis: et ideo dicitur fructus ligni vitæ. III Regum, xvn, 12: En colligo duo ligna ut ingrediar, et faciam illum (hoc est, panem) mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Nec ista sunt egena elementa, de quibus dicit Paulus, ad Galat. iv, 3, sed potius sunt elementa, in quorum effectu Deus constituit nostram salutem: quia quamvis talibus corporalibus elementis salutem non alligaverit, tamen in istis elementis salus invenitur, et perditur vita, quando non requiruntur, nisi articulus necessitatis, et non contemptus religionis elementum sacramentale excludat. Unde et Christus, Matth. xxvi, 26, elementum corporale exhibens, et exhibendo demonstrans, dicit: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum. Et similiter dixit demonstrans sanguinem sub specie vini, ibidem, yj. 27 et 28: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanquis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hinc est quod dixit, Joan. vi, 51 et 52: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc

<--- Page Split --->

pane, vivet in æternum. Quamvis enim homo per naturam illam qua factus est ad imaginem Dei, superior sit omni corpore inanimato, tamen quia se peccato subdidit per concupiscentiam rei corporalis, juste humiliatus est, ut salutem quærat in eo quod secundum naturam inferius est ipso, et sic sanetur superbia ejus, qua voluit esse æqualis ei qui est super omnia per comestionem corporalis elementi vetiti. Unde, Jacobi, iv, 6, et I Petri, v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hinc est quod dicitur, Proverb. ix, 5 : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quia in corporali cibo vitam perdidistis, ideo ego corporalem cibum paravi vobis, in quo vitam invenietis. Hinc est quod de sapientia quæ Filius Dei est, dicitur. Proverb. iii, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam : et qui tenuerit eam, beatus. Unde, Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

Hæc ergo est secunda causa.

  1. Tertia autem causa est quam tangit beatus Dionysius : quia, sicut dicit, impossibile est nobis lucree divinun radium, nisi sit sacris velaminibus circumvelatum : est enim homo materialem valde habens intellectum, qui ideo quod conjungitur sensui et imaginationi, parum vel nihil potest accipere spiritualium nisi in similitudine corporalium sibi illa proponantur. Et hoc est quod dicitur, Sapient. ix, 14 et 15 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Hæc est ergo causa, quod spiritualia sine quibus non est salus, et quæ nos oportet scire, conveniens fuit nos doceri sub similitudine elementi corporalis :

gratiam enim refectionis spiritualis non intelligeret homo carnalis sine similitudine corporali, sicut dicit Gregorius : « Regnum cœlorum ideo terrenis rebus simile esse dicitur, quatenus ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit, et per ea quæ usu didicit, discat amare quæ nescit. » Unde, Sapient. ix, 16, dicitur : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Unde per omnia hujusmodi oportet hominem manuduci ad cœlestium intellectum. Et hæc est scala Jacob, per quam ascendit ad cœlestium apparitionem et notitiam divinorum, Genes, xxviii, 12 et 13, ubi dicitur, quod Jacob vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum :... et Dominum innixum scalæ, etc. Quia per similitudinem corporalium translatione facta ad spiritualia, cœlestia cognoscimus. Et de hoc dicitur, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas : et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum. Quia via rectæ sunt, quas possibile est hominem secundum intellectum materialem ambulare : et illæ sunt, ut scalis similitudinum corporalium ad notitiam elevetur divinorum, et illis ostenditur sibi regni Dei mysterium, et datur sibi notitia sanctitatis sanctorum.

Hæ igitur tres causæ sunt propter quas in sacramentis conveniens est esse corporale elementum, etc.

Secundo dicere habemus, quæ corporalis elementi substantia istius sacramenti sit materia.

Jam autem in præmissis in quibus de tertio genere sacramenti locuti sumus 1, ostensum est quomodo oportet esse materiam panis de frumento et materiam vini.

Sunt tamen quidam qui dicunt contra hoc dicentes, quod ex quo hoc sacra-

<--- Page Split --->

mentum communiter toti Ecclesiae ubique per totum orbem terrarum diffusa detum est, quod deberet habere materiam quae in toto terrarum orbe possit inveniri, nec triticum autem nec vinum communiter invenitur : quia in terris Aquilonaribus glaciali frigiditate constrictis, nec triticum nascitur, neque vinum : et sic cum in terris illis diffusa sit Ecclesia, videtur quod illa pars Ecclesiae frequenter privetur tanto sacramento : quod valde inconveniens esse videtur, ex quo in eo consistit necessarium remedium contra peccatum.

Adhuc autem objiciunt : Ex similibus conveniens est nutrimentum : carnes autem similiores sunt complexioni humane quam panis, et carnes communius per terrarum spatia inveniuntur quam triticum : et sic videtur, quod carnes aliquae hujus sacramenti deberent esse materia.

Ad hæc omnia et similia dicimus, quod si omnia quae in nutrimento attenduntur, simul considerentur, non invenitur adeo naturale et commune nutrimentum sicut triticum et vinum : ea autem sunt substantiæ puritas, complexionis æqualitas : quia triticum est moderate calidum et humidum. Sunt etiam substantiæ subtilitas ad penetrandum, et nutrimenti hæsibilitas, quod non facile a membris evellatur, etc., quæ in ante habitis determinata sunt, tam de pane de frumento, quam de vino : et ideo nulla est materia istius sacramenti nisi panis et vinum.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum, quod triticum et vinum aut ubique sunt, aut de facili, aut de propinquo ad usum sacramenti adducuntur. Si autem alicubi non invenirentur aliquando, et non contemptus religionis, sed articulus necessitatis hoc efficeret, dicimus cum Augustino, quod ideo Deus sacramentis suis gratiam non alligavit, quin gratiam suam sacramentalem et sine sacramentis in habentibus fidem et devotionem ad sacramentum operetur. Et hæc vocatur spiritualis perceptio sacramenti : et in hujusmodi casu dicit Augustinus: « Ut

quid paras dentem et ventrem ? Creda, et manducasti. » Sicut ille in quo baptismus non contemptu religionis, sed per articulum necessitatis excluditur, non amittit fructum baptismi, sed baptizatus baptismo flaminis in Spiritu sancto reputatur. Ad hoc autem ordinata est manducatio spiritualis qua Christo incorporamur, sicut in prehabitis dictum est.

Ad hoc autem quod de carnibus objicitur, dicendum quod caro in genere similior est carni : sed quoad exigentiam omnium eorum quae conveniens faciunt nutrimentum, caro non est propinquius et convenientius nutrimentum : quia, sicut dicunt physici, omnis caro inflammat, quod non facit triticum : sed tamen hoc non attenditur : sed quia congregata in pane et in vino inveniuntur, quae faciunt naturalia cibum et potum, et quia Christus grano frumenti et viti se comparavit, et præcipue quia Christus primitus hoc sacramentum in pane de frumento et vino instituit. Oportet igitur hujus sacramenti esse materiam panem de frumento et vinum. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. Oleum enim stabilit ad unctiones gratiae sacramentalis, quia omne sacramentum est in peccati remedium : sed frumentum et vinum stabilit ad corporale et spirituale nutrimentum. Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Et ex his idem accipitur quod prius : quia super oleum ad unctionem gratiae refertur sacramentalis. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt, scilicet multiplicatione spirituali, qua fideles multiplicantur ex sacramentorum procreatione. Zachar. ix, 7 : Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? hoc est, virgineas mentes.

Hoc etiam ab ipsis nominibus accipitur : quia frumentum a verbo fruor, frueris, derivatur : eo quod ipsum præ aliis fructum facit nutritionis. Et vinum derivatur à vi : eo quod vim specialem

<--- Page Split --->

habet ad potandum membra, si temperate et ordinate sumatur. Hoc signatum est, Ezechiel. xxvii, 17, ubi de Tyro diciur : Juda et terra Israël ipsi institores tui in frumento primo. Tyrus enim angustia interpretatur, et signat eos qui ex angustia mundi ad Dominum convertuntur, de quibus ipse dicit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 1. Illi enim frumentum se nutriens et stabiliens in gratia habere non possunt, nisi ex Juda qui clerum signat, et ex terra Israël quae signat populum religionis Christianæ. Propter quod et, Matth. xv, 27, mulier Syrophænissa, quæ prima panem filiorum a Domino petivit, de finibus Tyri et Sidonis legitur fuisse egressa : quia venationem cupiditatis sæcularis et angustias mundi dimiserat, ad fidem Christi conversa.

Hæc igitur est causa quare sacramentum Eucharistiae talem habet materiam, etc.

quantitatis et qualitatis, quæ sunt in ipso. Talis autem mutatio proprie motus vocatur, et nullo modo potest poni in sacramento : quia subjectum panis et vini secundum substantialem formam et esse panis et vini, non salvatur in corpore Christi et sanguine : quia corpus Christi non est materialis et substantialis panis in esse substantiali panis : nec sanguis Christi vinum est in esse et forma vini substantialibus : et si corpus Christi panis dicitur, et sanguis vinum, hoc est secundum metaphoram, et non secundum prædicationem propriam et substantialem, sicut dicitur, Joan. vi, 31 et 32 : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et sicut ibidem, §. 39, dicitur : Hic est panis qui de cœlo descendit, et alia hujusmodi. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Luce, xi, 3 : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et alia multa talia inveniuntur.

Modus autem transsubstantiationis hujus materie in corpus Christi, valde difficilis est ad determinandum : ideo quod nullus modus naturalis motus et multationis est cui concordet. Constat enim, quod in natura non sunt in genere nisi due mutationes, quarum una vocatur de subjecto in subjectum : altera autem vocatur de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum Subjectum autem, ut dicit Avicenna, vocatur ens in actu secundum formam suam et esse suum substantiale salvatum, sed mutatum secundum ubi vel formam quae fit in ipso, sicut in motu secundum locum, idem ens in forma et in esse substantialibus substantialiter salvatum, mutatur secundum renovationem situs qui fit in ipso : et ideo est de subjecto ad idem subjectum sub alio situ vel ubi mutatum. In alteratione autem et augmento idem salvatur subjectum in forma substantiali et esse, sed variatur secundum accidentia

Patet igitur, quod talis modus motus non est in sacramento : et ideo non possumus dicere : Iste panis est corpus Christi. Vel, Iste panis erit corpus Christi. Nec iterum possumus dicere : Corpus Christi fuit panis, vel, Sanguis Christi fuit vinum. Quia nulla talium locutionum vera est, nisi in his quae naturalem habent motum, et substantia eorum salvata est in utroque terminorum illius motus, sicut dico, quod Petrus est supra qui fuit inferius : vel, quod Petrus est albus qui fuit niger : vel, quod Petrus est magnus qui fuit parvus.

Tamen his quæ diximus, contrariari videntur verba Canonis, ubi dicitur : « Supplices te rogamus, omnipotens Deus : jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum. » Ex quo videtur, quod illud quod est inferius, localiter moveatur et societur corpori Christi, quod est in cœlis, et addatur ei.

Adhuc fortius objicitur ex hoc quod

<--- Page Split --->

antecedit parum in Canone statim post confectionem, ubi dicitur : « Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non ab inferis resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ ascensionis : offerimus præclarae majestati tuæ de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitæ æterna, et Calicem salutis perpetua. » Ibi enim post consecrationem et confectionem jam peractam adhuc dicitur panis et calix, qui calidam, ut jamdudum diximus, sonat potionem, quæ vinum proprie est secundum naturam. Videtur ergo alicui forte propter hoc quod sub forma corporis Christi salvata sit substantia panis, et sub forma sanguinis salvata sit substantia vini.

6

Ad hæc et similia solvenda multum laboraverunt antiqui, et defecerunt scrutantes scrutinio, et divisi sunt in diversas opiniones erroneas, tres scilicet opiniones quas in ante habitis induximus.

Prima enim ad secundam inductam dicebat objectionem, quod quando dicitur : « Panem sanctum vitæ æterna, » quod sensus est, quod est vere panis sanctus per consecrationem, signans panem corporis Christi qui spiritualiter sumptus est panis vitæ æterna. Eodem autem modo de hoc, « et calicem salutis perpetua : » hoc est, qui vere est calida potio vini signans spiritualiter sanguinem Christi, qui est calix salutis perpetuæ spiritualiter, et non sacramentaliter sumptus : quia isti concedunt, quod nec corpus Christi verum, nec sanguis Christi verus continetur in sacramento, sed signat tantum, sicut et lapis signat Christum, et alia quædam de Christo parabolice dicta. Istam autem opinionem in ante habitis probavimus esse hæreticam : et ideo hanc solutionem etiam hæreticam reputamus, firmiter credentes et simpliciter confitentes, quod corpus et sanguis Christi veraciter, quod traxit

de Virgine, et suspensum est in cruce, et resurrexit a mortuis, et ascendit in cœlum, et regnat in æqualitate Patris, in tota sui veritate et naturalitate et gratia et gloria sub speciebus sacramenti continetur in altari sub manibus sacerdotis post confectionem. Profana est igitur hujusmodi responsio.

Ideo venit secunda opinio, quæ dicit, cum substantia panis salvari ibi corpus Christi et contineri. Et dicit sanguinem Christi contineri cum substantia vini salvata, et respondet ad ea quæ objecta sunt, dicens, quod in veritate ima superis non sociantur per delationem inferioris ad superiora : quia sacerdos communicans accipit substantiam panis quæ in infimo est, et substantiam vini quæ inferius est in calice, et illa duo in corpore Christi non uniuntur, quod est in cælis in dextera Patris, et etiam in altari cum substantia panis et vini. Sed cum dicitur : « Jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum », dicunt quod sensus est : Jube hæc, hoc est, signata per hæc perferri per manus, etc. Signata autem per hæc sunt Ecclesia militans per modum qui olim a nobis determinatus est : quia scilicet sicut panis ex multis fit puris granis, et sicut vinum ex multis fluit et confluit uvis, ita Ecclesia colligitur ex multis fidelibus, pro quibus orat sacerdos ut ad altare gloriae cœlestis in hostiam Deo per manus sancti Angeli ferantur : et sic Ecclesia militans triumphanti conjungitur. Quæ licet responsio in parte conveniens sit, tamen quia super quoddam non Catholicum fundatur fundamentum quod ista supponit opinio, ideo mihi nullo modo placere poterit : fundatur enim super hoc quod panis in corpus Christi non transsubstantietur, neque vinum in sanguinem, sed tantum ibi panis et vinum ad signandum in sacramento assumantur. Et hoc est contra Catholicam veritatem, et contra verborum Christi significationem, quibus dixit : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Et non

<--- Page Split --->

dixit : Accipite in ho;, vel cum hoc corpus meum, sicut nos superius ostendimus, ubi de ista secunda opinione est disputatum. Adhuc autem secundum hoc Joannis. vi, 36, non debuisset dixisse : Caro mea vere est cibus, et sanquis meus vere est potus : sed dixisse debuerat : Caro mea signatur, et est cum vero cibo, vel cum vero potu, quorum tamen nihil signatur in sententia verborum Christi, qui tamen veritas est, et de verbis suis dicit Apostolus, II ad Corinth. i, 19 : Dei Filius, Jesus Christus,... non fuit Est et non : sed Est in illo fuit. Profanum etiam valde reputo, quod Christus in sacramento veritatis hujusmodi locutionibus tropicis et impropriis utatur, et etiam infidelem judicamus responsionem.

Sed secundum tertiam opinionem quae sola Catholicam tenet veritatem, dicimus quod in veritate, sicut probant objectiones inductae, nullus modus motus est quo panis salvatus moveatur ad naturam corporis Christi, et calix ad formam sanguinis. Et quod dicitur in Canone : « Jube haec perferri in sublime altare tuum, » optime dictum est secundum fidem Catholicam : dixerat enim Christus, Joan. iii, 13, quod nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo Filius hominis, qui est in caelo. Et ideo orat ut Ecclesia militans, quae corpus Christi mysticum est, incorporata vero corpori quod in sacramento verissime continetur, per ellectum hujus nutrimenti incorporata virtute corporis Christi cui incorporatur, ascendat ad altare majestatis divinae, ut ibi in gloria sibi offeratur, sicut hic offertur in sacramentalia gratia. Nec orat ut hoc fiat motu locali, quia motus localis ibi nullus est, sed quod hoc fiat acceptatione Dei Patris, quod scilicet sic acceptet manibus Angelorum incorporandos Christo per gloriam, sicut acceptat hic incorporatos Christo in sacramentalia gratia. Unde etiam altare sublime majestatis Dei Christus est secundum humanitatem, in

quo offerimur, quando sibi secundum gloriam incorporamur.

Ad aliam autem dicimus objectionem, quod quando dicit : « Panem sanctum vitae aeternae, » intelligitur verum corpus Christi sub specie panis contentum. Quando enim dicimus « panem sanctum vitae aeternae, » per hoc quod dicitur, « sanctum vitae aeternae, » extrahitur nomen panis ad significandum non panem materialem qui sanctitatem et vitam aeternam conferre non poterit, sed virtute illorum adjectorum cognitur supponere panem spiritualem, qui est corpus Christi sub figura panis, ut sit sensus : Offerimus mysticaliter corpus Filii tui, qui est panis vitae aeternae. Similiter autem dicendum est ad ea quae sequuntur : « Et calicem salutis perpetuae. »

Et istae sunt Catholicae responsiones, et omnino firmiter tenenda.

Secundum igitur ea quae dicta sunt, patet quod nullus modus motus naturalis est quo moveatur panis ad formam corperis Christi, vel vinum ad formam sanguin's Christi : et ideo tales locutiones tales motus signantes non sunt recipiendae, nec a sanctis tales locutiones ante non posita multum inveniuntur. Mutatio autem in physicis vocatur, quae est de non subjecto ad subjectum, sicut generatio : vel quae est de subjecto ad non subjectum, sicut corruptio. Talis autem mutatio videtur esse panis in corpus Domini, et vini in sanguinem : quia ante confectionem in oratione Canonis dicit sacerdos : « Ut nobis corpus et sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi. » Si autem fit, tunc oportet quod secundum substantiam panis mutetur in corpus Christi : quia non fit, nisi quod sic mutatur, quando dicitur fieri simpliciter : non enim simpliciter fit Petrus, si dicatur quod Petrus fit albus.

Adhuc autem hoc videtur accipi ex verbis Ambrosii, qui dicit, quod sermo Christi creaturas mutat, et intendit, quod panis mutatur in corpus Christi.

<--- Page Split --->

Adhuc idem Ambrosius dicit, quod Christus convertit panem in corpus suum, et vinum convertit in sanguinem : convertere autem idem est quod mutare.

Fortius autem objiciunt quidam dicentes, quod mutatio est panis in non panem : post confectionem enim non est panis, sed corpus Domini : omnis autem mutatio de esse in non esse est corruptio : videtur ergo, quod in sacramento est mutatio corruptionis. Eodem modo probatur, quod ibi est mutatio generationis : quia de pane qui est non corpus Domini, fit corpus Domini : ergo fit hic mutatio de non esse corporis Domini in esse : talis autem mutatio est generatio : videtur ergo, quod corpus Christi ibi generetur ex pane : quod valde absurdum est, non tantum secundum fidem, sed etiam secundum philosophiam : quia secundum hoc corpus Christi extra Virginem saepe generaretur : et secundum hoc id quod est et manet, generaretur : et secundum hoc immutabile et incorruptibile et gloriosum generaretur : quae omnia sunt valde absurda.

Adhuc autem in omni mutatione substantiali idem subjectum quod est materia, subjicitur utrique terminorum mutationis : si ergo talis est mutatio panis in corpus Domini, tunc eadem materia subjicitur formae panis et formae Dominici corporis : et sic panis corporis Christi efficitur materia. Constat autem, quod purissimae guttae beatae Virginis operatione sancti Spiritus formatae sunt vera materia Dominici corporis. Ergo Dominicum corpus efficitur de duabus materiis. Quod autem de duabus in se diversis materiis generatur, non est idem : quia dicit Philosophus, quod individua numerantur per suas materias : ergo non est idem corpus quod efficitur in altari, et quod natum est de Virgine, quod Christiana fides penitus abhorret, sicut falsum est et impossibile et haereticum.

Adhuc autem mutata substantia panis

in corpus Domini, aut manet materia panis quanta est cum materia corporis Dominici, aut annihilatur. Si dicatur, quod manet, tunc ab initio institutionis hujus sacramenti et frequentationis in Ecclesia, magnam valde corpus Christi accepit adjectionem. Si autem dicatur, quod annihilatur, tunc frustra ponitur ut annihiletur, et melius esset non ponere, quam sermone Domini creaturas annilare.

Adhuc autem oportet hic determinare habitudines praepositionum quid denotent, quando dicitur : De pane fit corpus, vel, Ex pane fit corpus Christi. Quia sicut jam patuit, praepositiones istae non possunt denotare habitudines materiae, nec possunt notare habitudines ordinis terminorum mutationis, sicut quando dicitur : Ex mane fit meridies : quia secundum hoc sensus esset : Ex pane fit corpus Domini. Ac si diceretur : Post panem fit corpus Domini. Et tunc quaereretur, quid factum esset de pane, utrum maneret materia ejus, vel esset annihilata ? et redirent eadem inconvenientia quae prius inducta sunt. Sic patet, quod magna est difficultas in verbis denotantibus mutationem circa corpus Christi.

Adhuc autem, cum dicitur : Ex mane fit meridies, praepositio non simplicem denotat ordinem : quia nisi idem nunc secundum substantiam manens subjiceretur sub forma ejus quod est mane, et sub forma ejus quod est meridies, non diceretur, quod ex mane fit meridies, sicut quando dicimus, ex puero fit vir : ibi enim in tota mutatione fluentis aetatis idem subjicitur, quod est sub forma pueri, et sub forma viri. Sicut est idem quod refertur in puero et viro, et in tota intermedia mutatione : ita idem est nunc in tempore pueritia et virilitatis, et in toto intermedio tempore. Est autem idem secundum substantiam, et non secundum esse, sicut et idem est quod fertur de pueritia in virilitatem, quamvis non sit idem secundum esse. Si ergo talis habi-

<--- Page Split --->

tudo notaretur per præpositionem, quando dicitur : De pane fit corpus Christi, oporteret quod cum ordine successionis aliquod unum subjiceretur, quod idem esset in substantia in pane et in corpore Christi : et hoc absurdum est, et paulo ante improbatum.

Adhuc autem, omne quod mutatur, prius est in medio, quam in extremo. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod substantia panis vel materia prius sit in aliquo, quod est medium inter corpus Christi et substantiam panis : et tunc non esset panis, neque corpus Christi, quod est valde absurdum.

Adhuc autem, numquam fit aliquid ex aliquo, nisi per alterationem naturae vel artis. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod in pane fiat alteratio : omnis autem alteratio est mutatio secundum qualitatem : igitur oportet, quod qualitates panis non maneant, quae sunt color et figura, sapor et odor, quod est contra sensum : quia omnia haec manere videmus in sacramento.

Similiter est dum objicitur vox ista : De vino fit sanguis Christi.

Omnia autem haec difficultatem faciunt circa sacramentum : quia non habemus quibus verbis exprimamus fidem nostram ad plenum : et ideo in istis oportet valde caute uti verbis, et quando sancti utuntur verbis ad motum vel mutationem pertinentibus, oportet verba sanctorum pie interpretari, sicut et ipsi pium habebant intellectum, quamvis intellectum suum verbis propriis non expresserint.

  1. Ad solvendum igitur istam difficultatem dicimus, quod sicut Christus assumendo sibi naturam humanam speciali et supernaturali usus est assumptione et mutatione, et sicut in uniendo sibi hominem assumptum speciali et supernaturali usus est unione, ita in sacramenti confectione speciali utitur Christus mutatione et supernaturali. Cum enim in omni assumptione compositionis na-

turalis ea quae ut partes compositionis assumuntur, sic assumantur, quod unum est formale, alterum materiale, vel ambo uniuntur in tertio quod formale est respectu duorum, sicut corpus et anima assumuntur in compositionem hominis, et homo secundum rationem constituitur ex his duobus et ideo homo neque corpus est, neque anima : Filius autem Dei nova usus est assumptione quae decebat auctorem naturae, naturam corporis et animae et faciendo et uniendo assumpsit, et hominem ex corpore et anima rationali factum sibi univit, non ut duas partes quarum una formalis esset et altera materialis, quia nec humana natura materialis est ad divinam, nec divina formalis ad humanam : quia si actus et perfectio esset naturae humanae natura divina, et esset humana natura in formam deitatis assumpta : ex hoc sequeretur, quod Christus non esset verus homo : quia denominatio fit ab eo quod est formale, et nomen in se continet rationem et quidditatem definitivam : et sic Christus in quidditate definitiva esset Deus et non esset homo : et ideo assumptio non est naturalis, sed gratiae, quae vocatur assumptio dignativa, qua Filius Dei dignatus est assumere humanam naturam, ut secum esset cum divina in una persona, ita quod quaecumque sunt de veritate humanae naturae, manent in ea, sive sint materialia, sive formalia : et quaecumque secundum veritatem sunt convenientia naturae divinae, manent in ea, ita quod una alteram non consumit, nec informando ad aliam speciem trahit. Similiter etiam uniendo sibi hominem ex corpore et anima factum sic univit, ut non tertium ex duobus constitueret, sed potius sibi in se existentem et aeternum univit, ita scilicet quod hic homo sit idem Filius Dei, qui ab aeterno genitus est a Patre, qui etiam uniendo sibi hominem sine omni sua mutatione, assumpsit quod non erat, manens tamen immutabiliter quod erat. Sic etiam in sacramento. no-

<--- Page Split --->

vo modo confectionis utitur, quo conficitur sacramentaliter panis in corpus Domini, ita quod substantia panis nec annihilatur, nec alteratur, neque secundum substantiam mutatur, sed sine omni additione vel mutatione tota substantia panis in materia et forma panis convertitur in corpus Christi sine eo quod aliquid addatur corpori Christi, et absque eo quod aliquid mutetur in ipso. Et hanc conversionem sapientes, et Doctores legis Christianae, proprio nomine transsubstantiationem vocaverunt : quia tota substantia panis simul in forma et materia et conjunctio transit in corpus Christi, absque eo quod corpus Christi vel mutationem vel additionem recipiat aliquam ex illo in illud transitu, si tamen transitus proprie potest appellari, sicut ille homo Filio Dei unitus est sine aliqua additione vel mutatione Filii Dei : et ideo hoc novum vocatur a sanctis. Jerem. xxxi, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Ista enim auctor naturæ facit ad suæ gratiæ novæ perfectionem, qua hominem dignatus est redimere unitum sibi, et sanctificare incorporatum. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? aut quis vidit huic simile ? Talia enim decent auctorem naturæ, quibus non naturæ legibus subjacere, sed eminere super naturam, tamquam naturae opifex, ostendatur. Isa. lxv, 17 : Ecce ego creo caelos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Apocal. xxi, 3 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et ideo dixit, Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.

Ad objecta igitur dicendum, quod cum dicitur : « Ut nobis Corpus et Sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi : » dicendum quod hoc verbum, fiat, ibi nullam notat mutationem naturalem, sed super-

naturalem mutationem notat in substantia panis, quæ transit in corpus Christi. Nullam autem sive naturalem sive supernaturalem notat in corpore Christi : quia idem corpus est in altari quod natum est de Virgine, et sedet in Dei gloria in cœlo absque omni additione et alteratione, nisi quod est in altari nunc, ubi non erat prius, sicut in uniendo sibi hominem Filius Dei nihil additionis et nihil mutationis recepit, sed factus est homo, cum prius homo non fuisset, ex mutatione supernaturali in homine facta, et non in Filio Dei secundum quod est Filius Dei.

Ad hoc autem quod dicitur de verbis Ambrosii, dicendum, quod cum dicit Ambrosius, quod sermo Christi creaturas mutat, intelligit de mutatione supernaturali, quæ transsubstantiatio vocatur : quia tota substantia panis transit in corpus Christi.

Ad hoc etiam quod dicit, quod substantia panis vel quod panis convertitur in corpus Christi : dicendum, quod talem supernaturalem intelligit versionem, in qua quidem panis vertitur in gloriosum et divinum corpus Dominicum, sed ipsum Christi corpus nullam sustinet versionem additionis vel alterationis, sed efficitur tamen in altari ubi non fuerat prius.

Ad hoc autem quod objicitur, quod fit ibi mutatio panis de esse panis in non esse : dicendum, quod hoc penitus falsum est : panis enim in illa supernaturali mutatione numquam est in non esse : non esse enim aut dicit privationem, aut negationem. Quod si diceret privationem, tunc diceret privationem formæ panis in materia panis, in qua privatione jam esset per inchoationem formæ corporis Christi, quod penitus est absurdum : quia sic corpus Christi novum ex pane generaretur. Si autem diceret negationem, tunc penitus annihilaretur in sacramento substantia panis, quod fides Catholica non admittit : quia, sicut diximus, substantia panis tota transsubstantiatur in corpus Christi gloriosum et divinum : et sic effi-

<--- Page Split --->

citur substantia panis, quod non erat prius : et hoc est aliquid effici, et non annihilari.

Eodem modo solvendum est id quod objicitur de corporis Christi generatione : quia nulla penitus est ibi generatio, cum corpus Christi maneat ante et post se- cundum eumdem statum in esse naturali et divino, nisi quod efficitur in altari in quo non erat prius, etc.

Ad id autem quod probatur panis non esse materia corporis Dominici, est concedendum, sicut de necessitate ad inconveniens ducit objectio. Sed dicendum, quod panis et vinum secundum suas naturales substantias sunt materia sacramenti ex quibus sacramentum constituitur, sicut ex corporali elemento, sicut in ante habitis dictum est, et patet per ante dicta, quod supernaturali transsubstantiatione transit in corpus Christi : et ideo non annihilatur, et tamen in Christi corpore fit nulla mutatio, vel additio : et ideo illa objectio non procedit. Et quamvis hoc in naturalibus non habeat simile, tamen exemplum habet in divinis, quae decet in se habere totius naturae auctorem, sicut diximus nuper.

Ad hoc autem quod quaeritur, quid habitudinis notent ista praepositiones cum dicitur : De pane, vel, Ex pane fit corpus Christi, satis bene probatum est, quod nec materiam notare possunt nec ordinem simplicem. Sed dicendum, quod supernaturalis transsubstantiationis notant principium et ordinem : quia illa supernaturalis mutatio tota est in pane, et nullum habet terminum in corpore Dominico : quia hoc non incipit esse, cum ante hoc fuerit : nec incipit esse panis quia numquam fuit panis, neque est, neque erit : nec forma Dominici corporis incipit esse in materia panis, quia nihil in corpus per additionem recipitur. Sed si aliquid notat in corpore Domini, hoc non est, nisi quia sub formis sacramentalibus panis et vini in altari incepit esse corpus Domini, et sanguis, sub quibus non fuit prius. Aliud

enim in ista materia Catholice dici non potest. Et hoc notant habitudines praepositionum. Nec hoc est inconveniens : tales enim partes indeclinabiles potius consignificant, quam significent aliquid per seipsas : et ideo a conjunctis sibi contrahunt modum et habitudines consignandi : et ideo aliquando notant habitudinem principii materialis in mutatione : aliquando autem notant ordinem mutationis in eodem quod secundum esse diversificatur : aliquando autem notant habitudinem terminorum transsubstantiationis supernaturalis, secundum quod diversis adjunguntur. Necessarium enim est, ut dicit Hilarius, quod sicut res creatae ministrant et obsequuntur ad obsequium et operationem Creatoris, ita et sermo de rebus talibus significationibus obsequatur quas admittunt operationes Creatoris : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est.

Ad hoc autem quod objicitur de interceptione medii in mutatione, dicendum quod illa objectio non procedit nisi de mutationibus compositis, in quibus infinita facta sunt in uno fieri : sed ista mutatio est simplex et sine medio : et ideo numquam est tempus, vel nunc temporis, in quo substantia panis nec sit sub forma panis, neque sub forma corporis Dominici. Hæc enim supernaturalis mutatio non abjicit a substantia ejus quod mutatur, neque accipit formam post formam ejus in quod mutatur supernaturaliter : sed repente sine medio tota substantia panis supernaturaliter transit in corpus Christi, sicut statim sine medio Filius Dei sibi assumpsit naturam hominis, et sibi univit hominem in esse personæ et unitatem, absque eo quod humana natura per vices temporum exiret de potentia ad actum, et de incompleto ad completum, sed faciendo naturam assumpsit et univit, et assumendo et uniendo fecit eam.

Sic igitur caute est hic loquendum : quando enim Deus tota sua virtute agit et operatur, sicut Verbo suo creavit na-

<--- Page Split --->

turam, et fecit opus incarnationis, sic etiam operatur in sacramento ad transsubstantiationem, tunc non potest esse mutatio composita quae medium intercipiat : quia virtus qua operatur, est infinita : et hoc operatur in nunc, et non in tempore : et ideo in tali operatione de hoc fit hoc absque eo quod numquam sit in medio : quia si interciperet medium ipsa mutatio, tunc oporteret necessario, quod esset in tempore : et hoc nullo modo stare potest.

SED CONTRA hæc adhuc objiciunt quidam sophistæ dicentes, quod secundum hoc aliquod nunc temporis est in quo substantia panis est sub forma panis, et aliquod nunc temporis quo substantia illa transsubstantia est in corpus Christi : hæc igitur nunc aut sunt idem nunc, aut duo nunc. Si sunt idem, tunc sequitur, quod in eodem indivisibili nunc est aliquid substantia panis et corpus Christi : et ad hoc sequi videtur, quod contradictoria sint simul vera : quia si est substantia panis, sequitur quod non sit corpus Christi : et sic in eodem indivisibili nunc est substantia panis, et non est substantia panis : et est corpus Christi, et non est corpus Christi per eamdem rationem : hoc autem est impossibile : ergo illa nunc quæ dicta sunt, non idem indivisibile nunc. Si autem dicatur, quod sunt duo nunc, tunc, cum nihil sit medium tempus, ut jam probatum est, sequitur quod duo nunc immediate sequuntur in eodem continuo tempore : quod est impossibile et contra demonstrationes multas quæ in sexto Physicorum inducuntur.

Ad hoc autem dupliciter potest responderi. Si enim concedere volumus, quod est idem tempus omnium temporalium quod continuitatem suam habet a continuitate motus caeli : et si hoc concedimus, quod ista mutatio supernaturalis et aliae supernaturales mutationes sunt in nunc temporis : tunc dicemus, quod idem est nunc in quo substantia panis

est panis, et in quo transsubstantiat a est in corpus Christi : sed illud nunc quia est continuans nunc in tempore habet rationem finis respectu praeteriti, et habet rationem principii respectu futuri : et ideo in principio illius est panis, et in fine illius factum est quod est corpus Christi : quia jam facta est transsubstantiatio per quam est corpus Christi. Unde in principio, hoc est, in ipso nunc secundum quod habet rationem principii, factum est quod est corpus Christi, et ante non fuit corpus Christi. In eodem autem secundum quod habet rationem finis est panis : et continue post hoc non erit panis.

Si quis tamen ista subtiliter inspiciat, videbit pro certo secundum philosophiam, quod illud quod secundum substantiam et actum et motum non est sub motu cœli sicut causatum ab illo, hoc pro certo non cadit sub nunc temporis, neque sub tempore : et quia tales supernaturales mutationes et etiam subjecta ipsarum secundum quod sunt subjecta talium mutationum, non sunt sub motu cœli, sequitur pro certo, quod nec sint in nunc temporis, neque in tempore secundum istam temporis rationem qua Philosophi de tempore loquuntur : tales enim mutationes non sunt motus tales qui sunt actus imperfecti, eo quod nihil de eis exit de potentia in actum, sed actus perfectissimi, in quibus non est nisi demonstratio unius perfecti ex alio perfecto, absque eo quod continue amittat unum et accipiat alterum, et sunt tales mutationes actus, sicut dicimus motus intelligentiæ actus, vel motus qui sunt de luce ad lucem, numquam de potentia ad actum exeundo : et non sunt tales motus ut in aliquo continuo mensurante, sed potius sunt de vicibus in vices : et illæ vices remanent discretæ et non continuæ, sicut vices pronuntiationis elementorum litteralium in oratione : et in talibus non est inconveniens, quod duæ vices se immediate consequantur, ita quod nihil sui generis sit medium. Et

<--- Page Split --->

hoc modo dici potest, quod in una vice est panis, et in nulla vice post illam erit panis, et in illa consequente vice est corpus Christi, et in nulla vice ante illam erat corpus Christi. Et hanc solutionem ego puto esse veriorem quam priorem. Unde etiam, Jacobi, 1, 17, ubi ab ipso Deo removet temporis mutationem, statim etiam removet eam quae est per vicis successionem, dicens : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et si dicamus, quod talis vicis successio dicitur tempus, tunc participabit nomen temporis æquivoce ad tempus quod est verus motus secundum prius et posterius, de quo Philosophi loquuntur, dicentes quod adjacet id motui primi mobilis, et per illud numerantur omnes motus qui causantur ab ipso motu primi mobilis : et tale nunc temporis non continui est, quo mensuratur actus creationis, et omnes illi actus divini qui sunt in mysterio incarnationis et sacramenti, sicut jam ante determinatum est.

  1. Non est autem hic prætereundum, quod cum dicimus : Corpus Christi nunc incepit esse hic sub formis suis sacramentalibus in altari, et non fuit hic ante hoc, non intelligitur quod corpus Christi locali motu descendat de cœlo et incipiat hic esse : quinimo dum incipit esse in altari, remanet in cœlo in dextera Dei, et tamen incipit esse hic. Talia enim quod corpus Christi sine omni motu et mutatione sua sit simul hic et alibi, et incipiat esse hic et alibi, habet corpus Christi in quantum est divinum, et non in quantum est corpus : et quia deitas est ubique, sequens in aliquo proprietatem deitatis corpus divinum accipit posse esse in pluribus locis simul : alias autem corpus esset in uno loco tantum. Unde sicut Deus per hoc dicitur hic vel alibi : quia apparet hic vel alibi sine motu et mutatione quae fiat in ipso : ita corpus Christi incipit esse hic vel ibi : quia visibiliter sub specie sacramenti apparet hic

vel alibi sine omni mutatione et motu qui fiat in ipso. Et similiter est dicendum quando post sumptionem sacramenti desinit esse in altari, et est in cœlo, quod motu locali non reascendit in cœlum a quo descendendo ante non discesserat : sed tunc non est hic, quia hic visibiliter non apparet.

Hæc est fides Catholica in locutionibus istis : et ideo hæc verba a nobis dicta caute et fideliter sunt tenenda. Et propter tales hujus materiae difficultates dixit Spiritus sanctus, Exod. xii, 10 : Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Quia multa manent in secretis Dei residua, quæ humanus non potest penetrare intellectus : et hæc igni Spiritus sancti et igni devotionis sine magna discussione sunt committenda, etc. Advertendum enim est quod dicitur, Amos, ii, 1 : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. Moab enim ex patre interpretatur, Qui omnia et signat eos qui quoad perfidiam sunt physicirationibus ex patre diabolo, qui omnia physicis ravolunt discutere, tria 12. non est quatuor quatuor scelera committunt. Tria quisecommitdem, quorum primum est : quia immentum ad inopiam physicorum corporum mensurare volunt. Secundum autem, quia capacitatem sui intellectus ultra immensitatem Dei extendunt, cum hoc sit impossibile. Tertium autem, quod secreta majestatis Dei temere perscrutantur. Et hæc tria sunt cordis eorum scelera. Quatuor autem sunt. Primum, quia cum invisibilia Dei perfecte in vestigio et imagine non demonstrentur, isti arguunt ad ea quæ sine exemplo sunt, sicut exemplum in naturalibus inveniunt. Secundum autem, quod ea quæ per ablationem et eminentiam exponere deberent, ipsi per positionem exponant, ut inferiora de divinis affirmentur. Tertium autem scelus est, quia Deo propria sua non relinquunt : cum tamen omni regi sua propria relinquantur. Quartum vero est, quod et maximum est : quia fidem

<--- Page Split --->

q u æ supra intellectum et rationem est, ipsi sub ratione supprimere intendunt.

De primo horum scelere dicitur, Isa. xl, 18 : Cui similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? In omnibus enim physicis nihil simile penitus invenitur.

De secundo dicitur, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, etc.

De tertio dicitur, Proverb. xxv, 27 : Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis opprimetur a gloria.

De quarto autem dicitur, Job, xi, 7 et seq. : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognoscs ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Et ideo nihil invenitur in creaturis superioribus, vel mediis, vel infimis, quod sufficienter opus Dei manifestet.

De quinto dicitur, Isa. xl, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei : nihil enim omnium quæ facta sunt, est Deus, et ab omnibus eminenter elevatur, sicut dicitur, Eccli. xlui, 30 : Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : « In ipso oportet affirmare omnium positiones, et omnes potentias negare tamquam de eo qui super omnia existit. » Et, Eccli. xlui, 31 : Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Et ideo sicut ipse in nullo genere entis est, sed excellit omnia, ita actio ipsius et opus in nullo est actionis vel operationis genere, sed omnia excellit : et ideo etiam mutationes, quæ sunt supernaturales in sacra-

mento, non sunt mutationes quæ sunt in genere, sed sunt super omnem mutationem.

De sexto scelere dicitur, Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi : nullus enim in sinu secreti Dei fuit, qui propria deitatis sit scrutatus, nisi Filius, sicut dicitur, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

De septimo autem scelere, quod fidem sub intellectu et ratione ponere nituntur, dicit Gregorius, quod fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et de talibus dicit Dominus, Joan. iii, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ? quia etiam in terrenis multa operatur Deus, quæ non capimus per rationem, et multo minus capere possumus ista coelestia supernaturalia et supermundana, quæ ipse supercoelesti et divina sua potentia et sapientia operatur. Sapient. ix, 16 et 17 : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt quis investigabit ? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis ? His igitur erroribus occupati sunt, qui nimis investigant mysteria deitati soli nota. Rex enim Idumææ (Christus est, sicut dicitur, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? De quo etiam dicit Psalmista, Psal. lix, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum : quia in carne et sanguine calceata venit ad nos divinitas. Hujus regis ossa, hoc est, fortiora mysteria incendit in cineres, qui calore proprii ingenii successus usque ad minima vult investigare : et ideo omnibus illis quæ dicta sunt tribus et quatuor sceleribus involvitur. Ad Roman. xii, 3 : Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Humana sapientia enim

<--- Page Split --->

incerta est : quia scilicet dicitur, Abdite, y. 8 : Perdam sapientes de Idumaa, et prudentiam de monte Esau. Et ideo dicitur, I ad Corinth. 1, 17 : Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Hic igitur sic loquendum est, sicut diximus.

Modo dicere debemus quare sacramentales species in hoc sacramento remaneant, ex quo substantia panis et vini non manent, quam substantiam prius affecerunt, et ex quo non afficiunt substantiam corporis et sanguinis Dominici, quae nunc est ibi statim facta transsubstationatione, ad quid ergo manent hujusmodi species accidentium, quae sunt figura, color, odor, et sapor? Hoc enim quidam quaerunt magis curiosi quam devoli, et tamen oportet, quod quaestioni eorum satisfial : quoniam praecepti Apostolus Petrus, I Petri, m, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in nobis est spe.

Ad hanc igitur quaestionem Patres ante nos responderunt, quod sacramentum semper salvatur in aliqua visibili forma, quam, ut dicit Augustinus, ingerit sensibus, et quae sit imago gratia quam confert sacramentum : et quia non possunt esse sensibiles formae quae imago sunt nutrimenti spiritualis quod confert Eucharistia, nisi formae nutrimenti sensibilis panis et vini, quarum una ducit rationem in nutrimentum spirituale, et alia in potum spiritualem, ideo, ut dicunt, has formas manere necesse est, ex quibus in mente imago nutrimenti et potus spiritualium accipiatur. Hujus etiam assignant aliam valde convenientem rationem : quia scitur in scientia sacramentali, quod sacramentum novae legis nullius causa existit, nisi cujus imaginem sensibilem gerit. Si ergo darctur, quod formae in sensu indicantes nutrimentum naturale et conveniens, non manerent, sequeretur quod sacramentum illud non esset causa nutri-

menti spiritualis : et hoc est absurdum secundum omnia dicta sanctorum et secundum omnia quae in praehabitis determinata sunt.

Ad haec autem etiam inducunt auctoritates : Dominus enim, Joan. iv, 13 et 14, cum Samaritanam instruere vellet de refrigerio sitis spiritualis, a sensibili aqua eamdem Samaritanam manuducere incepit, dicens : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ci, non sitiet in aeternum : sed aqua quam ego dabo ci, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quolescumque igitur a corporalibus manuduci debet homo ad spiritualia, oportet aliquas relinqui proprietates corporales, ex quibus manuducatur. Cum igitur ex omnibus sacramentis homo sic erudiatur, oportet quod species corporales in sacramentis relinquantur.

Adhuc autem inducunt hoc quod, Matth. xni, 34, dicitur : Sine parabolis non loquebatur eis. Oportet igitur sicut in parabola quadam salvari proprietates corporis, ex quibus instructio accipiatur divinorum.

Adhuc autem hic arguunt ex causa institutionis sacramentorum quae est triplex, eruditio, humilitas, et exercitium. Sive enim dicatur, quod propter eruditionem institutum est sacramentum, oportet eruditionem a corporalibus formis incipere, ex quibus similitudinem accipiamus divinorum : sive propter humilitatem dicatur institutum, oportet humiliari ad inferius elementum, sicut per elementum inferius superbientes elevari volumus ad superiorem divinitatis æqualitatem in primis parentibus : sive exercitari habeamus, ut nos diabolus occupatos inveniat : quia sic etiam exercitium nostrum erit in inferioribus ad intellectum superiorum, et tunc iterum conveniens est sensibiles formas in quibus exercitemur, remanere. Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas.

<--- Page Split --->

Adducunt autem ad hæc, quod veritatem umbræ oportet conformari. Umbra autem in sacramentis veteris legis fuit in corporibus et corporalibus formis, quæ gratiam futuram significabant. Ad IIebr. x, 1 : Umbrarn enim habens lex futurorum, non ipsam imaginem rerum. I ad Corinth. x, 11 : Hæc omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, sive propter nos. Oportuit igitur, quod etiam novæ legis sacramenta essent in visibilibus formis.

SEO ECONTRA alii objiciunt : quia secundum hæc videtur, quod substantia panis maneat et remanere debeat potius quam accidens : quia dicit Aristoteles, quod potentia caro nutrit : forma autem accidentalis non est potentia caro, sed potius substantia panis et vini sunt potentia caro : substantia ergo nutrit, non accidens : et sic substantia panis et vini manere debent, et non accidentia, ut videtur. Et hujus signum est, quod Elias non accepit in nutrimentum accidens panis, sed panis veritatem 1, in quo tamen Eucharistia significabatur. Nec Dominus cibando quinque millia hominum, exhibuit accidens panis, sed panis veritatem 2 : de quo tamen redarguit Judæos, qui in illis non intellexerunt Eucharistiae sacramentum. Adhuc autem exhibendo de cœlo panem 3, non dedit accidens panis, sed veritatem : in quo tamen voluit intelligi verum nutrimentum sive cibum Eucharistiae, sicut patet, Joan. vi, per totum caput. Ex omnibus his videtur, quod substantia panis manere debeat cum accidentibus, et non accidens tantum : quia substantia veri cibi facit significationem et non accidens proprietatum substantialium.

Ad hæc etiam addunt, quod ostendendo id in sacramento quod videtur nutrire et non nutrit, potius videtur illusio quam veritas. Accidens autem indicat

esse nutrimentum, et non nutrit : substantia autem cum accidentibus indicat et nutrit. Ergo si dicantur manere accidentia sine substantia, videtur esse potius sacramentum illusionis quam veritatis. Si autem maneat substantia cum accidentibus, tunc habebit veram nutritionem et veram nutrimenti significationem : et sic videtur esse sacramentum veritatis. Sed in hoc videtur esse sicut in somno, in quo objiciuntur formæ cibi et potus : et sic videtur esse significatio cibi qui penitus nullus est in somno. Isa. xix, 8 : Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem expergefactus fuerit vacua est anima ejus : et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est. Talis igitur remanentia accidentium potius videtur facere ad illusionem quam ad sacramenti veritatem.

Ad hæc autem omnia et similia dicendum est, quod in veritate in sacramento remanent accidentia panis et vini sine omni substantia illis accidentibus subjecta, quam ipsa afficiunt accidentia : substantia enim panis et vini, quas substantias illa afficiebant accidentia, tum propter veritatem sermonis Domini, tum etiam propter sacramenti veritatem manere non poterit : quia si ibi substantiae panis et vini manerent, non esset verus sermo Domini quem dixit : Hoc est corpus meum, et, Hic est calix sanguinis mei : quia panis non est corpus Domini, et calix vini non est calix sanguinis Domini. Veritas etiam sacramenti non salvaretur : quia veritas sacramenti est in hoc quod significetur in sacramento esse verus cibus et verus potus spiritualis, sicut ipse dicit, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Si autem manerent in sacramento substantia panis et substantia vini, tunc

<--- Page Split --->

accidentia illa essent in substantia panis et substantia vini, et essent illis substantiis propria. Et ideo non indicarent nisi nutrimentum, quod potest praestare substantia panis et substantia vini: et ille est cibus qui perit, sicut dicitur, Joan. vi, 27 : et ille in sacramento requiri non debet. Cum autem in sacramento non manet illa substantia, non possunt accidentia illa ducere in tale corporale nutrimentum : et sic necessario ducunt in spirituale nutrimentum, quod in sacramento est requirendum.

Dicendum igitur ad primum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus, non nuttrit nisi potentia caro, et potentia os, et potentia nervus, et sic de aliis similibus partibus in homine. Sed quia tale nutrimentum corporale quo dissimilia membra in homine nutriuntur, ex hoc quod similia quae sunt in ipsis, nutriuntur in sacramento, sicut dicit Dominus, non debet requiri neque cogitari, ideo oportet quod illud corporaliter nutriens non sit in sacramento, sed totum secundum formam et materiam transsubstantietur : ideo substantia panis et vini non debent manere in sacramento, sed accidentia tantum per translationem factam ad spiritualia signantia nutrimentum spirituale. Hoc signatum est, Sapient. xvi, 26, ubi dicit quod non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Hoc enim verissimum est in sacramento altaris, in quo fructus nativitatis non manent, sed sermo Domini positus in forma sacramenti, et facit in sacramento pastum spiritualem.

Quod autem objicitur de Elia et de sacramentis veteris legis, non est simile : quia illa sunt signa imperfecta gratiam pasturae spiritualis ex seipsis non conferentia : et ideo manebat eorum substantia : quia spiritualis pastus in eis non continebatur. Unde etiam Dominus eos qui pastum corporalem in sacramentis

requirebant, redarguit, dicens, Joan. vi, 26 : Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Illi enim parabant in sacramento fidei dentem et ventrem, et non parabant mentem ad fidei devotionem. Et ideo etiam cum cognovisset Jesus quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, sub cujus regimine cibum haberent corporalem, fugit iterum in montem ipse solus 1 : quia non dignatur homines habere regendos, qui cibum corporalem in sacramentis requirunt : quia de illis dicitur, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Et hos invitans ad intellectum spiritualis nutrimenti, dixit, Joan. vi, 64 : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Super alios autem qui cibum spiritualem quaerebant, non negavit se esse regem : quod etiam coram Pilato confitebatur, Joan. xvii, 37 : Tu dicis quia rex sum ego : sed dixerat, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.

Ad illud quod objicitur, quod illusio et non veritatis sacramentum esse videretur : dicendum, quod in veritate illusio esset si substantia panis et vini manerent : quia tunc non significarent esse in sacramento nisi corporale nutrimentum, et homines ad ipsum tamquam ad corporalem cenam convenirent, quod prohibet Apostolus, I ad Corinth. xi, 20 et 21, dicens : Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam cenam manducare : unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Ac si dicat : Si in cena Domini praesumitis manducare cenam vestram corporalem, non estis digni, quod Dominican ccenam manducetis : tales enim estis, ut illi qui dixerunt, Joan. vi, 61 : Durus est hic sermo. Et infra, 67 : Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant : quia nescie-

<--- Page Split --->

runt nisi corporalia quaerere. Nec ideo est illusio : quia accidentalis forma non nutrit, quia in sacramento non assumitur ad nutriendum, sed potius ad spirituale nutrimentum significandum : et hoc facit illo modo quo corporalia signa transferuntur ad spiritualium significationem. Hoc autem in veteri lege esse non potuit : quia ibi velata gratia et non revelata significabatur, sicut diximus. Unde Apostolus, ad Hebr. ix, 8, de hoc sacramento et sacerdotio Novi Testamenti loquens per comparationem ad Vetus, dicit : Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatum esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Et ideo signa in illis sacramentis erant imperfecta : sed quando velum templi scissum est a summo usque deorsum, sicut dicitur, Matth. xxvii, 51, tunc patefacta sunt arcana Dei in signis gratiarum in sanguine Domini, et tunc in sacramentis revelate gratiae signa perfecta dabantur.

  1. Contra ea autem quae dicta sunt, adhuc objicitur : quia in multis sacramentis novae legis manent substantiae elementorum, quae sunt materia sacramentorum, ex quibus sumuntur signa signantia gratiam, sicut in baptismo manet aqua, dicente Domino, Joan. iii, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et in confirmatione manet chrisma propter quod uncti christi dicuntur. Psal. civ, 13 : Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Et in unctione extrema manet oleum, sicut dicitur, Marc. vi, 13 : Et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Et tamen illa sacramenta conferunt gratiam spiritualem. Videtur ergo forte alicui, quod etiam in hoc sacramento elementa corporalia, quae sunt substantia panis et vini, manere deberent.

Ad haec autem omnia et similia dicimus, quod non est simile de isto et aliis sacramentis novae legis : quia elementa

quae sunt materia in aliis sacramentis, ad usum significandi gratiam non assumuntur propter substantias ipsorum elementorum, sed potius propter qualitates, sicut aqua in baptismo assumitur propter vim ablativam quam habet non a substantia, sed a qualitate humiditatis, et propter virtutem exstinguendi et refrigerandi incendium fomitis : et hanc virtutem non habet aqua a substantia, sed a qualitate frigiditatis. Et assumitur etiam propter nitorem puritatis quam confert, et hanc vim etiam non habet a substantia, sed potius a puritate. Aqua autem secundum suam substantiam nihil signilicat in sacramento : et ideo etiam ex substantia secundum quod est substantia, nihil causat in ipso : quia sicut saepius diximus, sacramentum novae legis causat id quod significat, et non plus. Similiter autem est in chrismate in confirmatione, quod ex proprietatibus suis unctivis et dissolutivis et penetrativis significat et causat gratiam. Et similiter oleum in unctione infirmorum. Et ideo substantia talium manens in sacramento non impedit fidem ad gratiam, quae causatur et continetur in sacramento. Sed in altaris sacramento substantiae panis et vini nutriunt, et non significant ulterius aliquod nutrimentum, sed conferunt nutrimentum quod in ipsis est, et ideo manentes illae substantiae impedirent fidem quae ex accidentibus eorum duceretur ad credendum aliud esse nutrimentum in sacramento : et ideo contra fidem facerent manentes substantiae, et ideo illae substantiae non maneut, sed transsubstantiantur.

Omnes tamen istae quae mote sunt difficultates compulerunt secundam opinionem ponere, quod cum corpore Christi manet substantia elementorum in sacramento, etc.

Deinde dicere habemus qualiter in sacramento saepius dicta manent accidentia.

Sed ad hoc quidem dicit Magister in

<--- Page Split --->

substantialibro quarto Sententiarum, quod ibi manent accidentia illa sine subjecto aliquo : et hoc sic probare nititur : quia substantiae panis et vini in quibus accidentia fuerunt, sicut in suis subjectis, non manent, sicut jam determinatum est. Corpus autem Christi gloriosum, quod est sub istis accidentibus non afficitur talibus accidentibus : et ideo nec in illo sunt. Aer autem in quo videntur et sentiuntur illa sacramenti accidentia, non constat ad figuram, ita quod figuretur in rotundum album quod ibi apparet : et cum non sint ibi plura substantialia quam illa tria, et in nullo eorum possunt esse, sine subjecto ibi esse probantur.

dentium ad substantiam reducitur per hoc quod accidens non est ens, sed potius quidam modus entis simpliciter vel dispositio entis. Et hoc probatur in principio noni libri primae philosophiae. Modus autem et dispositio entis intellectum nullum habet nisi in subjecto suo, quod est ens simpliciter et principium intelligendi ipsum : igitur sine tali ente non est intelligibile : ergo multo minus esse potest sine ipso.

Ad haec autem omnia, et similia dicunt isti, quod philosophia non tenet in miraculis divinis. Dicunt enim, quod accidentia sunt sine subjecto per divinum miraculum. Sed si hoc modo respondere volumus, cito de omnibus nos expediemus, dicentes in omnibus esse miraculum divinum, quod secundum beatum Petrum non licet, qui dicit, I Petri, ut, 15, quod simus parati semper ad satis/factionem omni poscenti rationem de ea quae in nobis est spe. Iterum hoc non vult Paulus, ad Titum, 1, 9, ubi loquens de Episcopo dicit : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Arguì autem non possunt contradicentes nisi per rationem : et ideo dicit Hieronymus in Prologo Bibliae : « Sancta quippe rusticitas solummodo sibi prodest, et quantum Ecclesiam Dei aedificat ex vitae merito, tantum nocet si destruentibus non resistat. » Parum est ergo dicere in doctrina fidei hoc vel illud sic esse per divinum miraculum, nisi aliqua ratio assignetur : hoc enim est docentis proprium, quod nihil doceat sine convenienti ratione.

Ideo sunt alii dicentes, quod in veritate in accidentibus magna est differentia. Quaedam enim valde sunt propinqua subjecto, et ipsorum primo ante omnem aliam accidentalem formam subjectum est receptivum, sicut est quantitas continua, ratione cujus subjectum habet magnitudinem et figuram.

Objicitur autem fortissime contra positionem istam. Primo quidem ex accidentis definitione quam ponit Philosoplus, quod accidens est, quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Non enim accidens est pars essentialis vel integralis ejus cujus est accidens, et in hoc differt a differentia constitutiva quae est pars essentialis, et differt a forma quae est pars essentialis totius constitui, et differt a materia et partibus integrantibus, quae secundum suas figuras manent aliquando etiam a toto separatae. Per hoc autem quod dicitur, quod impossibile est esse sine eo in quo est, ideo dictum est, quia esse habet a subjecto sicut a sua causa : et ideo sicut causatum suam causam, ita recipit subjectum in suam definitionem. Et ideo intellectus non permittit, quod sine subjecto intelligi possit. Si autem sine subjecto non potest intelligi, tunc omnino impossibile est esse sine subjecto. Et haec est objecrio fortissima.

Adhuc autem in septimo primae philosophiae probatur multipliciter, quod accidens est esse et non essentia : est autem numquam potest intelligi nisi in eo in quo est : ergo accidens nullo modo intelligi potest sine eo in quo est : ergo multo minus esse potest sine eo in quo est.

Adhuc autem omnis multitudo acci-

<--- Page Split --->

Et per magnitudinem postea subjicitur colori et sapori et odori et hujusmodi accidentibus. Et ideo tales quantitates sunt majores in majori, et minores in minori subjecto. Assignantes igitur rationem fidei quomodo sine subjecto sunt accidentia, dicunt quod in omnibus quae sunt in sacramenti materia, fit exaltatio naturae et materialis substantiae, sicut dignum est fieri in tanto sacramento. Corpus enim inanimatum non gloriosum non divinum exaltatur per transsubstantiationem in animatum gloriosum et divinum. Debeti igitur secundum rationem consequentiae etiam exaltari accidentia, quae sunt in materia sacramenti : et ideo quantitatis magnitudo quae non est, per se exaltatur, ut sit per se sicut substantia subjecti : et in illa est figura. Et in his est color et odor et sapor, si dicunt quod exaltatur Dominus in virtute sua : et sic cantabimus et psallemus virtutes ejus in omnibus 1. Sic etiam dicunt, quod, sicut dicitur, Sapient. viii, 1, sapientia Dei operans in sacramento, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter : quia nihil relinquit in sacramento, quod non attingat et exallet. Addunt etiam, quod non per similia opera probatur operans virtus divina, et naturalis virtus. Naturalis enim virtus probatur per opera naturae, et voluntaria probatur per opera voluntatis, et animae virtus probatur per opera animae. Cum igitur divina virtus operetur in sacramento, oportet quod probetur per opera divina. Opera autem divina sunt transsubstantiare inanimatum ad animatum, et non gloriosum ad gloriosum, et non divinum ad divinum : et restabat, ut in solo accidente opera divina probarentur. Probabitur ergo in hoc quod accidens mutabitur ad modum substantiae, in hoc quod efficitur per se existens. Sic enim quantum ad sacramentum verum erit quod dicitur, Isa. xxvi, 12 : Omnia opera

nostra operatus es nobis, Domine.

Adhuc autem persuadent hoc ex operibus Christi. Christus enim faciens miracula nihil reliquit imperfectum : quia quos curavit in corpore, curavit etiam in anima. Cum igitur opera sacramenti sint opera Christi quae Christus ut Verbum Patris increatum, operatus est in verbo creato, quod profertur in forma sacramenti, nihil relinquit imperfectum quod non perficiat : ergo exaltando etiam perficiet formas sacramentales, ut modum perfecte existendi accipiant. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.

Si autem aliquis hoc concedere velit, objicitur in contrarium : si enim Deus in sacramento omnia exaltat, tunc videtur quod de accidentibus faciat substantias : quia aliter accidens non exaltatur. Et hoc aliqui talium Doctorum concessisse inveniuntur, sed dicebant, quod quando corpus Christi non plus est sub accidentibus, quia tunc accidentia convertantur in substantias : et dicunt, quod inde est, quod talibus nutriuntur corporaliter mures, et alia animalia, et homines multum de hostiis consecratis comedentes. Quod si concedatur, sequitur res absurda, quod scilicet Deus frustra substantiam panis in corpus suum transformaret : quia melius esset et compendi osius, quod primam substantiam panis non transsubstantiaret, et cum illa fecisset ibi esse corpus Dominicum, quam quod unam mutat et aliam creat. Ideo alii dicunt, quod sub accidentibus illis numquam creatur alia substantia, nec accidentia substantiae efficiuntur, sed modum tamen accipiunt substantiae in hoc quod per se existentia efficiuntur, et sic per se existentia faciunt membrorum nutrimentum et augmentum, quando ab animalibus sumpta fuerunt per conestionem.

Haec autem omnia valde improbabilia sunt, et sunt posita sine forti ratione :

<--- Page Split --->

quod enim aliquid participet definitionem, et non participet nomen, non est intelligibile. Definitio autem substantiae est, quod est res per se existens. Quod igitur accidens efficiatur res per se existens, et non efficiatur substantia, non est intelligibile. Et si forte ad hanc rationem aliquis vellet dicere, quod hoc quod dico, res per se existens, non est definitio substantiae : quia substantia cum sit generalissimum, non habet definitionem : hoc valde parum valet : quia cum dicitur per se existens, dicitur hoc quo substantia substantia est, et quod est intrinsecum et essentiale substantiae. Et ideo quamvis non habeat genus extra se, tamen oportet quod habeat intra se id unde substantia est, et per quod ab accidente distinguitur : et tunc adhuc procedit objectio : quia non est intelligibile, quod aliquid sit vel efficiatur res per se existens, et non sit vel efficiatur substantia.

tia agunt se in medio et in sensum : et ideo probatur, quod odor est frequenter sine subjecto, quod est fumalis evaporatio, et sapor sine humido digesto vel indigesto vel corrupto, quod est subjectum proprium saporis, et sonus frequenter sine figura quae fit in repercussione solidi plani, quae tamen figura sive aer figuratus est suum proprium subjectum. Et color frequenter est in medio et in sensu sive perspicuo termino, quod tamen proprium est subjectum coloris : est enim id quod est in medio secundum naturam et potentiam medii : et quod est in sensu secundum naturam et potentiam sensus potius est intentione coloris et vocis et odoris et saporis, quam sit color vel vox vel odor vel sapor. Et haec omnia jam a nobis valde probata sunt in scientia de Sensu et sensibili.

Dico igitur, quod ex quo accidentia non manent in sacramento, nisi ad usum significandi : significare autem habent secundum quod species ingerunt sensibus : et ex quo illas non ingerunt medio et sensui per potentias materiales, sed per se secundum quod remanent ut intentiones esse spirituale habentes, sicut dicit Philosophus, oportet quod accidentia ut intentiones sensibiles maneant in sacramento : secundum hoc autem esse manent in omni natura sive propriis subjectis, et tamen substantiae non efficiuntur, et in hoc esse sunt sensibiles. Convenienter igitur ponitur, quod sic manent in sacramento.

Ad omnes autem istas difficultates determinandas oportet praescire ad quem usum manent accidentia in sacramento. Constat autem, quod non manent nisi ad usum signandi nutrimentum sive cibum spiritualem. Hanc autem significationem non perficiunt, nisi per speciem quam ingerunt sensibus, quam ratio transfert ad significationem cibi spiritualis : quia ita dicit Augustinus, quod sacramentum est signum : signum autem est, quod praeter hoc quod est juxta speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Si ergo in sacramento manent accidentia ut signa, tunc omnino sufficit sacramento, quod accidentia manent secundum quod sunt species in sensum agentes. Probatum est autem in libro secundo de Anima, quod res sensibiles non agunt in medium et in sensus per suas potentias naturales, sed agunt in ipsa per solam formae intentionem, sicut sigillum in cera absque eo quod de potentiis materialibus suis metallum sigilli aliquod inferat ceree. Sic igitur acciden-

Hoc autem adhuc persuadetur ex esse talis formae in medio. Constat enim secundum probata in philosophia, quod ea quae videntur in speculo, sub duplici videntur situ medii et formae quae videtur, quorum situum unus est procedens a forma ejus cujus figura apparet in speculo ad speculum, et alter situs est reflexus a speculo ad videntem : non autem reflecteretur forma speculi ad videntem, nisi esset quanta et figurata et colorata in spatio reflexi situs. Patet igitur, quod sensibilia fiunt in medio

<--- Page Split --->

secundum naturam medii, qua mediat ad sensuum immutationem sine materia et sine potentii materiae : quia aliter forma calidi visa visum et medium dissolveret, et forma frigidi utrumque constringeret. Non est ergo multum innaturale sic ponere formas sensibiles manere in sacramento, ut sic sensibus faciant cognitionem, et haec cognitio ad nutrimentum spirituale intelligendum transferatur.

Ad id autem quod primo objicitur de definitione accidentis, concedendum est, quod forma accidentalis ibi definitur secundum suum esse quod habet ex subjecto proprio et in subjecto : et hoc non convenit ei secundum quod est intentio forma sensibilis in medio vel sensu existens.

Ad id autem quod secundo objicitur, quod accidens est esse et non essentia, plane est concedendum : sed tamen non est idem esse accidentis in subjecto proprio et in medio et in sensu : quia in esse medii et sensus est perfectio medii et sensibilis potentiae : et sic potest esse

sine subjecto proprio : secundum esse autem materiale ipsius non potest esse sine ipso, nec intelligi : et sic secundum diversitatem esse accidentis intelligitur id quod dicit Avicenna, quod accidens est, cujus intellectus est absolutus et esse concretum : si enim intelligeret Avicenna, quod intellectus accidentis secundum esse materiale quod est in subjecto, esset absolutus, ipse falsum diceret, sicut probat objectio, sed esse suum intentionale et sensibile est absolutum a subjecto.

Similiter dicendum est ad tertiam objectionem : quia per esse materialis dispositionis multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Quod autem forma accidentalis tale intentionale esse accipit in sacramento, ideo contingit, quia propria substantia ipsius in qua habuit esse materiale, et agebat per principia materialia, transsubstantiatur et non manet in sacramento : et ipsum accidens solum manet sicut sola forma sigillorum et species manet in cera post sigillationem, sicut jam diximus supra.

CAPUT II.

De forma sacramenti supra panem.

  1. Nunc secundum divisionem praeassignatam exposcit ratio, ut de forma hujus sacramenti dicamus 1. Dicemus ergo primo de forma quae dicitur super panem, et postea de forma quae dicitur super vinum. Circa formam quae dicitur super panem, quatuor inquiremus, scilicet quae

sit, et qua virtute, scilicet divisibili vel indivisibili operetur, et unde trahat transsubstantiandi virtutem, et qualis sit modus formae ipsius in hoc sacramento.

Ad primum autem communiter dicitur, quod ita habetur in Canone : « Accipite... Hoc est enim corpus meum 2. » Vel, sicut

Quae sit forma hujus sacramenti?

1 Cf. IV Sententiarum, Dist. VIII, Art. 6 et 7. Tomo XXIX hujusce novae editionis nostrae.

2 Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite : hoc est corpus meum.

<--- Page Split --->

dicitur, Marc. xiv, 22 : Sumite, hoc est corpus meum.

Secundum hoc autem quaeritur, utrum hoc quod dicitur : Accipite, sit de forma? Hoc enim pondnt tres Evangelistae. Marc. xiv, 22, dicitur : Sumite, quod idem valet. Luc. xxii, 19, dicitur : Dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum.

Ad hoc autem in premissis istius tracatus diximus, quod hoc quod dicitur : Accipite, pertinet ad institutionem sacramenti, et non ad formam. Voluit enim per hoc Dominus declarare quam acceptum habere deberent tantum sacramentum a seipso institutum, et ideo praemisit : Accipite panem, vel accepto pane, ostendens quam acceptum habere deberent sacramentum, quod sibi tam esset acceptum. Unde, I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quod enim acceptum Dominus habuit, et Apostoli tamquam dignissimum acceptaverunt, valde nobis debet esse acceptum : et ideo dicitur in Psalmo 1, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos. Vitulos enim super altare ponimus, quando carnis petulantiam in conspectu altaris Domini mactamus, ut digne tanto sacramento communicemus.

2. Sed tunc quaeritur, Utrum id quod dicitur : Hoc est enim corpus meum, sit forma vel aliquid aliud ?

Videtur autem, quod haec non sit forma : dicitur in textu Matthaei, Marci et Luce : Benedixit, fregit. Ergo aliqua benedictione benedixit, antequam haec verba diceret : Hoc est corpus meum : et illa benedictione transsubstantiavit : et tunc illa benedictio fuit forma primi sacramenti quod exhibitum fuit Apostolis. Cum ergo Christi actio sit nobis instruction,videtur quod nos eadem forma in sacramento uti debeamus. Hoc autem videtur per verba Apostoli, I ad Corinth. xi, 2, ubi dicit : Laudo autem vos, fratres, quom per omnia mei memores estis et sic-

ut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post pauca, y. 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Ergo secundum quod accepit a Domino, sic et tradidit nobis. Si ergo sub alia benedictione Christus panem benedixit quam sub istis : Hoc est corpus meum, et nos alia uti debemus forma sacramenti quam ista.

Adhuc autem ante formam sacramenti perfecte dictam non fit fractio in sacramento. Hic autem dicitur ante haec verba quae sunt : Hoc est corpus meum, quod benedixit, et fregit, et etiam tertio discipulis dedit : et sic videtur, quod haec verba non sunt de forma.

Et adhuc quidam ante nos non modice inter antiquos auctoritatis viri, dixerunt quod in veritate alia forma usus est Christus in sacramento, et alia utitur Ecclesia. Concedunt enim isti, quod vel mentali vel vocali benedictione utebatur Christus, qua ipse substantiam panis transsubstantiavit, et transsubstantiatum fregit, et fractum dedit discipulis, et tunc primo dixit : Hoc est corpus meum. Dicunt enim isti, quod si Christus ante haec verba panem in corpus suum non transsubstantiasset, non fuisset verus sermo quo dixit : Hoc est corpus meum, demonstrando id quod sub forma panis demonstrabatur. Hoc autem valde est inconveniens : quia Christus dicit, Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum. Oportet igitur, ut dicunt, quod ante fuerit transsubstantiatum : nobis autem, ut dicunt, traditum est sacramentum sub forma illa verborum frequentandum quibus dicitur : Hoc est corpus meum.

Si autem quaeritur ab his, quare Christus alia forma verborum est usus, et alia voluit nos uti ? Dicunt, quod in Christo semper fuit potestas excellentiae, qua ipse operabatur actus gratiae sine clave invocationis, vel supplicationis alicujus, vel excorizationis : Petrum autem et suos

<--- Page Split --->

sequaces clavibus uti oportet : quia non est in eis nisi potestas ministrorum : et ad hanc doctrinam ostendendam dicunt, quod alia forma usus est vel mentali, vel vocali, sicut voluit, et hanc non expressit, ne putaretur eadem esse potestas Domini quae servi et ministri. Probare etiam nituntur quod dicunt : quia verba ista : Accipite, hoc est corpus meum, potius pertinere videntur ad institutionem, quam ad transsubstantiationem : constat autem, quod in aliis sacramentis semper aliis verbis usus est instituendo sacramentum, et aliis dando formam sacramenti, sicut, Matth, xxvii,19, cum dicit : Baptizantes eos, instituit sacramentum et injungit usum. Dicens autem : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, dat invitationem quae est forma sacramenti. In hoc ergo sacramento, sicut dicunt, alia verba pertinent ad institutionem sacramenti, et alia ad formam. Cum igitur secundum significationem verborum, Accipite, hoc est corpus meum, ista pertineant ad institutionem, videtur quod alia aliqua verborum forma usus est in transsubstantiando.

Hæc igitur est sententia antiquissimorum quorumdam Doctorum.

dum, quod Christus forma verborum qua nos utimur, usu est in sacramento.

Ad ea quae isti crgo objiciunt, dicendum est, quod cum dicitur, benedixit, quod signo sui tactus benedixit, et quod ille tactus materiae panis et vini contulit : quia quotiescumque forma debita verborum dicitur super talem materiam cum intentione Ecclesiæ, tunc patet transsubstantiari, et aliter non transsubstantiaretur. Et quod dicitur, fregit, non est ideo dictum, quod ante unum tempus fregerit, et postea dixerit : Hoc est corpus meum, sed quia simul dixit et fregit, ita quod fractio fuit post verborum formam, quamvis ante dicatur per anticipationem.

Ad aliud autem dicendum, quod sicut jam ante diximus, alia verba sunt institutionis sacramenti et formæ, et de hoc satis jam in ante habitis dictum est.

Sed tunc supposito, quod hæc sit forma : Hoc est corpus meum, quaeritur quid demonstratur per pronomen hoc, quod illius est initium orationis. Et si dicatur, quod corpus Domini sub accidentibus panis demonstratur, tunc aut falsum est quod dicitur, aut jam in pronuntiatione pronominis ibi est verum Christi corpus, et sic superfluit hoc quod sequitur, corpus meum : quia nihil facit ad formam sacramenti, sed tantum signilicatur per orationem quid prædicetur de hoc demonstrato. Si autem demonstratur panis per pronomen, tunc oratio illa est falsa : quia nullus panis demonstrari poterit qui sit verum Christi corpus.

  1. Hoc autem a probabilioribus non tenistus netur : quia hoc quod dicitur : Christus na verouna quia alia usus est forma verborum, non pros ultibatur : et ideo eadem facilitate contemt in sanitur qua probatur. Et quod dicitur : Benedixit, constat quod tactu suæ manus quae unita erat deitati, benedixit et vim transsubstantialbilem contulit, sicut tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam dedit aquis. Nec legimus ipsum alio signo vel alia benedictione mentali vel vocali usum esse. Nec est credendum, quod in tanto sacramento Dominus aliquid ab Apostolis vel Ecclesia absconderit, cum illud sit de pertinentibus ad salutem, cum ipse dicat, Joan. xv, 15 : Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Constanter igitur videtur dicen-

Quæritur etiam de verbo substantivo quod ibi ponitur pro nota compositionis. Constat enim, quod illud notat compositionem essentialem et non accidentalem, sicut cum dico: Petrus est sanctus, vel albus. Si autem talem notat compositionem, tunc oportet quod prædicatum sit de substantia et definitione subjecti, sicut cum dico : Petrus est homo, vel Petrus est animal. Si autem hoc concedatur, tunc sequitur, quod huic demon-

<--- Page Split --->

strato substantiale et essentiale est esse corpus Domini. Ad hoc ergo quod fiat corpus Domini, non indiget illa mutatione quae vocatur transsubstantiatio, quod omnino falsum est : quia ad hoc forma sacramenti profertur super materiam demonstratam, quod transsubstantiatio fiat.

Similiter autem quaeritur de tertio quod est ibi positum, scilicet corpus. Cum enim, sicut ibi dicit, caro non prodest quidquam1, sed verba quae dixi de sacramento, spiritus et vita suntin sacramento nos vivificante, potius debuit fieri transsubstantiatio in spiritum vivificantem, quam in corpus, praecipue cum dicat Apostolus, II ad Corinth. v, 16 : Haque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Christus igitur in sacramento vivificante secundum spiritum, et non secundum corpus est noscendus. Hoc idem videtur per hoc quod dicitur, Joan. vi, 38 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Constat autem, quod a spiritu, et non a corpore vita procedit.

Adhuc autem, Quæritur de pronomine meum quod apponitur. Quando enim hoc dixit, tunc corpus suum passibile fuit : ergo tunc dedit passibile, scilicet suum, hoc est, tale quale tunc habuit, dedit. Cum igitur talia verba in forma sacramenti assumpsit Ecclesia, qualia Christus tunc protulit, videtur quod adhuc in Ecclesia conficitur in sacramento corpus Christi passibile et mortale. Hoc autem ea ratione maxime videtur, quia confectio istius sacramenti fit in commemorationem passionis Domini et mortis, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Constat autem, quod mors Domini congruentius si-

gnatur in passibili et mortali corpore, quam in glorioso et impassibili et immortali.

Quærunt etiam quidam de conjunctione, quæ in quibusdam libris missalibus interponitur verbis istis, qui sic habent : « Hoc est enim corpus meum. »

Videtur hoc non esse de forma : quia in tribus Evangelistarum libris, Matthæo, Luca et Marco, qui hanc formam scribunt non continetur enim : et cum nihil sit de forma nisi quod Christus dixit, videtur non esse de forma.

Adhuc, I ad Corinth. xi, 23 et 24, ubi Apostolus ritum recitat quo Christus hoc sacramentum instituit et confecit, et ubi adjungit, quod ipse secundum eumdem ritum hoc sacramentum servandum Ecclesiae tradidit, ibi sic dicit : Quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Et in hac forma verborum conjunctio causalis, quæ est enim, non continetur : et sic de forma esse non videtur.

In contrarium autem est, quod conjunctio in usu valde solemnium Ecclesiarum invenitur apposita, sicut in usu Ecclesiae Romanae, et opinio probabilis est, quod tales Ecclesiae suas observationes habebant ab Apostolis.

Adhuc autem quia conjunctio causalis relationem et conjunctionem signat ad id quod in oratione Christi præcessit. Dixit Christus : Accipite et comedite 1. Et infra, Matth. xxvi, 28 : Bibite ex hoc omnes. Non autem esset causa quare acciperent et comederent, nisi corpus suum esset. Cum ergo sequens sit causa præcedentis, non totum signatur in oratione quod in Christi fuit intentione, nisi conjunctio causalis apponatur : et ita videtur, quod apponi debeat. Et sic dicetur : « Hoc est enim corpus meum ».

<--- Page Split --->

Ulterius autem quaeritur quare Lucas plus addit quam Marcus. Dicitur enim sic, Luc. xxii, 19: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur.

Quaeritur ergo, utrum etiam hoc sit de forma ?

Videtur autem, quod sic : quia Christus hoc suo ore apposuit.

Adhuc autem, Apostolus tradens Ecclesiæ hoc sacramentum celebrandum et observandum, hoc etiam apposuit, I ad Corinth. xi, 24, ubi sic dicitur : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Adhuc autem, quia verbis illis innuitur causa passionis quam commemoramus in illo sacramento : et ideo apponendum esse videtur.

Adhuc autem, cum sacramentum istud sit charitatis, ut in ante habitis determinatum est, et potissima causa charitatis nostrae ad eum sit qui traditus est pro nobis, videtur hoc esse de principalibus in forma ponendis.

Adhuc autem, quia hujus dicit rationem quare sacramentum celebratur : ratio autem celebrationis uniuscujusque rei ad formam ejusdem rei reducitur : videtur ergo, quod et istud quod dicitur, quod pro vobis tradetur, intra formam sacramenti debeat contineri.

Ulterius etiam quaeritur de hoc quod, Luc. xxn, 19, ulterius additur : Hoc facite in meam commemorationem. Utrum et hoc sit de forma ?

Videtur autem, quod sic : quia in una contextione in forma sacramenti totum hoc 'Christus pronuntiavit : et sicut ipse pronuntiavit, sic est tenendum : videtur ergo tenendum esse, quod hoc etiam sit de forma.

Præterea, Paulus hunc ritum tradidit observandum Ecclesiæ : quia, I ad Corinth. xi, 24, dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.

Adhuc autem, quia hoc dicit finem et intentionem Christi sacramentum instiquentis : institutum enim est, ut comme-

moratio Christi fiat pro nobis se in cruce offerentis.

Ad hæc autem sine præjudicio dicimus, quod nihil est de forma corporis Domini nostri, nisi quod Christus testibus quatuor probatur dixisse, scilicet, Hoc est corpus meum. Testes autem quod conficiendo sacramentum dixit sunt quatuor, Matthæus, Marcus, Lucas, et Paulus. Nec aliud quidquam est de forma sacramenti.

Et quod quaeritur de pronomine demonstrativo, quid demonstret? Dicendum quod demonstrat corpus Christi sub forma sacramentalis panis.

Ad id autem quod objicitur, quod statim pronuntiato signo demonstrationis, secundum hoc est ibi corpus Christi antequam residuum orationis pronuntietur. Dicendum, quod hoc non sequitur : pronomen enim prout secundum se accipitur, non est de forma sacramenti, sed potius prout est pars orationis : quia sic etiam qualitatem habet demonstrationis : quia secundum se acceptum non signat nisi meram substantiam. Unde secundum quod pro nomine ponitur rei demonstratae, sic est pars orationis, et non habet significare nisi cum partibus suis, quae sunt compositio et appositum compositioni et subjecto demonstrato : et in hac virtute acceptae partes orationis simul ad indivisibilem rei signatae per orationem relatae faciunt transsubstantiationem : et ideo nulla ibi pars agit divisim, sed potius, ut diximus, simul acceptae in unitate significatae rei per orationem ad quod referuntur, faciunt ut unum et non ut divisa illam transsubstantiationem. Dicit enim Priscianus, quod omnis constructio quam Græci synthesis vocant, ad intellectum est referenda. Ad intellectum autem relata uniuntur partes in unitate rei significatae. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod una pars exspectat aliam : et quando totum dictum est, totum factum est.

Quod autem objicitur, quod demonstrat materiam panis, est concedendum.

<--- Page Split --->

Nec est dicendum quod quidam dixerunt, quod demonstret materiam vel substantiam panis jam incipientem transire in corpus Christi : hoc enim fieri non posset nisi esset in sacramento mutatio intercipiens medium aut extremum : et hoc jam in antecedentibus ostendimus esse impossibile. In transsubstantiatione enim illa tota substantia panis cum materia et forma transsubstantiatur in corpus Christi, et materia panis nullo modo incipit amittere formam panis, et accipere formam corporis Christi : et ideo talis responsio nullo modo competit in hoc sacramento.

Ad hoc quod quaeritur de verbo substantivo quam notet compositionem ? Dicendum quod essentialem.

Ad hoc quod objicitur, est concedendum, quod corpus Christi est de essentia et ratione hujus sacramenti demonstrati, sicut lignum est de essentia et ratione hujus ligni demonstrati.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur, dicendum quod hoc non sequitur : quia hoc facit transsubstantiatio. Unde quod corpus Christi prædicatur essentialiter de corpore quod est in dextera Dei Patris, hoc fecit natura universalis et particularis in Christo. Sed quod corpus Christi prædicatur de hoc demonstrato sub forma panis, hoc fecit transsubstantiatio, quae fit per formæ sacramenti sanctificationem.

Et si objicitur, quod id quod sub sacramenti speciebus est, idem est omnino secundum rem cum eo quod est in dextera Dei patris, et quod traxit de Virgine : et sic si transsubstantiatio facit unum, tunc facit et alterum : quia unius et ejusdem una est causa. Dicendum, quod hoc non sequitur : quia quamvis idem sint penitus, non tamen eadem habent attributa secundum quod istud demonstratur sub forma panis, et illud in lineamentis et figura propria : quia isti conve-

nit, quod sit vere cibus : hoc autem in lineamentis et figura hominis demonstratum, ut dicit Augustinus, horridum esset accipere cibum : et ideo aliam habet causam secundum quod est sub forma panis prædicalio ista, et aliam habet causam secundum quod est in lineamentis et figura hominis demonstratum.

Ad aliud quod de corpore objicitur, dicendum, quod quamvis ex vi sacramenti sub forma panis non sit nisi corpus Dominicum, tamen propter uniones naturales corporis Dominici cum his quæ secundum naturam et gratiam sunt in corpore, multa sunt ibi alia : propter unionem enim corporis et animæ est ibi anima : et quia movet anima corpus per spiritum, est in corpore illo spiritus et animalis, et vitalis, et naturalis : et propter impletionem valorum nutrimentalium est ibi sanguis : et propter unionis gratiam est ibi deitas : et sic est corpus vivificatum et divinum, vivificans vita divina et vita gratiae. Nec de hoc Christus reprehendit Judæos carnaliter intelligentes, quod corpus spiritu vivifico plenum et divinum intelligerent, sed potius reprehendit eos, quia tale suum corpus esse intelligere nolebant, sed tantum intelligebant, quod caro sua esset dentibus laceranda, et non esset vivifica nec divina, et dentibus non laceranda, sed sumenda, et tamen integra et sana mansura. Et hoc est quod dixit : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt 1, hoc est, spiritualiter de spirituali manducatione intellecta sunt spiritus ad vitam vivificantia æternam. Quod etiam Petrus ibidem consideravit, dicens : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes 2.

Ad id autem quod objicitur de Apostolo dicente : Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus 3. Dicendum quod Aposto-

<--- Page Split --->

lus notat per carnem infirmitatem carnalem et infirmum intellectum, quem sicut Judæi aliquando de Christo etiam habuerunt Apostoli, secundum quem jam non cognoscitur Christus: quia omnia hæc ad spiritualem intellectum referuntur: et tunc cognoscimus, quod caro Christi in sacramento sumitur in spiritu vivificante, et non in corporis sui corporali et dentali laceratione.

sed quod ostendcretur identitas unitatis inter corpus traditum sive tradendum, et corpus sub speciebus sacramenti contentum: et sic veritatis sacramentum esse probaretur.

Ad hoc autem quod objicitur per rationem, dicendum, quod non ideo dicitur, quod pro vobis tradetur, ut ostendatur vel charitas, vel effectus redemptionis, quamvis traditio pro nobis facta magnum indicium sit charitatis, sed tantum ideo additum est, ut ostendatur veritas, sicut jam dictum est: hoc enim necessarium fuit propter carnalem discipulorum adhuc intellectum, ut scirent, quod corpus esset divinum quod in cruce posset pati, et integrum remanere in sacramento sumptum quidem spiritualiter et sacramentaliter, et cum dentibus non discerptum et dilaceratum.

Ad hoc autem quod quaeritur ulterius de hoc pronomine, meum, bene concedendum est, quod tunc tale exhibuit quale habuit: sed cum post resurrectionem etiam significet corpus a Christo possessum, etiam tunc supponit quale nunc habet, hoc est, immortale et gloriosum.

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod Ecclesia verba hæc accipit sicut ea Christus protulit, scilicet quod verum corpus suum sit ab eo possessum: et hujusmodi veritatem non variant diversæ dispositiones passibilitatis et impassibilitatis, mortalitatis et immortalitatis: quia hæc non sunt de veritate humani corporis: sed remanet idem verum humanum vivum et divinum corpus sub contrariis istis dispositionibus, quod esse non posset, si illæ dispositiones essent de veritate corporis Christi.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sacramentum celebratur in commemorationem passionis. Dicendum, quod nihil prohibet in immortali corpore fieri commemoratiorem passionnis in modo sacrificii et modo immolationis: et hoc intelligitur institutum esse sacramentum in commemorationem passionis Christi.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de hoc quod iterum adjicitur: Hoc facite in meam commemorationem. Dicendum, quod hoc nullo modo est de forma: sed quia, sicut in ante habitis diximus, Christus simul instituit sacramentum et injunxit usum et promulgavit formam, ideo rationem injunctionis usus subjunxit, subdens: Hoc facite in meam commemoratiorem. Ac si diceret: Frequentate sacramentum, quia in hoc mei abeuntis habebitis memoriale certissimum: et ideo etiam diximus in ante habitis, quod memoriale vocatur.

Et per hoc patet solutio ad totum quod de hoc superius objectum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, utrum causalis conjunctio enim sit de forma? Dicendum est, quod non est de forma: sed est conjunctio causalis continuans sequentia cum antecedentibus, sicut etiam dicit objectio.

Ad hoc autem quod dicitur, quod ubi causa et causatum ponuntur, quod hæc ad idem pertinent. Dicendum, quod hoc

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, utrum hoc quod dicitur, quod pro vobis tradetur, sit de forma, vel non? Dicendum, quod non est de forma, nec Christus hoc dixit tamquam esset de forma,

<--- Page Split --->

est verum in causa essendi : sed in causa dicendi, vel aliquid injungendi, non est verum, et sic est hic. Quod enim dicitur : Hoc est corpus suum, non fuit nisi causa dicendi vel injunctionis usus sacramenti : quia dixit : Accipite et comedite 1. Talis autem causa dicendi vel injungendi sufficit conjunctioni causali : quia in grammaticis non attenditur res tantum, sed etiam quicumque modus, et maxime in partium declinabilium constructure.

Ad hoc autem quod de antiquis Ecclesiis et authenticis objicitur. Dicendum, quod illae Ecclesiae hoc assumpserunt prædicta de causa : quia scilicet in sacramento non tantum voluerunt exprimere formam, sed etiam formæ rationem in comparatione ad institutionem.

Ex his autem quæ sic a nobis dicta sunt, solutio patet ad omnia quæsita in ante habitis.

quia transsubstantiatio est operatio simplex.

Si forte aliquis dicere velit, quod oratio resolvitur ad rem : et sic in simplicitate rei simplicem facit operationem, sicut nuper innuimus in quaestione præcedenti. Videtur, quod ista responsio supponit falsum : quia oratio ista ad unum simplex reduci non potest : oratio enim ista signat, quod alia est res in ea supposita, et alia apposita sive prædicata. Talis autem res in qua est alia et alia natura, non est una res simplex : et sic ad aliquam rei simplicitatem hæc oratio reduci non potest.

Adhuc autem, si oratio virtute rei operatur in sacramento, cum compendium in omnibus sit eligendum et in natura et in gratia, videtur quod melius posita fuisset forma sacramenti in re quam in sermone.

Ad hæc autem et similia dicendum, quod in veritate oratio indivisibili virtute rei operatur, sicut in ante habitis dictum est.

Nunc exposcit ordo, ut ostendamus qua utrum forvirtute, scilicet divisibili vel indivisibili, menti opehæc forma operetur.

Videtur enim quibusdam, quod id quod ex multis discretis et non continuis operatur, quod hoc divisibili et non indivisibili operatur virtute. Hæc autem oratio : Hoc est corpus meum, ex multis non unitis componitur, et sic divisibili virtute operari videtur : oratio enim quantitas est discreta, et non unita.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum, quod oratio quidem componitur ex multis non continuis indictis sonis : sed oratio non sumitur hic in se et materialiter considerata, prout est in sonis syllabarum et litterarum, sed, sicut diximus, per significationem ad rem relata, et illa res est unum simplex et indivisum.

Adhuc autem, omne quod ex multis agit, operationem habet compositam, sicut calor naturalis, qui agit ex anima, et cœlesti virtute, et virtute ignis, operationem habet in qua omnium istorum virtus perpenditur : quia in separatione puri ab impuro perpenditur virtus ignis, et in motu ad speciem corporis perpenditur virtus cœlestis, et in motu ad speciem viventis perpenditur virtus animæ. Et sic videtur, quod cum ista oratio agat ex multis, quod debeat habere operationem compositam : et hoc est falsum :

Ad aliud autem quod objicitur, dicendum, quod verum est in his agentibus et instrumentis, quorum virtutes trahuntur a diversis et a se invicem divisis : hoc autem non est hic, quinimo virtus hujusmodi actionis trahitur ab unico et indiviso significato.

Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod cum dicitur, hoc est corpus meum, significatum orationis est unum in esse et unicum : quia prædicatum est esse suppositi, quamvis id unum in esse ex duabus substantiis sit compo-

<--- Page Split --->

situm, scilicet ex substantia substante et substantia in esse et ratione perficiente : et quando sic unum compositum est, illud virtutem agendi non trahit nisi ab uno agente quod est natura formae praedicata : et sic sunt duae naturae, quarum una proprie agit sicut natura particularis subjecti, quia, sicut dicit Philosophus, agere est particularium subjectorum, et agit virtute alterius, quia virtutes et potentiae quibus unumquodque agit quod agit, sunt naturae formalis quae est in ipso quod agit.

Ad id autem quod objicitur, quod compendiosius fuisset, si tunc in ipsa re posita fuisset forma sacramenti. Dicendum quod in re non potuit poni simplex forma hujus sacramenti propter tres causas.

Prima, quod sacramentum in forma et materia subjicitur operationi ministrorum Ecclesiae: res autem significata in hac oratione si absque designatione orationis accipitur, nullo modo subjicibilis est operationi ministrorum, sicut patet cuilibet: quia si hoc corpus Christi demonstratum accipiatur sine orationis designatione, absolvitur ab operatione ministrorum, ita quod sacerdos nihil circa ipsum potest operari.

Secunda causa est: quia cum in sacramentis verbum increatum operetur operatione quae circa elementa corporalia existit, oportet quod verbum increatum operans in aliquo corporali, congruat elemento corporali circa quod operatur: non autem congruit in aliquo quod et sibi congruat, et corporali elemento, nisi in verbo corporali: oportet ergo, quod in verbo corporaliter sonante operetur: quia dicit Augustinus, quod verbum in intellectu est sicut Verbum in Patre, et verbum sonans in verbo vocis corporeae est sicut Verbum incarnatum, quod corporalibus se coaptavit et conformavit.

Tertia autem causa est: quia regulariter et generaliter verum est, sicut dicit Hieronymus, quod sacramenta sunt ad

eruditionem principaliter instituta: non autem erudiunt quae ad notitiam venire non possunt: res autem ista occulta est in se, et ad notitiam venire non posset, nisi verbo sonante designaretur: oportet ergo designare verbum incorporale verbo sonante vel voce.

Adhuc autem, sicut dicit Augustinus, sacramentum est sensibile signum, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in intellectum venire. Sicut igitur materia consistit in sensibilibus signis, ita etiam in sensibili signo debet consistere forma : et sic oportuit formam sacramenti consistere in oratione sensibilem sonum habente. Haec igitur causa est quare res in sacramento non simpliciter accepta operatur, sed potius operatur in eo res designata per vocalem orationem, cum tamen vocalis oratio virtutem operandi contrahat a re stante sub voce illa, sicut diximus in praehabitis, etc.

Consequenter videndum est unde haec forma transsubstantian di trahat virtutem. Si enim consequentias attendamus, tunc in omni re quae substantialiter mutatur, oportet quod virtus mutationis illius sit ab eo qui motor est universalis in talibus mutationibus. Mutatio autem una est, sicut dicimus, eam quae est generationis a sole esse in circulo obliquo accedente et recedente: ideo dicimus difformiter fieri generationem et corruptionem. A simili autem et excellentiori videmus, quod omnium talium mutationum est Verbum increatum causa et motor, sicut dicitur, Joan. 1, 3: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Videtur igitur haec mutatio transsubstantiationis etiam esse Verbi increati. Hoc idem videtur quod dicitur, Genes. 1, 3: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et quotiescumque est mutatio aliqua substantialis et supernaturalis, semper praemittitur: Dixit Deus, sive sit de dispositione, sive de ornatu. Similiter autem et ipsa creatio in verbo Dei consistit, quamvis ante

<--- Page Split --->

opus creationis non praemittatur de verbi dictione. Si ergo in Verbo increato omnis talis mutatio consistit, tunc videtur quod etiam ista consistit in virtute Verbi increati, etc.

Adhuc autem, hoc videtur ex dicto Augustini super Genesim ad litteram, qui hoc quod dicitur: Dixit Deus: Fiat, sic exponit, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Si autem Verbum genuit in quo erat ut fieret, cum non fuerit in eo ut fiat quoddam, sed ut fiant omnia, sicut dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est, oportet quod omnes tales rerum supernaturales mutationes sint in Verbo et a Verbo.

Adhuc autem, illius proprie agentis est facere aliquid, in cujus ratione est actu secundum formam et rationem. Ratio autem et forma talium supernaturalium transmutationum non est nisi in Verbo quod agit omnia talia, et est ars omnia talia faciendi. Igitur virtus illius transsubstantiationis tota consistit in Verbo increato. Unde, Psal. XXXI, 6, dicit: Verbo Domini cæli firmati sunt. Et super hoc dicit Ambrosius loquens de panis transsubstantiatione in corpus Domini in sacramento: « Quid miraris si Verbum Dei creaturas mutat, in quo creaturae ut essent, primum substiterunt ? » Videtur igitur, quod tota virtus istius transsubstantiationis in Verbo increato consistat.

Quod si concedatur, videbitur esse contrarium his quae ante dicta sunt: quia omnis effectus sacramenti causatur a forma ipsius sacramenti. Forma autem non est Verbum increatum, sed verbum creatum prolatum ab ore sacerdotis. Adhuc autem, in aliis sacramentis verbum creatum est forma: videtur ergo, quod verbum creatum sit etiam forma in isto. Dicit enim Beda: « Accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Et intelligit de verbo creato prolato ab ore ejus qui minister est in sacramento.

Hæc autem et hujusmodi solvenda sunt, quod in Verbo increato pro certo

est omnis virtus mutationum supernaturalium sicut in primo agente. Sed hoc idem Verbum dupliciter consideratur, scilicet in intellectu paterno, qui est intellectus universaliter agens, et sic agit indivisibili actione cum Patre omnes creaturarum mutationes supernaturales, sicut dicitur, 'Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est autem quaedam transmutatio supernaturalis, quam licet non operetur minister, tamen aliquid operatur ad ipsam, sicut sunt mutationes sacramentales ad characteres imprimendos, et mutationes ad gratias et ad alias res effectas in sacramentis, et has operatur Verbum increatum in verbo creato, quod est in pronuntiatione ministrorum. Quia autem aliquid ibi est operationis hominis, oportet quod ipsum Verbum increatum coaptetur ad id quod est hominis, ut in operatione hominis Verbum increatum operetur.

Omnia igitur primitus inducta sunt concedenda : quia in veritate supernaturales transmutationes ad causam supernaturalem oportet reduci, et hanc causam oportet esse talem in qua sit ratio et virtus tales transmutationes operandi : non autem sunt per rationem et virtutem nisi in verbo : et sic oportet, quod Verbum increatum vel in se, vel in aliquo creato cui coaptatur, in illas operetur.

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet verbum creatum sit forma sacramenti, tamen quia haec forma processit ab institutione divina, non separatur a Verbo increato, et virtute illius agit quidquid agit : et ita est etiam in aliis sacramentis.

Si autem quaeritur, unde sit, quod Verbum increatum sic est activum? Dicendum, quod est ab hoc quod ipsum est verbum intellectus divini, qui universaliter est activus, et nullius rei receptivus. Et ideo sicut ille est causa transmutationis rerum et constitutivus rerum omnium sicut vult, ita et verbum ejus

<--- Page Split --->

sice est transmutativum et constitutivum : noster autem intellectus est materialis et receptivus : et ideo non est rerum causativus, sed potius a rebus causatus : et ideo etiam verbum ipsius conceptum designat, quem praeaccepti intellectus, et non est alicujus rei causativus. Verbum autem increatum nuntiat intellectum agentem et constituentem : et ideo, ut dicit Ambrosius, est rerum transsubstantiativum : et ideo cum tali verbo creaturas constituente et reparante loqueretur Christus Judæis, Joan. viii, 43, 42, et ipsi non caperent, arguens eos, dixit : Quare loquelam meam non cognoscitis? Ego enim ex Deo processi et veni. Ac si dicat : In ipso verbo quo muto et reparo creaturas sicut volo, potestis scire, si vultis, quod Verbum æternum procedens ab intellectu qui universale principium est agendi et creaturas instituendi et reparandi : quia tales supernaturales operationes per seipsum non habet, nisi Deus sive intellectus divinus : quia nullus est rerum universaliter constitutivus : hæc enim operatio propria est Deo et nulli alii conveniens. Et si sancti aliqui tales leguntur fecisse operationes, has fecerunt per invocationes vel supplicationes vel per merita sanctitatis, et non per seipsos virtute propria. Istæ enim operationes supernaturales in quantum sunt supernaturales, sunt omnes unius rationis : et ideo ad unum agens supernaturale habent reduci.

se operari minister, sicut in baptismo dicit : « Ego te baptizo. » Et in confirmatione dicit : « Ego te confirmo. » Et in unctione dicit : « Ungo hos oculos de oleo sanctificato. » Et sic de aliis. Videtur ergo, quod etiam in isto sacramento in persona ministri dici deberet : Transsubstantio hunc panem in corpus Domini nostri Jesu Christi.

Adhuc autem, cum fit transsubstantitio panis ibi, videtur quod deberet significari per modum mutationis, quod sic diceretur : Hic panis fiat corpus Domini. Vel, hic panis mutetur in corpus Domini. Vel saltem sic : Hic panis transsubstantietur in corpus Domini. Et non sic : Hoc est corpus meum, quia verbum substantivum quod est est, nullam dicit mutationem.

Adhuc autem, cum ministris sit proprium non operari ex potestate absoluta, sed per clavem supplicationis vel exorcismi, sed Christi sit operari ex potestate, videtur quod quamvis Christus ut potestatem habens, dixerit : Hoc est corpus meum, quod tamen ministris sit sic non dicere, sed supplicatione uti, dicendo : Rogamus te, Domine, ut hoc fiat corpus tuum.

Ad hæc autem et omnia similia dicimus, quod non est in hoc sacramento sicut in aliis : operatio enim istius sacramenti ad Dominum omnium terminatur sacramentorum. Et ideo aliis verbis hic uti oportet quam in aliis. Nec ista operatio est ministri, sed potius, sicut diximus, Verbi increati in verbo creato : et ideo nulla est invocatio in hoc sacramento : quia certissimi sumus de operatione verbi.

Alia autem est causa : quia cum contentum istius sacramenti sit Christus totus integer et perfectus, et respectu hujus rei non possit aliquis poni obex ex parte ministri, ideo non debuit hoc sacramentum formam habere per invocationem traditam sicut alia in quibus aliquando obex ponitur.

  1. Ultimo tandem considerandum est de Qualis sit hujus formæ qualitate : non enim hæc modus for- forma est ad modum formarum aliorum sæcramen- sacramen- ti? vocationem sanctæ Trinitatis, sicut in baptismo, ubi dicitur : « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus san- cti. » Hic autem nulla fit Trinitatis invo- catio, cum tamen operationes gratiarum sacramentalium sint indivisa opera Tri- nitatis.

Adhuc autem, in omnibus aliis formis actum vel gratiam sacramentalem signat

<--- Page Split --->

Ad aliud autem dicendum, quod in veritate iste actus transsubstantiationis nullo modo est ministri sicut operantis, vel sicut cooperantis: quia solum Verbum increatum in verbo creato hanc operatur transsubstantiationem: et ideo actus ille ad ministrum non poterat sicut ad agentem retorqueri. Sic autem non est in aliis sacramentis, quorum actus exteriores ad usum sunt ministrorum.

Ad aliud autem dicendum, sicut patet jam in ante habitis, quod non est ibi vera transmutatio, sed simplex transsubstantiatio hujus ex hoc. Et ad hoc signandum non est tradita forma per verbum pertinens ad mutationem, sed per verbum pertinens ad esse.

per ante dicta : quia licet ministri sit per clavem operari, tamen quia actio illius sacramenti nullo modo est ministri, ideo non debuit ut ministri per invocationis vel supplicationis modum significari.

Et si objicitur, quod secundum hoc sacramentum istud non debuit committi operationi ministrorum, dicendum quod hoc non sequitur: quia quamvis nihil operetur minister vel cooperetur in re sacramenti, tamen operatur ad sacramentum suggerendo materiam, et dicendo orationes et supplicationes quae antecedunt et consequuntur sacramentum, et offerendo et distribuendo sacrificium, vel sacramentum, et caetera faciendo quae in hoc sacramento requiruntur.

Ad aliud autem jam patet responsio

CAPUT III.

De forma quae dicitur super vinum.

  1. Post hoc dicendum est de forma quae Qua sit dicitur super vinum, de qua quaedam orma conquaeruntur propria : quaedam quae utramecrationis vini?

Propria autem quae quaeruntur, sunt tria, scilicet quae sit forma quae super vinum dicitur? Et, utrum divisim vel conjunctim agat transsubstantiationem cum forma quae dicitur super panem? Et tertio, quare non eodem modo traditur sicut forma quae dicitur super panem ?

Si autem verba Evangelistarum consideremus, forma quae dicitur super vinum, valde diversa invenitur. Etenim, Matth. xxvi, 27 et 28, dicitur : Et accipimus calicem, gratias egit, et dedit illis,

dicens : Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Marci autem, xiv, 23 et 24, dicitur sic : Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Luce autem, xiii, 20, sic dicitur : Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Apostolus autem Paulus, I ad Corinth. xi, 25, sic dicit : Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. He

<--- Page Split --->

autem omnes formæ differunt ab ea quæ usitatur et tenetur a tota Ecclesia in Missæ Canone, ubi sic dicitur : « Simili « modo, postquam cœnatum est, acci- « piens et hunc præclarum calicem in « sanctas ac venerabiles manus suas : « item tibi gratias agens, benedixit, de- « ditque discipulus suis, dicens : Acci- « pite, et bibite ex eo omnes. Hic est « enim Calix Sanguinis mei, novi et « æterni testamenti : mysterium fidei : « qui pro vobis et pro multis effundetur « in remissionem peccatorum. Hæc quo- « tiescumque feceritis, in mei memoriam « facietis. » Hæ omnes forme valde a se invicem differre videntur : et, sicut dicit Hieronymus, non potest esse verum quod est diversum, etc.

  1. Quæritur autem de prima istarum 1 : si enim secundum ea quæ de forma corporis determinata sunt, quædam horum verborum pertinent ad sacramenti institutionem, sicut id quod dicitur : Accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis : quædam autem pertinent ad formam, sicut id quod dicitur : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum : quædam autem pertinent ad usum, sicut id quod dicitur : Bibite ex hoc omnes : tunc videtur, quod istud sacramentum sanguinis aliam habet institutionem quam corporis sacramentum : et sic videntur esse duo sacramenta, et non unum sacramentum.

Adhuc autem quæritur, ex quo Christus dixit : Hic est sanguis meus, quare hoc Ecclesia mutasse videtur, dicens : « Hic est enim calix sanguinis mei : » ponens sanguinem in obliquo, et calicem in recto, cum nihil ibi intendatur de calice, sed principalis intentio sit de sanguine.

Adhuc autem quæritur, utrum et hoc sit de forma quod adducitur : « Novi et æterni testamenti : mysterium fidei ? » Videtur, quod sic, quia sub una continetur confectione orationis. Præterea bene invenitur in Evangelio sanguis novi testamenti : sed quæritur, unde additum sit æterni ? hoc enim nullus posuit Evangelista.

Adhuc autem, quare dicitur sanguis novi testamenti ? Si enim dicitur ideo quia in novo testamento est institutus, tunc etiam corpus debuit dici novi testamenti, ut sic diceretur : Hoc est corpus meum novi et æterni testamenti.

Adhuc autem quæritur, quare dicatur novi testamenti, cum nihil videatur per illud testificati? Testimonia enim vel testamenta sunt quæ testificante Deo per miracula probata sunt, sicut dicitur, ad Hebr. ii, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Aut sunt ultimæ voluntatis indicia certis sigillis certificata. Nihil autem talium est in calice, ut videtur. Et ideo non deberet vocari calix novi testamenti.

Adhuc autem objicitur etiam de hoc quod dicit : Hic est sanguis meus : quia etiam sanguis est in corpore ante confecto : et si corpus habet secum sanguinem, constat quod facit sanguinis effectum : et sic superfluit sanguis in calice consecratus, ut videtur.

Adhuc autem, in æternitate nihil talium erit : quia ibi rerum veritate percipiemus id quod nunc sub specie sacramentali gerimus velatum. Non ergo deberet dici novi et æterni testamenti, sed potius novi testamenti in fine temporum finiendi.

Adhuc autem, quia alia forma utitur super vinum, et alia super panem, et due materie, et due forme, et due institutiones videntur facere duo sacramenta.

Adhuc autem, unde trahitur id quod additur : Mysterium fidei ? Hoc enim in serie Evangelii nec in se, nec in suo simili invenitur.

<--- Page Split --->

Adhuc autem, quare potius ponitur hic de calice quam de corpore? Corpus enim Christi est hic in altari in mysterio, hoc est, in secreto sicut et sanguis.

Adhuc autem quaeritur, quare potius dicitur mysterium fidei, quam mysterium spei vel charitatis, cum sacramentum altaris principaliter dicatur charitatis sacramentum et veritatis, sicut in ante habitis probatum est?

Ulterius autem quaeritur de hoc quod additur : Qui pro vobis et pro multis effundetur, utrum et hoc sit de forma? Videtur, quod sic : quia universaliter observatur ab Ecclesia.

Adhuc autem, quare dicit sanguinis proprium effectum, et effectus omnis respicit ad formam agentis?

Adhuc autem, quare dicit copulatione utens : Pro vobis et pro multis, cum non sit alia fusionis ratio pro Apostolis quam pro multis ?

Adhuc autem, quare non dicit : Qui pro omnibus effundetur, cum tamen pro omnibus sit fusus ? I Joannis, 11, 2 : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Adhuc autem, hoc esset conforme dictis praecursoris Domini, qui, Joan. 1, 29, dicit : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Et. non dicit, peccata nostra et multorum de mundo.

Adhuc autem ulterius quaeritur, quare addatur : In remissionem peccatorum. Omne enim sacramentum est in remissionem peccatorum. Et videtur, quod baptismus et pcnitentia plus sint in remissionem peccatorum, quam Eucharistia : quia illa sunt directe contra mortalis peccati species, quae sunt originale et actuale. Eucharistia autem est contra quemdam peccati defectum, qui est inedia spiritualis vitae, sicut patet per ante dicta. Cum enim hoc non additur formis aliorum sacramentorum, videtur quod etiam formae istius sacramenti addi non deberet.

Hec autem quae possent dici de pro-

nominis demonstratione, et partibus orationis sigillatim et conjunctim acceptis, satis intelliguntur per ea quae de forma quae dicitur super corpus, disputata sunt.

Videtur igitur sine praejudicio sententiae melioris dicendum esse, quod hoc solum sit de forma sanguinis, quod dicitur : Hic est calix sanguinis mei. Praecedentia autem quae sunt : « Accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas : » itemque, « gratias agens, benedixit, et dedit discipulis suis, dicens : Accipite, et bibite ex eo omnes, » ad institutionem et sanctionem et usum pertinent sacramenti. Quae autem sequuntur cum additur : « Novi et aeterni testamenti : mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur, » et caetera oonia haec pertinent ad declarationem virtutis sacramenti : medium autem quod interjacet : « Hic est enim Calix Sanguinis mei, » meo judicio solum est de forma sacramenti.

Quod enim primo dicitur de calicis acceptione, signat quod virtute tactus manuum divinarum, vis transsubstantialis collata est materiae vini, quam non haberet nisi talem materiam Christus in intentione faciendi sacramentum tetigisset.

Quod autem additur : « In sanctas ac venerabiles manus suas, » quae sanctae dicuntur, quia sacramentum sanxerunt, et venerabiles, quia auctoritas divina in eis fuit ad instituendum. Quamvis ergo Christus multa dum hic in mundo viveret, tetigerit, tamen vim materialem sacramenti non contulit nisi rebus illis tantum quas tetigit intentione sanciendi sacramentum. Actio enim Dei voluntati et intentioni subjicitur, sicut dicitur, Sapient. xii, 18 : Subest enim tibi cum volueris posse.

Quod autem dicitur : « Item tibi gratias agens, » ostendit magnitudinem sacramenti et dignitatem : quia de parvis Filius Patri speciales non ageret gratiarum actiones.

<--- Page Split --->

Et quod subdit : « Et dixit : Accipite, » hoc refertur ad institutionem : et est sensus : Vos qui estis Ecclesiae ministri futuri, accipite hoc dandum Ecclesiae et tenendum. Et iste sensus innuitur in verbis Apostoli, I ad Corinth. xi, 23, ubi dicit : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.

Quod autem subjungit : « Bibite ex eo omnes, » hoc pertinet ad usum et generalitatem usus, et ad sumptionem sacramentalem, qui frequentandus est in Ecclesia. Propter quod etiam dicit Hieronymus, quod una causa institutionis sacramentorum est exercitium, ut in ipsis utili exercitemur occupatione, de qua ipse idem Hieronymus dicit : « Semper aliquid operis facito, ut te diabolus occupatum inveniat. »

Quae autem sequuntur, cum dicit : « Hic est enim Calix Sanguinis mei, » sunt de forma praeter causalem quae interponitur conjunctionem enim, quae continuationem facit formae sacramenti ad institutionem, sicut in ante habitis in forma corporis dictum est.

Quod autem objicitur, quod duae institutiones faciunt duo sacramenta. Dicendum, quod non sequitur, nisi duae institutiones essent de duabus materiis divisis, et duabus formis divisis, et duabus gratiis in sacramentis substantialiter effectis divisis, quae hic non sunt : quia duae materiae panis et vini indicant unum perfectum nutrimentum, quod in perfectione nutriendi altera illarum materiarum indicare non sufficit. Forma etiam ad formam refertur ad perfectionem unius sacramenti. Una etiam est gratia in utroque effecta : et ideo duo esse non possunt. Haec autem omnia in tertio superius habito tractatu per rationes efficaces probata sunt 1.

Ad hoc autem quod objicitur, quod videtur esse superfluum, quia sanguis est in corpore. Dicendum, quod hoc

nihil valet. Ecclesia enim in sacramento non intendit habere Christum qui multis aliis modis habetur per gratiam inhabitantem et bona merita, sed intendit habere Christum ut cibum et perfectum nutrimentum : ut perfectum autem nutrimentum non habetur in solo sacramento panis, sed in sacramento panis et vini : unde licet corpore jam consecrato in eo non desit sanguis, et hoc sit de complemento naturali corporis, tamen non habetur hoc ex virtute sacramenti, nisi post consecrationem calicis : panis enim non nisi in corpus transsubstantiatur, et non in sanguinem : quia sanguis est in corpore propter corporis viventis perfectionem naturalem, et anima ut causa vitae naturaliter in corpore, et deitas est propter gratiae unionis connexionem : tamen in omnibus his non habetur ex vi sacramenti nisi corpus, et jam ostendimus, quod elementum materiae debet perfectionem nutrimenti significare : et ideo de necessitate sacramenti et non superflue ponitur materia quae est vinum.

Ad aliud quod objicitur de duabus materiis, et duabus formis, et duabus institutionibus, jam solutum est.

Ad id quod quaeritur, quare Ecclesia vocem sanguinis ponit in obliquo, quam Christus in recto posuit? Dicendum, quod Christus utrumque dixit : quia, Luc. xxu, 20, dicit : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo. Et hoc idem testatur Paulus, cujus Evangelium Lucas scripsisse legitur, qui sic dicit : Hic calix novum testamentum est in sanguine meo2. Sed Ecclesia elegit illum modum in usu sacramenti, quem Lucas scripsit : quia in illo signatur et sanguis, et chartas qua fusus est sanguis, et charitas ad quam invitat sacramentum sanguinis, et chartas in qua sumendus est sanguis. Calix enim calida est potio, quae non calorem vasis vel ejus quod est in vase signat, sed potius calorem

<--- Page Split --->

qui sanguinem fervere fecit, et qui vaporat in sanguine, et qui incendit bibentem. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Quia igitur hoc importatur in sanguine, ideo Ecclesia elegit potius verba Luce quam Matthæi vel Marci.

Sed tunc secundum hoc quaeritur, si aliquis diceret sic : Hic est sanguis meus, utrum conficeret, vel non. Ad hoc videtur dicendum, quod taliter dicens conficeret. Sed si ex contemptu religionis Ecclesiasticae id obstinato animo et temere dicere vellet, peccaret contra ritum Ecclesiae et esset deponendus a ministerio et gradu quo fungeretur in Ecclesia.

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum et hoc sit de forma quod additur : « Novi et aeterni testamenti ? » Videtur dicendum, quod non, sed est ad expressionem eorum quae perficiunt sacramentum. Et haec sunt tria, scilicet testamenti confirmatio quod antiquitus non confirmabatur nisi sanguine. Unde, ad Hebr. ix, 17 et 18 : Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Secundum autem est, quod in sacramento totum quod credimus, fundatum est : quia Christi passio gratia et futura beatitudo in conjunctione sanguinis significatur. Et quod objicitur, quod in Evangelio invenitur novi testamenti, hoc verum est : sed dicitur propter novum modum gratiam conferendi quam habent sacramenta novae legis, quae continent hoc quod figurant, et quod figurant et continent, conferunt ei qui recipit sacramentum : et haec sacramenta veteris legis non fecerunt : quia totus usus illorum, ut dicit Augustinus, fuit in signando gratiam, quam sic responderunt futuram, quod

eamdem non continebant nec conferbant.

Ad hoc autem quod quaeritur, quomdo additum sit aeterni ? Dicendum, quod hoc additum est auctoritate Apostolorum et Ecclesiae, ad ostendendum, quod isti sacramento aliud non succedit : sed horin finem temporis durabit in sacramentali specie : in futura autem aeternitatepercipietur in rei aperta veritate. Et sicpatet, quod aeternum est et non temporale tantum, sicut Veteris Testamenti figurae, quae, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 10, usque ad tempus correctionis ad signandum tantum sunt imposita'.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare ad corpus non dicitur novi testamenti ? Dicendum, quod non ideo dicitur sanguis novi testamenti, quia in Novo Testamento sit institutum, sed potius ideo quia Novum Testamentum in ipso et per ipsum confirmatum est, sicut jam ante diximus : quia hoc dixit Apostolus, ad Hebr. ix, 17 2. In corpore autem secundum quod est corpus, testamentum non est confirmatum : quia mortem non significat sicut sanguis, nec in eos quibus testamentum confirmatur, aspergitur secundum quod est corpus. Aspersio autem sanguinis testamentum confirmavit, ut sanguis ejus funderetur, qui testamentum non servaret.

Ad hoc quod quaeritur, quid sit in sanguine testificatum ? Dicendum, quod totum Novum Testamentum, sicut dicitur, I Joannis, v, 8 : Tres sunt qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis. Sanguis enim testatur remissionem, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 22 et seq. : Accessistis... ad sanguinis aspersionem, scilicet Jesu Christi, melius loquentem quam Abel : quia Abel sanguinis aspersio vindictam expostulat, sed sanguis Christi remissionem. Spiritus

<--- Page Split --->

autem vaporans in sanguine, testatur sanctificationem, et aqua expiationem. Hinc est, quod, Zachar. ix, 11, dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc igitur testificatur sanguis : quia, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Et hoc testificabatur sanguis cum flueret multis miraculis. Propter quod etiam Centurio convictus dixit, Matth. xxvii, 54 : Vere Filius Dei erat iste 1. Convicti etiam erant illi qui percutientes pectora sua reversi sunt in civitatem 2. Nihil autem horum adjungitur corpori : quia corpus secundum se non est mortis signum vel passionis. Est etiam ultimae voluntatis confirmatio : quia ultima voluntas Christi fuit remissio per redemptionem, et hanc sanguine testificatus est et confirmavit multis sigillis miraculorum.

Ad id autem quod objicitur, quod in aeternitate nihil erit sacramentalium signorum, solutio patet per dicta paulo ante : quia ideo dicitur aeternum, quia non habebit succedens, et in beatitudine manebit in suo proprio significato, sicut et Christus dicitur, ad Hebr. vii, 24, sempternum habere sacerdotium secundum ordinem Melchisedech 2.

Ad id autem quod quaeritur, unde addatur : Mysterium fidei ? Dicendum, quod auctoritate Apostolica additur et Ecclesiae, ad determinationem sacramenti sanguinis : tota enim fides in sacramento sanguinis fundatur, secundum quod redemptio facta est per sanguinem : quia Christus propter hoc incarnatus fuit, sicut dicit Petrus, beati Gregorii diaconus, in paschalis cerei benedictione : « Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset. »

Ad hoc autem quod dicitur, nihil simile in Evangelio contineri. Dici potest,

quod multa fecit et dixit Christus, sicut dicitur, Joan. xxi, 25 : Quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Vel, si non dixerit Christus, tamen Ecclesiæ auctoritas addidit, ut diximus, ad expressionem fidei, quæ tota, sicut jam diximus, morte et sanguine Christi est completa. Et hoc quidem mysterium est : quia tota fides est de non apparentibus rationi. Unde, ad Hebr. xi, 1, dicitur, quod fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

Ad hoc quod quaeritur, quare hoc non est additum formæ corporis ? jam patet solutio per ante dicta : quia scilicet corpus secundum quod corpus mortem omnia confirmantem forma sua non ostendit, quam perfecte ostendit fluxus de latere sanguinis.

Ad id quod quaeritur, quare non dicatur mysterium spei et charitatis ? Dicendum, quod hoc non esset proprie loqui : quia secretum quod significat mysterium, non congruit nisi pertinentibus ad cognitionem, et ad cognitionem non pertinent spes et charitas.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de hoc quod additur : « Qui pro vobis, etc. » Dicendum, quod non est de forma.

Ad id autem quod objicitur, quod dicit proprium effectum. Dicendum, quod hoc non facit ipsum esse de forma, sed indicat sanguinis virtutem et effectum redimendi : et licet effectus a forma procedat, tamen extra formam est secundum esse, et nihil est ipsius formæ.

Ad id autem quod quaeritur, quare utitur copulatione : « Pro vobis et pro multis ? » Dicendum, quod in veritate una est ratio fundendi sanguinem pro Apostolis et pro aliis, tamen apponitur : « Qui pro vobis » in persona justorum per-

<--- Page Split --->

fectorum, ut sciatur, quod merita sanctorum quantumcumque perfectorum, non valent, nec sunt accepta sine sanguinis intermissione. Quod autem dicitur : « Pro multis, » ideo dicitur, ut ostendatur quid sanguis habeat in valore. Unde ex primo intelligitur per Christi sanguinem perfectio meriti sanctorum, ex secundo autem valor sanguinis importatur.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare non dicit : Pro omnibus ? Respondent quidam, quod in veritate pro omnibus sufficit sanguis Christi : sed quia non efficienter salvat omnes, sed multos, ideo sicut dicunt, dicit pro multis, potius quam pro omnibus. Et haec ratio est bona et Catholica. Si quis autem subtilius sermonem Domini inspiciat, tunc plus inportatur per hoc quod dicit : Pro multis, quam si diceret : Pro omnibus : quia multis dicit multitudinem, quæ sui incremento procedit in infinitum, et sic pro multis optime dicit : quia quamvis multitudo hominum potentia materiae, ut dicit Philosophus, procedat in infinitum, et cum valore sanguinis multitudo infinita redempta est. Si autem poneretur pro omnibus, poneretur quaedam summa distributa sub uno communi, et non significaretur valor sanguinis extendere se ultra illam. Ad hoc quod dicit, I Joannis, 11, 2, quod pro totius mundi peccatis sanguinem fudit. Dicendum, quod in hoc quod dicitur mundus, quoddam infinitum secundum potentiam materiae importatur : propter quod idem est mundus præcedentium, præsentium, et futurorum : et sic iterum respicit multitudinem potentia infinitam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens de verbo Joannis Baptistæ, quo dixit : Qui tollit peccatum mundi 1.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de additione hujus quod dicitur : « In remissionem peccatorum. » Dicendum, quod in hoc nulli addi congruit nisi in forma sanguinis : quia in solo sanguine

secundum suum nomen et effectum sanguinis significatur et causatur remissio peccatorum : in aliis autem causatur quidem, sed non per se significatur. Corpus enim secundum seipsum non dicit opus redemptionis : quia veritas corporis potest percipi etiamsi numquam fuisset redemptio per passionem, dummodo Christus sic sacramentum sui corporis instituisset. Sed sanguis directe dicit fluxum sanguinis in opere redemptionis, per quam facta est remissio peccatorum et debiti solutio.

Ad hoc autem quod objicitur de haptismo et pœnitentia. Dicendum, quod revera sunt ordinata sacramenta illa contra duas species mortalis peccati, quæ sunt originale et actuale, sed tamen ad illa delenda nihil operarentur, nisi sanguis Christi per fidem Ecclesiæ in eis operaretur : et ideo remissio primo et per se attribuitur sanguini, et per virtutem sanguinis attribuitur aliis etiam sacramentis omnibus, et non solum baptismo et pœnitentiae, etc.

Deinde quaeritur, Utrum hæc forma sigillatim sine forma corporis accepta, agat transsubstantiationem vini in sanguinem, aut si non agat eam nisi ut conjuncta cum forma quæ dicitur super panem ?

Et antiqui quidam sicut Stephanus Cantuariensis, et Præpositus, et Cantor Parisiensis, et alii quidam dixerunt, quod una istarum formarum exspectat aliam, hoc est, quod pronuntiata forma ista : « Hoc est corpus meum, » non statim fit transsubstantiatio panis in corpus Christi, sed forma verborum jam perfecta, stat in virtute sua non statim agens, donec etiam super vinum pronuntiatur forma sanguinis : et tunc illæ formæ simul agunt sacramenti hujus perfectionem per transsubstantiationem panis in corpus, et per transsubstantiationem vini in sanguinem. Hujus autem suæ assertionis sive

<--- Page Split --->

opinionis quatuor assignant rationes : quarum prima sumitur ex unitate sacramenti, quae jam in ante habitis probata est. Unius autem sacramenti una vel congregata ad unum est actio. Et ideo dicunt, quod simul congregatae sunt istae actiones formarum.

Secunda ratio sumitur ab unitate ejus quod semper in hoc sacramento continetur, sive bonus sit sacerdos conficiens, sive malus. Hæc autem res est totus et perfectus Christus. Unius enim rei sacramentalis unica vel ad minus simul unita est actio convertens et constituens.

Tertia ratio sumpta est ab inconvenienti quod istis sequi videbatur, si contrarium hujus diceretur : et hoc est, quia si diceretur, quod non sunt simul actiones formarum, esset sub forma panis corpus sine sanguine, et sub forma vini sanguis sine corpore, quod esset magna sacramenti imperfectio : quia sic aliquando in altari esset Christus secundum aliquid sui, et non esset ibi secundum aliquid sui, quod valde inconveniens est.

Quarta autem ratio sumitur a simili : quia dicunt, quod sicut Spiritus sanctus simul corpus et sanguinem formavit in utero, ita conveniens est simul et non successive corpus et sanguinem supernaturali mutatione formari in sacramento, ut una actio divina et supernaturalis alii divinae et supernaturali respondeat secundum similitudinem et congruentiam. Haec igitur sunt propter quae dixerunt hoc quod dixerunt, et magna fuerunt isti viri temporibus suis auctoritatis inter Doctores.

In contrarium hujus objicitur : quia secundum hoc sacerdos facit populum idololatrare : constat enim, quod statim completa pronuntiatione facta de forma corporis Christi, elevatur hostia, et populo adoranda exhibetur adoratione latriae : hoc autem fit antequam aliquid de forma vini dicatur. Si ergo tunc non est corpus Domini, sed panis, pro certo panis adoratione latriae adoratur, quod est inconveniens. Adhuc autem confecto sacra-

mento corporis, aliquando sacerdos vel ex errore ministri qui ministrat aquam pro vino, vel ex oblivione propria obliviscitur, quod non conficit sacramentum sanguinis usque in finem Missæ, et tunc in hoc casu præcipiunt Doctores, ut repetat Canonem ab hoc loco ubi de sacramento sanguinis incipit agi, hoc est ibi : « Simili modo, postquam ccenatum est, etc. » Oportet ergo, quod toto illo tempore exspectaret forma corporis Domini, ne ageret, quod valde ridiculum est. Adhuc autem quidam ex errore vel oblivione totum omittunt sacramentum sanguinis. Illi ergo secundum ea quæ dicta sunt, etiam de sacramento corporis nihil conficerent, quod est absurdum. Adhuc autem quæ esset causa, quod forma pronuntiata super propriam materiam, statim non ageret ad perfectionem sacranenti ? Hanc enim etiam licentiam fingendi habentibus difficile esset fingere.

Propter hoc et hujusmodi rationes dicimus, quod nihi valent illæ antiquorum opiniones, et quod falsæ sunt, et valde propinquæ ad hæresim, quinimo statim facta pronuntiatione formæ super materiam panis, fit transsubstantiatio panis in corpus Dominicum, quando adhuc non est transsubstantiatum vinum in sanguinem Domini.

Ad hôc autem quod primo inducunt, dicendum quod unitas sacramenti non impedit, quin divisas panis et vinum transsubstantiationes habeant : quia hoc non facit divisionem seu unionem sacramenti, sed potius unitas signandi perfectionem nutrimenti in materiis duabus, quæ perfectio significationis in altero non valet inveniri, et unio ultimi effectus, qui est restauratio deperditi in vita spirituali, quia etiam nutrimentum corporale non perficitur ex uno, sed ex pluribus, quæ divisas habent præparationes et sumptiones, et tamen unicum perficiunt nutrimentum, etc.

Ad secundam quam inducunt ratio-

<--- Page Split --->

nem, dicendum quod verum est, quod unus Christus integer et perfectus sub utraque est forma sacramentali, et quamvis unius rei unica sit actio, vel ad unum congregata, hoc verum est, quando unum et idem habetur uno modo et secundum eamdem et indivisam operationem. Hoc autem non est hic : quia ad aliud in nutrimento consecratur sanguis, et ad aliud corpus, quamvis illa postea conjuncta unam perficiant nutrimenti operationem, sicut diversa fercula vel diversi potus ordinati secundum naturam, quamvis diversas habeant præparationes et sumptiones, unam tamen habent nutriendi perfectionem : et ideo propter hoc quod dicunt, non oportet quod una forma exspectet aliam in agendo.

Ad tertiam dicendum, quod ille error qui istis videbatur, non sequitur : quia licet sub forma panis ex virtute sacramenti non sit nisi corpus, tamen hoc non est sine sanguine : quia ex perfectione corporis naturalis habet venas plenas sanguine, et ex organisatione habet perfectionem animæ, et ex gratia unionis habet perfectionem deitatis : sed sicut jam ante diximus, Ecclesia intendit habere sanguinem, non ex perfectione naturalis corporis, sed potius ex vi sacramentali ad nutrimenti spiritualis perfectionem. Et ideo non contingit inconveniens quod isti timebant, accidere. Numquam enim Christus secundum aliquid sui est in altari, et secundum aliquid sui semper est in altari, sicut jam sæpius dictum est.

Ad quartam autem rationem dicendum, quod transsubstantiationes supernaturales et divinæ non sibi respondent, nisi secundum summæ sapientiæ ordinem. Et ideo cum summa sapientia ad unius perfectionem nutrimenti ordinaverit duas transsubstantiationes divisim faciendas et sumendas, duæ divisæ sunt in sacramento transsubstantiationes. Nec est simile quod pro simili inducitur : quia in formando corpus, necesse fuit quod sanquis esset materia corporis : et ideo opor-

tuit, quod simul cum corpore sumeretur ad opus incarnationis. In sacramento autem potus sumitur ad nutrimentum, ut vehat et subtiliet cibum, et venarum vias aperiat, et membris continuet et adhærere faciat : et ideo secundum consequentiæ rationem in sacramento sanguis conficitur et sumitur post sacramenti corporis confectionem.

Hæc ergo opinio stare non poterit, etc.

Nunc dicere restat quare non eodem modo traditur sicut forma quæ dicitur super panem, ut sic plane diceretur : Hic est sanguis meus. Videtur enim, quod similis similium esse deberet traditio. Simile autem penitus in traditione sacramentali videtur esse de sacramento panis sive corporis, sive de sacramento vini sive sanguinis.

Adhuc autem, si diceretur quod calix apponitur, eo quod fusibile est vinum, et diffuere t nisi in calice teneretur et similiter sanguis, hoc penitus nihil est : quia non dicitur : Hic est calix vini, quia vinum per formam statim transsubstantiatur in sanguinem : sanguis autem Christi semper intra venas est Christi, et effundi non potest : et ideo nulla est ista responsio.

Si autem dicatur, ut prius dictum est, quia calix ibi notat charitatis calorem, hic calor non plus notatur in effusione sanguinis, quam in passione corporis, præcipue cum dicat Dominus, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Ad hæc autem et hujusmodi jam patere potest solutio per ante dicta : quia in veritate in sanguine patet calor charitatis, et non in corpore secundum quod est corpus : quia nulla existente passione Christus verbis potuit dare, quod virtute verborum panis in corpus Christi transsubstantiaretur, sed posita effusione sanguinis jam statim ponitur passio quæ in eo qui verus Deus est, non potest procedere nisi ex calore charitatis. Unde

<--- Page Split --->

etiam eadem charitate coarctatus dicit, Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur ? Et intelligit de baptismo sanguinis.

dum legem sedes vitæ et animæ secundum conveniens nutrimentum est in sanguine : et ideo potius per hoc dictum intelligitur sacramentum sanguinis quam corporis.

Ad hoc autem quod dicit Christus, Joan. xv, 13 : Majorem charitatem nemo habet, etc. Dicendum, quod secun-

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

CAPUT IV.

De consequentibus ad utramque formam.

  1. Consequenter tractanda sunt quaedam consequentia ad utramque formam, sicut verbi gratia de tribus, scilicet quod dicitur : « Elevatis oculis suis in celum, etc. »

Similiter etiam de hoc quod post utriusque sacramenti confectionem dicit sacerdos : « Unde et memores, etc. » Et post pauca : « Offerimus præclare majestati tuæ, etc., » cum jam totum sit Patri oblatum et sanctificatum, cum tamen sacerdos dicat : « Panem sanctum vitæ æternæ, et calicem salutis perpetuæ. »

Tertium est de quo quæritur, cum hoc sacramentum non sumatur nisi in commemorationem passionis, quare fit mentio de resurrectione et ascensione, cum dicitur : « Et ab inferis resurrectionis, et in cœlum gloriosæ ascensionis. »

De primo autem istorum quæritur, quare apponitur : « Et elevatis oculis in cœlum, » cum hoc nullus posuerit Evangelatinarum, nec Apostolus, I ad Corinth. xi, 23 et seq., ubi formam dedit celebrandi sacramentum, de hoc nullam pe-

nitus fecit mentionem, Videtur enim, quod in tanto sacramento nihil sit addendum nisi quod auctoritas divina promulgavit. Ad hoc Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus 1, quod universaliter non est audendum nobis aliquid dicere præter hoc quod in sacris libris est promulgatum. Adhuc autem, videtur esse quaedam diminutio potestatis Christi : Christus enim operatur potestate excellentiae virtute deitatis propriæ : ministri autem operantur adminiculo clavis, quæ sunt invocatio, supplicatio, exorcismus, et hujusmodi. Elevatio autem oculorum in cœlum videtur esse invocantis vel supplicantis, qui non virtute propria operatur : et sic videtur in Christo dicere potestatis diminutionem.

Ulterius etiam quæritur de hoc, quod post confectionem utriusque sacramenti dicitur : « Unde et memores, Domine, etc. » Et infra : « Necnon ab inferis resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ ascensionis. » Cum enim sacramentum hoc, sicut ipse dicit Christus et testatur

<--- Page Split --->

Apostolus, sit in commemorationem Dominicae passionis tantum institutum, videtur quod incongrue additur de memoria resurrectionis et ascensionis.

Adhuc, quare non additur eodem modo de memoria consessus ad dexteram Dei Patris, et de reditu ad judicium, cum haec in symbolo sicut et alia contineantur?

Adhuc autem, quid est quod inferius dicitur : « Offerimus præclarae majestati tuæ, » cum jam ante totum per elevationem et confectionem sacramenti sit oblatum ?

Adhuc autem, quid est quod dicitur : « Offerimus majestati tuæ, » potius quam bonitati ? Videtur enim bonitati magis congruum quam majestati, cum Christus in offerendo potius humilitatem et charitatem, quam majestatem exhibuerit.

Adhuc autem ulterius quaeritur, quare dicitur : « De tuis donis ac datis ? » quia de alieno illius cujus est offerre, potius est redditio quam oblatio, sicut et Apostolus, ad Roman. xiii, 7 : Reddite ergo omnibus debita. Et Dominus, Matth. xxii, 21 : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.

Adhuc autem quaeritur, quare additur : « Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, » cum jam sacrificium confectum est, quod purius esse non potest, nec sanctius, nec magis immaculatum ?

Quæritur etiam propter quid illa tria circa hostiam cum signis tribus crucis ponantur ?

Adhuc ulterius quaeritur, quia non videtur esse verum quod additur : « Panem sanctum vitæ æterna, » cum jam non sit panis, sed corpus Christi. Eodem modo non videtur verum esse quod subjungit : « Et calicem salutis perpetua, » cum jam non sit calix, sed sanguis Jesu Christi.

Ad hæc autem omnia facile est respondere, si ea quæ in præmissis habita sunt, in memoria teneantur.

Ad primum enim quod dicitur contra

hoc quod est: « Et elevatis oculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem.» Dicendum, quod ex simili addidit Ecclesia : quia, Joan. xi, 41, cum suscitatet Lazarum, dixit Evangeßsta Joannes : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, etc. Si enim pro vita unius iterum morituri gratias agens elevavit in cœlum oculos, multo magis creditur hoc fecisse in confectione universaliter vivifici sacramenti. Similiter cum instruxisset discipulos post cœnam, et oraturus esset pro eis ante passionem in ipsa nocte traditionis suæ, sicut dicit Evangelista Joannes, xvii, 1 : Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Ex quo præsumitur, quod frequenter oculos ad cœlum levavit, et forte fecit hoc in omnibus agendis suis : et ideo non est præsumptum, sed de factis Domini et verbis Evangelistarum appositum, præcipue cum hoc Romana Ecclesia credatur traditum accepisse a sanctis Apostolis Petro et Paulo, quos binos sacramentorum traditores habuit, et quorum adhuc corpora mortua custodit : quæ etiam Romana Ecclesia numquam hæresi fœdata fuit, et nullo umquam schismate divisa, cum omnes aliae Ecclesiæ patriarchales et multis hæresibus et hæresiarichis sint fœdatae et schismatibus divisæ : et ideo, ut creditur, Romana Ecclesia ut ab Apostolis hoc accepit, ita sincerum custodivit.

Ad hoc autem quod per rationem in contrarium objicitur, dicendum quod non ostendit aliquam minorationem virtutis sive potestatis : quia Christus non elevavit in cœlum oculos, ut per invocationem mutuaret potestatem quam non haberet, sicut sancti viri faciunt per invocationes et supplicationes a Deo aliquid impetrare volentes. Sed quinque causæ a sanctis Patribus assignantur, quare frequenter oculos in cœlum ad Patrem elevavit.

<--- Page Split --->

Quarum prima est, ut concordiam indissolubilem inter se et Patrem ostenderet, cum Judæi frequenter dicerent, quia Patri contrarius esset, sicut in Psalmo xxiv, 13, signanter dicitur : Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos, hoc est, de laqueo quem sibi Judæi calumniis suis tetenderunt.

Secunda causa est, quia Patri sicut auctori omnia sua attribuebat, qui est fons et principium totius deitatis. I ad Corinth. xv, 24 : Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri. Joan. xvn, 10 : Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Et haec elevatio oculorum fuit in suscitatione Lazari et in confectione sacramenti : quia hoc est gratiarum actionis, quando sua retulit ad Patrem. Unde, Joan. xi, 41 et 42, dicitur : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis.

Tertia causa est, ut ostenderet idem esse boni finem et terminum, quod est omnis boni initium et principium. Pater enim innascibilis est, ut dicit Hilarius, ad quem Filius qui illuminat, dirigit, et ad quem Spiritus sanctus reducit omne quod inspirat, sicut dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia 1. Et talis est elevatio oculorum quam fecit, Joan. xvii, 1 : et ideo dicit ibi : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, scilicet per effluxum bonorum quæ per me ex te fluunt. Et sequitur : Ut Filius tuus clarificet te, per omnium quos illuminavit et Spiritu tuo sanctificavit in te reductionem. Et hoc est quod dicitur, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quod tractans Dionysius, dicit, quod omnis processio luminis a Patre cœlesti mota sive fluens in nos optime et largiter proveniens, nos replet: et sicut virtus quædam unifica, sive omnia nostra colligens ad unam, et uniens,

reducit nos et convertit ad Patris simplicitatem, ut sit idem Alpha et Omega, principium et finis, sicut dicitur, Apocal. xxii, 13. Et hoc est quod dicitur, Eccle. i, 7 : Ad locum unde oriuntur flumina revertuntur ut iterum fluant.

Quarta causa est, ut nos instruat in omnibus fiduciam debere ponere in cœelestis Patris adjutorio : quia Christi actio nostra est instructio, sicut ipse dicit, Joan. xm, 13 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sic a Domino elevare oculos in cœlum Susanna didicit, Daniel. xm, 33 : Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

Quinta causa est, quod in omnibus faciendis doceat nos illuminationem expetere a Domino Patre, qui est Pater luminum. Et sic Josaphat didicit ad cœlum levare oculos, II Paralip: xx, 12, qui dicit : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Quamvis enim Christus nihil ignoraverit sciendorum vel agendorum, tamen nostra in se transfigurans, docet nos quid in dubiis et ignoratis agere debeamus.

His causis a Doctoribus ante signalis duæ adhuc addi possunt : quarum una est, quia Christus formam servi pro nobis assumens exemplo suo respondit quam parati ad obsequia Patris cœlestis esse debemus. Unde, Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. Et statim subjungit, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum : sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ut scilicet omni nufui manus pareant, et sint parati servire ad nutum : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum.

Alia causa est, ut doceat in omnibus implorare auxilium divinum. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

<--- Page Split --->

Christus ergo talibus de causis elevavit oculos, et non propter defectum divina potestatis : maxime tamen, ut dicit Chrysostomus, elevavit, ut ostenderet omnium actuum suorum et verborum Patrem esse consortem, operatorem et testem, sicut ipse dicit, Joan. v, 36 : Ipsa opera qua ego facio, scilicet in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me. Unde in persona Domini et in persona Judaeorum dicitur, Job, xvi, 20 et 21 : Ecce enim in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis. Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meusAmici autem dicuntur Judæi, qui carne conjuncti et federe sive pacto legis et promissionum, quamquam inimicitias cum ipso egerint.

Per hoc enim patet solutio ad primum quaesitum.

sed quantum ad virtutes Eucharistiae et effectus, multorum aliorum commemoratio fit in sacramento : et hoc sancta mater Ecclesia intendit instruere fideles filios gratiae divina.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare non fit mentio de consessu ad dexteram Patris? Dicendum, quod consessus in dextera Dei Patris est terminus ascensionis : ideo quoad beatitudinem nihil novorum sacrorum ostendit, quamvis quantum ad articulos fidei alius sit articulus de ascensione, et alius de consessu in dextera Patris : quia Ariani haeretici dixerunt Christum ut creaturam sanctificatam in cœlum ascendisse, sed ut Deum in æqualitate Patris non sedisse. De reditu autem ad judicium non fit mentio : quia ille Christi reditus fit in terrore et trepidatione : id autem sacramentum est donum charitatis et pacis.

Ad aliud dicendum, quod fit mentio de resurrectione : quia Eucharistiae sacramentum habet conferre immortalitatis radicem, sicut ipse dicit Christus, Joan. vi, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

De ascensione autem fit mentio propter hoc quod Eucharistia est sacramentum quod ducit ad patriam, et est signum edulii quod præstatur in cœlo : et quia ducit ad patriam, ideo dicitur viaticum, quia per desertum nos euntes in patriam ducit. Unde, Exod. xvi, 35 : Filii autem Israël comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem. Hoc cibo aliti sunt usque dum tangerent fines terrae Chanaan, quæ signabat patriam promissam.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sacramentum celebratur in commemorationem passionis, dicendum est, quod hoc est verum quantum ad oblationem quæ fit in sacramento, quæ signat oblationem qua se Christus obtulit in cruce :

Ad illud autem quod quaeritur, quare dicitur : « Offerimus », cum jam sit ante oblatum ? Dicendum, quod jam oblatum est in se sacrificium : sed illa facta oblatione continue offertur, prout sibi fideles incorporantur : et pro illis dicimus : « Offerimus » in præsenti : quia illa non cessat oblatio. Isa. lx, 7 : Offerentur mihi super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. Domus autem illa non incongrue formæ sacramentales intelliguntur, quibus inhabitat nobiscum Deus, qui Emmanuel vocatur 1, quod est Nobiscum Deus.

Ad id autem quod objicitur de majestate, dicendum quod in veritate sacramentum in humilitate et charitate est institutum : tamen quia per incorporationem membrorum gloriae divinae est dilatativum quod hic oratur, ideo dicitur, quod majestati præclarae offertur : quia sic majestas præclara Dei in corpore mystico declaratur.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur : « De tuis donis ac datis. » Dicendum, quod ideo dicitur, quod sacerdos fideles

<--- Page Split --->

incorporatos Christo offerre non potest, nisi per dona Dei Christo incorporentur. Unde, Joan. x, 29 : Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Et dicitur de donis propter gratuita : data autem propter naturalia quae dantur creatione, et multo magis cum per gratiam reparantur, quae per peccatum quasi perdita in corruptione fuerunt. Joan. vi, 37 : Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Et hoc dixit Christus loquens de hoc sacramento, et de incorporandis sibi per sacramentum. Hic autem modus orationis præfiguratus est, I Paralip. xxix, 14, ubi sic dicit David : Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Hæc enim oblatio Dei est ut auctoris, et sacerdotis est sicut ex liberalitate ministrantis, et fidelium est sicut oblatorum in sacrificio. Et ideo quamvis Deo nihil offeratur nisi quod suum est, et quod est ab ipso : quia aliter non esset acceptum, tamen quando libera voluntate hoc facimus, damus : quia voluntas libera est, quamvis oblatum sit redditum. Unde, I Paralip. xxix, 16 et seq., dixit David : Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas : unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare dicitur : « Hostiam puram, etc. » Dicendum, quod hoc non ponitur propter corpus Christi verum, sed propter corpus mysticum, quod incorporatum vero corpori petitur offerri. Hoc autem habet peccati originalis impuritatem, et peccati actualis immunditiam, et peccati venialis

maculosam contagionem : et contra hæc tria corpus mysticum petitur per corpus Christi verum purificari, sanctificari, et immaculatum fieri : et ideo hostia pura dicitur purificans, hostia sancta dicitur sanctificans, et hostia immaculata dicitur ad innocentiam restituens.

Crux autem super hostiam fit in quolibet istorum, ut ostendatur quod per virtutem crucis, puritas et sanctitas et immaculatio a Christo ad corpus mysticum derivetur.

Quod autem quaeritur, quare dicatur : « Panem sanctum ? » Dicendum, quod non intendit de pane in vera substantia panis, sed de pane in vero actu et effectu panis, sicut dicitur, Joan. vi, 32 et 33 : Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. Ex quo enim verus actus et effectus panis est nutrire ad conforationem cordis, verissimus iste panis est, qui maxime hæc facit.

Eodem autem modo intelligendum est illud quod de calice quaerebatur : et ut designetur talis nutrimenti vis et talis potus veri per crucem in Ecclesiam procedere, ideo fiunt signa crucis sigillatim super hostiam panis, et sigillatim super calicem in utraque pronuntiatione. Et attende ordinem, quia signatur primo a toto Christo Ecclesia purificanda ab impuritate maledictæ originis, et sanctificanda ab immunditia actionis, et immaculata futura a contagione veniali, et tunc demum nutrienda pane vitæ et potanda Christi sanguine. Et hoc est quod dicitur, Exod. xii, 45 et seq., quod omnis alienigena non comedet ex eo, scilicet de phase. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenario non edent ex eo. Alienigena enim est, qui se per peccatum alienum fecit, qu nec purificatus est, nec sanctificatus, nec immaculatus effectus. Is autem qui jam servus diaboli fuit emptitius, qui nummo deceptionis emptus est a serpente, hic circumcisione spirituali circumcisus a

<--- Page Split --->

peccato comedet. Advena autem qui religionis Christianæ virtutem non assumit, etsi solo numero inter fideles habitat, et mercenarius qui spe terrenorum omnia facit, non comedet. Et hoc est

quod dicitur, 1 ad Corinth. xi, 28 et 29 : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat : qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III.

QUID IN HOC SACRAMENTO SIT SACRAMENTUM OMNIUM? ET, QUID SIT RES ET SACRAMENTUM? ET, QUID RES ET NON SACRAMENTUM?

CAPUT UNICUM.

Nunc autem dicere restat quid in sacramento sit sacramentum tantum, quid sit res et sacramentum, et quid res tantum et non sacramentum. Hæc enim tria in omni sacramento novæ legis inveniuntur.

Dicitur autem communiter, quod illud quod est sacramentum tantum in hoc sacramento, est species sacramentalis quae consistit in panis et vini accidentibus. Id autem quod est res et sacramentum, est corpus Christi sub speciebus panis et vini contentum. Id autem quod est res tantum, est gratia nutrimenti spiritualis, quæ per se et principaliter efficitur in hoc sacramento.

Sunt quidam dubitationem facientes contra primum : quia dicit Magister Hugo de sancto Victore, quod omne sacramentum est visibile et corporale elementum, ex similitudine repræsentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens.

Species autem quæ sunt formæ accidentium panis et vini, non sunt corporale elementum : quia non sunt corpora : et sic videtur, quod male dicatur, quod species sacramentales sint sacramentum.

Adhuc Beda dicit : « Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Ergo est sacramentum ad quod accedit verbum : verbum autem vocatur verborum forma quæ est forma sacramenti : hoc autem verbum in hoc sacramento non accedit nisi ad panis substantiam et non ad accidentia, quia panem transsubstantiat et non accidentia : ergo substantia panis et vini sunt sacramenta, et non accidentia.

Si autem hoc concedatur, in contrarium est, quod illud quod est sacramentum tantum, in omni sacramento manet : substantia autem panis et vini in hoc sacramento non manent.

Ulterius autem quaeritur de hoc quod est sacramentum et res. Hoc enim corpus Christi verum esse dicitur : et hoc non

<--- Page Split --->

videtur esse verum : quia dicit Augustinus, quod sacramentum est visibilis forma speciem ingerens sensibus. Corpus autem Christi verum non videtur in sacramonto : et ideo non videtur esse sacramentum et res, sed res tantum.

Adhuc autem, cum omne sacramentum consistat ex materia et forma, si Christus vel Christi corpus est sacramentum, oportet quod habeat formam. Hæc autem forma non est illa quæ dicta est super panem : quia illa ut forma jam functa est officio suo transsubstantiando panem in corpus Christi, et in corpore Christi nihil facit ulterius : ergo oportet illud sacramentum quod est corpus Christi verum, ulterius habeat aliam formam per quam fiat sacramentum.

Adhuc autem, cum corpus Christi mysticum etiam significetur in sacramento, quod tamen non est ultima substantialis res hujus sacramenti, videtur quod corpus mysticum etiam sit res et sacramentum. Et sic in hoc sacramento duo sunt, quæ sunt res et sacramentum.

Ulterius autem etiam quaeritur de eo quod est res tantum, quæ dicitur esse gratia spiritualiter nutriens ad corpus Christi incorporandum : Christo enim non incorporamur per unam gratiam, sed per multas : quia per omnes gratias gratum facientes, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 11 et 12 : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelisstas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi. Incorporatio igitur talis non videtur esse spiritualiter res istius sacramenti.

2. Ad hæc et similia non est difficile respondere ei qui apud se bene habet scientiam sacramentalem. Dici enim debet, quod sicut in omni sacramento, ita et in isto est quoddam sacramentum tantum, sicut formæ sacramentales : et quoddam res et sacramentum, sicut corpus Christi verum : quoddam res tantum, sicut gratia

nutriens spiritualiter ad incorporationem Christo faciendam. Formæ enim sacramentales fignant tantum et nihil causant. Corpus autem Christi verum signat et causat, signatur et causatur. Gratia autem nutriens spiritualiter signatur et causatur, et nihil ulterius signat, sed causat in mystico corpore incorporationem quæ fit fidelium ad Christum. Et hac de causa ista tria sunt in sacramento, ita scilicet quod primum est signans et non signatum. Tertium autem est signatum et non signans. Medium autem est signans et signatum. Quidquid autem ex institutione divina signat gratiam, sacramenti nomen habet et rationem : quia sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, cujus similitudinem gerat et causa existat, sicut dicit Augustinus.

Ad id ergo quod de primo objicitur, dicitur quod elementum non dicitur nisi ad similitudinem definitionis elementi corporis : quia elementum est, quod est in compositione primum, et sic id quod componit sacramentum, dicitur elementum sacramenti, dummodo componat id naturaliter, sicut corpora hujus mundi materialiter componuntur ex quatuor elementis, et sic dicuntur formæ sacramentales elementum : quia materialiter componunt perfectionem sacramenti, secundum quod est signans et continens : quia sic integratur ex signante gratiam, et corpore Christi vero, et gratia significata et causata.

Ad hoc quod objicitur, quod species non sint corpora, respondendum est, quod non oportet ipsa esse corpora, sed corporalia : quia etiam aqua in sacramento baptismi non est proprie sacramentum, sed potius tinctio facta in aqua, quæ, inquam, tinctio non est corpus, sed etiam corporalis quædam forma ad modum habitus aptata baptizato.

Ad id quod ex verbo Bedæ objicitur, dicendum quod elementum dicitur duobus modis : quia et ipsa materia unde sumitur sacramentum, vocatur elementum, sicut aqua in baptismo, et ipsa forma

<--- Page Split --->

corporalis a qua trahitur similitudo ad gratiam signandam, etiam dicitur elementum : et ad utrumque accedit verbum : quia sine verbo nec bene signaret, nec penitus aliquid efficeret : et ideo verbum dictum super panem facit, quod forma sacramentales signant refectionem cibi spiritualis. Quod non facerent, si verba forma sacramenti ad illas formas non accederent, quin potius refectionem cibi carnalis signarent : et sic verum est quod dicit Beda generaliter in omni sacramento.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de hoc quod est res et sacramentum, dicendum quod sensibile dicitur duobus modis, scilicet id quod sentitur per se, et id quod sensitur signi (in quo continetur veritas ejus) significatione : quia igitur corpus Christi in quantum est cibus, significatione accidentium cibi et potus sentitur, ideo dicitur sensibile per illud, et non per se, quamvis in potestate habeat sentiri quando vult, et sicut vult, sicut ad preces beati Gregorii sentiebatur in forma digiti. Hoc autem aliquando facit ad fidem plebis de sacramento firmandam.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum non habet formam in partibus, sed in toto. Unde totum sacramentum habet unam sua transmustantiationis formam. Quando autem dicitur, quod tria sunt in sacramento, scilicet sacramentum tantum, et res tantum, et sacramentum et res, simul accipiuntur ea qua in toto sacramento sunt ut partes, et non oportet ut illa particulares habeant formas vel materias sacramentales, quamvis sine forma reali. Et sic corpus Christi suam habet formam naturalem, et aliae partes sacramenti similiter, sicut et homo totus habet unam formam quae partibus divisis non convenit, quae est humanitas : partes autem habent suas formas particulares.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi mysticum quod est Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, est signatum in hoc sacramento et non contentum : et ideo non numeratur in partibus sacramenti : quia partes essentiales sa-

cramenti in sacramento sunt contentae, et sine illis non est integrum et perfectum sacramentum. Quamvis enim quidam sacramentali manducatione non participant gratiam spiritualis refectionis, quae est res tantum in hoc sacramento, tamen quantum est de se, confert eam sacramentum, sed tunc remanet in Christo et in Christi corpore, quod est in hoc sacramento res et sacramentum : sicut et in baptismo fictus non percipit gratiam, sed characterem, in quo remanet potentia ad gratiam, quando fictio ab eo qui fictus erat, recedit per pœnitentiam.

Ad id quod ulterius quaeritur de eo quod est res tantum in hoc sacramento. Dicendum, quod licet per omnes virtutes et omnia bona homo disponitur ad hoc quod Christo incorporetur, tamen per unam gratiam hujus sacramenti secundum substantialem ipsius operationem fit ipsa incorporatio : quia sicut per omnem qualitatem digestivam et subtilitativam et depurativam nutrimentum disponitur, ut facilius corpori naturali incorporetur, quo fuerit ipsi corpori similius, et tamen virtus ultimae incorporationis est in membris corporis sibi et membris inducens et uniens et ita incorporans nutrimentum, ita per omnia bona assimilatur fidelis anima et homo totus, ut facilius Christo incorporetur : et tamen in corpore Dominico in cibum sumpto remanet specialis virtus et gratia, qua homo in Christi corpus inducitur et unitur et incorporatur, et haec gratia est res tantum in sacramento signata et contenta et causata : signata per formas cibi et potus, et contenta et significata etiam est res et sacramentum, quae est corpus Christi, et contenta sub signis illis : corpus autem Christi signatum est et contentum a formis sacramentalibus, est etiam significans, causans et continens gratiam incorporationis quae est ultimum in sacramento secundum Catholicam fidem.

Juxta haec autem habent explicari quaedam dubia ex praemissis exorta. Ex quo

<--- Page Split --->

enim tria, ut dictum est, sunt in hoc sacramento, materia panis et vini, et corpus Christi, et gratia signata, et substantia panis et vini substantialiter transsubstantiatr in corpus Christi et sanguinem, videtur aliquid esse corpus Christi post consecrationem, quod ante non fuit corpus Christi : et acte consecrationem videtur quod aliquid erit corpus Christi, quod ante non erat corpus Christi : et in ipsa consecratione videtur quod aliquid fit corpus Christi, quod prius non erat corpus Christi. Similis autem objectio est de vino et sanguine. Hæc autem omnia hæretica sunt et absurda : quia si aliquid est corpus Christi, quod ante non erat corpus Christi, pro certo sequitur, quod corpus Christi novum fit et de novo. Hoc idem etiam sequitur ex his locutionibus inductis.

Ulterius autem quaeritur, ex quo istius transsubstantiationis causa est forma sacrementalis, utrum si forma forte mutetur in alia verba, vel addatur ei aliquid vel minuatur aliquid ab ea, utrum tunc operetur eamdem transsubstantiationem? Posset enim mutari sic ut diceretur : Hæc est caro mea. Posset addi sic : Hæc est compages corporis mei. Posset enim minui sic : Hoc est corpus, vel hoc est meum.

Ad hæc et similia dicendum videtur, quod in veritate omnes illæ locutiones quæ inductæ sunt, falsæ sunt et hæreticæ : quia ex quo Christus accepit corpus de Virgine, et perfecta quantitate corporis pependit in cruce, et ascendit in celum, nihil umquam factum est corpus Domini, quod non erat prius corpus Domini. Panis igitur transsubstantiatr in corpus Christi, quod prius erat sine omni additione : et ideo nihil erit corpus Domini, et nihil fit corpus Domini, quod non erat prius corpus Domini. Et quia de hoc satis in ante habitis dictum est, ideo hic sufficiat, quod substantia panis et vini sine mutatione vel additione vel innovatione corporis Domini transsubstantiatr in cor-

pus quod prius erat, et panis per istam transsubstantiationem desinit esse panis, cum prius esset panis, non tamen simpliciter transit in non esse vel in nihil, quia in corpus Domini transsubstantiatur. Et hoc idem tenendum est de vino ad sanguinem. Mutatio enim supernaturalis, quæ vocatur transsubstantiatio, tota est in substantia panis et vini, et secundum nullum modum alterationis vel augmenti vel generatis attingit corpus Domini.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de forma faciente hanc transsubstantiationem, dicendum quod in nullo debet mutari : quia si mutetur in alia verba, pro certo non conficitur, etiamsi illa verba eumdem sensum habere videantur. Similiter dicendum de diminutione : quia si ita dicatur : Hoc est meum, remanet indeterminatum quid meum sit. Et si dicatur : Hoc est corpus, non signatur proprium Christi corpus. De additione autem dicendum videtur, quod si addatur, quod significationem non mutet vel errorem inducat, quod tunc nihilominus fit confectio, ut si dicatur : Hoc est corpus meum dilectum, vel sanctum, vel aliquid hujusmodi : tamen hoc non est faciendum, et qui facit, est increpandus : quia ita dicitur, Job, xxix, 22 : Verbis meis nihil addere audebant, sed stillabat super eos eloquium meum. Et hoc maxime de formis sacramentorum est intelligendum.

Advertere igitur poteris in hoc sacramento mirabilem et divinam convenientiam : quia sicut in trinitate divinarum personarum sunt tres personæ in una essentia, sic in persona Christi tres substantiae sive naturae sive essentiae sunt in una persona, et tres substantiae in uno sacramento, scilicet panis, vinum, et aqua. Et sicut sunt personæ omnes æternæ et incommutabiles, ita substantiae in Christo sunt : æterna quidem deitas, antiqua caro de primo statu assumpta, et nova anima de novo creata. Tres autem substantiae sacramenti sunt omnes de

<--- Page Split --->

antiquo significatae, panis in corpore, et sanguis et aqua quae fluxerunt de Christi latere : et sic Christus est ubique in loco secundum deitatem : localiter autem in loco contentus in cœlo. Ita secundum

continentiam cibi non localiter, sed tamen vere secundum corporis et animae et deitatis praesentiam est simul in multis locis in sacramento, sicut de sacramento Clatholice determinatur.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV.

IN QUO AGITUR DE RITU HUIUS SACRAMENTI.

CAPUT I.

De ritu hujus sacramenti ex parte Christi.

  1. TANDEM de ritu sacramenti dicendum esse videtur : de quo tria sunt notanda, scilicet de ritu ex parte Christi, de ritu ex parte ministri, et de ritu ex parte sumentis.

De ritu ex parte Christi tria quaeremus : in quo sicut in materia Christus hoc sacramentum primo tradiderit, utrum scilicet vel in azymo, vel fermentato corpus suum tradiderit, et qua forma in conficiendo usus sit, et quando, et quibus dederit.

Utrum Christus in azymo corpus suum tradiderit ?

Auctoritates præcipue inducunt quatuor ex quibus arguunt probationem suæ assertionis.

Prima est, Joan. XVIII, 28, ubi dicitur : Ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Sed cum comedebatur pascha, ut dicunt, erat luna decima quarta, sicut dicitur, Exod. XII, 18 : Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma, quia Pascha Domini est. Et idem dicitur, Levit. XXII, 5 et 6 : Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est : et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Decimaquarta ergo erat luna in Parasceve, et ante Paraseeven præcedenti nocte Dominus cœnavit cum discipulis, et corpus suum dedit eis. Ergo dedit corpus suum luna existente tredecima : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus Judæorum : ergo ipse dedit in fermentato : quia alium panem in domibus Judæorum non invenit nisi fermentatum. Quod autem in domibus Judæorum non fuerit nisi fermentatum, probant ex hoc quod dicitur, Levit. XXIII, 6 : Septem

<--- Page Split --->

diebus azyma comedetis 1. Et, Exod. xii, 18 : Quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma. Ante hoc igitur azyma in domibus non habuerunt : et sic sequitur, quod tredecima luna fermentatum comedebant : et sic tunc, ut probant, Dominus dedit corpus suum, dicunt, quod oportuit ut daret in fermentato.

Secunda autem auctoritas est Joannis, xiii, 1, ubi dicitur : Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Et post pauca, y. 4 : Surgit a cena, et ponit vestimenta sua. Ergo cenam fecit ante diem festum Paschae. Cum autem festum dureret septem diebus, et primus dies esset celeberrimus, et ultimus aequali solemnitate venerabilis, et medii quinque non adeo solemnes, sicut dicitur, Levit. xxiii, 7 et seq., si ccenavit ante diem festum Paschae, tunc oportuit quod ccenaret ante primum diem Paschae. Sicut autem dicitur, Levit. xxiii, 5 : Quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est 2. Ergo decimaquarta die mensis lunaris fuit prima dies Paschae. Et ante illam diem ccenavit ut dicitur, Joan. xiii, 5, in praedicta auctoritate : ergo ccenavit cum discipulis luna existente tredecima die mensis lunaris : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus Judaeorum : et Christus non confecit nisi de pane quem in domibus Judaeorum invenit : ergo confecit in fermentato.

Tertia auctoritas est, Luc. xxiii, 35 et 36, ubi sic dicitur : Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta. Ex quo accipitur, quod in Parasceve paraverunt aromata. Hoc autem non licuisset si in Parasceve luna decima quinta fuisset : quia, Levit. xxiii, 6 et 7, dicitur : Quintadecima die mensis

hujus, solemnitas azymorum Domini est :... omne opus servile non facietis in eo. Et ideo illa die non parassent, si luna quintadecima fuisset.

Et si dicatur, quod mulieres illae non erant sub littera, sed sub spiritu : et ideo legis mandatum non curaverunt, hoc non potest stare : quia etiam illae mulieres si voluissent unguenta praeparare in tanto festo, nemo eis tunc aromata vendidisset, et pro certo a populo lapidatae fuissent. Adhuc autem, quia ritus cucurrit Veteris Testamenti, donec mater synagoga cum honore deferreretur ad tumulum.

Patet igitur, quod in Parasceve, ut dicunt, non fuit luna decima quinta : fuit igitur decima quarta : ante autem praecedenti die Christus dedit corpus suum discipulis : ergo dedit quando luna fuit tredecima. Tredecima autem luna non erat azyma in domibus Judaeorum, sed fermentatum tantum : et Christus dedit corpus suum in pane quem in domibus Judaeorum invenit : ergo, ut videtur, dedit in fermentato.

Quarta auctoritas est Joannis, xix, 31, ubi dicitur : Erat enim magnus dies ille sabbati. Et, ibidem : Judaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Magnus autem dies sabbati secundum consuetudinem Scripturae non dicitur, nisi cum sabbato concurrat solemnitas alia. Ergo cum sabbato tunc concurrit solemnitas Pascha : solemnitas autem Pascha fuit luna decima quinta : ergo in sabbato praecedenti luna fuit decima quinta : ergo Parasceve fuit luna decima quarta. Et ante Parasceven Christus ccenavit cum discipulis, et corpus suum dedit eis : ergo ccenavit cum discipulis et corpus suum tradidit illis luna existente tredecima : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus

<--- Page Split --->

Judæorum : et non dedit corpus suum nisi in pane quem invenit in domibus Judæorum : ergo dedit in fermentato.

Hæc sunt fortiora quæ Græci pro se possunt inducere.

Inducunt etiam rationes quibus persuadere nituntur quia dicunt, et illæ sunt quinque, quas potissime inducunt.

Quarum prima est, quia dicunt, quod veritas debet umbræ quantum possibile est respondere : umbra autem et figura immolationis Christi in cruce fuit agnus, cujus sanguis linitus in postibus liberavit ab Angelo exterminatore : ille autem immolabatur luna decima quarta, ad vesperam, ut dicitur, Exod, xii, 18 : ergo eodem die Christus veritas immolabatur in cruce : ergo luna decima quarta ad vesperam, Christus pependit in cruce : propter quod etiam in vespera depositus est de cruce, sicut dicitur, Joan. xix, 38. Antequam autem immolatus esset in cruce, pridie dedit corpus 'suum discipulis suis, sicut dicitur in Canone Missæ : « Qui pridie quam pateretur, accepit pa- « nem in sanctas ac venerabiles manus « suas, et elevatis oculis in cœlum ad te « Deum Patrem suum onuipotentem, « tibi gratias agens, benedixit, fregit, « deditque discipulis suis. » Ergo cœnavit cum discipulis luna existente tredecima : tunc autem non fuit nisi fermentatum in domibus Judæorum : ergo confecit in fermentato.

Secunda ratio est, quia dicunt, quod præceptum est, Levit. xxvi, 40 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Hoc autem, ut Apostolus probat, ad Hebr. vii, viii et ix, maxime dicitur de ritu sacerdotii et sacramenti. Sicut ergo ritus veteris sacerdotii cessavit in sacerdotio Christi, ita ritus veteris sacramenti cessare debuit in sacramento Christi : ritus autem veteris sacramenti fuit cum agnus typicus comedebatur cum azymis : ergo ritus novi

sacramenti non debet esse cum azymis : ergo oportet, quod sit cum panibus fermentatis.

Tertia ratio sumpta est ex hoc quod dicunt, quod mulier Evangelica 1 figuram hujus sacramenti præfiguravit, quæ mulier, ut dicunt, figura est Ecclesiæ. Hæc est autem de qua dicit Dominus, quod simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Si ergo hoc mulier Evangelica præfiguravit, videtur quod in fermentato debet sumi : et ideo non in azymo, ut dicunt. Mulier enim Evangelica nullo modo sata tria, hoc est, corporis et sanguinis et animæ Christi abscondisset fermento commixta, nisi signare vellet, quod in fermentato conficeretur, et non in azymo : ergo in fermentato, ut dicunt, est conficiendum.

Quarta ratio est, quia dicunt, quod fermentum signat spiritum : quia sicut fermentum spiritualiter diffusum ingreditur in pastam, et levat eam, et quasi animat eam : ita spiritus elevat et animat cor hominis ad divina intelligenda, et vivilicat ad vitam virtutis. Cum ergo sacramentum istud sit sacramentum spiritus, potius est sumendum in fermentato quam in azymo. Quod autem fermentum inspiret et quasi vivificet pastæ conspersionem, patet per hoc quod dicit Philosophus, qui in libro XVI de Animalibus dicit, quod fermentum ingreditur in pastam sicut spiritus in corpus : et ideo dicit, quod semen masculi habet naturam fermenti, quod sic ingreditur in guttam fœminæ sicut spiritus in corpus. Et hoc est quod dicunt in quarta ratione.

Quinta autem ratio est quam adducunt : quia dicunt, quod panis conveniens est ad perfectionem nutrimenti, est panis fermentatus, et non azy mus panis. Cum igitur perfectio nutrimenti significetur in pane Eucharistiae, potius consecrandus est in pane fermentato, quam in pane azymo.

<--- Page Split --->

Hæc igitur sunt potissima, quæ ego ipse legi in Græcorum assertionibus.

E CONTRA autem objiciunt Latini. Inducunt autem et ipsi auctoritates et rationes.

Auctoritates inducunt quatuor valde cogentes. Quarum una est, Marc. xiv, 12, ubi dicit : Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei, scilicet Domino, discipuli : Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha ? Hoc autem dicebant ipso die quando in vespera Christus in cœna corpus suum dedit discipulis suis. Ergo corpus suum dedit discipulis primo die azymorum. Hæc autem dies fuit quando luna fuit quartadecima : ergo decima quarta luna dedit corpus suum discipulis : sed tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum : ergo non dedit corpus suum in fermentato, sed in azymo.

Secunda autem auctoritas est, Luc. xxii, 7, ubi dicitur: Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Pascha autem non erat necesse occidi nisi luna decima quarta : et ipsa die dixit discipulis, ut pararent sibi Pascha : et in cœna dedit discipulis corpus suum : ergo dedit illud discipulis suis luna quartadecima : et tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum : ergo non dedit' in fermentato, sed in azymo. Et hæc sunt fortissima quæ Latini pro se habent : quia illa expresse continent, quod luna decima quarta Dominus cœnavit cum discipulis suis, et dedit corpus suum.

Adhuc autem, inducunt quod dicitur, Exod. xii, 18 : Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma. Ergo in vespera, die decima quarta, comedebantur azyma : et tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum.

Adhuc autem dicitur, Matth. xxvi, 17, sic : Prima autem die azymorum, acceserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Ergo

primo die azymorum cœnavit cum discipulis : in primo autem die azymorum fermentatum non inveniebatur in domibus Judæorum : ergo in primo die azymorum cœnans non potuit dare corpus suum in fermentato, sed in azymo.

Rationes autem multas valde cogentes inducunt Latini : quarum prima cui innituntur, fundatur super Apostoli auctoritatem, I ad Corinth. v, 7 et 8, ubi Apostolus mysterium scribit qualiter veritas continetur in figura, dicens : Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Ex qua auctoritate accipitur, quod figura fermenti excluditur a veritate : figura autem secundum mysterium et similitudinem in veritate debet salvari : cum igitur hic excludatur fermentum ut contrarium figura et veritati, fermentum nec figura fuit nec in veritate : ergo Christus non confecit in fermentato, sed in azymo.

Adhuc autem, per auctoritatem aliam objiciunt, qua dicitur, Levit. ii, 11 : Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet : nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Constat autem, quod omnia antiqua figura fuerunt novorum : et quod non habet figuram ad novum, id non debet salvari in novo sacrificio : patet autem, quod fermentum quod signat corruptionem, et uel quod dulce est, removetur a sacrificio Domini, quod sine corruptione exstitit, et in amaritudine passionis est immolatum : ergo non competit alterutrum istorum : ergo non obtulit corpus suum in fermentato, sicut nec passus est in mellis dulcedine, sed in amaritudine absynthii et fellis. Thren. ni, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, et absynthii et fellis.

Adhuc autem, quod in figura ab omnibus electis expurgandum est, id in sacrificio pro omnibus offerri non debet : fermentum autem in omnibus electis in fi-

<--- Page Split --->

gura expurgandum est, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non scilicet in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Adhuc autem quaeramus a Graecis, quid Dominum induxerit ad hoc quod ipse tempus praevenit, et sicut dicunt, luna quartadecima Pascha celebravit, cum Pascha secundum legem non nisi decima quarta luna sit celebrandum, vel in mense Aprili, vel in sequenti mense? Si autem in mense Aprili celebrari non potuit, et dicunt, quod necessitas capivitatis instantis quae in nocte eadem erat futura. SED CONTRA hoc objicitur : quia tunc legem venit solvere et non implere, ex quo tunc tempus legis non observavit.

Adhuc autem, secundum hoc malum exemplum Judæis dedit, et cum Judæi tam diligenter accusationes contra ipsum confinxerunt, si verum esset quod dicunt Græci, Judæi pro certo accusationem istam de legis translatione contra Christum in judicio proposuissent.

Adhuc autem, si concedatur quod tempus praevenit, quaeramus, quae causa sit, quod ritum dimisit, et non in azymis, sed in fermentato dedit? Et non poterunt aliquam rationabilem causam assignare.

Adhuc autem, cum, Exod. xii, 19, dicatur, quod qui comederit fermentatum, scilicet in Pascha, peribit anima ejus de cetu Israel, si Dominus in Pascha fermentatum comedit, et discipulis dedit, quare non fuit de hoc accusatus in judicio, quia tunc secundum legem mori statim fuisset condemnatus : nihil autem horum umquam objectum fuit : et ideo constat nihil esse quod Græci dicunt.

Adhuc autem, beatus Dionysius in epistola ad Apollophanem de aetate lunae scribit in Paraseeve, quando Dominus in cruce propendit. et eclipsis apparuit, sic

dicens : « Cum luna deesset, et non esset coitus tempus. » Ergo in Paraseeve luna defuit : non autem luna defuit propter novitatem lunae : quia statim dicit : « Et non esset tempus coitus, » hoc est, conjunctionis cum sole sicut est in novilunio, sed luna defuit, quia ceciderat ab angulo plenilunii. Secundum computum autem lunarium mensium qui est computus Judæorum, et de quo Scriptura loquitur, non est defectio lunæ a plenilunio, nisi quando est decima quinta. Ergo in Paraseeve luna fuit decima quinta. Si autem in die cenea fuit quartadecima, quando ccnavit cum discipulis, et tunc nullus utebatur fermentato : ergo Christus in cena non habuit fermentatum, sed azymum. Et hæc ratio firma est contra Græcos : quia sumitur ex dicto illustrissimi Doctorum eorum, qui ista oculis se testatur vidisse, et per canones astronomicae scientiae examinasse.

Juxta hoc etiam quaeritur, ex quo constat, quod Christus dedit corpus suum in azymo, utrum possit confici in fermentato ? Videtur, quod non : quia sacramentum non fit nisi in sua propria materia, sicut baptismus in aqua, et confirmatio in chrismate, et sic de aliis. Jam autem ostensum est, quod fermentatum non est propria materia sacramenti.

Responsio ad inducta, est quod pro certo Christus dedit corpus suum in azymo, et propria materia sacramenti est azymum, sicut ostensum est in auctoritatibus et rationibus, qua pro Latinis sunt inductae.

Ad auctoritates autem quas Græci inducunt, respondendum est per distinctionem æquivocationis hujus nominis, Pascha. Hoc enim dicitur septem modis.

Primo enim modo dicitur Pascha totum tempus septem dierum quod fuit a luna decima quarta usque ad diem vigesimam primam mensis Aprilis. Act. xii, 4 : Quem, scilicet Petrum, cum comprehendisset, scilicet Herodes, misit in careerem,... volens post Pascha producere

<--- Page Split --->

eum populo, hoc est, finito tempore septem dierum quo Pascha celebrabatur.

Secundo, dicitur hora vel articulus unius diei, scilicet vespere decime quartae lune mensis Aprilis. Levit. xxiii, 5 : Quartadecima die mensis ad vesperum, Phase, scilicet Pascha, Domini est 1 : et sic accipitur, Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Pascha, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.

Tertio modo, dicitur Pascha prima dies azymorum, quae fuit luna decima quinta : et hoc modo dicitur, Luc. xxii, 1 : Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha.

Quarto modo, dicitur Pascha panes azymi qui fiebant in Pascha. Joan. xvii, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed ut comederent pascha.

Quinto modo, dicitur Pascha agnus paschalis. Luc. xxii, 7 : Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

Sexto modo, dicitur Pascha festivitas epularum paschaliurn. II Paralip. xxx, 26 : Facta est grandis celebritas, scilicet Pascha, in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis, filii David, regis Israel, in ea urbe non fuerat.

Septimo, dicitur Pascha Christus immolatus in sacramento. I ad Corinth. v, 7 : Pascha nostrum immolatus est Christus.

Unde versus colligens membra istius distinctionis a Doctoribus est factus :

Hebdomas, hora, dies, epule, potus, azyma, [Christus.

Ad hoc ergo quod inducunt, Joan. xviii, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Dicendum, quod Pascha ibi azyma vocantur, quae septem diebus comedebantur : et ideo luna decima quinta fuit prima dies in qua comedebatur : et ideo ante hoc in quartadecima luna Christus dedit corpus, quando

fermentatum ejectum erat jam de domibus Judaeorum.

Simili modo respondendum est ad secundam quam inducunt auctoritatem, Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Pascha, sciens Jesus, etc. Quod ibi dicitur Pascha prima dies quae solemnior erat aliis, et illa fuit decima quinta, cujus vigilia fuit quartadecima, quando agnus in vespera immolabatur.

Ad id quod tertio inducunt de Luca, quod mulieres paraverunt aromata, dupliciter potest responderi. Uno quidem modo, quod feria sexta dies fuit solemnitatis, et ideo dicitur Paraseeve, hoc est, praeparatio : quia praeparabantur necessaria ad sequens sabbatum, quod magnum sabbatum dicebatur : quia in eo paschalis solemnitas cum solemnitate sabbati concurrebat : et sic feria sexta praecedens fuit quidem prima dies festivitatis, et tamen praeparatio ad sabbatum. Et quod dicitur : Omne opus servile non facietis in eo 2, hoc intelligitur de servilibus, exceptis his quae fuerunt opera necessitatis, sicut ciborum praeparatio, et vestimentorum induitio, et hujusmodi. Opera autem pietatis et sacriliciorum non prohibebantur : et ideo licuit emere et parare unguenta ad pietatem defunctorum. Aliter autem respondetur et melius : quia, Luc. xxiii, 36, dicitur, quod mulieres sabbato quidem siluerunt secundum mandatum : et ideo mulieres non praeparaverunt aromata nisi sabbato ad noctem, quando jam licuit talia facere : quia festum sabbati, ad vesperam sabbati erat finitum, et vespera sabbati jam cum sequenti die computabatur : et ideo tunc paraverunt : quia tunc licuit talia operari. Unde, Matth. xxvii, 1 : Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati. Quod non diceretur nisi vespera sabbati cum sequenti die computaretur.

Ad id autem quod quarto inducunt de Joanne, xix, 31, dicendum quod parum

<--- Page Split --->

illud valet : quia magnus dies ille sabbati dicitur, non ideo quod fuerit prima dies solemnitatis, sed potius quia ex se fuit festivus, et ex communi Pascha aliam accepit solemnitatem.

Ad id autem quod objiciunt per rationem : quia veritas umbrae debet respondere, contra seipsos pro Latinis est inductum : quia optime respondet, quando et horam et ritum cenea Christus observavit, et in hoc etiam congruit, quod Christus verus agnus jam luna decima quarta immolari incepit, quando et captivatus fuit, et traditus : quia festum Pasche incepit a vespera decime quarta diei, quae cum decima quinta die est computanda, sicut jam patuit in praemissis.

Ad id autem quod ulterius objiciunt de Levitico, xxvi, 10 : Vetera novis supervenientibus, etc. Dicendum, quod hoc est verum postquam nova per institutionem et notificationem supervenerunt : sed antequam superveniant nova, non projiciuntur vetera : nova autem tunc primo supervenire coeperunt : et ideo Christus de veteribus nova produxit, ut vetera quantum ad ritum projicerentur a nobis : non autem oportet, quod propter hoc nullam cum veteribus habeant convenientiam, cum sint ex illis producta.

Adhuc autem, expurgatio fermenti signat vetustatis projectionem, ut dicit Apostolus 1, et assumptio azymi signat novitatis assumptionem.

Ad id autem quod ulterius de muliere Evangelica objicitur 2, nihil facit ad propositum : quia hoc intelligitur de spiritu abscondito in littera : fermentum enim, ut dicitur in libro XVI de Animalibus, et corruptionem habet et spiritualitatem : quia vaporabiliter et spiritualiter per massam pastae diffunditur : et ideo quoad corruptionem a sacramento abjicitur, et quoad spiritualitatem in littera abscondi-

tur, quae littera sata habet tria, scilicet tropologiam, allegoriam, et anagogiam, quae per spiritum in littera inveniumtur.

Ad id autem quod ulterius objicitur, dicendum quod non quoad hoc abjicitur : sed quia etiam habet vim corruptivam, ut dicit Apostolus.

Ad id quod ultimo objicitur, dicendum quod panis fermentatus facilior est ad digerendum quam azymus, sed ad confortandum minus est efficax quam azymus : et cum sacramentum sit confortationis, potius assumitur azymum in sacramento quam fermentatum. Christi enim cibus non est cibus qui digeratur, sed potius qui nos sibi incorporet.

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum possit confici in fermentato ? Dicimus quod debet quidem confici in azymo, et non in fermentato, sed potest confici in fermentato : et si consecratur in fermentato, confectum est et verum corpus Christi, sed arguendus est qui facit : quia non tenet ritum Apostolicum et sacramento debitum.

Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod debita materia sacramenti dicitur dupliciter, scilicet debita ex specie, et debita ex accidentali proprietate. Debita quidem ex specie est panis de frumento, et haec debita materia sufficit confectioni sacramenti. Debita autem ex accidentali convenienti proprietate est panis de frumento azymus : quia ille cum hoc quod de ipso confici potest, ulterius exprimit sacramenti sinceritatem et incorruptionem.

Alia autem ex dictis facile solvuntur.

Consequenter autem quaeritur, qua forma verborum Christus usus sit in confectione? Et hoc ideo quod dicitur, quod accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, scilicet discipulis

1 I ad Corinth. v, 7.

2 Cf. Matth. xm, 33.

<--- Page Split --->

suis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum 1. Non enim vere diceret : Hoc est corpus meum, nec fregisset et dedisset, nisi jam transsubstantiatum esset : ergo alia forma usus est Christus quam nos utamur.

Hoc autem quidam concedunt dicentes, quod virtute suae deitatis Christus primo panem in corpus suum convertit, et vinum in sanguinem : et hoc quod ipse virtute deitatis propriae fecit, nobis sub certa verborum forma faciendum tradidit, ut ostenderet esse in se potestatem excellentiae, in nobis autem potestatem clavium per operationem sacramentorum : et hoc Catholice dicere poterit quicumque voluerit. Nobis tamen probabilius videtur, quod eadem forma usus sit, sicut in ante habitis satis dictum est.

  1. Tertio etiam quaeritur, quando corpus suum dedit? Et constat, quod post cœnam agni typici, sicut dicitur, Joan. xm, 2. Et quamvis Christus jam cœna-

tus et cœnatis dederit corpus suum, tamen reverenter et salubriter ab Ecclesia postea provisum est, ut excepto infirmitatis et necessitatis articulo, non nisi a jejunis corpus Domini accipiatur.

Quod autem Christus post alios cibos corpus suum dedit, quatuor a Doctoribus assignantur rationes. Quarum prima est: quia in memoriale dedit : et ideo ultimo dedit, ut arctius memoria commendaretur. Secunda est : ut novum ex veteri, sicut poscebat ratio, produceretur, quod non fieret nisi prius agnus typicus sumptus fuisset. Tertia ratio est : quia jam crepitantibus discipulis istud post omnia datur in firmamentum cordis, et haec confirmatio ultima danda fuit in signum amoris confirmantis membra cum capite. Quarta ratio fuit : ut significaretur, quod iste cibus non est corporis, sed animae : et ideo sumptus est omnibus aliis cibis ad necessitatem corporis pertinentibus jam ante sumptis.

CAPUT II.

De ritu hujus sacramenti ex parte ministri.

Nunc dicendum est de ritu hujus sacramenti qui sumitur ex parte ministri.

De quo tria sunt quaerenda, scilicet si non sacerdos possit conficere? Et si sacerdos conficiens in conficiendo moriatur, qualiter faciendum sit in confectione? Tertio, utrum plures sacerdotes unam hostiam consecrare valeant, vel non?

Prino igitur quaeramus, si non sacerdos possit conficere, vel non?

Videtur autem, quod non : quia nullus actus competit alicui nisi sibi prius insit facultas ad actum : non enim videt qui non habet videndi facultatem, nec audit nisi qui audiendi habet facultatem, et sic de aliis : in ordine autem sacerdotali potestas dalur conficiendi cor-

1 Marc. xiv, 22. Cf. Matth. xxvi, 26 ; Luc. xxii, 19 ; I ad Corinth. xi, 24.

<--- Page Split --->

pus Christi : ergo qui non habet ordinem sacerdotalem, nullam habet conficiendi potestatem, et ita conficere non potest.

Adhuc autem, confirmare non potest nisi Episcopus : quia in ordine Episcopali facultas datur ad confirmandum : ergo a simili etiam non potest conficere, nisi sacerdos, cum ultima potestas ordinis sit ad conficiendum : videtur igitur, quod non conficiat qui hanc potestatem ex ordine non suscepit.

Ergo etiam extra altare oblatum sacrificium reputatur irritum.

IN CONTRARIUM hujus objicitur : quia in nullo aliorum sacramentorum locus in quo fit sacramentum, est de necessariis ad sacramentum, ita quod extra illum locum perfectum sacramentum fiat irritum et inane : ergo a simili etiam in isto sacramento locus templi vel altaris non videtur esse de necessariis ad sacramentum.

Quod si concedatur, videtur in contrarium esse quod dicit Beda : « Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Ergo a quocumque dicatur verbum super debitum elementum, ille conficit facramentum.

Adhuc autem, hoc idem arguitur ab eo quod dicit Magister Hugo de sancto Victore : « Sacramentum est visibile et corporale elementum ex institutione signans, ex similitudine repræsentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. » Hæc tria sunt in sacramento etiam absque ordine sacerdotali. Ergo videtur, quod sacerdotium non exigitur ad perfectionem sacramenti.

Ulterius iterum quaeritur circa locum confectionis sacramenti, si forte ex oblivione aliquæ hostiæ in altari remaneant dum sacerdos conficit, utrum et illæ consecretur, vel non ?

Videtur autem, quod sic : quia altare mensa est in qua quidquid proponitur, benedictioni et consecrationi subjicitur : ergo quidquid in altari est de materia sacramenti, totum in corpus Christi transsubstantiatur. Eadem objectio de gutta una vini vel pluribus, quæ forte pedi calicis adhærent, cum sacerdos conficit de vino calicis : illa enim gutta secundum hoc in sanginem Christi convertitur.

  1. Juxta illud quaeritur utrum locus dehitus sicut est altare exigitur ad confectionem sacramenti, ita quod sacerdos conlecifur. non celebrans in altari, non conficiat ?

Videtur autem, quod altare consecratum ad hoc exigatur : quia sanctiora sunt sacrificia Novi Testamenti quam Veteris : Veteris autem Testamenti sacrificia non poterant offerri, nisi in altari : ergo multo minus Novi Testamenti sacrificia sine altari offerri non possunt : et si præsumptum fuerit, irritum fit sacrificium.

Adhuc, Psal. LXXXII, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Ibi dicit Augustinus, quod extra Ecclesiam oblatum sacrificium non est acceptum.

Si autem hoc concedatur, videtur esse contrarium : quia, sicut dicit beatus Augustinus, intentio exigitur ad omne sacramentum, et sine intentione faciendi nihil fit in sacramento. Sacerdos autem de his quæ ignorat, sive de hostiis in altari, sive de guttis vini in pede calicis manentibus nihil intendit. Ergo nihil ex talibus conficit.

Ulterius iterum quaeritur de altari non consecrato, utrum super illud confici possit ?

Videtur autem, quod sic : quia Dominus mensam super quam comedit in altare non consecravit, et tamen confecit : cum ergo Christi actio nostra sit instructio, etiam sacerdos in altari non consecrato potest conficere. Eadem est objectio de calice non consecrato.

IN CONTRARIUM hujus est, quod ad hoc

De hostili quæ ex oblivione in altari remauent, dum sacerdos conficit sacramentum.

  1. De altari non confiecrato.

<--- Page Split --->

consecrantur altaria et calices, ut in illis Eucharistia confici possit : cum ergo nihil sit vanum et frustra in consecrationibus Ecclesiae, videtur quod in altari non consecrato et calice non consecrato confici non possit sacramentum.

  1. Ulterius quaeritur de vestibus sacris, votiutrum non indutus vestibus sacris, conacris. ficere possit sacramentum ?

Videtur, quod non : quia si sine illis posset confici sacramentum, frustra ab Episcopo consecrarentur vestes sacerdotales : non autem frustra consecrantur : ergo sine eis sacramentum non conficitur.

Adhuc autem, quia in veteri lege vestes fuerunt necessariae ad sacrificium offerendum, sicut patet, Levit. viii, 13. Ergo multo magis necessariae sunt ad sacrificium Novi Testamenti : quia istud est sanctius quam illud.

Hujus autem contrarium videtur : quia cum Christi actio nostra sit instructio, in nullo legitur Evangelistarum, quod vel Christus vestes sacerdotales in confectione sacramenti induerit, vel etiam quod Apostolos induere fecerit : ergo Christus et Apostoli sine talibus sacramentum confecerunt : ergo et adhuc sacerdotes absque talibus possunt conficere.

Ulterius quaeritur, utrum in altari non coopeorto pallis lineis possit confici sacramentum ?

Videtur, quod non : quia Joseph ab Arimathæa corpus Domini involvit in sindone munda1, et ad hoc consecrantur palla, tam linea palla quam aliae : frustra autem ad hæc consecrarentur, si sine his sacramentum posset celebrari : ergo sine talibus non potest confici sacremantum.

Ad hæc omnia sine pæjudicio dicendum videtur, quod in veritate hujus sacrementi minister proprius est sacerdos.

Ad primum autem dicendum, quod, ut mihi videtur, non sacerdos non potest conficere sacramentum, sicut probant satis bene prima inductae rationes.

Ad dictum autem Beda dicendum, quod Beda non loquitur nisi de essentialibus partibus sacramenti.

Similiter dicendum de definitione magistri Hugonis de sancto Victore. Quamvis autem illa sint essentialia, non tamen conveniunt ad constitutionem sacramenti, nisi per propriam causam efficientem ipsius sacramenti : et hæc est meo judicio sacerdos. Unde Plato in Timæo dicit, quod nihil est ortum sub sole, cujus legitima causa non processerit in tempore. Et ideo causam propriam oportet habere sacramentum. Secus autem est in sacramento baptismi et pænientiae : quia illa sunt sacramenta necessitatis : et ideo tempore necessitatis quicumque etiam laicus vel laica supplet vicem ministri.

Ulterius quaeritur de his qui ordinati qui sunt ab haereticis et schismaticis, utrum et illi possunt conficere ?

Videtur, quod non : quia dicitur, Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris. Ergo quidquid illi benedixerint, maledicitur. Benedicunt autem in sacramento. Ergo sacramentum ipsum convertitur in maledictionem.

IN CONTRARIUM autem hujus est, quod illi in forma Ecclesiae quamvis ab indignis receperunt ordinem sacerdotalem, tamen in conficiendo intendunt facere quod facit Ecclesia : ergo conficiunt sasacramenta.

Sunt tamen quidam qui aliter dicunt, et concedunt, quod quilibet conficit qui verba cum intentione profert super debitam materiam : et illi dicunt, quod ordo confert ad hoc ut debitus sit minister, et non ideo quod sacerdos sit ad sacramentum necessarius minister : et hoc est valde ridiculum : quia si quilibet conficere potest, trahitur potius sacramenti confectio in ridiculum, quam in veneratio-

<--- Page Split --->

nem : et ideo dictum illorum reputo absurdum.

  1. Ad id quod ulterius quæritur de altari et templo, dicendum videtur, quod altare consecratum est de idoneitate sacrificii, sed non de necessitate : et ideo qui celebraret in loco communi, deponendus et degradandus est : sed tamen ipse conficit sacramentum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sanctiona sunt sacrificia Novi Testamenti quam Veteris : sed tamen etiam sacrificia Veteris Testamenti alibi quam in templo vel in altari frequenter a prioribus sunt oblata : sed postquam elegit Dominus locum in quo offerri deberent, peccavit quidem contra mandatum Domini, qui alibi obtulit : sed tamen id quod obtulit, oblatio fuit : et sic est etiam in isto sacrificio.

Ad id quod dicunt, quod passer invenit sibi domum 1, etc., dicendum quod locus debitus sacrificio est altare ; sed non est necessarius, ita quod si alibi offeratur, non conficiatur : et ideo oblatio accepta in altari fit : extra autem altare et templum si præsumatur offerri, tunc quidem oblatum factum est et bonum et divinum corpus Domini, sed oblatio quae est actio offerentis, non est accepta, sed potius maledicta.

Ad id quod ulterius de altari non con- 16 serato quæritur , dicendum videtur , quodnon debet confici super altare n o n consecratum : s i autem præsumptum f u r - r i t , t u n c videtur , q u o d i l l e conficiat : s e l s i h o c facit i n contemptum ritus Ecrle - s i æ , deponendus e s t e t degradandus .

Ad hoc autem quod de Domino objicitur, dicendum quod in veritate per sulum tactum Domini mensa in qua benedixit, consecrabatur.

Quod autem in contrarium objicitur, dicendum quod propter hoc consecratio altaris non est frustra, quia sine ea confici potest sacramentum : sed consecratio confertur altari, ut sit idonea mensa tanto sacramento.

Idem etiam intelligendum est de calicis consecratione.

Ad id quod ulterius quæritur de ve- 11 stibus, similiter videtur, quod vestes sunt de bene esse, ut ostendant munditiam et virtutes quæ in ministerio tanti sacramenti esse debent, et ad hoc etiam fuerunt in Veteri Testamento, et quoad hoc benedictio vestium non est superflua : si tamen sacerdos sine his celebraret, sacramentum pro certo ipse conficit, sed graviter peccat contra Ecclesiasticam institutionem et sacramenti reverentiam, et ideo deponendus est et graviter puniendus.

Ad id quod ulterius quæritur de hostiis ex ignorantia in altari remanentibus ex oblivione, vel guttis vini pedi vel lateri calicis adhærentibus, dicendum videtur, quod illæ non consecrantur : quia de eis nihil intenditur, sicut probat in contrarium adducta objectio.

Ad id autem quod objicitur, dicendum quod ignorata et non intenta non subjiciuntur benedictioni et actioni formæ sacramentalis : quia confectio actus est utentis ratione : et ideo non fertur nisi super intentum.

Ad id quod ulterius quæritur de schis- 1. maticis et hæreticis, dixit Cyprianus martyr, quod illi ordinem non habent : et ideo nihil conficiunt, sed maledicit Deus benedictionibus eorum. Hoc tamen corrigit beatus Augustinus, et dicit, quod Cyprianus hoc dixit nimio zelo fidei, quem habuit contra hæreticam pravitatem. Sed non oportet nos aliquod falsum dicere propter odium hæreticorum. Et ideo dixit, quod illi qui ab hæretico in forma Ecclesiæ ordinantur, recipiunt in veritate ordinem, sed sunt suspensi ab

<--- Page Split --->

exsecutione, et ideo si illi consecrant in forma et intentione Ecclesiae, pro certo conficiunt ; sed hoc faciunt ad animae suae perpetuam damnationem.

Et quod objicitur: Maledicam benedictionibus vestris 1, ideo dicit, quod tales non maledicunt nisi his qui a Deo maledicti sunt, neque benedicunt nisi his qui a Deo sunt benedicti. Non ergo sacrificium maledictum est, sed potius illi quibus benedicunt, ita quod formalis locutio in materialem convertatur, sic: Maledicam benedictionibus vestris, hoc est, maledicam illis quibus vos benedicitis. Psal. cvur, 28: Maledicent illi, et tu benedices.

Idem dicendum videtur de suspensis et degradatis : illi enim pro certo conficiunt, quamvis graviter peccent contra statuta Ecclesiastica, et sint graviter puniendi.

Ad id autem quod ulterius de pallis objicitur, dicendum quod sine pallis conficitur si praesumptum fuerit : sed peccatum fit contra ritum Ecclesiae et reverentiam sacramenti. Joseph enim mercatus sindonem et involvens corpus Domini, ostendit quid in sacramento fieri debeat, quamvis fiat sine illa, si praesumptum fuerit ab impiis.

secrationem : tuncenimnonestcomple - tumsacramentum , nisietiamcalixbe - nedicatur : etquæritur , quidintalicasusitfaciendum ?

Adhuc autem, quid erit faciendum si ex oblivione vel negligentia forte vinum in calicem non fundatur, et hoc usque ad finem Missæ a sacerdote non deprehendatur ?

Adhuc autem, ponamus quod in aliquibus terris vinum nullo modo haberi possit, et quæramus quid illis sit faciendum? Si enim illi non consecrabut corpus sine vino, oportet quod semper careant sacramento et viatico, et hoc in maximum damnum cedit animarum et fidei periculum. Si autem dicatur conficiendum esse sacramentum corporis sine calice, videtur imperfectum esse sacramentum : quia in tertio hujus operis tractatu ostensum est 2, quod panis solus imperfectum signum est cibi spiritualis. Imperfecto autem uti sacramento non convenit : quia Novum Testamentum quod in sanguine confirmatum est, perectæ gratiae statum ostendit et facit.

Ad haec autem et hujusmodi dicendum quod si sacerdos ante Canonem in Misnes ad obsa deficiat aliquo casu, tunc pro certo jecta ultialius sacerdos Missam debet reincipere et totum rite peragere : quia ea quae ante Canonem in Missa sunt, non sunt de sacramenti confectione, sed potius de populi instructione. Si autem sub Canone deficiat, factis jam aliquibus signis super hostias oblatas, ante tamen transsubstantiationem, videtur mihi, quod alius sacerdos non ab initio Missam debet reincipere, sed potius ubi iste omisit, vel dimisit, debet supplere quod est omissum : et hoc propter duas causas. Quarum una est ex parte sacramenti, et alia ex parte adstantis populi. Ex parte sacramenti quidem : quia quamvis ex istis signis substantia panis et vini non transsubstantietur, tamen ipsa materia ex

  1. Casus quidam qui possunt accidere in ritù confectionis, hic secundo sunt trac tandi.

Ponamus enim, quod sacerdos Missa in parte dicta deficiat, et quæramus, quid sit in tali casu faciendum ? Dicit enim Augustinus, quod numquam super eamdem materiam iteranda est forma sacramenti : ex quo igitur deficiente sacerdote non est iterandum ab initio, videtur tunc quod id quod de Missa remanet, imperfectum relinquitur.

Adhuc autem, ponamus ulterius, quod sacerdos deficiat quando dixit: Hoc est corpus meum, antequam dicat calicis con-

<--- Page Split --->

verbis et signis recipit sanctitatem, ex qua efficitur magis idonea ad hoc quod in corpus Christi transsubstantietur. Propter hoc non est repetendum super illam hostiam, ne injuria fiat virtuti verborum, quae tamquam nihil habetur, quando iterum verba super eamdem hostiam iterantur, tamquam priora verba a priore sacerdote dicta nullam virtutem habuissent. Causa autem ex parte populi est, quia populus ex hoc minus verba et signa Canonis appretiaretur, si videret ea tam facile repeti : quia prius dicta videntur esse annihilata. Signa autem illa licet non transsubstantient, tamen passionem Christi in mysterio repraesentant, et passio Christi numquam irrita debet reputari.

Si autem sacerdos in ipsa prolatione verborum quae sunt forma sacramenti, deficiat, verbis jam in parte pronuntiatis, salvo judicio sententiae melioris consulerem, quod illa hostia pro reliquiis in altari reservaretur, et Missa alia super aliam hostiam ab alio sacerdote celebraretur. Si autem deficit quando jam corpus consecratum est, et non calix, vel etiam si usque in finem Missae de praeparando calicem cum vino oblitus fuerit, vel aliqua de causa neglexit, jam ab antiquo consilium est Doctorum, quod hostia corporis si sumpta non est, in corporalibus munde reponatur, et calix rite praeparetur: et ab illo loco: « Simili modo, postquam ccenatum est, » Canon super calicem peragatur : quia tunc non iteratur, eo quod nihil anterioum dictum est super calicem, et tunc in fine Missae corpus et sanguis accipiantur.

Si autem sacerdos pronuntiando verba formae calicis deficiat ante perfectionem, tunc ad hoc dicendum videtur sicut de hostia corporis, quod scilicet in vase mundo reponatur cum reliquiis, et cum alio vino calix rite praeparetur, et ab illo loco : « Simili modo, postquam ccenatum est, etc., » ab alio sacerdote sacramentum sanguinis cum Missa perficiatur.

Ad hoc autem quod quaeritur de terris

iu quibus nullo modo vinum possit haberi. Dicendum videtur, quod de hoc consultatio ad Curiam haberi debeat quid sit agendum, tamen propter intolerabile damnum animarum quod incurritur ex sacramenti defectu, videtur mihi esse cum talibus dispensandum, ut corpus Christi sine calice haberent, et conficerent sacramentum : quia, sicut patet per ante dicta, corpus non est sine sanguine, et anima et deitate, quamvis non sit ibi sanguis ex virtute consecrationis et sacramenti.

Et per hoc patet solutio ad totum.

De ritu ex parte ministri remanet adhuc inquirendum, si plures sacerdotes utrum phu res sacret utem

Videtur autem, quod sic : quia secununam pue sunt comsim comdum antiquam Ecclesiae Romanae concrare hutiam ? suetudinem, quando Papa celebrat, Cardinales sacerdotes assistunt ei ad altare stantes, et signa quae ipse facit facientes : et sicut quidam dicunt, etiam verba Canonis submisse pronuntiantes. Cum ergo verba sacerdotum non in vacuum proferantur, videtur quod omnium illorum verba sacerdotum ad eamdem hostiam consecrandam referantur, et ad eumdem calicem benedicendum : et sic videtur, quod plures sacerdotes unicam consecrent hostiam.

Adhuc autem, cum Episcopus celebrat ordines, omnes sacerdotes de novo ordinati circa altare in quo celebrat Episcopus, disponuntur, et omnes simul cum eo signa faciunt ad corporis Dominici confectionem : et sic videtur, quod eadem hostia a pluribus simul in una et eadem Missa consecretur.

Adhuc, in consecratione chrismatis plures sunt consecratores tam Episcopi si sint praesentes, quam etiam presbyteri si plures Episcopi non habentur : et hoc fit propter chrismatis excellentiam. Cum ergo multo excellentius in omni gratia sit corpus Christi, videtur quod non sit incongruum in una et eadem Missa plures esse simul corpus Domini conficientes.

<--- Page Split --->

jam quod intendunt : sed hoc nihil videtur esse : quia non fit propter hoc, quia fraudatur intentio, sed potius ideo quia sacramento fit injuria, sicut diximus.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum sicut dicit Glossa : « Indevotus est, qui aliter celebrat sacramentum quam a Christo et a sanctis patribus est institutum. » Et est hoc si forte non jejunus vellet celebrare, aut sine sacris vestibus, aut in loco non consecrato, aut etiam indignus ex ordine vel ex vita immunda. Ex ordine quidem, sicut si ordinem excommunicatus, vel simoniacus, vel per simoniam esset adeptus.

Indignus autem vita est sicut adhuc peccatorum recentia cruentatus et scandalum faciens in celebrando sacrosancta mysteria, quamvis talis conficiat, tamen incurrit reatum traditoris ex celebratione : quia simoniacus Christum vendit, et immundus recipiens corpus Domini, Christum quantum in se est, inimicis tradit sicut fecit Judas. Judas enim de corpore et sanguine Christi cupiditatem satiavit, et recipiendo buccellam a Domino diabolus eum possedit. Unde, Joan. xui, 27, dicitur : Post buccellam, introivit in eum Satanas, et amplioris ex tunc malitia est effectus.

CAPUT III.

De ritu hujus sacramenti ex parte sumentis.

1. Nunc tandem est dicendum de ritu istius sacramenti ex parte sumentis.

De quo tria quaeremus : quis debeat communicare, et quoties debeat communicare, et qualiter sumere ?

De primo quaeritur, Utrum aliquis in mortali peccato existens debeat sacramenti communionem edere ?

Videtur autem, quod sic : quia dicitur, Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et hoc dixit Dominus intrans ad peccatores, et manducans et bibens cum eis. Ergo ex quo male habet qui est in peccato mortali, magis ipse debet simul sumere medicum et medicinam quam alius.

Adhuc, Christus ipsum corpus assumpsit, et a peccatoribus patribus, et pro peccatoribus : ergo etiam peccatoribus videtur esse communicandum.

Adhuc, Quamvis sit fictus, tamen non dicimus male facere qui sumit baptismum : quia licet non tunc in eo baptismus operetur gratiam, tamen recedente fictione operabitur : ergo a simili quamvis aliquis sit in peccato mortali, non debet dici male facere sumendo corpus Domini : quia cum pcnentitam aget de peccato, operabitur in eo gratiam sumptum corpus Domini.

Adhuc, Christus dedit Judae corpus suum cum aliis Apostolis. Et dicunt sancti, quod hoc fecit ut animum suum tanto beneficio a traditionis revocaret proposito. Ergo a simili hoc sacramentum etiam dandum est peccatoribus, ut a proposito peccati revocentur, ut videtur.

Quod si concedatur, in contrarium est quod beatus Augustinus dicit, quod non debet sumere corpus Domini,

<--- Page Split --->

nisi qui confortatur bona conscientia.

Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore dicit : « Audacter dico, quod etiam si contritus sit aliquis, et non confessus, et pœnitentiae satisfactionem non exsolvit, non audeat Eucharistiam recipere. »

Adhuc autem, quod idem videtur dicere Apostolus qui dicit : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat 1. Dicit autem Augustinus, quod homo se probat experimentum de seipso accipiendo. Ergo conmunicare non debet, qui de seipso experimentum bona conscientiae non accepit.

Ad hæc et similia dicendum, quod absque omni dubio homo existens in mortali peccato Eucharistiam accipere non debet. Arca enim Domini figura corporis Domini est : et quia illam Bethsamitæ indigne receperunt, ideo percussi sunt 2. Oza etiam quia manum indigne extendit ut exciperet, cum boves trahentes eam calcitrassent, divisus est et mortuus 3. Si autem hoc fuit in figura corporis Domini, multo magis spiritualiter moritur, qui indignus accipit corpus Domini : et ideo os suum peccator ad corpus Domini non porrigat.

Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod in veritate Dominus publicanis et peccatoribus se exhibuit pro quibus venerat : sed hæc fuit exterior receptio per quam aliquis præparabatur ad interiorem. Exteriori enim reverentia potest Dominus etiam a peccatoribus recipi, sicut fuit a Zachæo 4 : sed interius nemo Dominum recipit, nisi digne ad hoc paratus sit. I ad Corinth. x, 20 et 21 : Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

Ad aliud autem dicendum, quod corpus a peccatoribus sicut ab Achaz, et Manasse, et Rahab meretrice, et aliis

peccatoribus, et pro peccatoribus recepit, sed peccato illud corpus numquam subdidit, nec in vase immundo umquam collocavit : et ideo non est simile de exteriori receptione et interiori.

Ad aliud dicendum, quod Christus Jude corpus suum cum Apostolis tradidit : quia eum prodere non debuit, nec voluit, sed revocare intendit : sed tamen Judas ad damnationem suam corpus Domini accepit. Similiter et sacerdos, si aliquis peccator, cujus peccatum occultum est, publice inter alics os porrigit, debet sacerdos illi corpus Domini dare, ne eum prodat : ipse tamen ad suam hoc accipit damnationem, sicut et Judas. Et sacerdos in hoc casu facit quod Dominus fecit : quia illa benignitate qua ei cum aliis porrigit, peccatorem, quantum in se est, revocat a proposito peccandi. Ad Roman. ii, 4 et 5 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae.

Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicunt Doctores, quod sufficienter confortatus est bono conscientiae testimonio, qui contritus est de omnibus peccatis cum proposito de caetero non peccandi, quamvis nec sit confessus, nec satisfecerit : quia in compunctione Deus peccatum dimittit, et dimisso peccato est homo in communione sanctorum, et tunc communicare poterit. Confessionem autem, ut dicunt, differre poterit tribus de causis. Quarum una est : quia forte confessorem proprium non statim habere poterit, vel tunc tempus confessionis secundum statum concilii non adhuc venit, vel infirmitatis necessitatis articulus confessionem non exposcit.

Ad hoc quod dicitur de magistro Hugone, dicendum quod loquitur in quo casu vel tempus constitutionis, vel articulus necessitatis confessionem ex-

<--- Page Split --->

poscit, et præsentia habetur confessoris.

Ad hoc quod de Apostolo obiicitur, dicendum, quod satis se probavit, qui per viam contritionis iniquitatem in se non invenit. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interraga me, et cognosce semitas meas : et vide si via iniquitatis in me est.

3.

Secundo, tractandum est quoties aliquis debeat communicare.

De hoc autem dicit Canon antiquus, quod ad minus ter in anno : in Natali Domini, Pascha, et Pentecoste est communicandum, et ad illa festa debet se homo præparare : quia etiam ter in anno tribus Israel convenerunt in Jerusalem ut epularentur coram Domino.

Concilium Lateranense dicit, quod semel in anno ad minus est confitendum et communicandum.

Augustinus autem dicit, quod omni die communicantem non reprehendit, si ex devotione facit : raro etiam communicantem non reprehendit, si ex humilitate dimittit.

Beatus autem Gregorius in Dialogo, quemdam sacerdotem laudat, qui omni die ex devotione celebravit.

Beatus autem Hieronymus in Vitis Patrum, laudat abbatem, qui post susceptum ordinem numquam ex reverentia sacramenti celebrare ausus fuit.

Et in his omnibus videtur mihi esse dicendum, quod medium tenere est heatum : quia in medio tutissimus ibis, aliquando celebrando, et aliquando intermittendo, nisi officium exigat, ut omni die celebretur.

De his autem qui mulieres omni die communicant, videtur mihi quod acriter reprehendendi sunt: quia nimio usu vilescere faciunt sacramentum, vel potius ex levitate mulierum putatur esse

desiderium quam ex devotione causatum.

Ultimo autem quaerendum est de hujus sacramenti duplici manducatione, sacramentiali scilicet, et spirituali.

Sacramentalis quidem est, quando sumitur usque ad perceptionem sacramenti, hoc est, usque ad perceptionem veri corporis Christi. Et hoc quidem modo saepe sumitur etiam ab indignis, sicut a Juda sumptum fuit : et haec quidem sacramentalis sumptio fit secundum confessionem Berengarii, quando ore sumitur et dentibus atteritur corpus Domini, quamvis haec attritio et masticatio ad formas tantum sacramentales referatur, sicut in ante habitis in tertio hujus summae tractatu est ostensum 1.

Spiritualis autem sumptio sive manducatio fit, quando percipitur sacramentum usque ad gratiae spiritualis perceptionem. Et hoc fit dupliciter : aliquando enim spiritualis est cum sacramentali : aliquando autem est sine illa, quando sacramentum articulus necessitatis, et non contemptus religionis excludit. Qua autem sit gratia in hoc sacramento percepta, multum in praemisiss determinatum est. Hoc autem modo omni die percipere sacramentum spirituali manducatione est laudabile : quia de illa scriptum est, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Nec umquam de illa dulcedine satiabitur anima in hac vita, sed dicit Psalmista, Psal. xvi, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua.

Hæc de Eucharistia propter honorem Jesu Christi a nobis scripta sunt, ex quibus multa alia intelligi possunt. Et quidquid lectori in dictis displicet, parcat simplicitati : quia si non subtiliter, tamen utiliter multa in eis dicta inveniet. Amen.

<--- Page Split --->

ORATIO DIVI ALBERTI MAGNI

De sacrosancto Eucharistiae sacramento saluberrima.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, Fili Dei unigenite, qui ex nostro et a nobis et propter nos corpus et sanguinem, et animam humanam, et spiritum assumpsisti, et per sanctum Jeremiam Prophetam quem in utero sanctificasti, pronuntiare dignatus es, dicens quod animas sacerdotum impleturus esses pinguedine, et populus tuus abundanturus bonis 1, imple sacramento corporis tui animas nostras, et reple in bonis desiderium nostrum, et praesta ut tui corporis et sanguinis admirabile sacramentum, omnem sui in nobis veritatis, virtutis, unitatis, charitatis, puritatis, pietatis, devotionis, et sanctitatis operetur effectum, ut sicut tu in Patre et Pater in te est 2, et tu in nobis per incorruptam tuæ susceptionis naturam, ita in te per corporis et animæ maneamus et spiritus integritatem, incorporati tibi sacrosancto corpore tuo, ad sacramentorum salutarem communionem, et tui dulcem participationem, infusi sacrosancto sanguine tuo, ad omnem intimorum nostrorum aspersionem et emundationem: redempti sacrosancta anima tua salutis pretio, ad veram reorum cum Patre et Spiritu sancto reconciliationem: et redemptionem vivificati sacrosancto Spiritu tuo, ad omnem spiritualis vitæ in nobis deperditæ restaurationem, et sensuum nostrorum illumiinationem: gratificati tibi sacrosancta divinitate tua, ad omnem virtutis perfectionem, et de Eucharistia, quæ vas omnis gratiae est, de plenitudine tua gratiam pro gratia accipientes, fac nos communicare gratiis quibus sancti Apostoli tui et discipuli de manu tua hoc sacramentum accipientes communicaverunt. Operare in nobis sensum et experimentum spiritualis refectionis intercessione omnium eorum qui a te spiritualiter refecti sunt: operare in nobis fidem, dilectionem, pietatem, devotionem, sacrosanctæ unctionis spiritua-

<--- Page Split --->

lem perfectionem, quae tibi in cena beata Maria Magdalena exhibuit, sollicitudinem, frequentiam, operositatem, diligentiam obsequendi membris tuis, ut experimentalem sensum spiritualis refectionis a te capite meraemur accipere. Operare in nobis sensum Lazari et omnium tecum quiescentium in bonis tuis, quibus disposuisti regnum, sicut illud tibi Pater disposuit, ut edant et bibant super mensam tuam in regno tuo 1 : quia vere beati qui manducabunt panem, qui tu es, in regno Dei 2. Operare in nobis zelum Petri ignoscentem, et omnia destruentem quae tuae sunt contraria voluntati, quem in cena tua Petrus contra traditorem concepit. Operare in nobis quietem, resolutionem, a mundi delectabilibus perfectam sopitationem, felicitatem, gustum sancti Joannis, quibus ad pectus tuum inclinati et haustum sapientiæ et gustum tuæ felicissimæ accipiamus dulcedinis et bonitatis. Operare in nobis fidem rectam, spem firmam, charitatem perfectam, intercessione omnium Apostolorum et disciplorum tuorum de manu tua hoc sacramentum suscipientium, et fac nos semper aspernari Judæ probationem, et in mentem saepe nobis veniat illa salutaris influentia, quam hoc sacramentum designat, qua te beatis in cœlo secundum deitatem influens, operaris in eis omnem suæ beatitudinis perfectionem, qui cum Deo Patre, etc.