TRACTATUS I
DE NATURA LOGICÆ.
CAPUT I.
Utrum Logica sit scientia et specialis ?
Intendentibus primum de logica, considerandum est qualis scientia sit logica, et an sit aliqua pars Philosophiae, et ad quid necessaria, et cujus utilitatis : deinde autem de quo est, et quae divisio ipsius : ut habitis omnibus partibus ipsius sciatur quando est perfecte vel imperfecte tradita vel descripta. Circa omnia enim haec diversa dicere videntur Antiqui. Quidam enim Antiquorum 1 logicam nullam esse scientiam contenderunt, dicentes non posse esse scientiam id quod est omnis scientiae sive doctrinae modus. Modus autem omnis doctrinae logica est : eo quod aliquo genere persuasionis utitur omnis qui docet, vel astruere conatur ali-
quid : omnis autem persuasio per sermonem logica est, sive syllogismo, sive enthymemate, sive inductione, sive exemplo utatur qui docet vel persuadet. Modus igitur omnis doctrinae logica est. Et sic omnis doctrinae modus est scientia logica. Nulla igitur est doctrina specialis, quae logica sit dicenda. Propter quod et Aristoteles in secundo primae philosophiae suae 2, et similiter Averroes dicunt omnis scientiae modum esse ipsam scientiam quae est et vocatur logica, et quod non simul addisci potest scientia et scientiae modus, sed oportet prius discere modum, et deinde per modum jam perfecte apprehensum, addiscere tentarescientiam.
Sed non satis consideraverunt, quod Qui logica sunt scientia. quamvis scientiae sint multae, et quælibet specialem habeat modum, qui differt
<--- Page Split --->
a modo alterius, sicut et unaquaeque scientia differt ab altera : est tamen unus communis modus scientiae per quoddam commune quod est in omni scientia. Et hoc est quod per investigationem rationis ex cognito devenitur ad cognitionem incogniti : hoc enim fit in omni scientia quocumque modo dicta, sive sit demonstra tiva, sive non demonstrativa. Et gra tia illius communis, est in omni scientia modus unus communis omnis scientiae. Et hic modus est per actum rationis, qui ratiocinationi sive argumentatio est, de cognitione cogniti procedens in scien tiam ejus quod erat incognitum, secun dum quod Isaac in libro de Diffinitioni bus rationem diffiniens, dicit quod ratio est animae intellectualis virtus, faciens currere causam in causatum. Causam ge neraliter vocans et large, omne quod se cundum intellectum simpliciter, vel quod nos antecedit ut cognitum, per cujus co gnitionem ductu rationis devenitur in notitiam incogniti. Hic autem modus quamvis communis sit per hoc quod po nitur in qualibet scientia, tamen secun dum se consideratus et non immixtus scientiis, est quoddam per se distinctum ab omnibus aliis. Et hoc modo conside ratus hic modus, potest esse subjectum scientiae, et scientia specialis de ipso est: in qua tamen scientia eumdem modum observari necesse est, quia scientia talis modi non nisi modo logico doceri potest: ut enim dicit Avicenna 1, modus hic omnibus hominibus (per hoc quod intel lectuales sunt quodammodo per naturam) inditus est. Sed imperfectus est qui in natura est : perficitur autem per artem adhibitam. Id enim quod in natura est, seminarium et imperfectum est, et quasi in potentia existens. Ex hoc enim quod homo intellectualis est et intelligentiae stratum, in quo sternuntur formae intel lectuales in actu luminis intelligentiae, et per intellectum compositivus est unius formae cum alia per compositionem vel
divisionem, fit homo admirativus eorum quae comprehendit accipiendo per sen sum et intellectum, vel per intellectum solum. Per hoc autem quod admirativus est, suspenditur ad inquisitionem, et per inquisitionem comparat unum alteri. Per comparationem autem unius cum altero, ab eo quod est notum deducitur ad igno ti notitiam. Et sic hic logicae modus a natura quidem incipit: perficitur autem arte, et usu et exercitio recipit perfec tionem: sicut et Victorinus optime dicit, quod natura facit habitem, ars facilem, usus autem potentem: sic enim natura perfectae sunt omnes artes et omnes scientiae. Et hinc est, quod ars naturam imitatur. Et sicut dicit Hesiodus: Qui dam per solam naturam in talibus sunt perfecti et boni: quidam autem non per naturam, sed quia Doctores talium in animo ponunt: et illi boni efficiuntur talia in animo ponentes, per comprehen sionem principiorum artis et scientiae: quidam vero tam erronci sunt, quod ni hil talium in se habent, nec ab aliis sus cipere possunt, quos Hesiodus ad verum et bonum cognoscendum reputat inutiles.
Patet igitur quod logica una est specialium scientiarum, sicut in fabrii in qua specialis est ars fabricandi malleum: cujus tamen usus omnibus adhibetur, quae arte fabrii fabricantur. Investigatio enim, sive ratio investigans ignotum per notum, speciale quoddam est, quod passiones habet et differentias et partes et principia : quae dum de ipso probantur, ars et scientia efficitur specialis, cujus usus postea omnibus adhibetur scientiis. Sic igitur patet, quod logica generaliter dicta, scientia est specialis, de qua nunc est tractandum.
CAPUT II.
Utrum logica sit pars philosophiae ?
Hanc autem scientiam qui modus est omnis philosophiae, quidam nullam parNegant logica esse phi sophiae 1 tem.
<--- Page Split --->
tum esse philosophiae contendunt, dicrutes non nisi tres esse partes philosophiae, scilicet physicam, mathematicam sive disciplinabilem, et metaphysicam sive divinam. Cum enim diffinitio dicens quid et propter quid medium sit in scientia, et diffinitio non possit variari nisi tripliciter, scilicet quod aut concipiat materiam sensibilem, quae cum motu est et mutatione ; aut concipiat materiam intelligibilem, cujus essentia non est cum motu et mutatione secundum rationem, quamvis secundum esse sit in materia quae est cum mutatione et motu, sicut est magnitudo et numerus ; aut nec secrudum essentiam, nec secundum esse concipiat materiam sensibilem : videtur quod philosophia non habeat nisi tres partes essentiales, sicut et Aristoteles dicere videtur 1. Propter quod nonnulli logicam scientiam sive rationalem, nullum partem dicunt esse philosophiae.
- Addunt etiam ad suae assertionis contrimationem, quod nullius rei modus, cum re cujus modus est, venit in generis sui divisionem. Constat autem, quod logica generaliter dicta modus philosophiae est. Non ergo venire videtur ad philosophiae divisionem, nec videtur in aliqua parte hujus generis quod est philosophia contineri.
Hanc autem opinionem alii quidam impugnantes dicunt philosophiae generalis esse intentionem omnem, omnium quocumque modo entium comprehendere veritatem, quantum homini possibile est comprehendere eam secundum rationem et intellectum. Ea autem quae sunt, dicuntur esse aut ab opere nostro, sive a voluntate, sive etiam ab intellectu scientiam quaerente : aut a natura generaliter dicta, quae ab opere nostro causari non potest. Et cum ea quae a natura sunt, nostrae sint causae scientiae, et non nos sumus causa ipsorum, non potest de illis esse scientia practica. Relinquitur ergo, quod de talibus apud nos non est nisi
scientia contemplativa, quae lumine intelligentiae perficitur. Eorum autem quorum nos sumus causa per voluntatem, non potest esse apud nos scientia speculativa, sed tantum practica. Eadem enim sunt in quolibet scibili principia et causae et elementa cognoscendi, quae sunt principia essendi : quia aliter sequeretur, quod id quod scitur a nobis , non scitur secundum id quod est, sed potius sciretur secundum id quod non est. Et sic falso modo sciretur omne quod scitur, quod absurdum est. Relinquitur igitur quod de entibus a natura causatis, non potest esse scientia per ea quae sunt a nobis, sed potius scientia eorum habetur ex principiis causantibus essentiam et esse eorum in natura, quae non nisi per contemplationem sunt in omnibus. Eorum autem quae sunt a nobis, non potest esse scientia vera apud nos nisi per ea principia quae sunt in nobis, per quae nos sumus causa eorum, quae a nobis sunt : cujus finis non est verum, sed bonum, quod nobis bonum est. Similiter igitur alicujus philosophiae erit intentio comprehendere veritatem ejus quod in nobis est, secundum rationem qua nititur comprehendere veritatem ejus quod rationis ductu via est in omnem cognitionem omnium eorum quorum cognitio fit in nobis per ea quae cognita sunt apud nos, ex quibus nos proticiscimur ad scientiam incognitorum. Erit igitur de intentione philosophiae etiam logica scientia quae est rationalis.
Adhuc autem hujus signum dicunt, quod apud Peripateticos philosophia in tres partes prima divisione divisa est, in physicam scilicet generaliter dictam, et ethicam generaliter dictam, et rationalem similiter acceptam. Dico autem physicam generaliter dictam, quae comprehendit et naturalem et disciplinalem et divinam. Ethicam autem generalem, quae in se continet et monasticam et economicam et civilem. Rationalem autem generalem
<--- Page Split --->
quae comprehendit omnem modum deveniendi de noto ad ignotum quocumque modo: quod permulta genera probationum fit, ut in sequenti ostendetur. Manifestum est igitur, quod logica aliqua pars est philosophiae.
Adhuc autem si aliquid est de intentione philosophiae : tunc hoc maxime de intentione philosophiae erit, sine quo nullus in philosophia in aliquam devenire potest cognitionem. Ignorans autem logicam nullus ignoti perfectam potest acquirere cognitionem, eo quod ignorat modum per quem devenire oportet de noto ad ignoti notitiam. Videtur ergo logicam praecipue esse de intentione philosophiae.
Hanc autem contentionem Avicenna 1 et Alfarabius dicunt esse frivolam et infructuosam. Frivolam quidem, quia in contradicendo sibi intentionem ad idem eodem modo dictum non referunt. Dicentes enim logicam philosophiae partem non esse, realem et contemplativam philosophiam vocant. Contradicentes autem his, et dicentes logicam partem philosophiae esse, omnem comprehensionem veritatis qualiter cumque existentis, sive in se, sive in nobis cognoscentibus vel operantibus, vocant philosophiam. Et sic frivole contendunt non ad idem suam referentes intentionem. Infructuosa etiam hujus contentio, quia de proposita nihil declarat intentione. Et sic nihil prodest ad propositum.
Est igitur logica una partium philosophiae generaliter dictae, quae omnis admirabilis intendit comprehendere veritatem secundum modum, secundum quem possibile est comprehendere eam ex propriis principiis ejus quod admiratur. Hoc enim variatur secundum uniuscujusque scientiae proprietatem. Sicut enim in philosophia reali secundum diversitatem diffusionis ( quae medium in demonstratione est) variatur philosophia, sic in logicis sive rationalibus secundum varia-
tiones ratiocinationis variatur scientia, hoc est, sciendi modus. Si enim ratio procedit ex signis facientibus praesumptionem, erit logicae generalis pars una quae rhetorica vocatur. Si autem procedit ex fictis facientibus delectationem vel abominationem, erit alia pars logicae quae vocatur poesis vel poetica. Si autem procedit ex probabilibus communibus, quae in pluribus inveniuntur, erit pars alia quae vocatur dialectica. Si autem procedit ex causis essentialibus et propriis, erit alia pars quae vocatur demonstrativa. Si ex his quae videntur et non sunt, erit pars alia quae vocatur sophistica. Si autem ex cautelis provocantibus respondentem doceat procedere, erit alia pars logicae generalis quae vocatur tentativa : et sic facile est de omnibus aliis intelligere.
Horum autem quae dicta sunt, ratio- 1 Res tripliciter potest accipi. nem ponit Avicenna dicens res omnes tripliciter esse accipendas, scilicet quod primo accipiantur in essentiae suae principiis : secundo in esse quod habent in singularibus propriis : tertio autem secundum quod acceptae sunt in intellectu. Multa enim secundum essentiae suae principia separata sunt a motu et a materia quae tamen secundum esse sunt vel possunt esse in motu et materia, sicut substantia, unitas, identitas, multitudo, et diversitas,et alia hujusmodi, quae quidem in essentiae suae principiis ingenerabilia et incorruptibilia sunt : et hoc modo secundum Platonem sunt rerum principia formalia, propter quod ingenerabilia et incorruptibilia talia Plato esse dicit. Et si talia dicantur generari vel corrumpi, hoc non erit nisi secundum accidens, hoc est, secundum esse quod habent in generatis et corruptis. Acceptio autem rei secundum esse quod habet in suppositis, erit secundum existentiam illorum suppositorum, et secundum diffinitionem quam habere possunt secundum esse quod habent in illis. Acceptio autem rerum secundum quod sunt in intellectu,
<--- Page Split --->
est secundum cognitionem quam habent, non secundum quod in se sunt, sed secundum quod accepta sunt per intellectum. Et secundum omnes istos tres modos sunt etiam consequentia accidentia quae vocantur propriae passiones ipsius. Et sic quolibet istorum modorum trium philosophia de ipsis intendit acquirere veritatem. Et hoc est per ductum rationis aliquem qui ad logicam pertinet. Res enim prout habent esse in anima, accidentia habent propria, sicut aliquid esse notum apud hominem, et aliquid esse ignotum: et cum comparata ad invicem in aliquo se conjungant, erit via rationis, procedendo de noto ad ignotum, per compara tionem noti ad ignotum secundum convenientiam vel differentiam noti ad ignotum. Ex quo comprehenditur, quod unum componitur cum alio, et praedicatur de illo: vel unum dividitur ab alio, et removetur ab ipso: secundum enim hunc modum devenitur de uno in alterum. Hoc igitur modo logica est de intentione philosophiae generalis.
CAPUT III.
De utilitate dialecticae.
Summe autem necessaria et utilis est logica philosophiae. Ex quo enim logica docet qualiter ignotum fiat notum, palet quod in nulla philosophia aliquid notum fieri potest nisi per logice doctrinae facultatem. Est enim, ut dicit Boetius in Topicis 1, ratio disserendi, hoc est, docens qualiter de quolibet disserendum est, quae in duas, ut dicit, distribuitur partes, scilicet scientiam inveniendi, quam topicam Graeci vocaverunt : et scientiam judicandi, quam Graeci analytiam, Latini autem resolutoriam nuncupaverunt. Constat autem quod sine dissertatione et inquisitione non venitur de noto ad ignotum : quae dissertio non est nisi inquisitio disserens qualiter no-
tum comparatur ad ignotum, qualiter se habet ad illud, ut causa, vel principium, vel signum, vel conjectura ad illud : vel contrario modo ut repugnans ad ipsum, sine quo in nulla scientia aliquid sciri potest 2. Quoad hoc ergo, quod scientia est docens disserere de omni re, non tantum est utilis in se, sed etiam necessaria est ad omne quod scire intendimus. Propter quod Aristoteles frequenter dicit in diversis libris suis, quod causa erroris antiquorum fuit, quia scientiam logicam non invenerunt sive habuerunt. Docet enim logica principia qualiter hoc et quibus principiis et quibus argumentis de quolibet scibili disserendum est : qui modus nisi sciatur, scibile inveniri non potest ; quia is qui quaerit modum inveniendi scientiam scibilis illius non habet propter quid.
Etiam Aristoteles dicit quod modus sciendi ante scientiam quamlibet discendus est ut per illum modum scientia cujuslibet scibilis inveniatur. Cum enim scientia habitus sit conclusionis, oportet quod concludere sciat ille qui scientiam accipit. Non autem concludere scit, qui nescit quod concludere debeat. Et cum nihil concludi debeat nisi quaestio, porteto quod sciat quid et qualiter quaerendum est id quod concludi intenditur.
Adhuc concludere se nescit qui nescit ex quibus et qualibus et qua conclusione concludendum est. Haec autem omnia nulla docet philosophia nisi tantum logica. Non ergo tantum utilis est et adminiculans ad omnes scientias, sed etiam necessaria. Propter quod nescientes logicam, etiam id quod scire videntur, nesciunt se scire : quia nesciunt qualiter unumquodque sciri oportet, et qualiter probandum vel improbandum est.
Adhuc autem tales in scitis suis nullam habent potestatem, dum nesciunt propter quod scitis suis assentiunt, nec qualiter contradicentibus respondere debeant. Hoc autem scit logicus, si perfecte
<--- Page Split --->
scientiam disserendi de quolibet sit adeptus.
Adhuc autem nesciens logicam, etsi scire aliquid videatur, nescit tamen, sicut jam supra diximus, cum rationem sui sciti nesciat: et se habet ad scitum et ad actum sciendi, sicut ignis ad comburere lignum. Et ideo scientis est (ut in prima philosophia docet Aristoteles 1) posse docere. Docere autem non potest, quâ rationem sciti nescit exponere. Nescit autem exponere sui sciti rationem, qui causas et principia logicae non novit. Erit igitur talis etiam in his quae scire videtur, sicut idiota se habet ad habentem litteram. Talis etiam neque suum neque alterius deprehendit errorem, quia non habet habitum per quem dijudicet utrum recte sciat quod scit, vel non recte.
Adhuc autem per hoc quod inveniendi quodlibet scitum scientia est per habitudines unius ad alterum, quae topicae sive locales vocantur, quibus intellectus vel opinio vel fides vel existimatio vel suspicio locatur in alio, quod jam intus habetur in animo quaerentis. Sine logica nec ad inquirendum, neque ad inveniendum aliquid procedi potest : nec etiam quando quaesitum invenitur, sciri potest an inventum vel non inventum sit. Manifestum est igitur, quod etiam quoad hoc logica non tantum utilis est, sed necessaria etiam est ad omnem philosophiam:
Adhuc autem etiam per hoc quod judicandi scientia est (quia id quod inventum est, dijudicatur an recte per sua principia scitum sit) necessaria ad omnem philosophiam est logica scientia. Hoc autem docet logica dupliciter, resolvere docens scitum in principia, scilicet consequentiae quae sunt in figuris et modis consequentiarum syllogisticarum : et in principia realia ejus quod sequitur sicut in causas immediatas et essentiales et convertibiles cum eo quod scitum est per conclusionem : quo judicio omne quod
scitur, quasi ponderatur, ad aequilibrum rationis reducens omne quod in omnibus physicis quaeritur ad sciendum.
Est autem non tantum necessaria, sed Utilitas ejus. etiam utilis haec scientia 2, sicut bonum est felicitas hominis secundum optimae partis animae hominis perfectissimum actum, hoc est, secundum intellectum contemplativum : nec contemplari poterit intellectus, nisi noverit contemplationis principia, et sciat invenire quod quaerit contemplari, et dijudicare idipsum quod jam contemplatur inventum 2. Patet conclusio; quod prae omnibus utilis est ad felicitatem haec scientia, sine qua non attingitur felicitatis actus, et per quam ipse felix actum non impeditae recipit operationis. Haec enim scientia à phantasiis (quae videntur et non sunt) liberat, errores damnat, et ostendit falsitates, et lumen dat rectae contemplationis in omnibus. Prae omnibus igitur consideranda est haec scientia.
CAPUT IV.
De quo sit logica ut de subjecto ?
Cum autem logica sit scientia contemplativa, docens qualiter, et per quae devenitur per notum ad ignoti notitiam, oportet necessario quod logica sit de hujusmodi rationis instrumento, per quod acquiritur per notum ignoti scientia in omni eo quod de ignoto notum efficitur. Hoc autem est argumentatio, secundum quod argumentatio est ratiocination mentem arguens et convincens per habitudinem noti ad ignotum de ignoti scientia. Inter species autem argumentationis praecipua est syllogismus. Propter quod quidam dixerunt quod logica tota est de syllogismo et partibus syllogismi 1 : determinantes commune subjectum logicae secundum id quod est subjectum principale. Non enim de omnibus fides esse poterit per syllogismum, propter hoc quod dis-
<--- Page Split --->
cursus syllogisticus non est nisi ab universali universaliter accepto : quod in multis scientiis esse non poterit, ut in rhetoricis. Propterea quod in illis praeipue locales habitudines attenduntur, a quibus per enthymemata concluditur id quod quaesitum est. Cum igitur logica, ut dicit Aristoteles, det omni scientiae modum disserendi, et inveniendi, et dijudicandi quod quaesitum est : oportet quod de tali sit ut de subjecto, quod omnibus in omni aequaliter applicabile est. Sunt autem adhuc quaedam in quibus ex singularibus quaerimus invenire quod ignotum est, sicut in experimentalibus, in quibus utimur vel syllogismo vel inductione ad universale accipiendum, et non possumus uti syllogismo perfecto. Propter quod syllogismus commune subjectum logicae esse non potest. Propter hoc etiam in logicis quae ab Antiquis scriptae sunt, non solum docetur quid syllogismus, et qualiter, et ex quibus sit : sed hic etiam docetur quid argumentatio, et quae partes, et species ejus.
Sunt tamen qui logicam interpretantur idem quod sermocinatem, dicentes logicam generalem idem esse quod sernocinatem scientiam, sub qua dicunt contineri grammaticam, poeticam, et rhetoricam, et eam quam vocant dialecticam. Et ideo dicunt logicae generalis subjectum esse sermonem, prout est designativus rerum quae significantur per ipsum. Quam opinionem impugnat Avicrnna 1 dicens, quod sermo de se nihil significat : si enim aliquid de se significaret, semper et apud omnes illud significaret : quod falsum est. Significationem ergo accipit a placito instituentis. Non ergo significat nisi secundum quod conreptus est in intellectu instituentis. Tali autem sermone (secundum quod sic significativus est concepti) utitur homo ad scipsum et ad alium. Propter quod dicit Damascenus, quod in duo dividitur, scili-
cet in encordialem, hoc est, sermonem interius in mente dispositum, et in eum qui ex signis, qui angelus intelligendo est sui cordis nuntius, quia conceptus cordis nuntiat ad alterum. Propter quod logicus et ad se et ad alterum utitur sermone per accidens, et non per se : quia sine sermone designativo procedere non potest ad notitiam ejus quod ignotum est. 2 Ratiocinatione autem utitur per se ad notitiam faciendam ejus quod declaratum est. Propter quod cum logici intentio sit docere ea, per quae per se venitur in notitiam ignoti per quod notum est, logicae subjectum est argumentatio : quia per argumentationem efficitur id quod intenditur.
Adhuc sermo incomplexus quamvis designet aliquid apud intellectum simplicem, tamen fidem non facit an aliquid sit vel non sit, quia non aliquid esse significat vel non esse. Non autem venitur ad notitiam ignoti nisi per aliquid, quod de ignoto fidem facit, quod ita sit vel non sit. Sermo igitur incomplexus non potest esse instrumentum per quod de ignoto intellectus ad notitiam deducatur : quod principaliter intendit logicus. Sermo igitur incomplexus non assumitur a logico nisi per accidens, in quantum est pars sermonis complexi, qui est intellectus compositi designativus.
Amplius sermo complexus in eo quod complexus est, nec significat esse vel non esse : si enim hoc esset, omnis sermo complexus rem esse vel non esse significaret : et sic oratio deprecativa, vel optativa, vel subjunctiva, rem esse vel non esse significaret, quod falsum est. Sermo ergo complexus per hoc quod enuntiativus est, rem esse vel non esse signifificat : per hoc autem quod rem esse vel non esse significat, non habet arguere et fidem facere de enuntiato. Per hoc igitur quod enuntiativus est, non est instrumentum per quod logicus consequatur id
<--- Page Split --->
quod intendit. Fidem autem facit per hoc quod ad formam argumenti collectivus est. Argumentatio igitur logici instrumentum est. Logica autem generalis et docens de hoc est ut de subjecto, per quod utens logicus in scientiam venit ignoti per notum. Argumentatio igitur logicae docentis proprium subjectum est. Et haec est trium Philosophorum sententia, Avicennae scilicet, Alfarabii, et Algazelis.
Utuntur tamen sermone omnes sermocinales scientiae, grammatica scilicet, poetica, et rhetorica, et ea quae vocatur logica. Grammatica prout modus intelxionum et constructionum intellectus simplicis et compositi complexe designativus existit simpliciter absque eo quod sciat de significato utrum sit vel non sit. Poetica autem utitur eo prout modulus pronuntiatus delectatione, vel abominatione provocat audientem ad aliquid faciendum vel fugiendum, propter quod ex variis compositis et secundum metalogiam sive fabulam fingit tentans mendacia quae provocent audientes. Rhetorica autem sermone utitur prout est designativus ejus per quod persuadere intendit. Solus autem logicus sermone utitur prout est pars instrumenti, per quod solum fides fit de incognito, cum notitia ipsius ex noto arguitur per complexionem argumenti. Propter alterum ergo sermone utitur, et non propter seipsum.
Hujus autem probatio est, quod notum (per quod ignoti scientia accipitur) dupliciter consideratur, scilicet prout est res extra animam noscentis accepta, et prout est notio quaedam in anima noscentis. Non autem facit notitiam ignoti prout est res extra animam noscentis accepta, sed potius prout est notio rei in anima noscentis existens: sic enim significativa est et illativa ejus quod ignotum est: quod ignotum ipsi aliquo modo percipit intellectus perfecta comprehensione. Hoc ergo modo voces significativas rerum considerat logicus et non aliter. Dico autem perfecta comprehen-
sione: quia sunt forte quidam adeo perspicaes, quod ex intellectu unius vocis complexae statim de ignoto lidem concipiunt: sed hoc est imperfectum, et non generale. Et ideo non sufficit, sed opus est argumentatione perfecte hoc faciente.
Si quis autem quaerit unde efficiatur notum id, ex quo ignoti accipitur scientia et fides, hoc nihil est quaerere: quia in quolibet aliquid per se notum est homini et naturae insitum, per quod ignoti potest accipere scientiam. Aliter enim homo nullius esset perceptibilis scientiae vel disciplinae, sicut nec brutum animal, si prima cognoscendi principia per seipsa non incessent homini. De argumentatione igitur vel syllogismo est logica tota ut de subjecto. De aliis autem vocibus incomplexis est propter illam.
CAPUT V.
De divisione logicae, et quae sint partes ipsius, et de voce significante ad placitum, quid et qualiter significet,
Divisio autem logicae, et quae sunt partes ipsius, ut dicunt Avicenna et Alfarabius, accipienda sunt ex intentione ipsius. Sicut vero jam ante dictum est, logica intendit docere principia per quae per id quod notum est, devenire potest in cognitionem ignoti. Est autem incomplexum, de quo quaeritur quid sit: aut complexum, de quo quaeritur an verum vel falsum sit. Sciri autem non potest incomplexum de quo quaeritur quid sit, nisi per diffinitionem. Complexum autem, de quo quaeritur an verum vel falsum sit, non potest sciri nisi per argumentationem. Iste ergo sunt duae partes logicae. Una quidem ut doceantur principia per quae sciatur diffinitio rei et quidditas: ita quod per principia illa doceatur quae sit vera rei diffinitio, et quae non, et quae videatur esse et non sit. Alia vero ut doceantur principia qualiter per argumentationem probetur enuntiationis veritas vel falsitas. Et ut doceatur illius argumentationis forma, quantum ad figuram
<--- Page Split --->
et modum, et quietationem seu complexionem : et ut doceatur ejusdem argumentationis materia. Et ut doceatur quae videatur esse argumentatio, et non sit : eo quod apparentiam aliquam quidem habet, sed veram existentiam non habet. Et ut doceantur cautela quibus opponens vel respondens per aliquam occasionem impediatur vel commoveatur a conjectu veritatis, vel ad hoc quod perfecte videat veritatem et non divertat ab ipsa.
Sed prima harum partium 1 vel ab Antiquis tradita non est, vel ad nos non pervenit. Hanc etiam partem dicunt Avicenna et Alfarabius ad Arabes non pervenisse.Dicit tamen Aristoteles in plerisque locis hanc causam erroris fuisse Antiquis : quia artem diffiniendi non habebant. Quod autem quidam dicunt hanc tradidisse Aristotelem in sexto Topicorum, frivolum est : ibi enim partem diffiniendi non tradidit, sed docet terminare problema illud quo quaeritur quid insit ut diffinitio. Adhuc autem quidam alii dicunt haec pertinere ad metaphysicam, et Aristotelem hanc tradidisse in septimo et octavo primae philosophiae : sed hoc absurdum est. Aristoteles enim ibi docet quae sint diffinientia tam substantiam quam accidens, et quae sit diffinitio physica, et qualiter diffinitio est unum et non multa, et talia hujusmodi. Sed qualiter diffiniendo respondetur ad quaestionem qua quaeritur quid est res per essentiam et quidditatem, non docet : quia hoc ad logicam pertinet, et non ad primam philosophiam. Patet igitur, quod haec pars nondum ad nos pervenit. Sunt et harum partium subdivisiones quae exequitur logica : de quibus in sequentibus erit tractatus.
Quia autem logica omnia considerat prout sunt in anima sive in intellectu ejus, qui quaerit per notum sibi venire in notitiam ignoti : gratia horum consi-
derat de voce significante ad placitum, et quid et qualiter significet : quod antiquiores Peripateci (ut dicunt Alfarabius Quinquemodidiis signifiet Alqazel) in quinque modis distinxerunt. cent voces significative Primo quidem et principaliter dictio significat id ad quod prima institutione significare est instituta, ut homo hominem, et domus domum, et sic de aliis. Secundo modo significare dicitur quod ex consequenti supponitur in ipsa, sicut domus significat fundamentum et parietem, et quodlibet totum integrale sic significat suas partes integrales et principales. Tertio modo quando res comitatur significationem ipsius : sicut si paries est, fundamentum esse significat, et si tectum est, fundamentum et parietem esse significat. Quarto quando unum est in intellectu alterius, sicut homo significat animal, et significat rationale. Et ad hunc modum reducitur, quod accidens et passio significat subjectum, sicut simus significat nasum, et sicut album significat corpus terminatum, et caetera hujusmodi. Quinto sicut oppositio significat oppositionem, et oppositum significat oppositum : sicut disgregatio albi significat aggregationem nigri, et motus ad centrum frigidi significat motum a centro calidi, et caetera hujusmodi. Et hoc ad logicam pertinet per hoc, quod logica est disserendi scientia : disseri autem non potest, ut dicit Aristoteles3, nisi detur quod nomina aliquid significant, eo quod non significant infinita. Gratia hujus etiam considerat de communibus et vocibus incomplexis.
Complexio autem et incomplexio non vox duplex: complexa, accidunt rei secundum quod res est, nec incomplexa. etiam voci secundum quod est vox : sed accidunt voci secundum quod refertur ad intellectum simplicem vel compositum. Simplicem autem dico intellectum, qui simplex unius rei est intuitivus. Talis enim intellectus non significatur ad alium, nisi voce sive dictione incomplexa.
<--- Page Split --->
Compositum autem dico intellectum, qui accipit rem unam in alia vel ut divisam ab alia : qui intellectus voce incomplexa designari non potest, sed potius complexa : sicut homo est animal, vel homo ambulat, vel homo non est lapis, et hujusmodi. Propter quod diffinientes incomplexum veteres Peripatetici dixerunt, quod dictio significativa ad placitum incomplexa est 1, cujus partes nihil significant de intentione 2 totius : sicut cum dicitur homo, pars ita quae est ho, et pars alia quae est mo, nihil significant de hominis intentione. Quod si etiam nomen aliquod rei unius simplicis sit compositum, sicut Adeodatus, tamen, secundum quod unius simplicis rei nomen est, incomplexa dictio est. Et hoc quod dico Adeo, et hoc quod dico datus, nihil significant de intentione totius nominati per hoc nomen Adeodatus. Complexa autem dictio est, cujus partes aliquid significant de intentione totius, sicut cum dicimus, homo ambulat ; et haec dictio homo, et haec dictio ambulat, aliquid significant de intentione hujus complexi, homo ambulat.
Adhuc autem vox secundum quod refertur ad intellectum ejus qui quaerit invenire ignotum per notum, habet quod dividitur in commune, seu universale : et proprium, sive singulare : talium enim nihil accidit ei secundum quod ad rem designatam refertur. Res enim omnes sunt singulares quae cadunt sub sensu et secundum quod constituuntur a natura : et commune quod est in eis, accipitur ab intellectu. Et ideo dicunt Aristoteles 3 et Boetius, quod universale est dum intelligitur, singulare vero dum sentitur. Commune tamen quod est in eis, est tribus modis, scilicet id quod est actu in pluribus, ut homo quod actu divisibile est in plures, ita quod totum est in singulis per naturam et rationem : et id quod actu est in uno, aptitudine vero naturae potest esse in pluribus, sicut hoc commune quod
est sol : et id quod nec actu est in pluribus, nec in aliquo vel uno solo, sed aptitudine non repugnat et ratione quin possit esse in multis, sicut eptangulum si ponimus, nihil esse eptangulum secundum actum, tamen secundum aptitudinem est et potest esse in multis. Et ut generaliter dicatur, omne nomen vel dictio, quod imponitur a forma communicabili multis, sive illa forma sit accidentalis, sive substantialis, commune est et universale, sive secundum actum multis communicetur, sive non.
Proprium autem sive singulare est quod imponitur a forma accidentali significante accidentium collectionem quam impossibile est inveniri nisi in uno solo, ut socratitas, vel platonitas : quae ex parentibus subjectis, et loco nativitatis, et aliis hujusmodi, non nisi uni convenire potest, et impossibile est ut in alio reperiatur. Et hoc dupliciter fit : vel enim fit nomine proprio, vel nutu demonstrationis ad hoc singulare, ut cum dicimus, hoc lignum, vel hoc album : hoc enim sic est hoc, quod non potest esse aliud.
Adhuc dictio sive vox significativa est articulata, non ex hoc quod refertur ad rem designatam, sed ex hoc quod est in intellectu quaerentis scire ignotum per notum : licet etiam quaedam ipsius sit nomen, quaedam autem verbum. Pronomen autem (sicut et nomen suum testatur) vice nominis in supponendo accipitur : et participium cum suppletione verbi substantivi in apponendo vel praedicando supplet vicem verbi : sicut cum dicitur, homo est amans, vel homo amat, vel homo fuit amans, vel homo amavit, vel homo erit amans, vel homo amabit. Caeterae autem partes indeclinabiles sine adjunctis nullum habent intellectum : ut si dicatur, homo est in, non intelligitur nisi addatur in quo sit, ut in domo. Et similiter cum dicitur, homo est supra et non addatur supra quid ; et si dicatur, homo
<--- Page Split --->
autem, et non addatur cui adverset conjunctio : vel si dicatur, homo ergo, nisi addatur quid inferatur. Nomen autem, ut in sequentibus habebitur, significativum est ad placitum sine tempore1.verbum autem cum tempore quod ei subjicitur. Idem praedicatur, vel dicitur, vel negatur, vel affirmatur uni.
Adhuc autem voci significativae ad placitum secundum quod est in intellectu quaerentis scientiam ignoti per notum, accidunt quinque, scilicet quod sit univoca, et quaedam diversivoca, quaedam autem multivoca, etiam quaedam æquivoca, quaedam vero analoga sive proportionata, quæ apud Arabes vocantur convenientia. Univoca autem sunt, quæ a tali forma imposita sunt, ad quam omnium participantium eam est respectus unus secundum rem et rationem sine magis et minus: sicut animal participatur a speciebus animalium, et homo participatur ab individuis quæ sunt sub ipso. Diversivoca autem sunt diversa nomina unius et ejusdem rei secundum substantiam: eo quod instituens nomina illa instituendo diversis rei proprietatibus fuit affectus, ut ensis, mucro, spata, gladius, vestis, tunica, et hujusmodi. Multivoca sunt diversarum rerum diversa nomina: eo quod instituens diversis diversarum rerum proprietatibus instituendo fuit affectus, ut equus, et asinus. Æquivoca sunt quando unum nomen diversis secundum diversam rationem impositum est: eo quod una aliqua proprietas inventa in diversis afficit instituentem; quæ tamen proprietas non per unam rationem est in illis, ut canis, quod nomen est impositum latrabili, et stellæ cœlesti, et marino pisci propter unam proprietatem inventam in illis, quæ est omnia hæc esse mordacia, cum tamen non una ratione mordacia sint. Analoga autem sunt proportionaliter dicta, ut Arabes dicunt, convenientia: et sunt media inter univoca et æquivoca, quæ sunt imposita
diversis secundum esse et substantiam per respectum ad unum cui proportionantur, sicut ens, quod dicitur de substantia primo et principaliter, et de accidente secundario, quia est aliquid entis : et quantitas dicitur ens, quia est mensura entis : et qualitas dicitur ens, quia est dispositio entis. Et hoc, ut dicit Joannes Damascenus in logica sua, fit tribus modis, scilicet proportione ad unum subjectum, ut ens : et proportione ad unum efficiens actum, ut medicus dicitur vere medicus qui secundum eam quæ in ipso est medicinam operatur : et medicus dicitur idiota, medicum per experta vel experimenta imitans in opere medicandi, et non secundum eam quæ in ipso sit artem medicinæ : et medicus dicitur instrumentum medicinæ per quod fit medicatio, ut clyster, vel embotum, vel aliud hujusmodi : tertio proportione ejusdem, sicut sanum quod principaliter consistit in æqualitate complexionis animalium, et est in cibo sicut in conservante eamdem sanitatem, et in urina sicut in indicante, et in aere vel in loco sicut in fovente, et similiter est in aliis. Hæc autem omnia de logicis extracta sunt : eo quod hæc conveniunt voci significativæ et articulate, secundum quod per institutionem afficit intellectum ejus, qui per notum certificari quærit de ignoto. Volumus enim secundum consuetudinem quam in aliis habemus, omnia quantum possimus ponere, quæ ad illuminationem pertinent doctrinæ 2.
CAPUT VI.
De parte logicæ quæ certificat incomplexum, et de requisitis ad veram diffinitionem, ejusque peccatis, ac de modis diffinitionis.
Ex his autem quæ dicta sunt patet, quod si quis quærit scire incomplexum quod ignotum est, per id quod non potest sibi esse ignotum, non potest inve-
Analogia fit tribus modis.
1 Cf. I Peritherm. cap. 3. 2 Et hæc erit consuetudo D. Alberti in om-
<--- Page Split --->
nire notitiam ejus nisi per diffinitionem vel aliquid aliud quod diffinitionem imitatur incomplexi aliqua declaratione. Hujus autem principia et regulae sunt quinque, et quinque corruptiones. Primum quidem, quod omnia posita in diffinitione sunt substantialia et substantialiter in diffinito existentia : quia diffinitio dicitur id quod omnes fines essentiae diffinit, conjungit et unit, et explicat quae sunt principia diffiniti sive esse diffiniti, scilicet essentiam, potentiam, et ultimum actum complentem esse diffiniti, sicut dicimus animal rationale, mortale, voluntarie mobile, diffinitionem esse hominis. Animal autem secundum quod in se includit corpus animatum sensibile et substantiam, prima potentia est, in qua inchoatum est esse hominis. Haec autem inchoatio per rationale determinata est essentialiter ad actum rationis. Per mortale autem ad speciem est determinatum, praecipue secundum Stoicos, qui calodaemones et cacodaemones animalia rationalia, corpora aerea, et vita immortalia esse dicebant, ut dicunt Themistius et Apuleius. Per hoc autem quod mobile voluntarie dicitur, separatur ab aliis quae apta a natura et phantasia sunt ad motum. Et hoc est primum.
Secundum autem est (quod Aristoteles docet in Metaphysicis 1) quod ultima differentia sit cum diffinito convertibilis, quae totam diffinitionem facit esse convertibilem : sicut hoc ipsum quod est voluntarie mobile, convertitur cum homine secundum quod voluntas sonat appetitum qui est in ratione.
Tertium autem, quod prius positum in diffinitione, se habeat ad sequens, sicut potentia propinqua ad actum, et sicut determinatum ad determinans, et sicut distinctum ad distinguens, sicut animatum ad sensibile, et sicut sensibile ad rationale, et sicut mortale ad rationale, et sicut mobile voluntarie ad mortale : ita
quod in uno motu generationis semper posterius procedat ex antecedente.
Quartum est, quod diffinien s primum sit per se notum apud eum qui quaerit cognoscere diffinitum et in substantia et potestate ; quia nisi sit notum in substantia, non potest esse principium cognitionis ignoti : et nisi sit notum in potestate, non potest per divisionem ipsius veneri diffinitio ejus quod quaeritur cognosci.
Quintum autem, quod diffinitio dicat totum esse diffiniti : quia aliter non attingeret a fine usque ad finem in quidditate et esse diffiniti, et sic verum nomen diffinitionis non haberet. Et per hoc habet diffinitio, quod est unum et non multa, sicut motus est unus et non multus, qui est a prima potentia per viam mediam usque ad ultimum actum. Haec igitur diffinitive considerata faciunt talem diffinitionem, quod vere et totum certificat diffinitum.
Peccata ipsius sunt et quinque his opPeccatadifinitionisposita, quamvis quodlibet peccatorum sit suntquinque. multis modis : sicut et in aliis in quibus bonum fit ex una re et causa, malum autem omnifariam et modis infinitis, ut dicit Pythagoras 2. Primum ergo peccatum est, si per accidentale unum vel per accidentalia plura vel omnia, notitia essentialis quaeratur diffiniti : sicut si dicam, quod homo est animal risibile, vel quod sol est (ut dicit Empedocles) res alba calida.
Secundum peccatum est, si ultima differentia sit non convertibilis : tunc ipsa praecedentia quae in plus sunt, per differentiam ultimam non determinantur ad esse diffiniti nisi in potentia : nec quidditas et esse diffiniti scitur per ea scientia universali, sed in potentia, non in actu : et sic non perfecte scitur esse diffiniti.
Tertium peccatum est , si inordinate ponantur in diffinitione quae ponuntur :
1 ARISTOTELES, 7 Metaphys. tex. com. 42. 2 Notum est effatum : Bonum est ex integra causa, malum ex quovis defectu, seu, ut a S. Tho-
<--- Page Split --->
sic enim actus significaretur præcedere potentiam in eodem : quod nunquam contingit in aliquo esse difiiniti, in quo est potentia et actus. In omnibus enim talibus potentia immediate præcedit actum : et ideo per talem diffinitionem esse (sicut est) diffiniti non declararetur. Et hujus exemplum, sicut si dicam, quod homo est vivum, rationabile, sensibile.
Quartum peccatum est, quod primum diffiniens sit non per se notum in substantia et potestate.Et hoc contingit quatuor modis : quia cum diffinitur per id quod est idem, aut æque ignotum, aut per ignotius illo, aut per id quod non potest esse notum nisi per difinitum, aut per id quod per aliud est notum. Per id quod est idem : exemplum est, sicut quando diffinitur tempus quod est mensura motus : quod enim dicitur de tempore, dicitur de mensura motus : quia tempus nihil aliud est, nisi mensura motus : et qui ignorat tempus, ignorat id quod est mensura motus. Cum vero diffinitur per æque ignotum : est, sicut cum diffinitur albedo per id quod est esse contrarium nigredini : æque enim ignotum est quid sit albedo, et quid sit ejus contrarium, scilicet nigredo. Et sic de diffinitione relativorum per se invicem, sicut inferius in sequentibus erit manifestum 1. De illo autem quod est ignotius : exemplum est, sicut qui diffinit ignem, dicens quod ignis est res inter corpora spiritui vel animæ simillima : diffinit enim ignem per animam, quæ ignotior est quam ignis per substantiam et diffinitionem. De eo quod diffinitur res per id quod non potest cognosci nisi per diffinitum : exemplum est, sicut qui diffinit solem, dicens quod sol est planeta illuminatione sua faciens diem. Cum enim dies sit mora luminis solis super nostrum hemisphaerium . constat quod illuminatio diei cognoscitur per diffinitum : et sic circularis erit diffinitio, quod valde est inconveniens 2. Omnia autem conveniunt in uno, scilicet
quod diffinitur res per id quod per aliud debet esse notum : sic enim nunquam stabit, sed semper diffinitur per aliud, et ibitur in infinitum.
Quintum peccatum est, quod diffinitio non dicat totum esse diffiniti : si enim non totum diceret et explicaret, non diceret quid est esse diffiniti, et non certificaret diffinitum nisi in parte. Sicut qui diffiniens triangulum, dicit quod triangulus est figura trium angularum tres angulos habens æquales duobus rectis. Cum enim non ponatur in diffinitione, quod triangulus est figura rectilinea habens tres angulos æquos duobus rectis, non dicitur totum esse diffiniti : potest enim esse figura trium angularum habens tres angulos majores tribus rectis, si ex arcubus sit composita figura triangula. Alia etiam de causa peccat dicta diffinitio : quia ponit quod non est essentiale diffiniti. Habere enim tres angulos æquos duobus rectis, non est essentiale constituens triangulum rectilineum, sed est passio essentiam diffiniti consequens. Aliud exemplum ejusdem (et est convenientius isto quod dicitur) est, quod circulus est figura plana una linea contenta. Hæc enim diffinitio non totum dicit esse diffiniti : quia de eo quod est principium formale circuli, et ex quo producitur, non facit mentionem, hoc est, de centro. Perfecta ergo erit si sic dicatur : circulus est figura plana una linea contenta, in cujus medio punctum est, a quo omnes lineæ ad circumferentiam productæ in continuum et directum sunt æquales. Hæc ergo sunt quæ in diffinitionibus sunt attendenda et cavenda, si per diffinitionem debeat certificari diffinitum.
Sunt tamen aliae quaedam notificationes, non propriae diffinitiones, datae aliquando per materiam, aliquando per efficientem tantum assignatae, quae nisi reducantur ad diffinitiones quae per genus et essentiales differentias datae sunt, diffinitiones dici non possunt, sed quales-
<--- Page Split --->
cumque notificationes. Reducantur autem hoc modo, quod materia non ut materia simplex accipitur, sed prout ipsa est prima potentia ad esse. Sic enim accipitur secundum quod in ipsa est jam forma essentialis inchoata, et in qua potestate formali sunt inchoatae constituentes et dividentes differentiae. Sicut si dicatur, quod homo est constitutus ex corpore et anima rationali : tunc enim corpus non absolutum a forma sumitur, sed potius dicitur animatum sensibile : quod animatum sensibile est, ex cujus potentia et inchoatione producitur rationale. Et sic redit ad illam diffinitionem quae est ex genere et differentia : quia corpus animatum sensibile est animal, et animatum anima rationali est rationale. Quae autem per efficientem datur, est, ut si dicatur, quod homo est quod generatur ab homine. Tunc enim agens non sumitur ut efficiens tantum, sed ut agens secundum formam et univoce. Univoce autem agens, dat formam secundum quod de potentia formali exit ad actum. Unde generatum ab homine non est vivum et animal simul, nec animal et homo simul secundum actum : sed primo vivum in actu, et potentia sensibile : secundo sensibile in actu, et potentia rationale. Et etiam diffinitio per causam efficientem data, reducitur ad eam quae est ex genere et differentia. Aliter accepta causa efficiens, erit de essentia diffiniti, et non certificabit ipsum.
Omnis autem alia incomplexi declaratio quae fit per accidentalia, non est diffinitio, sed descriptio vocatur. Talis autem declaratio non debet fieri per accidentalia communia, quia haec convertibilia non sunt : sed per accidentalia propria, quia de illis intelligitur quod Aristoteles dicit 1, quod accidentia sive accidentium cognitio maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Haec enim sunt accidentia naturae, et de ipsius naturae aptitudine procedunt, et ideo substan-
tiam notificant, sicut saepe id quod prius est cognoscitur per id quod est posterius, non simpliciter, sed quoad nos. Hoc autem in sequentibus erit manifestum. Talibus tamen utitur logicus in accipiendo notitiam ignoti,sicut etiam utitur aliis argumentationibus in accipiendo notitiam complexi, quae sunt minus certificantes quam syllogismus.
Aliis autem declarationibus utitur logicus quandocumque sunt majoris declarationis quam ipsum nomen vel dictio incomplexa, cujus quaerit notitiam : quae quamvis non perfecte certificent, tamen aliquo modo declarant id quod quaeritur. Et quia, sicut dicit Ptolemaeus, stultus est qui quando non perfecte potest cognoscere quod quaerit, abjicit id per quod cognoscere potest de quaesito conjectans. Talium igitur regulas et principia dare est logici ad incomplexi cognitionem, per quae a principiis per se cognitis incipiat et deveniat in cognitionem eorum quae quaeruntur : non enim omnia possunt esse incognita : quia sic quaerendo procederetur in infinitum 2. Principia enim prima sunt quasi semina per naturam cognitioni hominis inserta, ex quibus quasi seminibus magni oriuntur fructus scientiarum de his quae cognoscuntur per ipsa : primis enim positis per divisionem, cognoscitur quid potentia sit in ipsis. Et etiam divisio producit usque ad ultimum ; propter quod ipsa divisionis scientia necessaria est logico, ut dicit Boetius.
CAPUT VII.
De parte logicæ qua certificatur quæstio de complexo et de necessitate totius logicæ, et quod varietur modus sciendi secundum diversitatem materiarum in quibus quaeritur scientia.
Sicut autem logicus docens quaerere
<--- Page Split --->
scientiam incomplexi 1, docet instrumentum quo accipiatur notitia illius secundum diffinitionem, et ea quae ad diffinitionem faciunt, et quae diffinitionem circumstant, et quae diffinitionem perficiunt, et ea quae diffinitionem mutant : sic docens accipere scientiam complexi, docet syllogismum qui est illius proprium instrumentum, et docet alias species argumentationum, et principia syllogismi, et ea quae circumstant ipsum, et principia ipsius, et partes, et materiam in qua poni potest forma syllogismi, et aliarum argumentationum forma, et quae syllogismum immutant. Et ideo ea de quibus habet tractare logicus, secundum ista dividuntur et multiplicantur.
Ejus complexi cujus potest accipi scientia, non est differentia : quia sola indicativa oratio est, cujus est esse verum vel falsum. Et ideo tantum illius scientia potest accipi : quia scientia tantum veri est 2. Sed haec est duplex, categorica scinthignisuslicet, et hypotethica : sive (ut Arabes dicunt) enuntiatio et conjunctio : propter quod duas species docet constituere syllogismorum. Docet enim constituere syllogismum categoricum, et syllogismum hypotheticum, quamvis hypotheticus ad categoricum habeat reduci.
Constructio autem syllogismi dupliciter fit, ut jam diximus in antehabitis, ad inveniendum scilicet, et judicandum. Invena. n. tisusustio autem esse non potest, nisi per habicendum, sectudinem noti ad ignotum, quae habitudo topica est et in topicorum scientia docetur. Judicandi autem scientia per resolutionem inventi est, quod resolvitur aut in formalia syllogismi principia, aut materialia, quae sunt principia certificantia rem per hoc quod sunt causae ejus quod sequitur, et illatum est. Et duae sunt partes, priorum scilicet Analyticorum, et posteriorum Analyticorum : et docere principia et regulas istorum logici proprium est.
Ne autem fiat deceptio circa ea quae
dicta sunt, inventa est scientia de sophisticis elenchis. Adhuc autem ne fiat impedimentum ex parte ejus qui quaerit accipere, inventae sunt cautelae tentatoris, in quibus omnibus doctrina logici est, ut scientia complete accipipossit enuntiationis, cujus scientia quaeritur per argumentationem.
Quia vero syllogismus non scitur an sit Necessitas illius partis compositum et complexum quid, nisi scialogicae. tur ex quibus et quot et qualibus est, et qualiter conjunctus, ideo habet agere logicus de enuntiatione et partibus et qualitatibus et compositione enuntiationis. Et in his perficitur opus logicum : quae omnia fiunt actu rationis, qui est ratiocinatio, qui actus discursus rationis est ex uno ad aliud. Et ideo tales scientiae a Dionysio vocantur discursivae disciplinae. Non autem potest sic ex uno in aliud discurrere ratio, nisi prius accipiat unum in alio esse divisum per se vel per accidens. Et hoc esse non potest, nisi accipiatur unum esse ordinatum ad aliud per se vel per accidens. Ordo autem est prioris et posterioris secundum naturam et esse : et sic accipit universale et particulare per se vel per accidens. Et sic invenit modum praedicandi unum de altero, vel negandi. Et quoad ordinem inventa est scientia Universalium, et scientia Praedicamentorum. Et quoad modum educendi unum de alio, inventa est scientia divisionum. Rationis enim opus est ordinare, componere, et colligere, et resolvere ea quae collecta sunt : quo opere utitur quasi instrumento in accipiendo scientiam quando procedit a noto ad ignotum : quorum notitia (si perfecte traditur) praeparatus est logicus ad acceptionem scientiae, dummodo sciat cavere errores et fallacias, de quibus sufficienter instruitur in sophisticis elenchis.
Ha igitur sunt partes logicae quae generaliter habent docere modum accipiendi scientiam de quolibet scibili incomplexo vel complexo. Et hoc jam ante nos de-
scientiam complexi. 2 Cf. 1 Periherm. cap. 4.
Quare inventa sit sophistica et tentativa.
Necessitas illius partis logicae.
Modus acquirendi scientiam variatur secundum materiam in qua quaerritur scientia.
<--- Page Split --->
terminavit Alfarabius. Hic tamen modus secundum materiam in qua ponitur, variatur secundum diversitatem materiae in qua quaeritur scientia. Nam in sermocinalibus aliter est in grammatica, quae dictionum significantium attendit modum tam in flexione quam in conjunctione constructionis. Aliter etiam est in poetica, quae ex fictis et imaginatione movere intendit ad delectationem, vel abominationem, vel appetitum, vel amorem, vel odium. Et ideo fabula et recitatione factorum heroicorum, et in oratione cantu utitur modulato brevi et longo, ut demulceat auditum, ut facilius provoect. Et aliter est in rhetoricis, quae dicendi docent copiam ad persuadendum judicem, ut provocetur ad vindictam vel privationem ejus de quo persuadet, sumens locos rhetoricos tam in persuadendo, quam etiam in con questione et accusatione. Et sunt etiam colores orationis, ut lepida sit oratio, et vigeat accepta propter sermo-
nis culturam. Aliter etiam in laudabilibus et ethicis, in quibus laudis vel vituperationis demonstratione acceptabile et laudabile fit quod proponitur priusquam virtute persuasionis. Etenim in realibus scientiis, aliter est in probabilibus, et aliter in necessariis et demonstrantibus, et aliter in conjectantibus quae non sunt scientiae demonstrationum, sicut in physiognomia, et secunda parte astronomiae, et nicromantia, et aliis hujusmodi scientiis.
Talibus igitur et his quae dicta sunt habitis, perfectum erit omne negotium logicum, quo tradere intendimus methodum, qua omne quod ignotum est, notum fieri potest ex eo quod per se notum est vel positum vel acceptum ut notum. Quadam enim sunt per se nota in quibusdam : quaedam autem sunt accepta ab aliis ut nota, sicut in scientiis conjecturalibus, in quibus nulla sunt secundum rem per se nota.
<--- Page Split --->