D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM

LOGICA.

LIBER PRIMUS

DE PRÆDICABILIBUS

TRACTATUS I

DE NATURA LOGICÆ.

CAPUT I.

Utrum Logica sit scientia et specialis ?

Intendentibus primum de logica, considerandum est qualis scientia sit logica, et an sit aliqua pars Philosophiae, et ad quid necessaria, et cujus utilitatis : deinde autem de quo est, et quae divisio ipsius : ut habitis omnibus partibus ipsius sciatur quando est perfecte vel imperfecte tradita vel descripta. Circa omnia enim haec diversa dicere videntur Antiqui. Quidam enim Antiquorum 1 logicam nullam esse scientiam contenderunt, dicentes non posse esse scientiam id quod est omnis scientiae sive doctrinae modus. Modus autem omnis doctrinae logica est : eo quod aliquo genere persuasionis utitur omnis qui docet, vel astruere conatur ali-

quid : omnis autem persuasio per sermonem logica est, sive syllogismo, sive enthymemate, sive inductione, sive exemplo utatur qui docet vel persuadet. Modus igitur omnis doctrinae logica est. Et sic omnis doctrinae modus est scientia logica. Nulla igitur est doctrina specialis, quae logica sit dicenda. Propter quod et Aristoteles in secundo primae philosophiae suae 2, et similiter Averroes dicunt omnis scientiae modum esse ipsam scientiam quae est et vocatur logica, et quod non simul addisci potest scientia et scientiae modus, sed oportet prius discere modum, et deinde per modum jam perfecte apprehensum, addiscere tentarescientiam.

Sed non satis consideraverunt, quod Qui logica sunt scientia. quamvis scientiae sint multae, et quælibet specialem habeat modum, qui differt

<--- Page Split --->

a modo alterius, sicut et unaquaeque scientia differt ab altera : est tamen unus communis modus scientiae per quoddam commune quod est in omni scientia. Et hoc est quod per investigationem rationis ex cognito devenitur ad cognitionem incogniti : hoc enim fit in omni scientia quocumque modo dicta, sive sit demonstra tiva, sive non demonstrativa. Et gra tia illius communis, est in omni scientia modus unus communis omnis scientiae. Et hic modus est per actum rationis, qui ratiocinationi sive argumentatio est, de cognitione cogniti procedens in scien tiam ejus quod erat incognitum, secun dum quod Isaac in libro de Diffinitioni bus rationem diffiniens, dicit quod ratio est animae intellectualis virtus, faciens currere causam in causatum. Causam ge neraliter vocans et large, omne quod se cundum intellectum simpliciter, vel quod nos antecedit ut cognitum, per cujus co gnitionem ductu rationis devenitur in notitiam incogniti. Hic autem modus quamvis communis sit per hoc quod po nitur in qualibet scientia, tamen secun dum se consideratus et non immixtus scientiis, est quoddam per se distinctum ab omnibus aliis. Et hoc modo conside ratus hic modus, potest esse subjectum scientiae, et scientia specialis de ipso est: in qua tamen scientia eumdem modum observari necesse est, quia scientia talis modi non nisi modo logico doceri potest: ut enim dicit Avicenna 1, modus hic omnibus hominibus (per hoc quod intel lectuales sunt quodammodo per naturam) inditus est. Sed imperfectus est qui in natura est : perficitur autem per artem adhibitam. Id enim quod in natura est, seminarium et imperfectum est, et quasi in potentia existens. Ex hoc enim quod homo intellectualis est et intelligentiae stratum, in quo sternuntur formae intel lectuales in actu luminis intelligentiae, et per intellectum compositivus est unius formae cum alia per compositionem vel

divisionem, fit homo admirativus eorum quae comprehendit accipiendo per sen sum et intellectum, vel per intellectum solum. Per hoc autem quod admirativus est, suspenditur ad inquisitionem, et per inquisitionem comparat unum alteri. Per comparationem autem unius cum altero, ab eo quod est notum deducitur ad igno ti notitiam. Et sic hic logicae modus a natura quidem incipit: perficitur autem arte, et usu et exercitio recipit perfec tionem: sicut et Victorinus optime dicit, quod natura facit habitem, ars facilem, usus autem potentem: sic enim natura perfectae sunt omnes artes et omnes scientiae. Et hinc est, quod ars naturam imitatur. Et sicut dicit Hesiodus: Qui dam per solam naturam in talibus sunt perfecti et boni: quidam autem non per naturam, sed quia Doctores talium in animo ponunt: et illi boni efficiuntur talia in animo ponentes, per comprehen sionem principiorum artis et scientiae: quidam vero tam erronci sunt, quod ni hil talium in se habent, nec ab aliis sus cipere possunt, quos Hesiodus ad verum et bonum cognoscendum reputat inutiles.

Patet igitur quod logica una est specialium scientiarum, sicut in fabrii in qua specialis est ars fabricandi malleum: cujus tamen usus omnibus adhibetur, quae arte fabrii fabricantur. Investigatio enim, sive ratio investigans ignotum per notum, speciale quoddam est, quod passiones habet et differentias et partes et principia : quae dum de ipso probantur, ars et scientia efficitur specialis, cujus usus postea omnibus adhibetur scientiis. Sic igitur patet, quod logica generaliter dicta, scientia est specialis, de qua nunc est tractandum.

CAPUT II.

Utrum logica sit pars philosophiae ?

Hanc autem scientiam qui modus est omnis philosophiae, quidam nullam parNegant logica esse phi sophiae 1 tem.

<--- Page Split --->

tum esse philosophiae contendunt, dicrutes non nisi tres esse partes philosophiae, scilicet physicam, mathematicam sive disciplinabilem, et metaphysicam sive divinam. Cum enim diffinitio dicens quid et propter quid medium sit in scientia, et diffinitio non possit variari nisi tripliciter, scilicet quod aut concipiat materiam sensibilem, quae cum motu est et mutatione ; aut concipiat materiam intelligibilem, cujus essentia non est cum motu et mutatione secundum rationem, quamvis secundum esse sit in materia quae est cum mutatione et motu, sicut est magnitudo et numerus ; aut nec secrudum essentiam, nec secundum esse concipiat materiam sensibilem : videtur quod philosophia non habeat nisi tres partes essentiales, sicut et Aristoteles dicere videtur 1. Propter quod nonnulli logicam scientiam sive rationalem, nullum partem dicunt esse philosophiae.

  1. Addunt etiam ad suae assertionis contrimationem, quod nullius rei modus, cum re cujus modus est, venit in generis sui divisionem. Constat autem, quod logica generaliter dicta modus philosophiae est. Non ergo venire videtur ad philosophiae divisionem, nec videtur in aliqua parte hujus generis quod est philosophia contineri.

Hanc autem opinionem alii quidam impugnantes dicunt philosophiae generalis esse intentionem omnem, omnium quocumque modo entium comprehendere veritatem, quantum homini possibile est comprehendere eam secundum rationem et intellectum. Ea autem quae sunt, dicuntur esse aut ab opere nostro, sive a voluntate, sive etiam ab intellectu scientiam quaerente : aut a natura generaliter dicta, quae ab opere nostro causari non potest. Et cum ea quae a natura sunt, nostrae sint causae scientiae, et non nos sumus causa ipsorum, non potest de illis esse scientia practica. Relinquitur ergo, quod de talibus apud nos non est nisi

scientia contemplativa, quae lumine intelligentiae perficitur. Eorum autem quorum nos sumus causa per voluntatem, non potest esse apud nos scientia speculativa, sed tantum practica. Eadem enim sunt in quolibet scibili principia et causae et elementa cognoscendi, quae sunt principia essendi : quia aliter sequeretur, quod id quod scitur a nobis , non scitur secundum id quod est, sed potius sciretur secundum id quod non est. Et sic falso modo sciretur omne quod scitur, quod absurdum est. Relinquitur igitur quod de entibus a natura causatis, non potest esse scientia per ea quae sunt a nobis, sed potius scientia eorum habetur ex principiis causantibus essentiam et esse eorum in natura, quae non nisi per contemplationem sunt in omnibus. Eorum autem quae sunt a nobis, non potest esse scientia vera apud nos nisi per ea principia quae sunt in nobis, per quae nos sumus causa eorum, quae a nobis sunt : cujus finis non est verum, sed bonum, quod nobis bonum est. Similiter igitur alicujus philosophiae erit intentio comprehendere veritatem ejus quod in nobis est, secundum rationem qua nititur comprehendere veritatem ejus quod rationis ductu via est in omnem cognitionem omnium eorum quorum cognitio fit in nobis per ea quae cognita sunt apud nos, ex quibus nos proticiscimur ad scientiam incognitorum. Erit igitur de intentione philosophiae etiam logica scientia quae est rationalis.

Adhuc autem hujus signum dicunt, quod apud Peripateticos philosophia in tres partes prima divisione divisa est, in physicam scilicet generaliter dictam, et ethicam generaliter dictam, et rationalem similiter acceptam. Dico autem physicam generaliter dictam, quae comprehendit et naturalem et disciplinalem et divinam. Ethicam autem generalem, quae in se continet et monasticam et economicam et civilem. Rationalem autem generalem

<--- Page Split --->

quae comprehendit omnem modum deveniendi de noto ad ignotum quocumque modo: quod permulta genera probationum fit, ut in sequenti ostendetur. Manifestum est igitur, quod logica aliqua pars est philosophiae.

Adhuc autem si aliquid est de intentione philosophiae : tunc hoc maxime de intentione philosophiae erit, sine quo nullus in philosophia in aliquam devenire potest cognitionem. Ignorans autem logicam nullus ignoti perfectam potest acquirere cognitionem, eo quod ignorat modum per quem devenire oportet de noto ad ignoti notitiam. Videtur ergo logicam praecipue esse de intentione philosophiae.

Hanc autem contentionem Avicenna 1 et Alfarabius dicunt esse frivolam et infructuosam. Frivolam quidem, quia in contradicendo sibi intentionem ad idem eodem modo dictum non referunt. Dicentes enim logicam philosophiae partem non esse, realem et contemplativam philosophiam vocant. Contradicentes autem his, et dicentes logicam partem philosophiae esse, omnem comprehensionem veritatis qualiter cumque existentis, sive in se, sive in nobis cognoscentibus vel operantibus, vocant philosophiam. Et sic frivole contendunt non ad idem suam referentes intentionem. Infructuosa etiam hujus contentio, quia de proposita nihil declarat intentione. Et sic nihil prodest ad propositum.

Est igitur logica una partium philosophiae generaliter dictae, quae omnis admirabilis intendit comprehendere veritatem secundum modum, secundum quem possibile est comprehendere eam ex propriis principiis ejus quod admiratur. Hoc enim variatur secundum uniuscujusque scientiae proprietatem. Sicut enim in philosophia reali secundum diversitatem diffusionis ( quae medium in demonstratione est) variatur philosophia, sic in logicis sive rationalibus secundum varia-

tiones ratiocinationis variatur scientia, hoc est, sciendi modus. Si enim ratio procedit ex signis facientibus praesumptionem, erit logicae generalis pars una quae rhetorica vocatur. Si autem procedit ex fictis facientibus delectationem vel abominationem, erit alia pars logicae quae vocatur poesis vel poetica. Si autem procedit ex probabilibus communibus, quae in pluribus inveniuntur, erit pars alia quae vocatur dialectica. Si autem procedit ex causis essentialibus et propriis, erit alia pars quae vocatur demonstrativa. Si ex his quae videntur et non sunt, erit pars alia quae vocatur sophistica. Si autem ex cautelis provocantibus respondentem doceat procedere, erit alia pars logicae generalis quae vocatur tentativa : et sic facile est de omnibus aliis intelligere.

Horum autem quae dicta sunt, ratio- 1 Res tripliciter potest accipi. nem ponit Avicenna dicens res omnes tripliciter esse accipendas, scilicet quod primo accipiantur in essentiae suae principiis : secundo in esse quod habent in singularibus propriis : tertio autem secundum quod acceptae sunt in intellectu. Multa enim secundum essentiae suae principia separata sunt a motu et a materia quae tamen secundum esse sunt vel possunt esse in motu et materia, sicut substantia, unitas, identitas, multitudo, et diversitas,et alia hujusmodi, quae quidem in essentiae suae principiis ingenerabilia et incorruptibilia sunt : et hoc modo secundum Platonem sunt rerum principia formalia, propter quod ingenerabilia et incorruptibilia talia Plato esse dicit. Et si talia dicantur generari vel corrumpi, hoc non erit nisi secundum accidens, hoc est, secundum esse quod habent in generatis et corruptis. Acceptio autem rei secundum esse quod habet in suppositis, erit secundum existentiam illorum suppositorum, et secundum diffinitionem quam habere possunt secundum esse quod habent in illis. Acceptio autem rerum secundum quod sunt in intellectu,

<--- Page Split --->

est secundum cognitionem quam habent, non secundum quod in se sunt, sed secundum quod accepta sunt per intellectum. Et secundum omnes istos tres modos sunt etiam consequentia accidentia quae vocantur propriae passiones ipsius. Et sic quolibet istorum modorum trium philosophia de ipsis intendit acquirere veritatem. Et hoc est per ductum rationis aliquem qui ad logicam pertinet. Res enim prout habent esse in anima, accidentia habent propria, sicut aliquid esse notum apud hominem, et aliquid esse ignotum: et cum comparata ad invicem in aliquo se conjungant, erit via rationis, procedendo de noto ad ignotum, per compara tionem noti ad ignotum secundum convenientiam vel differentiam noti ad ignotum. Ex quo comprehenditur, quod unum componitur cum alio, et praedicatur de illo: vel unum dividitur ab alio, et removetur ab ipso: secundum enim hunc modum devenitur de uno in alterum. Hoc igitur modo logica est de intentione philosophiae generalis.

CAPUT III.

De utilitate dialecticae.

Summe autem necessaria et utilis est logica philosophiae. Ex quo enim logica docet qualiter ignotum fiat notum, palet quod in nulla philosophia aliquid notum fieri potest nisi per logice doctrinae facultatem. Est enim, ut dicit Boetius in Topicis 1, ratio disserendi, hoc est, docens qualiter de quolibet disserendum est, quae in duas, ut dicit, distribuitur partes, scilicet scientiam inveniendi, quam topicam Graeci vocaverunt : et scientiam judicandi, quam Graeci analytiam, Latini autem resolutoriam nuncupaverunt. Constat autem quod sine dissertatione et inquisitione non venitur de noto ad ignotum : quae dissertio non est nisi inquisitio disserens qualiter no-

tum comparatur ad ignotum, qualiter se habet ad illud, ut causa, vel principium, vel signum, vel conjectura ad illud : vel contrario modo ut repugnans ad ipsum, sine quo in nulla scientia aliquid sciri potest 2. Quoad hoc ergo, quod scientia est docens disserere de omni re, non tantum est utilis in se, sed etiam necessaria est ad omne quod scire intendimus. Propter quod Aristoteles frequenter dicit in diversis libris suis, quod causa erroris antiquorum fuit, quia scientiam logicam non invenerunt sive habuerunt. Docet enim logica principia qualiter hoc et quibus principiis et quibus argumentis de quolibet scibili disserendum est : qui modus nisi sciatur, scibile inveniri non potest ; quia is qui quaerit modum inveniendi scientiam scibilis illius non habet propter quid.

Etiam Aristoteles dicit quod modus sciendi ante scientiam quamlibet discendus est ut per illum modum scientia cujuslibet scibilis inveniatur. Cum enim scientia habitus sit conclusionis, oportet quod concludere sciat ille qui scientiam accipit. Non autem concludere scit, qui nescit quod concludere debeat. Et cum nihil concludi debeat nisi quaestio, porteto quod sciat quid et qualiter quaerendum est id quod concludi intenditur.

Adhuc concludere se nescit qui nescit ex quibus et qualibus et qua conclusione concludendum est. Haec autem omnia nulla docet philosophia nisi tantum logica. Non ergo tantum utilis est et adminiculans ad omnes scientias, sed etiam necessaria. Propter quod nescientes logicam, etiam id quod scire videntur, nesciunt se scire : quia nesciunt qualiter unumquodque sciri oportet, et qualiter probandum vel improbandum est.

Adhuc autem tales in scitis suis nullam habent potestatem, dum nesciunt propter quod scitis suis assentiunt, nec qualiter contradicentibus respondere debeant. Hoc autem scit logicus, si perfecte

<--- Page Split --->

scientiam disserendi de quolibet sit adeptus.

Adhuc autem nesciens logicam, etsi scire aliquid videatur, nescit tamen, sicut jam supra diximus, cum rationem sui sciti nesciat: et se habet ad scitum et ad actum sciendi, sicut ignis ad comburere lignum. Et ideo scientis est (ut in prima philosophia docet Aristoteles 1) posse docere. Docere autem non potest, quâ rationem sciti nescit exponere. Nescit autem exponere sui sciti rationem, qui causas et principia logicae non novit. Erit igitur talis etiam in his quae scire videtur, sicut idiota se habet ad habentem litteram. Talis etiam neque suum neque alterius deprehendit errorem, quia non habet habitum per quem dijudicet utrum recte sciat quod scit, vel non recte.

Adhuc autem per hoc quod inveniendi quodlibet scitum scientia est per habitudines unius ad alterum, quae topicae sive locales vocantur, quibus intellectus vel opinio vel fides vel existimatio vel suspicio locatur in alio, quod jam intus habetur in animo quaerentis. Sine logica nec ad inquirendum, neque ad inveniendum aliquid procedi potest : nec etiam quando quaesitum invenitur, sciri potest an inventum vel non inventum sit. Manifestum est igitur, quod etiam quoad hoc logica non tantum utilis est, sed necessaria etiam est ad omnem philosophiam:

Adhuc autem etiam per hoc quod judicandi scientia est (quia id quod inventum est, dijudicatur an recte per sua principia scitum sit) necessaria ad omnem philosophiam est logica scientia. Hoc autem docet logica dupliciter, resolvere docens scitum in principia, scilicet consequentiae quae sunt in figuris et modis consequentiarum syllogisticarum : et in principia realia ejus quod sequitur sicut in causas immediatas et essentiales et convertibiles cum eo quod scitum est per conclusionem : quo judicio omne quod

scitur, quasi ponderatur, ad aequilibrum rationis reducens omne quod in omnibus physicis quaeritur ad sciendum.

Est autem non tantum necessaria, sed Utilitas ejus. etiam utilis haec scientia 2, sicut bonum est felicitas hominis secundum optimae partis animae hominis perfectissimum actum, hoc est, secundum intellectum contemplativum : nec contemplari poterit intellectus, nisi noverit contemplationis principia, et sciat invenire quod quaerit contemplari, et dijudicare idipsum quod jam contemplatur inventum 2. Patet conclusio; quod prae omnibus utilis est ad felicitatem haec scientia, sine qua non attingitur felicitatis actus, et per quam ipse felix actum non impeditae recipit operationis. Haec enim scientia à phantasiis (quae videntur et non sunt) liberat, errores damnat, et ostendit falsitates, et lumen dat rectae contemplationis in omnibus. Prae omnibus igitur consideranda est haec scientia.

CAPUT IV.

De quo sit logica ut de subjecto ?

Cum autem logica sit scientia contemplativa, docens qualiter, et per quae devenitur per notum ad ignoti notitiam, oportet necessario quod logica sit de hujusmodi rationis instrumento, per quod acquiritur per notum ignoti scientia in omni eo quod de ignoto notum efficitur. Hoc autem est argumentatio, secundum quod argumentatio est ratiocination mentem arguens et convincens per habitudinem noti ad ignotum de ignoti scientia. Inter species autem argumentationis praecipua est syllogismus. Propter quod quidam dixerunt quod logica tota est de syllogismo et partibus syllogismi 1 : determinantes commune subjectum logicae secundum id quod est subjectum principale. Non enim de omnibus fides esse poterit per syllogismum, propter hoc quod dis-

<--- Page Split --->

cursus syllogisticus non est nisi ab universali universaliter accepto : quod in multis scientiis esse non poterit, ut in rhetoricis. Propterea quod in illis praeipue locales habitudines attenduntur, a quibus per enthymemata concluditur id quod quaesitum est. Cum igitur logica, ut dicit Aristoteles, det omni scientiae modum disserendi, et inveniendi, et dijudicandi quod quaesitum est : oportet quod de tali sit ut de subjecto, quod omnibus in omni aequaliter applicabile est. Sunt autem adhuc quaedam in quibus ex singularibus quaerimus invenire quod ignotum est, sicut in experimentalibus, in quibus utimur vel syllogismo vel inductione ad universale accipiendum, et non possumus uti syllogismo perfecto. Propter quod syllogismus commune subjectum logicae esse non potest. Propter hoc etiam in logicis quae ab Antiquis scriptae sunt, non solum docetur quid syllogismus, et qualiter, et ex quibus sit : sed hic etiam docetur quid argumentatio, et quae partes, et species ejus.

Sunt tamen qui logicam interpretantur idem quod sermocinatem, dicentes logicam generalem idem esse quod sernocinatem scientiam, sub qua dicunt contineri grammaticam, poeticam, et rhetoricam, et eam quam vocant dialecticam. Et ideo dicunt logicae generalis subjectum esse sermonem, prout est designativus rerum quae significantur per ipsum. Quam opinionem impugnat Avicrnna 1 dicens, quod sermo de se nihil significat : si enim aliquid de se significaret, semper et apud omnes illud significaret : quod falsum est. Significationem ergo accipit a placito instituentis. Non ergo significat nisi secundum quod conreptus est in intellectu instituentis. Tali autem sermone (secundum quod sic significativus est concepti) utitur homo ad scipsum et ad alium. Propter quod dicit Damascenus, quod in duo dividitur, scili-

cet in encordialem, hoc est, sermonem interius in mente dispositum, et in eum qui ex signis, qui angelus intelligendo est sui cordis nuntius, quia conceptus cordis nuntiat ad alterum. Propter quod logicus et ad se et ad alterum utitur sermone per accidens, et non per se : quia sine sermone designativo procedere non potest ad notitiam ejus quod ignotum est. 2 Ratiocinatione autem utitur per se ad notitiam faciendam ejus quod declaratum est. Propter quod cum logici intentio sit docere ea, per quae per se venitur in notitiam ignoti per quod notum est, logicae subjectum est argumentatio : quia per argumentationem efficitur id quod intenditur.

Adhuc sermo incomplexus quamvis designet aliquid apud intellectum simplicem, tamen fidem non facit an aliquid sit vel non sit, quia non aliquid esse significat vel non esse. Non autem venitur ad notitiam ignoti nisi per aliquid, quod de ignoto fidem facit, quod ita sit vel non sit. Sermo igitur incomplexus non potest esse instrumentum per quod de ignoto intellectus ad notitiam deducatur : quod principaliter intendit logicus. Sermo igitur incomplexus non assumitur a logico nisi per accidens, in quantum est pars sermonis complexi, qui est intellectus compositi designativus.

Amplius sermo complexus in eo quod complexus est, nec significat esse vel non esse : si enim hoc esset, omnis sermo complexus rem esse vel non esse significaret : et sic oratio deprecativa, vel optativa, vel subjunctiva, rem esse vel non esse significaret, quod falsum est. Sermo ergo complexus per hoc quod enuntiativus est, rem esse vel non esse signifificat : per hoc autem quod rem esse vel non esse significat, non habet arguere et fidem facere de enuntiato. Per hoc igitur quod enuntiativus est, non est instrumentum per quod logicus consequatur id

<--- Page Split --->

quod intendit. Fidem autem facit per hoc quod ad formam argumenti collectivus est. Argumentatio igitur logici instrumentum est. Logica autem generalis et docens de hoc est ut de subjecto, per quod utens logicus in scientiam venit ignoti per notum. Argumentatio igitur logicae docentis proprium subjectum est. Et haec est trium Philosophorum sententia, Avicennae scilicet, Alfarabii, et Algazelis.

Utuntur tamen sermone omnes sermocinales scientiae, grammatica scilicet, poetica, et rhetorica, et ea quae vocatur logica. Grammatica prout modus intelxionum et constructionum intellectus simplicis et compositi complexe designativus existit simpliciter absque eo quod sciat de significato utrum sit vel non sit. Poetica autem utitur eo prout modulus pronuntiatus delectatione, vel abominatione provocat audientem ad aliquid faciendum vel fugiendum, propter quod ex variis compositis et secundum metalogiam sive fabulam fingit tentans mendacia quae provocent audientes. Rhetorica autem sermone utitur prout est designativus ejus per quod persuadere intendit. Solus autem logicus sermone utitur prout est pars instrumenti, per quod solum fides fit de incognito, cum notitia ipsius ex noto arguitur per complexionem argumenti. Propter alterum ergo sermone utitur, et non propter seipsum.

Hujus autem probatio est, quod notum (per quod ignoti scientia accipitur) dupliciter consideratur, scilicet prout est res extra animam noscentis accepta, et prout est notio quaedam in anima noscentis. Non autem facit notitiam ignoti prout est res extra animam noscentis accepta, sed potius prout est notio rei in anima noscentis existens: sic enim significativa est et illativa ejus quod ignotum est: quod ignotum ipsi aliquo modo percipit intellectus perfecta comprehensione. Hoc ergo modo voces significativas rerum considerat logicus et non aliter. Dico autem perfecta comprehen-

sione: quia sunt forte quidam adeo perspicaes, quod ex intellectu unius vocis complexae statim de ignoto lidem concipiunt: sed hoc est imperfectum, et non generale. Et ideo non sufficit, sed opus est argumentatione perfecte hoc faciente.

Si quis autem quaerit unde efficiatur notum id, ex quo ignoti accipitur scientia et fides, hoc nihil est quaerere: quia in quolibet aliquid per se notum est homini et naturae insitum, per quod ignoti potest accipere scientiam. Aliter enim homo nullius esset perceptibilis scientiae vel disciplinae, sicut nec brutum animal, si prima cognoscendi principia per seipsa non incessent homini. De argumentatione igitur vel syllogismo est logica tota ut de subjecto. De aliis autem vocibus incomplexis est propter illam.

CAPUT V.

De divisione logicae, et quae sint partes ipsius, et de voce significante ad placitum, quid et qualiter significet,

Divisio autem logicae, et quae sunt partes ipsius, ut dicunt Avicenna et Alfarabius, accipienda sunt ex intentione ipsius. Sicut vero jam ante dictum est, logica intendit docere principia per quae per id quod notum est, devenire potest in cognitionem ignoti. Est autem incomplexum, de quo quaeritur quid sit: aut complexum, de quo quaeritur an verum vel falsum sit. Sciri autem non potest incomplexum de quo quaeritur quid sit, nisi per diffinitionem. Complexum autem, de quo quaeritur an verum vel falsum sit, non potest sciri nisi per argumentationem. Iste ergo sunt duae partes logicae. Una quidem ut doceantur principia per quae sciatur diffinitio rei et quidditas: ita quod per principia illa doceatur quae sit vera rei diffinitio, et quae non, et quae videatur esse et non sit. Alia vero ut doceantur principia qualiter per argumentationem probetur enuntiationis veritas vel falsitas. Et ut doceatur illius argumentationis forma, quantum ad figuram

<--- Page Split --->

et modum, et quietationem seu complexionem : et ut doceatur ejusdem argumentationis materia. Et ut doceatur quae videatur esse argumentatio, et non sit : eo quod apparentiam aliquam quidem habet, sed veram existentiam non habet. Et ut doceantur cautela quibus opponens vel respondens per aliquam occasionem impediatur vel commoveatur a conjectu veritatis, vel ad hoc quod perfecte videat veritatem et non divertat ab ipsa.

Sed prima harum partium 1 vel ab Antiquis tradita non est, vel ad nos non pervenit. Hanc etiam partem dicunt Avicenna et Alfarabius ad Arabes non pervenisse.Dicit tamen Aristoteles in plerisque locis hanc causam erroris fuisse Antiquis : quia artem diffiniendi non habebant. Quod autem quidam dicunt hanc tradidisse Aristotelem in sexto Topicorum, frivolum est : ibi enim partem diffiniendi non tradidit, sed docet terminare problema illud quo quaeritur quid insit ut diffinitio. Adhuc autem quidam alii dicunt haec pertinere ad metaphysicam, et Aristotelem hanc tradidisse in septimo et octavo primae philosophiae : sed hoc absurdum est. Aristoteles enim ibi docet quae sint diffinientia tam substantiam quam accidens, et quae sit diffinitio physica, et qualiter diffinitio est unum et non multa, et talia hujusmodi. Sed qualiter diffiniendo respondetur ad quaestionem qua quaeritur quid est res per essentiam et quidditatem, non docet : quia hoc ad logicam pertinet, et non ad primam philosophiam. Patet igitur, quod haec pars nondum ad nos pervenit. Sunt et harum partium subdivisiones quae exequitur logica : de quibus in sequentibus erit tractatus.

Quia autem logica omnia considerat prout sunt in anima sive in intellectu ejus, qui quaerit per notum sibi venire in notitiam ignoti : gratia horum consi-

derat de voce significante ad placitum, et quid et qualiter significet : quod antiquiores Peripateci (ut dicunt Alfarabius Quinquemodidiis signifiet Alqazel) in quinque modis distinxerunt. cent voces significative Primo quidem et principaliter dictio significat id ad quod prima institutione significare est instituta, ut homo hominem, et domus domum, et sic de aliis. Secundo modo significare dicitur quod ex consequenti supponitur in ipsa, sicut domus significat fundamentum et parietem, et quodlibet totum integrale sic significat suas partes integrales et principales. Tertio modo quando res comitatur significationem ipsius : sicut si paries est, fundamentum esse significat, et si tectum est, fundamentum et parietem esse significat. Quarto quando unum est in intellectu alterius, sicut homo significat animal, et significat rationale. Et ad hunc modum reducitur, quod accidens et passio significat subjectum, sicut simus significat nasum, et sicut album significat corpus terminatum, et caetera hujusmodi. Quinto sicut oppositio significat oppositionem, et oppositum significat oppositum : sicut disgregatio albi significat aggregationem nigri, et motus ad centrum frigidi significat motum a centro calidi, et caetera hujusmodi. Et hoc ad logicam pertinet per hoc, quod logica est disserendi scientia : disseri autem non potest, ut dicit Aristoteles3, nisi detur quod nomina aliquid significant, eo quod non significant infinita. Gratia hujus etiam considerat de communibus et vocibus incomplexis.

Complexio autem et incomplexio non vox duplex: complexa, accidunt rei secundum quod res est, nec incomplexa. etiam voci secundum quod est vox : sed accidunt voci secundum quod refertur ad intellectum simplicem vel compositum. Simplicem autem dico intellectum, qui simplex unius rei est intuitivus. Talis enim intellectus non significatur ad alium, nisi voce sive dictione incomplexa.

<--- Page Split --->

Compositum autem dico intellectum, qui accipit rem unam in alia vel ut divisam ab alia : qui intellectus voce incomplexa designari non potest, sed potius complexa : sicut homo est animal, vel homo ambulat, vel homo non est lapis, et hujusmodi. Propter quod diffinientes incomplexum veteres Peripatetici dixerunt, quod dictio significativa ad placitum incomplexa est 1, cujus partes nihil significant de intentione 2 totius : sicut cum dicitur homo, pars ita quae est ho, et pars alia quae est mo, nihil significant de hominis intentione. Quod si etiam nomen aliquod rei unius simplicis sit compositum, sicut Adeodatus, tamen, secundum quod unius simplicis rei nomen est, incomplexa dictio est. Et hoc quod dico Adeo, et hoc quod dico datus, nihil significant de intentione totius nominati per hoc nomen Adeodatus. Complexa autem dictio est, cujus partes aliquid significant de intentione totius, sicut cum dicimus, homo ambulat ; et haec dictio homo, et haec dictio ambulat, aliquid significant de intentione hujus complexi, homo ambulat.

Adhuc autem vox secundum quod refertur ad intellectum ejus qui quaerit invenire ignotum per notum, habet quod dividitur in commune, seu universale : et proprium, sive singulare : talium enim nihil accidit ei secundum quod ad rem designatam refertur. Res enim omnes sunt singulares quae cadunt sub sensu et secundum quod constituuntur a natura : et commune quod est in eis, accipitur ab intellectu. Et ideo dicunt Aristoteles 3 et Boetius, quod universale est dum intelligitur, singulare vero dum sentitur. Commune tamen quod est in eis, est tribus modis, scilicet id quod est actu in pluribus, ut homo quod actu divisibile est in plures, ita quod totum est in singulis per naturam et rationem : et id quod actu est in uno, aptitudine vero naturae potest esse in pluribus, sicut hoc commune quod

est sol : et id quod nec actu est in pluribus, nec in aliquo vel uno solo, sed aptitudine non repugnat et ratione quin possit esse in multis, sicut eptangulum si ponimus, nihil esse eptangulum secundum actum, tamen secundum aptitudinem est et potest esse in multis. Et ut generaliter dicatur, omne nomen vel dictio, quod imponitur a forma communicabili multis, sive illa forma sit accidentalis, sive substantialis, commune est et universale, sive secundum actum multis communicetur, sive non.

Proprium autem sive singulare est quod imponitur a forma accidentali significante accidentium collectionem quam impossibile est inveniri nisi in uno solo, ut socratitas, vel platonitas : quae ex parentibus subjectis, et loco nativitatis, et aliis hujusmodi, non nisi uni convenire potest, et impossibile est ut in alio reperiatur. Et hoc dupliciter fit : vel enim fit nomine proprio, vel nutu demonstrationis ad hoc singulare, ut cum dicimus, hoc lignum, vel hoc album : hoc enim sic est hoc, quod non potest esse aliud.

Adhuc dictio sive vox significativa est articulata, non ex hoc quod refertur ad rem designatam, sed ex hoc quod est in intellectu quaerentis scire ignotum per notum : licet etiam quaedam ipsius sit nomen, quaedam autem verbum. Pronomen autem (sicut et nomen suum testatur) vice nominis in supponendo accipitur : et participium cum suppletione verbi substantivi in apponendo vel praedicando supplet vicem verbi : sicut cum dicitur, homo est amans, vel homo amat, vel homo fuit amans, vel homo amavit, vel homo erit amans, vel homo amabit. Caeterae autem partes indeclinabiles sine adjunctis nullum habent intellectum : ut si dicatur, homo est in, non intelligitur nisi addatur in quo sit, ut in domo. Et similiter cum dicitur, homo est supra et non addatur supra quid ; et si dicatur, homo

<--- Page Split --->

autem, et non addatur cui adverset conjunctio : vel si dicatur, homo ergo, nisi addatur quid inferatur. Nomen autem, ut in sequentibus habebitur, significativum est ad placitum sine tempore1.verbum autem cum tempore quod ei subjicitur. Idem praedicatur, vel dicitur, vel negatur, vel affirmatur uni.

Adhuc autem voci significativae ad placitum secundum quod est in intellectu quaerentis scientiam ignoti per notum, accidunt quinque, scilicet quod sit univoca, et quaedam diversivoca, quaedam autem multivoca, etiam quaedam æquivoca, quaedam vero analoga sive proportionata, quæ apud Arabes vocantur convenientia. Univoca autem sunt, quæ a tali forma imposita sunt, ad quam omnium participantium eam est respectus unus secundum rem et rationem sine magis et minus: sicut animal participatur a speciebus animalium, et homo participatur ab individuis quæ sunt sub ipso. Diversivoca autem sunt diversa nomina unius et ejusdem rei secundum substantiam: eo quod instituens nomina illa instituendo diversis rei proprietatibus fuit affectus, ut ensis, mucro, spata, gladius, vestis, tunica, et hujusmodi. Multivoca sunt diversarum rerum diversa nomina: eo quod instituens diversis diversarum rerum proprietatibus instituendo fuit affectus, ut equus, et asinus. Æquivoca sunt quando unum nomen diversis secundum diversam rationem impositum est: eo quod una aliqua proprietas inventa in diversis afficit instituentem; quæ tamen proprietas non per unam rationem est in illis, ut canis, quod nomen est impositum latrabili, et stellæ cœlesti, et marino pisci propter unam proprietatem inventam in illis, quæ est omnia hæc esse mordacia, cum tamen non una ratione mordacia sint. Analoga autem sunt proportionaliter dicta, ut Arabes dicunt, convenientia: et sunt media inter univoca et æquivoca, quæ sunt imposita

diversis secundum esse et substantiam per respectum ad unum cui proportionantur, sicut ens, quod dicitur de substantia primo et principaliter, et de accidente secundario, quia est aliquid entis : et quantitas dicitur ens, quia est mensura entis : et qualitas dicitur ens, quia est dispositio entis. Et hoc, ut dicit Joannes Damascenus in logica sua, fit tribus modis, scilicet proportione ad unum subjectum, ut ens : et proportione ad unum efficiens actum, ut medicus dicitur vere medicus qui secundum eam quæ in ipso est medicinam operatur : et medicus dicitur idiota, medicum per experta vel experimenta imitans in opere medicandi, et non secundum eam quæ in ipso sit artem medicinæ : et medicus dicitur instrumentum medicinæ per quod fit medicatio, ut clyster, vel embotum, vel aliud hujusmodi : tertio proportione ejusdem, sicut sanum quod principaliter consistit in æqualitate complexionis animalium, et est in cibo sicut in conservante eamdem sanitatem, et in urina sicut in indicante, et in aere vel in loco sicut in fovente, et similiter est in aliis. Hæc autem omnia de logicis extracta sunt : eo quod hæc conveniunt voci significativæ et articulate, secundum quod per institutionem afficit intellectum ejus, qui per notum certificari quærit de ignoto. Volumus enim secundum consuetudinem quam in aliis habemus, omnia quantum possimus ponere, quæ ad illuminationem pertinent doctrinæ 2.

CAPUT VI.

De parte logicæ quæ certificat incomplexum, et de requisitis ad veram diffinitionem, ejusque peccatis, ac de modis diffinitionis.

Ex his autem quæ dicta sunt patet, quod si quis quærit scire incomplexum quod ignotum est, per id quod non potest sibi esse ignotum, non potest inve-

Analogia fit tribus modis.

1 Cf. I Peritherm. cap. 3. 2 Et hæc erit consuetudo D. Alberti in om-

<--- Page Split --->

nire notitiam ejus nisi per diffinitionem vel aliquid aliud quod diffinitionem imitatur incomplexi aliqua declaratione. Hujus autem principia et regulae sunt quinque, et quinque corruptiones. Primum quidem, quod omnia posita in diffinitione sunt substantialia et substantialiter in diffinito existentia : quia diffinitio dicitur id quod omnes fines essentiae diffinit, conjungit et unit, et explicat quae sunt principia diffiniti sive esse diffiniti, scilicet essentiam, potentiam, et ultimum actum complentem esse diffiniti, sicut dicimus animal rationale, mortale, voluntarie mobile, diffinitionem esse hominis. Animal autem secundum quod in se includit corpus animatum sensibile et substantiam, prima potentia est, in qua inchoatum est esse hominis. Haec autem inchoatio per rationale determinata est essentialiter ad actum rationis. Per mortale autem ad speciem est determinatum, praecipue secundum Stoicos, qui calodaemones et cacodaemones animalia rationalia, corpora aerea, et vita immortalia esse dicebant, ut dicunt Themistius et Apuleius. Per hoc autem quod mobile voluntarie dicitur, separatur ab aliis quae apta a natura et phantasia sunt ad motum. Et hoc est primum.

Secundum autem est (quod Aristoteles docet in Metaphysicis 1) quod ultima differentia sit cum diffinito convertibilis, quae totam diffinitionem facit esse convertibilem : sicut hoc ipsum quod est voluntarie mobile, convertitur cum homine secundum quod voluntas sonat appetitum qui est in ratione.

Tertium autem, quod prius positum in diffinitione, se habeat ad sequens, sicut potentia propinqua ad actum, et sicut determinatum ad determinans, et sicut distinctum ad distinguens, sicut animatum ad sensibile, et sicut sensibile ad rationale, et sicut mortale ad rationale, et sicut mobile voluntarie ad mortale : ita

quod in uno motu generationis semper posterius procedat ex antecedente.

Quartum est, quod diffinien s primum sit per se notum apud eum qui quaerit cognoscere diffinitum et in substantia et potestate ; quia nisi sit notum in substantia, non potest esse principium cognitionis ignoti : et nisi sit notum in potestate, non potest per divisionem ipsius veneri diffinitio ejus quod quaeritur cognosci.

Quintum autem, quod diffinitio dicat totum esse diffiniti : quia aliter non attingeret a fine usque ad finem in quidditate et esse diffiniti, et sic verum nomen diffinitionis non haberet. Et per hoc habet diffinitio, quod est unum et non multa, sicut motus est unus et non multus, qui est a prima potentia per viam mediam usque ad ultimum actum. Haec igitur diffinitive considerata faciunt talem diffinitionem, quod vere et totum certificat diffinitum.

Peccata ipsius sunt et quinque his opPeccatadifinitionisposita, quamvis quodlibet peccatorum sit suntquinque. multis modis : sicut et in aliis in quibus bonum fit ex una re et causa, malum autem omnifariam et modis infinitis, ut dicit Pythagoras 2. Primum ergo peccatum est, si per accidentale unum vel per accidentalia plura vel omnia, notitia essentialis quaeratur diffiniti : sicut si dicam, quod homo est animal risibile, vel quod sol est (ut dicit Empedocles) res alba calida.

Secundum peccatum est, si ultima differentia sit non convertibilis : tunc ipsa praecedentia quae in plus sunt, per differentiam ultimam non determinantur ad esse diffiniti nisi in potentia : nec quidditas et esse diffiniti scitur per ea scientia universali, sed in potentia, non in actu : et sic non perfecte scitur esse diffiniti.

Tertium peccatum est , si inordinate ponantur in diffinitione quae ponuntur :

1 ARISTOTELES, 7 Metaphys. tex. com. 42. 2 Notum est effatum : Bonum est ex integra causa, malum ex quovis defectu, seu, ut a S. Tho-

<--- Page Split --->

sic enim actus significaretur præcedere potentiam in eodem : quod nunquam contingit in aliquo esse difiiniti, in quo est potentia et actus. In omnibus enim talibus potentia immediate præcedit actum : et ideo per talem diffinitionem esse (sicut est) diffiniti non declararetur. Et hujus exemplum, sicut si dicam, quod homo est vivum, rationabile, sensibile.

Quartum peccatum est, quod primum diffiniens sit non per se notum in substantia et potestate.Et hoc contingit quatuor modis : quia cum diffinitur per id quod est idem, aut æque ignotum, aut per ignotius illo, aut per id quod non potest esse notum nisi per difinitum, aut per id quod per aliud est notum. Per id quod est idem : exemplum est, sicut quando diffinitur tempus quod est mensura motus : quod enim dicitur de tempore, dicitur de mensura motus : quia tempus nihil aliud est, nisi mensura motus : et qui ignorat tempus, ignorat id quod est mensura motus. Cum vero diffinitur per æque ignotum : est, sicut cum diffinitur albedo per id quod est esse contrarium nigredini : æque enim ignotum est quid sit albedo, et quid sit ejus contrarium, scilicet nigredo. Et sic de diffinitione relativorum per se invicem, sicut inferius in sequentibus erit manifestum 1. De illo autem quod est ignotius : exemplum est, sicut qui diffinit ignem, dicens quod ignis est res inter corpora spiritui vel animæ simillima : diffinit enim ignem per animam, quæ ignotior est quam ignis per substantiam et diffinitionem. De eo quod diffinitur res per id quod non potest cognosci nisi per diffinitum : exemplum est, sicut qui diffinit solem, dicens quod sol est planeta illuminatione sua faciens diem. Cum enim dies sit mora luminis solis super nostrum hemisphaerium . constat quod illuminatio diei cognoscitur per diffinitum : et sic circularis erit diffinitio, quod valde est inconveniens 2. Omnia autem conveniunt in uno, scilicet

quod diffinitur res per id quod per aliud debet esse notum : sic enim nunquam stabit, sed semper diffinitur per aliud, et ibitur in infinitum.

Quintum peccatum est, quod diffinitio non dicat totum esse diffiniti : si enim non totum diceret et explicaret, non diceret quid est esse diffiniti, et non certificaret diffinitum nisi in parte. Sicut qui diffiniens triangulum, dicit quod triangulus est figura trium angularum tres angulos habens æquales duobus rectis. Cum enim non ponatur in diffinitione, quod triangulus est figura rectilinea habens tres angulos æquos duobus rectis, non dicitur totum esse diffiniti : potest enim esse figura trium angularum habens tres angulos majores tribus rectis, si ex arcubus sit composita figura triangula. Alia etiam de causa peccat dicta diffinitio : quia ponit quod non est essentiale diffiniti. Habere enim tres angulos æquos duobus rectis, non est essentiale constituens triangulum rectilineum, sed est passio essentiam diffiniti consequens. Aliud exemplum ejusdem (et est convenientius isto quod dicitur) est, quod circulus est figura plana una linea contenta. Hæc enim diffinitio non totum dicit esse diffiniti : quia de eo quod est principium formale circuli, et ex quo producitur, non facit mentionem, hoc est, de centro. Perfecta ergo erit si sic dicatur : circulus est figura plana una linea contenta, in cujus medio punctum est, a quo omnes lineæ ad circumferentiam productæ in continuum et directum sunt æquales. Hæc ergo sunt quæ in diffinitionibus sunt attendenda et cavenda, si per diffinitionem debeat certificari diffinitum.

Sunt tamen aliae quaedam notificationes, non propriae diffinitiones, datae aliquando per materiam, aliquando per efficientem tantum assignatae, quae nisi reducantur ad diffinitiones quae per genus et essentiales differentias datae sunt, diffinitiones dici non possunt, sed quales-

<--- Page Split --->

cumque notificationes. Reducantur autem hoc modo, quod materia non ut materia simplex accipitur, sed prout ipsa est prima potentia ad esse. Sic enim accipitur secundum quod in ipsa est jam forma essentialis inchoata, et in qua potestate formali sunt inchoatae constituentes et dividentes differentiae. Sicut si dicatur, quod homo est constitutus ex corpore et anima rationali : tunc enim corpus non absolutum a forma sumitur, sed potius dicitur animatum sensibile : quod animatum sensibile est, ex cujus potentia et inchoatione producitur rationale. Et sic redit ad illam diffinitionem quae est ex genere et differentia : quia corpus animatum sensibile est animal, et animatum anima rationali est rationale. Quae autem per efficientem datur, est, ut si dicatur, quod homo est quod generatur ab homine. Tunc enim agens non sumitur ut efficiens tantum, sed ut agens secundum formam et univoce. Univoce autem agens, dat formam secundum quod de potentia formali exit ad actum. Unde generatum ab homine non est vivum et animal simul, nec animal et homo simul secundum actum : sed primo vivum in actu, et potentia sensibile : secundo sensibile in actu, et potentia rationale. Et etiam diffinitio per causam efficientem data, reducitur ad eam quae est ex genere et differentia. Aliter accepta causa efficiens, erit de essentia diffiniti, et non certificabit ipsum.

Omnis autem alia incomplexi declaratio quae fit per accidentalia, non est diffinitio, sed descriptio vocatur. Talis autem declaratio non debet fieri per accidentalia communia, quia haec convertibilia non sunt : sed per accidentalia propria, quia de illis intelligitur quod Aristoteles dicit 1, quod accidentia sive accidentium cognitio maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Haec enim sunt accidentia naturae, et de ipsius naturae aptitudine procedunt, et ideo substan-

tiam notificant, sicut saepe id quod prius est cognoscitur per id quod est posterius, non simpliciter, sed quoad nos. Hoc autem in sequentibus erit manifestum. Talibus tamen utitur logicus in accipiendo notitiam ignoti,sicut etiam utitur aliis argumentationibus in accipiendo notitiam complexi, quae sunt minus certificantes quam syllogismus.

Aliis autem declarationibus utitur logicus quandocumque sunt majoris declarationis quam ipsum nomen vel dictio incomplexa, cujus quaerit notitiam : quae quamvis non perfecte certificent, tamen aliquo modo declarant id quod quaeritur. Et quia, sicut dicit Ptolemaeus, stultus est qui quando non perfecte potest cognoscere quod quaerit, abjicit id per quod cognoscere potest de quaesito conjectans. Talium igitur regulas et principia dare est logici ad incomplexi cognitionem, per quae a principiis per se cognitis incipiat et deveniat in cognitionem eorum quae quaeruntur : non enim omnia possunt esse incognita : quia sic quaerendo procederetur in infinitum 2. Principia enim prima sunt quasi semina per naturam cognitioni hominis inserta, ex quibus quasi seminibus magni oriuntur fructus scientiarum de his quae cognoscuntur per ipsa : primis enim positis per divisionem, cognoscitur quid potentia sit in ipsis. Et etiam divisio producit usque ad ultimum ; propter quod ipsa divisionis scientia necessaria est logico, ut dicit Boetius.

CAPUT VII.

De parte logicæ qua certificatur quæstio de complexo et de necessitate totius logicæ, et quod varietur modus sciendi secundum diversitatem materiarum in quibus quaeritur scientia.

Sicut autem logicus docens quaerere

<--- Page Split --->

scientiam incomplexi 1, docet instrumentum quo accipiatur notitia illius secundum diffinitionem, et ea quae ad diffinitionem faciunt, et quae diffinitionem circumstant, et quae diffinitionem perficiunt, et ea quae diffinitionem mutant : sic docens accipere scientiam complexi, docet syllogismum qui est illius proprium instrumentum, et docet alias species argumentationum, et principia syllogismi, et ea quae circumstant ipsum, et principia ipsius, et partes, et materiam in qua poni potest forma syllogismi, et aliarum argumentationum forma, et quae syllogismum immutant. Et ideo ea de quibus habet tractare logicus, secundum ista dividuntur et multiplicantur.

Ejus complexi cujus potest accipi scientia, non est differentia : quia sola indicativa oratio est, cujus est esse verum vel falsum. Et ideo tantum illius scientia potest accipi : quia scientia tantum veri est 2. Sed haec est duplex, categorica scinthignisuslicet, et hypotethica : sive (ut Arabes dicunt) enuntiatio et conjunctio : propter quod duas species docet constituere syllogismorum. Docet enim constituere syllogismum categoricum, et syllogismum hypotheticum, quamvis hypotheticus ad categoricum habeat reduci.

Constructio autem syllogismi dupliciter fit, ut jam diximus in antehabitis, ad inveniendum scilicet, et judicandum. Invena. n. tisusustio autem esse non potest, nisi per habicendum, sectudinem noti ad ignotum, quae habitudo topica est et in topicorum scientia docetur. Judicandi autem scientia per resolutionem inventi est, quod resolvitur aut in formalia syllogismi principia, aut materialia, quae sunt principia certificantia rem per hoc quod sunt causae ejus quod sequitur, et illatum est. Et duae sunt partes, priorum scilicet Analyticorum, et posteriorum Analyticorum : et docere principia et regulas istorum logici proprium est.

Ne autem fiat deceptio circa ea quae

dicta sunt, inventa est scientia de sophisticis elenchis. Adhuc autem ne fiat impedimentum ex parte ejus qui quaerit accipere, inventae sunt cautelae tentatoris, in quibus omnibus doctrina logici est, ut scientia complete accipipossit enuntiationis, cujus scientia quaeritur per argumentationem.

Quia vero syllogismus non scitur an sit Necessitas illius partis compositum et complexum quid, nisi scialogicae. tur ex quibus et quot et qualibus est, et qualiter conjunctus, ideo habet agere logicus de enuntiatione et partibus et qualitatibus et compositione enuntiationis. Et in his perficitur opus logicum : quae omnia fiunt actu rationis, qui est ratiocinatio, qui actus discursus rationis est ex uno ad aliud. Et ideo tales scientiae a Dionysio vocantur discursivae disciplinae. Non autem potest sic ex uno in aliud discurrere ratio, nisi prius accipiat unum in alio esse divisum per se vel per accidens. Et hoc esse non potest, nisi accipiatur unum esse ordinatum ad aliud per se vel per accidens. Ordo autem est prioris et posterioris secundum naturam et esse : et sic accipit universale et particulare per se vel per accidens. Et sic invenit modum praedicandi unum de altero, vel negandi. Et quoad ordinem inventa est scientia Universalium, et scientia Praedicamentorum. Et quoad modum educendi unum de alio, inventa est scientia divisionum. Rationis enim opus est ordinare, componere, et colligere, et resolvere ea quae collecta sunt : quo opere utitur quasi instrumento in accipiendo scientiam quando procedit a noto ad ignotum : quorum notitia (si perfecte traditur) praeparatus est logicus ad acceptionem scientiae, dummodo sciat cavere errores et fallacias, de quibus sufficienter instruitur in sophisticis elenchis.

Ha igitur sunt partes logicae quae generaliter habent docere modum accipiendi scientiam de quolibet scibili incomplexo vel complexo. Et hoc jam ante nos de-

scientiam complexi. 2 Cf. 1 Periherm. cap. 4.

Quare inventa sit sophistica et tentativa.

Necessitas illius partis logicae.

Modus acquirendi scientiam variatur secundum materiam in qua quaerritur scientia.

<--- Page Split --->

terminavit Alfarabius. Hic tamen modus secundum materiam in qua ponitur, variatur secundum diversitatem materiae in qua quaeritur scientia. Nam in sermocinalibus aliter est in grammatica, quae dictionum significantium attendit modum tam in flexione quam in conjunctione constructionis. Aliter etiam est in poetica, quae ex fictis et imaginatione movere intendit ad delectationem, vel abominationem, vel appetitum, vel amorem, vel odium. Et ideo fabula et recitatione factorum heroicorum, et in oratione cantu utitur modulato brevi et longo, ut demulceat auditum, ut facilius provoect. Et aliter est in rhetoricis, quae dicendi docent copiam ad persuadendum judicem, ut provocetur ad vindictam vel privationem ejus de quo persuadet, sumens locos rhetoricos tam in persuadendo, quam etiam in con questione et accusatione. Et sunt etiam colores orationis, ut lepida sit oratio, et vigeat accepta propter sermo-

nis culturam. Aliter etiam in laudabilibus et ethicis, in quibus laudis vel vituperationis demonstratione acceptabile et laudabile fit quod proponitur priusquam virtute persuasionis. Etenim in realibus scientiis, aliter est in probabilibus, et aliter in necessariis et demonstrantibus, et aliter in conjectantibus quae non sunt scientiae demonstrationum, sicut in physiognomia, et secunda parte astronomiae, et nicromantia, et aliis hujusmodi scientiis.

Talibus igitur et his quae dicta sunt habitis, perfectum erit omne negotium logicum, quo tradere intendimus methodum, qua omne quod ignotum est, notum fieri potest ex eo quod per se notum est vel positum vel acceptum ut notum. Quadam enim sunt per se nota in quibusdam : quaedam autem sunt accepta ab aliis ut nota, sicut in scientiis conjecturalibus, in quibus nulla sunt secundum rem per se nota.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.

CAPUT I.

Quomodo universale est de consideratione logici, et de numero universalium, ac de utilitate libri universalium.

Primum autem quod in scientia logica est considerandum, universale est : quia si ratio praedicabilis de aliis secundum veritatem attendatur, proprie et vere praedicari de alio non potest, nisi quod inest illi de quo praedicatur. Cum autem nihil insit sibiipsi (hoc enim secundum intellectum intelligi non potest, quod aliquid sit in seipso, vel insit sibiipsi, ut dicit Aristoteles 1) oportet, quod omne quod inesse alii accipitur, aut insit ut natura essentialis, aut ut accidens. Et per hoc quod inest, sequitur de necessitate, quod communicabile sit omnibus quibus inesse signiclatur. Communicabile ergo multis est secundum aptitudinem et in multis et de multis. Omne autem quod sic inest, et hac ipsa de causa praedicabile est. Ratio ergo et causa praedicabilis est, quod sit universale. Cum ergo primus actus rationis (qui scientiam ignoti investigat per notum) sit ordinatio praedicabilium, ordinatio autem praedicabilium cognosci non potest, nisi sciatur per quam rationon praedicabile sit id quod praedicatur : quae ratio sumitur ex hoc, quod praedicabile est. (Est enim prius considerare praedicabile secundum id quod predicabile est, quam considerare ordinem praedicabilium.) Cum ergo ex hoc quod universale sit, praedicabile sit, oportet primo ponere scientiam universalis.

Si autem quis objiciat, quod etiam particulare de seipso praedicatur, Dicemus quod haec praedicatio non perfectam habet praedicationis rationem : et de hoc in sequentibus in loco opportuno pertractabitur. Sic ergo ad praedicabilium rationem, et necessarium est et utile de universali praemittere tractatum.

Universale autem est, quod cum sit in uno, aptum natum est esse in pluribus, ut in ante habitis ostensum est 2. Et per hoc quod in multis per aptitudinem est, praedicabile est de illis. Et sic universale est, quod de sua aptitudine est in multis et de multis. Et hoc modo prout ratio est praedicabilitatis, ad logicum pertinet de universali tractare, quamvis secundum quod est natura quadam et differentia entis, tractare de ipso pertineat ad metaphysicum. Praedicare enim et praedicari rationis est ordinantis et componentis praedicabilia secundum praedicabilium propriam rationem.

Universale autem sic acceptum prout est praedicabile quod in multis et de multis, aut inest essentialiter, aut accidentaliter : sive ut essentia, sive ut accidens. Si inest ut essentia : aut inest ut tota essentia, aut ut pars essentialis. Si inest ut tota formalis essentia, constat quod est species, quia species totum est formale esse individuorum de quibus praedicatur : quia quidquid est post speciem, est de materia vel individuantibus. Si autem ut pars essentialis : tunc aut est secundum potentiam in qua est esse per inchoationem, aut est pars secun-

<--- Page Split --->

dum actum in quo est esse secundum actum perfectum. Et priori quidem modo est genus, secundo vero modo est differentia. Si vero inest ut accidens : aut inest ut accidens naturae, quod de ipsius nature aptitudine causatur et emanat : aut ut accidens commune, quod est accidens individui. Et priori quidem modo est proprium, et secundo modo est accidens vocatum. Et de omnibus his tractare est necessarium logico, propter hoc quod prædicabilium considerat ordinem et prædicatorum compositionem.

Qualiter omnia ista prædicantur per notam compositionis,et qualiter per hoc verbum substantivum est, in sequentibus erit manifestum : sed hic tantum sufficiat, quod quidquid prædicatur, prædicatur non ut pars, sed ut idem secundum esse. Idem autem dico per se, vel per accidens. De his igitur in hoc nostro libro erit tractatus. Nec considerabimus hic res ipsas quibus talia ad ordinem unum prædicabilis referuntur. Hoc enim in libro Prædicamentorum habet determinari. Sed accidens ipsis rebus, quo eorum primum prædicabilium generis habet nomen et rationem, et secundum speciei, et tertium differentiae, quartum vero proprii, quintum autem accidentis. Hoc enim ad istius primi libri pertinet intentionem. Per hoc enim accidentia diversum modum accipiunt prædicandi in quid vel in quale : quamvis conveniant omnia in hoc, quod quodlibet ipsorum est prædicabile : per quod etiam scientia est una, et non multæ. Difiiniti autem universale vera diffinitione non potest : quia per hoc quod prædicabile est de multis, non est unius et ejusdem rationis, sed est dictum per prius et posterius de illis de quibus est per ambitum suæ communitatis prædicatum.

Tractantes autem de his, modum et ordinem tenebimus Porphyrii. Ut duplex utilitas habeatur nostri operis : et de universalibus habeatur doctrina, et etiam libri Porphyrii habeatur intellectus,

quem scripsit ad quemdam Grisarotium suum discipulum. Cum autem sit duplex necessarium, scilicet inevitabile, et utile, ad eam quae est apud Aristotelis libros doctrinam prædicamentorum (quae caeteris doctrinis prædicamentorum præexcellentior est) nosse quid sit genus, quid differentia, quid species, quid proprium, et quid accidens, secundum quod haec universalia habent rationem prædicabilium, oportet tractare de istis. Inevitabile enim est, secundum quod rationem prædicabilis oportet cognoscere ante prædicabilium ordinem. Utile est secundum quod adminiculum est scire intentionem 1 generis et speciei et differentiae et proprii accidentis, antequam determinetur de his quae in uno genere ordinantur ut species, et antequam determinentur quae ex uno genere dividuntur per oppositas differentias, et antequam assignentur uniuscujusque generis propria, et ampla distinctio generum in substantia, et accidentium genera determinentur.

Est autem necessarium et utile ad diffinitionum assignationem : quae omnes prout prædicabiles sunt, ex genere et differentiis constituuntur, in quibus cavere oportet ne aliquod accidentale ponatur. Non enim potest vitari malum nisi cognitum, ut dicit Boetius. Omnino etiam necessarium ad demonstrationem, cujus medium secundum potissimum modum demonstrandi diffinitio est dicens quid et propter quid. Est enim talis diffinitio, ut dicit Aristoteles 2, demonstratio positione differens. Necessarium est etiam et utile ad divisionum scientiam : quia omnis divisio vel est generis in species, vel totius in partes, vel accidentis in accidentia, vel subjecti in accidentia, vel accidentis in subjecta, vel vocis in significationes. Et patet, quod quaedam in divisione sunt, quae sine doctrina istorum sciri non possunt. Quare scientia generis, speciei, differentiae, proprii, et accidentis, adminiculum est

<--- Page Split --->

ad scientiam divisionum generis in species, et accidentis in accidentia, vel accidentis in subjecta, vel subjecti in accidentia. Si autem non ad omnem utilis est divisionem, per hoc non removetur quin sit ad divisionem. Scientiam enim divisionis non habet etiam qui unam ignorat divisionis rationem.

Cum ergo tam utile sit hoc negotium istarum rerum prout universalia quaedam sunt, istarum quinque rerum prout in ratione sunt, speculatione sive considratione tentabo traditionem compendiosum faciens doctrinam monstrare. Modus enim noster quasi introductorius erit, ut imperitis sufficiat. Ea autem quae ab Antiquis de his dicta sunt colligemus : et quamvis in modo introductionis ab altioribus quaestionibus abstinendum sit, tamen propter doctrinae bonitatem etiam illas tangemus. Cum tamen in modo introductionis simpliciora facile ab imperitis intelligibilia mediocriter sint potius conjectanda, ut facilior fiat instructio. De una enim et eadem re subtili demonstratione et introductoria disertione potest tractari. Non enim per causas altissimas ista hic demonstrabimus, sed per similitudines et exempla de his faciemus instructionem.

separatos, qui illorum tantum sunt, quae nunquam in materia fuerunt. Quae enim in materia fuerunt, non in nudis sunt intellectibus, sed sunt in intellectibus qui immixti sunt phantasiae et sensui. Puros autem voco intellectus ex parte intelligibilis, ad quod nihil movet nisi solius intelligentiae lumen, et non phantasma receptum.

Sunt tamen qui aliter ea quae dicta Alia expositio. sunt, interpretantur dicentes, quod in solis intellectibus sunt illa quoad nos, quae utrum sint et quomodo esse habeant, solus scit intellectus. Et tale esse in intellectu universalia habere dixerunt illi qui vocabantur Nominales, qui communitatem (ad quam particularia universalium, de quibus dicuntur ipsa universalia, referuntur) tantum in intellectu esse dicebant. Nudos autem vocant intellectus, qui ad scibile quod accipiunt non habent praescriptos habitus, qui disponant intellectum ad speculationem eorum quae in ipso sunt. Sicut intellectus conclusionum praescriptum quaerit habitum principiorum per quem fit conclusio, et intellectus principiorum praescriptum sibi quaerit habitum notitiae terminorum, et sic de aliis. Puros autem dicunt intellectus, qui mediante phantasmate non accipiuntur.

CAPUT II.

A quibus quaestionibus circa universalia sit abstinendum.

Ne autem videatur quod nulla scientia de his sit, quae per logicae principia determinari non possunt: sed oportet quod altissimae sapientiae principiis determinentur. Prima quidem est, an ista quae genera et species dicuntur, in re subsistant, aut non quidem in rerum natura sint subsistentia, sed in solis nudis purisque intellectibus per abstractionem a rebus factam sint posita? Et dico solis intellectibus per exclusionem rerum, ita quod non in rebus sint. Nudos autem dico intellectus ab appendiciis materiae

Sunt autem adhuc qui hoc referunt ad Alia etiam Aia etiam expositio. intellectum causantem et cognoscentem expositio. ista, qui est intellectus intelligentiae illius quae irradiat super intellectuale animae nostrae. Et dicunt quod in solis intellectibus sunt, quae esse non habent nisi in lumine illius intelligentiae. Et sunt illi qui dicunt universalia non nisi ideale habere esse secundum quod universalia sunt, et non esse res conjunctas materia, sed implere omnem materiam suam imaginibus particularium, sicut unus masculus multas implet feminas. Hi autem nudos dicunt intellectus separatos ab imaginibus, quas imprimunt in materiam. Puros autem dicunt, eo quod impuritati naturalium principiorum in causando non permiscentur, sed ex suo lu-

<--- Page Split --->

mine producunt formas universales, quae per distantiam ab ipsis impuritati materialium principiorum permiscentur, et tunc particulantur et determinantur.

Nonnuli etiam dixerunt quod multiplicatio ista non ponitur nisi ad expressionem ejusdem rei per verborum quamdam inculcationem. Ab his ergo quaestionibus et aliis quae circumstant istas (quae determinari non possunt, nisi per principia quibus determinari habet intelligentiarum natura et illuminatio) abstinebimus : quamvis tangemus eas, ut sciantur quae sunt. Cum per hujus scientiae principia discuti et ad plenum determinari non possint, eo quod sapientiae primae quoad altissimam ejus partem est hujusmodi negotium ; et ideo majoris et subtilioris egens est inquisitionis. Illud vero quod de his ex probabilibus scire utile est logico, in isto libro tentabo monstrare colligens probabilia ex Antiquorum dictis, et precipue dicta sequens Peripateticorum, quae secta in philosophia probabilissima mihi videtur.

  1. questio.

  2. questio.

Secunda vero quaestio est, a qua hic abstineo, quod si detur quod subsistant in re extra intellectum, utrum sint subsistentia corporalia, an incorporalia sint?

Tertia quaestio est, utrum sint in sensibilibus singularibus suis posita secundum esse, an sint extra singularia in rebus solis metaphysicis, sicut dixisse Plato refertur? Hoc enim per rationes logicas ad plenum sciri non poterit, sed metaphysico determinanda relinquuntur. Tres igitur sunt ista quaestiones de universalibus. Prima quidem de esse ipsorum. Secunda de quidditate eorumdem. Tertia vero de comparatione ipsorum ad sua particularia.

Quare supractice tres quaestiones de generibus et specibus generibus tantum sint quaestio.

Et ideo quamvis hae quaestiones de omnibus sint universalibus vel esse possunt : tamen de generibus et speciebus ista praecipue quaeruntur tribus de causis. Quarum una est : quia ista cum praedicentur in quid, per se esse significantur. Alia autem universalia cum praedicentur in quale, significant esse in alio, et ideo minus per se esse videntur. Secunda ra-

tio est : quia alia tria in istis esse significantur : differentia enim in 'genere est potestate, et in specie secundum actum : proprium autem in specie et genere ut vere accidens : accidens autem commune in individuo. Tertiam rationem quidam dicunt, quod omnia alia ad rationes istorum referuntur. Est enim quoddam differentiarum genus, cujus species sunt differentiae speciales : et similiter est in propriis et accidentibus. Sed haec ultima ratio parvi valoris est. Prima autem ratio optima, et secunda bona, et secundum intentiones eorum qui haec dicebant sumpta.

CAPUT III.

De declaratione et examinatione primae quaestionis.

Quamvis autem haec determinata sint supra vires logicae, eo quod oportet in his uti rationibus sumptis ex principiis entis secundum quod est ens, ex quibus cognoscitur quid sit subsistens in intellectu solo, nudo, et puro, et aliam subsistentiam non habet. Et quid est subsistens extra intellectum in natura secundum esse completum. Ad quod non sufficiunt rationes logicae. Tamen propter bonitatem doctrinae, et ne sit suspensus lectoris animus, haec aliquantulum explanare tentandum est.

Ad quaestionem ergo primam, difficultates majores quae dubitationem pro parte faciunt, sunt inducendae, ut visa ratione dubitationis melius intelligatur veritas soluta dubitatione. Est ergo quaestio prima, utrum universalia et praecipue genera et species, quae quidem significantur, subsistant in natura secundum esse separatum ab intellectu : aut non quidem sic subsistant, sed in solis, nudis, purisque intellectibus posita sint. Ita quod separatum non habeant esse, sed tantum sint accepta prout sunt rationes et intentiones in mente et lumine intellectus acceptae.

Sic ergo explicata quaestione, hi qui Rationes di centum universali dicunt in solis, nudis, purisque intellecti-

<--- Page Split --->

bus posita esse septem pro se fortiores inducunt rationes. Dicunt enim, quod Boetius et Aristoteles et Avicenna dicunt, quod omne quod separatum in natura est, ideo est quia unum numero est. Universale autem quod est genus et species non unum numero est, eo quod universale est unum in multis, et de multis. Quod autem est unum in multis et de multis, separatum non est a multis. Ergo ipsum separatum non est : non ergo unum numero est. Et si unum numero non est, sequitur ipsum non esse. Ergo universale separatum non est. Si ergo aliquo modo est, non nisi in solis, nudis, purisque intellectibus est. In solis quidem, quia in re non est : nudis autem, quia universale denudatum est a phantasmatibus ; puris autem, quia non nisi purum intelligentiae lumen est, nulli comparatum materiae sensibili.

Secundam adducunt rationem. Dicunt enim quod omne quod separatum a natura est, separatum habens esse extra intelligentiam, hoc aliquid est. Et hoc quidem dictum est Aristotelis et Avicennae, et probatur per inductionem. Sed universale non est hoc aliquid, sed quale quid. Ergo universale in natura existens non est. Si ergo est, oportet quod in solis, nudis, purisque intellectibus sit.

Tertiam adducunt rationem. Si omne quod est secundum esse separatum in natura, particulare et individuum est, ut omnis forma quae est in individuo individua est, sive sit substantialis, sive accidentalis, individuatur enim per materiam quae omnis individuationis principium est et causa. Universale autem ponitur esse in suo particulari, ut in subjecto et substantia in qua subsistit, et quae sibi substat, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis. L'universale ergo si subsistat extra intellectum in suo particulari, particulare est : quod absurdum est, quia particulare nec est in multis, nec de multis est. Universale autem est in multis et de multis.

Quarto ad idem inducunt, quod Aristoteles in prima probat philosophia multi-

pliciter, quod in eodem idem est esse universalis et particularis : quia aliter homo esset duo et non unum. Si ergo universale esse habet unum cum esse particularis, hoc esse secundum quod in particulari, est particulare : et particularis esse est non esse de multis et in multis : hic enim homo singularis est, et non in multis et de multis : a destructione consequentis arguitur. Si universale secundum suum esse, in multis et de multis est, universalis esse, non est esse particularis. Est autem esse particularis si extra est. Ergo non extra in natura est, sed in solis, nudis, purisque intellectibus est : quia aliter universale nullo modo esset : quod valde inconveniens est. An vero universale sit nunquam aliquis dubitavit. Et ideo Antiqui non quaerebant an universale sit, vel non sit, sed quaerebant an universale extra intellectum separatum in natura sit, an in solis, nudis, purisque intellectibus positum sit et fundatum ; eo quia extra intellectum sit in rerum natura.

Quinto opponunt dicentes quae Avi- 5. ratio. cenna dixit et Algazel, quod universale quod est genus vel species, si extra intellectum est, aut cœpit esse, aut non cœpit esse. Si dicatur quod non cœpit esse, sequitur quod æternum sit : quod esse non potest, cum causam habeat intelligentiæ lumen quod facit et dat omnes formas. Si autem cœpit esse, aut cœpit esse a seipso, aut ab alio. Non autem cœpit esse a seipso : quia nihil incipit a se, cum Plato dicat quod nihil est cujus ortum legitima causa non præcesserit. Si autem ab alio cœpit, per actum agentis cœpit. Nihil autem fit per actum agentis, nisi particulare et individuum : quia omnis actus circa particularia est. Ergo universale particulare et individuum est. Destruamus ergo consequens, dicentes quod universale particulare et individuum non est, sicut jam superius probatum est : ergo universale non cœpit esse, nec in æternum est. Ergo universale non est in natura, sed in intellectu est.

<--- Page Split --->

  1. ratio. Sextum quod in assertionem suae inducunt opinionis, est, quod in arte (quae naturam imitatur) duo esse videntur in forma artis. Si enim consideretur secundum quod in artifice est, communis est ad omnia quae sunt ejusdem generis et speciei, quia in artifice est per modum artificis. Et sicut unus est artifex valens producere multa artificialia : ita forma in artifice commune exemplar est ad omnia in quibus illa forma potest exemplificari. Quando autem extra artem artificis est in materia artificialia, particulata est, et nulli potest esse communis, nec aliquam habet aptitudinem ad hoc quod in alio et de alio sit. Similiter autem in formis naturalibus esse videtur. In his enim intelligentia est ut artifex, et forma naturalis est forma in rebus, sicut forma artis in materia artificiati. Videtur ergo, quod si universale commune est et aptum natura esse in multis, quod hoc non habeat, nisi secundum quod est in intelligentia quae communis artifex est. Universale ergo ut universale est, non est nisi quod in solis, nudis, purisque intellectibus est.

Septimo etiam per hoc confirmant hoc quod dicunt, quod in libro de Causis multipliciter probatum est, quod res in causa non est, nisi per modum et virtutem effecti per causam. In effectu autem causa non est, nisi per formam quam in effectum causa producit : quia omne quod de potentia producitur ad effectum, non producit nisi per id quod est in effectu tam in univocis accidentibus, quam in æquivocis : quia æquivocas ad univocas reduci necesse est. Forma igitur primæ intelligentiæ agentis in hoc quod effectus est, non est id nisi per conditionem et virtutem effectus. Effectus autem individuus et singularis est. Ergo forma, sive substantialis, sive accidentalis, in effectu procedens ab intelligentia, individua est et singularis. Universale autem necindividuum, nec singulare est. Universale ergo in effectu natura extra intelligentiam procedens

non est ; in solis ergo et nudis, purisque intellectibus positum est.

Haec sunt quae ut fortiora inducunt, qui universalia in solo intellectu posita esse concedunt. Et ideo dicunt Aristotelem dixisse1, quod universale est, dum intelligitur ; singulare autem est, dum extra sentitur.

Econtra autem illi qui universalia dirationes directium unisentium universalia exveras ali extra animamper se, fortiora inducunt septem, quibus 1. ratio. maxime innituntur. Quorum primum est, quod hic homo non est nisi a simpliciter homine : et eadem ratione alius homo non est nisi a simpliciter homine, et sic de omnibus aliis. Non autem potest homo esse, nisi ab eo quod est secundum rem in natura extra intellectum existens simpliciter. Propter quod dicitur homo dignissima creaturarum. Si enim hoc conveniret huic homini secundum quod hic homo, non conveniret alii. Similiter quod homo est rationalis, non convenit huic secundum quod hic : quia tunc alii non conveniret. Ergo convenit secundum quod homo. Ergo homo secundum quod homo, et non hic homo, est aliquid in natura praeter intellectum existens. Eadem ratio est de animali secundum quod animal.

Secundum est, quod sicut dicit Aristoteles 2, eadem sunt quibus res est, et quibus cognoscitur et scitur. Non est autem scientia nisi de universali et per universale. Ergo res non est, nisi per id quod universale est. Scientia enim non est nisi de rebus et per res, praecipue in physicis. Ergo universalia sunt res extra intellectum. Si enim essent in intellectu tantum, essent rerum intentiones, et non res ipse.

Tertio inducunt, quod forma quae dat esse, non habet esse a materia, quamvis sit in materia : sed habet esse ab agente secundum formam et agente univoco. Et secundum quod est ab agente, vere est, et est extra intellectum : et tamen non est hoc vel illud, sed est simpliciter. Sed universale est, quod secundum se non est hoc vel

<--- Page Split --->

illud, sed est simpliciter communicabile factum hoc vel illud. Ergo universale simpliciter et secundum se separatum ab agente et in natura existens est, quamvis non sit hoc vel illud. Universale ergo simpliciter est, et magis est quam particulare, sive hoc vel illud. Et haec fuit objectio Platonis, qui dixit universalia esse formas.

Quarto adducunt : quia id quod est ab agente formaliter, vere est in natura : et tamen de esse suo formali nihil habet a materia : sed ab eo quod est in materia, habet quod est forma hujus vel illius. Ens autem vere ab agente non secundum quod est hujus vel illius, verissime habet esse in natura et agente formaliter : quia uno modo se habet ad omnia quae ab eo exemplificantur. Quod ergo sic est, verissime est apud naturam : quia esse suum non est ab aliquo obumbratum vel variatum. Forma autem secundum quod uno modo se habet ad omnia particularia sua sic est, et tale habet esse. Hoc autem modo est universale. Ergo universale verissime est in natura, et verius est quam particulare.

Quinto inducunt, quod forma dat esse rei et specie et ratione : et natura non est nisi lumen intelligentiae terminatum ad hoc, et incorporatum isti. Quod ergo dat esse et rationem, aut habet ab hoc quod est incorporatum isti, et terminatum ad hoc, aut non. Constat autem quod non habet dare esse et rationem secundum quod est terminatum ad hoc, et secundum quod est incorporatum isti : quia hoc accidit isti, et ab hoc accidente non potest habere actum substantialem. Habet ergo ab hoc quod est lumen intelligentiae, quae est dans esse in natura. Non autem dat esse in natura, nisi quod vere in natura est. Ergo forma quae dat esse in natura, vere in natura est extra intellectum. Sicut forma artis non dat artificiato esse in genere et specie artiliciati, nisi secundum quod in artificiato vere est, et extra intellectum artificis : quamvis hoc quod dat esse artificiato, non habeat ab eo secundum quod in ar-

tificiato est, sed secundum quod est ab artifice.

Sexto adducunt, quod lumen faciens colores, non amittit aliquid per hoc quod est in corpore terminato : nec aliquid accipit essentiae vel virtutis ad agendum, quamvis ei quod constituitur per ipsum, multa accidant per hoc quod ad hoc vel illud terminatur. Ergo similiter lumen intelligentiae, quod de se formas largitur, non amittit id quod de se vel ab efficiente habet, per hoc quod est in isto vel in illo : nec aliquid accipit essentiae vel virtutis ab hoc quod terminatur ad hoc vel illud, quamvis ei quod constituitur ab isto multa conveniant secundum quod lumen istud constituens agit in hoc vel illo. Sic autem virtutem constituendi habens, est vere in natura, et non secundum quod est in isto vel in illo. Hoc autem dicitur existens simpliciter et verissime et ex natura unam aptitudinem habens ad omnia quibus dat esse et rationem. Hoc autem est genus et species prout sunt universalia. Genus ergo et species universalia verissime sunt in natura.

Septimo inducunt, quod id quod secundum naturam et virtutem est ante rem, ab eo quod est post ipsum, nec esse accipit nec unitatem vel multiplicationem secundum seipsum, nisi secundum quod habet in isto vel illo quod post ipsum est. Universale autem sive forma quae est rei causa et principium, est ante rem secundum causam et naturae ordinem. Ergo ab eo in quo est, nec accipit esse, nec unitatem, nec multiplicationem secundum quod ipsum est in se : quamvis multiplicetur tantum secundum esse quod habet in isto vel illo. Si ergo in se accipiatur, nihil horum habet ab eo in quo est. Secundum seipsum autem acceptum verissine est : quia secundum se acceptum non habet hoc quod non sit nisi in intellectu : quamvis ab intellectu cognoscente et causante. Secundum se ergo acceptum verissime est res in natura simplici existens. Sic autem universale est aptitudinem habens ad omnia sua singularia.

<--- Page Split --->

Universale ergo verissime est et res in natura est, etiam absque eo quod in intellectu solo, puro, et nudo sit acceptum.

Ecce hæc fortiora sunt, quæ illi pro una parte et alia inducunt in suarum assertionem opinionum.

Nos autem quantum sufficit præsenti intentioni ista solventes, dicimus quod universale triplicem habet considerationem, scilicet secundum quod in seipso est natura simplex et invariabilis : et secundum quod refertur ad intelligentiam : et secundum quod est in isto vel in illo. Primo quidem modo simplex est natura, quæ dat esse et rationem et nomen, et verissimum est inter omnia quæ sunt, nihil habens alienæ naturæ admixtum, nec conditione alienæ naturæ variatum. Per hoc autem quod est in isto vel in illo, multa accidunt ei secundum esse : quorum primum est, quod est particulatum et individuatum : secundum, quod est multiplicabile, vel multiplicatum : tertium autem, quod est incorporatum, et habens in se diversas passiones quibus est subjectum, et alia hujusmodi infinita, quia materiae infinita accidunt. Per hoc autem quod est in intellectu, dupliciter consideratur, scilicet aut secundum relationem ad intellectum intelligentiae primæ cognoscentis et causantis ipsum, cujus illa natura simplex radius quidam est. Aut secundum relationem ad intellectum per abstractionem cognoscentem ipsum.

Et primo quidem modo accidit ipsi radium et lumen intelligentiae agentis esse et simplex et purum esse, et immateriale et immobile et incorporale et incorruptibile, et perfectibile intellectus possibilis, et ejusdem possibilis intellectus esse motivum ad actum : sicut color movet visum ad actum secundum actum lucidi quod est in ipso quando secundum actum color est. Secundum autem relationem quam habet ad intellectum cognoscentem, non causantem, habet quod talis intellec-

tus secundum quod abstrahit ipsum,agit in ipso universalitatem (quam de natura sua ante habuit) per hoc quod separat ipsum a materia et materialibus individuitatibus. Et sic intelligitur quod dicit Aristoteles 1, quod universale est dum intelligitur : particulare vero dum sentitur. Et illud Avicenne dictum 2, quod intellectus in formis agit universalitatem.

Et hoc est quod dixerunt antiqui triplices esse formas, ante rem scilicet, quæ sunt formæ secundum se acceptæ, principia rerum existentes : et in re sive cum re ipsa, quæ sunt formæ existentes in ipsis, dantes eis nomen et rationem, per id quod sunt aptæ esse in multis et universales, non tamen secundum quod sunt in illis : secundum enim quod sunt in illis, particularizatæ et individuatæ et ad singularitatem ductæ sunt. Sunt etiam formæ post rem, quæ sunt formæ per abstractionem intellectus ab individuantibus separatæ et in quibus intellectus agit universalitatem. Et primæ quidem substantialia rerum principia sunt, secundæ autem rerum substantiæ, tertiæ autem accidentia et qualitates, quæ notæ rerum in anima acceptæ vocantur et dispositiones vel habitus.

His ergo supra prælibatis dicimus, quæsionis. solutio Unde universalia, hoc est, naturæ quæ universalia vocantur, secundum se accepta, sunt et verissime sunt ingenerabilia et incorruptibilia et invariabilia. Sunt etiam extra, vel præter intellectum solum, nudum, et purum, sicut incontradicibiliter probant secundæ inductæ rationes : secundum autem quoddam esse, in rebus sunt, scilicet secundum esse individuatum quod actu est in his quæ sunt ultimo et in esse perfecto constituta in natura : propter quod illa res natura a physicis vocatur. Adhuc autem secundum quoddam esse sunt in intellectu : et hoc dupliciter, scilicet in intellectu per cognitionem causante et agente, et in

<--- Page Split --->

intellectu cognoscente per abstractionem ea per universalitatem agente et educente.

Ad id ergo quod primo medio pro prima parte opinionis inducitur, quod cum dicunt Aristoteles et Boetius, quod omne quod est, ideo est, quia unum numero est : hoc intelligitur de his quae ultimo actu in natura perfecta sunt, de illis enim verum est. Sed universalia hoc modo non sunt : sunt enim ut rerum principia, et non ut res ultimo actu in natura constituta et completa. Aut sic intelligitur 1, quod unum numero sit dictum a numero ultimi esse, vel a numero essentiae. Esse enim quod est unum numero, habet esse sua essentiae : sicut et universale unum numero, est unum numero essentiae et non duo vel tria (quamvis numerus materiae et accidentis sit) in multis et de multis. Et hoc accidit sibi et non convenit ei secundum se : et sic intelligitur quod dicitur, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo.

Similiter dicendum ad id quod secundo dicunt, quod illud quod separatum habet esse extra intellectum in natura, est hoc aliquid : quia separatum esse habere dicitur duobus modis. Uno scilicet modo quo separatum esse habet id quod in se habet esse non dependens ad aliquid, ad hoc quod esse habeat quod sit extra ipsum : et sic non generaliter verum quod dicunt : quia universale sic separatum, habet esse in natura, et tamen non est hoc aliquid. Alio modo separatum esse dicitur, quod in se est indivisum, et ab aliis per discretionem divisum et separatum. Et hoc modo generaliter verum est quod dicunt : quia sic non nisi singulariter existentia separatum habent esse.

Ad id quod tertio inducunt per dictum Avicennae, dicendum quod omne quod est in individuo (secundum quod est in individuo) singulare est. Sed id

quod in individuo est, nil prohibet esse universale, non secundum quod est in individuo acceptum : hoc enim secundum se acceptum, nihil prohibet esse quale quid, et non hoc aliquid.

Si quis autem sic objiciat, Quod est in individuo est in eo per modum individui. Individuum autem est hoc aliquid. Ergo illud quod est in individuo, est singulare et hoc aliquid. Non valet argumentum. Quod enim est in individuo, non semper est in eo per modum esse individui, sed aliquando per modum principii individui. Et non oportet quod hoc secundum id quod est, sit individuum et hoc aliquid : quia potest esse quale quid. Et ideo in argumento paralogismus est figurae dictionis : quia interpretatur quale quid ut hoc aliquid.

Ad id autem quod quarto inducunt, Ad quartam rationem. dicendum quod universale secundum esse quod habet in singulari, non habet aliud esse quam esse singularis : et hoc probat Aristoteles 2 contra eos qui dixerunt formas universales distinctum et divisum esse retinere praeter esse singularis (sicut ex sigillo receptum) esse separatum ab illo sicut separatum est esse sigilli et cerae sigillatae : sed quod id quod est in singulari, non habeat esse naturae et principii, non secundum quod est in singulari, sed secundum se acceptum, non probat Aristoteles : quia hoc est verum et necessarium in omni natura.

Ad id quod quinto objicitur, dicenAd quintam rationem. dum quod essentiae rerum secundum quod essentiae sunt, non incipiunt esse nisi per accidens et per aliud, scilicet incipientibus esse his in quibus sunt. In his enim per consequens etiam illa esse incipiunt. Et hoc non accidit eis, nisi secundum quod in illis sunt : secundum seipsa autem nec incipiunt nec desinunt esse secundum naturam, sed sunt radii luminis intelligentiae universaliter agen-

<--- Page Split --->

tis, quae Deus est : quae cum seipsa sit agens, non est assignare quod incipiat vel desinat nisi secundum quod agit hoc vel illud in singulari.

Ad id autem quod sexto inducunt, dicendum quod quamvis forma artis habeat quod exemplar commune est, ab hoc quod a tali exivit artifice : tamen postquam exivit, adhuc habet id quando secundum se ut forma artis accipitur : et habet hoc in lignis, et lapidibus, quamvis hoc non habeat secundum quod existit in lignis et lapidibus. Et similiter de formis naturalibus existentibus ab intelligentia. Et ideo secundum se acceptae sunt communes et universales etiam quae sunt in singularibus, quamvis non secundum quod sunt in singularibus habeant id.

Si autem quis inferat dicens : Si non secundum quod sunt in singularibus habent id : ergo habent secundum quod non sunt in singularibus. Est paralogismus secundum fallaciam divisionis : quia divisum infert ex eo quod secundum compositionem dictum fuerat.

Ad id autem quod septimo et ultimo inducitur, dicendum esse videtur, quod omne quod est in effectu secundum quod effectus esse habet ultimum, secundum quod est in effectu illo, singulare est : et sic intelligitur quod probatur in libro de Causis 1. Sed id quod in effectu secundum se acceptum per modum principii et causae formalis ipsius effectus secundum se accepti, nihil prohibet de se communicabile et commune esse, sicut jam saepius dictum est.

Ea autem quae secundo inducta sunt, puto de necessitate concludere.

CAPUT IV.

Utrum universalia sint corporalia ?

Secunda autem quaestio est, an universalia sint incorporalia vel corporalia ?

quae ex Platonicis inducta est sicut prima. Dicebat enim Plato mathematicas lineas et superficiem esse separata quaedam, ex quibus corpora mathematica componuntur : sicut omne divisibile ex indivisibilibus dicebat componi, accipiens haec ab Epicureis qui ante philosophari coeperunt. Melissus autem et Parmenides talia dicebant, et quidam alii. Ex mathematicis autem magnis et parvis omnem materialem dicebant constare quantitatem.

Suae autem opinionis tres potissimas Quod universalia sint corporalia, inducebant rationes. Quarum fuit prima, rationes, quod videbant, quod substantia tam materia quam forma de se, et secundum 1. ratio. quod substantia est, et secundum seipsam accepta, indivisibilis est, sicut expresse dicit Aristoteles. 2 Oportet ergo aliud divisibilitatis esse principium indivisibile. Divisibile autem non est nisi quantitas : quantitas autem omnis sive sit discreta, sive continua, non procedit nisi ab indivisibili. Adhuc omnis species quantitatis non procedit nisi ab indivisibili proximo : quia unumquodque genus et species causatur ab aliquibus suis proximis principiis. Corpus enim quod omni modo divisibile est, non potest causari (sicut ex proximo suae constitutionis principio) ab eo quod omni modo est indivisibile sicut punctum, vel ab eo quod uno modo tantum divisibile sicut linea. Sed oportet, quod causetur ab eo quod est pluribus modis divisibile. Sicut superficies quae non est indivisibilis nisi in profundum, sed in latum et longum divisibilis est. Et ex compositione unius superficiei cum alia fit divisibilis in profundum : sicut punctum omni modo indivisibile, compositione puncti cum puncto fit divisibile in longum, recto motu puncti in continuum. Punctum enim est substantia positionem habens, et ideo motu suo in continum facit lineae positae divisionem. Et similiter est de superficie constituta à linea mota in latum : qui motus lineam com-

<--- Page Split --->

ponit cum alia existente una primo mota in latum continui : quod motu ejus constituitur. Et similiter est de corpore quod motu superficiei mote in profundum constituitur. Et quia non sunt plures situs continui in quod aliquid indivisibile 'moveri possit ad quantitatis constitutionem, ideo non sunt plures quantitatis continua species nisi tres, et non nisi tres diversilates. Cum autem materia sensibilis de se sit indivisibilis et immobilis, non potestesse quanti vel quantitatis principium. Materia enim de se nihil habet quantitatis. Oportet autem, quod omne quod est alicujus generis essentiale principium, sit aliquid illius generis, tam in genere substantiae, quam in genere accidentium. Probatum est autem in Physicis 1, quod principia corruptibilium sunt incorruptibilia, et principia sensibilium sunt insensibilia. Quia aliter in principiis et principiorum principiis iretur in infinitum. Constat etiam, quod ista naturae quae simplices et universales dicuntur, eorum sunt principia quae sunt singularia, ut jam in antehabita quaestione habitum est et determinatum. Et horum materialium et corporalium non possunt esse principia, nisi sint corporalia et principiis quantitatis determinata. Sequitur ergo de necessitate, ut videtur, quod universalia sunt corporalia, et corpora per quantitates corporales dimensa, et ista ratio directe est secundum intentionem Platonis, qui talia separata ponebat. Et ideo per nos est per multa explanata, ut melius quid intendit, intelligatur.

Secunda ratio est, quod principium alicujus generis vel speciei, non potest esse, vel hoc vel illud in numero determinatum : quia sic non esset universale illius generis vel speciei acceptum.Principia ergo generum et specierum, genera sunt et species : et cum principiata sint corpora sensibilia et quanta, sequitur quod principia illorum sint genera et species quantitatum. Haec enim sunt principia sensibilia per hic et nunc indivi-

duata. Substantia enim secundum quod substantia in principiis ejus, nec ad hic nec ad nunc determinatur vel individuatur : et ideo talibus principiis non causatur. Et ideo Plato dixit omnium istorum sensibilium principia circa mathematica in rationibus generum vel specierum accepta : substantiam autem secundum quod substantia non esse sicut principiatum, sed per quantitatem esse determinatam ad hic et nunc. Ex hoc autem ulterius inferebat, quod genera et species, quae sunt horum singularium prinpia, sunt corporalia.

Tertia ratio Platonis fuit : quia quod est in ordine naturae primum, est causa et principium ejusdem quod secundum se in eodem naturae ordine posterius est, sicut in libro fontis vitae et in libro de causis est probatum. Quantum autem secundum rationem quantitatis acceptum constat quod secundum ordinem naturae est ante hoc quantum sensibile. Ergo secundum ordinem naturae causa est ipsius, et principium. Non est autem causa et principium nisi quod est simplex et universale principium. Ergo quod est simplex et universale, quantum est et corporale.

Ista absque dubitatione rationes sunt Platonis in hoc quod universalia dixit esse corporalia quaedam in mathematicis rationibus et formis constituta. Quod autem quidam dicunt de universalibus immaterialium, ut angeli, et animae, nihil penitus valet ad propositum. Talia enim dixit Plato ab aeterno consistere, et radios quosdam lucis primae esse, et non esse causata a principiis materialibus per compositionem, et in talibus dixit esse particulare non universale : sed in talibus dixit, quod sunt in nobis per hoc quod luces eorum et essentiae sunt in nobis, sive existentibus per ea, sive cognoscentibus ea. Propter quod Avicenna in sua metaphysica, ubi stabilit species qualitatis, dicit quod hoc dictum verum est. Cujus signum dicit : quia ea in quibus sunt

<--- Page Split --->

sive existentibus sive cognoscentibus ea, non recipiunt ea secundum hic et nunc, sed ubique et semper, quantum est de ipsis. Anima enim non est in corpore secundum hic et nunc, nec daemon sive intelligentia, sive etiam angelus, non est in eo in quo est per operationem vel cognitionem ut hic et nunc, sed secundum possibilitatem ejus in quo est, est in eo secundum ubique et semper : quia non habet in eo positionis discretionem. Haec opinio Platonis est.

In contrarium hujus sufficiunt etiam tres rationes, quæ sunt inter multas quæ adduci possunt, potiores. Quarum prima est, quod si universalia (horum singularium principia) sunt corporalia: aut sunt principia in quantum incorporalia, aut sunt principia eorum in quantum corporalia sunt et hic et nunc determinata. Si sunt principia horum in quantum corporalia sunt: corporale autem non efficitur corporale nisi per aliud corporale: sed principium constituens est etiam corporale: ergo et ipsum corporale non efficitur corporale nisi per aliud corporale: et sic procederetur in infinitum. Sequitur ergo, quod principium corporalis sit incorporale, sicut principium corruptibilis est incorruptibile, et principium sensibilis est insensible, et principium mobilis est immobile, et sic de omnibus aliis.

Secunda ratio est, quod si universalia sint corporalia, sequitur quod sunt quantitatibus et figuris determinata. Rationes autem quantitatum non sunt quantæ, et rationes figurarum non sunt figuratæ. Si autem universalia quanta figurata sunt, sequitur quod suscipiens ea, figuretur per ipsa, et quantitate distendatur. Suscipit autem talia possibilis intellectus. Intellectus ergo possibilis quantus erit et figuratus, quod nemo unquam opinatus est, quia omnes Anaxagoram laudabant dicentem, quia intellectus est purus et immixtus, nihil ulli habens commune. Universale ergo corporale esse non potest, et in re corporali : cum prout uni-

versale est, motivum est intellectus possibilis.

Tertia ratio est, quod si universale corpus vel corpoream est habens quantitatem, oportet quod sua quantitas corporea sit et perpetua. Est autem singulare suum in quo est quocumque modo corporeum et corpus : aut igitur haec duo sunt unum corpus, aut duo corpora. Si sunt unum et idem, sequitur quod corruptibile sit incorruptibile, et sensibile insensibile, et faciens factum, et constituens constitutum, si sint unum et idem : quod est inconveniens et non intelligibile. Si autem sunt duo corpora, sequitur quod duo corpora sint in eodem loco. Mathematicis enim datur locus sicut et physicis, ut dicit Aristoteles. Probatum est autem a nobis in Physicis, quod si duo corpora sint in eodem loco, de necessitate duo erunt unum et idem corpus. Sequitur ergo, quod si sunt duo diversa corpora, quod sunt unum et idem corpus : quod impossibile est omnino.

Nos autem quæ inducta sunt determinantes, distinguimus quod corporale multipliciter dicitur, scilicet quatuor modis. Uno quidem modo dicitur corporale quantitate corporea distensum, ita quod ipsa quantitas sit aliquid sui. Et sic habentia quantitatem corpoream, corporalia dicuntur et mobilia omnia et sensibilia. Secundo modo corporalia dicuntur non quidem quantitatem ut aliquid sui habentia, sed tamen secundum distensionem quantitatis in subjecto ea suscipiente sunt distensa, sicut albedo et nigredo, et caliditas et frigiditas, et figura, et circa aliquid constans forma, dicuntur corporalia : quamvis quantitas nihil sit essentiae ipsorum. Tertio modo dicitur corporale omne corpori sicut suscipienti determinatùm, sicut sensus et imaginatio et cæteræ virtutes sensibiles. Et universaliter omnis anima sensibilis et vegetabilis sunt corporales formæ. Quarto modo dicitur corporale, non quod aliquid sit partis vel quantitatis corporalis, sed quia corporis quantitatis est principium.

<--- Page Split --->

Et sic punctum dicitur esse corporale. Similiter autem multipliciter dicitur incorporale : quia si unum oppositorum est multiplex, et reliquum. Nullo autem istorum modorum universale est corporale : quia est sicut natura corporis vel corporei, cui per aptitudinem dicendi de multis accidit universale esse : et est incorruptibilis, quia (sicut optime probatum est) aliter motivum intellectus possibilis esse non potest, quia penitus incorporeus et incorruptibilis est. Est enim simplex notio et natura ab omni quantitate distensionis abstracta.

Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod et quanti essentiam constituens est duplex, scilicet secundum quantitatis essentiam et constitutionem ejus quod est quantum vel quantitas. Et de tali principio procedit objectio et est necessaria. Alia est constitutio quanti secundum esse specificum et rationem, non secundum id quod est quantitas et dans nomen et diffinitionem quantitatis. Et hoc principium constituens speciem et genus quantitatis non est quantitas vel quantum, sed potius quantitatis natura simplex et ratio. Et haec natura sic simplicitate sua accepta est universale.

Ad id autem quod secundo inducitur, dicendum quod hoc quod ponunt simpliciter esse verum principium hujus, in esse et specie secundum naturam vel in genere non est ad hoc vel illud determinatum : quia si hoc esset verum, non esset principium universale, sed hujus vel illius. Sed hoc principium non est mathematica quantitas in his quae corporea sunt : sed est natura simplex constituens in genere et specie, et dans nomen et rationem. Et in hoc patet, quod quamvis punctum sit essentiale et quasi materiale principium lineae, tamen formae lineae non habet nomen nec rationem. Sed aliud est principium secundum formam, quo linea lineae nomen et rationem habet. Et hoc principium simpliciter acceptum natura est lineae, cui accidit esse universale, per hoc quod pluribus est

comunicabilis natura illa. Patet igitur quod corporalium universale est in corporale. Et hoc est vere dictum Peripateticorum.

Ad id autem quod tertio inducunt, dicendum quod verum est quod ponitur : dummodo bene intelligatur, quod essentialiter per modum materialis constituti principium est essentiale, 'non in ordine naturae primum : etiamsi daretur quod constituerent et principiarent naturalia corpora, non principiarent ea, nisi secundum id quod est quantitas subjecta, et non secundum hoc quo quantitas est in ratione vel specie vel genere. Et ideo non sunt propria ad ea secundum ordinem formalem naturae, vel secundum ordinem efficientis causae. Sed ea quae sunt constituentia ea quae corporea sunt in ratione, nomine, et specie, et genere, priora sunt secundum ordinem naturae : et illae sunt simplices naturae, et essentie eorum, et notiones ipsorum. Haec autem omnia et incorporalia sunt et universalia per antedicta. Et hanc subtilitatem invenit Aristoteles, et ideo in omnibus quae dixit, Platoni praeponatur in positione principiorum. Haec est vera secundum Peripateticos hujus quaestionis determinatio ; et sic tenendum est, nec est curandum de sophisticis quibusdam, qui ante nos quaedam scripserunt.

CAPUT V.

Utrum universalia sint separata a sensibilibus, an in ipsis sensibilibus posita?

Restat nunc de difficillima quaestione disserere, quam tertiam tangit Porphyrius, utrum scilicet universalia sint separata a sensibilibus, an in sensibilibus sive singularibus posita sint, et ab illis separatum esse non habeant ? De hoc autem Opiniio Aristot. semper fuit contentio inter Stoicos et Peripateticos. Aristoteles enim ponere videtur universale extra particulare esse non habere : unde in Posterioribus dicere vi-

<--- Page Split --->

detur 4, quod universale non est nisi in hoc, hoc est, singulari. Dicit etiam contra Platonem loquens, quod universale esse unum aliquid extra multa, non necesse est si demonstratio erit ; esse tamen unum de multis, verum est dicere. Ac si dicat, ad hoc quod demonstrativa sit scientia, non necesse est dicere, quod universale (de quo est sciencia) sit separatum extra singularia : quia sufficit, quod universale sit unum in multis, et de multis. Adhuc autem dicit Aristoteles, quod nulla necessitas est opinari, quod universale sit præter hoc.

sum solum, et indivisum in se, et ab aliis divisum, et sic esset hoc aliquid et singulare. Nihil autem quod in se est unum et hoc aliquid, prædicabile est de multis, nisi solo nomine, et non re aliqua quæ sit in illis. Et qui sic ponit universale esse, ignorat universalis rationem : quæ nomine, re, et ratione rei quæ in multis est, prædicatur de illis.

Adhuc autem si sic esset per se existens, non posset alii esse causa in natura et ratione, quia non posset esse forma ipsius : sed si constitueret id, hoc esset per modum compositionis elementalis admixtionis : et tunc prædicari non posset de ente formali prædicatione : et tunc destrueretur omnis utilitas ipsius. Sic enim nullius rei posset esse principium, neque ad esse, neque ad scientiam quæ de esset per notitiam universalis.

Adhucomnestalespropositionesessentfalsæetimpossibiles , inquibusuniver - saledeparticularisubstantialiterprædi - catur : utcumdicitur , hichomoesthomo , velhoclignumestlignum , e t o m - nessimilesistis , quæsuntmaximaincon - venientiaetabsurda . Siautemaliquisdiceret , quoduniversaleparticulariuni - t u r , ettamenremanetinseseparatum , hicnonevaditinconvenientiainducta : taliterenimunitumnonestunum , e t s e - cundumessenonprædicaturdeeocuiestunitum . Etideononpossetdici , quodSocratesvelhichomoesthomo : quiasibiessetunitushomo , etquasihominiutsigilloimpressus : sicutnonpotestdici , quodcerasigillatasitsigillum . V i - deturergo , quoduniversaleseparatumessenonhabeatextrasuumsingulare .

In contrarium autem hujus est, quod omne quod habet esse, non habens illud per aliud vel ab alio, potest esse sine illo. Universale autem habet esse, non per singulare, nec ab illo. Ergo potest esse sine illo : ergo secundum esse est separabile a singulari.

Hoc etiam sic probatur : Esse univer-

  1. ratio.

  2. ratio.

finem. 3 ARISTOTELES, 7 Metaphys. tex. com. 45 et 57.

In prima etiam philosophia 2 adhuc inducit rationes multas ad inconveniens ducentes : quia si esset universale separatum secundum esse actuale a singulari, sequeretur quod esset coelum praeter hoc coelum, et terra praeter hanc terram, et homo praeter hunc hominem : et cum scientiae de naturis rerum sequantur res, et de separatis sit alia scientia quam de materiam concipientibus, sicut patet in metaphysicis et physicis : esset alia scientia de coelo, et alia de hoc coelo : et alia medicina de homine, et alia de hoc homine : et alia geometria de terra, et alia de hac terra, et sic de aliis.

Hoc idem probatur per diffinitionem universalis, tam ex Aristotelis verbis 3, quam ex verbis Avicennæ et Alfarabili. Est enim universale unum de multis et in multis. Si autem est in multis, non habet esse separatum ab illis. Et ideo dicunt quod universale est, quod est aptum esse in multis, et in hoc differt a singulari. Res autem secundum naturam est in eo in quo est apta nata esse, et non in eo in quo non est apta nata esse. Universale ergo est in multis, et non separatum habet esse ab illis : quia non est aptum natum habere separatum esse ab illis.

Adhuc autem si universale esset actu secundum perfectum esse praeter multa, sequeretur quod esset existens per seip-

<--- Page Split --->

salis est esse commune aptum natum esse in pluribus et multis communicabile. Hoc autem esse non potest habere a singulari : quia singularia sunt discreta et incommunicabilia. Communicabile ergo esse quod est esse universalis, universale non habet a singulari.

Si forte aliquis dicat, quod ista ratio non probat, quod universale non habeat esse discretum : sed probat quod a singulari destructo remanet esse universalis secundum aliquem modum. Hoc videtur contra Aristotelem esse, qui ponens, quod universale esse habeat in singulari, dicit quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere 1. Et hoc secundum rationem inductam destruitur : quia si universale habet esse separatum vel separabile ab esse singulari, universale manebit existente singulari et non existente singulari aequaliter : eo quod suum esse ab esse singularis non dependet aliquo modo, nisi secundum esse in ipso, et non secundum esse simpliciter.

Adhuc autem universale semper est et ubique: particulare autem sive singulare est hic et nunc. Si autem universale est ubique et semper, est alicubi ubi non est singulare : et est aliquando quando non singulare. Quaecumque autem loco et tempore sunt separata, simpliciter et substantialiter secundum esse et subjecta sunt separata. Cum ergo universale et particulare loco et tempore differant sive separata sint, simpliciter secundum esse et subjecta substantialiter separata esse videntur.

Adhuc non potest idem esse intelligi corruptibile et incorruptibile. Universale autem incorruptibile est, singulare vero corruptibile. Non idem erit ergo esse universalis et singularis. Si enim idem esset utrisque esse, sequeretur contradictoria simul esse vera : quia si corruptibile est secundum esse, erit aliquando quando esse non habebit. Probatum enim est de ceto et mundo in primo 2, quod corruptibile necessario aliquando corrumpetur :

et tunc non erit incorruptibile, aut semper erit. Ergo aliquod tempus erit, quando id secundum esse et erit et non erit, quod est impossibile.

Adhuc autem constat, quod universale habet esse in quo multa uniuntur in unum nomen et rationem : quae nomen et ratio dicunt esse diffiniti. Hoc autem esse nullo modo habet in esse singularis. Ergo habet hoc esse separatum ab esse singularis. Cum ergo habet hoc esse : aut habet ipsum secundum quod instrumentum primi agentis est, aut habet hoc secundum quod est in anima per abstractionem ipsum cognoscentem, aut in re ipsa extra agentem et cognoscentem existens. Si dicatur quod habet illud in efficiente, tunc universale non habet esse nisi ideale : et cum praedicatur de singulari, non praedicatur nisi sicut idea : haec autem praedicatio non est substantialis, sed exemplaris tantum, et sic destruitur omnis praedicatio substantialis. Si autem habet in anima apprehendente, tunc relatio universalis ad multa, non est nisi in anima, et non in re, et sic praedicatur nomine, et non re. Et sic universalia non sunt res, sed nomina : quod falsum jam esse ostensum est. Relinquitur ergo quod habent id secundum quod est res in se existens et ab agente et cognoscente et a singulari separata. Ergo esse universalis est separatum ab esse singularis, et e converso. Ex omnibus autem his et similibus videtur quod esse universalis separatum sit substantia, loco, et tempore ab esse singularis.

Ad haec autem non est difficile respon- Notanda dere ei qui bene novit positionem Peri- pro solutio- pateticorum. Nam per distinctionem esse nis. universalis omnia haec facile determinan- tur. Est enim esse universalis secundum quod universale est secundum universa- litatis rationem, et est esse ejus quod est universale. Similiter esse singularis se- cundum quod singulare est et secundum singularitatis rationem : et est esse ejus quod est singulare, prout est substantia

<--- Page Split --->

substans communi naturae. Dicimus ergo, quod esse universalis in eo quod universale, est ratione separatum, et oppositum est illi quod est esse singularis in eo quod singulare est, quamvis non ut in eodem subjecto. Esse autem naturae illius quae universale est, non est separatum ab esse singularis secundum quod est substantia substans illi communi naturae : sed potius esse universalis est esse particularis, et non divisum ab illo. Est enim, sicut diximus, universale secundum esse in particulari : quamvis non sit universale secundum hoc quod est in illo, sed nec commune, nec communicabile, sicut in prima quaestione satis declaratum est. Et nisi sic esset, non esset quaestio nec scientia de aliquo, sicut in primis probatur objectis. Nec est curandum de solutione quam quidam inducunt, scilicet quod universale secundum se habeat esse, sed non habeat esse completum, nisi in particulari : universale enim habet esse completum in hoc, quod omnia habet quae exiguntur ad esse universalis : sicut particulare habet esse completum, quando habet omnia quae exiguntur ad esse particularis.

indeterminatum et determinatum. Et haec est solutio trium Philosophorum, Avicennæ, et Alfarabii, et ejusdem Joannis grammatici apud Arabes nominati : et est vera quia concordat dictis Aristotelis.

Ad id autem quod secundo inducunt, quod aptum natum esse in pluribus non convenit universali secundum quod est in singularibus, concedendum est quod hoc est verum : sed hoc habet natura illa in quantum simplex est et indeterminata. Quanto enim aliquid est simplicius, tanto magis est communicabile multis. Sed dico simplex non per privationem differentiarum, quæ conveniunt in esse ipsius, sed per privationem eorum quæ determinant et contrahunt ipsum ad hoc esse vel id secundum speciem vel individuum. Sed per hoc non sequitur, quod habeat esse determinatum sive singulare : quia quamvis tale esse non habeat a singulari, tamen non habet nisi in singulari : sicut et commune non habet esse nisi in eo, in quo determinatur et ad esse distinctum contrahitur. Nihil enim est simplex in natura, nisi quod ad esse distinctum est et determinatum, sicut genus non est nisi in speciebus, et species non est nisi in indivduis suis.

Ad id autem quod objicitur, dicitur quod objectio non probat, quod universale habeat esse separatum, sed quod remaneat destructis pluribus particularibus concedendum est. Sed quod Aristoteles dicit, quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere, intelligitur in esse determinato et distincto in rebus naturae. Sed tamen possibile est remanere in esse naturae simplicis communis et indeterminatae. Si autem quaeritur in quo et ubi manet secundum id esse, hoc in proximo sequenti capitulo declarabitur.

Ad id autem quod dicitur Aristotelem dicere, quod universale est ubique et semper, singulare autem hic et nunc : dicendum quod verum est quod dicit Aristoteles, quod universale in esse universa-

Ad primam rationem post opposium.

Ad id autem quod primo contra hoc inducitur, dicendum quod omne quod habet esse non per aliud, potest esse sine illo : nisi ita sit, quod esse suum quamvis non sit per aliud, tamen sit in alio cui ipsum est causa esse. Et hoc est esse in alio, sicut pars essentialis ipsius esse secundum quod est in alio : et hoc modo universale sive substantia secunda est in alio : sed per hoc quod est in illo, est particulatum et determinatum. Et ideo esse quidem habet in seipso sed non determinatum et particulatum.

Si autem quaeratur, utrum idem esse sit quod universale habet per se acceptum, et quod habet determinatum et particulatum ? Dicendum quod nec idem omnino, nec diversum omnino : sed idem vel unum dupliciter. In substantia enim idem est : duplex autem ut idem et unum

<--- Page Split --->

salis acceptum, non discernit locum sive loci differentias vel tempus : quia indeterminatum est, et commune ad omnem locum et tempus : sed secundum idem suum esse substantiale efficitur hic et nunc quando determinatur in particulari ad hoc et id.

Si quis autem dicat, quod secundum hoc idem sit in pluribus tempore et loco et substantia differentibus : dicendum quod hoc non est inconveniens de eo quod est natura simplex et communicabile : quia potius hoc est necessarium, quia simplicitatem ejus consequitur communicabilitas. Sed in esse determinato et distincto non est in pluribus substantia, loco, et tempore divisis. Et ideo ejusdem rationis est homo in omni tempore, et in omni loco, et in omnibus individuis.

Ad id autem quod dicitur, quod universale est incorruptibile, singulare autom corruptibile : dicendum quod hoc verum est : quia aliter scientia non esset de ipso : sed ex hoc non sequitur, quod esse universalis separatum sit ab esse singularis : unumquodque enim dicitur incorruptibile vel corruptibile per rationem principiorum constituentium esse ipsius. Et ideo cum esse universalis secundum id quod vere est universale, hoc est, secundum id quod est natura simplex et indistincta, non dependet secundum esse nisi a principis simplicibus, sequetur quandoque, quod incorruptibile sit : probatur enim in ultima parte libri de Causis quod simplex est incorruptibile. Sed hoc idem ut determinatum et distinctum in singulari secundum esse particularis, quod dat esse ei determinatum, propter corruptibilium principiorum adjunctionem nihil prohibet esse corruptibile. Et idem est corruptibile et incorruptibile comparatione principiorum diversorum. Et hoc non improbat Aristoteles in libro de cælo et mundo.

Ad hoc autem quod dicunt negari non posse, quod universale habeat esse commune in quo multa uniuntur et conveniunt in substantia et ratione : dicimus

quod hoc verum est : et hoc esse est sibi proprium, et non habet a singulari : sed nec hoc potest negari quin illud idem commune esse sit determinabile et designabile in singulis : quia aliter non esset communicabile in singulis : et per illam distinctionem esse id non fit diversum secundum substantiam, sed tantum efficitur habens modum essendi diversum, quod non facit simpliciter esse diversum, sed unum esse duplex ex eo quod diversum modum esse accipit, sicut sæpius dictum est.

Si quis autem dicat, quod ut dicit Aristoteles, motis nobis moventur ea quae in nobis sunt : et per hoc intelligitur de motu corruptionis : et sic corruptis primis impossibile est universale remanere : dicendum quod hoc omnino est verum quod dicit Aristoteles, et ita intelligitur, sicut dictum est. Et verum est quod universale corrumpitur in eis quae corrumpuntur, sed corrumpitur secundum quod est in eis. Est enim in eis secundum principia determinata et distrahentia ipsum ad esse particularis. Et sic est hoc modo corruptibile, quo in libro de Causis dicitur, quod incorruptibile est, quod est delatum super id quod est corruptibile, et est corruptibile per aliud et per accidens. Sed nihil prohibet quin maneat secundum substantiam et esse naturae simplicis et indistinctæ et non particulatae.

CAPUT VI

Qualiter universale est in anima, et qualiter in seipso, et qualiter in singulari, et in quo sit verius secundum esse suae naturae.

Est autem difficilis quaestio valde, qualiter universale est in anima, et qualiter in seipso, et qualiter in singulari, et in quo verius sit secundum esse naturae sua. Quod enim in anima sit, ex dictis Peripateticorum supponitur omnium dicentium, quod universale est dum intelligitur, par-

<--- Page Split --->

ticulare autem dum sentitur 1. Adhuc autem Averroes 2, et Avicenna dicunt, quod intellectus in formis agit universalitatem. Adhuc autem universale in intellectu, ut dicit Aristoteles, principium est artis et scientiae : nec posset esse principium artis et scientiae, nisi esset in intellectu practico et speculativo. Ars enim est factivum principium entium in ratione, et ideo est in intellectu practico. Scientia autem est habitus conclusionum ex principiis speculationis probatus, et ideo est in intellectu speculativo : et sic oportet quod universale sit in intellectu. Est iterum universale secundum esse naturae simplicis, cui accidit universale esse secundum suam communicabilitatem : hoc enim non habet ab hoc quod est in anima principium artis et scientiae. Est etiam universale in singulari communicatum et distinctum ab individuantibus et materia.

  1. quaestio. Queratur ergo, secundum quem modum divisum est in istis, cum ipsum de se sit unum, et idem est indivisum et indivisibile secundum essentiam. Adhuc color non esset in corpore terminato et perspicuo et in oculo vidente, nisi esset unum et idem agens ipsum in omnibus illis, quod est de formali essentia coloris : et hoc est lux sive lumen, in cujus actu color movet visum : quod idem est in superficie terminati corporis diffusum. Et quod vere est unum et idem secundum actum perspicui secundum actum illumnati : et ita videtur esse etiam in forma universalis. Oportet enim esse unum quod agat ipsum in se et in anima et in singulari : quia aliter non posset intelligi qualiter esset in istis tribus simul et semel indivisum secundum essentiam, quamvis secundum esse aliquid sit divisum.

dum se sit in anima, vel per solam similitudinem suam ? sicut Aristot. dicere videtur 3, dicens, quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum. Quod enim nobilius et verius sit in anima quam alibi, videtur per illam Aristotelis considerationem in sexto Topicorum 4, ubi dicit, quod prius et verius et evidentius est ens ubi est in quiete, quam ubi est in motu : et non accipit quietem secundum quod opponitur motui privative vel contrarie : sed accipit quietem pro immobilitate quacunque per quam impossibile est rem subjici motui vel mutationi. Sic autem non est universale in singulari, sed sic est in anima : verius ergo est secundum quod est in anima, quam sit in singulari. Sed hoc videtur irrationale valde, quiasingulari dat esse nomen et rationem, et hoc non dat animae. Verius autem est res in eo cui dat esse et rationem, quam in eo cui nihil talium donat. Tamen in fine etiam Posteriorum 5 videtur Aristoteles dicere, quod universale quiescit in anima, ubi dicit ex omni quiescente universali in anima uno praeter multa : quod cum in omnibus unum sit idem et artis principium, est et scientiae. Videtur ergo quod nobilius et verius sit in anima quam extra animam.

Ad hoc autem si quis bene novit posiAt primam tionem Peripateticorum, non habet difquestionem. fickle determinare et respondere. Dicendum igitur primo, quod universale unum numero et essentia est in anima et in seipso et in singulari, nec differt nisi secundum esse determinans ipsum ad hoc vel illud : secundum enim simplicitatem acceptum in se secundum seipsum est : ut principium autem artis et scientiae est in anima, et ut communicatum ad esse naturae particularis est distinctum in particulari.

  1. quaestio. Queritur etiam, in quo illorum verius et nobilius sit et evidentius secundum

  2. quaestio. esse? Et iterum quaeritur, utrum secun-

Et si quaeratur quid unum sit, quod faciat ipsum esse in tribus his : dicendum, quod inducta similitudo de luce et

<--- Page Split --->

colore bona est. Et dicendum quod id unum quod in tribus ipsum facit esse, est vis intelligentiae primae, quae causa universi esse est in omnibus : cujus etiam ipsa simplex natura (quae est hoc quod est universale vel illud) contingens radius est. Et quia contactus talis multiplex est secundum diversas naturas ad quas pertingit, ideo universalia multa sunt, reducibilia tamen aliquo modo ad unum, quod causae primae primum causatum est. Hoc autem unum intelligentiae lumen est extensum per omnem naturam et animam, sicut lux solis extendit se per omnem naturam et animam in eo quod est imago ipsius propinqua. Et anima intellectualis facit et operatur et invenit formas suas sub specie et forma luminis, sicut lux solis et colorem facit in perspiculo sive pervio, quem quidem accipit visus per id quod perspicuo componitur ejus organum : accipit tamen in virtute vitae et sensus per hoc quod oculus perspicuum animatum sensitivum et determinatum corpus est : et accipit clarum vel tenebrosum per hoc quod superficies clara est vel tenebrosa. Ita etiam lux intelligentiae primae, quae fons et causa est omnium formarum, facit et invehit formas quas in se quidem acceptas habet simplices et indistinctas, et ideo universales et in simplici lumine constitutas : quae (quia universale est ubique et semper) secundum quod sic sunt, ubique et semper sunt, incorruptibiles sunt et immobiles et innumerabiles. Secundum autem quod ad hoc vel illud sunt terminatae, sic accipiunt diversum modum in esse. Et in anima (quae vitae intellectualis principium est) accipiuntur, ut principia operis vel speculationis : cum talis anima et imago instrumentum sit luminis intelligentiae, in materia sensibili (quae non nisi subjectum operantis intelligentiae est) invehit eas, ut sunt principium esse hujus vel illius singularis. Et ideo una et eadem est essentia in se et in anima et in singulari : sed in anima secundum esse spirituale, in singulari secundum esse mate-

riale et naturale, in se autem in esse simplici.

Et quoddicit Aristoteles quod verius esse est in quo est sicut in quiete, Dicendum est quod verius esse dicitur dupliciter : est enim verius secundum actum naturae proprium, et verius secundum constituentium proprietatem. Et verius quidem secundum substantialem naturae ipsius actum est in singulari, cui dat esse substantiale et nomen et rationem : qui est proprius et substantialis naturae communis actus. Secundum autem veritatem constituentium illam naturam verius est et in anima et in se, quam in singulari : quia ibi purius est et impermixtius nature alienae : sicut verius dicitur aurum quod alienae naturae est impermixtius. Et sic intelligitur deducta Aristotelis consideratio in sexto Topicorum. Quod autem in fine secundi Posteriorum deductum est, contra mentem Aristotelis adductum est, quamvis faciat pro ista quaestione confirmanda. Intendit enim ibi Aristoteles universale esse de multis acceptionem per experimentum et memoriam : quod quiescere in anima dicitur, quando sibi acquiescit anima non inveniens instantiam universalis acceptionis.

Quod autem quaeritur, qualiter sit in anima et in se et in singulari : dico cum Aristotele et Peripateticis, quod est in omnibus his per suam praesentiam realem, et realiter acceptum : quam praesentiam facit intelligentiae lumen, sicut dictum est. Quod autem dicit Aristoteles, quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum : dicendum quod res dicuntur singularia quae sola sunt ens ratum in natura. Similitudines autem sunt universalia, quae, ut dicit Boëtius, non nisi similitudo essentialis sunt suorum suppositorum et singularium : quod patet ex hoc, quod id quod est in anima intelligente, non fit in ea nisi per abstractionem : abstractio autem non fit nisi ab individuantibus, quibus et materialibus separatis remanet id quod ubique et semper est, quod per lumen intelligentiae

<--- Page Split --->

prius efficitur, et quod per naturam intellectualem quam in substantia sua participat, stramentum est intelligentiae, in quo sternit formas veras suo lumine, quae secundum vitae operationem perficitur contemplando et operando.

Hæc videtur vera hujus quaestionis determinatio, secundum hoc quod traditur in scientia de intelligentiis, de quibus Aristoteles loquitur in secundo primæ philosophiæ. Scito tamen, quod aliter multi dicunt Latinorum, contra quos ego non contendo : quia non contentioni studeo, sed ad explanandas opiniones Peripateticorum. Quod autem dicitur, quod universale est dum intelligitur, et particulare sive singulare dum sentitur : non ideo dictum est, quod ab intellectu intellingitis accipiat universale esse, vel a sensu accipiat esse particulare : hoc enim fuit error Pythagoræ, quem impugnat Aristoteles, sed ideo dictum est, quia non accipitur in intellectu nisi in intelligentiae lumine, et sic est universale : nec accipitur a sensu nisi sensibili accidente distinctum, et sic est singulare. Et hæc est solutio quaestionis inducte.

CAPUT VII

Qualiter universale producatur in esse.

Multos etiam movet, qualiter universale producitur philosophice, et non de productione illa qua cuncta in natura procreatione producit Deus : secundum physicam enim nihil creatur, nisi quod produciturnullo quodam alio producto : et sic solum ens producitur per creationem, alia autem per informationem producuntur, sicut in scientia libri causarum est determinatum 1. Hoc ergo modo queratur, qualiter universale in esse producitur ? cum enim productum producentis intelligentiae et agentis fit terminus, et producere et agere per intellectum, terminus autem actionis sit compositum et hoc aliquid : cum universale producatur,

videtur quod universale sit compositum et hoc aliquid. Hoc autem falsum est, cum universale sit forma, et quale quid, et non hoc aliquid.

Hoc autem adhuc videtur ex eo, quod id quod ab intelligentia in esse producitur, per exemplar et ideam, est in ipsa : non autem per ideam et exemplar est in intelligentia, nisi quod est hoc aliquid et compositum : aliter enim oporteret, quod plures essent ideæ ejusdem, quaedam quidem secundum formam, quaedam secundum materiam, et quaedam secundum genus, aut secundum speciem, et quaedam secundum differentias : quod valde est absurdum.

Adhuc autem oportet quod omnia producantur ab agente intelligentia in quantum sunt in natura perfecta, et hoc aliquid existentia. Si ergo ab agente intelligentia (quæ causa prima est, sive aliquid aliud secundarum causarum) universale producitur, videtur quod universale sit hoc aliquid et compositum ex materia et forma.

Adhuc autem videtur hoc ex hoc quod ars imitatur naturam in quantum potest 2. Quod autem ab artifice producitur et est in artifice per modum exemplaris, non est forma simplex, sed compositum, ut domus vel tripoda. Sic ergo videtur etiam fieri in productione intelligentiae in natura : supponimus enim, quod totum opus naturae est opus intelligentiae agentis, cujus virtus etiam informat semen generationis, ex quo res naturae producuntur.

Adhuc autem in omni natura productum semper est res naturae. Res autem naturae non est nisi hypostasis communi naturae supposita et substans per seipsam. Taliter autem substans naturae communi, individuum et singulare est. Si ergo universale sic producitur, sequitur quod universale sit singulare : quod est inconveniens.

Ad omnia autem haec et his similia non solutio quaest difficile respondere. Universale enim stionis.

1 In I Physic.

<--- Page Split --->

secundum quod in esse producitur per intelligentiam agentem, sive generationem, quæ est agentis intelligentiæ instrumentum, non nisi in hypostasi producitur, quæ est hoc aliquid in illa natura communi vel illa. Et ideo cum non producatur ut existens per se solum, non oportet quod productum sit hoc aliquid. Hoc autem modo omnes procedunt objectiones : et ideo patet quod nihil valent. Quod autem in alio producitur, ut in phycisis docet Aristoteles, dupliciter producitur : aut ex consequenti, aut per accidens. Ex consequentia autem quia hic generans est homo, ideo sequitur quod homo generat hominem, et quod hic generans est homo et animal et substantia, et sic de aliis : et sic in omni prædicatione substantiali : ita quod Aristoteles dicit, quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, et sic de aliis : quia productum semper est ad formam producentis, eo quod æquivocum ad univocum necessarium est reduci. Per accidens autem producitur, quod accidit producto ex ipsa productione. Si enim producitur per generationem, ad similitudinem formæ et specii generantis producitur : et ideo per accidens productus est filius, et producens est pater, et sic de aliis. Producitur 'autem universale ex consequenti in esse natura : propter quod dicit Auctor sex principiorum, quod natura occulte operatur in illis : et ideo etiam in physica Aristotulis 1 secundæ substantiæ vocantur. Si autem universale secundum seipsum consideretur, ipsum est imago luminis in re naturae. Imago, dico, luminis agentis intelligentiæ : quod lumen terminatum est ad hoc aliquid et incorporatum illi : et hoc modo universale naturae producitur in esse ab agente intelligentia, quæ operatur per suum intellectuale lumen in omni natura, et est causa rei naturalis in omnibus : quod quidem lumen in se acceplum inest universali, et ratione universale est : acceptum autem ut determi-

natum ad hoc aliquid, et incorporatum illi, est esse et substantia particularis dans esse substantiale et rationem singulari.

CAPUT VIII.

An universale sit forma, vel materia, vel compositum : et si forma, cujusmodi forma sit?

Est autem adhuc dubium apud quosdam, an universale sit forma, an compositum, an materia : et si est forma, utrum sit forma totius, vel partis? Quod enim universale non sit materia, patet ex hoc quod materia ei, in quo est, nec dat esse, nec nomen, nec rationem : quæ omnia dat universale substantiale ei cujus est universale : igitur non est materia. Adhuc autem materia non est imago agentis in eo quod producitur. Universale autem est imago agentis intelligentiæ in eo quod producitur, ut jam probatum est. Adhuc autem omne quod prædicatur de eo in quo est, forma est. Universale prædicatur de eo in quo est. Ergo universale forma est. Adhuc autem nihil est communicabile multis unum existens in eis secundum essentiam nisi forma : materia enim non est communicabilis multis, nisi per divisionem, ita quod non tota est in singulis. Universale autem totum est in singulis. Ergo universale non est materia, sed forma.

Sed quia innegabiliter verum est, ideo quæritur cujusmodi forma sit? Est enim forma totius, ut humanitas est forma hominis : aut forma partis, sicut anima est forma corporis humani. Forma autem partis sive materiae non prædicatur de re cujus est forma, sed universale bene prædicatur. Universale ergo non est forma partis vel materiae secundum quod materia perficitur per formam. Eodem modo probari videtur, quod nec forma totius

<--- Page Split --->

est : quia etiam humanitas de homine non prædicatur, et est de ratione ejus de quo prædicatur.

Hæc autem et similia solvere non est difficile. Dicendum enim est, quod universale est forma, et quod est forma totius. Sed forma totius dupliciter designatur in nomine : designatur enim ut forma tantum, sicut humanitas est forma designata ut forma tantum, quæ est essentia formalis : et ideo non prædicatur de eo cujus est forma, quia homo non est essentia sua formalis, nec aliquid aliorum quæ formas habent. Designatur etiam ut forma totius totum esse dicens cujus est forma : et tunc designatur per esse quod dat ei in quo est et nomen, sicut homo dicit esse formale quod forma totius dat huic composito quod est hic homo. Et hoc docet Aristoteles 1 dicens : cum dico cœlum, dico formam : cum dico hoc cœlum, dico formam in materia. Et forma est universale prædicabile nomine et ratione de eo cujus est universale secundum substantiam : cujus probatio est, quia nisi universale tale esset forma, diffinitio data secundum nomen universalis non diceret totum esse rei, nec totam quidditatem ipsius secundum illud nomen secundum quod diffinitur, sive nomen generis sive speciei. Relinquitur ergo, quod universale sit forma totius ut totum esse dicens designata : propter hoc etiam prædicatur de eo de quo prædicatur, ita quod et statim posito subjecto per intellectum concipitur in illo sive subjectum sit in actu, sive non : omni tempore enim verum est, quod homo est animal, sive homo sit, sive non sit : et quod animal est corpus animatum, et quod corpus animatum sit substantia : sed ex hoc non sequitur, ergo corpus animatum est ens secundum actum. Et ideo dicit Avicenna 2, quod esse et existentia accidit ei quod est : verum enim est hominem esse animal, sive aliquod animal sit, sive non sit : et accidit ei esse, vel

non esse. Haec igitur sunt, quae digre- diendo a proposito, et altioris scientiae as- sumendo negotium, de universalibus prop- ter doctrinae perfectionem esse dicenda videbantur.

Redeuntes igitur ad propositum dica- mus, quod cum ad scientiam prædicamen- torum Aristotelis utile et necessarium sit nosse quid genus, quid species, quid dif- ferentia, quid proprium, et quid accidens sit. Præterea utile ad demonstrationem et diffinitionem et divisionum scientiam, tentabo tradere istarum rerum (quæ uni- versalia dicuntur) speculationem sive scientiam speculativam compendiosam, brevem quidem, sed tamen sufficientem et facilem, quæ competat introducendis, per assignationes et similitudines tradens scientiam, tentans aggredi quæ ab anti- quis dicta sunt, ut qualia dicta sunt acci- piantur. Hoc autem faciam ab altioribus quidem questionibus abstinens : quæ licet tactæ sint propter doctrinae perfectionem, tamen ex principiis propositæ intentionis determinari non possunt. Simpliciores ve- ro de his universalibus quæstiones medio- criter inter subtilem et rudem tractatum conjectans, ex probabilibus sive simili- bus tractare, conjecturare est : multa enim talia oportet adducere, ut fides fiat de eo de quo tractatur.

Ne autem lateant ea quæ ex istius scien- tiae principiis tractari non possunt de uni- versalibus, mox, id est, prima facie occur- rit quærendum de generibus, et specie- bus, utrum scilicet subsistant, vel in solis, nudis purisque intellectibus posita sint : si etiam sint subsistentia extra intellec- tum posita, utrum sint corporalia, sive incorporalia : et sive hoc vel illo modo sint, utrum sint separata secundum esse a sensibilibus sive singularibus, an in ip- sis sensibilibus posita sint. Et alia quæ- dam circa tales difficultates circumstantia in hoc libro dicere recusabo. Hujusmodi enim negotium altissimum est, quia altis-

1 ARISTOTELES, In libro de cœlo et mundo, in I. tex. com. 92.

2 AVICENNA, In primo libro logicae suæ.

<--- Page Split --->

sima e scientia proprium, et ideo majoris et subtilioris egens est inquisitionis : altioris quidem quoad subjecti nobilitatem, majoris autem inquisitionis quoad demonstrationum subtilitatem. In his enim duobus scientiae differunt, ut Aristoteles dicit in principio libri de Anima 1. Illud vero quod de his dicendum videtur prohabiliter quemadmodum de his tractaverunt antiqui Philosophi, et horum maxime Peripatetici (quos hic sequi suscepimus) nunc tantabo demonstrare modo introductionis.

CAPUT IX.

Quomodo universale praedicatur de quinque universalibus, et de sufficientia ac ordine quinque universalium?

Quia autem inter incomplexa primo de universalibus occurit tractandum : videndum prius est qualiter universale dicitur de quinque quae sunt inducta. Universale enim simplex natura est, sua simplicitate communicabile et determinabile ad particulare in quo ipsum est nomine et ratione. Dico autem ratione essentiali quae competit universali quod praedicatur : et hoc dico propter proprium et accidens, quae etsi ut universalia perfectas diffinitiones habere non possunt, tamen secundum quas habent, praedicantur de his de quibus praedicantur sicut de substantiis, ut album de hoc albo, et risibile de hoc risibili, et sic de aliis.

Cum ergo quodlibet istorum quinque dicatur universale, sciendum quod universale non dicitur communiter de ipsis ut genus, sed ut commune proportionis ad unum quod vocatur commune secundum analogiam. Unum autem ad cujus proportionem universale dicitur de his quinque, est aptum natum esse in multis et de multis. Hoc autem nec per unam rationem convenit his quae substantia-

liter (hoc est per hoc quod substantiale est) sunt in multis et de ipsis, et his quae per accidentale aliquod sunt in multis et de multis : nec per unam rationem convenit ei quod per accidentale consequens naturam est in multis et de multis, et ei quod per accidens commune quod est accidens individui. Adhuc autem nec de his quae per essentiale sunt in multis et de multis convenit per essentialem rationem : quaedam enim istorum sunt in multis et de multis per essentiale quod est quid, et quasi subjecta substantia in ipsis, sicut genus quod est quasi fundamentum in quo formatur et fundatur esse speciei : et sicut species quod est totum esse substantiale individui, quia quidquid sequitur speciem, est accidens individuans, aliud etiam est in multis et de multis per quale quid quod facit esse fundamentum in genere. Et sic patet, quod non per unam rationem sunt haec in multis et de multis : et per prius hoc convenit generi et speciei, per posterius autem differentiae. Adhuc cum esse in multis et de multis prius conveniat ei, quod in multis et de multis est specie et numero differentibus, quam ei quod est in multis et de multis solo numero differentibus : constat quod per prius convenit universale generi, et per posterius speciei. Haec enim est ratiocommunitatis analogicae, ut in quinto prima philosophiae docet Aristoteles, quod commune analogice simplex est in uno, in aliis autem non est nisi secundum quamdam proportionem ad illud. Et per hoc patet, quod universale non predicatur de his ut genus, vel ut species, vel ut differentia, vel ut proprium, vel ut accidens : sed praedicatur de his ut commune secundum analogiam ad communitatem generis proportionalam.

Numerus autem horum universalium ex hoc patet. Omne quod est in multis et diversalium.

<--- Page Split --->

Siquidem est in illis per aliquod, quod in illis est substantiale, non debet dividi, quod aut insit per substantiale quod est pars esse, aut per id quod est totum, sicut quidam dicunt : quia quod est pars, non praedicatur de eo in quo est secundum quod est pars. Sed sic dividi debet, quod si est in multis et de multis, aut est in eis per id quod est esse secundum potentiam inchoationis : aut in eis est per essentiale quod est totum secundum actum perficientis esse ipsum : aut est in eis secundum totum esse perfectum et constitutum. Et primo quidem modo est genus, secundo autem modo differentia, tertio vero modo species. Et patet quod divisio sufficiens et ex immediatis est : quia substantiale quod est in multis et de multis, aut est principium, aut principiatum. Et si est principium : aut est principium secundum potentiam, aut secundum actum. Si autem est principiatum et in substantiali esse perfectum, tunc est altero modo a duobus dictis modis. Si autem est in multis et de multis secundum esse accidentale existens in illis, non potest esse in eis, nisi aut secundum accidens naturae communis per quam refertur ad singularia, et hoc est proprium : aut secundum accidens individui aut singularis, per quod refertur ad naturam communem, et tunc est accidens. Socrates enim est risibilis per communem naturam quae est in Socrate. Homo autem est albus per hoc quod Socrates est albus, in quo natura hominis est. Et patet iterum per hoc, quod illa divisio ex immediatis est : quia in nullo est, nisi vel

natura communis, vel hypostasis sive suppositum vel singulare quod substat naturae communi. Et cum commune quod est in multis et de multis pluribus modis verificari non possit per immediatam divisionem : ideo universalia non possunt esse formaliter differentia nisi quinque.

Per hoc etiam patet ordo istorum quinque universalium : constat enim quod ea quae sunt in multis et de multis per essentiale quod est in illis, sunt priora eis quae sunt in multis et de multis per accidentale quod est in illis. Adhuc autem quod est in multis et de multis per accidentale fluens a natura, prius est quam id quod est in multis et de multis per accidentale individui quod est accidens infinitum. Adhuc autem quod est in multis et de multis per essentiale quod est in illis secundum inchoationis potentiam, prius est quam id quod est in multis et de multis per actum ad esse speciei distinguentem et determinantem : quia semper in eodem potentia praecedit actum. Utrumque autem est constitutum ex his, sicut et principium et principiatum. Et sic prius est genus, consequenter autem differentia, et tertio species. Et quamvis hic ordo sit universalium natura, secundum quod etiam in antehabitis enumerata sunt : tamen in ordine tractatus ponemus tractatum de specie ante tractatum de differentia : quia propter correlationem generis et speciei, unius tractatus dependet a tractatu alterius : eo quod unum relativorum diffinite cognosci non potest, nisi cognoscatur et reliquum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI.

CAPUT I.

De diversis signis generis.

Primo igitur in tractatu de universalibus de genere loquendum est. Sed quia genus secundum intentionem logicam diffiniti non potest, nec diffinite cognosc', nisi prius multiplicitas hujus nominis, genus, determinetur: ideo in primis determinanda est et distinguenda nominis generis multiplicitas, et maxime in his modis qui aliquam habent similitudinem ad intentionem illam generis, secundum quem logici genere utuntur. De aliis irtentionibus 1 quia ad propositam intentionem non valent, est omittendum. Nihil enim confert ad propositum scire masculinum genus, vel femininum, vel activum, vel passivum in grammaticis non ad propositam intentionem. Et ideo de similibus generis intentionibus non est hic interponendum.

Dicitur autem per similitudinem et per proprietatem, ad quod etiam genus per similitudinem dictum transfertur. Per similitudinem autem dicitur dupliciter. Uno scilicet modo dicitur genus multitudo aliquorum uno quodam modo se habentium ad unum aliquod, quod sui aliquid habet in tota multitudine illa, ita quod est in singulis ipsorum: in quo etiam communi existente in omnibus quodam modo secundum convenientiam se habent ad invicem, ita quod quilibet ad alium habeat similitudinem in illo quod inest sibi ex illo uno primo, quod

causa est similitudinis in tota alia collectione. Secundum quam significationem Romanorum genus dicitur collectio tota parentelae quae a Romulo descendit per successivam generationem. Hoc enim totum dicitur Romuleum genus secundum habitudinem qua se habet ad unum primum parentem, scilicet Romulum. Et in hoc genere distinguitur illa collectio ab illa collectione quae ab aliquo alio parente descendit, sicut a primo genere Priami cum quo tota collectio ista Priami genus vocatur. Hoc autem advertendum est in ista generis significatione, quod unum est in omnibus illis qui ad illam pertinent generationem. Et hoc est semen propagationis a Romulo perfusum in tota illa collectione.

Secundo modo adhuc dicitur genus per annexum modum ad ante habitum, id quod est uniuscujusque generationis sive multitudinis generatae principium, quo fortissime generatum et a quo fortissima virtute exortum est. Et hoc dupliciter dicitur: vel a patre, qui primus genitor est in genere illo: vel ab eo loco in quo quis genitus est. Et priori quidem modo dicimus Orestem quidem a Tantalo proavo suo habere genus; Hilum vero dicimus habere genus ab Hercule, a quo sicut ab atavo genitus est. Secundo autem modo (secundum quem patria sive locus principium generationis est) dicimus Pindarum Thebanum esse genere, Platonem vero dicimus genere Atheniensem. Sicut enim pater est principium generationis per translationem seminis ex quo in omnes

<--- Page Split --->

funditur ex uno virtus formativa multorum secundum propagationem, sic etiam patriam sive locum generationis dicimus esse principium, quia in loco et centro loci generationis tota virtus periodi celestis adunatur, ut dicit Ptolemaeus, et in omnes in illo loco natos diffunditur. Et ideo frequenter magis accedunt ad unum colorem et ad unum morem, qui ex uno loco nati sunt. Unde etiam elementa in diversis locis valde sunt diversa in virtutibus suis quibus conveniunt ad generatorum constitutionem. In isto etiam modo patet, quod multitudo ab uno patre vel ab uno loco natorum ad unum refertur in quo continetur per unum quod in omnibus est, et ab illo quod principium illius multitudinis est, in omnes derivatur.

Differunt autem istae duae generis significationes : quia prima est unius partiti in multa, secunda autem est multorum respicientium ad unum, quod est principium generationis eorum secundum modum parentis vel loci in quo generatur aliquis ad illius loci complexionem vel figuram. Quod enim quidam dicunt patriam et locum non esse principium generationis, nisi quoad figuram, penitus falsum est : quia sic tota destrueretur scientia generationis uniuscujusque, quam in libro qui dicitur arabice Adarba, quadripartitum autem latine Ptolemaeus ostendit : in quo ostendit periodi virtutem in centro loci ejus qui nascitur congregari : et ex virtute sic in centro nati congregata natum accipere complexionem et formam et figuram et colorem et morem et forlunam.

Et haec quidem secunda generis significatio (propter hoc quod est in uno in multa se diffundendo secundum suae virtutis potentiam, in quo omnia uniuntur et continentur) videtur promptissima ad generis logici declarationem. Secundum hanc rationem sunt et dicuntur, qui ex genere Romuli descenderunt. Nec collectio illa diceretur genus unum, nisi esset unum continens ea sicut principium a quo per generationem descenderunt. Et hoc

modo dicuntur multi Cecropida, qui ex genere successive descenderunt primi Cecrops : et horum proximi secundum lineam ejusdem consanguineitatis. Sic enim multa essent ab uno, sicut in genere logico ab uno genere primo per divisionem differentiarum essent multae species, in quibus omnibus salvatur generis natura potestate sive virtute ad speciem determinatam, sicut et semen generantis primi per successivam generationem formatur ad hunc et ad illum. Patet igitur, quod primus modus generis causatur a secundo, et reducitur ad ipsum sicut ad causam. Et ideo secundus modus principalior est, quam primus, et promptior ad designandum genus logicum, sicut per similitudinem potest describendo designari.

Per prius ergo quoad istam similitudinem dicitur genus uniuscujusque generationis principium. Dehinc autem et per posterius dicitur genus et multitudo collecta eorum qua e ab uno principio ut Romulo descenderunt, sicut dictum est in prima generis designatione. Hujus autem probatio est : quia multitudinem sive collectionem dividentes sive discernentes et ab aliis separantes, qui sunt alterius generis, dicebamus ante illam collectionem genus esse Romanorum vel Romuleorum, et in hoc ab aliis collectionibus separari : nec multitudinem genus esse diceremus, nisi prius intelligeretur unum generationis principium, a quo illa descendit multitudo. Et ideo primus modus generis non dicitur genus, nisi per secundum, et ideo reducitur primus ad secundum sicut ad causam. Fuit etiam prius a nobis positus, quia minus facit ad propositum : sicut et de ambabus istis significationibus prius dicimus, quam de genere logico, ut minus intenta dimittantur, et longius a proposito ponantur. Et ut sciatur, quod similia paulatim et gradatim perficiuntur ad propositi declarationem. Et ideo etiam genus intentum post omnia similia dicimus ultimo.

Est autem attendendum, quod a matre una a qua multi descenderunt, non sumi-

<--- Page Split --->

tur ad genus logicum similitudo : quia mater non est principium formale multorum, sed materiale, et sicut formatum, et non sicut formans. Genus autem logicum principium est ut forma : quia aliter non prælicaretur de eo cujus est genus : sed est ut forma indistincta, quae totum est esse speciei secundum esse informe et indistinctum, distinguibile tamen ad formam speciei.

Et quamvis a loco similitudo trahatur ad generis logici designationem, tamen a tempore non trahitur aliqua similitudo : quia tempus est mensura et numerus motus et mutationis. Et ideo est in fieri, et non est in esse generatorum principaliter. Genus autem natorum est et in esse constitutorum. Propter quod etiam in libro de intelligibilibus dicitur locum esse mensuram entis, tempus autem esse mensuram motus dicitur, quia ejus esse est in motu et mutatione.

Est autem attendendum, quod Avicenna dicit 1 quod isti ambo modi 2 extenduntur etiam ad artificialia. Aliquando enim dicuntur coriarii omnes, qui sunt de collectione coriario um ab uno aliquo qui excellebat in illo artificio : sicut naute dicuntur calepsitae a quodam Calepso, qui floruit in arte nautica : et fabri dicuntur Tubalcaitae a Tubalcaim, qui artem fabrorum invenit : et musici dicuntur, pythagorici a Pythagora, qui perfecit ea quae in arte sunt musica. Hoc tamen est minus proprium : quia id quod est in omnibus ex isto principio, non est substantiale et naturale, sed accidentale illis in quibus est. Genus autem logicum omnibus speciebus inest ut natura et substantia. His ergo modis 3 genus dicitur in quolibet. Aliter autem accipitur apud Philosophos, sicut in sequenti patebit capitulo 4.

Colligentes igitur summatim quae dicta sunt, dicimus quod videtur neque genus neque species simpliciter sive modo uno

et in una intentione dici. Dico autem videtur, et non, est : quia istae generis acceptiones magis sunt in nostra acceptione et cognitione, quam in rei natura et existentia. Et primo quidem quoad nos dicitur genus collectio multorum quodammodo uno modo se habentium ad unum aliquod, quod est illius collectionis secundum generationem principium, et qua se aliquo modo habent ad invicem in uno quod a principio sua generationis est in singulis ipsorum secundum totam illam collectionem. Secundum quam significationem Romanorum collectio genus dicitur ab habitudine unius, dico autem Romuli. Et dicitur genus multitudinis illius per relationem aliquo modo ad invicem secundum id quod est in eis ex Romulo. Et hoc est, quia habent ad invicem eam qua ab illo Romulo est cognationem secundum divisionem vel separationem ab aliis generibus aliorum avorum, qua dicitur vel denominatur ab aliis patribus vel avis.

Dicitur autem et aliter rursus genus quod est unius generationis principium ab eo parente qui genuit, vel ab eo loco in quo quis generatus est propter causam quae in ante habitis posita est. Sic enim Orestem dicimus a Tantalo quidem habere genus : Hilum autem cum domo et familia sua genus habere ab Hercule. Et rursus quidem a loco denuntiantes Pindarum Thebanum esse, Platonem vero Atheniensem. Etenim patria uniuscujusque generationis principium est, quemadmodum et pater, ut in praehabitis expositum est. Haec autem secunda generis acceptio videtur esse promptissima generis significatio. Romani ideo dicti sunt Romani, quia illi a genere descenderunt Romuli : et Cecropida sunt, qui ex genere descenderunt Cecropis : et horum proximi per eamdem causam sunt de eodem genere. Et prius quidem, hoc est, per prius appellatur genus uniuscujusque ge-

<--- Page Split --->

nerationis principium : dehinc autem et per posterius dicitur genus etiam multitudo eorum qui descenderunt ab uno principio, ut a Romulo Romulei. Cujus signum est : namque dividentes hoc genus sive discernentes et ab iliis generibus separantes ipsum, dicebamus omnem illam Romanorum collectionem esse genus Romanorum.

Est autem in duobus dissimilitudo ad genus logicum. In uno quidem : quia principium generationis non secundum substantiam et secundum se totum est in collectione quae genus dicit, ita quod sit in quolibet totum. Genus autem logicum secundum se totum et secundum substantiam est in collectione specierum et in qualibet specie : propter quod etiam non prædicatur nomine et ratione principium generationis de collectione multorum qui descenderunt de ipso nisi denominative. Dicuntur enim Romani vel Romulei, non Romuli. Genus autem logicum prædicatur prædicatione substantiali de his quorum est genus. In alio etiam est dissimilitudo : quia collectio quae dicitur genus, est quasi totum integrale ad genus vel in genere, cujus quilibet est pars integralis, et omnes sunt totum. Genus autem logicum est totum essentiale, cujus quælibet species est pars subjectiva. In hoc tamen aliquid similitudinis est : quia quamvis genus logicum secundum totam essentiam salvetur in qualibet specie, tamen non salvatur in qualibet specie secundum totum ambitum suæ potestatis. Et hoc habet aliquid similitudinis cum toto integrali prædicativo, cujus potestas ex multis potestatibus particularis integratur.

CAPUT II.

De genere philosophico, et quomodo assimilatur aliis?

Genuus logiutuntur genere in illa significationis intentione, qua dicitur, genus est cui sup-

ponitur species directa et immediata suppositione. Genus enim consequitur differentiam, et differentia in genere est potestate, et ideo aliquo modo est sub ambitu communitatis generis : sed tamen non ponitur ut substans sub genere, sed adjungitur lateraliter ad generis determinationem et contractionem. Erit autem de genere ad potestatis ipsius divisionem. Et ideo nec differentia divisiva, nec etiam differentia constitutiva directe supponitur generi, ut substantia stans sub genere. Nec etiam species sic supponitur differentia. Sed differentia constitutiva est in genere ad determinandam generis potestatem et contrahendum ad speciem constitutam, et quasi lateraliter venit ad speciem : propter quod non supponitur generi, ut quid generis, vel ut quale quid sicut species : et ideo differentia non est cui supponitur in ordine naturae species, sed totius est speciei et generis. Quamvis autem individuum generi supponatur, non tamen immediate substat positione. Adhuc nec subsistit : genus enim non contrahitur in ipso pro se, sed species : nec in eo contrahitur species, sed potius secundum esse dividitur divisione materiae et divisione accidentis, et individuantis : quod non proprie est substare in ordine substantis et superstantis : sed est diffusio substantis et superstantis ad multiplicationem materialem. Proprium etiam post speciem est secundum ordinem naturae. Nec etiam proprium secundum quod proprium substare habet, sed potius in esse, et post illud accidens.

Et ideo solum genus est per se et proprie, cui supponitur species. Genus enim cum dicat ordinem superioris ad inferius apud Philosophos, optime notificatur sua significatio, quando determinatur per id ad quod dicit ordinem. Et cum determinetur significatio generis apud Philosophos, fortasse haec intentio dicta est sic : quia in hac intentione habet similitudinem quamdam ad genus dictum in civilibus secundum utramque praeinductarum intentionum. Genus enim sic dictum, principium

<--- Page Split --->

quoddam est specierum quae sunt sub ipso, non quidem materiale, sed etiam effectivum, ut pater. Pater enim est, ut dicit Aristoteles 1, qui aliquid sui habet in filio. Id enim quod aliquid sui habet in filio formali effectivo, est totus pater : pater enim totius secundum principium formativum est in semine, ut artifex in artificiatio. Propter quod etiam Plato opinatur semen esse parvum animal, quod egreditur a generante, et quod est ut parvus pater quantitate, sed totus et integer pater virtute. Et similiter genus est totum in specie secundum substantiam : a quo etiam producitur differentia formans speciem et constituens in esse formato. Et sic genus est sicut generationis principium, quod in ante habitis principalem dicimus esse generis significationem in civilibus. Est autem etiam principium ut locus speciei, in quo fundatur species secundum substantiam : et ex eo determinatur species ad quid et substantiam per se substantem, et in alio quodam fundatam : sicut res fundatur in loco suae generationis et salvatur. Propterea differentia non habet loci similitudinem : quia ipsa constitutiva existens fundatur in alio quodam, et magis proprium, et accidens. Species autem quid locatum in genere, et non locus solum. Genus igitur est ad ipsam se habens ut pater, et ut locus, prout pater et locus generationis sunt principia. Habet autem etiam similitudinem ad genus quod in civilibus secundario dicitur quadammodo habentium se ad aliquid, et ad se invicem, in hoc quod genus in eo quod genus est, necessario continet multitudinem quamdam specierum quae sunt sub eo.

Nec potest esse genus unius solius specici contentivum : eo quod species non exit a genere, nisi per oppositas differentias divisivas : quae (cum eductae fuerint a genere) plures et oppositas constituent species de necessitate. Non sic autem se

habet species ad individuum. Non enim species sui divisione constituit individuum, sed tota est in individuo per substantiam et potestatem: unde materiae determinatione ex accidente individuanteindividuatur. Solum ergo genus ambiens species et multitudinem, continetur in un generis natura. Differentia enim cum se habeat ad genus ut divisiva, non est continens, sed separans et in multitudinem agens. Proprium autem cum sit consequens speciem, et accidens commune consequens individuum, continentis non potest habere rationem, sed potius sunt contenta in aliis secundum suum esse et rationem. Cum autem tripliciter in usu loquentium dicatur genus, de tertio est sermo apud Philosophos et in philosophia : quod ut dictum est, fortasse dictum est ad similitudinem aliorum. Dico autem fortasse, ne videatur aliter dissimile propter duas dissimilitudines in praecedenti capitulo determinatas. Et hoc quidem summatim perstringere possumus, dicendo quod aliter quam in civilibus rursus genus dicitur esse, cui supponitur species, ad horum generum (quae in civilibus dicta sunt) fortasse similitudinem quamdam sic dictum. Hoc enim genus a civilibus ad philosophiam translatum est. Est ergo genus principium quoddam specierum hujusmodi, quale Priamus est communis pater, et quale est communis locus, ut explantatum est : et sic habet similitudinem cum intentione principali. Videtur enim genus in una natura communi omnem multitudinem specierum quae sub ipso est continere : et in hoc habet similitudinem cum secundaria generis significatione. Tripliciter ergo cum sic dicatur genus, de tertio modo suae significationis apud Philosophos de genere sermo est.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De diffinitione vel descriptione generis physici.

Genus phygenus dicentes : Genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur. Quæ descriptio est generis prout genus dicit ordinem unius ad alterum, sicut superioris ad inferius, non simpliciter, sed in ipsa re quæ sic ordinatur : sicut animal est genus, et corpus animatum, et substantia : substantia enim et vivum et animal sunt ea quibus accidit genera esse. Sed generalitas quæ est in ipsis rationem dicit hujus ordinis sive habitudinis quibus ordinantur ad sua inferiora : propter quod in ante habitis dictum est, quod genus est cui supponitur species sive specierum multitudo.

In omnibus communibus substantialibus sic est, quod ex ipsa communitate qua unum substantialiter est in alio, aliae plures resultant analogiae, sive proportionis communitates. Ex hoc enim, quod animal est in homine et de homine, et est in asino et de asino, et sic de aliis speciebus, ex simili quodam respectu animalis ad species suppositas resultat, quod est commune et universale ut genus : quia generis nomen est animali impositum a tali respectu : et sic de specie, et de simili respectu hominis et asini et aliorum ad animal : quæ omnes species quia participant animalis nomine et ratione, surgit communitas alia, quia unumquodque inferiorum sic superius respicientium dicitur species : ad talis enim respectus similitudinem imponitur nomen speciei. Et sic est in respectu individuorum ad speciem : ex simili enim respectu hujus ad hominem et illius et alterius, et sic de aliis, efficitur quod hic est suppositum hominis et illi et omnes alii. Ex hoc an-

tem, quod una similitudine in qualibet natura commune determinatur, quilibet dicitur particularis homo : et ex hoc, quod similiter omnes accidente discernente particulariter naturam communem determinantur, quilibet dicitur individuum. Et sic ex respectibus naturae communis ad inferiora, et respectibus inferioris ad superius, multæ causantur communitates : et secundum quodlibet nomen fit universalis prædication. Quia tamen unum solum est, quod nomine et natura et ratione generis prædicatur, unum solum est id quod est genus, et aliae sunt prædicationes per modum generis prædicatae per accidens, quod accidit prædicato vel subjecto ex tali respectu ad invicem, vel tali ad superius. Et ex tali est, quod non sequitur cum dicitur : homo est animal, et homo est species, ergo animal est species : vel homo est animal, animal est genus, ergo homo est genus : vel Socrates est homo, Socrates est individuum, ergo homo est individuum. In talibus enim omnibus est fallacia accidentis : talis enim communitas ab accidente causatur, quod fundatur in modo respectus superioris ad inferius, vel inferioris ad superius, vel etiam respectu particularis ad naturam communem : qui omnes respectus ex hoc causantur, quod natura communis intelligitur in natura minus communi, quæ species est vel individuum. Et ideo patet quod non sequitur, genus prædicatur de pluribus differentibus speciebus : ergo genus est genus : et sic iretur in infinitum. Soli enim quod est genus per naturam quæ est in pluribus differentibus specie convenit esse genus : ita ut genus dicat rationem ordinis, et prædicationis : animal autem id quod est sic prædicatum, prædicatur ut genus.

Attende autem, quod prædicari idem est quod attribuere per notam compositionis : quando enim unum alteri attribuitur mediante compositione, quam significat hoc verbum, est, tunc prædicatur : et quando unum ab altero dividitur mediante

<--- Page Split --->

negatione talis compositionis, sicut cum dicitur, homo non est lapis : tunc lapis dividitur ab eo. Et hoc fit in intellectu componente vel dividente : in re enim ipsa sine notacompositionis vel divisionis, unum in altero est, vel non est. Sed intellectus componens vel dividens hic sine nota compositionis vel divisionis, hoc significare non potest : et, ut hoc significet, invenit modum compositionis unius cum alio : et hoc est predicare unum de alio, vel negare unum ab alio. Fit autem hoc quandoque essentialiter, quandoque autem accidentaliter. Essentialiter autem quando unum accipitur in alio per naturam et substantiam. Et hoc tripliciter contingit : aut enim accipit ut priorem naturam in posteriori, aut naturam communem in materia determinatam, aut convertibilem, et idem in convertibili. Primo quidem modo predicatur ut genus, secundo autem ut species, tertio vero modo ut diffinitio de diffinito. De differentia vero inferius tractabitur. Genus igitur est id quod dicto modo predicatur.

Non enim aliquod commune substantiale per quod diffinitur genus potest poni : quia sic omni generi supponeretur substantiale commune quod non est verum : quando enim dico animal, est quod praedicatur de pluribus differentibus specie. Et si quaeras quid est animal, dico quod animal est vivum sensibile quod de pluribus differentibus specie praedicatur. Sed cum dico, genus, est quod praedicatur de pluribus differentibus specie. Si quaeratur, quid est genus ? non possum assignare quid est genus per aliquid communius illo : quia sicut jam dictum est, genus est nomen impositum ab accidente quod est ratio ordinis, et respectus superioris naturae ad inferiorem, in qua est substantialiter et acceptum in intellectu ipsius. Et id nomen transcendens est, nec potest notificari per aliud significationis

certae nomen aliquod : sed oportet quod notificetur per infinitum, hoc est, per nomen significationis non diffinitae, dicendo : genus est quod praedicatur. Et est idem ac si diceretur : illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie vocatur genus : quamvis id in quantum infinitum, ignotum sit et incerta significationis. Et sic poni potest in notificatione descriptionis vel diffinitionis.

Quod autem additur de pluribus differentibus specie, est ideo, quia genus ad speciem non deducitur nisi divisum per differentias:quae cum opposita sint et divisiva respectu generis, constitutivae autem respectu speciei, oportet plures esse. Differentia divisiva, ut dicit Damascenus, est causa-materiei formarum, sicut divisio per materiam est causa numeri individuorum. Et ideo communitas generis ambit species constitutas oppositis differentiis.

Quod etiamsi poneretur, quod non esset nisi una species, ut diceremus non esse nisi hominem et nullam aliam speciem animalis, adhuc praedicaretur animal de homine ut genus : quia de potestate et ambitu naturali animalis est et de aptitudine generis, quod dividatur oppositis differentis. Non enim solum universale est quod praedicatur, sed quod aptum natum est praedicari de multis, ut jam in ante habitis dictum est 1. Et si illa multa differunt formis (quam differentiam et numerum facit divisio differentiarum, quae potestatem naturae dividit primum et per se) tunc praedicatur de pluribus differentibus specie, quia genus differentiis dividitur divisa sua potestate. Alia enim potestate genus est in specie una, et alia in alia : et non talis divisio est speciei per materiam : eadem enim potestate species est in uno individuo et in alio, nec est divisa, sed secundum esse integrum manente sua naturali potestate est in quolibet individuorum.

1 Nota quod D. Albertus non contradicit his quae dixit vel dicet in cap. de Specie, nec vult

propter hoc quod genus possit conservari in una specie tantum.

<--- Page Split --->

Quod autem additur in eo quod quid est, ideo additum est, quia omnes superius quod per essentiam et nomen et differentiam est in inferiori, est quid ipsius, secundum quod quid est quidditas. Et si aliquis dicat, quod non est tota quidditas, dicimus quod est totum esse ipsius, sed non est perfectum esse ipsius speciei : totum enim esse est in potentia : et nihil est de esse quod in potentia non sit ante ultimum actum ad quem terminatur motus potentiae : esse autem in potentia est esse in genere, et haec est causa vera quod genus praedicatur. Non ideo tantum quia est forma, sed quia est forma et secundum aliquem modum totum esse dicit. Et quod sic se habet ad subjectum, praedicatur de illo non per denominationem accidentalem, sed essentiali praedicatione.

Et hoc est quod a multis dicitur, quod est forma partis quæ non praedicatur, et est forma totius quæ praedicatur. Sed oportet addere, quod forma quæ prædicatur, totius sit, et totum esse significet, et non significet essentiam cujus est actus proprius : animalitas enim non prædicatur, nec etiam humanitas : quamvis animalitatis esse sit animal, et humanitatis esse sit homo. Talis ergo forma designans formam totius et esse, prædicatur, et non aliter : et anima sensibilis loco animalis posita non prædicatur, quia animal non est anima sensibilis : et similiter anima hominis non prædicatur de homine : hæc enim dicit formam partis, et non totius esse. Animalitas autem et humanitas non prædicatur de his quorum formæ sunt : non enim designant formas ut esse subjecti, sed ut essentias. Animal autem et homo prædicantur, quia designant formas, ut esse totum subjecti, vel in potentia vel actu : subjecti dico de quo prædicantur. Et sic etiam in formis accidentalibus omnibus. Et ideo homo est risibilis, et non risibilitas ; et homo est albus, et non albedo. Hoc est igitur quod dicitur, quod genus est quod prædicatur de pluribus differentibus specie in eo quod

quid est : quod enim quid est et esse ipsius est de quo prædicatur. Et ideo genus est universale quod immediata et substantiali prædicatione est in multis speciebus et de multis.

Sic ergo demonstratum est, quod genus est universale et inter universalia primum ; et qualiter communitas generis differt a b aliis communitatibus posterioribus ab accidentibus denominatis.

CAPUT IV.

Quod diffinitio generis nec abundet, nec deficiat, et ejus declaratio.

Quod autem inducta diffinitio generis ab omnibus aliis separetur, et in se nec superfluum aliquod contineat nec in aliquo deficiat, sic probatur. Eorum enim quæ prædicantur, quædam quidem de uno solo prædicantur, ut individua, ut Socrates, et Plato : et per nutum demonstrationis appropriata, ut hic et hæc et hoc, secundum omnem modum demonstrationis ad hoc singulare. Alia vero de pluribus prædicantur quemadmodum genera, et species, differentia, proprium, et accidens, quæ sunt universalia. Dico autem accidens, quod est commune accidens, et non proprium alicui individuorum. Accidens enim uni individuo proprium, est accidens quod vocatur individuans : et hoc quia soli convenit, de uno solo prædicatur, ut Socrates, vel Socratis accidens, quo homo individuus efficitur, dicendo, Socrates est Socrates, et Plato est Plato, et hic est hic et non alius, et hoc est hoc et non aliud, vel etiam aliquis homo est aliquis homo et non alius. Sed cum dicimus, homo est animal, et dicimus cum hoc, quod asinus est animal, et multa alia. Et similiter in specie dicimus, quod Socrates est homo, et Plato est homo, et multi alii : et quod Socrates est rationale, et etiam Plato, et multi alii. Et similiter est de proprio et de accidente, quorum quodlibet de pluribus prædicatur. Ab hoc, de pluribus prædica-

<--- Page Split --->

tur, habet genus, quod est universale, et differt ab eo quod est singulare quod de uno solo prædicatur.

Quod autem dico particulare sive singulare prædicari de se et de uno solo, non est proprie dictum : quia proprie loquendo, ut in Prædicamentis dicit Aristoteles, in prima substantia nulla est prædicatio. Et hoc probatur ex ratione prædicationis quæ in ante habitis posita est. Prædicari enim de alio est hoc in illo, et de illo esse, et intelligere, et per compositionem designare. Cum autem nihil in seipso sit, ut dicit Aristoteles 1, non potest prima substantia in seipsa aut esse de seipsa, nec proprie potest de seipsa esse designari. Et ideo prima substantia non prædicatur proprie de seipsa. Sed quando hoc fit quod de seipsa prædicatur, hoc fit quoad nos, et non secundum seipsum. Nisi forte diceretur, quod in talibus prædicationibus secundum id quod est subjicitur, et secundum id quod est ad ipsum prædicatur. Sic enim aliqua diversitas posset esse subjecti et prædicati, et sic prædicatum intelligitur, ut esse in subjecto, et esse de seipso : et sic est etiam in omnibus ubi idem de seipso prædicatur. Et sic intelligitur quod dicit Boëtius, quod nulla propositio est verior ea in qua idem prædicatur de seipso. In illa enim idem prædicatur de eodem ut id quo est. Et sic concedi potest, quod prima substantia de seipsa ut de uno prædicatur.

Particulare autem quod de seipso prædicatur, tripliciter designatur, scilicet ut singulare in nomine, ut Socrates et Plato. Secundo in nutu demonstrationis ad hoc, ut hic et hæc et hoc : hoc enim nutu demonstrationis ad unum solum non potest nisi de uno solo prædicari. Sed tertio ab

Aristotele designatur in Prædicamentis, ut vagum, ut aliquis homo, et aliquis hos. Et de hoc potest esse dubium, utrum de uno solo, an de pluribus prædicetur : est enim Socrates aliquis homo, et Plato aliquis homo 2.

Sed est in talibus considerandum, quod cum dicitur aliquis homo, scilicet ex parte naturae inclinatae ad partem per signum particulare, scilicet ad partem hanc vel illam non determinatae. Et sic consideratum habet speciei prædicationem aliquo modo, et quoad hoc de pluribus differentibus numero prædicatur, vel generis prædicatione, ut cum dicitur, animal quoddam, vel aliquod animal. Sic ergo non prædicatur propria prædicatione, sed naturae quæ ad partem inclinat. Genus autem est, quod propria prædicatione et immediata de pluribus differentibus specie prædicatur. Potest etiam considerari aliquod animal, vel aliquis homo ut particulare, sive ex parte particulantis ad partem determinatam, et sic non habet nisi prædicationem partis, et sic non prædicatur nisi de uno solo. Et sic id quod dicitur de particulari, quod de uno solo prædicatur, intelligitur de propria et immediata prædicatione, et non de illa quam individuum vagum habet mediante natura communi, sive generis, vel speciei, per ipsum ad partem inclinatae.

Per id ergo quod de pluribus prædicatur, differt genus a particulari sine singulari quod de uno solo prædicatur. Nam propria prædicatione, nisi forte unum et idem particulare multis modis synonymis designaretur, ut Socrates decorus crispus et hujusmodi, quæ synonyma sunt, ut censis, muero, sica, gladius, sicut dicitur Marcus Tullius Cicero : nihil prohibet

<--- Page Split --->

singulare sub uno nomine notius esse, quam sub alio, et sic notius prædicari de se secundum quod est sub nomine minus noto : ut si quæram, quis sit talis ? et dicatur mihi, Tullius est Marcus : videtur enim aliquo modo propinquius esse propriæ prædicationi. Sic ergo genus distinguitar ab individuis per hoc quod est de pluribus prædicari.

A speciebus autem differt genus : quia quamvis de pluribus prædicetur, non tamen prædicatur de pluribus specie differentibus quoad naturae aptitudinem, quæ secundum quod species est, per differentias oppositas formaliter secundum potestatem naturae divisibilis non est : sed in pluralitatem agit numeralem per materiae propriæ divisionem, et accidentis individuationem, sicut patet per antedicta. Et ideo cum dicitur, quod prædicatur de pluribus differentibus specie, intelligitur per causam efficientem : ita quod pluralitas forma et speciei facta per differentias constitutivas fecit illa differre.

Objecto.

Solutio.

Sed si quis sophistice objiciat, quod homo, et asinus, et leo non differunt, sed conveniunt specie : quia quodlibet eorum species est. Erit constructio in habitudine causæ formalis : et sic incidit sophisma secundum amphibologiam. Per hoc quod est prædicari de differentibus specie, separatur et discernitur genus a specie, et prædicatio generis a prædicatione speciei.

A proprio autem differt genus, sive a proprii prædicatione differt prædicatio generis in hoc, quod proprium proprie sumptum quod convenit omni et soli et semper, de una sola specie (quam immodiate consequitur) prædicatur. Et mediante illa communi specie, per quam transit ad individua, prædicatur de individuis illius speciei, sicut risibile prædicatur de solo homine et de individuis hominis, ut Socrate et Platone. Genus autem non ut consequens, sed ut prius natura prædicatur de pluribus speciebus et individuis illarum specierum : quia quod

essentialiter est in subjecto, inferioribus nomen suum dat et rationem. Proprium enim (ut in sequentibus dicetur) consequitur speciem et est accidens speciei per commune speciei : quia quod essentiale est, particularibus nomen et rationem suam dat inferioribus et naturam : et trahitur mediante natura etiam proprium ad particularia, et prædicatur de illis ut proprium, sicut de specie. Et tamen talem modum prædicandi non habet genus secundum seipsum per hoc quod est in inferioribus et de inferioribus prædicatur. Sic ergo per eumdem modum diversimode acceptum (quod est de pluribus differentibus specie prædicari) genus differt a specie, et a proprio quod est accidens speciei.

A differentia vero differt et communiter accidentibus in eo quod genus prædicatur in quid : sed differentia et communiter accidentia prædicantur in quale. Quamvis enim etiam proprium in quale prædicetur. Cum tamen genus in duobus differat a proprii prædicatione, scilicet in eo quod est prædicari de pluribus differentibus specie, et etiam in prædicari in quid et non in quale : prius differt a proprio in hoc quod prædicatur de differentibus specie, quam in hoc quod prædicatur in quid. Et hoc probatur per hoc, quod si genus sumatur ut commune, sic est quædam qualitas speciei : esse enim commune respectu ejus quod subjicitur sibi, ut qualitas quædam est ipsius. Et ideo dividit Aristoteles ex proposito quale quid contra hoc aliquid. Et quoad hoc in modo prædicandi non differt a proprio. Substantialior igitur et prior differentia generis ad proprium est prædicari de pluribus differentibus specie, quam prædicari in quid, ut dictum est.

Est autem advertendum, quod cum dicitur, differentia prædicatur in quale, et communiter accidentia in quale : non sumitur uno modo quale, nisi in voce, et non secundum rationem : secundum enim rationem perfectivam qualis, tunc quale

<--- Page Split --->

est qualitatis informatio et dispositio secundum quam quales dicimur : et hoc modo quale est, quod non convenit substantiae nec generi alicujus accidentis nisi qualitatis. Alio modo et posterius dicitur quale, quod est consequens quid perfectum : et hoc modo accidens omne quale est, quod est accidens individui : et tunc dividitur quale contra quid perfectum in esse et substantia. Tertio modo dicitur quale, quod est consequens essentialia speciei et naturae : et hoc modo dicitur proprium quale. Et hoc minus habet de quali quam id quod est consequens esse individui. Quarto modo quale dicitur, quod est potentiae determinativum ad esse speciei : et hoc ideo dicitur quale, quia est consequens quid sive subjectum primum quod est genus rei.

Nec dicitur quale, quia sit in genere primo modo dicto, vel quia sit consequens quid speciei : sed tantum ideo, quia est consequens aliquid generis sicut artus consequens potentiam in eodem in quo est aliquid secundum potentiam et aliquid secundum actum. Et hoc quantum ad essentiam suam est substantia et substantiae effectivum, licet habeat modum praedicandi in quale, in quantum est quid generis consequens : et hoc modo differentia praedicatur in quale. Et convenit cum quali accidente in quantum utrumque est ad quid consequens : quamvis quid ad quod consequitur accidens, sit ejus quod est hoc aliquid in individuo. Quid autem ad quod consequitur differentia, est quid imperfectum : ideo differentia consequens est perfectiva potentiae illius secundum substantiam : et quantum ad essentiam est de genere substantiae. Quia vero accidens commune est consequens quid perfectum in eo quod est hoc aliquid et post hoc aliquid, nihil est addore ei quod est esse secundum substantiam. Ideo quale id remanet in natura accidentis, quod cum sit in aliquo, non est

in eo sicut pars quaedam : quod differentiae (quae consequitur quid imperfectum) convenire non potest : non enim potest consequi quid et imperfectum, nisi id quod est pars esse ejus in quo est. Sic ergo et tot modis dicitur quale.

Alio etiam modo dicitur quale quid secundum quod dividitur contra hoc aliquid : et sic quale sumitur termino infinito, per quem quaeritur quale, nec sumitur sive determinatur quaestio quousque stetur in hoc aliquid. Dicentes enim, quod Socrates est animal, quaerimus quale animal : et dicimus, homo. Et quaerentes, qualis homo, dicimus, quod est hic homo : et sic quod habet commune quale quid est respectu sui inferioris. Et etiam genus non praedicatur quidem in quale nec in quid determinatum, sed praedicatur in quale quid indeterminatum, et similiter species, et in quid determinatum sola praedicatur prima substantia.

Similiter etiam id quod dicitur prædicari in quid, dicitur multis modis. Dicitur enim prædicari in quid quod est de natura et modo prædicandi in quid : et hoc est solum illud quod est de natura sua subjectum in quo alia fundantur, sicut in prima substantia fundantur et secundæ substantiae et accidentia communia, et sicut species in qua fundantur propria, et sicut genus in quo fundantur differentiae. Dicitur etiam in quid quod non naturam, sed modum habet illius, sicut genera accidentium prædicantur de sibi subjectis speciebus et individuis, ut dicit Aristoteles 1. Si quis albedine posita dixerit colorem esse, quid est dicit, et qualitatem significat. Adhuc autem dicitur prædicari in quid, quod totam dicit subjecti quidditatem, sicut diffinitio de diffinito prædicatur in quid.

Et ex his quae dicta sunt, facile patet quod a differentia et communiter accidentibus differt genus in modo prædicamdi : quia quamvis differentia de pluribus differentibus specie prædicetur, ut irra-

<--- Page Split --->

tionale quod de asino et leone prædicatur: et similiter commune accidens quamvis de differentibus specie prædicetur, ut album de nive et cygno : non tamen differentia et commune accidens prædicantur in quid, sed in quale. Genus autem per seipsum ut subjectum primum in quid et non in quale prædicatur. Interrogantibus enim nobis, qualis est corvus? respondemus, quod niger, commune accidens respondentes : est enim rationale differentia, nigrum vero communiter accidens. Cum vero quid est homo interrogemur, respondemus, quod est animal : eo quod animal proximum subjectum est in esse hominis in quo fundatur differentia constitutiva. Animal autem genus est hominis : genus igitur in quid prædicatur.

Ex omnibus ergo quæ dicta sunt, patet quod id quod ponitur in diffinitione generis, scilicet prædicari de pluribus, dividit genus ab his quæ de uno solo prædicantur, quæ sunt de numero eorum quæ sunt individua. Hoc autem quod in diffinitione ponitur, differentibus specie, separat genus ab his prædicabilibus quæ sunt species et quæ sunt propria. Quamvis etiam proprium assignetur generalissimum, ut Aristoteles in Prædicamentis dicit, quod proprium est substantiæ secundum sui mutationem esse susceptibile contrariorum : tamen proprie et immediate proprium est speciei, nec assignatur generi nisi per speciem, et sic transit ad genus : hoc ipsum enim quod est susceptibile esse contrariorum sui mutatione, substantiæ non convenit nisi per substare : quod primæ substantiæ non in quantum est hæc vel illa, sed in quantum est substantia, maxime convenit. Quod in diffinitione ponitur, in eo quod quid sit prædicari, dividit genus a communiter accidentibus et differentiis, quæ ut dictum est, non in eo quod quid sit prædicatur, sed in eo quod quale sit.

Patet ergo cx quo diffinitio dicit omnia quæ sunt de esse generis, et separat

genus ab omnibus universalibus aliis quæ secum dividunt hoc commune quod est universale : nihil superfluum, et nihil diminutum continet generis dicta descriptio. Hoc igitur est, quod dicere de genere intendimus in quantum est universale prædicabile.

CAPUT V.

De recapitulatione eorum quæ de sermone generis dicta sunt.

Capitulariter igitur ea quæ de generis diffinitione dicta sunt colligentes, dicimus, quod aliter quam in civilibus rursus dicitur genus, cui immediata et directa linea non transversaliter supponitur species. Ad horum generum, quæ in civilibus sunt, fortasse aliquam similitudinem dictum : hujusmodi enim genus est principium quoddam earum quæ directe sunt sub se specierum. Et hoc convenit cum acceptione generis secunda. Videtur etiam genùs sic dictum omnem multitudinem specierum et individuorum continere in una sui natura, et nomine quod largitur eis. Et sic convenit cum acceptione generis, de qua est sermo apud Philosophos. Unde etiam taliter dictum genus describentes, dicunt et assignaverunt dicentes, quod genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur, ut animal quod de homine et de asino in eo quod quid est prædicatur. Eeorum enim quæ prædicantur, alia quidem de uno solo prædicantur, sicut individua (quamvis hæc prædicatio non sit propria) ut Socrates, et Plato : et ut generaliter dicatur in omni genere individuorum, ut hic et hæc et hoc. Alia vero prædicabilium prædicantur de pluribus quemadmodum genera, et species, et differentia, et proprium, et accidens commune, sive accidentia communia, quæ non sunt alicui propria. Est autem ex. gr. genus quidem ut animal, species autem ut homo, differentia ut ratio-

<--- Page Split --->

nale, proprium ut risibile, accidens ut album, nigrum, et sedere, et hujusmodi.

Ab his ergo quae de uno solo prædicantur, differunt genera per id quod in diffinitione inducta positum est : eo quod ipsa genera per diffinitionem præindutum assignata sunt in eo quod de pluribus prædicantur.

Ab his autem speciebus quae de pluribus prædicantur, differunt genera : quoniam non prædicatur species de pluribus differentibus specie sicut genus, sed prædicatur de pluribus solo numero differentibus, non quidem secundum quod numerus est accidens, sed secundum quod numerus est in rebus numeratis : propter quod dicit Aristoteles, quod numero differunt quaecumque differunt materiae divisione : homo enim cum sit species, de Socrate prædicatur, et de Platone, qui non specie differunt ab invicem, sed numero solum et divisione materiae, quia materia Socratis non est materia Platonis. Animal autem cum sit genus, de homine prædicatur, et de bove, qui specie differunt a se invicem, et non numero solum.

A proprio vero differt genus : quoniam proprium quidem de una sola specie prædicatur, cujus est proprium, mediata et consequentia prædicatione, et de his individuis quae sunt in illa una specie, quia per speciem proprium transit ad individua, quorum totum esse formale est ipsa species, quemadmodum risibile prædicatur de homine solo et particularibus hominibus qui sunt sub homine : genus autem non de una sola specie prædicatur, sed de pluribus et differentibus specie.

A differentia vero differt genus et ab aliis quae sunt communiter accidentia :

quia etsi de pluribus et differentibus specie prædicantur et differentia et communiter accidens, non tamen in eo quod quid sit prædicantur, sed in eo quod quale sit. Cujus ratio est : quia aliquibus interrogantibus nos id de quo ut de subjecto prædicatur hæc differentia et accidens, non in eo quod quid sit dicimus illa prædicari, sed magis in eo quod quale : et interroganti alicui et dicenti, qualis est homo? dicimus quoniam rationalis. Et interroganti qualis est corvus ? dicimus quoniam est niger. Est autem rationalis differentia quae est essentialis qualitas hominis : nigrum autem est accidens commune et corvo et Æthiopi. Cum autem quid est homo interrogemur, respondemus quod est animal. Est autem genus hominis animal, et primum in esse homini subjectum.

Prædicari ergo de pluribus genus dividit sive separat ab his quae de uno solo prædicantur, quae sunt de numero eorum quae sunt individua. Per id autem quod dicitur prædicari de differentibus specie, separatur genus ab his quae ut species vel sicut propria prædicantur. In eo autem quod quid sit prædicari dicitur, dividitur genus à communiter accidentibus et a differentia, quae non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit prædicantur.

Nihil ergo nec superfluum nec diminutum continet generis dicta a Philosophis descriptio. Et ideo talis diffinitio terminus vocatur, diffinitum perfecte (per omnia quae sunt de esse ipsius) determinans, et ab omnibus aliis distinguens et separans. Hæc igitur quantum ad logicam intentionem pertinet de genere dicta sunt.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE SPECIE.

CAPUT I.

sciatur in qua acceptione vel significatione sit species intenta apud Philosophos.

Tractaturi de specie tanquam secundo universali, cogimur differre tractatum de differentia, et tertio loco inter universa- lia ponere: quia quamvis differentia cons- titutiva sit de essentia speciei et princi- pium essentiale ipsius, nec possit esse species, quae non ex genere et differentia constituatur: tamen quia genus diffinitur per speciem, et species per genus, prop- ter hoc quod genus habet dependentiam ad speciem, et species ad genus, eo quod correlativa sunt, et unum diffinite et certe cognosci non potest sine reliquo : ideo oportet tractatum de specie immediate ponere post tractatum de genere. Cujus tamen aliam rationem dicit esse Avicen- na1 hanc : quia differentia non est in qua est genus per essentiam, cum differentia sit actus sive forma simplex : in specie autem per essentiam est genus. Adhuc autem differentia non est in genere nisi potestate : species autem est in genere sicut in continente ipsum : et ideo imme- diatius se habet species ad genus secun- dum rationem speciei, differentia secun- dum rationem differentiae : quamvis in constitutione speciei differentia sit ante speciem, quia a genere non constituitur species, nisi potestas generis per differen- tiam determinetur et restringatur. Hac igitur de causa agendum est de specie post tractatum de genere immediate : et ponendae sunt intentiones 2 speciei, ut

Sicut autem de genere dicimus, quod non curamus ponere hic nisi illas generis intentiones quae ad illam generis signifi- cationem quae apud Philosophos est, ali- quam habeant similitudinem: ita non cu- ramus ponere intentionem speciei, quae non habet similitudinem ad intentionem speciei apud Philosophos acceptam. Et ideo non curamus primitiva specie vel de- rivativa, quae apud grammaticos conside- ratur: sed speciem in natura invenimus, et in civilibus, secundum quam similitu- do quaedam est ad speciei intentionem quae apud Philosophos est. Avicenna enim dicit, quod genus uniuscujusque pri- mum essentiale et informe subjectum est: quod primum dicitur, quia in eo est pri- ma potentia et prima inchoatio ad esse rei secundum substantiam et quidditatem ipsius: vel potius ipsum est prima po- tentia et inchoatio esse rei cujus est ge- nus, et ideo est materia proxima et pro- pria. Materia autem appetit formam, si- cut turpe bonum sive pulchrum, ut dicit Aristoteles 3, in fine primi physicorum. Pulchrum igitur et bonum et divinum, quo determinatur potentialis turpitudo materiae, forma est ad speciem determi- minans.

Et ideo dicitur, quod species dicitur, quae est uniuscujusque forma et pulchri- tudo, sive elegantia in commensuratione compositionis corporis et complexionis et staturae et coloris, per similitudinem ad

Prinium significatum hujus termini species.

1 AVICENNA, In logica sua, cap. 8. 2 Scil. notiones.

<--- Page Split --->

formam naturalem, quae turpitudinem materiae terminat ad pulchrum, bonum, et divinum 1. Sunt autem quaedam (sicut in primo Ethicorum determinatum est2) concomitantia felicitatem in eo qui felix est. Non enim felix est qui specie turpissimus est. Et etiam in civilibus species quae talis formositas est, haec causa refertur ad ea quae maxime felici competunt in potestatibus et honoribus, secundum quod dicinus, quod species Priami Trojani regis (qui forma elegantissima fuit) digna est imperio: quia ex elegantia forma demonstratur dispositio ad virtutes et ad perfectos actus felicitatis, sicut in signo. Quia sicut dicit Averroes3 : omnis diversitas quae est in corpore quoad compositionem membrom, est ex diversitate potentiarum quae sunt in anima : et hoc modo etiam species ad intentionem philosophicam de specie habet similitudinem : quia sic dignitas attribuitur vel indignitas his quae in specie sunt constituta, sicut homo diritur dignissima creaturarum, bufo autem animal contemnendum. His ergo modis accepta species ad speciem sive speciei intentionem (quae in philosophia est) habet similitudinem : et ab ista similitudine, ut dicit Avicenna, ad intentionem speciei Philosophorum nomen est translatum.

Secundum autem intentionem quae est apud Philosophos dicimus speciem describentes, quae est posita positione ordinis naturae et participationis sub assignato genere. Dico autem assignatum genus idem quod certum : quia non potest esse species vaga sub genere ad hoc et ad illud genus inclinata : sed individuum vagum potest esse sub specie ad hoc vel illud suppositum inclinatum, sed ad nullum determinatum et distinctum sive discretum. Et hujus causa est : quia genus certum est in ipsa specie quidditate conceptum : propter quod sub genere non potest esse vagum. Positionem autem or-

dinis vocamus : quia sicut genus secundum quod genus, dicit superius : ita species secundum quod species, dicit inferius secundum prædicationis et consequentiae ordinem. Participationis autem positionem vocamus : quia species de necessitate participat genus, et addit supra ipsum differentiam, quae coaretat in ipsa specie generis potestatem : et ideo sub genere posita est, et contenta ab ipso. Et hoc modo apud Philosophos solemus dicere hominem esse speciem animalis : cum animal ordinis positione et participationis sit genus hominis. Et sic est in aliis quorum essentiae sunt perfectæ et absolutæ : hoc enim modo album sive albedinem, quæ color albus est, dicimus speciem coloris esse : quia utraque positione, scilicet naturae ordinis et participationis albedo est sub colore. Hoc etiam modo dicimus triangulum esse speciem figurae, cum secundum utraque prædicta triangulus sit sub figura. De aliis autem generibus non ponemus exemplum, quia esse non habent absolutum, sed in comparatione ad quaedam alia diffiniuntur. Sic ergo species est quæ sub assignato genere posita est.

Dictum autem est in ante habito tractatu 4, quod genus est cui supponitur species : et sic et genus per speciem, et species per genus diffinitur : et videtur esse circularis diffinitio, et idem notius et ignotius altero, et idem notius et ignotius seipso, quia accidit idem diffiniri per seipsum. Cum enim dicitur, species est quæ sub assignato genere ponitur, species diffinitur per genus. Et si loco gencris ponatur diffinitio generis, sicut dicit Aristoteles 5, tunc species est, quæ ponitur sub eo cui supponitur species : et sic species est in diffinitione speciei : et sic idem diffinitur per seipsum, quod valde videtur esse inconveniens. Idem etiam accidit per illam generis diffinitionem qua

1 Cf. cap. 3 sequens. 2 Cap. 12. 3 AVERROES, super 2 de anima, Com. 60.

4 Cf. cap. 2 tract. III, in princ. 5 ARISTOTELES, In topicis, in 6, c. 19.

<--- Page Split --->

dictum est, genus est quod de differentibus specie in eo quod quid est prædicatur : si enim tunc loco generis ponatur diffinitio, tunc species est quod supponitur ei cui supponitur species, et quod de differentibus specie in eo quod quid est prædicatur : et sic iterum idem per scipsum diffinitur.

Sed ad hoc [dicimus, quod si supra in priori tractatu, de Genere, genus per diffinitionem assignantes in diffinitione generis meminerimus speciem, dicentes genus esse per diffinitionem, quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid est prædicatur: nunc autem etiam speciem diffinientes dicimus speciem esse id quod est sub genere : nosse ad hujus dubii solutionem oportet, quod genus relativum vere est : est enim genus alicujus genus, et species alicujus species : est enim genus speciei genus, et species generis species : et ideo relativorum quæ sunt simul natura, unum diffinitur per reliquum, quorum utrumque dependentiam habet ad alterum : necesse est in utrorumque relativorum rationibus uti nominibus et diffinitionibus utrorumque. Non enim est inconveniens, quod unum relativorum ponatur in diffinitione alterius, et e converso. Quod etiam idem in diffinitione suiipsius si loco nominis positi in diffinitione diffinitio ponatur : quia relativorum esse est hoc ipsum quod est ad aliquid se habere, et quod ad aliud se habet secundum esse quod est : et cum diffinitio dicat esse rei, non potest diffinite sciri res, nisi per id ad quod se habet : et sic oportet utrumque diffiniri per reliquum.

Tripliciter enim relativa confiderantur, scilicet in quantum simul sunt natura, et in quantum sunt ad invicem dependentia, et in quantum sunt ea quae sunt relativa per aliquam relationem quae in ipsis est causativa. In quantum enim simul sunt natura, oportet necessario, quod una natura sive una forma sit in cis, quae æqualiter sit in utroque ipsorum : et haec for-

ma est ipsa relatio, quæ ut via media sumpta est eadem, per terminos autem differens in utroque relativorum : et secundum hoc paternitas et filiatio in medio idem sunt, terminis autem differunt, sicut motus et via quæ est de Thebis usque ad Athenas, et de Athenis ad Thebas : terminis autem differunt, et in patre quidem est paternitas, in filio autem filiatio : et sic est inter genus et speciem et e converso.

Si autem secundum dependentiam unius ad alterum consideretur, non est inconveniens utrumque esse notius et prius, et ignotius et posterius altero. In quantum enim genus dependet per intellectum ad speciem, dicitur genus non suum, sed speciei genus: oportet quod intellectus generis sumatur per speciem, et sic species notior et prior est genere. In quantum autem species non est sua vel absoluta, sed alterius species, et dicitur esse generis species : genus erit prius et notius quam species. Idem autem prius et notius esse reliquo, et e converso non est inconveniens, non secundum idem, sed secundum diversa : habito enim respectu generis ad speciem, species genere notior est. Si autem habetur respectus speciei ad genus, nihil prohibet genus quam species notius esse, et sic utrumque per reliquum diffiniri.

Si autem consideretur id quod est relativum secundum causam quæ relationem inducit, nihil prohibet unum relativorum esse causam alterius, et non e converso : sicut si consideretur persona quæ est pater secundum actum generationis, per quam causa est filii, nihil prohibet patrem causam, et non e converso filium esse causam patris : quia sicut dicit Aristoteles ' , pater est qui sui aliquid habet in filio : filius autem nihil sui habet in patre. Et hoc modo genus, sive id quod est genus, principium speciei est, per id quod genus est principium speciei, et per id quod genus est in specie differentia

<--- Page Split --->

constitutiva formatum et distinctum. Species autem nihil sui habet in genere per modum illum. Et sic unum diffinitur per reliquum, et non e converso. Et haec est distinctio Alfarabii et Avicennæ.

Dicendum est ergo secundum eos, quod quaedam diffinitio relativorum est sicut demonstrationis medium, et quaedam sicut conclusio. Illa enim quae datur de relativo secundum quod unum est causa alterius et non e converso, est sicut demonstrationis medium, vel sicut demonstratio positione differens. Illa autem qua relativa per se invicem diffiniuntur, est sicut conclusio: quia enim pater generando causa filii est, ex hoc concluditur, quod pater filii pater est, et diffinitur per filium: et quia filius a patre genitus est, inde est, quod filius non suiipsius, sed patris filius est et diffinite non cognoscitur nisi per patrem: et sic est inter genus et speciem, quia ex hoc quod genus principium speciei est, concluditur quod genus non suum, sed speciei genus est: et ex hoc quod species principiata est a genere hoc modo principationis quo genus mediante differentia determinante et distinguente genus constituat speciem, concluditur quod species non sua, sed generis species est: et sic diffinite non cognoscitur nisi per genus. Hoc igitur modo ea quae videntur esse inconvenientia, nihil habent de inconvenientia: sunt enim primo simul natura. Secundo modo unum est prius altero. Tertio autem modo utrumque prius alio, et e converso diversis respectibus.

Plurimi autem, et maxime Peripatetici quos hic imitamur, adhuc etiam sic assignant diffinientes speciem, dicentes quod species est quae ponitur sub genere, et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur. Et patet, quod in hac assignatione duo sunt de essentia speciei. Unum quidem secundum quod species principiatur et constituitur a genere: sic enim per determinationem differentiae constitutivae species ponitur sub genere et ordine et participatione. Alterum autem est secundum ordinem speciei ad genus, speciem ipsam

constituens. Sic enim genus est, quod praedicatur de specie hoc modo, quod respondetur ad quaestionem quid sit, et non ad quaestionem factam per quale. Cujus ratio jam ante dicta est: quia genus in omni eo in quo est per participationem, est quid, et non quale: est enim primum subjectum differentiis essentialibus determinatum et distinctum ad esse speciei. Subjectum autem quod substat in esse rei non potest esse quale, sed quid: propter quod etiam ipsum commune sic determinatum et distinctum non quale quid dicitur, quamvis non sit hoc aliquid. Ergo causa est, quod duo sunt in assignatione sive diffinitione ejus. Consideratur enim dupliciter, scilicet secundum constitutionem ipsius a genere, et secundum ordinem ad genus constituens quod est ens ratione ipsius: et quia per constitutionem accipit ordinem, ideo oportuit poni in assignatione quod ponitur sub genere: quia ex hoc causatur, quod genus de ipsa in eo quod quid sit praedicatur.

Si autem quis contra hanc assignationem objiciat, quod etiam individuum ponitur sub animali, de quo genus in eo quod quid praedicatur: et sic individuum videtur esse species sic diffinita. Dici potest, quod individuum non ponitur sub genere positione immediata. Species autem immediata positione ponitur sub genere.

Sed tunc objiciunt quidam de individuo generis: hoc enim sub genere ponitur immediate, ut scilicet hoc animal sub animali: non enim hoc animal est mediante specie, quamvis forte hoc animal sit hic homo vel ille. Et sic videtur, quod hoc animal sit species: quod falsum est. Ad hoc autem quidam dicunt, quod est positio ordinis, et est positio participationis. Et quantum ad positionem participationis individuum generis immediate ponitur sub genere: quia non mediante specie participat individuum generis naturam, sed seipso genus participatur ab ipso. Et secundum positionem coordinationis praedicabilium et scibilium dicunt,

<--- Page Split --->

quod non ponitur immediate sub genere nisi species, et individuum per speciem quod post speciem ordinatur.

Sed haec solutio non est perfecta : quia participatio est causa ordinis. In omnibus enim participantibus et participatis, participatum est superius in ordine praedicabilium, et participans est inferius et subjectum : et ideo si immediatum est in participatione, erit etiam immediatum in ordine. Propter quod aliter dici oportet, quod est positio quae tota principiatur ex genere secundum id quod est in ejus potestate : et sic species ponitur sub genere, ita quod genus est principium suae positionis. Et est positio quae non causatur a genere, sed potius ex materia : et haec est individui positio, et ideo haec non sic ponitur sub genere, quod genus sit illius positionis principium. Unde cum dicitur, quae ponitur sub genere, illa praepositio sub non tantum notat ordinem, sed etiam causam positionis sive principium.

Aliter autem Avicenna hanc impugnat diffinitionem : punctum enim species est quaedam : et tamen non ponitur sub genere, nec de ipsa genus praedicatur sicut quantitas, nec praedicatur de puncto in eo quod quid sit. Sed haec instantia nulla est : quia punctum non est in genere ut species quantitatis, sed potius ut terminus continuationis. Unde quod dicitur, quod punctum species quaedam est, falsum est : quia si esset species, esset quantitas, quod est falsum. Hic autem modus speciei translatus est a naturalibus et politicis : quia in physicis dicitur species ex potentia materiae ad esse determinatum, ut homo et asinus. Et in politicis dicitur species per elegantiam formae et staturae et figurae, dignitati vel indignitati idoneam, sicut in ante habitis dictum est.

Amplius autem sic quoque assignant speciem in philosophia. Species est, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. Et sic patet quod haec assignatio de specie est secun-

dum quod species est praedicatum : anterior autem de ipsa data est in quantum est subjectum. Nec est inconveniens plures ejusdem rei esse assignationes secundum diversa vel diversos modos vel rationes quæ sunt in ipsa : cum tamen una sola sit ejus diffinitio secundum quidditatem et substantiam data, sicut unum est esse et substantia et quidditas. Dicit autem Avicenna 1 quod cum dicitur, quod de pluribus differentibus numero praedicatur, intelligendum cum praecisione, ut addatur differentibus numero solo : et tunc non tenet quod objicitur de genere, quia genus de pluribus differentibus numero praedicatur : non enim praedicatur genus de pluribus solo numero differentibus, sed etiam de differentibus specie. Haec quidem solutio est Avicennae. Posset tamen (ut videtur) melius dici, quod id quod praedicatur, praedicatur ut participatum, et quod participatur alio quodam prius participato, praedicatur per aliud et non per scipsum. Unde cum individui participatione non participet immediate nisi species, de differentibus numero non praedicatur immediate nisi species. Differentia enim numero non est per differentia divisivam, sed per materiam, ut dicit Aristoteles. Talis autem divisio non est propria generis, sed speciei specialissimæ : et ideo non proprie praedicatur de differentibus numero immediata divisione : non enim genus dividitur et multiplicatur per materiam, sed per differentias secundum formam suam ipsum genus dividentes.

Patet ergo, quod haec ultima speciei assignatio solum convenit speciei specialissimæ, quæ non praedicatur nisi de differentibus numero solo. Alia vero assignationes in ante habitis positæ non sunt speciei specialissimæ, sed etiam specierum non specialissimarum. Hæc sunt igitur assignationes datæ de intentionibus speciei.

<--- Page Split --->

CAPUT II

De duabus quaestionibus circa praedicta.

Alfarabius et Avicenna duas hic inducunt quaestiones. Una quidem : quid cum 1. quætio. duæ sint assignationes, una speciei subalterna, altera speciei specialissimæ, ad quam illarum nomen speciei prius translatum sit a similitudine ista, qua species dicitur uniuscujusque forma et speciosi- 2. quætio. tas. Altera autem est quaestio : cum duæ sint speciei diffinitiones, ut dictum est, secundum quam illarum species est universale unum de quinque universalibus quæ in ante habitis enumerata sunt.

dum felicitatem dictam determinatam. Videtur ergo, quod nomen hoc prius transfertur ad speciem specialissimam, quae perfectam habet sui generis et potentiae formationem. Inter has rationes dubitare se dicit Avicenna, quod potissimum dicatur : utrumque enim dicit rationabiliter posse dici secundum inductas rationes.

Sed sine præjudicio dici sipotest, quod Ad primam. cum translationes secundum similitudinem fierit debeant, quod magis proprie et prius transfertur nomen speciei ad speciem specialissimam, quam ad speciem subalternam. Species enim subalterna aliquid habet generis, et aliquid potentiae, et aliquid privationis : nec tota est deducta ad speciei dignitatem sicut species specialissima. Et quod dicitur, descendentibus prius occurrit species subalterna : nihil facit ad translationem nominis : translatio enim non fit per rationem divisionis : nec etiam per rationem resolutionis, vel etiam compositionis : sed per solam rationem similitudinis. Ratione autem similitudinis planum est, quod prius transfertur ad speciem specialissimam, posterius ad speciem subalternam.

De secunda autem quaestione dubitare Ad secunvidetur Avicenna, scilicet secundum quam dam. illarum diffinitionum species habeat quod est universale, quamvis valde modica videatur esse ratio dubitationis. Secundum primam enim speciei subalternæ diffinitionem species subjectum est et non prædicatum. Universale autem secundum quod universale est, et est et diffinitur in rationem prædicati et non subjecti. Videtur ergo, quod species per rationem illam qua subjectum est, non habeat quod sit universale : et conceditur fere ab omnibus antiquis.

Quod tamen aliquibus videtur non esse verum : quia scimus quod Aristoteles 2 in Topicis docet terminare de omni problemate, non docet formare vel terminare problema de specie : eo quod in

Et circa solutionem primæ quaestionis dubitationes invenit Avicenna 1, et nescire se fatetur, ad quam primo significandam translatum sit nomen speciei. Species enim subalterna quæ sub assignato ponitur genere, et de qua genus in eo quod quid sit prædicatur, prius occurrit descendentibus, et ab uno quod principium speciei est in multitudinem venientibus : tunc enim subalterna species est, ad quam primo formatur et distinguitur generis potentia. Et sic videtur primo nomen speciei translatum esse ad illam. Adhuc autem id quod primo occurrit intellectui, est genus, et sic per divisionem devenitur ad speciem. Patet autem, quod prius occurrit ea quæ est et genus et species, quam illa quæ est species tantum. Videtur ergo nom n speciei prius translatum esse ad illam.

Ad oppositum autem hujus est, quod formatio potentiae generis secundum substantialia perfecta non est nisi in specie specialissima : id enim quod est formatum in specie subalterna, adhuc est in potentia ad alteram formam : ergo suæ naturae plenam non habet speciositatem. Id autem minus transfertur nomen plenæ est speciositatis, ita quod secundum illam rei attribuimus dignitatem secun-

<--- Page Split --->

omni problemate subjicitur species, et sic videtur quod species est, subjici habet in problemate et non prædicari.

Adhuc species secundum quod specilissima est, non prædicatur nisi de differentibus numero solo. Quæ autem numero solo differunt, sensibilia singularia sunt, et eorum non potest fieri disciplina. Nec subjecta igitur videntur esse, nec prædicata in disciplina. Cujus signum est, quod scientia de prædicabilibus usque ad illa non descendit, nisi accipiantur ut stantia in natura et specie communi, ut aliquis homo, et aliquis bos. Et sic videtur, quod species per se non prædicatur de individuo, sed per accidens : accidit enim speciei in individuo esse, et sic accidit ei prædicari.

ticularia in materia determinata, vel ut res naturae communis in quâ stat : vel in qua stat naturae fluxus, qui fluxus est naturae diffusio, et sic individuum sic sumitur, ut aliquis homo : et hoc individuum proprie et per se subjectum est, et est subjectum speciei : et hoc modo primum prædicatum de ipso est species, et secundum quod apta nata est esse in pluribus secundum totum esse substantiale, sic est universale. Et sic diffinitur, quando dicitur, quod species est, quæ prædicatur de pluribus numero differentibus in eo quod quid est. Per hoc autem quod aliud prædicatur de specie cui supponitur, accidit speciei quod sit universale : de quo enim aliud prædicatur, potest esse universale, et potest non esse universale.

Ad primam objectionem

Ad haec autem et similia videtur, quod omne universale in ratione prædicati habet determinari : universale enim secundum quod universale est, diffinitur quod est in multis et de multis. Non autem est de multis, nisi quia prædicatur de illis. Et ideo species habet quod est universale per diffinitionem illam qua diffinitur ut prædicatum, et non illam qua diffinitur ut subjectum. Quod autem dicitur, quod species subjectum est in problematibus, dicendum, quod verum est hoc : quia problemata non formantur nisi de his quæ insunt speciei vel simpliciter ut accidens, vel ut genus assignatum de specie, vel ut proprium quod fluit de natura speciei, vel ut diffinitio quæ totum dicit esse speciei. Et hac consideratione species non est universale. Est autem universale secundum quod est prædicatum.

Et quod dicitur, quod species specialissima non prædicatur nisi de his quæ differunt numero solo, in quibus speciei accidit esse, dicendum quod non sic accidit speciei esse in individuis, quod sit accidens eis, vel accidens in ipsis : quia, sicut dicit Boetius, species est totum esse individuorum, vel individuorum essentialis similitudo. Et ideo individua possunt dupliciter accipi, scilicet vel ut par-

Sic ergo dictum est de intentionibus speciei et assignationibus sive diffinitionibus quæ data sunt de intentionibus illis. Hoc autem sub compendio colligi potest, ut dicatur, quod secundum vulgarem in physici vel politici usum vel consuetudinem species dicitur, quæ est uniuscujusque forma sive formositas, secundum quam intentionem speciei vulgariter dictum est, quod species sive speciositas Priami digna est imperio. Dicitur autem ad hujus aliquam similitudinem species apud Philosophos ea quæ est sub assignato sive certo et determinato genere posita per differentiam constitutivam, quæ generis potestatem determinat et coarctat ad actum ad quem prius fuit in potentia : secundum quam intentionem speciei solemus dicere in philosophia hominem quidem speciem esse animalis, cum sit genus assignatum hominis animal : album sive albedinem solemus dicere coloris speciem esse, cum assignatum genus albedinis sit color. Et secundum quam solemus dicere triangulum esse speciem figurae, cum figura sit genus assignatum.

Quod si etiam supra in præcedenti tractatu, qui de genere habitus est, genus per diffinitionem assignantes, speciei me-

Recapitulatio.

<--- Page Split --->

minimus ponendo speciem in generis diffinitione, quando dicimus, quod gemus est quod de differentibus specie prædicatur in eo quod quid sit: et nunc tractando de specie dicimus, quod species est id quod ponitur sub genere : et sic gemus ponimus in diffinitione speciei : nenu reputet hoc inconveniens. In talibus enim nosse oportet, quoniam et genus non est absolutum, sed relativum : ideo genus alicujus est genus, et species est non absolutum quid, sed species alicujus species est, quia generis. Et ideo necesse est in utrorumque, scilicet generis et speciei, rationibus diffinitivis utrisque uti : ita quod genus in diffinitione specivi, et species in diffinitione generis ponatur. Assignant ergo Philosophi per diffinitionem prædictas intentiones de specive, etiam sic speciem diffinientes : Specives est quæ ponitur sub genere, et de qua genus in eo quod quid est prædicatur: prædicatur enim ut substantia et subjectum in specie, quod differentia constitutiva individuatur et formatur in specive, quod est quid speciei et non quale.

Amplius adhuc ipsi Philosophi sic quoque assignant diffinientes speciem : Specives est quæ prædicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid est: et sic est formale quid individuorum, et totum esse ipsorum. Esse enim quod est post speciem in individuis, est et de individuantibus, et non est idem esse simpliciter, quia materia nulli dat esse, nec est proprie de esse : sed est actus essentiae in no quod est materia. Et ideo materiae non est prædicari : quia in ante habitis jam diximus, quod non prædicatur nisi forma : nec etiam forma prædicatur secundum quod forma, sed forma totius : nec adhuc forma totius ut forma totius prædicatur, sed in quantum est notio totius esse vel in potentia vel in actu.

Inter hanc tamen assignationem et prædictam differentia est : quia hæc secunda assignatio est solum speciei specialissimæ : aliae vero duæ præcedentes con-

veniunt et speciebus non specialissimis. Quid autem hic dictum sit, non potest sciri, nisi ponatur tota ordinatio prædicabilium in generalissimis et specialissimis et mediis : et ad hoc deinceps attingenus.

CAPUT III.

Qualiter inveniatur species specialissima, et de coordinatione prædicamentali.

Qua autem arte inveniantur species specialissimæ secundum diversas intentiones, de quibus dictum est, planum et manifestum erit hoc modo. In unoquoque enim prædicamento secundum omnia genera prædicamentorum sunt quædam in supremo secundum totam illius generis prædicabilium coordinationem, quæ dicuntur generalissima : non quia in uno sint plura, quia hoc impossibile est, et id quod per superabundantiam dicitur in uno ordine rerum, non nisi uni soli potest convenire, sed quod in quolibet genere est unum, et in eodem ordine prædicabilium sunt quædam secundum suas communitates et universalitates infima, quæ dicuntur specialissima, et in quolibet sunt plura, propter hoc quia quamvis specialissima in uno et eodem genere prædicabilium necesse est stare in uno, ubi resolvuntur ad unum, non tamen propter hoc secundum viam divisionis et compositionis (quæ ab uno incipit) necesse est, quod divisio stet in uno sicut in infimo : quia divisio multis viis procedit ex uno : et illæ viae non sunt nisi per diversas formas et oppositas, quæ differentiae vocantur, quas uniri ad unum est impossibile, et ideo divisio ex uno stat in multis ultimis : et quodlibet illorum est indivisibile secundum formam, non habens sub se commune, et ideo quodlibet illorum est specialissimum.

In tali autem prædicabilium ordine supremum ideo dicitur generalissimum, quia non habet supra se genus superius

<--- Page Split --->

superveniens sibi, quod ut genus predicetur de ipso. Specialissimum autem dicitur, quod in tali ordine est indivisibile secundum formam et natura potestatem : propter quod sub se non habet aliquod commune quod sit species, et modum praedicandi habeat specii : quamvis sub se habeat individua, in quibus omnibus est ipsa species secundum totum suum esse et secundum totam suam potestatem. Hoc autem modo (ut in ante habitis dictum est) non est genus in speciibus : in nulla enim specie secundum se est genus secundum totum ambitum suæ potestatis. Nec aliquis miretur, quod per intentionem loquentes dicimus generalissimum, generalius, et generale, et specialissimum, specialius, et speciale : quia sicut in ante habitis determinatum est, id universale quod est genus, per accidens quoddam (quod sibi accidit) genus vocatur : et in illo potest intendi et remitti, maxime secundum prius et posterius dicta intentione, potius quam secundum accessum ad terminum aliquem vel recessum ab illo : magis enim genus est id quod in omnibus genus est, quam id quod genus est ad quadam : et similiter est de specie, quod magis est species quod omnibus est species, quam id quod non est species nisi ad quadam.

Inter generalissimum autem in summo, et specialissimum in infimo, sunt media quadam, quae eadem in substantia existentia sunt genera et species, sed ad aliud et aliud comparata sive per comparationem sumpta.

Gratia autem exempli potest hoc in uno praedicamento esse manifestum, ut in aliis omnibus similiter esse intelligatur, in ordine praedicabilium quae sunt in genere substantiae. In genere substantiae primo ponitur substantia, quae sine conversione ut genus praedicatur de omnibus quae in genere sunt substantiae : et ideo generalissimum est vocatum. Proximum autem quod sub hac ponitur per differentiam constitutivam, est substantia corporea quae vocatur corpus. Cum autem iterum corpus per animatum, et in animatum divi-

ditur, proximum sub hoc communi quod est corpus, constitutum est corpus animatum, quod uno nomine vivum vocatur, communitate sua ambiens et vegetabilia et sentientia quae dicuntur animalia. Corpus autem animatum iterum per opposita dividitur, scilicet sensibile, et insensibile : et cum adjunctum fuerit corpori animato sive vivo sensibile, proximum sub ipso positum erit animal. Cum vero animal iterum per rationale et irrationale dividitur, quae sunt oppositae differentiae, et rationale adjunctum fuerit animali, fit rationale animal complectens deos secundum Stoicos et homines. Cum autem ipsum quod est rationale animal, per mortale et immortale dividitur, et mortale junctum fuerit animali rationali, constituitur homo : qui ulterius per differentiam non est divisibile, quia secundum totam suæ natura potestatem est in quolibet suorum suppositorum. Sub homine ergo non est commune aliquod, sed particularia, ut Socrates, et Plato, qui sunt particulares homines.

Sed inter omnia substantia quidem est generalissimum : et ideo est id quod est tantum genus, quia nullo modo potest fieri species : omnis enim species est quæ sub assignato genere ponitur. Et cum substantia non habeat superveniens genus, constat quod non potest fieri species. Homo vero inter hæc est species specialissima, et quæ nullo modo potest fieri genus : cum enim genus sit (sicut in ante habitis dictum est) cui supponitur species, et cum nihil commune nec genus nec species supponatur homini in quo homo sit secundum partem suæ naturalis potestatis, et non secundum totum, patet quod homo non potest esse genus. Est ergo species solum, et non genus.

Omnia autem intermedia inter substantiam quæ est genus tantum, et hominem qui est species tantum, sunt simul genera et species respectu diversorum, sicut corpus sive substantia corporea, quæ proxima est substantiae in supremo : est quidem species substantiæ, quia species

<--- Page Split --->

est quae sub assignato genere ponitur : genus vero est idem corpus corporis animatisive vivi, cum genus sit cui supponitur species, et in qua genus est secundum partem suae naturalis potestatis. Omnino autem eodem modo id quod substat tertium in ordine secundum descensum a substantia (quod est corpus animatum sive vivum) est species quidem corporis, cui tanquam generi supponitur : genus vero est animalis, quia sibi animal tanquam assignato generi supponitur.

Animal vero secundum Stoicos species quidem est animati corporis sive vivi : genus vero est animalis rationalis, eo quod non habemus unum nomen, quo id commune significemus, quod continet hominem et Deos : quoniam secundum Stoiros substantiae incorporeae sunt animalia, ut dicit Apuleius in lib. de Deo Socratis. Homo vero species quidem est animalis rationalis, quia illi tanquam generi assignato supponitur : genus autem non est alicujus, quia in nullo communi (quod post ipsum sit) est secundum partem suae naturalis potestatis, sed in quolibet secundum totum esse, et secundum totum esse suae potestatis. Patet ergo, quod est speries animalis rationalis, et non est genus particularium hominum.

Sic ergo patet quod omnia haec triplicrum habent modum et suae positionis rationem : unum quidem supremum quod non potest esse species, aliud inter communia infimum indivisibile secundum suae naturae potestatem, et intermedia quae respectu superiorum sunt species, respectu inferiorum sunt genera.

Comparemus ergo extrema ad invicem, et dicamus, quod quemadmodum substantia cum suprema sit, cum supra eam nihil sit quod possit esse genus ad ipsam, et ideo genus est generalissimum : sic homo quod infimum est in hac ordinis dispositione, est species specialissima, post quam non est alia inferior species ad quam possit esse genus : cum non post hominem sit aliquid eorum communium, quod dif-

ferentiis oppositis possit dividi, vel in quibus sit secundum partem suae naturalis potestatis, sed sola individua, quae individua sunt post hominem : individua enim sunt Socrates, et Plato : quae indivisibilia sunt, non quidem secundum materiam et quantitatem, sed sunt indivisibilia secundum formam suae communitatis et secundum potestatem : quia homo remanet in quolibet eorum secundum suum esse totum, et secundum totam suae naturae potestatem. Et ideo erit species sola quae non poterit esse genus, et erit ultima species, in qua stat hujusmodi formalis secundum potestatem divisio, et erit species, ut dictum est, specialissima.

Ea vero quae sunt in medio istorum extremorum, ad utraque referuntur extrema. Eorum enim quae sunt supra ipsa in ordine secundum ascensum, sunt species et subjecta secundum illam rationem specei quae species dicitur, quae sub assignato genere vere posita est, et de qua genus in eo quod quid est praedicatur. Eorum vero quae post ipsa sunt in ordine ipsius positionis secundum descensum, erunt genera secundum illam generis diffinitionem, qua dicitur, quod genus est cui supponitur species. Relinquitur ergo ex his, quod illa quidem quae sunt media, duas habent habitudinum comparationes. Habent enim habitudinem ad priora secundum ascensum, secundum quam habitudinem priorum species esse dicuntur. Habent etiam habitudinem ad posteriora secundum descensum, secundum quam habitudinem posteriorum genera esse dicuntur. In prima enim habitudine sunt in ipsis secundum esse et essentiam sua superiora, et sunt de ratione ipsorum, sicut genera sunt de ratione specierum. In secunda vero habitudine ipsa secundum essentiam suam et secundum suum esse sunt in posterioribus, et sunt de ratione ipsorum, sicut genera sunt de ratione specierum. Et haec est causa, quod in priori habitudine sunt species, et in secunda habitudine sunt genera.

Attendendum autem est, quod haec me-

<--- Page Split --->

dia alterius rationis sunt quam media quae dicuntur per participationem extremorum, sicut in coloribus, et saporibus, et odoribus sunt media: illa enim (quia participatione utriusque extremi media sunt) ab extremis causantur et principiantur. Et ideo secundum naturam posteriorum sunt utrorumque extremorum. Ista autem quia non participatione media sunt, sed ordinis et positionis inter extrema, quia quodlibet medium est in toto medio universaliter, ideo superius quidem causa est et principium medii, et medium principium est et causa posterioris 1. Et ideo medium natura est posterius superiore, et prius est inferiore. Et medium participat totum superius, et participatur totum ab inferiori, et non participat utrumque extremorum. Nec participat unum extremorum illo modo participationis, quo medii colores vel medii sapores participant extremos colores vel sapores. Sensibilia enim media extrema sua non participant secundum essentias suas totas, et secundum totum esse, sed potius secundum mixtionem quamdam et intentionem et remissionem participant alterum. Sed secundum totam essentiam et secundum totum esse participant alterum suorum extremorum, et secundum totum esse participantur ab altero, sed secundum potestatem totam non participant id quod participant, nec secundum totam potestatem participantur ab eo a quo participantur. Taliter igitur media vocantur, et sic positione et ordine media dicto modo duas habent habitudines.

Extrema vero quae simpliciter extrema sunt, ita quod non possunt esse media (quae tantum duo sunt, generalissimum scilicet et specialissimum) unam tantum habent habitudinem. Generalissimum enim (cum supra se habeat nullum genus) eam habitudinem quae est ad superiora habere non potest, nisi secundum negationem, sicut scilicet quod superius

genus non habet. Illa autem sic per negationem dicta habitudo nihil ponit in genere generalissimo: per hanc enim nec est genus nec species: sed potius per eam habitudinem quam habet ad inferiora, habet generis rationem, quia genus est cui supponitur species. Sed per negationem habitudinis ad superiora, non habet quidem generis nec speciei rationem, sed excessum in generalitate. Et per specialitatis negationem, quod scilicet sic genus sit, quod non possit esse species, hoc est, quia superabundantia est, et in termino generalitatem significat: notificari non potest, nisi negatione, quia nihil habet quod affirmetur de ipso: et hoc est propter suam simplicitatis rationem sive perfectionem: et ideo per talem negationem nihil imperfectionis concludi potest de ipso. Adhuc autem sic per negationem notificatum et determinatum est (quamvis negatio secundum se sit infinita et indeterminata) quia negatio per quam determinatur, finitur: quando dicitur, quod ex abundantia simplicitatis et generalitatis et superioritatis superius habere non pcnitur.

Si quis autem instet et dicat, quod substantia habet superius. Ens enim est ante substantiam per intellectum: quia omnis substantia est ens, sed non omne ens est substantia. Et non potest dici, quod per accidens praedicatur de substantia. Et similiter potest dici de quolibet quod genera transcendit, ut est res, unum, et aliquid. Inferius quidem subtiliter huic satisfaceimus objectioni: hic autem ad praesens sufficiat, quod cum ens praedicatur de substantia, vel res, vel unum, vel aliquid: non praedicatur praedicatione generis, cum non sit una ratione praedicatum de his de quibus praedicatur, sed per prius et posterius: sed talia praedicantur praedicatione principii non generis 2. Et hoc probat Avicenna et Alfarabius et Algazel et omnes Arabes

1 Nota genera intermedia non esse media per participationem extremorum, sed positione et ordine.

2 Ergo transcendentia non praedicantur de substantia praedicatione generis, sed praedicatione principii.

<--- Page Split --->

sic. Sequitur enim, si homo est, animal est: et si animal est, corpus animatum sive vivum est: et si vivum est, corpus est: et si corpus est, substantia est, propter intellectum generis in specie. Sed non sequitur, si substantia est, ens est: quia sive sit aliquod, sive non, semper genus sequitur ad speciei positionem: eo quod secundum rationem et naturam genus concipitur in specie: et non potest intelligi species, nisi genus intelligatur in ipsa. Cum autem dicitur ens absolute, non intelligitur nisi ens actu existens: et ideo non sequitur si substantia est, ens est, quia esse ens accidit omni ei quod est: accidit enim omni ei quod actu esse potest. Patet ergo quod cum dicitur, substantia est ens, ens quod praedicatur est idem quod substantia, quia simpliciter ens non est nisi substantia.

Et si dicatur objiciendo contra hoc, quod secundum hoc debet converti consequentia: dicendum est, quod causa ejus quod non convertitur consequentia, non est quod ens genus sit substantiae, vel communitas generis quae sit in ente ad substantiam: sed causa illius est, quia est commune secundum prius et posterius dictum, et in hac communitate excedit substantiam: et ideo non convertitur consequentia ab ente ad substantiam. Et quando praedicatur de substantia, non praedicatur essentialiter vel accidentalter: sed praedicatur ut idem cum substantia, quia ens simpliciter est idem cum substantia. Relinquitur ergo quod suprenum quod est generalissimum, unam tantum habet habitudinem secundum quam genus est et vocatur generalissimum: est enim supremum et primum (omnium quae in illa coordinatione sunt) principium: quoniam ab ipso essentialiter omnia inferiora principiantur.

E contrario vero specialissimum unam tantum quidem habet habitudinem quae est ad superiora, secundum quam etiam species dicitur: superiorum enim est species, eo quod sub superioribus est: et ex

illa nomen et rationem habet speciei. Eam vero habitudinem (secundum quam aliquibus inferioribus insit ut praedicatum substantiale, quod secundum partem suae potestatis participetur ab illis) non habet: et secundum hanc habitudinis ad inferiora negationem constituitur in specialitatis abundantia et termino. Et ideo dicitur specialissima per excessum: quamvis enim habeat inferiora quae sunt individua, non se tamen habet sicut genus ad illa: est enim in quolibet eorum secundum totum esse, et secundum totum suae potestatis esse: quod generi non convenit, quando suis inferioribus inest. Et ideo secundum habitudinem quam habet ad superiora, species est. Sed species est ad superiora, sicut a superioribus contenta, secundum hoc quod species est, quae sub assignato ponitur genere. Species autem inferiorum individuorum sicut continens individua: continet autem*in hoc, quod adunat ea in forma speciei, quod est totum esse individuorum secundum omnem sae potestatis perfectionem. Sic ergo in specialissimo sunt tres intellectus se communicantes: ex hoc enim quod superioribus supponitur species, speciei habet intellectum. Ab hoc autem quod ad inferius habitudinem generis non habet, accipit intellectum specialissimi. Ab hoc autem quod perfecte in uno continetur individuo, accipit quod est praedicatum in quid de differentibus solo numero, et eis totum quid, et esse formale totum: esse autem formale ipsorum est substantiale. Hac ergo arte accipienda sunt generalissima, et specialissima, et intermedia etiam in aliis praedicamentis.

CAPUT IV.

Qualiter ea quae dicta sunt ad compendium reducantur.

Capitulariter autem ista ab antiquis tradita sunt dicentibus hic, quod dictum est planum esse hoc modo, quod in unoquoque praedicamento sunt generalissima

<--- Page Split --->

quædam, ita quod non in uno plura, sed in singulis singula. Et rursus in unoquoque sunt quædam alia specialissima. Et inter generalissima et specialissima sunt quædam alia intermedia. Est autem generalissimum quidem, supra quod secundum ordinem superpositionis vel superveniens non est genus. Specialissimum autem, post quod non erit inferior species quæ sibi supponatur ut generi, et in qua sit secundum partem suæ potestatis. Inter generalissimum autem et specialissimum secundum ordinem positionis omnia quæ sunt, genera sunt et species, ad aliud quidem et ad aliud comparata.

Sic autem hoc quod dictum est, per exemplorum positionem in uno prædicamento substantiæ manifestum est : substantia enim perfectius genus est, et in ipsa exempla sunt magis nota : substantia enim est quid, et ipsa est genus, quia non habet cui ut generi supponatur, ut species fiat : et ideo tantum genus est, et non species. Sub hac autem substantia est corpus, sive substantia corporea. Sub corpore vero sicut sub genere est animatum corpus, sub quo sicut sub genere est animal. Sub animali vero sicut sub genere est animal rationale secundum Stoicos : quamvis Avicenna et Arabes dicant, quod animal rationale est ut genus ad hominem et ad Angelos : quod falsum est, quia Angelus nullo modo proprie est animal, sed dicitur animal aliquando propter vivere secundum intellectum. Et si rationalis Angelus dicitur, æquivoce dicetur rationale quod est differentia hominis : sed propter Stoicos et Epicureos dictum est, qui deos terrestres, sicut Cererem et Æsculapiu m, et deos infernales, sicut Plutonem et Vulcanum, animalia rationalia esse dicebant. Sub animali autem rationali sicut sub genere est homo : sub homine vero non sicut sub genere, sed sicut sub specie sunt Socrates, et Plato, qui sunt particulares homines.

Sed omnium horum substantia quidem est generalissimum : eo quod genus sit

solum, et species esse non possit. Homo vero est specialissimum : eo quod species sit solum, et genus esse non possit. Corpus vero species quidem est substantiæ, cui tanquam generi supponitur : genus vero est corporis animati, quod sibi ut generi supponitur. Et animatum corpus species quidem corporis est, cui ut generi supponitur : genus vero est animalis per eamdem rationem quæ dicta est. Et animal secundum eamdem rationem species est corporis animati : genus autem animalis rationalis. Sed rationale animal eodem ordine species quidem animalis : genus autem hominis. Homo vero species est animalis rationalis : non est autem genus particularium hominum, sed species solum. Id autem quod ad individua proximum est, ut leo, et asinus, et equus, species erit solum et non genus.

Quemadmodum igitur substantia qua est suprema (eo quod nihil sit genus supra eam) est generalissimum : sic et homo (cum sit species post quam non est alia inferior species, nec aliquid eorum qua possunt dividi formaliter per oppositas differentias, sed sola individua sunt post eam, individua enim sicut diximus, sunt Socrates, et Plato) species erit sola ultima, in qua stat formalis divisio : erit autem species, ut dictum est, specialissima. Quæ vero sunt in medio extremorum eorum quidem quæ supra ipsa sunt, erunt species : eorum vero quæ post ipsa sunt, erunt genera.

Quare hæc quidem media duas habent habitudines : eam scilicet quæ est ad superiora, secundum quam species eorum dicuntur esse : et eam quæ est ad posteriora, secundum quam eorum genera esse dicuntur. Et sic via naturae extrema in summo et infimo unam tantum habent habitudinem. Namque generalissimum solum ad ea quæ sibi posteriora sunt, unam solum habet habitudinem, cum secundum illam sit genus omnium posteriorum id quod est supremum. Eam vero habitudinem quæ est ad superiora non

<--- Page Split --->

habet, cum sit supremum et principium primum, ex quo per divisionem omnia alia principiantur : et quod per nomen et rationem est substantia, hoc est, secundum id quod in omnibus est inferioribus. Specialissimum similiter unam habet tantum habitudinem, eam scilicet quae est ad superiora quorum est species : eo quod supponitur omnibus illis ut generibus. Eam vero quae est ad inferiora ut ad communia non habet : quia non superponitur communibus. Sed individuorum species dicitur, de quibus praedicatur ut indivisum secundum substantiam et potestatem. Aliter ergo individuorum dicitur species, et aliter superiorum. Dicitur enim species inferiorum quidem in eo quod est esse formale ipsorum eam continens. Species autem dicitur superiorum, sicut quae ab his (in eo quod per differentias et potestate divisa sunt) continetur.

Et ad hunc modum figura per modum

arboris scribi consuevit, quae si secundum esse et essentiam consideratur, radices quibus principiatur, superius habet. Si autem secundum esse actuale consideretur, radices quae sunt in individuis, habet inferius.

CAPUT V.

De manifestatione eorum quae dicta sunt ex consequentibus et similibus.

Haec autem quae dicta sunt, adhuc manifestabimus per ea quae sequuntur ad ipsa et similia. Resumentes ergo ea quae dicta sunt, dicimus, quod ex dictis patet, quod Philosophi determinant generalissimum per hoc quod cum genus sit, non species est : hoc enim sequitur ad hoc, quod id est supremum cui omnia supponuntur : per hoc enim quod omnia supponuntur ei, et praedicatur de eis in quid, sequitur quod sit non subalternum sed generalissimum, quod non potest utique esse species alicujus. Sequitur etiam ex prius habitis, quod non habet sibi superveniens genus : quia si hoc esse posset, jam esset subalternum, et esset species illius generis quod sibi in ordine positionis superveniret, et esset medium, non extremum. Ex quo sequitur ulterius, quod non esset simplex sed compositum, et esset participans aliud et participatum ab alio, et multa alia quae inconvenientia sunt. Si enim esset subalternum, hoc modo esset subalternum, quia sub altero esset positum. Sequeretur ergo, quod non esset supremum et primum principium, quod est contradictorium ad illud quod de ipso ante probatum est.

Specialissimum vero iidem Philosophi determinant, quod cum sit species, non est nec esse potest genus : est enim secundum utramque suam habitudinem species : secundum enim habitudinem quam habet ad superiora, species est et non genus, quia ipsum est quod supponitur generi, et de quo genus in eo quod quid est praedicatur. Secundum autem habitu-

<--- Page Split --->

dinem quam habet ad individua, non dividitur differentiis, ut secundum partem sua potestatis sit in inferioribus, sed estin quolibet secundum totam suam essentiam, et secundum totam suam potestatem : quod non convenit generi, sed speciei, non in quantum species est, sed in quantum species specialissima, qua nihil habet sub se nisi individuum, quod solum per materiam est numerabile et non per formam, in eo quod in materia totum esse et posse diffundit forma. Hoc ergo specialissimum cum sit species, nunquam dividitur vel dividi potest in species : quia divisio in species non est nisi generis per differentias formaliter oppositas : non ergo dividitur nisi per materiam. Et quia, ut dicit Aristoteles 1, divisio est causa numeri, et divisio materia est causa numeri materialis : sequitur quod praedicatur de pluribus differentibus solo numero materiae in eo quod quid sit : quia ipsum est quid et quidditas individuorum et totum esse ipsorum. Ea vero omnia qua sunt secundum ordinem positionis in medio istorum extremorum participantia et participata per substantiam, et per id quod sunt, vocantur quidem subalterna, et simul non secundum idem sunt genera et species : et ideo unumquodque talium simul genus et species esse potest : possunt ergo omnia talia genera esse et species, ad aliud quidem et ad aliud secundum comparationis habitudinem sumpta . Et sic omnia quae secundum ordinem a specialissimo usque ad generalissimum disposita sunt secundum ascensum ah inferiori ad superius, sive a composito ad simplex, sive a posteriori in prius, secundum naturam et genera dicuntur et species , et dicuntur genera subalterna, et species subalternae. Genus autem subalternum non dicitur quod sub se habeat genus : quia sic generalissimum esset subalternum, habet enim sub se aliud genus : sed dicitur subalternato ge-

nere positum. Et similiter species specialissima non dicitur non subalterna, propter hoc quod generi non supponatur, generi enim supponitur : sed ideo dicitur non subalterna, quia nulla ei supponitur species communis ; hoc enim In quo sistat sonat nomen subalterni, quod scilicet alsubali ternato ordine participato supponatur et participanti supponatur : et quod non habet nisi unum istorum, non est subalternum. Superponitur enim generalissimum omni se participanti, sed alternato ordine nihil participat. Supponitur autem specialissimum omni participato, sed a nullo communi participatur. Et ideo haec duo non habent alternatum ordinem, et ideo non sunt subalterna.

Attende autem, quod cum dicitur genus subalternum, videtur esse oppositio in adjecto : quia genus ut genus dicit superponere in ordine praedicabilium, et dicit id quod est principium et diffinitivum ejus quod sibi supponitur. Subalternum autem cum dicat id quod in ordine est alternatum, aliquo modo dicit id quod supponitur, et quod est principiatum et diffinitum. Sed hoc facile solvitur, si consideratur qualiter dicitur genus subalternum : genus enim esse habet ex ratione prioris et principii, et superpositionis : sed subalternum esse habet a suppositione alterna in superpositione. Et quia sic generalitas et subalternatio ad diversa referuntur, sequitur quod unum non privat et diminuit rationem alterius.

Adhuc autem cum dividitur genus per cici p batlen istas differentias, subalternum et non subatlen batlen est di subjen accid. est di subjen accid.

<--- Page Split --->

positionis in ordine tali prædicabilium nominant in natura prædicabilium hujusmodi. Et ideo cum dicitur, prædicabilium quædam sunt secundum prædicationem subalterna, quædam non subalterna, est divisio subjecti in accidentia secundum rei veritatem.

Sed hoc verum est, quod si consideretur causa hujus divisionis et positionis, tunc praëntelligitur quædam alia divisio, quæ est, quod natura prædicabilium talium alia est simplex, alia composita : et composita natura quædam est numerabilis et divisibilis per differentias, eo quod est composita ex genere et differentia : quædam autem est numerabilis numero solo, eo quod per differentias ultimas dividi non potest : et hæc divisio est generis in species, quia numerabilis natura per differentias, est genus compositum : numerabilis autem per materiam et non per differentias, est species specialissima.

Nec est aliquo modo dicendum, quod subalternum dicatur vel genus vel species, quod sic subalternari non potest, ut sit subtus et supra : sicut quidam dicunt, quod genus subalternum dicatur, quod est sub alio tantum : et species dicatur quæ super aliud : hæc enim non est ratio subalterni : alternum enim est, quod alternatim supponitur et superponitur, sicut dictum est. Si enim diceretur subalternum in genere, cui superponitur genus, et subalternum in specie, cui supponitur species, sicut quidam dixerunt, esset suhalternum alterius et alterius rationis, quod falsum est. Unde subalternum sinul ab utroque dicitur, secundum quod alternatim ponitur subtus et supra, potest esse genus et species. Et ideo generalissimum non potest esse subalternum : quia alternare se non potest, ut fiat subtus et subjectum ut species. Et specialissimum non potest esse subalternum, quia subalternare se non potest, ut respectu alicujus communis fiat subjectum et prædicatum.

Subalternorum autem et generalissimorum et specialissimorum quæ non su-

baltemantur, exemplum et similitudo est in familiis, a quibus ut in tractatu generis dictum est, primo logicum genus est transsumptum. Si enim familia Jovis, hoc est quæ a Jove descendit, per domos sive familias distinguatur, dicemus quod Agamemnon sive domus et familia Agamemnonis, quæ ultima et inferior est, reducitur ad Atridem a quo descendit, et ab Atride duxit genus et originem : et sic Atrides genus dat Agamennoni, Atrides autem duxit genus a Pelopide, et Pelopides genus traxit a Tantalide, Tantalides autem a Jove : quoniam Deus sublimis est et primus in ordine : quare generalissimi locum tenens, eo quod alii non subjiciatur. Jupiter autem deus sublimis ab omnibus antiquis appellabatur : omnes ergo intermedii et patres sunt et filii. In extremis autem Agamemnon filius tantum accipiens et non perfundens genus : Jupiter autem dans et non accipiens in illo ordine ab aliquo. Quia si etiam Jupiter filius Saturni esse dicatur : tamen quia patrem expulit de regno, in dignitate regali et familia regni et gradu honoris priorem non habuit : et ideo familia regalis stat in Jove in supremo, in Agamemnone autem in infimo. Intermedii autem alternatim sunt : et accipientes et dantes familiam ad regnum pertinentem. Et hoc est sicut in generibus subalternatim et non subalternatim positis, sicut ex prædictis manifestum est.

Sed in hoc est dissimilitudo : quia in familiis quidem omnia descendentia plerumque ad unum reducuntur principium. Dico autem plerumque in omni familia quæ ab uno descendit, ad unum principium fit reductio : quando autem ab uno non fit descensus, tunc ad unum reduci non possunt : ut si dicamus, quod in diversis quartis mundi divisa fuerunt hominis principia. Sola enim una terræ quarta nobis nota est, ut probat Ptolemæus in Almagesto, et in hac nostra habitabili omnes familiæ ad Adam reducuntur. In aliis autem quartis si habitabiles

<--- Page Split --->

sunt, alia et alia habuerunt principia. Sed in generibus et speciebus logicis non sic se habet: quia omnia quae sunt in omnibus generibus et speciebus tam substantiae quam accidentium non ad aliquid unum (quod sit secundum unam rationem omnium principium) reduci possunt, eo quod ens (ad quod omnes aliquo modo reducuntur) non est commune omnium genus tam generum substantiae quam generum accidentium. Non enim omnia et substantiae et accidentia sunt ejusdem generis: sic enim accideret, quod omnia aut essent substantia, aut omnia essent accidentia, eo quod primum genus est quidem omnium aliorum: et unum genus non est principium nisi ejus quod est quidem unius et ejusdem rationis. Tunc ergo unius generis praedicamenta essent omnia tam substantiae quam accidentia, si sumatur unum genus in illa generis ratione: quemadmodum in Praedicamentis dicit Aristoteles, quia scilicet nomine et substantiae ratione in quid sic praedicatur de his quae sunt in specie, sicut in genere.

Entia ergo secundum sui diversitatem in diversis generibus posita sunt, sicut in Prædicamentis ab Aristotele dictum est. Sunt enim decem genera quasi prima decem principia, quorum unum ad alterum reduci non potest. Et si omnia docet Aristoteles 1 reducere ad substantiam, hæc reductio omnium ad unum non est sicut ad unum genus, sed sicut reductio aliquorum ad unum subjectum : propter quod si quis dicat, quod omnia sunt entia, et quod ens sit commune prædicatum de omnibus, æquivoce, ut inquit Aristoteles, et non univoce omnia entia nuncupabit. Si autem unum commune genus esset omnium hoc ipsum quod dicimus ens, adhuc omnia univoce entia dicerentur, quia genus nomine et ratione prædicatur de his quorum est genus. Cum enim decem sint principia prima communia et generalissima, si hæc di-

cuntur entia, erit prædication secundum communitatem nominis solum, et non erit communitas secundum rationem diffinitionis, quæ secundum nomen est assignanda. In talibus enim ens simpliciter est substantia, et alia non simpliciter entia sunt, sed sunt entis passiones, ut quantitas mensura entis, qualitas autem non ens simpliciter, sed entis dispositio : et sic de aliis. Tamen quia in talibus respectus est ad unum quod est simpliciter ens, ideo non simpliciter est æquivocum. Quare non omnium ad unum respicientium est idem modus et ratio respiciendi :

unum enim est ut mensura, alterum ut dispositio. Ideo quoad hoc est æquivocum. Et ideo totum simul analogum, hoc est, commune secundum proportionem vocatur, quod medium est inter univocum et æquivocum : quod simpliciter, ut dicit Boetius, a casu et fortuna æquivocum est. Et univocum quod simpliciter per unitatem nominis et unitatem diffinitæ rationis est univocum. In tali enim univoco et ad quod multa respiciunt, unum et idem est esse in substantia, et in omnibus quæ respiciunt ad id, est unus modus et una ratio respectus et respiciendi ad ipsum.

Hæc quidem igitur decem quæ sunt prima omnium principia, sunt generalissima, et sunt numero finita denario. In his enim decem stat tanquam in generibus omnium resolutio. Specialissima vero (quæ sunt ante individua proxima, et oppositis non possunt dividi differentiis) sunt in numero quodam certo quidem secundum naturam, non tamen diffinitus et certus est quoad nos. Quod autem secundum naturam certus sit quantum ad hanc intentionem, sufficienter probatur ex hoc, quod nullum genus est cujus potentia sit infinita. Potentia autem generis determinatur ad actum speciei constitutivis differentiis. Constitutivæ ergo differentiae sunt finitæ : quia aliter finitam generis potentiam non finirent. Ad nu-

<--- Page Split --->

merum autem finitum differentiarum constitutivarum generis potestatem finientium finitur numerus specierum. Numerus ergo specierum specialissimarum est finitus quoad naturam. Individua autem quae sunt post specialissima quoad naturae potestatem sunt infinita : est enim per naturae potestatem divisibilis materia in infinitum per continuam allationem et ablationem primi generantis et dividentis materiam : oportet ergo, quod potestate materiae individua sint infinita, et accidens individuans sic vel sic potentia naturae est infinitum. Quamvis ergo loco et tempore et singula et omnia actu sint finita, tamen naturae potestate, et divisione materiae, et individuantis modo sunt infinita. Et ideo nec scientia nec arte comprehensibilia. Propterea Plato praecipit, quod descendens a generalissimis per divisionem, et usque ad specialissima deveniens, quiescat et non ulterius dividat : cujus rationem inducit, quia a generalissimis descendentem oportet ire et descendere per media : quia ab extremo in extremum non venitur nisi per medium, nec sic descendere potest nisi dividendo extremum in media specificis differentiis, ad quarum numerum multiplicatur numerus specierum. Est enim generis essentia numerabilis specificis differentiis, quae in genere sunt, sicut actus in potentia : infinita autem potentia materiae. Individua, inquit Plato, relinquenda sunt, quia de ipsis per divisionem certam et determinatam non potest sciri disciplina : et ideo nec scientia nec arte sunt determinabilia.

Totum autem quod in hoc capitulo dictum est, sub compendio colligitur sic, quod Philosophi et maxime Peripatetici determinant describentes, quod generalissimum est, quod cum sit genus, non potest esse species : et ideo non alternatur ratio generis in speciei rationem. Et rursus generalissimum determinant dicentes, quod ipsum est genus supremum, super quod non est aliud superveniens

genus, quia in illo ordine non potest esse aliquid superius supremo. Specialissimum vero e contrario dicunt esse, quod cum sit species, non est genus, nec alternari potest ut generis sumat rationem. Et rursus idem specialissimum determinant, quod cum sit species, nunquam dividitur in species, quia non est essentia numerabilis vel divisibilis per specificas differentias, sed numeratur divisione materiae. Et ideo specialissimum est, quod de pluribus differentibus numero solo in eo quod quid sit praedicatur. Ea vero genera et species quae sunt in medio extremorum praedictorum subalterna vocantur genera et species : quia unaquaque et genera esse possunt et species alternatim vel suppositive , quando ad aliud et ad aliud alternatim posita et comparata sunt. Ea vero quae sunt a specialissimo usque ad generalissimum ascendendo, et genera dicuntur et species. Et dicuntur genera subalterna ut in familiis ab uno descendentibus, in quibus quilibet mediorum et genus dat et sumit, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, et Tantalides, et sic per omnes familias ascendendo usque ad ultimam Jovis familiam, a quo omnes illae familiae genus traxerunt, sicut a primo suae generationis principio.

Sed in hoc dissimile est, quia in familiiis plerumque omnia media ad unum reducuntur, quod vere est omnium principium ; verbi gratia ad Jovem primum patrem. In generibus autem et speciebus non sic se habet. Et hoc ideo est, quia non est idem commune genus omnium id commune quod dicitur ens : nec omnia generalissima reducta in ens, sunt ejusdem generis in ente, secundum quod unum genus est sumptum, quemadmodum dicit Aristoteles, debere sumi genus quod secundum unam rationem æque praedicatur de speciebus. Sed posita sunt genera in ente secundum prius et posterius, quemadmodum in Prædicamentis dictum est. Secundum enim illam doc-

<--- Page Split --->

trinam sunt genera generalissima quasi decem prædicabilium principia prima, quæ ulterius ad aliud principium quod sit principium eorum ut genus non reducuntur. Unde si omnia quis entia vocet, ita quod ens prædicetur de quolibet genere, æquivoce, inquit Aristoteles, entia nuncupabit, non univoc. Si enim unum et idem esset genus omnium prædicamentorum, scilicet ipsum ens, univoce dicerentur entia omnia prædicamenta, et univoce et æqualiter susciperent entis prædicationem. Cum enim, ut sæpius dictum est, decem sint prima omnium principia, nec essent principia si supra se haberent aliud principium, patet quod communitas quam habent in ente secundum nomen est solum, et non secundum rationem diffinitionis etiam quæ secundum nomen est : quia si ens una ratione de omnibus prædicaretur, aut omnia essent substantia, aut omnia accidens, quod impossibile est. Hæc ergo quidem sunt generalissima. Specialissima vero in numero sunt quodam quoad naturam finito, non tamen quoad nos in numero definito et certo. Individua autem quæ sunt post specialissima sunt infinita quoad materiae potestatem. Quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem jubet Plato quiescere dividendo. Jubet autem Plato descendere per media quæ sunt genera et species dividentem quodlibet illorum immediate generi specificis differentiis. Infinita enim, inquit Plato, relinquenda sunt, neque eorum quæ infinita sunt dicit Plato posse fieri disciplinam.

CAPUT VI.

De modo veniendi a generalissimo ad specialissima, et e converso.

Quia autem in coordinatione extremorum et mediorum via est veniendi de extremo in extremum per media, oportet tangere qualiter procedit, quid de supremo prædicabili usque ad infimum vadit

per media, et qualiter procedit, qui e contrario de infimo per media procedit ad supremum. Dicimus quod qui de supremo per media procedit ad infimum (quod specialissimum vocatur) necesse est, quod descendat a priori secundum naturam in posterius, et sic semper procedat descendendo usque ad prædicabile proximum. Et sic descendentem necesse est ire per multitudinem. Non enim devenitur in posterius, nisi per divisionem superioris. Divisio autem si perfecta sit, omnes partes divisi segregando, semper est causa multitudinis. Ideo enim est perfecta ex parte divisibilis divisio : quoniam per divisionem accipit omnes partes ejus quod est divisibile : propter quod quando corpus accipitur sub substantia, prius intelligere oportet substantiæ divisionem per corpoream et incorpoream substantiam, et tunc una differentia constitutiva conjuncta cum genere accipit corpus, et sic fit descensus per multitudinem, quam totam causat præintellecta et perfecta divisio. Accipere enim unam partem de toto non divisam ex opposito cum alia parte, imperfecta est divisio : non enim explicat perfecte quid partium est in toto.

Et e contrario autem si quis ascendat a specialissimis ad generalissima, necesse est colligere multitudinem in unum, ex quo per divisionem accepta est : resolvit enim sic ascendens et reducit omnia divisa (quæ non nisi per divisionem multa sunt) in unam formam ejus quod divisum est. Et sic ex multis procedit ad unum. Cujus causa est, quia id quod est commune multorum, est propter collectionem hoc modo quo collectio dicitur multorum in unam naturam quæ in eis est adunatio et resolutio. Sic enim multorum quæ divisione materiae multa sunt collectivum in unam speciei naturam est species : quia una natura speciei in omnibus est individuis ejusdem speciei : non enim sic est in uno, quod non sit in alio : sed cum sit in uno, est etiam in alio per aptitudinem naturae et forma,

<--- Page Split --->

quamvis non secundum quod est in uno, sit etiam in alio sicut in principio et universalibus dictum est. Magis autem est collectivum et adunativum genus, quam species, in hoc quod plura colligit quam species, etsi etiam species magis secundum intentionem sit una, quam forma generis : minus enim a se distant et magis unum sunt quae sunt unum in specie, quam ea quae sunt unum in genere, cum plura unitat in se et colligat genus quam species : unit enim et colligit multas species et omnia quae in speciebus colliguntur.

Particularia vero et singularia secundum quod hujusmodi sunt, semper sunt in multitudine : cujus multitudinis causa est divisio materiae, et ideo per contrarium modum collectionum communis speciei, dividunt id quod est unum in natura in multa, non quidem divisione formae, sed divisione materiae, ut dictum est.

Dividitur autem totius universalis divisione, quod divisum per esse dividitur, et per naturam et formam, secundum totam suam essentiam et potentiam est in singulis. Et e contra species multa sicut divisa in unum colligit et unit : participatione enim speciei plures homines sunt unus homo. Non quidem sic, quod iste homo qui est unus homo per materiam, sit plures homines divisi per suas materias et sua supposita : sed quia ipsa participatione unius quod participatur a multis secundum quod ipsum in natura et essentia unum est, plures uniuntur, et unum sunt secundum hunc modum. Et hoc est idem ac si dicatur quod Socrates et Plato et alii singulares homines unum sunt in homine, secundum quod homo dicit naturam speciei prædicatae de ipsis. Et si sic participatione speciei plures homines sunt unus homo, non sequitur ex hoc, quod simpliciter plures homines sint unus homo : quia unus homo et plures homines simpliciter dicuntur a materia subjectæ pluralitate vel unitate. Econ-

tra vero particularibus sive particulatis per materiam hominibus, unus homo, una natura, et una forma communis omnium efficitur plures homines secundum esse singulare : et per subjectum divisus in omnes, indivisus tamen manens secundum naturam communem et formam et secundum esse universalis. Id enim quod singulare est et determinatum secundum esse et subjectum, semper est divisivum communis sui proximi et determinativum. Quod autem commune est et universale, semper est collectivum et adunativum.

Quamvis autem colligere et adunare Differentia inter collecsint idem in substantia, differunt tamen tionem et adunatiosecundum rationem. Collectio enim incinem. pit a multis, et terminatur ad unum : adunatio incipit ab uno, et terminatur ad multa, quae in uno uniuntur. Hoc autem ut melius manifestetur, explanetur in pluribus. Est enim collectio tantum in Nota quinquemodos unum locum continentem, sed non uniquibusplura in unum entem, sicut acervus lapidum dicitur colligi dicolligi. Et haec proprie dicuntur nomina cunctur. collectiva, ut acervus, turba, populus, et alia hujusmodi. In talibus quidem perfecta est collectio, sed imperfecta adunatio. Et ideo talia de suis partibus non prædicantur : quia singuli lapides non sunt acervus, nec singuli homines sunt populus vel turba.

Est item collectio multorum ad unum movens et ad unum finem : sicut est collectio exercitus in movente duce, et fine, qui est victoria. Et haec collectio magis adunat quam antecedens, etiam et haec non perfectam facit secundum naturam adunationem. Et ideo totum de parte non prædicatur, quia unicus miles non est exercitus, sed quia omnes in movente et fine uniuntur, ideo sequitur quod singuli moventur in singulis et duce, et singuli secundum analogiam suæ operationis perficiunt victoriam.

Est item collectio in unam perfectae quantitatis figuram, sicut dicuntur fundamentum, et paries, et tectum colligi in

<--- Page Split --->

unam totius integri formam : quia forma non est in partibus divisim, sed simpliciter quidem in partibus conjunctim sumptis, et in qualibet divisim non est nisi secundum quid : ideo ista forma quamvis colligat partes et adunet eas sibi, non tamen praedicatur de partibus omnibus nisi conjunctim, et non de qualibet divisim.

Juxta hanc erit adhuc alia forma, quae quamvis colligat partes, et aliquo modo uni at, non tamen cuilibet totam suam addit potestatem perfectam, sicut est forma regni, et generaliter totius potestas regni constituitur potestatibus ut partibus, ut est præsidis, palatini, et ducis, et comitis potestas, ex quibus omnibus conficitur regnum. Et hæc forma quæ non unit secundum totam potestatem, iterum de partibus prædicari non potest simpliciter : quia præsidatus non est regnum. Talis enim forma suam potestatem partibus ordinatim communicat, et ideo quælibet pars est aliqua regni potestas, et in talibus verum est, quod quidquid potest inferior, potest et superior, sed non convertitur.

Et secundum modum isti aliquo modo similem, forma naturalis colligit et unit sibi partes materiae quas terminat. Et ideo de materia vel de partibus materiae non prædicatur, quia ipsa in potestate partes excedit : et sic animal non est vissus, vel auditus, vel aliud hujusmodi, cum potest quod potest visus, et plus, et sic est in omnibus aliis. Est tandem forma quæ perfecte colligit et unit partes, ita quod singulas colligit et unit sibi, ita quod esse ejus in singulis idem est cum esse singulorum, vel non diversum ab ipso, et ideo prædicatur de singulis partibus : et talis forma est generis et speciei et aliorum quæ sunt universalia. Et hoc modo intelligimus hic, quod ascendens a specialissimo ad generalissimum, colligit et adunat multitudinem in unum, et quod commune sit collectivum et adnativum.

Assignato autem sic genere, et assignata sic specie, quid sit utrumque per diffinitionem, palam est ex prædictis, quod in omni divisione proxima generis in species, semper genus unum est et plures species in quas dividitur. Semper enim unius et ejusdem generis divisio est in plures species : cujus ratio est, quia differentia non dividit nec habet actum nisi per oppositionem. Nihil autem sibiipsi oppositum est, sed ei opponitur cui contrariatur. Omnis ergo differentia quæ dividit genus, sibi oppositam habet differentiam : et ideo genus conjunctum cum una differentia facit speciem aliam illi oppositam, quia alietas, ut dicit Boetius, causatur ab oppositione : propter quod dicit Aristoteles 1, quod si aliquis in diffinitione aliquid assignaverit pro differentia, considerandum est si oppositum ejus est etiam ejusdem generis differentia. Si enim non est oppositum differentia, nec hoc quod assignavit, fuit vera differentia : genus enim non dividitur nisi per oppositas differentias sive formas quæ sunt differentiæ : oppositæ autem differentiæ conjunctæ cum genere non unum, sed plures species semper constituunt.

Sunt tamen qui contra hoc quod dictum est objiciunt per id quod a principio habere plude universali dictum est, quod scilicet ab aptitudine, aptitudine existendi in pluribus et dicendi de pluribus universale dicatur, et non ab actu : quod scilicet actu sit in pluribus et de pluribus : quia aliter sol non esset universale. Ex hoc enim volunt inferre, quod genus est quod non habet plures species, sed quod aptum natum sit habere plures species. Et sic non oportet genus semper in plures species dividi. Sed Solutio. ad hoc dicendum, quod non est verum de genere, sed de specie specialissima solum : quia genus non dividitur nisi per ea quæ potestate naturali et substantiali sunt in ipso, et ideo per se dividitur : et oportet quod dividatur in plura quæ actu plura sunt. Species autem non dividitur Quare genus requirat multas spe-

<--- Page Split --->

per ea quae sunt in ipsa : nec dividitur secundum suam substantialem potestatem, sed potius multiplicatur et numeratur quam dividatur per id quod totum substantialiter est extra naturam et essentiam ipsius, scilicet per materiam quae nihil est formalis essentiae suae potestatis. Et ideo accidit speciei esse in ipsa : propter quod sola sufficit aptitudo in specie ut sit apta existere in pluribus, ad hoc quod sit universale, etiamsi actu non sit nisi in uno solo, vel forte in nullo, dummodo sit forma quae secundum aptitudinem apta nata sit esse in pluribus 1.

Est ergo sciendum, quod genus non est, quod non habet pluries species. Unde si ponamus non esse aliquam speciem animalis nisi hominem, tunc quidem sequitur, si homo est, animal est : sed non sequitur, quod animal sit genus propter causam quae dicta est. In specie autem specialissima sola quidem, ut dictum est, sufficit aptitudo ad hoc quod sit universale secundum aptitudinem. Si autem haec aptitudo ad actum reduci debeat, oportet quod actu sit in pluribus et de pluribus : et non solum est universale secundum actum, sed secundum aptitudinem solam. In his autem in quibus aptitudo ad actum reducitur, per divisionem materiae ad actum reducitur, sicut dictum est : quia natura aptitudo ad plura, non est ad tot, quin possit esse ad plura : ideo continue sic in infinitum potest reduci ad actum.

In omni autem tali prædicabilium coordinatione genus quidem substantialiter et universaliter de specie prædicatur, et omnia superiora de inferioribus substantialiter et universaliter prædicantur : species autem sive subalterna sit, sive specialissima, neque prædicatur substantialiter et universaliter de proximo superiori sibi genere, neque prædicatur de superioribus sibi generibus non proximis, sed per medium sibi conjunctis. Hujus autem causa est : quia inter talia superiora de

inferioribus prædicata substantialiter et universaliter prædicatio non convertitur, eo quod prædicatum in plus est quam subjectum. Unde non sequitur, si homo substantialiter et universaliter est animal, quod animal substantialiter et universaliter sit homo : est enim aliquod animal quod non est homo, ut asinus, vel leo : animal enim quamvis de intellectu sit hominis (et ideo necesse sit prædicari de ipso) non tamen e converso homo est de intellectu animalis : propter quod animal sine homine esse potest.

In omni autem ordinata prædicatione (in qua secundum naturalem ordinem prædicabilium unum de altero prædicatur) oportet æqua sive paria de æquis, sive paribus prædicari, sicut prædicatio convertibilium, sicut omne hinnibile est æquus, et omnis æquus est hinnibilis. In talibus enim subjectum est conversum prædicati : et ideo nec prædicatum relinquit subjectum, nec subjectum relinquit prædicatum. Aut oportet majora de minoribus prædicari : et in talibus prædicatum est de ratione subjecti : et ideo subjectum nunquam relinquit prædicatum, quamvis prædicatum possit relinquere subjectum : et talis prædicatio est ut quando animal de homine prædicatur sine conversione.

Et si instet aliquis, quod homo de animali prædicatur, cum dicitur, aliquod animal est homo, vel hoc animal est hic homo. Nulla est instantia : quia haec prædicatio non est substantialis et secundum ordinem prædicabilium, quia per accidens : accidit enim animali hoc animal esse quod est homo vel hic homo. Minora vero de majoribus secundum hunc modum prædicationis minime prædicantur : neque enim animal universaliter dicis esse hominem, quemadmodum hominem universaliter et substantialiter dicis esse animal 2.

Secundum autem totam coordinatio-

1 Considera quomodo hic dicta non contradicant dictis supra, in tràct. de genere, cap. 5.

2 Cum haec prædication non sit substantialis,

sed per accidens, sequitur quod non est per se in primo modo, ut voluit Paulus Venetus, I Post.

<--- Page Split --->

nem prædicabilium de quibuscumque species prædicatur sive subalterna sive specialissima, de omnibus eisdem prædicabitur universaliter et illius speciei genus, et illius generis genus, et sic usque ad generalissimum, quod ultimum in ascendendo, et primum in descendendo prædicatum est in illa prædicamentorum coordinatione. Cujus exemplum est, quod si verum est Socratem esse hominem, hominem autem animal, animal vero substantiam : verum est, quod et Socrates est homo, et quod Socrates est substantia : semper enim et substantialiter et universaliter in tali coordinatione superiora de inferioribus prædicantur et de individuo. Generalissimum autem et de genere sibi proximo sub eo posito prædicabitur, et de generibus omnibus inferioribus, si plura sint media subalterna inter ipsum et specialissimum : et prædicatur de specie specialissima, et de individuis quæ sub ipsa sunt.

Attende autem, quod sicut dictum est, forma quae prædicatur, non prædicatur nisi sit notior, et nomen totius esse rei. Esse autem rei totum vel est in potentia remota, et sic nominatur per generalissimum : vel in potentia propinqua, et sic nominatur genere subalterno : vel in potentia propinquissima, et sic vocatur genere immediato : vel est in actu, et sic nominatur nomine speciei. De prædicatione autem differentiæ, proprii, et accidentis, inferius pertractabitur. Et ideo dicit Aristoteles quod non est vivens et animal, nec animal et homo simul. Talis ergo modus prædicandi concluditur ex eo qui dictus prædicabilium ordine.

Hæc autem quæ dicta sunt, in compendio dicuntur sic, quod descendentibus ad specialissima necesse est ire per multitudinem specierum dividendo genus oppositis differentiis. Ascendentibus autem a specialissimis ad generalissima necesse est colligere multitudinem in unam generis divisi naturam. Collectivum enim in unam communem naturam species est, et magis collectivum multorum est id

quod est genus : particularia vero et singularia semper in multitudine existentia, e contrario dividunt in multitudinem id quod est unum commune : et sic participatione speciei plures homines sunt unus homo. Particularibus autem sic speciem dividentibus, et in multitudinem distrahentibus, unus et communis homo est plures homines : divisivum enim semper communis est id quod est singulare : collectivum autem et adunativum plurium in unum est id quod commune est.

Assignato autem sic genere et specie per diffinitivam rationem quid sit utrumque ipsorum, et genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus per divisionem oppositarum differentiarum, semper erit in plures species divisio generis per causam superius assignatam. Genus quidem in tali ordine semper universaliter et substantialiter de specie prædicatur, et omnia superiora de inferioribus. Species autem nec prædicatur de proximo sibi superiori genere, neque de superioribus non immediate conjunctis : nec enim talis prædicatio convertitur qua genus de specie prædicatur. In omni enim substantiali ordinata prædicatione oportet aut æqualia de æquis prædicari, ut hinnibile de equo : aut oportet prædicari majora, hoc est, communiora de minoribus, ut animal prædicatur de homine, cum animal in plus sit quam homo. Minora vero de majoribus secundum hunc modum prædicabilium minime prædicantur, nisi per accidens, ut dictum est. Nec enim animal universaliter dicis et prædicas hominem esse, quemadmodum hominem universaliter dicis esse animal. De quibus autem species universaliter et substantialiter prædicatur, de his necessario et speciei genus prædicabitur, et generis genus usque ad generalissima. Si enim exempli gratia verum est dicere Socratem esse hominem, hominem autem animal, animal autem substantiam : verum est et Socratem animal dicere atque substantiam. Semper ergo naturaliter superiora de inferioribus prædicantur. Spe-

<--- Page Split --->

cies quidem substantialiter de individuis prædicatur. Genus autem prædicatur de specie et de individuo. Generalissimum autem prædicabitur et de genere subalterno et de generibus omnibus, si plura sint media et subalterna inter specialissimum et generalissimum : prædicabitur autem de specie specialissima et de individuis secundum totam hujusmodi prædicabilium coordinationem. Sic enim in omnibus verum est, quod quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, in quo specialiter per intellectum concipitur : quæcumque substantialiter de prædicato prædicantur, omnia prædicari de subjecto sit necesse. Et negative similiter quæcumque universaliter negantur de prædicato, necesse est illa etiam negari de subjecto : animal enim cum non sit lapis, necesse est etiam hominem lapidem non esse.

CAPUT VII.

De modo prædicabilium quæ prædicamtur.

Ex omnibus autem quæ dicta sunt, constat quod generalissimum dicimus prædicari de omnibus quæ sub ipso recto ponuntur ordinetam generibus quam speciebus et individuis. Genus enim quodlibet quod est immediate ante specialissimum, prædicatur de omnibus specialissimis, ut animal de homine et de asino et leone et speciebus aliis : prædicatur etiam et de individuis illarum specierum per hoc quod essentialiter est in illis et de illis. Id autem quod sic est species, quod solum species est, et non genus, quod est species specialissima, non prædicatur per se nisi de individuis. Individuum autem quod est certum, non prædicatur, nisi de uno solo discreto et signato, illa prædicatione quæ in antehabitis determinata est: quamvis individuum vagum de pluribus prædicætur, hoc est, prædicatione speciei, et non individui, ut dictum est. Individuum enim quod discernitur ab aliis sub eodem com-

muni positis particularibus, dupliciter formatur : substantia enim formatur per accidentia quæ signa sunt talis discretionis, quæ in proprio nomine importantur, ut cum dicitur Socrates. Quia autem accidens non individuatur nisi per substantiam, ideo individuum accidentium per demonstrationem ad rem stantem sub accidente designatur, sicut hoc album, et hoc veniens, ut accidens tam sine tempore et motu, quam cum tempore et motu designetur. Discernitur etiam aliud per circumlocutionem, ut discretio Socratis designatur per generantem, vel locum generationis, ut cum dicitur Sophronici filius, si solus Socrates sit ejus filius : a generante enim principaliter trahit originem, quia hic generat hunc dictum : et in talibus aliquando ad majorem discretionem notandam mutamus appellationes dicendo Sophronici filium, notantes quod sub hac appellatione magis discrete noscitur, quam sub appellatione Socratis.

Individua enim dicuntur hujusmodi priDe modo prædicabilium quæ prædicamme substantiæ propter hoc, quod quantur. Ex omnibus autem quæ dicta sunt, constant quod generalissimum dicimus prædicari de omnibus quæ sub ipso recto ponuntur ordinetam generibus quam speciebus et individuis. Genus enim quodlibet quod est immediate ante specialissimum, prædicatur de omnibus specialissimis, ut animal de homine et de asino et leone et speciebus aliis : prædicatur etiam et de individuis illarum specierum per hoc quod essentialiter est in illis et de illis. Id autem quod sic est species, quod solum species est, et non genus, quod est species specialissima, non prædicatur per se nisi de individuis. Individuum autem quod est certum, non prædicatur, nisi de uno solo discreto et signato, illa prædicatione quæ in antehabitis determinata est: quamvis individuum vagum de pluribus prædicætur, hoc est, prædicatione speciei, et non individui, ut dictum est. Individuum enim quod discernitur ab aliis sub eodem com-

<--- Page Split --->

tur : tunc accidentia sunt nomina in ratione concepta, et de essentia individui sic designati : quamvis non sint aliqua pars particularis substantiae secundum quod substantia est, haec enim non componitur nisi ex hac forma.

Sed proprietates quae sunt communis hominis per hoc quod communis homo est in pluribus, inveniuntur etiam in pluribus, ut risibile, et mansuetum natura, et disciplinae perceptibile, et hujusmodi. Haec enim in pluribus, et plus est, in omnibus hominibus particularibus inveniuntur : sunt enim in eis per commune quod est in eis, et ideo conveniunt eis in eo quod homines sunt. Directo enim praedicabilium ordine continetur individuum sub homine, sive generaliter loquendo sub specie. Species autem continetur sub genere. Est enim genus totum quoddam universale, et id quod est genus secundum quod genus est, non nisi totum. Individuum autem non est totum, sed tantum pars subjectiva totius universalis. Species vero quae est in medio, est inter genus et individuum, et totum est et pars diversis comparata : sed pars quidem alterius generis quod est totum ad ipsam. Species enim pars est generis potestate : quia genus non secundum totam suam potestatem est in specie. Totum autem est species, non totius alicujus : quia nihil participat eam secundum partem suae potestatis, sicut ipsa species participat genus, sed est totum omnibus aliis individuis : quia ipsa species, ut dicit Boetius, totum esse est in individuis. Nec referuntur individua ad speciem ut partes ipsius, sed potius ut singularia secundum totum esse et potestatem, in se habentia speciem et participantia.

Compendiose ergo dicendo generalissimum quidem de omnibus sub se secundum suam coordinationem positis speciebus, generibus, et individuis dicimus sive praedicamus. Genus autem subalternum, quod ante specialissimum de omnibus specialissimis et individuis praedicamus. Species autem praedicamus de individuis

omnibus sub se positis. Individuum vero de uno solo non propria praedicatione praedicamus. Individuum enim sub descriptione nominatum Socrates, vel in accidentibus hoc album vel hoc nomen per demonstrationem vel per circumlocutionem manifestioris loquela Sophronici filius : si enim plures haberet, tunc tali circumlocutione non discerneretur Socrates. Individua ergo voce discretionis dicuntur hujusmodi : quoniam quantum ad suam discretionem ex talibus proprietatibus consistit unumquodque eorum, quorum collectio nunquam in alio eadem erit. Socratis enim discretiva proprietas nunquam in aliquo alio esset particulari homine. Hae vero proprietates quae sunt communes proprietates, erunt eadem in pluribus. Illae enim sunt proprietates communis et non singularis secundum quod singulare est. Et, ut plus dicatur, communis hominis proprietates sunt in omnibus in quibus est una natura communis : participantia enim naturam communem, participant etiam propria illam naturam consequentia. Tales ergo hominis communes proprietates erunt in omnibus particularibus in eo quod homines sunt. Secundum ergo praedictum praedicabilium ordinem continetur individuum sub specie, species autem sub genere. Est enim genus totum quoddam in quantum genus est. Individuum autem secundum quod individuum est, pars quaedam. Species vero est et totum et pars. Sed pars quidem est alterius, hoc est, generis quod secundum partem suae potestatis participat : totum autem non est alterius quod ipsius partem participet, sed est totum aliis : partibus enim totum est, quarum quaelibet ipsum totum participat.

Quod autem ea quae de genere et speccie dicta sunt ad invicem propter correlationem dependeant, uno epilogo patet : de genere quidem et de specie quid generalissimum, et quid specialissimum, et de aliis quae eadem sunt genera et species sicut subalterna. Adhuc autem quae etiam sint individua, sive certa, sive vaga, vel

<--- Page Split --->

per demonstrationem vel circumlocutionem certificata. Adhuc autem quot modis genus dicitur, et quot modis species

dicitur, quantum ad praesentem spectat intentionem logicam, sufficienter dictum est.

<--- Page Split --->

TRACTATUS V

DE DIFFERENTIA.

CAPUT I.

De distinctione nominis differentiae quod multipliciter dicitur.

Consequenter de universali quod differentia vocatur, pertractare est. Haec enim quia constituit speciem, et praedicatur de specie et de ratione diffinitiva ipsius speciei, ideo ante speciem erat ponenda, nisi obstitisset correlatio ad invicem specei ad genus, et generis ad speciem, quemadmodum in praehabitis dictum est. Antequam autem notificemus differentiam quae sola una est de quinque universalibus, et determinemus de ipsa, oportet nos distinguere multiplicitatem nominis differentiae : haec enim multipliciter dicitur secundum prius et posterius.

Differentiaigiturmultipliciterdicitur , utdicitAvicenna , nonsicutgenusetspe - c i e s : quiaingenereetspecieprimofuitusushorumnominuminphysicisetpo - liticis , etabillishaecnominaadusumphilosophiaesumptasunt . Sedindiffe - rentiafactumesteconverso . NomenenimdifferentiaeprimofuitinusPhilo - sophorum , etabillatranssumptumestadusumcommuniterloquentium . Haeigi - turestcausavera , quodmultipliciterdi - citurnomendifferentiae , communitersci - licet , proprie , etmagisproprie .

Communiterautemdiciturdifferentia , quæestapdcommuniterloquentescon - siderandoeaquæsensibusprimoobji - ciuntur . Communiterergoalterumabalterodifferredifferentiadicitur , quandounumabalteroalteritatequadamcujus - cumquecommuniterapprehensibilisaci - dentisdifferredicitur , quocumquemodo

secundumomniageneraformarumacci - dentium . Nectalesdifferentiæcommunesideodicuntur , quiarebusinsintcommu - niterquasfaciuntdifferre : sienimsicesset , nondicerenturdifferentiæ , sedconvenientiæ . Seddicunturdifferentiæcommuniter , quiaacommuniterloquen - tibussuntinusu . Vulgusenimassignan - dodifferentiasrerum , talibusresdifferrefacit , qualiaforinsecusinrebuspersen - sumcommuniterapprehendit .

Sic autem in tali differentia individuum unius speciei differt ab alio individuo ejusdem speciei, ut Socrates a Platone differt accidentium sensibilium alteritate quadam, sicut dicit Apulejus, quod Plato latus fuit facie, Socrates autem non. Hac etiam differentia unum individuum unius speciei differt a seipso in duobus temporibus, sicut Socrates jam vir vel senex existens, differt a se puero per accidentia juventutis et senectutis, quae non cito derelinquunt subjectum. Sic etiam Socrates differt a seipso quando aliquid facit, scribit, vel legit, quiescente seipso a tali opere, quae sunt accidentia cito separabilia. Et ut generaliter dicatur, haec differentia semper consideratur secundum aliquem modum diversimode se habendi ad seipsum, vel ad alium alteritatibus quibuscumque: vel cujuslibet generis accidentia cito vel non cito separabilia. Haec igitur est acceptio differentiae secundum intentionem nominis dicta apud communiter loquentes : propter quod etiam communis vocatur differentia, hoc est, quam attendunt communiter loquentes.

Juxta istum modum magis vicine ad verum modum accipitur differentia quae vocatur propria : eo quod ei in quo est, per causam connaturalem est appropria-

<--- Page Split --->

ta, ut quando unum differre dicitur ab altero per accidens inseparabile : quod ideo inseparabile est, quia causam habet quae est in subjecto in quo est, sicut est nasi simitas in simo, cujus nasus simiae comparatur : vel cicatrix aliqua indurata vel inseparabilis, cum ex vulnere occaluerit : simitas enim inest per naturam, sed cicatricem habens differt ab eo qui cicatricem non habet, et aliquando idem cicatricem habens nunca seipso antequam cicatricem haberet. Haec autem dicitur propria : quia per aliquam rationem accedit ad illam, quae vero nomine differentia vocatur : haec enim quamvis non sit de essentia ejus in quo est et quod differre facit, habet tamen causam in essentialibus ipsius sive sint essentialia complexioni, sive sint essentialia compositioni ipsius, et sic accedet ad verae differentiae rationem. Quando autem dicimus, quod talis differentia causam habet in subjecto in quo est, et quod differre facit, non intelligimus de subjecto quod est specie tantum, sed de illo in numero subjecto in quo est id quod differre facit, sicut simitas in naso, vel claudicatio in tibia. Hanc differentiam considerare per rationem necesse est : et ideo jam ad usum verum differentiae (secundum modum quo philosophia utitur differentia) appropinquat.

Secundum autem modum magis et maxime proprium alterum ab altero differre dicitur : quoniam sub alia et universali et specifica differentia differt, sicut differt homo ab equo specifica differentia : quae quidem differentia est qualitas essentialis hominis, quae ratio dicitur. Haec enim differentia quamvis sit forma essentialis hominis, tamen est qualitas naturalis generis et perfectiva potentiae ipsius et determinativa communitatis et confusionis ejus, ut dicit Avicenna, et ideo substantialis est speciei, et substantia et principium substantiae sicut forma : et perfectiva est materiae, et determinativa confusionis ejus. et principium rei quae composita est ex materia et forma.

Igitur ista distinctio differentiae vel di-

visio est multipliciter dicti per analogiam ad unum actum qui est facere differre unum ab altero : qui quidem convenit vere, hoc est, secundum veram rationem differentiae magis propriae, aliis autem secundum quod plus vel minus faciunt differre. Et ideo prima differentia vocatur simpliciter ea quae dicitur magis propria, secundario illa quae vocatur propria, tertio autem illa quae vocatur communis. Quoad nos autem per prius dicitur differentia quae communis est : propter hoc quod prima facie notitiae nostrae se objicit. Secundario autem dicitur ea quae dicitur propria : quia minus communiter est apprehensibilis. Ultimo vero quae paucioribus substantia et intellectu utentibus innotescit.

Hac igitur divisione sic posita, per proprios effectus uniuscujusque membri declaremus partes hoc commune dividentes, quod est differentia. Dicamus igitur, quod in hoc conveniunt duae primae, ea scilicet quae est communiter differentia, et ea quae est proprie vocata differentia, quod id in quo sunt et differre faciunt per id quod est causa differentiae, non faciunt suum subjectum nisi solum alteratum quando cuilibet subjecto adveniunt. Illa autem differentia quae est magis propria per id quod est causa differendi, facit aliud in substantia esse id quod differt ab eo a quo differt.

Concluditur ergo proprius effectus differentiarum, quod differentiarum quaedam per id quod faciunt differre, faciunt alteratum esse solum id quod differt ab eo a quo differt. Aliae vero per id quod differre facit, faciunt aliud in substantia esse quod differt ab eo a quo differt. Hujus autem causa est, quia differentia communis et propria non faciunt differre nisi per accidens, quod aut habet causam in subjecto, aut non habet causam in subjecto : et quocumque modo sit accidens, nullo modo potest esse perfectivum vel constitutivum substantiae : et ideo per se non potest facere aliud, quia aliud non est nisi quod secundum substantiam est

<--- Page Split --->

aliud. Et quamvis simum et aquilum sit aliud per substantiam nasi, hoc tamen non est per simitatem et aquilinitatem quæ sunt accidentia, sed potius per diversitatem substantiæ simi nasi, et per substantiam nasi aquili : sicut risibile et hinnibile differunt per substantiam, sed hujus differentiæ non est causa risibile vel hinnibile, sed formæ specificæ, et differentiæ substantiales, quibus substantialiter differunt homo et equus.

Ex hoc autem iterum surgit istarum differentiarum dividentium manifestatio, quod illæ quidem differentiæ quæ faciunt aliud in substantia et specie per id quod facit differre, dicuntur esse specificæ differentiæ, hoc est, ad speciem pertinentes et in specie constituentes. Illæ vero quæ alteratum solum faciunt, dicuntur simpliciter differentiæ : non ita quod nomen differentiæ prædicetur simpliciter de illis ratione absoluta et perfecta, sed quia super nomen differentiæ nihil addunt quod ponat eas in formam veræ et propriæ differentiæ : sicut eum dicimus, quod ens in potentia dicitur simpliciter ens, non ita dicimus hoc, quod ens in potentia entis simpliciter habeat nomen vel rationem, cum sit ens secundum quid et non simpliciter, sed dicitur ens simpliciter, hoc est, sine determinatione alicujus per quod ad ens actu trahatur et determinetur.

Hoc autem quod dictum est manifestatur exemplariter : quia huic generi quod est animal, rationale adveniens in diffinitione hominis vel Dei facit id quod in substantia est alicujus aliud ab eo a quo differt per illam differentiam, facit enim rationale animal, et facit speciem subalternam animal. Illa vero quæ est communiter differentia per id quod est causa differentiæ, ut movendi quo differt aliquis a quiescente, non facit nisi alteratum et non aliud, quantum est de eo quod est causa differentiæ quod est separabile acdens. Concludit ergo quod quædam differentiarum facit aliud secundum sub-

stantiam, quædam autem non facit nisi alteratum.

Ex his igitur ostenditur, quod in proceCorollarium quod hic limio istius libri dictum est, quod scilicet ber sit utili ad divisionotitia universalium valet et utilis est ad nes et diffinitiones. divisionses et ad diffinitiones : quia secundum differentias quæ faciunt aliud, divisiones faciunt generum in species : et secundum easdem et per easdem diffinitiones specierum assignantur, eo quod diffinitiones veræ sunt ex genere et talibus differentiis. Sed secundum eas quæ solum faciunt alteratum et non aliud, alteratio sola in accidente consistit generaliter dicta secundum omne accidens et secundum aliquem modum se habendi per mutationes secundum omne genus prædicamenti, sive in ipso sit motus per se, sive ad ipsum sit motus per accidens. Alteratio enim proprie solum est in una specie qualitatis quæ est passio vel passibilis qualitas. Motus autem per se non est nisi in tribus prædicamentis quæ sunt qualitas, quantitas, et ubi. Per accidens etiam in omnibus est, ut dicit Aristoteles1, et hoc modo dicimus communiter sumi penes alterationem accidentalem quamcunque sive sit per se sive per accidens : quia sequitur actum differentiæ, qui est differre facere unum ab alio, vel idem a seipso.

Sumuntur enim differentiæ istæ ab accidentibus communibus sive propriis. Et hujusmodi accidentis triplex consideratio est : si enim in se consideretur, tunc est accidens vel proprium, quæ sunt duo de quinque universalibus e diverso dividentia cum differentia hoc commune quod est universale : et sic nec differentia est accidens, nec proprium. Considerantur etiam in comparatione ad subjectum in quo sunt, et sic sunt comparata ad sua singularia de quibus prædicantur, et est similis comparatio sicut speciei ad individua. Considerantur etiam secundum quod per ea est convenientia vel differentia ad illa comparata, et sic ab ipsis su-

<--- Page Split --->

muntur duo differentiae modi, qui sunt communis, et propria differentia.

Illa autem differentia quae facit aliud, sumitur a forma specifica, quae etiam tripliciter consideratur, in se scilicet prout est substantia quae estforma substantiam faciens, et prout est in specie constituta, et sic est specificata : et prout per ipsam id quod ea formatum est comparatur ad aliud secundum convenientiam vel differentiam, et hoc solum modo differentia vocatur, primo autem modo forma, secundo vero modo species, secundum quam species unum est quinque universalium, dividens hoc commune quod est universale cum differentia et aliis universalibus.

Et ista quidem differentia est unum ex quinque universalibus, cujus assignationem secundum diffinitionem primam dat Avicenna dicens, quod est universale simplex prædicatum de specie in quale quid. Hæc enim est differentia magis proprie vocata differentia, quæ aliud facit, et non alteratum. Dico autem alteratum vel qualitate accidentali vel essentiali. Sed differentia magis propria non tantum alteratum, sed etiam facit aliud, quia alteratum qualitate essentiali aliud factum est. Hæc est igitur differentia magis propria, quæ est unum de quinque universalibus in quale prædicatum de specie : eo quod differentia qualitas substantialis est generis : sicut qualitas non substantialis, sed ex substantialibus manans sive fluens, est proprium : et sicut qualitas individui accidentalis non ex substantialibus fluens, est accidens commune.

Nec valet argumentum si quis objiciat: Differentia substantialis facit alteratum : id autem quod alteratum facit, est accidens proprium : ergo differentia substantialis est accidens vel proprium. Quia alteratum esse contingit dupliciter, qualitate scilicet essentiali vel accidentali, arguit autem ac si solum qualitate accidentali fieret alteratum. Hæc omnia autem dicta, sunt ab antiquis sub compendio com-

prehensa tali modo, quod differentia communit er, et proprie, et magis proprie dicitur, secundum divisionem multiplicis, quod medium est inter æquivocum et univocum. Communiter autem differre alterum ab altero dicitur, quando alteritate quadam differt : et quocumque modo cujuscumque accidentis quod est causa differentiae vel a seipso in diverso tempore: differt enim Socrates a Platone alteritate quadam cujuscumque accidentis quod est in Socrate, et non in Platone. Et ipse Socrates differt a seipso in diversis temporibus : sicut Socrates jam vir factus, differt a se puero : sicut Socrates faciens aliquid, differt a seipso quiescente a tali opere. Et causa hujus differentiae est propter aliquem modum se habendi in aliquo accidente, quod alteritatibus aliquibus per se vel per accidens inducitur. Proprie autem differre dicitur alterum ab altero, quando inseparabili accidente alterum ab altero differt : et ideo inseparabili, quia causam inseparabilem habet in subjecto : unde quamvis inseparabile sit actu, tamen est separabile intellectu, eo quod subjectum intelligibile est sine illo, potest enim intelligi nasus sive curvitate, et homo sine risibilitate. Inspearabile autem accidens est ut nasi simitas, et cicatrix cum ex vulnere occaluerit. Magis proprie tam alterum ab altero differre dicitur, hoc est, per magis propria et per magis substantiae intrinseca, quando specifica differentia differt, quemadmodum differt homo ab equo specifica differentia, rationali scilicet qualitate, quæ est essentialis qualitas generis, potentiam generis determinans et perliciens.

Et quia hæ differentiæ ab actu differendi dicuntur, quia scilicet differre faciunt, ideo sciendum est quod omnis differentia facit alteratum adveniens cuilibet : alteratum dico essentiali vel accidentali qualitate. Sed ea differentia quæ communiter et proprie dicta quantum est de se cum utraque sit accidens, facit alteratum solum. Illa autem quæ est magis proprie

<--- Page Split --->

dicta differentia, facit aliud in substantia per hoc quod alteratum facit in qualitate substantiali. Differentiarum quidem igitur aliae faciunt alterationem sive alteratum tantum : aliae vero facit aliud. Illae quidem quae faciunt aliud in substantia formali, specificae vocantur. Illae vero quae faciunt solum alteratum, vocantur simpliciter differentiae sine additione alicujus determinationis, per quam et ad magis et vere propriam differentiam inclinentur. Huic ergo generi quod est animal differentia adveniens quae est rationale, aliud facit, quia speciem animalis facit, quae substantia est perfecta in forma et specie. Illa vero differentia quae est causata per moveri vel quiescere, solum facit alteratum, et non aliud : differt enim qui movetur a quiescente. Quare haec quidem differentia magis propria facit aliud : illa vero communis facit alteratum solum. Secundum igitur differentias aliud facientes divisiones fiunt generum, et sic dividuntur genera in species. Et secundum illas differentias diffinitiones assignantur, quia diffinitiones verae sunt ex genere et hujusmodi differentiis. Secundum autem eas quae solum faciunt alteratum, alteratio large et universaliter dicta sola consistit in eo quod aliquo modo se habet aliquid secundum permutationes quascumque quae in aliquo genere fieri possunt.

CAPUT II.

De manifestatione modorum differentiae et partium divisionis praeinductae.

Ad manifestationem autem omnium eorum quae de differentiae modis dicta sunt, rursum inchoandum est a partibus praeinductae divisionis, ut omnes partes, tum per effectum, tum per causas, tum etiam per sibi convenientia manifestentur, ut sic melius intelligatur hoc quod dicendum est de differentia magis propria : hanc enim quaerimus secundum intentionem propositam. A superioribus igitur iterum inchoantes dicimus, quod differentiarum quidem aliae sunt separabiles, aliae vero sunt non separabiles. Sed hic dicamus differentias formas esse essentiales vel accidentales, a quibus sumuntur differentiae, et quae sunt causae differentiarum. Moveri enim et quiescere, et hujusmodi cito et facile separabilia sunt : cum tamen multa ad invicem comparata differant illis : id enim quod movetur, differt ab eo quod non movetur, et id quod quiescit, differt ab eo quod non quiescit. Sanum autem esse et aegrum sunt accidentia non cito separabilia, et tamen separabilia : et his differt sanum a non sano, et aegrum a non aegro. Separabilia igitur sunt quaecumque per aliquam causam subjectum derelinquunt facile vel non facile, ut sunt ea quae dicta sunt, et quae his proxima per similitudinem sunt, et sunt separabilia. At vero aquilum e converso et simum esse, quae sunt accidentia nasi causam stantem et manentem in naso habentia. Simitas enim ex nasi curvature et medii nasi depressione causatur : aquilum vero ex retorsione anterioris partis nasi super labium superius causatur, quando medium nasi elevatur, et cartilago nasi anterius ad modum rostri aquilae ad superius labium recurvatur. Hae autem causae cum sint de nasi compositione, stantes et manentes sunt in naso. Et ideo accidentia ex talibus figuris causata, inseparabilia sunt, quia stante causa quae est per se causa, stabit effectus. Similiter in qualitate essentiali a qua sumitur differentia, inseparabilia sunt, ut rationale et irrationale, qui sunt actus et formae perficientes et determinantes potentiam generis : et ideo causam habent inseparabilitatis tali actu talem potentiam determinandi. Tales igitur et tali de causa sunt differentiae separabiles et inseparabiles.

Inseparabilium autem differentiarum duo sunt modi : quaedam enim earum sunt ex his sumptae, quae sunt per se de ipsius rei (quae differre dicitur) essentiali constitutione. Aliae vero inseparabilium differentiarum sunt per accidens, ita scilicet quod id a quo sumitur differentia, non

<--- Page Split --->

est de rei essentia et substantia, sed est inseparabile accidens. Et ideo hic strictius accipimus per se, quam in primo Posteriorum determinetur ab Aristotele : ipse enim dicit esse per se sive praedicatum sit de ratione et diffinitione subjecti, sive subjectum in diffinitione praedicati, secundum quem modum per se est haec, homo est risibilis, nasus est simus vel aquilus. Nos autem per se hic non vocamus, nisi id quod est essentiale et veniens in rei substantialem constitutionem, ut genus et differentia. Sic enim rationale per se inest homini et mortale, et per intellectum disciplinae esse perceptibile, et hujusmodi. Aquilum autem esse vel simum vel risibile esse insunt homini per accidens : non enim est diffinitio nasi ut nasus est depressus in medio, vel repansus in anteriori. In omnibus autem his differentiis vocamus formas, a quibus sumuntur differentiae, quando res secundum convenientiam vel differentiam comparantur. Illae igitur differentiae quae sunt per se essentiales, accipiunt in ratione diffinitiva data secundum substantiam rei diffinitae : quia diffinitio colligit secundum ordinem omnia substantialia rei a prima potentia ipsius in qua esse rei inchoatur, usque ad ultimum actum ipsius a quo res est secundum quidditatem suam totam.

Et quia differentiae sic dicte accipiuntur ab hoc quod sunt formae substantiales et perfectivae ipsius esse, ideo faciunt aliud secundum substantiam ab eo aquo differt : quia si unum completivum esse substantialis facit unam substantiam, necesse est quod oppositum illius faciat aliam substantiam, quia diversarum substantialium formarum diversi et oppositi sunt effectus secundum substantiam. Ille vero differentie quae sumuntur a formis accidentalibus, quae esse rei non constituunt, sed potius causantur a subjecto, et esse non habent nisi in subjecto, nec ingrediuntur in ratione diffinitiva substantiae sive substantialis quidditatis rei, non faciunt aliud se-

cundum substantiam quantum est de se, sed faciunt alteratum solum secundum formam accidentalem.

Unde quamvis aliquando non conveniant nisi aliis et aliis secundum substantiam, ut aquilum esse et simum non conveniunt eidem, sed homini, et asino, qui sunt aliud et aliud secundum substantiam : tamen substantiae ailetatem non faciunt, sed potius fiunt ab alia et ab alia substantia secundum formam et naturam.

Adhuc autem et per aliud manifestatur differentia talium differentiarum, qua ille quidem differentiae quae per se sunt (ita quod sunt sumptae a substantialibus formis, quae diffinitionem substantialem perficiunt in eo in quo sunt) non suscipiunt per intentionem magis et minus. Cujus causa est, quia tales formae substantiales simplices sunt, suis oppositis sive contrariis formis non permixtibiles, sicut rationale impermextibile est irrationali, quia formae a quibus sumuntur ille differentiae, humanitatsscilicet, et asineitas vel asinitas sunt incommixtibiles. Cum enim fiat intentio secundum ascensum ad terminum, ad veram nominis impositionem secundum majorem vel minorem contrariis admixtionem, ut dicit Aristoteles 1, constat quod ille formae quae simplices sunt et nihil de contrario habent admixtum, semper in termino sunt, et ideo intendi non possunt. Ille vero differentiae quae sunt per accidens, ita quod a forma accidentali sumuntur, quamvis forte hoc accidens sit inseparabile, tamen suscipiunt intensionem et remissionem.

Habet tamen id quod dictum est dubitationem : quia risibile vel rudibile vel aquilum esse vel simum, sunt formae, quae permixtibiles invicem sibi non sunt : et ideo secundum inductam rationem non suscipiunt magis et minus ; quod falsum est, quia est simo simior, et aquilo aquilior, et risibili risibilior, et sic de aliis. Contra quod etiam quidam objiciunt dicentes, quod quaecumque aequaliter par-

<--- Page Split --->

ticipant aliquod commune, æqualiter debent participare id quod est illud commune universaliter consequens : participatur autem hoc commune quod est homo æqualiter ab unoquoque individuorum : videbitur etiam forte alicui, quod risibile quod est universaliter consequens hominem, ab unoquoque homine æqualiter debeat participari. Adhuc autem etiam illæ quæ sunt per se differentiæ videntur suscipere magis et minus : videmus enim quod est unus homo rationabilior alio. Præterea in Ethicis quidam vocantur peculiares sive brutales homines, et quidam longius ab usu rationis remoti vocantur homines arborei : videtur igitur quod et differentiæ substantiales magis et minus suscipiant, et sic verum non esse videtur quod dictum est.

Sed ad hæc omnia respondet Avicenna. Ad primum quidem dicens, quod duplex est intentio, et duplex est intentionis causa. Una quidem per contrarii majorem vel minorem admixtionem, ut dictum est : et illa sunt in quibus motus est de uno ad alterum, sicut est in qualitatibus quæ dicuntur sensibiles qualitates, sive passiones, vel passibiles passiones inferentes, vel illatæ. Cum enim motus sit actus de potentia ad actum, vel forma post formam fluens, ut dicit Averroes 1, oportet quod in toto motu actus privationi permixtus sit : privatio autem est in contrario, et ideo unum in toto motu suo contrario permixtum est. Et ideo in talibus intentio est secundum contrarii separationem : per talem enim separationem continue accedit ad esse in termino cui vere nomen impositum est. Hoc enim nomen album veræ albedini est impositum, sive vere albo : verum enim album est, cujus albedo nihil contrarii habet admixtum. Hic ergo unus modus est intentionis, et hanc quæ dicta est habens causam. Secundus modus est in his quæ permixtibilia non sunt, sed causantur a subjectis in quibus sunt. Hæc igitur quia sunt esse

subjecti consequentia, necesse est accidentia esse : quia omne quod sequitur esse subjecti in quo secundum naturam et intellectum est, est accidens, cum omne quod est substantiale alicujus sit principium esse ipsius : principium autem est ante id cujus est principium secundum naturam et intellectum. Taliter autem formæ accidentales sunt ea quæ dicuntur propria, et ab habitudinibus principiorum essentialium causantur. Et ideo illis habitudinibus magis et minus existentibus, necesse est etiam tales formas intendi vel remitti : propter quod habilior ad admirandum, risibilior est, et minus ad admirandum habilis, minus risibilis est, et nasus curvior, est simior, et minus curvus, minus est simus, et sic de aliis. Et in his formis non est motus, sed sunt suorum subjectorum motus quosdam consequentes, sicut motum quemdam nasi sequitur simum esse vel aquilum, et sic est in aliis. Omnes enim sequuntur suorum motus ac mutationes subjectorum, et ex illis suscipiunt magis et minus, et non ex seipsis.

Ad hoc autem quod de differentiis esAd tertiam. sentialibus et substantialibus objicitur, solvit Avicenna sic, quod forma substantialis a qua sumitur differentia, tripliciter consideratur, scilicet ut forma esse conferens : et ut differentia, quia una species comparatur ad aliud alterius speciei : et ut actionis naturalis sive substantialis principium. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit. Tertio autem modo consideratur actio cujus ipsa est principium, dupliciter : scilicet ex parte formæ quæ actionis est principium, et ex parte subjecti sive exparte compositi, cujus ipsa actio est sicut agentis proprie. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit : secundo autem modo aliquando habet in subjecto ea quæ ad agendum promovent : aliquando autem quæ ad agendum impediunt. Et hoc modo secundum actionem videtur magis et minus suscipere, et hoc est per accidens, et non per se,

<--- Page Split --->

et ideo per se nec magis nec minus suscipiunt. Hoc autem per inductionem probatur: quia nec genus secundum magis et minus praedicatur de eo cujus est genus: cum tamen genus sit forma quae est notio ejus quod est in potentia. Non enim animal secundum magis praedicatur de homine, et secundum minus de asino, sed aeque de utroque. Nec differentiae generis quae dividunt genus et cum genere constituunt speciem, secundum magis et minus praedicantur de speciebus quarum sunt differentiae: quia homo non est magis rationale, et asinus minus irrationale, sed aeque. Illa enim differentiae sunt, quae uniuscujusque speciei complent rationem diffinitivam, et sunt actus complentes esse ipsius. Esse autem uniuscujusque substantiale sive dicatur nomine generis secundum quod est in potentia, sive signiflectur nomine differentiae secundum quod est in actu, est unum et idem non suscipiens magis et minus secundum quod est effectus substantialium principiorum. Sic enim nec intentionem nec remissionem suscipiens est. Sed aquilum esse vel simum vel coloratum esse, aliquo modo intensionem vel remissionem suscipiunt: eo quod, sicut dictum est, plures modi sunt intensionis et remissionis.

Declaratum est igitur quod a superioribus rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles, alias autem inseparabiles. Moveri enim et quiescere, et sanum esse et aegrum, et omnia quae his proxima sunt et a talibus facile vel difficile mobilibus sumuntur accidentibus, sunt separabiles sive separabilia quaedam. At vero aquilum vel simum esse, vel rationale vel irrationale, sive ab accidentibus separabilibus, sive a formis substantialibus sumpta, sunt quaedam inseparabilia. Inseparabilium autem differentiarum, aliae quidem sunt per se, hoc est, a formis substantialibus sumpta: aliae vero per accidens, hoc est, ab accidentibus inseparabilibus sumpta. Nam rationale per se, hoc est, per substantialem formam inest ho-

mini, et mortale, et perceptibile disciplinae. At vero aquilum esse vel simum, vel risibile, secundum accidens inest homini, et non per se. Illa igitur differentiae quae per se insunt, in subjecto ratione diffinitiva accipiuntur, et faciunt aliud secundum substantiam ab eo a quo faciunt differre. Illa vero quae sunt secundum accidens, nec accipiuntur in substantiae ratione diffinitiva, nec de se faciunt aliud, sed alteratum solum. Et illae quidem quae per se sunt et substantiales, non suscipiunt magis et minus. Illa vero quae sunt per accidens, quamvis inseparabiles sint, tamen aliquo modo intentionem suscipiunt et remissionem. Nam neque genus cum sit forma substantialis secundum magis et minus praedicatur de eo cujus fuerit genus. Similiter neque generis differentiae secundum quas dividitur genus: ipsae enim sunt quae uniuscujusque rationem complent diffinitivam, et non suscipiunt magis et minus. Cujus causa est, quia esse quod est rei quidditas uniuscujusque, unum et idem est secundum quod a principiis essentialibus formaliter constituitur. Sic enim nec intensionem nec remissionem suscipiens est, quamvis secundum quod est in sub-jecto, per diversas materiae praeparationes in accidentibus magis et minus impeditum vel expeditum sit. Aquilum autem esse vel simum vel coloratum, aliquo modo sive per mixtionem contrarii, vel per causam quam habent in subjecto, intenduntur, vel remittuntur.

CAPUT III.

Qualiter differentiae substantiales sunt constitutivae, et qualiter sunt divisivae.

Omnibus autem divisionibus et speciebus differentiarum sic determinatis, illa sola differentia est unum de quinque Prædicabilibus, prout hic de universalibus intendimus, quae est per se et substantialis differentia. Hoc autem sic probatur: quia cum tres modi differentiae,

<--- Page Split --->

ut prædictum est, considerentur, scilicet communis, propriæ, et magis propriæ; adhuc autem cum quædam quidem sint separabiles, quædam autem inseparabiles propter rationem quæ in antehabitis dicta est; et rursus cum inseparabilium differentiarum quædam quidem sint per se, quædam per accidens, ut nuper dictum est: patet quod si eas quæ sunt per se consideremus per comparationem ad ea quorum sunt differentiæ, inveniemus quod per se differentiarum quædam sunt secundum quas dividimus genera in species, potestatem et non essentiam generis Essentials dividentes. Essentia enim generis in omneriis non dividitur per nibus per divisionem acceptis integra differentias, sed solum manet et indivisa in quolibet: potestas potestas. autem partitur, et secundum aliquid ejus est in uno dividentium, et secundum aliquid manet in alio, et in nullo secundum totum. Aliae autem earum differentiarum quæ per se et substantiales sunt, tales sunt secundum quas ea quæ per divisionem generum accepta sunt, specificantur.

Hæc autem divisio differentiarum per se non nisi modi divisio est: qui modus sumitur a proprio differentiæ effectu. Si enim differentia in oppositione actuali accipitur ad id a quo facit differre, pro certo hoc modo divisiva est et separativa. Oppositio enim dividit et separat, nec potest esse una et eadem potestas oppositorum secundum actum acceptorum. Si autem accipiatur differentia ut actus completivus actu potentiae generis et determinativus, sic differentia generi et potentiae adveniens, in speciem genus determinat, et constituit speciem. Si autem forma a qua sumitur differentia, in se secundum id quod est consideratur, eadem differentia est quæ genus dividit, et speciem constituit. Sed tamen secundum rationem prius est differentia dividens quam differentia constituens: quia oportet quod differentia prius per divisionem quam facit a genere exeat, antequam adveniens generi speciem constituat.

Hoc autem facilius scitur si exempla subjiciantur. Per se enim differentiæ om-

nes sunt hujusmodi, animatum, inanimatum, per quæ dividitur corpus : sensibile, insensibile, per quæ dividitur vivum : rationale, irrationale, per quæ dividitur animal : mortale, et immortale, per quæ dividitur rationale animal, et sic de omnibus aliis quæ a formis substantialibus sununtur, et sunt notiones ejus quod est secundum substantiam, etiam illæ eædem sunt constitutivæ : quia illa quæ erit animati sensibilis, ita quod animatum sensibile determinetur per actum essendi, erit differentia constitutiva animalis: est enim animal per diffinitionem substantialem substantia animata sensibilis, planta autem substantia animata insensibilis, lapis autem substantia inanimata insensibilis. Ea vero differentia quæ est mortalis immortalis, et rationalis irrationalis, sunt differentiæ divisivæ quidem animalis : quia per ea genera animalium dividimus in species duabus sibi succedentibus divisionibus sic: Animalium aliud mortale, aliud immortale ; aliud rationale, aliud irrationale. Per has ergo animalis species divisionem accipiunt. Sed hæ quidem differentiæ eædem quæ per sui oppositionem divisivæ dicuntur generum, sunt et completivæ et constitutivæ specierum, quando una earum sumitur ut complementum potentiæ generi adveniens: tunc enim cum ex potentia et actu compositum completum sit et perfectum, species constituta sic completa est. Dividimus enim primo hoc genus quod est animal rationali et irrationali differentiis, potentiam animalis in duo partientes : et rursus rationale animal dividimus oppositis differentiis, mortali scilicet et immortali, et eisdem differentiis constituimus species animalis, quia differentia quæ est rationalis conjuncta cum ea quæ est mortalis, constitutivæ sunt hominis, cum genere conjunctæ quod est animal. Est enim homo secundum diffinitionem quæ dicit esse substantiale, animal rationale mortale : opposita autem differentia quæ est immortale, conjuncta cum animali rationali, constitutiva est dei secundum quod de

<--- Page Split --->

Battode - diisStoicilocutisunt . Quosetiamdiffi - niunt , quoddiisuntnaturaoptimi , sicutdicitSocrates , naturaanimales , menterationales , temporeautemæterni . Illæveroquæsuntdifferentiædictæirratio - naleetmortale , cumgenereconjunctæ , constitutivæsuntspecierumanimaliumirrationalium , utasini , etleonis , etalio - rumbrutorumanimalium .

Quamvis autem in infimis generibus subalternis magis sit perspicuum ad videndum, tamen supremae et supremorum generum differentiae per eumdem se habent modum, sicut differentiae per quas dividitur substantia quae est generalissinum : sicut si dicimus illas esse differentias, quibus differunt animatae substantiae ab inanimatis, cum dicitur, substantiarum alia est animata, alia est inanimata : sive non proximas accipiendo dicimus, quod substantiarum alia est sensibilis, alia insensibilis : eadem enim erunt inferiorum specierum constitutivae: differentia enim animata et sensibilis ad substantiam sicut ad genus congregatae et adjunctae ut actus ad potentiam, animal perficiunt, quod est species substantiae : est enim animal per diffinitionem substantia animata sensibilis. Substantia enim quamvis aliquando dividatur per corporeum et incorporeum, tamen non est propria divisio : quia corporeum proprie mathematicum est, quod proprie loquendo non est substantia : et ideo hic non tali utimur divisione. Corpus autem animatum et inanimatum dicimus differentias.

Quidam impugnant per id quod Aristoteles in libro de Anima dicere videtur 1, quod partes animalium quorumdam anulosorum animatae sunt, et quod non convalescant, causam esse, quia organa nutrimenti non habent in partibus, ut os, et stomachum, et universaliter ea per quae fit cibi digestio et egestio : partes tamen illae non sunt animalia. Non igitur esse animatum sensibile animal esse videtur :

quod est contra ea qua quae dicta sunt. Haec autem objectio nihil valet penitus : et si valeret, naturalis esset, et nihil faceret ad propositam intentionem. Est enim animatum simpliciter sensibile, et est animatum sensibile secundum quid. Simpliciter quidem animatum est, cujus endelechia est anima, qua fluunt virtutes sive potentiae particulares particulariter in membris, vitam et motum et sensum operantes : et esse sic animatum est animal. Animatum autem secundum quid est, in quo sensus et motus est per spiritum et fluxum ab anima, qui cum expirat, deficit sensus et motus. Causa autem expirandi est, quia organa relicientia et restituentia spiritum non habet. Restituuntur autem spiritus per nutrimentum in organis in nutrimento operantibus : et haec quia non nisi secundum quid animata sunt, ideo animalia non sunt. Animatum igitur quod simpliciter animatum est, nihil prohibet differentiam animalis esse constitutivam.

AvicennaetiamhancdifferentiamquamMortalediximusimpugnarevidetur , d i - censquodaprivationenontantumse - cundumnomen , sedetiamsecundumremnomenaccipit . Privatioautemnonestforma . Cumigituromnisdifferentiaaformaaliquasumptasit , videturmortaledifferentianonesse . Adhæcautemipse - metAvicennavideturrespondere , quodeaquæprodifferentiishicassignantur , gratiaexempliponuntur : etnonestvisdenomine , dummodopernominaresquocumquemododesignentur . Sedaliterdicendumest , quodmortalediciturdu - pliciter . Unoquidemmododicitactuminmateriaprivationemejusdemactusse - cundumpotentiamconcipientem : etsicmortalisestformasubstantialis , etnotioejusquodpotentiamhabetadmorien - d u m : etsicdictummortalenihilprohi - betessedifferentiam , quandopertalemformamadsuioppositumveldispara - tumsecundumeamdemformamcompa -

<--- Page Split --->

ratur. Dicitur etiam mortale simpliciter, in quo est privatio potentiae ad vitam perpetuam, et sic ab eo non sumitur differentia. Cum autem dicitur irrationale et immortale differentiae quae per privationes importantur in nomine, positiones intelliguntur formarum oppositarum a quibus sumuntur differentiae. Et quia horum nomina non habemus, ideo necesse est, quod eas privatione suorum oppositorum significemus.

Ex his omnibus patet, quod eaedem secundum quod sunt differentiae, acceptae alio et alio modo, et ad aliud comparatae, sunt et constitutivae et divisivae : et omnes sive divisivae sive constitutivae vocantur specificae, quae cum suis generibus conjunctae faciunt species et subalternas et specialissimas. Et his differentiis quia per se sunt et substantiales, maxime opus est ad divisiones generum quae in suas potestates particulares dividuntur. Et hae etiam perutiles sunt ad specierum diffinitiones, quae omnes tales a prima usque ad ultimam cum genere colligunt ad speciei plenam diffinitionem, quae diffinitio non esset, nisi a primo usque ad ultimum finem (in quo complementum est) omnia essentialia per debitum ordinem congregaret, secundum quod res a prima inchoatione sui esse procedit usque ad ultimum complementum. His autem differentiis quae sunt secundum accidens inseparabiles, quia de esse rei non sunt : et his quae sunt secundum accidens separabiles, quae longius sunt ab esse rei quam inseparabiles, non utimur ad generum divisiones et diffinitiones specierum : et ideo non sunt de hac nostra intentione, nisi illae quae per se sunt et substantiales.

Ad haec tamen quidam objiciunt dicentes, quod esse rei mortalis immaterialis est, quae propter contrariorum commixtionem in continua est passionum alteratione. Omnis autem passio magis facta, abjicit a substantia : propter quod dicit. Aristoteles 1 quod non est eadem sanitas

in mane et vespere. Videtur ergo quod etiam esse rei intenditur et remittitur, et similiter rei essentialia principia, et sic non videntur differentiae esse quae dictae sunt : quia non secundum esse aeque participantur ab his, quorum sunt ut subjectorum. Adhuc ad idem inducunt, quod si esse rei staret secundum esse unum et idem penitus, tunc secundum esse non susciperent designationem praeteriti et futuri, sed praesentis tantum. Et hoc praesens esset instans et non movens se : et sic dicere non possemus, homo fuit, et homo erit, sed tantum homo est. Et ad hoc quidem dicendum est, quod esse rei dupliciter consideratur, si secundum comparationem ad id in quo est et cujus esse est, et secundum comparationem ad id a quo est formaliter constituente ipsum. Et primo quidem modo esse mobilis mobile est, et esse temporalis est temporale : et hoc esse non est omnino idem mane et vespere ex parte ejus in quo est. Sic autem est et mobile et temporale, aliquid abjiciens, et aliquid suscipiens continue secundum quod determinatur ad praeteritum et ad futurum. Secundo autem modo consideratum est essentiae simpliciter actus : quae, inquam, essentia secundum se incorruptibilis est et ingenerabilis : neque generatur, neque corrumpitur, nisi secundum accidens, et sic esse immobile est et intemporale. Differentiae autem cum ab actu differendi quem faciunt, dicuntur, sumuntur ab esse quod sic ambo haec habet, scilicet quod est actus essentiae in eo quod est, et ideo utroque modo designantur.

Hoc igitur est, quod antiqui sub compendio de differentia dixerunt, quod cum tres species sive tres modi differentiae considerentur, et cum hae quidem sint separabiles, illae vero inseparabiles : et rursus cum inseparabilium quidem hae sint per se sive substantiales, illae vero per accidens a formis accidentalibus sumpta: et rursus earum quae per se sunt diffe-

<--- Page Split --->

rentiarum, aliae sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero secundum quas ea quae divisa sunt genera specificantur : sicut cum per se differentiae omnes hujusmodi sint in praedicamento substantiae, animatum, inanimatum ; sensibile, insensibile ; rationale, irrationale ; mortale, et immortale quae divisivae sunt generum : ea quidem quae est animati et sensibilis differentia cum substantia congregata constitutiva est animalis, secundum quod animal est species subalterna : est enim animal per diffinitionem substantia animata sensibilis. Ea vero quae est mortalis et immortalis differentia, et rationalis et irrationalis, divisivae sunt animalis differentiae secundum quod animal est genus subalternum : per eas enim dividimus genera quae sunt animal, et rationale animal, quod est circumlocutio generis subalterni quod sub animali continetur. Dividimus, inquam, genera illa in species, aut subalternas, aut specialissimas. Sed hae quidem eadem differentiae quae generum dicuntur esse divisivae, et completivae et constitutivae dicuntur esse specierum : dividimus enim animal ut genus rationali et irrationali differentia, et rursus rationale animal dividimus mortali et immortali differentia : sed eadem quae est rationalis differentia, et mortalis animalis quidem divisiva, conjuncta ad genus, constitutiva efficitur hominis differentia. Rationalis vero et immortalis cum genere conjuncta, constitutiva est dei, prout Socrates de diis loquitur, et Apuleius dicit in libro de Deo Socratis. Illae vero differentiae quae sunt irrationalis et mortalis, conjunctae cum genere, animalium irrationalium specierum sunt constitutivae. Sic etiam sunt supremae substantiae differentiae, quae sunt vocatae animati sive sensibilis, congregatae ad substantiam quae est supremum genus, animal perficiunt quod est species subalterna substantiae. Quoniam ergo eaedem differentiae aliquo modo acceptae sunt constitutivae, alio autem modo sunt divisivae, omnes tamen dicun-

tur specificae et vocantur : quia potius a constitutione accipiunt nomen quam a divisione, quia divisio fit propter constitutionem. Et his differentiis maxime opus est ad divisiones generum, et specierum diffinitiones : sed non his quae secundum accidens sumptae sunt, quamvis sint inseparabiles. Magis autem ad divisiones et diffinitiones non utimur differentiis quae sunt separabiles, ab accidentibus separabilibus sumptis.

CAPUT IV.

Qualiter per differentiam abundet species a genere, et qualiter potestate genus habet differentias.

Omnibus (quae de multiplicitate differentiae dicenda videbantur) jam habitis, nunc intendendum est de differentia secundum quod unum est de quinque universalibus, et secundum quod de ea intenderunt Philosophi qui Peripatetici dicuntur. Hi enim differentiam determinantes sive describentes dicunt, quod differentia est qua abundat species a genere. Quod exemplariter simul et inductive probant : quia homo cum sit species tantum, et non genus, plus habet ab animali (quod est genus hominis) rationale et mortale quae sunt differentiae. Animal enim secundum quod est genus, neque ipsum secundum se acceptum, actu aliquid horum est. Neque enim animal est rationale secundum seipsum : quia si secundum se esset rationale vel mortale, sequeretur quod omne animal esset mortale, quod falsum est secundum ea quae ante determinata sunt.

Cum autem dicimus quod species differentia vel differentiis abundat a genere, intelligimus, quod id quod abundat aliquo, habet illud intra se quo abundat et actu et intellectu : ita scilicet quod posita specie intra ipsius essentiam, actu speciem constituens, ponitur differentia : et quod intellecta specie intelligitur differentia, et est principium intelligendi speciem: quorum neutrum facit genus. Si enim genus

<--- Page Split --->

sìdifferenƟa actu haberet differentiam, omnia quæ esset exiguntur ad specii positionem haberet. actu in generet, tunc in diffinitione commiteretur nugatio. Et si differentia prout est principium intelligendi speciem, esset in intellectu generis, non oporteret, quod in diffinitione speciei posito genere poneretur differentia : quia in nomine generis intelligeretur, et esset nugatio, quando in diffinitione cum genere poneretur. Igitur differentia nec actu nec intellectu est in genere : in specie autem et actu et intellectu. Differentia igitur est, qua abundat species a genere, sive superat genus et actu et intellectu. Abundant autem actu, ut species sit in actu sive in effectu : intellectu vero abundat, quia est de intellectu speciei differentia, nec intelligi potest in actu nisi per differentiam sine qua non intelligitur nisi in potentia.

Quomodo differnito differentiae proprissime dicata non conventi differentiae communi, nec propriae. tali autem assignatione non potest diffiniri neque differentia communis, neque differentia propria. Hæ enim, ut per antedicta manifestum est, non constituunt simpliciter, sed secundum quid, sive secundum esse formæ accidentalis : et ideo non sunt in actu constitutionis in esse specifico, quando sunt in specie : sed sunt in ipsa sicut in subjecto, quod non constituitur ab accidente, sed potius in esse constituit accidens quod est in eo : et hoc est quod dicit Avicenna, quod subjectum est ens in se completum, quod est occasio alteri, hoc est, accidenti existenti in eo. Hæ etiam differentiæ, communis scilicet et propria, non sunt de intellectu speciei, sed principium intelligendi eam : quia accidens, ut docet Aristoteles 1, non diffinit subjectum, sed potius subjectum cadit in diffinitione ipsius loco differentiæ, et non e converso : sicut patet cum diffinitur simum, et dicitur quod est nasi curvitas.

Subjectam Curvitas enim quod est formale ad sidimptione mum, est ut genus ambiens et curvitatem in naso et in tibia. Nasus autem in diffinitione illa positus, contrahit curvitatem ad simitatem. Cum igitur differentia in diffinitione sit contrahens genus et deter-

minans ad speciem, patet quod subjectum est ut differentia : et curvitas quæ formale est, in diffinitione est ut genus : et hoc est ideo, quia accidens causatur a subjecto, et non essentialiter ab eo quod formaliter est in ipso, eo quod essentialitatem propriam a seipso non habet, nec etiam est ens proprie loquendo, sed in hoc habet entitatem, quia est entis vel mensura vel dispositio vel aliqua alia passio ipsius. Planum igitur est, quod assignatio nec convenit communi, neque propriæ differentiæ, sed tantum ei quæ est magis propria et per se, et per essentiam differentiæ.

Si autem quæritur, cum proprium sit qualitas speciei, accidens autem qualitas individui, sicut differentia est qualitas generis, quare differentia quæ est unum quinque universalium potius sumitur a qualitate generis quam a qualitate speciei vel individui, maxime cum unum posset comparari ad alterum per qualitatem speciei et individui, sicut per qualitatem generis Dicendum quod differentia in vero actu et effectu differentiæ sumi non posset, nisi ab eo quod vere facit differre, vere autem non facit differre, nisi illud quod facit aliud secundum substantiam formæ, quia ea quæ differunt per materiam non differunt per verum esse : cum, sicut dicit Boetius, species sit totum esse individuorum. Cum igitur communis et propria differentia non faciant aliud, non potest ab eis sumi verum prædicabile quod est differentia, quod est unum quinque universalium. Sed remanent simpliciter propria vel accidentia, et secundum quid facientia differre ea quæ secundum ipsa comparantur ad invicem. Differentia autem per se et substantialis secundum respectum quem habet ad subjectum, est forma determinans materiam : et secundum hoc non est prædicabile, sed potius secundum respectum quem habet ad genus, quod dividit et determinat et habet deducere ad speciem. Et sic divisio

<--- Page Split --->

secundum intellectum prior est in ea quam constitutio : quia dividendo determinat ad speciem, et constituit eam. Et ideo per actum dividendi (qui prior est in ea) nomen accipit differentiae quae est unum de quinque prædicabilibus, ut dictum est. Sic ergo patet quod assignatio conveniens est, qua dicitur quod differentia est, qua abundat species a genere.

Sed his sic determinatis, quaestio est, unde species habent differentias quibus sic abundant a genere : aut enim habebunt a seipsis, aut a nihilo, aut a genere. Et siquidem habent eas a seipsis, tunc idem est constituens seipsum seipso : et sic idem erit faciens et factum, et formatum : eo quod differentia est faciens et formans et constituens speciem. Si enim species a seipsa habet differentiam, tunc oportet quod differentia secundum seipsam sit species, et species secundum seipsam sit differentia : quia aliter 'species a seipsa et secundum seipsam non haberet differentiam : secundum seipsam enim habere, et essentialiter habere idem est.

Si autem a nihilo haberet differentiam, tunc sequeretur aliquid fieri perfectum in esse ex nihilo : quod omnes negaverunt Philosophi. Sequeretur etiam, quod differentia esset ens primum creatum, quod solum fit ex nihilo. Fit enim non supposito quodam alio per intellectum. Hoc autem falsum est, quia differentia supposita quoddam aliud supponitur secundum intellectum, sicut patet in hoc quod est rationale : supposito enim rationali supponitur vivum, et substantia, et ens. Patet igitur quod non habet ex nihilo.

Si autem haberet eas ex genere, tunc cum non sit differentia, nisi per oppositionem, eo quod oppositio causa est differendi, sequitur quod habet oppositas in genere : non enim est ratio, quod una unius speciei differentia sit in genere, et non alia sibi opposita. Adhuc autem op-

posita nata sunt circa idem fieri. Si autem sic est, tunc sequitur quod opposita sunt simul in eodem : quod est impossibile.

Solvunt autem hoc antiqui Philosophi Peripatetici dicentes, quod potestate omnes differentiae posita sunt sub genere in eodem genere, et a potestate generis sunt in specie, sed actu non sunt simul in ipso genere. Nec est inconveniens, ut dicunt, in eodem potestate esse opposita. Et sic dicunt quod ex hoc non sequitur, quod ex nihilo aliquid fiat : fit enim ex aliquo quod est in potentia aliquid quod est in actu. Nec etiam sequitur quod opposita secundum actum simul sint in eodem.

Hæc autem determinatio Peripateticorum multas videtur habere difficultates. Videtur enim genus actu habere differentias oppositas simul. Iste enim actu veræ sunt, animal est rationale, animal est irrationale : sicut ista actu simul sunt veræ, homo est albus, homo est niger : nec essent simul veræ nisi actu animal esset rationale, et actu animal esset irrationale : videtur ergo, quod in hoc genere quod est animal, simul actu sint differentia opposita, quæ sunt rationale et irrationale.

Sed adhuc quaeritur, concesso quod potestate et non actu opposita differentiae sint in uno et eodem genere, qualis sit illa potestas : aut est materialis, aut activa, aut formalis, aut finalis ; oportet enim, quod secundum aliquam sit alicujus causæ potestatem. Si enim materialis est, tunc oporteret quod per motum vel per mutationem educeretur de illa : quia, sicut dicit Aristoteles 1, potentia passiva sive materialis est principium transmutandi ex alio secundum quod est aliud : et tunc oporteret assignare quod esset movens in educendo hujusmodi potestatem ad actum : eo quod, sicut vult Aristoteles 2 et Averroes 3, nihil est in potentia in aliquo, nisi quod uno motore educitur

<--- Page Split --->

de illo ad actum. Quid autem sit movens ad hoc, quod potestas generis materialis in actum exeat, a Peripateticis non est assignatum. Postea quod est in potestate materiali, est sicut in imperfecto. Imperfectum autem causa perfecti esse non potest. Differentia autem causa est perfectionis speciei. Et sic differentia non potest esse in specie a potestate generis (ut videtur) etiam si dicatur potestate esse in genere. Adhuc autem Peripatetici dicunt quod differentiae in genere sunt potestate. Quaeritur igitur, utrum idem sit habere differentias potestate, et habere differentias potentia ? Si enim hoc dicatur esse idem, tunc videtur quod differentiae sint in genere sicut formae sunt in materia. Materia autem nullo modo causa est quod forma sit, vel quod actu sit : et sic videtur quod genus nullo modo sit causa quod differentia sit, vel quod actu sit. Adhuc autem quaeritur, an differentia sit in genere per hoc, quod genus habet potestate differentias? Si enim in genere sit differentia, cum idem sit esse in genere et esse sub genere, tunc differentia erit generi supposita. Suppositum autem generi species est. Videbitur ergo differentia species esse, quod omnino falsum est. Adhuc autem si differentia esset in genere, esset ut genus participans secundum essentiam et intellectum, quod omnino est absurdum : quia tunc differentia esset composita ex genere et quodam alio contrahente, quod contrahens non posset esse nisi differentia, et sic differentiae esset differentia : et tunc idem sequeretur de illa differentiae differentia, et abiret hoc in infinitum.

Si autem non est in genere, tunc videtur falsum quod in ante habitis determinatum est, quia decem genera sunt sicut prima decem rerum principia : non enim primum principium in ordine rerum esse potest, ad quod non omnes res illius ordinis reduci possunt : differentiae enim substantiae, substantiae sunt, quia substantiam perficiunt : et tamen ad substantiam ut ad genus primum reduci non

possunt, ut videtur per inductam rationem.

Si forte aliquis dicat, quod sunt in genere potestate secundum potestatem causae formalis, tunc sequetur quod genus sit forma differentiae : quod penitus est falsum, cum Porphyrius dicat quod genus est sicut materia, et differentia ut forma, species autem sicut constituta ex materia et forma: Adhuc autem si genus esset sicut forma, esset genus ut qualitas essentialis. Praedicaretur ergo in quale, et non in quid, quod est contra ea quae de genere praedeterminata sunt.

Quod autem non sint in genere sicut in potestate causae finalis, ex eodem probatur : quia in naturis eorum idem est forma et finis secundum rem, quamvis differant secundum rationem suae causalitatis, quia finis est secundum quod quiescit in ea motus moventis, forma autem secundum quod dat esse ei, quod est secundum formam.

Queratur ergo, si sunt in genere secundum potestatem causae efficientis ? Hoc enim videtur dicere quidam, quia quaestio haec quam fecerunt Peripatetici, unde habeant species differentias, nihil videtur quaerere, nisi de causa efficiente. Si enim detur quod sint in genere sicut in potestate materiali differentiae, adhuc restat quaerere, unde sive quo movente et educente differentiam de genere ad actum species habeat differentias, et sic videtur differentia esse in genere secundum potestatem causae efficientis. Si autem hoc concedatur, videbitur accidere inconveniens : quia potestas efficientis per hoc est completa ad agendum, quod agit ad speciem et formam qua ipsum agens est actu. Genus ergo similiter agens ad actum differentiae, est in actu differentiae. Et sic genus ut genus habet actu differentias. Et sequitur inconveniens supra dictum, quod scilicet in eodem essent actu opposita, quod absurdum est. Videtur ergo, quod nullo modo potestatis differentiae potestate sunt in genere.

Si forte aliquis dicere velit, quod sunt

<--- Page Split --->

in genere sicut in semine sive in causa seminativa vel causa seminali : dicit enim Aristoteles 1 quod semen per virtutem seminativam quae in ipso est, in spiritum naturalis seminis (praeter substantiam sicci et humidi quae in ipso sunt sicut materia) est causa movens, sive unde, sive efficiens : et quod genus haec duo in se habeat, scilicet subjectum, quod quidem formabile est per differentiam, et virtutem formativam differentiae, qua ipsum genus formatur ad speciem. Quaeratur de ipsa formativa virtute, unde sit in genere : non enim genus habet eam a seipso, secundum quod ipsum primum subjectum est : secundum enim quod est subjectum, non est formativum, sed formabile, nec de facili videri potest aliquid aliud in genere, a quo concipiat hujusmodi virtutem. Adhuc autem concesso quod talis virtus formativa sit in genere, quaeratur ex quo format differentiam quam producit in specie : non enim format eam de formabili specie, quod est generis substantia, quia sic formabile et formans essent idem, quod esse non potest. Si autem format ex alio, quaeratur quid sit illud, et qualiter sit in genere : hoc enim et hujusmodi valde difficile est invenire, et ab antiquis videntur esse non tacta per determinationem sufficientem.

Ad omnia autem haec determinanda praenotandum est, quod ut dicit Averroes 2, genus non est materia, sed forma generalis, et confusa, et indistincta, et diffusa in materia non determinata per formam : quam diffusam formam et confusam vocant quidam formae inchoationem : propter quam inchoationem formae in materia diffusam ipsa materia a quibusdam antiquis locus formae dicebatur, in quo latent formae : et ideo latentiam formarum principium fecerunt, ut dictum est in Physicis, et erat hoc dictum Anaxagore : propter quod etiam Aristoteles et omnes Peripatetici dixerunt educi de ma-

teria omnes formas, et non esse eas a datore extrinseco. Cum autem jam ante probatum sit, quod forma non predicatur secundum quod est forma materiae, nec etiam secundum quod est forma totius, sed prædicatur prout ipsa est notio totius esse, vel in potentia existentis, vel existentis in actu, sequitur necessario quod genus est forma totius existentis in potentia, et quod nomen generis et res prædicatur secundum quod genus per abstractionem intellectus dicit notionem totius existentis in potentia. Differentia autem dicit notionem actus totum esse determinantis, secundum quod est actu indeterminato : quia aliter prædicari de specie non posset. Species autem dicit notionem totius sic determinati et distincti, et ideo quia quod distinctum dicit et determinatum, in quid et non in quale prædicatur. Similiter autem et genus, quia quid distinguibile dicit, in quid et non in quale prædicatur. Differentia autem, quia actu distinguens dicit, et non distinguibile secundum potentiam, nec distinctum secundum actum, ideo in quale et non in quid habet prædicari. Si autem esset notio differentiae nomen, quod diceretur distinguere potentia, et non actu distinguens, prædicaretur in abstracto et non in concreto, et diceretur quod homo esset rationalitas, et non rationalis, quod absurdum est.

Dicemus ergo, quod differentiam habet species a genere, et differentia est in genosris potestate sicut distinctio in indistincto confuso: sicut color secundum esse formale est in lumine indistincto et confuso diaphani sive perspicui, qui distinguitur non alio quodam distinguente, sed esse formale ipsius ejusdem luminis diffusione determinata ad superiorem determinati corporis : propter quod dicitur, quod ipsum lumen et ex se et de se format colores secundum esse formale quod est in ipsis. Et haec est Avicennæ determinatio, sicut colligi potest

1 ARISTOTELES, In 2 Physic. tex. com. 83. 2 AVERROES, In commento primae philosophiae,

primo Metaphys. com. 17.

<--- Page Split --->

in prima philosophia ipsius. Propter quod dicitur genus potestate habere differentias potius quam potentia : quia potentia ad esse et non esse indifferens est, potestas autem est potentia stans per actus inchoationem. Et haec est causa, quare inter genus et differentiam cum in una et eadem diffinitione colliguntur, non est naturarum diversarum congregatio : quia si hoc esset, diffinitio esset multa et non unum. Non tamen hoc dicere intendimus, quod genus et differentiae non sint diverse naturae. Sed intendimus quod non sunt naturae diversorum generum, sicut sunt substantia et accidens, quantitas et qualitas : sunt enim naturae ejusdem generis ordinabiles ad unum idem sicut potentia et actus. Nec posset aliquis dicere quod actus hujus potentiae esset actus, et non alterius, nisi per aliquid actus esset inchoatus in potentia : neque haec potentia inchoaret hunc actum, nisi aliquid simile actui esset inchoatum in potentia.

Sic ergo et tali potestate genus habet potestate differentias : et non est inconveniens sic habere simul oppositas, quia opposita sibi non repugnant, nisi distincta, non confusa : aut cum omnium oppositorum sit radix una ex qua oriuntur, non est inconveniens ea sic simul esse in eodem : propter quod generaliter verum est unum esse genus oppositorum, sicut in Phædone dicit Socrates unum esse caput omnium oppositorum 1. Et sic dicit Empedocles multorum capite germanorum in prima confusione fuisse sine cervice : cervix enim distinguit capita germana, ita quod unum est unius, et alterum alterius. Hoc igitur modo differentiae sunt in generis potestate.

Quod autem quaeritur: secundum quam causam sit illa potestas, dicendum, in veritate est, sicut et Averroes dicit quod est causæ formalis confusæ in materie confusione : quæ tamen similis est potes-

tati materiae, quæ materia non est materia per hoc quod est nudum subjectum forma e ab omni forma denudatum, sed potius in materia ad formam per inchoationem forma e in ipsa. Et ideo dicitur 2 quod materia desiderat formam, sicut fœmina masculum : non in quantum est fœmina, sed in quantum est imperfecta. Nec imperfectum est (supple quod est impossibile ad perfectionem) sed potens perfici imperfectum : nec perfici potest, in quo non est aptitudo ad perfectionem. Aptitudo autem illa necessario aliquid est perfectionis, quia aliter non appeteret ad perfectionem. Per hoc autem quod est simplex subjectum non in potentia ad formam, sed in composito est alterum componentium. Genus ergo quod est notio existentis in potentia, secundum totum esse formale ipso suo nomine significat, sicut dictum est potestate in se habere differentias.

Et quod objicitur de potestate finis, patet jam esse solutum : quia sicut idem est forma et finis, sic etiam una est potestas forma et esse finalis : et ideo forma finis est desiderii quod materia habet quando desiderat formam, non ut imperfectionis tantum, sed prout distinguens et determinans est causa perfecti.

Quod autem de potestare causæ efficientis objicitur, et de causa seminali, valde est conveniens : quia per inchoationem confusam differentiae quasi seminaliter sunt in genere. Et ideo, ut dictum est, ad idem secundum naturam pertinent cum genere, et non ad diversum. Virtus autem quæ ex generante effectivo est in semine, (et formativa vocatur in physicis), aliquid simile etiam habet in genere : et hoc est lumen intelligentiae agentis, quod agit omnes formas : virtute enim illius luminis (quod expansione spirituali non corporali confusum perducit ad distinctum per distinguens et determinans)

1 Infra cap. de univocis dicitur quod illa propositio : Idem simul non habet opposita, intelligitur de eodem numero et non genere aut

<--- Page Split --->

actualiter differentiam educit de genere in ipso esse speciei : et hoc modo genus habet in se aliquid de virtute efficientis : propter quod etiam supra in tractatu de Genere genus ipsum patri est assimilatum. Sic igitur intelligitur genus habere differentias potestate.

CAPUT V.

Qualiter diffinitur differentia secundum quod est universale de specie praedicabile.

Et quod quaeritur, an differentia sit in genere, jam planesolutum est. Cum enim genera sint prima rerum principia, oportet quod differentiae sint in genere, si non sunt in genere sicut genera, vel species, vel individua. Et generaliter dicendo non sunt in genere, sicut ipsum genus per essentiam et intellectum participantes, sed sunt in genere, sicut in principio confuso utque inchoationis. Multipliciter enim aliqua sunt in genere: aliqua eni msuntin genere, sicut coordinata sub genere per modum participantis, et participati: et hoc modo sunt in genere genera, et species, et individua. Quaedam suntin genere sicut via ad rem generis: et sic motus et mutatio sunt in genere. Quaedam vero sunt in genere sicut principia rei generis illius, sicut forma et materia dicuntur esse in substantia sicut in genere. Quaedam tandem sunt in genere ut in principio suaeinchoationis, et haec secundum potestatem sunt in genere, et non secundum actum participantia genus: et sic differentiae cujuslibet generis sunt in genere. Quaedam etiam in genere sunt sicut principia, unde fluunt naturae generum secundum imaginationem, sicut punctum et unitas sunt in genere quantitatis. Pro eis quae dicta sunt, patet quod differentia simplex actus est, constitucns speciem cum genere, et qualiter potestate differentia est in genere, et qualiter species habet differentiam ut formantem, genus autem est in specie, ut imperfectum formabile, vel formatum: et sic facile est solvere omnia quae sunt quaesita, vel dubitata.

Habito qualiter differentia species abundat a genere, et qualiter differentia in genere est, et qualiter species differentiam acquirit a genere restat dicere qualiter, ut universale praedicabile de specie diffinitur. Sic autem considerata diffinitur hoc modo. Differentia est universale quod essentialiter de pluribus, et specie differentibus in eo quod quale est praedicatur. Cum enim dicitur, quod est universale, dicit Avicenna quod hoc in hac diffinitione ponitur ut genus. Cum enim quodlibet istorum quinque universale sit, universale haec quinque continet ut genus: et hoc primum in diffinitione est ponendum cujuslibet istorum quinque: quod tamen antiquiores Peripatetici non fecerunt, quia cum ponerent quod de pluribus praedicatur, dixerunt intelligi quod genus sit universale, quia nihil praedicatur de pluribus nisi universale, quia universale est quod est in multis et de multis: et ideo cum ponerent, praedicatur de pluribus, intellexerunt quod esset universale, et quod universale non oporteret in diffinitione explicite poni.

Hoc autem quod dicitur essentialiter, ponitur, ut dicit Avicenna, ad accidentis exclusionem, quod secundum quod universale est, praedicatur de pluribus differentibus specie, et praedicatur in quale: sed non est essentiale praedicatum, quod sit per se in subjecto et actu et intellectu, sicut differentia. Aristoteles autem dicit quod de pluribus specie differentibus ponitur ad speciei exclusionem, quae non praedicatur de pluribus nisi numero differentibus, eo quod non comparatur communitas ejus nisi ad individua. Primus autem respectus comparationis differentiae non est ad individua, sed ad species: et ideo non oportuit, quod diffiniretur ad individua, sed ad species. Ad genus enim

<--- Page Split --->

(ut genus est) ut universale est, diffiniri non poterat : quia prout universale est, non continet genus, nec continetur a genere nisi potestate tantum, et ideo predicari de genere non potest. Cum igitur prædicandi specialem modum habere debeat, oportuit quod ut prædicabile ad speciem haberet respectum : non autem potuit prædicabile esse de uno, quia sic esset individuum : oportuit ergo quod esset prædicabile de pluribus specie differentibus. Adhuc autem non potuit diffiniri ut prædicatum convertibile cum specie in quale, quia sic esset proprium : nec ut prædicatum convertibile in quid, quia sic esset diffinitio vel synonimum. Relinquitur ergo, quod diffinietur non ut convertibile, et sic diffinitur ut prædicatum de pluribus differentibus specie.

Quia vero et genus prædicatur de pluribus differentibus specie, ideo additur quod prædicatur in quale. Genus enim de pluribus specie differentibus prædicatur in eo quod quid. Hæc igitur fuit necessitas propter quam antiqui sic differentiam diffinierunt. Et ut hæc melius intelligantur, sciendum quod quale in hoc differt a qualitate, quod qualitas est accidens secundum quod aliud dicitur quale : quale autem dicitur subjectum qualitate formatum.

Quid sit Unde prædicatum in quale dicitur id quod prædicatur ut est in subjecto, quia aliter de subjecto prædicari non posset. Nihil enim prædicari potest de subjecto, nisi quod est in subjecto, et nisi sit acceptum et signatum prout est in subjecto, de subjecto non prædicatur nec prædicari potest. Unde rationalitas, vel animalitas, vel humanitas, vel risibilitas, vel albedo non prædicantur, sed rationale, et animal, et homo, et risibile, et album sunt prædicata de suis subjectis. Unde logice loquendo tria qualia sunt composita. Species cum differentia est quale essentiale, et dicitur quale secundum differentiam et non secundum se, et quale ipsum differentia in subjecto existens. Secundum autem quale est pro-

prium, quod quale secundum qualitatem dicitur proprietatis, id est, proprii. Tertium est quale accidentis, quod quale dicitur secundum qualitatem accidentis. Talis igitur est hujusmodi diffinitionis explanatio.

Hoc autem adhuc melius manifestatur in exemplis: quia rationale et mortale quæ sunt differentiæ hominis, a qualitatibus quæ sunt rationalitas et mortalitas sumpta prædicantur de homine, non in eo quod quid est, cum nullo modo dicant quid formatum talibus formis, sed potius dicant formas id quod quid est formantes et distinguentes: forma enim subjective et formabilitate non est quid, sed quale vel qualitas formans, nullo modo formabilis, quia actus est et ideo formari non potest: sola enim potentia formabilis est per actum: propter quod etiam species aptitudine quasi potentiali formatur per proprium, ut in sequentibus habebitur: et subjectum prout est in se perfectum et occasio alterius existendi in eo, per ipsum quod occasio est alteri, potentialiter se habet ad ipsum, et formatur accidente secundum quod est hujusmodi. Hæc igitur vera causa est secundum Philosophos, quare differentiæ non in quid, sed in quale prædicari competit.

Cujus adhuc ulterior manifestatio est, quia interrogatis nobis ab aliquo quaerente de natura et subjecto hominis et dicente, quid est homo? conveniens est nobis dicere ad hanc quaestionem respondendo, quod homo est animal: animal enim proximum substantiale subjectum est non formans, sed formabile forma hominis in homine. Et ideo homo in animali est sicut in potentia formabili ad hominem: et cum de hac potentia movetur ad formam, prius est animal quam homo, ut dicit Aristoleles 1. Si autem ulterius procedat quarens dicens, quale animal sit homo? convenienter respondemus ad hanc quaestionem, quod homo est animal rationale mortale significantes quod potentia distincta per hunc actum, qui est rationale mortale, et

<--- Page Split --->

formata est homo : designantes quod homo in rationali et mortali non est sicut in quid potentiae et subjecti formabilis, sed est in eo sicut in actu formante et distinguente secundum esse actuale et formatum et distinctum.

Quod adhuc in simili poterit manifestari : quia enim ars imitatur naturam, ideo quae in arte sunt, secundum aliquid similia sunt his quae sunt in natura. Rebus igitur ex materia constantibus in his quae habent materiam, vel constantibus ex talibus suae compositionis principiis quae sunt in eis ad similitudinem et proportiorem materiae, sicut in his quae non habent materiam, sed componuntur a duabus naturis formalibus, quarum una proportionatur materiae, et altera formae, sicut genus et differentia componunt speciem : ostenditur nobis hoc, quod jam dictum est, sicut est videre in statua, sive imagine, vel idolo. In statua enim idoli aes de quo fit, est sicut materia formalis, et est in aere idoli in potentia forma quae dat ari esse idolum vel statuam : quae statua dicitur, quia statuit imaginem quam intendimus : ipsa, inquam, forma hoc faciens et perficiens est figura inducta per artificem. Sic est in his quae non habent materiam, sicut est homo communis acceptus in specie, non acceptus ut hic et ille qui sunt ex materia : communis autem homo qui est in pluribus et est speciis sive in communitate speciei acceptus, consistit in sua compositione secundum quamdam similitudinem et secundum quamdam proportionem, quamvis secundum veritatem non sit compositus ex materia et forma, sed totus sit in esse formali sumptus, quia aliter non esset communis, nec prædicabilis de aliqua re secundum veram prædicabilis rationem : secundum quamdam enim similitudinem et secundum quamdam ad materiam proportionem est in eo genus ut primum subjectum potentialiter formabile 'et distinguibile ad hominem, et est in eo diffe-

rentia ut formans et distinguens ad speciem hominis, totum essentiale sic perfectum et constitutum, quod est animal rationale mortale, est homo secundum speciem proportionaliter, quemadmodum in artificialibus totum constitutum ex aere et figura fuit statua secundum imaginem, cujus similitudinem statuit ante oculos eam intuentium.

Haec igitur est antiquorum Peripateticorum de differentia data diffinitio, et, ut dictum est, declaranda et intelligenda. Et ideo quaestio nulla est, quam quidam quaerunt, utrum scilicet sic in materia (quae genus dicitur) sit dispositio ad formam et necessitas, sicut est in materia naturali ad formam, et in materia artificiali. Hoc tamen quaeri posset, si genus vere esset materia : nunc autem hoc non dicitur, sed tantum quia secundum quamdam similitudinem et secundum quamdam proportionem sit materia comparatum, in eo quod homo in potentia inchoationis est in animali, et sicut in subjecto quod secundum id quod est, formabile est actu hominis. Dispositio enim et necessitas non sunt nisi in materia, quae mutationi subjecta per agentia procedit ad esse generati. Talis igitur quaestio nulla est.

Nec dicitur species componi ex genere et differentia tanquam ex duobus diversis, quorum utrumque sit pars compositi, quia sic diffinitio in qua ponuntur genus et differentia, non esset unum sed multa. Et si sic esset, neutrum per se esset prædicabile de specie, sed totum simul compositum tantum de specie prædicaretur. Genus enim totum esse dicit speciei, sed in potentia, ut dictum est : et nomen generis notio est totius esse speciei in potentia, quia aliter non posset de specie prædicari. Et differentia ut quale non ut qualitas sumpta, dicit totum esse speciei, sed in actu : et secundum quod est notio totius esse in actu, sic prædicatur de specie : et diffinitio dicit totum esse in potentia et actu, et ideo prædicatur convertibiliter.

Quæstio quorumdam.

Solutio.

Quomodo genus, differentia et diffinitio totum esse speciei, diversimode tamen.

<--- Page Split --->

Differentia autem, ut dicit Aristoteles1, cum sit generalis, ad prædicationem generis non convertibilem habet reduci, sicut probatur in sequentibus.

Hoc igitur est quod antiqui de differentia prout de specie prædicabilis est, dixerunt, quod quidem sub compendio dici potest, quod antiqui determinantes differentias sive describentes dicunt, quod differentia est qua abundat species a genere, habens differentiam in se et actu et intellectu, quam non habet genus nisi potestate : homo enim ab animali plus habet rationale et mortale : quae conjunctim posita differentiam hominis constitutivam perficiunt. Animal enim genus ipsum secundum seipsum nihil horum est actu et intellectu, quod ex hoc patet : nam quaeritur unde habeat species differentias : a genere non habet, ita quod actu sint in genere : neque enim genus oppositas habet differentias : non enim in eodem simul actu sunt opposita. Sed de hoc est quemadmodum probant Philosophi Peripatetici, quod genus potestate quidem sub se habet omnes differentias, actu vero nullam : ac si nihil contingit inconveniens, quia sic non sequitur, quod aliquid fit ex his quae non sunt, si diceretur quod a nihilo haberet differentias : nec sequitur quod opposita sint in eodem vel circa idem, sed fit id quod fit ex his quae in genere sunt potestate.

Diffiniunt etiam Peripatetici hoc modo propter ea quae dicta sunt : differentia est universale quod de pluribus differentibus specie in eo quod quale est prædicatur. Rationale enim et mortale de homine prædicantur, non in eo quod quid, sed in eo quod quale est. Quid enim est homo interrogatis nobis ab aliquo, conveniens est dicere sive respondere animal. Quale autem animal sit homo inquisiti ab aliquo, quod rationale mortale animal sit, respondemus convenienter : quia sic formam assignamus quae dat speciem. Rebus enim

ex materia et forma constantibus in natura vel arte, vel constantibus rebus ad similitudinem proportionemque materiae et formae in logicis constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia aeris est, et forma figura : sic et homo communis et specialis qui in multis est, ex materia quidem similiter proportionaliter consistit, genere scilicet, et ex forma differentia : quae tamen ut partes divisae non compositae sunt, sed dicuntur partes essentiales, quia duobus modis divisis esse significant speciei, scilicet in potentia, et in actu : totum autem hoc quod est animal rationale mortale homo, est species, quemadmodum illic in arte totum constitutum ex aere et figura, est statua.

CAPUT VI.

De dubitationibus contra diffinitionem differentiae, et erroribus male solventium, et de vera omnium solutione.

Hæc sunt quæ de differentia prout est universale de specie prædicabile antiqui tradiderunt Peripatetici : et sunt circa ea multæ dubitationes eterrores. Aristoteles2 et ibidem Averroes in comment. expresse dicunt et probant, quod ultima differentia cujuslibet speciei constitutiva convertibilis est cum ea, ita quod non convenit eam nisi de illa specie prædicari. Differentia ergo illa non nisi de illa specie prædicatur : non ergo prædicatur de pluribus differentibus specie, ut videtur.

Hoc autem idem dicit Boetius in libro Divisionum dicens, quod si non esset penuria nominum, in qualibet diffinitione non nisi duobus terminis uteremur, nomine scilicet generis, et nomine differentiae ultimæ, quæ ad speciem genus restringit et coarctat. Si ergo illa tunc differentia convertibilis esset cum specie, hujusmodi convertibilitatis causa cum non possit esse genus, relinquitur ergo quod

<--- Page Split --->

talis differentia causa esset convertibilitatis. Sequitur ergo necessario, quia illa sit convertibilis : non ergo prædicabilis est de pluribus specie differentibus.

Hoc autem dicit Averroes, dicens quod omnia intermedia inter genus et ultimam differentiam circumlocutio sunt proximi generis, qua circumlocutione opus non esset si nomina proximorum generum harebemus. Adhuc autem hoc ratione inevitabiliter probatur sic : aut enim ultima differentia convertibilis est, et soli illi specici conveniens, aut communis illi specici et aliis. Si est convertibilis, habetur propositum. Si autem illi et aliis communis, ergo illa species ab alia specie non differt, sed convenit. Quod autem principium convenientiae est, non est principium differentiae : ergo illa ultima differentia non fuit. Si autem dicatur quod illa differentia habet aliam differentiam per quam differt, tunc quaero iterum de illa differentia, utrum sit communis, vel propria : et sequitur idem quod prius, et ibit hoc usque in infinitum : vel oportet dicere, quod ultima propria est, et illi soli speciei conveniens quam constituit. Non ergo differentia omnis prædicatur de pluribus specie differentibus : et sic diffinitio inducta vitiosa esse videtur.

Adhuc autem si omnino quod differt, differentia differt, quaeratur qua differentia differentia differt a differentia. Si enim illa differt alia differentia, tunc hoc ibit in infinitum, quia de illa differentia quaereretur sicut de prima.

Ad hoc etiam quidam respondere videntur, quod in divisione generum per differentias et specierum constitutiones sic se habet, quod quanto species sunt inferiores, tanto sunt certiores, id est, quod certissimae species sunt quae specialissimae dicuntur, et quanto differentiae per quas fit divisio sunt superiores, tanto sunt certiores. Et ideo notiores sunt primae dividentes genus generalissimum, quam dividentes genus subalternum : ita quod tandem differentiae specierum in paucis sunt notae et nominatae, quamvis illae notissi-

mae sunt et certae. Et quia primae generales differentiae notae et certae de pluribus differentibus specie prædicantur, ideo de omnibus dictum est logica probabilitate, cui sufficit quod in pluribus verum sit, quod differentia de pluribus et differentibus specie prædicatur. Sed haec responsio in philosophia valde irridenta est, quod hoc generaliter per diffinitionem determinetur, cujus contradictorium convincitur esse verum. Concluditur enim de necessitate, quod differentia quaedam non prædicatur de pluribus specie differentibus. Scitur enim et notum est omni Philosopho, quod diffinitio debet convenire omni et soli. Ergo si differentia diffinitur per prædicari de pluribus differentibus specie, hoc debet omni differentiae convenire et soli, quae magis propria est differentia : et ideo ridiculosa est ista solutio.

Propter quod dicunt alii, quod est differentia simplex, et differentia composita. Et simplicem dicunt illam quae in una sola consistit, sicut generalissimae differentiae quae sunt corporeum et incorporeum, vel corporis differentiae, quae sunt animatum et in animatum, vel animati differentiae quae sunt sensibile et insensibile. Sed differentiae ultimae specierum constitutivae dicunt, quod non sunt nisi duarum vel plurium congregatione sufficientes ad constitutionem. Rationale enim solum speciem non facit, nisi addatur mortale vel immortale : et hoc non fuit in superioribus differentiis, quarum una sola conjuncta generi facit et sufficit facere speciem subalternam. Dicunt ergo quod illae differentiae quae simplices sunt, per se solas specierum cum genere constitutivae, prædicantur de pluribus differentibus specie. Quae autem nee perse sunt sufficientes, nee constituunt speciem nisi una alteri conjungatur, non sunt differentiae solum, sed aliquid simile differentiae. Et ideo illae non de pluribus specie differentibus prædicantur, sicut rationale mortale simul sumpta non prædicantur nisi de homine.

Haec autem solutio magis adhuc deridenda est quam prior : quia rationale mor-

Improbatio solutionis.

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

Improbatio

<--- Page Split --->

  • tale dieta de homine circumlocutio sunt unius simplicis differentiae, quae est unicus et simplex actus, cujus est unum esse quod perficit: et quamvis illius aliquando nomen non habeatur, tamen in talibus licet nomina fingere. Dicamus igitur quod illa differentia vocetur a: tunc a differentia praedicabitur de una sola specie, et non de pluribus specie differentibus, et tunc sequitur diffinitionem vitiosam esse sicut prius.

Propper hoc dicunt alii, quod cum dicitur, universale est quod praedicatur de pluribus sibi subjectis, hoc dictum est, non quod actu praedicetur de multis, sed quod aptitudinem habet quod sit in multis, quamvis actu non sit nisi in uno solo, ut sol est universale unum. Unde cum species subjectum sit de quo praedicari habet hoc universale differentia, dicunt quod aptitudine praedicatur de pluribus, quamvis aliqua differentia actu non sit nisi in una sola specie. Et hanc opinionem recitat Avicenna, et est omnino nulla. Quod statim patet, quia species certa non est certa, nisi quia unica differentia est constituta, quae nullo modo habet aptitudinem quod sit in alia specie. Falsum ergo est, quod aptitudinem habeat ad hoc quod praedicetur de pluribus specie differentibus.

Dicit autem iterum Avicenna, quod quidam dictam diffinitionem inductam sic intelligunt, quod sit sensus, quod differentia praedicetur de pluribus quae quidem plura differunt specie: quia ex differentia constitutiva non habent, quod differant numero, sed specietantum. Et tunc sensus est, quod differentia praedicatur de hoc quod in pluralitate est, quorum quodlibet differt specie ab altero, et non quod differentia dicatur de pluribus speciebus semper. Dant exemplum sicut quando dicitur, quod omnis homo percutit gladio: non enim sensus est, quod quilibet homo singulariter gladio aliquo percutiat, sed quicumque percutit, non nisi gladio percutit: ita dicunt, quod omnis differentia praedicatur de pluribus differentibus specie, non

quod omne de quo praedicatur differentia sit plura secundum speciem, sed quod omne de quo praedicatur differentia, differt aliqua specie a suis oppositis vel disparatis. Hanc autem expositionem Avicenna dicit extortam, et non contineri in intellectu hujus orationis qua dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus specie differentibus. Diffinitio enim cum detur causa innotescendi, ut dicit Aristoteles, plene debet notificare diffinitum. Adhuc autem cum de genere dictum est, quod praedicatur de pluribus differentibus specie, sic intellectum fuit quod praedicatur de pluribus speciebus. Cum ergo dicat Aristoteles quod differentia cum sit generalis cum genere collocanda est, videtur quod eumdem modum praedicandi cum genere retineat. Et sic praedicari de pluribus differentibus specie, idem est quod praedicari de pluribus speciebus. Sic redit idem inconveniens quod supra dictum est vel inductum est.

Omnibus autem his erroribus abjectis, quod est A quam est A cense, A rabii, A averrol dicendum cum Avicenna quod differentia in se tria habet, scilicet quod est simplex divisiva, et per hoc est differentia; et quod est simpliciter constitutiva, et hoc habet ab eo quod est divisiva; habet et tertio quod est ad certam speciem determinativa, et hoc non habet ex hoc quod est divisiva, nec ex hoc quod est constitutiva, sed hoc habet ex hoc quod est certa rei specialis natura et forma propria et essentialis. Quod autem ex hoc quod est divisiva, habeat quod sit differentia, probatur ex eo quod divisio separatio est. Separatio autem causa est differentiae separatorum. Et quod ex hoc quod divisiva sit constitutiva, ex hoc probatur, quod divisio est ex hoc quod separat, separata contrahit et coarctat ab ambitu generis divisi: et hoc est constituere sub genere et generis communitate. Quod autem certificat et appropriat, ex nullo habere potest. Et ideo est quod generalissimum non habet differentias nisi divisivas, et specialissimum non habet nisi constitutivas. Et quod proprium efficitur, habet a propria

<--- Page Split --->

natura, per quam ex consequentii differt ab aliis, et per hoc quod illa natura in aliis non invenitur ; et illa natura in se continet quasi virtutem termini diffinitivi, quia sic est in talibus, quod semper prior differentia est in consequentii, sicut corporeum in animato, et animatum in sensibili, et sensibile in rationali, sicut trigonum in tetragono. Et ideo quod proprium est unius naturae, non vero nomine est differentia, nec est simplicis virtutis : quia quamvis sit simplex actus, tamen non est unius simplicis virtutis, sed virtus omnium aliorum est ex quibus fluit secundum ordinem, sicut ex causis primariis. Quod ergo dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus differentibus speciebus, intelligendum est de his quæ sunt veræ differentiæ, simplicis virtutis, quæ simpliciter dividunt, et dividendo sub genere constituunt, et de his est verum. Quæ autem certificant et determinant, non veræ differentiæ sunt, sed veræ quibus aliquid alteri comparatum potest differre. Nec sunt virtutis simplicis differentiæ, sed sunt virtutis simplicis ut terminus diffinitivus. Et est sententia tam Avicennæ quam Alfarabii, et Averrois. Et hoc est quod dicit Aristoteles¹: differentia cum sit generalis, cum genere ordinanda est. Generalis enim non est, quæ ad certam naturam determinat.

Quod autem quaeritur, quommodo differt differentia a differentia : dicendum quod seipsa, et non ibitur in infinitum, principia enim omnia differunt seipsis. Et per hoc patet solutio omnium inductorum. Nec potest dici, quod generalis, ut quidam dicunt, quia sit pars essentialis vel speciei sicut genus. Ex hoc enim cum genere in modo praedicandi in problematibus ordinanda non esset, sed potius in modo differendi cum genere esset ordinanda.

Ex hoc autem patet illud quod dicit Aristoteles 2, quod scilicet partes in diffinitione sunt in plus, totum autem in æque. Ibi enim docet venari diffinitionem per

divisionem. Veræ autem differentiæ sunt, quæ sunt divisivæ, ut dictum est. Differentia enim divisiva eo quod generis est divisiva, pars est esse rei in potentia, et non in actu : esse enim in potentia pars est esse, et non totum, et ideo quælibet talis est in plus. Totum autem duplex est, scilicet explicite totum esse, et in potentia et in actu colligens, et sic diffinitio dicit totum esse. Dicitur etiam totum quod in se virtute habet esse totum, quia præcedentia omnia sunt virtute in ipso, sicut in causis formalibus ultimum continet omnia quæ præcedunt ex quibus fluit, sicut vita habet esse et sentire in se habet esse et vivere, et esse rationale habet in se et esse et vivere et sentire, ut nuper ante dictum est. Et ideo etiam hoc totum est quod est in æque cum eo quod constituit : quamvis enim sit actus purus et simplex, secundum essentiam tamen omnia præcedentia virtute et causalitate sunt in potentia, et in eo influunt super causatum sicut causæ primariæ influunt in causas secundarias, sicut in prima propositione libri Causarum.

Ex omnibus quæ dicta sunt patet quod differentia duos habet respectus immediatos : unum scilicet ad genus quod dividit, et secundum hoc cum divisione prædicatur de genere sic, quod animal est aut rationale, aut irrationale : dividentis enim est prædicari sub divisione de eo quod dividit. Alterum autem ad speciem quam constituit, et de illa prædicatur absolute. Sic homo est rationale. Et hi sunt respectus mediati ejus ad particulare, ad quod non respicit nisi per speciem quam ipsum particulare participat : sicut cum dicimus, hic homo est rationalis. Et ideo non habet particulare proprium quod sibi respondeat immediate, sicut habet genus et species. Et hoc est ideo, quia a forma sumitur quæ secundum se est speciei et communis, et per speciem est particularis speciem participantis.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

De descriptione differentiae prout respicit genus.

Differenlia habet mult- tas descrip- tiones, nul- lam tamen habet veram diffinitio- nem et pro- priam.

Propter multas comparationes differentiae quibus habet comparari, tum ad genus, tum ad speciem, multas habet a Philosophis descriptiones : quamvis diffinitionem propriam non habet, eo quod omnis diffinitio est ex genere et differentia : et ideo si differentia diffinitionem haberet, oporteret quod illa constaret ex genere et differentia, et sic differentia diffinitio esset ex differentia, et hoc abiret in infinitum. Adhuc autem cum nihil diffiniri possit proprie nisi species, si differentia diffinitionem in vera ratione diffinitionis haberet, oporteret quod differentia esset species, quod esse non potest. Potest tamen habere descriptiones ex fine, vel ex posteriori, vel ex effectu, vel ex comparatione ad ea ad quae comparatur.

Quamvis ergo descripta sit ex comparatione ad speciem quam constituit, cum dicebatur, quod differentia est id quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale est, tamen adhuc Peripatetici describunt hujusmodi differentiam per respectum quem habet ad genus hoc modo, differentia est quae apta nata est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Illa enim est (ut dictum est) quae praedicatur de pluribus differentibus specie. Proprius enim effectus differentiae nomen accipit.

Hanc autem differentiae descriptionem Peripatetici introductionis modo per exempla manifestant : quia rationale et irrationale, quae oppositae differentiae sunt, hominem et equum a se invicem dividunt, qui sub eodem sunt genere quod est animal : quamvis una sola forma sive differentia quae a forma sumitur, praesentia et absentia facit mutationem ab esse ad non esse, vel a non esse ad esse, sicut et animal est, aut rationale, aut irrationale : et sic quando fit per contradictionem divisio,

fit una differentia per affirmationem, et alia per negationem accepta : tamen quia disparata sunt quae sunt sub eodem genere, et unumquodque dividentium in sua differentia et forma accipitur, oportet quod fiat divisio per differentias oppositas sic : animalium aliud rationale, aliud irrationale. His enim differentiis a se invicem differunt quae sunt sub eodem genere. Quamvis enim, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius,irrationale et alia similia privative,vel negative accepta, non dicant vero nomine differentias (eo quod differentia non nisi positive potest significari), tamen quia propria nomina differentiarum non habemus, unam notam differentiam ponimus, et aliam per privationem ejusdem significamus, quae est speciei subalternae quae ponitur sub genere.

Sed valde notandum est, quod etiam Quomodo ante diximus, quia quando dividitur geessentia generis non nus, non dividitur nisi secundum potestadividitur per differentias, dem, et non secundum essentiam. Essensed tantum potestas tia enim generis cum simplex sit, tota siejus. mul potest esse in omnibus dividentibus ipsum : unde tota est in homine, et tota est extra hominem in equo : et haec est in equo, quia nec hoc aliquid est, nec hic, nec nunc, sed ipsa est quodlibet, et ubique, et semper, sicut jamdudum de universali diximus : non enim est hoc aliquid per materiam, nec hic per loci circumscripitonem,nec nunc est per temporis veltemporalis differentiae determinationem. Et ideo tota est in quolibet, et tota est extra quodlibet secundum se acceptum, quod proprium est naturae simplicis. Et quamvis tota sit comprehensa a rationali, quando rationale conjungitur ad conjunctionem speciei, et simul cum hectota comprehensa ab irrationali, quando irrationale conjungitureidem ad alterius speciei constitutionem cum partem et partem in essentia non habeat, tamen secundum quod comprehensa ab irrationali, a rationali non comprehensa est. Et ideo non sequitur, quod animalitas cum rationali comprehensa eadem est Non est eadem animalitas in honimie et asino.

<--- Page Split --->

rationali. Sic enim rationale transmutaretur in irrationale, quod negat Aristoteles' fieri posse. Hoc autem ideo est, quia animalitas una inchoatio est et rationalis et irrationalis, et unum et idem inchoationis principium in essentia: quod tamen ut comprehensum est ab uno, tractum est ad esse principiati. Et ideo secundum hoc non potest esse comprehensum ab alio: quod secundum partem suae potestatis est in alio.

Et ideo et ea quae sunt sub genere per divisionem differentiarum dividuntur, et ipsum genus dividitur alio et alio modo. Genus enim dividitur, quia potestas partitur. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur, quia per differentiarum divisionem (quam faciunt ab invicem) separantur: sed genus dividitur quantitate communitatis suae. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur separatione suae oppositionis ab invicem.

Et si quis objiciat, quod potestas sive virtus radicatur in essentia, et ideo videtur sequi, quod in quo genus est secundum totam suam essentiam, in eodem etiam sit per totam suam virtutem et potestatem: dicimus, quod hoc non sequitur. Essentia enim generis simplex est natura. Potestas autem non radicatur in ea prout unica est et indivisibilis essentia, sed potius in ambitu suae communitatis, et ideo nihil prohибet quod diviso ambitu communitatis essentia simplex maneat indivisa.

Attendendum etiam est, quod quamvis differentiae in genere sint potestate, tamen secundum quod dividunt genus, oportet quod actu sint acceptae per intellectum dividentem : cum non intellectus dividat, nisi actu acciperet id quo dividit : quo autem dividit, est differentia, et sic oportet differentiam actu esse, et genus secundum ambitum suae communitatis esse in potentia divisibile. Secundum autem quod genus est principium inchoationis differentiarum, sunt in genere differentiae potestate. Sed ex illa potestate ad actuale esse per intellectum adducuntur quando per ipsas dividitur generis potestas.

Sic ergo intelligitur quod Peripatetici dicunt, quod differentia est quod aptum natuam est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Diximus enim in antehabitis, quod differentia per hoc quod dividit, contrahit genus, et id quod per divisionem acceptum est, ponit sub genere, et sic constituit speciem secundum quod species est id quod sub assignato ponitur genere.

Hoc ergo est quod dicunt Philosophi qui hoc modo describunt differentiam, quod differentia est quod aptum natum est per suam oppositionem dividere sive sejungere ea quae sub eodem sunt genere : et hoc manifestum faciunt tali exemplo, quod rationale et irrationale hominem et equum qui sub eodem sunt genere quod est animal dividunt sive sejungunt : utentes privatione rationis (quae per irrationale signatur) loco communis differentiae, quam nos brutalitatem consuevimus nominare. Et hoc patet, quia si non esset aliquod animal nisi homo et equus, et hinnibile esset differentia equi constitutiva, divideremus sic, animalium aliud rationale, aliud hinnibile, et privatione differentiam non faceremus.

CAPUT VIII.

[Descriptio differentiae prout ponit differentiam.

Adhuc autem eamdem differentiam antiqui Peripatetici describunt et assignant per respectum, per quem unum differentium refertur ad alterum secundum differentiam qua differunt ab invicem, diffinientes eam sic: Differentia est qua differunt a se singula. Ea enim quae differunt, differentiis suis a se invicem differunt, Suas autem et proprias habent singula differentias, quibus differunt ab omnibus aliis, in quibus sunt differentiae. Probant autem hanc assignationem hoc modo :

<--- Page Split --->

quia ea quae oppositis differentiis differrunt, et quae ab uno et eodem oriuntur genere, non differunt secundum genus, sed potius in genere conveniunt, cum aequaliter actu et intellectu genus participent: quia genere non differunt, nisi quae sunt in diversis generibus vel generalissimis vel proximis: et secundum hoc quod genere differunt, sic genus est quod facit differentiam inter ea: et haec sunt, quorum una natura non est in communi proximo quod est primum subjectum formabile et determinabile ad esse per proprias differentias communes, secundum ea quae per unam et eamdem divisionem diversarum differentiarum ab uno et eodem genere exeunt: illa vero differunt secundum genus. Et hoc per exempla manifestatur. Sumus enim animalia et nos homines, et etiam irrationalia sunt animalia. Et sic genere non differimus ab eis: sed appositum nobis hominibus rationale pro differentia disjungit nos ab illis, et ita essentialem habemus ad ea differentiam, quamvis in genere conveniamus cum illis. Ab alia autem parte secundum quod convenimus cum diis in hoc genere quod est rationale animal, eo quod nos et dii sumus animalia rationalia, apposium nobis mortale essentialiter separat nos ab ipsis: quia ipsi secundum Stoicos sunt immortatia animalia, nos autem mortalia. Cum autem sic dicunt antiqui, quod differentia est qua differunt, diffiniunt vel describunt differentiam et proprium effectum ipsius: et est aliqua nominis manifestatio, quamvis non sit vera diffinitio. Nec etiam antiqui has assignationes pro veris induxerunt diffinitionibus.

Si vero objiciatur, quod secundum antecedentia quae dicta sunt de figura arboris describentis a generalissimo usque ad specialissima, duo sunt, animal rationale et animal mortale, quorum unum jest sub alio. Talia autem unam aeque immediatam speciem non dicuntur habere, sed potius unum debet esse species alterius, et id quod inferius est, habere sub se spe-

ciem specialissimam. Contrarium autem similiter videtur, quando dicitur quod homo est animal rationale mortale. Et dicendum ad hoc, quod in rei natura secundum opinionem antiquorum Stoicorum sic est ut procedit objectio. Et cum dicitur quod homo est animal rationale, ponitur hoc totum complexum pro circumlocutione proximi generis, et mortale additum est differentia ulterius determinans ad speciem specialissimam : et hoc non est inconveniens, quinimo necessarium quod differentia superioris generis cum differentia inferioris et proximi generis in eadem specie conjungatur in diffinitione speciei. Sed differentiae diversorum generum non subalternatim positorum sunt opposita, et illae non conveniunt in eadem speciei diffinitione. Attendendum est cum dicitur, qua differunt singula quod singula quidem ab aliis differunt suis propriis quae illis et non aliis conveniunt. Sed tamen in ante habitis dictum est, quod propria (cum sint accidentia et non dividant substantiam) non propriam faciunt alietatem, sed per alteritatem ostendunt alietatem quasi jam ante propria factam per propriam differentiam substantialem, quae propria est speciei, quia sic convenit uni quod non alii. Et ideo differentia essentialis est, qua primo et per se differunt singula, aut per formam, aut per materiam, aut per proprium esse formae in hac materia vel illa.

Si autem quaeritur, cum dicitur quod differentia est qua differunt a se singula, utrum differant per unam aut per plures differentias: Dicendum quod per unam differunt ab omnibus differentiam illam secum non communicantibus, sicut per rationale differt homo ab omnibus rationem secum non communicantibus, sed ab his quae secum communicant in una, differunt in alia.

Si autem quis objiciat dicens, quod singularia numero sunt infinita ad minus quoad nos, et sic videntur differre ab in-

<--- Page Split --->

nohito. finitis : Dicendum quod nihil est inconveniens.

Si ulterius arguet, quod qui novit diffinite unum contrariorum, diffinite novit et alterum. Novit autem homo suam qua a singulis differt differentiarum : igitur videtur quod diffinite novit infinitas singularium differentias, quibus ab ipso differunt, et sic momento novit quasi omnia. Dicendum, quod sequitur quod noscat omnia illa in quantum cum ipso non conveniunt, et hoc est nosse in universali, et in potentia, et non proprie secundum naturam uniuscujusque : et hoc non est inconveniens, quod momento aliquo modo universali et potentiali noscat multa vel infinita.

De exemplo autem quod antiqui induxerunt de mortali, quod habent pro differentia, cum differentia sit pars esse rei, et mortale causam abesse dicere videatur : Dicendum quod si mortale dicat viventis passionem, pro certo tunc dicit causam abesse, et non est differentia constitutiva alicujus viventis. Si autem dicit compositi viventis formam quae est notio tali vita viventis, pro certo est differentia constitutiva et hoc modo est essentia incorruptibilis, sicut et aliae differentiae.

Quod autem dicunt rationale esse formam in qua communicant homines et dii, pro certo secundum opinionem quorumdam Stoicorum dictum est, qui dicebant univoce et nos et deos esse rationalia animalia : et animal non dicebant per denominationem ab anima, sed per hoc quod est forma animati corporis et moti voluntatis motu, cui postea ex inferiori genere (quod est compositum ex corpore commixto ex contrariis et anima) advenit sensus. Et ideo non sequitur, si Deus est animal, quod Deus sit substantia animata sensibilis, eo modo quo deos animalia Stoici esse dicebant, sicut superius jam expositum est, et in libro de natura deorum invenitur.

Assignant etiam Peripatetici hoc modo, videlicet dicentes quod differentia est qua

differunt a se singula : namque secundum genus non differunt quae ab eodem genere per eamdem accipiuntur divisionem. Cujus exemplum est, quod sumus et nos homines animalia, et irrationalia per eamdem rationem sunt animalia sicut et nos : sed additum generi quod est animal, rationale pro differentia hominis constitutiva et Dei, disjungit nos et deos ab illis quae sunt irrationalibia. Adhuc nos et dii rationales sumus in genere quod est animal rationale non differentes, sed mortale pro differentia constitutiva appositum ad animal rationale quod est genus, separat nos homines a diis immortalibus.

CAPUT IX.

De diffinitione quae soli differentiae magis propriae convenit.

Subtiliorem autem adhuc omnibus praeinductis assignati onibus Peripatetici differentiae diffinitionem quantum ad intrinseca et essentialia sibi sunt perscrutantes, et speculantes eam per ea quae non conveniunt nisi differentiae, quae differentia dicitur magis propria : et nullo modo nec per se, nec ex consequentia conveniunt differentiae quae dicitur propria, nec etiam ei quae dicitur differentia communis. Propriae enim ex consequenti ad minus convenire potest, quod per ipsam species abundet a genere. Et etiam hoc quod dicitur prædicari de pluribus differentibus specie in eo quod quale est, potest ex consequentia convenire communi differentiae. Et similiter id quod dicitur, quod aptum natum est dividere ea quae sunt sub eodem genere, propriæ differentiae potest convenire. Et similiter id quod differentia est qua differunt a se singula: propriis enim differentiis differunt a se singula. Et ideo nulla talium assignationum per intrinseca differentiae data videtur esse.

Sed interius eam perscrutantes, et subtilliter per essentialia speculantes, quae soli magis propriæ differentiae dictæ conveniunt, dicunt, quod non quodlibet eo-

<--- Page Split --->

rum quae sunt sub eodem genere, et dividunt ea quae sunt sub eodem genere, duo oportet modo divisionis est differentia magis proprie dicta. Et dicunt hoc solum esse differentiam magis proprie dictam, quod conducit ad esse, et quod ejus quod est ratio rei pars est. Quod autem hoc differentia sit probant, quia propria sunt de his quae sunt sub eodem genere dividentia ea quae sub genere sunt. Dicamus enim dividendo ea quae sub genere sunt. Animalium aliud aptum natum est arte nautica navigare, et aliud non : cum tamen aptum esse arte nautica navigare sit proprium hominis, et non de esse et essentia ipsius : talibus enim differentiis saepe utimur genus dividentes, cum tamen talia sint propria consequentia esse speciei. Quae autem sunt esse consequentia, non possunt esse completiva esse ipsius, nec perfectiva substantiae, nec pars essentialis esse ipsius substanttialis : quamvis compleatur in esse quodam quod non est esse simpliciter, sed est aptitudo quaedam esse subtantiale consequens. Et ideo talis differentia propria non est, quales sunt differentiae magis propriae, quae specificae dicuntur differentiae, quia sunt speciei in esse specifico constitutivae. Erunt ergo specificae illae solae quaecumque essentiali qualitate alia aliam faciunt speciem, et quaecumque in eo quod quale de specie constituta praedicantur. Differentiae enim, sicut superius dictum est, et ad genus et ad speciem comparantur, et ad utrumque illorum habent respectum : ad genus quidem prout sunt divisivae, ad speciem autem prout sunt constitutivae. Et ideo sunt sub genere et genus contrahentes, et sunt species sub ipsis. Et species antecedentes sunt ipsae differentiae : quia sunt actu et intellectu in ipsis speciebus sicut constituentes in eisdem.

Cum autem consequentes sint in esse generum prout genera sunt, et omne quod sequitur esse alicujus, sit de gene-

re accidentium, ut dicit Avicenna, videbitur forte alicui, quod sint accidentia generis, sicut propria sunt accidentia specieli, eo quod propria sunt de consequentibus esse specierum. Sed ad hoc dicendum, quod non est similis habitudo generis ad differentiam, et speciei ad proprium. Species enim se habet ad proprium ut ens perfectum quod est de ratione proprii : sicut subjectum est de ratione passionis non existens de essentia ipsius, sed tantum subsistere faciens in seipso. Genus autem se habet ad differentiam et ponitur ut ens imperfectum perficiendum per differentiam, sicut materia per formam, et ut ad eductum de potestate ipsius sicut forma educitur de materia. Et quia nihil perficit substantiam ad esse substantiae, nisi substantia, ideo genus perficitur ad esse speciei per differentiam. Species vero est substantia. Oportet ergo, quod differentia sic respiciens genus et speciem, sit substantia et substantialis forma.

Et quod dicitur quod est consequens esse generis : Dicendum quod esse generis ut genus, est esse imperfecti. Et ideo quod consequitur ipsum sic, est sicut actus qui consequitur potentiam, propter quod oportet quod sit substantia. Si autem generis esse, perfecti esset esse, de necessitate sequeretur quod differentia esset accidens generis : et tunc non posset esse substantia speciei : quia quod est uni accidens, nulli potest esse substantia, ut dicit Aristoteles 1. Si tamen consideretur genus non ut genus, sed ut universale praedicatum de pluribus, quod propria habet individua sicut animal praedicatur de hoc animali, et illo, sicut in tractatu de Genere, est determinatum. Dicunt quidam, quod sic consideratur ut opiniq quoens perfectum in esse proprio, et sic comparatur ad ipsum differentia ut consequens ipsum. Et dicunt, quod sic considerata differentia, est accidens generis. Sed re vera non est accidens secundum

<--- Page Split --->

naturam accidentis : sed in hac consideratione modum habet accidentis, et non naturam : quod patet in prædicatione qua differentia prædicatur de genere solo, ut cum dicitur, animal est rationale : vel sub disjunctione ad oppositam differentiam, ut cum dicitur, animal est rationale vel irrationale : utraque enim istarum propositionum est in secundo modo dicendi per se, in quo subjectum est de ratione prædicati. Et in illo modo subjectum quidem est causa esse prædicati, et nihil est de essentia ipsius : et hoc est ideo, quia, sicut vult Aristoteles1, accidens potius est esse quam essentia. Sic enim aliter se habet subjectum ad rationem prædicati, quam in ea in qua prædicatur vere accidens : cum enim dicitur, animal est rationale, non potest intelligi sic subjectum in ratione prædicati ut positum absoluta natura a re prædicati, sed cum potestate progrediente in actum, et in qua jam inchoatio est differentiae ut prædicatum sit in subjecto. Sed quando proprium prædicatur de specie, species quidem est de ratione proprii, ita quod proprium non est in specie ut in potentia, sed in specie jam completum esse habente per solam naturae aptitudinem ad quædam, quæ nihil naturae sunt in esse : sicut patet cum dicitur, homo est risibilis : in hoc enim quod homo est animæ intellectivæ, quæ nata est suspendi et admirari ea quæ apprehensione ejus objiciuntur, efficitur risibilis ad cognita latificantia, et flebilis ad cognita contristantia : cum tamen admiratio talis nihil sit naturalium, hoc est, eorum quæ sunt de constituentibus naturam hominis. Sic autem non se habet genus ad differentiam-quando de ipso prædicatur : et ideo quamvis prædicatio illa reducatur ad secundum modum ejus quod est per se, tamen etiam aliquid habet de primo : sed quoad hoc est inordinata prædicatio, quia secundum rem ipsam potius subjectum debet esse prædicatum, quam e converso.

Sic ergo differentia ad genus se habet. Ad speciem autem habet se sicut substantia formalis et perfectiva et determinativa potentiae generis, sicut in ante habitis determinatum est in tractatu de Specie.

Secundum igitur ea quæ dicta sunt, patet quod genus est primum principium differentiæ et speciei, et per consequens etiam proprii et accidentis : quia etiam genus primum subjectum est in natura, a quo habet species, quod subjectum est individui : sicut enim sæpius dictum est, principium formabile et determinabile in natura omni primum est subjectum in illa natura, sicut materia primum formabile, est primum subjectum in physicis. Est autem et species subjectum secundum aliquid formabile a proprio. Et individuum est subjectum secundum aliquid formabile ab accidente. Etenim subjectum cum sic inveniatur in pluribus per unam rationem communem existentem in illis, oportet quod sit in uno primo quod est causa quare conveniat omnibus aliis, sicut docet Aristoteles 2 : et hoc modo ad genus substantiæ reducuntur et species et individua et differentiæ et propria et accidentia : hoc enim modo genus omnium principium est.

Eo autem modo quo genus est principium eorum quæ in una sunt coordinatione prædicabilium, sic genus principium est differentiæ et speciei : et ideo tota coordinatio illa reducitur ad genus, et non ad differentiam : quamvis enim differentia sit formalis respectu generis, et in hoc videatur esse dignior quam genus : tamen quia principiatur a genere, et non est principium generis, reducitur ad genus ut ad principium : et cum summa in prædicabilibus et prima sint sicut prima principia, ut in ante habitis determinatum est, oportet quod prima ad quæ reducuntur omnia alia, sint prima genera, et non propriæ differentiæ.

Est tamen etiam in differentiis ordo qui In differen-

1 ARISTOTELES, In 7 primæ philosophiæ, tex. com. 14, 15, 16, et 18.

2 ARISTOTELES, In principio lib. 2 primæ philosophiæ, tex. com. 4.

<--- Page Split --->

est superiorum ad inferiores : qui est ordo superioris et inferioris, quo differentiae inferiores per additionem ad genera fiunt compositiores et minoris communitatis : sicut est ordo in causis formalibus primaris et secundariis, in quo ordine primariae causae virtus est in secundaria, et remanet virtus superioris in causato, quando secundaria subtrahit a causato suam causalitatem. Etiam in hoc ordine quidquid causalitatis habet secunda, totum habeta prima. Sed iste ordo non est ad primum recurrens principium, quia primum omnium principium est genus. Et haec est vera causa quare differentia non potest esse primum et generalissimum, sed oportet quod primum vel generalissimum esse generi attribuat.

Hoc est ergo quod Peripatetici de differentia tradiderunt dicentes quod intellectus perscrutans et speculans differentiam, non quodlibet eorum quae sunt sub genere eodem dividentium esse facit differentiam, sed quod conducit ad esse, et quod ejus quod est esse rei pars est. Et dant exemplum : neque enim quod aptum natum est navigare per scientiam nauticam, erit differentia hominis, quamvis soli conveniat homini et sit proprium hominis : dicimus enim animal dividentes, animalium quaedam apta nata sunt ad navigandum, illa vero minime, proprie animal dividentes ab his quae non sunt apta nata ad navigandum : sed hoc proprium quod est esse aptum natum ad navigandum non erit essentiale principium completivum : neque enim pars est essentialis, sed aptitudo quaedam ejus, et idcirco proprium non est talis aptitudo, quales sunt quae specificae et substantiales dicuntur differentiae.

Ex his ergo quae dicta sunt, patet quod erunt specificae differentiae, quae alteratione qualitatis essentialis aliam faciunt speciem, et cum hoc in eo quod quale est praedicantur. Quale enim quid non est simpliciter quale, sed est quale essentiale quid substantiam perficiens : propter quod manifestum est, quod differentia est

id quod ad esse speciei adducit, et quod est pars esse illius rei quae simpliciter et perfectum esse habet : conducit enim ad speciem quae est totum esse individuorum, et est pars esse illius formalis, et conducit ad esse rei quae est individuum, cujus totum esse est species : et conducit ad esse speciei, et est pars esse rei, hoc est, diffinitionis quae est dicens esse rei diffinitae : quia diffinitio constat ex genere et differentia sicut ex partibus, quarum utraque est assignatio totius : sed dicuntur partes, quia una dicit totum in potentia, altera dicit totum in actu : cum totum consistat ex potentia et actu sicut essentialibus partibus : non est enim inconveniens, quod totum essentiale sit in qualibet sua parte secundum esse diversum : et secundum hoc diffinitio totum dicens esse, constat ex genere et differentia, quia quamvis differentia sit ut forma totum dicens esse in actu, tamen sola non potest diffinire sine genere propter duas causas, quarum prima est quia differentia sine generis positione caderet a ratione differentiae, non enim differentia est aliquorum nisi in genere convenientium : et si non poneretur genus, non haberet differentia differentiae rationem et actum, quia nescietur inter quae poneret differentiam.

Secunda autem causa est quia tunc diffinitio non respiceret nec in se haberet primum esse ipsius et principium, quod genus est, sicut diximus, et non differentia et sic non esset diffinitio, quia a fine uno usque ad alium esse rei non explicaret : est enim unus finis, a quo incipit genus quod est finis secundum potentiam. Alius autem finis est in quo terminatur esse secundum actum quod est differentia. Et ideo diffinitio dicitur diffinitio, quia a fine uno ad alterum, et totum esse finita complectitur. Et sic de differentiis communibus et propriis et magis propriis quantum ad intentionem logicam spectat, ista quae dicta sunt sufficiunt : alia enim quae sunt, spectant ad primum Philosophum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VI

DE PROPRIO.

CAPUT I.

De intentione proprii secundum quam de ipso intendit logicus.

Post tractatum de Differentia quae perlicit speciem ad esse speciei, intendendum est de Proprio, quod ut dicit Boetius, manat de essentialibus speciei jam per differentiam praeconstitutae per intellectum : non enim manat de genere secundum quod est genus, quia tunc esset indistinctum : nec manat de differentia secundum quod est hujusmodi, quia ultima differentia est una, et sic proprium non esset nisi uno modo, quod falsum est : et si sequeretur naturam aliarum differentiarum, tunc multiplicaretur secundum habitudines illarum differentiarum, et hoc iterum est falsum. Est ergo proprium quod manat de substantia speciei jam constitutae per differentiam conjunctam generi in speciei constitutione.

Iluius autem substantiae quae est species, diffinitivum habens esse ex genere et differentia, duplex est consideratio. Consideratur enim prout substantia absoluta et species, et consideratur prout hahet esse per inclinationem ad materiam in qua est. Et primo quidem modo non sequitur speciem aliqua habitudo, ex qua manat aliquid aliud quam species, aut non solum illud accidens quod est specialitas et universalitas et hujusmodi quae non sunt propria hoc modo quo logicus intendit de proprio, et secundum quod proprium est unum de quinque universalibus. In secunda autem consideratione

qua consideratur per inclinationem sive per respectum ad materiam in qua est secundum naturam, multas habet habitudines, ex quibus oriuntur multa consequentia propria. Sicut ex parte quidem materiae hominis hominem esse carnis nitide, equum autem et asinum esse carnis dure, et hominem esse latorum unguium, rapacia autem ut leones esse rotundorum unguium et acutorum, et hujusmodi : et ex parte formae hominem esse disciplinae perceptibilem propter subtilitatem sanguinis et spiritus claritatem, quaedam autem animalia esse indisciplinabilia et quaedam media esse, et hujusmodi quae consequuntur formam complexionis : et ex parte quidem animae intellectualis, hominem esse animal admirativum de auditis et visis et generaliter de sensu apprehensis, quaedam animalia non esse hujusmodi : ethominem esse risibilem vel flebilem, quaedam autem non : et multa talia sunt quae speciem per respectum inclinationis ad materiam talem et debitam speciei consequuntur naturam, et non consequuntur individuum secundum quod est individuum hoc vel illud : et si conveniunt in individuo, hoc est, quia individuum illud speciem participat : propter quod etiam proprium de sola specie immediate praedicatur, et non habet proprium individuum, sed praedicatur de individuo speciei per speciei participationem.

Jam ergo manifestum in parte, quod proprium de quo intendit logicus, est unum quinque universalium, et quartum inter ea, quod est accidens communem naturam speciei consequens in materia speciei de-

<--- Page Split --->

terminata secundum naturam: et secundum quod illa natura variatur in materia speciei debita, sic multiplicantur propria. Non ergo proprium logicum est solum quod vocatur proprie proprium, quod convenit omni, soli, et semper, sed hoc etiam est proprium logicum, quod convenit omni et non soli, sicut esse bipedem: et id quod convenit soli speciei etsi non omni individuo ejusdem speciei, ut esse medicum, vel agricolam, vel navigatorem, per artem medicinae, vel agriculturæ, vel navigationis disciplinam: et etiam quod convenit omni et soli, sed aliquando et non semper, sicut hominem in senectute canescere, vel albescere senem, aut in processu temporis ætatis nigrescere, et cygnum in ultimo ætatis albos omnes dentes habere, et hujusmodi multa inveniuntur. Propter quod Aristoteles tripliciter assignat proprium. Proprium igitur quando, et proprium ad aliquid, et proprium simpliciter: quia proprium ad aliquid duo comprehendit, scilicet quod convenit omni, sed non soli, et quod convenit soli, sed non omni: et secundum hanc intentionem proprii est unum de quinque universalibus, et prædicatur de specie non essentialiter, quod respondetur ad questionem factam per quale, et non de genere, sed de specie. Interrogatis enim nobis quid sit Socrates, convenienter respondemus, quod homo est: rursus autem interrogatis nobis, qualis homo sit Socrates, vel qualis species animalis, convenienter respondemus, quod est risibilis, vel bipes, vel medicus, vel canus.

Attendatur quod proprium prout est universale prædicabile illo modo, cadit in modum prædicandi accidentis, quia accidens prædicatur ut commune : quia ex communibus causatur uni speciei et alii, et ex communi uni individuo et alii, et non causatur ex principiis adæquatis speciei secundum naturam illius speciei, quam Subfcientia habet in propria materia. Illa enim prinmodorum proprii. cipia aut sunt adæquata omnino principiis proprii, aut sunt excessa a principiis pro-

prii, vel excedentia proprii principia. Si sunt adæquata : aut sunt intransmutabilia, propter hoc quod se tenent ex parte speciei : aut transmutabilia, propter hoc quod se tenent magis ex parte materiae. Et siquidem sunt adæquata principiis speciei et intransmutabilia : tunc manat ex illis proprium quod convenit omni et soli et semper, et convertibiliter prædicatur de specie, sicut risibile de homine. Si autem transmutabiliter adæquata : tunc aut est transmutatio ex necessitate natura : aut est per voluntatem vel appetitum animæ. Et si per necessitatem natura : tunc est proprium quando, quod convenit omni et soli et non semper. Si autem non est per necessitatem, sed per appetitum animæ : tunc est proprium ad aliquid, et non semper, illud scilicet quod convenit soli et non omni, et est proprium ad illa ejusdem speciei quibus convenit, et non ad alia ejusdem speciei quibus non convenit. Si autem principia speciei excedentia sunt principia intrinseca proprii, tunc convenit soli et non omni. Si vero e converso principia speciei excedantur a principiis essentialibus proprii, tunc erit proprium quod convenit omni, sed non soli.

Oportet enim scire, quod principia speciei substantiae sunt : quia species est substantia quae ex principiis speciei fit : non autem fit substantia ex non substantiis, et ideo principia speciei necessario substantiae sunt. Cum autem proprium sit de natura accidentis, quod non est pars esse substantialis, relinquitur quod principia suæ essentiae essentialiter ipsum constituentia sunt accidentia : hæc tamen principia proprio essentialia causantur ab illis principiis quae sunt speciei substantialia. Cujus exemplum dat Avicenna satis conveniens : ex hoc enim quod homo est animal rationale, vel intellectuale per principia homini essentialia, sequitur quod sit admirativus de visis et auditis, et quod vehementis sit caloris et spiritus ad faciem, ubi sunt sensus perceptivi protensius vel propensiust. Prætenso autem calore et spiritu ad faciem, fit faciei et mem-

<--- Page Split --->

brorum in facie positorum dilatatio. Est igitur aptus natus ad ridendum, etiamsi actu non rideat. Econtra autem si non desiderata sed contraria percipiat, sequitur ad cor caloris et spiritus retractio et cordis constrictio, cujus constrictionem sequitur faciei constrictio et cerebri, quo constricto et per panniculos cerebri compresso sequitur hujus lacrymabilis expressio distillans per poros cerebro continuatos, per venas et nervos, et tunc fluit per oculos, per nasum et os, quod est esse flebile. Quas proprietates non possunt participare animalia, quae hujusmodi prudentiam et admirationem de apprehensis habere non possunt. Proportionabiliter autem est in aliis propriis, quae propria sunt quando et ad aliquid, ut facile patet cuilibet principia speciei in materia intuenti per modum qui paulo ante dictus est.

Ex hoc autem solvitur difficultas quam quidam induxerunt dicentes, quod si proprium manet ex principiis speciei, principia autem speciei substantiae sunt, ex substantiis non fit non substantia : ergo patet, ut videtur, quod proprium sit substantia. Ad hoc autem si dicatur, quod duplicia sunt principia : quaedam essentialia proprio, quae sunt habitudines principiorum per speciem constituentium, et haec sunt accidentia. Sunt etiam principia remota, quae sunt essentialia speciei, et haec sunt substantiae, et sunt principia istorum quae sunt principia essentialia proprio. Adhuc autem concludere videntur quod intendunt per propositionem hanc, quod quidquid est principium principii est principium principiati : et si principia speciei sunt principia principiorum proprii, tunc sunt etiam principia proprii : et tunc videtur sequi idem quod prius. Est autem solutio hujus, quod quamvis eadem sint principia speciei et principia proprii, non tamen eodem modo : sed per habitudinem actus ad potentiam sunt principia speciei, et per habitudinem essentiae totius ad actus vel passiones consequentes naturam speciei in materia sunt principia proprii : et ideo non oportet quod sit proprium

substantia, quia talis habitudo consequitur esse perfectum, et ideo est de accidentalibus. Sed ad hoc objiciunt fortius dicentes, quod cum prædicatur proprium de specie, sicut cum dicitur, homo est risibilis, in ista propositione subjectum est de ratione prædicati, ut dicit Aristoteles : est igitur subjectum in intellectu acceptum et clausum in prædicato : quod enim secundum intellectum conceptum est et clausum in alio, per se et essentialiter convenit illi : ergo idem est essentiale principium illius, et quod per se et essentialiter est principium alicujus est de essentia ipsius. Cum ergo subjectum sit substantia, oportet quod etiam prædicatum quod est proprium sit substantia. Adhuc idem confirmatur sic : cum proprium prædicatur de specie, species est causa proprii : aut ergo est causa per se et univoca, aut per accidens et æquivoca. Si sit per accidens et æquivoca, tunc haec non est per se, homo est risibilis, quod est falsum, quia est in secundo modo dicendi per se. Si autem est per se et univoca causa, sed causa per se et univoca causato dat naturam sui essentiam et nomen : et si dat naturam et essentiam et nomen, est essentialis causa, et quid de essentia prædicati : et sic cum subjectum fit substantia, erit prædicatum substantia, ut videtur, et sic non erit passio, vel proprium, sed species, et sic non erunt quinque universalia, sed quatuor tantum, ut videtur.

Hæc autem faciliter et cito solvuntur si ad memoriam revocentur ea quæ in antehabitis determinata sunt : cum enim subjectum est in ratione prædicati, non est in ratione ejus sicut quid existens de essentia ejus, sed est in eo sicut causa per modum qui est dictus, scilicet aptitudinis consequentis esse subjecti : et ideo non sequitur quod proprium sit substantia sicut subjectum, sed sequitur quod subjectum quod est quid et substantia, sit causa quod talis passio consequatur ipsum, et sit in ipso, cujus inhaerentia in ipso causa est, quod prædicatur de ipso : sed si esset in ipso sicut quid vel esset principium ipsius, tunc

<--- Page Split --->

bene sequeretur id quod conclusum est. Id autem quod objicitur de essentiali, dicendum quod essentiale dupliciter dicitur: est enim essentiale quod est quid essentiae, et de hoc verum est quod probat objectio. Est iterum essentiale quod est causa non derelinquens essentiam, cum tamen non sit quid essentiae, et de hoc non est verum. Hoc modo subjectum est essentiale praedicato et conceptum in ipso, quando proprium de specie praedicatur, et generaliter propria passio de subjecto: tale ergo est proprium quod quartum est inter quinque. Sic ergo proprium est universale.

Quamvis proprium et universale secundum rationem nominum proprii et universalis repugnare videantur, quia proprium est quod uni soli convenit, universale autem quod convenit multis. Sed ad hoc est dicendum, quod quamvis proprium conveniat soli, hoc tamen solum est species communis, quae est in multis potentia, vel actu, vel simul actu et potentia: et quamvis sic soli conveniat, tamen est in multis et de multis, in quibus et de quibus est illud solum cujus ipsum est proprium: et hoc non est contra rationem universalis, ut in ante habitis in tractatu de universalibus in communi determinatum est. Attendendum est enim, quod vere proprium est, quod convenit omni et soli et semper, et conversim praedicatur de illis: et per respectum ad illud accipiunt alia propria, scilicet illud quod convenit soli, sed non omni, aut omni, sed non soli, aut omni et soli, sed non semper. Diffinitio autem convenit omni et soli semper, sed est quid, sed non quale. Praedicationem ergo universalis habet proprium, quanquam individua propria non habeat, ut dictum est.

Ideo contra hoc quidam objiciunt dicentes, quod si hoc universale quod est proprium, non habet particulare, ergo non habet particulare, nisi per aliquid: si autem non habet particulare nisi per aliquid, cum universale dicatur ad particulare, videtur sequi quod non est universale nisi per aliquid: quod autem non est

universale nisi per aliquid, est universale per accidens: proprium ergo non est universale nisi per accidens, et sic non quinque sunt universalia per se, quod est falsum. Sed ad hoc dicendum est, quod proprium revera praedicatur de specie cujus est proprium, immediata praedicatione. Sed, ut dictum est, respicit speciem prout est in materia et particulari, ideo praedicatio ejus per se refertur ad particularia: et sic per se et non per accidens est universale.

Si autem dicatur quod duorum universaliquam quorum unum sub altero non continetur, non debent esse eadem particularia: sicut diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, etiam ita debent esse diversa individua. Dicendum quod est verum de generibus et speciebus: sed de universalibus sic est, quod plura eorum referuntur ad invicem sicut genus ad speciem et species ad genus, et similiter differentia refertur ad utrumque illorum, et sic etiam proprium refertur ad speciem: et ideo possunt habere individua eadem, non tamen eodem modo. Alius enim modus individui est hoc animal, et hic homo, hoc rationale, et hoc risibile: quamvis per suppositum omnia haec eadem sint, est enim Socrates hoc animal, et hic homo, et hoc risibile. Et si individuum formaliter accipiatur, tunc formaliter diversa sunt individua, sicut diversa sunt universalia. Sed in hoc est differentia, quod hoc animal non habet esse hoc rationale per hoc quod est hic homo, sed per se: sed hoc risibile habet esse hoc risibile per hoc quod est hic homo, quia risibile principiatur ab homine sive ab hominis specie, animal autem et rationale ab homine non principiantur, sed potius principia sunt hominis. Hoc igitur est quod intendimus de proprio secundum logicam intentionem.

<--- Page Split --->

CAPUT II

De diffinitione proprii et explanatione portium ejus.

Hoc autem totum facile patet si considerentur dicta antiquorum in proprii divisione. Proprium Peripatetici quadrifariam dividunt : quadrifariam autem divi-, dere est quatuor modis fari, quia divisio ejus est multipliciter data. Quod, non est omnino æquivocum, nec est pure univocum, sed plurium convenientium in uno nomine relatorum ad unum, cui principaliter et perfecta ratione convenit ratio nominis. Nam dicitur proprium quod soli alicui convenit speciei, et si non omni convenit individuo ejusdem speciei, tamen erit proprium quia manat de substantialibus principiis speciei, quamvis principia essentialia proprii non adæquantur principiis speciei, et per transmutationem voluntariam referuntur ad principia speciei : et hoc modo medicum esse vel geometram proprium est homini, et est proprium ad aliquid suæ speciei. Et est proprium, quod omni individuo speciei accidit, sed non soli accidit speciei, eo quod principia proprii excedunt propria principia speciei, quamvis non excedant omnia principia ipsius : quemadmodum proprium est homini esse bipedem. Et est proprium, quod convenit soli speciei et omni individuo ejusdem speciei per aptitudinem naturae communis, quamvis per accidens impediatur in aliquo, sed non convenit semper, sed aliquando, ut canescere in senectute. Cum enim homo habeat cerebrum maximum respectu sui corporis et humidissimum, quod non terminatur nisi quamdiu calor naturalis fuerit fortis, necesse est, quod procedente ætate frigescente calore resolvente ipsum, et non dirigente, nec terminante ipsum, putrescere incipiat : et tunc canescit et albescit secundum naturam. Quamvis hoc per accidens impediatur in his in quibus est subtile et pingue humidum facile per

modicum calorem terminabile : propter quod qui molles et subtiles pilos habent, aut non canescunt, aut tarde : mollities enim et subtilitas pilorum, signum est subtilis et pinguis humidi, et hoc est proprium quando. Est etiam proprium quod omni convenit individuo speciei, et soli speciei, et semper convenit, eo quod principia proprii adæquantur penitus principiis speciei et immobiliter manant ex ipsis : et hoc est proprie proprium : sicut risibile convenit homini per aptitudinem naturae hominis, etiam quando non ridet secundum actum et operationem usus, dicitur esse risibile, non quod actu rideat, sed quod aptus natus ad ridendum est, et hoc modo equo convenit esse hinnibilem, et asino esse rudibilem, et bovi esse mugibilem : et sic sua propria habet quodlibet animal, et etiam quælibet specierum, quamvis nomina propriorum non sint posita, propter hoc quod nobis sunt incognita.

Dicimus tamen quod species et res sub speciebus contentæ multas habent operationes non a qualitatibus activis et passivis quæ sunt in ipsis, sed a tota specie, sicut scamonea dicitur purgare choleram, et saphyrus tremores et antraces pellere : et hoc dicitur esse eis proprium. Hæc autem sic dicuntur proprie propria, quoniam etiam convertuntur etconversim prædicantur de specie universaliter : quidquid enim est equus, est hinnibile, et quidquid est hinnibile, est equus.

Attendendum est, quod quamvis risibile sit proprium hominis, tamen risibilitas non est ejus proprium, quia proprium est universale prædicabile : risibilitas autem de homine prædicari non potest, sicut nec prædicatur in differentia rationalitas, sed prædicatur rationale. Et hujus causam dicit Avicenna satis convenientem : quia cum universale notio sit totius ejus de quo prædicatur, et dicat ipsum totum vel secundum potentiam vel secundum actum vel secundum naturalem potentiam consequentem ipsum in eo in quo est, sic di-

<--- Page Split --->

cit totum proprium. Taliter autem totum non potest significari per abstractum, sed significatur per concretum. Oportet enim universale concretionis more significari per nomen.

Quamvis enim sic quatuor universalia quae sunt genus et species, differentia et proprium, concretionis modo significari habeant, non tamen propter hoc sunt de nominativa, sed sunt totius esse nomina nomen et rationem dantis ei de quo praedicantur: quod non faciunt denominativa, quia ista non sunt nisi vel essentiala ejus

de quo prædicantur, vel ex essentialibus principiis manantia : denominativa autem formantur ab aliena natura, quæ per causam non essentialem, sed infinitam esse habent in subjecto, et ideo non essentialiter, sed denominative possunt prædicari : sicut cum dicitur, homo est albus vel niger vel aliquid hujusmodi. Hæc autem in doctrina prædicamentorum habent determinari. Talis ergo est intentio proprii apud logicos, et talis est divisio ipsius. De proprio ergo hæc dicta sufficiant.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VII

DE ACCIDENTE.

CAPUT I

De differentia proprii et accidentis prout accidens est quintum prædicabile.

Antequam de assignationibus accidentis tractemus quibus Antiqui accidens descripserunt, oportet nos de differentia proprii et accidentis secundum quod est unum de quinque universalibus' determinare. In hoc enim Avicenna dicit antiquos qui de quinque tractaverunt universalibus esse diminutos, qui descriptiones accidentis posuerunt antequam distinguerent in qua significatione accidens accipitur, secundum quod est unum quinque universalium. Cum enim omne quod est sit substantia, vel accidens, ut dicit Aristoteles, et proprium propter hoc quod consequitur esse completum speciei sit accidens, videbitur de necessitate, quod proprium sit accidens. Et sic si accidens sumitur pro omni eo quod non est substantia, videtur quod proprium non sit divisum ab accidente, et universalia non sunt quinque, sed quatuor tantum.

Adhuc autem proprium non potest dici essentiale speciei : quia ex quo proprium sequitur totam compositionem speciei, et completum esse ipsius, species intelligitur sine proprio : et cum non sit essentiale speciei, erit ut accidentale speciei, et sic est in natura sicut accidens : et cum in comparatione ad proprium subjectum sit accidentale, totum ponetur in naturam et essentiam accidentis : non ergo erit in aliqua consideratione nisi accidens, et sic

iterum sequi videtur, quod non sint quinque universalia, sed quatuor tantum. Si autem aliquis dicere velit, quod duplex est comparatio accidentis ad subjectum : idem enim accidens comparatur ad subjectum ut ad substantiam tantum, et hoc est accidens : aut comparatur ad subjectum non ut ad subjectum, sed ad causam, et hoc emanat de principiis subjecti, et est proprium subjecto, et sic differt proprium ab accidente. Hoc stare non potest : quia omne accidens, ut dicit Aristoteles1, causatur a substantia et stabilitur et ordinatur ab ipsa, et sine ipsa est fluens et indeterminatum : et sic sequeretur quod omne accidens sit proprium, et sic iterum sequeretur, quod non essent nisi quatuor universalia, scilicet genus, differentia, proprium, et accidens. Hoc etiam probatur ratione : quia omne quod secundum ordinem naturae est prius aliquo, est causa ad illud, ut determinatur in libro Causarum, et in libro fontis vitae : non potest autem negari quin ordine naturae substantia sit ante accidens : accidens ergo sic comparatur ad substantiam sicut ad subjectum et ad causam. Hoc autem etiam dicit ratio nominis substantiae quae dicitur a substando, eo quod accidenti substet ut subjectum et causa.

Adhuc accidens dividitur in accidens 3. argumentum. separable, et inseparabile. Inseparabile autem accidens est, quod causatur a principiiis subjecti : proprium autem est accidens a principiis subjecti causatum. Videtur ergo quod proprium sit pars acci-

<--- Page Split --->

dentis, et in minori ambitu communitatis quam accidens.

  1. argumenAdhuc Avicenna quaerit, quid vocatur accidens, quando accidens dicitur unum quinque universalium? Si enim accidens dicitur id cujus tota natura est accidens, ut color, vel albedo : cum talia sint et genera et species et differentiae et propria, videtur quod quinque universalia non differant re, sed modo tantum, ut videtur. Postea talia quaedam sunt modum tantum quemdam dicentia, sicut cum dicitur, corpus est creatura, vel non creatura, vel factum, vel aeternum : tunc talis praedictio nihil de subjecto praedicaret, nec talis praedictio posset reduci ad aliquem modum praedicationis quinque universalium. Si autem talis natura non dicitur accidens, sed accidens vocatur denominatum ab accidente, ut album, tunc accidens est idem quod accidentale, quod omnino falsum esse videtur, quia accidentale dicit plus quam accidens, et dicit subjectum quod non est de essentia vel natura accidentis.

  2. argumenAdhuc quaeritur de comparatione hujus universalis quod est accidens ad individua de quibus praedicatur. Si enim non habet propria individua, sed habet individua substantiae, tunc videtur quod non sit proprie et per se universale. Si autem habet individua propria et per se non ab alio universali : tunc sequitur quod cum omne universale habeat esse completum et perfectum quando est in su's individuis, quod accidens completum esse habeat et perfectum, quando est in suis individuis, ut album in hoc albo : et sic accidens completum esse habere potest sine substantia, quod omnino est impossibile.

Restat ergo quaestio, quid sit accidens secundum quod est unum quinque universalium secundum Avicennam et Alfarabium ?

Solutio. Ad haec et similia non est difficile respondere si bene revocentur ad memoriam, quae in tractatu primo de universalibus dicta sunt. Dictum est enim quod omnia ista quinque quantum ad commu-

nem modum praedicandi de pluribus universalia sunt, ita quod sunt in multis et de multis, et quod non æquivoce prædicantur de multis in quibus sunt, et quod suis particularibus dant nomina sua et rationem, ita quod unumquodque suo particulari nomen suum dat et rationem, genus scilicet ut genus, species ut species, differentia ut differentia, proprium ut proprium, et accidens ut accidens : sicut album dat nomen et rationem suam secundum prædicationem accidentis huic albo, de quo prædicatur ut accidens, et cui accidit sive inest ut accidens.

Et quod quaeritur de differentia proprii Quomodo differunt posset reduci ad aliquem modum praediproprium et accidem universalia praedicabilia de suis subjectis, quod est quantum dicendum quod differunt in hoc quod praedicabile. proprium est accidens manans de principiis essentialibus speciei, et maxime proprie proprium, cujus principia principiis speciei immobiliter sunt adæquata, quemadmodum in tractu de Proprio dictum est. Sunt autem sub principiisspeciei principia substantialia individui componentia ipsum, sicut talis anima, et tale corpus, et talis complexio, et talis membrorum compositio, et talis habitudo, et hujusmodi, ex quibus oritur et manat accidens individui, quod secundum quod totum esse significat, et est notiototius sub esse talis accidentis, prædicabile de ipso est, nec idem est ipsi : et hoc sub hoc communi, quod est universale prædicabile de inferioribus, specialem dicit modum prædicandi, qui non est aliquis aliorum quatuor modorum, et ideo ipsum est universale quintum, et ideo etiam vocatur accidens in dividui, cum proprium dicatur accidens speciei propter causam quae sæpius dicta est : et ideo defi cerent prædicabilia nisi apponereturaliis quatuor prædicabile accidens. Ideo etiam dicitur accidens commune, quia talis habitudo principiorum communiter in diversis generibus et speciebus particularium invenitur. Ideo etiam vocatur accidens infinitum, quia principia stantia non sunt, sed mobilia motu per accidens, qui in

<--- Page Split --->

omnibus est et infinitus. Et ideo etiam dicitur accidens per accidens, quia talia principia essentialia individuis non sunt determinate de intellectu accidentis, ita quod concipiatur in ratione diffinitiva accidentis sicut determinata subjecta, quemadmodum concipitur determinatum subjectum in diffinitione accidentis per se. Tale ergo universale praedicabile de multis per hoc quod notio totius est sub esse accidentali hujus accidentis (ut dicit Alfarabius) est universale quintum quod vocatur accidens. Et quia nullum abstracte significatum potest esse notio totius subjecti secundum quod est sub esse substantiali vel accidentali, propter hoc accidens in solo genere accidentis signatum, ut color, vel albedo, non potest esse universale sic praedicabile ut accidens, quamvis possit esse universale ut genus, vel species, vel differentia, vel proprium. Quod dicit Avicenna, quod accidentale hic accidens vocatur, quando accidens quintum universale dicitur esse, quamvis etiam hoc subjectum dicat et accidens, quae sunt diversarum naturarum non ad idem ordinatarum, ut potentia et actus, tamen non praedicatur nisi secundum esse accidentis, quod habet in subjecto, et ideo totum praedicatum vocatur accidens.

Et secundum hoc non est difficile respondere quae objiciendo inducta sunt. Quando enim dicitur quod omne quod est, aut est substantia, aut est accidens: hoc verum est secundum quod substantia est ens per se, et accidens est ens per aliud in alio: haec enim divisio reducitur ad hanc quae est, quod omne quod est, aut est per se ens, aut non per se ens, quae dividuntur per affirmationem et negationem: et sic proprium, ut dicit Boetius, est de genere accidentium. Secundum autem quod sunt diversi modi entis per se, secundum quos variatur praedicatum substantiale in quid et in quale, sic sunt diversi modi entis in alio et per aliud, secundum quos variatur modus praedictio-

nis sive praedicabilis accidentalis. Quoddam enim est in alio et per aliud, ita quod principia ejus sunt adaequata isti, et immobiliter sunt in ipso: et hoc habet modum proprii quod simpliciter est proprium, quia proprium quando et proprium ad aliquid deficiunt a proprio simpliciter : et ideo accipiunt secundum aliquid modum accidentis. Propter quod dicit Aristoteles 1 quod nihil prohibet accidens fieri proprium quando, et ad aliquid. Unde talia sunt accidentia aliquid convenientiae habentia cum proprio.

Ad hoc quod dicit, quod accidens per se Ad secundum argumentum. non est essentiale subjecto, eo quod subjectum secundum esse perfectum natura et intellectu est ante illud. Dicendum quod quidem verum est, quod proprium non est essentiale speciei et subjecto de quo praedicatur: nec hoc dictum fuit, sed potius e converso, quod subjectum per principia universalia specificata est essentiale proprio, quia subjectum est in ratione proprii, et non proprium in ratione subjecti: nec dicitur subjectum essentiale proprio sive per se accidenti, quia sit aliquid de natura praedicati, sed quia est causa ipsius a qua fit et in qua fit secundum esse: et ideo dicitur essentiale sibi sicut non derelinquens ipsum actu et intellectu, et non sicut conceptum ut quid: vel quale essentiale ipsius, sicut genus et differentia componuntur in intellectu speciei. Hoc autem modo substantia non se habet ad accidens commune sive ad accidens per accidens, sed habet se tantum ut terminus ad quem terminatur esse accidentis sine quo fluidum et incertum est accidens, et sicut fundamentum quo fundatur: et hoc habet substantia ut substantia est, et non ut haec substantia vel ista, et ideo non per se accipitur in ratione sive diffinitione accidentis. Et ideo haec non est per se, sed per accidens, cum dicitur, homo est albus: quamvis haec sit per se, homo est risibilis. Cum enim dicitur homo est albus, notatur hominem subjectum esse

<--- Page Split --->

fluxus albedinis, et illud in quo fundatur album, ut sit albedo in ipso, et subjectum non dicat causam quare accidens sit tale in ipso. Cum autem dicitur homo est risibilis, homo dicit causam quare risibilitas sit in ipso, et ideo diversus est modus praedicandi hic et ibi.

Ad hoc autem quod dicitur de accidente separabili et inseparabili, quod unum comparetura d subjectum ut ad subjectum tantum, alter autem comparetur ad subjectum ut ad subjectum et ad causam, et sic proprium sit pars accidentis: Dicendum quod quamvis accidens inseparabile comparetur ad subjectum ut ad causam, tamen non sequitur quod proprium sit pars accidentis. Comparatur enim proprium ad subjectum quod est species per principia incorruptibilia et immobilia, ut saepius dictum est: accidens autem inseparabile comparatur ad principia individui quae sunt mobilia et corruptibilia ut ad complexionem hanc vel ad compositionem hanc facientia, quamvis propter aliquam causam non mutetur subjecto manente, sicut nigredo ad Æthiopem, ut dicit Aristoteles 1, quia semen in matrice decoquitur decoctione forti, et ideo resolvitur humidum clarum, et remanet nigrum terrestre et non clarum. Et cum alia sit comparatio proprii et insepararabilis accidentis ad subjectum, patet quod proprium non est pars accidentis, nisi forte proprium quando, et ad aliquid, quae sunt simpliciter de natura accidentis, et secundum quid propria, ut dictum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, quid hic dicatur accidens, jam patet responsio in supradictis. Quod autem quaeri posset, quae differentia sit accidentis et accidentalis, ex quo accidens hic dicitur accidentale, ut dicit Avicenna, solvendum est per eumdem Avicennam dicentem, quod accidens dicitur per oppositionem ad substantiam: accidentale autem denominatum est ab accidente et ratione esse accidentalis quod habet praedicatum, et non ratione esse

substantialis quod habet subjectum : et ideo dicit quod album non dicit albedinem, sed rem album sub esse albedinis designatam. Et hoc quia in praecedentibus determinatum est universale non praedicari nisi per hoc quod est notio totius esse sui subjecti, hoc saepius dictum est.

Ad hoc autem quod de individuo hujus universalis quaeritur: Dicendum quod (sicut alia) quaedam propria habet individua: quia aliter non esset per se et univoce universale sicut alia: et hoc verum est, quod universale ut universale non habet perfectum esse secundum actum et naturam, nisi in suo particulari: et sic hoc album dat perfectum esse albo in universali designato. Sed ex hoc ulterius non sequitur, quin hoc accidentale esse dependeat ad substantiam, ut ad terminum sui fluxus, et sui esse fundamentum, et sic indiget individuo substantiae. Et hoc ideo, quia est universale quod est accidens, et in quantum universale habet individuum. Et in quantum hoc universale quod est accidens, indiget individuo substantiae, sicut et de proprio dictum est in antehabito tractatu: propter enim talem diversum modum praedicandi diversum est ab illis hoc universale. Sic igitur secundum Peripateticos posteriores determinandum est de intentione accusantis, antequam procedatur ad assignationes accidentis. Propter quod Avicenna Porphyrium redarguit, quod omissa determinatione accidentis, cujus intentio nota non erat, statim processit ad descriptiones ipsius.

CAPUT II.

De prima assignatione accidentis data a Porphyrio.

Assignationes accidentis data a Porphyrio et ab aliis Peripateticis, multipliciter dicuntur esse vitiosae et reprehensibiles, et dicta de accidente prout universale est ab Avicenna et Algazele et Alfarabio

<--- Page Split --->

et Jacob filio Alehindi, minus veritatis habere, et esse multipliciter imperfecta, in quibusdam non vera, et in quibusdam imperfecta, et in quibusdam ad rem non pertintentia.

Quod enim dicunt antiqui in prima accidentis assignatione, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem, debuit esse generis. Debuit ergo dici quod accidens est universale. Universale enim quinque generibus est pro genere. Adhuc addi debuit differentia contrahens ad praedicabile, quod est accidens, et separans ipsum ab aliis in modo de pluribus praedicandi : ut diceretur sic, accidens est universale praedicatum de pluribus non essentialiter, sed in quale et non in quid : hoc enim esset quare adest vel abest ei de quo praedicatur praeter subjecti corruptionem. Adhuc sicut abest praeter subjecti corruptionem, ita abest praeter subjecti constitutionem, motus enim secundum accidentia, sicut dicit Aristoteles 1, est de subjecto ad subjectum eodem subjecto remanente et salvato sub utroque terminorum motus : et haec est causa quare adest et abest praeter subjecti de quo praedicatur corruptionem.

Dicit etiam Avicenna vitium esse in hoc quod secundum hanc assignationem accidentis dividunt accidens in accidens separabile, et inseparabile: dicentes quod dormire vel sedere est separabile accidens, nigrum vero esse corvo et Æthiopi inseparabiliter accedit. Et si objiciatur quod hoc oppositum esse videtur ei quod dicitur in assignatione accidentis, quia si eidem adest et abest praeter subjecti corruptionem, tunc omne accidens videtur separabile et nullum inseparabile subjecto manente. Dant responsionem valde calumniosam dicentes, quod accidens separabile est a subjecto secundum intellectum, quia potest subintelligi corvus albus et Æthiops nitens candore sive colore : nitens autem color non est nisi albus. Hæc autem responsio valde videtur debilis, quia separabile se-

cundum actum, et separabile secundum opinionem vel intellectum, sunt separabilia æquivoce et talia in assignationibus diffinitionum poni non debent.

Adhuc autem falsum videtur quod dicunt, quod præter subjecti corruptionem possit intelligi corvus albus et Æthiops nitens candore : nigredo enim comparatur ad corvum et ad Æthiopem, ut ad subjectum et ad causam substantialem materiae et subjecto corvi et Æthiopis : et ideo manente corvo secundum quod corvus est, non potest intelligi corvus albus, ut videtur : quia corvo posito ut subjecto, ponitur causa nigredinis, et posita causa nigredinis non potest intelligi quod albedo insit corvo : vitiosa igitur, ut videtur, talis accidentis assignatio est : et hæc omnia concedit Avicenna.

Adhuc autem etiam falsum videtur : quia mors accidit homini, et combustio domui : et neutrum illorum adest præter subjecti corruptionem : adhuc autem generatio. Sic ergo Arabes Philosophi hanc Porphyrii accidentis reprehenderunt descriptionem.

Ad hoc quidam Latinorum finxerunt solutio primus. quam responsiones, quas quia deliramenta reputo, de eis nullam faciemus mentionem. Est autem veritas de his quae Antiqui dixerunt, quod accidens est quod abest et adest præter subjecti corruptionem. Ex prima enim universalis divisione in quinque universalia subintelligi volunt universale, ut sit sensus. Accidens est universale, quod de subjecto prædicatur non essentialiter, et ideo potest inesse subjecto eidem, et abesse ab eodem : nec oportuit ponere, quod per divisionem a quolibet subintelligi poterat. Similiter dixerunt de hoc quod dicitur de modo prædicandi non essentiali : hic modus intelligitur ex determinatis in aliis, quæ omnia essentialiter prædicantur secundum primum vel secundum modum dicendi per se, sicut in ante habitis dictum est. Et cum solum accidens residuum sit inter

<--- Page Split --->

universalia et ultimum, eo quod minus habet de ratione prædicabilis, relinquebatur quod non essentialiter prædicaretur, et sic indifferenter ad affirmandum et negandum habet se ad suum subjectum, quod adest et abest eidem subjecto, subjecto eodem remanente incorrupto : quod non convenit alicui aliorum universalium quae se non habent ad subjecta de quibus prædicantur modo affirmando et modo negando : quia ipsa insunt subjectis actu et intellectu, vel subjecta insunt ipsis prædicatis secundum intellectum, quod non inest subjecto accidentis, nec etiam prædicato.

Quod autem subjungitur de divisione accidentis, ratio est ut ostendatur assignatio vera de utroque accidente. Et de separabili quidem planum est quod dicitur. De inseparabili etiam verum est, quia docet Aristoteles quod alteratio est, quando eodem manente subjecto motus fit in suis passionibus : motu jautem facto secundum inseparabile accidens non potest negari quin sit motus alterationis et non substantiae : oportet igitur quod maneat idem subjectum salvatum secundum esse substantiale : quia aliter motus esset aut de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum : et haec est necessitas quae compulit antiquos dicere, quod secundum inseparabilia accidentia prædication est accidentis, quod adest et abest præter subjecti corruptionem. Est enim constitutio subjecti duplex, scilicet secundum esse simpliciter, et secundum esse talis vel talis complexionis. Secundum esse simpliciter constituitur solis principiis substantiae quae sunt forma et materia ad speciem vel ad individuum speciei determinata. Secundum autem esse talis vel talis complexionis constituitur ex qualitatibus principiorum substantialium et non ex ipsis principiis. Cujus signum est : quia si ovum corvi accipiatur, et argento vivo in humore viscoso sicut est unguentum anseris vel cati

(quæ fridiga sunt animalia) circumliniatur, et nidus in frigidissimo sit loco, sicut in summis montibus frigidis, erit ex ovo corvus albus, et aliquando erit albus ex sola loci frigiditate: et hoc non esset nisi principia substantialia a talibus accidentibus essent separabilia. Est enim manifestum quod Æthiopis in locis frigidis paulatim albescit propter eamdem causam.

Quod autem obiicitur, quod talia inseparabilia ad subjectum comparantur ut ad causam : et hoc est, quia subjectum ibi cum substantia et principiis substantiae talem in ratione et in nomine suo designant complexionem. Si autem subjectum sine tali complexione supponatur, tunc manente eodem subjecto adest et abest accidens. Et quod dicit separationem secundum opinionem vel intellectum, et separationem secundum actum esse in æquivocis, dicendum quod verum esset, nisi separabilitas illa non esset nisi in anima et non in subjecto : ille autem intellectus refertur ad rem, ut dictum est : et ideo non est peccatum æquivocationis.

Ex hoc patet solutio ejus quod objici potest, quod ita etiam subjectum proprii potest intelligi sine proprio, et sic separari secundum intellectum posset istud quod est proprie proprium. Quia patet quod hoc non est verum : quia proprium dependet per substantialia principia ad speciem. Et ideo intelligi non potest sine specie, quia species est in intellectu proprii, ut prius dictum est.

Quod autem contra assignationis illius veritatem objicitur de morte et combustione : dicendum quod deliriumentum est in veritate quod dicunt Latini, quod et post combustionem domus adhuc intelligatur : hic enim intellectus penitus est contra rei naturam. Quod etiam dicatur quod adhuc remanet in elementis mortuus vel in prima materia, absurdissimum est : quia yle, ut dicit Aristoteles 1, sub-

<--- Page Split --->

jectum est generationis et corruptionis, et non motus illius qui est secundum accidentia : illius enim motus subjectum est subjectum in forma substantiali salvatum secundum Aristotelis doctrinam.

Unde dicendum quod mors mortuo non est accidentale, nec etiam combustio combustibili domui, quinimo et perse et essentiale est, hoc mortuum in esse substantiali interiit, et combustum interiit 1, sicut hoc decollatum per se interiit vel interfectum interiit secundum interfetionem : mors enim est dissolutio principiorum vitae substantialium in eo quod mortuum non est, et combustio dissolutio principiorum continentium figuram domus : tale ergo prædicatum, mortuum non est, vel combustum non est, per se et essentialiter est in subjecto, et ideo inter accidentalia computandum non est : accidens enim de quo intenditur hic, non est id quod dividit ens cum substantia, sed est idem quod accidentale prædicatum, quod est accidentalis notio sive designatio.

Et si objiciatur quod tale accidens est fluxibile et corruptibile, et ideo universale non potest esse, quia universale est incorruptibile, Dicendum quod accidens ut hoc accidens vel illud in hac materia vel alia acceptum est corruptibile et fluxibile: sed ut abstractum ab hoc et illo in universali acceptum, est per rationem incorruptibile, sicut et alia universalia. Sic enim salvatur dicta assignatio Peripateticorum.

CAPUT III.

De secunda et tertia assignatione accidentis data a Porphyrio.

Sic autem assignata accidentis descriptione per modum inhaerentiae subjecto de quo prædicatur, aliam etiam induxerunt accidentis assignationem penes causam inhaerentiae sumptam, dicentes quod accidens est quod contingit eidem inesse

vel non inesse. Sic enim intelligitur quod dicunt, quod contingit eidem inesse et non inesse, ut contingens sit ad utrumque. Contingit enim inesse quod non habet sua inhaerentiae causam essentialem : et contingit eidem non inesse quod non habet essentialem causam quae impediat quod non insit : et est conveniens omni accidenti, etiam inseparabili, sicut nuper ostensum est : principia enim quae in sub-jecto accipiuntur et sunt accidentis inharentis principia, contingentia et non essentialia sunt principia, et ideo quidquid ex talibus principiis contingit inesse, contingit etiam non inesse contingenter mutatis principiis. Et haec assignatio separat hoc prædicatum quod est accidens ab omnibus aliis. Genus enim prædicatum est quod essentialiter inest ei de quo prædicatur, ut ens de ratione ejus de quo prædicatur. Similiter differentia tale est prædicatum, et eodem modo species : proprium autem non inest nisi per intellectum speciei in propria. Solum autem accidens per contingentem causam dicitur inesse, et per contingentem causam dicitur non inesse : propter quod etiam minime habet de ratione prædicationis, et per consequens minime habet de ratione universalis : quamvis forte de pluribus prædicetur quam genus, vel species, vel proprium, vel differentia. Est tamen universale et prædicabile quod contingit totum et sub esse tali accidentali designatur : et ideo nomen tale (esse totius subjecti designans) notio est ipsius, ut idem prædicatur de subjecto.

Propter quod etiam tertiam induxerunt tertia diffaccidentis assignationem dicentes, quod nito acciaccidens est quod nec genus, nec species, nec differentia, nec proprium sit, semper autem subjecto inest subsistens. Quam diffinitionem non satis rationabiliter reprehendit Avicenna dicens, quod hoc quod apponitur, semper autem subjecto inest subsistens : omnino otiose apponitur, et contra intellectum eorum quae in aliis assignationibus dicta sunt. Otiose quidem,

<--- Page Split --->

quia cum accidens dicatur quasi cadens, eo quod non sit simpliciter ens, et sit potius entis quam ens, non oportuit ponere quod in subjecto est : non enim proprie est in subjecto, sed est aliquo modo subjecti aliquid potius quam sit, hoc est, esse habeat in subjecto : non enim habet esse in subjecto, sed subjectum secundum quod subjectum habet esse secundum ipsum. Et quod dicitur subsistens accidens, dicit Avicenna nihil significare : sed vox est non significativa, sicut buba, vel bultrix : accidens enim si accidens est, nullo modo subsistit, quia non habet subsistentiam aliquam, sed in subjecto tantum est, ita quod haec determinatio in subjecto determinat rationem essendi vel subsistendi. Et non est nisi secundum quid, quod non nisi in subjecto est, et sic superflue ponitur subsistens : et est sensus, quod accidens est subsistens, hoc est, quamdiu est, in subjecto est : et quando in subjecto non est, tunc non subsistit, nec est.

Haec autem assignatio aliis impugnatur modis : quia eadem ratione posset dici de quolibet aliorum universalium sic, quod genus est quod nec accidens, nec species, nec differentia, nec proprium est, semper autem in subjecto est. Et similiter posset de aliis dici per negationem aliorum. Adhuc autem accidens non semper est in subjecto si adest et si abest praeter subjecti corruptionem.

His autem omnibus et similibus non est difficile respondere, consideratis secundum logicam intentionem universalibus : hoc enim modo accidens praedicatum maxime ab inhaerentia subjecti deficiens est, et ideo per negationem aliorum describitur. Sed est privatio per negationem ha-

bitus, non quod penitus sit privatio, sed quia privationi simileet privationi propinquum, quia privatur inhaerentiae certa causa, et hoc non est in aliis. Quamvis negatio nihil certificet, tamen cum terminatur ad ea quae negat, certificat aliquo modo.

Et quod dicitur, quod non semper est in subjecto: Dicendum quod ista objectio provenit ex malo intellectu illius assignationis: non enim vult dicere, quod simpliciter sit in subjecto, sed potius quod accidens praedicatum subsistens, hoc est, dum est, non habet esse nisi in subjecto, et ideo ad subjectum secundum suum esse semper habet inclinationem, et quando non est in subjecto, tunc non est. Hoc est ergo quod Antiqui de accidente dixerunt, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Dividitur autem in duo, scilicet in separabile, et in insepabile. Dormire separabile accidens est, nigrum vero inseparabile est corvo et Æthiopi, et tamen utrique accidit, potest enim subintelligi corvus albus et Æthiops nitens candore praeter subjecti corruptionem.

Diffinitur autem accidens adhuc sic, accidens est quod contingit eidem inesse et non inesse. Adhuc ergo diffinitur sic, accidens est quod nec genus, nec species, nec differentia, nec proprium est, semper autem subjecto inest subsistens.

Omnibus his ergo universalibus secundum intentionem logicam sigillatim determinatis, quae proposita sunt in enuntiatione superius habita in primo tractatu, dico autem genus, speciem, proprium, differentiam et accidens : dicendum deinceps quae eisdem communia, et quae propriasint.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VIII

DE COMMUNIBUS IN QUIBUS CONVENIUNT ET DIFFERENTIIS QUIBUS DIFFERUNT QUINQUE UNIVERSALIA.

CAPUT I.

De eo in quo communicant omnia quinque universalia.

Omnibus autem quae de universalibus sigillatim dicenda videbantur exsecutis, nunc demum restat dicere de omnibus in quibus conveniunt, et de differentiis in quibus differunt ad invicem. Primum autem dicemus de his quae omnibus simul sunt communia. Dicemus autem quod commune est quidem omnibus simul, quod inest eis de pluribus prædicari. Hoc enim omnibus necesse est convenire, quia universale quod est genus ipsorum, etiam per hoc diffinitur : quia universale est quod est in multis et de multis : in multis autem esse causa est, quod prædicetur de illis, et de multis esse idem est ei quod est de multis prædicari. Hoc autem quamvis omnibus quinque commune sit, differenter tamen convenit eis, quia genus quidem de speciebus suis et individuis generis et speciei prædicatur per hoc quod est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et similiter differentia cum sit generalis, prædicatur de speciebus et de individuis specierum per hoc quod ut quale essentiale est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et quod de differentia ultima convertibili cum specie posset contra hoc objici, jam in tractatu de Differentia determinatum est. Species autem prædicatur de pluribus, quia prædicatur in quid de ipsis quae sub ipsa sunt individuis. Similiter autem et proprium prædicatur de pluribus, quia quamvis de

una sola specie prædicetur, tamen quia species est in individuis ut totum esse individuorum, propter hoc etiam proprium prædicatur de omnibus illis speciei individuis et sic de pluribus prædicatur. Accidens autem etiam de pluribus speciebus et aliquando de pluribus generibus, ut album de cygno, et de nive, et cæteris, et etiam prædicatur de individuis tam generum quam specierum.

Hoc autem et inductione probatur et exemplo : animal enim quod est genus, de homine et de bove prædicatur, quae sunt plures species et de equo : prædicatur etiam de hoc equo, et de hoc homine, quae sunt individua. Irrationale vero quod est differentia vel loco differentiæ divisiva positum, de equo, de bove, et de harum specierum particularibus prædicatur. Species autem specialissima quæ solum species est et non genus, prædicatur de pluribus : prædicatur enim de his quæ sunt illius speciei particularia, ut homo de his qui sunt particulares homines. Proprium vero quod est risibile, prædicatur de homine ut de una sola specie, et prædicatur de his qui sunt particulares homines. Nigrum autem quod est accidens inseparabile, prædicatur et de specie corvorum et de his qui sunt particulares corvi.

Sed differenter se habet in prædicando accidens ad proprium : quia prædicatio proprii per speciem venit ad individua. Prædicatio autem accidentis cum accidens sit in individuo per se, prius prædicatur de individuo, et per individuum venit ad speciem : et hoc quidem est accidens in-

<--- Page Split --->

separabile. Similiter prædicatur moveri de homine et de equo et de eorum individuis quod est accidens separabile. Sed, sicut dictum est, accidens principaliter prædicatur de individuo : secundo vero loco prædicatur de his speciebus quæ continent sub se individua.

Huic autem communitati adducunt Avicenna et Algazel ex ista aliam causam, quae similiter omnibus communis est universalibus : et haec est, quod quæcumque essentialiter prædicantur de prædicato, omnia etiam prædicantur de subjecto : ut si animal ut genus prædicatur de homine, omne quod substantialiter prædicatur de animali, prædicatur essentialiter de homine : ut si animal est vivum et substantia, erit homo vivum et substantia. Similiter in differentia si homo est rationalis, et rationale sensibile, et si sensibile animatum, et homo animatum erit. Similiter de specie : quia si Socrates est homo, et homo animal, et animal substantia, erit Socrates animal et substantia. Eodem autem modo est de proprio : quia si homo est risibile, et risibile admirativum, et admirativum suspensivum ad rerum investigationem, erit homo admirativum, et rerum investigativum. Et sic est de accidente : quia si homo est album coloratum vel visus disgregativum, erit homo hujusmodi. Et sic est generaliter in omnibus. Et hoc est propter quod ista quinque univoce sunt universalia, et ideo quæcumque prædicantur de prædicato, omnia de subjecto convenit prædicari.

CAPUT II.

De tribus communibus generi et differentiæ.

Signata communitate omnium simul, commune generi et differentiae dicamus quae prima sunt inter universalia, ut habitum est in praemisiss. Dicitur ergo quod generi et differentiae commune est, quod utrumque species contineat in ambitu suæ communitatis : continet enim differentia species, quamvis non omnes illas species

contineat, quas continet genus : et hoc ideo est quod differentia est divisiva, et per hoc quod est divisiva, ponitur sub genere, et efficitur minus communis quam genus. Rationale enim quod est differentia, etiam quamvis non contineat ea animalia quæ sunt irrationalia, quæ opposita differentia constituuntur, quæ continet genus quod est animal divisum rationali et irrationali ut oppositis differentiis, continet tamen plures species, continet enim hominem et Deum vel deos, quæ secundum Stoicos sunt species animalis. Quod quidem exemplum, quamvis simpliciter inconveniens sit, tamen utimur eo, quia non discutimus hic de veritate exemplorum, sed utimur tantum eis ad propositæ intentionis manifestationem. Tam genus autem quam differentia prædicatur de pluribus speciebus, dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile, quia in pluribus hoc invenitur.

Dubium tamen quod ex hoc oriri posset, in præcedentibus est solutum tam ex parte generis, quam ex parte differentiae : sed certum est quod dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile : quia in pluribus hoc invenitur, quod quantum est de aptitudine naturae tam genus quam differentia in pluribus sunt speciebus.

Secundum autem quod generi et differentiae commune est, hoc est, quia quæcumque prædicantur de genere ut genus subjecti sive de specie, et hoc essentiali prædicatione, prædicantur etiam de his speciebus quæ sunt sub ipso genere. Similiter quæ prædicantur de differentia essentialiter, ut differentia differentiæ ipsius, prædicabuntur etiam de specie quæ est sub ipsa differentia. Est autem sub differentia species constituta per differentiam. Hoc autem patet exemplo : cum enim genus sit animal, prædicatur de eodem substantia ut genus, et animatum ut differentia : et non solum de eodem animali hæc prædicantur, sed prædicantur etiam hæc eadem de his speciebus

<--- Page Split --->

quæ sunt sub animali usque ad individua, de quibus etiam prædicantur, quia illa ultima illarum specierum sunt subjecta. Similiter cum rationale sit differentia, de hac prædicatur ut differentia, quod est ratione uti : quod quidem ratione uti non solum prædicatur de differentia quæ est rationalis, sed prædicatur etiam de his speciibus quæ sub hac sunt differentia quæ est rationale, et de individuis eorum, et de homine, et de diis.

Quod autem dicitur aliquid prædicari de differentia ut differentia, convenire non videtur his quæ in tractatu de Differentia dicta sunt: ibi enim probatur, quod differentia non est differentia. Quamvis autem differentia non habeat differentiam ut formam, differentia tamen cum sit naturalis potentia, habet actum et finem: et sic ad actum et finem comparata, aliquid habet prædicatum de ipsa per modum differentiæ, et hoc non est contrarium his quæ in ante habitis dicta sunt.

Adhuc autem est tertia communitas generis et differentiæ, quod perempto genere et differentia, necesse est simul perimi species quæ sunt sub ipsis: si enim non sit animal, sequitur quod non sit equus vel homo, et similiter si non sit rationale quod est differentia, sequitur quod nullum erit utens ratione, sicut homo, vel Deus. Et hujusmodi causa est, quia genus est quid et substantia speciei, differentia autem forma essentialis: et ideo peremptis his necesse est destrui species quæ sunt sub ipsis.

CAPUT III.

In quibus differunt genus et differentia.

Prima differrentia generrentiæ in quo genus et differentia distinguuntur, ita quod generi quidem convenit de pluribus prædicari quam differentia: quia cum differentia sit divisiva, partem accipit unam eorum de quibus prædicatur genus. In hoc autem etiam

a specie et proprio distinguitur genus: quia de pluribus quam species et proprium prædicatur, cum species de solis individuis, proprium autem de sola specie et de his quæ sub specie sunt individuis prædicetur. Genus autem ut genus prædicatur de his quæ continentur sub oppositis differentiis, et de speciebus pluribus quam accidens: quia cum accidens non individuetur nisi per substantiam, prædicabitur de substantiæ individuis non omnibus: genus autem et maxime gneralissimum de valde pluribus prædicatur, et subalternis et specialissimis.

Et hoc quidem patet per inductionem et per exemplum: animal enim quod est genus, de homine, equo, ave, et serpente prædicatur, quæ differunt genere et specie bipedis et quadrupedis et volatilis et gressibilis et reptibilis: quadrupes autem quod est differentia, prædicatur tantum de quatuor pedes habentibus: homo vero quia est species, de solis individuis prædicatur, cum species sit et non genus, et sit species specialissima. Et hinnibile cum sit proprium de solo equo prædicatur, et de his particularibus quæ sunt sub equo. Accidens autem etiam similiter prædicatur de paucioribus quam genus, quia non potest esse quod unum accidens omnibus quæ sunt in genere conveniat, ut album, vel nigrum.

Quod aliquis autem instet sophistice contra ea quæ dicta sunt, quod genus scilicet de pluribus prædicatur quam differentia: Dico quod oportet accipere differentias quibus genus dividitur: quia illæ veræ sunt differentiæ, patet per hoc quia sunt generis divisivæ, et speciei sub genere constitutivæ: acceperunt enim partem generis quod dividunt et ponunt sub genere, et ideo in pauciora sunt quam ipsum genus.

Amplius autem secunda differentia est, quod genus continet differentiam potestate, ut in ante habitis determinatum est. Hoc autem per exemplum probatur: quia animal genus duo est per prædica-

<--- Page Split --->

tionem : est enim et hoc rationale, et hoc irrationale, et prædicatur de utrisque : differentia autem de altero tantum prædicatur.

  1. Differentia. Amplius tertia est differentia, quod genera quidem priora sunt natura his quae sub se sunt differentiis : quia differentiae exeunt de generis potestate, et ideo sunt posteriores natura : sed actus posterior est potentia in eodem. Hujus autem signum est : quia sublatis generibus simul auferuntur differentiae quae sunt sub genere, sed sublatis differentiis non oportet quod simul genera auferantur. Et hoc patet per exemplum : sublato enim animali quod est genus, simul auferetur rationale et irrationale, quae sunt differentiae animalis. Differentiae autem sublatae, non simul genus auferunt : nam sj omnes divisivae animalis differentiae auferantur, adhuc tamen potest intelligi substantia animata sensibilis quae est animal secundum esse animalis, ut est genus. Quamvis enim dicat Aristoteles quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere, hoc intelligendum est secundum esse perfectum quod habent superiora in inferioribus, sed secundum esse intellectuale quod superiora habent in suis principiis, nihil prohибet manere superiora etiam destructis inferioribus in quibus esse accidit ipsis.

  2. Differentia. Amplius quarta est differentia, quod genus quidem in eo quod quid est prædicatur : differentia vero in eo quod quale quid est prædicatur, quemadmodum in ante habitis de genere et de differentia dictum est.

  3. Differentia. Amplius quinto differentia est, quod genus quidem proximum unum est secundum unamquamque speciem quod in ea contrahitur ad speciem constituendam: differentiae vero contrahentes sunt plurimae, quae licet secundum Averroem ut differentiae generis sint determinationalnes, tamen in eodem motu a potentia prima generis ad speciem dicunt formas secundum rationem sibi succedentes : eo

quod motus est forma post formam, sicut dicit Averroes1, ut hominis id quod animal unicum est genus : differentiae vero plurima, ut rationale mortale, mentis disciplinaeque perceptibile . Dicitur enim mens a metior, metiris, eo quod sicut dixit Pythagoras, omnia ratione mensurantur et intellectu : et sic homo efficitur disciplinae et scientiae perceptibilis. Et haec est differentia illius differentiae quae est rationale, sicut prius diximus, quia hoc modo in comparatione ad actum vel finem, nihil prohibet dicere differentiam esse differentiae.

Amplius autem sexta differentia est, quod genus quidem in constitutione speciei consimile est materiae per hoc quod formabile et distinguibile est : differentia vero simul est forma per hoc quod est forma formans et distinguens, ut in ante habitis determinatum est.

CAPUT IV.

De compendio dictorum circa generis et differentiae tam communia quam propria.

Dicta autem Antiquorum de his quae dicta sunt, brevi compendio et facili comprehendi possunt . Dicunt enim quod commune quidem omnibus universalibus est de pluribus prædicari : genus enim quidem de speciebus, et de individuis, et de differentia prædicatur. Species autem de his quæ sub ipsa sunt individuis. At vero proprium de una sola specie, et de his quæ sub una sola specie sunt individuis prædicatur. Accidens autem et de speciebus et de individuis prædicatur. Hoc autem per inductionem probatur et per exemplum : nam quia animal de bove prædicatur, et de homine, et de equo, quæ sunt diversa specie : et de hoc equo, et de hoc homine, quæ sunt individua. Irrationale vero de bove, de equo, et de particularibus omnibus quoque harum specierum prædicatur. Species au-

<--- Page Split --->

tem, ut homo, solum de his qui sunt particulares homines prædicatur. Proprium autem quod est risibile prædicatur de homine, et de his qui sunt particulares homines. Nigrum autem de specie corvorum, et de his qui sunt particulares corvi prædicatur: quod nigrum est accidens inseparabile. Moveri autem de homine et equo prædicatur quod est separabile accidens: sed prius quidem de individuo prædicatur cum sit accidens individui, secundo vero loco prædicatur et de speciebus quæ continent individua.

Com mune autem est generi et differentiæ : primo quidem continentia speccierum, continet enim differentia species, etsi non tot quot continet genus : rationale enim, etsi non continet irrationalia, quemadmodum irrationalia continet animal, tamen continet hominem et Deum qui sunt species animalis. Commune etiam generi et differentiæ est, quod quæcumque prædicantur de genere ut genus, et de his quæ sunt sub ipso speciebus prædicantur. Et quæcumque de differentia, ut differentia prædicantur, etiam de ea quæ sub ipsa est specie prædicantur ; nam cum genus sit anima, non solum de eodem genere prædicantur ut genus substantia et animatum sive vivum, quæ genera animalis sunt, sed prædicantur etiam de his quæ sub animali sunt speciebus usque ad earumdem specierum et generum individua. Cumque rationalis sit differentia, prædicatur de ea ut differentia id quod est uti ratione : et hoc non solum prædicatur de eo quod rationale, sed etiam de his quæ sunt sub rationali speciebus prædicabitur , scilicet ipsum quod est uti ratione. Commune est item generi et differentiæ, quod perempto genere et perempta differentia simul perimi species est necesse quæ sunt sub ipsis : quemadmodum si non sit animal, non est equus nec homo : aut si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.

Proprium autem generis (quod genus distinguit a differentia) est de pluribus

prædicari, quam differentia, et species, et proprium, et accidens. Animal enim de homine, de equo, et ave, et serpente prædicatur. Quadrupes autem quod est differentia, non prædicatur nisi de quatuor pedes habentibus animalibus. Homo vero cum sit species, de solis prædicatur individuis hominis. Et hinnibile cum sit proprium, de solo prædicatur equo, et de his qui sunt equi particulares. Et accidens similiter de paucioribus prædicatur quam animal, quia non contingit unum accidens commune omnibus accidere.

Ne autem soplstice aliquis instet contra prædieta, dicimus quod oportet accipero differentiam divisivam qua dividitur genus, et non eas quæ complent substantiam generum in specierum constitutione, sicut actus complet potentiam.

Amplius autem differunt in hoc quod genus quidem suæ communitatis ambitu potestate continet differentias. Animal enim cum sit genus, est etiam hoc rationale, vel illud irrationale. Amplius autem adhuc differunt, quia genera quidem priora sunt his quæ sunt sub se positæ differentiis: propter quod simul ablata auferunt differentias, non autem simul auferuntur ablatis differentiis, sublato enim animali auferuntur rationale et irrationale, quæ ejus sunt differentiæ. Differentiæ autem ablatae non simul auferunt genus: nam si omnes differentiæ animalis interimantur, tamen substantia animata sensibilis potest intelligi: non autem posset intelligi, nisi secundum esse intelligibile remaneret. Amplius et in hoc differunt, quod genus quidem in eo quod quid est, differentia vero in eo quod quale quid est, quemadmodum dictum est, prædicatur. Amplius etiam in hoc differunt, quod genus unum est unitale essentiae generis secundum unamquamque speciem: non constituitur enim species nisi in uno genere existente in ipsa, sicut hominis genus unum est id quod est animal. Differentiæ vero sunt plurimæ in unius specii constitutione, propinquæ scilicet et remotæ, in homine

<--- Page Split --->

rationale mortale, mentis disciplinaeque perceptibile, quibus ab aliis animalibus differt homo. Amplius etiam in hoc differt genus a differentia, quod in speciei constitutione, genus quidem consimile est materiae, differentia vero consimilis est formae. Cum autem et alia multa sint communia in quibus conveniunt, et propria in quibus differunt genus et differentia, nunc ad propositam intentionem ista quae dicta sunt sufficiant.

CAPUT V.

De communibus et propriis generis et speciei.

Nunc autem assignanda sunt communia et propria generis et speciei. Dicimus ergo, quod genus quidem et species commune habent de pluribus prædicari, per hoc quod utrumque eorum universale est quod est in multis et de multis. Sed talis communitas quamvis conveniat tam generalissimo quam generi subalterno, et similiter specialissime speciei subalternae, tamen secundum quod hic communia generi assignamus et speciei, intendimus quod genus sumatur ut genus et non ut species, et species sumatur ut species et non ut genus: quamvis ad diversa comparata quaedam istorum possint esse genera et species: ideo maxime ista convenit generi quod est genus tantum, et speciei quae est species tantum: quamvis enim genus sumptum ut genus prædicatur de pluribus differentibus specie, et differentibus numero, et species sumpta ut species prædicatur de pluribus differentibus numero solum: tamen in hoc communi genus et species conveniunt, quamvis in modo differant: quia genus prædicatur ut pars, species autem ut totum esse eorum de quibus prædicatur: sed de differentibus hic modis non curamus.

Secunda autem communitate iterum conveniunt genus et species, quod utrumque prius est eo de quo prædicatur. Et hujus causa est, quia sunt principia es-

sentialia eorum de quibus prædicantur : principium autem natura et intellectu prius est eo cujus est principium.

Tertiam autem habent communitatem, quia utrumque illorum totum quoddam est ad ea de quibus prædicatur: continens autem totum est ad id quod continet, nec prædicatur de eo nisi ut ipsum est notio totius, sicut in ante habitis sæpius dictum est.

Assignatis autem convenientiis inter genus et speciem, oportet etiam ponere differentias: quia quae in omnibus conveniunt, et in nullo differunt, eadem sunt et non differentia. Differentia autem sunt genera et species, et ideo oportet distinguere differentias eorum ad invicem. Differunt autem prima differentia sumpta ex ambitu communitatis eorum, ex eo quod genus continet sub se species, species vero continetur et non continet genera per talem continentiae modum: quamvis contineantur genera alio modo, ut scilicet pars essentialis quae quasi materia continetur in toto composito. Et est hoc compositum ex dictis Avicennæ. Probatio autem hujus differentiae est, quod genus in pluribus est secundum ambitum suæ quantitatis quam species, sicut patet ex antedictis.

Secunda autem differentia est, quod genera secundum intellectum præjacere oportet speciebus. Cujus probatio et causa est, quia genera non possunt perficere species, non informata specificis differentiis. Sed cum formatum constituit aliquid, præjacet illi, sicut cuprum præjacet formæ statuæ.

Propter quod concluditur tertia differentia, scilicet quod genera naturaliter, ut causa secundum intellectum sunt priora speciebus.

Ex hoc iterum concluditur differentia quarta, quod interemptis scilicet generibus, simul interimuntur species, sicut principium corruptum interimit principiatum: sed non convertitur, quia sicut supra dictum est, omnibus differentiis et speciebus interemptis, adhuc salvatur ge-

Tertium commune eorumdem.

Prima differrentia generis et speciei

Secunda differentia illorum.

Tertia differentia.

Quarta differentia.

<--- Page Split --->

nus secundum esse intellectuale : et ideo species quidem cum sit posita, etiam genus de necessitate positum est, eo quod in specie est genus actu et intellectu : genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit species, quia species non nisi potentia est in genere, posita autem potentia, non propter hoc actu ponitur ens, quia in potentia ens non est secundum actum.

Quinta autem differentia est, quia genera quidem univoce de speciebus prædicantur, eo quod dant eis nomen suum et substantiam et rationem : quod solum vocatur univoce prædicari. Species vero de genere minime prædicatur ordinata prædicatione : non enim prædicatur de generibus nisi per accidens, ut cum dicitur, quoddam animal est homo. Secundum autem quod non est per se, non est univoca prædicatio quamvis quoddam animal homo sit, et ratio cujusdam homini conveniat universali.

Amplius autem sexta differentia est, quod genera quidem abundant de speciebus in continentia earum quæ sub genere sunt specierum : quia secundum ambitum communitatis species non continent genera. Species vero constitutæ 'abundant a generibus continentia propriarum differentiarum, per quas constituuntur : quia illæ in speciebus sunt actu contentæ, cum genus non habeat eas nisi potestate, ut in ante habitis dictum est.

Amplius autem alia differentia est in hoc, quod species secundum aliquem modum dicta sive specialissima sive subalterna nunquam potest fieri generalissimum, quia hoc est contra rationem generalissimi. Generalissimum autem est, quod cum sit genus, nunquam potest fieri species : et similiter id quod est aliquo modo genus sive generalissimum sive subalternum, nunquam fit specialissimum : hoc enim esset contra specialissimi rationem, quia ratio specialissimi est, quod cum sit species, nunquam potest fieri genus.

Hoc autem totum est, sicut dicit Porphyrius. Genus autem et species commu-

ne quidem habent de pluribus (quemadmodum dictum est) prædicari. Sumitur autem species ut species non ut genus, si fuerit idem genus et species. Commune autem est his, scilicet generi et speciei, etiam eorum priora esse, græcus enim genitivus pro ablativo ponitur, de quibus prædicantur. Commune est etiam eis quoddam totum esse eorum de quibus prædicantur, ita quod utrumque quoddam totum est subjectorum suorum.

Differunt autem ab invicem, eo quod genus continet sub se species continentia suæ communitatis. Species vero continetur et non continet genera. Et hoc ideo est, quia in pluribus est genus quam species, et ideo genera præjacere oportet speciebus, cum in speciebus sint formata specificis differentiis ad hoc quod possint perficere species : unde et priora sunt naturaliter genera.

Et ex hoc sequitur, quod ipsis interemptis, simul interimentia sunt species, jicet simul non interimantur speciebus interemptis. Ex hoc iterum sequitur, quod species quidem cum sit, positum sit genus, genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit posita species. Et genera quidem univoce de speciebus prædicantur : dant enim eis nomen suum et substantiæ rationem. Species vero de generibus minime prædicantur, nisi per accidens : accidit enim animali cuidam hominem esse. Amplius quidem genera abundant continentia suæ communitatis earum quæ sub se sunt specierum continentia. Species vero abundant a generibus propriis differentiis, quas actu et intellectu in se habet, suæ substantiæ constitutivis. Amplius neque species quocumque modo species sit, unquam fiet generalissimum : nec genus quocumque modo genus sit, unquam fiet specialissimum.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

De convenientiis et differentiis generis et proprii.

Prima comnunitas generis et proprii.

Nunc autem assignandae sunt communitates et differentiae generis et proprii secundum consequentiae ordinem. Dicimus igitur quod prima inter genus et proprium communitas sive convenientia est, quod utrumque horum praedicabilium sequitur speciem de qua praedicatur. Sequi autem dicimus non secundum naturam, quia sic genus est prius specie, sed dicimus sequi secundum consequentiae rationem: sequitur enim si homo est, animal est, et si homo est, risibile est. Sed quando proprium sequitur ad speciem, est simul cum consequentiae ratione etiam ordo naturæ et intellectus: quia species est causa proprii, et non e converso.

Secunda autem convenientia generis et proprii est, quod tam genus quam proprium, non secundum magis et minus praedicantur de speciebus, de quibus praedicantur quae ipsum proprium participant.

Participare Participere hic autem large sumimus non proprii est proprii: proprii enim participant inferiore sua superiora quae in substantiis eorum sunt nomine et essentia et ratione, ut dicit Aristoteles 1 ; sed hic large sumimus participationem, prout tunc proprium participat speciem ut sui causam et subjectum : aequaliter enim et non secundum magis et minus homo et bos qui sunt species animalis sunt animal, quod est genus, participantes, et aequaliter Cato et Cicero (qui sunt speciei hominis individua) sunt risibile (quod est proprium hominis) participantes, large dicta participatione, nec participant suae speciei proprium secundum magis et minus.

Tertia enim convenientia est inter genus et proprium, quod commune est eis, quia genus univoce praedicatur de propriis

speciebus suis omnibus, ita quod dat eis nomen et substantiae rationem secundum nomen quo praedicatur de ipsis. Similiter et proprium (quorum est proprium de quibus praedicatur) dat eis nomen suum et rationem : quamvis aliter proprium quam genus suo subjecto nomen suum dat et rationem. Potest enim diffiniri proprium ut proprium, et tunc subjectum est in ratione proprii. Et si hoc modo rationem suam daret subjecto, esset idem in diffinitione ipsius, et idem praedicaretur de seipso. Est enim risibile prout diffinitur ut proprium homo aptus natus ridere. Sihanc rationem daret subjecto, tunc sic diceretur, homo est homo aptus natus ridere. Sed potest aliter diffiniri proprium prout dicit rem quae est accidens ordinabile in genere praedicamenti : tunc risibile est aptum natum ridere, et isto modo suam dat ei de quo praedicatur rationem. Unde haec communitas generis et proprii in communi sumpta est, ita quod de modo quo utrumque, genus scilicet et proprium, proprie univoce praedicatur, non sit cura quantum ad hujus communitatis intentionem.

Differunt autem ab invicem genus et Prima diti ferentia geproprium in hoc, quod genus quidem prius neris et priest natura et intellectu eo de quo praedicatur. Proprium autem posterius est natura et intellectu eo de quo praedicatur, id est, specie de qua praedicatur. Cujus probatio est, quia quando genus de specie praedicatur sicut animal de speciebus animalium, ut de homine et leone, oportet quod animal sit prius ut principium specierum : et patet hoc sic, posito animali secundum intellectum antequam accipiatur in speciebus de quibus praedicatur : dehinc oportet ipsum dividi specificis differentiis, quae sunt generi speciem constituenti propriæ. Propter quod prius actu et natura et intellectu est genus quam species, de qua ipsum genus praedicatur. Proprium autem cum causetur a specie de qua praedicatur et fluit de principiis

<--- Page Split --->

speciei, sequitur speciem secundum naturam et intellectum.

Differunt autem secunda differentia, quod genus oportet de pluribus speciebus prædicari. Non enim potest esse genus quod plures species non habeat, sicut in tractatu de Genere determinatum est1. Proprium vero prædicari convenit de una sola specie cujus est proprium : quia si pluribus conveniret, non proprium esset salvata ratione nominis sui.

Adhuc autem tertia est differentia, quod proprium quidem conversim prædicatur de eo cujus est proprium : si enim risibile est, homo est, et e converso si homo est, risibile est. Genus vero de nullo sigillatim sumpto cujus est genus convertibiliter et universaliter prædicatur : quod patet, quia non sequitur, si animal est, homo est : nec sequitur, si animal est, risibile est : quamvis e converso sequitur, si homo est, animal est, si risibile est, animal est. Sed inter proprium et speciem est e converso : quia si homo est, risibile est, et conversim si risibile est, homo est.

Amplius quarta differentia inter genus et proprium est, quia proprium inest omni speciei de qua prædicatur et soli et semper. Genus autem omni quidem inest speciei de qua prædicatur, ita quod prædicatur de omni suo individuo : inest etiam semper, sed non inest soli illi speciei, quia inest aliis speciebus ejusdem generis, sicut animal non soli homini, sed etiam asino, et leoni, et aliis speciebus brutorum.

Amplius adhuc quinta differentia est, quiaspecies quidem interemptae non interimunt illa genera quorum sunt species, quia non sequitur, si homo non est, quod animal non sit : propria autem interempta simul interimunt ea quibus sunt propria, et e converso, quia interemptis substantiis sive speciebus quarum sunt propria, sequitur interemptio ipsorum propriorum. Sequitur enim quod si equus

non est, hinnibile non est. His igitur genus differt a proprio.

Hoc autem Porphyrius et alii antiqui 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictoruni 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum

Differunt autem genus et proprium, quoniam genus prius est his de quibus prædicatur, ut speciebus : posterius autem est proprium his de quibus prædicatur : oportet enim prius esse animal in esse generis, dehinc autem dividi differentiis magis proprii, et sic speciem constituit. Oportet autem et genus de pluribus prædicari speciebus, proprium vero de una sola specie cujus est proprium prædicatur. Adhuc autem quia genus de nullo conversim prædicatur, cujus est genus, sicut speciei vel proprio convenit : nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risibile est. Proprium autem conversim prædicatur : quia si homo est, risibile est, et si risibile est, homo est. Amplius proprium inest omni speciei cujus est proprium, et omni individuo, et soli speciei, et semper. Genus autem omni quidem inest speciei de qua prædicatur et semper : non autem soli, quia etiam de oppositis speciebus prædicatur. Amplius alia differentia. Species quidem interemptæ non simul interimunt genera quorum sunt species. Propria autem in-

<--- Page Split --->

terempta simul interimunt species quarum sunt propria. Et haec ideo quia proprium fluit ex principiis speciei, et species est causa ipsius adéquata : cum proprio interempto effectu convertibili cum causa necessarium est etiam causam perimi, et e converso his speciebus quarum sunt propria interemptis, et ipsa propria necesse est interimi : quia destructa causa adéquata, necesse est effectum destrui.

CAPUT VII

De communitatibus et differentiis generis et accidentis.

Consequenter agendum est de communitatibus et differentiis generis et accidentis, secundum quod utrumque est universale. Dicimus igitur quod generis et accidentis commune quidem est, quod utrumque de pluribus prædicatur, quemadmodum sæpius dictum est : hoc enim competit utrique eorum secundum quod sunt universalia. Et hoc quidem convenit tam accidenti separabili, quam inseparabili. Moveri enim quod est accidens separabile, de pluribus et de multis valde prædicatur. Nigrum vero quod est accidens inseparabile, prædicatur et de omnibus corvis, et de omnibus Æthiopibus, et etiam de aliquibus inanimatis, ut de carbone, et quercu putrefacta, et de ebeno abscissa, et aliis multis hujusmodi.

Quamvis autem multæ sint communitates accidentis ad genus, tamen illa ex prædictis vel per se sunt manifestæ, ut dicunt quidam, sicut est non conversim prædicari, et alia hujusmodi : omnis enim corvus est niger, sed non omne nigrum est corvus : sicut omnis homo est animal, sed non omne animal est homo. Differentia est inter genus et accidens, primo quidem, quoniam genus sicut principium est ante species de quibus prædicatur : quamvis enim aliquod accidens sit inseparabile, tamen secundum naturam prius est id cui accidit, quam

ipsum accidens : subjectum enim oportet quod sit ens in se completum, ut dicit Avicenna, antequam sit occasio vel causa quod ens accidens sit in ipso.

Secunda autem est differentia, quia omnia illa quae participant genera ut genera, æqualiter et non secundum magis et minus participant illa. Et hujus quidem causa est, quia participant illa in termino, et quia esse unum est quod non recipit magis et minus. Genus autem principium est esse illorum quae participant ipsum. Accidentia vero insunt et inæqualiter his quae participant : ipsa enim accidentium participatio suscipit intensionem et remissionem, eo quod in termino ponitur nomen accidentis, vel secundum accessum ad veram nominis impositionem, vel secundum intensionem et remissionem causæ, quam habet in subjecto : sicut enim potest subintelligi per naturam corvus albus, ita salvo corvo per naturam potest intelligi corvus minus niger et magis niger. Generum vero participatio minime et nullo modo suscipit magis et minus propter causas quæ dicte sunt.

Alia adhuc est differentia, quia accidentia principaliter et immediate subsistunt in individuis : quia accidentium communium propria sunt subjecta. Genera vero et species magis proprie naturaliter priora sunt individuis quæ eis substant. Genera enim sunt principia specierum, et species sunt totum esse individuorum : et quod est principium principii, est etiam principium principiati.

Adhuc autem et alia est differentia : quarta d fuerentia quarta d fuerentia quarta d fuerentia quarta d

<--- Page Split --->

unumquodque eorum de quibus prædicatur. Si quis enim interrogatus fuerit, qualis est Æthiops? congrue respondet quia niger est. Si autem interrogatus fuerit, quomodo Socrates se habet in corporis dispositione? congrue respondet quia sedet vel stat. Si quæratur quomodo se habet agendo, dicet quod ambulat vel aliquid aliud agit.

Hæ ergo sunt differentiæ generis et accidentis : et hoc quidem, sicut dicit Porphyrius. Generis autem et accidentis commune est de pluribus (quemadmodum dictum est) prædicari, sive de numero separabilium accidentium, sive de numero inseparabilium. Etenim moveri de pluribus prædicatur, quod est de numero separabilium. Nigrum quidem quod est de numero inseparabilium, etiam de pluribus prædicatur, ut de corvis omnibus, et de Æthiopibus, et de aliquibus inanimatis. Differt autem genus ab accidente, quoniam genus ante species est secundnm naturam et intellectum, de quibus prædicatur. Accidentia vero speciebus de quibus prædicantur sunt posteriora secundum naturam : nam si etiam inseparabile sumatur accidens, de quo tamen minus videtur, sed tamen prius natura est subjectum cui accidit quam id quod accidit sibi. Et genera quidem etiam in hoc differunt ab accidente, quod quæ participant genera, æqualiter et non secundum magis et minus participant ea. Accidentiæ vero ea quæ participant, non æqualiter participant. Intensionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio. Generum vero participatio minime suscipit intensionem et remissionem. Est etiam differentia, quia accidentia quidem in individuis (de quibus prædicantur) principaliter subsistunt, et tunc individua priora sunt accidentibus quæ in ipsis sunt. Genera vero et species naturaliter priora sunt individuis de quibus prædicantur. Est autem adhuc differentia, quod genera in eo quod quid prædicantur de speciebus et individuis quæ sunt sub ipsis ; accidentia vero præ-

dicantur in eo quod quale aliquid sit, vel qualiter se habeat unumquodque eorum de quibus prædicantur. Et hoc probatur exemplo : tu enim qualis est Æthiops interrogatus, dicis niger : vel interrogatus quomodo Socrates se habet in positione corporis vel actione, congrue dicis quoniam sedet vel ambulat.

Genus ergo in quo ab aliis quatuor Quot differentiis diffediffert, dictum est quantum ad praesentem rant inter se quinquem unisufficit intentionem. Contingit sive conversalia. sequens est, post hoc dicere qualiter unumquodque aliorum a genere universalium differt ab aliis a se quatuor universalibus : comparato enim quolibet illorum quinque ad alia quatuor, viginti fient omnes differentiæ, quia quater quinque sunt viginti : sed semper posteriorum differentiis enumeratis, posteriorum comparatorum differentiæ superantur una differentia quam plus habent ipsis ea quæ ante comparata sunt : eo quod illa differentia jam ante comparatis sumpta sive habita est. Tertio autem loco comparata superantur a tribus. Quarto vero loco comparata superantur a quatuor differentiis. Relinquitur quod non restant dicendæ nisi decem differentiæ. Secundo vero loco quando differentia comparatur speciei et proprio et accidenti, et omittitur illa quæ fuit differentiæ ad genus, eo quod illa in comparatione generis ad differentiam habita est, et eadem est differentia generis ad differentiam, quæ est differentiæ ad genus : tunc separatur sequens comparatio in una, et iterum sequens superatur a præcedente : cum enim species comparatur ad proprium et accidens, omittitur comparatio speciei ad genus et ad differentiam, eo quod illæ jam in comparatione generis ad speciem et in comparatione differentiæ ad speciem habitæ sunt. Et sic de aliis, quia semper sequens unam minus habet quam immediate præcedens : et tunc omnes quæ residuæ sunt, non fiunt nisi decem, quatuor scilicet in comparatione differentiæ ad alia, et tres in comparatione speciei ad alia, et duæ in comparatione proprii ad

<--- Page Split --->

alia, et una in consideratione universalis ultimi et comparationis.

Vel si hæc numerentur ex parte comparatorum ad invicem, tunc primo comparat differentiam ad alia tria, et quarta est habita prius, quæ est comparatio ad genus. Et tertio fit comparatio speciei ad alia duo, et duæ comparationis species sunt habitæ : una quidem comparatio speciei ad genus et alia comparatio speciei ad differentiam. Et quarto fit comparatio proprii ad accidens, et tres sunt habitæ, scilicet proprii ad genus, et proprii ad differentiam, et proprii ad speciem. Ultima autem est accidentis comparatio quæ quatuor habet ante, scilicet accidentis comparatio ad genus, et accidents ad differentiam, et accidentis ad speciem, et accidentis ad proprium : genus enim differt a differentia, specie, proprio et accidente.

Quatuor ergo sunt differentiæ omnes ipsius generis ad alia quatuor. Differentia vero quo differat a genere dictum est, quando quo genus differt a differentia dicebatur. Relinquitur igitur dicere quo differentia differat a specie, proprio, et accidente, et sunt tres differentiæ. Rursus species quo differat a differentia dictum est, quando quo differat differentia a specie dicebatur. Residuum est ergo dicere quo differat species a proprio et accidente. Duæ ergo sunt ista differentiæ. Proprium autem quo differat ab accidente relinquitur dicere, nam quo a genere et differentia et specie differat, dictum est in illorum differentiis ad ipsum. Quatuor ergo sumptis differentiis generis ad alia, tribus vero differentiæ ad alia, duabus autem speciei ad alia, una autem proprii ad accidens, decem omnes erunt differentiæ : quarum quatuor erunt generis ad alia, ut jam superius demonstravimus. De aliis consequenter dicemus.

CAPUT VIII

De communibus et propriis differentiæ et speciei.

Dicamus igitur quod commune est difPrima communitas differentiæ et speciei æqualiter et non scferentiæ et specii. cundum magis et minus a suis inferioribus participari. Et hoc est manifestum per exempla : hominem enim quod est species, æqualiter et non secundum magis et minus participant particulares homines, et similiter non secundum magis et minus participant rationale quod est differentia. Et hujus causa jam superius assignata est : quia scilicet species est totum esse individuorum, et differentia est pars esse speciei et individuorum, et non recipit magis et minus : si enim magis et minus reciperet secundum esse, vel adderetur vel minueretur aliquid ab esse vel ad esse ; tunc non esset idem esse quod prius, quod falsum est et impossibile.

Commune vero secunda communitate est semper adesse speciem et differentiam his quae ipsis participant, et non alterantur ab ipsis, sicut fit alteratio in accidentalibus formis. Et hoc hic dicetur exemplo : semper enim est Socrates rationalis, et semper Socrates est homo. Habitudo enim ista quæ est particularis ad universale essentiale, sive sit totum esse ut species, sive sit pars esse ut differentia, perpetua est. Et ideo dicunt Avicenna et Algazel, quod hæc semper vera est, Socrates est homo, et hæc, homo est animal, et animal est substantia, et omnis illa propositio in qua prædicatum est de ratione subjecti et clauditur in intellectu ejus.

Si quis autem sic inferat, homo semper est animal, vel animal semper est substantia, et esse hominem vel esse substantiam non diminuit ab esse, sicut cum dicitur, homo mortuus : ergo si homo semper est animal, homo semper est. Patet quod non sequitur, et est ibi fallacia

<--- Page Split --->

simpliciter et secundum quid : quia cum dicitur, homo semper est animal, quod dico semper, non dicit nisi sempiternitatem habitudinis subjecti ad praedicatum : et conclusio infertur ac si dicat sempiAller. ternitatem simpliciter. Hujus tamen consequentiae aliam dicunt causam Avicenna et Algazel : dicunt enim has esse per se, hic homo est homo, et homo est animal, et animal est substantia, et semper esse veras propter causam quae dicta est, quod scilicet praedicatum clauditur actu et intellectu in subjecto. Si autem inferatur, homo est substantia, ergo homo est : dicunt non sequi, quia illud est, est idem quod actu : et hoc accidit, accidit enim esse actu ei quod dicitur, homo est substantia, sive homo sit actu, sive non sit actu, haec semper vera est, homo est substantia.

Assignatis etiam convenientiis differentiae et speciei tangenda etiam propria sunt. Diximus jam quod proprium est differentiae (quo differt a specie, cum tamen utrumque horum universalium sit praedicatum essentiale) quia differentia praedicatur in eo quod quale. Speciei vero convenit praedicari in eo quod quid est. Quamvis enim homo communis velut qualitas aliquando accipiatur (sicut commune sive genus, sive species quale quid significat : quod ex opposito secundum modum aliquem accipitur ad hoc aliquid) non tamen propter hoc simpliciter erit qualitas alicujus, sicut differentia est qualitas generis, et proprium qualitas speciei, et accidens qualitas individui : sed erit qualitas quaedam secundum humanitatem secundum id quod differentiae (quae qualitates essentiales sunt) generi advenientes speciem ut quale quid est constituerunt : omne enim commune hoc modo quale quid, qualitate suae communis formae est constitutum.

Amplius secunda quidem proprietas est qua differentia et species distinguuntur, quod differentia cum sit generalis, ut in ante habitis dictum est, saepe in pluribus speciebus consideratur, sicut et genus,

quemadmodum quadrupes consideratur ut universale in pluribus animalibus specie differentibus. Cujus causam dicunt Avicenna et Averroes esse, quia talis differentia pro genere ponitur, et circumlocutio est generis : species vero quae species est et non genus, non consideratur secundum esse in pluribus specie differentibus, sed in his solis individuis quae sub eadem sunt specie. Si enim accipitur species ut genus subalternum, tunc non hic sed in ante habitis differentia differentiae, et talis generis posita est : et ideo hic non loquitur nisi de specie quae non potest esse genus.

Amplius tertia differentia est, quia differentia quidem natura et intellectu prima vel prior est ea specie quae est secundum ipsam differentiam constituta, sicut principium essentiale prius est principiato. Cujus probatio est, quia prius est hoc modo a quo non convertitur subsistendi consequentia, ut ablato rationali quod est differentia, aufertur homo quod species : homine interempto sive ablato, non necessario sequitur quod interimatur rationale, cum adhuc interempto homine Deus secundum Stoicos rationale quoddam sit. Et quod hic potest objici de differentia ultima convertibili, jam in prehabito de Differentia tractatu solutum est. Avicenna tamen dicit haec omnia per ignorantiam esse dicta a Porphyrio.

Amplius quarta quidem differentia est, quod differentia componitur cum alia differentia praecipue ad speciem constituendam. Et hoc exemplo manifestum est : quia rationale et mortale unum cum alio compositum est in constitutione sive compositione hominis, sive in substantia nominis constituenda. Species vero speciei non componitur ut gignat aliquam speciem quae eadem sit in substantiis, sive suppositis, sive individuis illarum specierum, sicut differentia cum differentia componitur ad substantiam speciei constituendam, quae eadem habet supposita, quae habet altera duarum differentiarum.

Removet dubium.

Tertia differentia.

Quarta differentia.

<--- Page Split --->

non existente. Amplius quidem adhuc differunt, quod differentia cum generalis sit, et non ultima et convertibilis, componitur cum alia differentia. Rationale enim et mortale unum cum alio compositum, ut potentia et actus est in substantia hominis quae est species : species vero speciei non componitur ut gignat speciem aliquam aliam. Et si objicitur de asina et equo in muli generatione, dicimus quod quaedam asina cuidam equo permisectur ad muli generationem, equus autem simpliciter asinae simpliciter conveniens nunquam perficit mulum.

CAPUT IX.

De communitatibus et differentiis differentiae et proprii.

Nunc dicamus differentias et communia differentiae et proprii. Differentia igitur et proprium commune quidem habent prima communitate, quod aequaliter et non secundum intentionem et remissionem a suis de quibus praedicantur suppositis participantur : utrumque enim illorum in termino participatur, eo quod unum, videlicet differentia, pars formalis est ipsius esse, quod (sicut dictum est saepius) unum est et non recipit magis et minus : proprium autem ab aptitudine naturalis potentiae formaliter imponitur : quae aptitudo in potentia per habitum completur, et non actum qui est operatio, cum sit completio major qua potentia completur per habitum, et rem suam dicit in termino : et ideo non potest suscipere magis et minus : quamvis, sicut in ante habitis dictum est, impedientia vel expedientia ad actum in substantia possit habere, quibus expeditius vel minus expedite agat per potentiam illam : sed haec non variant potentiam stantem in habitu naturali : participantur ergo haec duo aequaliter ab his quae participant ea. Ea enim quae rationalia sunt (de quibus praedicatur rationale) aequaliter et non secundum magis et minus rationalia sunt, et

similiter ea quae sunt risibilia (de quibus praedicatur risibile) sunt aequaliter et non secundum magis et minus risibilia.

Amplius et in hoc conveniunt, quod utrumque, differentia scilicet et proprium, semper et omni sive universaliter adsunt illis de quibus praedicantur : quia secundum naturae potentiam et aptitudinem attribuuntur illis de quibus praedicantur et non secundum actum. Quamvis enim uno vel utroque pede careat qui secundum naturam bipes est, non propter hoc perit substantia formalis in ipso qua formatur ad habendos duos pedes, sed potius id quod tali natura ad bipes formatum est, semper bipes dicitur per naturae aptitudinem, sicut et risibile a potentia naturali cum naturali habitu completa semper dicitur risibile, quamvis non semper rideat secundum effectum, nec plus habet potentiam naturalem in actu quando ridet, quam quando plorat, Si aliter habet eam et ad aliquid habuerit eam, semper est in aptitudine aequali quam non exercet secundum actum.

Proprium autem quo differentia a proprio distinguitur, est quod aliqua differentia, quae scilicet ultima non est et verae differentiae nomen habet, semper dicitur de pluribus speciebus sicut et genus. Et hoc exemplo probatur : quia rationale quod est differentia, praedicatur de homine, et de Deo secundum Stoicos et Epicureos, qui deos et deas multas rationales esse posuerunt. Proprium vero non praedicatur nisi de una sola specie cujus est proprium, et de illius speciei individuis. Et haec omnia plana sunt ex praemissis.

Adhuc etiam differunt in hoc, quod differentia quidem sequitur universaliter ad ea quorum est differentia absque conversione sicut genus : sequitur enim, si homo est, rationale est : sed non convertitur, quod si sit rationale, propter hoc sequatur hominem esse secundum Stocos. Propria vero conversim praedicantur de his quorum sunt propria : si enim homo est, risibile est, et si risibile est,

<--- Page Split --->

homo est. Et haec quidem fere sub eis- dem verbis dixit Porphyrius, et ideo ver- ba ejus ponere non oportet.

CAPUT X

De communitatibus et differentiis differ- rentiae et accidentis.

Differentiae autem et accidenti, ut dicit Porphyrius, commune est de pluribus praedicari in quantum utrumque illorum universale est: hoc enim omni quidem convenit universali in quantum est in multis, et de multis. Ad inseparabile au- tem accidens specialiter habet differentia communitatem, quod scilicet tam diffe- rentia quam inseparabile accidens semper adest omnibus de quibus praedicatur. Quod exemplo probatur et inductione: quia bipes semper adest corvis, cum sit differentia de corvis et hominibus prae- dicata: nigrum etiam esse, quod tan- quam accidens inseparabile praedicatur de corvis, semper adest corvis, quamvis etiam posset fieri corvus albus vel aetate vel arte: tamen quia corvus non tantum nominat speciem, sed in tali comple- xione, quae causa nigreditis est, designa- tur subjectum materiale, et hoc accidens nominato tali subjecto semper est acci- dens inseparabile.

In hoc etiam differunt differentia et accidens, quia differentia quidem conti- net ambitu suae communitatis ea de qui- bus praedicatur. Continere enim est ea de quibus praedicatur intra suam commu- nitatem claudere: continet ergo differen- tia et non continetur ab his de quibus praedicatur. Sic enim continet haec diffe- rentia quae est rationale, totum hominem et particularia ipsius. Accidentia vero nec proprie nec vere, sed quodammodo continent quaedam eorum de quibus prae- dicantur secundum quod in pluribus sunt, et excedunt ea de quibus praedicantur. Quodam autem modo continent, eo quia subjecta eorum de quibus praedicantur, non omnia susceptibilia sunt horum sed

plurimorum: et omnia continent quibus insunt, et exceduntur ab his quibus non insunt. Album enim praedicatur de homi- nibus albis et quodam modo continet ea, de non albis autem non praedicatur: et aliquis homo est non albus, et quoddam album non est homo, quia potest esse in alio subjecto quam in homine. Ideo cum dicitur, homo est albus, homo contine- tur: sed ista continentia non est propria, quia continere est formae substantialis: et ideo accidens in quantum est forma continet, in quantum autem est accidens fluidum, habet esse et continetur a sub- jecto. Et sermo quidem Porphyrii obscu- rus est, sed hunc quem dixi veriorem puto esse intellectum.

Alia autem adhuc est differentia inter differentiam et accidens: quia differentia quidem non est intensibilis et remissibi- lis, sicut patet ex supradictis, ubi etiam soluta sunt quae contra hoc dictum obji- ciuntur. Accidentia autem magis et mi- nus suscipiunt, eo quod causas habent materiales, et secundum seipsa non sunt nominantia rem suam in termino. Et haec omnino plana sunt ex supradictis.

Adhuc autem alia est differentia, quod impermisci biles sunt contraria differentiae ad alicujus speciei constitutionem: ex ra- tionali enim et irrationali non constitui- tur aliqua species una. Contraria autem accidentia mixta sunt ad alterius consti- tutionem, sicut si miscerentur contrarii colores et sapores ad medii constitutio- nem.

Et si objicitur, quod etiam colores contrarii contrarias habent differentias et species. Dicendum quod de hoc modo quo colores et differentiae colorum formales considerantur, per quas color in genere qualitatis ordinatur, hic non loquitur, sed potius de esse materiali accidentis prout est universale praedicatum de his quae denominantur ab ipso. Sic autem constat quod recipit intensionem et re- missionem per contrarii admixtionem vel contrariorum, vel depurationem, eo quod albus est hoc modo nigro impermixtius,

Secunda differentia.

Tertia dif- ferentia.

Objectio.

Solutio.

<--- Page Split --->

ut dicitur in quarto Topicorum 1. Cum autem recipit magis et minus, recipit illud aliquando quod recessit a contrario, sicut malum pejus quod recessit a bono. Aliquando autem quia accessit ad terminum, ut bonum melius quod summo bono est propinquius : aliquando autem secundum contrarii admixtionem, ut album albius, ut dictum est. Hujusmodi ergo sunt communitates et proprietates differentiae, et caeterorum universalium.

CAPUT XI.

De convenientiis et differentiis speciei et proprii.

Post hoc sequitur dicere convenientias et differentias speciei et proprii : in quo enim species differat a genere et a differentia dictum est prius in capitulis in quibus diximus quomodo genus differret a caeteris universalibus, et quomodo differentia differt ab aliis. Dicimus ergo quod speciei quidem et proprio commune est de se invicem praedicari : quod patet per exemplum, quia si homo est, risibile est, et e converso si risibile est, homo est : cujus conversionis causa est, quia species principiis substantialibus ponit aptitudinem, quæ proprium est, sicut causa propinqua et adæquata ponit effectum. Similiter ipsa aptitudo quæ est proprium, derelinquit tale subjectum, et ponit ipsum sicut effectus proprius et causæ adæquatus ponit suam causam. Hoc etiam facit proprium quod est risibile, ideo quoniam non dicitur secundum actum ridere, sed dicitur secundum aptitudinem secundum quam natum est : et hæc aptitudo semper est in subjecto proprii, sicut sæpe jam in ante habitis dictum est.

Secunda autem convenientia est equaliter participari, et non secundum magis et minus ab his quæ participant species : et similiter propria æqualiter participantur ab his quorum sunt propria : nec hic

facimus hoc in participatione propriissime dicta : large enim dicimus participare id quod aliquid habet in seipso, et participatum esse id quod inest alii, sive per se insit sive per accidens.

His autem omnibus speciei et proprio communibus assignatis, assignanda sunt in quibus differunt ab invicem. Dicimus primo differentia speergo quod species quidem in hoc differt cici et proprii. a proprio, quia ea quæ est species ad

num, ad aliud potest esse genus: sed hoc non est verum de specie specialissima: proprium autem cum sit hujus speciei proprium quæ est specialissima, impossibile est proprium esse aliarum specierum: si tamen esset proprium speciei subalternæ quæ est genus ad aliud, non esset impossibile esse proprium illarum specierum, quæ continentur sub illa, ut dicit Avicenna. Unde in hac differentia accipit Porphyrius speciem non specialissimam, quod in aliarum assignatione differentiarum non fecit. Proprium autem refert ad speciem specialissimam, cum ante posuerit subalternam: et ideo quod dicit, non satis est secundum artem dictum.

Secunda autem differentia est, quod Secunda differentia. species quidem per intellectum et naturam ante subsistit in esse et substantia quam proprium: proprium autem posterius jam sumpta specie secundum esse fit in specie ex principiis speciei jam in natura subsistentis. Hoc autem exemplo probatur: quia oportet hominem prius esse ut ex illo causetur risibile, et ideo homo recipitur in diffinitione risibilis, sicut recipitur subjectum in diffinitione passionis.

Amplius tertia est differentia, quod Tertia difterentia. species quidem semper actu est in subjecto de quo predicatur: quia participatur actu, cum sit totum esse ejus de quo predicatur: proprium vero aliquando actu inest, potestate autem aptitudinis semper inest. Quod exemplo docetur: quia Socrates semper actu est homo hu-

<--- Page Split --->

mana operans et agens, non semper vero ridet, quamvis de naturae aptitudine sem- per sit risibilis.

Quarta diflerentia. Amplius autem quarto differunt, quia quorum sunt termini sive diffinitiones differentes, et ipsa diffinita sunt differentia : diffinitio autem speciei omnis est, quod sit sub assignato genere, et diffinitio speciei specialissimae est, quod de pluribus solo numero differentibus in eo quod quid sit praedicabilis, et caetera hujusmodi quae in tractatu de Specie dicta sunt : proprii vero quod vere proprium est, diffinitio est, quod et soli et omni et semper adest : quae diffinitiones differentes sunt. Hanc autem ideo differentiam hic ponimus, ne credantur idem esse per essentiam species et proprium, propter hoc quod conversim praedicantur. Haec ergo sunt communia et propria speciei et proprio.

CAPUT XII.

De convenientiis et differentiis proprii et accidentis.

Communitas speciei et accidentis. Speciei autem et accidentis commune quidem est, quod de pluribus praedicantur in quantum sunt universalia. Aliae vero communitates inter speciem et accidens sunt nullae, eo quod plurimum valde differunt ab invicem id cui accidit ut species, et id quod accidit secundum modum essendi : id enim cui accidit, substantia est ; id autem quod accidit, est accidens : quae differunt sicut ens per se, et ens non per se, sed in alio.

Objectio. Et si objiciatur quod inter multum distantia maxime quaerendae essent convenientiae, Dicendum quod hoc verum est si invenirentur ; quia autem in nullo communicant, ideo non inveniuntur speciales, sed sola ista invenitur quae omnium est generalis.

Prima differentia speciei et accidentiis. Sed differentiae plures inveniuntur. Propria enim quibus distinguuntur utriusque sunt, quia speciei quidem convenit, quod in eo quod quid est praedicatur : in eo vero quod quomodo se habet, conve-

nit accidenti quod est mixtum cum respectu et compositione ad aliquid et ad omnia alia praedicamenta.

Alia autem differentia est, quod contingit unamquamque substantiam individuam quae proprie substantia est, una quidem specie tantum participare, quae totum est formale esse ipsius : uno enim existente quod est formale esse et totum, non potest esse 'alterum quod sit totum esse, sed unamquamque substantiam contingit participare pluribus accidentibus et separabilibus et inseparabilibus, sicut ultimo patet in multis exemplis.

Adhuc autem tertia est differentia, quia species quidem subtinctligi potest in se existens ex suis substantialibus principiis ante accidentia quae sunt in ipsa, quamvis etiam sint inseparabilia. Cujus probatio est, quod oportet supponere subjectum esse in se completum, ut illi postea aliquid accidat. Accidentia autem ad hoc quod sint, ante se supponunt esse subjectum, quia respectu subjecti posterioris generis entia sunt et adventitiae naturae : quia posterioris sunt generis. Ideo vocantur accidentia quasi ad cadentia, quia cadunt ad subjectum, quia sunt adventitiae naturae : ideo non de intrinsecis adveniunt et affluunt.

Adhuc autem speciei quidem participatio istis subjectis est aequaliter, et non secundum magis et minus : accidens vero participatur ab his de quibus praedicatur (etiamsi sit inseparable accidens) secundum magis et minus, non aequaliter. Contingit enim quod Æthiopis respectu alterius Æthiopis habet colorem nigrum intensum, vel nigrum in nigredine remissum : et ideo de communibus et propriis - speciei et accidentis dictum est. Restat igitur de proprio et accidente dicere communia et propria : quo enim proprium a specie et differentia et genere differat, dictum est in illorum ad ipsum differentiis.

Secunda differentia.

Teria differentia.

Accidentia quare sic dicuntur.

Quarta differentia.

<--- Page Split --->

CAPUT XIII.

hoc jam in his quae de omnibus simul universalibus communibus jam dictum fuerat.

De communibus proprii et inseparabilis accidentis, ac eorum differentiis.

Dicimus igitur quod commune quidem proprii et inseparabilis accidentis est, quod praeter ea nunquam consistunt illa sua subjecta in quibus sunt, et de quibus praedicantur, et quibus inesse considerantur, quod patet: quemadmodum enim praeter risibile (quod est proprium) non subsistit homo qui est subjectum de quo praedicatur proprium, sic praeter nigredinem nunquam subsistit Æthiops, dummodo Æthiops nomine suo importet complexionem Æthiopis nigredinem causantem, ut in ante habitis dictum est. Et hujus quidem causa id quod secunda est proprii et inseparabilis accidentis communitas, quia quemadmodum semper et omni adest proprium, sic etiam inseparabile accidens: adest enim et semper, quamvis non adsit soli ut proprium, propter quod et non conversim praedicatur. Aliae autem communitates sunt ad quaedam, sicut non essentialiter praedicari in quale de pluribus, sicut per ante habita jam constat. Accidens autem separabile propriam communitatem non habet nisi in quale, et non in quid praedicari: sed

Differunt autem ultima duo universalia prima differentia proab invicem in hoc primo, quoniam proprii et acciprium uni soli speciei adest cujus est proprium, quemadmodum risibile adest homini. Inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum adest Æthiopi, vel soli corvo, sed etiam adest carboni et ebeno, et quibusdam aliis : ita proprium subjectum sibi non determinat.

Adhuc autem secunda est differentia, Secunda differentia. quod proprium conversim praedicatur et equaliter, non secundum magis et minus de eo cujus proprium est : accidens vero inseparabile propter hoc quod non determinatum sibi determinat subjectum, non conversim praedicatur.

Adhuc autem sicut in ante habitis dictum est, proprium quidem æqualis et non secundum magis et minus a suis substantiis est participatio. Accidentium vero hoc quidem secundum magis, illud autem secundum minus est participatio, propter causas in ante habitis determinatas.

Sunt autem et aliae quidem communitates et proprietates eorum universalium quae dicta sunt : sed haec quae dicta sunt sufficiant ad discretionis eorum ab invicem et communitatis eorum quam habent ad invicem traditionem et doctrinam.

Tertia dif

ferentia.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IX .

DE COMPARATIONE OMNIUM ISTORUM UNIVERSALIUM AD INVICEM EX LOGICA AVICENNÆ DE COMPARATIONE ISTORUM QUINQUE INTER SE.

CAPUT I.

Qualiter hæc omnia in unum coincidunt.

Quamvis in ante habitis jam determinatum sit id quod de quinque universalibustradidit Porphyrius, tamen adhuc sunt quaedam quae utile est scire de his quae ex logicis doctrinis Arabum in Latinum transtulit Avendar Israelita Philosophus, et maxime de logica Avicennæ. Primum capitulum hujus doctrinae est de comparatione istorum quinque inter se, et hæc ad perfectionem doctrinae ponimus. Dicimus ergo primo de primo universali quod est genus, quod non est uniuscujusque rei sive omnium rerum, sed illius solius genus, quae est sub ipso species : similiter et differentia non est differentia uniuscujusque rei, sed secundum hoc quod est divisiva, non est differentia nisi generis quod dividit : et secundum hoc quod est constitutiva, est differentia illius speciei quam constituit sub genere diviso.

Sciendum autem quod unumquodque istorum potest esse genus vel quasi genus ad alterum, unumquodque potest esse quasi species, et unumquodque potest esse quasi differentia, et unumquodque potest esse quasi proprium, et unumquodque quasi accidens. Sensibile enim est quasi species hujus quod dicimus apprehensivum. Omne enim sensibile apprehensivum est et non convertitur, scilicet quod omne apprehensivum sit sensibilesive sen-

sitivum. Et hoc ipsum sensibile est quoddam genus audienti. Omne enim audiens, sensibile est et non convertitur. Et similiter est genus audientis et olfacentis et gustantis et tangentis, et hoc ipsum sensibile differentia est animalis. Similiter gressibile est genus bipedis et quadrupedis, et est species mobilis, et est proprium sive proprietas animalis et commune accidens hominis. Aliquando autem ista quinque in uno solo secundum rem conveniunt, et ideo hæc omnia quinque in unum et idem aliquando coincidunt : quamvis modus prædicandi eorum secundum quod diversa universalia sunt nunquam sit unus.

Et etiam adducendum est quod genus non est genus differentiae aliquo modo, nec differentia potest esse species generis. Si enim differentia esset species generis, cum species non efficiatur species nisi per differentiam, tunc differentia egeret alia differentia per quam species efficeretur et tunc differentia esset differentiae, quod non potest : differentia enim est intellectio sive notio quaedam, quae secundum intellectum est extra materiam generis : rationale enim non est idem quod animal habens rationem, sed est idem quod quidam habens rationem, quamvis per consequentiam sequatur id esse animal : animal enim habens rationem homo est. Si autem animal esset per intellectum clausum vel conceptum intra rationem rationalis, tunc cum diceretur, animal rationale, idem esset ac si diceretur, animal quod est animal habens rationem, quae sunt idem se-

<--- Page Split --->

cundum intentiones suas. Cum autem differentia prædicetur, est sicut cum prædicatur accidens inseparabile de eo quod prædicatur. Differentia enim se habet ut accidens ad genus, in quantum sequitur esse generis : et non est unum esse differentiæ et esse generis, sed genus est ad differentiam quasi materia se habens, et differentiæ comparatio ad genus est quodammodo sicut proprii quod non competit omni, et hoc est accidens inseparabile, ut in ante habitis dictum est. Differentia vero constituit genus et dat esse ei in effectu distinctum. Quamvis autem ipsa differentia non sit intra diffinitionem generis, et ipsius esse differentiæ non sit intra esse generis, sicut esse rerum qualium est intra quale, et esse rerum quantarum est intra quantum, tamen differentia est qualitas generis, et genus et esse generis est in differentia sicut intra suum quale essentiale. Differentia enim est qualitas generis, sicut forma est qualitas materiæ, faciens ipsam qualem secundum esse substantiale. Hoc autem sic se habet quando differentia est absoluta et simpliciter differentia generis : ita quod nullo modo differentia est extra naturam generis, sed est de natura ipsius sicut actus est de natura potentiæ : quia si actus non esset de natura potentiæ, potentia nullo modo desideraret actum.

Si vero diligenter et subtiliter attendatur quid sit genus et quid differentia, tunc non omnino vere prædicantur genus et differentia, nisi de specie : quia in specie genus in actu est, et differentia est actus speciei dans esse. Comparatio autem generis ad differentiam est sicut comparatio subjecti ad accidens inseparabile, quod non est commune accidens, eo quod est consequens, si est ut proprium quod convenit omni et non soli. Accidens autem commune aliquando comparatione generis est proprietas, et aliquando comparatione speciei est accidens commune : sicut motum voluntario motu qui vocatur motus processivus, quod est proprietas animalis et commune accidens hominis.

Aliquando etiam accidens commune proprietas est generis superioris sicut albedo quæ est de proprietatibus corporis compositi terminati, et est commune accidens hominis : aliquando est de proprietatibus generis generalissimi, et aliquando etiam accidens commune non est proprietas alicujus generis, eo quod alii accidit quod est extra genus illud, vel etiam accidit ei quod est extra totam illam categoriam secundum ordinem prædicabilium illius generalissimi sive prædicamenti : cujus exemplum est id quod est non recipere magis et minus, quod est de communitatibus hominis secundum participationem speciei, et est commune illi et multis aliis, nec est proprietas alicujus hominis, alia enim 'generalissima habent hoc. Comparatio autem animalis ad hoc animal, quando animali additur designatio singularis non considerata in hoc animali rationalitate quæ facit ipsum hominem, est sicut comparatio generis ad individua propria, quæ ex se habet et non mediante specie : tunc enim animal prædicatur de hoc animali immediate, ut species de suis individuis immediate prædicatur : et tunc non prædicatur ut genus, generis enim prædicatio est de differentibus specie : animal igitur genus est in comparatione singulorum animalium secundum quod facta sunt rationalia vel in alia specie constituta.

Similiter autem rationale comparatum ad hoc rationale non considerata animalitate in hoc rationali, prædicatur de eo ut species, secundum intentionem quam diximus, quod differentia aliquando ut species accipitur, et non prædicatur tunc ut differentia, Differentia enim est animalium singulorum specie differentium. Diximus autem rationale hoc considerari considerata animalitate. Similiter autem et risibile prædicatur de illo risibili non considerato secundum quod est homo : non est enim proprium nisi hominis et individuorum. Adhuc autem risibile comparatum est prædicatum ut species. Similiter etiam.

<--- Page Split --->

album quod est communiter accidens huic albo in singulari designato, est prædicatum sicut species et non ut accidens. Accidens enim commune non est accidens, nisi ei quod est subjectum ipsius denominatum ab ipso ut dicatur ab ipso ut sit album : non autem est accidens huic albo non considerato subjecto in quo est, illi enim comparatur ut species.

CAPUT II.

Qualiter hæc omnia quinque universalia ad invicem miscentur.

Oportet autem scire quod hæc quinque non tantum coincidunt omnia vel plura in unum, sed etiam inter se quodammodo commiscentur. Et hoc fit multis modis. Genus enim commiscentur aliquando cum differentia. Apprehensivum enim est quasi quaedam differentia hominis quod est rationale. Omne enim rationale apprehensivum est et non convertitur. Et similiter animatum sive habens animam est genus rationalis, et prædicatur in quid de rationali : et tunc est genus differentiae. Et patet quod accidit ei ut differentia generis superioris : animatum enim differentia est corporis quod est unum de generibus mediis. Aliquando etiam commiscentur genus cum accidente sicut color qui est genus eorum quæ accidunt homini, quæ sunt ut albedo, et nigredo, et hujusmodi. Hæc autem compositio sive commixtio differt a prima : non enim sic potest esse, quod genus differentiae constitutivæ sit genus constitutivum speciei : oportet autem quod genus accidenti s sit genus accidentis ad ipsam speciem accidentis constitutivum. Genus ergo differentiae est aliquando differentia constitutiva generis vel speciei, et præter hoc genus accidentis aliquando est accidenti generis, et aliquando speciei, sicut hoc ipsum apprehensivum est constitutivum animalis habentis apprehensionem per spiritum vel intellectum, et color est accidentis animalis et hominis, cum sit

genus color specialium. Permixtio autem genus comgeneris cum proprietate est sicut admiris in actu admirantis, quod se habet ut genus ad ridens in actu : et tunc vociferans ex appetitu se habet ut genus ad hinnibile, quod est proprium equi.

Differentia autem aliquando miscetur cum genere, sicut sensibile quod est differentia gradibilium miscetur cum rationali. Miscetur etiam aliquando cum proprietate, sicut comparatio trium ad duos rectos angulos trianguli, qui tres angulos habet æquales duobus rectis. Hæc enim est differentia ejus quod est proprietas trianguli rectilinei. Aliquando autem miscteur cum accidente, sicut disgregativum visus, quod est differentia albedinis, quod accidit visui.

Proprietas etiam aliquando miscetur cum genere : gressibile enim est differentia animalis quod est genus hominis, et est proprium homini quod convenit omni non soli. Etiam aliquando miscetur cum differentia et cum specie : quia si desit proprium speciei, et cum est communior proprio species, hoc fit cum differentia fuerit communior. Cujus exemplum est dividi in duo æqualia, quod est paris numeri. Aliquando autem miscetur cum accidente communi : visibile enim est proprietas colorati, coloratum autem est accidens commune communi.

Accidens autem aliquando miscetur cum genere, nec propter hoc desinit esse accidens speciei : est enim accidens speciei, nec tamen est commune accidens generi, sed est proprietas generis : et est aliquid quod est accidens commune utrique, generi scilicet et speciei, et cum hoc etiam similiter accidens differentiæ et proprietatis.

CAPUT III.

Qualiter hæc quinque sunt naturae quædam, et qualiter universalia, et qualiter intelligibilia, et qualiter simplicia.

Attendendum autem est, quod omnia

<--- Page Split --->

quinque tripliciter considerari possunt. Si enim in se accipiantur, ita quod ipsa res sive natura sine aliquo respectu sibi composito accipiantur, et ipsa natura simplex consideretur, sic sunt naturae quaedam ista quinque, et praecipue genera, et species quae absoluto intellectu assequi possunt: tamen de aliis est verum quando non accipitur id quod est differentia in ratione differentiae, sed in ratione entis vel naturae cujusdam: et hoc est verum de proprio quando accipitur id quod est proprium non in proprii ratione, sed in simplicitate cujusdam entis: et hoc etiam verum est de accidente quando accipitur ut pars entis, et non in ratione qua addit ad substantiam, Sic ergo haec praeaccepta sunt naturae quaedam, ut dicunt Avicenna et Alfarabius.

Si autem accipiunt haec praedicta secundum quod naturae illi simplici additur aptitudo ad hoc quod sint in pluribus inferioribus, tunc illa jam efficiuntur universalia, quia universale ab habere aptitudinem dicitur universale, et non ab actu quo efficiatur 'actu universale. Utrum autem haec aptitudo sit in re quae sua simplicitate apta sit existere in pluribus, et per multiplicationem differentiae dividentis, vel per divisionem materiae in pluribus actu efficiatur: vel sit in solo intellectu, ita quod nihil naturae sit in pluribus, sed solus intellectus similitudinem naturae unius ad eamdem naturam in specie in alio accipiat et in seipso assimilet, quaestio fuit. Et primo quidem modo illi dixerunt qui reales vocabantur. Secundo autem modo dixerunt hi qui dicebantur nominales. Et hoc ad praesens non est disserendum: tamen in praecedentibus in tractatu communi de universalibus hoc sustinuimus quod dixerunt reales. Quocumque autem modo, patet quod simplex natura non est universale, sed natura accepta in tali aptitudine.

Haec autem eadem natura accepta in lumine intelligentiae, cujus ipsa est splendor quidam et radius, secundum quod dicimus, quod omnis forma sive natura

simplex splendorest, et radius intelligentiae in anima similis sibi in esse spirituali, sive intellectuali, propter hoc quod ipsa natura per intellectualem naturam quae in ipsa est ut pars essentialis ejus, operatur ad esse spirituale, sicut lumen in perspicuo operatur colorem secundum esse spirituale, quem tamen in corpore terminato operatur secundum esse materiale ipsius: eo quod actus activorum sunt in patientibus bene dispositis secundum possibilitatem recipientium actus illos, et non secundum potentiam agentis. Hoc ergo modo ista quinque vel sunt naturae simplices, vel universalia, vel intellectus quidam in anima existentes.

Sciendum est autem, quod haec quinque in lumine intelligentiae accepta sunt absque omni multiplicitate, sed per hoc quod in singularibus terminantur ad materiam, secundum esse dividuntur, et sic agunt multiplicitatem per hoc quod in quolibet sunt secundum totum esse ipsorum et secundum totam essentiam, et sic quidem secundum se sunt ante omnem multitudinem. Per hoc autem quod in sensibilibus et in materia efficiuntur ad quantitatem actus intelligentiae operantis in natura, per hoc efficiuntur multa secundum diversas multiplicationes speciei vel individua.

Si ergo in se accipiantur, naturae sunt simplices, et nec singularia, vel universalia. Si enim in natura simplici haberent quod essent universalia, cum natura simplex non sit nisi unum, universale non esset nisi unum, nec posset esse in multis, et de multis, quod est contra rationem universalis. Si autem a natura simplici haberent quod essent singularia, non posset universale esse nisi unum singulare, et omnia alia similia illi non reciperent praedicationem illius, quod iterum esse non potest. A natura igitur simplici nec habent quod sint universalia, nec quod sint singularia, sed habent hoc a respectu qui additur naturae simplici, ut dictum est.

<--- Page Split --->

Adhuc autem secundum quod sunt naturae simplices et separatae, nec sunt in intellectu, nec extra ipsum, sed secundum quod sunt in lumine intelligentiae agentis, et lumine suo facientis omnes formas, sic sunt ut moventia potentialem intellectum qui est anima: et per haec anima intellectuali convertente se ad ipsas efficiuntur in anima, dummodo non sit impedimentum in anima intellectuali, prout intellectum est sicut adepta: et sic accipit universale quod est in intellectu: et ideo oportet quod sit natura illa a sensibilibus, et materialibus, et particularibus separata et abstracta, et in solo accepta lumine intelligentiae, cujus luminis ipsa est splendor et effectus. Et cum intellectus componit cum ea aptitudinem existendi in pluribus, tunc accipit eam ut universale logicum, et ratiocinatur de ipsa sicut de universali. Et per oppositum illius accipit particulare ipsius, quando componit cum ea illa quae determinant ipsam ad materiam hanc et illam, et individuantia, quorum collectio in pluri-

bus non potest inveniri, et per quæ afficitur hoc aliquid designatum.

Et sic illa natura simplex in quadruplex in quaduplici esso accipitur, scilicet in esse naturae esso accipisumplicis, et in esse aptitudinis ad multa, tur. et in esse luminis intelligentiae cujus ipsa est splendor, et in esse individui designati per individuantia : et ideo habet rationem naturae per primum, et habet rationem universalis per secundum, et rationem intellectus speculativi per tertium, et rationem particularis et individui per quartum. Et quamvis hoc ad primam pertineat philosophiam, tamen hic posuimus, ut doctrina sit magis perfecta, et quia hoc quidam Arabes praecipui in doctrina de universalibus posuerunt. Cum autem primus actus rationis sit ordinare dicibilia, ut in ante habitis diximus, jam rationes ordinabilium exsecuti sumus: de dicibilibus autem ordinandis in generibus, et speciebus, differentiis, propriis, et accidentibus, deinceps attingemus ad pertractandum.

<--- Page Split --->