D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PARVA NATURALIA.

LIBER DE PASSIONIBUS AERIS.

SIVE

DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

PASSIONES AERIS quae a Philosophis impressiones vaporum in alto vel in imo generatorum dicuntur, breviter annotabo divisione et diffinitione, causa et loco, significatione atque colore, cuncta quae ex vapore duplici, scilicet terrestri et aqueo generantur in alto vel in imo, brevi demonstratione complectens : et traditione ista diversitates opinionum quibus diversificati sunt Philosophi, refutans : nec probatione eorum nec demonstrationibus ejus quod intendo, insistam : sed ipsa scientia, quae quia est, et quid est, sit ad praesens lector contentus.

  1. De materia passionum aeris.

Quod aer ab aqua vel a terra. Aer enim vaporabinon sit vaporabilis.

quod est suæ naturae, et tunc statim est ignis. Aut inspissatur amplius : et tunc non est vapor : quia vapor generatur per subtiliationem vel rarefactionem, sed tunc efficitur aqua, vel terra. Hic duplex igitur vapor causa est materialis omnium eorum quae in alto vel in imo generantur.

Causa matrialis omnium quaegenerantur in alio.

<--- Page Split --->

Et distinguemus eum sic, quod aut est impressio ex vapore sicco tantum, aut ex humido tantum, aut ex utroque.

et intemperate calida, secundum quod vincitur a superiori in quibusdam aliis temporibus.

Sic igitur determinatum est de materia in communi et loco.

2. De quatuor locis generationis impressionum.

3. De causa efficiente vaporum.

Loca igitur generationis sunt quatuor, scilicet superior regio, quae ex vicinitate ad ignem proprio nomine a Philosophis aestus vocatur : et media zona sive regio quae vocatur locus frigoris : et inferior pars aeris non longe super terram habens aliquid coloris, et aliquid frigoris, et venter terrae.

CAUSA autem vaporem efficiens in specauso omciali est multiplex, sed in communi nisi nes vaporis sunt calor et frigus.

4. De calore.

Superior autem pars aeris pura et rara propter vicinum ignem calida est vehementer : et propter radios stellarum et luminum ipsarum quae sibi sunt viciniora : ideo illa est causa inflammationis per se.

Inferior autem cum sit circa terram, et super eam habens quidem ex se frigus propter aquam et terram, calidum autem ex repercussione sive reflexione sive refractione radiorum ad solidum planum terra et aquæ, efficitur illa non inflammans : sed quasi spirans vaporem sui natura quidem coercens ne comburatur vel incendatur, ex reflexione autem radiorum evocata spirans ex se vaporem.

Regio autem aeris per æque distantiam quidem ab his duabus sumpta, est frigida valde propter causam oppositam. Nec habet calorem ex vicino igne, nec ex radiorum refractione : eo quod radii non reflectuntur ad transparens, sive pervium, aut diaphanum, sed tantum ad solidum planum, et plus si fuerit tersum, ut est aquæ superficies, vel speculum, vel aliud quid politum et planum.

Regio autem quæ est inter mediam istam quæ dicta est, et locum habitationis terrae, quantum est de se temperate est frigida aliquid suscipiens ab utraque distinctione. Per accidens autem est ipsa intemperate frigida, secundum quod vincitur ab inferiori in quibusdam temporibus :

CALIDUM autem duplex est, scilicet solis elevando omnem vaporem, et loci caludum disgregando vel inflammando elevatum. Dico autem calidum solis esse Calidum solus duplex, prout sufficit nunc proposito nostro dus ilicet adures, et plex, scilicet adurens, et evocans. Adurevocans. rers autem est duabus de causis, quarum una est directa suppositio, vel fere directa sole existente in signis aestivalibus, praecipue circa tropicum aestivalem, ut sunt Gemini, Cancer, Leo, Virgo. Tunc enim radii sui in directo suppositis regionibus incidunt in illas ad modum perpendiculi cadentis de centro Solis, et restringuntur in seipsos, et efficiuntur infiniti, et conducunt in terra calorem adurentem. Et tunc nihil spirat in locis illis de terra, sed totum aduritur antequam elevetur. In loCalor adures non cis autem vicinis quae per latitudinem magenerat vapores. gis accedunt ad Aquilonem, quanto plus recedunt a via solis, tanto plus oblique recipiunt, et anguli radiorum magis ampliantur : et minor proinde fit calor et minus ardens et magis evocans spiramen evaporationis. Et sic secundum latitudinem omnium climatum a via Solis vel æquinoctialis facile est accipere proportionem caloris plus vel minus adurentis.

3. De frigore.

FRIGUS etiam duplex : est enim frigus Frigus duplex, scili-

<--- Page Split --->

et constrinconstringens plus potens constringere gens, et quam sol elevare vel evocare. Et hoc imtemperatum. pedit omnem evaporationem constringens poros terrae et superficiem aquae, et ut radius solis incidens in eam, non possit attrahere.

Primum est etiam frigus temperatum continens impedit evaquidem solem ne incendat, sed non pronon autem hibet ne evocet. Et hujus item causa est latitudo regionum a via solis et motus solis secundum latitudinem ab equinoctiali in Meridionalem plagam : tunc enim sole existente circa tropicum hyemalem, scilicet in Sagittario, Capricorno, Aquario, valde removetur a climatibus variis. Et ideo radii sui non nisi valde oblique respiciunt habitationem illorum climatum : quapropter vincit frigus in locis illis, et abscinditur a vapore ex constrictione superficierum terrae et aquae.

Hoc igitur dictum est de causis efficientibus vapore.

6. De his quæ generantur ex vapore sicco.

Ex illis ergo divisionibus vaporum locorum et causarum determinabo omne quod in alto vel in imo habet generari. Et dividam primo sic. Aut generatur ex vapore sicco tantum, aut ex humido tantum, ut ex utroque. Si sicco tantum, tunc materia omnis talis impressionis erit vapor terra. Cum autem terra sit elementum solidum frigidum per naturam, et siccum ingressum in se calorem continet fortius, quia solidum : et incenditur facilius, quia siccum efficitur acutius et magis penetrativum, quia siccum non retunditur de facili. Et ideo istum talem vaporem divido per tria loca secundum calidius et minus calidum.

Et causantur ex eo ad minus undecim impressiones apparentes in aere. Et de aliis si quae apparebunt, erit simile judicium. Si enim vehementer est calidus et siccus, pertinget parvas regiones aeris, scilicet inferiorem et mediam : eo quod

frigus illarum non potest convertere ipin suprema sum, et transibit ad aliam regionem quaris. dicitur æstus, et ibi facit impressiones quinque.

a. De igne perpendiculari.

Aut enim· in omnibus æqualiter est subtilis bene tenuis aptus inflammatione ex calore loci, aut inæqualiter. Si inæqualiter : aut ergo habet inferius multas partes terrestres dilatabiles, aut non, sed paucas. Si multa terrestria habet inferius, tunc ibi de necessitate dilatabitur. Terrestre autem abundans repugnat elevationi ad æqualitatem aliarum partium, et calidum interius ingerens vel ingressum rarificando dilatat, et partem plus calidam continue plus et plus protendit in acumen, et efficit ipsum sicut columnam pyramidis, et propter longinquitatem videbitur de superiori esse dimissum sicut perpendiculum quod inferius· habet massam, et continue usque in sublime chordam. Hoc igitur sic accensum ab æstu loci dicitur a Philosophis ignis perpendicularis.

b. De lancea ignea.

Si autem est inæqualiter tenuis et subtilis et subtus non habens multa terrestria, quæ dilatari queant per causam dictam : tunc iterum eadem causa inflammabitur, et vocatur lancea propter longum subtile quod prætenditur in figura, et stat erectum, acumen habens supra, sicut et ignis perpendicularis.

c. De candela accensa.

Si autem est æqualiter subtilis bene tenuis æqualiter aptus inflammationi, tunc etiam æqualiter ascendet in omnibus partibus : aut igitur est æqualiter disgregabilis calore in omnem partem di-

<--- Page Split --->

mensionis : et sic efficit latum, et videbitur quasi rotundum natans in superficie aeris. Et illud vulgo vocatur candela accensa : licet enim latum sit in superficie : tamen videtur rotundum et spharicum propter longinquitatem nostri visus.

d. De assub.

AUT EST aequaliter subtilis, sed non est extensibilis nisi in partem unam propter parvitatem materiae, sicut corium quod cum extenditur ad partem unam, contrahitur in aliam : et tunc vapor ille succensus dicitur assub ascendens.

gregatum egredi, sicut stupa exsufflaretur de canna.

g. De stella cadente longa.

SI AUTEM est vapor bene continuus et expellitur a frigida nube tangente, tunc aut est compactus vapor conglobatus et fortis, aut est modicus non bene compactus : si non bene compactus nec multus, tunc cadit continue, sed non dividitur, et propter continuum casum videtur quasi stella cadens longa quae relinquit vestigium casus post se, et vocatur a Philosophis candela accendens candelam continue per descensum.

e. De duplici assub.

AUT EST aequaliter subtilis, sed non bene continuus, nec adhaerens sibi, sed una pars ejus aliquantulum distans ab alia : et tunc videbitur assub ascendere post assub, sicut si evolarent scintillae de fornace. Et haec quinque conveniunt in hoc quod omnia evolant sursum in ignem, et nihil eorum descendit deorsum. Si autem vapor est non vehementer calidus et siccus, tunc non potest penetrare mediam regionem aeris quae frigidissima est, et tunc causantur iterum quinque de vapore llo.

h. De stella perdita quae quandoque recipit tres diversitates, quandoque stat per moram in aere sola.

' SI AUTEM est multa materia conglobata, tunc accipit tres diversitates a diversiquae sibi occurrunt in aere. Si enim nihil obviat, tunc accenditur confrontation suiipsius, et stabit aliquamdiu in aere : et hoc dicunt discurrentes nocte esse lumen praecedens eos.

i. De assub descendente quae stella cadens dicitur.

f. De diverso igne qui apparet in aere dupliciter.

AUT ENIM vapor ille calidus et siccus est bene continuus, cujus partes fortiter conjacent : aut est disgregatus. Si disgregatus, tunc propter calorem quem habet quando in aere inferiori occurrit ei frigida nubes fugienda, contricat partem ad partem, et ex contricatione inflammatur : et quia disgregatae sunt partes, videtur diversis ignis : et quia fugit nubem frigidam tangentem, id videtur dis-

SI AUTEM aliquid occurrit ei in aere, aut hoc est de super expellens ipsum inferius : et hoc vocatur a vulgo stella cadens, a Philosophis assub descendens.

k. De stella fumigante, quae quandoque apparet velut draco volans, quandoque velut serpens incurvans.

AUT FRIGIDA nubes est ad latus unum, et calida ad aliud : et tunc propter convenientiam ad calidum attrahitur ad illud, et ibi incenditur post primam partem :

<--- Page Split --->

aut fumat antequam incendatur, et dilatatur in medio et incurvatur propter incensionem partis unius et exstinctionem alterius versus humidum frigidum. Et haec efficitur velut draco volans : quia anterior pars accensa videtur quasi spiramen draconis. Media autem incurvata per quod attrahitur a prima, incurvat se ut serpens, et volat semper ad illud latus ubi circumstat illud latus calidum : eo quod simile attrahit simile, et contrarium expellit contrarium.

præexigitur ut sciatur quid est convertens et convertere vaporem in aquam, et quid constringens est et constringere vaporem in glaciem.

  1. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque constringens.

l. De assub quandoque apparente, quandoque non, qui tertius assub dicitur.

SI AUTEM vapor siccus tenuis inflammabilis medio modo, tunc pertingit ad regionem mediam, et non penetrat ipsam, tunc generatur tertius assub : quia ille cum frigore loci expellitur : et quia multa nubes sub eo sunt, ideo incendens nube occultatur et penetrans nubem in trina apparet, et vocatur a Philosophis assub quandoque apparens, quandoque non.

Haec sint dicta de generatione vaporum siccorum habentium impressiones in locis tribus sublimibus. Sic igitur patet numerus undecim impressionum, quae omnes in sublimi generantur a vapore sicco.

  1. De his quae generantur ex vapore humido.

NUNC AUTEM transeundum est ad ea quae generantur a vapore humidò tantum, sicut ros, pruina, pluvia, nix, grando, stillæ, sive guttæ magnæ, quæ quandoque cadunt in æstate. Sciendum autem, quod vapor humidus cum sit aquæus, non est inflammabilis propter hoc quod in duabus qualitatibus igni contrariatur, scilicet in frigido potentia, et humidò potentia, licet in actu sit calidus et siccus temperate. Et ad hujusmodi scientiam

CONVERTERE igitur vaporem est inspissando ad materiam aquæ redigere. Cum autem frigoris sit inspissare sicut calidi disgregare, patet quod omnis conversio vaporis fit per frigus. Congelatio autem fit per idem frigus confortatum et constringens aquam quæ conversa est.

Item notandum, quod aliqua nubes est conversa in partibus suis, quæ scilicet est aqua facta. Et aliqua est in via conversionis, quæ scilicet est in aqua frigida. In his igitur est expressius loquendum, propterea quia sæpius veniunt in tractatum.

Dico, quod omnium eorum quæ generantur ex vapore humido, nihil est inflammabile. Item quia aqua est elementum magis tenue quam terra, propter hoc calor solis attrahens tales vapores, non multum retinetur ab ipsis vaporibus, sed est exhalabilis per frigus constringens vaporem ipsum. Et ideo nullus vaporum multum pergit per regionem frigoris ad regionem æstus, sed elevatur plus et plus in regionem frigoris excellentis vel temperati, secundum quod sunt calidiores vel minus calidi.

9. De grandine.

SI ERGO sit vapor humidus et calidus valde, erit ille vapor valde rarus ascendens usque ad regionem frigoris. Cum autem sit rarus, frigus circumstans in loco penetrabit profundum ejus undique : eo quod rarum in omnibus partibus in-

<--- Page Split --->

gressum dat frigori. Cum ergo ingreditur frigus, et simul egreditur calor, frigus incipit convertere et coarctare et inspissare conversas partes vaporis. Et quia forte est frigus, incipit velociter pars fluere ad partem : et quia frigus est valde dominans, constringit aquam conversam, et generat inde grandinem magnam et parvam vel perviam, secundum quod est frigus magis vel minus potens super vaporem ipsum.

a. De signis et eorum proprietatibus, et quare, grando cadit in tempore fructuum?

HUJUSSIGNAduosunt , quorumunumestquodgrandononcaditnisintempo - ribuscalidis , etpræcipuetemporefru - ctuum : quiatuncincipitadurensetex - siccanscalormultumaccendensvaporem , Quareacuaetalteelevansinmediumfrigus . Etexplusconge - hocvaporrarusundiquecircumpositusfrigida ? frigore , datingressumfrigori , etfortissi - meconstringitur , sicutaquacalefactaex - positasubdioinhyemepluscongelaturquamfrigidapositaincodemloco , etaquacalidamagisraramagisingressumdatfrigori .

b. Quare grando non est directe rotunda?

ALUDSIGNUMest , quodgrandonondi - recterotunda , sedquasiinformalentiscircumpositaguttiscongelatis . Hocenimaccidit , quiacumvaporessetexpansus , inchoatumfriguscontrahensmagittraxitdemateriainlateribus , quamasuperio - rivelinsuperioriparte . Etcumessetmagnum , congelavitpartemantequamaliaflueretadeam , etadhæsiteisicutguttacongelata .

c. Quare grando est liquescens et non sicca?

SIAUTEMinveniturquandoquegrandorotunda , hocestperaccidens : eteademdecausaquaetiamsemperestliquescensetnonsicca : quiaquandocaditaregionefrigoris , transitperinferioremaerem , quiexreverberationeradiorumaterraetaquaetpermixtionevaporumesttempe - ratecalidus : etideoexmotuetcaliditateilliusaerisliquescitextrinsecus , etinve - niturcadensliquida .

10. De nive et ejus signis.

NIXAUTEMquoadtempusecontrariosehabetgrandini : inquibusdamvero ( utquoadmateriam ) conveniunt . Generaturenimexvaporecalido , nontamensicutgrando .

a. De signis futuræ nüvis.

EtHUJUSsignumestprognosticatioru - sticorum , quiinhyeme , quandoremitti - turfrigus , exspectantnivem , nisisintnubesobscuræ . Aliudsignumestquodobservavi , etnoninvenifalsum : quiavapornivisfuturælucidusestetpallens , etvideturmultus : ethocestsignumra - ritatisipsius .

b. Quod nix quandoque stat in aere diu.

ITEMDIUstatinaerequandoqueperoctodies , ethocestsignumcaloris : sednonelevaturnisitemporehyemis , quiasoltuncdebilisest : etideoadjutoriolunævelalteriusstellævelpluriumnonsufficitelevare , etnonsufficitadeoin - cendereetcalefaceresicutinæstatefit . Hincergoaccidit , quodvapornivisnonpertingitusqueadregionemfrigoris , s e d

<--- Page Split --->

remanet citra regionem intemperate frigidam, frigida tamen regioni magis vicinus quam terræ : et ideo quia non est adeo forte frigus super ipsum, nec adeo rarus vapor, ut det undique ingressum frigori, contingit quod vapor nivis simul convertitur et congelatur, et non ante convertitur, et postea congelatur.

mam ciceris. Et haec generantur ex causa mixta ex utraque istarum, scilicet ex vapore magis calido, et magis elevato quam nix, sed minus quam grando, et quasi in termino duorum numeratorum.

a. Quare granula habent raritatem nivis interius sed non mollitiem, exterius vero comparationem grandinis ?

c. Quare nix cadit lata quandoque ?

Et quia in conversione est diffusus vaporabiliter, sicut carminata lana, ideo nix cadit lata, sicut si essent partes lana super se.

d. Quare vapor nivis congelatur ?

Et ideo ista interius habent raritatem nivis, sed non mollitiem : eo quod frigus magis vincit super eam : exterius autem tendit in grandinis compactionem : cum autem convertitur aliquantulum vapor ille ex gravitate, subtus dilatatur, et frigus attrahit de magis calido subtili : et ideo efficitur acutum.

Quia vero frigus non fuit forte super ipsum, ideo in ipso egressu caloris debiliter ex ipso congelatur.

b. De signo hujusmodi.

e. Quare nix cadit mollis ?

Et quia ipse calor egrediens aliquantulum resolvit id quod debiliter congelatum est, ideo nix cadix mollis, facile comprehensibilis : quod non esset, si esset omnino glacies, sicut grando. Hoc autem locus inferior ideo in aetate facere non potest, quia tunc refluxu radiorum minus calidus est congelationi : sed nix sufficit conversioni, sicut accidit in pluviis, ut statim dicemus.

11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

Ex his duabus causis concluditur causa granulorum quae cadere consueverunt in Martio vel in Aprili in nostris climatibus, scilicet sexto, et septimo, et ultra in parte octavi quae plus distant a via solis quam alia. Videmus enim granula rotunda rara et frequenter habentia for-

Et hoc signum est, quod frequenter haec mediis temporibus generantur, scilicet in vere et in principio veris, magis quam post medium ipsius : generantur enim frequenter sole existente in Piscibus, et in principio Arietis.

12. De pluvia.

Vapor item aqueus ut frequenter non est rarus subtilis et calidus, sed potius humidus grossus fumosus : et ideo ille alte non ascendit ad regionem magni frigoris, sed remanet in inferiori, cujus frigus sufficit conversioni, sed non congelationi, nisi per accidens : et ideo talis vapor redditur aqua pluens.

a. Quare guttæ pluviæ cadunt quandoque glaciatæ ?

Dico autem per accidens, quia ex frigore accidentali existente in aere ipsæ

<--- Page Split --->

guttæ pluviae antequam veniant ad terram, congelantur, et cadunt glacies.

b. De guttis quæ splendent in æstate cadentes.

In æstate vero quia (cum calor fortior est, impetuose elevat vaporem spissum) non conglutinat : quia divisus in partes grossas elevatur parum, si partes frigidae inventæ in aere dividuntur, stant ibi cum nube aliqua habente aliquid frigoris, et alibi aliud. Et ideo frigus illud sic fugiens tangit partes grossi vaporis stantis in aere, et subito convertit eas : et inde guttæ magnæ cadentes in æstate sine vento videntur per solis lumen transire sicut parvæ candelæ, et sunt calidæ multum humectantes.

c. De signis hujusmodi.

Quod autem hæc sit generatio pluviae et guttarum, signum est : quia in aquis pluvialibus, eo quod calidum evaporativum non est ab eis remotum in toto, manet vis constipativa ventris : aqua enim pluvialis constipat ventrem et valet disscintericis.

13. De rore.

Consequenter videtur nobis tangere causam roris qui habet aliquid simile cum pluvia, et pruinæ quæ habet aliquid simile cum nive. Generatio igitur roris est ex vapore grossiori quam pluvia, et minus calido : eo quod habet aliquid terrestre admixtum, et ideo non elevatur nisi parum : et non fit in tempore magni caumatis, nec in tempore magni frigoris : et fit ejus conversio juxta terram, etiam quandoque ad altitudinem unius cubiti, vel palmi, vel turris, vel hujusmodi.

a. De duplici conversione hujus vaporis, et quare a sole cito consumitur ?

Fit enim conversio hujus vaporis duplex, scilicet per se, et per accidens. Per se fit frigore aeris in nocte, quando non est reflexio luminis in ipso a sole. Et ideo quia parvi humoris est, cito consumitur a sole.

b. Quare fit ros sub mensa dum sero cænatur in gramine ?

Alia est conversio ipsius ex revolutione multi vaporis in seipsum ad aliquid reflectens ipsum, sicut in olla cooperta reflexus fumus generat aquam, et sicut in instrumento quo fit aqua rosea. Unde cum ccenatur in gramine in sero crepusculo vespertino, fit roratio sub mensa ad reflexionem vaporis ad mensam.

14. De pruina.

Pruina autem fit ex vapore ejusdem naturae, sed frigus depressum in aere terrae vicino, congelat ipsum convertendo, sicut diximus de nive : quia vero frigus magis densatur in quibusdam corporibus solidis, sicut sunt ligna et lapides, et ideo frigus egrediens ab illis et tangens vaporem circumstantem convertendo constringit ipsum, et facit ipsum circa se stare.

a. Quare flatus condensatur ad vestes et congelatur ?

Quod autem hoc sit verum, signum satis patet in spiraminibus in hyeme ad vestem vel ad pilos, quod spiramen humidius est in hyeme quam in æstate propter generationem phlegmatis, cujus generatio proprie est in hyeme. Grossus

<--- Page Split --->

igitur vapor spiratus convertendo congelatur, et circumstat pilis et vestibus ut pruina.

d. Causa quare de tali rore generantur vermes.

b. De causa duritiei et rigoris, qui est super nivem.

DURITIEI AUTEM et rigoris pruinae super nivem, causa est ista : quia densum frigus circa terram ex condensatione ipsius in corporibus terrestribus expellit velociter calidum a vapore : et ideo licet in ipsa conversione congeletur, fit tamen rigidum, eo quod nihil manens de calore elevante ipsum manet quod resolvendo mollificet ipsum.

c. De rore dulci qui postea efficitur albus super arborum folia ut farina, et quare ex eo nascuntur animata?

FIT AUTEM quaedam roris generatio plus a pastoribus quam a Philosophis inventa, cujus descensum ego ipse a pastoribus edere frequenter et diligenter observavi. Est autem vapor admodum spissus, quasi olei fumus, vel tepidarii, vel adipis, generatus ex trium commixtione elementorum, scilicet terrae, aquae, et aeris, et calidus ignis est in eo digerens : et ideo efficitur ex eo humiditas unctuosa dulcis ad modum mellus : et quando cadit super vegetabilia, primum efficiuntur quasi melle perfusa, postea autem evaporante humido subtili aereo remanet grossum terrestre. Et quia bene permixtum et digestum erat, videtur sicut farina molendini volatilis respersa super folia arborum, olerum et herbarum. Ex siccitate autem sua folia incurvat, quandoque contrahit ea, quandoque etiam evaporante calido ex ipso ad superficiem secum trahit et humidum.

Et quia ex frigore aeris generatur pellicula exterius, ideo inclusus aer convertitur ad ipsum sensibilem animalem, et generantur inde vermes et musce parva.

e. De prognosticationibus circa hujusmodi.

ETPROGNOSTICANTURpastoresinhisduoaccidentiautfrequenteretquando - quetertium . Duorumprimorumunumestoviumetaliorumpecoruminteritus , sedpræcipueovium . Hujusautemreiduascausasmihiassignaverunt : q u a - rumunaest , quiaexnimiadulcedinetantumindecomeduntanimalia , quodfeleorumexmultacholeraaugmentatur , itaquodscinditur , etfelperintestinadif - fundensscinditea , etmoriuntur . Aliacausaest , quodnimisavidesumendodulce , oppilaturhepar , etmultumnutri - mentumattractumabipsononpotestul - teriusdirigiadmembrapropterreple - tionemvenarum , etideoputrescitinhepate : etgeneranturindesanguisugæ , etrepleturtotumhepar : etutrumquejamoculisconspeximus .

Hæc autem rudibus dicta sint de generatis ex vapore humido et sublimi.

13. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

INUTRISQUEautempræhabitis , scilicetgeneratisexvaporesicco , inflammabileestunumattrahensquodnonestpræter - mittendum , scilicetquodquandoquesu - bitoettempestuosedescendit , etquando - quesuavitercadit . Ethujusduplexestcausa , quarumunaestfrigusexpellens

<--- Page Split --->

calidum sibi contrarium, sicut accidit in assub cadente, et dracone qui movetur ad latus non directe inferius. Est enim vapor aequaliter levis et gravis curvans se propter dubium motum, et inflammatus conFRicatione quantum ad unum latus pellit frigus obvians, et ad alterum attra hit calidum consimile. Assub autem ca dit ex impulsu sui contrarii, et inclinat se ad unam plagam mundi. Dicunt ma rinarii, quod ventus sublimis flat ad istam partem : et puto esse verum. Alia autem causa est fortissima expulsio ex duplici impellente, quorum unum est fri gus loci, ut dictum est.

a. De signis circa hujusmodi.

Et hujus signum est, quod venti fortes præcipue sunt in autumno, sole existente circa æquinoctium hyemale : quia tunc sol comburendo exsiccat elementa : et ideo vapor tunc elevatus magis est siccus et terreus : et ideo in autumno dominatur complexio terræ, scilicet frigida et sicca.

b. De loco generationis ventorum, et qualiter generantur ?

a. De signis circa hujusmodi.

Et hujus signum est quando effunditur ignis in aquam raram : fit enim ibi impulso subita et impetuosa unius ab alio. Aliud est vapor siccus expellens humidum, vel e converso.

b. Quod pluvia tempestuosa fit vento præcedente.

Et ideo tempestuosa pluvia semper fit vento præcedente, et involvente et inspissante membrum.

Et hæc dicta sufficiant de generatis in alto ex vapore sicco inflammato, et de vapore humido non inflammato.

16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

Dicam nunc omnes ventos, et causam ventorum materialem et efficientem, et locum generationis eorum.

Ventus fit ex vapore sicco terrestri materialiter : efficitur autem a calore solis hunc vaporem elevante, et non consumente.

Locus autem generationis est circa mediam regionem, quæ est maximi frigoris : ascendit enim illuc vapor terreus : et cum sit per naturam gravis et frigidus, obviat ei frigus loci, et inspissat et gravat ipsum, et facit descendere aliquantulum. Calor autem solis in ipso etiam non est de facili separabilis ab ipso : quia magis confortatur in sicco terrestri quam in vapore humido : et ideo iterum relevat ipsum, et inde fit involuta impulso aeris quæ ventus vocatur.

c. Quare perflat a latere, non de sursum ?

Sic ergo determinata causa materiali et eficiente et loco venti in communi, opto magis transire ad speciem, ut sciatur quare ventus venit semper a lateribus nostris, et non descendit impetu flatus sui de sublimi quemadmodum pluvia.

Dico igitur, quod ventus et locus generationis venti secundum quod flare incipit, est in extremis terræ, et super ipsam. Causa autem hujus est, quod reflexio radiorum in extremis debilis est, et in medio est fortis. Et hoc propter angulum radii qui in extremis est contingentia angulus : in medio autem est rectus et acutus vel obtusus. Cum igitur

<--- Page Split --->

causa efficiens venti sit calor debilis et evocans tantum, ideo confortatur materia venti in extremis terra nostra habitabilis, et non directe super ipsam.

porem aqueum magis proprie dicunt vocari vaporem proprio nomine.

f. De materiali motu et sono venti.

d. De causa discontinua venti.

CAUSA AUTEM quare stat discontinue, scilicet cum flat unus, et cessat ad horam, vel flat debiliter, est quia in vapore illo frigus loci et natura vaporis superiorem partem ipsius deprimit valde vehementer : et cum latissimus vapor sit inspissatus a frigore, multum agitat aerem, et dat flatum, donec descendat conversio frigoris ad extremitates ipsius super inferiorem partem, deinde resurgit calor ex radio circa terram, interim calido suo elevante ipsum et subministrante ei materiam ex elevatione pluris vaporis in ipsum : et ideo confortatus iterum dat ascendendo alium flatum fortem. Oportet enim nos esse edoctos, quoniam vapor terreus numquam ascendit aequaliter in omnibus partibus : quia in eo sunt opposita virtutes valde, scilicet levis, et gravis, et non aequaliter subtiliabilis propter duritiem sicci vaporis : et ideo ascendit sicut pellis extenta ab inferiori ad superius, cujus latitudo versa est ad nos.

Hoc autem necessarium est scire, quod aer facile obedit omni aer est elementum omni obediens imimpressioni, pressioni facile, cujus motus fit ad omnem partem natura sui. Signum hujus est projectio sagittarum, in qua levi impulsu violento motu fortissime impellitur aer, et inundat pars impellens partem usque quod cessat vis violentiae. Si ergo tam parvum impellens tam fortem dat sibi motum, non est mirandum si fumus latissimus dat flatus hujusmodi. Haec est etiam causa soni venti ad modum undarum constringentium sese, eo quod una inundatio praevenit aliam, et effundit se super eam.

g. De triplici causa abscissionis ventorum.

Ex his de plano patere potest triplex causa abscissionis ventorum, scilicet intensum frigus, et intensus calor : et haec abscindunt simpliciter, et pluvia sequens : et haec abscindit similiter. Frigus quidem intensum non permittit aperiri terram ut elevetur fumus. Calor autem intensus comburit fumum, sed pluvia ex hoc quod infrigidat aerem, generat vaporem, ita quod tantum descendit, quod subito non potest elevari debili calido, et similiter humefacit terram, et superficiei partes (per quas exivit fumus) obstruit, et ideo præscinditur materia adaugens ventum.

h. Quare cessat ventus post magnas pluvas ?

His visis, facile est videre qualiter unus flatus fortior est alio, et quis eorum. Cum enim superior extremitas inspissata frigore loci descendat et spissum fortius expellat aerem quam rarum, fortior erit flatus descensionis quam ascensionis. Istam autem ascensionem et descensionem vocant Philosophi motum tortuosum terrestris vaporis, sicut etiam vocant ipsum vaporem magis proprie fumum, propter sui terrestreitatem et va-

Et quia quidquid continue non generatur, cito deficit, ideo cessat ventus post magnas pluvas.

<--- Page Split --->

cundum Aristotelem, scilicet Septentrio, Meridies, Subsolanus, Favonius.

Inter quoslibet autem duos 'sunt alii venti mediis duo, et sic sunt octo medii. Inter Septentionem et Subsolanum sunt Aquilo propinquior Septentrionali, et Vulturnus propinquior Subsolano. Inter Subsolanum et Meridianum Eurus est propinquior Subsolano, et Notus propinquior Meridionali sive Austro. Inter Austrum et Favonium duo, Africus propinquior Austro, et Zephyrus propinquior Favonio. Inter Favonium et Septentrionalem duo, Cirtius propinquior Favonio, et Corus propinquior Septentrionali. Duos etiam praeter hos ponunt quidam flatus incertos et vagos qui non sunt determinati ab istis, sed potius ex eisdem locis generantur, ita scilicet, quod elevatio vaporis magna est quasi continua modo hic, modo ibi.

m. De proprietate cujusque, et quod Orientalis ventus est magni flatus, expellens pluvias : Occidentalis autem parvi flatus, et ducit pluvias.

SUPEREST autem determinare quare unus istorum sit majoris flatus et paucae pluviae et frigidae aure : alter autem levis flatus et multae pluviae et corrumpentis aure. Duo autem sunt multorum flatuum frequentium, et non fortium : unus quidem abscindens pluvias, scilicet Orientailis sive Subsolanus, alter autem conducens pluvias, scilicet Occidentalis.

n. De Aquilone et accidentibus suis.

Dico ergo, quod Aquilo fortissimi flatus est et abscindit pluvias, et depurataerem : et haec omnia causantur a frigore sui vaporis, qui (quia densat vaporem et venit a loco frigoris, qui est juxta arcticum) ideo frigidus est ventus.

i. Quare post multas pluvias resurgit ventus ?

Sed quia cessante pluvia iterum resurgit calidum in aere et in terra exsiccando et elevando vaporem et fumum, ideo ut frequenter post aliquam horam vel aliquos dies resurgit ventus, nisi sit pluvia valde longa quae post multam frigiditatem faciat victoriam in fumo venti.

k. Quare vapor ventorum non convertitur ut pluat terra sicut aqua ?

Ex his etiam liquet quare vapor ventorum non convertitur ut cadat super nos terra pluens, sicut convertitur vapor aquae et cadit super nos aqua. Et hujusmodi secundum supra dicta duae causae sunt, quarum una est et principalior materia venti, quae est sicca et non bene continuabilis, sed tantum habens aliquid naturae hujusmodi quod est continuum, sed disparet ad modum laconiorum.

Alia causa est, quia vapor venti non natat super eos, sed dirigitur ad extrema habitationis nostrae, vel convexi arcus unius terrae : quia terra rotunda est, et ventus quandoque est in terra una et non in alia, et tunc vapor, licet non sit simpliciter in extremo, est tamen in convexo arcus terrae in qua flat.

l. De numero ventorum simplicium et aliorum, et qualiter a Philosophis nominentur.

Venti simplices quatuor.

His visis, ponam ventos omnes et loca generationis eorum et impressiones singulorum de hoc quod efficiunt in nostra habitabili.

Sunt igitur quatuor simplices qui nascuntur versus quatuor angulos solis supra nostrum horizontem, distincti se-

<--- Page Split --->

p. De causa sanitatis hvemali tempore.

Et quia frigus claudit poros terræ et continet superficies aquæ ut vaporare non possint, ideo depurat aerem abscindendo materiam pluvia : et eadem ratione claudit poros corporum nostrorum, ne immutentur ab exteriori egressu in nos vaporabiliter : et ex hoc continetur intra nos calor naturalis et fortificatur, et efficitur homo sanus.

q. De signis hujusmodi.

CUJUS SIGNA ponam duo, quorum unum est quod Hippocrates dicit in hyeme ventres calidiores esse quam in aetate : cujus quidem eadem est causa.

Aliud est quod habemus ex artificio Jacob, qui virgas excorticatas per loca hinc inde posuit in canalibus, quando primum oves commiscebant se simul. Et hoc (sicut infra probabitur) est quando flat Aquilo : eo quod ille continet vel constringit poros in generationibus et se minibus, ne evaporet spiritus et debilitetur conceptus.

s. De Meridionali, et de causis morborum et pluviarum in aetate.

MERIDIONALIS autem propositis de causis habet accidentia opposita : quia enim calidus est vapor et a loco calido, ideo educit morbos : evaporat enim naturale calidum, et subintrat calidum aeris : ideo corpus turbatur et corrumpitur. Quia vero conducit vapores, ideo multiplicat pluvias. Flat autem tortuose : quia flatus ejus est unum flare tortuose a Meridie ad Aquilonem : et ideo inundans vaporem invenit frigus Aquilonis, et ideo inspissatur, et per consequens in fine suo curvatur et intorquet flatum. Quod autem dictum est unum flare tortuose, alium directe, habet quandoque impedimentum per accidens, sicut dicit Aristoteles, quod juxta torridum flat Aquilo tortuose, et hoc contingit propter recurvationem inundantis vaporis ad aquosum, ad quosdam montes altissimos ibidem existentes : ita e converso propter loca calida transiens incipit dirigi in datum.

r. De Meridionali et de causis morborum et pluviarum.

t. Quomodo pestilentus ventus maxime Auster fit sanus alicubi ?

DICIT ARISTOTELES in libro de Animalibus, quod pastores quando volunt quod oves generent masculos, faciunt ascensiones ovium versus Aquilonem tempore venti Aquilonaris.

Hic etiam ventus dicitur a Philosophis flare recte, id est, directe, non motu elevationis, et depressionis in fine flatus : et hujus causa est, quia flatus ejus inundat ab Aquilone in Meridiem : et quanto plus venit in Meridiem, tanto plus accedit ad calidum : propter quod rarificatur vapor et subtiliatur, et non deprimitur, nec curvatur,

EADEM de causa in nostris climatibus sexto et septimo Auster non adducit morbos : eo quod antequam ad nos veniat, infrigidatur nivibus montium et aeris nostri vapore frigido, et non adeo aperit poros corporis, quod multum noceat sanitati.

u. Quod Aquilo plus regnat in vere quam in autumno.

TEMPUS autem flatus Aquilonis est in vere plus et in autumno minus. Et primi quidem temporis causa est : quia frigore vapores multi conclusi congregati sunt in terra, qui tepiditate veris evocantur et fa-

<--- Page Split --->

ciunt ventos, et præcipue in Aquilone, ubi magis est de frigore, et tenuis calor qui consumere non potest. In autumno autem terra desiccatur calore solis : et ideo tenuis calor de facili evocat vapores, eo quod non est constricta : et cum egreditur vapor, siccus est valde, et ventus altus in aere flare incipit. Et ideo proverbium vulgi est, quod venti alti flant in autumno.

Ergo vapor calidior vincitur die et aliquantulum frigore noctis deprimitur, et proprio calore iterum elevatur, et ideo ventat nocte.

Hæc determinata sint de generatis ex vapore simplici humido vel sicco et in alto loco.

z. Qui venti mane, qui sero regnant et medio die, et qui ab arcto veniant ?

SUBSOLANUS est ventus siccus calidus abscindens pluvias, sed non tantum ut Aquilo : eo quod ipse est de vapore sequente solem qui siccus est : et motus etiam firmamenti juvat adhuc : quia idem est motus venti illius quod motus diurnus : et ideo dissolvitur vapor et exsiceatur.

Sunt Subsolanus, Vulturus, et Eurus eoi. Cirtius occasum Zephyrusque Favonius afflant : Atque die medio Notus, Africus et Auster. Proveniunt Aquilo, Boreas, et Corus ab arcto.

17. De causis impressionum compositi vaporis.

x. De Favonio et mediis.

FAVONIUS autem propter causam oppositam adducit pluvias. De mediis autem secundum istorum naturam natura eorum mixta est intelligenda.

y. De diversis horis ventorum, et de hujus causa varietatis.

ITEM notandum, quod mane ut frequenter ante diluculum est ventus, et quandoque est de die et cessat nocte, et quandoque e converso. Hujus autem causa hæc est : in mane immittuntur radii solis, vapore frigiditate noctis compresso in Oriente : et ideo elevat ipsum, et ipse iterum frigiditate loci descendit, et ideo facit ventum, qui quandoque cessat sole vincente, quandoque confortatur quando sol non sufficit vincere, sed sufficit elevando depressioni continue repugnare. Vapor igitur frigidus deprimitur nocte et elevatur die et ventat.

DEINCERIS erit nostra intentio tangere primo causas impressionum compositi vaporis sicci et humidi, vel sicci cum sicco, vel humidi cum lumine solis, et sicci cum lumine stellarum : quia tunc habebimus quæ generantur ex vapore in alto.

Prima autem compositio est vaporis sicci cum frigido non commixtis vaporibus, sed distinctis, quæ compositio causat tonitura et coruscationes.

Secundo dabimus causam super terræmotum, qui causatur ex vapore sicco non commixto cum sicco, sed concluso in elemento sicco solido quod est terra.

Tertio dabimus causam de vento turbinis qui causatur a vento sicco objiciente alio vento opposito.

Et in fine curabimus videre colores nubium et nebularum, et cometam, et galaxiam : et tunc perveniemus ad omnia quæ generantur ex vapore in alto.

<--- Page Split --->

18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

Dico ergo, quod materia tonitrui alia est, et alius est locus ut vas generationis ejus. Materia autem est vapor siccus valde et calidus : ille enim de facili totus incenditur. Cujus siguum (licet turpe, tamen conveniens) est in ventositatibus ventris, quae quia siccae et sunt terrestres, ideo emissae si modicum tanguntur ab igne, statim inflammantur et crepitant. Locus autem est nubes aquosa concava : elevantur enim forti calore solis ambo simul vapores.

a. De causa coruscationis et soni tonitrui ex sequentibus patet.

Cum autem vapor terrestris non sit adeo dilatabilis ut aqueus constringitur in medio sui, et alius expanditur circa ipsum sicut tentorium : et quia exterior est humidus, interior siccus, interior siccus fugit contrarium in profundo nubis exterioris, exterior autem a frigiditate loci etiam contrahitur, et amplius interiorem exagitat : et interior agitatus contricat partem ad partem et ad latera exterioris : et ex ipso motu et contricatione contingit ipsum igniri. Ignis autem expellitur a suo contrario : et vis ignis scindit nubem aquosam, et in scissura illa accidit coruscatio et sonus, quae simul sunt tempore, sed non simul deprehenduntur : quia visus velocior est quam auditus : et haec est sententia Aristotelis.

tanda sunt : fit enim quandoque egressio violenta per expressionem unius ab altero, quemadmodum dicit Aristoteles.

Quandoque autem non fit ita, sed, vapor paulatim scindens nubem suam in qua est evolans, invenit aliam nubem siccam constrictam et spissam, et impingit in illam, et ex collisione facit sonum, quandoque cum coruscatione, et quando scilicet sonus colliditur.

c. De coruscatione alba non faciente sonum.

TERTIO AUTEM modo egreditur vapor parvus rarus et inflammatus ex nube tenui, et non multum aquosa : et tunc videtur ille ignis sicut alba flamma per multum fumum, et non facit sonum in propria nube, sed obviat ei alia nubes valde aquosa et spissa : et ideo quia debilis est, flamma exstinguitur in illa aquosa nube sinsiniendo potius quam sonando, sicut sinsinit ferrum candens in aqua.

d. Quare ante tonitrua sunt venit validi et fortes ?

TRIPLICITER etiam egreditur a propria nube, scilicet ante inflammationem, et in ipsa inflammatione, et post inflammationem.

Ante quidem quando incipit comprimi in profundum acumen sui, eo quod siccus est et penetrat nubem et egreditur ad aerem, et commovet ipsum fortiter, vel debiliter secundum diversitatem suae virtutis : et haec est causa quare ante tonitrua sunt venti validi et fortes.

b. De tribus modis soni tonitrui et egressionis vaporis unius ab alio.

c. Quare coruscatio fit quandoque sine vento et sono ?

OBSERVANDUM tamen est, quod tribus modis fit sonus in tonitruo, sicut probari potest suo tempore, et tribus modis egressio vaporis unius ab alio. Et ita sex hic no-

In ipsa autem inflammatione quandoque uterque est rarus et debilis : et tunc quia non invenit resistens, egreditur etiam sine sono vel vento qui pervenit ad audi-

<--- Page Split --->

tum nostrum, sicut in aetate accidit in parvis coruscationibus.

f. Quare sit sonus sine coruscatione ?

Postquam autem inflammatus est, et tunc pulsando latam nubem facit sonum : sed antequam pertranseat, exstinguitur, et tunc auditur sonus sine coruscatione.

Istæ autem diversitates a paucis notatæ sunt, sed omnes inveniuntur per experimentum si quis observaverit auroras in æstate.

g. De nubibus et quatuor coloribus suis.

Est autem nubes ut frequenter quadruplicis dispositionis quae continet forte tonitruum, scilicet nigra, rubea, viridis, et alba aliquantum.

timenda, si directa sit super civitatem aliquam : quia illa habet multum ignem propter ruborem, et multam materiam vaporis propter nigredinem, et multam habet aquam propter nitorem : et ideo ibi fit pugna fortissima calidi cum frigido, et humidì cum sicco. Item ut frequenter illa emittit fulmina majorum lapidum qui dejiciunt turres, et incendunt domos et homines.

l. De alba, et quare non sit ita periculosa sicut viridis ?

ALBAM AUTEM non oportet timere, quia parum habet de utraque materia : et ideo si flamma ejus cadit super ædificia, statim exstinguuntur antequam incendat ea, nisi sint valde sicca et cremabilia.

m. De coruscatione et triplici colore.

h. De nigra, et quare ipsa nubes nigra dat forte tonitruum ?

NIGRA QUIDEM est nubes spissa propriori frigore : et ideo non dat locum radiis ut penetrando albam faciant ipsam : et ideo spissa fortiter comprimit vaporem, et ignit, et dat forte tonitruum, si vapor intrinsecus fuerit multus et spissus.

i. De rubea, et quare dat fortiorem ictum frequenter ?

RUBEA AUTEM ex nigra est nube de se valde spissa : sed vapor ignitus jam resultat per ipsam : et ideo illa fortiorem dat ictum frequenter quam nigra.

k. De viridi, et quare sit periculosa et valde timenda ?

VIRENS AUTEM cum nigredine et rubore parvo est pessima omnium nubium, et

VALDE AUTEM observandi sunt colores coruscationum, qui ut multum, sunt triplices, scilicet rubeus clarus, et albus flammeus, et rufus quasi vinosus.

n. Quare rubeus clarus color est timendus ?

PRIMUS AUTEM creatur a vapore non multum sicco : humidum ejus dat ei colorem rubeum, sicut est flamma viridium lignorum, et est timendus color ille : quia humidam continet materiam, quae non spargitur, et ideo facilius et fortius incendit.

o. Quare albus flammeus non est ita periculosus ut primus, quia non lædit nisi cremabilia ?

FLAMME AUTEM albæ color, est vaporis valde sicci, sicut est flamma siccorum lignorum : et ideo spargitur, et non lædit,

<--- Page Split --->

nisi cremabilia, sicut stupam, et hujusmodi.

Scindit autem ex impulsu, et incendit ex inflammatione.

p . Quare rufus color est pernotabilis ?

RUFUS AUTEM color pernotabilis est, eo quod ille est vaporis conglutinari valde terrestri, et multum frequenter scindit simul et incendit.

q. Quod quinque modis cadit coruscatio in inferiora, et primo de Telo coruscationis primi modi.

CASUS AUTEM ejus super inferiora est quintuplex de nube vel fere : quorum modus est, quod cadit vapor inflammatus rufus de nube viridi : et hic generat lapidem qui vocatur Telum tonitrui, hoc modo vaporabilis commixtio terrestris vaporis incenditur.

r. Qualiter lapis tonitrui est acutus ?

Et cum tangit viridem nubem quae est, jam conversione ad aquam conglutinatur, sicut farina in pastam. Fortissima autem incendio obviat, ita quod humore nubis non exstinguitur : et sicut conglutinatur vapor, fit humidus : et ideo in inferiori parte acuitur lapis ubi primo incipit distalbare vapor, et est grossus in parte alia : et hic lapis scindit et incendit quidquid invenit.

s. De coruscatione secundi modi etiam periculosa quae plus scindit ligna quam lapides.

SECUNDUS modus est ejusdem vaporis, quando minus est conglutinatus, et in nube minus aquosa : et tunc non continuatur, sed incensus egreditur impetu, et scindit iterum et incendit : sed non scindit nisi ligna, et non lapides nisi raro.

t. De tertio modo coruscationis quae similiter est periculosa, et quare non apparet vulnus talis passionis alicubi cum hominem interficit ?

TERTIUS modus est vaporis rubei clari, qui numquam facit lapidem, sed sua flamma cum non superatur a vapore : et hic numquam scindit nisi compacta corpora quae sunt magnae quantitatis : etiam hic interficit homines, et apparet in eis odor combustionis, et non videtur vulnus, quia cum sit subtilis, subintrat sine vulnere.

u. Quare tertius modus coruscationis comminuit aurum in bursa non laedens eam, perforat gladium et non vaginam ?

Et si invenit aurum in bursa, comminuit aurum, et non laedit bursam : quia bursa ei rarum dat locum introitus de facili, aurum autem ut compactum resistit : et ideo comminuitur quandoque in partes, quandoque in pulverem. Et hoc modo accidit temporibus nostris, quod perforavit gladium cujusdam, et non lasit vaginam, et lapidem parvum etiam comminuit.

v. De alio modo coruscationis rubeae quae plus nocet vineis, et quare magis vineis cooperitis foliis multum plus nocet quam minus cooperitis ?

ALIUS MODUS est ejusdem vaporis magis rari ex minus aquea nube egredientis, et ille subintrat et non laedit dividendo, nec aperte incendendo : sed est coruscatio rubea valde nociva. Et illa nocet vineis, sicut dixerunt mihi vinitores, et praecipue botris illis qui multis foliis sunt cooperti : et tamen per aliud foramen projicit coruscatio illuc vaporem cum radio

<--- Page Split --->

suo, eo quod illæ uvæ læsæ evaporare non possunt.

bb. Quare reflectitur ab uno pariete et accedit ad alium ?

x. Quare radius coruscationis tumefacit vultum,' et oculos ejus qui aspicit in eam excæcat ?

Et coruscatio non tantum novica est corporibus cum directe cadit, sed etiam suus radius est nocivus ei quem tangit, quia corrumpit ipsum : eo quod hoc sit de natura hujus vaporis. Unde de hac causa quidam inspicientes in coruscationem hanc, inflati sunt in facie, et quidam excæcati in oculis.

Quandoque etiam reflexus a pariete uno, progreditur ad alium, et percutit illum.

cc. Quare vestem comburendo consumit, nec ardet talis coruscatio ?

Et quando est debilior quandoque consumit vestem, et exstinguitur, et cessat ejus violentia, et non laedit hominem : et talis casus accidit mihi.

y. De quarto modo coruscationis albæ, quæ quinque diversimode facit, et de causis hujusmodi.

dd. De quinto modo coruscationis, et quare non nocet iste ?

Quartus modus est vaporis albi, qui egreditur in flamma sicca non coadunata, et ideo spargitur in aere : sed tamen egreditur magno impetu propter nubem profundam quæ est aquosa multum.

Quintus modus est egressus ejusdem vaporis ex nube debilitata : et ille omnino nihil nocet : quia statim ad tactum aeris exstinguitur et retunditur, in quo cessat similiter incendium ejus et violentia impulsus.

z Quare caro ubi percutit, apparet alba, nec tamen apparent signa combustionis ?

ee. De tempore tonitrui, et in quibus regionibus plus ?

Er ideo scindit et scindendo exstinguitur, ita quod ea quæ scindit, videntur alba, et non apparent in eis signa combustionis, et quandoque interficit quando bene fortis est impulsus.

aa. Quare Telum non lædit ubi percutit, sed eum qui stat a longe ?

Et quandoque propter sui disgregationem percutit in loco uno, et non lædit socium suum juxta eum stantem, et percutit eum qui stat remote.

Sed hoc adverteudum est, proprium tempus tonitrui aliud est in frigidis regionibus, scilicet in climate quinto, et sexto, et septimo : aliud in calidis, scilicet in quarto, tertio, et secundo, et primo. In regionibus enim frigidis raro tonat fortiter, nisi sole accedente ad tropicum æstivalem, qui est in capite Cancri : eo quod tunc fortis existens simul elevat vaporem terræ et aquæ : ex quibus junctis causatur tonitruum. In aliis autem, scilicet calidis, generantur tonitrua in æquinoctiali, hoc est, sole existente in capite Arietis et Libræ. Quando enim est in Cancro, incendit vaporem quem elevat ipsum.

Nec est contrarium quod supra dixiSolvit appa-

<--- Page Split --->

contradictionem.

mus, scilicet quod sol in æstate abscindit comburendo vapores. Hoc enim verum est de vaporibus debilibus. Sed cum fortis est, calor non potest consumere vaporem grossum, sed elevat ut magnus ignis elevat ligna incensa, et facit ea volare per aerem.

ff. Quare si tonat in hyeme; plus erunt venti in initio veris et forte per totum annum?

UNDE OBSERVAVERUNT rustici quod verum esse expertus sum duobus annis, scilicet quando audiuntur in signis hyemalibus tonitrua, quod tunc in initio veris et forte per totum annum plus ventabit quam in alio anno. Hujus causa est, quia significat multam materiam esse in aere, quæ non de facili abscinditur etiam per totum annum.

Hæc igitur de tonitruo dicta sufficiant.

Aut quia oppilantur pori pluviis multis continuis replentibus poros.

Aut quia terra solida est et saxosa continua saxo. In his enim excitatur vapor calore solis, et non potest exire propter oppilatos poros in superficie. Ideo multiplicantur in ventre terræ. Materia autem cum sit terrestris vapor, dividitur per multum et parum, et pariter per grossum et subtile, et calidum ustivum, et frigidum temperativum.

Ex his autem duobus, scilicet loco et materia concludam tempus egressionis et effectum ejus.

b. De tempore terræmotus.

TEMPUS egressus ejus ut frequenter est tempus æquinoctii : quia tunc multiplicatur materia ventorum, et in terra, et extra. Et ea multiplicata scinditur terra et egreditur.

19. De terræmotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

c. Quare magnus et frequens fit terræmotus quandoque ?

TERREMOTUS autem causam materialem habet vaporem siccum ac grossum valde et terrestrem. Efficientem autem habet calorem solis penetrantem in profundum in ventrem terræ. Locum autem habet terram oppilatam in superficie.

Redeo igitur et distinguo hæc tria incipiendo a loco.

a. Quare terra (quæ locus est terræmotus) oppilatur tribus de causis ?

LOCUS IGITUR oppilatus est tribus de causis. Aut quia est non arenosus, mari tamen vicinus, ita quod fluxus et refluxus sint ad terminos ipsius : et sic oppilatur locus humido maris, et concluditur vapor : quia non potest exhalare, quia humidum repletivum est pororum.

VIDIMUS tamen magnum terræmotum durantem multo tempore in Lombardia, qui fuit circa tropicum hyemalem. Hoc accidit ex eo quod materia fuit multa, et profunde in terra, et pori illo tempore valde oppilati erant, ita quod non potuit evaporare paulatim : ideo movit sæpe. Erat autem vapor calidus valde et diffusus per latitudinem totius provinciæ : et quia erat calidus ut frequenter quievit in die : quia tunc subtiliabatur a sole, ita quod movere non poterat terram : de nocte autem frigore noctis inspissabatur, ita quod tunc movere potuit. Et ideo præcipue mediis noctibus veniebat, et duravit sic fere per dies quadraginta.

<--- Page Split --->

d. De horis terræmotus, et de causis horarum ejus.

h. De elevatione terræ propter magnum terræmotum.

TEMPORE etiam diurno est magis in mane et in meridie, quam in alio tempore diei, et magis in nocte quam in die, nisi aliter veniat per accidens. Quando enim vapor est calidus, ut frequenter tunc nimis subtiliatur in die a calore solis, ut dictum est. Et ideo in die quiescit ut plurimum, et inspissatus multo frigore noctis movet in nocte. Si autem sit frigidus paucus, tunc stat in nocte : et quia paucus est primo respectu solis in mane subtiliatur et movet. Si autem est frigidus et multus spissusque, tunc non subtiliatur ad movendum nisi sole confortato super ipsum in Meridie.

e. De causa parvi terræmotus.

EGRESSUS autem ejus quando est paucus subtilis, et terræ pori laxi sunt, est sine sono, et non inducit nisi parvum terræ tremorem.

f. De causa sibili qui provenit ex terræmotu.

SI AUTEM est subtilis parvus et terræ pori constricti, tunc inducit cum parvo tremore sibilum quemdam.

SI EST MINUS frigidus in loco non aquoso et multus, et pori terræ oppilati, elevabit terram, ita quod videbitur mons vel collis : et si non projicit ad alium locum ex impetu, tunc iterum residet egresso vapore in toto vel in parte.

i. Quare quandoque absorbentur aquæ, ita quod per horam non apparent propter terræmotum ?

SI AUTEM est frigidus multus in loco oppilato ubi sunt aquæ, tunc (aquæ si sint in superficie elevationis) absorbebit eas ad tempus donec resideat quod elevatum est. Et ex hac causa accidit quod pro miraculo habitum est in partibus nostris in Neccaro, in loco qui dicitur Lauffen. Ibi enim absorptus fuit Neccarus fere ad unam leucam per unum diem, et non sentiebatur motio aquæ supra et infra illam leucam : eo quod in loco terræmotus absorbebatur, et egrediebatur post : et iterum residente fundo manavit ut prius. Et ego eodem tempore superveniens vidi factum istud ex terræmotu.

k. Quare terra projicitur foras quandoque ex terræmotu ?

g. De distinctione causarum quorumdam accidentium terræmotus.

SI AUTEM aqua fuerit in profundo, tunc projicit terram, et facit eam apparere.

SI VERO EST multus spissus et terræ pori constricti, aut est tunc frigus non adurens, aut calidum adurens. Item aut est vapor unius venti principalis, vel duorum oppositorum, sicut Aquilonis et Austri, aut Subsolani et Favonii. Item aut in loco aquæ, aut ubi non sunt aquæ.

l. Quare sufflatur ex terra propter terræmotum quandoque cinis terræ combustæ, et destruuntur civitates ?

SI AUTEM est vapor siccus adustivus et in loco oppilato non aquoso, tunc egrediens exsufflat multum cinerem combu-

<--- Page Split --->

stæ terræ, ita quod quandoque operit civitates vicinas et destruit eas. Quandoque etiam tam iste quam præcedens projiciunt terram vel cinerem in fluvium et operiunt, ita quod videntur ipsum absorbere. Et quandoque etiam destruendo fluvios in una parte, cogunt aperire in alia.

m. De particulari diluvio quod accidit propter terræmotum quandoque.

Effectus autem est ejus quandoque elevatio pulveris, et quandoque eradicatio arborum, secundum quod fortiores sunt, vel debiliores: quandoque autem unus debilior est altero, cum resistentia tamen aliqua: et tunc cedit, et per totam viam flatu unius superelevatur pulvis involute secundum circulum. Fit etiam quandoque turbo per accidens a vento uno tantum quando repercutitur ad parietem aliquem versus flatum suum.

Si autem est vapor oppositus alii, quandoque accidit hoc (quod est valde incautum) quoniam tunc facit profundas voragines terræ, et quandoque unus movet aquam venientem a parte una, et alius venientem ab alia: et inducunt ex concursu diluvium particulare, præcipue quando obstruunt ostia fluviorum ad fluxum consuetum.

Ex subsequentibus rubrica patet.

RESTAT DICERE causas generatorum ex vapore, qui conjungitur cum lumine solis et lune et stellarum, sicut est iris, et circuli solis et luna, et cometa, et colores nubium et nebularum et galaxia, etc.

n. De signis præcedentibus et sequentibus terræmotum.

21. De iride et unde causatur?

SIGNA AUTEM præcedentia terræmotum, sunt frigus, et sonus ex motu subterræneo.

Sequentia autem sunt caligo, et tenebræ circa solem vel stellas, propter dispositionem nubium.

Et hæc de terræmotu dicta sufficiant.

  1. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit gurgillum.

SEQUITUR nunc videre de vento turbinis, et de illo determinare facile est secuudum prædica: quia non causatur nisi ex ventis ex opposito contra se venientibus, quorum uterque æquipollens est alii.

SCIENOUM quod iris secundum Aristotelem causatur ex radio solis redeunte ad vaporem contractum nubibus, sicut radius refulgens in aqua relucet ad parietem. Oportet autem nubem habere et quietem. Ex quiete enim partes confluunt cum sint similes, et sic exterior superficies plana fit, et levis ad recipiendum radiorum impressionem: et sic radius relucet ad vaporem, sicut luminosum relucef ad speculum sibi simile contra faciem alicujus. Cujus signum ponit Aristoteles in libro Meteororum 1, dicens quod viri cujusdam debilitatus fuit visus: et dum iret, vidit ante se idolum suum, quod coram facie ambulabat.

<--- Page Split --->

purpureum, ab aqua glaucum, a terra propter herbas et arbores viridem.

a. De forma iridis, et quare quandoque fit major.

Et licet sol cujus imago est iris, sit rotundus : quia tamen longe altior est nubibus, frigidiorem partem nubis tangens, imprimit ei formam actualem. Unde quanto sol est ortuì vel occasui propinquior, tanto in parte opposita apparet arcus major.

b. Unde causantur colores iridis?

e. Quid significet iris secundum diversa tempora apparitionis sua?

Arcus iste in diversis temporibus diversa significat. In meridie enim apparens ortus, magnam vim aquarum esse in aere qua in meridie possunt dominari. Si vero circa occasum solis fulserit, tonabit et leviter pluet. Si ab oriente vel circa surrexerit, serenitatem promittit.

Colores autem iridis causantur ex eo quod nubes irradiata a sole partes quasdam habet alteriores, et alias demissiores, et quasdam grossiores quam ut solem transmittant, et alias subtiliores quam ut solem excludant. Haec inaequalitas alterutris lucem umbramque permiscet, et illam mirabilem arcus speciem repraesentat.

c. De quantitate colorum iridis et ipsorum qualitate.

Sunt autem colores secundum Aristotelem tres, aut quatuor, scilicet vinosus, scilicet rubeus extrinsecus super gibbositatem arcus. Post quem sequitur viridis, et deinde albus : et sub illo citrinus : et non possunt pictores colorem facere similem iridi, et praecipue colorem compositum medium inter intrinsecum et extrinsecum.

d. Quod iris a quatuor elementis quatuor recipit colores secundum quosdam.

Quidam autem dicunt irim habere quatuor colores principales ex quatuor elementis, ex quibus dicunt etiam nubem compositam, ab igne rubeum, ab aere

f. Qua hora diei potest iris in hyeme, et qua in aetate oriri, et qua sit causa hujusmodi ?

De arcu Aristoteles ait post autumnale æquinoctium qualibet hora diei arcum posse fieri. In æstate vero non nisi incipiente aut inclinato jam die. Cujus rei istam reddit causam. In æstate sol circa Meridiem calidissimus nubes exurit, ita quod suam imaginem inprimere non potest, sed in matutino tempore aut vergens in occasum (quia minus calet) sustineri potest, et suam in eis imaginem imprimere. Item cum sol non soleat facere arcum nisi oppositus his nubibus, in quibus facit cum dies breviores sunt, semper nubes est oblique opposita soli : et ideo qualibet parte diei, etiam cum est altissimus, potest nubibus imprimere suam imaginem. Temporibus vero æstivis, supra verticem nostrum fertur : et ideo tunc media die directe inspicit nubes, nec eis suam imaginem imprimit.

De iride dicit Isidorus in libro Etymologiarum : « Arcus cœlestis dictus est a similitudine curvati arcus. Iris habet proprium nomen, et dicitur iris quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet dum canæ nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fundunt, cui varios colores illa dant tres. Nam

<--- Page Split --->

aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligans. Irradiata ista varios dant colores, etc. »

rint, tempestatem in mari nautæ exspectent.

22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

CIRCULUS vero videtur quandoque circa solem, sive corona, causatur ex vapore humido ascendente et multiplicato in aere ultra ipsum vaporem, aut in illo : deinde autem reflectitur illud lumen ab aere rediens super illum vaporem ascendens, et sic videtur circulus sine corona in circuitu solis.

a. Quod circulus qui est circa solem et lunam et stellas, non longe est a terra, licet videatur tangere illum et illas.

LICET AUTEM circulus iste videatur solem tangere, non longe tamen a terra fit ista effigies, sed visus noster imbecillitate deceptus putat ipsum esse circa solem : et similiter accidit in lua, et in aliis stellis habentibus lumen.

b. Quare circulus iste non ita frequenter apparet circa solem ut circa lunam et stellas ?

H1 CIRCUL1 nocte circa lunam et alias circa frequentius apparent : circa solem vero in die rarius : propter fortitudinem caloris ipsius vapores resolventis.

c. De signis prædictorum circulorum.

  1. Quare sol plus minusve rubet ?

VIDETUR ETIAM quandoque color solis esse parvæ aut vehementioris rubedinis : quod contingit ex fumo multo ex vapore ascendente ad ipsum, sicut ex fumo ascendente de lignis viridibus conjuncto cum lumine ignis.

24. De cometis, id est, stellis quæ videntur habere comas.

COMETE SUNT stella habentes comas : quod fit propter aerem inflammatum contentum a stellis sive planetis, scilicet Saturno, Jove, et Marte, Mercurio, et Venere. Iste enim planetæ propter velocitatem motuum ipsorum igniunt aerem qui est in circuitu eorum : et sic propter aerem inflammatum contentum a stellis prædictis conjuncto lumine eorum cum ea, videntur stella illæ comatæ.

25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

COLORES VERO nubium sive nebularum causantur ex adjunctione luminis cum ipsis, secundum quod magis vel minus sunt diaphane. Unde dicit Averroes : « Necesse est ut fiat color ex admixtione corporis lucidi cum diaphano. » Color igitur albus causatur ex adjunctione luminis clari cum ea, si fuerit ipsa nubes multæ diaphaneitatis.

a. De colore nigro.

CIRCULI ISTI si dilapsi æqualiter in seipsos evanuerint, signant aeris tranquillitatem. Si autem in unam partem quasi rupti cesserint, ventum a parte illa flare significant. Si pluribus locis rupti fue-

COLOR VERO niger causatur in nube ex adjunctione luminis cum ea, si fuerit minimæ diaphaneitatis.

<--- Page Split --->

b. De mediis coloribus inter album et nigrum.

Color albus et nigre sunt elementa colorum.

MEDII AUTEM colores diversificantur in- ter album et nigrum secundum diversi- tatem istorum duorum, scilicet corporis lucidi, et corporis diaphani, secundum magis et minus. Et ideo sicut dicit Aver- roes, « color albus et niger sunt elemen- ta colorum. »

c. De rubedine serotina et matutina et signis suis.

RUBEDO VERO serotina causatur in nube ex spissitudine ipsius propter adustionem caloris solis, et ob hoc minus diaphane: cui dum conjungitur lumen solis, efficit in ea rubeum colorem. Unde est etiam signum futura serenitatis.

Matutina vero rubedo causatur in nu- be ex spissitudine ejus propter vapores humidos ascendentes: quibus dum con-

jungitur lumen solis, efficit colorem ru- beum sive vinosum, sicut contingit in fu- mo resoluto de lignis viridibus conjuncto cum lumine solis. Unde est etiam signum pluviae futurae.

  1. De Galaxia.

DICIT ARISTOTELES, quod ignis purus propinquus orbi est inflammatus et luci- dus, et in locis galaxiae sunt parvae stellae multae spissae et magnae propinque lumi- nosa. Ex conjunctione igitur luminis stel- larum sibi invicem suscipientium etiam splendorem insuper adjuncto lumine ignis puri et inflammati videtur lumen oblongum, quod Philosophi galaxiam dixerunt. Et quia stellae praedictae fixae sunt in coelo, propter hoc galaxia videtur in uno loco orbis non recedens ab eo.

Et haec dicta ad praesens sufficiant de generatis ex vapore qui conjungitur cum lumine solis et lunae et aliarum stella- rum.

<--- Page Split --->