D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM.
COMMENTARII
IN LIBRUM B. DIONYSII AREOPAGITÆ EPISCOPI
ATHENARUM, AD TIMOTHEUM EPISCOPUM EPHESI,
DEMYSTICATHEOLOGIA .
PROCEMIUM .
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator, Isa. xlv, 15. Ex verbis istis circa hanc doctrinam quae intitulatur de mystica Theologia, quatuor possunt extrahi, scilicet modus, materia, auditor, et finis.
Modus tangitur in hoc quod dicitur, vere, et iste modus est contentus in tota sacra Scriptura, quae non rationibus humanis, plurimum dubietatis et erroris mixtum habentibus accipitur : sed divina inspiratione, cui non potest subesse falsum, et indubitata veritate firmatur. Unde Joan. xvii, 17, dicit Christus ad Patrem suum : Sermo tuus veritas est. Et ad Rom. iii, 4 : Est autem Deus verax, etc. Ad Tit. 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Et Num. xxiv, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur : nec ut filius hominis ut mutetur. Ad Hæbr. vi, 18 : Impossibile est mentiri Deum.
Materia autem hujus doctrinae tangitur in hoc quod dicitur, Deus absconditus. Dicitur enim mystica, id est, occulta, ut in precnio translator dicit : quia tamen juxta eum ad Dei sapientiam per ablationem ascenditur, tandem quid sit Deus, clausum et occultum relinquitur : et propter hoc occultum divinitatis
<--- Page Split --->
dicitur, I ad Tim. vi, 16 : Qui habitat lucem inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Et Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam Et Chrysostomus dicit ibi, quod « nec ipse coelestes essentiae Deum ut est videre potue « runt. » Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Job, XXXVI, 25 et 26 : Unusquisque intuetur eum procul. Et sequitur ibidem : Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Quales autem esse debeant auditores hujus scientiae, tangitur in hoc quod dicitur, Israel, quod interpretatur rectissimus, vel vir videns Deum : unde ostenditur intellectus, qui requiritur in auditore hujus scientiae, scilicet limpiditas ad videndum Deum, et rectitudo operis, per quam ad dictam limpiditatem vel acumen devenitur. « Non enim auditor debet esse puer nec aetate nec moribus, » sicut dicit Philosophus in Ethicis 1, de auditore Civilis scientiae : unde et beatus Bernardus super Cantica, primo sermone dicit : « Ante carnem disciplinae stu- « diis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi « pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. » Isa. XXVIII, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? ablatatos a lacte, avulsos ab uberibus. Praeterea, I ad Cor. II, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et in eodem loco : Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus.
Finis autem tangitur in hoc quod dicitur, Salvator. Finis autem hujus doctrine non est tantum ut sciamus, neque ut solum per opera boni simus, sicut in Ethicis : sed ut ulterius ad aeternam salutem perveniamus, in qua quod hic de Deo occultum nobis relinquitur per negationes, sine aliquo velamine et aperte nobis objicitur. Sap. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et veritatem tuam, radix est immortalitatis. Gen. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO
PROCEMIALIS.
QUALITER HÆC SCIENTIA
DICATUR MYSTICA?
His igitur prælibatis, quærendum est de nomine istius scientiæ, quare mystica dicatur : in quo etiam intentio ejus aperietur.
Videtur enim quod nulla scientia debeat dici mystica: omne enim quod scitur, ex principiis suis in aperto ponitur : quod autem in aperto positum est, non est occultum : ergo videtur quod nulla scientia, sicut nec ista debeat dici mystica vel occulta.
- Præterea, Illud quod est totum occultum, magis est dicendum occultum vel mysticum quam illud quod quantum ad principium sui est manifestum : sed negationes de Deo per quas procedit ista scientia (sicut in cap. III infra dicemus)
procedunt a manifestis sensibilibus, quæ removentur a Deo : divinæ autem personæ, de quibus agitur, sicut hic de ipso, in aliqua doctrina, sunt ex toto occulta : ergo videtur, quod illa doctrina magis debeat dici mystica quam ista.
- Ad idem, Illud maxime debet dici mysticum vel occultum, quod maxime est remotum a cognitione nostra : sed distinction personarum est maxime remota a cognitione nostra : unde dicit Ambrosius : « Impossibile est scire illius, id est, « æternæ generationis secretum : mens « deficit, vox silet, non nostra tantum, « sed et Angelorum 1 : » ergo videtur, quod illa doctrina in qua agitur de dis-
<--- Page Split --->
tinctione personarum, maxime debeat dici mystica.
Ad idem, Sicut dicit Augustinus : « Cum aliqua quae Trinitatis sunt, legan- « tur quodammodo in libris Platonis, ta- « men hoc quod dicitur, Verbum caro factum est, ibi non invenitur 1 : » unde Augustinus de se dicit in libro Confessionum, quod quid sacramenti haberet, Verbum caro factum est, nec suspicari quidem poterat : sed illud ad quod possunt Philosophi minus pervenire, est magis occultum rationi humanæ : ergo cum mysterium Incarnationis traditum sit a Dionysio in aliqua doctrina, cum distinctivis personarum, sicut innuit in libro de Divinis nominibus in cap. de pace, videtur quod illa scientia maxime debeat dici mystica.
Praeterea, Quamvis dicamus, quod Philosophi habuerint aliquam scientiam de divinis personis vel cognitionem per appropriata, tamen propria ipsarum personarum nullo modo cognoverunt : sic ergo videtur, quod scientia quae est de propriis personarum, maxime debeat dici occulta et mystica.
Praeterea, Tota certitudo scientiae procedit ex principiis : scientia ergo quae quantum ad principium sui est occulta, magis debet dici mystica quam quae quantum ad principium sui est manifesta, quia procedit incipiens a sensibilibus removendo ea a Deo : scientia autem de divinis nominibus, quantum ad principium sui est occulta, quia ostendit qualiter de occulto divinitatis omnia manifesta nobis procedunt : ergo illa doctrina magis debet dici mystica quam haec.
Praeterea, Illud quod supereminet omnibus entibus, est occultum nostrae cognitioni, cujus causa est, quod sit super entia : sed in libro de Divinis nominibus, docuit eminentia nomina divina exponere per eminentiam : ergo et illa scientia debet dici mystica.
Praeterea, Sicut dictum est in primo et secundo capite Cælestis hierarchiæ, sacra Scriptura distribuit nobis divina per symbola, ut proportionaliter nobis, per ea quæ nobis sunt nota, reducamur in divina : si ergo ista scientia debet dici mystica, quia ducit nos a manifestis, et relinquit nos in occulto, videtur etiam, quod propter finem occultum symbolica Theologia debeat dici mystica.
Sed dicendum, quod negativæ Theologia, sicut in capite tertio infra dicemus, incipiunt a manifestis nobis sensibilibus negando ea de Deo, et sic procedentes removendo omnia ab ipso relinquunt intellectum nostrum in quodam confesso circa id a quo negantur omnia quæ novit,et de quo non potest affirmare quid sit : affirmativæ autem Theologiae producunt nobis occultum divinitatis in manifestum, secundum quod significant ab omnium causa procedere ea quæ sunt manifesta nobis : sicut cum dicitur Deus bonus, significatur id a quo omnis bonitas in creaturis est : et cum dicitur Pater, id a quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur : et ideo quia haec doctrina considerat hujusmodi remotionem quæ est per negationes, aliae vero considerant affirmationes de Deo, haec dicitur magis mystica quam aliae, ex hoc quod in occulto nos relinquit, aliae vero ex occulto nos trahunt in manifesta.
Ad primum ergo dicendum, quod scientia quæ procedit ex principiis rationis, ponit in aperto ea ad quæ ducit : haec autem scientia non procedit ex talibus principiis, sed potius est ex quodam lumine divino, quod non est enuntiatio per quam aliquid affirmetur, sed res quædam convincens intellectum, ut sibi super omnia adhæreatur, nec elucidat intellectum ad id quod excedit ipsum, propter quod remanet intellectus in quodam non determinate vero : et hoc lumen proportiona-
<--- Page Split --->
tur lumini, quo corporalis visus confortatur ad videndum, et tamen non facit alicujus visibilis determinatam cognitionem, cum melius species propria sit : lumen autem principiorum rationis assimilutur magis ipsis speciebus propriis rerum visibilium, quibus visus determinate apprehendit hoc vel illud : et ideo hoc ducit in determinatam cognitionem rei.
Ad secundum dicendum, quod quamvis divinae personae sint occultae secundum rem, tamen modus tractandi de eis non est occultus : quia per hoc quod affirmatur aliquid de eis in illa doctrina, ut quod Pater generat, vel quod sunt tres personae, trahitur intellectus noster ex occulto divinitatis ad res manifestas in quibus aliquod judicium invenitur, et dictum in eis ex causa prima : haec autem scientia dicitur mystica quantum ad modum, ut dictum est : et per hoc patet solutio ad tertium, quartum, et quintum.
Ad sextum dicendum, quod scientia et quælibet res, maxime debet denominari a fine : et ideo quia ista scientia relinquit in fine occulto, magis debet dici mystica quam scientia de divina nominatione,
quæ ostendit processum ab occulto in manifestum, præcipue per processionem, cum etiam principium non consideretur ibi ut occultum, sed ut manifestatur per processionem rerum ab ipso, convenientium secundum proportionem imitationis cum ipso.
Ad septimum dicendum, quod supereminentia quae consequitur scientiam de divinis nominibus, est supereminentia causae : et ideo non statuit nomina sicut in occulto, sed procedit per causalitatem in effectus manifestos.
Ad octavum dicendum, quod quamvis secundum ordinem quoad nos incipiamus in symbolis ab his quae manifesta sunt, tamen secundum naturalem ordinem hujus doctrinae iur ab occultis ad manifestum : quia prius est proprium quam appropriatum : appropriatio enim non potest fieri nisi per proportionem ad propria, sicut non potest sciri quod Deus dicatur dormiens, nisi prius sciatur quomodo prius est dissimulans : propria autem sunt occulta, appropriata vero manifesta : et ideo etiam ibidem est processus ab occultis ad manifesta.
<--- Page Split --->
DE MYSTICA THEOLOGIA.
CAPUT' I.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
De mystica Theologi.
Quænam sit divina catlgo ?
SYNOPSIS CAPITIS :
I. Invocata SS. Trinitate, docet, ad mysticam contemplationem, nostri rerumque omnium abdicatione assurgendum esse. II. Ostendit quomodo in divinis procedendum sit per affirmationes et negationes. III. Quæ sit compendiosa et prolixa theologia ? Quæ item caligo sit, et quomodo ad eum ingrediendum ?
<--- Page Split --->
Trinitas supersubstantialis, et superdea, et superbona inspectrix divine sapientiae Christianorum, dirige nos ad mysticorum eloquiorum superignotum et supersplendentem summum verticem, ubi simplicia et absoluta et inconvertibilia Theologiae mysteria cooperta sunt secundum supersplendentem occulte docti silentii caliginem, in obscurissimo superclarissimum supersplendere facientem, et in omnino impalpabili et invisibili superpulchris claritatibus superimplentem non habentes oculos mentes. Igitur ista mihi quidem sint oratione postulata.
Trinitas supernaturalis, et supraquam divina et supraquam bona theosophiae Christianorum praeses, dirige nos ad mysticorum oraculorum plus quam indemonsrabile, et plus quam lucens et summum fastigium, ubi simplicia, et absoluta, et immutabilia theologiae mysteria, aperiuntur in caligine plus quam lucente silentii arcana docentis, quae in obscuritate tenebricosissima plus quam clarissime superluct, et in omnimoda intangibilitate atque invisibilitate, praepulchris splendoribus mentes oculis captas superadimplet. Haec quidem mea sint vota ;
<--- Page Split --->
tret quam tradere aliis debet : quia in omni theologico negotio incipiendum est ab oratione, ut in tertio capite de Divinis nominibus dictum est, et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit orationem, in secunda recapitulat, ibi, Igitur ista mihi quidem, etc.
DIVISIO TEXTUS
His dictis, accedendum est ad divisionem istius libri. Sciendum igitur, quod sicut dicit Philosophus in secundo Metaphysicorum,» Non simul oportet quaerere « modum secundum quem res declaratur « et rem ipsam, sed prius quaerendus est « modus : » et ideo hic liber in duas partes dividitur. In prima declaratur modus hujus doctrinae. In secunda ponitur ipsa doctrina (in quarto capite), ibi, Dicamus igitur, quod omnium causa, etc.
Modus autem doctrinae est duplex, scilicet modus tractantis, et modus tractatus : et ideo prima pars dividitur in duas partes. In prima ponit modum tractantis, in secunda modum tractatus (in tertio capite), ibi, Igitur in Theologicis.
Modus autem tractantis divina est duplex, quorum primus consistit in cognitione, secundus in imitatione ad Deum : quia sicut in Caelesti hierarchia dictum est, hierarchia est scientia et actio, et ad Deum, quantum possibile est, similitudo et imitatio, Et ideo prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum cognoscendi divina, in secunda modum imitationis ad Deum ( in secundo capite), ibi, In hac superlucenti, etc.
Prima autem pars dividitur in duas. In prima ponitur modus docentis, in secunda modus audientis, ibi (§ 2), Tu autem, o amice, etc.
Modus autem docentis divina est, ut per gratiam, veritatem divinorum impe-
DUBIA.
SED VIDENTUR, quod modus docentis non sit per orationem procedere : docentis enim est inducere veritatem in animam audientis : haec autem non potest poni, nisi per orationes significantes verum, vel falsum : cum igitur deprecativa oratio non significet nobis verum vel falsum, videtur quod non sit modus docentis per orationem procedere.
Praeterea, Doctrina debet procedere a magistro in discipulum : sed veritas per orationem impetrata, aequaliter potest se habere ad magistrum et discipulum, et non respicit ordinem magisterii, sed potius ordinem sanctitatis : ergo videtur, quod non sit modus docentis per orationem procedere.
Ad oppositum, veritas qua est supra scientiam nostram, non potest accipi nisi sua benignitas inclinetur ad hoc quod infundat se nobis : cum igitur talis sit veritas, qua e hic quaeritur, et divina benignitas non inclinetur nisi per orationem, videtur quod oratio debeat esse modus docentis secundum hanc doctrinam.
Sed dicendum, quod sicut Gregorius dicit in principio Moralium, « Ad divina
<--- Page Split --->
« capescenda magis orando quam dispu- « tando pervenitur : » et hujus ratio est, quia cum divina veritas superet nostram rationem, nos ex nobis eam inclinare non possumus, nisi dignetur seipsam infundere : « ipsa enim est magister interior, » ut dicit Augustinus. Nec tamen superflua est doctrina exterior, quæ est sicut instrumentum, sicut dicitur in Psal. xlvi, 2: lingua mea calamus scribe, quo se insinuat in animo auditoris per propositiones significantes verum vel falsum : et ideo propter utrumque magistrum, utraque necessaria est, scilicet enuntiatio quæ respicit ordinem magistri ad discipulum, et deprecatio : et per hoc patet solutio ad obj ecta.
dum modum intelligendi eorum, quæ secundum esse composita sunt, et dependent a materia (sicut essentiae rerum naturalium) et haec eadem per se immobilia et incorruptibilia sunt, sed per accidens corrumpuntur, iis corruptis in quibus sunt. Sed Deus et secundum intellectum simplex est, et secundum esse absolutum non dependens ab aliquo : quoniam in se pefectum est, et non movetur, neque per se, neque per accidens.
Ad tertium dicendum, quod silentium est simpliciter, quia de Deo non potest dici quid : sed doctrina est secundum quid, in quantum dicitur de ipso quia.
AD EVIDENTIAM litterae quaeritur de quibusdam quae in littera dicuntur : splendor enim habet naturam manifestationis : sed manifestum et ignotum sunt opposita : ergo videtur opposita dicere de ecodem, cum dicit super ignotum et supersplendentem.
Praeterea, Unumquodque simplex est, quia a materia absolutum est : et ita videtur superfluus ponendo haec duo, scilicet simplicia et absoluta : et est superfluum addere inconvertibilia, quia tam simplicia quam immaterialia habent rationem immobilitatis.
EXPOSITIO TEXTUS.
Trinitas supersubstantialis, etc.
- Praeterea, Omne quod docetur, edocetur per aliquod verbum sive interius, sive exterius : sed quando verbum promitur, non videtur esse silentium : ergo videtur contraria adjungere, cum dicit docti silentii.
Sed dicendum ad primum, quod dicitur supersplendens in se, occultus autem nobis : quia manifestissima naturae se habent ad oculum nostrum sicut oculus noctuae ad lumen solis. Vel dicendum, quod est occultus secundum se in altitudine suae naturae, supersplendens autem secundum quod se nobis immittit.
Ad secundum dicendum, quod in inferioribus sumenda sunt simplicia secun-
Omissis autem salutatione quæ præmittitur, quia alibi exposita est et per se patet, et titulo, qui etiam ex disputatione primi articuli per se patet, accedamus ad orationem quam præmittit. Orat ergo et dicit: Trinitas supersubstantialis, quæ omnia esse facis, et superdea, quantum ad hoc quod jam existentibus providet, et superbona, in quantum ad ea dirigit in finem, inspectrix sapientiae divinae, id est, quæ de Deo est, Christianorum, id est, a Christianis habita : quia ipse solus perfecte sui contemplationem habet, et ideo dicit, inspectrix, quasi intime spectans. Et dicit Christianorum ad differen-
<--- Page Split --->
tiam scientiae divinae, quam de Deo Philosophi habuere, quae plurimis erroribus immixta fuit, propter imbecillitatem rationis humanae. Tu, inquam, quia perfecte te vides, dirige nos ad summum verticem mysticorum eloquiorum, secundum quod in negationibus omnium, in ipsum, quasi in quoddam occultum venimus, ut dictum est. Verticem, dico, superignotum, etc. ubi, id est, in quo vertice, mysteria Theologiae sunt cooperta, id est, abscondita a nobis, secundum caliginem docti silentii supersplendentem occulte. Sicut ex nimio solis fulgore efficitur quaedam tenebrositas in oculo debili, nulla caliginein sole existente : ita in Deo non sunt ulla tenebrae, sed ex nimio ejus splendore obtenebratur noster oculus, quia impotens est ad tantum splendorem, et per
istam caliginem occultantur nobis divina mysteria, dico, simplicia, etc. Verticem, dico, facientem supersplendere, in mente, superclarissimum, scilicet divinum lumen, in obscurissimo, divinae eminentiae, quia quamvis obscuritatem relictam in nobis ex eminentia splendoris, deficiamus a comprehensione divinae eminentiae, tamen adhuc attingitur. Alia littera, « ipsa « relictis omnibus deificatur et illuminia- « tur. » Et ideo subdit, et superimplentem mentes nostras, et Angelorum, non habentes oculos corporeos, superpulchris claritatibus divinarum illuminationum, in summo illo omnino impalpabili, quia non cognoscitur visu exteriori, et invisibili quantum ad visum interiorem.
Deinde recapitulat dicens : Igitur, etc. : per se patet.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas visiones forti contritione, et sensus derelinqué, et intellectuales operationes, et omnia sensibilia, et intelligibilia, et omnia existentia et non existentia, et, sicut est possibile, ignote consurge ad ejus imitationem, qui est super omnem substantiam et cognitionem : etenim excessu tuiiipsius et om-
Tu vero, chare Timothee, in mysticis contemplationibus, intenta exercitatione, et sensus relinqué, et intellectuales operationes, et sensibilia et intelligibilia omnia, et ea quæ sunt et quæ non sunt universa, ut ad unionem ejus, qui supra essentiam et scientiam est, quantum fas est, indemonsrabiliter assurgas ; siquidem per liberam et
<--- Page Split --->
nium irretentibili et absoluto munde ad supersubstantialem divinarum tenebrarum radium, cuncta auferens et a cunctis absolutus, sursum ageris.
absolutam, et puram tui ipsius a rebus omnibus avocationem, ad supernaturalem illum caliginis divinae radium, detractis omnibus et a cunctis expeditus, evcheris.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
gloriae vel gratiae, actu Deum imitatur. Alia translatio, « imitationem, » ut scilicet Deo uniatur : et haec concordat alteri translationi quae habet « unitatem, » id est simplicitatem : et sic sursum agatur ad radium divinarum tenebrarum, cuncta auferens, id est, deserens excedendo seipsum : irretentibili, quasi non retinendo se intra principia rationis.
Deinde ponit ipsius addiscentis modum : et dividitur in duas partes. In prima ponit modum ipsius. In secunda probat quod dixerat per auctoritatem, ibi (§ 4), Ita igitur divinus Bartholomæus, etc.
Prima dividitur in duas. In prima ponit modum discipuli in accipiendo, in secunda communicando aliis, ibi (§ 3), Vide autem ut nullus, etc.
DUBIUM.
Modum autem, quem docet Timotheum, circumscribit, quo teneat formam discipuli, et est ut circa intellectus mysticos relinquat sensus et intellectuales operationes, forti contritione, quasi conterendo sub lumine divino, et quod derelinquat omnia sensibilia et intelligibilia, quia nihil horum est Deus, et dicuntur haec intelligibilia, quia intellectu comprehendi possunt : et sic debet relinquere omnia existentia in actu, et non existentia, quae sunt tantum in potentia : quia Deus non coordinatur aliquibus existentibus, sicut in genere eorum existens, et sic debet consurgere ad unionem Dei qui est super omnem substantiam et cognitionem secundum quod mens, in qua est imago reformata per habitum
SED QUÆRITUR.
Quare diligentius hic instruit discipulum quam in aliis libris?
Præterea, Sine intellectualibus operationibus nihil potest sciri : et-ita, cum ipsum in quamdam scientiam inducere velit, non debet eum movere ut relinquat, sed potius ut fortiter assumat intellectuales operationes.
Præterea, In negationibus divinis quas considerat hæc scientia, ut dictum est, oportet incipere a sensibilibus : et ideo non debet instruere ut relinquat sensus.
Præterea, Nihil excedit seipsum, et ita cum ad hoc hortatur eum, videtur hortari ad impossibile.
<--- Page Split --->
Sed ad primum dicendum, quod in aliis libris quos de Deo facit, afferuntur divina ad nos in manifestis, ut dictum est, in hoc autem oportet nos ire in Deum et uniri sibi : et ideo hic est tota perfectio divina scientia : unde requiritur major perfectio in auditore.
Ad secundum dicendum, quod monet relinquere intellectuales operationes connaturales nobis, et non eas quae sunt in nobis ex lumine divino.
Ad tertium dicendum, quod monet relinquere sensus quantum ad occultationem quae est in ipsis : non tamen quod non liceat per negationes sensibilium per sensus acceptorum ire in Deum.
Ad quartum dicendum, quod non excedit se secundum esse : sed virtus sua potest extendi super ipsum in quantum fertur in Deum, qui est elevatus super ipsum, et ad hoc eum hortatur.
3
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
A. Vide autem, ut nullus indoctorum ista audiat : istos autem dico qui in existentibus sunt formati, nihil super existentia supersubstantialiter esse opinantes, se putantes scire ea quae secundum seipsos est cognitione eum qui ponit tenebras latibulum suum 1.
B. Si autem super istos sunt divinae doctrinae mysteriorum, quid dicat quidem aliquis de magis indoctis, quicumque omnibus superpositam causam
Hæc autem vide, ne quis audiat rudiorum; istos dico, qui rebus (naturalibus) adhærescunt, et nihil ultra naturalia supernaturaliter esse imaginantur, quinimo arbitrantur sua cognitione nosse eum, qui posuit tenebras latibulum suum. Quod si supra captum horum sint divinorum mysteriorum institutiones ; quid dixerit quis de illis qui magis rudes sunt, qui summam causam omnium, ex iis quae in natura rerum extrema sunt designant, nihilque aiunt eam antecedere impiis mul-
<--- Page Split --->
et ex postremis in existentibus figurant, et nihil ipsam habere dicunt super compositas ab ipsis impias et multiformes formationes : oportet enim in ipsa et omnes existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia existente, et non negationes oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse, quae est super omnem ablationem et positionem.
tarum formarum imaginibus, quas ipsi fingunt, cum oporteret in ea, ut omnium causa, omnes entium affirmationes statuere ac de ea affirmare ; quin illas ipsas omnes de ea magis proprie negare, tamquam supra omnia superexsistente, nec existimare negationes affirmationibus esse contrarias, sed ipsam multo priorem et superiorem privationibus esse supra omnem et ablationem, et positionem.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
dicunt, quod primus motor est proportionatus mobili primo : sed putantes scire eum qui ponit esse, etc. scilicet Deum, ea cognitione quae est secundum ipsos, id est, per principia rationis, sicut dicitur de Augustino, quod « tumens « inani philosophia, volebat humana ra- « tione comprehendere, quod pia mens « vivacitate fidei nititur apprehendere. »
A. Vide autem, etc.
Deinde ponit modum in communicando, et secundo praevenit quaestionem responsione, ibi, Oportet enim in ipsa et omnes, etc.
Circa primum primo removet a communicatione hujus scientiae Philosophos. Secundo idolalatras, ibi, Si autem super istos, etc.
DUBIUM.
Dicit autem primo, quod hic cavere debet ne aliquis indoctus in divina doctrina audiat ista mystica: dicit enim illos indoctos, qui cum sint informati et secundum affectum et secundum intellectum existentibus a quibus scientiam accipimus, nihil credunt esse super entia. Supersubstantialiter, id est, sine proporportione ad ista : unde etiam Philosophi
SED VIDENTUR, quod isti qui non sunt sic formati secundum existentiam, sicut jam docti et edocti, non sunt docendi : et ita videtur, quod potius eos qui sunt formati, docere debeat.
Praeterea, Sicut dicit Philosophus, « Multi sunt scientes et contraria ope- « rantes : » ergo nihil prohibet aliquos posse scire divina, quamvis sint secun-
<--- Page Split --->
dum affectum male existentium scientia formati.
Sed dicendum, quod divina non accipiuntur per principa rationis, sed quodam experimento secundum passionem ad ipsa, sicut ipse dicit Dionysius, quod « didicit divina, patiendo divina, » sed affectus infectus illicito rerum amore, non sentit dulcedinem divinae inspirationis : et ideo deficiente cognitione quae est per experimentum, potest quidem formare syllogismos et dicere propositiones, sed realem scientiam non habet quae est pars beatitudinis.
Ad primum ergo dicendum, quod docti non sunt docendi, sed illi qui sunt praeparati ad divinam doctrinam per purgationem affectus et intellectus ab erroribus et concupiscentiis.
Ad secundum dicendum, quod verbum Philosophi intelligitur de scientia per principia rationis et non per experimentum.
catione hujus doctrinae : quia si divina doctrina de mysticis est super omnes doctos qui rationem sequuntur, multo magis est super indoctiores qui tantum sensum sequuntur, nihil supra sensibilia esse putantes, sed figurant sibi Deum imaginibus ex postremis in existentibus, sicut dicitur ad Rom. i, 23, quod mutaverunt gloriam Dei, in imagines volatilium et serpentium 1 : unde putant quod Deus non sit aliquid melius quam illae impie imagines, quas ipsi faciunt.
Et quia aliquis defendendo istum errorem posset dicere, quod de Deo, qui est omnium causa, oportet omnia affirmare, et ita quod Deus est homo, et debet in imagine hominis adorari, et similiter in imagine serpentis et aliorum. Respondet huic quaestioni faciens antipophoram, et dicit, quod Deus est causa omnium, et tamen essentialiter est super omnia : et ideo quamvis ponantur taliter omnium affectiones in ipso, tamen multo magis essentialiter omnia removentur ab ipso, quia ipse nihil est eorum : et illae negationes non sunt oppositae illis affirmationibus, quia non sunt secundum idem : sed oportet causam omnium ponere et super negationes et super affirmationes, quia per neutrum eorum comprehenditur quidditas Dei.
EXPOSITIO TEXTUS.
B. Si autem super istos, etc.
Deinde excludit idolalatras a communi-
1 Ad. Rom. i, 23 : Et mutaverunt gloriam incorruptibilem Dei, in similitudinem imaginis cor-
ruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedrum, et serpentium.
<--- Page Split --->
in proposito : ergo videtur, quod istæ affirmations et negationes sint oppositæ.
DUBIUM.
Sed videtur, quod non possint omnium affectiones poni in Deo.
Causa enim aliqua quæ in nullo conveniens est causato, non recipit prædicationem sui causati : sicut non dicimus, quod sol est homo, sed dicimus, quod sol lucens super terram est dies : quia forma solis, quæ est lux, facit diem : sed Deus in nullo communicat cum aliqua creatura, neque in genere, neque in specie, neque in analogia : ergo affectiones causatorum non possunt poni in Deo.
Præterea, Nos non possumus dicere, quod faber est cultellus, quamvis operetur cultellum per intentionem quam habet apud se : ergo videtur, quod quamvis rationes omnium rerum sint apud Deum, quod non debeant prædicari de ipso.
Præterea, Causæ propinquæ, non semper prædicantur de suis effectibus, nec e converso : ergo multo magis nec causa prima, nec remotissima.
Præterea, Affirmatio et negatio opponuntur contradictorie, quando idem de eodem affirmatur et negatur, sicut fit
Sed dicendum, quod ad hoc quod effectus prædicetur de causa, oportet quod causa et effectus sint communicantia aliquo modo : unde dico, quod quamvis Deus non communicet cum creaturis in genere, vel specie, vel analogia per quam aliquid unum sit in ipso et creaturis : communicat tamen quadam analogia imitationis, secundum quod alia imitantur ipsum, quantum possunt : quædam tamen imitantur ipsum Deum ut ideata, sicut ea quæ non sunt per prius in ipso; sicut asinus et lapis in formis suis, et ista non prædicantur de Deo essentialiter, sed causaliter tantum : quædam vero imitantur ipsum ut imago vel similitudo illius, quæ per prius sunt in ipso, sicut sapientia, et bonitas, etc., et ista dicuntur de ipso essentialiter et causaliter : et non est simile de fabro qui non est ratio cultelli quam habet, sed Deus est omnes rationes rerum quas habet, quia est quidquid habet, et ideo recipit quodammodo omnium prædicationem : sicut etiam species artis dicitur domus a qua procedit domus in lapidibus et lignis, ut dicit Philosophus. Et per hoc patet sòlutiò ad tria prima.
Ad ultimum dicendum, quod affirmantur de Deo secundum quid, scilicet causaliter, et negantur simpliciter, quia per essentiam : simpliciter autem negatum et secundum quid affirmatum non contrariantur, sicut album secundum dentes et non album simpliciter.
<--- Page Split --->
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Ita igitur divinus Bartholomaeus dicit, et multam Theologiam esse, et minimam, et Evangelium latum et magnum, et rursus concisum : ut mihi videtur, illud supernaturaliter intendens, quia et multorum sermonum est bona omnium causa, et brevium dictionum simul et irrationabilis, sicut neque rationem habens neque intellectum, propter hoc quod omnibus ipsa super substantialiter est superposita, et non solum non velate et vere apparet his qui immunda et munda transeunt, et omnem omnium sancturam extremitatum ascensum superveniunt, et omnia divina lumina et sonos et sermones cœelestes derelinquunt, et ad caliginem introeunt, ubi vere est, sicut eloquia dicunt, qui est super omnia 1.
Hac utique ratione divus Bartholomæus ait et copiosam esse theologiam, et minimam, atque Evangelium amplum et magnum, et rursus concisum. Illud, ut mihi videtur, eximie intelligens, quod benigna omnium causa sit et multiloqua, et breviloqua simul atque nullius sermonis, utpote cujus neque dictio neque intelligentia sit, quia cunctis creatis superessentialiter supereminet, et absque operimentis ac vere ostenditur solis iis, qui cuncta quæ impura, quæque pura sunt, pertranseunt, omnemque omnium sanctorum fastigiorum ascensum transcendunt, et omnia divina lumina, et sonos, et sermones cœelestes relinquunt, et in caliginem absorbentur, ubi vere est, sicut ait Scriptura, qui est ultra omnia.
<--- Page Split --->
id ad quod est, scilicet ad manifestandum nobis Deum, de quo nec partem accipere possumus, et ideo de Evangelio inducit Apostolus ad Rom. ix, 23, illud Isa. x, 22 : Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.
Deinde exponit auctoritatem positam dicens : Divinus dico Bartholomæus, ut mihi videtur, causa humilitatis dicit, intendens supernaturaliter, id est, divino lumine motus, illud scilicet dixit, nempe quod omnium causa, scilicet Deus, est multorum sermonum, in quantum narratur per nomina suorum causatorum, et brevium, id est, paucarum, dictionum simul : quia parum est quod de eo dicere possumus secundum se : et dicitur quod est irrationabilis, quia de ipso ratiocinari non possumus, sicut neque habens rationem, id est, diffinitionem, neque intellectum, id est, intelletus comprehensionem passive : propter hoc quod ipsa est superposita omnibus, quantum ad altitudinem suæ naturae, supersubstantialiter quantum ad modum essendi, et apparet non velate, quantum ad modum accipiendi ipsum, et vere, quantum ad veritatem objecti quod videtur, solis his qui tendentes in Deum, transeunt, id est, transcendunt immunda, id est, materiales doctrinas, et munda, id est, immateriales, et qui veniunt super omnem ascensum omnium sancturam extremitatum, id est, angelicarum, et dicuntur extremitates, illud in quo inferior non attingit superiorem, et in cujus infimo attingit eam inferior, non in summo sui, et quia ipse est super omnem naturam, oportet omnes hujus extremitates transcendere, ut veniatur ad ipsum : et qui derelinquunt etiam omnia divina lumina et sermones cœlestes, id est, immissiones ipsas quæ sunt a Deo, quæ tamen non sunt Deus, et qui introeunt ad caliginem, id est, in occultum divinitatis, quæ caligo est extremum ascensus, ubi est vere Deus, qui est supra omnia, sicut eloquia dicunt, in Psal. xvii, 10 : Caligo sub pedibus ejus.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
Ostendit superius quantæ perfectionis oporteat esse etiam auditorem hujus scientiæ propter altitudinem materiæ et difficultatem : ideo ad probandum difficultatem materiæ hujus doctrinæ inducit duas auctoritates, unam Bartholomæi Apostoli, alteram Moysis, quæ incipit ibi (§ 3), Etenim non simpliciter divinus, etc.
Prima dividitur in duas partes. In prima ponit auctoritatem, in secunda exponit, ibi, Et mihi videtur, etc.
Ut ergo primo diximus, propter celsitudinem divinæ majestatis de ipsa omnia essentialiter negantur, et tamen de ipsa omnia etiam causaliter affirmantur. Ita igitur, id est, propter hoc, divinus Bartholomæus, id est, Apostolus, dicit (in Evangelio quod scripsit, quo nos non utimur) Theologiam, id est, sermonem de Deo absolute esse multam propter effectus et figuras, et minimam quantum ad id quod vere in statu viae de Deo capere possumus, et specialiter Evangelium, quo est doctrina Verbi incarnati, dicit esse latum propter multitudinem parabolarum, et magnum propter profunditatem materiæ et mysteriorum, et rursus concisum, id est, breve quantum ad
<--- Page Split --->
Præterea, Divina lumina dantur nobis ut confortent intellectum ad cognoscendum Deum : sed eunti ad finem non est relinquendum illud quod juvat ascensum ad finem : ergo videtur, quod non debeamus relinquere divina lumina ad cognoscendum Deum, sed fortiter eis inhærere.
Præterea, Quæritur, quæ sit differentia inter divina lumina, et cœlestes sonos, et sermones.
SED VIDETUR sibi contradicere in his quae hic dicit : in primo enim capite Cælestis hierarchiæ dixit, quod « impos- « sibile est nobis aliter luere divinum « radium nisi varietate sacrorum velami- « num circumvelatum, » hic autem dicitur, quod illis qui omnia transcendunt, apparet non velate : ergo videtur sibi contrarius.
Præterea, Accipere divina lumina non velate, est prima revelatione accipere : sed prima revelatione accipere est impossibile homini, quia per hoc differt anima ab Angelo, ut dicit Alexander : ergo videtur, quod in hac vita ad minus non possumus divina videre non velate.
Præterea, In Cælestì hierarchia dictum est, quod « inferior natura in « summo sui attingit ultimum superioris « naturae : » ergo impossibile est, quod attingat ultra extremitatem ipsius : sed Angeli sunt superioris naturae quam nos : ergo videtur, quod sit impossibile quod nos transcendamus extremitates Angelorum, quod tamen littera dicit.
Præterea, In libro de Divinis nominibus in capite de pace dixit, quod « oportet omnes animas uniri in seipsis « primo, et postmodum per immateria- « lem et simplicem intellectum pervenire « ad imitationem divinam : » ergo videtur, quod non debeamus relinquere Angelos qui sunt immateriales intellectus, sed uniri nos sibi, quantum possumus, ad hoc ut veniamus in Deum.
Sed dicendum ad primum, quod contemplatio Dei potest dupliciter considerari, aut quantum ad id in quo contemplamur Deum, sive quantum ad principium contemplationis, et sic loquitur Dionysius in Cælestì hierarchia, quod « non pos- « sumus videre divinum radium in hac « vita sine velamine signorum et effe- « ctuum, quia nunc videmus per specu- « lum et in ænigmate. » Vel quantum ad finem contemplationis, sive quantum ad id quod per contemplationem quærimus, et sic est ipse Deus non velatus, ad quem secundum ultimum nostræ naturæ pervenimus, in quo intellectuales naturas attingimus : frustra enim esset ratiocinativa inquisitio, nisi perveniretur ad intellectivam unitionem : et sic loquitur hic.
Ad secundum dicendum, quod idem est quod omnes contemplatores Dei quærunt videre : unde ex illa parte non est diversitas, sed ex ea in qua videtur, eo quod quibusdam est naturale sine velamine accipere.
Ad tertium dicendum, quod pertransire aliquem contemplatione dupliciter dicitur. Vel quantum ad vim contemplativam : et sic neque transcendere neque æquari possumus Angelis in hac vita, quamvis per lumen divinum elevemur supra facultatem naturæ nostræ. Vel quoad objectum contemplationis : et sic quia quod quærimus, est super omnia, etiam ipsos Angelos contemplando transimus, sicut dicitur in Canticis, m,
<--- Page Split --->
4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Ad quartum dicendum, quod non debemus eis uniri sicut objecto, sed per illuminations descendentes in nos per eos, quibus elevamur in divinam contemplationem.
Ad quintum dicendum, quod divinis luminibus, id est, a Deo nobis immissis debemus inhaerere, non sicut objecto, sed sicut his sub quibus videtur objectum et quibus confortatur intellectus noster, quia in eis non sistit desiderium nostrum sicut in summo bono.
Ad ultimum dicendum, quod intellectus noster dupliciter elevatur in Deum, aut per modum inventionis, quasi consurgat ex se in ipsum, et sic dirigunt divina lumina in Deum, lumen enim est perfectio visus qui servit inventioni : aut
elevatur in ipsum per quaedam signa immissa ab ipso in quibus exprimitur Deus, sicut res percipitur in voce significante ipsam, et hoc signum vel est ad affectum, qui impletur gaudio inexplicabili, et quod etiam concipi non potest, et ipsum ad hoc dicitur, sonos, quibus passiones quae exprimi non possunt intentionibus, significantur, sicut est jubilus, de quo dicitur super illud Psal. xlvi, 6 : Ascendit Deus in jubilo, quod est ineffabile gaudium quod nec taceri potest nec exprimi valet. Vel est ad intellectum secundum quod concipit aliquid de Deo, et ipsum ad hoc dicitur, sermones, qui sunt voces exprimentes conceptus mentis : et haec omnia oportet transcendere, quia nullum eorum est objectum quod quaerimus in contemplatione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Etenim non simpliciter divinus Moyses mundari ipse prius praecipitur 1, et rursus ante a talibus segregari, et post omnem mundationem audit multarum
Non enim temere divinus Moyses expiari primum ipse jubetur, ac deinde a non expiatis segregari, et post omnem expiationem audit multisonas tubas,
<--- Page Split --->
vocum buccinas, et videt lumina multa cum fulgore emittentia mundos et multum effusos radios : postea a multis segregatur, et cum electis sacerdotibus ad summitatem divinarum ascensionum pertingit. Quamvis per hæc quidem non sit cum Deo, sed contemplatur non ipsum (invisibilis est enim) sed locum ubi est. 1
cernitque multa lumina, puros ac multiplices radios jacentia : postmodum a multitudine separatur, et cum electis sacerdotibus ad summum fastigium divinorum ascensuum pertingit. Sed hactenus nondum versatur cum ipso Deo, nec eum videt (inaspectabilis enim est), sed locum ubi stetit.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde ostendit difficultatem materiae, simul et quod necessaria præparatio magna auditori per exemplum Moysis, et sumitur de Exod. xix, 10 et seq.
Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima ponit historiae narrationem. In secunda exponit significationem ejus, ibi (§ 6), Hoc autem puto, etc.
Dicit ergo primo, quod debet ab omnibus mundari, qui ad mysticum divinae caliginis vult ascendere. Etenim non simpliciter, id est, non sine magno significationis mysterio, divinus Moyes praecipitur ipse prius mundari, et quantum ad affectum ab omnibus terrenis, et quantum ad intellectum ab omnibus quae non sunt Deus : et rursus secundo praecipitur segregari a non talibus, id est, a non mundis, ne ab eorum consortio coinquinetur, et ne ipsis sacra visa communicet : et post omnem mundationem,
tertio audit buccinas multarum vocum, quae sunt divina praecepta mirabiliter a se tonantia : et quarto videt multa lumina, quae sunt divinae revelationes, emittentia radios, id est, cognitiones, mundos a materialibus phantasmatibus, et multum effusos, id est, super multa cognita quae ei innotescunt : praeterea quinto segregatur a multis, id est, a multitudine populi, sicut dicitur Exod. xix, 17 et 20, quod stetit populus de longe, et accessit Moyses ad caliginem in qua erat Deus : qui enim divina contemplatur, non solum ab immundis, sed etiam ab imperfectis segregatur : et sexto cum sacerdotibus electis a Deo, pertingit ad summitatem divinarum ascensionum, id est, ad altissimos gradus divinae contemplationis, sicut legitur Exod. xxiv, 1, Moysi quomodo dicit Deus : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, etc. Quamvis per hæc quidem non sit cum Deo, id est, non vidit ipsum Deum : sed septimo, contemplatur, non ipsum Deum (invisibilis est enim) sed locum ubi est, id est, videt ipsum in eminentibus creaturis, in quibus est sicut in terminis suis : et hoc sumitur de Exod. xxxii, 20, ubi dicit Dominus ad Moysen : Non videbit me homo, et vivet. Et iterum, xxxiii, 21 : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
<--- Page Split --->
Hoc autem puto significare divinissima visorum et intellectorum esse subjectas quasdam rationes subjectorum omnia excedenti, per quae praesentia ejus, quae est super omnem cogitationem, monstratur intelligibilibus summitatibus sanctissimorum locorum ejus superveniens: tunc et ab ipsis absolvitur visis, et videntibus, et ad caliginem ignorantiae intrat, quae caligo vere est mystica, in qua claudit omnes cognitivas susceptiones, et impalpabili omnino et invisibili fit omnis existens ejus qui est super omnia, et nullius, neque suiipsius, neque alterius omnino, aut ignoto vacatione omnis cognitionis secundum melius unitus, et eo quod nihil cognoscit, super mentem cognoscens.
Hoc autem existimo significare divinissima et summa eorum quae cernuntur et intelliguntur, rationes quasdam esse quae subjiciant menti illa, quae sunt subjecta ei, qui universis antecellit ; quibus praesentia ipsius, quae omnem cogitationem mentis vincit declaratur, insistens tamquam in vestigiiis summis intellectibilibus locorum ejus sanctissimorum ; ac tunc ab iis ipsis quae videntur, et ab iis quae vident, absolutus et expeditus, in caliginem vere mysticam incognoscibilitatis ingreditur, in qua omnes scientificas apprehensiones excludit, et in omnimode intactili et invisibili haeret, totus exsistens ipsius qui est ultra omnia ; neque ullius, neque suus, neque altcrius, cum eo autem qui est penitus incognoscibilis, per vacationem omnis cognitionis, secundum meliorem partem copulatus, et eo ipso quod nihil cognoscit, supra mentem cognoscens.
<--- Page Split --->
bus, quos dixit sacerdotes : unde dictum est aliis Exod. xxiv, 2 et 3 : Adorabitis procul.... Solusque Moyses ascendet ad Dominum : et, sic remotus ab omnibus, intrat ad caliginem ignorantiae, de qua dicitur quia abierat Deus : quia nobis ignotus est, quae caligo vere est mystica, id est, occulta, in qua claudit Moyses omnes cognitivas susceptiones, id est omnes virtutes naturales animae per susceptionem cognoscentes, quae ab aliis remotae, sola divina caligine implentur, et sic fit per adhasionem intellectus. Et dicit, non palpabili et invisibili, quia id quod sic invenit, neque sensibile est, neque intelligibile per comprehensionem : ipse, dico, sic fit, existens omnis, id est, totus, ejus qui est super omnia, scilicet Dei, per omnimodam conversionem ad ipsum, et nullius praeter Deum existens, neque suiipsius, neque alterius : quia ad nihil praeter Deum convertitur : autem, id est, sed unitus secundum melius, id est, secundum meliorem modum suae unitionis, omnino ignoto, scilicet Deo, vacatione omnis cognitionis naturalis, quia ad alia non convertitur naturaliter cognita, sed ad solum Deum qui nulla cognitione naturali cognoscitur, et sic vacant naturales cognitiones : et eo quod, id est, in quantum nihil cognoscit, cum naturali cognitione super mentem cognoscens, id est, super naturam suae mentis lumine divino desuper infuso, quo mens supra se elevatur.
EXPOSITIO TEXTUS.
Hoc autem, etc.
Deinde exponit dicens : Hoc autem quod dictum est, puto significare, quod dicam, scilicet divinissima visorum et intellectorum, id est, ea quae videmus de Deo nobilissimis revelationibus, et alia quae intelligimus altissimis contemplationibus in hac vita, esse non Deum, sed quasdam rationes, id est, species subjectorum, id est, rerum quae subjiciuntur Deo, excedenti omnia : subjectas, id est, inferiores Deo in ipsis nobilissimis creaturis et effectibus suis, et etiam per quae, divinissima, praesentia ejus, scilicet Dei quae est super omnem cogitationem materialium, est enim praesens omnibus effectibus suis et aliquo speciali modo effectibus gratiae vel gloriae : praesentia dico superveniens monstratur intelligibilibus summitatibus sanctisimorum locorum ejus, scilicet Dei, et dicuntur loca Dei, Angeli qui secundum sui supremas virtutes recipiunt Dei praesentiam in se supervenientem per suos effectus gloriae, in quorum lumine anima nostra divina videt, secundum quod ab ipsis de divinis illuminamur.
Tunc , quando scilicet divinissima videt Moyses, absolvitur ab ipsis visis radiis, quia non sunt objectum contemplationis, et ab aliis secum videnti-
<--- Page Split --->
ejus caligine : et si clauditur, per otium ipsius videtur semper esse raptus.
Praeterea, Videtur quod si contemplator nullo modo est suiipsius, sicut ipse dicit, tunc abstrahitur ab omnibus quae sunt ejus : sed naturalia sunt ejus : ergo abstrahetur a naturalibus, quod videtur esse falsum, quia naturales operationes in eo sicut nutritio, et digestio, et hujusmodi, non cessant.
Praeterea, Anima contemplatoris in via secundum aliquid est in corpore : sed virtutes naturales sunt primae : ergo si ab ipsis fiat abstractio, secundum nihil remanebit in corpore, quod est falsum.
Ad eorum evidentiam quae hic dicuntur, tria quaeruntur :
Primo, Utrum omnis talis contemplatio Dei sit raptus ?
Secundo, Utrum secundum id quod melius est sui, mens nostra uniatur omnino ignoto ?
- Praeterea, Quaeritur in quo differat cognitio istarum contemplationum in via, a comprehensione veritatis in patria ? et videtur, quod secundum nihil, cum utraque absorbeatur divino lumine.
Tertio, Utrum Moyses viderit ipsum Deum ?
Cinca primum sic proceditur.
Videtur, quod in omni contemplatione sit raptus. Quandocumque enim sola superiori potentia remanente in actu, fit abstractio ab omnibus inferioribus potentiis, est raptus : sed hoc contingit in tali contemplatione Dei, qua contemplator omnis cognitionis vacatione melius ignoto Deo conjungitur : ergo videtur, quod spiritus in contemplatione Dei sit raptus.
Ad idem, Quandocumque inferior natura sequitur impetum superioris, tunc rapitur in illam : sed hoc contingit in Dei contemplatione, quia sic fit totus ejus qui est super omnia, sicut hic dicitur : ergo videtur, quod spiritus in Dei contemplatione sit raptus.
Praeterea, Videtur quod caligo luminis incircumscripti, non claudit omnes cognoscitivas susceptiones : « Sensus « enim est virtus per susceptionem spe- « ciei cognoscens, » sicut dicit Philosophus, nec tamen est susceptibilis divini luminis, nec potest se extendere in illud, cum sit immateriale : ergo non clauditur
Sed dicendum, quod in omni divina contemplatione non est raptus : sed ea quae hic dicuntur de contemplatione, conveniunt omni contemplationi, et non raptui, qui est melior pars contemplationis.
Ad primum ergo dicendum, quod in raptu fit abstractio ab usu potentiarum inferiorum quia tunc nihil utitur eis : sed in divina contemplatione communiter non fit abstractio ab usu potentiarum, quia remanent secundum aliquem usum, sed tantum ab actu secundum intensionem, quia anima non attendit operationibus ipsarum, et actio debilitatur, quia « quando una virtus intenditur in suo « actu, actus alterius virtutis debilita- « tur, » sicut dicit Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod in divina contemplatione sequitur natura inferior impetum superioris naturae, sicut objecti, quia in ipsam solam sicut in objectum se convertit : non tamen sequitur impetum ejus sicut circa eam stans, et a suo usu segregata, sicut fit in raptu.
Ad tertium dicendum, quod incircumscriptum lumen claudit quasdam cognoscitivas virtutes secundum se, scilicet in-
<--- Page Split --->
tellectivas quae in ipsum se extendunt, quasdam autem per redundantiam, scilicet sensitivas, secundum quod superiores virtutes movent inferiores, et efficiuntur quaedam signa superiorum in ipsis.
Ad quartum dicendum, quod contemplator segregatur etiam a virtutibus naturalibus, non quantum ad usum ipsarum, sed quantum ad actum : tamen quia anima non attendit operibus ipsarum, non sunt intensi actus ipsarum, et propterhoc parum consumitur in eis de nutrimento, et multum possunt jejunare : sicut e converso dicit Philosophus, quod « in somno « propter otium virtutum animalium po- « tentia nutritiva melius agit opus suum, « quam in vigilia quando sensus sunt « soluti. » Et per hoc etiam patet solutio ad quintum : quia anima est in corpore secundum usum ipsarum.
Ad sextum dicendum, quod utraque cognitio differt : quia in patria videtur Deus per se, in contemplatione viae videtur in effectibus gratiae et luminis descendenti in ipsam. Iterum in patria visio ejus liberabit perfecte ab omni miseria : quod non est hic. Et iterum ibi erit per habitum gloriae : hic autem per habitum gratiae.
Dubium 2. Circa secundum sic proceditur.
Videtur enim, quod intellectus non secundum melius sui conjungatur illi omnino ignoto : omnis enim virtus conjuncta excellenti, destruitur : sed illud cui unitur aliquid ad destructionem, non unitur secundum sui melius : ergo cum illud ignotum sit propter luminis sui excellentiam ignotum, videtur quod non uniatur sibi mens nostra secundum melius.
Praeterea, Intellectus melius unitur noto quam ignoto, quia unio sua est per cognitionem : et ita videtur, quod non secundum melius uniatur ignoto.
Praeterea, Illud de quo scitur quia, non est omnino ignotum : de Deo autem scimus quia : ergo non est omnino ignotus.
Praeterea, Quando aliquid absorbetur, non delectatur : sed optima unitio est, quam sequitur delectatio : si igitur intellectus contemplativus absorbeatur in divino lumine, videtur quod non secundum melius sibi uniatur.
Sed dicendum, quod optima unitio uniuscujusque est, quando unitur sua ultima perfectioni, et quando unitur optimo : Deus autem est optimum, et ultima perfectio nostri intellectus : et ideo sibi unitur secundum melius sui.
Ad primum ergo dicendum, quod illud verum est in potentii sensitivis, quae propter hoc quod materiales sunt, et organis affixae, destruuntur per corruptionem organorum ab excellenti sensibili, et ipse Philosophus etiam dicit in tertio de Anima 1 quod « non « est ita de intellectu, qui cum accipit « maxime intelligibilia, non minus acci- « pere potest minima, sed magis : » et ideo intellectus non corrumpitur, sed roboratur ex unione ad lumen divinum. Vel dicendum, quod si etiam corrumperetur virtus excellenti lumine, naturalibus dispositionibus solis remanentibus, supernaturalibus tamen elevantibus eam super suam naturam non corrumpitur, sed perficitur.
Ad secundum dicendum, quod ignoto in se non bene unitur intellectus noster : sed notissimo in se et ignoto nobis, optime unitur : quia per unionem ad ipsum, cognitionem ejus acquirit magis ac magis : et tale ignotum est Deus, sicut dicit Philosophus.
Ad tertium dicendum, quod de Deo nescimus quia, secundum quod est quidam naturalis modus cognitionis in Philosophia determinatus : quia Philoso-
<--- Page Split --->
plus determinat, quod scientia quia, est per causam remotam, vel per effectum convertibilem et proportionatum causae : sed neutro modo possumus scire aliquid de Deo : et ita nulla cognitione naturali notus est, neque quia, neque propter quid, neque sensu, neque ratione, neque intellectu : sed cognoscimus quadam supernaturali cognitione sub quadam confusione.
Ad quartum dicendum, quod absorptum quod transmutatur a natura sua, insensibile efficitur, et non delectatur : sed id quod a sua perfectione absorbetur, absortpum perficitur, delectatur plenissime.
Circa tertium sic proceditur.
- Videtur, quod Moyses viderit ipsum Deum : videtur enim Deus visione quae est facie ad faciem, quia ista visio promittitur nobis in patria ab Apostolo, I ad Corinth. xm, 12 : sed Moyses vidit sic : quia dicitur de ipso, Exod. xxxm, 11 et 13 : Loquebatur autem Dominus ad Moysen, facie ad faciem : alioquin frustra fuisset oratio, qua a Deo petiit dicens, Ostende mihi faciem tuam : ergo videtur, quod viderit ipsum Deum.
Quæritur, quomodo potest esse, quod aliquis contempletur Deum nobilissima contemplatione, et non videat ipsum Deum, sicut Moyses contemplabatur : et cum in nobis concurrant plura in naturalibus intellectionibus, scilicet abstrac tio speciei a phantasmatibus, et unio ad intellectum possibilem, et illustratio intellectus agentis, cui horum assimilatur illa cognitio contemplationis tam sublimis ?
Sed dicendum, quod Moyses non vidit ipsum Deum in se, sed in nobilissimis suis effectibus, scilicet gratiae, theophaniarum, quae sunt similitudines expressae divinae bonitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod videre faciem est dupliciter, scilicet in se sine velamine, et sic videbitur facies Dei in patria : sed sic non vidit Moyses, sed vidit faciem in signis quibusdam divinorum effectuum, quae hic Dionysius vocat rationes subjectas, et in Exodi capitulo citato, §. 23, vocantur posteriora Dei : unde Deus dixit ad eum : Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.
Ad secundum autem dicendum, quod sicut est continuatio sensibilium luminum, ita est continuatio intelligibilium : cum igitur divina accipi non possint per connexiones probabiles vel necessarias ex principiis primis, in quae sola potest lumen intellectus agentis, sicut in propria sua instrumenta, oportet ad ea cognoscenda, ut veniat sibi lumen intellectus angelici, quod multiplicat in animis nostris species, in quibus videntur divina, quae apud ipsum sunt magis unitae, sicut in Calesti hierarchia ostensum est : et sicut etiam dicit Philosophus de divinationibus somniorum, quod « quia ex « principiis primis per modum scientiae « speculativae concludi non possunt, uni- « tur ad ea accipienda intellectus noster « motoribus superioribus : » et multo magis roboratur anima ad divina vivenda secundum quod divinum lumen descendit in ipsam,et forte conjungitur uterque modus, et istud lumen vocatur speculum aeternitatis, in quo viderunt Prophetæ, quod speculum non est Deus, sed a Deo : et assimilatur illustrationi intellectus agentis illustrati super ea quae sunt naturaliter cognita : et istae sunt rationes, de quibus hic loquitur Dionysius, quae dicuntur esse divina visa, et sic patet qualiter non videtur ipse Deus in nobilissimis contemplationibus : et hoc est quod quaerebatur.
<--- Page Split --->
CAPUT II
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Quomodo oportet et uniri et hymnos reponere omnium causæ existenti et super omnia ?
Quomodo oporteat etiam uniri, ac laudes referre omnium auctori, qui est supra omnia.
SYNOPISIS CAPITIS :
Optat in divinam caliginem intromitti, et sine notione Deum cognoscere, quod fit potissimum per omnium ablationem, quæ non sunt Deus, imitando sculptores, qui per materiæ ablationem statuam dedolant; et simul ostendit ut, per ablations, contrario modo procedatur quam per positiones seu affirmations.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
In hac superlucenti caligine fieri nos precamur, et per non videre et per ignorare, videre et cognoscere eum qui est super omnem visionem et cognitionem, in ipso non videre et non cognoscere, et supersubstantialiter super-
Nos in hac supraquam lucente caligine versari exoptamus, et per visionis cognitionisque negationem videre et cognoscere id quod supra visionem cognitionemque existit, hoc ipso quod non videmus neque cognoscimus; hoc
<--- Page Split --->
substantialem laudare per omnium existentium ablationem, sicut ipsius naturae insigne facientes, auferentes prohibitiones officientes munda occulti visioni, et ipsam in seipsa ablatione sola occultam manifestantes pulchritudinem.
enim est vere videre et cognoscere, et supra essentialem supernaturaliter laudare per omnium rerum ablationem, non secus ac qui statuam nativam dedolant, auferentes omnia quaecircumposita claram forma latentis visionem impediebant, ablatione sola genuinam ejus occultam pulchritudinem manifestant.
In hac autem superlucenti caligine nos fieri precamur, etc.
In praecedenti capitulo ponit modum utentis ista scientia, tam docentis quam audientis quantum pertinet ad perceptionem hujus doctrinae : et quia perceptione hujus doctrinae pervenitur ad unionem qua unimur divinis, ideo in isto capitulo determinat modum quantum ad unionem, quomodo oportet scilicet per intellectum uniri Deo, et voce laudare ipsum : et hoc patet ex titulo capituli qui talis est : Quomodo oportet et uniri et hymnos reponere causae omnium existenti ?
Dividitur autem praesens capitulum in duas partes. In prima ponit modum in quo unimur Deo, quia per negationes. In secunda ostendit differentiam negationum ad affirmationes divinas, ibi (§ 2), Oportet autem sicut arbitror, etc.
Et sicut in superiori capitulo ponens monum perceptionis, incepit ab oratione propter doctrinae altitudinem, ita et hic, dicens : Precamur nos fieri a Deo in hac caligine, in qua est Deus obscuratus quoad nos, superlucent i in se, et precamur in ipso non videre et non cognoscere, id est, in hoc ipso dum nostra cognitiones vacant per non videre et ignorare sicut per quamdam viam, videre et cognoscere eum qui est super omnem, etc., scilicet Deum : et videre referatur ad simplicem intuitum intellectus qui est principiorum, et cognoscere ad notitiam conclusionum, quae oriuntur ex principiis : et secundum hoc Deus cognoscitur ut principium, quando accipimus ipsum ut lumen intellectus nostri, et per lumen divinum ducimur in divina attributa sicut in conclusiones quasdam, dum cognoscimus eum sapientem, bonum, etc., et precamur laudare supersubstantialem Deum supersubstantialiter, id est, supereminenter omnibus entibus, per omnium existentium ablationem ab ipso : nos dico facientes sicut quoddam insigne, id est, expressam repraesentationem naturae ipsius, id est, dum auferimus ab oculis mentis nostrae, prohibitiones officientes, id est, impedientes et contrariantes mundo visioni occulti Dei, qua in se videtur sine aliqua offuscatione rerum, et sic manifestantes sola ablatione cæterorum ab ipso, occultam Dei pulchritudinem in seipsa, quasi dicat, per hoc, sicut per quamdam expressam imaginem repraesentatur eminentia divinae pulchri-
<--- Page Split --->
tudinis, quod omnia ab ipsa negantur : vel aliter, sicut vult Commentator, quod sicut quando saxa abscinduntur, remanent in superficie lapidis quæ prius erat tectaalia parte, per remotionem istius partis, quædam rerum imagines, puta tauri, vel leonis, vel canis, aut aliquid simile, quæ tamen non sunt res illæ : ita per remotiones rerum a Deo, invenimus ali-
quid simile divinæ naturae, quæ tamen non est divina natura in se, sed manifestat eam : sicut per hoc quod removemus ab eo non viventia, relinquitur quod sit vivens, cum tamen vita secundum quod nomine significatur, significet vitæ processionem, quæ non est divina natura, sed aliquid manifestans ipsam sicut sua similitudo.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Oportet autem, sicut arbitror, ablationes laudare contrarie quam positiones. Etenim illas a primis incipientes, et per media et ultima descendentes, ponebamus : hic autem ab ultimis ad principaliora ascensus facientes, et per media rursus ad extrema, omnia auferimus, ut revelate cognoscamus illam ignorantiam ab omnibus noscibilibus in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem ab omni lumine in existentibus occultam.
Oportet autem, ut existimo, ablationes contrario modo, quam positiones celebrare; siquidem illas a primis incipientes, et per media et extrema descendentes ponebamus: hic vero ab extremis ad prima ascendentes, omnia removemus, ut revelate cognoscamus illam incognoscibilitatem, quae ab omnibus, quorum cognitio est, in rebus omnibus obtegitur; et supranaturalem illam caliginem intueamur, quae ab omni, quod in rebus est, lumine occulitur.
<--- Page Split --->
suas formas, ipsa forma sunt imagines divinae pulchritudinis, per quarum cognitionem venimus in illud occultum, quod velate repraesentabatur in eis. Et ad idem redit quod sequitur, et videamus illam supersubstantialem caliginem divina eminentiae, occultam, id est, ocultatam ab omni lumine quod est in existentibus, sicut veritas rei occultatur in imagine repraesentante ipsam in aliena natura.
EXPOSITIO TEXTUS.
Oportet autem, etc.
DUBIA.
DENDI0 ostendit diversitatem inter negationes et affirmationes divinas, et dicitur, quod in"affirmationibus divinis incipimus a primis, id est, nobilioribus, et quod per media, descendimus usque ad ultima de Deo : in libro de Hypotyposibus, quae sunt propria ipsius in se : deinde in libro de Divinis nominibus proprias processiones ipsius intellectuales, et inter has etiam post nobiliores, sicut bonum, et ens : et ultimo sensibilia symbola, in libro de symbolica Theologia. Sed in negationibus divinis est e contrario : quia oportet nos negando res a Deo incipere ab ultimis, id est, ab infimis, et per principaliora ultimis, quae sunt medica, ascendere ad extrema, id est, ad summa : sicut si primo dicamus, quod non est lapis, et deinde, quod non est leo, et sic de aliis sensibilibus, et deinde quod non est vivus, nec vita, etc. : et hoc modo procedentes in negationibus cognoscamus illam ignorantiam, id est, divinam eminentiam ignotam nobis, revelate, sine aliquo velamine creaturae : ipsam dico circumvelatam ab omnibus noscibilibus, quae sunt in omnibus existentibus : in omnibus rebus quae cognoscuntur per
Ad EVIDENTIAM eorum quae dicuntur in hoc capitulo, tria quaeruntur :
Primo, Utrum per non videre et non cognoscere, possimus Deum videre et cognoscere?
Secundo de modo, quem ponit, divinae imitationis.
Tertio de hoc quod dicitur, contrarium esse ordinem affirmationum et negotionum.
Carca primum sic proceditur.
- Videtur enim, quod per non videre non possit Deus cognosci : omne enim per quod cognoscitur alterum sicut per medium, oportet quod habeat aliquam habitudinem per quam illud possit concludi ex primo, sicut est in syllogismis, vel ad minus quod habeat aliquam viam per quam possit devenir in illud, sicut per lumen fidei infusum devenimus in articulos : sed non videre et non cognoscere, non habet aliquid talium : ergo per
<--- Page Split --->
non videre et non cognocere, non possumus cognoscere Deum.
Præterea, Per privationem non venitur in habitum,sed e converso : sed non videre et non cognoscere dicunt privationem cognitionis et visionis : ergo per ea non venitur in cognitionem et visionem Dei.
Ad idem, Aut non videre istud, per quod Deus videtur, ponit aliquid, aut nihil. Si nihil, cum ex puris negationibus non possit aliquid concludi, quia non est ex puris negationibus aliquis syllogismus, vel ex omnibus negativis, per hoc non venietur ad aliquam cognitionem. Si autem ponit aliquid, et negat aliquid, aut est principium cognitionis divinae seu via quaedam per hoc quod negat, et hoc iterum non potest esse, propter id quod dictum est : aut per id quod ponit, et sic magis debebat significari via divinae cognitionis per affirmationem quam per negationem visionis.
Ad idem, Nobilissimus modus visionis maxime remotus est ab omni negatione visionis, sicut maxime album maxime removetur a nigro : sed sicut dicit Augustinus, « Nobilissimo modo vi- « dentur ea quae sunt in anima per sui « essentiam, inter quae est Deus : » ergo modus videndi Deum est maxime remotus ab omni non videre.
Sed dicendum, quod in Deo vacant omnes modi cognoscendi nobis naturales, quibus scientias acquirimus : neque per se notus est sicut principium : neque propter quid, quia non habet causam : neque quia, cum non habeat effectum proportionatum : sed mens nostra suscipit quoddam lumen divinum, quod est supra naturam suam, quod elevat eam super omnes modos visionis naturales, et per quod venit ad visionem Dei, confuse tamen et non determinate cognoscens : et ideo dicitur, quod per non videre videtur Deus, scilicet per non videre naturale.
Ad primum ergo dicendum, quod in
anima suscipitur quoddam lumen quod causat non visionem secundum modos naturales : et illud lumen habet viam confusam in Dei cognitionem, et per illud non videre habet viam.
Ad secundum dicendum. quod non est ibi pura negatio, sed receptio cujusdam luminis habitualis, per quod devenit ad actum divinae visionis.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium, quod non est pura negatio, sed negatur modus naturalis visionis, et relinquitur susceptio supernaturalis luminis, quod tamen magis notificatur per negationem, eo quod non invenimus aliquid notum nobis, quod proprie de Deo praedicemus, propter eminentiam simplicitatis ejus, cum praedicationis veritas fundetur in alia compositione : sed, sicut dicit Gregorius, « Balbu- « tiendo excelsa Dei resonamus. »
Ad quartum dicendum, quod nobilissimus videndi modus, est duplex : vel ex parte medii, sicut scientia secundum quid, et iste modus maxime est remotus a visione Dei, et sic non est modus nobilissimus divinae visionis : vel ex parte objecti, ut dicatur nobilissimus modus visionis : sed iste propter eminentiam objecti habet plurimum non visionis, ut dicit Philosophus. Sciendum tamen, quod dictum Augustini habet calumniam : non enim sufficit aliquid esse in intellectu formali ad hoc quod cognoscatur, nisi informetur forma ejus, et sic fiat actu, sicut materia fit actu per formam agentis in ipsa, et non per essentiam .ipsius, etiamsi in ea esset : unde dicit Philosophus, quod « intellectus intelligit se sic- « ut et alia.
Crcasecundum sic proceditur.
Videtur, quod creaturae non efficiant divinam visionem : non enim est idem adminiculans et efficiens : sed creaturae, cum in eis sit vestigium et imago Dei, adminiculantur ad Dei cognitionem : ergo non efficiunt.
Præterea, Eadem est via composi-
<--- Page Split --->
tionis et resolutionis : quia per eadem media de primo venitur ad ultimum, et de ultimo ad primum : scd via qua proceditur a causa prima in effectus suos, in quos se infundit, est quaedam via compositionis, et significatur affirmative, quia omnia dicuntur de ipso per causam : ergo sic per affirmations erit via redeundi in ipsum ad unionem suiipsius, et non per negationes.
- Praeterea, Negationes nihil inferunt nisi ponantur cum aliquo communi, sicut si est animal, et non rationale, dicitur, ergo irrationale, et sic de aliis : sed Deus non est in aliquo communi cum aliis ; ergo per negationes nihil potest de ipso inferri.
Sed dicendum ad primum, quod creatura potest dupliciter considerari, aut in ratione vestigii in quantum ducit in Deum, et sic confert ad cognitionem ipsius qua cognoscitur ut causa : aut in quantum procedit in diversitate essentiae et speciei et generis et principiorum, sicut ens est commune substantiae et accidenti, et hoc modo efficit ad cognitionem ipsius qua videtur in sua natura : et hanc cognitionem vocat increatam visionem, quia est sine respectu ad causata.
Ad secundum dicendum, quod in via compositionis in essentialibus rei proceditur affirmando, et similiter in resolutione, sicut de substantia in corpus, et de hoc in animal, et sic usque ad individua praedicando, et e converso subjiciendo, quia non differunt per essentiam : sed in via compositionis, quae est de causa separata per essentiam in causata, est modus affirmationis : quia sic manifestatur causa ut causa, quae in quantum haec recipit praedicationem effectuum : sed si reditur in ipsam, quaeritur ipsa essentia causae : et ideo cum sit separata ab omni-
bus causatis, oportet quod per negotiotiones procedatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus non habet aliquid commune, quod sit in ipso et creaturis, nec ut species, nec ut genus, nec ut principium analogiae : sed est ibi tantum communitas imitationis, qua causata imitantur causam quantum possunt : et haec non est vera communitas : et ideo nulla est de Deo vera praedicatio apud nos, sed loquimur sicut possumus de ipso.
Circa tertium sic proceditur.
Videtur, quod non sit necessarium in negationibus ab infimis procedere : sicut enim per essentiam ab ipso infima, ita et media et summa removentur : ergo indifferens est a quocumque incipiatur.
Praeterea, Illud a quo omnia removentur, nihil est omnium : si igitur a Deo omnia removentur, ut hic dicitur, videtur quod ipse nihil sit omnium, et sic non erit falsum quod insipiens in corde suo dixit 1.
Praeterea, Omnis negationis causa est aliqua oppositio vel disparatio : haec autem reducuntur ad aliquam communitatem, Deus autem nihil habet commune cum aliis, quia esset compositus et haberet aliquas differentias contituentes : ergo videtur, quod non possit aliquid de ipso negari, neque suprema, neque infima.
Sed dicendum ad primum, quod negatio causatur ab aliqua distantia, et ideo infima quae magis a Deo distant, naturali ordine negationis prius ab ipso removentur : sed affirmationes divinae fundantur super influxum causae in causata : et quia infima non habent influxum in prima, sed e contrario, ideo est naturalis ordo, ut procedatur in affirmationibus a supremis ad infima.
<--- Page Split --->
Ad secundum dicendum, quod per hoc quod omnia a Deo removentur, sequitur quod non sit aliquid omnium quasi coordinetur eis, sed quod sit super omnia quae eum imitantur, et per hoc non removentur.
Ad tertium etiam patet solutio per ea quae prius dicta sunt: quia quamvis non sit communitas Dei ad alia, et aliorum ad invicem est tamen communitas imitationis.
<--- Page Split --->
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Quæ sint affirmativæ Theologiæ, quæ negativæ?
Quæ sint affirmantes de Deo locutiones, quæ negantes?
STYNOPSIS CAPITIS :
Ait se in theologicis Informationibus explicuisse illa quæ spectant ad Deum trinum et unum ; in Divinis vero Nominibus egisse de attributis quibus in Scriptura Deus nominatur ; in Symbolica denique Theologia figuras illas sensiles, quæ metaphorice de Deo enuntiantur, explanasse : et simul rationem reddit, cur in aliis libris prolixior fuerit quam in Mystica Theologia, Tradit in fine modum formandi de Deo positiones et negationes.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Igitur in Theologicis quidem hypotyposibus maxime propria affirmativæ Theologiæ laudamus, quomodo divina et bona natura singularis dicitur, quomodo trina, quæ secundum ipsam di-
In theologicis quidem Informationibus ea quæ affirmantis theologiæ maxime propria sunt, celebravimus ; quomodo divina bonaque natura unica dicatur, quomodo trina ; quænam secun-
<--- Page Split --->
cta paternitas, et filiatio, et quid vult monstrare Spiritus Theologia : quomodo ex immateriali et simplici bono, in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et quomodo a mansione in ipso, et in seipsis, et in se invicem coaeterna pullulatione permanserunt inegressibilia : quomodo supersubstantialis Jesus humanae naturae veritatibus substantia factus est, et quaecumque alia ab eloquiis expressa in Theologicis hypotyposibus laudantur. In libro autem de Divinis nominibus, quomodo bonus nominatur, quomodo existens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quaecumque alia intelligibiliter sunt Dei nominationes. In symbolica autem Theologia, quae sunt a sensibilibus ad divinas Dei nominationes, quae sunt divinae formae, quae figurae divinae, et partes, et instrumenta, quae divina loca, et qui ornatus, qui furores, quae tristitiae et insaniae, quae ebrietates et crapulae, quae juramenta, quae maledictiones, qui somni, et quae vigilantiones, et quaecumque aliae sanctae formationes composita sunt symbolicae deformationis.
dum illam paternitas dicatur, et quaenam filiatio, quidve velit sibi illa divina Spiritus denominatio : quomodo ex immateriali et individuo bono, cordialia ista bonitatis lumina pullularint, et in ipso, et in seipsis, et in se mutuo coaeterna propagationi mansione nusquam digrediendo permanserint : quomodo Jesus, supersubstantialis, humana naturae veritatibus substantiatus sit, et quaecumque alia a Scripturis exposita in theologicis Informationibus celebravimus. In libro autem de Divinis nominibus, quomodo bonus nominetur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quaecumque alia spiritalem Dei concernunt appellationem; in symbolicavero Theologia, quaenam nomina divina e rebus sensibilibus translata sint, quaeque divinae formae, quae figurae, quae membra, quae instrumenta, quae divina loca, qui ornatus, qui furores, quae tristitiae et irae, quaenam ebrietates et crapulae, quae juramenta, quae maledictiones, qui somni, quae evigilationes, et quotquot aliae sunt symbolicae effigationis Dei sacra formationes ac figurationes.
<--- Page Split --->
etc. Et tertio, determinatas in libro de symbolica Theologia, ibi, In symbolica autem, etc.
DIVISIO TEXTUS.
A. DUBIUM.
Igitur in theologicis quidem Hypotyposibus, etc.
In hoc capite intendit ponere modum tractatus, ut patet ex prius posita divisione : et quia tractatus iste procedit per negationes, ut prius dictum est, ideo intendit ponere principaliter modum divinarum negationum : et quia modus negationis cognoscitur per modum affirmationis, ideo praemittit modum divinarum affirmationum : et hoc patet ex titulo qui talis est : Quæ sint affirmativæ Theologiæ, quæ negativæ ?
Unde dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima ponit modum affirmationum : in secunda, modum negationum, ibi (§ 3), Et ibi quidem a superiori ad extrema, etc.
Prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum affirmationum divinarum, in secunda excitat Timotheum ad considerandum modum ipsarum, ibi (§ 2), Et te arbitror conspezisse, etc.
Prima dividitur in partes tres, secunaum tres libros quos ipse fecit de divinis affirmationibus, scilicet de Divinis hypotyposibus : et affirmationes ibi determinatas tangit primo : et secundo, determinatas in libro de Divinis nominibus, ibi, In libro autem de Divinis nominibus,
Hic autem quaeritur de sufficientia istorum librorum.
Videtur enim, quod theologicum negotium quantum ad divinas affirmationes non sufficienter tradatur in his tribus libris : sunt enim quaedam propria divinarum personarum, quorum doctrina non continetur in his tribus primis libris : ergo videtur, quod non sufficiant.
Praeterea, De voluntate Dei, de praescientia, de praedestinatione, ipse in nullo horum determinat : cum tamen pertineant ad theologicum negotium, et specialem tractatum efflagitant, ut dicit Magister in Sententiis : ergo videtur, quod isti tres libri non sufficiant.
Praeterea, Sicut sunt quaedam processiones personarum aeternæ, ita sunt et quaedam temporales, de quibus non agitur in aliquo horum trium librorum : ergo videtur quod non sufficiant.
Praeterea, Ipse fecit alios libros, sicut librum de Ecclesiastica hierarchia, in quo per singula docet ire in divina : et similiter librum de Visibilibus et invisibilibus : et hos non numerat : ergo videtur insufficiens.
Sed dicendum, quod theologicum negotium dicit hic, non quo manifestatur Deus in aliquo effectu, vel dono suo, sed quo manifestatur in se : et hoc sufficien-
<--- Page Split --->
ter comprehenditur quantum ad affirmationes tantum in his tribus libris : quia aliquid de Deo vel dicitur transumptive, et sic est liber de symbolica Theologia : vel proprie, aut proprietate personae, et sic est de Divinis hypotyposibus : aut in proprietate naturae, et sic est liber de Divinis nominibus.
Ad primum ergo dicendum, quod appropriata sunt naturaliter communia, sicut bonitas, sapientia, et potentia, et de his agitur in libro de Divinis nominibus.
Ad secundum dicendum, quod praedestinatio et praescientia differunt a scientia et sapientia tantum in modo antecessionis, qui importatur per praepositionem, et ideo comprehenduntur in tractatu de sapientia Dei in libro de Divinis nominibus : modus autem iste quem addunt, exigit alias speciales quaestiones, quae magis pertinent ad tractatum creaturarum quam ipsius Dei in se : et similiter voluntas determinatur cum bonitate quae est dispositio ejus, quia aequivalentia oportet ex iisdem regulis accipere, sicut in fine de Divinis nominibus dicit.
Ad tertium dicendum, quod temporales processiones manifestant aeternas : ergo illae determinantur cum aeternis : tamen sicut effectus clauduntur in determinatione de Divinis nominibus ubi processiones divinae in creaturas - determinantur.
Ad quartum dicendum, quod in illis libris non manifestatur Deus in se, sed in aliquibus effectibus, sicut in gratia sacramentali in Ecclesiastica hierarchia, vel in visibilibus rebus, sicut in alio libro.
EXPOSITIO TEXTUS.
Dicit ergo primo : Igitur in theologicis Hypotyposibus, id est, in libro quem fecit de divinis personis, maxime laudavimus : alia translatio, « laudamus, » propria affirmativa Theologiz, id est, affirmationes divinas, quae proprie pertinent ad divinas personas, scilicet quomodo divina et bona natura dicitur singularis.
B. DUBIUM.
- SED CONTRA hoc Hilarius dicit, quod « in Deo non est singularitas neque soli- « tudo 1. » 2. Praeterea, Omne singulare est distinctum accidentibus : sed in Deo non
<--- Page Split --->
sunt accidentia : ergo non est singularis.
Sed dicendum, quod Hilarius negavit a Deo singularitatem personarum : Dionysius autem loquitur de singularitate essentiae, quae etiam proprie non dicitur singularis, sicut est singulare in inferioribus, sed quia non multiplicatur nec actu nec potentia, sicut singularia. Et per hoc patet solutio ad totum.
C. DUBIUM.
EXPOSITIO TEXTUS.
Quomodo divina et bona natura, etc.
SED CONTRA :
Bonum est \nomen essentiale : sed essentia neque generat, neque generatur : ergo non videtur pullulare natura ex bono.
Praterca, Quæritur quid significætur per Cor ?
Præterea, Exemplum luminis videtur inconveniens : quia lumen non est substantia, sed personæ sunt substantia per se subsistens, et ita male significantur per lumina.
Dicit ergo, quomodo natura divina dicitur singularis, id est, una non multiplicata in tribus personis, quomodo trina trinitate personarum, quae est paternitas secundum seipsam dicta, et filiatio, et secundum quod etiam manifestatur temporali processione, et quid vult monstrare Theologia Spiritus, id est, hoc quod in Deo dicimus Spiritum sanctum, et quomodo lumina bonitatis, id est, Filius et Spiritus sanctus, pullulaverunt ex simplici et immateriali bono manentia in corde bono. Quod videtur esso contra rationem inferiorum : quia pullulans non manet in eo ex quo pullulat.
Sed dicendum ad primum, quod bo - num hic sumitur pro divina natura secundum quod est in Patre principium generationis : quia Pater generat virtute naturae, quae quidem secundum quod in se consideratur, est absolutum, et est in tribus personis : secundum autem quod refertur ad actum generationis, est tantum in Patre, et dicitur ad aliquid, sicut etiam dicitur de potentia generandi. Quod ergo objicit, quod est essentiale nomen : dicendum est verum esse, tamen quia significat essentiam concretive in supposito, ideo potest trahi ex adjuncto ad supponendum pro persona, sicut dicitur etiam Deus de Deo.
Ad secundum dicendum, quod quia processio affectionum vel cogitationum est a corde immaterialiter, ideo ad significandam immaterialitatem divinae generationis assimilatur natura cordi secundum quod in Patre est principium pro-
<--- Page Split --->
cessionis Filii et Spiritus sancti : et quia procedunt personaliter a Patre et remanent in essentia sua, ideo dicuntur manentia in corde.
Ad tertium dicendum, quod lumina ponit non ad denuntiandam perfectionem divinarum personarum, sed ad demonstrandam processionem immaterialem ipsarum : quia sicut lumen est de lumine, ita Deus est de Deo.
D. DUBIUM.
EXPOSITIO TEXTUS.
Quomodo a mansione, etc.
Deinde dicit quomodo permanserunt inexpressibilia a mansione in ipso, scilicet corde in quantum manent in una essentia, et in seipsis, id est, in quantum unaquaeque personarum manet in se, et in se invicem, secundum quod Filius est in Patre, et Pater in Filio, quamvis una persona procedat ab alia, coaeterna pullulatione, quia generatio non praecedit Filium, sicut nec processio Spiritum sanctum, cum non sit exitus de potentia ad actum : et etiam quomodo Jesus supersubstantialis, quantum ad divinitatem, factus est substantia manens in veritatibus humanae naturae, scilicet veri corporis et verae animae, et quaecumque alia expressa ab eloquiis laudantur a nobis in Theologicis hypotyposibus.
SED VIDETUR, quod de Verbo Incarnato non pertineat determinare ad librum illum. Quaenim diversis principiis concluduntur vel terminantur, non sunt ejusdem doctrinae : ita quod etsi eadem etiam conclusio per alia et alia principia demonstretur, pertinet tamen ad diversas scientias, sicut quod terra est sphærica demonstratur a naturali et astrologo per diversa principia : sed incarnatio Verbi, et distinctio personarum determinantur per diversa principia : processio enim personarum determinatur per relationes æternas, Incarnatio autem per operationes quasdam temporales : ergo videtur quod non pertineant ad eamdem doctrinam.
Et dicendum, quod cum incarnatio Verbi conveniat singulariter Filio, convenienter determinatur cum aliis propriis personarum : determinatur enim per eadem principia in communi, quia per relationes æternas et distinguentes personas : Filius enim eadem filiatione est ab æterno Filius Patris et in tempore Filius matris, et eadem personalitate est hic Deus et hic homo : et si addantur etiam quaedam principia propria ad determinationem Incarnationis, non est inconveniens, quia quae determinantur in eadem scientia, bene possunt differre in principiis propriis.
<--- Page Split --->
dicatur bonus, et caetera alia quae pertinent ad intellectuales Dei nominationes, quae scilicet in intellectu suo non exprimunt aliquid sensibile.
EXPOSITIO TEXTUS.
In libro autem, etc.
Deinde dicit, quod in symbolica Theologia determinatae sunt Dei nominationes quae transmuntur a sensibilibus in Deum, scilicet quae sunt divinae formae, et quae figurae divinae: sumitur hic pro eodem forma et figura, in re scilicet, differunt tamen ratione per interius et exterius, non enim sumitur pro forma substantiali, et similiter de omnibus aliis quae de Deo symbolice dicuntur.
Deinde dicit, quod in libro de Divinis nominibus determinatur quomodo Deus
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Et te arbitror conspexisse, quomodo plurium sermonum sunt ultima quam prima ; etenim oportebat Theologicas hypotyposes et Divinorum nominum reserationem pauciorum sermonum esse quam Symbolicam theologiam : quoniam quantum ad superius respicimus, tantum secundum sermones conspectibus intelligibilium contrahimur:quem-
Arbitror etiam te deprehendisse, quomodo extrema sint prolixiora prioribus ; decebat enim Informationen theologicas, et Divinorum nominum explanationem minus verbosa esse Symbolica theologia. Quanto enim ad altiora contendimus, tanto magis sermones nostri rerum intellectilium adspectibus contrahuntur: sicut etiam mo-
<--- Page Split --->
madmodum et nunc et caliginem, quae est super mentem, introeuntes, non sermonum brevitatem, sed irrationabillitatem perfectam et imprudentiam inveniemus.
do, dum caliginem illam, quae intellectum superat, ingrediemur, non in breviloquentiam dumtaxat, verum etiam in silentium perfectum, et intelligentiae defectionem incidemus.
EXPOSITIO TEXTUS.
Et te arbitror conspexisse, etc.
DEINDE monet eum, ut consideret quomodo inferiora nomina habent plures sermones quam prima nomina, quia in
Theologicis hypotyposibus et in libro de Divinis nominibus usus est paucioribus sermonibus quam in symbolica Theologia : et ratio hujus est, quod quanto nos magis inferiora transcendimus, tanto sermones intelligibilium contrahuntur magis et determinantur conspectibus nostris : et ideo in hac doctrina in qua extendimus nos, quantum possumus, in ipsam eminentiam divinae naturae, non invenimus neque etiam paucos sermones quos de ipsa affirmare possimus, sed invenimus ibi perfectam irrationabilitatem et imprudentiam : quia cum intellectus noster nihil determinate in ipsa adspiciat, non potest exprimere per aliquas affirmationes, sed tantum per negationes : et ideo haec scientia tantum negationibus completur.
<--- Page Split --->
Et ibi quidem a superiori ad extrema descendens sermo secundum quantitatem descensus, ad proportionalem dilatabatur multitudinem : nunc autem ab inferioribus ad supremum ascendens, secundum mensuram ascensionis contrahitur, et post omnem ascensionem totus sine voce erit,et totus unietur ineffabili.
Atque in illis quidem a supremo ad infima derivans oratio, pro mensura descensus ad proportionatam latitudinem extendebatur; nunc vero ab inferioribus ad id quod supremum eminet, ascendens juxta modum ascensionis contrahitur, et post omnem ascensum penitus obmutescet, atque ineffabili (Deo) tota conjungetur.
et primo ponit ipsum modum, secundo movet quamdam quaestionem, et solvit, ibi (§ 4), Dicis autem quare, etc.
EXPOSITIO TEXTUS.
Et ibi quidem, etc.
Dicit ergo primo, quod in affirmationum tractatibus incipiens a superioribus, quanto magis descendebat, tanto magis dilatabat sermonem suum, secundum proportionem rerum, quae magis multiplicantur secundum quod magis elongantur a primo, et proprietates earum sunt magis notae nobis quam proprietates primarum : sed in negationibus, de quibus est nunc mentio, ascendimus ab inferioribus ad superiora, removendo omnia a Deo : et ideo secundum quod ascendimus,sermo noster contrahitur, id
DEINDE ponit modum negationum per oppositionem ad modum affirmationum :
<--- Page Split --->
est, abbreviatur : quia pauca sunt, quae de illis comprehendimus, et ad ultimum quando omnia removerimus, totus sermo erit sine voce, quia unietur ei qui est ineffabilis, scilicet Deo, et propter hoc
scientia dicitur mystica prae aliis, quia in occulto terminatur, de quo non possumus, omnibus remotis, aliquid decenter affirmare.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Dicis autem, quare totaliter a primo ponentes divinas positiones, ab ultimis inchoamus divinam ablationem? Quoniam hoc quod est super omnem positionem, ponentes, a magis ipsi cognato superpositivam affirmationem oportebat ponere : illud autem quod est super omnem ablationem, auferentes, a magis distantibus ab ipso auferre : an non magis vita et bonitas, quam aer et lapis? et magis non est crapula et non insania, quam non dicitur nec intelligitur?
Sed quorsum (inquies) a primo positiones divinas statuentes, divinam illam ablationem ab extremis auspicamur? Quia nimirum, cum id, quod supra omnem positionem est, statuebamus ab eo quod ipsi magis cognatum est, fundamentum affirmandi ponendum erat; verum cum id tollimus quod supra omnem est ablationem, abiis quoque quae maxime distant removeri debebat: nonne Deus magis est vita et bonitas, quam aer aut lapis? magisque non crapulatur et non irascitur quam non dicatur aut intelligatur?
<--- Page Split --->
negationibus e converso, et solvit, ibi, Quoniam hoc quod est, etc.
EXPOSITIO TEXTUS.
Diciis autem, etc.
DEINDE quaerit, quare in affirmationibus oportet incipere a superioribus, et in
Quia cum convenientia sit causa affirmationis quando volumus aliquid ponere de Deo, qui est super omnem positionem, affirmationem superpositivam, quia nihil affirmamus de ipso secundum quod est, sed nominamus eum nomine sui causati (ut dicit Philosophus) quod sibi supponitur, oportet incipere ab his quae sunt magis sibi propinqua : et quia negationis causa est distantia vel diversitas, ea quae magis distant ab ipso, oportet ab eo prius removeri : Deus enim est magis vita et veritas, quam aer vel lapis : unde ista prius de ipso dicere oportet : et magis non est crapula, et magis non est insania, id est, magis removentur ab ipso, quam quod non dicitur neque intelligitur, id est, quam removeantur non dicibile et non intelligibile, quae magis sunt sibi propinqua, et ideo prius illa sunt neganda.
<--- Page Split ---> CAPUT IV
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Quod nihil sensibilium est, qui est om- nis sensibilis causa secundum exces- sum.
Quod nihil rerum sensibilium sit is, qui omnis rei sensilis secundum excellen- tiam est auctor.
SYNOPSIS CAPITIS :
Exempla ponit negantis theologiae, et ostendit quomodo nihil sensile Deo competat.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Dicimus igitur, quod omnium causa et super omnia existens, neque sine substantia est, neque sine vita, neque sine ratione, neque sine mente, neque corpus est, neque figura, neque forma, neque qualitatem aut quantitatem aut
Dicimus ergo, causam omnium, et quæ supra omnia est, nec essentiae, nec vitae, nec rationis, nec mentis ex- pertem esse, neque corpus exsistere, neque figuram, neque qualitatem aut quantitatem aut molem habere, neque
<--- Page Split --->
pondus habet, neque in loco est, neque videtur, neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibile est, neque inordinationem habet, neque turbationem, a passionibus materialibus perturbata, neque impotens est, sensibilibus subjecta casibus, neque indigentia est luminis, neque variationem aut corruptionem aut divisionem aut privationem aut passionem aut fluxum aut aliquid aliud sensibilium neque habet, neque est.
in loco esse, neque videri, neque tactum sensilem habere, neque sentire, nec sub sensum cadere, nec inordinationem admittere aut perturbationem a passionibus materialibus excitatam, nec imbecillem esse et sensibilus casibus obnoxium ; neque lucis indignum exsistere, neque mutationem aut corruptionem, neque fluxum, neque quidquam sunt, vel esse, vel habere.
ri de ipso : non enim est sine illis, cum formaliter ab ipso ista procedant.
Vel secundum primam divisionem potest dici, quod per hoc removet conditiones sensibilium a Deo : esse enim sine substantia est tantummodo accidentis, et esse sine vita inanimatorum est, et similiter patet de aliis.
DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.
D icimus igitur, quod omnium causa, etc.
Hic incipit ponere primo suum tractatum, in quo intendit omnia removere a Deo : et dividitur in duas partes. In prima removet ab ipso sensibilia, in secunda intelligibilia, ibi (cap. V), Rursus autem ascendentes, etc.
Et haec divisio trahitur ex rubricis capitulorum. Potest autem artificialius dividi hoc modo. In prima parte ponit ea sine quibus non est Deus. In secunda, ostendit quae non sunt Deus, ibi, Neque corpus est, etc.
Dicit ergo primo, quod oportet ire in divinam caliginem praedicto modo. Dicimus : alia translatio, « Dicamus, » quia incipit hic suum tractatum, scilicet quod Deus qui est omnium causa et super omnia, non est sine substantia, neque sine vita, neque sine ratione, neque sine mente, quamvis ista non possint affirma-
Deinde secundum divisionem secundam removet ab eo quod non est Deus et sensibilia, quia magis distant ab ipso secundum artem traditam : secundo intelligibilia et spiritualia in cap. V, ibi, Rursus autem ascendentes, etc.
Dicit ergo primo, quod Deus neque est corpus, neque figura neque forma. Forma potest hic sumi dupliciter, aut secundum quod est forma materiae, quae tantum est in sensibilibus, et sic differt re a figura : vel secundum quod est in quarta specie qualitatis, et sic forma et figura sunt idem re, sed differunt ratione. Quia cum figura dicat terminationem quantitatis, dicitur per respectum ad extrema : forma autem dicitur per respectum ad intra secundum quod dat aliquod esse ei in quo est : figurae enim sunt formae artificiales.
Neque in loco est, sicut in continente quomodo sensibilia sunt in lo-
<--- Page Split --->
co, cum tamen ubique sit sicut omnem locum continens : neque videtur visu corporali, neque tactum sensibilem habet, quia non habet aliquam tangibilem qualitatem : et per hos duos sensus dat subintelligere omnes alios medios : unus enim horum est maxime spiritualis, et alter maxime materialis inter sensus : neque sentitur actu, neque sensibile est, in potentia, neque inordinationem habet sicut entia imperfecta aut monstruosa, neque habet turbationem causa omnium ut perturbata a materialibus passionibus, ita quod per aliquas passiones debilitetur in suis operationibus, neque impotens est subjecta sensibilibus casibus, sicut materia efficitur impotens separata a forma per actiones sensibilium.
Vel dicatur, quod primo removet a Deo corporalia et dispositiones eorum, et postea sensibilia : et nunc intendit removere defectus sensibilium, et primo defectum in appetitiva quantum ad passiones innatas, et sic removet inordinationem :
vel quantum ad passiones illatas, et sic removet turbationem : et quia etiam neque sibi inferiora prosunt, removet quod non est subjectus casibus, et quod non est impotens, casus enim est in non intellectualibus, fortuna vero in rationabilibus : neque est indigentia luminis corporalis, per hoc removet defectum in cognoscitiva et caeteris:visus enim inter caeteros sensus nobilior est, cujus perfectio est lumen.
Et postea removet defectus corporalium : non habet Deus, neque variationem in accidentibus, neque corruptionem in substantia, aut divisionem materiae, aut privationem formae a materia, vel naturalium habituum, aut passionem ab extrinseco per quam suscipiat peregrinas impressiones, aut fluxum per actionem contrariorum, ex quibus componatur, in invicem agentium, vel per mutationem de dispositone in dispositionem, secundum aliam speciem motus.
Et in fine colligitur, quod nihil de sensibilibus neque habet, scilicet dispositiones defectuosas, neque est, sicut sensibilia.
<--- Page Split ---> CAPUT V
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Quod nihil intelligibilium est, qui om- nis intelligibilis est secundum supe- rexcellentiam causa.
Quod nihil rerum intellectilium sit is qui omnis rei intellectilis secundum excellentiam est auctor.
SYNOPSIS CAPITIS :
Docet, Deum nihil esse eorum quae nos cognoscimus; sed esse supra omnia ista quae- cumque quomodocumque a nobis concipi vel intelligentia percipi possunt.
ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
Rursus autem ascendentes dicimus, quod neque anima est, neque mens, neque phantasiam neque opinionem aut rationem aut intellectum habet, neque ratio neque intellectus dicitur
Rursus autem ascendentes dicimus, quod nec anima sit, neque mens, nec imaginationem, vel opinionem, vel ra- tionem, vel intelligentiam habeat; ne- que sermo est, neque intelligentia; ne-
<--- Page Split --->
neque intelligitur, neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque stat, neque movetur, neque silentium habet, neque virtutem habet, neque virtus est, neque lumen, neque vita est, neque vivit, neque substantia est, neque ævum, neque tempus, neque tactus intelligibilis est, neque scientia, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est sicut nos videmus, neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud cognitum a nobis aut ab alio quodam existentium, neque aliquid existentium, neque aliquid non existentium est : neque ipsam cognoscunt existentia secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit existentia secundum quod existentia sunt : neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio est : neque tenebræ, neque lumen, neque error, neque veritas, neque ipsius universaliter positio, neque ablatio, sed eorum quae sunt post ipsam positiones et ablationes facientes, ipsam neque ponimus, neque auferimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ab omnibus simpliciter absoluti et super tota.
que dicitur vel intelligitur ; neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo ; neque stat, neque movetur, neque quiescit, neque habet potentiam ; nec est potentia, neque lumen, neque vivit, neque vita est, neque substantia est, neque sæculum, neque tempus, nec est ejus tactio intellectilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, neque divinitas, neque bonitas, neque spiritus est, ut nos spiritum cognoscimus ; nec est filiatio, neque paternitas, nec aliud quidquam eorum, quæ nobis aut ulli eorum qui sunt, cognita sunt ; neque aliquid eorum quæ non sunt, neque quæ sunt ; neque quæ sunt eam cognoscunt quatenus est, nec ipsa cognoscit quæ sunt quatenus sunt ; nec est illi ratio, neque nomen, neque cognitio ; neque tenebra est, neque lumen, nec error, neque veritas ; nec est ejus in universum positio, nec ablatio ; imo cum eorum, quæ post ipsam sunt, positiones et ablationes facimus, ipsam neque ponimus, neque tollimus ; quia supra omnem positionem est perfecta ; et singularis omnium causa ; et supra omnem ablationem exsuperatio omnium simpliciter abstracta, et ultra omnia.
<--- Page Split --->
praedicatur de ipso quam de eo cui non proprie convenit : sed,sicut dicit Boetius, « Esse soli Deo convenit : » ergo essentia vel ens verius de Deo dicitur quam de creaturis : et sic cum non removeatur a creaturis, multo minus debet removeri a creatore.
Ad idem, Cui convenit aliquid per se, verius ei convenit, quam ei, cui per aliquid convenit : sed omnia ista conveniunt creaturis per aliquid, quia a Deo habent vitam et substantiam, et sic de aliis : et similis est ratio de omnibus istis nominibus, et sic idem quod prius.
Si dicatur, quod res istorum nominum verius sunt in Deo, non autem nomina, quae illa significant secundum quod veniunt in notitiam nostram, et sic verius conveniunt creaturis, de quibus notitiam habemus, et removentur a Deo cujus cognitio a nobis non comprehenditur. Contra : Per hoc quod aliquid convenit vel removetur ab aliquo quoad nos, non sequitur quod ei simpliciter non conveniat, aut non removeatur ab eo, quia « manifestissima naturae, sicut dicit « Philosophus 2, quoad nos sunt igno- « ta : » ergo per hoc quod ista nomina verius conveniunt creaturis quoad nos, non sequitur quod simpliciter a Deo removeantur.
Praeterea, Non sequitur, coelum non est continuum sicut elementa, ergo non est continuum : vel homo non est animal sicut asinus, ergo non est animal : ergo similiter non videtur esse conveniens, si Deus non est sapientia, sicut sapientia in nobis, quod ipse non sit simpliciter sapientia.
Sed dicendum, quod sicut dicit Anselmus, « Res significatae per haec nomina, « non removentur a Deo, sed verius « sunt in ipso, quam in creaturis in quas
DIVISIO TEXTUS.
Rursus autem ascendentes dicimus, etc.
In hoc capitulo intendit removere a Deo omnia intelligibilia, sicut vitam, substantiam, etc.
DUBIUM.
Er videntur, quod haec non sint ab eo removenda : sicut enim dicit Anselmus, « Ab omnibus nominatur Deus, « quae simpliciter melius est esse in om- « nibus, quam non esse 1 : » sed vita,sapientia, et hujusmodi sunt talia : ergo ab istis debet nominari Deus, et sic non sunt neganda ab ipso.
Ad idem, Illud quod proprie convenit alicui, melius nominat ipsum et
<--- Page Split --->
neque intelligitur, neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque stat, neque movetur, neque silentium habet, neque virtutem habet, neque virtus est, neque lumen, neque vita est, neque vivit, neque substantia est, neque ævum, neque tempus, neque tactus intelligibilis est, neque scientia, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est sicut nos videmus, neque filiatio, neque paternitas, neque aliquid aliud cognitum a nobis aut ab alio quodam existentium, neque aliquid existentium, neque aliquid non existentium est : neque ipsam cognoscunt existentia secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit existentia secundum quod existentia sunt : neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio est : neque tenebre, neque lumen, neque error, neque veritas, neque ipsius universaliter positio, neque ablatio, sed eorum quæ sunt post ipsam positiones et ablationes facientes, ipsam neque ponimus, neque auferimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et unitiva omnium causa, et super omnem ablationem est excessus ab omnibus simpliciter absoluti et super tota.
que dicitur vel intelligitur ; neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque æqualitas, neque similitudo, neque dissimilitudo ; neque stat, neque movetur, neque quiescit, neque habet potentiam ; nec est potentia, neque lumen, neque vivit, neque vita est, neque substantia est, neque sæculum, neque tempus, nec est ejus tactio intellectilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, neque divinitas, neque bonitas, neque spiritus est, ut nos spiritum cognoscimus ; nec est filiatio, neque paternitas, nec aliud quidquam eorum, quæ nobis aut ulli eorum qui sunt, cognita sunt ; neque aliquid eorum quæ non sunt, neque quæ sunt ; neque quæ sunt eam cognoscunt quatenus est, nec ipsa cognoscit quæ sunt quatenus sunt ; nec est illi ratio, neque nomen, neque cognitio ; neque tenebra est, neque lumen, nec error, neque veritas ; nec est ejus in universum positio, nec ablatio ; imo cum eorum, quæ post ipsam sunt, positiones et ablationes facimus, ipsam neque ponimus, neque tollimus ; quia supra omnem positionem est perfecta ; et singularis omnium causa ; et supra omnem ablationem exsuperatio omnium simpliciter abstracta, et ultra omnia.
<--- Page Split --->
prædicatur de ipso quam de eo cui non proprie convenit : sed,sicut dicit Boetius, « Esse soli Deo convenit : » ergo essentia vel ens verius de Deo dicitur quam de creaturis : et sic cum non removeatur a creaturis, multo minus debet removeri a creatore.
Ad idem, Cui convenit aliquid per se, verius ei convenit, quam ei, cui per aliquid convenit: sed omnia ista conveniunt creaturis per aliquid, quia a Deo habent vitam et substantiam, et sic de aliis: et similis est ratio de omnibus istis nominibus, et sic idem quod prius.
Si dicatur, quod res istorum nominum verius sunt in Deo, non autem nomina, quæ illa significant secundum quod veniunt in notitiam nostram, et sic verius conveniunt creaturis, de quibus notitiam habemus, et removentur a Deo cujus cognitio a nobis non comprehenditur. Contra: Per hoc quod aliquid convenit vel removetur ab aliquo quoad nos, non sequitur quod ei simpliciter non conveniat, aut non removeatur ab eo, quia « manifestissima naturae, sicut dicit « Philosophus 1, quoad nos sunt igno- « ta : » ergo per hoc quod ista nomina verius conveniunt creaturis quoad nos, non sequitur quod simpliciter a Deo removeantur.
Praeterea, Non sequitur, coelum non est continuum sicut elementa, ergo non est continuum : vel homo non est animal sicut asinus, ergo non est animal : ergo similiter non videtur esse conveniens, si Deus non est sapientia, sicut sapientia in nobis, quod ipse non sit simpliciter sapientia.
Sed dicendum, quod sicut dicit Anselmus, « Res significatae per haec nomina, « non removentur a Deo, sed verius « sunt in ipso, quam in creaturis in quas
Rursus autem ascendentes dicimus, etc.
In hoc capitulo intendit removere a Deo omnia intelligibilia, sicut vitam, substantiam, etc.
DUBIUM.
Et videtur, quod haec non sint ab eo removenda : sicut enim dicit Anselmus, « Ab omnibus nominatur Deus, « quae simpliciter melius est esse in om- « nibus, quam non esse 1 : » sed vita,sapientia, et hujusmodi sunt talia : ergo ab istis debet nominari Deus, et sic non sunt neganda ab ipso.
Ad idem, Illud quod proprie convenit alicui, melius nominat ipsum et
<--- Page Split --->
« ab ipso descendunt, et in ipsis sunt « quaedam imagines primea vitae et sa- « pientiae, etc. » : sed quantum ad modum quo significantur per nomina, sunt melius in creaturis quam in ipso Deo a quo removentur. Nos enim imponimus nomina secundum quod concipimus de rebus in intellectu : quia « Verbum est « nuntius intelligentiae, » ut dicit Damascenus 4,scientia autem nostra causatur a rebus, et ideo nomina significant per modum rerum a quibus accipimus scientiam, scilicet cum compositione, vel cum tempore, vel per alias conditiones : et sic nullo modo conveniunt : et ideo dicit, quod quamvis omnis paternitas a Patre cœelesti derivetur, tamen hoc nomen, Pater, familiarius significat paternitatem, quae est apud nos. Vel potest dici, quod neque etiam quantum ad rem ipsam significantam vere possunt dici de Deo : in omni enim praedicatione oportet accipere id quod subjiciatur, et id cui subjicitur, et quod sic in ipso habeat aliquam compositionem cum ipso : et ideo oportet accipere veram proportionem subjicibilitatis in subjecto, et praedicabilitatis in praedictao, quia non omne praedicatur de omni, sed in Deo nulla est compositio, et ideo neque aliquid in aliquo subjecto, et ideo ipsa res divina excedit omnem proportionem subjicibilitatis et praedicabilitatis : et propter hoc vere et proprie de Deo non potest formari propositio, sicut probat Commentator in undecimo Metaphysicorum, sed utimur loquentes de ipso accommodatis verbis, et significamus idem in subjecto et praedictao : et non est alia dialectica rei, sed tantum in modo intelligendi, qui fundatur in diverso respectu ad extra : unde patet, quod nihil nec secundum modum nominis, nec secundum rem potest proprie praedicari de Deo : et propter hoc omnia ab eo verius removentur. Unde
dictum est in Ccelesti hierarchia, cap. II, quod « negationes in divinis sunt verae, et affirmationes incompactae. » Et per hoc patet solutio ad primas objectiones.
Ad quartum dicendum, quod aliquando id quod est secundum notitiam nostram, opponitur ad id quod est secundum naturam, quando ea quae sunt posteriora in natura, sunt priora quoad nos, et tunc id quod est secundum nostram notitiam, est secundum quid, et non potest inferre quod est simpliciter : sed secundum quod notitia nostra dicitur communiter, prout claudit insuper illud quod est notum nobis et a priori et posteriori, tunc potest inferri simpliciter id quod est secundum notitiam nostram : quod enim nullo modo cognoscitur, neque cognoscibile est a nobis, non potest a nobis significari per nomen.
Ad quintum dicendum, quod cœelum habet aliquam naturam continuitatis et homo naturam animalitatis : sed de Deo non potest dici quod habeat aliquid, nec quod sit aliquid, nec quod insit ei aliquid : quia in omnibus talibus significatur aliqua diversitas et compositio, quae procul sunt a Deo : et ideo non est simile.
<--- Page Split --->
verum est, quod utraque removetur a Deo : sed falsum est, quod sensus communis non sentiat seipsum, quia proprius actus ejus est, quod videat se videre, et quod componit et dividit sensibilia. Si tamen volumus ipsum salvare, tunc dicendum, quod phantasia dicitur ab eo quod est videre, sicut dicit Philosophus, et tunc phantasia primo modo sumpta erit sensus exterior : at secundo modo sumpta ponetur pro viribus sensitivis interioribus, sicut sensus communis et imaginatio : et tunc planum est quod dicit.
EXPOSITIO TEXTUS.
Rursus autem ascendentes, etc.
Neque opinionem, quae est acceptio per signa, et ideo est cum formidine contrarii : aut rationem, quae resolvit exteriora in principia intrinseca essentialia : aut intellectum, qui stat in ipsa quidditate rei, et primis principiis tamquam terminis rationis : neque est aliquid eorum, neque dicitur, neque intelligitur quid vel quia determinate, sed confuse tantum : neque numerus est, neque ordo, qui sequitur numerum, in quo est prius et posterius : neque magnitudo, scilicet spiritualis, et similiter intelligendum est de omnibus quae sequuutur, sicut determinatum est de eis in libro de Divinis nominibus : neque silentium habet quantum ad pacis nomen : neque lumen intelligibile, neque tactus intelligibilis ejus est, qui scilicet sit super terminos rei : dicit enim Augustinus, quod « attingere « mente Deum magna est beatitudo : » et tactus tunc referatur ad principia. Neque scientia ad conclusiones, neque veritas secundum quod opponitur falso per respectum ad res, quia est adaequatio rei et intellectus : et caetera per se patent.
Dicit ergo primo : Rursus autem ascendentes a sensibilibus ad intelligibilia dicimus, quod Deus non est anima, quantum ad inferiorem partem, secundum quod animat corpus : neque mensquantum ad superiorem partem, quae est oculus animae, secundum quod mens dicitur a metiendo. Vel anima referatur ad homines, et mens ad Angelos.
Neque phantasiam habet. Commentator distinguit hic duas species phantasiae, quarum neutra cadit in Deum. Prima est quae ex sensibili natura, primo in instrumento sensuum nascitur, et imago in sensibus expressa proprie vocatur : altera vero est ipsa quae communi ordine ex praedicta imagine formatur, et est ipsa phantasia, quae proprie sensus interior consuevit vocari : et illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae : et prior quamvis in sensu sit, seipsam non sentit, posterior vero et seipsam sentit et priorem suscipit. Et videtur innuere, quod prima phantasia sit sensus communis, et secunda est quam communiter vocamus imaginationem, quam diffinit Philosophus, quod « est motus « a sensu secundum actum factus : » et ipse etiam innuit hanc diffinitionem : et
Aut ab alio quodam, sicut ab Angelis, neque est aliquid non existentium, sicut sunt ea quae sunt in potentia : secundum quod est ipsa, id est, cognitione, quia determinate vel quid, neque cognoscit existentia secundum quod sunt existentia,ita quod existentia sint causa cogni-
<--- Page Split --->
tionis ipsius, sicut sunt in nobis : neque ratio ipsius est, per quam scilicet de ipso ratiocinari possimus, neque tenebrae ex parte ipsius, neque error quantum ad ignorantiam dispositionis per malum usum principiorum, neque veritas secundum quod opponitur apparenti, et ita aliter quam supra : neque ablatio proprie, quia omnis negatio fundatur supra affirmationem aliquam, unde ubi non est vere affirmatio, non est vere negatio, quamvis verius sit in Deo negatio quam affirmatio : sed in negationibus divinis et affirmationibus neque ipsum Deum ponimus neque negamus, sed ea quae sunt post ipsum, sicut cum dicimus, « Deus est sapientia, vel non est sapientia : » sapientiae enim nomen significat sapientiam quae est apud nos, quae non est sapientia divina.
Unde patet, quod enuntiatio et unitio praedictae primae causae est super omnem affirmationem : quia cum omnes nobilitates sint in ipso, sunt tamen idem re cum ipso : omnis autem affirmatio ponit aliquam compositionem, et excessus ejus qui est super omnia, excedit omnem negationem, ideo dictum est quod nomina quae negantur ab ipso, negantur propter sui excessum, et non propter defectum qui est in creaturis : et ideo excessus suus separat omnem negationem : et ideo neque negationes neque affirmationes pertinent ad sufficientiam laudis ipsius, cujus est virtus et magnificentia infinita et aeternitas per omnia saecula saeculorum. Amen.