D. ALBERTI MAGNI,
EPISCOPI RATISBONENSIS,
DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM,
LIBER DE MULIERE FORTI,
Concionatoribus maxime utilis.
MULIERIS FORTIS ENCOMIUM.
(PROVERB. XXXI, 10-31.)
ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus.
BETH. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
DALETH. Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
HE. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
VAU. Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
<--- Page Split --->
ZAIN. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
TETH. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus.
IOD. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
CAPH. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
LAMED. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
MEM. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus.
NUN. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
SAMECH. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
AIN. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.
SADE. Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
COPH. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt: vir ejus, et laudavit eam.
RES. Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.
SIN. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
<--- Page Split --->
THAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus 1.
4 Ce poème qu'on peut appeler : Eloge de la Femme forte, est alphabétique, c'es -à-dire que chaque verset commence successivement par une des vingt-deux lettres de l'alphabet hébreu. Nous avons des exemples de semblables acrostiches dans les psaumes ix, x, xiv, xxxvi, cxvii, etc., et dans les Lamentations de Jérémie. On a appelé ce poème l'alphabet d'or des femmes. Les versets se composent de deux nombres où le parallélisme est assez rigoureusement observé.
L'auteur de ce morceau ne nous est pas connu : car bien que le chant se trouve à la suite des paroles de Lamuel (Proverb. xxxi, 10 et seq.), ce n'est pas une raison pour le lui attribuer, d'autant que pour le fond et la forme, il diffère notablement de ce qui précède ; sous ce double rapport, il se rapprocherait davantage des psaumes ou des premiers chapitres du livre des Proverbes. Doit-on attribuer la composition de cet éloge à Salomon, à Agur, à Lamuel ? On ne le sait. Les Septante qui le placent à la suite du chapitre xix, ne l'attribuent donc ni à Agur, ni à Lamuel, qu'ils ne nomment point, du reste, dans leur traduction. D'autre part, la place que lui assigne la tradition juive, à la suite des collections d'Ezéchias, donne à penser que ce morceau n'est pas de Salomon ; autrement, par son étendue, son importance, et la perfection de sa forme, il aurait mérité d'être placé immédiatement après le chapitre ix. Quel que soit l'auteur, nous n'avons pas lieu d'hésiter à reconnaître là une parole divinement inspirée, et un des plus beaux morceaux de la poésie hébraïque.
Quelle est maintenant cette femme forte ? Plusieurs pensent que Salomon a voulu faire là le portrait de sa mère Bethsabée, et lui rendre en éloges ce qu'il venait d'en recevoir en conseils. Mais alors même qu'on pourrait sûrement attribuer ce morceau à Salomon, il semblerait singulier que Bethsabée eût servi de type au portrait qui est ici tracé. Cette femme dut son élévation à un double crime, et quel que fût le consentement qu'elle y apporta, on peut trouver qu'elle se consola bien facilement de la mort d'Urie. L'Evangile qui dans la généalogie de Notre-Seigneur nomme Thamar et Rahab, désigne Bethsabée par cette périphrase : Ea quæ fuit Urie (Matth. 1,6). Elle partagea la pénitence de David, sans nul doute : mais comment dire d'elle sans restriction : Confidit in ea cor viri sui ? Comment de plus appliquer à une reine orientale des traits comme ceux-ci : Consideravit agrum, et emit eum... Nobilis in portis vir ejus... De nocte surrexit, dedique prædam domesticis... Sindonem fecit, et vendidit ? Il est évident que l'auteur à voulu tracer le portrait idéal de la femme forte, en empruntant les traits aux mœurs de son temps et de son pays.
Au sens spirituel, on a fait de ce tableau différentes applications. La tradition juive y voyait le symbole de la loi et de la sagesse ; les Pères, S. Ambroise, S. Augustin, etc., y reconnaissent l'Eglise : « Mulierem fortem quis inveniet ? Velut rara sit, imo potius una, fortem mulierem intel- « ligit Ecclesiam Dei, vestram matrem, qua nihil fortius est, ut quæ moriatur per singulas exci- « tatas persecutiones, pro nomine viri sui. » (S.Epiphan. Ancorat.). S. Bernard applique ce passage à la Très-Sainte Vierge, « quæ adeo fortis fuit, et illius serpentis caput contereret, cui a « Domino dictum est : Inimicitias ponam, etc. » Parv. serm. ix. Enfin on y a vu encore le portrait de l'âme fidèle à Dieu. Toutes ces applications sont légitimes, et d'une vérification facile dans le détail.
L'historien d'Albert le Grand, le Docteur J. Sighart, croit que son remarquable commentaire sur la femme forte, fut composé pendant le séjour prolongé que fit le grand docteur à Würtzbourg (1264-1267). Dans ce commentaire, le bienheureux Albert développe la doctrine de la vie intérieure de l'Eglise. Il est vrai que la forme dont il revêt son argumentation et ses peintures, que ses analyses et ses divisions — un chapitre pour chaque verset ou lettre hébraïque, divisé en paragraphes — poussées jusqu'aux plus minutieux détails, ne sont plus née notre goût ; mais il est impossible toutefois de ne pas rendre justice à la valeur intrinsèque et positive de ce travail, qui renferme souvent, dans les mots les plus simples, les pensées et les images les plus éclatantes, et de ne pas admirer la connaissance extraordinaire de l'Ecriture et des Pères, qui en jaillit à toutes les pages.
Ainsi que nous l'avons dit, ce commentaire est divisé en 22 chapitres, égal au nombre des versets que renferme le poème et des 22 lettres de l'alphabet hébreu, lettres qui sont interprétées et commentées les unes après les autres, et rapprochées du texte du verset.
<--- Page Split --->
LIBER DE MULIERE FORTI
Concionatoribus maxime utilis. CAPUT I.
Mulierem fortem quis inveniet ? Procul et de ultimis finibus pretium ejus.
§
ALEPH (X)
Laudes Ecclesiae describit Salomon in figura mulieris fortis per viginti duo capitula secundum numerum litterarum hebraicarum : in quibus tali utitur metro, ut cujuslibet capituli sententiae littera sibi praescripta secundum interpretationem ejusdem litterae videatur alludere. Simile autem metrum fecit Jeremias in Thernis, plangendo incendium templi, et Jerusalem, sub quadruplici connexione litterarum.
Quia vero in primo capitulo loquitur Salomon de inventione mulieris fortis, et inquisitione : quae inquisitio est in tentatione, ideo praescribitur huic capitulo haec littera, ALEPH (s), quae interpretatur
doctrina tentationum, vel mille : et si conjungantur ambae interpretationes, tunc idem est quod doctrina mille tentationum, Beatus autem Hieronymus in quadam Glossa super Genesim dicit, quod « millenarius perfectus et quadra- « tus est numerus : » intelligens hoc de perfectione cubi quadrati, id est, corporis: cujus quadratura est in longum, latum, et profundum. Est enim millenarii longitudo numerus decem qui a Philosophis radix appellatur. Latitudo autem hujus numeri habetur ex ductu longitudinis in seipsam, id est, si decies decem accipiantur, hoc est, centum. Profunditas vero ejusdem numeri provenit ex ductu longitudinis in latitudinem, hoc est, sicut decem multiplicant centenarium : sic decies decem decies. Et vult significare in hoc Salomon perfectam tentationem hujus mulieris secundum quadraturam quatuor affectionum naturalium, quae sunt seminarium omnis virtutis et omnis vitii.
<--- Page Split --->
Sunt autem Metus, istae affectiones, Mceror, Gaudium.
Tentatio autem est per probationem militiae in qua pugnamus contra diabo- lum, mundum, et carnem.
In hac enim militia vix fortis in- venitur, et præcipue mulier : quia sicut dicit Salomon, Eccle. vn, 29 : Virum de mille unum reperi, mulierem ex om- nibus non inveni : intelligens hoc non de sexu, sed potius de resolutis in molli- tiem concupiscentiae carnalis. De hac militia dicitur, Job, vn, 1 : Militia est vita hominis super terram. Per tale enim exercitium tentationum probat Deus san- ctos suos, et invenit illos dignos se, ut dicitur, Sapient. III, 3.
Sententia versus sequentis hanc litte- ram colligitur in duobus, quorum unum est interrogatio notans hujus mulieris, de qua loquitur, inquisitionem : ubi di- cit :
Mulierum fortem quis inveniet ?
Secundum est laus alta mulieris in- ventæ : et hæc habetur cum dicitur :
Procul et de ultimis finibus pretium ejus.
In prima notantur quatuor. Primum est hoc quod quæritur, quia mulier. Se- cundum est in qua dispositione quæritur, quia fortis. Tertium est dignitas quæren- tis, et hoc notatur per dictionem inter- rogativam, Quis. Quartum est inquisitio- nis diligentia, quæ signatur cum dicitur, Inveniet.
Sed revertamur ad primum, conside- rantes quare Ecclesia, vel fidelis anima mulier sit appellata. Et hoc duobus
modis investigare possumus. Uno mo- do per definitionem. Quia mulier est quæ generat in scipsa ex semine alte- rius : vir autem est qui generat in alia ex semine proprio : et hoc competit Ec- clesiæ, quæ est uxor agni, ut dicitur Apoc. xxi, 9 ¹ : quæ Ecclesia conceptum omnem, quem castis visceribus Deo pro- ducit non ex seipsa, sed ex semine gra- tiæ Christi, viri sui, concipit : sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. nn, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Ad Galat. iii, 5 : Quis ergo tribuit vobis Spiritum, et opera- tur virtutes in vobis ? Quasi diceret : Ne- mo nisi Christus. Joan. i, 16 : De pleni- tudine ejus, scilicet Christi, nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Et, Isa. xxvi, 17 et 18 : Sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spi- ritum, salutis scilicet.
Secundo modo, Ecclesia et fidelis ani- ma cognoscuntur esse mulier per in- strumenta membrorum quibus mulier a viro differt : quæ sunt quatuor. Primum instrumentum est ad semen recipiendum. Secundum, ad semen conservandum et formandum in partum. Tertium est mi- nistrativum materiae formandæ in corpus embryonis. Quartum est instrumentum per quod educatur parvulus jam editus ad lucem. Primum dicitur semen, secun- dum matrix, tertium fons sanguinis, quartum ubera.
Et hæc spiri- tualiter in Ec- clesia sunt
Zelus animarum,
Exhortatio,
Pietas,
Congratulatio.
Per zelum enim animarum primo Ec- clesia concipit salutem conversorum. Per exhortationem autem quasi quadam manu doctrinæ format conceptum. Sed pietas, quæ « est benevolentia in omnes
¹ Apoc. xxi, 9 : Veni, et ostendam tibi spon-
<--- Page Split --->
« imagine Dei insignitos, » ut dicit Augustinus, materiam administrat, ne deficiat in formando, dum non quaerit qua illorum sunt quos generat, sed potius ipsos. Quartum vero, scilicet congruatulatio, ex una parte sui tamquam ex uno ubere fundit lac invitationis ad meliora, et ex alia parte tamquam ex alio ubere ministrat lac confrontationis ad permanendum in eo quod jam accepit a Domino : secundum quod etiam duo nutrimentum lactis operatur in parvulo, scilicet incrementum in majus, et vitae perseverantiam.
Cantic. vii, 1 : Juncturae femorum tuorum sicut monilia, qua fabricata sunt manu artificis.
Et per femora intelligitur zelus animarum. « Monile autem, ut dicit Isido- « rus in libro de Etymologiis, dicitur a « monendo vel a muniendo. » Dabatur enim sponsis a sponso ut esset monimentum recordationis sponsi abeuntis. Et sic zelus est in Ecclesia, per quem jugem sponsi recordationem et amorem semper desideramus fructificare semen sponsi, recordantes ejus quod scribitur, Genes. xxxviii, 7, et seq., de Her et Onan, filiis Juda, quorum unus nequam fuit, scilicet Her, non spargendo semen in vase proprio, et ideo interfectus est. Alter autem scilicet Onan, sciens non sibi nasci filios, semen fundebat in terram, et ideo etiam ipse interfectus est. Her quippe interpretatur consurgens confusio, et significat eos qui secundum magna sibi data non intendunt lucrum secundum zelum animarum, sed turpem quastum, adulterantes, sicut dicit Apostolus, verbum Dei 1. Onan autem interpretatur dolor gratiae, et significat vanos et in superbiam elatos, qui sibi ad propriam laudem volunt nasci filios gratiae, non recipientes semen in zelo animae, sed potius in zelo vanitatis
et laudis suae : praedicantes, juxta Apostolum, semetipsos et non Deum . Isti ambo interficiuntur a Domino : quia supplicio mortis aeternae condemnantur. Monile vero dictum a muniendo dabatur sponsis ad conclusionem sinus, ne adulter insereret manum in gremium pudoris. Et sic iterum zelus pudorem custodit animae sive Ecclesiae : secundum quod dicitur in Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tua comedit me. Domus enim Dei anima fidelis est.
De matrice, quam supra diximus exhortationem esse, dicit Apostolus, ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et nota quod duobus vitiis matricis praecipue impeditur partus : quorum unum est nimia lubricitas, ex qua fit quod semen non potest persistere. Alterum est nimia clausio impediens seminis ingressum.
Et sic est spiritualiter in exhortationibus in verbo Domini : quia nimia loquacitas nimium fluens in semine frustratur a fructu, et ideo dicitur, Levit. xv, 2 et seq. : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque concreverit foedus humor. Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. Fœdus humor seminalis est sermo non competens tempori, nec his qui audiunt. Stratum autem in quo dormit, est hoc in quo per delectationem mentis quiescit, et hoc est peccatum et scurrilitas.
Conclusio vero sive clausio matricis est quando verbum exhortationis, quod multis prodesse poterat, damnabili tegitur silentio, sicut dicitur,Ezechiel. iii, 17 et seq. : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel : et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
<--- Page Split --->
Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei : in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justilia ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
Tertium quo differt mulier a viro est fons sanguinis, quem supra diximus esse pietatem, prout pietas dicitur « bene- « volentia in omnes imagine Dei insigni- « tos : » quia sic est unum de donisSpiritus saneti, sicut dicit Augustinus. Et ex isto fonte egreditur verbum manans sanguinem dilectionis proximi, per quam fortis mulier abundat in omnibus quae exiguntur ad formationem parvulorum in Christo : quod notatur in verbo Apostoli, ubi dicit, II ad Corinth. v, 13 et 14: Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis : charitas enim Christi urget nos, hoc est, quidquid in contemplatione haurimus mente Deo excedendo, et quidquid in sobrietate actionis operari possumus, totum facimus vobis : et hoc ideo quia charitas Christi urget nos. Sicut enim abundantia sanguinis urget in appetitum generationis, sic abundantia charitatis urget in desiderium generationis spiritualis. Et ideo, II ad Corinth. vi, 11 et 12 : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum
est. Non angustianini in nobis. Quasi diceret : Os pietatis amplum est ad vos, et cor charitatis ad vos latum est et abundans, nihil in nobis angustum et arctum potestis experiri, quo minus fecerim in formatione omnium vestrum in Christo. Et hoc est quod dicit in Aetibus, xx, 26 et 27 : Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Et nota quod dicitur in libro de Animalibus, quod « sanguis menstruus juvenum mu- « lierum albus est semper. » Antiquis autem mulieribus desinunt muliebria, sicut dicitur, Genes. xviii, 11, quod desierant Sara fieri muliebria. Et sic duo spiritualiter corrumpunt fontem sanguinis a proprio colore qui est rubor procedens a flamma ignis dilectionis Dei : quorum unum est dissolutio juvenilis, et alterum cupiditas faciens refrigescere charitatem. De primo dicitur, Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. De secundo dicitur, Matth, xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
Quartum vero, quod est ad nutriendum parvulos jam natos in Christo, diximus esse congratulationem habentem duas mammillas : ex quarum una, scilicet invitationis ad meliora, fundit fortis mulier lac profectus spiritualis : ex altera autem, scilicet confortationis, fundit lac perseverantiae in bono quod accepit. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. m, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et in Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Quod glossat Psalmista, dicens : Diffusa est gratia in labiis tuis, etc. 1.
Et sic habetur quare mulier dicatur Ecclesia, vel fidelis anima.
<--- Page Split --->
§ 2
Secundum est dispositio in qua quaritur mulier, et haec est fortitudo qua notatur cum dicitur, « Fortem. »
Dicitur autem mulier haec fortis propter duo in quibus omnis attenditur fortitudo. Unum est difficultas actus et operationis ejus. Alterum est altitudo roboris ejus in vincendo quaeque fortissima.
Primum horum est in tribus, scilicet in hoc quod aggreditur difficilia. Secundum, in hoc quod sustinet. Tertium, in hoc quod non deficit in perferendo utrumque.
Primum horum est quia aggreditur fortissime tentationes hostis. Et de hoc habetur in Job, iii, 8, ubi dicit : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan interpretatur additamentum eorum, et signat diabolum, qui suadet damnationem hominum. Hunc aggreditur suscitando contra se fortis mulier, quando per opera virtutum diabolum ad certamen invitat tentationum. Et hoc est quod dicitur in Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum, quia terribilis est serpens in capite. Fortitudo hujus pugnae significata est in Genes.xxxii,26 et seq., in lucta Jacob cum Angelo, in qua tria occurrunt Jacob, scilicet quod benedictus est ab Angelo, et quod confortatus est contra fratrem. Dixit enim : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines pravelabis? Et quod confregit nervum femoris ejus. Quae signant tria qua conveniunt ei qui fortiter aggreditur pugnam spiritualem. Ille enim benedictionem gratia accipit contra diabolum, et robur virtutum accipit contra mundum, insuper emarescit concupiscentia femoris, quia femur locus delectationis est.
Secundum quod est in actu fortitudi-
nis, est fortiter sustinere adversa : quia, sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. iii, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Sic fortis fuit illa mulier de qua legitur, II Machab. vn, 20 et seq. : Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat : singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et femineæ cogitationi masculinum animum inserens, etc. Sic etiam fortis fuit filius ejus ibidem, qui tertio illuditur, de quo dicit Scriptura, ejusdem capituli, y. 10 et seq., quod linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait : E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero : ita ut rex, et qui eum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
Tertium est longanimiter perseverare in utrisque. De quo dicitur, Isa. xl, 29 et seq. : Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes, id est, pueriliter viventes, hoc est, juvenilia sequentes, in infirmitate cadent, id est, in concupiscentia. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, volabunt et non deficient. Per mutationem autem hujus fortitudinis intelligit, quod semper novi sunt in fortitudine : sicut dicit Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi. Et hoc est quod sequitur, Isa. xl, 31 : Assument pennas sicut aquilæ. Aquila enim dicitur renovare pennas ad primum robur. Unde dicitur in Psal. cui, 5 : Renovabitur ut aquilæ juventus tua, hoc est, robur juventutis. Unde sequitur : Current, et non laborabunt. Current in strenuitate operis et passionis longanimiter sustinendo, et
<--- Page Split --->
non laborabunt fortitudine laborem superantes, et volabunt velocitate desiderii non deficientes: quia sciunt quod solus ille qui perseveraverit, salvus erit 4.
Altitudo autem roboris est in hoc quod vincit quinque fortissima.
Deum, Regnum Dei,
Vincit scilicet
Deum, Regnum Dei, Diabolum, Regnum diaboli, Proprium animum.
Deum vincit per charitatis affectum, regnum Dei per instantiam meriti, diabolum autem per abjectionem humilitatis, regnum diaboli per professionem voluntariae paupertatis, et proprium animum per tranquillitatem patientiae et mansuetudinis.
De primo horum dicitur, Cantic. vn, 2 : Apprehendam te, et ducam in domum matris mea : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Apprehensio est retentio Dei per affectum charitatis. Et ideo quasi passus violentiam ducitur in domum matris, hoc est, in carnem, quam habemus ex prima matre Eva. Similiter ducitur in cubiculum genitricis 5, hoc est, in conscientiae secretum, qua cube celest genitricis gratia : ut ibi ab anima adstringatur amplexibus castis, et perfruatur osculis, non in conjunctione labiorum carnis, sed in conjunctione animorum, secundum quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Et ideo sequitur : Ibi me docebis, quia quando dilectus interius in mente dulci quodam amoris vinculo constringitur, mox etiam intellectus ad doctrinam veritatis aperitur, secundum quod dicitur in Evangelio Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, do-
cebit vos omnem veritatem. Et, I Joan. 11, 20 : Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Vinum vero conditum ibidem sponso propinatur in gaudio sancti Spiritus dulcorato, et odorifero facto condimento omnium virtutum, secundum quod dicitur in Psal. lxxv, 11 : Cogitatio hominis confitebitur tibi. Mustum autem malorum granatorum est conceptum nimium desiderium bulliens ad beatitudinem Sanctorum : quia in malogranato grana cellis propriis distincta sunt, sicut Sancti in aeterna beatitudine distinguunt per differentias praemiorum, secundum quod dicitur in Psal. cxlii, 5 : Exaltabunt Sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis, etc. Et ipse Dominus in Evangelio Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.
De victoria super regnum Dei habetur, Matthæi, xi, 12 : A diebus Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur : et violenti rapunt illud. Et, Matth. vii, 14, quod angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! Et ideo dicit alibi, Luc. xiii, 24 : Contendite intrare per angustam portam 8. Quia violentia et fortitudo necessaria est ad regnum cælorum.
De fortitudine diaboli qui vincitur etiam a forti muliere dicitur, Matth. xii, 29 : Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus dirupere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. Fortis diabolus est, domus ejus cor peccatoris est, et vasa ejus peccata sunt. Sed fortis muliere alligat eum vinculis gratiae sacramentorum : et vasa ejus, hoc est, peccata diripiet per gratiam virtutum. De hac etiam fortitudine dicitur, Job, xii, 24 : Non est super terram potestas, quæ comparetur ei, scilicet Leviathan, qui factus est ut nullum timeret. Et vis est in hoc
4 Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 5 Cantic. iii, 4 : Introducam illum... in cubicu-
<--- Page Split --->
quod dicit super terram : quia potestas et fortitudo mulieris hujus non est de terra, sed de cœlo.
Regnum autem diaboli est in spectaculis et pompis et divitiis hujus mundi : quae omnia mulier fortis vincit per voluntariam paupertatem, secundum quod dicitur in Evangelio Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Et alibi, in Joan. xiv, 30 : Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Et in Matth. iv, 5 et seq., cum diabolus assumeret Jesum in montem excelsum valde, et ostenderet ei omnia regna mundi et gloriam ejus, et diceret quod omnia sibi daret si cadens per avaritiam, adoraret eum : respondit Jesus : Vade, Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tium adorabis, et illi soli servies.
Quinto etiam per mansuetudinem et patientiam vincit proprium animum, secundum quod dicitur, Matth. v, 4 : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Quia nulli terram suæ naturae ad nutum possident nisi mansueti et patientes, secundum quod dicit Dominus, Luc. xxi, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et Salomon, Proverb. xvi, 32 : Qui dominatur animo suo, fortior est expugnatore urbium.
Istis igitur modis habetur quare dicatur fortis mulier.
§ 3
Sequitur considerare dignitatem quarentis, quae importatur per hanc dictionem, « Quis. »
Dicit enim Beatus Hieronymus, quod in sacra Scriptura hæc dictio, « Quis, » quandoque notat impossibilitatem, ut in Isa. Ln, 8 : Generationem ejus quis
enarrabit? secundum quod de æterna generatione intelligitur : de qua dicit Ambrosius, quod « silet vox, non homi- « nis tantum, sed etiam Angelorum. »
Quandoque notat difficultatem, ut patet, Eceli. xxxi, 8 et 9 : Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris! Quis est hic? et laudabimus eum. Quasi dicat : Difficulter invenitur. Et ita sumitur hic, Quis : quia difficile fuit habere inventorem hujus mulieris. Quia, sicut dicit Anselmus in libro Cur Deus homo : « Duo exigun- « tur ad hoc quod homo perditus inve- « niatur ad salutem, scilicet quod ille « satisfaciat qui debet et tenetur satisfa- « cere, et hic non est nisi homo : quia « non peccavit nisi homo. Et quod ille « satisfaciat qui potest satisfacere, et « hic non est nisi Deus. Creatura enim « quæ totum quod est et potest et ope- « ratur, pro seipsa debet suo Creatori « satisfacere : pro homine satisfacere « non potest. Sed Deus, qui nulli ali- « quid debet, pro se si satisfacit, pro alio « satisfacit. Et ideo eum qui invenit mu- « lierem per satisfactionem oportuit esse « Deum et hominem : ut deberet in « quantum homo, et posset in quantum « Deus. » Ideo, in Isa. vii, 14, dicitur : Vocabis nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus1, hoc est, cum natura nostra Deus. Et Job,xxxii,23 et 24 : Si fuerit pro eo, id est, pro homine, Angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. Et debet littera sic punctuari : Si Angelusexistens unus de millibus fuerit loquens pro eo verba redemptionis, miserebitur ejus, hoc est, hominis Deus. Et vocat Angelum Christum missum in mundum, qui secundum Septuaginta interpretes, in Isa. ix, 6,vo-
<--- Page Split --->
catur « magni consilii Angelus 1. » Christus autem secundum æternam generationem est prima imago et similitudo Patris. Homo autem ultima creatura Dei, est etiam similitudo et imago Dei. Unde Deus homo est quodammodo unum de duobus similibus et duabus imaginibus, scilicet, homine et Filio Dei. Et iste solus loqui poterat pro nobis redemptionem. Unde etiam dicit in fine Apocal. xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Principium per divinitatem, et finis per humanitatem : quia finis creaturarum est homo ultimo creatus.
Christus invenire quando invenit in ea salutem.
Et primo modo inventa est ad resurrectionem, quia resurrectionem nos perdidimus in Adam. Si enim ipse non peccasset, non resurgeremus, quia non moreremur : et de hoc habetur, Deuter. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis. Deserta terra est terrena caro necessitati mortis addicta adhuc vivens. Locus horroris est corpus mortuum horrore putredinis fœtorem de se generans. Sed vasta solitudo quando jam est in cineribus, et ibi invenit nos ad resurrectionem.
Et sic habetur dignitas quaerentis.
§ 4
Sequitur de diligentia inquisitionis, quae notatur per hoc quod dicit, « Inveniet. »
Quatuor autem modis aliquid quæritur, et invenitur. Primo, quando non perditum per inquisitionem invenitur : sicut in Genes. xxxvi, 24, quod Ana invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas Sebeon, patris sui. Quandoque invenitur quod perditum recuperatur : sicut habetur in I Reg. ix, 20, quod inventæ sunt asinæ Cis, patris Saul. Quandoque invenire, idem est quod per studium in alicujus ignoti notitiam pervenire, secundum quod dicitur in Jerem. xv, 16 : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos. Quarto modo invenitur quasi per fortunam id quod non quæritur, secundum quod habetur, Isa. lxv, 1 : Invenerunt qui non quæsierunt me. Omnibus his modis inventa est fortis mulier per opus redemptionis. Inveniri autem mulieris est, quia facit eam
Secundo modo invenit nos ad redemptionem : sicut habetur in tribus parabolis, Luc. xv, quarum prima est de habente centum oves, quarum una est perdita, et dimittuntur nonaginta novem in deserto, ut quæratur et inveniatur una perdita, quæ significat hominem. Secunda parabola est de muliere hahente drachmas decem, quarum unam perditam quærit, et invenit accendendo lucernam, et everrendo domum. Tertia est de filio prodigo, qui mortuus erat, et revizit : perierat, et inventus est, a patre scilicet.
Tertio modo inventionis invenit nos Deus ad gratiam meriti, non ita quod ante nesciret nos scientia intelligentiae, sed ante nescivit nos scientia approbationis : sicut ipse dicit, Luc. xiii, 27, de quibusdam : Nescio vos...: discedite a me, operarii iniquitatis 2. Et de hoc modo inventionis habetur in Psal. lxxxviii, 21, ubi dicit : Inveni David servum meum : oleo sancto meo unxi eum, hoc est, inveni David ad servitium meum : et ut hoc adimplere posset, unxi eum oleo gratiae meæ.
Quarto modo non invenit nos Deus nisi reputatione sua : quia magnopere reputat se felicem, quando invenit nos.
<--- Page Split --->
Hoc signatum est in Genes. xxvii, 20, ubi Isaac benedictionem dedit filio suo Jacob propter venationem allatam sibi, talem faciens ei quaestionem : Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Et ille respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. Isaac significat Deum Patrem, cujus oculi caligantes Prophetae sunt, quia tenebrosa aqua est in nubibus aeris 1, hoc est, doctrina veritatis in Prophetis. Major autem filius ejus, primus Adam cui praecepit ut ferret sibi de venatione cibos captos in pharetra et arcu, hoc est, in ingenio et verbo. Sed ille ivit insequi silvestria, id est, lucra mundana. Minor autem filius ejus, secundus Adam est, hoc est, Christus homo, qui ad praeceptum matris, qua misericordia est, qua etiam fecit eum incarnari, ivit ad vicinos greges pecorum, apportans inde duos hœdos, hoc est, corpus et animam peccatorum : reputans se felicem quod cito invenit quod quaerebat. Et per hoc subripuit benedictionem Adam : quia gratiam, quam in Adam haereditario quasi jure debebamus possidere, ut et ipsum tamquam patrem gratia benediceremus, per Adam amisimus : sed per Christum ad eamdem inventi sumus, et ideo ipsum benedictione gratiarum actionis benedicimus.
Sed notandum est, quod ad duo praecipue Deus quaerit, et invenit mulierem fortem : et ad duo quaeritur et invenitur.
Quaerit enim Deus eam primo ad gratiam : et hoc signatum est in Genes. xxxvn, 14 et seq., ubi Joseph quaesivit fratres suos, et invenit eos in Dothain, quod interpretatur sufficientia defectionis, et significat statum peccati, ubi verus Joseph Christus quatuor patitur a fratribus suis, hoc est, ab hominibus : primo exprobrationem, secundo denudationem tunicae talaris et polymita, tertio projectionem in cisternam, quar-
to venditionem Ismaelitis euntibus in Ægyptum. Et sic quatuor peccator infert Christo spiritualiter. Per ingratitudinem enim facit contumeliam Spiritui sancto : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. x, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sancificatus est, et Spiritui gratia con tumeliam fecerit ? Tunica polymita est vestis virtutum picta varietate diversarum virtutum, et talaris quod ita longa sit ut etiam corpus totum vestiat decore honestatis. Et haec tingitur a peccatore sanguine haedi, id est, inquinatione peccati. Per haedum enim peccator significatur, et per sanguinem peccatum : ut habetur, Matth. xxv, 33, quod judex statuet oves a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tertio, projicitur in cisternam, quando delectatio spiritualis commutatur in carnalem. Spiritus enim fundit ut fons aquam refrigerii, secundum quod dicitur in Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vita, etc. Caro autem videtur quidem continere delectionis refrigerium : sed tamquam ex cisterna dissipata effluit statim per rimas miseriae in doloribus et tristitiis, secundum quod conqueritur Dominus in Jerem. ii, 12 et 13 : Obstupescite, caeli, super hoc : et porta ejus, desolamini vehementer. Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aqua viva, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, qua continere non valent aquas. Celi sunt Angeli, et porta cœeli homines sancti, per quorum exempla intramus in cœelos, quos vocat Deus in admirationem et abominationem faeti hujus. Quarto, venditur negotiatoribus Ægypti : et hoc fit quando lucrum gratia postponitur, et ad lucrum mundi hujus mens anxiatur : sicut
<--- Page Split --->
Judas qui pretium universitatis vendidit pro pretio triginta denariorum.
Ibi ergo Christus iuvenit mulierem, quaerens eam ad gratiam.
Secundo, quaerit et invenit eam ad fidelitatem, per tentationes : ut habetur, Sapient. iii, 3 et 6 : Deus tentavit suos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Et hoc signatum est in Genes. xxii, 1 et seq., ubi Deus tentavit Abraham ut immolaret filium, ponens eum nobis in exemplum fidelitatis. Et in Evangelio Matth. xxiv, 43 et seq.: Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituei eum.
Mulier etiam quaerit Deum ad duo, scilicet ad adjutorium, et ad amplexum.
Ad adjutorium in tentationibus : et de hoc loquitur Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Et, Isa. iv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est.
Ad amplexum autem quaerit eum in devotione. De hoc habetur, Cantic. iii, 1 et 2 : In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea, etc. Et infra, 3. 4 : Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ. Lectulus est quies contemplationis : noctes vero obscuritates considerationum : quia, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, et non per speciem. Fidei autem visio per speculum et in ænigmate est : quia, ut dicitur in libro
Sapient. ix, 15 : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. In his noctibus quaeritur sponsus ad amplexum, et non invenitur : quia non exhibet se ut sponsum, sed potius ut peregrinum. Et hoc conqueritur Jeremias, xiv, 8, dicens ad Dominum : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Surgit ergo sponsa elevando mentis intuitum ab omni sollicitudine corporis ad contemplationem æternorum, et circuit vicos, hoc est, dispositiones Sanctorum in præmiis æternis, et plateas, hoc est, latitudines Angelorum in hierarchiis cælestibus : platea enim dicitur a πλανὸ Græce quod latine latum sonat : quærens si dilectum animæ suæ viderint : quod nihil aliud est quam consideratione gloriæ Sanctorum, quasi quadam manuductione instrumenti ad lucem inaccessibilem quam Deus inhabitat, obtutum mentis elevare. Et ideo eos qui sic eam instruunt, vocat vigiles qui custodiunt civitatem : signans Angelos deputandos ad custodiam Ecclesiæ, quæ est civitas Jerusalem cælestis. Illi enim purgant animas quo liberius possint contemplari lumen incircumscriptum. Et hoc est quod dicitur, Isa. vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari : et tetigit os meum, et dixiit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum memdabitur. Calculus est ignita veritas. Forceps a duobus brachiis stringens colligatis, est consideratio unum brachium habens fidem, et alterum intellectum connexa sibi invicem clavo revelationis divinæ. Altare est altitudo æternæ beatitudinis ut sic per ministerium et illuminationem angelicam tangatur os cordis et animæ, et duo labia ejus, scilicet rationis et voluntatis : et mundatur cor ab iniquitate, quæ est curvitas desiderii per appetitum terrenorum, et appetitum operationis pravæ : ut sit una de his de
<--- Page Split --->
quibus Dominus dicit, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Quod autem sequitur, Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem, etc. Hoc est, quod beatitudo Dei non videtur nisi super omne quod creatum est, ut elevetur consideratio mentis : et ibi inventus tenetur per orationis instantiam, et non dimittetur etiamsi fingat velle longius ire per fervorem devotionis, donec introducatur in domum cordis, qua est domus matris sapientie, et in cubiculum conscientie, ubi habitat genitrix omnis boni, scilicet gratia.
§ 5
Sequitur de laude alta mulieris invenjae, quae continetur in his :
Procul et de ultimi finibus pretium ejus.
Est autem quatuor modis procul:
Tem pore, Distantia naturae, Elongatione a cognitione humana, Latitudine eorum in quibus est pretium.
Tem pore dupliciter, scilicet quantum ad finem mundi, quando dabitur pretium quoad corpus in resurrectione : et de hoc habetur in Ecclesiaste, xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Similiter procul est quantum ad tempus quod praedestinavit Deus, quia pretium redemptionis misit Deus in novissimis diebus. Et ideo etiam illud tempus dicitur plenitudo temporis. Ad Galat. iv, 4 et 5, ubi sic dicit Apostolus : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege : ut eos qui sub lege erant, re-
dimeret. Et de isto procul quantum ad utrumque horum, in libro Numer. xxiv, 23 : Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? Quasi diceret : Procul est a nobis tempus illud. Et, Habac. n,2 et 3 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quia adhuc visus procul : et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. Et vocat visum revelationem sibi ostensam a Domino de pretio redemptionis, et pretio glorificationis.
Est etiam procul in natura, quod patet. Quia pretium mulieris Deus est, qui principium omnium est : mulier autem finis omnium creaturarum est : et finis et principium in natura maxime procul sunt. Et hoc est quod dicitur in Ecclesiastico, xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Doctrina qua est quasi antelucanum, est doctrina creationis quam ostendit Deus in creaturis. Sed enarrata est usque ad hominem, quia « homo distat per gradus omnium en- « tium,» ut dicit Gregorius. Est enim cum lapidibus, et vivit cum arboribus, sentit cum animalibus, et ratiocinatur cum Angelis. Similiter, Isa. lv, 9 : Quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatae sunt via mea a viis vestris, et cogitationes mea a cogitationibus vestris. Celum primum est in loco, et terra ultimum : et sic Deus primum est in natura, et homo ultimum. Et hoc bene signatum est, Genes. xxiv, 63, ubi dicitur quod Isaac elevatis oculis procul vidit venientes camelos in quibus adducebatur Rebecca 1. Isaac Filius Dei est. Rebecca autem Ecclesia : quia Rebecca interpretatur qua multum accepit, et signat Ecclesiam qua» accipit omnia charismata gratiarum. Cameli autem in quibus venit, propter gibbositatem signant carnem
<--- Page Split --->
quæ gibbosa est, propter mortalitatem et infirmitatem in quam cecidimus. Et dicit procul eam videre Isaac propter distantiam dignitatis naturæ suæ a natura nostra. Et hoc est etiam quod dicitur, Exod. xx, 18 : Cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul. Mons eminentia divinæ naturæ est. Fumus autem evaporatio creaturæ est ab ipsa, non de essentia quidem, sed de voluntate, quia dicit Damascenus, quod « creatura est opus voluntatis existens : » voces autem sunt præcepta et mandata legis. Et buccinæ sunt voces Prophetarum quibus cognoscimus elongationem et altitudinem divinæ naturæ, et admiratione concussi cognoscimus nos procul stare ab ipso qui pretium nostrum est.
Tertio modo est procul elongatione a nostra cognitione, quia parum de ipso cognoscimus : sicut dicitur, Job. xxxvi, 23 et 26 : Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis, supple, est. Et hoc signatum est, Genes. xxii, 4, ubi dicitur, quod die tertio Abraham vidit procul locum qui dicebatur mons visionis. Tres enim dies sunt tres illuminationes divinæ quibus cognoscimus Deum. Prima est per vestigium, quando scilicet cognoscimus eum per creaturas irrationales. Secunda est per imaginem, quando cognoscimus eum per rationales creaturas. Et tertia est quando cognoscimus eum in seipso, et tunc videmus procul et ideo obscure.
Quarto modo procul est quantum ad latitudinem pretii : quia Deus, qui pretium nostrum est, ubique est. Et de hoc dicitur, Josue, i, 3 et 4 : Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum
usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. Desertum dicitur mundus, eo quod non habitatur, sed potius transit. Libanus dicitur congregatio Sanctorum in patria : quia Libanus interpretatur candidatio, et Sancti candidati erunt utraque stola, corporis et animæ scilicet. Fluvius autem magnus Euphrates, qui interpretatur crescens vel frugifer, signat gloriam hominis Christi, qui crevit et fructificavit ad gloriam ommium Sanctorum. Terra vero Hethæorum infernus est damnatorum, quia Hethæi formidantes interpretantur. Sed mare Magnum est profunditas amaritudinis dæmonum. Locus autem occasus solis est habitatio eorum qui in originali peccato defuncti sunt, quia illis non oritur lumen visionis Dei. Et sic quocumque ponant vestigium considerationis suæ, haben pretium dum gaudent de justitia puniente reprobos, et remunerante pios.
De ultimis autem ( Nature, finibus est tribus moAnimæ, dis, scilicet, Beatitudinis.
Ultimi fines naturae sunt divinitas et humanitas, ut dictum est : quia ex parte principii ultra divinitatem non est procedere : ex parte autem creaturae non est procedere ultra humanitatem. Et hoc est quod dicitur, Sapient. vni, 1, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Primum quoad incarnationem, secundum quoad glorificationem intelligitur. Et ideo dicitur, Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Secundum Augustinum : « Intus scilicet ingredietur et in- « veniet pascua fruitionis in Salvatoris « divinitate : et foras egredietur, et in- « veniet pascua fruitionis in humanitate. »
Fines animæ sunt duo, scilicet summa veritas quæ est finis intellectus, et summa bonitas quæ est finis affectus. Et de hoc loquitur, Isa. lvni, 11 : Implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Anima enim quoad intellectum splendore veritatis impletur :
<--- Page Split --->
nibus se abstinet : et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item, in Isaia, xxviii, 3 : Erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui. Et, II ad Timoth. iv, 7 et 8 :
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
CAPUT II.
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
§ 1
BETH ( )
BETH præscribitur secundo capitulo. Et est secunda littera Hebræorum.
Describitur duobus modis BETH, scilicet, per d, et per th in fine. Primo modo scriptum interpretatur filia vel mensura. Secundo modo, interpretatur domus vel habitaculum.
Quantum ad primam interpretationem notantur ibi tria, scilicet regimen quo regitur filia a patre suo ad diligendum sponsum, mensura amoris illius, et castitas.
De primo habetur in Psal. xlvi, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum, et domum. patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum.
De secundo habetur, Deuteron. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Ex toto corde, in omnibus quae potest appetere cor, nihil ei æquiparetur vel comparetur : quia ille qui incomparabiliter excedit omnia in amore cordis nostri nulli debet comparari. Ex tota autem anima diligitur,
quando propter desiderium voluntatis continuo pendens ad ipsum in cogitatu animi nihil præter dilectum versatur. Sed ex tota fortitudine, vel omnibus viribus tunc diligitur, quando cogitatus et desiderium in strenuitate operis monstrantur. Et sic patet quod mensura dilectionis est non habere mensuram.
Castitas autem amoris notatur in hoc quod sponsa dicitur filia patris sponsi : et ideo etiam ipsa sponsa sponsum vocat fratrem in affectu dilectionis, sic loquens ad ipsum, Cantic. vim, 1 : Quis mihi det te, fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? Mater sponsæ sapientia ingenita est, cujus ubera, scilicet intelligentiæ et saporis spiritus suxit Christus per unionem ad sapientiam non ingenitam, sed increatam : ex intelligentiæ ubere sugens lac veritatis, sed ex altero ubere, scilicet saporis spiritus, sugit lac bonitatis, qua nos redemit. Sponsa etiam ex eisdem uberibus pro modulo suo idem lac sugit. Quia secundum intellectum illustratur candore lactis divinitatis, et secundum affectum quasi quadam esca liquente reficitur dulcedine bonitatis.
Duo enim sunt in lacte, scilicet candor, et esca liquens. Ideo etiam e converso sponsus sponsam vocat sororem, Cantic. v, 2, sic dicens : Aperi mihi, soror mea,
<--- Page Split --->
amica mea, columba mea, immaculata mea. Dicit, Aperi mihi, desiderans cor aperiri per desiderii dilatationem. Sed sororem vocat propter castitatem amplexuum : amicam autem propter conformitatem bonitatis : columbam vero propter simplicitatem et immunitatem fellee amaritudinis in appetitu : quia secundum Platonem, « appetitus in hepate est, in « quo columba felle caret. » Sed immaculatam dicit propter innocentiam actionis.
Secundum aliam interpretationem interpretatur Beth domus vel habiicaculum. Et dicitur ibi domus familia, secundum quod dicitur in Psal. cxiii, 12 : Benedixit domui Israel : benedixit domui Aaron. Et, Exod. i,21 : Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. Et sic mulier fortis dicitur in qua est confidentia viri sui : tum propter castum amorem, quia non diligit alium : tum propter familiae providam dispensationem, quia propter eam alio non indiget aeconomo, quia fideliter dispensat : tum etiam propter hoc, quia mulier habitaculum cordis viri sui est : sicut dicitur, Deuteron.xxxii, 12 : Amantissimus Domini Benjamin habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Benjamin filius dexterae interpretatur, et significat mulierem fortem, in qua confidenter cor viri sui habitat, propter prudentiam qua totam domum viri regit utiliter : et in ea moratur sicut in thalamo propter delicias amoris ejus : sed inter humeros ejus, longanimitatis scilicet, et patientiae : quibus quasi duobus humeris portat pondus diei et aestus, desiderabiliter requiescet.
Et hoc est quod sequitur :
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
In quo versu duo notantur sive considerantur. Primum est confidentia viri in muliere. Secundum est affluentia divitiarum propter prudentiam mulieris : et hoc tangitur, ibi, « Et spoliis non indigebit. »
In primo quatuor notanda sunt, scilicet confidentia viri, et secundum quid est illa confidentia, quia secundum cor ejus est : et cujus sit ista confidentia, quia viri sui : et in quo est, quia in ea, scilicet muliere.
Circa primum duo notanda sunt, scilicet causa confidentiae viri in muliere, et in quibus confidit ei.
Est autem triplex causa quare vir confidit mulieri. Prima est, quia nulli praeter eum mulier intendit. Secunda, quia nullum praeter virum proprium quaerit. Tertia, quia nullius alterius amore delectatur.
De primo habetur, Cant. vii, 10 : Ego dilecto meo, supple, intendo, et ad me conversio ejus. Et, in Psal. xxxix, 2 : .Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et inde est etiam illa vox desiderii, Isaiae, xxviii, 13 : Manda, remanda, manda, remanda. Et respondet dilectus : Exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Modicum in actione, et modicum in contemplatione.
De secundo habetur, Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.
De tertio habetur, Cant. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Candidus est propter fulgorem veritatis, et rubicundus propter fervorem charitatis, electus autem ex millibus, sicut dicitur in Psal. xxvii, 25 : Quid enim mihi est in cælo, et a te quid volui super terram ?
<--- Page Split --->
Secundo, notandum est in quibus confidit. Et sunt sex quae perfectam faciunt confidentiam viri in uxore. Primum est fides thori. Secundum, redditio debiti. Tertium, fecunditas prolis. Quartum, utilis familiæ dispensatio. Quintum, bonorum conservatio. Sextum, per lucrum quotidianum eorumdem bonorum multiplicatio.
De primo per contrarium dicitur. Isa, xxvni, 20 : Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat : pallium breve utrumque operire non potest. Stratum est quies cordis : pallium autem pallium charitatis : in quibus non potest esse Deus cum adultero. Et hoc est quod dicitur, Osee, ii, 16 et 17 : Vocabit me : Vir meus : et non vocabit me ultra, Baali. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. Baalim interpretantur viri dominantes; quos aufert Deus ab ore animæ fidelis, quando per fidelitatem quam habet ad virum proprium, servat fidem Deo, ut non admittat adulterum, id est, diabolum vel mundum cum quibus fornicetur.
De secundo habetur, Genes. xxx, 16, ubi dicit Lia ad Jacob : Ad me intrabis, quia mercede conducit te pro mandragoris filii mei. Debitum enim quod sponsa recognoscit in sponso, justum est ut etiam in se exhibeat. Est autem mandragora genus pomi, et signat bona opera quibus quasi obligatur Deus ad amplexum amoris debiti. De hoc eodem intelligit hoc quod habetur, Cantic. i, 15 et 16 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Lectulus conscientiae sive corporis quies est, quia floridus est per debiti et mutui amoris exhibitionem. Domus quidem mens est. Tigna quibus consummatur domus, sunt dona Spiritus sancti, et cedrina dicuntur propter imputribilitatem perseverantiae. Laquearia quibus operitur, sunt bonum exemplum et bona intentio. Dicit enim ibi-
dem Glossa quod « cypressus alta odo- « ris optimi est, medendis corporibus ap- « ta. » Et horum unum scilicet intentio bona multum est odorifera in naribus Dei, et a corpore nostrae conversationis fugat morbum vanitatis : juxta illud Matth. vi, 22 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Ibi in Glossa : « Lucerna « conversationis tuæ est intentio tua. » Et, y y . 22 et 23 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenrbrosum erit. Bonum vero exemplum odoriferum est in notitia hominum, et aufert a corpore, quod est Ecclesia, morbum scandali : sicut dicit Dominus, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Tertium est fecunditas prolis, de quo habetur, Genes. xxx, 34 : Copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios, et idcirco appellavit nomen ejus, Levi, id est, adauctus, scilicet opera cordis, oris, et manus. Per contrarium dicitur, Job, xxiv, 21 : Pavit sterilem, quae non parturit, et vidua bene non fecit. Sterilis quae non parturit est caro, quam carnaliter viventes insequuntur. Vidua autem est anima, quae posset producere multos filios si proprio viro conjungeretur.
Quartum est utilis dispensatio familiæ, de qua habetur, Tobiæ, x, 13, quia Raguel et uxor ejus Anna moverunt filiam suam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. Et Ruth, iv, 11 : Faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israel, ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem. Rachel ædificavit et rexit domum contemplationis, Lia vero domum et familiam actionis. Et ideo est exemplum in Ephratha, hoc est, in fructificatione bonorum operum. Et
<--- Page Split --->
in Bethlehem quæ interpretatur domus panis, hoc est, in contemplatione, in qua familia cordis cibatur pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potatur, ut habetur Eccli. xv, 2.
Quintum est bonorum conservatio. Et de hoc habetur infra in laudibus ejusdem mulieris, 7. 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Et, Eccli. xxvi, 1 : Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim amorum illius duplex. Annus est circularis congregatio dierum, et significat universitatem bonorum operum mulieris ipsius.
Sextum est eorumdem bonorum operum multiplicatio. Et hoc signatum est in uxore Tobiae junioris, per quam multiplicatus est in bonis, cum ante pauper esset : et similiter in uxore Tobiae senioris, de qua legitur, Tobiae, ii, 19, quod ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, 'deferebat. In textrino opere filum filo contextur ut tela efficiatur. Et sic est in operibus quando opus operi per charitatem connectitur ut indumentum contextatur : et ideo in laudibus ejusdem mulieris, infra, 7. 14, dicitur, quod facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et iterum, 7. 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.
Sequitur,secundum quid confidit in ea : quia secundum cor. Dicit enim : « Confidit in ea cor viri sui. » Et notandum, quod quidam corde confidunt uxoribus suis, et quidam verbo solo, et non corde : quidam vero costodia exteriori, et non corde nec verbo.
Primo modo confidit in muliere forti cor viri sui. Unde habetur, Eccli. xxvi, 2 : Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. Item, ibidem, infra, 7. 16 : Gralia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Verbo autem solo confidit quando qui-
dem in opere nullius habetur argumentum confidentiae, sed exspectatur in futurum post conversionem. Et ideo tunc vir insistit verbis conversionis. Et hoc est quod dicitur, Jerem. ii, 1 : Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum : numquid revertetur ad eum ultra? numquid non polluta, et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
De tertio habetur, Osee, ii, 6 et 7 : Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos : et quaeret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Spinae sunt tribulationes, et maceria paupertas : quibus aliquis impeditur ne apprehendat ea quae sequitur in concupiscentia mundi. Et tunc quando non potest habere ea quae concupiscit, redit ad cor, et incipit timere Dominum : ut quia non potest habere delectationem in praesentibus, saltem spem habeat futurorum.
Sequitur considerare cujus sit ista confidentia, quia « viri sui. » Et dicit Gregorius, quod « vir est qui contra bifor- « mes insultus fortunae uniformi con- « stantia mentis militat praemunitus. » Fortunae enim insultus est per adversa et prospera : sed uniformi constantia militat contra fortunam qui nec elevatur in prosperis, nec deprimitur in adversis. Et iste vir praecipue Christus est, de quo dicitur in Psal. i, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Consilium impiorum est transgredi praeceptum, a quo aliquis abit per consensum. Via vero impiorum est opus peccati, in qua stat aliquis per consuetudinem operis. Sed cathedra pestilentiae est doctrina mali
<--- Page Split --->
per exemplum et verbum, in qua sedet aliquis quando adulator malis et exprobrat bonis.
§ 2.
Sequitur hoc quod dicit, « In ea. » In quo notatur id in quo est confidentia viri, quasi scilicet in muliere. Sicut autem tria sunt quae attenduntur in formatione primae mulieris, ita tria sunt quae servant confidentiam viri in muliere.
Primum est quod mulier non est accepta de capite, sed de latere. In quo notatur reverentialis subjectio mulieris ad virum : et quamdiu exhibet ei reverentiam debitam, tamdiu confidit in ea cor viri. Et de hoc dicit, Apostolus, I ad Corinth. xi, 3 : Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
Secundum est quod non est accepta de pedibus, sed de latere. In quo notatur exhibitio mutua societatis : et quamdiu exhибet illam mulier viro, tamdiu confidit in ea vir. Et hoc est quod allegat primus homo in excusatione sui, dicens illud Genes. in, 12 : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Quasi diceret : In socia debui habere fiduciam.
Tertium est, quod accepta est de costa, quae pars est vicina cordi. Et in hoc notatur intimus amor exhibitus viro ab uxore. Unde etiam Adam dixit uxori : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea... Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una 1. Spiritualiter autem sunt duo in corde uno : quia qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo : sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 17.
Sequitur de affluentia divitiarum hujus mulieris, quae tangitur cum dicitur : « Et spoliis non indigebit. »
Et potest accipi spolium in bono secundum sensum unum, et in malo secundum sensum alium. Si accipiatur in bono, tunc iste est sensus : Spoliis non indigebit, quia fortis est, et sufficientia spolia detrahet inimicis. Si autem accipiatur in malo, tunc ideo non indigebit spoliis, quia abundat licitis.
Secundum primum sensum notandum est, quod mulier fortis tres inimicos spoliat, scilicet diabolum, mundum, et carnem. Et a quolibet istorum duo spolia aufert : a diabolo aufert discretionem spirituum per experimentum multarum tentationum, et solertiam obviandi tentationibus diaboli per frequentem victoriam tentationum ejus.
De primo dicit Apostolus, II ad Corinth. ii, 10 et 11 : Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
De secundo habetur, Cant. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ æ difcata est cum propugnaculis. Mille cl typei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Collum per quod caput conjungitur corpori, significat mentem per quam anima conjungitur Deo : et illa est sicut turris David munita per fortitudinem, fundata in monte altitudinis spiritus, ædificata cum propugnaculis, hoc est, habens artes spiritualis cujusdam solertiae, quibus repellat tentationes dæmonum. Et ibi suspensi sunt mille el typei : in quibus significatur perfecta Angelorum custodia. Millenarius enim perfectus est numerus,
<--- Page Split --->
ut supra dictum est. Armatura vero fortium, in memoria retenta exempla Sanctorum, quibus tamquam armis usi sunt contra diabolum. Et hoc est quod dicitur in Psal. cxliii, 1 : Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ab bellum. In manibus enim fortitudo bellandi, in digitis diligentia et subtilitas significatur. Et hoc est quod dicitur, Isaiæ, xi, 14, de Sanctis : Volabunt in humeros Philsthimi per mare, simul prædabuntur filios Orientis. Philisthiiim interpretantur potione cadentes, et significant dæmones : quia primitus calicem irae Dei bibentes in profundum inferni ceciderunt. Humeri eorum sunt machinationes iniquæ in quibus portant animas ad peccata : in quos humeros velocitate quadam spiritualis exercitii volant Sancti prædantes filios Orientis, id est, dæmones, qui primo habitabant in ortu luminis æterni, sed postea per culpam depressi sunt ad occidua tenebrarum.
A carne etiam auferuntur duo spolia, scilicet mortificatio carnis, et vigor castitatis : de quibus dicitur, Job, xl, 26 : Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? Quasi diceret : Non tu, sed ego. Pellis diaboli concupiscentia carnis est. Sagena autem est fides Christi qua extrahitur pellis ista. Gurgustium autem est temperantia castitatis, quæ impletur capite serpentis, dum primi motus ejus excluduntur. Et hoc est quod dicitur, Isa. ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
A mundo etiam aufert spolia duo, scilicet scientiam hujus mundi, et virtutem consuetudinalem. Hoc signatur in Exod. xii, 35 et 36 : Fecerunt filii Israel sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut accommodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios. Item, Exod. iii, 21 et 22 : Cum egre-
diemini ab Ægypto, non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. Ægyptus mundus est : filii, Ecclesiæ Prædicatores virilia opera facientes : filiæ autem, penitentes simplices : vasa autem argentea, scientiæ eloquentia : vasa aurea, scientia sapientiæ, quæ est de rebus hujus mundi : vestes autem, consuetudinales virtutes sunt, quas Sancti a mundanis sapientibus tamquam injustis possessoribus vindicant. Idem dicitur, Genes. xxxi, 1 : Postquam audivit, Jacob scilicet, verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus factus est inclytus, etc. Laban candidatio interpretatur, et significat mundum candidum in scientiis Philosophorum, et civilitate virtutum consuetudinalium. Filii autem Laban sunt filii hujus mundi, cum querimonia cognoscentes omnem scientiam et virtutem hujus mundi in Ecclesia consistere.
Si autem spolium in malo accipiatur, tunc ideo non indigebit spoliis, quia abundat licitis, dimittens unicuique quod suum est, scilicet Deo, mundo, et diabolo. Deo dimittit gloriam et dominatum : mundo vanitatem et voluptatem : diabolo superbiam et invidiam.
Quod gloria Dei sit dimittere unicuique quod suum est, habetur, Isa. xlui, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Item, ibidem, xlvii, 8 : Ego sum, et non est praeter me amplius. Et per hoc habetur quod dominatus sit ejus. Item, Luc. ii, 14, dividunt Angeli inter nos et Deum, nobis dantes pacem, Deo gloriam : ubi dicunt : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Sic non est inter vos, sicut habetur, Luc. xxi, 26 et 27 : Sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ?
<--- Page Split --->
Nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
De vanitate et voluptate mundi dicitur, Isa. v, 18: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! Hæc iniquitas,voluptas, quia inæqualem facit hominem : carnem enim facit imperare et spiritum obedire, cum e converso deberet esse. Et propter hoc ante parum, in eodem capitulo, y. 11, loquens de utroque sic dicit : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! Et hoc quantum ad voluptatem, quia in æstu vini intelligitur luxuria. Dicit enim Hieronymus, quod « venter mero æstuans, facile « despumat in luxuriam. » Et postea subinfert etiam de vanitate, Isa. v, 12 : Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris : et opus Do-
mini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
De superbia diaboli dicitur, Ezech. xxvun, 17 et 18 : Elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram projeci te : ante faciem regum dedi te ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, etc. Reges dicuntur hic superbi, volentes regnare cum mundo, quibus in exemplum damnationis proponitur cernendus diabolus. Item, Job, xli, 25, dicitur de diabolo : Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae. De invidia ipsius habetur, Sapient. ii, 23 et 24 : Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius.
CAPUT III.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
§ 1.
GHIMEL (J)
GHIMEL interpretatur plenitudo vel retributio : quibus simul junctis, plenam retributionem importat quam vir reddet mulieri, et mulier viro vice versa. Sicut dicitur in Psal. cxv, 12 et 13 : Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Et hæc interpretatio alludit sententiae versus
sequentis, in quo agitur de retributione.
Distinguitur autem versus ille per duo, scilicet per redditionem ejus quod debetur, et per perseverantiam redditionis. Primum notatur ibi, « Reddet ei bonum et non malum. » Secundum, ibi, « Omnibus diebus vitæ suæ ? »
Circa primum notantur duo quæ reddit vir mulieri, quorum unum est bonum, alterum est non malum : quæ duo sic distinguuntur, ut bonum dicat bonum simpliciter, prout est bonum naturae, gratie, et glorie. Non malum autem dicit aliquod malum pene, quod tamen patienti non est malum : quia vel est ad
<--- Page Split --->
remissionem delicti, sicut fuerunt pœenæ David, quas passus est a Saul et Absalone et ab Angelo percutiente. Vel ad probationem virtutis, sicut fuit pœenæ Tobiæ. Unde etiam Angelus dixit ei : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te '. Vel, ut aliis detur exemplum patientiæ, sicut fuit pœenæ Beati Job. Vel, ad gloriam Dei manifestandam, sicut fuit pœenæ cæci nati, de quo legitur, Joan. ix, 1 et seq. Unde etiam Dominus dicit de eo, y. 3: Neque hic peccavit, neque parentes ejus : ed ut manifestentur opera Dei in illo. Quinto etiam est ad manifestationem delicti paterni, sicut fuit infirmitas et mors filii David, quem genuit ex Bethsabee primo, sicut legitur, II Regum, xii, 15 et seq. Sexto est signum maledictionis antiquæ, sicut sunt pœenæ quas patimur, in signum maledictionis peccati Adam. Septimo, ad humiliationem, sicut fuit stimulus Apostoli, de quo legitur, II ad Corinth. xii, 7 et seq., ubi dicitur : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me : et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Octavo est ad redemptionem nostram, sicut fuit passio Jesu Christi, Matth. xxvi et seq. Nono, ad probationem veritatis fidei, sicut fuit passio martyrum, et septem fratrum, de quibus legitur, II Machab. vii, 1 et seq. Decimo, ad inchoationem æternæ damnationis, sicut fuit pœenæ Antiochi, de quo legitur, II Machab. ix, 5 et seq. : et postea Herodis, qui consumptus vermibus exspiravit, sicut legitur, Act. xii, 23. Sic ergo vir reddit uxori bonum simpliciter et non malum, id est, pœenam quæ non est mala sibi.
bet. Quædam enim reddit ex beneplacito disponente, quædam ex promisso, quædam ex merito uxoris, quædam ex affluentia liberalitatis suæ, quædam ex jure matrimonii.
Ex beneplacito disponente reddit bona prædestinationis : sicut est bonum creationis ut simus, et bonum gratiae prævenientis ut bene simus. Et de hoc dicitur in Psal. cix, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Et dicitur ibi uterus potentia generativa Patris, et dicitur Filius sapientia Patris in qua splendent omnes Sancti qui sunt in ipso vita et lux 1. Et ideo dicitur, ad Roman. i, 4, quod Christus homo prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis, hoc est, secundum Spiritum sanctificantem Sanctos. Dicitur enim, ad Roman. viii, 29 et 30, quoniam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Et cum hoc reddit non malum timoris futuri periculi, quia nemo securus est dum vivit quod non cadat a salute. Unde, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Et, Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit. Et, in eodem, viii, 10 : Vidi impios sepultos, hoc est, in impietate mortuos : qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Et, Jeremiæ, xvii, 9 et 10, scribitur causa hujus, ubi dicit Dominus : Subito loquar de gente et regno, ut ædificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Et sunt primo notandæ quinque rationes, ex quibus vir reddit uxori quod de-
Quæ autem reddit ex promisso, sunt
<--- Page Split --->
bona redemptionis, sicut dicitur in Psal. cix, 4: Juravit Dominus, et non penitebit eum: Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Sacerdos, inquam, eo quod secundum ritum Melchisedech sub similitudine panis et vini corpus obtulit in cibum, et sanguinem in potum, et in ara crucis animam obtulit in pretium redemptionis. Et secundum interpretationem, Melchisedech rex pacis est et rex justitiae: quia sicut dicitur, ad Ephes. ii, 14: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Et, ad Hebr. vi, 16 et seq.: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. Et cum hoc bono reddit non malum poenæ, quod est exercitium fomitis remanens etiam post redemptionem perceptam in baptismo. Et hoc significatur per populum maledictum quem reliquit Dominus inter filios Israel, ut erudiretur in eis. Et, Genes. iii, 17 et 18: Maledicta terra in opere tuo: ... spinas et tribulos germinabit tibi.
Quæ autem reddit ex merito mulieris, sunt bona glorificationis : et cum hoc non malum passionis per quam intratur in gloriam. De utroque horum habetur, Luce, xxiv, 26: Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Et, ad Roman. viii, 17 et 18: Si tamen compatimur, ut et congloriß- cemur. Existimo enim quod non sunt
condignæ passiones hujus temporis ad futurum gloriam, quæ revelabitur in nobis. Et, in Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorifcabo eum. Et, II ad Corinth. iv, 17: Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimate æternum gloriae pondus operatur in nobis.
Quæ vero reddit ex affluentia suæ liberalitatis, sunt bona prægustationis æternorum, et cum his non malis retractionis necessitatis vitæ hujus. De primo dicitur, in Psal. xxxii, 9: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Et in prima Canon. Petri, n, 3: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et in laudem hujus mulieris infra, 7. 18: Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus. De non malo autem quod cum hoc reddit, habetur, II ad Corinth. v, 6 et 7: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem). Quasi diceret : Necessitas hujus corporis retrahit a prægustatione æternitatis. Et, Sapient. ix, 14 et 13: Cogitationes mortalium timidæ, et incerta providentiæ nostræ. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Utrumque horum, scilicet bonum et non malum, signatur, Matth. xvii, 4, ubi Petrus vidit transfiguratum Dominum. Primo dixit: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. Et postea, prævalente necessitate corporis, sequitur, 7. 6, quod discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Ex jure vero matrimonii reddit ei sex. Primum est regimen. Secundum, amplexus amoris. Tertium, fecunditas prolis. Quartum, necessariorum administratio. Quintum, benigna et familiaris allocutio in amotionem tædii. Sextum est adhibitio ornatus.
De primo habetur, Genes. iii, 16, ubi
<--- Page Split --->
dicit Dominus ad Evam: Sub viri potestate eris. Et, I ad Corinth. xi, 3: Caput mulieris, vir. Et, I Petr. iii, 1: Mulieres subditæ sint viris suis. Et infra, capitulo eodem, yj. 5 et 6: Sanctæ mulieres, sperantes in Deo (non in ornatu vestium) ornabant se, subjectæ propriis viris. Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes,et non pertinentes ullam perturbationem.
De secundo habetur, Cant. ii, 6: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et, i, 1: Osculetur me osculo oris sui. Et hoc signatum est, Genes. xxiv, 67, ubi dicitur, quod Isaac introduxit Rebeccam in tabernaculum Sarae matris suæ, et accepit eam uxò- rem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Isaac Christus est. Rebecca Ecclesia vel fidelis anima, quæ juxta interpretationem nominis Rebecca multum accepit. Mater autem mortua est Synagoga vel Eva. Tabernaculum matris est gratia, in quam introduxit Christus fidelem animam vel Ecclesiam, et ita invenit eam tam amabilem, ut omnis dolor antiquæ perditionis temperaretur.
De tertio habetur, ad Ephes. v, 23 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Et, I ad Timoth. ii, 15 : Mulier salvabitur per filiorum generationem. Hi autem filii sunt opera masculina meritorum. Et ideo sequitur : Si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. Et isti sunt filii pro quibus Rachel, Genes. xxx, 1, suppliciter implorat maritum, dicens : Da mihi liberos, alioquin moriar.
De quarto habetur, Matth. vi, 25- 33: Dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ, id est, necessitati hujus vitæ
animalis, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima vestra plus est quam esca : et corpus vestrum plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua cooper tus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos, modicæ fidei! Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia omnibus his indigetis. Et, in Psal. xxxvi, 25 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Et, II ad Corinth. ix, 10 et 11 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ : ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
De quinto habetur, Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam, cum illa, id est, cum sapientia quæ Christus Dominus est. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. Hinc est etiam quod sponsa flagrans in desiderio animæ, in Cant. ii, 14, sic loquitur ad sponsum : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Similiter, in Psal. xlrv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum, difusa est gratia, etc. Et, in I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit ser-
<--- Page Split --->
vus tuus. Et, Luce, xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas.
De sexto habetur, Apocal. xxi, 21 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam, descendentem de cælo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam, etc. Ornatus autem ille est in duobus, scilicet in fulgore vestimentorum, per quæ intelligitur decor virtutum : et in pretiositate ornamentorum, quæ sunt xenia quædam sibi a marito exhibita.
De primo dicitur in Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu, etc. Et, I ad Timoth. ii, 9 et 10 : Mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Et, I Petri, iii, 3 et 4 : Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Domini locuples.
Xenia autem exhibita Ecclesiæ sunt pretiosa sacramenta Ecclesiæ corporis et sanguinis ejus quæ dedit Christus Ecclesiæ : sicut habetur, Matth. xxvi, 26 et seq., et Marc. xiv, 22 et seq., et Luc. xxi, 15 et seq., Et ibi additur, y. 29 : Hoc facite in meam commemorationem. Et, in I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annumtiabitis donec veniat.
Cum his sex bonis non reddit malum occultationis suæ a sponsa quandoque. Hoc enim valet sponsæ ad tria, scilicet, ut ferventius bona ejus desideret, et diligentius inquirat, et inventum servet studiosius. Et de hac occultatione dicitur, Joan. xvi, 16 : Modicum, et jam non videbitis me : quia vado ad Patrem.
Hoc etiam significatur in forma peregrina in qua Christus apparuit post Resurrectionem suam mulieribus et discipulis suis 1. Cantic. v, 6 : Pessulum ostii mei aperui dilecto meo : at ille declinaverat, atque transierat. Pessulum consensus voluntatis est : ostium ipsa voluntas, quod quando aperitur Domino a sponsa, ex industria quandoque sub forma peregrini occultans se fingit longius ire, et declinat amplexum et transit cognitionem, quia oculi sponsæ tenentur ne agnoscat eum.
§ 2.
Sequitur :
Omnibus diebus vitæ suæ.
In quo notatur perseverantia redditionis. Tres sunt dies sponsi. Primus est incarnationis, et ille habet vesperam et mane : quia in ea oritur sol et occidit, ut dicitur, Eccle. 1. 5. Secundus dies est dies Resurrectionis, de quo cantatur illud Psal. cxvn, 24 : Hæc est dies, quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea. Et hæc dies habet mane, sed non habet vesperam. Tertius dies est dies æternitatis, de quo dicitur in Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. De histribus diebus simul dicitur, Osee, vi, 3 : Vivifcabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. In prima enim die vivificabit animas, in secunda die corpora, et in tertia die sursum ad se suscitabit nos : ut in conspectu ejus habeamus vitam æternam.
Similiter vita Vite gratiae, Vite resurrectionis, Vite æternitatis.
1 Cf. Luc. xiv, 13 et seq.
<--- Page Split --->
Et hæc vita et isti dies communes sunt mulieri et viro.
De prima vita dicitur, ad Galat. ii, 20: Vivo, jam non ego : vivit vero in me Christus.
De secunda vita dicitur, Joan, v, 28 et 29 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei : et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ.
De tertia, dicitur in Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ : et in lumine tuo videbimus lumen.Prima vita in muliere est cum languore venialis peccati, secunda cum morte corporis de qua resurget ad vitam, tertia est plena sanitate utriusque.
Quia vero modo vidimus istius capituli expositionem secundum quod exponitur de redditione viri, qua bonum et non malum reddit uxori, videamus etiam qualiter uxor vice versa reddit viro bonum et non malum : sic enim videntur exponere Patres.
Notandum ergo, quod uxor habet a viro, ut dictum est, bonum gratia et non malum tribulationis. Pro primo reddit viro profectum et gratiarum actionem et laudem. Pro secundo autem humiliationem, et patientiam, et spei certitudinem.
De profectu dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Et, II ad Corinth. vi, 1 : Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Et, II ad Timoth. i, 6 : Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, qua est in te. Et, ad Hebr. xii, 15 : Contemplantes ne quis desit gratia Dei.
De gratiarum actione dicit Apostolus, ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Et, Eccle. i, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Flumina sunt gratiae fluentes a Deo, et revertuntur in ipsum per gratiarum actionem.
De laude dicit Psal. xlix, 23 : Sacri-
ficium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Osee, xiv, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Vituli labiorum sunt jubili alacriter laudantium Deum.
De his omnibus tribus simul habetur, Isa. 11, 3 : Gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Gaudium et laetitia sunt de profectu gratiae. Duo autem alia nominibus propriis habentur in auctoritate.
De humiliatione quam reddit mulier pro non malo tribulationis habetur, Jerem. xxxi, 18 et 19 : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus : converte me, et converter : quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Et, Thren. iii, 1 : Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Quasi diceret : Virga indignationis ejus, scilicet castigantis, non occidentis, facit me propriam cognoscere paupertatem.
De patientia habetur, ad Hebr. x, 36 : Patientia vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissiones. Et, Thren. iii, 26 : Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei, hoc est, cum patientia.
De certitudine spei habetur, Matth. v, 11 et 12 : Beati estis cum maledixerint vobis, homines scilicet, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis, hoc est, spes mercedis. Et, Jerem. xxxi, 16 et 17 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici, hoc est, de tribulatione, et est spes in novissimis tuis. Et hoc est quod dicit Gregorius : « Consideratio præmii mi- « nuit vim flagelli. » Et alibi : « Tanto
<--- Page Split --->
« altiori spe in Deum quisque resurgit, diebus vitæ suæ, » a præmissa exposi- « quanto fortiora pro illo pertulerit. » tione non mutantur. Cætera quæ sequuntur : « Omnibus
CAPUT IV.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
§ 1.
DALETH (7)
DALETH interpretatur janua, vel pauper, vel tabula. Et notantur ibi tria quæ competunt sententiae sequentis versus. Primum est instrumentum inquirendi. Et hoc notatur per tabulam : quia mulier hæc per utilitatem lucri sui facta est quasi tabula domus viri, in qua vir et familia evadunt naufragium mendicitatis. Unde, dicitur infra, §. 21, quod non timebit domui sua a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Secundo notatur necessitas inquirendi, et hoc in quantum DALETH interpretatur pauper. Pauperum enim est inquirere lanam et linum.
Tertium est adipiscendi possibilitas. Et hoc notatur per hoc quod DALETH interpretatur janua : per ipsam enim est aditus in divitias domus. Et de hoc habetur, Eccli. xxvi, 21 : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
In versu vero sequenti notantur duo, scilicet materia operis hujus mulieris, et
ipsum opus. Primum, ibi, « Quæsivit lanam et linum. » Secundum, ibi, « Et operata est consilio manuum suarum. »
In primo duo notantur, scilicet modus quaerendi, et res quæsita. Modus quærendi per hoc quod dicit, « Quæsivit. » Res quæsita per hoc quod dicit, « Lanam et linum. »
Modus quaerendi duplex est, scilicet negotiatione, et labore. Emit enim lanam et linum, et elaboravit linum agricultura, et lanam per educationem ovium.
De primo sub alia metaphora dicitur in Evangelio Matthæi, xiii, 43 et 46 : quod simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Idem enim ibi signatur per margaritam quod hic per lanam et linum, scilicet decor et honestas virtutis. De utroque horum simul dicitur, II Reg. xii, 3 : Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Pauper est mulier quærens lanam et linum, et emit ovem unam parvulam, hoc est, humilem Christum, dando pro ipso quidquid diligit in hac vita : et postea nutrit eum cum filiis suis, hoc est, intellectu et voluntate, dando illi
<--- Page Split --->
cibum actionis et contemplationis potum : et dormit in sinu illius, hoc est, quiescit in corde : et est illi sicut filia, hoc est, sicut anima sua.
De elaboratione autem lini per contrarium habetur in Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum, plectentes, et texentes subtilia. Linum significat candorem virtutis humanae. Et qui operantur illud in Ægypto, hoc est, in vanitate hujus mundi, plectentes circumstantias operum suorum, et texentes opera in consuetudinem ad humanam laudem, confundentur. Et hujus ratio redditur, Exod ix, 31, ubi dicitur quod Ægypti grandine percussum est linum cum jam folliculos germinaret. Grando iram Dei significat quæ percutit omnem virtutem hypocritarum, cum jam, hoc est, in hoc tempore germen quærat humanæ retributionis. Sed non sic mulier quæ quærit linum in Jerusalem, hoc est, ad cultum et honorem Dei.
Secundo, notandum est quid sit lana, et quid linum. Lana est quæ tondetur ab ove : linum autem quod de terra oritur, et multo labore in vestimentum aptatur. Ovis Dominus noster Jesus Christus est, de quo dicitur, Isa. liii, 7 : Sicut onis ad occisionem ducetur, et non aperuit os suum. Et, Joannis, 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ab ista ove mulier hæc accepit sex genera lana. A nativitate duplicem sumit, scilicet recognitionem exsilii, et contemptum mundi. Christus enim in exsilio natus est, quia licet Bethlehem sua esset, tamen dicitur, Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Similiter tunc mundum contempsit : quia non de regina, sed de paupercula : non in aula regia, sed in stabulo natus est. Natus autem non operitur purpura et bysso, sed panniculis : nec reclinatur in cunabulis, sed reclinatur in præsepi o : sicut dicitur, Luca, 11, 7, quod peperit Maria
Filium suum primogenitum, et pannis eum involuit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. A profectu vita accepit duplicem lanam, scilicet humilitatis, et mansuetudinis : sicut dicitur, Matth. ix, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. Ab exitu etiam accepit duplicem lanam, scilicet obedientiae, et patientiae. De obedientia dicitur, Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. De patientia dicit Petrus, I Canon. II, 23 : Cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur. De utroque horum dicitur, ad Philip. II, 8, quod factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De isto vellere agni facta est tunica inconsutilis Christi 1, qua induitur Ecclesia ad retinendum calorem charitatis.
Linum autem quod de terra oritur, candorem signat virtutis humanæ, et signat exempla Sanctorum Veteris Testamenti et Novi, in quorum terra linum crevit.
Sancti autem Veteris Testamenti, in quorum terra linum crevit, sunt Legislator, Patriarchæ, et Propheta.
A Legislatore mulier hæc duplex accipit linum, scilicet mansuetudinem in regimine, et zelum in ultione. De primo dicitur, Numer. xii, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. De secundo dicitur, Exod. ii, 11 et 12, quod Moyses egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum Ægyptium percutientem quemdam de Hebreis fratribus suis. Cumque circumspecisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. Hebrei transeuntes interpretantur, et significant Sanctos qui passibus meritorum continuo tendunt ad patriam. Ægyptius autem signat hominem mundi, non consentientem Sanctis, quem mulier for-
<--- Page Split --->
tis interficit in gladio spiritus, quod est verbum Dei i. De utroque horum simul habetur, II Regum, xxiii, 8, quod David erat quasi tenerrimus ligni vermiculus. Vermiculus ligni mollissimus est cum tangitur, et quoad hoc signat mansuetudi. nem in regimine : et durissimus est cum tangit, et quoad hoc signat zelum in ultione.
A Patriarchis etiam accipit duplex linum, scilicet fidem in dictis, et spem in promissis. De primo habetur, ad Roman. iv, 3 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Et, ad Hebr. xi, 2 : In fide testimonium consecuti sunt senes, scilicet patres. De secundo, ad Roman. iv, 18, dicitur quod Abraham contra spem in spem credidit. Et, ibidem, infra, yj. 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens . quia quaecumque promisit, potens est et facere. De utroque horum est totum undecimum caput epistolae B. Pauli ad Hebraeos.
A Prophetis etiam accipit duplex linum, scilicet secretorum contemplationem, et exprobrationem vitiorum. De primo habetur, Isa. vi, 1 et seq. : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat domus a majestate ejus 4. Et caetera quae ibi sequuntur. Altitudo ejus solii est eximia majestas judicis mundi. Domus autem triumphans Ecclesia est, in qua praeclarius fulget species majestatis ejus. Templum autem Ecclesia militans quae repletur his quae sub ipso sunt, hoc est, speculo creaturae et aenigmate allegoriarum in Scripturis in quibus ipsa Deum contemplatur : sicut dicitur, ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas. Seraphim autem significant Sanctos assistentes Deo, plenos
igne charitatis. Sex habent alas : duabus enim volant in Deum, scilicet intelligentiae luce, et desiderii fervore : et duabus velant obumbrando et protegendo faciem ejus, hoc est, contemplationis : qui dicuntur facies Domini : quia ex frequenti intuitu ipsorum in Deum, et Dei in eos, signatur et sigillatur super eos lumen vultus Domini : et in lumine Dei ambulant, et in nomine ejus exsultabunt tota die, et in justitia ejus exaltabuntur. Et fit splendida facies eorum, sicut resplenduit facies Moysi dum rediret de monte, sicut habetur, Exod. xxxv, 29 et seg. Duae autem alae quibus protegunt eos, sunt fervor spiritus, et sapor faciei Dei : et duabus velant protegendo pedes ejus, hoc est, activos qui ambulant per viam bonorum morum, scilicet honestate exempli ad proximum, et pietate intentionis ad Deum. De secundo dicitur, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias, propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat, scilicet in consumptionem et exprobrationem vitiorum.
Sancti Novi Testamenti sunt Apostoli, Martyres, Doctores, Virgines, Vidua, et boni conjugati. Ab Apostolis sumit duplex linum, scilicet opera supererogationis, et instantiam praedicationis. De primo dicitur, II ad Corinth. xii, 14 et 15 : Ecce hic tertio paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Act.xx, 33 et 34, loquitur idem Apostolus, dicens : Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item, I Regum, xii, 2 et 3, dicit Samuel: Conversatus coram vobis ab adole-
<--- Page Split --->
scentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis. De secundo dicitur, II ad Timoth. iv, 1 et 2: Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus : prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
A Martyribus duplex sumit linum, scilicet fidei constantiam, et fortitudinem in adversis. De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Et, Psal. cxv, 10 : Credidi, propter quod locutus sum. Et in Evangelio Matth. x, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. De secundo dicitur, ad Hebr. x, 32 et seq. : Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socch taliter conversantium effecti. Nam et vincis compassi estis : et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Et, Act. xxvii, 24 : Ne timeas, Paule, Cæsari te oportet assistere. Item, II Machab. vi, 19et 20 : Eleazarus... gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non ad mittere illicita propter vitæ amorem. Et, infra, y, 30 : Cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte pos-
sem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
A Doctoribus etiam sumit duplicem lanam, scilicet Scripturarum meditationem, et sollicitudinem curae pastoralis. De primo dicitur, in Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus : et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et propter hoc præcepit Dominus in lege 1, quod scriberent etiam in manu propter jugem legis meditationem. Item, Malach.11, 7 : Labia Sacerdotis custodiend scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est. De secundo dicitur, ad Roman. xii, 8 : Qui præest, in sollicitudine, supple, præsit. Et idem, infra, y, 11 : Sollicitudine non pigri, supple, pigri non sitis. Et hoc significatum est in Evangelio Joannis, ubi Dominus tribus vicibus quæsivit a Petro, an diligret eum plus cæteris : et toties responso accepto quod diligeret eum, tribus vicibus commisit eis pascendas oves 2. Quia videlicet Prælatus plus debet diligere Deum quam facultates et amicos et seipsum, et pascere debet verbo et exemplo et auctoritate clavium suos subjectos. Item, Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. De utroque horum simul habetur, Eccli. xliv, 5 et 6 : Laudemus viros narrantes carmina Scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis.
A Confessoribus etiam duplex sumit linum, scilicet pœnitentiae lamentum, et longanimitatem exspectationis promissorum. De primo dicitur, Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et, in Canticis, n, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc signatum est in Josue, xv, 19, ubi Axa, filia Caleb, pro benedictione duplex
<--- Page Split --->
accepit irriguum, scilicet superius, et inferius : quod signat duplex lamentum, scilicet pro incolatus hujus miseria, et pro dilatione patriæ. De secundo dicitur in Genes. XLIX, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Item, Thren. III, 26: Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. Et, ad Hebr. xi, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes sancti, non acceptis repromissionibus : sed a longe eas adspiscientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
A Virginibus etiam duplex sumit linum, scilicet munditiam castitatis, et carnis mortificationem. De primo dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Item, ibidem, 3. 32 : Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. De secundo, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Item, ad Galat. VI, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item, ad Galat. VI, 17 : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum. De utroque horum simul dicitur, Cantic. i, 9 : Pulchre sunt gene tuæ sicut turturis. Turtur hujus naturae dicitur esse, quod non jungitur secundis nuptiis. Unde fidelitas illa signatur per unam genam : per alteram autem signatur habitus humilitatis et maturitatis.
A bonis conjugatis etiam duplex linum sumit, scilicet misericordiam in pauperes, et regimen familiae. De primo dicitur, Matth. v, 7 : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Matth. xxv, 34 : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, etc. De secundo, I ad Timoh. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Item, Eccli. L, 1 : Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum. Et, Genes. XXXIX, 4 : Joseph gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant.
§ 2
Sequitur :
A Viduis etiam sumit duplex linum, scilicet fidelitatem ad maritum, et humilitatis indumentum. De primo dicitur, Lucæ, n, 36 et 37, de Anna quod erat prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : et hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et hæc erat vidua usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo, jequinis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Et de his dicit Apostolus, 1 ad Timoth. v, 5 : Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. De secundo dicitur, Judith, ix, 1 : Judith ingressa est oratorium suum : et induens se
Et operata est consilio manuum suarum.
In quo notantur duo, scilicet modus operis, et organa quibus exercetur opus.
Circa primum notantur duo, scilicet instantia operis per hoc quod dicit « Operata est, » et discretio per hoc quod dicit, « consilio. »
De primo dicitur, Eccle. ix, 10 : Quodcumquefacere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Et in hoc arguun-
<--- Page Split --->
tur duo genera hominum, scilicet pigri, et otiosi. De primis dicitur, Proverb. xx, 4: Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate et non dabitur illi. Per frigus intelligitur desidia hujus vitæ : per æstatem autem intelligitur dies judicii, quando Deus plena luce manifestabit consilia cordium, et calore zeli sui reddet unicuique juxta opera sua. De secundo dicitur in Evangelio, Matth. xx, 6: Quid hic statis tota die otiosi? Et Proverb. xii, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est. De utroque horum habetur simul, Eccle. x, 18 : In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. Per contignationem intelligitur compaginatio virtutum, quæ dissolvitur in pigritia, et acquiritur per assuetudinem operis. Per infirmitatem manuum intelligitur otium, per distillationem tentatio libidinis, per tectum charitas, et per domum conversatio.
De consilio, per quod intelligitur discretio, dicitur, ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum. Et nota quod duo exiguntur ad hoc quod consilium sit de aliquo, scilicet, quod difficile sit, et possibile aliter fieri. Et inde scivit mulier fortis quod reprehenduntur qui sine consilio ordiuntur telam, et non a Domino : ut habetur, Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per Spiritum meum ! Dicitur etiam, Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia. Et ideo sine consilio non est operata lanam et linum præcipue, cum dicat sapiens, Eceli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis.
Organum autem operandi intelligitur per hoc quod dicitur, « Manuum suarum : » in quo notantur duo, scilicet duæ manus, et proprietates illarum, quando dicitur, « suarum. »
Dua manus mulieris sunt : una ope-
rans circa se, et altera circa proximum : custodia sui, et dilectio proximi. Item, ad formositatem manus duo exiguntur, scilicet debita quantitas, ut sit longa manus secundum proportionem corporis : et debitus color, ut scilicet sit alba manus rubore suffusa. Ad substantiam autem manus exiguntur quinque, scilicet numerus digitorum, et pellis, et ossa, et caro, et debita colligatio per nervos et venas. Ad fortitudinem autem manus duo exiguntur, scilicet abundantia roboris in membris manus, et abundantia spirituum discurrentium per venas. Et haec omnia est invenire in utraque manu. In manu enim dilectionis proximi longitudo est per dilectionem omnis boni, quod est in proximo. Alba vero est manus per innocentiam ad omnem hominem. Suffusa, autem est rubore compassionis ad omne malum proximi: habens pellem mollem mansuetudinis: ossa vero, fortitudinem portandi imbecillitates infirmorum: et carnem, affectum naturae deficientis proximi: et colligationem per nervos pietatis, et venas misericordiæ, in quibus est rubor charitatis Dei, et spiritualitas, scilicet spiritus per omnes articulos vitam simul et vigorem diffundentis.
Habet autem hæc manus quinque digitos, et quilibet digitus unguem in custodiam sui: et tres articulos, ut sit flexibilis ad opus.
Primus digitus est honor parentum, habens primum articulum ad exhibitionem reverentiae, secundum ad susceptionem disciplinae, tertium ad ministrationem necessariorum si necesse est: unguem autem protegentem habet memoriam laborum quos in nobis parentes sustinuerunt.
Secundus digitus est obedientia superiorum, habens tres articulos, quorum primus est nihil habere de propria voluntate ad ea quæ videntur sublimia in hoc mundo: secundus, multum habere de propria voluntate ad humilia: tertius, celeritas non exspectans præceptum, sed
<--- Page Split --->
obediens ad nutum : unguis protegens et armans totum digitum est carentia proprii sensus.
Tertius digitus est humilitas ad omnes, habens et ipse tres articulos inflexionis suae, quorum primus est reputare se inferiorem majori: secundus, subdere se pari: tertius, subdere se etiam inferiori: unguis autem conservans est sensus propriae vacuitatis.
Quartus digitus est societas amicabilis, habens tres articulos. Primum, idem velle et idem nolle cum amico: secundum, nihil turpe velle pro amico: tertium, bonum pro amico indesinenter operari : unguis autem digitum hunc custodiens est amor virtutis.
Quintus digitus est dilectio inimicorum, habens tres articulos. Primum, dimissionem injuriae: secundum, salutationis exhibitionem: tertium, redditionem boni pro malo : unguis autem hunc digitum custodiens est memoria injuriarum quas nos peccando inferimus Deo.
Primus horum digitorum magnus est affectu, sed brevissimus : eo quod non extenditur nisi in conjunctos nobis. Secundus autem longior, sed minor. Tertius longissimus, quia ultra omnes se extendit humiliando. Quartus iterum brevior tertio, habens tamen venam corporis in consensu amicorum. Quintus vero minimus affectu, sed tamen longior primo, quia plures sunt inimici quam parentes. De primo dicitur, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longavus super terram. De secundo, ad Hebr. xni, 17: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. De tertio, ad Philip. ii, 3 : Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, supple, agentes sitis : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Et, I Petr. ii, 13: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum. De quarto dicitur in Proverb. xxvn, 9 et 10 : Bonis amici consiliis anima dulcoratur. Amicum tuum, et ami-
cum patris tui ne dimiseris. De quinto, in Evangelio, Matth. v, 44: Ego dico vobis: Diligite inimicos vestros. Et, ad Roman. xii, 20: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi.
Altera manus est custodia sui, et illa operatur mulier circa seipsam, habens ossa vigoris et carnes, refocillationem infirmitatis. Nervi autem ligantes sunt nervi discretionis : venae vero, in quibus pulsat spiritus, est continuum dominium rationis super sensualitatem, super quam extenditur pellis modestiae, undique modum statuenti s : quae coloratur albedine mundae conscientiae, cui suffunditur rubor desiderii aeternorum, habens quinque digitos cum unguibus et articulis suis.
Primus est custodia sensuum, habens tres articulos, scilicet ablationem vanitatis ab auribus et oculis, ablationem leccacitatis ab odoratu et gustu, et ablationem resolutae mollitiei a tactu. Et hunc digitum munit ante unguis qui est odium sui.
Secundus digitus est exercitium laboris. Tres ejus articuli sunt abstinentiae, vigiliae, et orationes. Unguis autem est spes remunerationis.
Tertius digitus est contemplatio futurorum. Tres articuli quibus inflectitur sunt consideratio justitiae in penis, meditatio misericordiae praemiantis, et visio deitatis. Habens unguem totum digitum protegentem, scilicet intellectum Scripturarum.
Quartus digitus est agendorum sollicita premeditatio, habens tres articulos, scilicet ut videamus in quo et quantum defecimus, et in quo et quantum profecimus, et quid acturi simus. Habens unguem protegentem, scilicet prudentiam sagaciter eligentem melius a minus bono.
Quintus digitus est illicitorum confessio. Tres ejus articuli sunt confessio transgressionis, omissionis, et otiosi. Unguis autem protegens, confessionis ipsius veritas.
<--- Page Split --->
Primus digitus magnus est, propter continuam pugnam sensuum ; sed brevis, quia circa ea qua in nobis tantum sunt. Secundus longior est extensus per totam vitam. Tertius longissimus contemplatione divinitatis. Quartus brevior illo : sed tamen longior illo primo. Et quintus minimus quidem, eo quod custodientibus se sollicite pauca inveniantur confessione purganda. De primo dicitur in Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Et, Job, xxxi, 1 : Pepigi fœdus cum oculis meis, etc. De secundo dicitur, Daniel. ix, 3 : Posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. Et, Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. De tertio dicitur, Isaïe, xxi, 5 : Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes. Mensa ponitur quando mens in æterna veritate reficitur. Specula vero est altitudo intelligentiae contemplationis. Comedentes et bibentes sunt Sancti in pascua fruitionis exsultantes. De quarto dicit Apostolus, II ad Corinth. viii, 21 : Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. De quinto, Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Et nota quod neutra istarum manuum sinistra est. Unde mulier haec significatur per Aod, de quo legitur, Judic. iii, 13 , quod utraque manu pro dextera utebatur. Et ideo dicitur, Cant. v, 14 : Manus illius toralites, aureæ, plenæ hyacinthis. Et dicuntur toralites propter flexibilitatem ad opera : aureæ vero propter intentionis pietatem : sed plenæ hyacinthis propter radiantiam virtutis secundum distinctionem articulorum.
Sequitur, « Suarum. » In quo notatur quod propriis manibus operata est et non alienis. Et est contra quosdam qui manibus alienis mirabilia operantur : digito autem proprio nolunt movere sarcinam. Committunt se quidem orationibus Sanctorum, sed indignos se faciunt pravis moribus orationibus eorum : sicut Pharao in Exod. viii, yy, 8, 28, et ix, 28, rogavit filios Israel ut orarent pro eo saepius. Et Antiochus, II Machab. ix, 13, de quo dicitur : Orabat hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti sunt qui capiunt extrema Sanctorum, sed non principium : sicut Balaam, Numer. -xxiii, 10, qui dixit : Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
CAPUT V.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
§ 1.
HE (17)
He interpretatur vita vel susceptio : et
debent simul jungi interpretationes istae ut dicatur susceptio vitæ. Et tunc alludit sententiae sequenti : quia panis quem de longe portat, vita mulieris est : sicut dicitur, Joan. vi, 33 : Panis Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
<--- Page Split --->
Item, ibidem y. 52: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
Sequitur:
« Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. » Hic notantur tria. Primum, quid navis. Secundum, cujus navis. Tertium, ad quem usum, quia « de longe portans panem. »
Circa primum est notandum, quod mulier hic assimilatur navi, quia omnia inveniuntur in ipsa moraliter quae in magna navi esse dicuntur. In navi autem primo sunt ligna quaedam fortia quibus tabulae clavis exterius affiguntur: et habet ante proram, et posterius puppim, et in latere ratem, et in ventre carinam, secundum quod dicitur in versibus :
Prora prior pars est, navis altera, tertia puppis, Dic latus esse ratem, ventrem dic esse carinam.
Habet etiam super puppim castrum, cui conjunguntur retro duo gubernacula : unum a dextris, et aliud a sinistris. Et habet sentinam, et apothecam, et deambulatoria, et cameram et mansionem nobilium, et castrum : habet etiam malum ante, et malum retro, et artemones duos quibus annectuntur duo vela : et habet similiter rudentes quibus trahuntur artemones cum velis super malum : habet etiam anchoras quibus sistitur et immobilitatur quandoque navis. Et haec omnia mystice sunt in muliere.
Ligna enim quae quasi fundamentum navis sunt, sunt vires operandi quas Deus homini dedit in corpore et in anima : sicut quinque sensus exteriores, et potentia loquendi, et ratio, et memoria, et voluntas : quibus lignis affiguntur tabula ordinate conversationis, per clavos doctrinae moralis : quia sicut dicitur, Eccle. xii, 11: Verba sapientum sicut stimuli, supple, sunt, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Postea bituminantur intus et exterius bitumine cha-
ritatis, intus diligendo Deum, exterius diligendo proximum : sicut dicitur, Ge nes. vi, 14: Bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus. Est etiam uncta exterius unguento suavissimae mansuetudinis, ut facilius labatur super undas hujus mundi.
Prora vero est humiliatio quae oritur ex consideratione nativitatis in mundum : quia sicut dicit Apostolus, I ad Thimoth. vi, 7: Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Et, Job, xiv, 1 et 2: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miserius. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Unde etiam pars ista in navi stricta est, quia multa sunt confusiones et humiliationes originis nostrae quibus constringitur vita nostra : quod optime exprimitur, Sapient. vii, 1-4, ubi sic dicitur : Sum quidem et ego mortalis homo, similis hominibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est (secundum Adam per quem habemus originale peccatum) et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore (per quod intelligitur defectibilitas, quia caro defectibilis pars in nobis est) coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente (per quod intelligitur fervor libidinis et fomitis incendium). Et ego natus accepi communem aerem (per quod intelligitur mortalitas et brevitas vita, quia scilicet sine respiratione aeris vitam habere non possumus) : et in similiter factam decidi terram (per quod intelligitur impotentia adjuvandi seipsum), et primam vocem similem omnibus emisi plorans (per quod intelligitur luctus miseriae hujus mundi) : in involumentis nutritus sum, et curis magnis (per quod intelligitur fomentum infirmitatis nostrae). Et sequitur, 3. 5: Nemo enim ex regibus habuit aliud nativitatis initium.
Puppis autem pars ultima est vita, scilicet consideratio mortis etiam stricta
<--- Page Split --->
ex timore : sicut habetur, Eccli. xli, 1 et 2 : O mors, quam est amara memoria tua homini, scilicet injusto, pacem habenti in substantiis suis : viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! Et hoc significatur in Actibus, xxvii, 21, ubi dicitur : Prora quidem fixa manebat et immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. Quia cum homo credit habere quasi vita principium, tunc finis ejus a timore infirmitatis dissolvitur per mortem.
Latus autem quod ratis dicitur, est compago virtutum cardinalium quae sunt prudentia, temperantia, justitia, et fortitudo : de quibus habetur, Sapient. vni, 7 : Sobrietatem, id est, temperantiam, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, hoc est, fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Venter autem qui carina dicitur, sunt tres affectiones naturales, scilicet spes, meror, et gaudium. Sentina vero est purgatio confessionis : apotheca, promptuarium meditationis : camera, secretum conscientiae : castrum desuper, confidentia securitatis : deambulatorium latus, transitus contemplationis : malum ante habet fidei altitudinem : malum retro intellectum, quia in divinis intellectus sequitur fidem : artemonem autem habet in fide admirationem veritatis primae, cui appenditur velut quibusdam ansulis vestigii et imaginis, velum speculi et aenigmatis. Per rudentes, auctoritates et revelationes intelliguntur, dicente Augustino, quia « quod credimus debemus au- « cotiriati. » In malo vero intellectus habet artemonem rationis, cui connectitur velum late inquisitionis per ansulas et fibulas studii et lectionis, et attrahitur per rudentes disputationis et doctrinae. Habet etiam retro duo gubernacula, scilicet consilii et scientiae : quorum unum gubernat in profundis, scilicet consilium : alterum autem in fluctibus communibus, scilicet scientia, quae secundum Augustinum, « docet bene conversari in medio prave « et perversae nationis. » De quibus guber-
naculis habetur, Proverb. i, 5 : Audiens sapiens, sapientior erit : et intelligens, gubernacula possidebit. Ista gubernacula vertuntur et revertuntur clavo discretionis. Unde Salomon, malum nautam reprehendens, Proverb. xxiii, 34, dicit: Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. Anchora autem hujus navis est spes, de qua dicitur, ad Hebr. vi, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, hoc est, usque ad secretum velate beatitudinis. Et nota quod in Actibus, xxvii, 29, legitur, quod quatuor anchoras miserunt illi qui navigabant cum Paulo : per quas intelliguntur quatuor certitudines spei, scilicet ex gratia et liberalitate Dei, et ex conscientia propriorum meritorum, et ex patrocinio passionis Christi, et ex suffragis Sanctorum : quia his quatuor spes certificatur.
Sequitur: « Institoris, » per quod intelligitur secundum, scilicet cujus est navis. Dicit autem Glossa, quod « institor dici- « tur mercator, eo quod vehementer in- « stat sive insistit negotiationi. » Et est notandum quod quadruplex est navis, scilicet navis navigantium, et navis pugnantium, et navis piscantium, et navis institorum.
Navis navigantium est penitentia, in qua transitus fit per mare hujus saeculi, et de hac habetur, Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tuae opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Exiguum lignum penitentiae est humilis crux Christi, cui penitentes configurantur. Mare autem est inundatio hujus saeculi nequam, in qua soli penitentes liberantur. De hac navi etiam dicitur, Matth. ix, 1 : Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
<--- Page Split --->
Hoc autem Domino convenit, non in se, sed in membris attribuitur ei : quia non peccavit, non pœnituit : sed Dominus transfretavit, hoc est, in suis, et venit in cœlestem Jerusalem quœ est civitas sua. Et hœc navis significatur per arcam, in qua Noe qui justus inventus est, custoditur ab ira Dei et sui. Sicut dicitur, II Petri, 11, 5 : Deus originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae, id est, pœnientitiae, praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Et, Sapient. xiv, 6 et 7 : Ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia. Superbi gigantes sunt magni peccatores, multum habentes de terreno affectu. Gigas enim dicitur a yri graece, quod est terra latine : quia multum habet de terrena substantia. Spes autem orbis terrarum pœnitentes sunt qui relinquunt saeculo semen nativitatis spiritualis, quod manu Dei gubernatur in fluctibus tentationum hujus mundi : quia sicut dicitur, Isa. 1, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Navis pugnantium est patientia in tentationibus et tribulationibus, quas omnes patiuntur qui volunt pie vivere in Christo, sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. 11, 12 1. Et nota quod sunt novem pericula maris, cum quibus oportet pugnare.
Primum est piratarum, qui dicuntur a nòç quod est ignis, et rate1 : quia ignem projiciunt in ratem, et ferunt in rate, et significant dæmones qui in se ferunt ignem inferni, et ignem concupiscentiae
incendunt in nobis : et de hoc dicitur, ad Ephesios, vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, supple, tantum : sed adversus spiritualia nequitiae, in cœlestibus, id est, pro cœlestibus adversus spirituales nequitias diaboli.
Secundum periculum est accroceraminorum incursus. Et dicitur ab xèpos quod est mons,et xèpos quod est cornut, et amnis aqua 3 : quia sunt montes cornuti aquarum, in quos quandoque impingit navis, et frangitur : et significant ambitionem hujus sæculi quæ demergit navigantes, sicut dicitur in Psalm. cvi, 26, de navigantibus : Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat. Usque ad cœlos ascendunt per ambitionem, et ibi impingunt in montes cornutos, hoc est, in dignitates habentes cornua : et descendunt in profundum inferni, ubi perpetuo tabescet malis anima eorum.
Tertium periculum est Charybdis. Est autem Charybdis absorptio et hiatus maris naves absorbens : unde dicitur etiam quasi carinas abdens : et significat avaritiam, per quam absorbetur navis vitæ. De istis enim intelligitur quod dicitur, Exod. xv, 5, quod descenderunt in profundum quasi lapis. Et, ibidem y. 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Quartum periculum est Syrtes. Sunt autem syrtes elevationes quædam arenarum quibus illa navis confringitur, et significant iram : quia sicut dicit Salomon, Proverb. xxvii, 3 : Grave est saxum, et onerosa arena : sed ira stulti utroque gravior. Et de hoc periculo habetur, Actuum, xxvii, 17, ubi dicitur quod navigantes cum Paulo accingebant navim,
1 II ad Timoth. III, 12: Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
2 Vel melius a πειρατικ, a πειραν, tentare, periculis se exponere.
3 Vult probabiliter loqui de montibus Epiri
Accrocerauiiis, quos vocat Horatius infames scopulos Accrocerauia. Hic sumuntur metaphorice, ut in Ovidio :
Hæ tibi sint Syrtes, hæc Accrocerauia vita. [R. 'Açtopxepàvua, ab Êxpos, et xepàvpos, fulmen].
<--- Page Split --->
timentes ne in Syrtim inciderent. Accinction navis nihil aliud est quam armatio patientiae contra illatas injurias. Armatur autem per æquanimitatem et sufferentiam mali, et orationem pro inimicis facatam : his enim quasi quibusdam cingulis alligatur navis, ne a compage propria dissolvatur per illatas injurias.
Quintum periculum est symplogadum concursus. Sunt autem symplogades lapides mobiles in mari dicti quasi symplodades, a sùv quod est cum, et nÀr¡sso, quod est plico, cas, vel involvo 1. Et significant irrisiones et exprobrationes verborum : et contra quas etiam oportet pugnare ne frangant navim, quia talia patienter debemus sustinere, sicut dicitur in Psal. LXVIII, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et, I ad Corinth. IV, 13: Usque in hanc horam blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
Sextum periculum est naturalis æstus maris, ex quo causatur quidam impetus maris retardans naves a via proposita : et significat carnalem affectum qui retardat spiritum, sicut dicitur, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit ædversus spiritum: spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur.
Septimum periculum est Scylla e rapacitas, et dicitur Scylla scopuli quidam prominentes sub aqua subtus cavernosi, per quorum cavernas fluit et refluit aqua. Unde etiam a poetis dicuntur capita canina: unde etiam dicitur a xÀlÀsÀw-sÀç, quod est movero, moveris 2, non quod ipsi scopuli moveantur, sed quia ibi aqua movetur fluxu et refluxu: et significat inanem gloriam quaë sequitur laudem populi qui movetur sicut aqua. Et de hoc dicitur, Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quaë a solo Deo est, non quaeritis?
Octavum periculum est Sirenum cantus. Sunt autem Sirenes ora virginea habentes cantu suo nautas retrahentes, et retractos periclitari facientes. Et significant voluptates hujus sæculi contra quas oportet pugnare navigantes per mare hujus sæculi. Et de hoc dicitur, Isa. xiii, 22 : Sirenes in delubris voluptatis.
Nonum periculum est conflictus belluarum in profundo, et significat pressuram quam patiuntur Sancti in hoc sæculo a malis hominibus, sicut dicitur in Psal. ciii, 23 et 26 : Hoc mare magnum, et spatiosum manibus : illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis : illic naves pertransibunt.
Et nota, quod hæc omnia pericula sunt in aqua. Tria alia pericula sunt quæ non sunt in aqua, sed duo in aere, et tertium in portu.
In aere est ventus typhonicus, id est, inflativus maris, et significat impetum superbia, qui inflat mare, hoc est inquietudinem cordis impii : quia sicut dicitur, Isa. LVII, 20 et 21 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus. Et de hoc periculo dicitur, Act. XXVII, 14 et 15: Misit se contra navim ventus typhonicus qui vocatur Euroaquilo : cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave, id est, dimissa, flatibus ferebamur. Euroaquilo ventus mixtus est. Aquilo enim est ventus frigidus et siccus impetuosus valde, veniens de juxta Septentrionem. Unde dicitur, Eccli. XLIII, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Eurus autem est ventus calidus et siccus qui nascitur juxta Subsolanum proxime declinans aliquantulum ad Meridiem. Unde Euroaquilo ventus mixtus est, et significat superbiam, ut dictum est, quæ frigida est per impietatem, et
<--- Page Split --->
sicca per crudelitatem, et typhonica sive inflativa per fastum dominandi, et calida per ambitionem: et inde fertur flatibus quasi contrariis, et impedit navem bona vitae, ut dictum est.
Aliud periculum aeris est, nullum penitus habere ventum, et significat pigritiam, quae semper est immobilis: de qua dicit Salomon, Proverb. vi, 9: Usquequo, piger, dormies ? quando consurges de somno? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conferes manus, ut dormias: et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus1.
Periculum autem in portu est locus dithalassi portus bifidus, ubi scilicet scissura quaedam maris est per linguam terræ in mare pertensa. Et hoc est periculum fraudis et doli, in quod impingit homo quando creditur esse securus. Et hoc est quod dicitur, Act. xxvii, 21: Cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. Quia scilicet fraus blanditur ad faciem, sed amaritudine doli puppim, id est, incircumspecta nostra, quæ retro sunt, dissolvit et confringit.
Contra omnia hæc pericula fortissima navem patientia oportet esse armatam et munitam : quia sicut dicitur in Psal. cvn, 23 et 24: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Et, Eccli. xlii, 26: Qui navigant mare, enarrent pericula ejus: et audientes auribus nostris admirabimur. Evadendi autem omnia pericula hæc non est possibilitas nisi per instantiam orationis ad Dominum : ut scilicet excitetur Dominus a somno dissimulationis adjutorii. Et hoc signatur, Matth. viii, 23 et 27, ubi dicitur quod ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: et ecce motus ma-
gnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus... Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Sequitur de navi piscantium : et hæc est hujus sæculi navis. Rete autem cum quo piscatur, est verbum Dei, quod quando mittitur a sinistris navis, scilicet quando in cura pastorali et verbo Dei intenditur lucrum hujus mundi. Et hoc significatur, Joan. xxi, 3, ubi dicitur de Petro et aliis discipulis quod ascenderunt in navim piscari, et illa nocte nihil prendiderunt. Nihil, id est, temporale lucrum, quod nihil est, et minus quam nihil, quia peccatum est. Et de hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. ix, 18: Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, id est, gratis prædieem, ut non abutar potestate mea in Evangelio : quia ita præceperat Christus dicens, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Quidam etiam mittunt in dextera, sicut Christus præcepit, Joan. xxi, 6 : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Et sunt illi qui quærunt animas et non lucra. Et tales piscatores fecit Dominus discipulos suos : sicut legitur, Matth. iv, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Sequitur de navi institoris : et hæc est navis negotiationis. Est autem duplex negotiatio, scilicet temporalium, et spiritualium : et secundum hoc est duplex navis, una transitoriorum, altera æternorum.
De primo dicitur, Sapient. v, 8 et seq.: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia hæc tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, et
<--- Page Split --->
tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam : cujus, cum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus.
De nave negotiationis spiritualium habetur, Genes. xlix, 13: Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis, et significat fortem mulierem, de qua jam dictum est. Mare autem est fluctuans instabilitas et amaritudo hujus saeculi. Littus autem hujus maris est stabilimentum gratiae Dei, in quo littore habitant Sancti in statione navium, hoc est, in negotiatione spiritualium. Pertingens usque ad Sidonem, quod interpretatur venatio : quia in amaritudinibus hujus saeculi per patientiam æternas divitias mercantur : sicut dicitur, Deuter. xxxiii, 19: Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Qui autem sint hi thezauri describitur, III Regum, x, 22, ubi dicitur quod classis regis, scilicet Salomonis, per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. Salomon pacificus mulierem istam significat. Hiram autem interpretatur oliva Domini, et significat Christum cum cujus navi vadit navis mulieris hujus : quia negotiatio ejus est similis negotiationi Christi. Tharsis vero interpretatur exploratio gaudii, quia tales jam primitias Spiritus accipientes experiuntur gaudia æterna. Vadit autem navis ista semel per tres annos : annus enim unus una perfecta revolutio solis est : quia sol justitiæ Christus Deus noster tripliciter mulierem istam illuminat, scilicet ad agendorum providentiam, et ad veritatis Scripturæ intelligentiam, et ad contemplationem æternitatis, secundum quod dicitur, Eccli. xlii, 4: Tripliciter sol exurens montes, id est, excelsos in vita, radios igneos exsufflans. Aurum autem quod deportatur significat charitatem.
Argentum vero scientiam de Scriptura. Dentes elephantorum, castitatem mentis et corporis quibus mordetur concupiscentia carnis. Simia autem imitationem sanctorum exémplorum, eo quod simia non omne animal, sed hominem imitetur, qui discretius et rationabilius agit inter animalia. Pavi autem signant specula sanctarum virtutum.
Sed notable est, ut habetur, III Reg. xxn, 49, quod etiam rex Josaphat fecerat classes quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confracte sunt in Asiongaber. Josaphat enim, qui interpretatur judicium Domini, significat eos qui volunt hic gloriari in mundo, et in futuro regnare cum Christo. Unde etiam Asiongaber interpretatur vinculum: quia tales vinculo amoris hujus mundi ad hoc constricti sunt. Unde etiam legitur, Paralip. xx, 35 et 36, de Josaphat quod participationem habuit in factura hujus classis cum Ochozia, rege Samariæ, cujus opera impiissima erant. Samaria enim mundum hunc significat, pro cujus nimio amore etiam confringuntur opera quae æternam remunerationem videbantur negotiari. Et hoc est quod Eliezer propheta dixit ad Josaphat, II Paralip. xx, 37: Quia habuisti fædus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
§ 2
Sequitur :
De longe portans panem suum.
Notandum autem primo est, quod quadruplex est longe, scilicet secundum profundum, secundum altum, secundum latum, et secundum longum. Longe secundum profundum est infernus, in quod
<--- Page Split --->
longe negotiatur mulier per timorem. Longe secundum altum est æternum regnum, in quod negotiatur per charitatem. Longe secundum latum est inquisitio intellectus, qui etiam latitudinis terminos hujus mundi excedit: ad quod negotiatur per studium Scripturarum. Longe vero secundum longum est distantia a Deo, qui est principium omnium creaturarum usque ad hominem, qui finis est omnis creaturæ : ad hoc negotiatur mulier ista per fidem et spem redemptionis, quæ facta est per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, ut dicit Apostolus, I ad Timoth. n, 5 1. De hoc quadruplici longe dicitur, ad Ephes. iii, 16 et seq.: Det vobis Deus secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem : Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Istud etiam quadruplex longe significatur per quatuor brachia crucis.
Similiter est quadruplex panis quem mulier ista reportat de quadruplici longe.
De primo enim reportat panem compunctionis, de quo legitur in Psal. lxxix, 6: Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Et, III Reg. xxii, 27: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae. Carcer est custodia Ecclesiae firmata super penitentem. Panis tribulationis est panis compunctionis. Aqua angustiae, aqua lacrymarum. Et hoc significatum est, III Reg. xix, 3 et seq., ubi legitur, quod Elias fugiens Jezabel obdormivit subter unam juniperum, et Angelus Domini excitans eum dixit: Surge, et comede: et invenit ad caput suum sub-
cinericium panem, et vas aquæ: de quo comedit et bibit, et rursum obdormivit. Et iterum Angelus Domini excitavit eum ut comederet et biberet, quia grandis ei via restaret: quod cum fecisset, ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Elias robustus dominator interpretatur, et significat pœnitentem qui dominatur sibi. Jezabel interpretatur sterquilinium, et significat peccatum et infernum, quæ fugit pœnitens. Umbra juniperi protectionem et refrigerium clavium Ecclesiæ significat, sub quo dormit pœnitens quando quiescit ab opere malo. Angelus excitans est gratia præveniens remittens peccatum, et stimulans ad esum panis compunctionis, et ad potum lacrymarum, eo quod grandis restet via usque ad mortem. Dicitur autem subcinericius propter arma pœnitentium, quæ secundum Augustinum, « sunt cinis et cili- « cium. » Rursus autem obdormivit, quia post compunctionem a strepitu terreni amoris quiescit. Sed Angelus eum rursus excitat, quando gratia subsequens pœnitentem ad sustinendas tentationes pulsat. Iterum autem comedere, est prius compunctum pro peccato, rursus pro tentatione compungi: eo quod grandis restet via ab inquietudine hujus vitæ tentationum ad securitatem tranquillitatis æternæ vitæ. Ambulat autem in fortitudine cibi illius per profectum boni operis, quadraginta diebus, hoc est, per tempus totum vitæ hujus, quod pœnitentiæ deputatur: quia quadragenarius numerus pœnitentiam significat, eo quod in partibus suis surgat usque ad quinquagesimum jubileum *, per quem significatur gaudium æternum. Mons autem Dei Horeb, qui incendium interpretatur, significat altitudinem spiritus in incendio charitatis.
De secundo longe reportat panem comsolationis æternorum : de quo dicitur,
<--- Page Split --->
Genes. xlix, 20 : Aser pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat eos qui jam spe et gustu æternorum beati sunt, quorum panis consolationis apud reges, qui regunt seipsos, delicatus est. De hoc etiam dicitur, Isa. xxi, 14 et 15: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenit, a facie gravis prælii. Terra Austri regio venientis luminis et caloris est, et significat cœlestem patriam. Habitantes eam sunt beati qui occurrunt nobis suffragiis et illuminatione, ferentes panem consolationis fugientibus a facie gladiorum, hoc est, a tentatione dæmonum : a facie gladii imminentis, hoc est, a tentatione carnis, quæ semper imminet nobis : et a facie arcus extenit, hoc est, a tentatione diaboli, qui de occulto jaculans vulnerat nos. Grave autem prælium est prælium mundi in vanitatibus et spectaculis suis.
De tertio longe negotiatur panem vitæ et intellectus : de quo dicitur, Eccli. xv,
3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et, Amos, viii, 11 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus : et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.
De quarto longe portat panem sacramenti, scilicet corpus Domini : de quo dicitur, Joan. vi, 48 : Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi. Et, Sapient. xvi, 20 et 21 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum : et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Per quod intelligitur Eucharistia, quæ continendo Christum, continet auctoritatem omnis gratiae et saporem : quem panem nobis Deus ex substantiali bonitate dulcedinis suæ dedit omnibus nobis deserviens, cum omnes inveniamus in ipso quod quærimus.
CAPUT VI.
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
§ 1
rum utrumque demonstrativum est. Et notatur per hoc in muliere aliquid evidens quod est ad laudem ejus.
VAV (7)
VAV interpretatur haec, vel ista, quo-
Et hoc exprimitur in versu sequenti, in quo notantur tria, scilicet mulieris surrectio, et præda, et distinctio prædæ.
<--- Page Split --->
In primo tria notanda sunt, scilicet, a quo, quando, et in quid surgendum sit.
Primum notatur in hoc 'quod dicitur : « De nocte, » secundum quod nox metaphorice accipitur. Secundum notatur in eodem secundum quod accipitur litteraliter. Tertium notatur in verbo, « Surrexit. »
Est autem triplex nox metaphorice de qua surgendum est, scilicet, nox peccati, nox tentationum, et nox ignorantiae vel obscurae cognitionis.
De prima nocte dicitur, Sapient. xvii, 3 : Dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati. Omne peccatum obscurum est, sed praecipue peccatum libidinis agitur in obscuris : propter quod etiam obliviscitur hominum Deus, et perturbat eos pecnis admirabilibus. De eodem habetur, ibidem, infra, y, 3 : Ignis nulla vis poterat eis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Per ignem significatur gratia Dei : quia sicut dicitur, ad Hebr. xiii, 29 : Deus noster ignis consumens est. Per limpidissimas flammas siderum significantur exempla Sanctorum qui non illuminant noctem, praecipue in illis qui semper appetunt in nocte remanere. Item, Job, iii, 7 : Sit nox illa solitaria, nec laude digna, id est, peccatum peccato non addatur, nec laus in peccato quaeratur.
Dé nocte tentationis dicitur, Job, xxx, 17 : Nocte os meum perforatur doloribus : et qui me comedunt, non dormiunt. Per os robur virtutis significatur, quod perforatur in tentatione. Per comedentes autem daemones incendentes tentationes. Item, in Psal. cxviii, 33 : Memor fui nocte nominis tui, Domine.
De tertia nocte habetur, Joan. vi, 10 : Qui ambulat in nocte, offendit, quia lux
non est in eo, hoc est, in ignorantiae tenebris. Item, Tobiae, v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? hoc est, lumen scientiae veritatis Dei, de quo dicitur in Psal. cxviii , 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Sequitur quando surgendum est, quia de nocte, ad litteram, ad laudem Dei : sicut dicitur in Psal. cxxxiii, 2 : In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Item, alibi, Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Et hoc significatur in Resurrectione Domini, qui secundum Gregorium, « nocte surrexit : » sicut habetur, Judicum, xvi, 3, quod dormivit Samson usque ad medium noctis : et, inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. Samson sol fortis interpretatur, et significat Christum qui dormivit in morte in Gaza, quae interpretatur robusta, et significat limbum inferni, in quo fuit anima Christi. Utrumque autem ostium significat duas munitiones inferni, scilicet fraudulentiam daemonis, et impotentiam hominis. Postes autem horum ostiorum in una parte fuit invidia diaboli, per quam introivit mors in orbem terrarum, ut dicitur, Sapientiae, ii, 24 1. Et in altera parte superbia hominis, per quam voluit esse sicut Deus sciens bonum et malum. Secunda autem concludens totum erat reatus originalis peccati. Quae omnia portavit Christus in eminentiam beatae Resurrectionis ad visionem sempiternam : quia Hebron visio sempiterna interpretatur. De hac etiam nocte dicitur in Psal. cxxxviii, 11 et 12 : Et nox illuminatio mea in deliciis meis... Et nox sicut dies illuminabitur.
<--- Page Split --->
Sequitur, In quid surgendum sit. Et sunt duo, scilicet opera excelsa, et sapor cœelestium : quorum utrumque notatur, ad Coloss. un, 1 : Si consurrexistis cum Christo, qua sursum sunt quaerite, scilicet « in operibus virtutum, » ut dicit Glossa ibidem, qua sursum sunt sapite, scilicet, in sapore cœelestium, non qua super terram. Sed nota, quod quidam resurgunt cum Christo, et quidam resurgunt cum Lazaro. Cum Lazaro resurgunt qui iterum moriuntur per peccatum. Cum Christo resurgunt qui perseverant in bono : sicut dicitur, ad Roman. vi, 9 et seq. : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
§ 2
Sequitur de preda hujus mulieris qua notatur per hoc quod dicit : « Deditque predam domesticis suis. »
Triplex est enim preda quam mulier tribus domesticis suis dat, scilicet preda inferni quam dat Angelis, preda mundi quam dat proximis, et preda carnis quam dat Sanctis.
Preadam inferni dat per Christum, qui fregit infernum : sicut dicitur, Isa. vn, 3 et 4 : Voca nomen ejus, hoc est, Christi, Accetera spolia detrahere, festina predari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci,et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. Hoc est dicere : Antequam Christus ostendat se scire vocare nomen Patris et matris quantum ad causam Incarnationis, detrahuntur spolia infermi qua? custodita fuerunt a diabolo :
quia Samaria custodia interpretatur : Damascus autem potus sanguinis interpretatur, et significat daemones qui bibunt peccatum. Unde coram rege Assyriorum, hoc est, coram diabolo detracta sunt spolia Samariae, quando confracta sunt inferna : sicut promiserat Dominus Sanctis, Isa. xlix, 24 et 25 : Numquid tolletur a forti preda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? quia haec dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Ista preda data est domesticis qui sunt Angeli : quia illi habitant nobiscum in eadem domo cœeli, sicut dicitur in Evangelio Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multa sunt. Et, ad Ephes. ii, 19 : Jam non estis hospites, et advena : sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei, hoc est, in domo Dei cum Angelis habitantes.
Præda quam aufert a mundo, anima sunt quas convertit. Et hoc significatur, Genes. xiv, 15 et 16, ubi Abraham percussit quinque reges, et reduxit captivos et Lot. Per quinque reges significantur quinque sensus qui occiduntur in vita voncupiscentiae. Lot etiam interpretatur declinans, et significat eos qui declinaverunt in peccatum : et isti reducuntur per conversionem. Hoc idem significatur, I Reg. xxx, 19, per eos quos reduxit David a captivitate Amalec. Et similiter, I Reg. xviii, 27, per centum scilicet praeputia Philisthinorum, quae numeravit David regi ut esset gener regis. Praeputium enim superfluitates significat, qua amputantur gladio spiritus (quod est verbum Dei) :. Filia autem regis cœelestis Ecclesia est, quae desponsatur Doctoribus et Predicatoribus per conversionem animarum. Ista preda datur proximis qui domestici nostri sunt, hoc est, in aede conversationis nobiscum habitantes, ut dicitur, I ad Timoth. v, 8 : Si quis autem suorum, et maxime domesticorum
<--- Page Split --->
curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Haec domus, in qua habitamus cum proximo, significatur per stabulum in quod Samaritanus introduxit semivivum, ut habetur, Luc. x, 34.
Tertia praeda aufertur a carne, de qua dicitur, Isa. ix, 3 : Omnis violenta praedatio cum tumultu. Quia scilicet cum tumultu remurmurationis carnis oportet a corpore auferri praedam castitatis. Et ideo sequitur etiam, y. 5. : Vestimentum mistum sanguine, hoc est, corpus mistum peccato,erit in combustionem, et cibus ignis. Item, Job, xix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Iniquus est concupiscentia habens duas molas, scilicet gulam et luxuriam, quae conteruntur per carnis mortificationem : et aufertur ab eis praeda castitatis. Haec praeda assignatur Sanctis quasi domesticis, ut habetur, Eccli. xxxii, 25 et 26 : Ne ponas animae tua scandalum : et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. Scandalum sua animae quis facit per luxuriam, sed a filiis suis cavet his quorum curam suscepit : et attendit a domesticis, quando Sanctis in eadem domo sanctitatis secum manentibus bonum exemplum dat, praecipue in castitate : quia sicut dicit Gregorius : « Peccata carnalia majoris sunt « infamiae quam spiritualia. » De hoc habetur etiam, ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
strum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Ibi dicit Glossa, quod « septem « mulieres sunt septem virtutes, et panis « earum refectio gratiae est, de quo dici- « tur in Psal. ciii, 15 : Panis cor homi- « nis confirmat. » Vestimenta autem sunt opera, vir ratio, opprobrium sterilitas meritorum, ablatio opprobrii eorumdem fecunditas.
De secundo dicitur, I ad Corinth. iii, 1 et 2: Tamquam parvulis lac vobis potum dedi, non escam, hoc est, doctrinam de rudimentis fidei, et humanitate Salvatoris : ut habetur, Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Et, ad Hebr. v, 12 et 13 : Facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
De tertio habetur, I ad Corinth. x, 16 : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Et, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sineeritatis et veritatis.
De quarto habetur, Proverb. ix, 5 : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Panis est efficacia substantialis bonitatis Dei. Vinum autem est liquor liquida et aeterna veritatis, mistum aqua sapientiae salutaris. Item, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Amici comedunt et bibunt in contemplatione, sed inebriantur in excessu mentis.
§ 3
Sequitur : « Et cibaria ancillis suis. » Sunt cibaria virtutum, cibaria doctrinae, cibaria sacramenti, cibaria contemplationis, et cibaria aeternae beatitudinis.
De cibariis virtutum habetur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem no-
De quinto habetur, Luc. xxi,29 et 30 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
<--- Page Split --->
Primum convivium est convivium filiorum ut dicitur, Job. 1, 4'. Et dies illius convivii transeunt in orbem, quia quælibet virtus in altera reficitur et jucundatur.
Secundum est convivium filiorum Jacob, qui cum Joseph fratre comedent in meridie 2, hoc est, in plena luce doctrinae Christi : et inebriatur coram eis Christus, quia quod illi percipiunt in proverbii de doctrina veritatis, hoc Christus æterna generatione abunde recepit a Patre. Ebrietas enim ibi non vitium, sed abundantiam sonat.
Tertium convivium est cena Apostolorum cum Jesu ante passionem 3.
Quartum autem est convivium festivantium et epulantium coram Domino per tria tempora anni, scilicet Pascha, Pentecosten, et Scenopegiam, hoc est, per tres considerationes contemplantium. Considerant enim gloriam Resurrectionis, et opus redemptionis in Pascha. In Pentecoste vero virtutem sancti Spiritus
quo Sancti induuntur ex alto, et ebrietatem amori quod qui omnibus linguis loquuntur, scilicet linguis hominum, et Angelorum, memoriam abundantiae suavitalis Dei eructantes et in justitia ejus exsultantes.
Quintum est convivium regis Assueri cum principibus suis 4, qui interpretatur beatus, et significat Deum quando principes, id est, Sancti populorum congregati erunt cum Deo Abraham in sinu suo, hoc est, in requie ubi non erit qui nolentes cogat ad bibendum, sicut modo pigritia et fastidium generatum in nobis facit quod non sapit nobis vinum beatitudinis æterna : et ideo ipsi sunt nos nunc invitantes et cogentes nos exemplis et verbis, et provocantes ne inedia consumamur. Tunc autem complebitur desiderium nostrum, quando de torrente voluptatis Dei bibemus : ita ut nemo ibi cogat fratrem qui avidus erit haurire quantumcumque fons vitæ et beatitudinis dignabitur.
CAPUT VII.
Consideravit agrum, et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam.
§ 1
ZAIN (7)
Duo hic considerantur, scilicet interpretatio litteræ perscriptæ, et sententia versiculi.
ZAIN autem interpretatur oliva, et competit versiculo epigramma hujus litteræ, quia versus est de fructu manuum pingui et uberrimo, sicut oliva fructus affert. Unde, Psal.11, 10 : Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
Dicitur autem mulier hæc oliva propter tria. Unum est natura olivæ. Secun-
<--- Page Split --->
dum est utilitas ejusdem. Tertium autem signum olivæ.
In primo, hoc est, in natura olivæ nota tria. Primum est, quod hæc arbor discretionem sexus in se habet, quando est fructifera. Secundum autem est, quod stat virentibus foliis hieme et æstate. Tertium autem, quod fructum fert cum ossibus.
Primum est a calido in partibus quibusdam quod est faciens fructificationem, et humido in quibusdam quod est ministrans materiam. Calor est charitatis fervor: humor autem est pietas: sine quibus homo non est oliva, sed oleaster, frigore avaritiae, et humore voluptatis infecundus. De hoc dicitur, Ad Roman. xi, 17: Tu autem, cum oleaster esses, insertus et in illis, scilicet, ramis, et socius radicis et pinguedinis olivæ factus es. Homo enim est oleaster per peccatum originale et actuale: sed inseritur in bonam olivam per gratiam, et fit socius radicis charitatis, quia charitas radix est omnium bonorum, et pinguedinis pietatis bonorum operum.
Secundum autem, scilicet quod stat virentibus foliis, significat hoc quod dicitur, ad Ephes. iv, 29, quod omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Stat autem in hieme et aetate: quia nec in prosperis, nec in adversis stultum aliquid contra Deum loquitur mulier ista fortis. Et de hoc habetur, Genes. vn, 11, ubi columba attulit ramum olivæ virentibus foliis in arcam. Columba est columbina, hoc est, innocens vita. Ramus olivæ in ore, verbum pacis in locutione. Arca autem est Ecclesia. Et nota quod « arbores lati et tenuis folii « fluunt folio, » ut dicit Philosophus in II Posteriorum, quæ significant linguam magniloquam, et labia dolosa quæ in detracione, et mendacio, et otio adversus
justum loquuntur iniquitatem in superbia, et in abusione. Unde et tenue est folium : quia non est meditatione sapientiae inspissatum, ut pondus habeat. Item, nota, quod ut dicit Philosophus, « quod inspissat succum in contactu fo- « lii facit fluere folia. » Inspissatur autem succus a frigore. Succus vero significat resolutionem voluptatis in gula, et luxuria. Frigus autem est desiderium torpens ad divina : et illud est frigus quod inspissat voluptatem, et abundare facit in concupiscentia carnis. Et in illis etiam duobus vitiis maxime consueverunt abundare inutilia et fluentia verba. Et ideo dives epulo secundum Luc. xvi, 19 et seq., acerbius punitur in lingua 1. Quia, ut dicit Gregorius : « Inutilis lo- « quacitas abundare consuevit in mensis, « et similiter luxuria. » Et ideo Proverb. vn, 10, dicitur, quod mulier vaga et garrula est, et quod juvenem vecordem irretivit multis sermonibus. Econtra autem dicitur de justo, in Psal. 1, 3, quod folium ejus non defluet : et omnia quacumque faciet, prosperabuntur.
Tertium autem, quod scilicet fructum fert cum ossibus, significat quod in opere mulieris hujus est robur meriti, quod valet ad æternum regnum : liquorem enim pietatis undique circumfusum, supple, exterius, exhibet proximo : interius autem conscientia secura roboratur in merito æternorum, de quo habetur, Osee, xiv, 7: Erit quasi oliva gloria ejus. Econtra est de his qui omnia faciunt ut videantur ab hominibus, et amittunt robur meriti et gloriam pro favore temporali : de quo in epistola Jeremie, Baruch, vi, 42 et 43: Mulieres circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum : cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. Mulier resoluta
1 Luc. xvi, 24 : Et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut
<--- Page Split --->
inani gloria est anima. Funibus autem observationum et praeceptorum Dei est exterius, et non interius circumdata : quia amant in plateis stantes orare, et cum faciunt eleemosynas, tuba canunt ante se, sicut habetur, Matth. vi, 2. Et sedet in via in prospectu populi succendens ossa olivarum : quia quidquid in operibus talium roboris et meriti esse deberet, totum flamma adulationis incenditur et concrematur. Unde cum transeuntibus luxuriani dicitur : quia quando audit laudem propriam, amplius extollendo se despicit alium quod ipse non dignus praemio laudis videatur ut ipse : sicut dicit Pharisæus, Lucæ, xvii, 11 : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus. Rumpitur autem funis, quando opus et institutio specialis præcepti ab æternis ad quæ ligare deberet, distrahitur ad favorem laudis.
Sequitur de secundo quid sit olivæ utilitas : et hic est usus olei quo dii utuntur et homines, ut dicitur, Judicum. ix 9 1. Dii autem secundum hebraici idiomatis proprietatem sunt divinæ personæ quæ usæ sunt oleo misericordiæ ad nos. Et similiter homines utuntur, quia sunt misericordes, sicut et Pater eorum cœlestis misericors est, ut dicitur, Luc. vi, 36. Usum autem hujus olei exhibuit nobis Dominus præcipue in quatuor, scilicet in misericordia redemptionis, et in concessione veniæ delictorum, et in castigatione correctionis, et ultimo in acceptatione nostri servitii.
De primo intelligitur illud in Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Quia scilicet misericordia redemptionis eorum in omnes est demonstrata. Unde, in Psal. cxxix, 7, dicitur : Apud Domi-
num misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
De secundo intelligitur hoc quod habetur, Luc. x, 33 et seq., quod Samaritanus, custos animæ nostræ, appropinquavit vulnerato, alligans vinculis præceptorum vulnera, infundens oleum misericordiæ in concessione veniæ, et vinum compunctionis, et duxit in stabulum religionis et bonæ vitæ, proferens duos denarios charitatis Dei et proximi, vel doctrinæ duorum testamentorum, et dans stabilario, id est, plebano, vel Prælato, ut curam ejus ageret in admonitione continua.
De tertio dicitur, in Psal. lxxxviii, 32 et seq. : Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Il Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficiì est indicium. Psal. cxvii, 18 : Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Quasi diceret : Per castigationem evasi mortem. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Unde de David dicitur, Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David, servum meum, oleo sancto meo, id est, virga misericordiæ, unxi eum.
De quarto dicitur, ad Titum, nì, 5 : Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Nam, ut dicit Isaias, lxiv, 6 : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Et ideo misericordia Domini magna est, si quid est acceptum, supple, in nostro opere.
Similiter autem et homines utuntur oleo misericordiæ in quatuordecim effectibus, vel partibus istius virtutis : quorum
<--- Page Split --->
Septem sunt corporales, sci- licet,
Cibare esurientem, Potare sitientem, Vestire nudos, Colligere peregrinos et hospites, Visitare infirmos, Venire ad captivos, re- dimendo eos vel al- leviando eis capti- vitatem.
Et de istis sex simul habetur, Matth. xxv, 33 et seq., quod requirit ea Domi- nus ab his qui erunt in judicio judicandi sive ad mortem sive ad vitam.
Septimum autem est sepelire mor- tuos, quod laudatur in Tobia ab Angelo, Tobia, xii, 12.Et de his habetur versus:
Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
Alii sunt
Septem effe- ctus misericor- dia spirituales, scilicet,
Consulere ei qui non habet consilium, Castigare delinquen- tem, Remittere in nos pec- canti, Consolari pusillani- mem, Portare et ferre infir- mum, Orare pro omnibus in- dgentibus, Docere ignorantem.
De his habetur talis versus:
Consule, castiga, remitte, solare, fer, ora.
Et additur, doce, extra versum.
Tunc est homo misericors sicut et pa- ter coelestis misericors est, et sic habet usum olei et oliva tamquam ostium reg- ni coelestis: quia per illud exivit Dominus ad nos, et per illud intrabimus ad ipsum, et hoc bene significatum est, III Reg. vi, 32, ubi legitur quod ostia Sancti san- ctorum fecit Salomon duo de lignis oliva- rum: unum scilicet misericordia quo utitur Deus exeundo ad nos, alterum au-
tem per quod intrat homo ad Deum in usu oliva.
Sequitur de tertio, scilicet de signifi- catione oliva. Figurat autem tria oliva. Primum est pax. Secundum est effectus miserendi. Tertium est viror perpetuus in aeterna beatitudine.
De primo habetur, Jerem. xi, 16: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Uberem in operibus, pulchram in pulchritudine pacis, fructiferam in requie opulenta conscientia, speciosam autem in tabernaculis fiducia in contem- platione. In hujus signum pueri He- braorum, sicut habetur, Matth. xxi, 8 et seq., tulerunt ramos olivarum ob- viantes Domino, nuntiantes pacem fa- ctam per Christum.
De secundo habetur, Zachar. xiv, 4: Stabunt pedes Domini super montem olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem, hoc est, super altitudinem misericordia, qua respicit per meritum coeleste patriam: unde etiam misericor- dia, qua apparuit beato Joanni eleemo- synario in specie puella virginis coro- natae serto de ramo oliva, adstare vide- batur sibi.
De tertio dicitur, Zachar. iv, 2: Ecce candelabrum aureum totum, et lampas super caput ipsius Et postea dicit, 3: 3: Dua oliva super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. Can- delabrum aureum est Christus lucens in celo. Oliva autem una est corpus virens in sinistra. Et anima virens in dextra est oliva secunda: quia homo in utroque illorum recipit illuminationem a Christo, sed in anima principaliter, et ideo a dextris, et in corpore secundario, et ideo a sinistris.
<--- Page Split --->
meditanda æterna : et tunc occurrit ei Rebecca qua interpretatur qua multum accepit: et haec est sapientia quam quarit sponsam accipere contemplans, et amator factus est formae illius, ut habetur, Sapient. vni, 2 4. Iste est ager super quem apparuit fluens mel, hoc est, dulcedo sapientiae, ut habetur, I Regum, xiv, 27, de quo comedit Jonathas, et illuminati sunt oculi ejus.
Sequitur sententia versiculi : « Consideravit agrum. et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam. »
Et illa est in duobus, scilicet in emptione agri, et plantatione vineae.
Circa emptionem agri tria occurrunt notanda. Primo, quis sit ager. Secundo, qualiter considerandus est emendus ager. Tertio, ipsa agri emptio.
Circa primum notandum est quod sexduplex est ager circa quem emendum occupatur mulier. Primus est ager actionis. Secundus, ager contemplationis. Tertius, ager Scripturae. Quartus, ager nostrae naturae. Quintus, ager redemptionis. Sextus, ager cordis desiderii cœelestis patriae.
Primus ager scinditur vomere obedientiae mandatorum et consiliorum : et est de ipso scriptum, Jerem. xxxii, 7 : Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth : tibi enim competit ex propinquitate ut emas. Omni enim Christiano, qui in habitu promittit obedire mandatis, competit jure hujus congregationis ager in Anathoth, quae interpretatur obedientia. De isto agro etiam intelligitur, illud Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Odor est notitia bonorum operum obedientiae. Plenus ager est vita activa plena operibus bonis. Benedictio Domini est conservatio eorumdem operum in perseverantia usque in finem.
De secundo agro, scilicet contemplationis, habetur, Genes. xxiv, 63, quod Isaac egressus est ad meditandum in agro. Egreditur autem quis passibus intellectus in agrum contemplationis ad
De tertio agro, hoc est, Scripturae, habetur, Ruth, ii, 2 : Vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Spicae sunt Scripturae intellectus historicus, allegoricus, moralis, et anagogicus. In agro Scripturae, paterfamilias est Spiritus sanctus : gratia sua est gratia revelationis, et gratia studii.
De quarto agro, hoc est, hujus mundi sive nostra naturae, dicitur in Evangelio Matth. xui, 18 et seq. Ager hic mundus est, id est, cor humanum sive nostra natura, in qua superseminavit diabolus zizania. De hoc agro habetur, II Regum xxiii, 11, ubi legitur de agro qui erat plenus lente, in quo percussit Semma Philisthaos, et fecit salutem magnam in populo Israel. Lens significat concupiscentiam in membris nostris : quia lenticula est rufa, in qua amisit vorator Esau benedictionem primogenitura, ut habetur, Genes. xxv, 29 et seq. : et hoc est concupiscentia carnis. Sed Semma interpretatur famosa exauditio ejus : quia ille qui carnem vincit, exauditur famose a Deo, et ille intuitus est por castigationem agrum cum lente, et percussit mortificatione carnis Philisthaos, id est, potione cadentes, id est, daemones qui calicem ira biberunt et ceciderunt. De hoc etiam, Proverb. xxiv, 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem
<--- Page Split --->
ejus spina. Urticae sunt pruritus carnis. Spinae puncturae conscientiae mala.
De quinto, scilicet agro redemptionis, habetur in omnibus Evangelii in passione, et originaliter, Jerem. xxxii, 7 et seq., quod cum pretio emerunt agrum Haceldama, hoc est, agrum sanguinis in sepulturam peregrinorum 1. Peregrini sunt Sancti qui peregrinos et hospites se esse confitentur super terram. Sepultura eorum est quies a vexatione daemonum, et hoc consecuti sunt Sancti per pretium sanguinis Christi. Hic ager significatur in Genes. xxui, 11, in agro quem Abraham emit ab Ephron cum spelunca duplici in sepulturam Sara. Abraham pater multarum gentium Christus est. Ephron interpretatur visio iniquitatum, et significat Judaicum populum et daemonum turbam, qui quietem Sanctorum impediebant. Sara autem princeps interpretatur et Sanctos figurat. Spelunca duplex, duplicem redemptionem in qua quiescunt Sancti per sanguinem redemptionis, scilicet speciei et spei, sive exspectationis et comprehensionis figurat.
De sexto, scilicet agro desiderii celestis patriae, dicitur in Evangelio Matth. xiii, 44, quod simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Ibi dicit Glossa Gregorii, quod thesaurus est desiderium cœlestis patriæ, quod in agro cordis absconditur, quod cum invenit homo omnia tamquam nihil ducit dummodo agrum acquirat 2. De hoc etiam, Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, supple, ad quaerendum thesaurum, commoremur in villis, hoc est, in habitationibus Angelorum, quo pervenire desideramus.
Sequitur qualiter ager iste considerandus est ut ematur. Est igitur tripliciter considerandus, scilicet æstimatione, discretione, et provisione.
Æstimatione, ut quanti valeat solerter æstimetur et ponderetur. Discretione, ne nimis pro agro exhibeatur. Provisione, ne forte in proximo ad sterilitatem possit redigi.
Quidam enim emptores male æstimant agrum regni cœlestis, minus exhibentes quam valeat. Unde dicitur ad Cain, Genes, iv, 7 : « Nonne si recte offeras, male autem dividas, peccasti ? » Secundum aliam translationem est hæc littera Genesis 3. Recte enim obtulit qui creaturam Creatori obtulit. Sed male divisit qui meliora concupiscentiæ, pejora autem Deo divisit. Hinc est quod dicitur, Malach. i, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in suo grege masculum, et votum faciens immolat debile. Domino. Hic tanguntur illi qui operibus de genere bonorum mercari volunt beatitudinem æternorum : cum in peccatis remaneant, constat quod non bene æstimant. Propterea male æstimavit Simon et Giezi et Jason : quorum primus impretiabile gratiae posuit sub pretio, secundus autem impretiabile virtutis, tertius impretiabile potestatis et dignitatis spiritualis. Simon enim gratiam accipiendi et dandi Spiritum sanctum emere conatus est, sed non emit, sed pecunia sua secum erat in perditionem, Actuum, vn, 18 et seq. Giezi autem virtutem sanantem lepram peccati vendere conatus est, et pecuniam quidem adeptus est, sed lepra Naaman adhæsit ei, IV Reg. v, 20 et seq. Hæc etiam est putredo peccati, et significat eos qui justificant impium pro muneribus et justitiam justi auferunt ab eo, scilicet in judiciis animarum 4. Et illi quidem, heu ! pecuniam consequuntur, sed
<--- Page Split --->
peccatum etiam erit super eos. Jason autem emit summum sacerdotium, II Machab. iv, 7 et seq., in quo est potestas et dignitas spiritualis. Unde etiam merito iniquitatis ejus dicit Augustinus quod « exstinctus est ignis sacrificiorum qui « usque ad eum vivus permanserat : » et significat eos qui potestatem et ordinem spiritualium prece et pretio consequuntur, per quos evidens ignis devotionis in sacrificium laudis Domini in Ecclesia exstinctus dignoscitur.
Secundo considerandus est ager discretione. Sicut enim quidam male astimant, ita etiam quidam de agro nimis cupidi indiscretum exhibent pretium : non attendentes justum esse eum qui vendit, et non exigentem a nobis pretium ultra valorem : quinimo etiam si citra valorem quantitas pretiumque invenitur, infirmitati nostrae condescendit. Sunt ergo qui discrete, et sunt qui indiscrete considerant agrum. Discrete considerant qui sua dant non ad suam voluptatem, sed ad necessitatem sibi aliquid relinquentes : sua scilicet dant, nullum eorum secundum carnem, sed omnes in Christo et propter Christum diligentes : seipsos dant totos se ad interitum peccati et concupiscentiae, sed non naturae offerentes. Hujus rei gratia, Joan. xxi, 13 et seq., tribus vicibus quaerit a Petro Dominus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Et iterum tertio repetit eumdem sermonem. Hinc est quod dicitur, Deuter. vi, 3 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, plusquam amicos qui tecum habent cor unum : et ex tota anima tua, id est, animalitate, hoc est, plusquam ea quae propter animalitatem data sunt, hoc est, possessio tua : et ex tota fortitudine tua, hoc est, plusquam te, ut in viribus propriis nihil contra Deum agas. Aliqui autem sunt qui retinent de pretio agri sibi aliquid in se, et in amicis, et bonis : et illi significantur per Ananiam et Saphiram qui propter fraudem pretii agri mor-
tui ad pedes Petri ceciderunt, sicut habetur, Act. v, 5 et seq.
Alii autem sunt indiscrete etiam hoc in pretium projicientes, quod sibi licite in se et suis cunctis bonis hujus mundi Dominus relinquit : indiscrete occidentes seipsos, sicut fecit Jepthc, Judic. xi, 30, qui debuit immolare animal, hoc est, vitam animalem, et occidit propriam filiam, id est, naturam suam. De hoc habetur, Cantic. 1, 2 : Adolescentule dixerunt te, nimis scilicet. Adolescentule sunt animae fervore novitio nimis astuantes in agrum, et suam naturam etiam pro emptione ipsius occidentes.
Tertio debet considerari provide, ne forte redigatur in solitudinem : sicut etiam dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, recipit benedictionem a Deo : proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem. Providentia autem haec sic prudenter mensurans et considerans agrum, est praecipue praemeditatio operis exercendi circa agrum virtutis qua possit agricola agrum illum ad germen bonorum operum exercere : opus enim debet esse continuum et multum, sicut dicitur, Proverb. xiv, 4 : Ubi apparent plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Et, Isaie, xxxii, 20 : Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Omnes aquae sunt lacrymae pro peccatis nostris, pro alienis, pro incolatu miseriae, pro compassione passionis Christi, pro ignorantia faciendorum, pro tarditate proficiendi, pro velocitate deficiendi : et super omnes istas seminat, qui bona opera in singulis ad frugem justitiae multiplicat. Pedem autem bovis ad jugum immittit, qui maturitatem vita generat in opere. Similiter autem immittit pedem asini, qui stultus fit huic mundo ut sapiens sit coram Jesu Christo, qui simplex est in malo, et sapiens in bono, se-
<--- Page Split --->
cundum Apostolum, I ad Corinth. ut, 18, sicut fuit Job simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens ab omni malo, Job, i, 1 : qui recessit ad modum asini, qui declinat loca periculorum in quibus quandoque fuit. Similiter, virtutem suam debet praemeditari, ne ultra vires opus assumat. Cogitare enim debet, quod nemo mittens manus suas ad aratrum, et respiciens retro, aptus regno Dei 1.
Sequitur tertio qualiter ager iste sit emendus, et unicuique agro speciale pretium assignemus. Emitur igitur ager actionis pretio simplicis obedientiae : ager autem contemplationis pretio puritatis et munditiae cordis : ager vero Scripturae pretio studii et meditationis : ager vero mundi sive nostra naturae pretio disciplinae : ager autem redemptionis pretio gratiarum actionis : ager autem cordis desiderii cœelestis emitur pretio devotionis.
Obedientiæ pretium in tribus consistit, scilicet, ut obediamus simpliciter, velociter, et discrete. Simpliciter, ut Abraham in offerendo filium, Genes. xxii, 1 et seq., et ad Hebr. xi, 8 : Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret : non sicut Adam qui duplex fuit in obediendo, et ideo ejectus est de paradiso. Duplex, inquam, fuit, volens scire omnem obedientiae rationem antequam obediat, nec se totum relinquens voluntati ejus cui obedire debuerat. Velociter autem ut sine mora impleamus. Unde, Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit. Et, Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Discrete, quia si « injungitur aliquid honorificum
« et commodum secundum hanc vitam, « præter nostram debet esse secundum « obedientiæ voluntatem : si aliquid hu- « mile et abjectum, tunc debet esse se- « cundum nostram voluntatem. » Et hæc est sententia Gregorii.
Pretium etiam puritatis, quo emitur ager contemplationis, tres habet partes, scilicet ut purgemus mentem a peccati luto, et voluntatem a fumo concupiscentiae, et rationem ab omnium temporalium sollicitudine. Hæc enim tria cæcant oculos, lutum, fumus, tenebra. « Peccatum autem lutum est, et concu- « piscentia fumus, et corporea phantasia « est spiritualis tenebra. » Et hæc etiam est sententia Gregorii. Primum petit cæcus secus viam sedens a Domino, dicente ei Domino : Quid tibi vis faciam ? dixit cæcus, Domine ut videam 1. Et habetur, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De secundo dicit Dominus quod populi Chanaan relicti in populo Dei, futuri erunt eis sicut lancea in latere, et spinae in oculis 2. Populi Chanaan sunt fumi concupiscentiae egredientes de igne fornitis, et pungentes latus cordis per primos motus in cogitatione. Et spinae in oculis sunt obcecationes quas ingerunt nobis ad spiritualia contemplanda. Tertium conqueritur Job, ni, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris ? Via enim veritatis et luminis æterni nobis, absconditur, quia oculus nostri intellectus phantasiis corporalium rerum hujus mundi obnubilatur. Et Tobias, Tob. v, 12 : Quale gaudium erit mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen cali non video ?
Pretium studii et meditationis quo ager Scripturae comparatur, tres habet partes. Debemus enim studere et meditari in tribus, scilicet in scibilibus ad jucunditatem, in operabilibus ad uti-
<--- Page Split --->
litatem, in coelestibus ad affectum dulcorandum. De primo, Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudirunt multos, quasi stelle in perpetuas aeternitates. De secundo dicitur in Psal. 1, 2 : In lege Domini meditabitur die ac nocte. De tertio, Sapient. xiii, 1 : Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Quia illa deleetabilis est, et sine illa homo evanescit : quia sicut dicit, ibidem, xv, 3 : Nosse Deum, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem Dei, radix est immortalitatis. Et, Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Primum aedificat et corroborat fidem. Secundum instruit vitam in opere. Tertium accendit desiderium et elevat spem per adeptionem beatitudinis hic in spe, et in re in futuro. Vel, triplex secundum Augustinum est pretium agri sanctae Scripturae : quia « meditamur in « credibilibus, intelligibilibus, et opina- « bilibus. » Fides innititur revelationi et auctoritati articulorum et Scripturae. Intellectus autem circa rationis veritatem. Opinio autem juvatur sola veri similitudine.
Pretium etiam disciplinae, quo ager nostrae naturae qui a Domino mundus appellatur, comparatur, triplex est.« Est « enim disciplina eruditio per difficilia, » ut dicit Basilius. Et sunt tria quae difficilia sunt nobis, scilicet vigiliae, jejunia, et sustinentia tentationum et tribulationum quae extra nos suscitantur nobis. De primo, Eccli. xxxi, 1 : Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Et sequitur edomatio carnis, ibidem : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Caro enim numquam multipliciter Deum sitiret, nec honestatem, nisi prius vigiliis esset edomita. De secundo, I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum et in servitutem redigo : ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus effi-
ciar. Psal. xxxiv, 13 : Ego autem dum mihi molesti essent, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam,et oratio mea in sinu meo convertetur. De tertio, Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me. Psal. lix, 13 : Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. Quod sic exponit Basilius, quod « auxilium « nostrum facit tribulatio, quia cum ha- « bemus salutem corporis, sumus vani. » Ad Hebr. xii, 11 : Omnis disciplina quidem in præsenti non videtur esse gaudii, sed mæroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.
Pretium etiam gratiarum actionis quo emitur ager redemptionis, habet tres partes. Debemus enim tanti beneficii semper esse memores, et in magnificentia laudis et benedictionis extollere, et magna sollicitudine quomodo possimus similia rependere. De primo habetur, Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii, et fellis : paupertatis, quia nudus pependit in cruce : transgressionis, quia plus fecit quam debuit ad nostram redemptionem : absinthii autem, in acerbitate martyrii : fellis vero, in fellea malitia exprobrantium Judæorum. Vel ad litteram, quia dederunt ei vinum aceto, felle, absinthio, et myrrha conditum. Et respondet Jeremias, Thren. iii,20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. De secundo habetur in Psal. cxliv, 2 : Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quamdiu fuero. Et iterum, Psal. cii, 1 : Benedict, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus. Et iterum primum et secundum simul tangit, dicens ibidem, yj. 2-3 : Benedict, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus : qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas : qui redimit de interitu vitam tuam : qui coronat te in misericordia et miserationi-
<--- Page Split --->
bus. Omnia haec exhibita sunt nobis in beneficio redemptionis. De tertio, dicit Psal. cxv, 12 : Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Eccli. xxxi, 12 : Supra mensam magnam sedisti, scito ergo quia talia oportet te praeparare.
Pretium etiam devotionis, quo mercamur agrum cordis desiderii cœelestis, tres habet partes, scilicet pium affectum desiderantis animi, instantissimam orationem, et cordis exaltationem ad aeterna. De primo dicit Apostolus, ad Philip. iii, 13 : Quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum. Isa. xxvi, 8 et 9 : Nomen tuum et memoralie tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte.De secundo dicitur in Evangelio Luc. xviii, 1, quia oportet semper orare et non deficere. Et hoc docet idem per duas parabolas, quarum una est improbitas vidue orantis judicium a judice qui Deum non timuit nec hominem verebatur : et tamen fecit judicium propter improbitatem mulieris. Alia est improbitas petentis tres panes, propter amicum qui venit de via 1. De tertio dicitur continuo in Missa : « Sur- « sum corda! Habemus ad Dominum : » et in Psal. lxiii, 7 et 8 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
§ 3
Sequitur de secunda parte hujus versiculi, quae est de plantatione vineae : « De fructu manuum suarum plantavit vineam. » Ubi duo consideranda sunt, scilicet de quo plantatur vinea, et qualiter plantatur.
Primum notatur quando dicit, « de fructu manuum suarum. » Et quia supra
multa de manibus diximus , libet ut hic de fructu aliquid dicamus.
Duæ autem manus fuerunt, custodia sui, et dilectio proximi : unde duplex est fructus secundum duas manus. Custodia enim sui fructum habet in vinea quæ est anima propria, et dilectio proximi in vinea etiam Ecclesia pro anima alterius.
In custodia sui fructificat primo vinum compunctionis in agro malo, deinde vinum devotionis in monte beneficiorum Dei, tertio vinum jucunditatis in cornu filio olei, quarto vinum ebrietatis amoris in vineis et botris cypri, quinto vinum perfecti gaudii in vineis Engaddi.
De primo habetur in Psal. lix, 5 : Potasti nos vino compunctionis. Et est vinum illud in malo agro peccatorum, quod exprimitur prælo contritionis, et capitur in vase memoriae delictorum, et eliquatur per confessionem, et bibitur per satisfactionem.
De secundo, scilicet vino redemptionis habetur, Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Et commemorantur diversa beneficia quae excitant ad devotionem. Favus enim est dulcedo purae divinitatis quae se nobis exhibuit quando largitus est nobis suam deitatem. Mel autem in cera est honestas humanitatis, in qua facta est redemptio. Vinum autem est devotio inde concepta. Lac autem est pura et dulcis, et naturae competens doctrina Christi. Idem est in Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. Fructus frumenti est stabilimentum solidantis et corroborantis gratiae. Fructus vini, fructus devotionis. Fructus autem olei, fructus pietatis.Hic vero crescit in monte altissimo beneficiorum Dei, et exprimitur prælo gratiarum actionis, et colligitur in vase cordis, et eliquatur a fraudulenta ingratitudinis, et bibitur cum non in vacuum gratia Dei recipitur, sed expletur opere ad quod data est.
<--- Page Split --->
De tertio vino dicit Psal. cuu, 15, quod vinum latificat cor hominis. Et, Genes. xlix, 11 : Lavabit in vino stolam suam, id est, faciem animae ad latificandum, et in sanguine uve pallium suum, hoc est, habitum cordis, pulsa tristitia per vinum de uva crucis, quae Christus est, expressum. Crescit autem hoc vinum in cornu filio olei , id est, in angulo soli opposito purissimae conscientiae. Filio olei, id est, filio pinguedinis aeternae et internae, per dulcedinem; et securitatem a Deo conceptam. Exprimitur autem prælo meditationis æternorum gaudiorum, et capitur in vase affectus, et eliquatur a fæce tristitiæ, et bibitur cum cogitatio hominis confitetur confessione laudis Domino, et reliquiæ cogitationis diem festum agent sibi.
De quarto vino dicitur, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Crescit autem in montibus et vineis cypri, in terra scilicet calidissima, ubi ignis est in Sion et caminus in Jerusalem. Et hic est secundum Psal. lxvii, 16 et 17 : Mons Dei, mons pinguis... Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, in monte scilicet altissimæ charitatis. Et exprimitur prælo desiderii æstuantis, et recipitur in vase amplissimæ pietatis, et cliquatur a fæce vani amoris sui et sæculi, et bibitur in dulcedine amplexus sui dilecti usque ad satietatem et ebrietatem oblivionis omnium terrenorum.
De quinto vino, scilicet perfecti gaudii, dicitur, Proverb. ix, 5 : Bibite vinum quod musici vobis. Crescit autem in vineis Engaddi, Cant. i, 13, ubi est balsamus incorruptionis æternæ, in arce scilicet sapientiæ divinæ. Et exprimitur prælo contemplationis. Recipitur autem in vase admirationis gloriæ regni cœlestis, in quo cum Christo gaudent omnes Sancti. Eliquatur autem a fæce malæ comparationis, ne aliquid scilicet terrenum
comparetur illi : quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui dilignit illum 2. Bibitur vero in excessu mentis in raptu animæ, cum dicit Psal. lxxxvui, 19 : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. Et hi sunt fructus manus unius.
Manus autem quæ est dilectio proximi etiam habet fructum vini quod est in proximo. Et est primum vinum reprehensionis asperæ, secundum doctrinæ, tertium congratulationis bonorum, quartum compassionis, quintum sublevationis. Et sumuntur secundum quinque effectus vini. Vinum enim mordicat, et instruit per hoc quod subtiliat spiritus et ingenium modice sumptum, et exhilarat animum, et conturbat quandoque, et confortat quandoque.
De primo vino dicitur, Cantic. 1, 1 : Meliora sunt ubera tua vino. Dicit Glossa ibi, quod « mordax reprehensio « debetur peccantibus, sicut dicitur, I ad « Timoth. v, 20 : Peccantes coram om- « nibus argue, ut et caeteri timorem ha- « beant. »
De secundo dicitur, Cantic. viii, 2 : Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Vinum conditum est doctrina refrigerans ab æstu vitiorum.
De tertio dicitur, Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disruptit. Animus enim congratulationis ebullit in laetitia sicut mustum in lagena : ita ut vix gaudium exprimere, vel tenere possit : unde in Evangelio Luc. xv, 6, dicit : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
De vino compassionis habetur, Isa. xvi, 9 : Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcan-
<--- Page Split --->
tium irruit. Hesebon interpretatur cingulum tristitize, et significat eum qui in afflictione est. Eleale interpretatur conscensio, et significat altitudinem mali quod conscendit super tristem. Et dicit causam, quia super vinum gaudii aeterni et super refectionem gratiae quando reficit ebrietas, irruit vox insulationis calcantium daemonum.
De ultimo vino, scilicet sublevationis in adjuvando proximum, habetur in Esdra, III Esdræ, in, 17 et seq., quod vinum est unum de his quæ confortant : et homo qui contra diabolum non potest solus, alterius adjutorio quasi vino potatus surgit, et arripit gladium, et pugnare incipit. Unde, Eccle. iv, 10 et 11 : Væ soli! quia cum ceciderit, non habet sublevantem se : duo autem fovebuntur mutuo.
Sequitur qualiter plantatur vinea. Et quia loquitur in singulari, « plantavit vineam, » dicamus unam vineam animam sive nostram sive proximi.
Plantatur autem ad Meridiem, ubi est solis fervor et ventus Austri, et in loco excelso pingui: et scinditur rastro, et stercoratur, et compluitur, et putatur, et vindemiatur, et extrinsecus munitur maceria, et torcular exstruitur in ea, et turris in medio ejus, et plantatur de vitibus Soreth. Meridies autem est suspensio cordisad lumen gratiae, sicut dicitur, Job,
xxxvnii, 24 : Per quam viam spargitur lux, id est, dividitur æstus super terram. In loco autem eminenti et pingui, hoc est, in monte spiritus et pinguedine devotionis : sicut dicitur, Genes. xxvn, 39 et 40 : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper erit benedictio tua. Scinditur autem rastro timoris et contritionis, et putatur saculo confessionis. Stercorata autem abjectione humilitatis, et compluta pænitentium lacrymis, roscida etiam rore pietatis divinæ, sicut dicitur, Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus. Maceria autem circumdata extrinsecus est custodia Angelorum. Turris in medio spes alta adjutorii Dei, sicut dicitur, Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostræ Sion : salvator ponetur in ea murus et antemurale. Urbis turris est Salvator, quia dicit Psal. xc, 1 : Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. Murus autem custodia Angelorum. Antemurale vero mutua custodia hominum, sicut dicit Augustinus : « In- « vicem vestram pudicitiam custodite : « Deus enim qui habitat in vobis etiam « isto modo, custodiet vos ex vobis. » Torcular autem in medio ejus in quo exprimitur vinum, est memoria passionis Christi : quia illa suo pondere omne quod est in nobis boni liquoris, debet extrahere. Plantatur autem de vitibus Soreth, id est, de genere vitis optimæ, omne semen verum 1 : quia de animabus factis ad Dei imaginem et similitudinem.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
§ 1
НЕТИ (Т)
HETI interpretatur pavor, et alludit sententiae versus : quia pavor est causa accinctionis, sicut dicitur, Cant. iii, 7 et 8 : En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel : omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuiscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Lectulus Salomonis est anima hujus mulieris, in qua quasi in thalamo tota die quiescit. Hunc lectulum ambiunt sexaginta fortes, hoc est, observantia perfecta decalogi. Senarius enim perfectus est numerus, et denarius ad decalogum pertinet. Et isti sunt fortissimi Israel et rectissimorum, quia Israel interpretatur rectissimus : quia perfectione mandatorum perfectum robur virtutis acquiritur. Omnes autem tenent gladios, quia valent ad propulsanda vitia tentationum. Et hoc est quod dicit : Propter timores nocturnos, hoc est, propter pavorem sagittae volantis in tenebris, id est, persuasionem daemonum in occultis et obscuris peccatis. Unde pavor dicit causam sententiae versiculi cui praescribitur.
« Accinxit, etc. » Duo notantur in versu, scilicet accinctio lumborum, et roboratio brachii.
Circa primum notantur tria, scilicet modus accinctionis, in hoc quod dicit : « Accinxit. » Et quo accingitur, quia « fortitudine. » Et in quo loco vel membro corporis, quia « lumbos suos » accinxit.
Circa primum etiam nota, quod aliud est accingi, aliud succingi, et aliud praecingi. Accingimur enim ad bellum, succingimur autem ad currendum, sed praecingimur ad ministrandum.
De primo, I Machab. iii, 58 et 59 : Aecingimini, et estote filii potentes..., quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et Sanctorum. Unde, Psal. xliv, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Et, Genes. xlix, 19 : Gad, accinctus praeliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.
De secundo habetur, Joan. xxi, 7, quod cum Petrus festino per mare cursu festinat ad Dominum, tunica succinxit se, et misit se in mare. Tunica enim est conversatio vitae : et haec debet succingi cingulo justitiae, ne defluentia in humum vestimenta celerem motum pedum, hoc est, affectionum impediant. Hinc etiam est quod de praedicate in Proverb. xxx, 31, dicitur : Gallus succinctus lumbos. Gallus enim qui cantu suo dormientem excitat et horas significat, praedicator est, qui dormientes in peccatis ad vigiliam pœnitentiae excitat, et horam judicii Domini significat venturam super peccatores. Et dicitur succinctus lumbos, quia rectitudine justitiae luxum conversationis elevat.
De tertio, scilicet praecinctione ad mi-
<--- Page Split --->
nistrandum dicitur in Evangelio Luc. xii, 37 : Praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et in signum illius ministerii quod exhibibit in patria, in cena praecinxit se linteo, et exhibuit humilitatis ministerium in lotione pedum, ut habetur, Joan. xii, 5.
Sequitur, quo accinxit, scilicet « fortitudine. »
Accipienda autem est a Philosopho quintuplex fortitudo 1. Prima est vera quae sustinet terribilia, et aggreditur ardua tantum propter honestum gratiae et virtutis. Secunda autem est quae sustinet ardua et aggreditur terribilia propter verecundiam improperii si succumbat. Tertia autem est quae sustinet terribilia et aggreditur ardua propter imperium dominorum vel majorum cogentium : et haec habet aliam speciem, quando scilicet aliquis ingreditur ardua ut evitet majus periculum. Quarta est quando aliquis aggreditur terribilia ex furore, sicut ex ira per zelum. Quinta est quando aliquis aggreditur spe boni, sicut dicit Philosophus, et vocat speciem boni confidentiam de victoria : et haec habet etiam aliam speciem, quando scilicet aliquis aggreditur ardua, eo quod ignorat periculum, sicut inexperti in periculis.
Prima fortitudo est fortitudo hujus mulieris. Unde habetur, infra, 3, 25 : Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Decor enim est secundum assignationem honesti : quia « honestum est, ut dicit Tullius, quod « sua vi nos trahit, et sua dignitate nos « allicit. » Honestum autem est gratia Dei et virtus.
Secunda fortitudo quae est propter improperium convicii in succumbendo, fuit fortitudo Machabeorum. Unde dixerunt : Estote filii potentes, id est, fortes... : quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostra, et Sanctorum 2.
Tertia fortitudo est fortitudo Josue, de quo dicitur, Ecclesiastici, xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Josue, vel Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. Josue enim ex imperio Domini fecit bella post Moysen : et quia interpretatur salvator, secundum nomen suum fuit fortis et maximus ad salvandum Israel. Et secundum hoc praecipue gerit figuram illius qui postea Jesus dictus est, eo quod salvum facit populum suum a peccatis eorum, ut legitur, Matth. 1, 21.
Quarta fortitudo fuit fortitudo Mathathiae, de quo legitur, 1 Machab. ii, 24 et 25, quod cum videret sacrificantem idolis ex jussu militis quem miserat rex Antiochus, ut cogeret homines idololatrare, quod doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram. Sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogeat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit. Similiter haec fuit fortitudo Phinees, qui trucidavit principem ingredientem ad scortum Beelphegor cum Madianita, sicut legitur, Numer. xxv, 6 et seq. Haec etiam fuit fortitudo Simeon et Levi, qui trucidaverunt in zelo castitatis sororis suae Sichimitas, sicut legitur, Genes. xxxiv, 23 et 26.
Quinta fuit fortitudo Judith viidae, quae aggrediens Holofernem spe fruendi victoria, vicit et interfecit eum, sicut habetur, Judith, xm, 10 et seq.
Sequitur de membro quod accingitur : et hoc notatur cum dicit, « Lumbos. »
Notandum est, quod tres sunt proprietates lumborum. Prima est quod secundum Gregorium, ibi est locus delectationis. Secunda est quia est locus unde
<--- Page Split --->
fluit et congregatur semen generationis. Tertia est quia est quasi quoddam fundamentum totius corporis. Cum enim, ut dicit Augustinus, « omne membrum « mobile moveatur ab immobili, in lum- « bis est fundata omnis mobilitas mem- « bromum et inferiorum et superiorum : « quia ab ipsis moveri videntur 1. »
Lumbi autem delectationum sunt duo, scilicet delectationis gula, et voluptatis carnis. Unde, Job, xl, 11, de diabolo dicitur : Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Quod sic exponit Gregorius, quod « viris « concupiscentia in lumbis, feminis vero « in umbilico : quod testatur Dominus « qui de diabolo ad beatum Job loquitur, « dicens : Fortitudo ejus, etc. » Luc. xii, 33 : Sint lumbi vestri praecincti, et lucerna ardentes in manibus vestris : ubi Gregorius : « Lumbos praecingimus, « cum carnis luxuriam per continentiam « coarctamus... Lucernas ardentes in « manibus tenemus, cum per bona opera « proximis nostris lucis exempla mon- « stramus. »
respondetur cum exiguo et attenuato in Spiritu sancto et consilio respondetur.
Lumbi etiam fundamenti et firmitatis sunt duo, scilicet austeritatis, et compassionis. Ex lumbo enim austeritatis confirmatur vita in nobis. Ex lumbo compassionis stabilitur vita bona ad proximum. De his lumbis habetur, Isa. xxi, 3 : Repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis. Unus enim lumbus, scilicet austeritatis, repletur dolore pœentientiae : alter, scilicet compassionis, angustia parturientis repletur : quia parturiens eorum quos in Christo parturit, dolores facit suos, et angustias illorum patitur ut proprias.
2
Sequitur :
Similiter lumbi a quibus fluit semen sunt duo, scilicet auctoritas qua missus est ille qui verbum seminat : quia dicit Apostolus, ad Roman. x, 13 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur. Et alius lumbus est gratia praedicationis quae causatur ex scientia et eloquentia et zelo animarum et bona vita. De his duobus lumbis dicitur, Job, xl, 2 : Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. Viri enim opus est generare et semen effundere. Unde sicut vir lumbos suos accingit qui ex gratia praedicationis et auctoritate quam habet accinctus, ubique semen verbi ad generationem spargit : sed Domino interroganti respondere dicitur, quia Dominus interrogat, cum simplex et imperitus a praedicatore veritatis interrogat. Sicut enim Dominus pascitur et potatur, sic Domino
Et roboravit brachium suum.
Ubi considerandum est quid sit brachium, et qualiter roborandum.
Brachium autem hujus mulieris est magnanimitas ejus, eo quod ut leo fortissimus bestiarum, ad nullius, demonis scilicet, pavebit occursum, ut habetur, Proverb. xxx, 30.
Et quia de manu diximus superius, dicemus hic de brachii hujus dispositione. Habet enim humerum a quo dependet, et cubitum in quo curvatur ad motum et operationem, et uno osse conjungitur ad humerum, et duobus dividitur ossibus post cubitum. Insuper habet nervos quibus colligatur, et spiritus quibus vitam accipit a corde, in quo est sedes animae : et deinde musculos in quibus nutrimenti sui digestio celebratur.
<--- Page Split --->
Humerus autem hujus mulieris est in quo portat onera, charitas : quia omne præceptum et onus legis Dei per charitatem portatur et impletur 1. Isti sunt humeri in quibus reportavit pius pastor Christus ovem debilem 2.
Unde, Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Domus David sunt animæ fideles in quibus habitat Deus qui significatur per David qui interpretatur adspectu desiderabilis. Clavis autem qua aperuit, est redemptio super humerum charitatis : ad hoc enim ut aperiret vinctis non coegit nisi charitas. Claudit autem quibusdam per justitiam meritorum suorum, eo quod contemnunt redemptionem.
Cubitus vero in quo reflectitur et movetur brachium, est consideratio operis quod procedit a brachio magnitudinis. Unde dicitur, Genes. vi, 13, de fabricatione arce quod in cubito consummari deberet : quia opus nostrum, præcipuæ quod a magnanimitate fit, semper indiget diligenti consideratione qualiter deducatur ad finem. Os autem illud quo conjungitur cubito, confidentia est quam habet in Deo ut omnia possit in eo, qui ipsam confortat, sicut Paulus dicit de seipso, ad Philip. iv, 13 3. Sed duo ossa quibus iterum dependet a cubito considerationis, sunt fiducia perficiendi quod facit, et patientia sustinendi quod patitur : quia sic inimicus nihil proficit in ea dum in omni opere implendo fiduciam habet, ut ad finem perducat in omni tribulatione patientiam. Et hoc est quod dicit, Psal. lxxxviii, 22 et 23 : Manus mea auxiliabitur ei, et brachium meum confirmabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei : Manus mea, id est, a me data, et brachium meum, id est, a me concessum.
Inimicus autem impedit hominem duobus modis, scilicet a bono ne perficiatur : et contra hoc valet fiducia ceptum opus perficiendi. Et impedit immittendo tribulationes : et contra hoc valet patientia. Et ideo sequitur : Nihil proficiet, etc.
Nervi colligantes brachium sunt perseverantia liganis usque in finem, et humilitas liganis in profundum. Spiritus autem est fervor spiritus, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xii, 11 : Spiritu ferventes, Domino servientes.
Musculi in quibus digeritur cibus, sunt partes prudentiae, scilicet memoria de praeteritis, et intelligentia de praesentibus, et providentia de futuris. In his enim partibus prudentia decoquit tamquam in quibusdam musculis, omne quod facere debet antequam per opus sibi incorporat. Dicit enim Augustnus, quod « sagaciter « eligit prudentia ea quibus adjuvatur « in opere, ab his in quibus impedi- « tur. »
Sequitur qualiter hoc brachium ad pugnam roboratur. Roboratur autem scuto, et armilla, et gladio, et lancea.
Scutum inexpugnabile est æquitas, ut dicitur, Sapientiae, v, 20, vel fides, ut dicit Apostolus, ad Ephes. vi, 16, vel bona voluntas Domini, ut dicit Psal. v, 13 : Scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos, hoc est, Sanctos.
Armilla autem est ornamentum boni operis. Job, xli, 21 : Numquid armilla perforabis maxillam ejus ? hoc est, Leviathan, in boni operis efficacia dirumpens maxillas diaboli, cujus maxillae quibus continet animas ad devorandum sunt duæ, scilicet culpæ et pœnæ.
Gladius autem spiritus est verbum Dei, ut dicit Apostolus, ad Hebr. iv, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.
Lancea vero est ira per zelum. Unde, Sapient. v, 21 : Acuet diram iram in
<--- Page Split --->
lanceam. Et dicitur dira, quia dire trucidat omne vitium et omnem tentatio-
nem diaboli. Sequitur THET (5).
CAPUT IX.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus.
§ 1
THET (7)
THEt interpretatur inter, vel bonum : quibus simul junctis idem est quod internum bonum, et ita alludit sententiae sequentis versus, quae est de gustu interni et aeterni boni.
De interno autem bono prænotanda est distinctio. Est enim internum bonum gaudium conscientiæ, et est internum bonum experimentum cœlestis regni.
17 : Non est enim regnum Dei esca, et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Augustinus in lib. X Confessionum : « Aliquando intromittis « me in affectum multum insinuatum in- « trorsus, ad nescio quam dulcedinem, « quae si perficiatur in me, nescio quid « erit quod vita ista non erit. Sed recido « in hæc ærumnosis ponderibus, et re- « sorbeor solitis et teneor, et multum « fleo, sed multum teneor : tantum con- « suetudinis sarcina degravat. Hic esse « valeo, nec volo, illic volo, nec valeo, « miser utrobique. »
De primo habetur, II ad Corinth. 1, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Item, in Proverb. xv, 15 : Secura mens quasi juge convivium. Per contrarium dicitur de mala conscientia, Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
Sequitur sententia versus, quae in duobus consistit, scilicet in gustu et visu negotiationis, et in eo quod non exstinguetur lucerna ejus in tenebris.
Circa primum notanda sunt tria, scilicet experimentum gustus per se, et experimentum visus per se, et experimentum gustus conjuncti cum visu.
De secundo habetur in definitione spei : quia « spes est, ut dicit Augusti- « nus, certa exspectatio futurae beatitu- « dinis, ex conscientia meriti et largitate « Dei proveniens. » Hinc est quod dicit, infra, y. 29 : Multæ filiæ congregaverunt divitias : tu supergressa es universas. Et, in Psal. xluv, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, etc. De tertio dicitur in Evangel. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Quid autem sit regnum illud, dicit Apostolus, ad Roman. xiv,
Est autem experimentum gustus per se duplex, scilicet experimentum mali ut fugiatur : et hoc experimur in gustu per displicentiam ut ejiciamus, non ut incorporemus nobis : et sic gustatur a Sanctis peccatum, secundum quod dicit Job, vi, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ? Insulsum est indiscretus actus qui sale sapientiæ divinæ non est conditus : et hoc gustatum, quando incorporatur, affert mortem æternam : sed gu-
<--- Page Split --->
statum ut ejiciatur, affert vitam : et hoc significatur in gustu Domini in cruce, de quo dicitur : Cum gustasset acetum, noluit bibere1. Sed rejecit illud, signans in hoc quod ejicienda a nobis erat omnis putredo peccati.
Est etiam per gustum experimentum boni dulcedinis æternorum : et hoc dupliciter, scilicet ad suavitatem affectus, et ad illuminationem intellectus. De gustu ad suavitatem affectus, I Petri, n, 3 : Si tamen gustastis quia dulcis est Dominus. Et, Job, xii, 11 : Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem2, scilicet coelestis et divinæ bonitatis ? De gustu quantum ad illuminationnem intellectus habetur, I Reg. xiv, 29 : Dicit Jonathas : ... Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Mel est dulcedo coelestium quæ gustata illuminat oculos ad æterna debite cognoscenda, et eliminanda terrestria. Unde, Gregorius : « Gustato spiritu desipit omnis caro, » id est, carnalis delectatio.
Circa experimentum visus notanda est quadruplex visio, qua experimur æternam veritatem :
Rationis secundum fidem, Fidei secundum donum intellectus, Visio Intellectuales secundum beatitudinem munditiæ cordis, Secundum fructum qui dicitur fides.
Quod ut apertius intelligatur, ratio ad hoc homini data est ut æternam veritatem contempletur et videat : sed quia per seipsam non potest, ideo datur ei lumen fidei quo possit illud. Et de hac visione dicitur, II ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, non per speciem, id est, per apertam visionem. Et, I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie
ad faciem. Speculum dicitur imago et vestigium creaturae : ænigma autem obscura allegoria in Scriptura : quæ duo nos illuminant ad fidem.
Cum autem fides convaluerit in corde hominis ut de omnibus credibilibus cogitet admirando cum consensu firmissimo veritatis internae, tunc incipit ei coruscare lumen intellectus : ita ut etiam certitudinem quamdam in lumine infuso concipiat, quo sibi videtur nihil rationabilius fide et visione fidei secundum intellectum. Et de hac visione dicitur, Job, xiii, 5 et 6 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago pænitentiam in favilla et cinere. Dum enim sola fide credimus, quasi per solum auditum Scripturae et prædicationis veritati Dei assentimus : quia sicut dicitur, ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Cum autem lumen nobis infunditur ut nobis fides rationabilis et certa videatur, tunc donum intellectus nobis infusum est, sicut dicit Gregorius, quod « intellectum Deus dat, « dum de auditis mentem illustrat. » Et tunc quasi oculis Domini videmus,et nosipsos reprehendimus, eo quod ante tardi et pigri ad credendum fuimus, agentes de hoc pænitetiam in humilitate, quæ per favillam et cinerem significatur.
Cum vero in lumine internae veritatis sic illuminamur, studium nobis est ut cor ab omni terrena occupatione et phantasia mundemus, ut in ipso lumine beatificemur : quod fit quando jam secundum modum beatorum videre incipimus, et tantum de lumine nobis infunditur ut radii a facie animæ nostrae emittantur. Et de hoc dicitur, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, I Joan. ii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
De visione autem beatitudinis secun-
<--- Page Split --->
dus fructus, hoc est, munditie cordis, secundum fructum qui dicitur fides, generatur in nobis quando mundatum habemus cor, et sumus beati et illuminati in lumine divino, ita quod nihil nobis videatur visione Dei certius et beatius : et incipit in ipso lumine refici et impleri quadam dulcedine, ita ut merito dicamur fieri lumine illo : et ille fructus dicitur fructus Spiritus, ad Galat. v, 22 1. Et vocatur fides, quam exponit Ambrosius, « esse certitudinem invisibilium, id « est, aeternorum. » Et debet addi refec tio fruitionis in lumine illo : et tunc perfectus est homo. De his visionibus simul intelligitur illud Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion. Similiter et illud Apostoli, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Prima visio est populi fidelis, et communiter omnium. Secunda autem est Doctorum et specialiter. Tertia contemplantium, sicut Moysi in monte, Exod. xxxiii, 11. Quarta autem est raptorum, sicut Pauli, II ad Corinth. xii, 4 et seq.
Sequitur de experimento gustus et visus simul. Habet autem visus experimentum cum tactu. Cum gustu experitur duo, scilicet negotiationem boni, et suavitatem Domini cui negotiatur.
De primo habetur hic : « Gustavit et vidit quia bona, etc. » Et intelligitur de negotiatione agri et vineæ. Et in agro negotiatur panem gratiae, ut diximus supra : et in vinea, vinum gaudii.
De secundo habetur in Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustus autem cum tactu veritatem resurrectionis et gloriam experi-
tur. Unde, Lucæ., xxiv, 39 : Palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet.
Sed libet adhuc aliter considerare negitationem hujus mulieris quam videt et gustat, quia bona est. Negotiatur igitur in terra sua de pecunia viri sui, et negotiatur in terra viventium de pecunia communi quæ sua est et viri sui. Pecunia propria est facultas et substantia sua, quæ est bona fortunæ hujus mundi.
De his negotiatur pro pauperibus terræ suæ : quia pauperes semper secum in terra sua habet, Matth. xxvi, 11 2. Mercando ab eis,sicut dixit Dominus : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula 3. Et de hac negotiatione habetur, Isa. xxiii, 18 : Erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur, neque reponentur : quia his, qui habitaverint coram Domino, Glossa, veris pauperibus, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Secunda negotiatio est quam facit de pecunia viri sui, et hæc est pecunia verbi, sicut dicit Dominus in Evangel. Lucæ, xix, 12 et 13 : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio 4. Bona autem illa nihil sunt quam pecunia verbi. Negotiatur de illis extra terram suam, quia circa peccatores qui sunt in longinqua regione dissimilitudinis.
Tertia negotiatio explet de pecunia communi quæ est devotio cordis, et orationis instantia : qua quaerit mercari gustum æternitatis qui abundat in terra viventium. Et de hac habetur in Evan-
<--- Page Split --->
gel. Matth. xiii, 45 et 46, quod simile est regnum cælorum homini negotiatori, quarenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia qua habuit, et emit eam. Vere una pretiosa, quia nulla huic valet comparari : et haec est gustus divina bonitatis in donis suis quaè largitur in devotione anima quaerent i et desideranti illum.
§ 2
Sequitur de secunda parte versiculi, quae est de securitate lucerna sua, quia dicit : « Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. »
Circa quod tria notanda occurrunt, scilicet, quid sit lucerna, et qua tenebrae in quibus non exstinguitur, et ratio quare non exstinguitur.
Est autem hujus mulieris lucerna quintuplex, scilicet lucerna redemptionis, lucerna verbi, lucerna exempli, lucerna intentionis recta, et lucerna discussionis in judicio.
De prima habetur in Evangelio, Luc. xv, 8 et 9, quod mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachman umam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat ? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachman, quam perdideram. Mulier est Dominus Jesus Christus propter virtutem fecundativam. Domus est machina mundi. Lucerna autem lux in testa est lux divinitatis in testa nostrae mortalitatis. Quæsitio autem est omne opus quod fecit ad nostram redemptionem, sicut prædicationa sua et passio. Inventio autem est recuperatio hominis. Amici, sancti Patriarchæ. Vicini, sancti Angeli qui congratulantur nostrae redemptioni.
De lucerna verbi habetur in Psal. cxvii, 103 : Lucerna pedibus meis ver-
bum tuum, et lumen semitis meis. Pedes sunt affectus qui reguntur secundum lucernam verbi. Semita autem sunt modi conversationis hujus vita et modi operis, in quibus etiam homo dirigitur per verbium Dei.
De lucerna autem exempli, in Evangel. Luc. xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Lucerna est lux bonorum operum in fama et notitia proximorum. Candelabrum autem est auctoritas et oratio in Prælato, vel fulgor charitatis in quolibet subdito. Domus autem est Ecclesia. Qui ingrediuntur sunt qui per sacramenta et formam vita Catholicam ad Ecclesiam recipiuntur, et hi vident lucernam ut secundum exempla bonorum mores corrigant, et vitam emendent.
De lucerna intentionis etiam in Evangelio habetur, Luc. xi, 34, 36 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit... et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. « Oculus, ut dicit Glossa, « est intentio quaè dirigit opus ad Domi- « num : et hic oculus simplex est, quan- « do est sine plica mali. » Corpus autem dicitur hic universitas nostrorum operum quaè illuminatur ab hac lucerna, scilicet fulgore magno.
De lucerna autem discussionis judicii dicitur, Sophoniae, 1, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis, hoc est, in discussione judicii : quia per hanc lucernam discutiet nos Dominus in judicio. Et per hanc lucernam nos hic scrutari deberemus, ut in futuro non scrutaretur nos Dominus : sicut dicitur, 1 ad Corinth. xii, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Sequitur quaë sunt tenebraë in quibus lucerna non exstinguitur. Sunt autem quinque tenebraë in quibus lucent quinque lucerna. Lucerna enim redemptionis lucet in tenebris peccati et reatus ori-
<--- Page Split --->
ginalis : lucerna autem verbi Dei lucet in tenebris hujus ignorantiae : lucerna vero boni exempli in tenebris conversations : et lucerna discussionis in occulto tenebrarum cordis, vel conscientiae.
De primis tenebris, hoc est, peccati et reatus originalis habetur, Joan. i, 5 : Lax in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Super illud, dicit Chrysostomus in originali, quod « lux est be- « neficium et gratia redemptionis quae « lucet in tenebris peccati et mortis, sed « tenebrae eam non comprehenderunt, id « est, non exstinguunt : sed ipsa dissipat « tenebras mortis et peccati. »
De tenebris autem ignorantiae, in quibus lucet lucerna verbi Dei, dicitur, Job, III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Ibi Glossa Gregorii, « Tenebris ignorantiae. » Et, Act. XVII, 30 : Tempor a hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique penitentiam agant.
De tenebris hujus mundi, in quibus lucet lucerna boni exempli, dicitur, ad Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate.
De tenebris conscientiae, in quibus lucet lucerna intentionis, habetur, Matth. VI, 23 : Si lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipse tenebræ quantæ erunt ? hoc est, si lumen intentionis tenebra sit, ipsæ tenebræ cordis quantæ erunt ? Quia quando intentio mala conjungitur malo operi, tunc tenebræ efficiuntur sine mensura. Quamdiu enim est intentio bona, tamdiu est peccatum saltem cum timore : sed quando intentio est corrupta, tunc efficitur peccans sine spe reversionis.
De tenebris autem judicii dicitur, Joel, n, 10 et 11 : Sol et luna obtenebrati sunt, et stelle retraxerunt splendorem suum. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exeritus sui : quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia, et facientia verbum ejus.
Sol est lumen prosperitatis hujus mundi : luna autem mutabilitas temporalium harum delectationum quae obtenebrescent in die judicii. Stellæ autem sunt vigores sensuum in quibus hic vivunt peccatores : sed tunc non possunt amplius voluntates sensuum suorum habere. Et Dominus dabit vocem terribilem, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. Ante faciem exercitus sui, id est, ante Angelos et Sanctos qui judicabunt cum ipso. Et hæc dicuntur castra ejus, et orbis qui pugnabit pro ipso contra insensatos 1, quando exacuet creaturam in ultionem peccantium. Et facientia verbum ejus in detrudendo peccatores in infernum.
Sequitur de tertio et ultimo, de causa scilicet quare istæ lucernæ non exstinguuntur. Et sunt quinque lucernam conservantia, scilicet firma custodia vitri extrinsecus, abundantia olei in fomento ignis, et rutilans fervor flammæ, et munditia lychni, et cautela in modo ferendi lucernam.
Firma vitri custodia est firma custodia puritatis secundum castitatem corporis, de qua habetur, Job, xxvii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, hoc est, sapientiae divinae. Et exponitur hic vitrum a Gregorio de puritate nostrorum corporum. Et hoc ostendit ipsa vitri natura, quia fit de cinere, et fit perspicuum : ita corpus nostrum fit de terra humili, sed perspicuum est quando concupiscentia in puritate non sordidatur.
Oleum autem ad lucem conservandum est oleum pietatis quod secum acceperunt sapientes virgines in vasis suis cum lampadibus quando media nocte sponso occurrunt 2 : et defecerunt in hoc fatuæ virgines quæ castitatem sine pietate exhibuerunt : habentes quidem exterius speciem pietatis, virtutem autem ejus penitus interius abnegantes. Et ideo lampades earum exstinctæ sunt ante ingres-
<--- Page Split --->
sum ostii cum sponso : et in tenebris permanserunt, sicut legitur, Matthæi, xxv, 12 et 13.
Rutilans autem flamma est ferventissimæ et inextinguibilis charitatis ardor, de quo dicitur, Canticor. viii, 7 : Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Aquæ multæ sunt luxuriæ concupiscentiæ carnalis, quæ multæ sunt, quia multis motibus se erumpere ostendunt. Flumina autem sunt concupiscentiæ hujus mundi in pompis Satanæ et spectaculis vanitatum. Sed quantumcumque humidaæ sunt istæ aquæ per humorem voluptatis, et quantumcumque lubricæ et frigidæ per inconstantiam vanitatum, tamen de corde ardenti non exstinguunt charitatem.
Lychnus autem purissimus ardens isto igne est desiderium animæ. Sicut enim quando fit lychnus de materia terrestri non est aptum flammam lucidam emitte-
re, sed fumat incensum et fœtet : sic etiam desiderium terrestre si quandoque invitatur ab alio ad charitatem, non ardet lucide, sed fumum fœtidum concupiscentie carnalis emittit: sed econtra factus lychnus de materia pura, ardet lucide et sine fœtore. Ita est de desiderio a terrenis depurato : ardet enim in igne charitatis in lucem Ecclesiæ : unde dicit Dominus de Joanne Baptista, Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
Cautela vero summa in portando est : in portando humiliter ne ventus vanæ gloriæ exstinguat, vel etiam ne turbo superbiæ lucernam infringat. Job, xvii, 5 et 6 : Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus ? Lux obtenebrescat in tabernaculo illius, et lucerna, quæ super eum est, exstinguetur.
CAPUT X.
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
§ 1
10D ( 1 )
Iod interpretatur domina, et alludit sententiæ versus sequentis, quia in hoc ostendit se dominam, quia fortia vincendo dominatur contra se bellanti : digitos autem ponendo ad fusum ditat operibus suisfamiliam quæ protegitur dominiosuo. De dominio suo dicit Isaias, xxvi, 13 :
Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Quasi diceret : Dominium aliorum grave, et jugum ferreum jugum eorum : tuum, o mater et pater, libenter sustinemus dominium : quia servire tibi regnare est, et jugum tuum suave est, et onus tuum leve, ut dicitur, Matth. xi, 30. Et si quid forte videtur grave in jugo tuo, hoc ipsum computrescet totum a facie olei, nominis tui certe debemus recordari. Non autem est hujus mulieris dominium in virum suum, qui hoc non permittit Apostolus, I ad Corinth. xi, 3 et seq. 1 :
<--- Page Split --->
sed ipsa est domina inimicorum mittendo manum in cervices eorum, et est domina familiæ præparens fusa ipsis, unde omnes vestiuntur duplicibus, ut non timeat domui suæ a frigoribus nivis 1.
Duo autem sunt quæ notantur in versu, scilicet quid sit manum mittere ad fortia, et quid sit digitos ejus apprehendere fusum.
In primo autem notanda occurrunt tria, scilicet quæ manus mulieris, secundo, quæ fortia quibus immittit manum, tertio, quis modus manus immittendi.
- Est autem manus hæc manus luctantis et certantis, quæ quadruplex est, scilicet manus luctantis cum Deo, manus luctantis cum mundo, et manus luctantis cum carne, et manus luctantis contra diabolum.
Prima est manus Jacob luctantis cum Angelo, Genes. xxxii, 24. Secunda, manus ejusdem luctantis cum Laban avunculo suo, Genes. xxx, 25 et seq. Tertia, manus ejusdem luctantis cum fratre in utero materno, Genes. xxv, 22. Quarta autem manus iterum Jacob luctantis invisibiliter cum eo qui omnes istos contra se concitavit.
peccati, hoc est, memoria ipsius manus in satisfactione ubique protexit, ut non sit peccatum in memoria quod non protexti ut opus in pœententia injuncta. Hos enim cibos Pater cœelestis libenter comedit : quia, ut habetur, Luc. xv, 7, gaudium est sibi super filio prodigo revertente, et Angelis Dei super uno peccatore pœententiam agente. Benedictionem autem in gratia veniæ consequitur. Postea autem luctans cum Angelo accepit benedictionem securitatis contra tentationes : ita ut benedictio patris referatur ad gratiam prævenientem, ut velit bonum completa et sufficienti voluntate. Benedictio autem secunda refertur ad gratiam subsequentem contra tentationes, ne frustra velit bonum : quod frustra velle diceretur, si per tentationes facile auferretur.
Habet etiam manum Jacob luctantem cum mundo : et hoc significatur in lucta cum Laban. Et hæc lucta est triplex. Prima enim lucta fuit in servitute pro filiabus Laban, et tunc decepit eum primo supponendo sibi aliam quam promisit. Secunda lucta fuit pro gregibus, et tunc mutavit sibi mercedem decem vicibus. Tertia lucta fuit in 'persecutione, quando comprehendit eum in monte Galaad.
Prima lucta fit duobus brachiiis, scilicet fletu et oratione : sicut habetur, Osse, xii, 3 et 4 : Jacob in fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum. Istas etiam manus præsentat patri pellibus hœdinis protectas, et carnem coctam hœdi patri in cibo offerens ut benedicat sibi anima ejus 2. Manus enim, ut dictum est, sunt manus luctantis in oratione, fletu, et orationis virtute. Manus autem pellibus hœdinis sunt protectæ, quando peccatum excoriatum est, et dulcedo peccati et voluntas in olla contritionis est decocta. Pellis autem
Prima lucta significat varietatem in mundana voluptate : secunda autem varietatem mundi in rebus fortunæ de mammona iniquitatis : tertia autem in sectione ipsius in vanitate in superbia vitæ : quia sicut dicit I Canon. Joan. II, 16 : Quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Est autem voluptas duplex : una est ad mundi voracitatem, et alia est ad ipsius mollitiem in vestitu, et hæc reprehenditur in divite, scilicet, quod induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide 3. Jacob autem uxorem voluptatis ad necessitatem ducere
<--- Page Split --->
voluit : sed ille mutavit in luxuriam, quia supposuit non suam : voluptas ad luxuriam non est propria conjux hominis.
Sed mutabilitas avaritiae decem vicibus mutata est eidem : quia mundus decem modis justos tentat de avaritia, primo rapina, secundo furto, tertio usura, quarto obligationibus redituum pro quantitate pecuniae quae tempore solutionis sine usura tota recipitur, quinto fraude emptionis, sexto venditionis, septimo circumventione astutiae, qua nescientes sibi cavere decipiuntur a patronis et padagogis : oclavo, conservatione rerum necessariarum emptarum in novo et conservatarum usque in anni tempora in quibus cariora sunt illa, nono creditione rerum in futurum ut carius reddantur, decimo et ultimo conservatione crudeli sive retentione in fame pauperum quibus nihil dat ut magis crescat in bonis. Job, xix, 3, dicit in persona deceptorum a mundo isto : En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Similiter mutabilitas superbiae in vanitate certat cum Jacob, hoc est, cum luctante viro spirituali : quia dicit Augustinus, quod « superbia post omnes « virtutes saevit, et nec fugientem relin- « quit, sed etiam in monte Galaad com- « prehendit. » Fugiens enim est quilibet religiosus recedens a mundo in montem Galaad, qui interpretatur acervus testimonii, hoc est, in eminentem religionem quae testimonium habet ex multis patribussancificatis in ipsa : ibi tamen comprehendit eum superbiae vanitas : quia de quo deberet humiliari, vanius quandoque superbiae motus sentit, et hoc est quod apud eum idola quaesivit. Hoc est peccatum primum daemonis quod ab omnibus fere colitur et adoratur. Sed subter stramenta camelí absconditur ne inveniatur, Rachele dicente quod non possit surgere, quia sibi acciderit secundum morem
mulierum. Et sic sollicitudo quaerentis deluditur. Stramenta autem quibus insidemus corpori, sunt necessitates variae corporis ex quibus humiliari habemus. Cogitantes enim de miseria mortalitatis abscondunt per humilitatem superbiae idolum ne inveniatur, allegante Rachele per confessionem quod acciderit sibijuxta morem mulierum, hoc est, confitente peccata infirmitatis suae, ne surgat, id est, ne elevetur per superbiam. Sed tunc quando videt mundus quod de suo nihil invenit, saltem fedus inire secum quaerit ne noceat de suo auferendo aliquid : et hoc significatur in federe quod percussit Jacob cum Laban, Genes. xxix et xxx, ut sibi de caetero mundus crucifixus esset in ipso mundo, sicut dicit Apostolus, ad Galat. v, 24 1 : et amplius non gloriatur in mundo, sed dicit, ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Habet iterum manum Jacob mulier ista ad luctandum, et certandum cum carne : luctatur autem tribus modis, scilicet cum carnis concupiscentia, et cum carnis deficientia, et tertio cum carnis moderatione et contemperatione ad naturam. Cum concupiscentia certat, ut vincat : cum deficientia ut sustineat : cum moderatione naturae et concupiscentiae, ne carnem perimat pro hoste. Item, cum concupiscentia pugnat verberando, cum deficientia vero portando et sustinendo, cum moderatione autem naturae et concupiscentiae discernendo quid excludendum, et quid sit concedendum. Prima pugna plurimum habet adversitatis, secunda multum laboris et sudoris, tertia cumulum habet solertiae et subtilitatis. De prima dicit, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim sibi invicem adversantur, ut non
<--- Page Split --->
quæcumque vultis, illa faciatis. De secunda loquitur, I ad Timoth. v, 23 : Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. De ultima in eadem epistola, vi, 8, loquitur, dicens : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Proverb. xxx, 7 et 8 : Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar : ...Mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria.
Habet autem iterum manum ad luetam contra diabolum : et hæc est duplex, scilicet manus humilitatis qua constringit superbam ejus voluntatem, et manus constantiæ in tentationibus, qua constringit malitiam machinationis ipsius. Prima manus est Domini manus, quia hæc humilitate crucis et carnis superbiam ipsius vincit : unde, I Petri, v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Isa. LI, 9, loquitur de brachio in quo fuit manus ista, sic dicens : Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? Hic petit Isaias humilitatem Domini ad pugnandum contra dæmonem, et petit ut resurgat in ipso : sicut antiquitus in Christo, ita etiam percutiat in Isaia et in quolibet fideli Hanc manum petit etiam David, Psal. CXLIU. 7, dicens : Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis : de manu filiorum alienorum. Manus humilitatis petitur contra manum superborum dæmonum qui dicuntur filii alieni, qui alienati sunt a prima filiatione Dei per amissionem hæreditatis, qui inducunt aquas multas tribulationum in persuasione mala. De manu autem constantiæ in pugnando habetur, Genes. XLIX, 8 : Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum. Psal. CXLIU, 1 : Qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Et hæc sunt dicta de manu belli sive luctanti quam mittit ad fortia.
- Deinde considerandum est ad quae fortia mittit manum. Sunt autem septem duces et capita omnium vitiorum, quae fortia dicuntur eo quod fortissimum ingerunt bellum, scilicet superbia, invidia, ira, acedia, avaritia, luxuria, et gula. Inanis vero gloria movet octavum bellum, sed est simile superbiae. Nonum autem movet schisma. Decimum movet infidelitas. De his ducibus et bellis eorum loquitur Dominus ad Job, XXXIX, 23, de equo loquens qui de sella regis est, hoc est, de anima portante et ferente Christum : Ubi audierit buccinam, dicit : Vah! Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Bellum est forte ad quod mulier mittit manus : et cum audierit buccinam, hoc est, sentit primum motum per quem diabolus et vitia invitant ad pugnam, emittit vocem contemptus, dicens, Vah! quia gaudet jam de sperata victoria per quam sibi coronam acquirere debeat. Procul autem odorari bellum, est subtiliter quamlibet tentationem vitii etiam initio tentationis percipere : sicut dixit Dominus serpenti de muliere, Genes. m, 13 : Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Glossa, id est, « fini operis. » Audit autem et percipit adhortationes ducum, hoc est, qualiter et quibus actibus se invitant ad bellum decem vitia enumerata, septem scilicet capitalia quæ pugnant contra omnes non ejiciendo ab Ecclesia : et tria alia quorum unum impedit fidem, scilicet inanis gloria, sicut dicit Dominus, Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ? Alterum autem scindit charitatem et unitatem. Tertium vero interimit fidem. Ululatus autem exercitus est strepitus satellitum horum vitiorum : sicut sub vexillo superbiae est ambitio, tumor, hypocrisis, et hujusmodi. Sub vexillo autem invidiæ
<--- Page Split --->
murmuratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, tristitia in prosperis proximi, et hujusmodi. Sub ira vero odium, rancor, clamor, blasphemia, maledictio, inimicitiæ, et hujusmodi. Sub acedia ignavia, torpor, pigritia, languor, ad mundum suspirium in onere pœnitentiæ, affectus vanitatis mundanæ, et hujusmodi. Sub avaritia autem fraus, rapina, exactiones, furta, duritia cordis in pauperes, et hujusmodi. Sub luxuria autem petulantia cordis et corporis, amplexus alliciens et oscula, et turpiloquium, tactus immundi, immunditia cordis et corporis, sodomia, coitus cum pecore, mollities, adulterium, raptus, defloratio virginum, incestus ad consanguineas. Sub gula vero ebrietates, collatio symbolorum in conviviis, leccacitates ad delicata, commessationes, ingurgitationes, et hujusmodi. Sub inani vero gloria jactantia, ostentatio histrionum, gaudium in multitudine clientum, amor adulatorum, et hujusmodi. Sub schismate autem contemptus auctoritatis, inobedientia, excommunicationis annihilatio, et clavium vilipendium, et hujusmodi. Sub hæresi vero novitatum præsumptio, corruptio Scripturæ, sacramentorum incredulitas, obstinatio sensus proprii, dissimulatio veritatis, confidentia victoriæ in confidentia clamoris cum disputat, et hujusmodi. Hæc omnia vitia quando sub dominabus suis sunt, se invicem adhortari incipiunt, magnum ululatum belli in corde suscitant, ita ut fiat certamen forte ad quod mulier manum mittit : quia certamen forte dedit illi Deus ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia, Christus Deus noster, qui est vir mulieris hujus : sicut habetur, Sapientiæ, x, 1 et seq., et II ad Timoth. iv, 7 : Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
Primum certamen, scilicet superbiae, est certamen draconis in cœlo cum Deo : sicut legitur, Apocal. xii, 7. Diabolus
enim contendit de æqualitate, sicut habetur, Isa. xiv, 13 et 14 : Supra astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti..., similis ero Altissimo. Astra Dei dicuntur hic chori Angelorum. Mons testamenti dicitur hic exaltatio testatoris, id est, Filii cui parificari voluit Lucifer. Hoc prælio præliantur cum Deo omnes superbi : sicut dicitur in Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Et, Ezech. xxvii, 16 et seq.: Ejecì te de monte Dei, et perdidi te, o Cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Et elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram projecì te : ante faciem regum dedì te ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum... polluisti sanctificationem tuam. Cherub dicitur hic diabolus plenus sapientia, fulgens inter lapides ignitos charitate in cœlo, hoc est, inter Angelos. Protegens autem dicitur, eo quod fuit super alios et protegere eos debuit quos acceperat in regimine : sed propter superbiam fulgor sapientiæ suæ deperiit, et projectus est extra consortium lapidum ignitorum in ignem æternum, et de monte beatitudinis Dei in terram tamquam in carcerem, ubi tentat hominem usque in diem judicii : ut tunc in infernum detrudatur. Et hoc est quod dicit, quod dedit eum ante faciem regum, id est, appetentium regnum et gloriam hujus mundi, ut cernant si ambitio superbiæ in dæmone sic est damnata, qui angelus fuit, quantum damnabitur in homine misero de luto et stercore facto : quia superbia tanto est detestabilior quanto superbus fuerit humilior, et non habens tumoris occasionem.
Secundum certamen forte est invidiae cum suis satellitibus, et hoc significatur per certamen Cain, qui propter invidiam fratrem suum occidit t. Et notabile est quod invidit fratri non alia de causa nisi quia melior eo, et Deo acceptior fuit
<--- Page Split --->
frater quam ipse : et ita faciunt invidi, semper quantum in se est occidunt fratrem : non enim persequuntur inimicum, sed fraternum bonum exstinguere quaerunt : et nihil aliud persequuntur nisi bonum quod dedit Deus homini, per quod videtur Deus diligere illum cui dedit. Hæc occidit Deum. Dicit enim Matthæus, xxvii, 28, quia sciebat Pilatus quod per invidiam tradidissent eum. Hujus vitii propria condemnatio est tremor capitis, quia invidus tremula mente omne bonum intuetur. Hoc vitium etiam movit fortissimum certamen primo homini in paradiso : unde etiam ejecit eum : quia dicitur, Sapient. n, 24 et 23 : Invidia diaboli mors introivit in orbem. terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Tertium certamen est forte multum, et est certamen iræ : quia ut dicitur, Jacobi, 1, 20 : Ira viri justitiam Dei non operatur. Et hoc certamen significatum est per certamen quod omni tempore fuit inter Saul et David : quia legitur, I Regum, xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino : et nitebatur lancea confodere David 4. Spiritus Domini est spiritus mansuetudinis, sicut ipse dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Spiritus autem malus et nequam, est spiritus iræ qui exagitavit Saul, et exagitat iracundos : quia ad litteram ex fervore sanguinis circa cor, et ex aspiratione fellis ad superiora, et ex prætensione et multiplicatione spirituum in superiori parte corporis incipit corpus tremere, labia habere motum inordinatum, et oculi volvuntur et rubescunt, nares ampliantur : quemadmodum in Proverbiis dicitur, quod « iracundus spiritum habet in « naribus, lingua balbutit improperia. » Et hoc dicitur exagitatio spiritus mali quo exagitatur iracundus a Domino.
Unde etiam dicitur de Saul quod stetit in medio domus suæ et prophetavit : quod nihil aliud est quam promissio qua promittit et machinatur sibi iratus vindictas assidue : sicut fecit Saul, qui modo per lânceam, modo per Philisthæos, modo per illos de Ceila, modo per Ziphæos sibi promisit vindictam. Lancea autem qua nititur confodere David, est dira ira : sicut dicitur, Sapient. v, 21 : Acuet diram iram in lanceam.
Quartum certamen est forte valde, et ipsum est certamen accdiae, et hoc est significatum in certamine Mardochaei et Aman. Vidit enim Mardochæus somnium quod certarent duo maximi dracones, unus pro gente Sanctorum, et alius contra eos 2. Draco maximus est amor mundi, qui facit homines acediosos. Draco alius sine veneno, est alacritas et libertas spiritus in serviendo Deo. Unde etiam Mardochæus propter hoc patiebatur, quia honorem Dei sui ad creaturam voluit transferre : ita spirituales viri propter hoc patiuntur a mundo, quia honorem et amorem quem Deo debent, mundo volunt attribuere. Et ideo etiam dicitur, Esther, xi, 11 : Sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. Quando enim oritur in corde lumen cognitionis æternorum, tunc qui ante habebat spiritum directum et humilem, exaltatur et devorat alacritate quadam et vehementia spiritus festinantis in laudem Dei inclytos, id est, eos quos ante reputavit inclytos, hoc est, omnem ornatum mundi et amorem quem habuit in suspiriis cordis. Hic est etiam dæmon qui certavit cum Domino in decerto movendo quæstiones de austeritate jejunii, et sanctitate vitæ, et appetitu gloriae. Matth. iv, 3, de austeritate jejunii, quando dixit : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. De sanctitate vitæ, cum dixit, y. 6 : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. De appetitu gloriae, cum
<--- Page Split --->
dixit, y. 9 : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tales enim quaestiones acedia adhuc movet in deserto pænitentiæ Domino in corde spiritualium virorum : volunt enim quandoque experiri utrum Deus sit in eis per expetitionem signi : et hoc fit quando languent circa longam exspectationem promissorum Dei, volentes experiri certitudinem ejus per signum utrum sint filii Dei : quando etiam incipiunt tædio affici circa rigorem religionis, cupientes ut lapides, id est, duritiæ pænitentiæ in panes temporalis consolationis convertantur : quando etiam paupertatem et mundi abjectionem abhorrere incipiunt, cupientes aliquam exaltationem in pompis Satanæ. Hoc etiam desiderium pessimum expertus est populus Israel, Numer. xi, 4, et seq., quando flagravit populus desiderio carnium sedens, et flens, et dicens : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cepe, et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man. Ploratus ad carnes est desiderium ad carnales delectationes in corde acediosi. Cucumeres autem et pepones sunt concupita refrigeria mundi. Porri autem et cepe et allia, est desiderium ad labores amaros hujus sæculi, quod etiam excitat acedia. Anima etiam nostra, hoc est, animalitas arida est tædio et tristitia circa divina. Oculi autem cupientes laudem in mundi vanitatibus, etiam afficiuntur mæstitia, eo quod non vident in religione nisi Manna, id est, signa gratiæ et maturitatis.
Quintum certamen forte est certamen avaritiae, et hoc est certamen Absalom, quod habuit contra patrem suum David, sicut legitur, II Regum, xm et seq. Unde sex facta leguntur de Absalom quae mirabiliter competunt avaris. Unum est, quod interfecit fratrem suum. Secundum, quod ejecit patrem suum de haereditate. Tertium, quod dolose attraxit sibi populum osculans eos in porta, et lau-
dans causas eorum, et detrahens regi, eo quod non judicaret eis. Quartum est, quod fœdavit uxores patris sui dormiens cum ipsis in solario domus patris sui. Quintum est, quod suspensus est per capillos. Sextum et ultimum est, quod fecit sibi fornicem triumphalem et memorialem, eo quod non haberet filium in hæreditatem sibi succedentem. Primum significat crudelitatem avari in fratres qui sunt proximi : quia illos interficit extrahendo vitam eorum, sicut dicitur, Isaiae, m, 14 : Rapina pauperis est in domo vestra. Secundum autem, quia etiam avarus nititur ejicere patrem de hæreditate, vult solus habitare in terra, contra hoc quod dicitur, Isaiae, v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis !... : numquid habitabitis vos soli in medio terræ ? Tertium est, quod etiam fraudulenta quædam oscula exhibent ut decipiant et opprimant sibi attractos : quia etiamsi ad tempus dent libertatem, tamen tandem nihil quærunt nisi pecuniam et deceptionem apud allectos.Quartum iterum competit, quia uxores patris sui decem scilicet fœdant. Pater enim noster Deus est : et uxor ex qua genuit filios meritorum, fuit obedientia mandatorum. Et sunt uxores decem mandata decalogi, quæ continuo transgreditur avarus, sicut dicitur, Sapient. xv, 12, quod avari etiam idola invenerunt : quia aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Hinc est quod dicit Apostolus, ad Coloss. m, 5, quod avaritia est simulacrorum servitus : et de quibusdam quod aestimabant quæstum esse pietatem. Quintum etiam est, quod capillis suspensus est : et capilli in capite sunt affluentiae divitiarum circumdantium avarum quibus suspenditur ne vivat : quia impediunt eum divitiæ ne ad vitam æternam perveniat : sicut dicit Dominus in Evangelio Luc. xvm, 24 : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt. Unde
<--- Page Split --->
dicit Apostolus, I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Verum etiam in laqueum in quo suspensus est Judas traditor et proditor Domini pro pecunia. Et in laqueum in quo suspensus est Absalom : quia multitudo pilosæ superfluitatis, hoc est, divitiarum strangulat eos laqueo mortis æterna. Sextum etiam competit avaris : quia cum vident quod secum nihil afferunt, toto corde desiderant ut magnum acervum quasi titulum præconialem pecunia e t hæreditatis post se relinquant : contra hoc quod dicitur in Psalmo xlviii, 18 : Cum multiplicata fuerit gloria domus divitis. Quoniam cum interierit, non sumet omnia, id est, nihil de omnibus : neque descendet cum eo gloria ejus. Et, Job, xxvi, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet.
Sextum certamen fortissimum movet carnale vitium gula, et illud est inimicum crucis Christi, sicut dicit Apostolus, ad Philippens. ui, 18 et 19 : Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : quorum finis interitus : quorum Deus venter est. Et hoc est certamen David et Goliath Philisthæi 1. Et hoc haberi potest ex tribus, scilicet, ex interpretatione nominum : quia Goliath interpretatur transmigrans : quia omne quod in os vadit, in ventrem vadit et in secessum emittitur 2 : et corpus etiam continuo transmigrat, et numquam in eodem statu permanet. Philisthæus autem interpretatur potione cadens : et ita gulosus quanto plus cibo et potu se ingurgitat, tanto magis cadit et corrumpitur malis humoribus in corpore. Secundum in quo percipitur, est in magnitudine Golia, quia fuit gigas. Gigas autem dicitur a 7r græce, quod latine sonat terra, quia multum habet de terrestri corpore : et ita gulosi pingui cervice et arvina de lateribus pendente corpus terrestre multiplicant. Tertium in quo percipitur, est
modus interfectionis ipsius : unde, I Regum, xvii, 40, elegit David pastoralem baculum, qui significat vitæ regimen in pascuis : et peram, quæ significat refectionem ad viam, non ad quietem concupiscentiæ : et quinque limpidissimos lapides de torrente. Torrens autem est tribulatio et angustia hujus vitæ. Lapides limpidi sunt quinque virtutes parcimoniæ, quibus gastrimargia interficitur. Prima est diu jejunare usque ad horam debitam et usque ad ventris rugitum, et non prævenire famem. Secunda est sufficere sibi in cibis pauperum, ut in legumine, et olusculo, et pane siligineo, vel certe hordeaceo. Tertia est parum comedere, et de hoc ipse etiam non usque ad satietatem se replere. Quarta est etiam in magna fame statuere cultrum in gutture, ut non effundat se anima super omnem cibum, sed cum maturitate et decentia tractim vomedat. Quinta est ut nullum studium ponat in præparatione cibi, non curans utrum elixa meliora sint, an frixa sint, aut cocta simpliciter comedenda : his enim interficitur gula. Et sunt istæ virtutes contra quinque vitia gula, quæ ponit Gregorius, et continentur in hoc versu :
Præpropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
Præpropere enim filii Israel carnes concupierunt antequam carnes comedendi tempus venisset : et ideo mortui sunt in sepulcris concupiscentiæ, Numer. xi, 34. Studiose autem filii Heli carnes sacrificiorum voluerunt sibi parari aliter quam consuetum esset : et ideo mortui sunt in bello Philisthinorum : sicut habetur, I Regum iv, 11. Nimis etiam comedere vituperatur in deo Babyloniorum, qui aliter divinitatem dei sui non percipere sciverunt,nisi quia multa comedit et bibit quotidie : sicut habetur, Daniel. xiv, 5.Ita quidam sunt qui quando singulis diebus non multa comedunt
<--- Page Split --->
et bibunt, statim conqueruntur tamquam divinitatem et omnipotentiam stomachi sui et ventris illa die non perceperunt. Ardenter etiam Esau lenticulam petiit et voravit, et ideo tamquam profanus propter unam escam primogenita vendens, amisit : sicut legitur, Genes. xxv, 33. Laute autem epulari reprehenditur a Domino in divite purpurato : et ideo in inferno sepultus petit specialiter linguæ refrigerium, quia in illa plus ardebati. Hæc etiam est certatio quam movit Nabuchodonosor contra Jerusalem : et ideo etiam « principi coquorum, ut dicit Gre- « gorius, mandavit ut incenderet eam. » Princeps coquorum est gula.
Septimum bellum est quod facit luxuria : forte quidem est ipsum valde, sed fortior mulier fortis. In tantum enim forte est illud, ut Zorobabel sapientior inter tres juvenes custodientes caput Assueri regis, sive Artaxerxis, pronuntiet ipsam mulierem omnibus fortiorem, excepta veritate, quæ quippe palmis cædebat regem de sinistra manu, et non irascebatur, et coronam deposuit de capite regis, et sibi imposuit : sicut legitur in libro III Esdræ, iv, 29 et 30. Similiter, ibidem dicitur quod hominem magis allicit mulier quam aurum : et furta facit et homicidia, et mare navigat, et multa alia quæ ibi enumerantur propter mulieres 2. Similiter Samson fortissimus benedictus ex matris utero, corruit et excæcatus est propter mulieres : ut legitur, Judic. xvi, 4 et seq. Salomon etiam sapientissimus et fortissimus regum per mulieres corruit : ut legitur, Eccli. xlvii, 21 et 22 : Inclinasti femora tua mulieribus : potestatem habuisti in corpore tuo : ut scilicet corpore expleres libidinem quam posses : et ideo dedisti maculam in gloria tua. Hoc est bellum quod pugnavit fortissima mulier, et exemplum castitatis et speculum, Judith cum Holoferne, amputans caput suum et confusio-
nem inducens in domum Nabuchodonosor regis : ut legitur, Judith, xui, 8 et seq. Amputavit caput autem gladio ipsius Holofernis, hoc est, amore, sed conversa : quia quæ prius amorem habuit turpem, postea habuit pulchrum et decorum ad modum Mariae Magdalene, quæ amavit turpiter, et postea convertit amoris gladium, et amputavit caput libidinis : et ideo meruit audire a Domino, quia remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum s. Hoc certamine beatissima Virgo et Mater Dei caput draconis contrivit penitus. Hoc etiam bello Debora prophetando, et Jahel, uxor Cinaei, occidendo peremerunt Sisaram, propinando ei frigidum potum lactis ut obdormiret, id est, subtrahendo fomenta libidinis, et malleo castitatis clavum munditiæ cordis et corporis per tempus ejus, id est, vigorem libidinis percusserunt : ita ut ante pedes ejus volveretur mortuus 4.
Octavum autem bellum fortissimum extra modum, quod movet inanis gloria. Nec est idem inanis gloria quod superbia : superbia enim quærit excellentiam dignitatis, sed inanis gloria vanitatem laudis in quibuscumque spiritualibus vel corporalibus studiis. Et hoc est bellum quod quotidie movet mulier mæcha contra Joseph in Ægypto, ut legitur, Genes. xxxix, 7 et seq., quæ quotidie dixit ei : Dormi mecum : et sic molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum, dicens : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua : nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? Joseph accrescens interpretatur, et significat eos qui sunt in profectu laudabilium operum. Uxor autem domini Joseph est gloria, quæ soli Deo reponenda est et custodienda, ut
<--- Page Split --->
dicunt Angeli : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis 1. Sicut enim dicitur, I ad Corinth. xi, 7 : Mulier gloria viri est. Et, Isaïæ. xlil, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Hæc impetit crescentem in laudabilibus operibus, præcipue quamdiu juvenis est, et viget adhuc in eo impetus lasciviæ : quia immaturos homines sæpe certamen hujus vitii attentat et quotidie : quia in singulis profectibus gratiæ et bonorum operum volens quod in secreto cordis et intentionis suæ secum dormiat, hoc est, in appetitu laudis requiescat, ut hoc videlicet pro vana gloria faciat, quod pro Domino solo fieri debet. Sed ille recusat stuprum, quando continuo pulverem vanæ laudis abjicit, et excutit a pedibus, secundum quod Dominus dicit Apostolis, Lucæ, ix, 5 2. Sed notanda sunt verba quæ allegat Joseph, quando abjicit gloriam. Et inquit : Dominus meus, hoc est, Christus Deus et Dominus meus, omnibus mihi traditis, quæ ad salutem, et bonam operationem, et naturæ sustentationem, et ad redemptionem meam sufficiunt. Ignorat enim, id est, ad modum ignorantis se habet, quid habeat in domo sua, id est, in corde meo : mihi plene dispensationem et possessionem omnis gratiæ committit, præter te scilicet gloriam quæ proprie sibi generata et reposita est. Solus enim habet gloriam, in cujus gloria nihil est unum : quia omnia fecit, et omnia in omnibus operatur. Ego autem pulvis sum : et si quid habeo, hoc ipsum mutuo accepi. Etiam securis qua succido ligna ædificii mutuo accepta est, id est, acumen ingenii quo percipio qualiter spiritualia ædificia aptem, superflua mihi a Deo credita est, Quomodo ergo gloriabor quasi non acceperim, et peccabo in Dominum omnis
boni auctorem. Omne, ut dicitur, Jacob. 1, 17, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Flumina ergo gratiarum revertuntur per gloriam in mare, hoc est in Deum fontem omnis boni, ut iterum fluant. Non attribuo mihi gloriam de hoc quod aliunde accepi. Sufficit mihi hoc quod ad usum mihi largitus est. Non rapinam arbitror me esse æqualem Deo ut sim gloriosus, ut ipse dicit Apostolus, I ad Timoth. 1, 17 : Regi sæculorum, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Nonum certamen forte admodum movet schisma : nititur autem scindere tunicam inconsutilem charitatis, excedens in hoc peccatum crucifixorum Christi : sic enim dixerunt : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit s : ut impleretur quod scriptum est in Psalmo xxi, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tunica inconsutilis est auctoritas clavium, et unitas charitatis Christi. Crucifixores autem spirituales Christi sunt aperti peccatores : qui tamen manent in obedientia clavium, fide et informi numerantur in Ecclesia : de quibus dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 6 : Rursum crucifixentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Istorum peccatum non adeo crescit ut scindant potestatem clavium, et unitatem charitatis, qua nectitur totum corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia : sed bene convertunt in quæstum, et sortiuntur dividendo inter se quæstum cujus sit. Sed peccatum schismaticorum scindit eam : quia illi obedientiam clavium contemnunt, et lacerant charitatis unitatem den-
2 Luc. ix, 5 : Quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum æcutilte supra illos.
3 Vulg. habet, Joan. xxi x, 24 : Dixerunt ergo
ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit : Ut scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem.
<--- Page Split --->
tibus detractionis. Hoc certamen est quod certavit Michael Archangelus cum Satana in aere, cum altercarentur simul dæmones de corpore Moysi : sicut legitur in epistola Judæ, y.9 1. Moyses enim significat Christum. Corpus ejus est corpus mysticum, quod est Ecclesia. Hoc Satan vult lacerare. Unde etiam sub Zorobabę et Jesu, sacerdote magno, cum liberarį deberet corpus Moysi, hoc est, Judæorum populus, apparuit Satan ut adversaretur illis, sicut legitur, Zachar. iii, 1 et 2. Dicit enim sic : Ostendit mihi Dominus Jesum, sacerdotem magnum,stantem coram Angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan : et increpet Donus in te, qui elegit Jerusalem. Jesus est noster magnus Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, qui commisit potestatem clavium Prælatis in ædificationem, et non in destructionem. Satan autem a dextris est schismaticus in prosperitate temporali, qui non cessat adversari nisi increpet Dominus in eum confundendo eum : quia Dominus elegit Jerusalem, hoc est, visionem pacis, cum ille odiat pacem. Et hoc est quod diximus de schismaticis in tota Ecclesia. Tenet etiam de schismaticis in conventibus clericorum vel laicorum : de quibus etiam est vox querulosa conturbatorum, Cantic. 1, 3 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Et illud Psal. cxix, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Item, Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Item, Psal. liv, 13 et seq. : Si inimicus meus maledixisset mihi,... abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus : qui simul mecum dulces capiebas cibos, scilicet verbi Dei,
in domo Dei ambulavimus, hoc est, ambulare debuimus, cum consensu.
Decimum certamen est quod movet infidelitas et hæresis, durum præ omnibus supra dictis : quia hæc est iniquitas maxima, et negotiatio contra Deum altissimum. Et hoc significetur per certamen Moysi contra Jamnes et Mambres coram Pharaone, rege Ægypti, in duritiam cordis Ægyptiorum, et in liberationem filiorum Israel 2. Virga enim Moysi auctoritatem fidei significat, ex qua fit draco secundum veritatem consumens alios dracones, hoc est, sententia excommunicationis in veritate ligans et tradens Satane. Sed etiam magi volunt facere similitudinem Moysi, sed deficiunt in tertio signo : quia hæretici sunt simia Ecclesiæ, sed deficiunt in gratia Spiritus sancti : eo quod in sacramentis eorum gratia Spiritus sancti non confertur, quamvis character imprimatur, dummodo forma Ecclesiæ servetur : quia, sicut dicitur, Sapient. 1, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Hæc est bestia in Apocal. xvi, 13, de cujus ore exiverunt tres spiritus immundi in modum ranarum 3. Et primus spiritus est blasphemia æternæ veritatis in fide. Secundus spiritus est blasphemia Dei,eo quod falsa sibi attribuunt. Tertius spiritus est blasphemia potestatis Dei operantis in sacramentis, quam etiam hæretici abjiciunt. In hoc bello etiam sunt omnes simoniaci et Giezitæ, qui Spiritum sanctum in donis suis ad hanc vilitatem protrahere nituntur, ut temporali pretio vendi possit aut emi. Hoc etiam bellum movebit Antichristus contra Christum : quia jam hæretici sunt nuntii Antichristi, sicut dicitur, I Joan. iv, 3 : Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est : et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. Spiritus
<--- Page Split --->
est hic inspiratio dæmonis inspirans hæreticos ad loquendum falsa. Solvit autem Jesum in sacramentis et fide, hoc est, dissolvit et corrumpit quoad officium : quia officium gerit Antichristi qui veniet personaliter in futuro, sed venit jam etiam in membris et nuntiis suis. Hic est spiritus mendax in ore omnium prophetarum Achab ad decipiendum eum, sicut habetur, III Reg. xxii, 22. Quia enim populus non credit veritati, justum est ut mittatur eis spiritus erroris et hæresis, ut credant mendacio.
Sequitur de tertio, scilicet, qualiter manum mittit ad fortia. Enumerati sunt autem quatuor modi quibus mittit manum ad fortia. Primo scilicet, orando Deum ut juvet ad victoriam. Secundo, solerter percutiendo et subtiliter hostem. Tertio, caute evitando plagas illatas ab hoste. Quarto assidue confortando et roborando manum ne deficiat in prelio.
De primo, scilicet oratione, dicitur in Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Et, I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione. Et, Exod. xvii, 11, quando Moyses elevabat manus in monte, vincebat Israel : quando autem declinabat, superabat Amalec. Et significat quod quando aliquis in monte sanctitatis elevat manus in oratione ad Deum, tunc vincit : quando autem declinat per desidiam, tunc incipit vincere diabolus.
De secundo, scilicet modo missionis manus ad fortia per solertiam percutiendi hostem, considerandum est quæ sit virtus quæ dicitur solertia pugnandi spiritualiter et vulnerandi hostem. Est autem virtus illa sollicita consideratio tentationum hostis in quibus magis tentare consuevit, ut illi maxime obvietur quod maxime nobis et continuo ingerit. Unde, Job, xxix, 20 : Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Gloria est de victoria crebra, quando debilis redditur hostis. Ar-
cus autem in manu est solertia sagittandi hostem qui semper instauratur, quando confundit continuo et debilitat tentatorem. Ista manus dicitur manus obstetricans : quia quasi per modum obstetricis sollicité curat excludere serpentis morsum et serpentem a corde: sicut dicitur, Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos, hoc est, Sanctos virtutibus fecit mi care : et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus.
Tertia immissio est manus, quando caute scit tentationis occasiones evadere, et vulnera suscepta sapienter sanare quod non putrescant. Occasiones autem tentationis evadit qui evitat malas societates, et mala spectacula, et ludos, et colloquia turpia, et otium : sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et, I ad Timoth. iv, 7 : Ineptas et aniles fabulas devita. Et ad Lot, Genes. xix, 17, dictum est, quod exiret a Sodomis, et non staret in omni circa regione, sed in monte se salvum faceret. Sodoma sunt peccata mortalia. Circa regio est multitudo venialium, per quæ etiam necesse est transire hanc vitam : non tamen in eis debemus stare, sed per orationem quotidianam et eleemosynam exire et confessionem generalem, et salvare nos debemus in monte altitudinis virtutum. Spectare etiam non debemus peccatores ardentes in sulphure, hoc est, in fœtore luxuriæ : quia multi ex hoc ceciderunt, quod luxuriam et luxuriosos contemplati sunt: unde dicitur, Genes. xix, 26, quod uxor Lot respiciens retro per rememorationem delecationis, conversa est in statuam salis, id est, in duritiam cordis ut remaneret in peccatis : ita tamen quod esset exemplum aliis ne similia faciant, alioquin similia patiantur : et ita sale sapientiæ condit aliquos, quia
Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
De quarto modo qui est assidue confortare manum, ut non amittat vigorem
<--- Page Split --->
pugnandi. De hoc habetur, ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Et ibidem, in principio capituli, yj. 1 et seq. : Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
§ 2
Sequitur de secunda parte versiculi, scilicet, quod « digiti ejus apprehenderunt fusum : » in quo notatur assiduitas et utilitas operis, quibus providet suis contra frigora nivis, de quibus infra loquetur.
Sunt autem tria hic notanda, scilicet qui et quot digiti fusum capiant, et quid sit fusum, et qualiter apprehendatur.
Circa primum notabile est, quod mulieres tribus digitis cum nent fusum apprehendunt, hoc est, pollice, indice, et medio : ita mulier ista habet pollicem tamquam fortiosem digitum manus, dona scilicet Spiritus sancti quibus adjuvatur. De hoc enim digito habetur, Exod. vui, 19 : Digitus Dei est hic. Ibi Glossa, hoc est, « ostensio Spiritus sancti. »' Et ideo cantatur in hymno : « Veni, creator Spiritus, Dei tu digitus. » Et in Evangel. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, hoc est, in virtute Spiritus sancti.
Secundus digitus est obedientia mandatorum : et de hoc habetur, Deuter. ix, 10 : Dedit mihi Dominus duas tabulas
lapideas scriptas digito Dei. Quia obedientia Dei scribimus nobis mandata in corde.
Tertius digitus est meditatio passionis Christi. De hoc habetur, Levit. iv, 17, quod præcepit Dominus, quod Aaron intingeret digitum in sanguine, et aspergeret septies contra velum. Sanguis autem est passio Christi, digitus compassio. Velum est cœlum quod velat nobis æterna. Aspergere vero septies, est septem horis diurnis passionis laudem decantare.
Sequitur de fuso. Et quia in Biblia non legitur de fuso, necesse est ut hic accipiatur auctoritas Glossæ. Dicit enim Glossa quod « fusum est sapientia divina. » Hæc autem dicitur fusum, quia ab ipsa procedit filum in telam unde vestiantur omnes Sancti. Dicitur autem fusum sapientia Dei, quia circuitu fusi et rotatione stuppa torquetur et comatur in filis. Similiter circuitu rationis sapientiæ, essentiæ creatæ et leves in se ut stuppa, consolidantur et tornantur in filis ad vestem sanctitatis Dei : quia omnes Sancti sunt vestes ad ornatum Dei pertinentes. De hac autem sapientia exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus !
Dicto qui digiti, et quid fusum : consequenter videndum est qualiter apprehendatur. Apprehenditur autem tripliciter, scilicet legendo, contemplando, meditando. Lectio fusum capit, contemplatio volvit, meditatio filum perfectum fuso circumvolvit. De lectione habetur, I ad Timoth. iv, 13 : Dum venio, attende lectioni. De contemplatione, in Habac. ii, 1 : Contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. De meditatione, in Psal. cxviii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
Sed notandum valde est quod mulier hæc, quæ apprehendit fusum et abundat
<--- Page Split --->
in lana et lino, etiam non caret colo et vitt a qua ligetur linum et lana ad colum. Sed quia de lana et lino jam supra mul- ta diximus 1, dicamus nunc quid colus. Est autem rectitudo liberi arbitrii. Vitta
vero qua alligatur lana et linum, est gratia charitatis Dei. Unde Augustinus dicit, quod « nihil aliud est charitas quam vitt a « qua ligatur amans ad amatum. »
CAPUT XI.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
§ 1
CAPH ( 2 )
CAPH quae est epigramma hujus versiculi, inclinatio interpretatur.
Est autem duplex inclinatio : una qua inclinatur superbiæ fastus, altera qua inclinatur cordis duritia. Primam facit humilitas, alteram compassio.
De prima habetur in Psal. cxxiii, 3 : Domine, inclina caelos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt, hoc est, altos et superbos cœlestes, quia superbia notione cœlestis est, inclina per humilitatem, et descende in eis : quia in humilibus habitas et descendis. Tange montes altissimi fastus eorum per compunctionem, et fumigabunt in igne contritionis fumo pœnitentiae.
De altera inclinatione habetur, Joan. xx, 11 et 12 : Dum fleret Maria, inclinavit se, et prospexit in monumentum : et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Monumentum Jesu sunt pauperes et afflicti in qui-
bus sepultus jacet Dominus, quem habent ad consolationem hujus vitæ: quia dives recipit bona in vita sua, et Lazarus pauper similiter mala 2. Et ideo vita pauperis comparata est monumentis mortis, non habens consolationem nisi quia jacuit Christus in monumento paupertatis, et defectum omnis consolationis habet pro sudario in quo involutus fuit Christus: sed etiam habet Angelorum frequentiam, unum ad caput confortantem in mente, et unum ad pedes sustinentem in necessitate hujus vitæ. Sed quid ? venit mulier fortis, Maria in amaro mari compassionis, inclinat duritiam cordis, et visitat monumentum paupertatis Christi, quando sublevat miserias pauperum egenorum, flendo super ipsos in affectu pietatis et misericordiæ. Et sic patet qualiter concordat epigramma cum versu: quia utraque pars versus est de compassione in pauperes, et misericordia: ita scilicet ut inclinatio humilitatis faciat non despicere pauperes: sicut dixit Tobias, Tob. iv, 7: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Et altera inclinatio, scilicet compassionis, faciat impartiri consolationem.
Sequitur consideratio versus, quae in
<--- Page Split --->
duobus consistit, scilicet, quid sit manus aperire inopi, et quid sit palmas extendere ad pauperem.
Circa primum notanda sunt tria, scilicet quae manus, quis inops, qualiter manus ad inopem aperiatur?
Manus hic est manus largitatis, cujus perfectio est in digitis quinque, scilicet quod de suo det, quod hilariter det, quod det quantum decet, quod sciat cui det, et quod summum in his est, quod sciat propter quem det.
De primo habetur, Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. In Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, scilicet in persona pauperum.
De secundo, dicit Apostolus, II ad Corinth. ix, 7 : Nemo ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Et, ad Hebr. x, 34 : Rapinam, id est, direptionem in pauperes, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam, scilicet permanentem.
De tertio, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Non enim decet reditus multarum marcarum a Deo habere, et obolum dare : sicut de Cain, Genes. iv, 3 et 4, dicitur, qui dimidiam partem mundi in haereditate habuit ex qua vix manipulum obtulit : et ideo reprobatus fuit. Malach. i, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.
De quarto : quia non debet dare histrioni, vel mimo, vel cavillatori, vel peccatori, nisi ut sustentetur natura : sed indigenti debet dare : sicut dicitur in Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Divitiae autem non mansissent in saeculum saeculi. Job, xxxi, 17 et 18 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, supple, male mihi accidat. Ab infantia enim crevit
mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.
De quinto, scilicet quod propter Deum solum sit dandum. Matth. vi, 2 et seq. : Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis, et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : ut sit eleemosyna tua in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Sequitur, quis inops.
Inops est sine ope, vel sine opibus : in quo notantur duo genera misericordiæ, scilicet adjutorium eorum qui carent ope, ut pupilli sunt, et viduæ, et orphani, et peregrini, et advenæ : et solatium sustentationis eorum qui carent opibus, sicut famelici, et nudi, et hujusmodi.
De primo horum habetur in Psal. x secundum Hebræos, 14 : Orphano tu eris adjutor. Et, Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduæ. Sed quidam conterunt inopes in porta : contra quos dicit Job, xxxi, 21 et 22 : Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem : humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Hoc enim erit propria pœna opprimentium pauperes, quod videlicet brachium potestatis eorum cum ossibus roboris conteretur pœna æterna : quia sicut dicitur, Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia, hoc est, pupillo et inopi : potentes autem potenter tormenta patientur. Humerus autem in quo sustinetur onus, est nobilitas et divitiae : quia in illis quasi in humeris portant fastum potentiae sæcularis, et sceptrum regni hujus mundi : et tunc cadet a junctura, quia non valebunt divitiae, neque honores, neque nobilitas, neque dignitates.
<--- Page Split --->
De secundo genere misericordiae habetur in multis locis. Dicit enim Dominus in Evangelio Matthæi, xix, 21 : Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,... et veni 1. Ibi patet, quod perfectionis vita in eleemosynis et paupertate constituitur. Et in Deuteronomio saepe dicitur, quod Dominus amat pauperem et peregrinum, et dat ei victum et vestitum, hoc est, facit dare. Et, in I canon. Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ? Supra plura dicta sunt de hoc.
Consequenter videndum est qualiter manus ista inopi aperiatur. Aperitur autem per tres virtutes, et clauditur per tria vitia.
{ Charitatem, Aperitur per { Largitatem, { Misericordiam.
Charitas aperit proximo, largitas homini virtutis, et misericordia inopi. Charitas aperit propter Deum, largitas propter virtutem, misericordia autem propter compassionem miseriae alienae : sicut dicit sapiens, Eccli. iv, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
De apertione charitatis dicitur, ad Hebr. xiii, 1 et 2 : Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
De apertione autem largitatis habetur, I Paralip. xxix, 17 et 18 : Domine, in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum, qui hiç repertus est, vidi cum ingenti gaudio... Domine, custodi in æternum hancvoluntatem.
De apertione misericordiæ habetur in Psal. xxxvi, 26 : Tota die miseretur et
commodat, et semen illius in benedictione erit.
Charitas enim dat propter quem debet, quia propter Deum quem diligit. Largitas autem prout debet : quia non ex tristitia, aut ex necessitate, cum hilarem datorem diligat Deus 2. Sed misericordia dat cui debet, quia necessitatem patienti.
Ex opposito autem sunt tria vitia quae claudunt manum.
{ Cordis duritiam, Clauditur per { Avaritiam, { Odium.
Odium enim prohibet charitatis communionem. Avaritia munificentiam largitatis excludit. Duritia vero cordis omnem exstinguit compassionis et miserationis affectum. Odium nihil nisi malum cupit proximi. Avaritia putat persuasum esse unicuique etiam ex malo acquirere, et nihil omnino impertiri. Sed duritia cordis crudelitatis virus evomit in pauperes.
De odio isto habetur, Sapient. ii, 15 : Dicitur ibi ad Christum etiam in persona proximi : Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt via ejus.
De avaritia dicitur, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius, etc.
De duritia cordis, Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo : et qui amat periculum, in illo peribit, quia scilicet corde duro se habuit ad Deum in suis pauperibus. Hoc est suum periculum quod opere amat, quia corde duro judicabitur a Domino.
§ 2
Sequitur secunda pars versus, scilicet, « Et palmas suas extendit ad paupesres. » Ubi duo notanda sunt, scilicet
<--- Page Split --->
qua» palmae, et qualiter ad pauperes extendantur.
Palma, sicut Philosophus dicit, « est « mensura distantiae totius manus, sive « quantitatis integrae manus dimensio « ab extremo pollicis per volam usque « ad finem auricularis digiti. » Sunt igitur palmae istius mulieris dua, scilicet spiritus abundantissimae pietatis ejus, et effectus gratissimae consolationis ipsius : ita ut tota mensuretur in pietate, et tota in consolatione : hoc enim sonat nomen palmae, scilicet mensuram totius manus. Si ergo manus est manus largitatis, et palma est mensura manus : dua» palmae mensurantes totam manum sunt spiritus pietatis abundantis, et effectus gratissimae consolationis qua consolantur omnes desolati. Spiritus pietatis se totum in affluentia bonitatis effundit : grata autem ipsius consolatio paupertatem desolatoris dulci quodam affatu et adjutorio munit.
De primo dicit Apostolus, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vita, qua» nunc est, et futurae. Et hoc spiritu affluebant antiqui qui hospitibus gratia pietatis et bonitatis obvii venerunt, et nolentes traxerunt, et blanditiis verborum allexerunt, ut Abraham, Genes. xvnii, 2 et seq. : Cum vidisset enim tres viros sedens in ostio tabernaculi sui, sed ut videret transeuntes pauperes et peregrinos quos attraheret, et hoc in ipso fervore diei quando solet magna umbra et refrigerium quaeri. Unde notatur quod nec aestus retraxit eum quin exponeret se soli, sciens quod illo in tempore viatores magis consueverunt declinare ad manendum quando aestus solis retrahit amando : et cucurrit ne forte alius attrahens citius veniret, et adoravit super terram ut humilitate vincerentur etiam nolentes manere. Vocat autem Dominum 1, ut ex reverentia allocutionis alli-
ciat eos, se autem servum mensae debitorem ostendat : ne forte cogitent quod indebitum sit illis sibi ministrare. Deinde offert necessaria, et primo refrigerium pedis in aqua : quia illi plus laboraverant, et ut sudor et pulvis simul et lassitudo extrahatur. Deinde quietem sub arbore ad recentiam aeris et umbram ab aestu solis. Deinde cibos in quibus secundum consuetudinem bonorum hospitum exhibuit parum, et dedit multum, et delicata : et ostendens in toto pietatis affectum, ipse currens vitulum tenerrimum et saginatum attulit cum esset senex. Uxor autem ejus alimenta delicata coxit. Similiter, Genes. xix, 2, legitur de Lot, quod sedit in foribus civitatis vespere ut adduceret sibi peregrinos, ut ait Hieronymus. Et cum vidisset accedentes Angelos in specie peregrinorum, adoravit eos cadens in terram, ut vinceret eos reverentia, et dixit ad eos : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscimini in viam vestram. Et cum negarent, compulit illos in oppidum. Et, Genes. xxiv, 31, dixit Laban ad servum Abraha : Ingredere, benedicte Domigi : cur foris stas? Et, Luc xxiv, 29, cum Jesus fingeret se longius ire, coegerunt illum Lucas et Cleophas dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies.
De effectu autem gratissimae consolationis habetur, II ad Corinth. i, 3 et seq. : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Grata autem consolatio est
<--- Page Split --->
illa quæ pauperi primo compassionis verba ostendit, et non improperat, nec conviciatur : et postea sublevamen paupertatis impertitur. Econtra est consolatio onerosa, quando cum convicio sublevat afflictionem, et est consolatio impia non cum spiritu pietatis et misericordiæ : sicut habetur, Job, xvi, 2 et 3 : Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa? hoc est, verba improperii ex fastu superbiæ procedentia. Extendere autem has palmas in pauperes est pietatis et consolationis opera totis viribus in pauperes multiplicare. Et quia nos supra de speciebus eleemosynæ locuti sumus 4, volumus hic loqui de causis, propter quas hæc mulier palmas tam ample extendit.
Est autem sextuplex bonum quod facit eleemosyna omnibus facientibus eam. Unum est et præcipuum, quod peccatorem liberat a morte. Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quæ creatus est ut dominus. Tertium est, quod præcipue conformat nos Patri nostro cœlesti. Quartum est, quia socium vitæ deficientem nobis restituit et sustentat. Quintum est, quod pereuntia æterna facit. Sextum est, quod centuplum nobis semper recrescit ad meritum simpliciter erogatum in eleemosynam.
Redeamus igitur ad probandum unumquodque ex auctoritate et ratione :
Primum est, quod purgando peccatorem liberat a morte, et hoc satis juste : quia propter Deum suscitat ad vitam morientem inedia : unde, Tobiæ, iv, 11 : Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Isa. lxiii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum, etc. Et, ibidem, infra, yv. 10 et 11 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam affli-
ctam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit.
Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quæ, ut dominetur eis, creatus est. Avarus enim servus est pecuniæ, et tamen creatus fuit ut dominaretur omnibus irrationabilibus : de quo, in Psal. vn, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc. Cum igitur eleemosyna extensis palmis omnia temporalia projiciat, revocat hominem a curvo avaritiae in rectitudinem primæ libertatis, quando omnia fuerunt sub ipso. De hoc habetur, Zachariæ, v, 5 et seq.: Et egressus est Angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. Et dixi : Quidnam est? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in aliis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me : Quo iste deferunt amphoram? Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Semnaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. Hæc visio sic intelligitur et moralizatur. Angelus qui loquitur ad Zachariam, verbum Dei est, quod est nuntius Dei, et dicitur Angelus intelligentiæ. Zacharias autem memorans Dominum, vel auxilium Domini interpretatur, et significat vacantem operibus pietatis, et palmas extendentem ad pauperes, qui memoratur qualiter Dominus misericorditer annuit, et omnia
<--- Page Split --->
dedit sibi in manus. Illi ostendit Dominus verbo suo qualiter impietas avaritiae dominatur avaris, cum tamen ipsi pecuniæ deberent dominari. Amphora enim significat terrenam nostram naturam, quia amphora est vas luteum. Mulier autem in amphora, quæ impietas nominatur, est avaritia, et est impietas in pauperes : et hæc sedet in amphora, quia in corde terreno quiescit. Massa autem plumbea ponitur in ore amphore super mulierem : quia cor avarum gravissima sollicitudine æris comprimitur, et suppeditatur ab ære, quod erat conculcandum. Et ideo legitur in gestis Philosophorum, quod « cum Plato ad « philosophandum iret Athenas, et pon- « dus auri gestaret in sinu, et cor sem- « per a philosophia recederet, et quasi « fugeret ad aurum : tandem dolens cor « in auro nimis occupari, pondus auri « projecit in mare, dicens : Tolerabilius « perditur aurum quam animus, et gra- « viora sunt damna cordis philosophan- « tis quam pecuniae perditio. » Et subjunxit Angelus verbi Dei, quod avaritia est oculus avarorum in universa terra. Eccle. x, 19 : Pecuniae obediunt omnia. Et, ad Philip. ii, 21 : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Mulieres autem duæ quæ habent alas quasi alas milvi, sunt duæ pedissequæ avaritiae, quarum una est undecumque etiam ex malo acquirere, quæ habet duas alas milvi, hoc est, rapacitatis, scilicet apertam rapinam et violentam, et subdolam fraudem in circumveniendo. Alia pedissequa est cupide tenere et conservare acquisitum : et habet duas alas rapacis avis, scilicet duritiam cordis in pauperes, et dulcedinem oculorum in contemplatione pecuniae. Hæ duæ mulieres tollunt dominam suam avaritiam sive impietatem, et portant eam in terram Sennaar, quod interpretatur excussio dentium, hoc est, in infernum : ubi excutiuntur sibi dentes, quibus comedit et consumpsit victum pauperum per pœnas æternas : et ibi
ædificatur ei domus habitationis æter næ, et stabilitur per confirmationem pœnæ et malitiæ, et ponitur super basem suam, id est, pœna ignis æterni fundatur super culpam, sicut super fundamentum basis stabilis : unde patet qualiter comprimitur avarus talento æris. Sed extendens palmas et deponens sarcinam deprimentem, erigitur in libertatem primæ dignitatis. Isaie, lvni, 6 : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Fasciculi impietatum sunt thesauri pecuniae. Et sunt etiam fasciculi deprimentes in infernum. Et, Eccli. xxxi, 8 et 9, hæc sunt verba : Post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Optime dixit : Abiit : quia a prima dignitate sub ea quæ sub ipso creata sunt, et quibus dominari deberet, recessit. Nihilominus tamen laudabilis est, qui etiam si per peccatum avaritiae abiit, tamen per pœnitentiam et extensionem palmarum in pauperes ad pristinam dignitatem redivit.
Tertium est, quod Patri nostro cœlestis nos conformat : hic enim misericordia sua creavit, et pavit, et redemi' nos, et glorificavit nos : unde, Luc. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et in Evangelio dicitur de misericordia Dei, Matth. ix, 13 : Misericordiam volo, et non sacrificium. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti. Luc. i, 78 : Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Quartum est, quia socium vitæ nobis restituit et sustentat, hoc est, fame pauperem morientem : unde sapiens : « Pas- « ce fame morientem : quod si non pa- « veris, occidisti. » Hoc considerans Zachæus, cum salus facta esset domui suæ, Luc. xix, 8, eo quod et ipse filius esset Abrahæ, eos quos impietate peremerat, suscitavit, et alios etiam pavit, dicens : Ecce dimidium bonorum meorun, Domine, do pauperibus : et si quid
<--- Page Split --->
aliquem defraudavi, reddo quadruplum, supple, de residuo. Et verificatum fuit in ipso quod dixit Job, xx, 13 : Divitias, quas devoravit, evomet : et de ventre illius extrahet eas Deus.
Quintum est, quod per eum in se facit aeterna : temporalia enim quae corruptibilia sunt faciunt manere in aeterna beatitudine : unde in Evangelio Luce, xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et, Matth. vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cælo : ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Sextum et ultimum est, quod convertitur in centuplum, sicut bonum semen projectum in terra bona : sicut legitur, Genes. xxvi, 12, quod Isaac seminavit in Gerara, civitate Palestinorum, et invenit
in ipso anno centuplum. Gerara interpretatur incolatus justorum, hoc est, habitatio pauperum spiritualis. Palestina vero interpretatur ore contusa, et sunt pauperes qui habent os contusum et conclusum paupertate, et in ipso anno, hoc est, revoluto tempore æternitatis : unde, Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas : quia post tempora multa invenies illum. Et Dominus in Evangelio Matthæi, xix, 29 : Omnis qui reliquerit domum,... aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, in hoc seculo scilicet, et in futuro vitam æternam possidebit 1. Et etiam eleemosyna in hac præsenti vita habet mercedem retributionis in affectu dulcedinis internae, in qua centuplicato bono reddet Dominus in merito : et hoc juste, quia qui solatium in exterioribus propter Deum alii dat, justum est ut a Deo interna bona pro recompensatione recipiat.
CAPUT XII.
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
§ 1
LAMED (2)
Primo in hoc versu consideranda est vis superscriptionis. LAMED enim interpretatur doctrina disciplinae, et alltudit sententiae versus : quia disciplina praeteritorum docuit mulierem hanc cavere de futuris.
Docet autem disciplina notabiliter sex. Primum autem accipienda est disciplinae definitio quam dat Basilius in originali super principium Proverliorum dicens, quod « disciplina est eruditio per diffi- « cilia : » sicut dicit Propheta, Jerem. vi, 6 : Erudire, Jerusalem, ne forte... ponam te desertam, terram inhabitabilem.
Primum ergo quod docet est experientia infirmitatis propriæ. Credit enim aliquis se quandoque fortem : et cum tangit eum tribulatio et disciplina, tunc experitur quid sit humana fragilitas :
<--- Page Split --->
unde, Job, iv, 3-7 : Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti : vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti : nunc autem venit super te plaga, et defecisti : tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitutudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ? Hoc spiritu etiam illud in Psal. xxix, 7, dictum est : Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum. Et sequitur cum sentiret infirmitatem, y. 8 : Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisli faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Cum enim non esset infirmus, tunc dixit se esse in abundantia, et oblitus conditionis humanae, quae secundum Job,xiv, 2 : Numquam in eodem statu permanet : dixit se non moveri in aeternum. Sed per tribulationem mox ad cor rediit, recognoscens quia decor fortitudinis ejus in voluntate Domini situs fuit : et cum avertit ille faciem disciplinæ exponendo, tunc remanet conturbatus.
Sic ad suum infortunium et condemnationem eruditus per disciplinam est Antiochus, de quo legitur quod cum res sibi prospere succederet, quod superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulcri Judæorum eam facturum. Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta. Hæc leguntur, II Machab. ix, 4 et seq. Et sequitur infra, y. 8 et seq., quod cum agitaret currum, ignem spirans animo in Judæos, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi collisione membra vexari : ita quod postea in gestatorio portabatur,... et vermes de corpore impii scaturirent : quod cum nullus nec ipse etiam suum fetorem sustinere posset, ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venit, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus : et
cum nec ipse jam fætorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Sic etiam ad infelicitatem extremam eruditus Herodes, de quo legitur, Act. xii, 21 et seq., quod statuto die Herodes vestitus veste regia,sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos, scilicet ad populum. Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, exspiravit.
Secundum quod docet disciplina, orationis clamor est : qui enim nihil scit orare dum fauste et ad nutum omnia suppetunt, tempore disciplinæ et tribulationis decoratissimas profert orationes : unde, Psal. cxix, 1 : Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Sic eruditus est rex Josaphat, II Paralip. xx, 12, quod conveniente adversus eum gravi multitudine Idumæorum, et Moabitarum, et Ammonitarum : contulit se totum ad rogandum Dominum, et dixit : Domine, tu scis quod in nobis non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Sic etiam eruditus est Judas Machabæus et exercitus qui cum ipso erat, I Machab. iii, 52 et seq., quando congregati in Maspha oraverunt Dominum, dicentes : Tu scis, Domine, quæ cogitant in nos. Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu Deus adjuves nos? Et tubis, hoc est, planctu et oratione, exclamaverunt voce magna. Nec mirum quod homo infirmus in disciplina devotius orat et prolixius : quia ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, factus in agonia, prolixius orabat, ut habetur, Luc. xxii, 43.
Tertium quod docet, est confessio peccatorum : unde in Cantico Ezechie, Isa. xxxvii, 13 : Recognitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Et
<--- Page Split --->
hoc modo emendatus est Manasses, peccatorum maximus, et maximus pœenitens : quando dixit cum disciplinaretur, in oratione sua, Orat. Manasse, sub finem : Peccavi super numerum arene maris : multiplicata sunt iniquitates mea... Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi : quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci... Statui abominationes, et multiplicavi offensiones. Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. Quare peto rogans te, remitte mihi, Domine, remitte mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in aeternum iratus, reserves mala mihi..., quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, et laudabo te semper omnibus diebus vita mea : quoniam te laudat omnis virtus cœelorum, et tibi est gloria in saecula saeculorum. Amen. Istam orationem quilibet homo peccator scire deberet, et dicere in doctrina disciplinae.
Quarto docet odium hujus vitae et mundi : quia, ut dicit Gregorius, « si « haec vita deliciis afflueret, fugienda « adhuc erat. Cum vero tot nobis cala- « mitates ingerat, quid aliud quam ne « diligatur clamat? » Et sic Dominus ejiciens Adam de paradiso docuit non amare vitam istam, quando dixit : Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tua. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris 1. Maledictio nihil nisi pœenalitatem dicit hujus vitae : spinae et tribuli angustias majores et minores : sudor autem angustias interiores. Et per haec voluit Dominus quod vita ista non ametur.
Quinto docet desiderare cœelestia : un-
de Baruch, ni, 14, loquitur his qui disciplinam captivitatis acceperant, dicens : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longiturnitas vita et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. Prudentiam ut scias, virtutem qua recte vivas, intellectum quo divina æterna cognoscas, longiturnitatem dierum propter aternitatem, victum propter jucunditatem, lumen oculorum in visione Dei, pacem in concordia fruendi Deo et invicem in Deo. Dicit enim Augustinus in libro de Civitate Dei quod « pax cœelestis civitatis est concor- « dia suavissima fruendi Deo, et invi- « cem in Deo : unusquisque enim alio « sancto in Deo fruetur. »
Sexto et ultimo docet cessationem a delicto : et hoc modo docti sunt filii Israel cum murmurarent contra Dominum,ut quando mortui sunt in sepulcris concepuscentiae, Numer. xi, 32 et seq., et xiv, 29 et seq. : et quando perierunt morsibus ignitorum serpentium, Numer. xxi, 1 et seq. : et quando extremitas castrorum incensa est etiam igne divino. Et de hoc dicitur, I ad Corinth. x, 6-12. Et loquitur ibi Apostolus de his quae acciderunt Judaeis in deserto, et subjungit : Hæc in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt : neque idololatræ efficiamini,sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere 2. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia, ut patet, Numer. xxv, 1. Neque tenemus Christum, sicut quidam eorum tntaverunt, et a serpentibus perierunt 3. Neque murmuraveritis, sicut quidam ex eis murmú- raverunt, et perierunt ab exterminatore 4. Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculo-
<--- Page Split --->
rum devenerunt. Et de hoc eodem loquitur, Psal. xciv, 8 et 9, ubi dicit : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra: sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tenlaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. Opera, inquam, disciplinae quam dedi eis, ut recederent a peccato. Sic disciplinam accepit Maria soror Moysi, quae pro murmure percussa est lepra : et cum emendaret delictum, curata est ad preces Moysi fratris sui. (Numer. xii, 1 et seq.)
Sequitur sententia versus :
Dicit ergo : « Non timebit domui suae, etc. » In quo duo notanda occurrunt. Primum, quid sit non timere domui suae a frigoribus nivis. Secundum redditur pro causa hujus : quia scilicet « omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. »
Circa primum consideranda sunt duo, scilicet cui non timeat, quia domui suae : et a quo non timeat, quia a frigoribus nivis.
Circa primum notandum est, quod quatuor domos habet haec mulier quibus non timet, scilicet interiorem, exteriorem, inferiorem, et superiorem. Interior est domus cordis, exterior est sancta Ecclesia, inferior est caro sua, superior autem cœelestis patria, in qua habitat vir ejus Dominus Jesus Christus. Non enim habet domum infernum : quia ibi non habitat, sed est locus carceris æmulorum ejus.
De domo cordis scribitur, Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquescam cum illa, scilicet, sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus ejus.
De domo autem exteriori, hoc est, Ecclesia, habetur in Psal. lxxxm, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. In domo enim Dei nihil est iniquum : et sic omnes intus existentes sunt ibi numero et merito : et in signum ejus in primitiva Ecclesia excludebantur ab Ecclesia peccatores, et qui non commu-
nicabant, hoc est, excommunicati : ut scilicet significaretur sic eos excludi a consortio fidelium, nisi per pœnitentiam et devotionem redirent.
De domo inferiori scribitur, Job, iv, 18 et seq. : Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? De mare usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. Servientes Deo sancti sunt Angeli et homines, in quibus inventa est instabilitas : quia Angeli pravitas fuit ejus casus, et hominis peccatum ejecit eum de paradiso : cum tamen uterque istorum fundatus esset in gratia gratum faciente secundum dicta Sanctorum, licet quidam Magistri dicant Angelum creatum fuisse in gratia gratis data tantum. Qui autem habitant domos luteas, sunt homines nihil in conditione mortalitatis super lutum habentes, qui confringuntur per necessitatem mortis ut vasa figuli. Sicut enim dicit Jeremias, Threnorum, iv, 2 : Filii Sion inclyti, scilicet, Adam et Eva, et amicti auro primo, hoc est, gratia innocentia in primo statu, et gratia immortalitatis si vellent : quomodo reputati sunt, per peccatum, in vasa testea, opus manuum figuli ? Et isti consumuntur a tinea fomitis et originalis peccati : quia sicut tinea nascitur in vestimento, et consumit ipsum, ita peccatum originale nascitur in nobis, et consumit corpus nostrum per diversos motus illicitos. Et succiduntur a mane, hoc est, ab ortu nativitatis et juventutis, neque ad vesperum, hoc est, ad senectutem : quia continuo mutatur et deperditur : calor enim naturalis continuo consumit aliquid de substantia, et ingerit aliquid de alieno. Et haec quae dicta sunt, sunt in omnibus. Quod autem sequitur, hoc non convenit mulieri, scilicet, quia nullus intelligit, in æternum peribunt. Mulier enim intelligit ruinam hujus domus : et ideo cavet ne ruens super eam opprimat eam : sed
<--- Page Split --->
peccatores, quia decepti credunt in carne habere palatium securitatis et jucunditatis, opprimuntur a carne, sicut dicit Apostolus, ad Galatas, v1, 8 : Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.
De domo superiori habetur, Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.
Item, domus interior est domus sancitatis et munditiæ. Unde, Psal. xcu, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. In illa enim familiarius Dominus requiescit, et ideo sanctius debet præbere Domino habitaculum in illa.
- Domus autem exterior, id est, Ecclesia est domus decoris et orationis: Unde, Psal. xxv, 8 : Dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriae tuæ. Et, Matth. xxi, 13 : Domus mea domus orationis vocabitur. Decor enim cœlestis est in Ecclesia in potestatis ordine qui descendit de cœlis, « ubi Angeli super An- « gelos ordinati in decorem principantur « potestate, » ut dicit Beatus Dionysius. Et est ibi locus habitationis gloriae Dei, eo quod ibi gloriae causam diversis gratiis ostendit. I ad Corinth. xii, 8 et seq. : Ali quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu : alii operatio virtutum, alii genera linguarum, etc. hujusmodi. Ibi etiam orationes et suffragia sunt Sanctorum omnium in phyalis devotionis præsentatæ per sanctos Angelos Domino. Unde etiam ædificatur domus Domino lapidea in consecratione decorem Ecclesiæ repræsentans.
Domus autem inferior est domus viduitatis ejus et luctus : sicut legitur de Judith, vn, 5 et 6, quod induta vestibus viduitatis habitabat in domo sua, in superioribus domus suæ cubiculum secretum sibi fecerat, in quo cum puellis suis
clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ præter sabbata et neomenias et festa domus Israel. Hæc est mulier fortis quæ non inferior in domo carnis habitat in sentina luxuriæ : sed trahit se ad superiora honoris et castitatis, habens cilicium super lumbos, hoc est, castigationem carnis in loco delectationis et in abstinentia continua a deliciis carnalibus; exceptis festis Dei, in quibus non carnalibus sed spiritualibus dapibus repletur, cum Dominus festum in carnis domo quandoque sed raro suscitare dignabitur, quando scilicet dicere potest cum Psalmista, Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Domus autem superior est domus gaudii, et jubilationis, et securitatis, et omnis boni. Unde dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia. Et ideo exclamat, ibidem, y y. 2 et 3 : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscit, inquam, hic, sed hic deficit: sed erit quando non deficiet, sed habitabit, et ascendet in montem Domini, et habitabit in loco sancto ejus 1.
Iste quatuor domus significatæ sunt per quatuor domus quas ædificavit Salomon, III Reg. vi et vii, ubi legitur, quod ædificavit domum Domino, et hæc est domus superior : et ædificavit domum sibi, et hæc est domus cordis, in qua, ut legitur, ibidem, vii, 8, sedebatur ad judicandum. Ædificavit etiam domum saltus Libani. Hæc est domus inferior : quia corpus de saltu materiæ mundanæ acceptum est, quam Plato silvam vel saltum appellat. De Libano autem dicitur propter candorem castitatis, quia Libanus candor interpretatur. Ædificavit etiam domum reginæ. Hæc est exterior domus, quia regina est Ecclesia : sicut dicit pater
1 Psal. xxii, 3 et 4 : Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus? In-
<--- Page Split --->
Salomonis, David, Psal. xlix, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Aurum quod est in vestitu, est fulgor divinæ gratiae. Varietas autem quæ circumdat eam, est diversitas omnium virtutum.
Sequitur, a quo non timet domui suæ. Et hoc notatur, cum dicitur : « A frigoribus nivis. » Ubi duo occurrunt notanda, scilicet quæ sit.nix, et quid frigus ejus.
Primo autem notanda est natura et generatio nivis : sicut probatur per philosophos naturales in libro secundo Meteororum. Nix igitur quantum ad materiam generatur ex vapore calido in media regione aeris vehementer elevato : cujus significatio est, quia cadit lata ad modum lanae carminatae : hoc enim contingit ei, quia calor nubis tantus test, quod frigus non vincit nisi partem et partem, et non totum per partes magnas, ita ut totum indurare possit. Similiter quantum ad qualitatem est frigida vehementer : quia regula est, quod quanto aliquid calidius fuerit, tanto efficitur frigidius cum calor expellitur. Calor enim qui ante infuit, aperit poros, ita ut abundanter et ubique frigus ingrediatur, et ita multum capit frigoris. Hujus signum est, quod calida aqua profundius constringitur et congelatur frigore quam in toto frigida. Quantum vero ad colorem est alba : eo quod sit ex humido puro disgregato primo per calorem nubis, et postea congelato per frigus. Albedo enim causatur a frigore ipsius, et humidi perspicuitate et luciditate. Quantum autem ad locum generatur in alto, et descendit ad ima. Quantum ad tempus generatur in hieme. Similiter quantum ad modum descendendi penetrat subtilia valde : unde etiam tecta satis efficacia contra pluvias, sunt minus efficacia contra nives.
Hæc sunt quæ secundum naturam communem nivis inveniuntur in nive, et quoad hoc significat impugnationem hostis. Excitat enim primo calore quodam
innaturalis concupiscentiae vaporem carnalis delectationis ascendentem in homine, et immittit desuper frigus indevotionis suæ : non permittens vaporem resolvi in guttas lacrymosæ pluviæ, sed in rara vanitate quadam hilaritatis cordis retinet ipsum, et sic efficitur homo frigidus : sicut dicitur, Eccli. xlun, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Ventus aquilo, a quo panditur omne malum, tentatio est dæmonis. Crystallus autem est duritia cordis ex frigore indevotionis causata : et hoc est periculum, quod quando est vapor concupiscentiæ calidior, tanto succedit majus frigus indevotionis. Similiter albedinem habet, ut magis decipiat : dealbat autem quandoque transfigurando se in Angelum lucis, quandoque etiam promittendo futuram pænitentiam, quandoque etiam præsumptionem misericordiæ et impunitatis. Tempus etiam concordat : quia in hieme refrigescente charitate generatur nix, non quando est vernalis. amcenitas, quando flores apparent in terra fortis mulieris, quando vocatur a sponso ad amcena contemplationis æternæ : ut habetur, Cantic. n, 11 et seq. Tecta etiam, hoc est, munera conjuncta meritorum et orationum contra impetum nivis, minus quandoque inveniuntur efficacia. Et hoc est ideo, quia sine bitumine et cæmento pietatis magis sunt congesta quam unita vel glutinata pietate.
Distinguamus ergo quadruplicem nivem quadruplici frigore quadruplicem domum impugnantem. Est igitur nix acediae, frigore indevotionis domum cordis impugnans. Et est nix mali exempli, frigore scandali conturbans domum exteriorem, hoc est, Ecclesiam. Et est nix illecebrosæ concupiscentiæ, immunditiæ frigore bellans contra domum inferiorem, hoc est, carnem. Et quarto et ultimo est nix superbiæ, ab alto tumoris veniens, et frigore contemptus infestans domum superiorem, hoc est, cælum.
De nive prima habes in Psal. cxlivn, 16 et 17 : Qui dat nivem sicut lanam, nebu-
<--- Page Split --->
lam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut bucellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? Nix missa est pigritia a tentatione causata, quae dicitur mitti a Domino, quia juste ab ipso permittitur. Nebula autem et caligo quae statim in corde oritur, est cum torpescit ad devota. Crystallus autem est frigida consolatio, quam accipit pro buccella : quia homo piger interius unde consolari habeat non inveniens, exterius ad frigida gaudia mundi diffunditur : sed quis sustinebit a facie frigoris indevotionis, a nive venientis ? Tunc enim constringitur cor et rigescit affectus, et omnia membra, ut ita dicam, interiora animæ, stolida et quasi paralysi dissoluta efficiuntur. Sed tamen sequitur consolatio adjutorii contra nivem istam, quando dicit, ibidem, y. 18 : Emittit verbum suum, et liquefaciet ea : flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. Verbum missum est verbum Christi per gratiam devotionis in cor veniens : statim enim tunc liquescit nix, et fluit affectus calore castitatis et desiderii, et flat Spiritus sanctus in bonitate et gratia consolationis interna in tantum ut exstet in nivibus abundantia aquarum, et in lacrymis fluat per oculos.
De nive autem mali exempli impugnante domum exteriorem per frigus scandali, habetur, Job, xxxvni, 22 et 23 : Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis adspeczisti, quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ? Thesaurus nivis est abundantia mali exempli, quæ, heu ! abundat in mundo, per quem thesaurum per gressus præscientiæ et providentiæ suæ solus ingreditur Dominus permittens exempla mala ad majorem laudem virtutis bonorum, et ad majorem condemnationem impiorum. Grandinis autem thesauri sunt abundantiæ persecutionis Ecclesiæ, quæ etiam abun-
dant nostris temporibus. Unde etiam præparata sunt in tempus hostis, id est, hostiliter agentis contra Deum, et in diem pugnae, hoc est, impugnationis Ecclesiæ, et belli persecutionis ejus in scandalo : sicut conqueritur David, Psal. cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Sed etiam in Job sequitur medicina frigoris hujus in sequenti verbo : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? Via hæc est indicium misericordiæ divinæ quod nemo scit nisi Deus. Et per illam viam spargitur lux boni exempli, et dividitur æstus dissipans scandalum in omnes exempla bonorum intuentes.
De nive autem illecebrosæ delectationis, quæ frigore immunditiæ carnalis impugnat domum inferiorem, scilicet carnis, habetur, Exod. iv, 6, scilicet quod Moyses posuit manum in sinum, et protulit eam leprosam instar nivis 2. Manus hæc significat opera carnalia, et sinus occultus est sub vestimento, et significat occultum luxuriæ, in quod intrusa manus operis profertur leprosa, hoc est, carnali fætore corrupta. Et medicina contra nivem istam, ibidem, y. 7, significatur, scilicet quod manus iterato mittatur in sinum, sed in sinum alium : impossibile enim est ut idem secundum quod idem sit causa oppositorum, scilicet munditiæ et immunditiæ. Inducit ergo in occultum conscientiæ, considerans quid fecit, et profert ea in apertum confessionis et satisfactionis : et tunc erit similis carni relique : quia pœnitentia restituit ad sanitatem quantum ad immunitatem peccati. Optime autem figuratur hoc, II Regum, xxni, 20, ubi legitur quod Banaias, filius Joiadæ, qui percussit duos leones Moab, descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. Banaias enim interpretatur ædificans Domino, et significat mulierem fortem, quæ ædificat
1 Job, xxxviii, 24. 2 Rixod. v, 6 et 7 : Dixitque Dominus : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset
<--- Page Split --->
Domino per castitatem domum carnis : quia secundum Apostolum, I ad Corinth. vi, 20 : Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Joiada autem, pater ejus, interpretatur cognitio Domini : quia a Domino cognitionem boni quam accepit, fortiter satagit adimplere. Hic interfecit duos leones Moab, qui interpretatur ex patre, hoc est, duo vitia per nativitatem nobis inducta, hoc est, gulam et luxuriam : quae oriuntur ex delectatione nobis innata. Et in diebus nivis, hoc est, tempore carnalis tentationis, cum jam refrigescit charitas, et fervet libido, et bruma rigens occupat affectum, descendit in cisternam, hoc est, in carnalem delectionem, sive concupiscentiam quae est fons delectationis : sed post haustum aliunde a pluviis ciborum et vanitatum hujus mundi retinet et inficit, et interficit ibi leonem homitis, quia debilitat per opera asperitatis carnis, « nec interficit, « secundum Augustinum, ita ut non sit, « sed ita ut nocere non possit. »
De nive autem superbiae quae impugnavit primum in diabolo, et impugnat in membris domum superiorem, eo quod superbia eorum qui Deum oderunt, ascendit semper : ut habetur in Psalmo 1. Et, Eccli. xlii, 18 et 19 : Tempestas aquilonis, et congregatio spiritus : et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. Aquilo hic est similitudo voluntatis diaboli in superbia, quae superbia semper est in tempestate facta diaboli ; et haec tempestas aspergit nivem, et frigus superbiae, quod est contemptus in Deum et mandata ejus. Dicitur autem aspergere sicut avis deponens ad sedendum : quia sicut avis ab alto veniens cum deponit,se ad sedendum, antequam sedeat alis volitat, retinens ne cadat, et tunc multiplicantur motus alarum plusquam cum directe volat : ita superbus volans in alto vanitatis cum in
aliqua dignitate pedem figit ad quiesecundum in ea, ex hoc ipso quod sedit in se multiplicat fastum et contemptum : et in descensu ejus, etiam quando aliquando in .mala fortuna sua humiliatur contra voluntatem, adhuc iniqua voluntas etiam depressa quantum potest se erigit : et si non potest aliud, breves saltus more locustarum dat in altum, in jactantiis verborum de fastu antiquo, et ostentationibus eorum in quibus quandoque est conversatus. Sed medicina etiam hujus nivis ibidem subjungitur cum infertur, y. 20 : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavesceet cor. Hoc est, Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealabor 2. Hyssopus enim valet peccatori, et significat humilitatem quae curat peccatum peccatoris, hoc est, tumorem cordis : et fit candidus in gratia, et effundet imbrem lacrymarum in pœenitentia, ita ut etiam expavescat cor videntis ad intuitum, ita ut candor interior virtutis vincat exteriorem candorem nivis in decore et pompa saeculi.
Est autem adhuc nix quaedam quae omnes domos mulieris hujus aequaliter ab illa nive liberat. Nix omnes impugnans est pœena et gelicidium gehennae, de qua habetur, Job, vi, 16 : Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et accipitur, secundum Gregorium, hic pruina in bono, scilicet pro tribulatione pœenitentium in hac vita. Nix autem est pœena æterna quae irruit super illos qui timent in hac vita pœenitentiae duritiam. Item, Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transibunt ab aquis niviun. Et loquitur de damnatis qui voluntatur de frigore ad calorem, de calore in frigus, ut nihil desit tormentis.
Nix autem aequaliter liberans est nix pœenitentiae, de qua habetur, Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis,
<--- Page Split --->
et fulserint velut mundissimæ manus meæ : tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, hoc est : Si pœnitentiam egero de peccatis, et fuero lotus aquis lacrymarum, quæ resolvuntur ex nivibus peccatorum, et manus operum meorum fulserint velut mundissimæ virtutes : tamen si volueris districte judicare, sordibus intinges me, hoc est, intinctum ostendes : quia omnes justitiæ meæ sicut pannus menstruatæ 1. Et vestimenta conversationum mearum me abominabuntur, hoc est, abominabilem reddent coram tuo districto judicio. De hac nive etiam habetur, Isa. 1, 18 : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Peccata rubra sunt peccata de sanguine ebullientia vel in sanguinem, ut peccatum luxuriæ de sanguine veniens, et peccatum gulaæ et immunditiæ carnalis. Peccatum autem iræ et invidiæ et avaritiae bulliunt in sanguinem : quædam ut effundant sanguinem, sicut ira et invidia : quædam etiam ut sustentationem sanguinis subtrahant, ut avaritia. Est ergo sensus : Si peccata vestra, scilicet iræ, invidiæ, avaritiae, fuerint rubra ut coccinum, tincta sanguine proximi : quasi nix dealbabuntur, quia per pœnitentiam dealbati eritis ut nix, hoc est, ad pristinam innocentiæ gratiam restituti. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, de cujus sanguine tinctura accipitur purpureæ, et illa sunt peccata de sanguine venientia, ut gula et luxuria : erunt munda per temperantiam carnis, velut lana alba de vellere agni tollentis peccata mundi sumpta 2.
Sequitur de secunda parte hujus versiculi, in qua reddit causam ejus quod non timet domui : quia scilicet « omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus : » ubi duo notanda se offerunt, scilicet qui domestici, et quæ duplicia quibus vestiuntur.
Habet autem hæc mulier secundum quamlibet domum duplices domesticos. In domo enim interioris cordis habet rationem, et voluntatem : in domo vero exteriori activos, et contemplativos : et item, in domo inferiori habet castitatem, et abstinentiam : et in domo superiori Angelos, et homines beatos.
De domesticis primæ domus, hoc est, cordis, habetur, Eccli. iv, 35, ubi dicit : Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Unde notandum, quod quidam in domo cordis sunt ut leones, qui scilicet semper sunt superbi, et iracundi : quod Ecclesiasticus interdicti mulieri forti : quia ex hoc ab omni bono et vero avertuntur domestici, scilicet ratio, et voluntas ad malum diligendum : et ex hoc opprimuntur subjecti famulantes, scilicet vires animæ, ut quinque sensus, et concupiscibilis, et irascibilis. Opprimuntur autem, quia peccatum incipit eis dominari.
De domesticis autem domus exterioris habetur, Matth. x, 24 et seq., ubi dicit Dominus omnibus fidelibus Ecclesiae activis, et contemplativis : Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo sicut dominus ejus. Si patremfamilias
<--- Page Split --->
Beelzebub vocaverunt, supple, membra diaboli et iniqui homines : quanto magis domesticos ejus, hoc est, activos et contemplativos in eadem domo Ecclesiae secum manentes ? Ne ergo timueritis eos. Et, ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei : et illi sunt activi, et contemplativi.
De domesticis autem domus inferioris habetur, II Reg. xvi, 1 et 2, quod cum fugeret David Absalom, filium suum, quod apparuit Siba, puer Miphiboseth, in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uva passa, et centum massis palatharum, et utre vini. Et dixit rex Siba : Quid sibi volunt haec ? Responditque Siba : Asini, domestici regis ut sedeant : panes et palatha ad vescendum pueris tuis. Siba interpretatur indigens patre, et significat penitentem qui cognoscit se indigere patre cum filio prodigo 1. Miphiboseth autem interpretatur os ignominiæ, et significat concupiscentiam carnis cui ante servierat Siba : sed modo redit ad David, hoc est, ad Christum qui fugit filium infidelem, hoc est, Christianum ejicientem eum de regno proprio, hoc est, ab anima. Offert autem Siba David Christo in obsequium ducentos panes, hoc est, refectionem perfectam decalogi impletam in duobus praeceptis charitatis, et offert etiam sibi centum alligaturas uva passa. Uva autem passa est Christus passus, et homo qui perfectus est etiam in passionibus Christi, dicens quod sibi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem sibi mundus crucifixus est, et ipse mundo 2. Et offert nihilominus duos utres vini, hoc est, duplex vinum spirituale, scilicet compunctionis et devotionis, et centum palatharum massas. Palatha sunt ficus qua inter
tabulas quasdam quaé palaé vocantur, sunt compressaé, et significant perfectam compressionem omnis dulcedinis peccatorum per opera pœnitentiae, quam offert etiam pœnitens Christo, quando jam abjecit a se omnia hujus mundi et peccatorum oblectamenta, et hoc etiam reficitur Christus in pœnitentibus suis : fert autem duos asinos, hoc est, nutritivam et generativam virtutes, quaé dicuntur asini : quia sicut asini sunt stolida et stulta animalia et prona ad gulam et luxuria, ita illaé duaé virtutes præ cæteris corruptæ sunt ad delectationes corporales in cibo et coitu : sed offeruntur domesticis regis, hoc est, Christi, ut sedeant : quia Christus habitat in corpore nostro, et domestici ejus sunt castitas et abstinentia quaé sedent super illas vires, ut milites regentes in bonum omnes animales motus. De hoc etiam potest intelligi quod dicitur, I ad Timothy. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Servi hominis sunt virtutes et vires quas habet in seipso, et præcipue curam debet gerere abstinentiaé et castitatis ne pereant in se : quia aliter factis negat fidem, et est deterior infideli, quia sibi nequam est : ergo nulli bonus .
De domesticis autem domus superioris habetur, ad Ephes. ii, 19 : Jam non estis hospites et advena, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei. Hoc est verissimum etiam de Sanctis per rem vel spem jam habitantibus in domo Dei. In cœlo sunt enim qui in mundo sunt hospit es in anima, quia hic non habent patriam : et advena e in corpore, quia illud de paradiso in mundum est ejectum. Sed spe quidam et re alii sunt cives Sanctorum in regno, et domestici Dei secum habitantes in domo in qua mansiones multa e sunt .
<--- Page Split --->
Sequitur de duplicibus vestibus quibus domestici ist vestiuntur. Assignemus igitur unicuique domestico duplicia. Et sic cum sint quatuor domus, et octo domestici, sedecim fient indumenta.
Sunt igitur duplicia quibus induuntur domestici domus interioris : et ratio quidem induitur lumine veritatis divinae, et scientia conversationis mundanae : habent scientiam contra nivem, et lumen divinae veritatis contra frigus nivis. Sic enim necessarium est : quia contingit quandoque aliquem laedi a frigore nivis, etiam cum ab ipsa nive non tangitur. De vestimento autem luminis habes in Psal. ciii, 1 et 2 : Confessionem, laudis sanctae, et decorem sanctae veritatis induisti : amictus lumine sicut vestimento. De veste autem scientiae conversationis mundanae dicitur, Sapient. xvii, 24, quod in veste poderis quam habebat, totus erat pictus orbis terrarum, et parentum magnalia, hoc est, Aaron. In omni enim virtute cordis nostri omnis terrarum orbis pictus est velut in scientia : quia oportet scire bona et mala et indifferentia, et oportet scire magnalia exempla parentum, ut secundum omnia rectificentur opera nostra. Hoc idem est quod habetur in Psal. cii, 6 : Abyssus, sicut vestimentum, amictus ejus : super montes stabunt aquae. Abyssus enim est profunditas intellectus in scientia. Montes autem sunt alti sensus Scripturae super quos stant aquae doctrinae.
Alius autem domesticus ejusdem domus etiam vestitur duplicibus, scilicet, voluntas, scilicet charitate contra frigus nivis, et obedientia contra. nivem. Charitas autem significatur per tunicam inconsultiem 1. Obedientia vero per discoloria quibus Dominus se dicit vestisse Synagogam 2, quia obedientia discolor est secundum omnia mandata, et omnes voluntates Domini. Et vestimenta quidem primi domestici, scilicet rationis,
significantur per vestimenta Domini transfigurati in monte Thabor 3, qui mons interpretatur lumen veniens : de quibus dicitur quod facta sunt alba sicut nix, qualia fullo super terram facere non potest : excedit enim ratio in lumine veritatis, et vestitur intellectus plenitudine et scientiae certitudine. Et fullo hic dicitur Philosophus, vel illi qui student in scientiis secularibus, qui nullo modo talem decoris amictum per studium facere possunt. Vestimenta autem secundi domestici significantur per vestimenta Jacob, Genes. xxvii, 27, de quibus dicit Isaac : Ut statim sensit vestimentorum ejus fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Charitas enim habet omnem agrum virtutis plenum bonitatis fructibus. Et similiter obedientia omnem implet mandatorum agrum floribus et fructibus bonorum operum.
Domestici etiam domus exterioris vestiuntur duplicibus, et illi sunt activi et contemplativi, et domus eorum est Ecclesia. Et vestiuntur quidem activi fervore spiritus contra frigus nivis : perseverantia autem contra nivem ipsam. Contemplativi autem vestimentum habent puritatis contra nives, et alte admirationis contra frigus nivis. De vestitu autem fervoris spiritus habetur, Job, xxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro ? Auster est ventus calidus, et significat calorem sancti Spiritus, qui calefacit vestimentum fervoris spiritus : ut fiat quod dicit Apostolus, ad Roman. xii, 14 : Spiritu ferventes, Domino servientes. De vestimento autem perseverantiae habetur, Isa. ix, 5 : Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis. Vestimentum mistum sanguine est conversatio non conjuncta perseverantiae, quae miscetur sanguine peccati, et illa erit in
<--- Page Split --->
combustionem ignis æterni, et cibus ignis infernalis.
De veste autem puritatis contemplativorum habetur, Genes. xxxv, 2 et 3 : Mutate vestimenta vestra : surgite, et ascendamus Bethel. Mutare vestimenta est majorem puritatem induere, ut limpidior sit contemplatio. Surgere autem est oculos intentionis ad superna dirigere. Ascendere autem Bethel, quae interpretatur domusDei, est omnia superiora per considerationem penetrare. De veste autem secunda contemplationis habetur, Cantic. iv, 11 : Odor autem vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Illa enim admiratio non est curiositatis, sed devotionis et jucunditatis. Et ideo odor ejus odori thuris comparatur, per quod devotionis jucunditas consuevit designari. Hæc omnia duplicia activorum et contemplativorum significantur per vestes reginæ, de qua legitur in Psal. xlvi, 10, quod adstitit regina in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Domestici etiam domus inferioris vestiuntur duplicibus : castitas quidem vestitur verecundia, et sanctimonia munditia : abstinentia vero discretione, et austeritate : et castitas utitur verecundia contra nivem, et sanctimonia contra frigus nivis. Similiter et abstinentia austeritatem habet contra nivem, et discretionem contra frigus nivis. Et de vestimentis castitatis duplicibus simul habetur, Proverb. vi, 27 et seq. : Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? aut ambulare super prunas, ut non comburantur planta ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Ignis in sinu est luxuriae calor in corde, de quo dicit Job, xxxi, 12, quod ignis est usque ad perditionem devorans. Vestimenta autem qua comburuntur, sunt verecundia, et sanctimonia castitatis. Planta autem sun
affectus qui etiam immundantur igne luxuriae. Est autem quidam ignis ardens in castitatis vestibus non comburens, sed illuminans : non consumens, sed purificans et inflammans : et ille est ignis amoris Dei et divinitatis, ut vidit Moyses in rubo qui ardebat et non comburebatur 1. Et reputavit hanc visionem magnam, ad quam denique jussu Dei nisi nudis pedibus ob reverentiam erat accedendum, eo quod locus ille terra sancta est 2 : quia talis viror castitatis perfecte in corpore et anima perseverans, quando est cum amore Dei et humilitate, locum cordis sanctum Dei habet habitaculum, et inter corporis mortalis sanctitatem ducit angelicam.
De vestibus autem abstinentia intelligitur illud quod legitur de vestitu Joannis Baptista, Matth. III, 4, quod habebat vestimentum de pilis camelorum : per quod intelligitur austeritas : et zonam pelliceam circa lumbos suos : per quod intelligitur discretio : quia sicut zona restringit vestes defluentes, sic discretio ad modum et mensuram et decentiam reducit inepta et inordinata. Hoc idem potest intelligi per vestitum Elia.
Sequitur de duplicibus quibus vestiuntur illi qui sunt in domo superiori. Sunt autem illi Angeli, et homines : et homines quidem vestiuntur duplici stola, scilicet corporis, et animæ : et stola corporis contra nivem. Similiter Angeli duplicem habent virtutem, scilicet administrationem, et virtutem assistricem, ut dicunt Sancti. Et primam habent contra nivem, et secundam contra frigus nivis. Duplicia autem hominum significantur per vestitum Joseph de carcere eductum : et totonderunt eum ac veste mutata obtulerunt regi 3. Carcer enim est mundus. Tonsio autem significat abrasionem mortalitatis hujus per gloriam corporis. Mutatio autem vestis significat, quod fides mutatur in visio-
<--- Page Split --->
nem apertam, spes in comprehensionem æternam, et desiderium charitatis in dilectionem completam.
Vestis autem Angelorum significatur, Apocal. 1, 13, ubi Joannes vidit Angelum similem filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mammillas zona aurea : ubi per auream zonam si-
gnificatur ligamen quo per virtutem assistricem colligantur Deo. Et per vestimentum poderis significatur ministerium quod exhibent circa nos. Et ideo Daniel dicit quod millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei .
CAPUT XIII.
Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus.
ut habetur, Genes. xlix, 11. Et sic patet qualiter concordat epigramma versui.
§ 1
MEM (1)
EPIGRAMMA hujus versus est tertiadecima littera Hebræorum, quæ interpretatur viscera, et alludit sententiæ versus : eo quod stragulata vestis coloratur de visceribus et sanguine cujusdam piscis. Sic etiam hujus mulieris vestis coloratur de sanguine Christi qui est piscis assus, quem Discipuli post Passionem ad littus maris invenerunt super prunas cum favo mellis divinitatis ejus 2. Unde habetur, Isa. lxiii, 2 et 3, et quærunt Angeli a Domino : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et respondet : Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum. Torcular enim passionis solus calcavit exprimens per obedientiam Patris sanguinem uvae corporis sui, in qua lavit stolam suam et pallium humanitatis suae,
Sequitur : « Stragulatam vestem, etc. » In quo duo notantur, scilicet quid sit vestis stragulata, et postea quid byssus et purpura, quibus etiam induitur.
Stragulata vestis duobus modis consuevit exponi. Glossa enim dicit, quod « vestis stragulata est vestis firmiter con- « texta, et diverso colore colorata. » In legibus autem consuevit dici « vestis apta « ad substernendum. » Et secundum hoc notandum circa primam partem versus, quod duplex est vestis stragulata, et quod tribus modis fit illa.
Secundum primum enim sensum vestis stragulata est Passio Domini nostri Jesu Christi contexta firmiter : quia nihil omnium quæ oportebat fieri ad salutem nostram, est omissum. Picturata autem et colorata, quia habet sputa, clavos, lanceam, spinas, flagella, probra, et convicia verborum, irrisiones, colaphos, alapas, et tandem crucem : præter famem et sitim, lassitudines viarum, asperi-
<--- Page Split --->
tates vestium et stratus quæ per continuos triginta tres annos est expertus. Et hæc vestis significatur per tunicam polymitam, id est, picturatam quam fecit Patriarcha Jacob filio suo Joseph, sicut habetur, Genes. xxxvii, 32 et 33, qua nudaverunt eum fratres sui. et tinxerunt in sanguine hædi, et miserunt ad patrem per aliquem qui diceret : Hanc invenimus, scilicet tunicam : vide utrum tunica filii tui sit, an non ? Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia dovoravit Joseph. Tunica est corpus passum. Denudatio est exspoliatio corporis per mortem, non quod a deitate fuerit separatum, sed quia divisum fuit in triduo ab anima. Polymita autem est hæc tunica : quia omnes fluctus Passionis transierunt super ipsam, ut prius dictum est, sputa, clavi, lancea, fel, myrrha, acetum, et absinthium in gustum et hujusmodi : et mittebant ad Patrem cœlestem dicendo, quod blasphemaret se dicendo esse Filum Dei 1. Hujusmodi enim verbis et verberibus quasi ipso facto tunicam humanitatis ponebant in conspectu Patris, ut videret si tunica Filii sui esset. Pater vero videns in ea vestigia fera pessimæ, invidiae scilicet : hæc enim unguibus et dentibus laceraverat tunicam in dorso, capite, manibus, pedibus, et latere : statim agnovit illam tunicam esse Filii sui, faciens etiam elementa super eum lacrymari 2. Sol enim obscuratus est, et lumen non dedit, luna non dedit splendorem suum, petra e sissa sunt, monumenta aperta, et in templo velum scissum. Hæc igitur est stragulata sive polymita vestis hujus fortissimæ mulieris, habentis in ea vestem redemptionis et solatii, in exhibitione tanti amoris quod vir suus eam secum una veste vestire dignatur.
Dicitur iterum stragulata vestis apta ad subternendum, et secundum hunc
sensum vestis est mortalitas vitæ hujus, quæ substernitur nobis ad humiliationis sessionem, ut descendamus de alto superbiæ super eam. Hæc autem mortalitas est in pæna et verecundia nativitatis, quæ describitur, Sapient. vii, 2 et seq., quod coagulatur homo in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente : et mutatur in organa corporalia, et perfectionem corporis secundum quantitatem debitam, decem mensium tempore : et natus de utero cadit in terram, et primam vocem emittit plorans, et accipit communem aerem in spiraculum. Nemo quippe ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Est etiam in pæna et verecundia vitæ quæ verificatur per experimentum famis, et sitis, eftrigoris, et caloris, et infirmitatis, et sanitatis, et debilitatis, præter turpia quæ non est fas dicere. Est etiam in pæna et miseria mortis, et ignorantia quando mors veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Hæc autem vestis significatur, IV Regum, viii, 15, ubi legitur, quod Hazael tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem regis Syria, quando mortuus est, et ipse regnavit pro eo : in quo significatur, quod filii hujus sæculi sint Hazael, qui interpretatur videns Deum, qui scilicet quotidie vident opera Dei in humiliatione superbia, unus super alium expandit sudarium morticinum, et infundens aquam refrigerii mortalitatis quamdiu potest, et cum unus regnum Syria, quæ sublimis interpretatur, tenet post alium.
Sequitur qualiter hanc vestem fecit sibi.
Fecit autem, ut dictum est, tripliciter, scilicet texendo, incidendo, et consuendo. Qualiter autem net dictum est supra 3. Texendo per cogitationes : eo quod omnes Christi passiones, et omnes propriæ mortalitatis dejectiones continuo et quo-
<--- Page Split --->
tidie versat et reversat in corde suo. Et quod hoc sit texere, patet per oppositum : quia Dominus reprehendit sic per cogitationes iniqua tractantes consilia : sicut dicitur, Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum, hoc est, materiam dealbationis et telarum hujus mundi, plectentes, et texentes subtilia. Et iterum, Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum : ut adderetis peccatum super peccatum!
Incidit autem forficibus sapientiæ, qui habet duos cultros contra se venientes : auctoritatem scilicet Scripturæ, et rationem intelligentiæ : quæ duo connectuntur clavo fidei.
Consuit autem acutissimo timore Dei : quia timor Domini omnia perforat et compungit. Filum vero connectens est longissima et firmissima compaginatio meritorum, et hæc factura significatur, I Reg. ii, 19, ubi legitur quod tunicam parvam faciebat Anna, mater Samuelis, filio suo, quam afferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolare hostiam solemnem et redderet vota sua. Anna enim gratia interpretatur, et significat mulierem fortem : et filius ejus spiritus salutis est, cui facit his tribus modis tunicam : quia tribus vicibus ascendebant statutis diebus in Jerusalem, scilicet Pascha, Pentecoste, et in Scenopegia : et per illa tria tempora significatur triplex suere stragulatae tunicae. Dicitur autem parva propter humilitatem. Sacrificia autem sunt oblationes laudis, et vota sunt desideria æternorum quæ offeruntur Domino in Jerusalem, hoc est, visione pacis.
§ 2
Sequitur :
Byssus et purpura indumentum ejus.
In hoc notatur duplex indumentum hujus mulieris, scilicet justificatio Sanctorum, et decor regalis, ut dicitur in Apocalypsi, xix, 8 : Byssinum enim justificationes sunt Sanctorum : et dicitur quod datum est sponsæ agni ut operiat se bysso '. Est autem byssus genus lini candidissimi quod crescit in Ægypto. Ægyptus vero significat mundum in quo oriuntur quoad meritum justificationes Sanctorum.
De purpura autem, quod indumentum regale sit, habetur, Cantic. vn, 3 : Comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus. Unde dicitur in legibus, quod purpura vestis tincta est muricis sanguine : et est piscis crescens in conchis quibusdam marinis, cujus usus non conceditur nisi principi et cui permiserit princeps : unde patet, quod purpura regale est insignium. Sunt autem nostri regis signa tria quæ in mundum procidunt, scilicet castitas virginalis, et passio pro justitia et fide, et doctrina veritatis. Et in his tribus mulier vestitur purpura : quia scilicet virgo, docens et prædicans veritatem Evangelii, et patiens pro fide. Hæc omnia accipiuntur in Paulo et Joanne Baptista. Uterque istorum hæc tria habuit in seipso. Unde cantatur de Joanne Baptista :
Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam : Trina centeno cumulata fructu, Te sacer ornant 2.
1 Apocal. xix, 8 : Et datum est illi, scilicet uxori Agni, ut cooperiat se byssino splendenti et candido.
2 In Breviario Romano, ad Laudes, sic habetur :
Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam : Trina fe fructu cumulata centum Nexibus ornant.
<--- Page Split ---> CAPUT XIV.
Nobilis in portis vir ejus, Quando sederit eum senatoribus terræ.
§ 1
nobilis, quia quando sederit cum senatoribus terræ.
Circa primum nota, quod quadruplex est hujus viri nobilitas, scilicet,
Nun. (1)
{ Naturæ, { Sapientiæ, { Virtutis, { Efficaciæ.
Nun interpretatur unicus, vel sempiternus, et alludit versui : quia vir ejus est sibi unicus, et sempiternus : unicus, quia sicut legitur de Judith, xv, 11, castitatem amavit, et post virum suum alterum non admisit, servans sibi fidem thori : non sicut illa Samaritana mulier, de qua dicit Dominus, Joan. iv, 18, quod quinque viros habuit : et tunc quem habuit, cum Dominus ad eam loqueretur, non erat suus vir. Sempiternus etiam est sibi, quia immortalis : unde non est sicut illa mulier septemvira quam objecerunt Pharisæi et Sadducæi Domino, cujus in resurrectione deberet esse uxor¹. Hæc enim habet unicum et sempiternum, qui est dux pubertatis et adolescentiæ suæ, quem cum amaverit casta est, cum tetigerit munda,et cum acceperit permanet virgo incontaminata : et sic est ei unicus et sempiternus.
Sequitur : « Nobilis in portis, etc. »
Hic quatuor sunt notanda, scilicet nobilitas viri : et ubi nobilis, quia in portis : et quando nobilis, quia quando sederit : et cum quibus vel coram quibus
Nobilitatem habet in naturâ Dei Filius, et reginæ Virginis Matris : unde cum nobile dicatur illud quod in natura attingit alta principia, patet quod Filius Dei habet nobilitatem naturæ. De hoc sensu nobilitatis habetur, Jerem. xxxix, 6 : Omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Ibi enim intelligit de his qui ex altis parentibus erant progeniti. De Christo autem quoad sensum, etsi non quoad verba intelligitur illud Isa. xi, 1 et 2 : Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescit super eum Spiritus Domini : Spiritus sapientiæ et intellectus, etc. Jesse enim interpretatur incendium, et signat Patrem Domini, qui ex incendio amoris genitum de se et consubstantialem sibi Filium promisit, et voluit egredi ad nos in mundum. Et dicit bis de radice, ut notet duplex principium Christi : unum secundum divinam generationem, et alterum secundum humanam. Dignitatem autem gratiæ in hoc notat, quia Spiritus in omnibus donis requiescit super eum.
De nobilitate autem sapientiæ quoad litteram habetur, Deuter. 1, 15 : Tuli de
<--- Page Split --->
tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. Hac nobilitate etiam nobilis est Christus: quia, sicut habetur, Luc. II, 52: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines. Et Apostolus dicit, quod in ipso fuerunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi 1. Et similiter, Jerem. xxxi, 22, quod creavit Dominus novum super terram: Fœmina circumdabit virum, hoc est, ut dicit Glossa, « perfectum in gratia et sapientia « ex die conceptus ejus. »
De nobilitate autem virtutis secundum litteram habetur, Isa. n. 5: Tulumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Puer dicitur hic mulier juvenis : senex autem a canitie mentis. Dicitur nobilis amore virtutis, et præcipue Christi contra quem suscitatur ignobilis : quia nemo est contra eum nisi qui ignobiliter vivit.
De nobilitate efficaciae sciendum, quod Christus dicitur nobilis, quia nobiles suos omnes facit : quia facit eos reges et sacerdotes, sicut dicunt Sancti de se in Apocalypsi 2. Et hoc significatur in exsultatione Saul 3, quem elevavit de abjecta familia Cis, cum quaerret asinas : et per exaltationem David, cum custodiret oves : et per exaltationem Mardochaei Judaei, cum esset alienigena : et per haec omnia intelligitur illud Psal. cxii, 7 et 8 : Suscitans de terra inopem, et de stercore erigens pauperem : ut collocet eum cum principibus, id est, Angelis, cum principibus populi sui, hoc est, beatorum. Et illud Annæ, I Reg. ii, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloria teneat.
Sequitur, ubi nobilis, quia in portis.
Et nota quod judicibus præceptum fuit ut sederent in porta et ibi exercerent judicium. Sunt autem duodecim portæ Jerusalem cœlestis, ut legitur, Ezechiel. xlviii, 31 et seq., et sunt tres ad Aquilonem in quibus Christus nobilis est per efficaciam : quia nobilem facit mulierem stans in portis illis. Est autem porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. Ruben interpretatur visio, cujus portam aperit quis, quando sollicite conspicit malum ut fugiat. Ab Aquilone quippe pandetur malum super omnes habitatores terræ 4. Unde omnes tres portæ respiciunt ad vias inferni quæ sunt peccata.
Postquam sollicite autem peccata conspexerit quis, restat ut sedeat in porta secunda, scilicet Juda, qui interpretatur confitens vel glorificans : quia dare debet gloriam Deo de liberatione, et confiteri pure peccatum suum : sicut præcepit Josue ipsi Achor qui furatus fuerat regulam auream, et pallium coccineum, et ducentes siclos argenti 5. Regula autem signat dignitatem hujus mundi quæ fulget in auro et regit hominem secundum vanitatem suam. Pallium coccineum est vita carnis et sanguinis in luxu epularum et luxuriae. Ducenti autem sicli significant divitias hujus mundi, a quibus veniunt omnia peccata.
Quando autem aliquis pure est confessus, adhuc restat ut per opera satisfactionis quotidie crescat et augeatur in virtute contra peccatum : et ideo sedendum est in tertia porta quæ est Levi, qui interpretatur auctus.
Sunt iterum ad plagam Orientalem portæ tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. Oriens est nativitas nostra ad quam tres portæ debent aperiri. Primo enim considerandum est ut ex carcere peccati originalis, quo
<--- Page Split --->
membra nostra clausa tenentur, educamur a Pharaone, hoc est, a Deo, et exaltemur per gratiam sacramentorum in mundo, scilicet per baptismum, et confirmationem, et Eucharistiam, et uncionem extremam : et sic sedemus in porta Joseph, quae interpretatur accrescens, et in Ægypto crevit modo dicto. Unde, Psal. civ, 18-22 : Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum: misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ. Compedes autem dicuntur carcer, et ferrum dicitur asperitas carceris in quo tyrannus et languor naturae nos detinent: et non solvemur nisi mittat rex per sacramentalem gratiam et solvat nos, et princeps populorum Christus per virtutem gratiae suæ nos dimittat : et hoc est eloquium Dei quod nos charitate inflammat: et tunc etiam principes in regno suo constituit, ut intremus in gaudium Domini nostri, et constituamur super omnia bona ejus, et habeamus ea ad nutum.
Cum autem nos sedere fecerit Christus in hac porta, quotidie sedendum est etiam in secunda quae est porta Benjamin, qui interpretatur filius dexteræ, et ejus mater in partu mortua est. Mater autem nostra, secundum scilicet generationem hanc, Cethæa est, et pater noster Amorrhæus, ut dicitur, Ezechiel. xvi, 3: et signant diabolum et concupiscentiam : et hæc mater mori debet in generatione spirituali, et debemus per bonam vitam effici filii doloris et iræ.
Deinde ducit nos Christus ad portam tertiam Orientalem quae est porta Dan, quae interpretatur judicium, ut scilicet consideremus omni tempore humilitatem et miseriam nostrae naturae : ne superbiamus, sed non altum sapientes timeamus et consentiamus humilibus.
Sunt autem iterum porta tres ad Meridiem: porta Simeon una, porta Issachar una, porta Zabulon una. Meridies est regio luminis aeterni, quod oritur super nos in gratia Dei. Primo autem aperimus portam Simeon quae interpretatur auditus, et sedemus in ea quando sollicite auscultamus si hodie vocem Domini audierimus ut non obduremus corda nostra, sed non in vacuim gratiam Dei recipiamus, sicut dicit Psal. lxxxiv, 8: Audiam quid loquatur in me Dominus, etc.
Deinde ducit nos ad portam secundam plagæ Meridionalis, quæ est porta Issachar, quæ interpretatur merces, in spe æternorum bonorum : quia spes exspecat mercedem, quæ promissa est Abrahæ, Genes. xv, 1, cum dictum est ei : Ego ero merces tua magna nimis. Et quod petitur, Eccli. xxxvi, 18: Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur.
Postea sedet vir iste cum sedere nos facit in porta tertia Meridionali quæ est porta Zabulon, quæ interpretatur habitaculum fortitudinis, quando facit nos habitare firmiter secum et perseveranter, ut simus de illis quibus dicit : Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo 1. Et si Satanas expetit ut ercribet nos sicut triticum, ut proniores fiamus : tamen orat pro nobis ut non deficiat fides nostra 2.
Tandem etiam sunt porta tres ex parte Occidentis : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. Occidentalis plaga est mors nostra, in qua tripliciter sedere nos facit Christus. Primo, quia laborare debemus ut secura sit conscientia in morte : quia dicit Psal. cxxvi, 5 : Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis, non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta, hoc est, mortis.
<--- Page Split --->
Et sic aperitur nobis porta Gad, quæ interpretatur felicitas : quia hæc est summa felicitas hujus vitæ, securum scilicet esse in morte ut cantemus in morte : Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus 1 ? Stimulus enim mortis peccatum est, quod felicem, et securum in morte per conscientiam non stimulat.
Et sequitur porta secunda Aser, quæ interpretatur beatus : quia statim per mortem beatitudini Sanctorum conjungemur, sequentibus nos operibus nostris : sicut dicitur, Apocal. xiv, 13: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.
Tertio et ultimo sedetur in porta Nephthali quæ interpretatur latitudo mea : eo quod per mortem est transitus ab angusto speculi ad latitudinem speciei, et ab angusto desiderii hujus ad caminum dilatationis cordis in igne amoris, quando conjungemur Seraphim in toto ardore, et Cherubim in plena scientia, et Thronis in perfecta quietis tranquillitate.
Sequitur quando sit nobilis, scilicet, quando sederit.
Nota quod quatuor ordines erunt in judicio : quidam enim sedebunt judicantes, et quidam stabunt judicandi, et horum quidam salvabuntur et judicabuntur : et quidam non judicabuntur, et tamen condemnabuntur.
Dicamus ergo quod quidam sedebunt ut principes, cum quibus sedet vir mulieris hujus, scilicet Christus, et sedere facit. De sedentibus, Matth. xix, 28: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Per duodecim autem, ut dicit Glossa, signatur universitas perfectorum : per sedes autem judi-
ciaria potestas quam cum Domino habebunt. Sed de his qui judicabuntur et salvabuntur, Matth. xxv,34 et 33: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere, etc.
De judicandis autem et condemnandis, ibidem, yv.41 et 42: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum... Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. Et de non judicandis et condemnandis habetur in Evangelio Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est.
Ex his patet, quod Dominus mulierem fortem tamquam dilectam sibi consortem regni convivificat secundum Apostolum, et consedere sibi facit in sede judicii. Et hoc significatur, III Regum, ii,19 et seq., ubi legitur, quod Bethsabee venit ad regem Salomonem, ut loqueretur pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. Hæc enim mulier mater est Christi, et soror, et uxor pro diversis affectibus quibus Christo conjungitur, scilicet concipiens ipsum in spiritu salutis, et ut fecundata ab ipso in operibus gratia, et ut cohæres regni cœlestis : primo modo est mater, secundo uxor, et tertio soror. Ingreditur autem in die judicii ut loquatur pro Adonia, id est, ut intercedat pro peccatore, ut detur ei uxor Abisag, quæ signat charitatem : sed ille superbus invasor regis non meretur gratiam, et ideo occiditur, et mulier fortis honoratur in consessu dextræ Salomonis, id est, regis, qui cum pace sua et suorum tranquillitate omnia dijudicat : adorat etiam, id est, salutat matrem in signo pacis et vitæ æternæ, quia constituit a dextris : et profert verbum pacis ad ipsum, quando dicit : Venite, benedicti, etc. 2. Et ponitur ei thronus ut sedeat judex cum ipso.
<--- Page Split --->
Et ita patet quando sedet, quod tunc est nobilis vir hujus mulieris fortis.
Sequitur, cum quibus sedet ejus nobilis vir, quia « cum senatoribus terra. »
Est autem triplex terra, scilicet quam gerimus, et quam terimus, et quam quarimus.
Terra quam gerimus corpus nostrum est, de qua dicitur : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram 1 : quia mansuetudo reddit nobis in possessionem. Et in Psal. xxxvi, 11 : Mansueti autem haereditabunt terram.
Terra autem quam terimus, terra est hujus mundi, de qua dicitur, Genes. 1, 2 : Terra erat inanis et vacua. Inanis quantum ad declinationem a bono, vacua autem quantum ad inclinationem in malum. Vel inanis quoad gratiam, vacua autem quantum ad opus. Et in Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit : ipse scilicet impius diabolus operit.
Terra autem quam quaerimus, terra viventium est, de qua dicitur in Psal. xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium. Et, Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudines terra, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui.
In omnibus his terris cum senatoribus sedet Christus.
In terra enim quam gerimus, sedet inter senatores, scilicet conscientiam et rationem : quorum judicio cuncta in nobis decernuntur. Et de his senatoribus dicitur in Isaia, 1, 26 : Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Judices enim sive senatores, qui scilicet ex senii maturitate, jus et auctoritatem habent judicii, ut dictum est, in nobis sunt conscientia et ratio : conscientia judicans de occultis, et ratio judicans de apertis et faciendis. Illi, inquam, judices quandoque corrumpuntur ut judicium dissimulent, et hos Deus Christus noster judex veritatis
in medio sedens sapientissimus inter tres restituit, ut fuerunt prius antequam peccato corrumperentur, quando facit hominem secundum verum judicium de se per confessionem judicare, et non excusare excusationes in peccatis, et declinare in verba malitiae. Consiliarii autem sunt cogitationes nostrae quae modo corruptae sunt : consulunt commodum et dilationem pœnitentiae propter præsumptionem longioris vitae. Sed Christus Verbum Dei, judex compagum et medullarum cordis restituit, quando facit cogitare quae justa sunt : ut quae sursum sunt sapiant, et non quae super terram .
Terra autem quam terimus habet senatores antiquos a quibus egreditur judicium perversum, scilicet superbiam et libidinem, quae conveniunt in omni peccato : de quibus dicitur, Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui. Et hoc secundum litteralem expositionem intelligitur : quia veniet ad judicium contra senatores ut condemnet eos, eo quod depasti sunt vineam Domini, id est, fidelem populum. Unde in medio horum sedet ut judicet judicium. Et hoc optime signatur in Daniel. xm 3, ubi legitur, quod duo iniqui judices erant constituti, de quibus dixerat Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, et illi concupierunt Susannam quae interpretatur gaudium gratiae, quam semper quaerunt infamare et vitiare superbia et libido judices terrae. Sed Daniel significat Christum qui convincit eos ut lapidarentur, id est, duris increpationibus perimerentur.
Senatores autem terrae viventium sunt duo, scilicet Angeli et homines, cum quibus sedebit Christus in judicio, ut nobilior omnibus, et nobilitans omnes, ut supra dictum est. Et de hoc habetur, I ad Corinth. vi, 2 : An nescitis quoniam Sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis, id est, a vobis, judica-
<--- Page Split --->
bitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ? hoc est, indignum est
vobis, quod de temporalibus istis judicium inter vos sit.
CAPUT XV.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananeo.
§ 1
SAMECH (D)
SAMECH interpretatur adjutorium, vel erectio, et alludit sententiae versus: quia per negotiationem adjuvat se mulier et erigit.
Est autem triplex erectio, scilicet, spei quae erigit a desperatione peccati, fidei quae erigit liberando a daemone, et contemplationis quae erigit oculum ab infimis ad superna.
De prima erectione habetur, Job, v, 11: Ponit humiles in sublime, et maerentes erigit sospitate. Et similiter intelligitur hoc quod habetur, Act. ix, 36 et seq., ubi legitur, quod quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas, haec erat plena operibus bonis. Et infra mortua est, quam vocatus a sanctis Petrus resuscitans dansque illi manum erexit eam, et sanctis ac viduis assignavit vivam: quae enim plena operibus bonis fuit et eleemosynis, non potuit esse mortua per peccatum, sed mortua fuit debilitate spei, quam Petrus, id est, cognitio Dei, resuscitat: et viso Petro, hoc est, cognitione habita
de misericordia Dei, resedit ad vitam : et datur illi manus, hoc est, fiducia meritorum : et erigitur ad spem, et assignatur viva in spe, sicut vivit in opere.
De secunda erectione intelligitur erectio filiae Abrahae quam intraverat Satanas decem et octo annis, et solvit eam et erexit Christus in die sabbati 1. Filia Abrahae est anima de fide informata, quam adversarius salutis humani generis incurvat per peccatum, per annos, hoc est, circuitus vitiorum decem et octo : quia per transgressionem decalogi et contemptum beatitudinum quae sunt octo enumeratae a Domino 2. Et erigit eam Filius Dei per gratiam in die sabbati, hoc est, quando festum et cessationem servilium operum, hoc est, peccatorum agit Domino. Et, Luc. 1, 69, ubi dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
De tertia erectione habetur, Job, xl, 5: Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Per quod intelliguntur quatuor quae debet habere contemplativus. Primum est decor virtutum. Secundum, erectio intellectus in divina. Tertium, gloria faciei quae illuminatur, sicut splendida facta est facies Moysi 3. Quartum est speciositas conversationis, quae circumdat ipsum sicut vestimentum.
Et haec est expositio epigrammatis hujus litterae SAMECH.
<--- Page Split --->
Sequitur de versu: «Síndonem fecit et vendidit, etc. » Est autem duplex negotiatio hujus mulieris in versu isto, scilicet in sindone et in cingulo.
Circa primam notantur duo, scilicet quid sit sindon facta, et qualiter venditur.
Dicit autem Glossa quod « sindon est « pannus subtilis contextus de bysso. » Inveniuntur autem in sacra Scriptura quatuor modis sindones, hoc est, ad quadruplicem usum, scilicet sindones obedientiae perfectae, et sindones mundanae innocentiae et castitatis, et sindones eleemosyna, et sindones doctrinae Evangelice vel prædicationis verbi Dei: et omnes istas sindones facit mulier et vendit.
Sindones obedientiae sunt sindones Samsonis, de quibus legitur, Judicum, xiv, 14, quod abstulit triginta sindones viris Ascalonitis quos interfecit, et dedit solventibus problema istud : De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Ascalon interpretatur ignis infamis, et significat eos qui habent ignem concupiscentiae, qua transgrediuntur mandata Dei, et præcipue in avaritia pecuniae hujus mundi : et hos interfecit Samson, qui interpretatur sol fortis, hoc est, Christus pecna æterna, et sindones triginta, hoc est, decorem obedientiae decalogi in fide Trinitatis aufert eis, et dat sodalibus suis solventibus per impletionem problema, id est, ænigma, hoc est, voluntatis suæ signum in consiliis et mandatis. Hoc autem est ænigma. De comedente, hoc est, leone devorante, exivit cibus : et de forti, hoc est, leone, egressa est dulcedo mellis. Leo autem diabolus est, qui, secundum dicta Petri 1, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, quem interficit Christus in membris. Et exit ab eo cibus, quia tentamina sua cooperantur in bonum et refectionem animæ. Et egreditur dulcedo
vitæ spiritualis de fortitudine ejus, quia experti fortitudinem diaboli maxime efficiuntur spirituales.
Sindon autem munditiae castitatis est sindon mulierum delicatarum : quia delicatae mulieres sunt virgines castae et vidua et conjugatae, solum Christum admittentes. Et de hoc habetur, Isaiae, nu, 23, ubi dicitur, quod Dominus propter peccata populi a mulieribus vult auferre sindones munditiae, sicut dicitur in alia prophetia, Osee, iv, 14 : Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae.
Sindon autem misericordiae et eleemosynae est sindon in quam Joseph involvit totum corpus Jesu 2. Hoc est, omnia membra ejus, dum quod cuilibet ex minimis fecit sibi fecisse dicit, Matth.xxv,40.
Sindon autem prædicationis verbi Dei est sindon Joannis, qua quia amictus fuit super nudo, cum persequerentur eum hostes Christi de fide, relicta sindone nudus profugit». Quia prædicator qui quasi pro interula inter sindonem et nudum non utitur bona vita, etiamsi quandoque Christum annuntiat, tempore persecutionis fugit, et etiam verbo contradicit.
Sequitur de venditione, scilicet qualiter facit et vendit.
Facit autem quadrupliciter, et similiter vendit quatuor modis.
Sindones obedientiae facit obtemperando mandatis et consiliis divinis, insuper omni humanæ creaturæ propter Deum : sicut præcipit Petrus, I Petri, ii, 13, et sicut dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 1 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et, ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Vendit autem per obligationem ad præcepta, et per votum ad consilia :
<--- Page Split --->
unde præcipitur in lege, Deuter. xxiii, 21 : Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere. Et, in Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam Domino vota mea, quæ distinxerunt labia mea. Et Augustinus, quod « vovere est volunta- « tis, reddere autem necessitatis, etc. » Item, in Psal. lxxv, 12 : Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. De obligatione autem ad mandata habetur in omnibus præceptis, Exod. xx, 1 et seq., et Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Liga per obligationem, et signa, id est, consigna et confirma eam per votum.
Sindonem enim etiam munditiae et castitatis facit per custodiam carnis et corporis : sicut dicit Job, xxxi, 1 : Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. De virgine dicit, quia illud genus fœminæ magis consuevit incendere ad concupiscentiam : scivit enim quod postea diu dixit Dominus, Matth. v, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo. Hanc autem sindonem vendit per promissionem trigesimi et sexagesimi et centesimi fructus : sicut dicit Dominus in Evangelio, Matth. xiii, 8, quod semen quod cecidit in terram bonam facit fructum : aliud trigesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum. Terra bona est corpus et cor mundum : semen autem est verbum castitatis quod fructificat in matrimonio trigesimum, et in viduis sexagesimum, et in virginibus centesimum fructum.
Sindonem autem eleemosynæ facit per misericordiam et miserationes in omnes indigentes : sicut dicit Dominus, Osee, vi, 6 : Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Vendit autem hanc sindonem ostensione incertitudinis divitiarum, et promissione centuplæ mercedis : sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto
divitiarum. Et, Jacob. v, 1 et seq. : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseris vestris, quæ advenient vobis. Divitiae vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurun et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.
Sindonem autem prædicationis verbi Dei facit quilibet exhortando ad mores, annuntiando fidem, arguendo malos, increpando duros, obsecrando reverendos, instruendo indoctos : sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. iv, 2 et seq. : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Hoc tempus, heu ! modo est : quia secundum desideria peccati audiunt quaestuarios prædicatores, qui centum dierum indulgentiam falso mendacio commutant obolo uno : et a veritate prædicationis pænitentiae avertunt auditum, et ad nugas quæstuariorum, qui occasione temporalis lucri annuntiant non Christum, sed fabulas falsas et hæreses : cum et illi jam passim prædicent qui numquam litteras noverunt : taceo etiam de sacris litteris quas scire omnes prædicatores verbi Dei tenentur, ut dicit Augustinus super epistolam Jacobi. Quia ergo aliud quam veritatem (falsam enim indulgentiam annuntiant) non dubium quin anathematizati sint, et si non ab Episcopis quorum litteras ad confusionem eorum et damnationem circumferunt, et majorem auctoritatem quam prædicatores veritatis accipiunt : tamen sunt nequam anathematizati a sancto Apostolo, qui sic dicit in epistola ad Galat. 1, 8 : Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Et confirmat sententiam iterum dicendo, §. 9 : Sicut prædiximus, et nunc iterum
<--- Page Split --->
dico : Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Hæc autem transgrediendo materiam dicta sunt ad confusionem et confutationem illorum. Redeamus igitur ostendentes qualiter sindonem illam vendit mulier. Isti enim non sindonem, sed potius commissuram panni veteris immunditiis deceptionis suæ exhibent.
Vendit autem sindonem verbi Dei persuasu vitæ et miraculorum. Hæc enim duo tetigit Dominus, Marci, xvi, 17 et 18, quando dixit : Signa eos qui crediderint, hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent : et si morti ferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt. Et tangit quinque in quibus consideratur vera sindon verbi Dei, ab emptore scilicet.
Primum quod in nomine Domini dæmonia ejicient, id est, peccatores convertent. Quidam enim non faciunt hoc in nomine Domini, sed in mammona, qui est Deus divitiarum, qui propter pecuniam justificant impium pro muneribus 1, sicut moderni plebani, et archidiaconi, et Episcopi, et quæstuarii eorum. Et secundum vocem Domini Satanas non potest Satanam ejicere : quia in seipsum non divisus est 2, sed concordat Satanas cum Satana, non in bonum, sed in malum : ut scilicet, si pastor sit avarus, et ovis iniqua remanens in peccato.
Secundum est, quod linguis novis debent loqui. Nova lingua est Spiritus saneti lingua, sicut dicit Apostolus, ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior : quia mendacium non est in Christo Jesu. Job, xui, 7 : Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ? Mendacium vero est lingua antiqua diaboli qua locutus est ad Adam. Unde Dominus in Evangelio, Joan. viii, 44 : Diabolus est mendax
et pater ejus, hoc est, mendacii, et ab initio in veritate non stetit. Unde patet quod lingua antiqua est lingua mendacii : unde cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur diabolus.
Tertium est, quod serpentes debent tollere, non subditis virus serpentis in sinum ponere, sed tollere : quia dicit Job, xxvi, 13, quod obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Sed isti nescio unde sunt : de disciplina enim Christi non sunt qui confessiones audientes subditis non tollunt virus avaritiae, et quod turpius est, luxuriae : quia mulierculas in confessione polluunt et polluuntur ab eis. Unde, sicut dixi, virus serpentis in sinum subditorum effundunt ab ore serpentis sine dubio, qui in cordibus eorum nidum sibi stabilem construxit, unde virus necis in multos effundat.
Quartum est, quod si mortiferum quid biberint per auditum in confessione, non eis nocebit. Sed isti econtra omnem nequitiam quam auditu percipiunt, student statim etiam in seipsis experiri : unde non est genus hominum tot et tam multiplicibus irretitum criminibus, ut clerici : et hoc ideo, quia discutit mala omnium et per concupiscentiam experiuntur omnia.
Quintum est, quod super ægros in peccatis manum sacramentorum imponent, et bene habebunt. Et notum est quidem quod sacramenta nos mundare per Dei gratiam possunt, quia in illis operatur Deus et non homo : unde sacramenta æque bona sunt a bono et malo, licet non æque devote ministrentur et suscipiantur. Sed tamen hoc quod possunt, faciunt : in sacramentis enim imitantur Giezi, puerum Elisei 8, in ordinibus Simonem 4, in administratione Jasonem 5, in concupiscentia filios Heli sacerdotis, qui erant filii Belial et nequam, abstrahentes homines a sacrificio Dei 6.
<--- Page Split --->
ut ostenderet eis propriam mortalitatem, ne amplius superbirent'.
§ 2
Sequitur, qualiter « cingulum tradidit Chananeo. » Est autem octuplex cingulum hujus mulieris fortis. Et est primum cingulum justitiae. Secundum autem cingulum fidelitatis. Tertium humilitatis. Quartum mortalitatis. Quintum tribulationis. Sextum munditiae cordis et corporis. Septimum est ministerii. Octavum et ultimum gloriae et dignitatis.
De primo habetur, Eccli. xiv, 9 : Circumcivxit eum zona justitiae, et induit eum stolam gloriae.
De primo autem et secundo habetur simul, Isa. xi, 5 : Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus, id est, fidelitatis.
De tertio autem, id est, cingulo humilitatis habetur, Job, xii, 18 : Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. Et, Isa. xxii, 12 : Vocabit Dominus Deus exercituum... ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci : ad fletum pro peccatis, ad planctum pro ingratitudine et pænis inferni, ad calvitium, id est, ad rasionem pilorum in ablatione vanitatis et superfluitatis, et ad cingulum sacci in humilitate satisfactionis.
De quarto autem, hoc est, cingulo mortalitatis sive mortificationis carnis, Matth. ii, 4 : Ipse Joannes, qui interpretatur in quo est gratia, habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. Et, IV Regum, i, 8 : Elias erat homo pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Zona enim pellicea de pelle fit mortui animalis, et significat carnis mortificationem. Unde etiam Dominus Adæ et uxori suæ dejectis de paradiso, fecit tunicas pelliceas,
De quinto, hoc est, cingulo tribulationis, Job, xix, 6 : Saltern nunc intelligite, quia Deus non æquo judicio afflixerit, me, et flagellis suis me cinxerit. Et dicitur non æquum judicium dupliciter. Judicium enim est exsecutio justitiae. Et hoc potest esse æquum duobus modis, scilicet secundum proportionem meriti, et secundum proportionem utilitatis quæ inde elicitur. Secundum proportionem meriti non fuit æquum judicium, de quo judicatus est Job : et in illo sensu objecit hoc amicis suis qui accusabant eum de crimine aliquo, eo quod Deus non puniret nisi peccatores, supponentes in hoc falsum : quia discipulis quærentibus de cæco nato : Rabbi, quis peccavit, hic, cæcus scilicet, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ? Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed cæcus natus est ut manifestentur opera, supple, miraculorum, Dei in illo 2. Secundum proportionem vero utilitatis, quæ elicitur de judicio, semper est judicium Dei æquum. Tamen intelligendum, quod licet Dei judicium quandoque concedatur esse in aliquo modo non æquum, in nullo tamen sensu debet dici iniquum : quia iniquum sonat corruptionem vitii, quam non sonat non æquum. Hoc idem significatur, Joan. xxi, 18 et 19, ubi Dominus loquitur ad Petrum : Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Unde cinctio ista est cingulo persecuionis facta, quam non voluit Petrus voluntate naturae, ut dicit Augustinus in Glossa ibidem.
De sexto autem cingulo, hoc est, cingulo munditiae sive continentiae cordis et corporis, Luc. xii, 35 : Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mani-
<--- Page Split --->
bus vestris. Ubi dicit Gregorius in Glossa, quod « lumbos præcingimus cum « carnis luxuriam per continentiam coar- « ctamus. » Et in Apocal. 1, 13, Joannes vidit Angelum qui loquebatur sibi, præcinctum ad mammillas zona aurea : ut notetur decor castitatis etiam ad cor pertinere, ne sit sicut virgo fatua non habens oleum in vase cordis, sed tantum nitorem lampadis in castitate corporis 1, et ne sit sicut ficus fatua 2, exhibens dulcedinem continentiae in cortice corporis, et non in fructu internae castitatis in corde.
De septimo autem cingulo, scilicet ministerii, dicit ipse Dominus in Evangelio, Luc. xii, 37 : Præcinget se Filius Dei, scilicet, in regno Patris sui, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et de hoc supra 3, in verbo illo : « Accinxit fortitudine lumbos suos, » plura dicta sunt.
De ultimo autem, scilicet cingulo gloriae, habetur, Exod. xxviii, 6, quod præcepit Dominus quod fieret cingulum sive balteum in honorem et gloriam pontificis de quatuor pretiosis coloribus, scilicet purpura, hyacintho, cocco bis tincto, et bysso retorta 4. Et significat quatuor de quibus in patria gaudebimus. Purpura enim est gloria redemptionis. Hyacinthus autem, qui cœlestem habet colorem, est gloria glorificationis nostrae in anima et corpore in die resurrectionis : quia tunc in toto colorem cœli habebimus. Coccus autem bis tinctus, qui habet rubeum colorem, significat ardorem dilectionis quem habebimus in ejus divinitate, ut scilicet ardor ille tingat nos rubore quemadmodum Seraphim, qui totus ardens dicitur. Byssus autem significat candorem sapientiae in nobis, quæ est candor et emanatio quaedam virtutis Dei sincera, ut dicitur, Sapient. vii, 23 et 26.
Sequitur, cui tradidit hæc cingula, et dicitur, quod « Chananeo. » Est autem triplex Chananeus, scilicet maledictus, dolosus, et benedictus.
De Chananeo maledicto habetur, Genes. ix, 23 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Filii enim istius Chananei sunt maledicti, et maledictio eorum est propter irrisionem qua irrisit Cham, pater, Chanaan, patrem suum Noe : unde addicti sunt servituti. Interpretatur autem Chananeus negotiator, et signat Chananeus maledictus negotiatores maledictos, sicut illos qui sunt etiam negotiatio diaboli ut usurarii, telonearii, publicani, quaestuarii, simoniaci, negotiatores, et fures, et hujusmodi, qui patrem suum derident, eo quod nuda vident pudibunda parentis. Pater autem eorum hic mundus est, cujus vident verenda, quando imitantur verecundiora quae potius in se et in aliis operire deberent : et ideo quia non faciunt hoc, ab ipso mundo maledictioni subduntur : quia orbis terrarum, id est, mundus pugnabit contra insensatos 5. Et erunt servi servorum, quia servis Christi obsequuntur etiamsi non velint : quia dum etiam persequuntur, prosunt, et non habent libertatem quam illi experiuntur qui Christo serviunt : quia servire Deo regnare est.
Chananeus autem dolosus est negotiator qui se occupavit mercibus licitis : sed tamen in contractu emptionis et venditionis dolose circumvenit proximum suum et decipit : et de illo habetur, Osee, xii, 7 : Chanaan, in manu ejus statera dolosa. Contra quos dicit Dominus per Salomonem, Proverb. xi, 1, quod statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. Et præcipit Dominus quod non essent diversa pon-
<--- Page Split --->
dera, nec diversi sextarii et hujusmodi 1.
Chananæus autem benedictus est negotiator animarum et maxime negotiator animæ suæ, de quo habetur, Matth. xv, 21 et seq., quod cum egressus Jesus secederet in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. Et cum Dominus diceret ei, quod non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, ait : Etiam, Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Egressus Jesus : est egressus ejus a Patre in mundum, in quo egressu secessit non desistendo a gloria Patris, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 2. Secessit autem in partes Tyri, quæ interpretatur angustia : quia non omnem vel totam angustiam assumpsit, sed partes quasdam, quæ scilicet in eo non generabant indecentiam et contrarietatem gratiae, qua plenus erat 3, nec nobis impediebant, sed implebant salutem : non enim lepram, non ignorantiam, non hujusmodi assumpsit angustias : sed famem, sitim, peregrinationem, lassitudinem, frigus, mortem et hujusmodi assumendo, in partes Tyri, hoc est, angustiae secessit, paulo minus minoratus ab Angelis propter passionem mortis.
Secessit autem etiam in partes Sidonis
quae interpretatur venatio : quia non omnia hujus mundi temporalia venatus est : quia cum ad regnum venaretur, id est, quæreretur, ipse se abscondit 4 : sed animas venabatur. Et ecce mulier, quæ mulier propter fluxa desideria quæ quondam habuerat, dicebatur a finibus illis egressa, hoc est, a finibus Tyri et Sidonis, quæ sunt etiam ipsæ partes angustiae hujus mundi, et partes venationis temporalium in quibus dudum arctata fuerat : reliquit, et in partem angustiae et venationis Domini secessit, occurrens in imo Domino ut magis cum ipso concordaret, et querulans quia filia sua, hoc est, anima sua, male per peccata et tentationes a dæmonio vexaretur. Et cum Filius Dei ad ostensionem fidei mulieris eam canem appellaret, ipsa confirmans sententiam Domini ex recognitione propriæ iniquitatis, dixit : Etiam, Domine. Quasi diceret : Salvum sit in omnibus verbum Domini mei, quia canis ego sum et filia mea. Nam ita est : tamen etiam catelli edunt de micis salutis quæ cadunt de mensa dominorum, hoc est, Apostolorum : et sic consecuta est salutem et laudem a Domino propter fidem et humilitatem : unde soli isti inter Chananæos traditur cingulum fidei, et humilitatis, et verbi Dei, et sic de aliis. Et patet per expositionem qualiter emit cingulum oratione et conversione : quia exivit de finibus angustiae et venationis temporalium, in quibus fuerat, et fide et humilitate consecuta est salutem a Domino.
Et hæc dicta de tertio sufficiant.
<--- Page Split --->
CAPUT XVI.
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
§ 1
AIN (У)
AIN interpretatur fons vel oculus.
Est autem duplex fons ad quem mulier haec convertit oculos, scilicet fons sapientiae, ad quem convertit oculum contemplationis. Unde, Eccli. 1, 3, Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et iste est fons qui in die nativitatis ascendebat de terra irrigans universam superficiem paradisi, hoc est, Ecclesiae : sicut legitur, Genes. ii, 10, et, in Eccli. xxiv, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo partus 1 mei fructum. Hortus plantationum est Ecclesia in qua sunt herbae virentium virtutum et animarum, quae, inquam, animae sunt fructus partus Ecclesiae, ut supra in primo versu dictum est 2.
Est etiam fons vitae in quo figitur oculus fruitionis. Et de hoc habetur in Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vite, et in lumine tuo videbimus lumen. Et secundum hunc sensum est epigramma in versum sequentem in quo continetur, et de decore aeternae fortitudinis, et visu diei novissimi; quando scilicet oculus in lumine videbit lumen, et vitam bibet in fonte vitae, et inebriabitur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis divinae potabitur.
Sequitur, « Fortitudo et decor, etc. » In hoc versu consideranda sunt duo, scilicet qualiter mulier fortis fortitudine et decore induitur, et quid sit eam ridere in novissimo.
Circa primum notanda sunt tria. Primum, quid sit indumentum fortitudinis, et quid indumentum decoris fortitudinis, et qualiter induitur quandoque utrumque.
Circa primum notanda sunt tria, scilicet secundum quem actum mulier vestiatur a fortitudine, et secundum quas ipsius fortitudinis species, et tertio qualiter aptentur in vestimentum.
Nota igitur, quod secundum hujus mundi sapientes, actus fortitudinis est in aliqua determinata materia, et secundum exclusionem duarum maltiiarum in materia illa.
Est igitur materia fortitudinis adversitas sive passio illata ab extrinseco, sive etiam causata ab intrinsecis : sicut ab infortunio, et febre, et conviciis, et persecutionibus, et illatione verberum, et sustinentia mortis, et hujusmodi, et in his passionibus fortitudo moderatrix est animi, ut timeat timenda, et non timeat non timenda, et audeat audenda, et non audeat non audenda : haec omnia facit gratia boni, et propter virtutem, et propter Deum praecipue : unde dicit Tullius : « Fortitudo est considerata pericu- « lorum susceptio, et laborum perpes- « sio. » Et, Eccli. xlvi, 1, laudat Josue, dicens : Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis. Et Apostolus
<--- Page Split --->
scribens ad Hebr. xi, 33 : Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Et sequitur, y. 34, quod fortes facti sunt in bello. Est ergo propria materia fortitudinis bellum passionum quae inferuntur homini, ut non succumbat animus in adversis. Actus autem medius est inter duas malitias, scilicet audaciam, et timorem.
Considera ergo quod triplex est audacia mala quam excludit fortitudo per hoc quod timet timenda. Quædam enim est audacia provocativa Dei, de qua habetur, Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo, et pingui cervice armatus est. Et hæc fuit audacia Sennacherib, Isaie, xxxvi, 20 : Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Erecto collo, id est, superba mente contra Deum cucurrit, quando sic fortitudinem Dei blasphemavit : et pingui cervice, hoc est, contemptu in eo nimis grossato, quando etiam dixit quod non possit liberare. Et tales quidem inveniuntur nostri temporis homines, qui quando contra Deum faciunt opprimendo pauperes, contra Deum blasphemant dicentes, quod Deus benefaciet cum ipsis, dummodo possint facere cum hominibuş. Ac si dicant : Deum non timemus, nec propter ipsum quidquam dimittemus.
Est etiam audacia præsumentium, et illi nimis audent contra justitiam præsumentes de misericordia : contra quos dicitur, I Regum, n, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et Susanna, in fine Danielis, xiii, 23 : Melius est mihi absque opere incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu Domini. Et Apostolus, ad Hebræ. x, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla misera-
tione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ? Et, ibidem, y. 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Tertia est audacia tentantium Deum, de qua dicitur in Psal. lxxvii, 18 : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Item, y. 19 : Et male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ? Hæc enim fuit audacia quod voluerunt experiri an Deus esset in medio eorum : ita ut pro ipsis vellet miracula facere. Has tres audacias excludit honesta fortitudo per actum quem habet, qui est timere timenda, quia ista timenda sunt.
Sed habet alium, qui est non timere non timenda, ut dictum est, sive audere audenda. Et per hunc excludit triplicem timorem, scilicet mundanum, humanum, et timorem pusillanimitatis. Quartum autem, scilicet naturalem non excludit, sed ligat ne abducat rationem. Timor mundanus est quo quis timet periculum propter amissionem suarum rerum : unde timet separari a rebus hujus mundi, sicut timuit ille juvenis qui custodiverat mandata ab adolescentia sua : et cum audiret a Domino, quod unum sibi deesset ad perfectionem, scilicet quod iret et venderet omnia quae haberet, et sequeretur Christum : et abiit tristis, eo quod esset habens multas possessiones 1. Et, in Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Timor autem humanus est quando aliquis nimis timet pelli suæ, cum etiam secundum diaboli testimonium, pellem pro pelle et cuncta quæ habet homo, debeat dare pro anima 2. Contra quos iterum Dominus dicit, Luc. xii, 4 et 5 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et
<--- Page Split --->
post hæc non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, mittere in gehennam habet potestatem 1. Et, ad Hebr. ii, 15 : Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Pusillanimitatis autem timor est illius qui timet umbram et non veritatem, qui scilicet ita meticulosus est, quod ad quodlibet parvum etiam timet, de quo habetur, Job, xv, 21 et seq. : Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Hoc est, quando etiam per aliqua opera bona quærit panem, id est, refectionem vitæ, novit, id est, pro certo habet: cum tamen non sit verum quod in manu ejus, hoc est, in opere suo sit dies tenebrarum, id est, peccati: et hoc facit debilitas animi et conscientiæ. Contra quod dicitur, Isa. xxxv, 3 et 4 : Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis : Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Timor autem naturalis est, quando aliquis per naturam abhorret periculum: sed tamen contra Deum non quaeret illud evadere, sicut timuit Dominus in Passione, quando dixit, Matth. xxvi, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Et, ibidem, x. 37, quod cœpit contristari et mœstus esse. Et Petrus in mari ambulans videns ventum validum vehementer timuit. Et, Matth. viii, 25, discipuli, cum navicula operiretur fluctibus et Jesus dormiret, timuerunt et clamaverunt dicentes : Domine, salva nos, perimus. Iste autem timor cum sic tangit naturam, ut non abducat rationem in timorem malum, proposasio vocatur: cum autem abducit mentem, dicitur passio. Sic ergo
fortitudo actibus suis, quibus in medio virtutis ponit animam, excludit audacias quasdam et quosdam timores. Habet autem cum actibus suis audacias quasdam et timores quosdam.
Habet autem audacias tres, quarum una est intrepiditas confessionis Christi coram principibus hujus mundi. Secunda est audacia aggrediendi et sustinendi horribilia propter Deum. Tertia et summa est audacia committendi se auxilio Dei in his quæ nec vidit, nec audivit, nec per rationem intellexit, sed tantum fide tenet.
De prima habetur in Evangelio Matth. x, 19 : Dum steteritis ante reges et præsides, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Et, Jerem. xvii, 16 : Ego non sum turbatus, te pastorem sequens : et diem hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. Et hæc fuit audacia Apostolorum, et præcipue Pauli, de quo dixit Dominus, Actuum, ix, 13, quod vas electionis esset sibi ut portaret nomen suum coram regibus, et principibus, et filiis Israel. Hæc etiam fuit audacia Matthathæ in I Machab. ii, 19-22, qui confessus est bonam confessionem fidei quæ est ad salutem, dicens voce magna, hoc est, forti et audaci : Etsi omnes Gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisquè a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus : ego, et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum. Propitius sit nobis Deus ! non est nobis utile relinquere legem et justitias Dei. Non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via. Hac etiam audacia idem Mathathias trucidavit virum sacrificantem idolis super aram, et militem quem Antiochus miserat.
De audacia qua quis audet sustinere
<--- Page Split --->
pericula propter Deum et aggredi ardua, habetur, Judicum, v, 2 : Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino. Et, ibidem, infra, yj. 9 et seq. Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini et clementia in fortes Israel. Martyres sunt ascendentes super asinos nitentes, hoc est, corpora Domino patienti configurata : et sedet Dominus desuper subjugando ea in judicio quo judicati a tyrannis nutriunt tyrannos ambulantes in via veritatis doctrinae et vitae. Loquentur autem nobis ubi collisi sunt currus : quia in audacia non abscedendi a justitia propter mortem, currus malitiae mundi collisus est, qui currus habet duas rotas, scilicet tyrannidem, et saeculi potestatem. Equus autem trahens est ira. Miles insidens equo, infidelitas. Stimulus est furor. Fraenum autem dirigens et fraenans equum, leges et decreta mundana. Falcastra autem egredientia de 'curru, eo quod de falcatis curribus loquitur, sunt tormenta in martyres emissa. Sed ubi etiam suffocatus est exercitus diaboli, quia constantia martyrum totum subjugavit exercitum mundi : ibi justitia Domini apparuit, ut mortui superarent, et clementia in fortes Ecclesiae, ut quod vivi non fecerunt, efficerent morientes. Haec fuit audacia sanctorum septem fratrum Machabeorum qui passi sunt pro Domino, ut legitur, II Machab. vi per totum. Haec etiam fuit audacia severissimae matris eorum, quae supra modum fertur laudabilis, et bonorum memoria digna : et masculinum animum feminae cogitationi inserens, pereuntes septem filios sub unius diei articulo videns, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat.
Tertia autem audacia est qua quis au-
det se committere Deo, de qua habetur, Deuteron. xxxiii, 9: Qui dixit patri suo, et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos; et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Quia scilicet impleverunt hoc quod est in Psal. liv, 23: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et, I Petri, v, 7: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et Augustinus : « Jacta te in Deum: « quia non est ita crudelis ut se subtra- « hat, et te cadere permittat. » Et ista sunt tres audaciae quas secum semper habet actus sanctae fortitudinis.
Sunt etiam tres timores quos secum habet semper, scilicet timor initialis, filialis, et sponsalis: quartum autem non secum habet sancta fortitudo, sed praecedit eam, et ille est timor servilis.
Timor autem servilis est, qui propter penas aeternas amplius quam propter Deum desinit peccare. Unde dicit Gregorius, quod « vivit in eo peccandi vo- « luntas, et sequeretur opus si sperare- « tur impunitas. » Et de hoc habetur in Psal. cx, 10, quod initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi. Et dicit Augustinus quod « est initium sapientiae timor Do- « mini, sicut seta est initium fili per « quod suitur corium : quia scilicet filum « non intrat, nisi per setam : sed tamen « filum non cum seta est in corio. » Similiter saporem charitatis aeternorum inducit timor servilis, sed tamen non est cum sapore ipso in corde hominis : unde talis timor facit recedere ab actu peccati, et non a voluntate : et ideo de ipso dicitur, I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor penam habet. Et, Gregorius : « Cum sit « judex timetur, quod facies judicis non « amatur. » Timor ex timore est, non ex humilitate.
Timor autem initialis cum fortitudine est in inceptione ipsius. Timor enim ille
<--- Page Split --->
non directe timet pœenas aeternas, eo quod habet conscientiam de venia, sed adhuc timet culpam propter periculosum impulsum tentationum, et per consequens etiam timet pœenam aeternam, scilicet, si admittatur culpa : et hic est timor incipientium in operibus fortitudinis, in quibus non quidem est peccatum, sed languent adhuc peccati reliquiis ex longa consuetudine contractis. Et de hoc timore habetur, Malach. 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Et, Eccle. xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa : Hoc est omnis homo.
Timor autem filialis est cum fortitudine perfecta : quia timor filialis est, qui timet quidem separationem a patre per demeritum exhaereditationis, et ideo ne tale demeritum admittatur, timet et reveretur patrem, sollicite cavens ne aliquid tale committat quod oculos patris offendat : et de hoc dicit Psal. xviii, 10 : Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Et, Isa. xi, 3 : Replebit eum spiritus timoris Domini. Sed in Christo non fuit timor nisi quantum ad reverentiam quam Patri exhibebat.
Timor autem sponsalis non attendit peccatum neque pœenam, sed fugit separationem ab amplexu, et hoc timet praecipue, scilicet quod quandoque propter desidiam amoris ipsius sponsus amplexum differat, vel etiam subtrahat. Et de hoc habetur, Isaiae, xxvi, 17 et 18 : Sicut qua concepti,... sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Timor enim causans conceptum est timor sponsalis. Cum his tribus timoribus est fortitudo, in hoc videlicet quod timet timenda.
Sed adhuc notabile valde est, quod est timor in nobis quod est materia virtutis et vitii, ut dicunt Philosophi, et iste est timor qui est de quatuor passionibus naturalibus, quae sunt timor, gaudium, spes, et tristitia. De his quaedam supra locuti sumus. His enim timor si ordine-
tur, est materia virtutis : et si non ordinetur, est vitium.
2
Viso secundum quos actus fortitudinis mulier vestiatur, videndum est secundum quas partes ipsius sive species paretur indumentum.
Ponit autem Tullius quatuor partes fortitudinis, scilicet magnificentiam, fidentiam, patientiam, perseverantiam. His autem quinque additae inveniuntur a sacra Scriptura, scilicet fiducia, confidentia, longanimitas, confortatio, et constantia.
Dicit autem Tullius, quod « magni- « fcentia est magnarum rerum et excel- « sarum cum animo ampla quadam et « splendida propositione agitatio atque « administratio. » Et dicitur hic magna res quae difficilis est valde. Et dicitur excelsa, eo quod est ultra posse elevata. Et dicitur animus ab animositate. Et dicitur ampla, eo quod claudit in se magnum illud per audaciam bonam, de qua dictum est. Et dicitur splendida propter intentionem finis : quia facit hoc propter bonum honestum, et propter Deum. Et dicitur ibi agitatio propositionis : eo quod agitat periculum in mente, et proponit, et ordinat qualiter incipiat, et finiat aggressum. Et dicitur administratio perfecta per opus.
Item, dicit Tullius, quod « fidentia est « per quam magnis et honestis in rebus « multum ipse animus in se fiduciae certa « cum spe collocavit. » Magna autem dicitur res, ut prius expositum est, et honestum secundum Tullium dicitur, quod « sua vi nos trahit, et sua dignitate nos « allicit : » quando scilicet non propter utilitatem, vel delectationem surgit appetitus in aliquid, sed propter decorem, et bonum, et plenum quod est in ipsa re : sicut est virtus, gratia, et hujusmo-
<--- Page Split --->
di. Et dicitur fiducia confidentia victoriae in difficili. Unde etiam patet quod confidentia, et fiducia, et confortatio quae secundum quasdam partes fortitudinis dicuntur, potius sunt proprietates, et differentiae, vel conditiones fidentiae : unde etiam a Tullio non ponuntur, sed comprehenduntur sub fidentia.
Item, dicit Tullius, quod « patientia est « honestatis sive utilitatis causa rerum « arduarum ac difficilium voluntaria ac « diuturna perpessio. » Et ex prædictis patet quid dicatur honestum. Utile autem secundum Tullium et secundum Augustinum in libro de doctrina Christiana, et in libro de Trinitate, « est propter quod « aliquid expetitur, et præcipue propter « honestum. » Dicitur autem res ardua ab eodem a quo dicitur excelsa, scilicet quia elevatur ultra posse humanum. Difficile autem est quod distat ab actu et facere nostro, quia ad illud agendum oportet colligere posse et virtutem. Voluntaria autem dicitur perpessio, eo quod dicit Augustinus, quod « nemo invitus « bene facit, etsi quandoque bonum est « quod facit. » Debet autem intelligi de voluntate quæ est ratione recta, quia alia non est voluntas secundum Damascenum nisi illa. Et etiam Philosophus dicit, quod « omnis voluntas in ratione « est. » Dicitur autem diuturna propter sustinentiam usque in finem difficultatis: quia non est fortis qui fortiter incipit, sed qui subtiliter et fortius progreditur, et fortissime consummat. Et ideo etiam Tullius per hujusmodi diuturnitatem longanimitatem comprehendit sub patientia, et non ponit eam partem per se. Sed sacra Scriptura quæ quamlibet differentiam et conditionem virtutis ponit pro virtutis specie, ponit plures quam Tullius qui loquitur philosophice et proprie.
Item, dicit Tullius, quod « perseverantia « est in ratione bene considerata, stabilis, « et perpetua permansio. » Et dicitur ratio bene considerata, cogitatio deliberata de bono honesto quod stare debet per opus fortitudinis. Dicitur autem stabilis, eo
quod non metuat et trepidet virtus animi. Et perpetua dicitur usque ad consummationem victoriae gloriosæ. Et ideo iterum constantia comprehenditur per ipsum sub perseverantia, quia constantia nihil aliud est quam virtus animi non mutans. Confortatio autem comprehenditur sub specie magnificentia, quia confortatio est qua quis se erigit ad excelsa superanda ex spe victoriae.
Habitis definitionibus harum virtutum, consequenter ponendæ sunt Sanctorum auctoritates de actibus ipsarum in muliere forti, quæ est fidelis anima.
De magnificentia autem notandum est, quod quintuplex est magnificentia, scilicet gratiarum actionis, liberalitatis sive munificentiae, potestatis, laudis sive gloriæ, et fortitudinis.
De magnificentia gratiarum actionum habetur in Machabæis, II Machab.1, 11 : De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi : utpote qui adversus talem regem dimicavimus,' scilicet regem superbiae diabolum, de quo dicitur, Job, xii, 23, quod ipse est rex super universos filios superbiae.
De magnificentia autem liberalitatis sive munificentiae, Exod. xv, 11, ubi laudat Moyses Deum in donis suis, dicens : Quis similis tui in fortibus, Domine ? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
De magnificentia autem potestatis habetur, III Regum, x, 23 et 24 : Magnifcatus est rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus. Et hæc competunt Christo viro hujus mulieris, qui potestate Rex regum est, et Dominus dominantium. Divitiæ gratiarum ejus in omnem creaturam profusæ sunt largissime. Similiter sapientiae ejus non est numerus. Universa etiam terra, hoc est, homines desiderant vultum claritatis ejus : eo quod omnes appetunt beatitudi-
<--- Page Split --->
nem, licet non omnes quaerant eam ubi est. De eodem et fere idem habetur, II Paralip. ix, 22 et 23 : Magnificatus est Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. Ômnesque reges terræ desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus.
De magnificentia autem laudis habetur in Psal. vn, 2 : Elevata est magnificentia tua super cœlos, hoc est, majestas extollenda laudis magnificentia. Et, Eccli. x, 26 : Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. Et, Zachar. xii, 7 : Salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio : ut non magnifice glorietur domus David. Et notandum, quod magnificentia gloriae non differt a magnificentia laudis : quia, ut dicit Augustinus super epistolam ad Romanos, in fine : « Gloria nihil aliud est quam clara « cum laude notitia. »
De magnificentia autem fortitudinis habetur, Thren. i, 15 : Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei, hoc est, fortes. Et Isa. x, 13 : In die illa... visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Magnificum enim hic dicitur cor regis Assyriorum, eo quod magna audeat invadere quadam amplitudine animi, ut dictum est supra.
De confortatione autem interna consolationis habetur in Psalmo ciii, 15 : Panis cor hominis confirmat, hoc est, confortat. Et, Genes. xvii, 5 : Ponam buccellam panis, confortate cor vestrum. Panis autem vocatur gratia intrinsecus roborans et confortans. Et, Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est Paulus, scilicet, quando per baptismum gratiam reficientem intrinsecus accepit.
De confortatione vero quæ species est fortitudinis habetur, Judith, xii, 7 : Confirma, vel conforta habet alia littera, me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas, et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. Ita dixit Judith quando evaginato ense stetit ad amputandum caput Holofernis. Et, II Regum, n, 5 et seq., dixit David ad viros Jabes-Galaad qui sepelierant Saul : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo quod fecistis verbum istud. Confortentur manus vestre, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
Confortatio similiter secundum Tullium comprehenditur sub magnificentia, et est quadruplex, scilicet verbi, et spiritualis et internae consolationis, et fortitudinis, et confortatio auxilii, quae tamen sub confortatione fortitudinis comprehenditur.
De confortatione verbi habetur, Deuteron. iii, 28, ubi loquitur Dominus ad Moysen, dicens : Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. Et, Job, iv, 4 : Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
De confortatione autem auxilii habetur, III Regum, ii, 12 : Salomon autem sedit super thronum David, patris sui, et firmatum sive confortatum est regnum ejus nimis. Et hoc fuit auxilio Dei, et principum qui adhaeserunt ei. Et, III Regum, ni, 1 : Confirmatum est regnum in manu Salomonis.
Sequitur de fidentia, sub qua comprehenduntur duæ, scilicet fiducia et confidentia. Et parum differunt istae tres : tamen differunt in aliquo, quia fidentia propriis innititur viribus, et ex hoc fidentia est posse in actum difficilem. Fiducia autem innititur quantitati difficultatis, et
<--- Page Split --->
illam credit evincere. Confidentia autem respicit ad auxilium divinum, et per illud se credit posse superare.
De duplici autem fidentia invenitur in sacra Scriptura, scilicet, de fidentia spei, et de fidentia fortitudinis.
De prima habetur, II ad Corinth. i, 8 et seq. : Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos : qui de tantis periculis nos eripuit. Inde etiam dicitur diffidentia desperatio de aliquo, sicut habetur, ad Romanos, iv, 20 et 21, de Abraham, quod in repromissione Dei non hæsitavit diffidentia, id est, desperatione, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere. Et, ad Ephes. ii, 1 et 2 : Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentia... Deus convivificavit nos in Christo.
De fidentia autem fortitudinis habetur, ad Hebr. ii, 13 : Ego ero fidens in eum, hoc est, fidentiam victoriae habebo in fortiduine et robore ejus : quia licet diabolus fortis sit, tamen Christus fortior est per hoc quod est idem cum Patre, hoc est, per deitatem.
Fiducia autem est triplex, scilicet fiducia fidei, fiducia spei, et fiducia fortitudinis. Fiducia fidei est, quae operatur strenue propter certitudinem fidei. Fiducia autem spei est, quae cum certitudine exspectat bonum æternum propter securitatem liberalitatis divinae. Fiducia autem fortitudinis est, quae strenue insurgit in difficile, eo quod credit difficile superare animi virtute vel robore.
De fiducia fidei habetur, Actuum, iv, 29 et 30, erant discipuli, dicentes : Et
nunc, Domine, respice in minas eorum, hoc est, persecutorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu. Et similiter, Actuum, xvii, 24 et 23, legitur, quod Appollo erat potens in Scripturis, et edoctus viam Domini, et fervens spiritur loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. Et sequitur, y, 26, quod capit fiducialiter agere in synagoga, id est, fideliter ostendit ei certitudinem fidei suæ ex constantia doctrinae, et strenuitate operum bonorum.
De fiducia autem spei habetur, Tobiae, iv, 12 : Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. Hic enim accipitur fiducia pro securitate spei quæ generatur ex eleemosyna : quia sicut homo conscius est sibi quod liberalis fuit in pauperes, ita sumit sibi quamdam securitatem ex liberalitate divina. Et de spe impiorum dicitur in Job, viii, 14 : Non placebit Deo vecordia sua, hoc est, hypocritæ, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
De fiducia vero fortitudinis habetur, II Paralip. xiv, 11, ubi legitur quod Zara, rex Æthiopum, egressus est contra Asa, regem Juda, habens secum decies centena millia, et currus trecentos, et venit usque ad Maresa. Porro Asa perrexit ei obviam, et instruxit aciem ad bellum in valle Saphatha, quæ est juxta Maresa situata, et invocavit Dominum Deum omnipotentem, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus : adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prævaleat contra te homo. Et, sequitur, y. 13 : Et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem. Zara interpretatur Oriens, et significat stellam quæ mane oriebatur in luce, sed globus suæ lucis in tenebras commutavit,
<--- Page Split --->
scilicet diabolum, qui rex est Maurorum sive Æthiopum tetrorum, scilicet peccatorum et infernorum daemonum. Decies autem centena millia signant infinitos modos tentationum qui secum sunt : sicut clamat David in Psal. 11, 2 et 3 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. Asa autem interpretatur sustollens facturam, et significat fortem qui semper facturam Dei sustollit viribus. Hic instruit aciem contra multitudinem daemonum in valle humilitatis juxta Maresa, quæ interpretatur amputatio : quia in primo motu obviat diabolo. Vocatur autem vallis Saphatha, quæ interpretatur judicans eos : quia humilitas semper dijudicat seipsam ne a Domino dijudicetur. Orat autem Asa, hoc est, mulier fortis : sustollens se in confortatione Domini, dicens quod in Domino et in suo nomine habet fiduciam victoriae, in comparatione divini auxilii nihil reputans paucos aut multos bellatores. Unde patet quod fiducia robur animi est strenue agens, eo quod tantum difficultatem vincere præsumit.
Confidentia autem est triplex similiter, scilicet fidei, spei, et fortitudinis.
De confidentia fidei dicitur, ad Ephes. 111, 12 : In Christo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Item, Matth. xxvn, 43 : Confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
De confidentia autem spei dicitur, ad Hebr. vi, 9 : Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Et, ad Roman. ii, 19 : Confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Et sequitur, §. 21 : Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Et, ad Hebr. x, 35 et 36 : Nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
De confidentia autem fortitudinis habetur, Jerem. ii, 36 et 37 : Ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tua erunt super caput tuum : quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. Et loquitur ibi Dominus de Judæis qui fœdus amicitiæ fecerunt cum Ægyptiis contra Assyrios, et intendit quod sicut opprimuntur ab Assyriis, sic confundentur ab Ægyptiis : quia non poterunt auxiliari, et tamen Judæi habebant fiduciam in illis : et illam fiduciam obtrivit Dominus, quia impeditiv eam, traducendo etiam Ægyptios in manus Assyriorum. Quod autem manus in capite dicuntur habere, dicitur propter signum magni doloris : unde confidentia hæc secundum sensum litteræ est species fortitudinis præsumens vincere propter auxilium. Secundum mortalitatem autem Assur, qui interpretatur beatus, significat prosperitatem hujus vitæ, in qua confunduntur propter peccatum mali homines. Ægyptus autem, qui interpretatur mærор vel angustia, significat adversitatem, in qua tamen confundentur : quia elevantur in prosperis, et dejiciuntur in adversis. Fiducia autem est mundus, et voluptas vitæ, et juventus, et hujusmodi : ob quæ erit Dominus in die mortis infligens dolorem intolerabilem, qui significatur per manum in capite. Item, Sophoniæ, n, 13, loquitur de mundo, dicens : Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia : quæ dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiæ ? Omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. Mundus desertus erit in die judicii, et est modo cubile bestiæ, hoc est, diaboli : et Sancti sunt qui transierunt, quia non manent in hoc mundo, et sibilant deridentes mundum, et movent manum excutientes eam, ne aliquid rerum mundanarum adhæreat.
<--- Page Split --->
Sequitur de patientia, quae est tertia pars secundum Tullium. Est autem triplex patientia, scilicet asinina, et astutiae sive calliditatis, et tertia est patientia virtutis, et haec est duplex, scilicet patientia spei, et patientia fortitudinis.
Patientia autem spei est exspectatio rei speratae sine dejectione animi, et de hac habetur, ad Roman. viii, 24 et 25 : Nam quod videt quis, quid sperat ? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et, ad Hebr. x, 36 : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem.
Patientia asinina est quae provenit ex stoliditate sensus, quando aliquis nescit avertere injurias, et ideo aequanimiter tolerat eas, et haec est patientia ebrii de qua habetur in Proverbis, xmii, 35 : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi.
De patientia autem astutiae, scilicet quae dissimulat injurias, non tamen remittit, sed aequanimiter sustinet ad tempus, habetur, II Machab. v, 24 et seq., ubi legitur, quod rex Antiochus misit odiosum principem Apollonium, cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis, mares scilicet, interficere, mulieres autem ac juvenes vendere. Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judaeis, arma capere suis praeepit. Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. Hic patet quod ad tempus fuit patientia fraudis et astutiae. Et haec est instructio moralis : quia Apollonius diabolum significat, cum satellitibus suis, scilicet luxuria, fornicatione, avaritia, et hujusmodi vitiis. Jerusalem autem fidelis anima non littera, sed spiritu Judea quae confitetur Domino, et glorificat eum. Haec non capitur in die profesto,
sed in die feria tionis : quia quamdiu homo bono aliquo exercitio occupatur, diabolus tempus ingerendi tentationes non invenit : sed cum invenit domum quam exeundo reliquit, scopis vanitatis et pompe mundatam, et ornatam saeculi illecebris et spectaculis, assumit secum exercitum septem spirituum qui sunt nequiores se 1. Et interficiunt primo ad spectaculum satellitum diaboli procedentes viros perfectae aetatis, hoc est, opera perfectionem facientia : sed mulieres resolutas, scilicet in voluptate, et juvenes lascivientes in desideriis carnis vendunt peccatis per consuetudinem. Haec etiam fuit patientia Cain qui dissimulavit rancorem coram patre et matre, et evocavit Cain Abel ut amicum extra homines, et ibi interfecti 2.
De patientia autem virtutis dicitur, Jacob. i, 4 : Patientia opus perfectum habet. Et, Luc. xxi, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et, in Proverb. xxv, 15 : Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam, id est, verba patientiae. Et ponuntur in istis tribus auctoritatibus tres effectus patientiae, scilicet perfectio operis, possessio propriae animae ad nutum quam iratus et impatiens ad nutum non habet, et placatio Dei et emollitio justitiae ipsius.
Longanimitas vero continetur sub patientia secundum Tullium, quae in sacra Scriptura triplex invenitur, scilicet misericordiae, spei, et fortitudinis.
Longanimitas misericordiae est quae diu delinquenti differt poenam, et dissimulat vindictam, ut sic trahat ad poenitentiam : de qua habetur, ad Roman. ii, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Et, in Psal. cni, 8 : Longanimis, et multum misericors.
De longanimitate autem spei notan-
<--- Page Split --->
dum, quod spes dicitur longanimis quae diu æquanimiter exspectat rem speratam sibi promissam. Et de hac habetur, ad Hebr. vi, 13 et seq. : Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens ; Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
De longanimitate autem fortitudinis, qua quis scilicet strenue tolerat adversa diu usque ad finem victoriae, et potest continuare pericula, habetur in epist. II ad Corinth. vi, 4 et seq., ubi dicit Apostolus, quod in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto. Hanc etiam longanimitatem ponit idem Apostolus inter fructus Spiritus, ad Galat. v, 22 t. De eadem etiam habetur, Jacobi, v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator.
Deinde videamus de perseverantia, quae ultima ponitur pars fortitudinis, et continetur cum ipsa constantia et sub ipsa.
Notandum autem, quod perseverantia triplex est : quandoque enim propositum perseverandi in omni bono quod incipitur, dicitur perseverantia : et hoc a Beato Augustino in libro de Bono perseverantiae, dicitur donum perseverantiae, quod datur homini in principio inceptionis : quia sine hoc nemo bonum inci-
pit, et consummatur in fine vitae continuatae in bono. Tunc enim primo consummatur hoc donum, quia ante hoc non dicitur perseverasse. Secundo, dicitur perseverantia continuatio boni usque ad finem. Continuatio autem mali, sicut dicit Augustinus, non dicitur perseverantia, sed potius pertinacia. Tertio, dicitur perseverantia strenuitas animi in perdurando in difficili usque ad perfectam superationem ipsius, et haec est pars et species fortitudinis.
De prima perseverantia, quae nihil aliud est quam propositum perseverandi in bono incepto, habet Job, xv, 29 et seq., et loquitur de hypocrita qui non habet propositum perseverandi in hoc quod facit, sed tantum usque ad-hoc facit quod consequatur quod intendit : unde dicit sic de ipso Job, xv, 29 et 30 : Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non ditabitur virtute, et hujus causa est, quod substantia operum ejus non perseverat, id est, non est cum proposito perseverandi : et ideo radicem boni non mittit in terram humilitatis, et stabilis vitae : quia terra in aeternum stat, ut dicitur, Eccle. i, 4. Et ideo de-tenebris peccati non recedet cor ejus. Et flamma laudis humanae consumit ramos operum ejus, et spiritu oris ejus, id est, Dei auferetur, id est, interficietur, sicut caput ejus Antichristus.
De perseverantia autem quae est continuatio boni usque in finem, dicitur, Matth. x, 22 : Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Item, Matth. xxiv, 12 et 13 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
De perseverantia autem tertia quae est species fortitudinis, habetur, ad Hebr.
<--- Page Split --->
xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Disciplina autem est eruditio morum per difficilia : unde idem est perseverare in disciplina, quod est perseverare in difficultate.
Ultimo ponenda est constantia, quae ad perseverantiam habet reduci. Est autem duplex constantia, scilicet maturitatis, et fortitudinis. Constantia maturitatis est quando aliquis ex refrenata dissolutione lasciviæ aequalitatem vultus et animi praefert continuo. Constantia autem fortitudinis est quando aliquis ex robore magnifici animi non dejicitur ex hoc, quamdiu permanet in adversis et perseverat. Quando autem aliquis aequalem se exhibet in malo, hoc non vocatur constantia, nisi abusive : quia proprie obstinatio vocatur.
De prima autem constantia habetur, Actuum, iv, 13 : Videntes principes Judæorum Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant. Quia scilicet per constantiam in bono cognoscuntur discipuli Jesu. De hac eadem habetur, Actuum, xiii, 46, quod quando Judæi nolebant audire verbum, tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis vitæ æternæ, ecce convertimur ad Gentes. Hæc enim constantia nihil aliud dicitur quam æqualitas permanendi in doctrina et prædicatione verbi.
et videbitis auxilium Domini super vos. Et similiter, I Machab. ii, 16, ubi dicitur quod multi de Judæis timentes Antiochum, recesserunt a lege Dei. Et sequitur quod Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
Et iste sunt novem partes fortitudinis a Sanctis inventæ, quas ut potuimus exsecuti sumus.
Sequitur tertium superioris divisionis, scilicet qualiter fortitudinis actus, et fortitudinis partes aptentur sibi in vestimentum.
Sunt autem tria ad hoc necessaria, scilicet forfex incidens et formans, acus consuens, et filum continens sive connectens omnia.
Forfex autem formans est ratio, et habet duos cultros contra se invicem venientes : unus est fides, alter auctoritas Scripturae : et connectuntur clavo intellectus veritatis ut directe contra se invicem veniant. Et de hoc sub alia metaphora dicitur, Osee, vi, 5 : Propter hoc dolavi in Prophetis, et occidi eos in verbis oris mei. Idem enim quod ibi dolabrum dicitur secundum metaphoram, voco forfices. Et, Isa. xul, 7 : Confortavit /aber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est. Faber enim ærarius dicitur mulier fortis, et confortat prudentem opera fortitudinis, dicens de glutino quo neetitur totum opus ejus, quia bonum est. Alias autem metaphoras inducimus : quia de forficibus nihil invenitur expressum in Scriptura.
De constantia autem fortitudinis habetur, Sapient. v, 1 : Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Et, in II Paralip. xx, 17, secundum litteram Septuaginta interpretum : « Constantes estote, videbitis au- « xilium Domini super vos. » Littera autem nostra secundum Hieronymum, habet tantummodo : : Confidenter state,
Acus autem est sapientia penetrans ubique, et'disponens suave vestimentum ut aptetur decenter : sicut dicitur, Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Filum vero omnia fortitudinis opera connectens et partes ipsius, est æquanimitas. Æquanimitas enim non est pars fortitudinis vel actus ejus, sed est in
<--- Page Split --->
omni parte ipsius et in omni actu suo connectens et continens omnia ne dissolvantur : sicut dixit Angelus ad Tobiam, v, 13 : Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Forti animo æquanimis ne dejiciatur animus in adversis. Et sic adaptatur vestimentum.
3 3
Sequitur de indumento decoris. Et primo sumenda est definitio decoris ut congruentius procedamus. Dicit autem Philosophus, quod « decor est elegans com- « mensuratio partium : » quando scilicet color respondet figurae faciei, et dispositio capillorum ex comparatione ornat faciem. Quia ita laudatur mulier, Cantic. vi, 3, quod est pulchra et decora. Pulchra in membrorum dispositione, et decora in proportione eorum. Accipiamus ergo quod haec mulier vestimentum habet decoris gloriae.
Decor naturae consistit in debita proportione sive commensuratione naturae : ut scilicet caro spiritui subdatur, et ratio regat ut domina, et voluntas obediat in omnibus : sensualitas autem restringatur a lasciviis tamquam ancilla vel filia luxuriosa : concupiscibilis autem rationi in omnibus subserviat : irascibilis etiam obtemperet ad nutum, ut sic tota caro subjecta sit spiritui, et spiritus rationi, ratio autem Deo. Et hic decor est rectitudo et honor naturae humanæ, sicut dicitur in Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Et, Eccle. vii, 30 : Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus, hoc est, quaestionibus daemonis, quæ adhuc non habent finem : quas quidem in paradiso proposuit, nec usque in hodiernum diem ad finem solutionis perfectæ potuimus pervenire. Hæc
etiam quandoque dicitur imago Dei, secundum quam factus est homo : sicut habetur, Genes. i, 27 : Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, etc. Et Eccli. xvii, 1 : Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et hæc imago est in hoc quod ratio imperet, et aliae vires imperentur, et corpus subdatur spiritui, et Spiritus Deo : sicut habetur, Genes. i, 26 : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli,... omnique reptili, quod movetur in terra. Pisces maris qui nutriuntur in aquis sunt motus voluptatis. Volatilia autem cæli sunt motus superbiae, et spiritualium peccatorum. Reptilia autem quæ moventur in terra, sunt motus animalitatis terrenæ, ut motus avaritiae et hujusmodi.
Decor autem virtutis est in concentu virtutum omnium : ut scilicet temperantia in omnibus modum et mensuram ponat, fortitudo autem in omnibus strenuitatem, justitia decens et debitum, prudentia sit rector et auriga in omnibus. Dum enim temperantia ponit modum cordi, facit mansuetudinem et mititatem : dum ponit modum habitui exterius, facit modestiam : dum ponit modum voluptati quæ est in potentia generationis, facit continentiam pudicitiae virginalis, et castitatis vidualis, et continentiae conjugalis : quarum prima quidem abstinet corde et corpore ab omni concubitu et semper : secunda autem ab omni quidem abstinet concubitu, sed non semper : tertia autem nec ab omni nec semper, sed abstinet a concubitu non sui semper, et a concubitu sui non semper, sed quandoque, scilicet tempore orationis, et post illud tempus iterum convertitur in ipsum, ne tentet eum Satanas per incontinentiam. Item, dum ponit modum temperantia in delectabili quod conceditur ad nutrimentum, facit parcimoniam. Similiter dum fortitudo ponit strenuitatem in difficultatibus illatis nobis ab alio, vel etiam quæ fiunt in
<--- Page Split --->
nobis, ut infirmitates, et hujusmodi, animum facit magnificum, rationem autem fidentem. In passione autem ipsa operatur patientiam, et robur continet ad perseverandum. Justitia eodem modo, dum decens ponit in ore, facit veritatem : debitum autem ponit in opere, et facit ad superiores obedientiam, et reverentiam : ad proximos autem pietatem, et honorem, et liberalitatem : ad inferiorem vero misericordiam, et miserationes in eleemosynis : ad se vero humilitatem. Ornans autem judices, operatur clementiam, et humanitatem in judicando : in sententia autem equitatem, et condemnando vindicationem, et ad Deum religionem, et cultum decentem. Dum vero prudentia regnum conspicit ex praeteritis, memoriam stabilit : dum praesentia inspicit ut dirigat et clarificet intellectum : dum autem solerter conspicit de futuris, providentiam nobis acquirit : cautelam siquidem operatur in periculis, consilium in dubiis, in certis autem certa gubernat scientia.
Est iterum decor harum virtutum quo respiciunt se invicem : nisi enim temperantia singulis modum ponat, erit prudentia non habens modum, et justitia nimis justa, et fortitudo praeepes in periculis. Nisi etiam fortitudo singulis strenuitatem ministret, efficientur omnes resoluta et effeminata circa difficile, circa quod est omnis virtus. Item, nisi justitia decens et debitum apponat, reprobabuntur omnes, sicut ab ore fatui reprobatur parabola qui non dicit eam in tempore suo 1. Iterum autem nisi prudentia regat singula, sicut caesi cadent in foveam periculi non provisi.
Sic Deus arctavit virtutes ut non sit schisma inter eas : unde pro se invicem sollicitaesunt, ut quod una non habet in se, accipiat ab altera : et quod habet alia, cito sociae suae communicet, ut illa quoque isti vicem in alio quod non pos-
sidetur ab ista rependat. Hæc decentia et iste decor significatur in corpore humano et in Ecclesia : in quibus gratiam quam habet unum membrum communicat alii, ut sic omnia sint communia : singulis tamen in propriis officiis dispositis et distributis : sicut habetur, ad Roman. xii, 4 et seq., ubi dicit Apostolus : Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, etc.. Et, I ad Corinth. xii, 14, 27 : Corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ? Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? Nunc autem multa quidem membra, unum vero corpus. Non potest autem dicere oculus manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii. Sed multo magis qua videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt : et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et qua inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congadent omnia membra. Per omnia similiter
<--- Page Split --->
est de virtutibus in anima, et facilis est adaptatio per prædicta.
Habet autem hæc mulier etiam decorem in theologicis virtutibus: quæ sunt fides, spes, charitas : quæ tres conjungunt ipsam Deo, decorantes eam in conspectu Dei. Aliae autem quatuor decorant ipsam apud homines, ut sit verum de ipsa quod habetur, Sapient. iv, 1, quod scilicet immortalis est memoria illius : quoniam et apud Deum nota est (per decorem) et apud homines (per virtutes). Fides etenim primæ veritati ipsam conjungit, spes autem æternitati beatitudinis unit quam exspectat, et charitas unit bonitati. Similiter istae virtutes decorem habent consonantiae: dum fides Deum ostendit, spes autem ad ipsum se extendit, et charitas ipsum apprehendit. Eodem modo consonant in ædificio cordis : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus : ut dicitur, I ad Corinth. ni, 11. Hoc exponens Glossa Ambrosii dicit, quod « Christus in corde est fides Christi « in corde : sicut dicit idem Apostolus, « alibi, ad Coloss. i, 23 : In fide fundati. « Spes autem parietes erigit, et charitas « concludit in summo. » Eodem modo in opere decorem præparationis habent : nam charitas opus elicit, spes conducit ad mercedem, fides autem dirigit intentionem, teste Augustino, qui dicit, quod « intentio bonum opus facit, intentionem « autem fides dirigit. » De his tribus habetur, I ad Corinth. xm, 13 : Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria hæc : major autem horum est charitas. Isti sunt illi tres viri qui apparuerunt Abrahæ ad radicem Mambre 1. Isti sunt etiam tres pueri illæsi in camino iniquitatis hujus mundi. 2
Decor autem omnium signatur, III Reg. x, 4 et 5, ubi legitur, quod regina Saba videns omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum. Regina Saba est sapientia hujus mundi, quæ ut est multum in eloquentia : interpretatur secundum aliam interpretationem capta, quia captivatur in obsequium Christi : et secundum tertiam interpretatur conversio, quia ad Christum convertitur. Domus autem Salomonis est domus ædificii spiritualis, quod ædificatur viro pacifico, hoc est, Christo. Sapientia autem est sapor æternorum. Cibi autem mensæ sunt refectiones et dulcedines omnium virtutum. Habitacula autem servorum sunt vires animæ, sicut rationalis, irascibilis concupiscibilis, in quibus præcipue servi Christi, virtutes scilicet, habitant. Ordo autem ministrantium est ordo virtutum qui explanatus est. Vestes autem virtutum sunt consuetudinis opera et gratiae. Picernæ autem dicuntur etiam, quia propinant vinum gaudii spiritualis quod lætificat cor hominis dispositum secundum decorem virtutis. Holocausta autem totius incendii devotionis offerunt tres, scilicet fides, spes, et charitas in domo Domini Deo, hoc est, in corde. Hæc videns, inquam, sæcularis sapientia non habet ultra spiritum sæculi, sed acquirit Spiritum Dei.
Hæ duplices virtutes, scilicet politica et theologicae, significantur per Martham et Mariam 3. Nam theologicae sunt circa Deum, cardinales autem satagunt circa frequens ministerium quod explatur ad homines. Significantur etiam per dispositiones Angelorum in cælo, quo-
<--- Page Split --->
rum tres chori Deo assistunt : alii autem ministerium sui officii explent circa alia.
Et tantum dictum sit de decore virtutis hujus mulieris fortissimae.
Sequitur de decore ejus in opere.
Est autem in tribus decora in opere, scilicet licito, honesto, et expedienti. Opus licitum decorat ad Deum, honestum autem ad seipsam, et expediens ad proximum.
Licitum autem secundum Augustinum est quod nullo praecepto prohibetur. Et hoc primum attendit mulier fortis in opere suo. Habens vero hoc quod est licitum, adhuc considerat utrum sit honestum. Honestum autem est quod est laude dignum apud conscientiam et homines : vel ad minus quod non habet verecundiam appellatur honestum. Cum autem et hoc invenit in opere suo quod non habet verecundiam, cogitat adhuc utrum sit expediens saluti proximorum. Sic enim impletur illud Apostoli, ad Roman. xii, 17 : Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si enim omnia licita essent etiam statim facienda, numquam diceret Apostolus, I ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quia scilicet quaedam licita non prosunt saluti proximorum, de quibus ipse Apostolus dicit, I ad Corinth. vim, 9 : Videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Et loquitur de his qui comedebant carnes idolis oblatas coram infirmis. Et ideo subinfert, 3. 13 : Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandaliæm. Si iterum omnia licita essent etiam honesta, non diceret Apostolus, I ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate, hoc est, non dabo alii occasionem judicandi me ex opere mihi non prohibito per præceptum. Quod enim judicatur ab alio, aliquam habet ratio-
nem indecentiae et verecundiae. Unde decor perfectus operis est ut sit licitum, honestum, et expediens saluti proximorum. Unde Apostolus, ad Philip. rv, 8, dicit, quod sectanda sunt quaecumque pudica (id est, honesta) et quaecumque justa (id est, licita) et quaecumque bona famae, id est, expedientia saluti proximorum. Et, ad Titum, ii, 12 : Sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Juste; id est, licite. Sobrie, ne verecundiam honestatis amittamus. Pie autem quoad utilitatem proximorum, quia impium est nocere proximis per scandaluum.
Est etiam haec mulier decora in gloria non vana, sed vera.
Est autem haec (Conscientiae, gloria triplex, Spei, scilicet, Tribulationis.
Gloria autem conscientiae est laetitia quae oritur de conscientiae serenitate et securitate : de qua dicit Apostolus, II ad Corinth. i, 12 : Nam gloria nostrae haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Haec autem gloria præcipue oritur ex tribus in conscientia existentibus, scilicet quia non est culpa quae remordeat, et hoc facit puritas a peccato : et quia inest conscientiae securitas, et hoc facit abundantia meritorum : et quia in vita et opere testimonium habet Spiritus sancti, quia scilicet secundum traditiones patrum et sacra eloquia conversata est mulier haec : sicut dicit Apostolus, ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Et de hoc laudatur etiam Abel, ad Hebr. xi, 4 : Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo : per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo : et per illam defunctus adhuc loquitur. Sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 23 : Omne, quod non est
<--- Page Split --->
ex fide, peccatum est. Et dicit Glossa, quod « omne quod non est ex fide con- « scientiae, aedificat ad gehennam. » Conscientia autem fidem accipit ex testimonio Spiritus sancti.
De gloria autem spei et de tribulationibus simul habetur, ad Roman. v, 2 et seq. : Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. De sola autem gloria spei habetur in Psal. v, 12 et 13 : Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Haec enim est gloria spei. Et de hac iterum habetur in Psal. cxlix, 9 : Gloria haec est omnibus Sanctis ejus.
De gloria autem in tribulationibus, ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et, II ad Corinth. xi, 30 : Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Et, II ad Corinth. xii, 9 et 10 : Libenter gloriabor in infimitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi... Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et ponitur infirmitas pro passione tribulationis.
De triplici autem gloria simul habetur, Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei, hoc est, mulieri forti, decor Carmeli, et Saron. Libanus interpretatur candidatio. Unde gloria Libani est gloria in candore conscientiae. Carmelus autem interpretaur scientia circumcisionis, et significat certitudinem spei beatitudinis quae circumcidet nos ab omni miseria. Saron autem interpretatur princeps maerens, et significat principatum gloriae in meroere tribulationis. Haec est triplex gloria decora, nihil habens indecorum : quia nihil habet vanum.
Non enim gloriatur haec mulier ut multi gloriantur in mundo, de quibus
dicitur in Psal. 11, 3 : Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? qui scilicet latentur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis 1. Quidam autem etiam gloriantur in jactantia suae dignitatis, de quibus dicit Apostolus, ad Roman. xi, 18 : Noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Quidam etiam in jactantia suorum meritorum, de quibus dicitur, I ad Corinth. iv, 7 : Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Quidam gloriantur in divitiis pro sapientia vel potentia sua, contra quos dicitur, Jerem. ix, 23 et 24 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, scilicet, per conscientiae secretum. Haec etiam mulier ne glorietur in potentia fortitudinis suae, accipit in exemplum Samsonem fortissimum, quem seduxit mulier meretricula debilis de tentationibus amoris falsi, ut tonderet eum capillis et traderet in manus Philisthinorum, qui caecantes eum fecerunt eum molere 2. Samson autem sol fortis significat quemlibet sanctum in quo lucet sol justitiae Christus Deus noster. Fortissimus autem est ille, quia fortissimus est adjutor suus Christus. Meretricula autem est concupiscentia quae radit capillos, hoc est, cogitationes de Deo primum aufert, ingerens cogitationes luxuriae, in quibus sic debilitatur et effeminatur, ut tradatur per consensum in potestatem Philisthiim, id est, daemonum, qui caecantes eum dulcedine delectationis, faciunt eum molere, hoc est, ad vanitatem mundi circuire. Ne autem glorietur in divitiis, accipit in exemplum purpuratum divitem quem sepultum in inferno pronuntiat Evangelium Luc. xvi, 22. Ne iterum in sapientia vane glorietur, pro exemplo est ei Salomon, cujus fines terrse mirabantur sapientiam : et cecidit per mulieres,ita ut
<--- Page Split --->
adoraret idola multa 4. Ne vero glorietur in natalium nobilitate, pro exemplo est ei ipsorum natalium verecundia quam nemo etiam ex regibus potest effugere : hominis enim gloria quoad nativitatem, ut dicitur, I Machab. ii, 62, stercus est, et vilior etiam quam stercus, quia tanta sordidantur ignominia ut etiam fas non sit sermone describere. Similiter medicinam accipit dolorem mortis ne in morte glorietur : quia etiam in illo nemo gloriatur, sed ejus memoria etiam juxta Ecclesiasticum, xli, 1, amara est, et non gloriosa 5. Ne autem glorietur in vita, in exemplum accipit hujus vitae incertitudinem, quæ sicut dicitur, I Machab. ii, 63 : Hodie extollitur, et cras non invenietur. Et, Isa. xl, 6 et 7 : Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia Spiritus Domini, id est, judicium iræ Dei, sufflavit in eo, per mortem scilicet. In istis ergo mulier hæc excludit gloriam, sciens quod gloria hæc nihil habet decorum. Sed in tribus prædictis gloria ef honore coronatur, quia in istis gloriari honor est et decor.
Est autem spiritualis decor hujus fortissimæ mulieris in victoria fortitudinis, cui victoriae septem adaptantur remunerationes, quæ in Apocal. i, 11, septem per ordinem Ecclesiis adscribuntur : et sunt quædam ex parte corporis pugnantis, et quædam ex parte animæ, et quædam ex parte utriusque sive conjuncti. Corpus enim quod modo pugnat, sæpe occumbit per mortem in fortitudine. Decorabitur ergo immortalitate perfecta. Et hoc est quod dicitur, Apocal. ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in Paradiso Dei mei. Lignum autem vitæ edebatur contra mortalitatem quæ auferetur per esum sapientiæ in regno paradisi, et amœnitatis cœlestis.
Anima etiam pugnantis nunc quando-
que vacillat ex debilitate voluntatis : nam contingit eam succumbere peccato. Et ideo vincenti promittitur quod non lædetur a morte secunda 8 : quia confirmabitur in bono quod amplius non potest deflecti ad mortem inferni per peccatum.
Anima etiam pugnantis modo ex hoc affligitur quod Deum non habet nisi per fidem : et si haberet per speciem, facilius sustineret adversa. Ideo tertio loco dicit, Apoc. ii, 17 : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo ei calculum candidum : et 'in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Et notantur hic tria quæ animam afflictam perfecte ponunt in gaudio æternitatis. Primum est dulcedo divinitatis in gustu amoris Dei qui habetur : et ille notatur in manna abscondito. Et non dicitur absconditum ibi, sed hic quamdiu per fidem ambulamus, et non per speciem. Secundum est visio aperta solidissimæ et candidissimæ sive lucidissimæ veritatis. Et hæc notatur per calculum candidum : ut in calculo notetur soliditas, et in candore luciditas divinæ veritatis quam speculabimur. Tertium est, quod nomine æterno honoris et gloriæ hæreditariæ ditet nos Deus noster. Et hoc notatur in nomine novo, quod nemo scit nisi qui accipit : quia hoc est nomen aliud a nomine hujus mundi quo Deus vocabit servos suos in regno constitutos.
Ex parte autem utriusque, fortitudo quadruplici præmio decoratur. Et primum est perfecta prostratio eorum qui contra pugnant : unde dicitur in Apocal. ii, 26 et 27 : Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea. Gentes istæ sunt mundus et tyranni qui impugnaverunt Sanctos qui in inferno in virga pœnarum ferrea reguntur ad pœnas ordinatas contra cul-
<--- Page Split --->
pas: quando exsultabunt Sancti...in cubilibus suis : et exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites, id est, ex utraque parte incidentes, quia in corpore et anima, in manibus eorum 1.
Secundum autem praemium habet fortitudo in signis tirocinii sui : quia novis quibusdam insigniis vincens decoratur. Et hoc notatur, Apoc. m, 5, ubi dicitur : Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae. Vestis alba stola est corporis. Non deletio autem nominis, perfruitio aeternitatis.
Tertium autem habet praemium : quia scilicet fortitudine sua hic sustinuit domum Dei, Ecclesiam scilicet in debilibus, sustinendo pro eis ne caderent in fide. Et ideo etiam in regno habebit gloriam de hoc. Et de hac habetur, ibidem, y. 12, sic : Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem. Columna autem templi est qua sustinuit templum. Et quia perseveravit sustinendo, ideo non egredietur foras amplius : sicut dicitur, Eccli. 1, 1 et 2 : Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est. Quia vero propter justitiam passus est, nomen Dei tamquam memoriale aeternum scribitur super eum. Et quia se murum posuit pro civibus Sanctorum, ideo etiam nomen civitatis Jerusalem inscriptum continetur super ipsum.
Quartum autem et ultimum habet praemium coronam pro qua pugnavit : sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. iv, 7 et 8 : Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus. Et de hac habetur, Apocal. iii, 21 : Qui vicerit, dabo ei se-
dere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Non enim sedent in throno nisi coronati ad regnum.
Sequitur id quod tertio considerandum supra diximus, scilicet, qualiter mulier haec his indumentis induitur. Breviter autem dicendo induitur ut maritus, et induitur ad jucunditatem mariti.
Ut maritus induitur, quia eisdem virtutibus. De marito enim dicitur in Psal. xcii, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se, virtute scilicet. Mulier etiam decore et fortitudine induitur, ut sic de ipsa impleatur quod dicitur, Eccli. xvii, 2 : Secundum se Deus vestivit hominem virtute. Sed notandum valde est, quod in indumento mulieris fortitudo primum est indumentum, et decor secundum. E converso autem est in vestibus Domini : quia decor praecedit fortitudinem, nimirum quia mulier per fortitudinem passionum venit ad decorem gloriae : sicut dicitur, I Petri, i, 11 : Passiones, et posteriores glorias. Et, II ad Corinth. iv, 17 : Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et, ad Roman. viii, 17 et 18 : Si tamen compatimur, ut et simul glorifieemur. Existimo enim quod non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Sed Christus e converso de gloria venit ad strenuitatem certaminis : sicut habetur, ad Philip. n, 6 et 7 : Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo : sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens..., et habitu inventus ut homo.
Induitur autem vestibus ad jucunditatem sui viri, ut vir ejus jucundetur in ipsa : sicut Esther, v, 1 et 2 : Die tertio
<--- Page Split --->
induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis : at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu. Quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus. Esther abscondita interpretatur, et significat fortem mulierem quam abscondit humanitas. Vestis autem regalis, est vestis qua induitur ipse rex Assuerus, qui beatus interpretatur, et significat Christum. Et hoc est fortitudo et decor indumentum ejus. Stat autem in atrio coeli die tertio. Primus enim suus dies, est dies nativitatis suae, et secundus est dies conversationis, et tertius dies est glorificationis suae quando stat in atrio. Et tunc propter detersionem omnis maculae, vestimentum gloriae placet oculis regis quem decora facie a venusto adspectu in decore suo videbit. Extendere autem contra eam virgam clementiae, nihil aliud est quam exhibere sibi lumen et radium faciei suae, quia haec est virga, inquam, regis : et deducet omnes beatos in regnum beatitudinis aeternae. Osculari autem illam virgam, est cum plenitudine amoris et pacis illud incircumscriptum lumen amplecti, et accedere ad eum continuo passibus fruitionis : quia Sancti fruuntur, nec fastidiunt quo frui magis sitiunt.
§ 4
Sequitur de secunda parte versiculi hujus, quae est : « Et ridebit in die novissimo. »
In qua consideranda sunt tria, scilicet risus hujus mulieris, causa risus, et dies novissimus qui est tempus risus ejus.
Risus hujus mulieris est dilatatio cordis in gaudio, et jubilus mentis, et decens
quœdam et grata jucunditas mentis cum distractione labiorum non immoderata. Et de hoc habetur, Job, vni, 21 : Impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. « Jubilus autem, ut dicit Cassiodorus, « est cordis gaudium quod nec cor to- « tum claudere, nec lingua totum pot- « est exprimere. » Et hoc nihil aliud est quam illud gaudium plenum, de quo dicit Dominus, Joan. xvi, 24 : Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Et de quo, Matth. xxv, 21 et 23, dicitur : Euge, serve bone, et fidelis..., intra in gaudium Domini tui. Gaudium enim semiplenum hujus mundi intrat in hominem, et risus ejus dolore miscetur, et extrema gaudia ejus occupat luctus, ut dicit Salomon, Proverb. xiv, 13. Sed illud gaudium est secundum Apostolum, I ad Corinth. ii, 9, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunti illum. Tunc enim juxta Isa. xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam Sancti obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus, quae hic occupant et impediunt gaudium. Et, Apocal. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, hoc est, omnem causam lacrymarum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et ideo non mirum si os risu et labia jubilo implebuntur.
Sed notandum valde est, quod haec mulier non tantum ridebit de gaudio Sanctorum in quibus jucundatur : sed etiam deridebit eos quos hic monuit, et vocem ejus audire noluerunt : sicut legitur, Proverb. I, 24-29 : Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis : ego quoque in interitu vestro riedbo, et subsamabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Cum irrucrit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit : quando venerit super vos tribulatio, et angustia : tunc invocabunt me, et non exaudiam : mane
<--- Page Split --->
consurgent, et non invenient me. Et notantur hic ea quæ faciunt condemnationem reproborum, quorum primum est contemptus vocationis per verbum. Secundum, contemptus auxilii per manum. Tertium, contemptus consilii de modo conversionis. Quartum, refutatio increpationum pro delictis. Et sequitur condemnatio eorum secundum partes speciales. Et prima est interitus in ablatione vitæ æternæ ab eis, hoc est, cum separantur a Deo. Secunda est adventus supplicii æterni, quod timebant per fidem informem et timorem servilem. Tertia est calamitas quæ consistit in subtractione omnis boni ab eis. Quarta est diversitas pœnarum interficientium et irruentium ad modum subitæ tempestatis, quæ excitatur flatu iræ Dei per ministerium dæmonum. Quintum est tribulatio. Et dicitur tribulatio a tribula, quia quasi tribula quadam terrentur et compercutientur in pœnis. Angustia autem est sexta pars, quæ angit cor in verme conscientiæ. Ultima autem pars est desperatio exauditionis in invocatione Dei, quæ pars signata est in divite sepulto in inferno, qui guttam extremitatis digiti ad refrigerium linguæ obtinere non potuit 1.
Est autem etiam hic risus triplex, et derisus. Quidam sunt quibus non ridet, nec deridet mulier ista. Dicit enim Salomon quod risus est in ore stulti 2 : et hoc risu non ridet. Et est risus fraudulenti, sicut legitur, Proverb. x, 23, quod est qui quasi per risum operatur scelus. Et est risus consolationis mundanæ, de quo dicit Dominus, Luce, vi, 25 : Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et fiebitis. Est etiam derisio de qua dicit Job, xu, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum. Hoc est, cum simplicitas justi sit lampas et lux vitæ, tamen est contempta apud cogitationes divitum hujus mundi : et ideo deridetur ab eis. His modis neque ridet, neque deridet hæc mulier quem-
quam hominum : sed modis supra dictis ridet, et deridet.
Nunc videndæ sunt causæ risus ejus. Sunt autem causæ tribus modis sumptæ, scilicet,
Ex parte sui, Causæ Ex parte Dei, Ex parte societatis.
Ex parte sui est causa quadruplex. Prima est quando natura ejus capacitas tota repletur gaudio, quæ hic fuit vacua, nec habuit unde gauderet. Secunda est, quia remunerabitur omne meritum ipsius, cujus remunerationem dum hic viveret, sentire ad oculum non poterat, licet crederet fide simplici : sicut exsultant ministeriales tempore remunerationis sui ministerii. Tertia est, quia etiam omne id habebit quod sperare potuit : ut etiam spes diu dilata quæ afflixit animam, mercedem suspendii et dilationis et longanimitatis accipiat. Quarta est, quia etiam ultra erit merces ejus quam spe vel fide vel dilectione potuisset comprehendere. Et hæc quatuor simul notantur in una auctoritate Domini, Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et conferlam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam quoad impletionem capacitatis naturae. Conferta autem est mensura, pressa scilicet et compressa ut magis capiat : et illa datur merito, quia centupla mercede remuneratur. Coagitata vero est quando etiam ponderibus et ictibus et tensionibus ponderum conficitur res mensurata : et illa datur spei, et fidei, et dilectioni. Sed supereffluens est infinita, quia Deus ibi mensuratur quem nihil creatum capere potest : et illa datur ex solius Dei bonitate et liberalitate.
Ex parte Dei etiam habet quatuor causas ridendi. Prima est visio aperta : quia sancti, juxta Psal. xxx, 21, absconduntur in abscondito faciei Dei a conturbatione hominum. Secunda est dilectio perfecta Dei visi et habiti : et hæc est
<--- Page Split --->
pars Maria optima quae non auferetur ab ea'. Fides enim auferetur, et manebit visio : spes auferetur, et manebit comprehensio : charitas autem numquam auferetur, sed perficietur 2. Tertia causa est fruitio ipsius, dum continuo gustant dulcedinem substantiae Dei, et inebriantur ab ubertate dulcedinis ejus. Quarta causa est fruitio Dei et hominis in una persona Christi. Et haec duo notantur, Luc. xxii, 29 et 30, ubi dicit Dominus, quod disponit Sanctis sedere super mensam suam in regno suo, ut comedant et bibant. Comedant, inquam, dulcedinem substantiae ejus, et bibant nectar fruitionis ex ipsius sapientiae vena limpidissima, quae facies Dei est aperte ostensa.
Ex parte Sanctorum etiam habet quatuor causas ridendi, quarum prima et praecipua est, quod habitant Sancti in unum, et est eis cor unum et una anima in concorditer fruendo Deo : ut dicit Augustinus. Unde, Psal. cxxxii, 1 et 2 : Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum : sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Unguentum autem est unctio dulcedinis Spiritus sancti penetrantis omnes, et removentis ab eis omne quod voluntati contrariatur. Est autem in capite Deo distillans ad barbam, hoc est, ad apostolicos viros, qui barba viriliter agendo dicuntur : et venit fluendo largiter descendens usque ad ultimum Sanctorum, qui per oram vestimenti figuratur. Secunda causa est possessio communis omnis boni quod habetur a singulis : et hoc facit charitas perfectissima, quae ibi bona facit communia : ut quilibet in quolibet perfecte possideat quod habent singuli : ut impleatur illud quod huic praecessit in figura, Actuum iv, 32, scilicet, quod nullus quod possidebat suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia : et tamen distribuitur a Deo
dispensatore unicuique largiter quantum umquam opus est beatitudini suae. Tot enim et tanta gaudia quae habentur in singulis a singulis, quem non moverent ad risum, cum etiam minus gaudium risum inducat ? Tertia causa est affectus societatis quem unus ostendit aliis. Sicut enim virtutis hic est amicos inter se signa amicitiae monstrare ad invicem, ita etiam ibi monstrabit unus aliis affectum suae societatis et amicitiae. Unde, Isaie, xxxii, 18 : Sedebit populus meus in pulchristudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. In pulchritudine pacis quoad unitatem cordium : haec enim tollit bella : et in hoc notatur causa prima. In requie opulenta quoad communem possessionem beatorum quae habent singuli : et in hoc notatur secunda causa. Et in tabernaculis fiduciae : quia unus fiduciam amicitiae ponit in reliquo : et illud est tertia causa. Quarta autem causa est ejusdem societatis splendor honestatis perpetuus : de qua dicit Dominus, Matth. xni, 43, quod justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et Sapient. iii, 7 et 8 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Tempus autem risus hujus mulieris est dies novissimus. Et consideranda sunt duo circa hoc, scilicet quare dicatur dies, et quare novissimus. Circa primum nota quod dicitur, I ad Thessal. v, 2, quod dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Et in hoc notatur quod judicium erit sine pravisione hominum. Unde Dominus, Matth. xxiv, 37 et seq.: Sicut fuit in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tu-
<--- Page Split --->
lit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
Secundo nota, quod dies judicii dicitur nox et tenebra malis : quia illis nocebit et involvet perpetuis tenebris. Unde, Joel, u, 1 et 2 : Prope est dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis. Et dicitur tenebra interior : caligo autem exterior : nubes autem, piena pluens sulphur et picem, quae sunt pars calicis eorum. Turbo autem impetus damonum rapientium et diripientium damnatos. Unde, ibidem, y. 11 : Magnus enim dies Domini, et terribilis valde : et quis sustinebit eum?
Item notandum, quod justis est dies lucis : quia ibi induentur perpetua luce. Unde, Isa. xxx, 26 : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. Et iterum, Isa. lxv, 17 et 18 : Ecce ego creo caelos novos et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo.
Novissimus autem dicitur : quia novissimus est
( Numero, In Gaudiis, ( Pænis.
Novissimus in numero, quia non erit amplius tempus ad merendum vel demerendum. Unde, Apocal. x, 5 et seq. : Angelus quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum, et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum et ea quæ in eo sunt, et terram et ea quæ in ea sunt, et mare et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius : sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cæperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas. Angelus iste Christus est, qui habet unum pedem, scilicet, humanitatis supra mare passionis. Unde, Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis : et vestigia
tua non cognoscentur, supple, per gratiarum actionem. Alterum autem pedem habuit super terram, hoc est, stabiles et immobiles in opere Domini semper : ut dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 13 : Et juravit per semetipsum, hoc est, immobiliter statuit. Jurat autem per creaturæ gloriam et habitationem gloriosorum, id est, per cælum et ea quæ in eo sunt : et per gratiam et habitationem gratiosorum, id est, terram et ea quæ in ea sunt : et amaritudinem et habitantes in ea, hoc est, mare et ea quæ in eo sunt : quia ipse creavit electos in gloria et in gratia, et damnatos in amaritudine æterna. Et tempus non erit amplius : sed septimus Angelus cujus tuba suscitat mortuos, complebit universa, sicut est prophetatum per Prophetas, et prædicatum per Apostolos.
Novissimus etiam dicitur esse in gaudiis : non ita quod post ea non sit futurum gaudium, sed quia gaudia illius diei incomparabilia sunt omnibus gaudiis aliis.1 De his autem habetur partim, Isa. lxvi, 10 et 11 : Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam : gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : ut sugatis et repeiamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Et notantur quatuor singularia gaudia bonorum in his verbis. Primum est de conjunctione omnium bonorum in unum qui modo dispersi sunt. Et hoc notatur cum dicit : Lætamini cum Jerusalem, et exsultate. Et lætitia pertinet ad cor : exsultatio autem ad corpus. Jerusalem autem est collectio omnium bonorum ad æternæ pacis visionem pertinentium. Secundum gaudium est spiritualis consolatio lugentium pro periculo suo et aliorum qui tunc perfectam accipient consolationem : sicut dicit Dominus, Matth. v, 5 : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et hoc notatur cum dicitur : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. Tertium est abundantia alimenti æterni quod
<--- Page Split --->
instillatum omnibus Sanctis vegetat ipsos ad vitam æternam, ab uberibus matris sapientiæ expressum; quæ nihil aliud sunt nisi præsentia bonitatis et veritatis Dei. Et hæc notantur ibi : Ut sugatis et repleamini ad uberibus consolatiönis ejus. Quartum vero est affluentia deliciarum in novis revelationibus beatificantibus, quia Dominus semper nova revelat eis in facie sua : non ut novis venientibus vetera projiciant, sed ut in ipso, cujus sapientiæ non est numerus, sine numero et sine fine, rationem accipiant gloriæ. Et hoc notatur ibi : Ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Mulgere enim ibi nihil aliud est quam novas revelationes extrahere.
Item, Isa. LXV, 12 et seq.: Ecce ego declinabo super eam, scilicet Jerusalem, quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.
In his verbis notantur duo, scilicet de quo gaudebunt Sancti, et qualiter. De quo, quia de duobus quæ accipient a Domino, scilicet abundantia pacis, quia quasi flumen declinabit super eos in abundantia pacis. Et tunc implebitur illud Psal. cxxi, 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Accipient autem gloriam gentium in incomprehensibili substantia ejus quam videbunt: quia hæc est gloria omnium gentium.
Qualiter autem consolabuntur nos notatur in tribus, scilicet secundum quem modum similitudinis consolabitur nos, et ubi consolabitur nos, et secundum quid consolabitur nos. Secundum quem modum similitudinis: quia dicit, quod portabimur ad ubera: et notat similitudinem parvuli vagentis, qui ut taceat
portatur ad ubera: ita Dominus faciet nobis, dicens: Quiescat vox tua a fletu, quia portaris ad ubera sapientiæ scilicet, veritatis, et bonitatis Dei: ex quibus sugas lac beatitudinis æternæ. Super genua etiam, et notat similitudinem: quia parvulus plorans ponitur ad genua matris: ita Dominus habet genua quibus nos elevat ad blandiendum nobis, scilicet æternitatis incommutabilitatem, et stabilitatem immortalitatis et impassibilitatis. Blanditur autem ut mater: in quo notat certitudinem dilectionis suæ ad Sanctos, ita quod non patietur ut tangat eos quidquam adversitatis.
Ubi autem consolatur: quia in Jerusalem, in conjunctione scilicet omnium beatorum: ut tanto gratior sit consolatio, quanto nullus omnium remotus est a nobis pro quo simus solliciti. Item, tanto acceptior sit nobis consolatio, quanto coram multis ipsa consolatione honorificamur a Deo: quia qui Christo ministrat hic, honorificabit eum Pater suus qui in cœlis est 1.
Secundum quid autem consolatur : quia videbimus ad oculum interiorem et exteriorem, scilicet ad interiorem divinitatem et ad exteriorem gloriam humanitatis tantum: et cor nostrum gaudebit, et ossa nostra arida quidem primo in sepulcris per immutationem gloriosæ resurrectionis germinabunt, ut herba virens in æternum.
Est etiam dies ille novissimus in penis, non sic autem quod postea non sint futuræ pœnæ: sed quia sunt finis et consummatio omnium pœnarum. Pœnæ ille sunt tales, ita quod ultra eas non erit pœna major eis. Sunt autem illæ pœnæ distinctæ penes quatuor, scilicet,
Modum resurgendi, Resurgentes, Pene s Judicium, Carcerem in quem detrudentur.
Et hæc quatuor notantur, Isa. xxiv, 17 :
<--- Page Split --->
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Habitator terræ est impius resurgens qui manebit in terra quam dilexit, cum Sancti rapientur in nubibus obviam Christo in aera : et sic semper cum Domino erunt 1. Unde per hoc notatur pœna resurgentis, de qua postea dicemus. Formido autem erit judici : et per hoc notantur pœnae quæ sumentur penes judicium. Laqueus autem est in modo resurgendi : quia cum alii sunt immutati in gloriam, isti resurgunt ligati laqueo in opprobrium æternum ut videant semper. Fovea autem est carcer inferni in quem detrudentur.
Sunt autem in modo resurgendi pœnae innumerabiles : sed tres speciales et majores aliis, quarum prima est acceptio corporum ignitorum et incensorum igne inferni, in quibus ante non cruciabantur : quia non habebant. Secunda est bellum continuum corporis ad animam, et animæ ad corpus. Tertia est desiderium mortis perpetuum sine morte. De prima habetur, Amos, iv, 2 et 3 : Juravit Dominus Deus in sancto suo : quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. Juramentum Domini est immobile decretum judicii. Tunc dæmones tortores levabunt damnatos in contis. Est autem conta instrumentum quo macellarii levant boves excoriatos, intrudentes lignum per nervos currium posteriorum, et ita levantes suspendunt ad dissecandum : et illud lignum quod sic intrudunt per nervos crurium dicitur conta, et significat vinculum quo lignatur damnati ad supplicia. Reliquiæ autem sunt ossa quæ erunt in olla : et est integritas corporis in qua resurgent, et fervent in ipsa sicut olla. Apertura autem una erit sepulcri, et exibit corpus : et altera apertura erit inferni, et exibit anima. Altera contra alteram,
hoc est, anima contra corpus : et jungentur et projicientur in Armon, qui interpretatur anathema mæroris. Et signat infernum cum damnatis qui sunt anathematizati a Deo et in mærore æterno. 5
De secunda pœna quæ est bellum continuum corporis ad animam, et e converso : eo quod corpus conviciatur animæ quod ipsa debebat regere ipsum ad bonum, et direxit ad malum : anima autem corpori e converso quod delectationes corporales seduxerunt eam, et quod prona fuit ad malum caro omni tempore, ad bonum autem pigra et infirma. De hac, inquam, pœna habetur, Job, xxx, 16-20 : Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Nocte os meum perforatur doloribus : et qui me comedunt, non dormiunt. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinzerunt me. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. Anima enim marcescit quando tædium habet corporis, et e converso : et est in possessione afflictionis, quando afflictio dominatur in corpore et anima. Et dicitur possessio quasi positio pedum : quia tunc afflictio utrumque pedem profunde et graviter infigit, scilicet confusionis et doloris : quia isti sunt duo pedes afflictionis. Os autem ponitur pro robore corporis quod perforatur verme conscientiæ quo anima mordet corpus. Et iterum : Qui comedunt animam e converso non dormiunt, a quorum multitudine consumptum est omne vestimentum virtutis, ut sit etiam ibi confusio nuditatis : ut ignominiam peccati non operiat decor virtutis, quemadmodum fit in Sanctis per pœnitentiam delentibus peccata sua. Vermes autem isti succingunt, hoc est, strangulant corpus et animam mutuis et vicariis improperiis : et assimilatur luto vilissimo corpus in fœtore suo, et anima favillæ
<--- Page Split --->
levi quæ plena est igne æterno : utrumque autem cineri in quibus dominatur ignis.
De tertia autem pœna quæ est desiderium mortis perpetuum sine morte, habetur, Apocal. ix, 6 : In diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quia scilicet tanta discordia erit inter animam et corpus, quod libentissime separarentur si fieri posset : sed per judicium justissimum Dei simul tenetur, ut sicut simul peccaverunt, ita etiam simul puniantur.
Accipiuntur autem penes resurgentes pœnae innumerabiles, sed præcipue in corpore accipiuntur quatuor majores, et in anima tres. Et illæ quidem quæ sunt in corpore, sunt fœtor, et passibilitas corporis. Secunda autem gravitas et ponderositas ipsius et ignobilitas. Tertia autem tetra ipsius obscuritas et opaëtas. Quarta vero est animalitas ipsorum et carnalitas.
De prima habetur, Amos, iv, 10: Ascendere feci putredinem castrorum in nares vestras. Castra dicuntur damnati qui armaverunt se contra Deum. Et, Isa. lxvi, 24: Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me. Sancti egredientur passibus contemplationis, et videbunt decorem justitiae vindicantis in cadaveribus, id est, corporibus cadentibus in vermes fœtoris et putredinis suæ. Et, Isa. xiv, 19: Projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus. Hoc verificatur in die novissimo quando impii corpus malis gratibus suis ejicitur de sepulcro, sicut stirps inutilis quæ boni fructum utilem in vitam æternam non attulit, et sanie fœtoris sui polluitur et obvolvitur in perpetua sæcula sub sanie collocandum. Et hæc sanies est immunditia peccati quæ inficit ipsum.
De secunda vero pœna quæ est ponderositas, habetur, Exod. xv, 3: Descen-
derunt in profundum quasi lapis. Et iterum, 7. 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Aquæ autem vehementes sunt pœnae duriter concurrentes. Et hoc est quod dicitur in Apocal. xvii, 21 : Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon, civitas illa magna, supple, in infernum, et ultra jam non invenietur. Bene accipit molarem, quia in mundo non voluit nisi molere, terrena opera scilicet facere. Et in mare mittit, quia hoc est amarum et magnum. In pondere ipsi graves sunt, et ideo majori impetu descendant in profundum inferni. Hæc autem gravitas non est molis, sed peccati, quod (ut dicit Isaac Philosophus) « gravabit « eos et deprimet eos sub tristi orbe « inferni, ut amplius non invenian- « tur. »
De tertia autem pœna corporis quæ est tetra obscuritas et opacitas corporum eorum, habetur in prophetia Isaiae, xiii, 8 : Facies combustæ vultus eorum. Et, Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis : adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum. Denigrata quia sunt titio ignis inferni, et torris fumans in incendio qui denigrari potest, sed non illuminari : quia ignis ille non illuminat, sed comburit et denigrat. Quod autem dicit : Non sunt cogniti in plateis, sensus est, quod in tantum ducuntur ad alium colorem a pulchritudine quam habuerunt hic dum nutrirent et colerent carnem suam in deliciis, quod in plateis non cognoscerentur etiamsi viderentur. Tunc enim diaboli deformitas obtinebit facies eorum, et non color humanus : cutis adhærebit ossibus squalore maciei, quia pinguedo epularum et ingurgitationum ibi removebitur, et fiet quasi lignum aridum, quod est cibus ignis æterni.
De quarta autem pœna quæ est animalitas ipsorum, et carnalitas corporis
<--- Page Split --->
eorum, habetur, I ad Corinth. xv, 52, ubi dicit Apostolus quod canet tuba praeconii Domini vocantis mortuos : et mortui resurgent incorrupti, quoad numerum membrorum omnium. Sed tantum nos, hoc est, Sancti, immutabimur 1. Tunc patet quod in aliis non erit immutatio : sed animalitas et carnalitas et grossities eorum manebit in corporibus eorum, non ita quod cibis sint sustentandi ut prius fuerunt : sed ut sint ignobiles non spirituales, et ut sint cremabiles igne inferni. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod « ignobilitas non tolletur a corpo- « ribus damnatorum. » Et hoc verum est de ista ignobilitate.
Sunt tres penea quae inveniuntur in ipsis majores aliis quoad animam.
Et prima quidem, quia pro visione fruitionis divinae accipiunt vermem conscientiae : quia visa in corde peccata continuo mordent denti immortali et acuto. Et de hoc habetur, Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, hoc est, electis, qui dicuntur hic omnis caro, quia sunt perfecta caro, quia glorificatam habent carnem : quae gloria est perfectio carnis humanae : quia ad hoc est creata a Deo. Et, Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Tinea est quae nascitur de ipsis damnatis exspectatio eorum, et est vermis conscientiae. Vermes sunt spirituales remorsiones de omisso bono et pepetrato malo.
Secunda autem est odium, invidia, et ira, quibus replentur loco dilectionis Sanctorum in patria. Ad se invicem habent odium, iram autem contra Deum judicem eorum, et invidiam contra Sanctos Dei et electos regni ejus. Et de hoc habetur, Ezech. xxxii,37 : Descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,
et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Arma enim iracundorum sunt ira, et odium, et mala voluntas, et invidia : quae sunt peccata quae non abseidit mors, sed etiam remanent in inferno, ut dicit Glossa. Gladii autem quibus impugnabunt se, sunt malectiones et blasphemiae : unde etiam sequitur quod iniquae voluntates sigillatae sunt in ossibus eorum, hoc est, in medullis cordium suorum. Et, in Apoc. xvi, 9 : Æstuaverunt homines astu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.
Tertia autem penea in anima, est perversio intellectus et rationis : quia verum quidem cognoscunt, sicut etiam daemones, et tamen contra veritatem proterviunt et certant. Et ideo dicit Dionysius quod « phantasiam sive rationem habent « protervam. » Et de hoc habetur in Evangelio, Matth. xxv, 30 », ubi jubet Dominus servum nequam ejici in tenebras exteriores. Et dicit ibi Augustinus : « Quia ante fuit etiam in interioribus : « et tenebrae interiores sunt in ista proter- « vitate contra veritatem, et ignorantia « Dei quam non vident. » Et ideo dicitur, Amos, v, 20 : Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux : et caligo, et non splendor in ea ? Tenebrae dicit propter exteriores tenebras, et caligo propter interiores.
Et istae sunt ex parte animae.
Terribilis intuitus judicis horribilis, Manifestatio omnium peccatorum, Judicis in crepatio dura, Sunt autem ex Condemnationis senparte judicii sex, tenta, quae sunt Separatio a societate omnium bonorum et a Deo, Conjunctio ad consortium reproborum.
<--- Page Split --->
Prima pœna est tanta, quod potius vellent operiri montibus quam videre Filium in forma servi judicantem : et tamen necesse est videre. Unde, Matth. xxiv, 30 : Tunc plangent omnes tribus terra : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et majestate. Et, Apocal. 1, 7 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt : et plangent se super eum omnes tribus terra. Et, Luce, xxiii, 28 et seq. : Fili Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beata steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus : Operite nos.
Secunda vero pœna est manifestatio omnium peccatorum. Unde, Daniel. vii, 9 et 10 : Throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus : millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Judicium sedit, et libri aperti sunt. Antiquus enim dierum est Deus qui creavit omnia tempora, et est post omnia, et super omnia : non tamen antiquatur, vel senescit. Sed antiquus dicitur propter sapientiam gubernandi et judicandi. Hic habet thronum ut flammæ ignis : quia in igne veniet Dominus ad judicium, ut dicitur, Isa. lxvi, 15 4. Fluvius autem igneus est ignis ille quo exuretur facies mundi, qui tunc in volvendo secum trahet ad infernum damnatos. Vestes autem Dei sunt Apostoli, qui adhæserunt capiti nostro Christo. Ministrantes et assistentes sunt Angeli, qui secum erunt in judicio. Libri autem sunt conscientiæ omnium quæ tunc aperien-
tur : sicut dicit Apostolus, ad Roman. ii, 16 : In die, cum judicabit Dominus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. Et, I ad Corinth. iv, 5 : Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
Tertia vero pœna est durissima increpatio judicis, quæ scribitur, Matth. xxv, 42 : Esurivi, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum, etc. Auctoritas enim supra notata est.
Quarta pœna est condemnationis sententia, quæ continetur, ibidem, 7. 41, cum dicitur : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Quinta autem pœna est separatio a societate omnium bonorum, et a Deo : unde, ibidem, 7. 33 : Statuet oves a dextris suis, hœdos autem a sinistris. Oves a dextris : quia ipsi sunt filii dextera, sicut Benjamin : et ibi est locus Filii, sicut habetur in Psal. cix, 1 : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sed sinistra est in terra, ut perpetuo dominetur eis scabellaris subjectio : unde etiam Apostolus dicit, I ad Thessal. iv, 17, quod Sancti rapientur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt : impiis in terra remanentibus quam dilexerunt.
Sexta pœna est conjunctio ad societatem reproborum qui nullo affectu se invicem diligunt. Unde, Job, xli, 6 et seq. : Corpus illius, hoc est, Leviathan, qui signat diabolum, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Corpus diaboli sunt omnes damnati, qui sunt quasi scuta fusilia, ne jaculis
<--- Page Split --->
divini amoris possint vulnerari. Compactum autem est, quia non tantum conjunguntur damnati, sed etiam colligari leguntur : ut ex strictura etiam poenam habeant. Sunt squamæ qui duritia obstinatæ voluntatis contra Deum pugnaverunt. Et una alteri adhæret, quia qui similes sunt in culpa, similes etiam sunt in poena : et ita non separantur. Gladius autem anceps id est, ex utraque parte acutus in corpus scilicet, et in animam, est sententia judicis : quia colligat damnatos, ut sicut fuerunt socii in culpa, ita sint similes in poena.
Decem autem sunt excellentiores poenæ in carcere :
Calor ignis interius et exterius ardens, Frigus interius et exterius persequens, Tenebra interior et exterior, Fetor laci, Horror societatis quæ est in loco illo, Præsentia faciei dæmonis perpetua, Catenæ stridentes et urentes et prementes, Stridor dentium, Fletus oculorum, Et ipsius carceris captivitas.
Calor ignis erit ibi ad litteram : sed ille ignis calidior est in immensum quam noster ignis : nec est lucens, sed tantum ardens : nec tantum comburens corpus, sed et animam et corpus : nec consumens substantiam, sed in æternum persequens peccatum et incedens in corpore et anima. Et hæc est expositio Basilii super illud Psal. xxvii, 7 : Vox Domini intercidentis flammam ignis. Vox Domini, id est præceptum Domini, intercidentis, id est, dividentis, flammam, id est, lucem, ignis, hoc est, ab ardore ignis : ut lux subserviat sanctis superius, calor autem prosequatur injustos inferius. Unde, Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebìt us-
que ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Terra sunt terreni, id est, peccatores : montes autem superbi : fundamenta autem ipsorum iniqua voluntas, quam prosequitur ignis inferni. Et, Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Tophet, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Tophet est vallis quædam, et ponitur pro inferno, quæ præparata est ab heri, hoc est, a principio creaturæ : quia inter cætera opera sex dierum etiam gehenna creata est : et præparata a rege justitiæ Deo quod in ipsa dormiat omne quod sibi obstat inique. Profunda autem est, quia in corde terræ : dilatata ut omnibus damnatis sufficiat. Nutrimentum in quo pascitur infernus est ignis comburens, non illuminans : et ligna, id est, damnati aridi virore gratiae : et sunt multa, quia dicitur, Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Flatus autem Domini est ira ejus et imperium : et illud imperium justitiæ vindicantis succendit eam, ut ardeat sicut torrens sulphuris quod fœtet in ardore : quia damnati in ardore pœnæ sentiunt in quo fœtore peccati vitam consumpserunt.
Secunda pœna est frigus intus et exterius, persequens et ipsum, sed non mitigans calorem : sicut videmus in febricitante qui maximo calore aduritur, et tamen frigus etiam sentit interim : et de hoc habetur, Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium : non ita quod nives ibi sint futuræ, sed nivium aquæ ponuntur pro frigore multum nocente : unde etiam legitur, Exod. ix, 24, quod grando et ignis mista pariter ferebantur. Et, Sapient. xvi, 16 et 17 : Negantes te nosse impii, per fortitudinem brachiì tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia exstinguit, plus ignis valebat :
<--- Page Split --->
vindex est enim orbis justorum. Grandines et pluviae et nives non erunt in inferno, sed per talia significantur impetus irruentis frigoris in damnatos : quod, inquam, frigus vindex est justorum mandatorum Dei, quae transgressi sunt damnati : unde habetur, Sapient. v, 18 18-23 : Accipiet armaturam zelus illius, scilicet Dei, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum : inexpugnabile aequitatem : acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Hic notatur modus condemnationis impiorum. Zelus enim justitiae Dei cogit Deum ad condemnandum. Instrumentum autem pene est creatura ab ipso creata, quam armat in ultionem inimicorum, quando dat ei potestatem et virtutem nocendi et affligendi : sicut igni, et frigori, et tenebris, et hujusmodi. Ne autem Dominum laedere possit reprehendendo justitiam condemnationis, ipse Dominus induet justitiam, quia judicabit juste, et judicium sententiae erit rectum : et scutum in quo exstinguuntur blasphemiae murmurantium contra judicium suum, erit aequitas : quia ponunt peneam contra culpam : et primum erit ira non conturbatio mentis, sed infligens pœenas, quae perforat et transfigit secundum interiora eorum, ut lancea. Orbis terrarum, hoc est, mundus pugnabit cum ipso contra illos : quia quidquid est ignobile in elementis mundi, sicut calidum, frigidum, tenebrosum, et hujusmodi, totum divident a se elementa, et ministrabunt inferno, ut per illa crucientur reprobi. Emissiones autem fulgurum sunt irruentes pene ab ira Dei immisse, et profunde ipsa vitalia animae vulnerant : sicut sagittea veniunt ab arcu nubium bene,
hoc est, fortiter curvato, et insiliunt ad certum locum : quia ad locum culpae. Sagittarius enim ille non jacit sagittas in incertum, sed semper tangit signum : quia sapientia sua dirigit telum. Item, Sapient. v, 23 et 24 : A petrosa ira plenae mittentur grandines, excandescent in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos. Ira dicitur petrosa, quia petras grandinis emittit : et dicitur petra grandinis, data pena impetuose irruens. Dicitur autem aqua maris, nunc aeternae amaritudinis multa, et nunc quiescens ut aqua maris candescere in illos, id est, penetrare interiora jecoris et cordis eorum sicut fluvius Cocyti, et Phlegetontis, et hujusmodi, qui significant continuam successionem pœenarum inferni, ut nove pene novis superveniant : et tamen veteres numquam perfluendo deficiant : et ideo dicuntur concurrere duriter, non praetercurrere. Virtutis autem spiritus est fortis flatus venti qui succendit ignem. Turbo autem dividens est flatus ducens in contrarias pœenas, scilicet frigus, et calorem. Turbo enim provenit ex ventis sibi e contrario et e regione obviantibus.
Tertia penea est tenebra interior et exterior : et de hac habetur in Evangelio, Matth. xxv, 30, ubi jubet Dominus ligatum manibus et pedibus, projici in tenebras exteriores. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Et, Job, xvii, 13 : In tenebris stravi lectulum meum. Et he tenebre significantur per tenebras Ægypti, quæ dicuntur fuisse palpabiles. Sapient, xvii, 3, dicitur de illis; quod ignis nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ poterant illuminare illam noctem horrendam. Ignis enim ille non illuminat, ut dictum est, sed adurit. Siderum autem limpidæ flammæ, ut dicit Isaias 1, tunc stabunt, et non lucebunt damnatis.
<--- Page Split --->
Quarta autem poena carceris est fœtor laci. Unde, Job, xvii, 14 : Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus. Fœtor autem non debet sic intelligi quod fiat exhalatione alicujus putredinis : quia non putrescunt ibi corpora. Sed ignobilitas illa quæ congregabitur in lacu, dicitur putredo, et morsiones sive puncturæ pœnarum dicuntur vermes. Zachariæ, ix, 11 : Emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Et loquitur de redemptis de inferno, et vocat aquam refrigerium consolationis quæ non est ibi.
Quinta poena est horror societatis illorum qui in loco illo congregantur. Horror autem ille generatur ex inimicitia eorum ad invicem, de qua supra dictum est. Et dicitur, Thren. v, 10, et loquitur ibi Jeremias in persona damnatorum, dicens : Pellis nostra quasi clibanus exusta est. Unde etiam se invicem deridere leguntur, et conviciari : de quo habetur, Isa. xiv, 9 et seq., quando Nabuchodonosor venit ad inferos, quod sibi conviciando receperunt eum : Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui : suscitavit gigantes, hoc est, dæmones potenter et fortiter torquentes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es ! Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. Infernus dicitur hic habitantes in inferno, et ponitur continens pro contento : qui occurrerunt conviciis ad damnatum iniquum regem, et suscitaverunt provocatione iniquæ voluntatis gigantes, hoc est, fortes dæmones, contra eum, quia placuit eis, et rogant ut acrioribus pœnis puniatur. Insuper etiam reges et principes qui numquam solia pro abusu dignitatis suæ in inferno acceperant, in derisum surrexerunt : et primates nationum, qui primi etiam fre-
quenter sunt in pœnis inferni, responderunt, et dixerunt ei conviciando, quod fortitudo ejus vulnerata et occisa est, et superbia in infima inferni detrusa : et corpus quod multis deliciis excolere consuevit, in cadaver fœtens cecidit. Nec est contra hoc quod dives sepultus in inferno sollicitari videtur de salute fratrum 1 : quia non propter amorem fratrum, sed ut minus ipse arderet, si fratres a criminibus ad quæ ipse eos induxerat, absolverentur : vel ut non sustineret convicia ipsorum, improperantium sibi quod ad vitia docuerat et vulneraverat ipsos : vel, ut verius dicit Augustinus, « hoc compulsus fuit dicere « propter exempla viventium, ut magis « credant Scripturæ quam etiam mortuis « resurgentibus. »
Sexta poena est præsentia faciei dæmonis perpetua. Sicut enim Sancti assistunt ante faciem Dei : ita damnati vident facies dæmonum, qui eos affligunt in pœnis. Et facies illa describitur in Job, xli, 9-14 : Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. De ore ejus lampades procedunt, sicut tedæ ignis accensæ. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. Sternutatio dæmonis est excussio vaporum multiplicatorum in cerebro, et cerebrum machinationes iniquæ sunt. Sternutatio autem quæ egreditur a tali cerebro, est pessimum tonitrum' malignandi, et est splendor ignis, non a fulgore, sed a terribilitate et crematione : et quia evidens est malitia ipsius. Oculi autem ejus quibus adspicit ad malum, sunt magni et rubicundi ut palpebræ diluculi quæ sunt rufæ, et significatur ira in intuitu dæmonum : quia iracundi rubescunt oculis. Os autem quo loquitur ad animas emittit lampades, quia incendit animas
<--- Page Split --->
et cogitationes in malum, et sicut tedæ fumantes, et in igne succensæ ab igne. De naribus autem, hoc est, capite suo, in quo discretio esse deberet, procedit fumus dementis concupiscentiæ, et furoris irrationabilis. Et halitus iniquæ voluntatis, id est, spiritus, facit ardere prunas, hoc est, impios igne infernali succensos : qui tamen sunt terrestres, quia prunæ sunt de natura terrestri ignitæ. Collum autem est cervicosa superbia ipsius in qua est fortitudo, quia plus audet superba temeritas, quam possit explere. Et egestas omnis boni præcedit faciem ejus, quia illi qui sunt ante faciem ejus, privantur omni bono, et implicantur omni malo.
Septima pœena est catenae stringentes et urentes et prementes, et illa catenae vocantur ruden tes inferni a Petro, in secunda canon. ii, 4, ubi dicit : Si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. Sunt autem catenae istae nihil aliud quam vincula spiritualia quibus impii ligantur ad pœenas ex culpis suis : quae significantur, Jerem. xxvii, 2 et 3 : Fac tibi vincula, et catenas : et pones eas in collo tuo. Et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis : in manu nuntiorum qui venerunt in Jerusalem ad Sedeciam, regem Juda. Ibi nominantur sex genera hominum quae vinculari debent in inferno. Edom enim sanguineus interpretatur, et significat illos qui in saeculo voluptati carnis deserviunt : et illi sunt praecipue clerici saeculares qui delicias carnis sequuntur. Moab autem interpretatur ex patre, et significat malos religiosos qui exempla perditionis praecipue ex patre habent, quia Prnalati religionum pra omnibus sunt in concupiscentiae sepulcris sepulti in de-
serto religionis. Verumtamen Lot qui declinans interpretatur, genuit Moab ex corrupta filia sua in monte. Mons autem religionis est eminentia in qua Prnalati praecipue corrumpunt filias, id est, subditos carnales, quando ex eis generant per exemplum opera perditionis qua discipuli habent a patre. Ammon autem interpretatur populus inutilis, et significat plebeios homines qui etiam fraude et dolo vadunt in barathrum. Tyrus autem interpretatur angustia, et significat viventes in matrimonio malos, de quibus dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 28, quod tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Sidon autem interpretatur venatio, et significat nobiles hujus mundi, qui sunt robusti venatores pauperum : unde sunt de genere Nemrod, et etiam cum ipso ligabuntur in pœenis. Rex autem Israel significat hypocritas pallio Dei opertos, qui videntur soli esse reges et magistri in Israel, et tamen propter lupinum cor intrinsecus damnantur et ligantur in pœenis : et ita omnes ligantur mali. De hoc dicit Bernardus : « Hor- « reo vermem non morientem, manuum- « que ac pedum dira vincula, et pondus « catenarum prementium, stridentium, « urentium, nec tamen consumentium. »
Octava pœena est stridor dentium, et nona fletus oculorum : de quibus habetur in Evangelio, Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Nec debet ita intelligi quod oculi emittant lacrymas, quia hoc non erit ibi : sed sic plorabunt amarius. Stridor autem dentium est effectus frigoris.
Decima autem est captivitas carceris. Unde, Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Per malum enim exemplum foditur fovea inferni, et incidunt in eam illi qui malum exemplum dant infirmis.
<--- Page Split ---> CAPUT XVII.
Os suum aperuit sapientia, et lex clementia in lingua ejus.
§ 1
PHE (D)
coinquinat hominem. Et dicit quod ea quae procedunt ab ore, a corde exeunt, ut furta, blasphemia, et hujusmodi s. Ubi dicit Augustinus, quod « omne pecca- « tum exit ab ore cordis, quod inquinat « hominem. Cibus autem intrat per os « exterius, et ille non inquinat homi- « nem. »
PHE interpretatur exortus, vel eructa- tio, et secundum hoc alludit sententia versus : quia in verbis sapientia eructa- vit cor suum verbum bonum, et ipsa di- cit, et attribuit opera sua regi : et lingua oris sui est calamus scriba, quo Spiritus sanctus scribit in tabulis cordis carnali- bus : et scribit velociter, quia sermo mulieris hujus tanto facilius capitur in auditoribus, quanto haec mulier id quod facit probat per opus 1 : quae etiam regi attribuit, ut videntes opera sua non eam sed patrem qui in cœlis est 2, regem re- gum glorificent, et laudent mirabilem in Sanctis suis.
Sequitur consideratio sententia ver- sus, quae in duobus consistit, scilicet in apertione oris ad sapientiam, et in lege clementia quae est in lingua ipsius.
Est autem duplex os, scilicet os cor- dis, et os exterius in facie. De utroque istorum dicit Dominus, Matth. xv, 11 : Non quod intrat in os, coinquinat ho- minem : sed quod procedit ex ore, hoc
Os autem cordis quinque modis aperi- tur,
Consideranda, Sapientia sci- licet Addiscenda, Meditanda, Gustanda, Alloquenda.
Sapientia consideranda aperitur os, quando consideramus per cordis inten- tionem pulchritudinem sapientia : sicut, Sapient. vii, 8 et 9, dicitur : Prae- posui illam regnis et sedibus, id est, thronis, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam om- ne aurum in comparatione illius are- na est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu il- lius. Item, ibidem, yv. 29 et 30 : Est enim haec, scilicet sapientia, spe- ciosor sole, et super omnem disposi- tionem stellarum : luci comparata, in- venitur prior. Illi enim non succedit noz : sapientiam autem non vincit mali- tia. Ille enim solus recte æstimat sapien- tiam, qui nihil in cœlo, nihil in terra
<--- Page Split --->
comparat ei. Sicut dicit Psalmista, Psal. lxxii, 23 : Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? Et hæc est sapientia Filius Dei, dulcedo cordis, et jubilus mentis, scilicet Filius Dei, Verbum Patris, et notitia ipsius : quia, sicut dicitur, Sapient. vii, 28 : Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum hac sapientia inhabitat.
Secundo, aperitur os cordis sapientiæ addiscendæ in cognitione et in opere. Unde, Eccli. xxiv, 30 et 31 : Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt : qui elucidant me vitam æternam habebunt. Qui audit ut addiscat, ille non confundetur mærore : quia sapientia reget et diriget eum. Qui vero operantur in ipsa, ita quod omnia opera sua conforment sapientiæ, illi numquam peccabunt : et qui elucidant eam, hoc est, exempla sapientiæ hominibus ut lumen proponunt, illi habebunt vitam æternam. Unde, Jacobi, 1, 25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Et, Sapient. ix, 10 : Mitte, Domine, illam, scilicet sapientiam, de æc lis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. Quasi diceret : Mitte eam ut addiscam, et deinde sciens eam, secundum lumen ipsius testificem opera : quia sicut dicit Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Tertio, aperitur os sapientiæ meditandæ. Est autem meditari, frequenter per interiorem cordis cogitationem super idem converti, et ipsum vertere et revertere in corde, ut menti dulcius et firmius imprimatur. Et de hoc habetur in Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitar die ac nocte. Item, Psal. xviii, 15 : Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Item, Psal. cxviii, 47 et 48 : Meditabar
in mandatis tuis, quæ dilexi. Et levavi manus meas, id est, opera, ad mandata tua, quæ dilexi. Et, Sapient. vi, 16 : Cogitare de sapientia, sensus est consummatus. Et, Eccli. xiv, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.
Quarto, aperitur os cordis sapientiæ gustandæ. Et hoc fit, quando in spiritu saporem sapientiæ percipimus. Et de hoc habetur, Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Et, Psal. lxxx, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Et dicitur sapientia adeps frumenti, quia confortat et impinguat cor quoad æternorum saporem. Sed dicitur mel de petra, hoc est, de Christo (petra autem erat Christus 1), quia quoad sapere Dei numquam etiam repletur homo. Et, Eccli. xxiv, 26-29 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini : spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes sæculorum. Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.
Quinto, aperitur os sapientiæ alloquendæ. Et hoc fit, quando homo sibi et Deo loquitur in corde, ut propellatur tædium hujus vitæ et viæ qua tendimus ad patriam. Unde, Sapient. viii, 9 : Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum : sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit alloqucio cogitationis et tædii mei. Et sic legitur, Luc. xxiv, 15 et seq., quod sapientia incarnata resurgens a mortuis conjunxit se discipulis in via. Et ibat cum eis alloquens eos de Scripturis, ut societas ejus et allocutio esset eis pro vehiculo. Unde etiam post discessum ejus ab ipsis et cognitionem ipsius, dixerunt, 3. 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via, et aperiret
<--- Page Split --->
nobis Scripturas. Inde etiam dulcem viae comitem fingentem longius ire coegerunt, dicentes, 7. 29 : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies.
Os etiam faciei corporalis quinque modis nihilominus sapientiæ aperitur, scilicet in confessione, in oratione, in gratiarum actione, in laude, in prædicatione sive doctrina.
In confessione, quando homo ex consilio sapientiæ et ad gloriam ipsius aperit os suum contra se, ut non dimittat confundere se propter Deum, ne confundat eum Deus coram Sanctis et Angelis suis. Et de hoc habetur in Psal. xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei. Et, Josue, vn, 19, dixit ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Adam, inquit, peccans abscondit se, et ejectus est de paradiso 1. Unde, Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Qui enim abscondit scelera sua excusando non dirigetur, ut dicitur, Proverb. xxviii, 13. Et, Isaie, xliii, 25 : Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Et sequitur, 7. 26 : Narra si quid habes ut justificeris. Et ibi habeat alia littera : « Dic « tu iniquitates tuas ut justificeris. »
In oratione autem aperitur os sapientiae, quando deprecamur sapientiam, ut dimittat quod conscientia metuit, et adjiciat quod oratio non præsumit. Et de hoc habetur, Matth. vi, 5 : Cum oratis, non eritis sicut hypocritæ. Et, ibidem, 7. 9 : Sic ergo vos orabitis : Pater noster, etc. Item, Matth. vii, 7 : Petite, et dabitur vobis. Item, Joan. xvi, 24 : Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit
plenum. Et, Luc. xi, 1, dicunt discipuli ad Christum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Et ibi inducit similitudines duas, quomodo oportet semper orare, et non deficere : et una est viduae interpellantis judicem qui nec hominem timet nec Deum veretur, tamen propter importantitatem viduae fecit judicium 2. Et vidua est quilibet indigens aliquo a Deo, quod debet per orationem impetrare. Licet enim Deus non habeat aliquem superiorem quem timeat, tamen placet ei instantia orationum, et propter instantiam exaudit. Alia similitudo est de homine ad quem venit hospes de via, et non habet panem quem ponat ante eum, et vadit ad amicum qui clausit secum in cubili pueros suos et dormit : pulsat ut aperiat, et accommodet tres panes. Et ille dicit quod non sit sibi molestus : tamen si instanter pulsaverit, surgit, et dat ei quotquot habet necessarios 3. Nos autem sumus illi ad quos venit hospes Christus de via misericordiae, qua totum mundum perambulat, et non habemus quid ponamus ante ipsum quo in corde nostro nutriatur. Amicus autem noster, est Pater noster qui in cœlis est, qui est in domo quietis æternaæ cum pueris suis, electis Angelis et Sanctis : et licet primo cum petimus, forte nos non sentiamus exaudiri, tamen postea exaudiemur, si perseveramus pulsantes. Tres autem panes quos petimus quibus in corde nutritur Christus, sunt panis verbi Dei, et panis sacramenti Eucharistiæ, et panis lacrymarum in compunctione.
Tertio, aperitur os sapientiæ in gratiarum actione. Unde Apostolus, I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Item, idem Apostolus, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et, Osee, xiv, 3 : Convertimini ad Dominum, et dicite ei : Omnem aufer
<--- Page Split --->
iniquitatem, accipe bonum, supple, pecnitentiae : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Vituli autem labiorum sunt gratiarum actiones, quas debemus pro muneribus nobis a Deo impensis. Et, Eccle, 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Flumina sunt fluenta gratiarum, quae fluunt a Deo, et refluere debent in ipsum per gratiarum actionem : ut iterum fluant in nos per gratiarum augmentum. Ergo gratias agamus Domino Deo nostro : quia dignum et justum est, qui tot et tanta bona nobis impendit, creando, redimendo, educando, convertendo, gratias ad meritum multiplicando, et promissa vitae nobis certificando per spem, et complendo per rem.
Quarto, aperitur os sapientiae in laude. Laudamus autem Deum in hymnis, et psalmis, et cantantes et psallentes in cordibus nostris Deo, et in melodia vocis, ut jubet Apostolus, ad Ephes. v, 19. Unde, Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Super illud dicit Gregorius in originali super Ezechielis primam visionem, quod « laus Dei aut « impetrat spiritum compunctionis, aut « prophetiae. » Item, Psal. cxliv, 2 : Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quamdiu fuero. Item, Psal. cxvi, 1 : Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. Item, Psal. xcv, 1 : Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Et multa alia sunt in Psalmis. Augustinus etiam in libro X Confessionum, bonum verbum dicit de hoc : « Sic delectabar in hymnis et « canticis suavesonantis Ecclesiae. Vo- « ces enim influebant auribus meis, et « eliquabatur veritas in cor meum, et « fluebant lacrymae, et bene mihi erat « cum illis. »
Quinto, aperitur os sapientiae in prædicatione et doctrina. Et de hoc habetur, Matth. v, 1 et 2 : Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset,
accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos, dicens. Ibi dicit Glossa : « Aperuit os quasi magna « locuturus. » Et, Job, xxix, 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo, scilicet, per prædicationem. Et, Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Sion enim debet esse prædicator per contemplationem, stans in specula : et Jerusalem per actionem, quia opera sua semper respicere debent pacem. Et, Job, xxix, 21 : Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Et, ibidem, y. 23 : Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Et, Sapient. vi, 26 : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, hoc est, multitudo Prædicatorum et Doctorum.
Sed notandum est, quod ad hanc ultimam apertionem exigitur oris purgatio, ut habetur, Isa. vi, 8, ubi dixit Dominus : Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixit Isaias : Ecce ego, mitte me. Et antequam offerret se, præcedit qualiter purgatus fuit, cum dicit, y. 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et peccatum tuum mundabitur. Quod autem peccatum impediat prædicationem, patet per illud quod præcedit, y. 3 : Ve mihi, quia tacuì, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito! Vir pollutus labiis est prædicator peccator, habitans in medio populi polluta labia habentis, ut exemplar perversionis eorum : qui « tot « animarum (ut dicit Gregorius) rei sunt, « quot ad infernos perditionis exemplo « transmittunt tunc. » Seraphim qui interpretatur totus ardens, est ignis divini amoris qui purgandum succendit : et calculo pœnitentiae os ejus tangit, et emundat ipsum a peccatis labiorum, id est, a prædicatione polluta, emundando vitam.
<--- Page Split --->
§ 2
Sequitur de secunda parte versiculi : « Et lex clementiae in lingua ejus. »
Lingua animae duplex est, scilicet cordis, et oris.
Cordis autem lingua duplex est, scilicet lingua devotionis, et lingua desiderii. Dicit enim Gregorius super Job, quod « Sanctorum lingua qua loquuntur ad « Dominum, sunt desideria eorum. » Unde, Psal. xxxvii, 10 : Domine, ante te omne desiderium meum : et gemitus meus a te non est absconditus. Quasi diceret : Desiderium meum loquitur tibi ea quae sunt in corde meo. Unde alibi, Psal. x secundum Hebræos, 17 : Desiderium pauperum exaudivit Dominus : præparationem cordis eorum audivit auris tua. Si ergo desiderium auditur, tunc desiderium format voces et verba, et sic est lingua. Beatus autem Bernardus dicit, quod « devotio lingua beatorum et san- « ctorum est. » Unde, Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, scilicet Jerusalem : si non proposuero Jerusalem in principio lætitia meæ. Omnis enim nostra devotio est in recordatione cælestis pacis, et securitatis civium æternorum.
De lingua autem oris habetur in Psal. xxxvi, 30 et 31 : Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Et tangit Psalmus ibi quatuor. Primum est cum meditatione sapientiam proponere, ut scilicet sapientiam loquatur inter sapientes perfectos, et hoc sapienter, ut spiritualia spiritualibus comparentur. Secundum est, quod cum judicio loquatur eam. Judicium autem illud intelligitur de judi-
cio discretionis, ut scilicet aliter superbis, aliter castis, aliter continentibus, et sic de aliis, aliter et aliter. Tertium est, quod quando proponit sermonem legis, ante perfecta scientia debet esse in corde : quia sicut dicit Glossa super epistolam Jacobi 1 : « Impossibile est ut ignorans le- « gem, non offendat verbo in prædican- « do vel docendo. » Quartum autem et ultimum est, ut gressus operum ejus nullo vitio supplantentur.
In lingua autem cordis secundum duas linguas est duplex lex clementiae, id est, lex inclinans ad clementiam Dominum ipsum. Linguae enim illae significantur per linguas igneas quae apparuerunt super Apostolos in adventu Spiritus saneti 2. Et in desiderio quidem est ignea lex charitatis quae est jugum suave et onus non gravans, sed allevians ea quae sine lege ista gravia viderentur. Et de hac lege habetur, Deuter. xxxiii, 2 : In dextera ejus ignea lex. Et haec est lex Christi quam Matthæus, xii, 30, vocat jugum suave, et onus leve, quod debemus tollere super nos. In lingua vero devotionis est lex mandatorum Dei, quia ad præcepta et consilia devovimus nospsos : de qua habetur, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. Et, Joan. 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
In lingua vero corporis et oris est lex clementiae ad provocantes animum ejus, de qua dicit Tullius in fine primæ Rhetoricae suæ : « Clementia est per quam « animi temere in odium alicujus inve- « ctionis concitati retinentur. » Et de hac habetur in Proverb. xi, 19 : Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. Et hæc est virga clementiae quam extendit summus rex provocatus a nobis ad peccatores, quæ significatur per virgam clementiae Assueri 3, qui interpretatur beatus : de qua virga supra locuti sumus.
<--- Page Split --->
CAPUT XVIII.
Consideravit semitas domus suæ, et panem otioso non comedit.
tem in hoc mundo occidunt in livore, hoc est, per odium et invidiam : quia illa sunt arcus dolosus, ex quo curvato procedunt spicula maledictionum et increpationum et corrixationum hujus mundi.
Venatio autem Nemrod 3 est venatio potentium hujus mundi, quae fit opprimendo, rapiendo, prædando : et illo modo quem vocant petitiones, tamen potius exactiones appellentur. Et de hac dicitur, Eccli. xiii, 23 : Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
Inscripsiio versus istius est littera sade, quae interpretatur venatio. Est autem venatio perniciosa, et venatio otiosa, et venatio bona.
Venatio perniVenatio Lamech, ciosa est triplex : Venatio Nemrod,
Venatio Lamech est in concupiscentia et ira. Unde primus exlibidine bigamiam induxit, et venatus fuit sibi duas uxores, Odam, et Sellam : quae significant gulam, et luxuriam : quas venantur hi qui ambulant in carne. Iræ autem fuit etiam sua venatio : quia occidit virum in vulnere, et adolescentem in livore vulneris. Cain enim occidit sagitta, et juvenem qui duxit eum-occidit percussione arcus, et ita per livorem : quia lignum arcus non vulneravit, sed livorem induxit 1. Similiter irati venantur per iram duo, scilicet occisionem Cain, de quo præcepti Dominus ut non occideretur 2 : quia spiritualiter occidunt peccatorem, vulnerantes eum sagittis malorum verborum per vituperia et maledictiones et improperia. Et adolescentem, hoc est, quemlibet for-
Venatio autem Sidonis est venatio avarorum, quae expletur fraude circumvenientium se in negotiis, et dolis deceptionum, et furtis, et usuris, et hujusmodi. Et hæc est venatio aranearum, quæ eviscerant se humore sibi naturali, ut capiant muscas, hoc est, temporalia hujus mundi.
Venatio vero otiosa est venatio Esau, propter quam amisit benedictionem patris, cum nimis distraheretur in illa 4. Et hæc est venatio vana, qua occupantur tædiosi circa Deum et divina in captura cervorum, et altilium, et hujusmodi : de quibus dicitur, Baruch, iii, 16-20 : Ubi sunt principes Gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ? qui in avibus caeli ludunt, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ?
<--- Page Split --->
Exterminati sunt, et ad inferos descendenrunt, et alii loco eorum surrexerunt.
Venatio autem bona est venatio Petri et Apostolorum, qui facti sunt a Domino piscatores hominum, ut promittitur eis, Matth. iv, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Et secundum hoc interpretatio respondet versui cum inscribitur haec littera. Circumeundo enim semitas venatur domus suae custodiam mulier ista, fugiendo autem otium venatur panis abundantiam : quae duo continentur in versu.
« Consideravit semitas, etc. » Duo, ut dictum est, continentur in hoc versu, scilicet domus custodia, et meritum panis : quia per laborem panem meretur.
Circa primum notantur tria, scilicet quae consideratio sit qua considerat domum, et quae sint semita, et qualiter domus sit aedificata.
Consideratio (Discussionis, autem est tri- (Circumspectionis, plex, scilicet (Inspectionis.
Discussionis, quia omnes vias suas et semitas discutit, sicut docet Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Stat enim mulier haec super vias suas discutiendo, et interrogat de semitis in exemplis patrum : sciens quia est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem 1. Unde discutiendo scit eligere bonum, et reprobare malum.
Considerat etiam circumspiciendo, hoc est, omnia pericula revolvendo ad futurum, cauta ex consideratione praeteriti, et in praesenti secura ex praemeditatione omnium suorum operum : quia ipsa omnia facit cum consilio, et ideo post factum non pœenitebit 2. Unde mulier haec significatur per onagrum liberum : quia libera est a curis carnis, et ideo
clamorem exactoris non audit, id est, ventris : de quo onagro habetur, Job, xxxix, 5, 7 et 8, quod circumspicit montes pascua sua, et virentia quaeque perquirit. Montes autem pascua, sunt alta consilia Dei in quibus pascit se implendo ea. Virentia quaeque, sunt omnia quae juvant ad bona opera, ut bona colloquia, bona societates, et hujusmodi : et illa omnia perquirit, eo quod in omnibus est circumspecta et provida.
Inspicit autem continuo bona sua ut lucem fulgentem : quia, sicut dicitur, Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Inspicit autem non ut ille Pharisaeus qui dixit, Luc. xvnii, 11 : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic plublicanus. Sed inspicit ut multipliciter et gratias agat et in ipsis permaneat : sicut habetur, Eccli. xxvii, 12 : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.
Sequitur quae sint semita. Habet autem semitas ad facundiam ejus.
Præceptum, Semita voConsilium, luntatis mariti Opus supererogatiosunt quadruplinis, ces, scilicet (Sanctorum desideriorum ad Deum.
Semita præcepti dividitur in decem, ut patet, Exod. xx, 1 et seq. : quorum tria pertinent ad Deum, scilicet, Dominus Deus tuus, Deus unus est : non erunt tibi dii alii. Et in hoc præcepto continetur totum quod est de fide Trinitatis et unitatis. Secundum est, y. 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, scilicet, in falsa et perversa juratione in quo condemnatur omnis perjurus. Volumen enim volans, de quo habetur, Zachar. v, 4, id est, sententia condemnationis, veniet ad domum furis,
<--- Page Split --->
et ad domum jurantis in nomine Dei mendaciter. Tertium, y. 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Sabbatum autem est requies, et requies cordis nostri non est sancta nisi in Deo, ut scilicet in nullo contra Deum cor nostrum requiescat : quia aliter polluimus sabbatum quod relinquitur populo Dei. Hinc etiam in Ecclesia constitutae sunt feriae in quibus populus vacans ab operibus servilis infirmitatis vitae hujus, corde consurgat in quietem quae in Deo est, et discat in idipsum redire, et delectari in Domino, ut det ei petitiones cordis. Septem alia pertinent ad proximum, quorum unum solum est affirmativum, scilicet, y. 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram : in quo praecipitur nobis ut omnem honorem et adjutorium, quae possumus impendere proximo qui parentis nomine significatur, non negligamus. Ad Roman. xii, 7 et 8 : Qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Et exhibeamus superioribus reverentiam et obedientiam, aequalibus socialem vitam et jucundam, inferioribus autem misericordiam. Quintum praeceptum est, y. 13 : Non occides : in quo prohibetur nobis ut per iram et odium et rancorem nec factis nec verbis aliquem percutiamus vel laedamus in persona. Sextum, y. 14 : Non maechaberis : in quo nobis omnis illicitus concubitus prohibetur, et peccatum omne quod contra naturam vocatur. Septimum est, y. 15 : Non furtum facies : in quo prohibetur omnis illicitus quaestus, ut usura secundum omnes species suas, et rapina, et exactiones illicita, et deceptiones in contractibus. Octavum est, y. 16 : Non loqueris contra proximum falsum testimonium : in quo prohibetur mendacium et loqui in corde et corde, et omnis fraus quae proximo potest fieri in verbis : verba enim debent esse testimonium veritatis in corde. Nonum est, y. 17 : Non desiderabis uxo-
rem proximi tui, etc. : in quo prohibetur immunditia cordis propter quosdam qui continent corpore, sed non corde. Decimum est, ibidem, y. 17 : Non concupisces domum proximi tui, etc. : in quo prohibetur avaritia cordis, quae non procedit ad actum exterius.
De his semitis habetur, Isa. ii, 3: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Et in Psal. xxiv, 4: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Semita consiliorum Dei inveniuntur hinc inde dividi in octo capita. Et habetur de eis, Matthai, v, 3 et seq., ubi primo ponit primum consilium, dicens : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Praeceptum enim quod est ante hoc consilium, habetur in Psal. lxi, 11 : Divitia si affluant, nolite cor apponere. Praeceptum enim est ut divitia subjiciantur, sicut dixit Petrus gloriando ad Christum, Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sunt enim pauperes spiritu, pauperes spiritualiter actu et voluntate, Christum pauperem et peregrinum pauperes et peregrini sequentes. Secundum est, y. 4 : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Est autem mititas quae nec alienis injuriis irritatur et provocatur, nec irritat et provocat alium. Et praeceptum quod est ante hoc consilium, est ut non occidamus vel laedamus aliquem. Tertium consilium est, y. 5 : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et intelligitur de luctu duplici, scilicet pro peccatis, et incolatu miseriae : pro peccatis autem suis et aliorum. Quartum consilium est, y. 6 : Beati qui esurirunt et situnt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Et intelligitur de justitia quae omnia ponit in debito decenti, scilicet ut corpus habeat quod suum est, et anima quod suum, et reddamus Prælatis quod suum : ut verificetur in nobis quod dicit Dominus, Matth. xxi, 21 :
<--- Page Split --->
Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Quintum est, §. 7 : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et intelligitur de misericordia in pauperes, quando etiam devote tribuitur pauperibus : etsi non potest exhiberi opere, saltem tribuatur corde. Sextum est, §. 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et consulitur nobis hic ut cor a vitiis purgemus, et occupationibus, et curis hujus vitæ : ut agamus sabbatum Dei in quo videtur Deus per gustum æternæ requiei. Septimum est, §. 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et intelligitur de his qui pacem faciunt inter se et proximum, et inter conscientiam suam et concupiscentiam suam, et inter se et Deum. Hæc enim est pax temporis, et pax pectoris, et pax æternitatis. Octavum est, §. 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Licet omnis Christianus ex præcepto debeat confiteri nomen Christi cum requiritur, tamen aliud est de his qui circumferunt Christum, et quasi ultro offerunt se periculo persecutionis, ut dicitur hic.
Et de his semitis habetur, Proverb. iv, 26 : Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tua stabilientur. Et, Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et est hic justi neutrius generis : vel si quis velit ipsum esse masculini generis, tunc supponit Christum qui in his semitis fuit nobis exemplum.
Semita supererogationis dividitur in tria, quia supererogatur verbum a Doctoribus, et superogatur id quod in cura fit ultra debitum.
Verbum superererogatur, quando supra id quod habemus a Sanctis, sententiæ veritatis ad stabilimentum fidei et eruditionem bonorum morum excogitan-
tur. Et hoc significatur, Luc. x, 34 et 35, ubi legitur, quod Samaritanus vulneratum ducens in stabulum protulit duos denarios et dedit stabulario, id est, duo testamenta dedit Christus, verus custos animæ, pastoribus Ecclesiæ : adjungens, quod si quid supererogaverit, cum redierit ad judicium reddet ei. Item, Luc. xix, 23, dicitur : Hæc enim est pecunia Domini quæ cum usuris, et non sola exigitur a nobis : et damnatur qui non dat eam ad mensam nummulariorum 1.
De supererogatione autem laboris vel operis habetur, Act. xx, 33 et 34 : Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus ista. Poterat enim qui altari participabat, de altari vivere 2 ; et qui Evangelium annuntiabat, de Evangelio vivere : sed non fecit, ne aliquod offendiculum apud avaros daret Evangelio Christi. Simile habetur de Samuele, I Reg. xii, 3 : Loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Simile etiam dicit Moyses de se, Numer. xvi, 15 : Tu scis quod nec asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
De supererogatione autem curae intelligitur officium et nomen Episcopi. Unde etiam Episcopus superintendens interpretatur, quia supra debitum etiam debuit intendere et impendere gregi sibi commisso : sicut loquitur Dominus, Michaæ, vi, 3 et 4 : Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium libera-
<--- Page Split --->
vi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam? Populus meus est populus Domini, cui pastor super exhibitionem sacramentorum et prædicationem fidei et morum, supererogare debet tria. Per sacramenta enim educit de Ægypto peccatorum: sed per prædicationem fidei et morum liberat de domo servientium, id est, de servilibus operibus, cum docet virtutes et fidem. Et supereroganda sunt tria, scilicet exemplum, et oratio cum sacrificio, et amara penitentia pro peccatis ovium suarum. Exemplum invenitur in Moyse qui dux fuit et auriga populi Dei in his quæ ad Deum pertinent. Per Aaron autem notatur oratio et sacrificium pro populo: quia ille Sacerdos constitutus est, ut offerret dona et sacrificia pro his qui ignorant et errant. Maria autem interpretatur amarum mare: quia non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, sed tentationes et peccata populi deflet et deplangit tamquam sint sua 1. Tunc enim sunt regale sacerdotium in regendo auctoritate et exemplo 2. Gens autem sancta in oblatione orationis et sacrificii sacrosancti, populus autem acquisitionis per gemitum et planctum quo acquirunt peccatores, genus vero electum præcedet in eis per introitum: quia justa electione debent intrare, non sumendo sibi honorem, sed prius electi ab aliis ad onus.
De his semitis habetur, Job, xxvii, 7, ubi dicitur de malis Prælatis: Semi-tam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Avis dicitur Christus qui volavit in cœlum: et vultur etiam dicitur, quia longe vidit: haec enim dicitur esse proprietas vulturis quod longe videt. Et hujusmodi avis semitam ignorat, qui ad similitudinem ejus gregem sibi commissum non pascit. Oculos autem vulturis non intuetur, qui non
longe ante prævidet populi Dei periculum et tentationes ut succurrat.
Semitea desideriorum sunt via cordis ad Deum, quæ semita multæ sunt. Per quot enim desideria ad Dominum ascendimus, tot sunt via harum semitarum. Et de his habetur, Isaie, xxvi, 8: In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.
Sequitur de domo. Quia autem supra 3 quadruplicem domum distinximus, scilicet superiorem, inferiorem, interiorem, et exteriorem: ne iterum eadem repetere videamur, hic alias quatuor domus aedificabimus, scilicet
Castri, Claustri, Domum Æstivam, Hiemalem.
Domus castri mansio securitatis, est sita in monte altissimo virtutum, de quo habetur in Psal. xxiii, 3 et 4: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic est mons Dei, mons sanctus, et mons Dei Thabor, qui interpretatur veniens lumen, in quo transfiguratus in virum alterum cernitur Dominus 4.
Munitur autem fossato hujus nostra mortalitatis. Mortalitatis enim hujus miseria ad hoc prodest Sanctis, quod non delectantur in mundo: unde, Job, iii, 22: Gaudent vehementer cum invenerint sepulcrum. Et loquitur de viris sanctis qui gaudent habendo munitionem contra diabolum, sepulcrum mortalitatis hujus: confidentes quia certitudo mortis tutat a superbia, et replet timore Dei. Habet etiam castrum istud mirum protectionis Dei, sicut dicitur in Psal. xc, 1: Qui habitat in adjutorio Altissimi,
<--- Page Split --->
in protectione Dei caeli commorabitur.
Antemurale autem est custodia Angelorum, sicut dicit Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Turrim autem habet humilitatis : et haec est turris David, de qua legitur, Cantic. iv, 4, quod aedificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Propugnacula verae humilitatis sunt quatuor, quae notantur in duobus versibus :
Spernere mundum, spernere nullum, spernere [sese, Spernere se sperni : quattuor haec bona sunt.
Humilitas autem dicitur turris, quia est profunda. Et dicit Philosophus quod « altum et profundum sunt idem. » Clypei autem mille sunt infinita exempla Sanctorum de humilitate. Armatura autem fortium sunt pugnae Sanctorum quibus superbiam destruxerunt.
Hoc castrum figuratur in Luc. x, 38 et 39, ubi dicitur, quod intravit Jesus in quoddam castellum : et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam : et huic erat soror nomine Maria. Martha enim est vita activa, et Maria vita contemplativa, quae in hoc castro Christo obsequuntur. Ipse autem intrat in castrum, quia tutus est sub turri humilitatis. In hac domo mulier habet vigiles in propugnaculis, defensores in turribus, et milites in muris. Vigiles sunt providentiae quas habet in providendis periculis : sicut praecipit Petrus, 1 Petr. v, 8 et 9 : Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Custodes sunt duo : timor, et amor. Timor enim facit fugere malum, et amor confortat in bono. Timor bonus est custos in hoc quod excludit inimicos. Amor autem custos est bonus in hoc quod intus nutrit amicos. Et de his. habetur, Isa. lxii, 6 : Super
muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet laudando nomen Domini. Timor enim laudat in die, quia includit lucida. Milites autem sunt pugnae contra tentationes : sicut dicitur, Job, vii, 1 : Militia est vita hominis super terram. De hoc castro sic munito habetur, Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : salvator ponetur in ea murus, et antemurale.
Domus autem claustri est secundo loco aedificanda. Haec igitur est obedientia quae est Bethania, quae domus obedientiae interpretatur, in qua saepissime fuit Jesus cum sua familia, habens oratorium orationis. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum, et victimae eorum placebunt mihi super altari meo : quia domus mea domus orationis vocabitur. Et in Evangelio, Matth. xxi, 13 : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur. Et Augustinus in Regula. « In oratorio nemo aliquid « agat nisi ad quod factum est, unde et « nomen accepit. » Et illud idem dicit Glossa super Joannem.
Habet secundo refectorium lectionis. Unde Augustinus in Regula : « Non in « solo pane vivit homo, sed in omni « verbo quod procedit de ore Dei. » Et Amos, viii, 11 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aqua, sed audiendi verbum Domini.
Habet tertio dormitorium contemplationis et quietis. Unde, Job, ii, 13 et seq., ubi maledixit diei peccati, quia privabat eum contemplatione aeternorum, subdit dicens : Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terræ, qui aedificant sibi solitudines : aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. Silet enim dormiens in contemplatione a rumoribus hujus mundi, et quiescit in somno somnians æterna : quiescit a labore incolatus miseriae hujus cum regibus qui regunt seipsos, et consulibus terræ qui aliis dant consilia
<--- Page Split --->
perfectionis quae hauriunt in contemplatione : et cum principibus qui aeterna desiderant, quae sunt prima, et ideo possident aurum, hoc est, fulgorem sapientiae divinae, et replent domos cordis sui argento eloquentiae in sono praedicationis, et aedificant sibi solitudines in conscientiae secreto. In isto dormitorio immittit Dominus saporem in Adam, et tollit costam, et facit inde mulierem 1. Adam enim homo interpretatur. Costa autem, quae juxta cor sumitur, dura est, et significat duritiam hujus vitae quae juxta cor hominis radicatur : aedificatur autem in mulierem fecundam quando fit ista contemplatio quae fecunda est in gaudis aeternorum bonorum, licet in hujus vitae laboribus sterilis inveniatur.
Quarto, habet capitulum confessionis, ubi accusantur et emendantur perversa. Unde, Isa. xxxviii, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Et, Psal. xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me in justitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.
Quinto, habet lavatorium sanctisactionis. Unde Isa. i, 16 et 17 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse, discite bene facere. Et Joan. ix, 7, de cæco nato : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Quia missus est pœnitens ad Prælatum qui injunget satisfactionem. Item, Naaman dictum est quod lavaret septies in Jordane, et reciperet sanitatem caro sua, et mundaretur 2. Leprosus enim est qui in peccatis est : et Jordanis est satisfactio, quia Jordanis descensus humilis interpretatur. Septies autem lavat, qui cum verecundia peccati, et lacrymis, et jejunio, et oratione, et eleemosyna, et vigiliis, et disciplinis satisfacit. Hæc enim unt septem ablutiones ipsius.
Sexto est infirmaria compassionis.
Unde, ad Roman. xiv, 1 : Infirmum in fide assumite, et non in disceptationibus cogitationum. Et, ad Hebr. xiii, 3 : Mementote vinctorum, tamquam simul vincit : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. Hæc infirmaria significatur per porticum piscinae probaticae, in qua jacebat languentium multitudo, ut legitur, Joan. v, 3.
Condolere dolentibus, Consolari tristes, Fovere infirmos, Sustinere impatiendam laborantium, Adjuvare debiles.
Septimo autem est ibi promptuarium sive cellarium memoria et meditationis. Unde, Psal. cxlivii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Quia de memoria et meditatione, omni poscenti rationem parati debent esse reddere eam de ea quae in ipsis est fide et spe 3.
Octavo autem est etiam coquina studii et doctrinae : quia in studio et doctrina omnia inciduntur in partes, et decoquuntur, et condiuntur in saporem dulcem et competentem. Unde in visione ultima Ezechielis, inter alia ædificia domus vidit etiam coquinas. Et hæc etiam coquina significatur per pastophoria quae ædificabantur in atriis domus Domini, ut habetur, I Machab. iv, 37.
Nono, habet portam charitatis quam omnibus bonis aperit, et dat aditum. Unde, Genes. xxiv, 31, loquitur charitas : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis tuis. Unde etiam, Genes. xxvni, 17, dixit Jacob : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Et sic est adhue, ubi charitas invenitur in porta claustrorum.
Decimo, habet hospitium misericordiae, ut dicit Apostolus, ad Philemonem, §. 7 : Gaudium magnum habui, et conso-
<--- Page Split --->
lationem in charitate tua : quia viscera Sanctorum requieverunt per te, frater. Et infra, in eadem epistola, y. 22 : Simul et para mihi hospitium. Et, ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
Undecimo, habet hujusmodi domus locutorium prædicationis. Unde, Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Et, Psal. xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.
Duodecimo est ibi sentina pœnitentie, in qua deponimus omnia in nobis corrupta : sicut dicitur, Michææ, vii, 19 : Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Tredecimo est ibi schola disciplinae : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. xii, 11 : Omnis disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed meroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitie.
Quartodecimo, habet ambitum exteriorem religionis, undique hominem claudentis. Unde Augustinus in Regula : « In incessu, statu, et habitu vestro nihil « fiat quod cujusquam offendat aspe- « ctum, sed quod vestram deceat sanctita- « tem. » Et, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Candidus enim est castitate, et rubicundus charitate : sed electus ex millibus religione interiori et exteriori : unde etiam dicit de ipso quod totus est desiderabilis 4.
Quintodecimo, habet peribulum interiorem per quatuor virtutes cardinales in quadrum ædificatum : quarum virtutum parietem unum habet prudentia, habens columnas septem, scilicet sapientiam, scientiam, consilium. intellectum, pro-
videntiam, memoriam, et solertiam : sapientiam de gustu divinorum, scientiam de dispositione mundanorum, consilium de beneplacito Dei, intellectum de eloquiis sanctis, providentiam de futuris periculis, memoriam de præteritis, solertiam autem de hominum versutiis. Et his quasi septem columnis ædificatur et sustentatur paries prudentiae qui primus est.
Secundum parietem interius tenet justitia, habens et ipsa columnas septem excisas ipsius sapientiæ manu. Columna prima est ad superiorum præcepta obedientia. Secunda vero, ad Deum theosebia, quæ nihil aliud est quam cultus Deo debitus, quæ etiam latria nuncupatur. Tertia est in judicando rectitudo sive veritas judicii sine accepƟone personarum. Quarta vero, ad pares societas. Quinta, ad inferiores misericordia. Sexta autem, humilitas. Et septima, reverentia ad omnes qui in gradu dignitatis sunt constituti.
Tertium parietem ædificat et protrahit temperantia, habens et ipsa columnas septem quibus innititur : quarum prima est continentia. Secunda, parcimonia in gustu. Tertia, modestia modum statuens interius et exterius. Quarta vero, silentium moderatum. Quinta, blanditia. Sexta, benevolentia sive benignitas. Septima et ultima, pietatis affectus liquescens ad omnes.
Quartum iterum parietem protendit fortitudo innixa columnis septem, scilicet patientiae in adversis, longanimitati in sustinendo, magnificentiae in ambitu cordis magnifici, securitati in vincendo, confidentiae in aggrediendo ardua, fiduciae in auxilio Dei, et perseverantiæ in fine tribulationis. Et hæc domus est quam ædificavit sapientia excidens in ea columnas septem ad quodlibet' latus : ut habetur, Proverb. ix, 1 : et in Apocal. xxi, 16, dicitur quod coelestis Jerusalem ædificata est per quadrum 2.
<--- Page Split --->
Habet autem vir hujus mulieris, Christus, totam familiam suam in domo ista quae Bethania dicitur. Ubi enim Maria contemplatur, ubi contemplanti Martha ministrando turbatur et sollicita est circa plurima : ubi activi discipuli audiunt docentem ut studentes : Jesus sedet ut docens, Simon et Lazarus recumbunt ut jucunde refecti epulis gratiarum internae consolationis. Ubi etiam Judas furatur, et significantur proprietarii per Judam, et murmurantes contra obedientiam per Simonem qui et obediens interpretatur : in hac etiam domo Dominus tamquam dispensator familiae hujus mulieris, ut paterfamilias omnia opera sua familiarius et abundantius ostendit. Hic enim curat Mariam a septem daemonibus, hoc est, animam peccatricem a septem vitiis capitalibus. Martham autem a fluxu sanguinis, ut dicit Ambrosius, hoc est, fluxum carnis constringit per continentiam. Mundat etiam Simonem a lepra, hoc est, incurabili morbo ab homine, sed a Deo tantum curabili, qui totum corpus corrumpit et commaculat, hoc est, a peccato consuetudinis malae. Et reprehendit Pharisæum indignantem de curatione peccatricis 1, hoc est, confutat superstitiosos, alios semper judicantes et indignatione animi plenos ad facta aliorum. Hic etiam suscitat quatriduanum, hoc est, desperatum fectentem in peccatis. Primo enim die jacuit, quando consensum adhibuit ad peccatum. Secundo autem, quando complevit in opere. Tertio vero, quando accessit consuetudo. Quarto insuper, quando etiam fectebat desperatione : unde etiam Dominus flevit super eum, et spiritu infremuit 2, notans in hoc difficultatem resuscitandi ad vitam. Hic etiam loquitur ad turbas, et vox Patris clarificans eum est audita. Locutio enim ad turbas est auditus laudis quo turbae in claustris admirantur. Vox autem Patris clarificans Filium est fama
clustralium celebris. Hic nihilominus unguntur pedes, scilicet misericordiae, et veritatis : quibus omne cor perambulat unguento pœenitentiae. Et ungitur caput divinitatis ejus, unde omne bonum descendit, unguento devotionis et gratiarum actionis. Et notandum quod haec qmnia secundum Evangelium 3 completa sunt in Bethania, quae domus obedientiae interpretatur, et significat claustrum, ut dictum est.
Sequitur de domo aestiva. Domus autem haec habet deambulatorium, et viridarium : in quibus haec mulier ab aestu refrigeretur. Habet etiam fontem in viridario. De viridario et fonte simul habetur, Daniel. xiv, 4, ubi legitur quod Joachim, vir Susannae, erat dives : et erat ei pomarium conjunctum domui suae. Et infra, in eodem capite, y. 3, legitur, quod ingressa est Susanna in pomarium sicut heri et nudiusteritus, voluptque lavari in pomario : aestus quippe erat. Est autem nihil aliud domus aestiva, nisi prosperitas hujus mundi, quae quandoque arridet huic mulieri : unde etiam in ista non habitat, sed deambulat, et deambulatorium ipsius est dilatatio quaedam cordis in hujus mundi prosperis. Et ideo etiam qui sedet in hac domo suscipiens munera, et impinguatur deliciis, Eglon scilicet, a nuntio Domini, scilicet Aod, interficitur. Sic enim legitur, Judic. iii, 20 et seq., quod Eglon, cum interficitur ab Aod, sedebat in aestivo ccenaculo, et erat pinguis valde. Viridarium autem conjunctum domui in quo etiam refrigerium capitur, sunt virentes et florentes amici, scilicet quod infantes exsultant lusibus, et nepotes et propinqui florent ut quaedam arbores. Fons autem quo lavatur a sudoribus in hac domo contractis, est fons sacramenti pœenitentiae et confessionis : unde etiam in, viridario et domo, Susanna de crimine accusatur, et per industriam Danielis eripitur : quia vix hujus mundi
<--- Page Split --->
prospera quis habere poterit sine peccato, vel nota peccati. Et nisi Daniel, hoc est, sermo divinus, eripiat, lapidabitur verbis durissimis Job, xxi, 13, qui dicit : Ducent in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Séquitur de domo hiemali. Et hæc est adversitas, habens æstuarium impatientiæ, in quo continuo crematur ignis iræ in fornace illatæ injuriæ. Unde in hac domo Joakim, rex Judæ, scidit librum verborum Domini, et combussit in igne. Legitur enim, Jerem. xxxvi, 22 et 23, quod rex sedit in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis: et ibi verba Domini combussit. Domus hiemalis, ut dictum est, adversitas est. Mensis autem nonus, est recens illata injuria, quia in recenti molestia ira magis fervet. Verba autem Domini sunt verba quibus præcipitur ut reddamus Domino vindictam, illatas nobis injurias per patientiam tolerantes. Sed hæc verba scinduntur, quando quidem audiuntur studiose, sed opere non implentur: tales enim scindunt verbum ab efficacia quam consequi in ipsis deberent. Has autem duas domus habet mulier hæc ad probationem, non ad mansionem: sciens quod dicit Propheta Amos, iii, 15: Percutiam domum hiemalem cum domo æstiva: et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.
§ 2
Sequitur : « Et panem otiosa non comedit. »
Hic notandum est, quod panis nihil aliud est quam refectio.
Est autem quadruplex otium, scilicet lasciviæ, pigritiæ, ignaviæ, et festivantium. Primum habet panem, sed immundum, sicut dicitur, Ezech. iv, 13, quod comedent filii Israel panem suum pollutum
inter gentes, hoc est, quando convertuntur ad lascivias Gentium. Secundum autem non habet panem, nec debet habere. Tertium non habet panem, sed debet habere. Quartum non habet panem, quem tamen credit habere. Unde omnibus his modis mulier hæc panem otiosa non comedit.
De primo otio habetur, II ad Thessalon. ut, 7 et 8 : Ipsi scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos : neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Item, ibidem, yş. 10 et seq. : Cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem qui ejusmodi sunt denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
De otio autem pigritiæ quod non habet panem, nec est ratio quare debeat habere, legitur, Proverb. vi, 6 et seq. : Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam, id est, providentiam. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Item, ibidem, yş. 9 et seq. : Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias : et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. Item, Proverb. xui, 4 : Vult et non vult piger : anima autem operantium impinguabitur. Item, Proverb. xviii, 8 : Pigrum dejicit timor : animæ autem effæminatorum esurient. Item, Proverb. xix, 15 : Pigredo immittit saporem, et anima dissoluta esuriet. Et ista deæ ultimaæ aucto-
<--- Page Split --->
ritates tangunt utrumque otium, scilicet primum, et secundum. De pigritia vero per se habetur, Proverb. xx, 4 : Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Item, Proverb. xxi, 5 : Cogitationes robusti semper in abundantia : omnis autem piger in egestate est. Et, ibidem, y. 25 : Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari. Item, Proverb. xxii, 13 : Dicit piger : Leo est foris, in medio platearum occidendus sum.
De otio autem ignaviae quod non habet panem, sed tamen deberet habere, eo quod habeat instrumenta operandi, ut exhibeat se ad opus, sed nescit se applicare ad operabilia, habetur in Evangelio Matth. xx, 6 : Quid hic statis tota die otiosi ? Isti enim non fuerunt pigri, quia exierant ad opus in instrumentis suis, sed nescierunt se applicare : et de hoc intelligitur hoc quod habetur, Proverb. xxviii, 19 : Qui operatur terram suam, satiabitur panibus : qui autem sectatur otium, replebitur egestate. Eccli. xxxii, 29 et 30 : Multam mali-
tiam docuit otiositas. In opera constitue servum tuum : sic enim condecet illum.
De otio autem festivantium, quod non habet panem gratiae, quem tamen credit habere, habetur, Isa. 1, 14 : Calendas vestras, et solennitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Calenda sunt festum novae lune, et significant otium quorumdam false contemplantium, qui semper volunt esse in otio, et numquam in labore, dicentes hoc quod habetur in Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam. Et de istis habetur, Thren. 1, 7 : Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Et, Amos, v, 23 : Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tua non audiam. Unde etiam hoc est significatum, I Machab. ii, 38 et 40, ubi legitur quod feriantibus Judæis, occisi sunt decem millia, eo quod non operabantur in decem præceptis decalogi. Unde etiam a Mathathia præceptum est, quod pugnarent agendo viriliter contra omnes moventes sibi bellum, etiam in die sabbatorum.
CAPUT XIX.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.
§ 1
сорн (р)
Hic notandum primo est qualiter epigramma versui respondeat. Interpretatur enim corn, conclusio, et notatur in
hac littera ultima pars tractatus de muliere forti. Omnia enim qua dicta sunt de ipsa concluduntur in quadruplici laude ipsius, qua quadruplex laus habetur in quatuor versibus qui adhuc restant. Nam in hoc versu ponuntur laudantes idonei : in sequenti autem laudatur a divitiis, in tertio autem a forma et pulchritudine, in ultimo autem ab operibus : et sic in quatuor laus ipsius concluditur. Huic autem versui præcipue hoc epigramma
<--- Page Split --->
præponitur, quia mulieris hujus præcipua ac specialis laus est in ore filiorum et mariti, qui eam et familiarius noscunt, et affectuosius extollunt.
« Surrexerunt, etc. » Duo notantur in versu, scilicet prædicatio filiorum, et laus viri.
Circa primum notanda sunt tria. Primum, qui sint filii. Secundum, qualiter surgunt. Tertium, qualiter beatissimam prædicant matrem.
Circa primum nota quod sicut Jacob duas uxores habuit liberas, scilicet Liam, et Rachel : et duas ancillas, scilicet Balam, et Zelpham : ita Christus in anima una fideli quæ fortis mulier vocatur, habet quatuor partes fecundas, ex quibus duodecim filios ex benedicto semine progenitos educit, in laudem et extollentiam matris. Lia igitur, quæ laboriosa interpretatur, lippa est oculis 1, sed fecunda : minus dilecta, sed prius marito copulata : non promissa, sed tamen exhibita : vita activa est quæ tota in illa parte animæ fundatur, quæ liberum arbitrium nuncupatur. Hæc enim lippa est in agendis, quia ignorat homo finem operis sui : feccunda tamen est in operibus bonis. Minus autem dilecta est, eo quod non est in desiderio, sed potius quies contemplationis æternæ totum obtinet nostrum desiderium, utpote pro qua Jacob, magnus luctator, in labore servivit septem annis, hoc est, perfecta revolutione septem virtutum : sed tamen marito prius copulatur, quia nisi Christus nobis conjungatur ut in labore formosi efficiamur in merito, contemplationis speciem non poterimus obtinere : unde etiam oportuit quod Jacob dies copulæ Liæ ante celebraret quam Rachel sibi exhiberetur. Hæc etiam est quæ non promittitur, eo quod in illa retributionis nostræ merces non est, sed potius per illam ad mercedem contemplationis pervenimus : quia in lo-
co nostro, hoc est, in via vitæ hujus, non est consuetudinis ut juniores prius copulentur : sed potius antiquior, hoc est, activæ labor quam contemplativæ solatium prius nobis committatur.
Rachel enim videns principium interpretatur, et significat contemplationem æterni principii et omnium eorum quæ sunt creata : ut dicitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Hæc autem contemplatio præcipue in intellectu animæ fidelis, Christo marito conjungitur.
Balam autem ancillam Racheli pater assignat, quæ Bala interpretatur aborpta, et significat hominis imaginationem sive virtutem imaginariam, quæ secundum Augustinum, « est vis mente ratio- « nali inferior, in qua imprimuntur ima- « gines rerum sensibilium a Deo creata- « rum : » et hæc subservit Racheli, quia intellectus hominis veritatem æternæ contemplationis frequenter haurit in imaginibus vestigii et speculi creaturarum, secundum quod dicitur in Psal. xvii, 2 : Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmmentum. Et, Job, ix, 7-10, inducens creaturas excellentiores indicantes increatam veritatem intellectui hominis, sic dicit : Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora Austri. Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Item, Job, xii, 7-10, inducit creaturas debiliores ad ejus Creatoris notitiam, dicens : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia cæli, et indicabunt tibi. Loquere terræ, et respondebit tibi : et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ? in cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis ? Sic etiam Ba-
<--- Page Split --->
la spiritui mariti conjungitur, quando spicae septem et septem boves Pharaoni ostenduntur in imagine corporea 4. Sed intellectus spiritui copulatur, quando limpidae veritatis prasagia intellectu Joseph hoc praedicuntur. Sed Bala Racheli servivit, quia in quibus figuris et imaginibus Joseph per haec futura lucida veritatis exprimeret, imaginatio per ingines ministravit. Idem etiam in somno Nabuchodonosor de statua 5, quam Daniel per intellectualem visionem expressit, et ad oculum exterius articulos manus scribentis in pariete in imagine vidit 3. Sed Daniel per intellectum in ipsis sententiam aeternae veritatis manifestavit. Et in una anima Daniel in somnis quatuor bestias et quatuor ventos in mari pugnantes conspexit per imaginariam virtutem, sed intellectu quatuor reges regnorum in ipsis imaginibus in visione intellexit 4. Similiter poenas ad oculum exterius imaginarie per ollam succensam vidit Jeremias 5, et ex illo quasi subserviente succendendam Jerusalem per intellectum cognoscens lucida veritate praedicavit. Sic ergo Bala Racheli subservit, quia imaginaria intellectui in quibus veritatem conspiciat, imagines rerum anteponit.
Lia vero qua activa est vita et in libero arbitrio posita, Zelpham pro ancilla a patre sortita est, qua^ Zelpha os hians interpretatur, et voluntatem operantem significat, qua^ etiam libero arbitrio subministrat : quia quidquid liberum praecipit arbitrium, ad hoc implendum quasi ore aperto voluntas se offert. Habet etiam os hians ad praecipiendum concupiscibili omnibus membris corporis, ut dominae sua^, hoc est, libero animo, in omnibus obediant. Hoc etiam patet in abra Judith vidua^, qua^, ut legitur, Judith,x, 2 et seq., sola orans Dominum cum abra sua transivit per portas ad occidendum Holofer-
nem, id est, diabolum. Porta autem sunt sensus per quos liberum arbitrium cum ancilla, scilicet voluntate, continuo transit in ornatu virtutum, interficiens diabolum et amputans caput ejus, hoc est, primum motum. Unde etiam legitur, Judith, xui, 11, quod cum Judith occidit Holofernem, exivit, et tradidit caput Holofernis ancilla sua, et jussit ut mitteret illud in peram suam : quia cum liberum arbitrium per liberum dissensum a peccati tentatione diabolo caput amputavit, postea exit, quando voluntatem excitat ut caput primi motus serpentis in peram memoriae recipiat, ut ad presbyteros civitatis, hoc est, Sacerdotes Ecclesiae reportet per confessionem : quia etiam primum motum voluntas sine confessione non dimittit in Sanctis.
Ista^ quatuor partes mulieris fortis ex semine Jacob gratos Dei filios in laudem matris concipiunt et pariunt. Et primo parit qua^ prius conjungitur, scilicet liberum arbitrium in vita activa. Est igitur primogenitus ipsius Lia^ Ruben, qui visio interpretatur, matre dicente in ortu ejus : Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus 6. Significat autem hic filius cognitionem et prudentiam agendorum, qua^ prima exigitur in vita activa : quia nisi sciat solerter eligere bona, et reprobare mala, nec bonum nec bene poterit agere. In hoc autem filio vidit Dominus opprobrium Lia^, et humilitatem lippitudinis ejus : quia ante prudentiam agendorum ita est lippa ut sit etiam in oculis mariti despecta, quando scilicet imprudens et praeeps est est in opere.
Rursum autem parit Simeon, qui interpretatur auditus, matre dicente dum pareret : Quoniam vidit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mi-
<--- Page Split --->
hi 1. Significat autem iste auditum obedientiae : sicut dicitur in Psal. xlix, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Quia licet aliquis prudentiam habeat de agendis, tamen adhuc contemptus est, nisi etiam hunc generet filium, qui est obedientia mandatorum.
Concepifique iterum Lia per gratiam, et genuit alium filium, dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi 2, qui interpretatur additus, vel auctus : quia post obedientiam mandatorum, quae necessaria est ad salutem, per voluntarium votum additur impletio consiliorum : ut jam non tantum faciat opera necessitatis, sed insuper etiam impleat consilia perfectionis : sicut est illud Matth. xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus : et veni, sequere me. Et ideo mater secura de dilectione mariti, ad hunc filium dixit, quod deinceps copularetur ei maritus, eo quod tertio jam desideratam prolem marito protulisset.
Quar to concepit, et peperit filium, et ait : Modo confiteb or Domino : et ob hoc vocavit eum Judam 3, qui interpretatur confitens, vel glorificans, et significat gratiarum actionem de omnibus bonis perceptis. Postea enim quam vidit se prudentem in agendis, obedientem in praeceptis, et voluntariam in consiliis, gratias agit Domino : quas gratias sterilis agere nescit, eo quod unde regratietur Domino munus conceptionis non accepit. Et hoc notatur in verbo parientis, cum dicit : Modo confitebor Domino, hoc est, confessione laudis et gratiarum actione, virum animae Deum, de 4 semine cujus venit quidquid jucunditatis habeo in filiis, extollam, et magnificabo eum in laude quae placet Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungu-
las 4, hoc est, super jucunditatem anima novella, qua jam infecunda adhuc primo producit cornua virtutum quibus ventilatur diabolus, et ungulas rigoris disciplinae quibus concupiscentia hujus mundi conculcatur.
Post hunc autem filium activa vita, videlicet Lia, ad tempus parere desinit : dans etiam locum amplexuum ipsi contemplanti, quae invidens aemulatione optima sorori de tanta sobolis fecunditate, dixit marito : Da mihi liberos, alioquin moriar 5. Ac si diceret: Tanta multitudine filiorum ditata sum in actione, magno desiderio flagro etiam experiri filiorum jucunditatem in contemplatione : praecipue cum jam non possit mihi objici quod frustra suspirat ad contemplationis quietem, qui non laboravit in agro actionis, quia in activa jam peperi quatuor filios.
Sed notandum valde est, quod Lia parit ante ancillam suam : quia oportet exerceri in activa antequam veniatur ad voluntatis desiderium, quam voluntatem diximus esse ancillam Liæ, hoc est, activæ vitæ servientem. Sed nullo modo prius illuminatur intellectus in contemplatione, nisi prius imagines rerum per speculum et ænigma colligat in imaginaria, quam ancillam Rachelis supra diffinivimus. Exhibit igitur Rachel marito ancillam Balam viro, quæ, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium : et idcirco vocavit nomen ejus Dan 6, qui interpretatur judicium rationis, quod de Deo habemus per vestigium et imaginem creaturarum : per quod judicium judicavit, hoc est, discrevit nos Dominus, exaudiens vocem nostram, ne simus sicut equus et mulus in quibus non est intellectus : ne scilicet illis comparemur, de quibus dicit Apostolus, ad Roman. 1,
<--- Page Split --->
21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Et, ibidem, y. 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea qua facta sunt, intellecta conspiciuntur. Item, ibidem, y. 19 : Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Et, Sapient. xiii, 5 : A magnitudine enim speciei et creatura cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Et, Eccli. xlii, 19 : Cognovit Dominus omnem scientiam, id est, cognoscere fecit per naturas rerum, et inspexit in signum avi, annuntians qua praeterierunt et qua superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
Rursum autem Bala concepit et peperit,dicente Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque cum Nephthali'. Nephthali interpretatur latitudo, et significat latitudinem admirationis in altitudine sapientiae, sua occulta homini revelantis : super quam exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! Unde et hunc filium Rachel, licet de ancilla in aenigmate natum, tantum existimat ut se comparatam suae sorori dicat : quia gaudium hujus admirationis utilitati actionis comparatur, sic sentiens dilatatam in admiratione, ut vanos reputet omnes homines in quibus non est scientia Dei : ut dicitur, Sapient. xiii, 1.
Sed Lia, hoc est activa vita, sentiens quod parere desiisset, infecundam se cernens in operibus : quia maritus nimis occupatur in Rachelis ancillae amplexibus propter dulcedinem admirationis, Zelpham ancillam suam, hoc est, voluntatem, marito tradidit. Qua post conceptum edente filium, dixit : Feliciter ! et idcirco vocavit nomen ejus Gad 2, qui interpretatur felicitas vel felix, et significat summum statum et perfectum
virtutis : quem tunc homo in actione comprehendit, quando dulcedinem contemplationis in admiratione mentis cognoscit et percipit. Felicitas enim secundum Philosophos est status secundum virtutem animi perfectus.
Peperit quoque Zelpha alterum. Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : Beatam quippe me dicent omnes mulieres. Propterea appellavit eum Aser 3, qui interpretatur beatus, et significat zelum de conversione animarum : et bene post praecedentem nascitur, quia post statum perfectum virtutis in se, exardescere debet zelus ad lucrum aliorum, sicut dixit Dominus, Joan. ii, 17 : Zelus domus tuae comedit me 4. Et bene dicit, quod hoc pro beatitudine sua : quia nullum omnium operum sic Deo placet ut zelus animarum : hoc enim Dominus in mundo quæsivit et exercuit, ut animæ converterentur : et hoc discipulis agendum reliquit, cum dixit, Matth. ix, 37 et 38 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Et Jacob. v, 20 : Scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore via sua, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Unde bene subdit, quod beatam eam dicent omnes mulieres : quia scilicet omnes animæ conversæ illam animam beatam prædicant, per quam a peccatis et ab inferno liberantur.
Deinde etiam ipsa Lia per seipsam iteratam fecunditatem accipit : egrediens enim in agrum Scripturae, Ruben reperit mandragoras, hoc est, veritatis sententias, quas matri Liae, prudentiae scilicet, domum reportavit, per memoriam retinens quod aliis in praedicatione effunderet : quas Rachel, id est, contemplativa, cernens, desiderio ducitur ad mandragoras, sicut semper in veritate Scripturarum efficere consueverunt contempla-
<--- Page Split --->
tivi : et ut gustum habeat mandragoræ permittit sociari maritum Liæ, quæ concepit et peperit filium, dicens : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar 1, qui merces vel vir mercedis interpretatur, et significat officium prædicationis in cura animarum. Ancilla enim ab an quod est circum, et cilleo, es, dicitur 2 : quia circummovetur ejus voluntas in omnibus Domini mandatis secundum perfectum statum virtutum in se, et zelum animarum in proximo. Et ideo mercedem accipit officium et curam prædicationis, ut curam Deo exhibitam remuneratam et retributam sentiat in conversione peccantium. Labor enim prædicationis mercedem accipit conversionem peccatorum, et ideo vir mercedis Dei dicitur, vel etiam merces : quia duplici talis gaudet mercede in patria, sicut ipse duplex est in merito : meretur enim in se et meretur in alio : et ideo mercedem habet in se, et in altero : sicut dicit Apostolus de illis quos ipse convertit, quod sunt gaudium suum et corona sua in Domino 3. Hunc autem filium pro mandragoris, id est, sententiis in agro Scripturæ collectis emit : quia per illas sententias animas peccatorum quasi redimit a potestate mundi et diaboli.
Post hunc iterum Lia concipit et parit filium, dicens : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon 4, qui habitaculum fortitudinis interpretatur, et significat fortitudinem Doctoris, qui constanter se offert murum pro domo Israel : et haec est constantia in passionibus pro grege sibi commisso. Et bene dicit mater : Dotavit me Deus
dote bona, quia hic est ultimus gradus perfectionis in vita activa : et cum ipsa erit maritus suus tanto jucundius, quanto ipse se pro grege mori obtulit, ut mortem ab ovibus expelleret : et morti corporaliter succubuit, ut nos spiritualiter a morte redimeret.
Post omnes autem hos filios filiam peperit nomine Dinam, pro cujus generatione Dominum non benedixit : quia haec mollitiem carnis quæ Prælatis insidiatur significat : unde judicium interpretatur, quo judicio carnalia de se judicant : haec enim filia vaga, quietis impatiens, egreditur per campos licentiae, ut videret mulieres regionis hujus mundi, et sic exposita fit fax et incendium libidinis, et occasio mortis Sichimitarum, et causa maledictionis fratrum ejus 5 : quod postea declarabitur.
Tandem recordatus est Dominus Rachelis, quod nec per se nec per ancillam pareret, et aperuit vulvam ejus. Quæ concepit et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum : et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum 6. Joseph autem interpretatur accrescens, et significat illuminationem intellectus quæ semper crescit usque in perfectum diem æternitatis. Unde etiam in illo opprobrium intellectus tollitur, quia ad quod natus est videre incipit, cujus visionem per opprobrium peccati perdidit. Joseph autem nato statim Jacob ad patriam redire desiderat 7. Sed per pretium ovium retinetur ad tempus : quia cum per illuminationem intellectus Deus et cælestia cognoscuntur, statim homo desiderat dissolvi, et esse cum Christo. Sed quandoque necessarium est permanere in carne propter fratres et ampliora merita quæ per oves significantur. Tandem ta-
<--- Page Split --->
men recedit a Laban non salutato : et tunc etiam Rachel idola patris auferens, opprobrium marito suscitat : quia cum a mundo quaerit quis per contemplationem recedere, Rachel, id est, contemplatio, in idolis, id est, in imaginibus hujus mundi sic afficitur, ut nequaquam valeat ea a se excludere : et cum quaeruntur idola, absconduntur sub stramentis cameli, quae nihil aliud quam infirmitatem hujus vitae significant, quae nihil de aeterna veritate sine idolis et similitudinibus videre potest. Dicit enim Rachel quod menstrua patitur, et sic a facto excusatur, cum terrenorum affert similitudines, quia in illo defectu est creatus quasi menstruosa superfluitate 1.
Sed jam existens in terra promissionis peperit filium : in ortu cujus mortua est, vocans nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei : pater vero, nomen vocans, appellavit eum Benjamin, id est, filius dextrae 2. Et hoc significat excessum mentis in lumine, qui non nascitur in mundo, sed ultra mundum : quia non videbit Deum homo et vivet hac humana vita, ut dicitur, Exod. xxxiii, 20. Moritur autem in partu mater contemplatio, quia viribus suis destituitur, nesciens qua virtute et ratione intellectus in incircumscriptum lumen rapiatur. Et vocatur filius doloris a matre, quia cum multo dolore ad talem statum pervenitur, et cito receditur. Est autem a patre vocatus filius dextrae, quia sine dubio talis mutatio est dexterae Excelsi, cum homo rapitur ad visionem Angelorum in tertium cœlum cum Paulo, et audit arcana revelationis Dei quae non licet homini loqui 3 . Unde, Psal. lxxvii, 28 : Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.
Sequitur qualiter filii isti surrexerunt. Surrexerunt autem cum benedictiones a patre et a legislatore Moyse acceperunt.
Dixit igitur Jacob, Genes. xlix, 3 et 4, de Ruben : Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei : prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua. Non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Et in istis verbis non tangitur nisi maledictio et exprobratio : et per hoc innuitur duplex cognitio, agendorum, quarum una sic cognoscit bonum ut non faciat illud : sic autem cognoscit malum ut offerat illud imaginationi ad tentationem. Unde etiam arguitur Ruben quod dormivit cum Bala, ancilla Rachelis, concubina patris sui. Quia cum prudenter aliquis mala vitanda cognoscit, cordis imaginationi offert in tentationem, et stratum patris commaculat : quia cum in hujus mundi rebus veritatem conspicere deberet, abutitur ipsa in libidinosam delectationem. Unde cum sit primogenitus et deberet esse major in donis, et natus est in robore patris, effunditur per libidinem rerum hujus mundi, sicut aqua. Et ideo optat pater ne in hoc crescat, sed decrescat : quia per tentationem sensualitatis maculat stratum patris.
Sed legislator Moyses aliam cognitionem quae malum reprobat et bonum eligit, considerans, Ruben sic benedicit, Deuter. xxxiii, 6 : Vivat Ruben, et non moriatur, et sit paruus in numero. Vivere enim debet, quia ea quae sunt ad vitam debet eligere : et non debet mori per concupiscentiam mali quod agnoscit. Parvus autem esse debet in numero, quia non debet esse nimis prudens, sed prudentiae suae ponat modum : sicut dicit Apostolus, ad Roman. xii, 3 : Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Unde etiam dicit Philosophus, quod « melius est quaedam vilia « nescire. » Et, ad Roman. viii, 7 : Sapientia carnis inimica est Deo.
<--- Page Split --->
De Simeon autem et Levi dixit pater, Genes. xlix, 5 et seq. : Simeon et Levi fratres : vasa iniquitatis bellantia : in consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum! Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Hæc quoque in multis est maledictio. Supraenim diximus Simeon, qui auditus interpretatur, obedientiam præcepti significare. Levi autem qui dicitur auctus, diximus ante quod significat impletionem consilii. Dina autem propter quam occisio et bellum facta est, interpretatur judicium istud, hoc est, judicium de lasciviis hujus mundi, quibus inhærent omnes mundane viventes 1 : sed postea cum occidi hæc concupiscentia deberet per obedientiam præcepti et votum consilii, furore indiscreto frementes fratres isti consurgunt, et virum occidunt, hoc est, naturam cum hoste quandoque perimunt, et murum suffodiunt, id est, corpus quod per membra ut lapides quosdam est colligatum, indiscreta abstinentia suffodiunt. Et indignatio hæc dura est et maledicta : quia odiosum facit patrem filiis Chanaan, id est, filiis mundi : quia videntes mundani homines tantam austeritatem, a proposito pænitendi resiliunt, et permanent in peccatis. Dividunt tamen isti in Jacob, id est, inter milites Christi computantur ut luctatores, et disperguntur in Israel, hoc est, videntes Deum : quia Deum habentes præ oculis, omnia hæc faciunt, licet irrationabile sit obsequium eorum. Et nota quod isti primo Sichimitas ad circumcisionem inducunt, id est, peccatores ad pænientiam, ut circumcidant ab eis peccatum, et fædere conjungantur populo Dei. Sed die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est, ipsos occidunt :
quia prima dies est contritio, secunda confessio, quam bene sustinent : sed tertia dies est satisfactio, et in illa gravissime affliguntur, et ideo gladio indiscretionis obedientiæ et voti perimuntur, et ideo in cætu illorum non est gloria Jacob, neque voluntas in consilio eorum.
Sed tamen quia quidam omnia hæc discrete perficiunt, sic hostem perimentes ut vivificent circumcismu civem, et fæderatum sibi sanctificatione Domini : ideo Moyses indifferenter dicit de Levi, Deuter. xxxiii, 8-11 : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad Aquas contradictionis. Qui dicit patri suo, et matri sua : Nescios vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescireunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant. Et notantur plura de his qui habent super se votum perfectionis consiliorum. Primum pertinet ad imitationem Christi, quia Christus est vir sanctus, a quo est perfectio vitæ eorum : et doctrinæ, quia didicerunt ab ipso : et tentaverunt illum fidelem ad Aquas contradictionis, hoc est, ad refrigerium paupertatis, cui pene ab omnibus contradicitur. Tentaverunt autem, id est, probaverunt ibi Christum fidelem : quia non permittit ipsis aliquid deficere de necessariis ad salutem : sicut dicit Psalmista, Psal. xxxvi, 23 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Isti enim deserunt patrem et matrem et sorores et filios propter Christum : et hoc est secundum, custodientes pactum Dei quod pepigit cum dixit, Matth. x, 37 : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me di-
<--- Page Split --->
gnus. Tertio autem laudantur et benedicuntur, quia in furore populi, hoc est, in ira Dei ad populum, isti coram Domino thymiama orationis ponunt : quia Dominus nedum pro se, imo etiam pro aliis illos facilius exaudit : quia et ipsi plus aliis pro Domino reliquerunt, adhaerentes sibi in operibus perfectionis : et holocausta quae tota incendebantur, ponunt super altare misericordiæ Dei, quia seipsos in corpore et anima incendunt igne charitatis propter Deum : in corpore incendentes se per votum continentiæ et abstinentiæ, in anima autem per votum perfectæ obedientiæ, etiam consiliorum impletionem libenter præceptis adjiciendo : et in utroque per votum paupertatis. Et ideo hæc fortitudo eorum qua hæc possunt, benedicitur quarto loco, et opera eorum gratanter accipiuntur ad remunerandum. Quinto vero dorsa inimicorum quibus eis vexationes apportant, percutiuntur, dum in tentatione proficiunt : et qui oderunt eos dæmones, non consurgunt super eos in gaudio quod consentiant eis in peccatis. Et hæc benedictio simul intelligitur esse Simeon et Levi, quia aliter Simeon a Moyse non benedicitur.
Deinde pater dicit de Juda: Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum ? Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est : et ipse erit exspectatio Gentium. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uxæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores 1. Judam supra gratias agentem esse diximus. Et benedicitur gratiarum actio in sex in quibus benedictam facit animam.
Primum horum in laude fratrum : sunt enim animæ fratres ipsi Angeli qui talem animam laudant, quæ corde, ore, et opere gratias agit : sicut Apostolus, I ad Thessalon. v, 18, præcipit, dicens : In omnibus gratias agite.
Secundo, benedicitur in victoria inimicorum : sic enim juxta Evangelium Matth. xvii, 28 et seq., ingratitudo servi nequam facit sibi imputari debitum dimissum. Gratiarum actio exsultabit de victoria inimicorum, hoc est, dæmonum, non sinens redire peccatum.
Tertio, benedicitur in adoratione filiorum matris suæ : et intelligitur de filiis qui seniores sunt : quia scilicet Ruben et Simeon et Levi ipsum adorant, dum gratiam illis in cognitione et prudentia agendorum, conservatione voti et obedientiæ datam, iste filius confitendo et laudando et gratias agendo conservat et multiplicat, ne propter ingratitudinem amittatur.
Quarto, benedicitur in præda, et prædæ possessione. Hæc autem præda nihil aliud est nisi quasi per raptum violentum acceptio gratiæ : quia gratiarum actio quasi per vim a largitate et pietate Dei gratiam accipit, et acceptam multiplicat, et multiplicatam conservat. Unde dicitur etiam quod ut leo in gratia requiescit, et sicut leæna quæ fortior leone esse dicitur, quem suscitare ad peccatum et tentationem diabolus non audet. Quia qui sic gratiam accipit ut ingratus largitori gratiæ per peccatum fit, suscitatur ad tentationem et peccatum a diabolo : quod ille non patitur qui continuo corde, ore, et opere gratias agit : corde per devotionem, ore per laudis et beneficii memorationem, et opere per obsequium : sic enim nullus datur locus suscitationibus diaboli. Et ideo subditur, quod seeptrum dignitatis gratiæ adhuc non auferetur, donec veniat qui mittendus est, hoc est, Christus glorificator animæ in die mortis cum remunerari habet : ille
<--- Page Split --->
enim qui tunc venit ut animam glorificet, erit exspectatio omnium suorum.
Quinto autem est benedictio ipsius ab abundantia vini. Et hoc notatur in duobus. Ligat enim pullum ad vineam. Pullum autem vocat omne suum desiderium. Desiderium enim merito pullus vocatur, quia indomitum est ut pullus : unde etiam ligari ad vineam, hoc est, ad gaudia interna et externa dicitur. Ad vitem autem ligat asinam, hoc est, corpus quod etiam ligari ad eadem gaudia propter sui corruptionem oportet, ut possit dicere cum Psalmista, Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum 1 et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Secundum autem in quo vini notatur abundantia, est quod lavit in vino stolam suam : et hoc vinum in alia significatione sumitur, eo quod abundans vino habet vinum purum gaudiorum aeternorum, de quo dictum est : et habet vinum rufum passionis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. In hoc autem vino sanguinis lavat stolam suae conversationis, quia omnis nostra conversatio immunda et sordida est, nisi per sanguinem et passionem Christi deparetur. Unde, in Apocal. vn, 14, legitur de Sanctis, quod laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Pallium autem suae charitatis lavit in uve sanguine. Uva enim defecata est corpus Domini nostri Jesu Christi, in cujus sanguine lavatur pallium : quia charitas nostra charitate passionis suae coloratur, dum eam quantum potest imitatur. Unde etiam dixit in passione, Joannis, xv, 12 : Diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et, ibidem, y. 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
accipitur hic vinum in significatione tertia, quod crescit juxta viam hujus saeculi, vinum scilicet pungens in lingua per verba grandiloqua scientiae saecularis, quae intendit fastum non Deum : et ideo oculi istius qui ad Deum sunt, fastu scientiae saecularis pulchriores sunt. Dentes autem memoriae quibus continuo masticat et nuntiat et annuntiat gratiam sibi factam a Domino, candidiores et mundiores sunt lacte infantis doctrinae animae noviter conversae : quae adhuc gratias non agit, quia magnitudinem gratiae prae teneritudine suae conversionis adhuc in se nondum recognoscit.
Unde etiam legislator in Deutel. xxxii, 7, de Juda dicit: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. Dominus enim nihil sicut gratiarum actionem audit, et hunc qui gratias agit, ad populum suum, hoc est, ad Angelos introducit : quia hoc est opus Angelorum in coelis, ut in hymnis Deum laudent et gratias agant : sicut dixerunt nato Domino : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 1. Manus ejus pugnabunt pro eo, quia per manum opus intelligitur : et ille etiam opere continuo obsequendo refert gratias : in hoc Dominus est adjutor ejus. Tamen etiam ipsa gratiarum actio manus auxilii est : sive enim diabolus tentet per adversa, ille de passionibus gratias agit : sive tentet per prospera, ille grates refert Deo de donis suis : et ita nullam occasionem dat tentatori.
Pater etiam benedicens primum filium Balæ, qui primus gradus est in vita contemplativa, dicit : Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine 2. Dan autem supra
<--- Page Split --->
esse diximus judicium quod de Deo per creaturas habemus, per quas multi cognoverunt Deum. Hujus igitur benedictio est in tribus, scilicet in judicio populi sui: sicut enim alia tribus, hoc est, tribus rationis, per lucidam veritatem judicat populum Dei, quiet populus contemplativus, sic etiam iste per vestigium et imaginem creaturae judicat judicium veritatis divinae in Israel, hoc est, in populo vidente Deum per oculum contemplationis. Fit autem judicium illud coluber in via. Via vero sunt opera creata, sicut dicitur, Job, xl, 14: Ipse est principium viarum Dei, id est, primus et praecipuus inter opera. Coluber autem est serpens. Et dicitur serpens propter prudentiam, quia necessaria est cautela in contemplatione per creaturas, ne creaturam pro Creatore recipiamus: sicut quidam in specie cœeli et stellarum delectati Deos esse putaverunt, ut habetur, Sapient. xiii, 2. Cerastes autem est serpens cornutus: et haec est sapientia fidei, habens cornu quo ventilatur heresis, scilicet cornu rationis illuminatae in creatis. Unde etiam dicitur esse in semita, quia via judicii per creaturas est via communis. Sed fides graditur via compendii, eo quod sufficit sibi, ut dicit Augustinus, quod omnium quae sunt sit causa voluntas Dei, nec quaerit causas alias, quemadmodum facit judicium rationis quod in creaturis multa perquirit: unde etiam dicitur mordere ungulas equi. Equus autem hic est Philosophus superbus in scientia mundi, qui cum ordiatur bellum disputationis, dicit: Vah ! contemnendo omnes qui non sunt triti in verborum argutiis. Hujus ungula quam figit super simplices quos conculcat, est syllogismus. Et sunt quatuor ungulae, scilicet syllogismus, enthymema, exemplum, et inductio: quae sunt quatuor genera argumentorum. Has ungulas mordet Dan judicium secundum fidem: quia omnino veritate fidei conterit et
concludit in itinere, ut ascensor hujus equi, hoc est, ratio Philosophi, cadat retro, id est, eliminetur : sicut fecit Paulus Dionysio Philosopho, et sicut fecit Petrus Clementi et Marthae et Aquilae, qui Philosophi fuerunt. Sed quia judicium istud quod sic fit in creaturae imaginibus, non est completum, ideo pater Jacob dicit : Salutare tuum exspectabo, Domine, in apertiori scilicet revelatione.
De Dan quoque legislator ait, Deutel. xxxiii, 22 : Dan catulus leonis : fluet largiter de Basan. Catulus est leonis de tribu Juda, cujus catulus iste est. Quia sicut ille perfecte Pharisaeos et Scribas de sua scientia gloriantes confutavit, sic iste pro modulo suo omnes contradicentes fidei hujus mundi sapientes, dicens cum Apostolo, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Fluit autem rationibus et argumentis de Basan, id est, de brucho : quia Basan bruchus interpretatur. Et intendit dicere, quod rediens de Basan, fluit largiter : et est bruchus hujus mundi Philosophus et haereticus, de cujus confutatione rediens, largiter fluit rationibus ad fidem corroborandam.
Deinde subdit pater benedictionem Nephthali, qui secundus filius est Bala, et notat secundum contemplationis gradum : interpretatur enim latitudo, et significat latitudinem admirationis. Nephthali, inquit Jacob, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis 1. Cervus dicitur propter admirationis velocitatem : nihil enim velocius in corde hominis est admiratione : haec enim non exspectat inquisitionem rationis, nec retrahitur profunditate sapientiae rei quam admiratur. Unde etiam cervus emissus dicitur, quia ordinem rationis non exspectat.
<--- Page Split --->
Admiramur enim ea quæ quidem delectant, sed causam eorum invenire ad plenum non possumus, et sunt nobis rara. Et ista sunt maxime quæ contemplamur circa Redemptorem, qualiter scilicet Deus et homo etiam in una persona junguntur, qualiter a Virgine nascitur, qualiter eguerit, qui si esurierit non dicit homini, suus erit enim orbis terræ et plenitudo ejus : qualiter inclinato capite in cruce tradidit spiritum, ad cujus capitis inclinationem totus orbis coinclinatur, et intuitum capitis ejus sentit. Petræ enim scinduntur, monumenta aperiuntur, sol obscuratur, velum scinditur : cor etiam gentilis saxeum in crucifigendo ad clamorem Jesu emollitur et clamat : Vere Filius Dei erat iste 1. Et aliqui percutientes pectora sua in civitatem revertebantur. Qualiter etiam mors morte domatur, et vita resurgendo reparatur. Et qualiter de terræ pulvere evigilabunt multi : et resurgent alii in vitam æternam, alii in opprobrium ut videant semper, et similia. Dare autem eloquia pulchitudinis nihil aliud est quam jubileis quibusdam vocibus exprimere gaudium tantæ admirationis : sicut exclamavit qui dixit 2 : O altitudo divitiarum sapientiæ, etc.
De hoc etiam legislator dicit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit 3. Abundantia autem qua perfruitur, id est, in qua delectatur, est abundantia omnium mirabilium sapientiae divinae, quibus continuo perfruitur, revolvendo ea et recitando aliis quae mirabilia cognovit de Deo. Unde sequitur, quod plenus erit benedictionibus Domini, hoc est, benedictionibus sacramentorum quibus benedixit nobis : admiratur enim illa cum consensu fidei, scilicet incarnationem, baptismum, prædicationem, passionem, resurrectionem,
ascensionem, adventum ad judicium, et hujusmodi. Et ideo sequitur, quod possidebit mare, id est, passionem quam continuo contemplatur : hæc enim est opus nostræ redemptionis. Possidebit meridiem, æterni luminis scilicet regionem : quia etiam contemplando miratur lumen quod est in circuitu Domini, ubi constituit lucidissimas mansiones : ibi enim requiescunt Sanctorum animæ.
Deinde Liæ ancillæ filii a patre etiam benedictionem sortiuntur, scilicet Gad, et Aser. Gad enim interpretatur felicitas, et significat ultimum statum virtutis in consummata voluntate quæ perfectio est in voluntate Dei, bona in præceptis et bene placente in consiliis, et perfecta in consummata tranquillitate virtutis : ut jam non difficile, sed jucundum et delectabile sit ei servire Deo, et videatur jugum Christi suave et onus ejus leve, eo quod didicit ab ipso, quia mitis est et humilis corde, et ideo venire ad ipsum non labor, sed refectio est. Hunc ergo filium tam perfectum benedicens pater, ait : Gad accinctus præliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum 4. Iste enim qui consummatæ virtutis est ante eum, hoc est, proximum, præliabitur in gladio spiritus quod est verbum Dei 5, dejiciens adversarios populi Dei : et ipse iterum retrorsum contra tentationes hostis præliabitur : quia quos primo a peccatis eripit, et ab hostibus liberat, postea etiam munit contra fraudes tentatoris.
De hoc etiam legislator ait : Benedicius in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel 6. Latitudo enim est dilatatio omnium virtutum in qua est felicitas, sed requiescit ut leo ante gratias contra hostes, et re-
<--- Page Split --->
tro contra fraudulentias eorumdem. Gad etiam brachium virtutis et robur cepit, et verticem, id est, summum apicem felicitatis, qui est in perfecto statu virtutis : et vidit principatum suum, quod jam non esset princeps ejus concupiscentia, quia non regnat peccatum in suo mortali corpore. Sed doctor justitiae Christus in parte cordis sui est repositus, qui scilicet doctor Christus fuit cum Apostolis principibus populi et orbis, et fecit in eis justitias Domini exemplum nobis dando, ut quemadmodum ipse fecit, ita et nos faciamus. Hoc enim est judicium suum quod facit cum Israel. Omnia enim virtutis exempla in Christo, et in Apostolis Gad quantum potest imitatur.
Aser autem secundus filius Zelphæ, ancillæ Liæ, beatus interpretatur : et hunc diximus significare zelum de conversione animarum qui innascitur homini postquam consummatam habet in seipso virtutem. Hoc enim proprium est consummatæ virtutis, quod velit alios esse sicut seipsum, et ideo laborat ad conversionem eorum et hoc est una beatitudo hominis quam in hac vita potest attingere : et hunc benedicens pater dixit : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus 1. Pinguis enim panis est panis verbi divini, quem habens zelum animarum continuo regibus qui seipsos regunt, præbet præ deliciis ut experiantur hoc quod dicit Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo !
Unde etiam ipse legislator de Aser dicit : Benedictus in filiis Aser : sit placens in fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua 2. Aser in filiis quos per zelum animarum parturit, benedictionem accipit : et placens est in multis fratribus quos sibi per consortium gratiae copulavit. In oleo autem misericordiæ Dei pedem af-
fectus tangit, quia eos quos convertit, misericorditer ad veniam suscipit. Sed in pede intellectus ferrum et æs calceamentum habet : ferrum rationum et argumentorum, ut domet omnem hæresim contra suam doctrinam exortam. Æs autem in sono prædicationis ad auditum fidelium per verbum instruendorum. Sed ne dum de aliis gerit curam, negligat seipsum, ideo additur, Sicut dies juventutis, quando sibi vixit, ita et senectutis ejus : ne scilicet a virtute et sui custodia deflectatur.
Deinde etiam filii quos Lia in figura vitæ activæ etiam per seipsam concipit et parit, sibi a patre benedicuntur, et Issachar quidem sic : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens 3. Issachar vero, qui merces interpretatur, diximus officium curæ prædicationis significare : quam ut justam mercedem accepit, qui zelum animarum primo acquirit. Hic autem fortis dicitur, quia se et alios debet eripere. Asinus autem dicitur non propter sensus hebetudinem, sed propter oneris portationem : quia qui curam prædicandi verbi accipit, aliorum onera portare debet, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xv, 1 : Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Et, ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Dicitur autem inter terminos accubare, quia partim sibi, partim intendit proximo : sibi quærens necessaria saluti, non negligit utilia saluti proximi. Quod autem sequitur : Vidit requiem quod esset bona, innuit qua de causa et qua intentione hæc omnia facit : nisi enim requiem æternam bonam per fidem videret, alios ad ipsam per verbum non invitaret : nisi etiam terram viventium optimam cognosceret, non terrena patrocinia defe-
<--- Page Split --->
renda ut in terra viventium hæreditas acquiratur admoneret. Sicque factus est tributis serviens. Quia dum proximo impendit servitium prædicationis, accipit tributum et stipendium conversarum animarum.
De Zabulon autem, qui ultimus est filius Liæ, et significat Doctoris et Prælati fortitudinem qua scipsum murum debet ponere pro domo Israel in die persecutionis contra homines et dæmones, sic benedicendo dicit pater : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem 1. Littus maris est soliditas in tempore persecuionis. In littore enim maris procellæ confringuntur : quia in Doctore fidei excipi debent fluctus tentantium, ne usque ad planum terræ, hoc est, usque ad simplices de populo mergendo perveniant. In statione autem navium, hoc est, in porta piscationum, qua capiuntur homines, usque ad Sidonem pertingit, quia omnis sua intentio in docendo, in defendendo, in regendo, est ut animas venetur, et Christo lucrifaciat : unde etiam Sidon venatio interpretatur.
De his duobus filiis in officio sic conjunctis Moyses dicit : Lætare, Zabulon, in exitu luo : et Issachar, in tabernaculis tuis. Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugeni, et thesauros absconditos arenarum 2. Exitus Zabulon est ad visitandum gregem. Tabernaculum autem Issachar, tabernaculum Ecclesiæ quod fixit Deus et non homo : in quibus hi lætantur, quia et Prædicator et Doctor sive Prælatus in numerosa fidelium multitudine in Spiritu sancto gloriantur. Uterque etiam populos ad montem Domini, hoc est, eminentiam vitæ vocat : sicut dixit Angelus ad Lot, Genes. XIX, 17 : In monte salvum te fac. Ut ibi scilicet immolent seipsos vietimas justitiæ : quia, ut dicit Psalm. L,
19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contribum et humilitatum, Deus, non despicies. Uterque etiam inundationes maris in persequentium verbis et factis sugit quasi lac in dulcedine, scilicet mansuetudinis et patientiæ : colligens in eis thesauros occultissimos arenarum, hoc est, iræ stultorum : sicut dicit Salomon, Proverb. xxvii, 3 : Grave est saxum, et onerosa arena : sed ira stulti utroque gravior. Sunt autem thesauri isti margaritæ pretiosæ passionis pro Domino, quæ (inquam) margaritæ in æterna corona, quæ Prædicatoribus et Doctoribus et Prælatis imponet Dominus, reponentur : sicut dicitur in Psal. xx, 4 : Posuisti, Domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Et in benedictione istorum consummatur perfectio victæ activæ.
Joseph autem, qui tertium contemplationis gradum significat, longe a patre benedictione benedicitur: utpote qui non pro se, sed pro duobus sceptris accepit benedictionem. Dicit autem sic pater: Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus adspectu: filiæ discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est lapis Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi jacentis decorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum. Fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos 3. Hæc benedictio in quatuor consistit quæ omnia competunt illuminationi intellectus quam supra Joseph significare diximus, scilicet in laude benedictionem
<--- Page Split --->
præcedente, et in ipsa benedictione de multiplicatione gratiae, et in confirmatione benedictionis, et in prophetia sanctitatis. Ubi autem quodlibet horum notetur, patebit in sequentibus.
Fecunditate prolis, Laus Joseph Pulchritudine, est in quatuor, Patientia tribulationis, scilicet in Modo liberationis ejus a carcere.
Fecunditas prolis tangitur cum dicitur : Filius accrescens. Sunt autem isti duo quasi filii illuminationis. Manasses enim oblivio interpretatur, quia significat oblivionem hujus vitae quae de intellectu illuminato in bonis alterius vitae procedit : sicut dixit Apostolus qui illuminato intellectu tertium cœelum transcendit : Qua retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum 1. Ephraim autem frugifer interpretatur : quia quanto quis ad superna clariori oculo respicit, tanto plus in terram viventium frugem bonorum operum spargit, et huic toto tempore vitae insistit : sicut docet Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Isti autem filii etiam a patre cancellatis manibus benedicuntur : quia dextra imponitur capiti junioris qui est efficacia, quia ille manebit in aeternitate in numerosa multitudine bonorum operum. Sinistra autem imponitur capiti majoris, id est, Manasse, quia oblivio praesentium cedit cum tempore. Tunc enim omnium possumus tute recordari, quando nullius rei recordatio nos afficit ad retrahendum a Deo, sed omnia nobis in Deum proficiunt. Nunc autem nimia recordatio per affectum praesentium nocet, et retrahit nos a Deo. Dextera enim Dei ad aeterna pertinet, et sinistra pertinet ad temporalia. Dicit tamen de eis patriarcha Jacob, Genes. xlviii, 13 et 16 : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem :
Angelus, qui eruit eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis, et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram ! hoc est, Deus in conspectu cujus, sicut in lumine gratiae, ambulaverunt patres mei pro factis bonorum meritorum, Deus etiam qui pavit me pane supersubstantiali gratiae et sacramenti sui a juventute innocentiae baptismalis usque in virum perfectum secundum virtutem : Angelus etiam magni consilii Christus, incarnatum Verbum, qui eruit me per passionem redemptionis a cunctis malis quae per Adam incurri: ipse pueris istis a puritate dictis benedicat, gratiam largiendo : et nomen antiquorum sanctorum confirmetur et invocetur super eos per imitationem ipsorum, et crescant in multitudinem bonorum operum super terram viventium aeternaliter. Cancellatio autem manuum significat commutationem aeternae retributionis pro temporali merito. Dum enim hic vivimus in obsequio Dei parvo tempore vitae nostrae, aeterna nobis vita pro ista temporali a Deo donatur.
Secundum quod est de laude Joseph, est pulchritudo ejus, quae notatur cum dicitur: Et decorus adspectu : filiae discurrerent super murum. Decorus enim adspectu, unde illuminatur facies Moysi ita ut non possent in eum intendere filii Israel propter gloriam vultus ejus, ut habetur, Exod. xxxiv, 30 : ita Joseph ambulans quotidie in lumine vultus Dei et exsultans in nomine Dei tota die, et in justitia Dei exaltatur. Et secundum Apostotolum, II ad Corinth, iii, 18 : Revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Unde etiam filiae, hoc est, nondum perfectae in contemplatione animae, per murum ad visionem ejus discurrisse dicuntur. Murus enim non est aliud nisi
<--- Page Split --->
mortalitas, quae dividit nos a contemplatione visionis aperte, sicut dicitur, Cantic. 11, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries corpus mortale est, fenestra lumen intellectus, cancelli autem speciales revelationes, tum per Scripturam, tum per Angelos factae : in quo muro sive pariete filiae discurrunt, quia imperfectae animae nondum in contemplatione Domini videre potentes, hoc quod desiderant in aliis mirantur, scilicet in viris contemplativis.
Tertium autem quod est in laude Joseph, est patientia in tribulatione. Et haec notatur in duobus, scilicet in modo et causa tribulationis, et in modo liberationis. Prima ergo causa tribulationis est exasperatio fratrum suorum et jurgium : eo quod accusavit eos de crimine pessimo, et prophetavit futuram veritatem per somnia. Crimen autem pessimum quo illuminatus intellectus omnes fratres accusat, hypocrisis et simulationis est, quod ea quae faciunt sive in agendis sive in cognoscendis non pura intentione, sed causa laudis frequenter operantur. Somnia autem quae eis revelat, sunt duo, scilicet quod putabat solem et lunam et stellas undecim adorare se. Secundum vero, quod putabat se et fratres ligare manipulos in agris, fratrumque manipulos adorare manipulum suum 1. Sol autem qui lucet in die, scientiam sacre Scripturae signat. Luna autem quae praest nocti, significat scientiam mundanam : quae ambae scientiae serviunt intellectui illuminato in contemplatione : sicut dicitur, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Stellae autem undecim, sunt lumina parva doctrinae sæcularis, scilicet gram-
maticae, rhetoricae, dialecticae, geometricae, arithmeticae, musicae, astronomicae, physicae, methaphysicae, ethicae, et scientiae juris positivi et naturalis. Iste enim quasi quaedam stella adorant Joseph, dum illuminationi intellectus ad contemplandum Deo quaelibet quantum potest subservit. Manipuli autem sunt perfectiones operum in fruge justitiae collectorum, qui undecim esse dicuntur, quia cum decalogo servant unitatem charitatis : et adorant manipulum Joseph, quia quidquid fit in opere, totum fit ut perfruatur intellectus aperta veritate. Hæc igitur causa somniorum invidia: fomitem fratribus, hoc est, aliis affectibus animæ ministrat : quia dum in hac vita somnia intellectus contemplativi impleri non videmus, ad veritatem quam idem intellectus prænuntiat, pigri et cum æmulatione quadam contentionis accedinus. Quandoque etiam ipsum intellectum captivum mundo vendimus : ut ille qui æterna contemplari debuit, et curis et providentiis occupetur terrenorum, et sic irritantur adversus eum et invident ei : habentes jacula quibus perfodiunt animam ejus, dum suadent aperta pro occultis, et certa pro incertis, et visibilia pro invisibilibus non relinquenda. His etiam præstat adjutorium mæcha mente mulier, hoc est, inanis gloria : quia mulier, juxta Apostolum, I ad Corinth. xv, 7, gloria viri est, etiam tentando et accusando Joseph ut magis terrenis cogitationibus illaqueetur et abstrahatur a contemplatione cœlestium.
Quartum autem quod notandum est, sunt modi liberationis. Unde dicit : Sedit in forti arcus ejus. Fortis autem, secundum Zorobabel, III Esdrae, iii, 12, est veritas 2, in qua quiescit arcus ejus, id est, cogitationes vanas hujus mendacitatis, sagittis auctoritatis Scripturae compungentis : et vincula brachiorum, hoc est, intellectus et affectus, dissolventis : et
<--- Page Split --->
hoc per manum auxilii potentis Dei qui juvat Jacob verum luctatorem in pugna contra fratrum æmulationem. Inde igitur, hoc est, de illo carcere tanto captivitatis Ægypti, egressus est pastor pabulo veritatis : egressus est etiam lapis soliditate, id est, firmitate immobilis veritatis in Israel. Veritas enim illuminati intellectus, quæ pascit et fundat hominem in lapide qui Christus est, sic stabilitur, ut domus suæ conversationis non cadat a vento malæ tentationis, et pluvia persecutionis : fundata enim est supra firmam petram.
Deinde secundo ponit pater Jacob Joseph benedictionem invocans primo Deum Patrem in adjutorem, eo quod homo ea quæ sunt supra se, cognoscere non valet nisi adjutorio Dei. Nemo scit Pater...quis sit Pater,nisi Filius,et cui voluerit Filius revelare 1 Benedicit autem sibi benedictionibus caeli desuper, ut scilicet lucem habitantium in cœlo contempletur : et benedictionibus abyssi, hoc est, profundorum sapientiae : quia dicit Psalmista, Psal. xxxv, 7 : Judicia Dei abyssus multa : jacentis deorsum in profundo inferni, qualiter scilicet superbos angelos condemnavit, et homines luteos erexit de stercore, ut sedeant cum principibus, et solium gloriae teneant. Sic enim verum est quod dicit Psal. cvn, 26 : Ascendunt usque ad caelos, in benedictionibus caeli, et descendunt usque ad abyssos, in contemplatione pœnarum : anima eorum, quoad intellectum, in malis tabescebat, compatiendo afflictis, præcipue in purgatorio existentibus. Et illud Psal. LIV, 6 : Et descendant in infernum viventes, scilicet per intellectualem contemplationem. Benedictiones autem uberum sunt et vulvæ, quia in contemplatione tali per intellectum hauriunt quod aliis effundunt per doctrinam : unde eos charitatis visceribus tamquam in vulva pietatis concipiunt, et doctrinae uberibus enutriunt.
Deinde sequitur tertium quod est benedictionis hujus confirmatio, scilicet, Benedictiones patris tui, etc. In quo notatur quod hæc benedictio in Joseph confirmatur per hoc quod facta et dicta patrum in contemplatione æterni luminis imitetur, usque ad desiderium collium æternorum, id est, donec collibus æternis in choris angelicis conjungatur : quod toto affectu mentis desiderat. Tunc enim non oportet ut eum dicta et facta patrum in contemplando dirigant, quando apertam coram oculis veritatem intuebitur. In quo etiam illi reprehendi noscuntur, qui novo quodam contemplandi genere Deum se contemplari dicunt : cum simile contemplationis eorum, nec legatur in libris, nec præcesserit in patrum exemplis. Non enim dubium est qui nova inveniunt, quin sequantur Satanam transfigurantem se in angelum lucis 2, qui ad hoc nova invenit, ut veterem patrum fidem novis ludibriis eliminet.
Deinde sanctitatem in posteritate Joseph pater Jacob prophetat, et dicit : Fiant in capite, etc. Littera sic est ordinanda : « Nazaræi Joseph fiant in capite « et in vertice inter fratres suos. » Nazaræi autem floridi vel florentes interpretantur, et significant sanctitatis affectiones, quæ in cordibus contemplativorum surgunt : quando enim intellectus plene veritatis lucem conspicit, intimus cordis affectus præ gaudio in sanctitate florere incipit : et isti fiunt inter fratres, de quibus dictum est, in capite : quia in eminentia culminis vitæ et mentis respectu aliorum operum locum sanctitatis tenent. In vertice autem sunt, quia puriora et superiora mentis semper obtinent.
Legis autem lator Moyses Joseph benedicens, ait, Deuter. XXXIII, 13-17 : De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente : de pomis fructuum solis ac lunæ : de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum : et de frugibus ter-
<--- Page Split --->
ræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaræi inter fratres suos. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus : cornua rhinocérotis cornua illius : in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim, et hæc millia Manasse. Et tangit hic tria quæ proprie sunt intellectus illuminati a Deo, quorum primum est, in quibus contemplatur : et hæc sunt specialiter octo, quibus dicit terram, hoc est, regionem animæ contemplantem, esse repletam quasi benedictione Domini. Primum est poma cæli, hoc est, fructus æternæ beatitudinis. Socundum est ros cæli, hoc est, ros gratiae. Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus. Tertium est abyssus jacens de subter, hoc est, pænæ æternæ. Quartum est fructus pomorum solis et lunæ, hoc est sacramenta Ecclesiæ, et Synagogæ : ut Ecclesia sit sol, quia lucet his qui in die sunt revelatæ gratiae : luna vero sit Synagoga, eo quod sol justitiæ Christus Deus noster necdum fuerit exortus. Ideo etiam illa sacramenta tantum figurabant : hæc autem dant salutem. Quintum est contemplatio de vertice antiquorum montium, hoc est, de eminentia antiquorum patrum, qui tamquam montes in populo Dei præeminebant, et ut viderent diem Christi exsultaverunt : sicut dicitur, Joan. viii, 36 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est : sicut dicit Psal. cxiii, 4 : Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Sextum autem est poma collium æternorum, id est, fructus distinctionis angelorum. Isti enim sunt montes et colles Bethel, in quibus jucundis quibusdam affectionibus illuminatus et contemplativus salit intellectus. Septimum est fruges terræ et plenitudo ejus, hoc est, communis contemplatio omnis boni omnium sanctorum : qui dum viverent et adhuc viventes, terrenorum pul-
chritudo fuerunt : quia in malis terra est inanis et vacua, et tenebræ peccatorum sunt super eam. Octavum autem et ultimum est benedictio ejus qui in rubo apparuit 1, hoc est, Verbi incarnati : quia rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus Dei genetricis laudabilem virginitatem : in qua fulget ignis Dei Verbi incarnati non ad incendium, sed ad refrigerium ignis et incendii fomitis : et hæc benedictio super caput Joseph venit, quando in mentem ejus descendit, quia « caput mens est, » ut dicit Augustinus. Venit etiam super verticem Nazaræi, id est, florentis inter fratres suos, qui nullus alius est quam Joseph, qui solus inter fratres effloruit : quia intellectus a Deo illuminatus præ omnibus affectibus animæ palmam et florem præfert singularem.
Secundum vero quod tangit est pulchritudo quæ in facie ipsius consideratur, sicut prius expositum est : sed hic comparat eam primogenito tauri : et non dicuntur primogeniti tauri hic a tempore, sed a principali generatione. Quasi diceret : Sicut præclarior natio tauri, sic pulchritudo ejus. Taurus enim est lascivum animal, et significat lasciviam spiritualem in lumine Dei ambulantium, et in amore cum sponso lascivientium in secreto conscientiæ lectulo : sicut dixit Jeremias, xxxi, 13, de virgine Jerusalem et Sion, quod adhuc egredietur in choro ludentium.
Tertium autem est quod tangit, fortitudo perspectæ veritatis in intellectu, quæ est sicut cornua rhinocerotis. Cornua enim veritas duo habet : unum ad fidem revelandam, alterum ad mores instruendos. Rhinoceros autem capitur in gremio virginis, quia prima veritas descendit in uterum virginis. Rhinoceros etiam nare cornu gestare dicitur, quia contemplativus veritatis cornua in nare discretionis et collationis semper habere præcipitur : cum dicitur, Matth. x, 16 :
<--- Page Split --->
Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columba. In illis autem ventilat Gentes usque ad terra terminos : quia infideles et peccatores ipsa veritate confutat, et conversos erudit et illuminat. Terrae enim termini a quibus expellit eos, sunt fines tres : quos omnes terreni requirunt vane, ut ambitio honoris, concupiscentia delectationis, et avaritia divitiarum. Hæ autem benedictiones sunt multitudines Ephraim, etc. : et supra expositum est, qualiter hoc competit filiis Joseph.
Tandem de ultimo filio Benjamin qui et ultimum gradum contemplationis, scilicet excessum mentis sive raptum figurat, pater benedicendo ait 2 : Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia 4. Qui luporum naturas rimati sunt, dicunt lupi oculos interius ignem habere reconditum : unde etiam in tenebris micare videntur. Similiter etiam luporum hæc consuetudo est, ut occulte et raptim rapiant, et non aperte. Et hoc contemplativis competit, qui ignem et lucem Dei in oculis habentes, in tenebris hujus vitæ cœlestia conspiciunt : et hoc raptim, quasi rapiendo potius quam tenendo : unde etiam rapti, cum tali felicitate perfruuntur, narrantur a Scriptura. Mane autem est visio matutina, quæ secundum Augustinum, est visio quæ in lumine fit divinæ veritatis in quam rapiuntur, et ibi praedam comedunt : quia gaudio cœlestium perfruuntur per modum prædæ potius quam justæ possessionis : quia supra legem humanæ vitæ est, quidquid in hac vita de æterna visione possunt attingere. Unde etiam hic Scriptura prædæ nomen ei imponit. Vespere autem, hoc est, quando ad hujus mundi consuetam cognitionem redeunt, inter fratres spolia de cœlis asportata dividunt : quia quidquid in cœlo de Deo viderunt, ad utilitatem fratrum sobrii facti edisserunt. Sic Paulus cum raptus esset in paradisum, et mane ibi, id
est, æterna luce prædam beatitudini comederet : 'vespere quando rediit ad sobrietatem, sapientiam visam in patria, inter perfectos scilicet fratres loquebatur, sicut ipse dicit, II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Quasi dicat : Excessus mentis in Deo, et sobrietas in reditu ad vos, nostra vestra sunt : quia quod ibi vidimus in excessu, hic vobis disserimus in sobrietate.
Unde et Moyses benedicendo Benjamin, sic dicit: Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet2. Benjamin amantissimus Domini dicitur: quem secum usque ad locum beatorum, hoc est, tertium cœlum in spiritu conducit. In ipso3etiam propter cordis tranquillitatem confidenter sine terrore turbationis requiescet : sicut dicit Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus, et in Sion, id est, contemplatione per excessum mentis æterni, habitatio ejus. Unde in ipso tamquam in thalamo, id est, conscientiæ secreto habitare dicitur, quia talis gratia non nisi in secreto silentii solitudinis et contemplationis homini datur. Et requiescit inter humeros ejus : qui humeri sunt duo rami obedientiæ, ut scilicet obediat cum devotione, et cum alacritate : quia non potest esse in excessu luminis, qui numquam fuit in perfectione obedientiæ et actionis.
Sic ergo filii hujus mulieris ad benedictiones surgunt per benedictiones Jacob et Moysi legislatoris.
§ 2
Sequitur ergo qualiter beatissimam prædicaverunt matrem. Versus dicit : « Et beatissimam prædicaverunt. »
<--- Page Split --->
Beatitudo tribus modis a Sanctis definiri invenitur. Dicit enim super Psalmos Cassiodorus, quod « beatus est cui om- « nia optata succedunt. » Augustinus autem dicit, quod « beatus est qui habet « omnia quae vult, et nihil mali vult. » Item, Boetius : « Beatitudo est status om- « niim bonorum congregatione perfec- « tus. » Secundum primum modum mulier beatissima est in desiderio, secundum secundum beatissima in merito, secundum autem tertium beatissima in præmio.
Secundum primum nihil quærit et optat nisi regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis 4.
Secundum autem secundum habet virtutem, et nihil aliud vult, et secundum virtutem nihil mali vult. Nam dicit Augustinus : « Virtus est bona qualitas « mentis qua recte vivitur, et nemo ma- « le utitur, quam Deus operatur in nobis « sine nobis. »
Secundum autem tertium omne bonum habet, et amat, et adspicit. Bonum enim quod est omne bonum homini, est bonum increatum, secundum quod dicit Dominus in Evangelio Luc. xviii, 19 : Nemo bonus nisi solus Deus, hoc est, nemo bonus substantialiter, et in quo bonum habet omnem statum perfectum, cui addi nihil possit. Secundum primum statum est beata, sed secundum secundum est beatior, secundum autem tertium est beatissima.
Sequitur : « Et vir ejus, » supple, surrexit, « et laudavit eam. » Vir iste Christus est, qui virebat gratia et scientia perfecta a prima matris conceptione, secundum quod dicitur, Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram :
Fæmina circumdabit virum. Iste cui est virtus animæ vir, est testis laudis et castitatis ejus. Laus autem nihil aliud est quam prædicatio jucunda extollentiae. Unde iste vir laudat mulierem in tribus, scilicet utilitate, dignitate, et admirabilibus mysteriis quæ fecit in ea Deus : utilitate fecunditatis, dignitate castitatis virginalis, admiratione mysteriorum : quia virgo concipit, et virgo parit : virgo ante partum, virgo in partu, et virgo post partum permanens in æternum sicut mater Dei. De fecunditate, quia verbo cum Virgine Maria concipit. Et sicut verbum fecundum est, ita multam prolem operis et affectionis bonæ simul effundit : et hoc significatur per fecunditatem Annæ, quam in oratione accepit a Domino 2 : Anna enim gratia interpretatur.
De dignitate autem, Luc. 1,48 et 49 : Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes : quia fecit mihi magna qui potens est. Sicut enim Christus filius in carne virginis matris virginitatem non abstulit, sed sacravit, ita in spiritu ipsius fecunditatem affert, sed non aufert quin potius consecrat virginitatem : hæc enim est casta generatio quam extollendo in laude dicit Sapientia, iv, 1 : O quam pulchra est casta generatio cum claritate !
De mysteriis autem mirabilibus eo quod hæc imprægnatio non corrumpit, sed reintegrat etiam corrupta : non gravat, sed gravidando ælveiat : non affert dolorem, sed sanat omnem infirmitatem et tristitiam in primo parente. Unde dicit, Isa. lxvi, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus : si ego qui generationem cæteris tribus, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus. Quasi dicat : Non.
<--- Page Split --->
CAPUT XX.
Multæ filiæ congregaverunt divitias : tu supergressa es universas.
§ 1
RES (7)
Res sapientia interpretatur : et hæc præscriptio eruditum reddit auditorem hujus sapientiae. Ne enim crederet aliquis laudem hujus mulieris esse in terrenis divitiis, et non in divitiis sapientiae, ideo talis huic versui titulus præmittitur. Sicut enim dicetur, infra, §. 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum ipsa laudabitur. Eccli. 1, 16 : Initium sapientiae timor Domini. Et ideo si divitias habet, sapientiae divitiae sunt, et non hujus mundi pompæ : sed potius vituperantur quam laudantur.
« Multæ filiæ, etc. »
In hoc versu tria sunt notanda. Primum est, quid vel quæ sint multæ filiæ. Secundum est, qualiter et quas congregant divitias. Tertium est, qualiter et in quibus hæc supergredietur universas.
Circa primum notandum est, quod sunt filiæ naturae, et filiæ mundi, et filiæ legis, et filiæ gratiae.
Filiæ naturae sunt, quæ animum et voluntatem ad propagationem naturae ponunt, hoc arbitrantes optimum, jucun-
dari scilicet in filiis, et marito. Et hæ significantur per filiam Jephte, quæ duobus mensibus virginitatem suam flevit in montibus: eo quod semen super terram non relinqueret, ut patet, Judic. xi,37 et seq. Significantur etiam iste per filias Lot quæ sollicitæ de posteritate, cum putarent periissse mundum in concrematione Sodomæ et Pentapolis, inebriabant patrem, et adjunctæ sunt ei ne mundus dissolveretur 1. Istas videntur imitari jungentes se secundis et deinceps nuptiis: sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, de quadam Romana quæ viginti duos viros successive habuit. Et in Evangelio Matth. xxii, 25 et seq., legitur de septemvira. Et iste quidem filiæ peccare non intendunt, nec peccant: sed turpe est rationem honestatis non habere tantum vigorem in homine, quantum habet vigorem castitatis natura in quibusdam brutis: dicitur enim hæc natura esse turturis, quod post primi mortem, secundas non admittit nuptias. Et hoc laudatur etiam in Judith, xv, 11, ubi dicitur, quod benedicta est inter omnes mulieres, eo quod castitatem amaverit, et post virum suum alium non admiserit.
Filiæ autem mundi sunt, quæ semper in luxuria et concupiscentia vivunt: et si quandoque virgines sunt corpore, mente tamen sunt incestæ, virginitatem corporis habitu exteriori devirginantes: et iste sunt quæ seducunt etiam filios Dei, hoc est, clericos qui se Deo in filios
<--- Page Split --->
castos devoverunt : sicut dicitur, Genes. vi, 2 : Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchra, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Iste significantur per filias Madian, quae scandalum posuerunt filiis Israel, edere de sacrificiis idolorum, et fornicari, ut habetur, Numer. xxv, 1 et seq. Significantur etiam per Jezabel, de qua dicitur, Apocal. ii, 20 : Permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Iste etiam sunt quae (ut legitur in epistola Jeremiae) in viis sedent circumdatae funibus, etc.1. Iste sunt etiam de quibus dicitur, Ezech. xvi, 23, quod diviserunt pedes suos omni transeunti. Transiens enim est qui non moratur : et ille est non legitimus, qui non ligatur vinculis matrimonii ad cohabitandum. Iste sunt etiam de quibus dicitur, Eccli. ix, 10 : Omnis mulier, quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Et ista sunt de quibus dicit Isaias, iii, 16 et 17 : Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et compositio gradu incedebant, sicut scilicet inceditur in choreis : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit, id est, quae debent esse Sion, et facta sunt per concupiscentiam filiae hujus mundi. Iste etiam describuntur, Proverb. vii, 7-20 : Considero ve cordem juvenem, qui transit per plantem juxta angulum, et prope viam domus illius, hoc est, meretricis, graditur : in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad decipiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. - Apprehensumque deosculatur juvenem, et pro-
caci vultu blanditur, dicens : Victimas pro salute vovi, hodie reddidì vota mea : idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. Et demonstrat pulchritudinem et mollitiem lectuli, dicens : Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Ægypto : aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. Non est enim vir in domo sua, abiit via longissima : sacculum pecuniæ secum tulit : in die piena luna, hoc est, post mensem, reversurus est in domum suam. Patet per hoc ultimum quod sunt verba adultera meretricis.
Filiae autem legis sunt, quae timore et vana intentione non Deo sed laudi serviunt : timentes vituperari ab hominibus si votum castitatis quod voverunt, irritum facerent. Et istae sunt de quibus dicit Jeremias, Thren. i, 4 : Virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amariudine. Quia tales semper amaro animo sunt, quia spurcitiam exercere non audent : quidquid enim in corpore et habitu castitatis prætendunt, totum per hypocrisim et vanam laudem turpiori stupro exponunt. Istaë sunt virgines fatuaë de quibus habetur, Matth. xxv, 8, quarum lampades exstinguuntur veniente Domino ad nuptias. Istaë sunt etiam de quibus dicit Salomon, Proverb. xi, 22 : Circulus aureus in naribus suis, hoc est, porcaë, mulier pulchra et fatua. Sicut enim porca circulum aureum stercori immergit, ita istaë pulchritudinem quam in falsa religione prætendunt, luxuria laudis et hypocrisis impiam et inquinatam reddunt.
Filiae vero gratiae sunt, quae et castitatem habent in corde et corpore et habitu et sancta intentione, et in humilitate Christo serviunt : habentes ducem et vexilliferam gloriosam Dei genitricem, et Filium ejus agnum immaculatum. Et de his dicit Apostolus, I ad Co-
<--- Page Split --->
rinth. vii, 34: Mulier innupta, et virgo cogitat qua Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Et, Apocal. xiv, 4: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Unde dicit Augustinus in libro de Virginitate, quod « alii sancti sequentur non quo- « cumque ierit, sed quo poterunt : vir- « gines autem felicius exsultabunt jucun- « diusque regnabunt. » Iste etiam significantur per virgines sapientes, quae acceptis lampadibus clare castitatis in corpore, acceperunt oleum charitatis in vasis cordis sui, et veniente morte cum Domino introierunt ad nuplias aeternae conjunctionis in qua unus cum ipso spiritus efficiuntur. Sicut enim dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 17: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo.
§ 2
Iste filiae quadruplices congregant divitias. Prime congregant divitias naturae, quae sunt in abundantia prolis et operibus misericordiae. Secundae congregant divitias concupiscentiae, quae sunt in abundantia luxuriae et pomparum Satanae. Tertiae congregant divitias laudis vanae et simulatae justitiae, Quartae vero congregant divitias virtutum et gratiae.
De divitiis filiarum naturae, quae sunt abundantia prolis et operum misericordiae, habetur in Job, 1, 2, ubi dicitur, quod nati sunt ei septem filii, et tres filiae : et ostenditur, quod erat simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. Filiae enim naturae sunt filiae desiderantes matrimonium in timore Dei, et in hoc dividuntur a filiabus mundi : « matrimo- « nium enim est naturae officium, » ut
dicit Augustinus. Unde et dicit Glossa super Genesim, i, 28 quod « Deus Adae « dedit duo praecepta : unum naturae, et « unum disciplinae. » Unum praeceptum naturae est, quod dixit : Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam. Ad cujus impletionem etiam in paradiso instituit matrimonium. Aliud praeceptum etiam naturae est : Ex omni ligno paradisi comede 1. Tertium, quod est discipline fuit illud : De ligno, scilicet quod est in medio paradisi, scientiae boni et mali ne comedas 2. Primum enim horum pertinet ad propagationem. Secundum ad naturae in seipsa sustentationem. Tertium autem ad disciplinam, scilicet eruditionem obedientiae. Iste sunt etiam divitiae Jacob, de quibus loquuntur filii Laban, dicentes : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus, factus est inclytus 3. Nihil enim Jacob a Laban tulit nisi uxores, et filios, et oves : et in filiis est prolis abundantia, et in ovibus opera pietatis.
De divitiis autem filiarum mundi habetur, Apoc. xviii, 7, ubi divitias suas jactat magna meretrix, dicens : Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Et jactat ibi tria, scilicet dignitatem, et florem honoris, cum dicit : Sedeo regina : et abundantiam luxuriae sive scorti in hoc quod dicit : Vidua non sum : quia scilicet pro uno abcedente centum sibi copulat, vel alios plures. Luctum autem non videt quantum ad rerum defectum, eo quod laute et delicate se tales procurant. Istis filiabus templum Dei, hoc est, cœtus clericorum et monachorum plenus est : sicut dicitur, II Machab. vi, 4 et 5 : Templum luxuria et commensationibus erat plenum, et scortantium cum meretricibus : stratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat. Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
<--- Page Split --->
De divitiis autem fatuarum filiarum habetur, Jerem. xvn, 11 : Perdix fovit quae non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Perdix hujus naturae esse dicitur, quod aliena fovet ova : et cum pullos produxerit, statim ut veram matrem qua e ova peperit audierunt, relinquunt perdicem qua fovit, et sequuntur illam qua peperit. Ita est de fatuis virginibus : fovent enim habitu virtutem quam corde non pepererunt. Et ideo faciunt divitias non in judicio : quia in dimidio dierum cum plus fulciri credunt super opera, opera recedent ab eis per vanam laudem, et hoc dum adhuc vivunt : sed in novissimo dierum post hanc vitam perman ebunt insipientes, eo quod claudetur eis ostium regni cœelestis.
Divitiæ autem virtutum et gratiæ sunt divitiæ filiarum gratiæ, quæ sunt veræ divitiæ, de quibus dicitur, ad Hebr. xi, 23 et 26 de Moyse, quod magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem: majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum improperium Christi, etc.
§ 3
Sequitur qualiter et in quo ista supergreditur universas. Est autem hoc in vestitu, et ornatu, et divitiis.
De vestitu habetur in Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis. Et, ibidem, y. 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, etc. Quia de hoc multa supra
diximus 1, hic breviter tangendo hoc dictu sufficiat.
Ornatus autem hujus mulieris multiplex est, qui tangitur, Isa. iii, 18 et seq. 1.
Et primo tangitur ibi ornamentum calceorum : et sunt sandalia qua habent mulieres ad ornatum et protectionem pedum. Et notantur exempla patrum praecedentium, qui pelles suorum operum cum ipsi mortui sint in Domino, nobis reliquerunt in protectionem affectus et voluntatum nostrarum, qua per pedes intelliguntur.
Secundum quod tangitur sunt lunula : et sunt quaedam lunula aurea in fronte super peplum dependentes, et est ornamentum frontis. Per lunam autem qua deficit, proprii defectus consideratio significatur.
Tertium est torques qua est ornamentum colli: per quod notatur custodia discretionis : quia sicut collum capiti corpus conjungit, sic discretio nostra totum corpus nostrae conversationis capiti Christo debet connectere.
Quartum est monilia qua stringunt capitium, et muniunt sinum ne adulter inferat manum in gremium pudoris : et significant castitatem cordis et corporis.
Quintum est armilla, qua sunt ornamenta brachiorum, et significant instantiam et fortitudinem operum.
Sextum autem sunt mitra qua continent defluentiam capillorum : et significant meditationes sanctas qua illicitas cogitationes tamquam capillorum incompositionem ligant, et non sinunt defluere.
Septimum est discriminalia, et sunt pectines : et significant crebram nostrarum cogitationum discussionem et separationem, ut videatur quid saepius in cogitatu versetur.
1 Cf. expos. in cap. XII, § 1.
2 Isa. iii, 18 et seq : In illa die auferet Dominus ornamentum calceorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfacto-
riola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
<--- Page Split --->
Octavum est periscelidæ, id est, fasciæ pectorales quæ coercent exuberantiam uberum, et significant amoris custodiam,ne sibi illicitus amor in corde ubera subigat : sed post perfectum et castum amorem, muliebris verecundia quæ in parte in mammillis est, constringatur et coercetatur.
Nonum murenulæ, quæ sunt quædam ornamenta pulcherrima aurium, et significant facilem auditum verbi Dei, scilicet, ut auris semper verbo quod audit de Deo similis sit : unde, in Cantic. i, 10, ubi nostra littera habet, Murenalas aureas faciemus tibi : habet alia littera, « Similitudines aureas. »
Decimum est olfactoriola, et sunt quædam vasa in quibus defertur muscus,et alia aromatica propter suavitatem odoris : et significant odorem bonæ famæ.
Undecimum est inaures, quæ sunt communia ornamenta aurium, et significant obedientiam.
Duodecimum est annuli, per quos significatur fides mariti et thori : ligat enim digitum qui annularis dicitur, in quo est vena a corde procedens.
Tertiumdecimum est gemmæ pendentes in fronte, et erat ille maximus decor mulierum : et habitum virtutis qui germen dictus est in Scriptura, significat.
Quartumdecimum est mutatoria, et sunt diversa genera et paria vestium : in quo notatur multiformis conversatio, secundum quod aliter conversandum est cum diversis : sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
Quintumdecimum est palliola, et sunt instrumenta apta in tempore calido, et sunt tenuia : et significant modestiam quæ decentem ponit habitum et incessum exterius.
Sextumdecimum est linteamina pro pepulis quæ ornant caput, et significant verecundiam quæ maxime decet mulieres.
Septimumdecimum est acus : et est
quoddam punctorium aureum ad similitudinem acus, pepli extremitates compungens ne dissolvatur, et significat timorem sanctum qui compungit et continet Sanctorum conversationem ne in dissimulationem paretur.
Octavumdecimum ornamentum est specula, in quibus mulieres se consueverunt adspicere : et significant intelletum Scripturae, in quo singuli considerant utrum turpes vel pulchri sint.
Decimumnonum est vittæ: et sunt vittæ quædam rubea ligamenta quibus mitra constringitur retro in magnitudine capillorum : et significant instituta patrum quæ quasi funiculus, qui difficile rumpitur, colligunt nos ne forte pereffluamur.
Ultimum autem sive vigesimum ornamentum est theristra, et sunt quædam pallia tenuia decora valde, et præstantia ornatum extrinsecus : et significant mentis et corporis jucunditatem in gaudio Spiritus sancti.
Hæc sunt ornamenta castæ et pudicæ animæ, quæ auferuntur a Domino ab incastis mentibus, ut dicitur, Isa. ii, 24 : Et erit, illis scilicet, pro suavi odore bonæ famæ fætor, et pro zona bonæ meditationis et castitatis, funiculus consuetudinis peccatorum quo colligantur manibus et pedibus ut mittantur in infernum : et pro crispanti crine inordinatarum cogitationum, calvitium aperte immunditiæ cordis : et pro fascia pectorali, quæ (ut diximus) casti amoris custodiam significat, erit cilicium, æternarum pænarum scilicet asperitas, quibus anima incontinens velut vestimento cilicino vestietur.
Divitiis autem supergreditur omnes in quatuor, scilicet in magnitudine dotis, et in multitudine rerum paraphernalium, et in excellentia donationis propter nuptias, et in lucro quotidiano.
Dos autem animæ ejus est quam dat sibi pater, qui idem pater sponsi et veri animæ viri, est visio claritatis, et perfe-
<--- Page Split --->
ctus amor ejusdem, et perfecta ejusdem iterum comprehensio : non ita ut tota divinitas in nobis claudatur ut ejus fines conspiciantur, sed ut a nobis habeatur omne quod videmus et amamus in ipso. Similiter dos corporis ejus est, ut pro corporis gravitate agilitate dotetur, et pro corporis grossitie dotetur subtilitate sive spiritualitate : pro ipsius autem mortalitate et passibilitate impassibilitatem accipiat, et pro opacitate sive obscuritate recipiat fulgorem septies super solem.
Res autem paraphernales sunt quas habet mulier juxta dotem. Et illæ res spiritualiter sunt quæ nobis hic de æterna vita in prægustatione quadam ostenduntur et dantur : ut exsilium nostrum tanto tolera bilius sustineamus et ardentius finiri cupiamus, quanto per experi-
mentum plus de æternorum dulcedine cognoscimus.
Donatio autem propter nuptias quam scilicet sponsus dat sponsæ in signum amoris nuptiarum, est gloria quam habebit nostra natura de Christo homine. Hæc enim gloria nobis data est, eo quod Christus nostram naturam desponsando, sibi eam in unam personam conjunxit et copulavit,
Lucrum vero quotidianum est gaudium quod habet mulier in numerosa bonorum meritorum actione.
Et sic patet qualiter hæc vestitu, et ornatu, et divitiis multas filias naturae et mundi et legis et gratiae supergreditur : utpote quæ plus omnibus laboravit et deservivit apud Deum.
CAPUT XXI.
Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
Chanaan et non Juda, species decepit te, id est, speciositas Susannæ.
S 1
sin (V)
Sin vigesima prima littera est Hebræorum, et vulnus interpretatur. Huic autem versui hæc littera inscribitur : quia loquitur hic Salomon de duobus in quibus hæc mulier non laudatur, quæ plerumque corda humana consueverunt vulnerare, scilicet imago mulieris, et pulchritudo : sicut dicitur, Daniel. xm, 36, duobus senibus judicibus : Semen
« Fallax imago 1, et vana, etc. » Duo notantur in versu isto, scilicet in quibus mulier hæc non laudatur, et in quo laudatur.
In quibus autem non laudatur, duo sunt, scilicet fallax imago, et vana pulchritudo.
Attenditur autem imago in forma corporis exterius, pulchritudo vero in speciositate coloris.
Est autem imago interior et exterior. Imago interior est triplex, ut dicit Augustinus super illud Psal. iv, 7 : Signa-
<--- Page Split --->
tum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo, scilicet imago creationis, et imago recreationis, et imago similitudinis.
Imago creationis est in qua creatus est homo ad imaginem Dei : quia homo scilicet rationalis est ut Deus. Et de hac imagine habetur, Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Et,in Eccli. XVII, 1: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.
Imago autem similitudinis est, in qua imitari debemus Deum, intelligendo, memorando, diligendo : ut memoria Deo Patri, et intellectus Filio, et dilectio detur Spiritui sancto : scilicet ut habeamus Deum in memoria sine oblivione, et in intellectu sine errore, et in voluntate sine omni amaritudine odii, iræ, et invidiæ, et aliarum malarum voluntatum. In voluntate enim nostra debet esse nobis tranquillitas pacis, in intellectu autem splendor æternæ lucis, et in memoria immutabilitas et indeficiendia æternitatis. De hac imagine dicitur, I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, Adæ scilicet, portemus et imaginem cælestis. Et, II ad Corinth. iii, 18 : In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Imago autem recreationis est fides, spes, et charitas. Charitas enim quae mater est omnis boni et principium, attribuitur Deo Patri : fides autem Filio, quia ille fidem in mundo docuit : spes autem Spiritui sancto, quia ille descendens in corda fidelium, spem eorum in alta sublevavit. Fides enim oculos aperit, spes erigit, charitas figit. Et de ista imagine potest intelligi quod habetur, ad Roman. viii, 29 : Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Imago autem exterior est dispositio figurae corporis. Et de hac habetur, Job, iv, 16 : Stetit quidam, cujus non
agnoscebam vultum, imago coram oculis meis.
Sequitur hoc quod dicit : « Fallax. » Est enim tam intrinseca imago quam etiam extrinseca, quandoque fallax. Vera est intrinseca quando Deum imitatur, et imaginem quæ est forma hominis reformati et hæc imago est Christus. Est autem intrinseca fallax quando per peccatum deformatur : sicut dicitur in Psal. Lxxii, 20 : In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Imago etiam exterior est vera quando remanet in Dei laude, ut laudetur Deus in factura sua : sicut dicit Psal. xci, 5 : Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Sed fallax est quando picturis meretriciis et circumpositionibus adornatur, vel etiam per falsam hypocrisim exterminatur : unde in Evangelio, Matth. xxii, 20. Cujus est imago hæc, et superscriptio ? Hanc enim quaestionem potest Dominus hypocritis et pictis mulieribus facere, in quarum vultu imago quidem sua est quam ipse creavit, sed superscriptio ipsam eamdem imaginem Deo configuravit, et falsavit hoc quod Deus bene creaverat.
Sequitur : « Vana est pulchritudo : » interior vera, et pulchritudo exterior vana.
Interior consistit in pulchritudine conscientiae : sicut dicitur, Cantic. 1, 4 : Nigra sum, sed formosa, filie Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Tabernacula enim Cedar intus pulchra, exterius vero nigra dicuntur. Pelles autem Salomonis in quibus arca involvebatur, interiori parte gemmis et et auro redimite fulgebant, exterius autem non multum praetendebant decorem. Sic et sancta anima ornatum et pulchritudinem virtutum habet intus : extra autem humilitate et squalore rigoris et abstintentie est denigrata ad modum videlicet templorum Domini, quae omnia mul-
<--- Page Split --->
tum intus et parum ornata sunt exterius. Unde, Cantic. i, 9 : Pulchrae sunt genae tua sicut turturis. Habet enim duas genas, scilicet innocentiam conversationis, et habitum maturitatis : quae pulchrae sicut turturis esse dicuntur, quia castitatem et fidem in omnibus operibus exhibendo, se sine felle malitia esse demonstrant.
De pulchritudine autem exteriori vana multa ab his qui illam sequuntur scripta sunt : sicut illa de Helena, de qua dicit Philosophus, quod « ad hoc oportet uti « verbis sapientium, ut fugiamus Hele- « nam. » Fuerunt tamen quaedam mulieres sanctae etiam pulchrae exterius, et tamen non vanae : quia pulchritudinem suam mundo in concupiscentiam non ostenderunt, sicut fuit Judith, et Susanna, et tres filiae Job, et Rebecca, et aliae de quibus legimus in Scriptura. Filiae enim Job appellatae sunt Dies, et Cassia, et Cornustibii propter pulchritudinem suam : unde dicitur ibi, quod non sunt inventae mulieres speciosa sicut filiae Job in universa terra 1. Sed in omnibus his verificatur quod dicitur de Judith, x, 4, quod Dominus illi contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat.
Est autem mulier timens Deum laudabilis propter tria praecipue : quorum unum est, quia timor eam maxime humiliat, et ideo in laude est extollenda. Unde, ad Roman. xi, 20 : Noli altum sapere, sed time, hoc est, si times non altum sapiens.
Secundum autem est, quia timor expurgat omne vituperabile : unde quidquid remanet, laudabile est. Unde, Eccli. i, 27 : Timor Domini expellit peccatum.
Tertium et ultimum est, quia timor Domini perfectam inducit sapientiam implendi mandata et-obedientiam. Initium sapientiae timor Domini, ut dicit Psal. cx, 10. Et, Eccle. xn, 13, dicitur de obedientia : Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo.
Et ideo, quia haec tria timor Domini facit praecipue : ideo David in Psal. xxxiii, 12, tamquam nobis utilius nihil videns, dicit : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Tobias etiam senior filium suum ab infantia timorem Domini docuit, et recedere ab omni peccato 1. Et ideo, Psal. xxxiii, 10, praecipit : Timete Dominum, omnes Sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Et ideo etiam laus non potest eis deesse.
§ 2
Sequitur secundum hujus versus, scilicet in quo laudatur. Unde dicit : « Mulier timens Dominum ipsa laudabitur. »
Ubi duo notanda sunt, scilicet quare dicit, laudabitur in futuro, et non in praesenti.
Sequitur quare dicit in futuro laudabitur, et hoc est quod dicit sapiens Eccli. xi, 30 : Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Et Ambrosius : « Tunc lauda quando nec laudantem « nocet adultio, nec laudatum elatio « tentat. » In hac autem vita non laudantur Sancti, sed Deus laudatur in Sanctis suis.
<--- Page Split --->
CAPUT XXII.
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
§ 1
THAU (?)
THAU quaè littera ultima est Hebræorum, epigramma est in hunc ultimum versum : interpretatur signum, et notat signum laudis et præconii quod præcipue est ab operibus mulieris hujus.
In hoc capitulo laudatur mulier fortis. Quid autem sit laus præcipua, habetur in Joanne ubi dicit Dominus, Joan. v, 36 : Ego habeo testimonium majus Joanne... Opera qua ego facio, testimonium perhibent de me. Est etiam Thau signum hujus mulieris : omnes enim qui non interficiuntur ab Angelo exterminatore, hoc sunt signo signati : sicut legitur, Ezech. ix, 4 : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gentemium et dolentium. Et dixit ad exterminatores, yv. 5 et 6 : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite... Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Unde etiam signum hoc signum crucis significat. Signo enim crucis cruce redemptus debet signari et configi : ut stigmata Domini nostri Jesu Christi, secundum Apostolum, ad Galat. vi, 17, in corpore nostro circumferamus.
Sequitur : « Date ei, etc. »
In duobus consideratur sententia capituli, scilicet quid sit dare mulieri huic de fructu manuum suarum, et quid laudare eam in portis opera ejus.
Circa primum consideranda sunt tria, scilicet cui dicatur, Date, et quid dandum, et ad quid.
Dicitur autem istud, « Date, » Angelis quibus commisit eam Deus, sponsus ejus et vir ejus. Angeli sunt ministri Dei deferentes ad nos quaè dat nobis Deus. Unde, Psal. ciii, 4 : Qui facis Angelos tuos spritus, et ministros tuos ignem urentem. Et, in Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepleièas mortuos, et derelinquèbas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepleièas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et hæc verba dixit Raphael Angelus.
Quid autem dandum est aperit, cum dicit : « De fructu manuum suarum. » Manus autem accipiuntur hic opera : et fructus sunt prægustationes spiritus, quos fructus per ministerium Angelorum etiam hic quandoque facit nos prægustare. Sunt autem hi fructus duodecim qui enumerantur ab Apostolo, ad Galat. v, 22 et 23 : Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.
Et est hæc charitas illa quaè perfectissima est : hæc enim est illa quaè reficit ut fructus dulcis. El hæc est de qua dicit
<--- Page Split --->
Dionysius, quod « est acuta, mobilis, « fervida, et superfervida. » Acuta, ut penetret intima amati. Mobilis autem, ut continuo ascendat ad ipsum. Fervida vero, ne tepescat ad amorem mundi. Superfervida autem, ut continuo in desiderio ebulliat ut suspiret in amplexum. Et hæc est ignis in Sion et caminus in Jerusalem. Hæc est ignis dum speculamur per fidem : caminus autem quando pacem comprehendemus per veritatem.
Gaudium autem de quo hic loquitur, est jucundatio mentis in gustu divinæ dulcedinis, quæ procul dubio est regnum Dei. Non enim est regnum Dei, ut dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 17, esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.
Pax autem ista facta est, et fruuntur ea Sancti, et est tranquillitas et quies cordis in gustu Dei quietante omnia nostri desiderii inquieta : quæ pax est quam Dominus dedit et reliquit Apostolis 1. Non quomodo mundus dat, quia in mundo pressuram habuerunt 2 : sed in ipso pacem, de qua dicit Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super Sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Et hæc est pax quæ secundum Apostolum, ad Philip. iv, 7, exsuperat omnem sensum, id est, omnem sensibilem delectationem, quæ custodit sensus et intelligentias Sanctorum.
Patientia autem quæ fructus hic dicitur, est constantia et æquanimitas animi in laboribus hujus vitæ reficiens ex spe beatitudinis exspectatæ.
Benignitas autem est bona ignitas : quando scilicet bonum quod est in corde, ex igne charitatis incipit liquescere in affectum proximorum, ut dulcem se exhibeat verbis et operibus in omne quod jusserit proximus.
Bonitas autem est vere cordis dulcedo quæ ostendit in nobis esse Deum,
quia communicamus omnibus nos et nostra secundum Deum. « Bonum enim « est diffusivum sui et communicativum » ut dicit Dionysius.
Longanimitas autem est æquanimitas in exspectando promissa.
Mansuetudo vero est mititas quæ nullum provocat, nec de facili provocatur ab alio.
Fides autem hic non accipitur pro illa quæ videt per speculum in ænigmate, sed pro certitudine invisibilium, ut dicit Glossa super hunc eumdem locum. Tunc enim homo in veritate pascitur, quando certum habet hoc quod de veritate cognoscit et apertum.
Modestia vero est modum et decentiam interius et exterius statuens, quod etiam hominem secundum Deum ambulantem delectat.
Continentia vero habet fructum triplicem, scilicet centesimum in virginibus, sexagesimum in viduis, et trigesimum in conjugatis.
Castitas autem hic accipitur pro temperantia innatae delectationis in cibis et aliis quæ corpus delectant, secundum quod etiam dicitur castitas quasi corporearum delectationum castigatio, secundum quod dicit Apostolus, I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Sed nota quod huic mulieri datur fructus manuum suarum, et fructus est merces operis. Sed quidam sunt in se signa foris prætendentes, qui proprias manus mordent et devorant : et isti sunt hypocritæ, qui devorant opera sua antequam ad fructum perveniant. Quidam autem ut peccatores fructum in manibus nullum habent, nisi forte glandes quas porci immunditiæ carnis manducant.
Sequitur ad quid detur ei de fructu manuum suarum. Datur autem ei ad
<--- Page Split --->
tria, scilicet ad gustum, ad seminandum, et ad gratias agendum de perceptis.
Ad gustum : quia gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus, et ideo lucerna inquirendi talia non exstinguetur in tenebris 1. « Gustato enim spiritu (dicit Gregorius) desipit omnis caro, » id est, carnalis delectatio. Unde ex gustu confortatur, spiritu magis fortis effecta ad laborem : sicut de Paulo dicitur, Act. ix, 19, quod cum accepisset cibum, confortatus est.
Ad seminandum autem, quia fructum ut meritum sui laboris accipit. De hoc eodem fructu semen ulterioris meriti in terram cordis sui spargit. Unde gratiam, quam ut fructum laboris accipit, exercet ut amplius in merito crescat : sciens juxta Apostolum, II ad Corinth. ix, 6, quod qui parce seminat, parce et metet. Et illud Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua.
Ad gratias etiam agendum fructum accipit, sicut Dominus in lege præcipit, quod quando fructus collegerant, quod veniant ad templum et ad summum sacerdotem, et confiteantur se recepisse quæ Dominus promiserat. Unde vult Dominus recognoscere quemlibet hominem fructum gratiæ, ut largitori gratiæ magnifice gratiæs agat.
§ 2
Sequitur : « Et laudent eam in portis opera ejus. »
In quo tria notanda sunt, scilicet ubi laudanda est, et a quibus laudanda, et qua laude. Ubi laudanda : quia in portis. A quibus : quia ab operibus. Qua laude : quia laude testimonii virtutis et justitiæ.
Sunt autem portæ vitæ hujus, et portæ mortis, et portæ judicii : et sunt portæ inferni, et sunt portæ cœli, et sunt portæ paradisi.
Porta vitæ hujus est nativitas, et præcipue nativitas quadruplex, scilicet de terra, de costa, de fœmina et viro, et de virgine fœmina sine viro. Prima est Adæ, secunda Evæ, tertia communiter hominum, quarta Jesu Christi. Unde, Genes. xv, 13 et 16, dicitur Abrahæ : Scio prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis, etc. Generatione autem quarta revertentur huc. De his portis intelligitur hoc quod dicitur, Job, v, 3 et 4 : Ego vidi stultum firma Radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta : et non erit qui eruat. Intendit enim dicere, quod in ipsa porta per quam habent ingredi ad vitam, præoccupantur et læduntur in primo flore vitæ, ut dicant cum Ezechia, Isaie, xxxviii, 10 : Ego dixi : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Et illud, ibidem, §. 12 : Præcisa est velut a texente vita mea : dum adhuc ordirer, succidit me.
Portæ autem mortis. Unde, in Psal. cxxvi, 5: Beatus vir qui...non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. In morte enim inimici humani generis dæmones maxime ad confusionem hominis laborant : quia in porta mortis aut hominem finaliter perdunt, aut lucrantur.
Porta autem judicii est in qua sedent senes terræ ad judicium et senatores. Unde, supra, §. 23, habitum est : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Et in lege præcipitur, quod judices in portis sedeant, et justa judicia decernant.
De portis autem inferni dicitur, Matth. xvi, 19, ubi Dominus loquitur ad Pe-
<--- Page Split --->
trum, dicens : Tibi dabo claves regni colorum.Et ante hoc dixit, y. 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam : et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et, Psal. xxii, 7 et 9 : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit Rex gloriæ. Et hoc dixerunt Angeli et sancti patres quando Christus descendit in infernum : sicut testatur Evangelium Nicodemi : « En « contrivit portas æreas, et vectes ferreos « confregit. »
Porta autem cœli ostenditur etiam in Psal. LXXVII, 23 et 24, ubi dicitur : Januas æli aperuit Dominus. Et pluit illis manna ad manducandum. Item, Jerem. ii, 12 et 13 : Obstupescite, cœli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Cœli obstupescunt, quando cœlum inhabitantes obstupescunt. Portæ autem ejus vehementer desolantur, quando illi qui cœlum intrare deberent, per aliam viam errando deviant ad mortem. Et hoc ideo quia duo mala peccando facit populus, scilicet Deum per contemptum et ingratitudinem relinquendo, et fodiendo per desiderium et laborem terrenorum cisternas vacuæ consolationis, quæ aquam veri refrigerii non continent sed immundant. Et, Psal. cxvii, 19 et 20 : Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas, confitebor Domino. Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. Et in Evangelio Matth. vii, 13 : Intrate per angustam portam 1.
Porta autem paradisi est ex qua extrusi sumus, ante quam collocavit Dominus Cherubim, et flammeum gladium atque versatitem ad custodendam viam ligni vitæ 2.
In omnibus his portis digna laude est mulier fortis.
In porta enim naturae sive vitæ hujus laudabilis est per humilitatis recordationem : scit enim quia humiliter intravit, et scit esse miserabilem prorsus infirmitatem : in modo vero nascendi, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri, ut dicitur, Isa. xl, 6.
In porta autem mortis laudatur per securitatem : quia cupit dissolvi et esse cum Christo, cum Apostolo, ad Philip. i, 23. Et iterum, sicut dicitur, II ad Corinth. v, 8 : Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Et illud Apocal. xiv, 13 : Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
In porta autem judicii in qua sedent sapientes hujus mundi disponentes de mundo, laudatur mulier per bonam famam. Scit enim, ut dicitur, Ruth, ii, 11, omnis populus... mulierem te esse virtutis. Præterea sedet ibi vir ejus, qui ut prius dictum est, surgit et laudat eam. Præterea etiam filii ejus prædican faman virtutis ejus.
In portis autem inferni laudatur per victoriam tartari, quia scilicet sic triumphavit a diabolo ut non valeat portis inferni concludi : unde etiam gloriando super mortem dicit, Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Quod enim habet hæc mulier in marito per redemptionem, habet in se per meritum : quia etiam ipsa mordet infernum extrahendo se et alios quos convertit.
In portis etiam cœli laudatur confessione veræ laudis, et recognitione beatitudinis ab ipso Deo. Unde dicitur, Matth. x, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.
In portis etiam paradisi laudabilis est
<--- Page Split --->
per redditum meriti. Unde Adam vituperabiliter cecidit per transgressionem mandati. Unde et hoc cantatur in laude fortissimae Virginis, quod « paradisi « porta per Evam cunctis clausa est, et « per Mariam Virginem iterum patefacta « est. » Sic haec mulier fortis in omnibus portis laude est digna, et non vana, sed vera quae est prædication virtutis ejus.
Laudatur autem haec mulier a suis operibus triplici de causa. Una et præcipua est, quia opera sunt testes vitæ omni exceptione majores. Alia causa est, quia sola opera nostra stabunt nobiscum in judicio. Tertia causa est, quia opera procedunt ex nobis et nihil aliud.
Quod opera sint testes vitæ omni exceptione majores, patet ex hoc quod dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Et in symbolo Athanasii : « Et reddituri sunt de fa- « ctis propriis rationem. » Et in Apocalyp. xiv, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos. Illi testes sunt majores omni exceptione, quia numquam mentiti sunt : numquam dolus vel fraus invenitur in ore ipsorum. Unde etiam Christus praefert testimonium suorum operum testimonio Joannis, Joan. v, 36, ubi dicit : Ego autem habeo testimonium majus Joanne... Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.
Iste est tantus testis laudis, quod si universus mundus conveniat et testetur sanctum esse aliquem et laudabilem, et solum opus vituperii stet in parte altera accusans conscientiam, convincet talem esse vituperabilem et condemnandum. Similiter si omnis creatura Dei clamet contra aliquem accusans et condemnans, et sola opera sua sancta et bona excusent et laudent et probent innocentem : praefertur a Deo et conscientia iste unicus testis operum aliis omnibus. Quodtamen valde mirum videtur : eo quod Dominus ipse dixerit, Matth. xvii, 16,
quod in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Sed hoc intelligitur de testibus qui factum noverunt, et omni exceptione majores inveniuntur. Isti testes de corde et vita hominis non possunt haberi nisi per opera et conscientiam et Deum qui in extremo judicio testis erit et judex.
Sola etiam opera tunc stabunt judicio. Ibi enim cedit amicus, similiter bona sæcularia, filii, parentes, et omnia quæ in hoc mundo diliguntur. Substantia autem hujus mundi tunc magno igne cremabitur, qui præcedit faciem judicis. Homines autem amici, et filii, et parentes, et alii propinqui, tunc stabunt judicandi, et ideo testes esse non possunt. Si enim quilibet pro alio testis admitteretur, omnes excusarentur. Sed omnes in una et pro una causa stabunt, et ut judicandi : ideo nullus alterius testis esse poterit. Unde, Job, x, 7 : Non est qui de manu tua possit eruere.
Sola etiam opera procedunt a nobis, ut dicit Dominus, Matth. xv, 18 et 19 : Quæ procedunt de ore, de corde exeunt... De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia , adulteria , fornicationes, furta , et hujusmodi. Et Apostolus, ad Galat. v , 19 et seq. : Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimcitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, commensationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequuntur. Et dicit ea esse opera carnis, quia sunt a carnali concupiscentia et voluntate : unde, I ad Corinth. xv, 30, dicit Apostolus : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et ibidem Glossa, id est, « opera carnis et sangui- « nis. » Et in Evangel. Joan. 1, 13, dicit de Sanctis, quod non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
<--- Page Split --->
Sequitur, qua laude : quia testimonio virtutis : et hic est honor hujus mulieris. Honor enim est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Honor autem et laus hujus mulieris in quatuor attenditur quae facit Deus honorando Sanctos suos.
Primum est laus eorum ab ore Dei edita coram sanctis Angelis. Unde dicitur, Joan. xii, 26 : Qui mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, hoc est, dignum laude coram his qui in coelo sunt, prædicabit.
Secundum est in consessu mensæ Dei : efficitur enim commensalis Dei, ubi mensa facies Dei est aperta : panis autem dulcedo suæ bonitatis et veritatis quæ nos reficiunt, et sunt panis et alimen-
tum Angelorum. Unde, in Luca, x x i , 2 9 et 3 0 , ante Passionem dicit : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
. Tertium autem est participatio sui gaudii : quo enim ipse feliciter et æternaliter gaudet, eodem gaudio nos secum sibi vult habere consortes. Unde dicit : Euge, serve bone, et fidelis, intra in gaudium Domini tui 1.
Quartum autem est in adeptione regni et coronæ. Unde, Matth. xxv, 34 : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum regnum vobis a constitutione mundi. Ad quod nos perducat Jesus Christus Filius Dei, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum, Amen.