TRACTATUS I

DE MODO MOTUS PROGRESSIVI.

CAPUT I.

Et est digressio declarans unde in animalibus causatur motus constrictionis et dilatationis.

Generaliter intelligendum, quod animalia habentia motum non participant motum localem nisi per sensum : quia

non moventur nisi quando fit apprehensio delectabilis vel tristis alicujus : et ideo secundum quod percipiunt delectabile vel triste, ita moventur. Cum igitur imperfectissima animalia non habeant sensum nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus, et habeant appetitum confusum causatum a delectationibus tactus, sequitur necessario, quod ipsa non moventur nisi motu dilatationis et constrictionis in eodem loco manentia. Et causa hujus est, quod tactus non sentit rem nisi per medium intrinsecum : nec sentit aliquod tangibilium nisi conjunctum sibi per substantiam, ita quod ultimum ejus quod sentitur, sit simul cum ultimo ejus quod sentit.

Cum igitur non sit motus localis animalium propter aliud nisi quatenus animal motum delectabili conjungatur per

<--- Page Split --->

sensum, non potest esse motus de loco ad locum in animali quod non apprehendit delectabile vel triste, nisi in eodem loco conjunctum sibi : sed in eodem loco ad delectabile conjunctum sibi dilatatur, et a tristabili conjuncto sibi retrahitur per constrictionem : et hujusmodi animalia sunt adhaerentia locis suis immobiliter, et sunt quaedam ostrea et conchilia : et ideo quia propter immobilitatem a loco conveniunt cum plantis, et propter motum in loco non ad locum conveniunt cum animalibus, media esse dicuntur inter plantam et animal quod movetur de loco ad locum.

Amplius hæc animalia necesse est habere locum inferius: et ea quæ inferius sunt in aliis animalibus, oportet in ipso esse superius. Cum enim in animali necesse sit alimentum nutrimentum accipere, oportet esse os aliquod per quod nutrimentum accipiat. Cum autem non accipiat nisi a loco in quo est, oportet quod os habeat conversum ad locum: et ideo est inferius loco infixum.

Amplius cum nutrimentum a loco tractum sit impurum et permixtum terrestri grosso quod non nutrit neque convenit substantiae ejus quod nutritur, oportet ipsum habere os non hians ut animalia, sed potius sugens per poros parvos sicut faciunt radices plantarum: et ideo talia animalia sugunt venis quibusdam radicalibus, et in hoc iterum cum plantis conveniunt.

Amplius cum per poros non ingrediatur impurum rejiciendum, sed potius purum incorporabile, sequitur quod hoc quod trahunt hujusmodi animalia, totum sit incorporabile: et non habent vias egestionum hujusmodi animalia, sicut neque plantæ. Hæc igitur sunt quæ cum plantis habent communia.

Cum animalibus autem communicant sensu motum causante et in appetitu et in motu et in aliqua corporis mollitie. Sensus autem hujusmodi animalium est sicut sensus dormientis, qui non agit nisi quando evocatur aliquo tangente ipsum

extrinsecus, et evocante ipsum sicut quando excitatur animal a somno : et hoc est quando tangitur a delectabili convenienti, vel tristabili inconvenienti : et quia vigilia est expansio animæ et spiritus et caloris et humoris ad exteriora, sicut diximus in libro de Somno et Vigilia, ideo tunc movetur motu dilatationis : in contristantibus autem propter motum animæ et spiritus et caloris et humoris ad interiora, propter fugam rei contristantis, movetur motu constrictionis. Sic igitur et hac de causa moventur ea quæ immobilia sunt a suis locis.

Quædam autem sunt quæ a locis moventur, sicut stinchus et spongia, et animal cujus substantia est sicut albugo ovi, quæ de loco ad locum moventur motu constrictionis et dilatationis, et moventur velociter, nec videntur habere sensum nisi tactum : et si habent gustum, non habent eum nisi per modum cujusdam tactus : et non habent os ad figuram animalis comedentis, sed potius porosa sunt in una parte sui, et per poros sugunt humorem, nec habent vias apertas per quas emittatur superfluitas egestionis, sed ad modum plantarum trahunt nutrimentum prima digestione ab impuro separatum. Causa autem motus de loco ad locum esse videtur perceptio aliqua vel inquisitio nutrimenti in loco remoto: et videtur quod hæc perceptio fiat per extensionem aliquam sensibilis per medium extrinsecum: et hoc non puto fieri nisi per aliquem confusum cum gustu odoratum: et quia olfactus eorum cum gustu confusus est, ideo organum odoratus in corpore suo determinatum in figura non habent.

Ex omnibus autem his patet, quod hæc animalia non habent nisi sensum imperfectum et motum imperfectum : et ideo non habent in corporibus suis alas vel pedes. Sensum autem voco imperfectum, quando non habent nisi sensus magis naturales et materiales, sicut tactum et gustum secundum quod est quidam tactus : hi enim minime habent de

<--- Page Split --->

ratione sensus, et multum de ratione naturae, sicut ostendimus in scientia de Anima, et in scientia de Sensu et Sensato. Imperfectissima autem virtus motiva est, quae non movet nisi ad motus primi sensitivi quod est cor, et non movet ad imitationem alicujus cœelestium corporum. Cor enim est primum sensitivum, et suus motus est per modum constrictionis et dilatationis. Signum autem imperfectionis sensus est, quod sensibile apprehensum non videtur facere sensum nisi interius in primo sensitivo. Talis enim sensus, sicut jam diximus, esse videtur dormientis, et hic sensus multum habet naturae, et parum animae, sicut dicit Isaac, vocans tales sensus esse naturales.

De modo hujus motus, licet jam in libro de Motibus animalium hoc quod nos sensimus, tradiderimus, tamen quia in Campania nobis juxta Graeciam iter agentibus, pervenit ad manus nostras libellus Aristotelis de motibus animalium, et hic ea quae tradidit, interponere curavimus, ut sciatur si in aliquo ea quae de proprio ingenio diximus, deviant a Peripateticorum principis subtilitate.

Amplius talis sensus medium quoddam est corporis animati, sicut somnus medium est mortis et vitae : et quia motus sequitur sensum, ideo etiam sensus motus non est nisi primi sensitivi, ad cujus contractionem et dilatationem contrahuntur et dilatantur exteriora : et ideo ad talem motum organa motus natatilium vel gressibilium aut volatilium seu etiam reptilium natura non formavit. In his autem quae perfectiora sunt secundum sensus, sunt exteriora organa sensuum. Tactus enim organum perfectius, sicut in libro de Sensu et Sensato ostendimus, est intraneum, et est cor principaliter. Alii autem sensus in exterioribus fiunt organis : et quia perfectam habent sensibilium perceptionem, oportuit quod perfectionem haberent motus processivi, per quem moventur ad sensibilia apprehensa, eo quod sensibile salvat animal sentiens, et esset imperfectum animal nisi per motum conjungi posset sensibili apprehenso, sicut in libro tertio de Anima determinavimus.

Ex dictis igitur manifestum est, quod perfectio motus est a corde, procedente virtute motiva in membra exteriora, quae formata sunt ad motum ambulationis, vel volationis, vel rep tionis, vel natationis.

CAPUT II.

In hoc probatur, quod in omni motu animalium aliquid oportet esse immobile circa quod est motus.

Dicamus igitur secundum Aristotelem, quod de motu appetitivo quo animalia a seipsis moventur, jam alias provisum est a nobis et determinatum quot genera habeat, scilicet in libris Animalium, ubi volatilia et gressibilia et natatilia et reptilia et contrahentia et extendentia se distinximus, et in eisdem libris distinximus quae sunt causae eorum quae naturaliter accidunt singulis generibus motuum.

Nunc autem providendum est ignorantibus in hac scientia de universali causa quae est causa movendi in qualicumque motu prædictorum. Quia igitur omnium

<--- Page Split --->

motuum principium est movens aliquod quod movet, et quia idem movens præcipue in motu animalis, ipsum sibi principium est movendi in hoc quod a seipsis moventur animalia, et quod primum movens quod est primo primum, est immobile, jam longe a nobis ante est determinatum, scilicet in octavo Physicorum, ubi etiam a nobis determinatum est de motu, utrum sit æternus, vel non : et si est aliquis motus æternus in omni tempore, determinatum est a nobis quis est ille : et ille habet conformitatem cum motu animalium, eo quod cœlum sicut animalia movetur a seipso. Sed quæ ibi dicta sunt de movente, universaliter dicta sunt : in physici autem oportet non solum accipere universale movens primum secundum rationem communem, sed oportet descendere ut videatur movens primum in singulis, et præcipue in his quæ sensibilia sunt animalia : quia in physicis per singularia inquirimus rationes universales : eo quod in physicis particularia digniora sunt universalibus : quia per singularia opinamur convenientes et necessarias esse rationes universalium et universales : quia eas quæ conveniunt particularibus, acceptamus, et eas quæ non conveniunt, abjicimus.

In his autem quæ de universalibus moventibus in physicis diximus, manifestum est quod impossibile est moveri ea quæ a se moventur, si nullum primorum moventium sit stabile. Igitur et in ipsis animalibus quæ a se moventur, si debeant ex se moveri, oportet aliquam partium stabilem et immobilem esse : propter quod etiam membra mota in animalibus sunt inflexa et gyrativa : eo quod illo circa quod fit hujusmodi inflexio et gyratio, utimur in hoc animalis motu, sicut centro circa quod fit circularis motus : eo quod gyratio membri moti fit circa illud : et ideo totum membrum sive tota pars quæ composita est ex immobili movente et eo quod movetur, sicut si dicamus totum crus aut totum brachium, fit etiam unum secundum aliquem modum, et duo

secundum alium modum, et curvum sive curvatum secundum alium modum : eo quod in ipso concomitatur potentia sive virtus movendi, et accidens mobilitatis et immobilitatis propter laxarum juncturarum curvaturas quæ sunt in ipso. Cum enim flectitur et movetur, oportet quod aliquid ejus moveatur sicut id quod gyratur, et aliud stet sicut id quod est sicut signum sive centrum. Verbi gratia, per motum curvaturæ sive gyrationis inflectatur tota diametris a D : in hoc motu D stabit, et A mota describit motum A c, quæ est proportio circuli contra centrum.

Quod ut melius intelligatur, sit diameter a D brachium quod movetur circa vertebrum armi sive scapulæ, et punctum a sit pars adjutorii quæ volvitur in pyxide armi, et sit punctum a initium motus superius, et descendat usque ad c : tunc enim moto brachio in pyxide describitur motus a c, et quanta est portio a c circuli circa pyxidem sive in pyxide, tantus est motus brachii totius. Sed hoc interest in diametro moto super centrum aliquod et brachio moto in pyxide armi, quod punctum super quod dicitur diameter moveri, secundum omnem modum est indivisibile : eo quod (sicut dicit Euclides) punctum est cui pars non est. Et in eodem omnino immobili secundum dici solum dicitur moveri diameter quæ est linea indivisibilis : secundum veritatem autem nihil eorum movetur quæ sunt mathematica, eo quod talia subtracta sunt a motu et a materia : et ideo hæc posita sunt secundum imaginationem motus cœlestium : sed immota illa sive immobilia quæ sunt in membrorum animalium curvaturis, id quod est immobile virtute et accidente, fit aliquando unum indivisibile quando ponitur fixum, in quo et circa quod sit motus.

Quandoque autem dividitur et movetur, quando ponitur ipsum in ipso aliquo vel circa aliquid aliud moveri : et quandoque accipitur ut unum habens virtutem puncti continuantis media flexura sicut cubitus, quando totum brachium move-

<--- Page Split --->

tur in junctura armi : quandoque autem accipitur ut duo divisa, quando media junctura movetur ut superior pars, sicut asseyd movetur in cubito : tunc enim extremitas quae est in cubito, accipitur in ratione immobilis : et inferior extremitas asseyd, accipitur ut mota circa ipsam, et sic cubitus dividitur in duo : et similiter est de aliis membris. Sic ergo in prius inducto exemplo principium motus designatum per a stat immobile : inferior autem pars diametri movetur, sicut in motu brachii inferior in quo sunt asseyd, stabilis est cubitus : in motu autem totius brachii cum adjutorio superiori stat armus sive humerus. Similiter autem in motu tibiae stat immobile genu : in motu vero totius cruris cum coxa superiori stat immobile chion, quod est scya sive pyxis coxae : oportet enim et in membris totis habere principium aliquod juncturae stabile, unde erit principium virtutis moventis, quando movetur pars membri, et in illo stante est id quod est firmans motum et reducens gyrative circa idem per ligamenta et chordas et nervos et musculos, sicut diximus in libro de Motibus animalium : omnino enim sub tali immobili movetur omne quod movetur secundum aliquam animalis partem : et hoc palam est per ante dicta.

Qualiter in omnibus immobile quid firmans et portans id quod movetur, oportet esse extra ipsum quod movetur ?

Omnis autem statio et immobilitas quae est in membris animalium, numquam erit firma et immobilis et movens, nisi aliquid extrinsecus existens extra totum animal, generaliter et omnino stet immobile, super quod et in quo movetur animal, sicut terra subjecta pedibus ambulantium : et ideo ordinantes mundum per immobilia et moventia et mota digne providentes tractaverunt de illo. Hoc enim quod dictum est, omnem motum esse ab immobili movente, habet contemplationem quae non solum extenditur ad animalia et ad membra ipsorum in motu appetitus, sed etiam ad motum totius universi, et in omnibus quae moventur tam a natura quam ab arte : semper enim videtur, quod aliquid sit immobile extra id quod movetur existens, quod subjicitur et firmat id quod movetur. Sicut enim quando motus est in animalibus, oportet in eodem animali aliquid esse immobile si debeat moveri, sic mul-

<--- Page Split --->

to amplius si moveatur localiter totum animal, oportet esse extra totum animal aliquid aliud immobile quod firmet motum ejus quod movetur. Si enim aliquis supponat aliquid super quod est motus omnis, sicut muris ambulatio quæ fit in terra vel in arena, non est in his, neque erit umquam motus, nisi terra stet et arena. Neque volatus ante erit in aere, nec natatio erit in mari, si non supponatur aer stare, aut mare, si non moveatur per accidens, sed motu proprio hoc quod movetur : de tali enim motu hic loquimur. In omnibus enim necessarium est esse aliquid subjectum ei quod movetur, quod sit immobile, in quo vel super quod est motus, et quod sit aliud omnino ab eo quod movetur, sicut terra est aliud a muribus motis in terra. Si autem non sit immobile super quod est motus, non movebitur id quod ponitur moveri.

Hujus autem quaestionis testimonium fide dignum est, quod nauta volens a littore movere navem, egreditur extra navem, et figit pedes in solido terræ in littore, et tunc firmatis antennis, ad malum aut ad aliam partem navis impingendo movet navem levius. Si autem in eadem navi quæ movenda est, existens aliquis ponendo antennas ad malum aut ad proram, tentet hoc operari, nequaquam movebit navem quantumcumque fortiter impingat : neque enim boreas aut zephyrus umquam moverent navem, nisi essent extra navem flantes in navis malum : et ideo si essent venti in navi, sicut pictores a puppi navis pingunt egredi ventos, non moverent. Pictores autem lineis quibusdam pingunt effligantes sicut magnus ventus facit flatum suaviter : si enim aliud a navi aliquid erit ventus flans, tunc oportet quod alia partium venti quæ principium est flatus, sit stabilis et firma : et tunc rursus hæc particula sua potentia et virtute impellit navem in aliquo extrinsecorum firmata : aut enim facit impulsum eidem toti navi, aut alicui quod est pars navis per quam tota navis impellitur. Si autem impellens navem,

idem ipsum sit in navi et firmetur ad ipsam navem, rationabile est quod non moveat navem. Est enim pernecessarium quod hoc stet in quo firmatur impellens : navis autem non stat, sed movetur. Si autem oppositum hujus dicatur, contingit quod idem est et in eodem est et quod movetur et in quo firmatur foris extra hoc quod movetur id quod impellit : et hoc est impossibile, sicut patet ex prædictis.

CAPUT IV.

An in motu cæli sit aliquid corporeum immobile, a quo moveatur cælum ?

Quæret autem aliquis de eo quod movet cælum (in motu enim cæli oportet esse movens) utrum motus ejus sit ab immobili corpore primo movente ? quia non quærimus de primo movente simplici : eo quod in animalis motibus videmus, quod id quod movetur, movetur ab immobili parte aliqua, quæ est extra id quod movetur, et est pars ejus cui attribuitur motus : et ideo cum motus cæli sit voluntarius motus, quæret aliquis, utrum aliquod tale immobile primo in quo sit virtus movens, sit in motu cæli ? si enim sit tale primum immobile, oportet quod nec hæc pars

<--- Page Split --->

cœeli sit aliqua, nec in cœelo sit : si enim aliquo modo sit idem cœelo, aut secundum totum, aut secundum partes, sequetur quod ipsum movetur : et sic idem movebit seipsum, et erit motum et immobile, quod est impossibile. In omnibus enim motibus supra dictis necesse est aliquid immobile esse, quod tangit id quod movetur quando movet ipsum, sicut adjutorium tangit brachium in cubito, quando movet ipsum : et oportet quod hujusmodi movens non sit pars mobilis sive ejus quod movetur.

Amplius id movens quod est stans immobile, non erit pars mobilis quod fertur. Recte enim dicunt, qui asserunt quod unum de tribus sequitur, quod videlicet aut nulla stet particula cum circulariter fertur sphæra, aut tota stat secundum aliquem modum quo tota non transmutat locum : aut si stat aliqua particularum ipsius, et aliae moventur, necesse est infringi continuum ipsius sphæræ, eo quod particula non mota separatur ab ea quæ movetur in ipsa. Tertium autem horum trium est impossibile, et sic videtur quod non possit esse motus sphæræ ab immobili aliquo quod sit in ipsa sphæra.

Quidam autem non satis convenienter arbitrantur solvere inductam de motu sphæræ quæstionem, dicentes quod poli sphæræ habent quamdam potentiam et virtutem movendi, cum tamen sint puncta sphæræ non habentia magnitudinem aliquam, eo quod sunt extrema puncta sphæræ per quæ transit axis sphæræ, super quem ipsa sphæræ volvitur. Hoc autem non bene dictum est. Non enim est possibile moveri aliquam substantiam hujusmodi secundum modum unicum a duobus indivisibilibus. Constat autem quod asserentes istam solutionem, duos polos indivisibiles et immobiles ponunt esse in sphæra : propter quod etiam quidam alii dicunt, quod aliquid immobile se habet ad motum omnis sive motum mundi, qui est motus cœli : et hoc dicunt esse terram, quæ sic se habet ad

motum omnis sive mundi, sicut immobile in animali se habet ad animalia quæ moventur per seipsa. Hoc enim quidam jam sub dubitatione introduxerunt, et quæstionem de hoc fecerunt, quam ob causam terra staret si non stat propter causam quæ dicta est, quod det movere universo : hi enim qui fabulam de Atlante texuere, dixere Atlantem pedes habere stabiles et firmiter immobiles super terram, et non dicunt fabulosum mendacium, sed potius in tegumentum fabularum, ab intelligentia quadam volunt dicere, unde sine aliquo immobili fit motus cœli. Dicunt enim Atlantem esse sicut diametrum extensam de polo ad polum, quæ vertit et reyrat cœlum secundum conversiones circa polos : et ideo fingunt esse hominem maximum, pedes in polo uno, et caput in alio habentem, et brachii s et manibus cœlum circumvolvere. Et hæc fabula est Pythagoricorum, sicut diximus in secundo de Cœlo et Mundo. Et intendunt dicere, quod totus mundus est unum animal, cujus immobile est terra a qua diameter sicut chordæ et nervi et venæ procedunt ad circumferentiam et circumvolvunt eam, sicut membra animalis moventur ab uno immobili. Secundum enim supra inducta contingit et sequitur tunc, quod convertens cœlum, stat immobile propter terram stantem cui innititur, et sic inductam de motu omni volunt solvere quæstionem. Sed dicentibus hoc necesse est dicere cum hoc, quod ipsa terra quæ est immobilis, non sit pars ejus quod fertur in motu totius : debebat autem pars quædam esse ejus cui attribuitur motus, ut patet ex prædictis.

Amplius nos oportet dicere, quod æque sint fortitudines et vigores moventis quod stat, cum eo quod movetur : est enim quædam multitudo et vigor virtutis, secundum quam potest id quod stat movere, cum hoc quod supponatur esse movens : quia nisi virtus ejus excellat id quod movetur, nullo modo movebit ipsum. Necessarium enim est esse quam-

<--- Page Split --->

dam analogiam virtutum inter movens et id quod movetur, sicut et in contrariis motibus : si enim unum contrariorum debeat movere reliquum, oportet quod in aliqua analogia excellat ipsum : pares enim virtutes impassibiles sunt ad invicem, eo quod neutra excellit aliam : et ideo licet se alterent, neutra tamen transmovebit alteram : et similiter est in virtutibus stantis quod movet et virtute ejus quod movetur ab ipso : sed sub invicem continebuntur secundum plus habere virtutis : tunc enim id quod fortius est, subjiciet alterum, et continebit ipsum et movebit. Sive ergo Atlas cœelum movere dicatur, sive aliquod aliud hujusmodi quod sit movens contentum ab intrinseco sphæræ totius, non magis hoc est majori virtute firmatum in medio centro sphæræ quam tota sphæra virtutis habeat : et ideo si terra dicatur esse stans, virtute majori sphæræ movebitur terra a medio, hoc est, a loco suo, sicut si assayd majoris sit virtutis in movendo quam adjutorium, movebit adjutorium a loco suo per motum cubiti, et non poterit immobiliter stare cubitus : sicut enim movens movet quadam excellentia suæ virtutis, sic etiam mobile quod movetur, movebit id quod stat si excellat virtus ejus in motu. Si enim sit similis fortitudo ejus, aut etiam plus vel major quiescenti et moventi : similem enim hujus virtutem esse constat quod in motu cœeli est etiam mobile motum et non movens. Si igitur a terra immobili firmetur Atlas movens totum cœelum, tantam oportebit esse fortitudinem terræ ad standum immobiliter, quantam habet totum cœelum quod movetur, et quantam habet Atlas movens totum cœelum : aut terra nutabit et cedet sub pedibus Atlantis. Si autem hoc est impossibile, impossibile erit cœelum moveri ab aliquo hujusmodi intrinsecorum, quod infra cœeli sphæram contineatur.

Quædam autem quæstio ex præinductis orta est circa motum partium cæli sive universi. Partes autem vocamus omnia quæ infra sphæram continentur

secundum quod etiam terra quæ centrum est, pars est cæli. Similiter ignis cujus circulus et sphæra, est intra sphæram orbis. Omnia enim hæc referuntur ad motum secundum eos qui attrahentem movere debent : et omnibus his a Pythagoricis motus cæli et universi attribuitur.

Quæstio igitur quædam oritur ex istis propria, quam oportet prævidere, antequam alia hujus motus accidentia determinentur : si enim nos stationem et firmitatem immobilitatis et stationis terræ superponamus potentiae cæli immobilitatem, ita ut dicamus fortiorem esse in stando, quam cælum possit moveri : cum manifestum sit secundum Pythagoricos, quod terra movet cælum a medio centro in quo stat : constat autem quod fortitudo terræ quiescens a qua est hæc potentia movendi, non est infinita : eo quod terra ipsa finita est, ut probatum est a nobis in VIII et VII Physicorum, quod corporis finiti non est potentia infinita : propter quod etiam pondus terræ quod est virtus sua qua quiescit medio, non est infinitum.

Amplius impossibile dicitur multis modis. Uno modo dicitur impossibile, quod nullo modo fieri potest. Et impossibile dicitur quod natum est fieri, licet elevatum sit supra possibilitatem operantis aut patientis. Non enim eodem modo dicimus vocem impossibilem videri, et solem, quamvis ejus lumen videatur a nobis, tamen excellit lumen in rota solis visum nostrum. Vox autem ex necessitate non videtur, eo quod non est ex his quæ innata sunt videri : lumen autem cum sit innatum videri, non videtur propter excellentiam. Cum igitur cælum dicitur incorruptibile et indissolubile, opinamur ex necessitate esse indissolubile, ita quod impossibile sit dissolvi primo modo impossibilitatis. Secundum autem superius inductam rationem, quod cælum ab Atlante stante in terra moveatur, contingit cælum non ex necessitate esse, quod indissolubile innatum sit : et hujus ratio est, quia contingit cælum moveri majori

<--- Page Split --->

et excellenti virtute motoris, quam ipsum sit mobile per naturam suae mobilitatis.

Contingit enim ipsum moveri ex virtute quae fundat terram in stando, et æque similiter movet ignem totum, et supernum corpus totum cum omni cælorum congregatione in circuitu per circularem motum, et insuper Atlantem super se stantem et gyrantem, per quem universitatis materia designatur, et malitia in fabula Pythagórica. Excellit ergo virtus moventis virtutem mobilis. Quotiescumque autem superhabet motus de virtute moventis super virtutem mobilis, dissolvitur mobile et motus, et solvitur proportio moventis et mobilis, ita quod separantur ab invicem. Ergo solvetur harmonia motus cæli quæ est inter movens et mobile, et ipse motus deficiet. Si autem dicatur, quod non est in motore superhabens sive excellens virtus, hoc non impedit : quia licet non sit, tamen contingit in ipso virtutem esse excellentem : ostendimus enim in VII et VIII Physicorum, quod virtutes corporeæ quæ sunt in majori majores, et in minori minores, recipiunt additionem et diminutionem, addita vel diminuta quantitate. Cum ergo terra finita sit, erit pondus ejus finitum, et additionem recipiens, et sic excellet et corrumpet et mobile et motum. Non enim potest dici quod pondus terræ infinitum sit, et ideo additionem non recipiat : non enim contingit hujusmodi virtutem esse infinitam nisi per corpus infinitum : corpus autem nullo modo contingit infinitum esse, sicut ostendimus in primo de Cælo et Mundo : constat autem quod non contingit umquam dissolvi cælum et motum ejus per aliquam naturæ potentiam : igitur motor ejus non est ille qui est inductus : et propter hoc ostendimus in fine octavi Physicorum, quod motor ejus est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus. Si enim diceretur possibile cælum dissolvi, quid prohiberet ipsum contingere dissolvi? nisi enim esset impossibile dissolvi, ita quod oppositum est necessarium, necesse

est enim cælum non disssolvi, absque dubio dissolvi contingeret ipsum. Sed de hac quæstione alia ratio est quam in primo de Cælo et Mundo determinavimus.

Sed ad quæstionem redeamus quærentes, utrum oporteat in motu esse quoddam stabile et immobile quod sit extra id quod movetur, ita quod non sit pars ipsius, aut non, et utrum hoc sit necessarium esse in universo motu ipsius? Videtur enim fortasse inconveniens alicui esse si principium motus quod est immobile, sit interius intrinsecum ei quod movetur : his enim qui sic opinantur, videtur bene dicere Homerus quando dicit : « Sed non retrahetis a cælo ad terram Jovem magnum omnium, neque si multum fatigabimini. » Omnes autem trahentes erant et dii et deæ. Homerus videtur velle principium motus non esse intrinsecum quod est principium, sicut pars immobilis aqua est motus : cælum autem non esse mobile ab hujusmodi extrinseco principio quod sit stans, sed potius ab intrinseco principio indiviso et impartibili non hahente magnitudinem penitus : et ideo dixit quod Jupiter, quem dicit primum motorem esse cæli, non potest trahi a cælo, in quo est sicut movens, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili parte sphæræ moveat : et ideo si omnia convenirent numina deorum et dearum et omnes vires ponerent, non attraherent primum motorem, qui magister est omnium, a cælo quod movet, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili sede moveret. Quod enim omnino immobile est ab aliquo, ita quod natum est immobile esse ab illo, a nullo omnino talium quantumcumque multiplicetur virtus ipsius, moveri contingit. Et secundum dicta Homeri solvitur quæstio jampridem introducta, qua quæritur, si contingit solvi congregationes et proportiones cæli, si motus ejus pendet ab immobili principio ? quoniam in veritate si pendet ab immobili virtute corporea divisibili, solventur cæli proportiones, sicut objectum est : si autem pendet ab immobili intrinseco

<--- Page Split --->

impartibili, non solverentur cœli congregationes et proportiones, sicut ostensum est in VIII Physicorum : et dicemus nunc quod in solis animalibus mobilibus secundum locum oportet esse hujusmodi immobile movens, quod sit extra id quod movetur.

CAPUT V.

Utrum in omni motu sit movens et mobile, ita quod in eodem sit movens et motum, sicut in eodem sunt movens et motum in motu locali animalium ?

Sed tunc quæremus, quot sunt moventia in his quæ moventur secundum locum ? Oportet enim statum esse in hujusmodi moventibus. Non enim vadit hoc in infinitum. Illud igitur in quo est status, erit primum. In omnibus autem talibus oportet hoc stare, hoc autem moveri. Oportet enim aliquid stare, in quo sicut in movente firmatum mobile moveatur, quemadmodum si dicamus de partibus mobilibus, quod aliquid firmat alteram, dicemus illud firmans esse tamquam stans, sicut diximus superius, quod partium animalis una se habet ad alteram. Sed quæret aliquis, sicut diximus de inanimatis, de quibus non est ita

perspicuum, si aliquid est immobile firmatum quod movet alia : et ideo quæritur, utrum omnia talia habent in ipsis aliquid stans et movens primum, quod videlicet est primum movens, secundum quod primum movens proximum movens appellamus, et quod tale sit stans, a quibus stantibus firmari est necesse ea quæ moventur, sicut videmus hoc esse necesse in his quæ moventur in animalibus. Si autem hoc detur, quod sit aliquid immobile stans quod movet ea quæ moventur, hoc utique impossibile est esse ignem, aut terram, aut aliquid inanimatorum quæ moventur, aut aliquam partem ipsius. Sed si est, oportet esse extra i;sum quod movetur aliquid aliud, a quo hæc moventur primitus : omnia enim inanimata ab aliquo moventur, quod est extra ipsa, sicut ostendimus in VIII Physicorum : sed sola animata moventur a seipsis, et inanimata moventur ab aliquo extrinseco : omnium autem eorum quæ sic mobilia sunt, si moventur ab aliquo immobili quod habent in seipsis, principium motus sunt ipsa eadem quæ movent et moventur : quia hujusmodi sunt animalia quæ moventur seipsa.

De hujusmodi autem moventibus et motis, quod dictum est de animalibus, dictum est, eo quod hujusmodi omnia quando moventur in seipsis, habent stare quando volunt : et stans firmum quod movet primum, habent in seipsis, sicut in Physicis dictum est. Si autem in superiorum corporum motu est aliquid stans immobile, quod est primitus sive primo movens, non est ex dictis palam : et si est immobile in talibus movens, de ipso est alia ratio quam de immobili movente de quo hic loquimur, sicut patet per ante dicta. Animalia autem quotquot moventur, omnia moventur firmata ab aliquo quod est extrinsecum membro quod movetur, tam respirantia, quam inspirantia. Non enim differt projicere aut movere pondus parvum, aut magnum, sicut faciunt spirantes et tus-

<--- Page Split --->

sientes : et si spirantes faciunt hoc, tunc faciunt et respirantes. Videmus enim quod in seya virtus projicit coxam, quando est incessus, ipsa immobilis manens, cum tamen tota coxa et crus sit pondus magnum. In inspiratione etiam oportet stare et trahere et movere musculos pectoris et pulmonis, ut fiat motus respirationis, licet sit pondus parvum. Idem autem est de musculis per quos fit tussis, et oscitatio, et omnes hujusmodi motus : quia nullus omnium fit, nisi ab aliquo immobili trahente et movente chordas et nervos membrorum mobilium. Queramus autem utrum in omni motu oportet quiddam stare quod movet alia. Verbi gratia, utrum in eodem numero quod movetur secundum locum et movet, oporteat quiddam stare firmatum, aut etiam in eo quod transmutatur ipsum a seipso secundum aliquam speciem motus ad formam, sicut est in eo quod augmentat seipsum ? nihil enim augetur nisi per virtutem augentem quae est in eo quod augetur. Et similiter est quaestio de alterante seipsum per virtutem quae est in alterante, sicut est in eo quod assimilat et unit sibi cibum.

De generatione autem et corruptione quae sunt a principio secundum ingressum rei in esse, est alia ratio : eo quod nihil generet seipsum et nihil corrumpit seipsum. Si enim generatio est illa quam vocamus primum generationis et corruptionis, quae est via ad esse rei, haec erit jam causa motuum aliorum : quia ille motus sive mutatio est de non subjecto ad subjectum : omnes autem alii motus sunt de subjecto constituto per generationem ad subjectum. Generationem autem dico et corruptionem, eo quod non est sine corruptione generatio : et sic generatio et corruptio omnium est causa motuum aliorum : quemadmodum in animali et in toto mundo universaliter causa prima motus est hoc, quando perficitur in esse et subjecto animal : et ideo non potest ita quæri in generatione primum

movens quod sit causa sibi ipsi movendi, sicut in animali quod seipsum movet.

Quæramus igitur, quid sit augmentationis causa, si aliquando idem sibiipsi eidem fiet causa augmentationis : et quid sit causa alterationis, si aliquando sibiipsi idem eidem sit causa alterationis, sicut idem sibiipsi est causa motus localis ? Si autem dicatur quod non idem sibiipsi est causa alterationis et augmentationis, tunc non est necesse unum primum movens esse in his : quia tunc prime alterationes et augmentationes sunt ab aliquo extra movente, et ab aliis moventibus fiunt generationes et corruptiones, tunc non est necesse quod omnino sive generaliter idem eidem sibiipsi sit causa movendi secundum omnem speciem motus et mutationis : secundum hoc enim præest, et prius est movens mobili et generans generato : nihil autem omnino est prius sibiipsi, et ideo oportet quod in talibus aliud a generato et moto sit generans et movens.

De anima autem si movetur a seipsa, aut non : et si movetur, quomodo movetur, dictum est a nobis in his quæ in tractatu de Anima determinata sunt. Quoniam autem inanimata moventur omnia ab alio movente, et nullum a seipso, dictum est a nobis in Physicis. De primo autem mobili quod est semper motum, secundum quem modum movetur, et quomodo movet primum movens, diffinite in his quæ sunt de prima philosophia, et partim determinatum est in octavo Physicorum. De omnibus his certum est, quod a quodam moventur immobili secundum modum illum motus quo moventur, sicut diximus in quinto Physicorum : quia aliter iretur in infinitum : sed non moventur a quodam immobiliter secundum locum firmato, quod est quædam pars ejus quod movetur, sicut cubitus pars est brachii in quo immobili movetur asseyd sive arundo brachii.

<--- Page Split --->