D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PAIRVA NATURALIA.

LIBER DE MOTIBUS PROGRESSIVIS.

TRACTATUS I

DE MODO MOTUS PROGRESSIVI.

CAPUT I.

Et est digressio declarans unde in animalibus causatur motus constrictionis et dilatationis.

Generaliter intelligendum, quod animalia habentia motum non participant motum localem nisi per sensum : quia

non moventur nisi quando fit apprehensio delectabilis vel tristis alicujus : et ideo secundum quod percipiunt delectabile vel triste, ita moventur. Cum igitur imperfectissima animalia non habeant sensum nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus, et habeant appetitum confusum causatum a delectationibus tactus, sequitur necessario, quod ipsa non moventur nisi motu dilatationis et constrictionis in eodem loco manentia. Et causa hujus est, quod tactus non sentit rem nisi per medium intrinsecum : nec sentit aliquod tangibilium nisi conjunctum sibi per substantiam, ita quod ultimum ejus quod sentitur, sit simul cum ultimo ejus quod sentit.

Cum igitur non sit motus localis animalium propter aliud nisi quatenus animal motum delectabili conjungatur per

<--- Page Split --->

sensum, non potest esse motus de loco ad locum in animali quod non apprehendit delectabile vel triste, nisi in eodem loco conjunctum sibi : sed in eodem loco ad delectabile conjunctum sibi dilatatur, et a tristabili conjuncto sibi retrahitur per constrictionem : et hujusmodi animalia sunt adhaerentia locis suis immobiliter, et sunt quaedam ostrea et conchilia : et ideo quia propter immobilitatem a loco conveniunt cum plantis, et propter motum in loco non ad locum conveniunt cum animalibus, media esse dicuntur inter plantam et animal quod movetur de loco ad locum.

Amplius hæc animalia necesse est habere locum inferius: et ea quæ inferius sunt in aliis animalibus, oportet in ipso esse superius. Cum enim in animali necesse sit alimentum nutrimentum accipere, oportet esse os aliquod per quod nutrimentum accipiat. Cum autem non accipiat nisi a loco in quo est, oportet quod os habeat conversum ad locum: et ideo est inferius loco infixum.

Amplius cum nutrimentum a loco tractum sit impurum et permixtum terrestri grosso quod non nutrit neque convenit substantiae ejus quod nutritur, oportet ipsum habere os non hians ut animalia, sed potius sugens per poros parvos sicut faciunt radices plantarum: et ideo talia animalia sugunt venis quibusdam radicalibus, et in hoc iterum cum plantis conveniunt.

Amplius cum per poros non ingrediatur impurum rejiciendum, sed potius purum incorporabile, sequitur quod hoc quod trahunt hujusmodi animalia, totum sit incorporabile: et non habent vias egestionum hujusmodi animalia, sicut neque plantæ. Hæc igitur sunt quæ cum plantis habent communia.

Cum animalibus autem communicant sensu motum causante et in appetitu et in motu et in aliqua corporis mollitie. Sensus autem hujusmodi animalium est sicut sensus dormientis, qui non agit nisi quando evocatur aliquo tangente ipsum

extrinsecus, et evocante ipsum sicut quando excitatur animal a somno : et hoc est quando tangitur a delectabili convenienti, vel tristabili inconvenienti : et quia vigilia est expansio animæ et spiritus et caloris et humoris ad exteriora, sicut diximus in libro de Somno et Vigilia, ideo tunc movetur motu dilatationis : in contristantibus autem propter motum animæ et spiritus et caloris et humoris ad interiora, propter fugam rei contristantis, movetur motu constrictionis. Sic igitur et hac de causa moventur ea quæ immobilia sunt a suis locis.

Quædam autem sunt quæ a locis moventur, sicut stinchus et spongia, et animal cujus substantia est sicut albugo ovi, quæ de loco ad locum moventur motu constrictionis et dilatationis, et moventur velociter, nec videntur habere sensum nisi tactum : et si habent gustum, non habent eum nisi per modum cujusdam tactus : et non habent os ad figuram animalis comedentis, sed potius porosa sunt in una parte sui, et per poros sugunt humorem, nec habent vias apertas per quas emittatur superfluitas egestionis, sed ad modum plantarum trahunt nutrimentum prima digestione ab impuro separatum. Causa autem motus de loco ad locum esse videtur perceptio aliqua vel inquisitio nutrimenti in loco remoto: et videtur quod hæc perceptio fiat per extensionem aliquam sensibilis per medium extrinsecum: et hoc non puto fieri nisi per aliquem confusum cum gustu odoratum: et quia olfactus eorum cum gustu confusus est, ideo organum odoratus in corpore suo determinatum in figura non habent.

Ex omnibus autem his patet, quod hæc animalia non habent nisi sensum imperfectum et motum imperfectum : et ideo non habent in corporibus suis alas vel pedes. Sensum autem voco imperfectum, quando non habent nisi sensus magis naturales et materiales, sicut tactum et gustum secundum quod est quidam tactus : hi enim minime habent de

<--- Page Split --->

ratione sensus, et multum de ratione naturae, sicut ostendimus in scientia de Anima, et in scientia de Sensu et Sensato. Imperfectissima autem virtus motiva est, quae non movet nisi ad motus primi sensitivi quod est cor, et non movet ad imitationem alicujus cœelestium corporum. Cor enim est primum sensitivum, et suus motus est per modum constrictionis et dilatationis. Signum autem imperfectionis sensus est, quod sensibile apprehensum non videtur facere sensum nisi interius in primo sensitivo. Talis enim sensus, sicut jam diximus, esse videtur dormientis, et hic sensus multum habet naturae, et parum animae, sicut dicit Isaac, vocans tales sensus esse naturales.

De modo hujus motus, licet jam in libro de Motibus animalium hoc quod nos sensimus, tradiderimus, tamen quia in Campania nobis juxta Graeciam iter agentibus, pervenit ad manus nostras libellus Aristotelis de motibus animalium, et hic ea quae tradidit, interponere curavimus, ut sciatur si in aliquo ea quae de proprio ingenio diximus, deviant a Peripateticorum principis subtilitate.

Amplius talis sensus medium quoddam est corporis animati, sicut somnus medium est mortis et vitae : et quia motus sequitur sensum, ideo etiam sensus motus non est nisi primi sensitivi, ad cujus contractionem et dilatationem contrahuntur et dilatantur exteriora : et ideo ad talem motum organa motus natatilium vel gressibilium aut volatilium seu etiam reptilium natura non formavit. In his autem quae perfectiora sunt secundum sensus, sunt exteriora organa sensuum. Tactus enim organum perfectius, sicut in libro de Sensu et Sensato ostendimus, est intraneum, et est cor principaliter. Alii autem sensus in exterioribus fiunt organis : et quia perfectam habent sensibilium perceptionem, oportuit quod perfectionem haberent motus processivi, per quem moventur ad sensibilia apprehensa, eo quod sensibile salvat animal sentiens, et esset imperfectum animal nisi per motum conjungi posset sensibili apprehenso, sicut in libro tertio de Anima determinavimus.

Ex dictis igitur manifestum est, quod perfectio motus est a corde, procedente virtute motiva in membra exteriora, quae formata sunt ad motum ambulationis, vel volationis, vel rep tionis, vel natationis.

CAPUT II.

In hoc probatur, quod in omni motu animalium aliquid oportet esse immobile circa quod est motus.

Dicamus igitur secundum Aristotelem, quod de motu appetitivo quo animalia a seipsis moventur, jam alias provisum est a nobis et determinatum quot genera habeat, scilicet in libris Animalium, ubi volatilia et gressibilia et natatilia et reptilia et contrahentia et extendentia se distinximus, et in eisdem libris distinximus quae sunt causae eorum quae naturaliter accidunt singulis generibus motuum.

Nunc autem providendum est ignorantibus in hac scientia de universali causa quae est causa movendi in qualicumque motu prædictorum. Quia igitur omnium

<--- Page Split --->

motuum principium est movens aliquod quod movet, et quia idem movens præcipue in motu animalis, ipsum sibi principium est movendi in hoc quod a seipsis moventur animalia, et quod primum movens quod est primo primum, est immobile, jam longe a nobis ante est determinatum, scilicet in octavo Physicorum, ubi etiam a nobis determinatum est de motu, utrum sit æternus, vel non : et si est aliquis motus æternus in omni tempore, determinatum est a nobis quis est ille : et ille habet conformitatem cum motu animalium, eo quod cœlum sicut animalia movetur a seipso. Sed quæ ibi dicta sunt de movente, universaliter dicta sunt : in physici autem oportet non solum accipere universale movens primum secundum rationem communem, sed oportet descendere ut videatur movens primum in singulis, et præcipue in his quæ sensibilia sunt animalia : quia in physicis per singularia inquirimus rationes universales : eo quod in physicis particularia digniora sunt universalibus : quia per singularia opinamur convenientes et necessarias esse rationes universalium et universales : quia eas quæ conveniunt particularibus, acceptamus, et eas quæ non conveniunt, abjicimus.

In his autem quæ de universalibus moventibus in physicis diximus, manifestum est quod impossibile est moveri ea quæ a se moventur, si nullum primorum moventium sit stabile. Igitur et in ipsis animalibus quæ a se moventur, si debeant ex se moveri, oportet aliquam partium stabilem et immobilem esse : propter quod etiam membra mota in animalibus sunt inflexa et gyrativa : eo quod illo circa quod fit hujusmodi inflexio et gyratio, utimur in hoc animalis motu, sicut centro circa quod fit circularis motus : eo quod gyratio membri moti fit circa illud : et ideo totum membrum sive tota pars quæ composita est ex immobili movente et eo quod movetur, sicut si dicamus totum crus aut totum brachium, fit etiam unum secundum aliquem modum, et duo

secundum alium modum, et curvum sive curvatum secundum alium modum : eo quod in ipso concomitatur potentia sive virtus movendi, et accidens mobilitatis et immobilitatis propter laxarum juncturarum curvaturas quæ sunt in ipso. Cum enim flectitur et movetur, oportet quod aliquid ejus moveatur sicut id quod gyratur, et aliud stet sicut id quod est sicut signum sive centrum. Verbi gratia, per motum curvaturæ sive gyrationis inflectatur tota diametris a D : in hoc motu D stabit, et A mota describit motum A c, quæ est proportio circuli contra centrum.

Quod ut melius intelligatur, sit diameter a D brachium quod movetur circa vertebrum armi sive scapulæ, et punctum a sit pars adjutorii quæ volvitur in pyxide armi, et sit punctum a initium motus superius, et descendat usque ad c : tunc enim moto brachio in pyxide describitur motus a c, et quanta est portio a c circuli circa pyxidem sive in pyxide, tantus est motus brachii totius. Sed hoc interest in diametro moto super centrum aliquod et brachio moto in pyxide armi, quod punctum super quod dicitur diameter moveri, secundum omnem modum est indivisibile : eo quod (sicut dicit Euclides) punctum est cui pars non est. Et in eodem omnino immobili secundum dici solum dicitur moveri diameter quæ est linea indivisibilis : secundum veritatem autem nihil eorum movetur quæ sunt mathematica, eo quod talia subtracta sunt a motu et a materia : et ideo hæc posita sunt secundum imaginationem motus cœlestium : sed immota illa sive immobilia quæ sunt in membrorum animalium curvaturis, id quod est immobile virtute et accidente, fit aliquando unum indivisibile quando ponitur fixum, in quo et circa quod sit motus.

Quandoque autem dividitur et movetur, quando ponitur ipsum in ipso aliquo vel circa aliquid aliud moveri : et quandoque accipitur ut unum habens virtutem puncti continuantis media flexura sicut cubitus, quando totum brachium move-

<--- Page Split --->

tur in junctura armi : quandoque autem accipitur ut duo divisa, quando media junctura movetur ut superior pars, sicut asseyd movetur in cubito : tunc enim extremitas quae est in cubito, accipitur in ratione immobilis : et inferior extremitas asseyd, accipitur ut mota circa ipsam, et sic cubitus dividitur in duo : et similiter est de aliis membris. Sic ergo in prius inducto exemplo principium motus designatum per a stat immobile : inferior autem pars diametri movetur, sicut in motu brachii inferior in quo sunt asseyd, stabilis est cubitus : in motu autem totius brachii cum adjutorio superiori stat armus sive humerus. Similiter autem in motu tibiae stat immobile genu : in motu vero totius cruris cum coxa superiori stat immobile chion, quod est scya sive pyxis coxae : oportet enim et in membris totis habere principium aliquod juncturae stabile, unde erit principium virtutis moventis, quando movetur pars membri, et in illo stante est id quod est firmans motum et reducens gyrative circa idem per ligamenta et chordas et nervos et musculos, sicut diximus in libro de Motibus animalium : omnino enim sub tali immobili movetur omne quod movetur secundum aliquam animalis partem : et hoc palam est per ante dicta.

Qualiter in omnibus immobile quid firmans et portans id quod movetur, oportet esse extra ipsum quod movetur ?

Omnis autem statio et immobilitas quae est in membris animalium, numquam erit firma et immobilis et movens, nisi aliquid extrinsecus existens extra totum animal, generaliter et omnino stet immobile, super quod et in quo movetur animal, sicut terra subjecta pedibus ambulantium : et ideo ordinantes mundum per immobilia et moventia et mota digne providentes tractaverunt de illo. Hoc enim quod dictum est, omnem motum esse ab immobili movente, habet contemplationem quae non solum extenditur ad animalia et ad membra ipsorum in motu appetitus, sed etiam ad motum totius universi, et in omnibus quae moventur tam a natura quam ab arte : semper enim videtur, quod aliquid sit immobile extra id quod movetur existens, quod subjicitur et firmat id quod movetur. Sicut enim quando motus est in animalibus, oportet in eodem animali aliquid esse immobile si debeat moveri, sic mul-

<--- Page Split --->

to amplius si moveatur localiter totum animal, oportet esse extra totum animal aliquid aliud immobile quod firmet motum ejus quod movetur. Si enim aliquis supponat aliquid super quod est motus omnis, sicut muris ambulatio quæ fit in terra vel in arena, non est in his, neque erit umquam motus, nisi terra stet et arena. Neque volatus ante erit in aere, nec natatio erit in mari, si non supponatur aer stare, aut mare, si non moveatur per accidens, sed motu proprio hoc quod movetur : de tali enim motu hic loquimur. In omnibus enim necessarium est esse aliquid subjectum ei quod movetur, quod sit immobile, in quo vel super quod est motus, et quod sit aliud omnino ab eo quod movetur, sicut terra est aliud a muribus motis in terra. Si autem non sit immobile super quod est motus, non movebitur id quod ponitur moveri.

Hujus autem quaestionis testimonium fide dignum est, quod nauta volens a littore movere navem, egreditur extra navem, et figit pedes in solido terræ in littore, et tunc firmatis antennis, ad malum aut ad aliam partem navis impingendo movet navem levius. Si autem in eadem navi quæ movenda est, existens aliquis ponendo antennas ad malum aut ad proram, tentet hoc operari, nequaquam movebit navem quantumcumque fortiter impingat : neque enim boreas aut zephyrus umquam moverent navem, nisi essent extra navem flantes in navis malum : et ideo si essent venti in navi, sicut pictores a puppi navis pingunt egredi ventos, non moverent. Pictores autem lineis quibusdam pingunt effligantes sicut magnus ventus facit flatum suaviter : si enim aliud a navi aliquid erit ventus flans, tunc oportet quod alia partium venti quæ principium est flatus, sit stabilis et firma : et tunc rursus hæc particula sua potentia et virtute impellit navem in aliquo extrinsecorum firmata : aut enim facit impulsum eidem toti navi, aut alicui quod est pars navis per quam tota navis impellitur. Si autem impellens navem,

idem ipsum sit in navi et firmetur ad ipsam navem, rationabile est quod non moveat navem. Est enim pernecessarium quod hoc stet in quo firmatur impellens : navis autem non stat, sed movetur. Si autem oppositum hujus dicatur, contingit quod idem est et in eodem est et quod movetur et in quo firmatur foris extra hoc quod movetur id quod impellit : et hoc est impossibile, sicut patet ex prædictis.

CAPUT IV.

An in motu cæli sit aliquid corporeum immobile, a quo moveatur cælum ?

Quæret autem aliquis de eo quod movet cælum (in motu enim cæli oportet esse movens) utrum motus ejus sit ab immobili corpore primo movente ? quia non quærimus de primo movente simplici : eo quod in animalis motibus videmus, quod id quod movetur, movetur ab immobili parte aliqua, quæ est extra id quod movetur, et est pars ejus cui attribuitur motus : et ideo cum motus cæli sit voluntarius motus, quæret aliquis, utrum aliquod tale immobile primo in quo sit virtus movens, sit in motu cæli ? si enim sit tale primum immobile, oportet quod nec hæc pars

<--- Page Split --->

cœeli sit aliqua, nec in cœelo sit : si enim aliquo modo sit idem cœelo, aut secundum totum, aut secundum partes, sequetur quod ipsum movetur : et sic idem movebit seipsum, et erit motum et immobile, quod est impossibile. In omnibus enim motibus supra dictis necesse est aliquid immobile esse, quod tangit id quod movetur quando movet ipsum, sicut adjutorium tangit brachium in cubito, quando movet ipsum : et oportet quod hujusmodi movens non sit pars mobilis sive ejus quod movetur.

Amplius id movens quod est stans immobile, non erit pars mobilis quod fertur. Recte enim dicunt, qui asserunt quod unum de tribus sequitur, quod videlicet aut nulla stet particula cum circulariter fertur sphæra, aut tota stat secundum aliquem modum quo tota non transmutat locum : aut si stat aliqua particularum ipsius, et aliae moventur, necesse est infringi continuum ipsius sphæræ, eo quod particula non mota separatur ab ea quæ movetur in ipsa. Tertium autem horum trium est impossibile, et sic videtur quod non possit esse motus sphæræ ab immobili aliquo quod sit in ipsa sphæra.

Quidam autem non satis convenienter arbitrantur solvere inductam de motu sphæræ quæstionem, dicentes quod poli sphæræ habent quamdam potentiam et virtutem movendi, cum tamen sint puncta sphæræ non habentia magnitudinem aliquam, eo quod sunt extrema puncta sphæræ per quæ transit axis sphæræ, super quem ipsa sphæræ volvitur. Hoc autem non bene dictum est. Non enim est possibile moveri aliquam substantiam hujusmodi secundum modum unicum a duobus indivisibilibus. Constat autem quod asserentes istam solutionem, duos polos indivisibiles et immobiles ponunt esse in sphæra : propter quod etiam quidam alii dicunt, quod aliquid immobile se habet ad motum omnis sive motum mundi, qui est motus cœli : et hoc dicunt esse terram, quæ sic se habet ad

motum omnis sive mundi, sicut immobile in animali se habet ad animalia quæ moventur per seipsa. Hoc enim quidam jam sub dubitatione introduxerunt, et quæstionem de hoc fecerunt, quam ob causam terra staret si non stat propter causam quæ dicta est, quod det movere universo : hi enim qui fabulam de Atlante texuere, dixere Atlantem pedes habere stabiles et firmiter immobiles super terram, et non dicunt fabulosum mendacium, sed potius in tegumentum fabularum, ab intelligentia quadam volunt dicere, unde sine aliquo immobili fit motus cœli. Dicunt enim Atlantem esse sicut diametrum extensam de polo ad polum, quæ vertit et reyrat cœlum secundum conversiones circa polos : et ideo fingunt esse hominem maximum, pedes in polo uno, et caput in alio habentem, et brachii s et manibus cœlum circumvolvere. Et hæc fabula est Pythagoricorum, sicut diximus in secundo de Cœlo et Mundo. Et intendunt dicere, quod totus mundus est unum animal, cujus immobile est terra a qua diameter sicut chordæ et nervi et venæ procedunt ad circumferentiam et circumvolvunt eam, sicut membra animalis moventur ab uno immobili. Secundum enim supra inducta contingit et sequitur tunc, quod convertens cœlum, stat immobile propter terram stantem cui innititur, et sic inductam de motu omni volunt solvere quæstionem. Sed dicentibus hoc necesse est dicere cum hoc, quod ipsa terra quæ est immobilis, non sit pars ejus quod fertur in motu totius : debebat autem pars quædam esse ejus cui attribuitur motus, ut patet ex prædictis.

Amplius nos oportet dicere, quod æque sint fortitudines et vigores moventis quod stat, cum eo quod movetur : est enim quædam multitudo et vigor virtutis, secundum quam potest id quod stat movere, cum hoc quod supponatur esse movens : quia nisi virtus ejus excellat id quod movetur, nullo modo movebit ipsum. Necessarium enim est esse quam-

<--- Page Split --->

dam analogiam virtutum inter movens et id quod movetur, sicut et in contrariis motibus : si enim unum contrariorum debeat movere reliquum, oportet quod in aliqua analogia excellat ipsum : pares enim virtutes impassibiles sunt ad invicem, eo quod neutra excellit aliam : et ideo licet se alterent, neutra tamen transmovebit alteram : et similiter est in virtutibus stantis quod movet et virtute ejus quod movetur ab ipso : sed sub invicem continebuntur secundum plus habere virtutis : tunc enim id quod fortius est, subjiciet alterum, et continebit ipsum et movebit. Sive ergo Atlas cœelum movere dicatur, sive aliquod aliud hujusmodi quod sit movens contentum ab intrinseco sphæræ totius, non magis hoc est majori virtute firmatum in medio centro sphæræ quam tota sphæra virtutis habeat : et ideo si terra dicatur esse stans, virtute majori sphæræ movebitur terra a medio, hoc est, a loco suo, sicut si assayd majoris sit virtutis in movendo quam adjutorium, movebit adjutorium a loco suo per motum cubiti, et non poterit immobiliter stare cubitus : sicut enim movens movet quadam excellentia suæ virtutis, sic etiam mobile quod movetur, movebit id quod stat si excellat virtus ejus in motu. Si enim sit similis fortitudo ejus, aut etiam plus vel major quiescenti et moventi : similem enim hujus virtutem esse constat quod in motu cœeli est etiam mobile motum et non movens. Si igitur a terra immobili firmetur Atlas movens totum cœelum, tantam oportebit esse fortitudinem terræ ad standum immobiliter, quantam habet totum cœelum quod movetur, et quantam habet Atlas movens totum cœelum : aut terra nutabit et cedet sub pedibus Atlantis. Si autem hoc est impossibile, impossibile erit cœelum moveri ab aliquo hujusmodi intrinsecorum, quod infra cœeli sphæram contineatur.

Quædam autem quæstio ex præinductis orta est circa motum partium cæli sive universi. Partes autem vocamus omnia quæ infra sphæram continentur

secundum quod etiam terra quæ centrum est, pars est cæli. Similiter ignis cujus circulus et sphæra, est intra sphæram orbis. Omnia enim hæc referuntur ad motum secundum eos qui attrahentem movere debent : et omnibus his a Pythagoricis motus cæli et universi attribuitur.

Quæstio igitur quædam oritur ex istis propria, quam oportet prævidere, antequam alia hujus motus accidentia determinentur : si enim nos stationem et firmitatem immobilitatis et stationis terræ superponamus potentiae cæli immobilitatem, ita ut dicamus fortiorem esse in stando, quam cælum possit moveri : cum manifestum sit secundum Pythagoricos, quod terra movet cælum a medio centro in quo stat : constat autem quod fortitudo terræ quiescens a qua est hæc potentia movendi, non est infinita : eo quod terra ipsa finita est, ut probatum est a nobis in VIII et VII Physicorum, quod corporis finiti non est potentia infinita : propter quod etiam pondus terræ quod est virtus sua qua quiescit medio, non est infinitum.

Amplius impossibile dicitur multis modis. Uno modo dicitur impossibile, quod nullo modo fieri potest. Et impossibile dicitur quod natum est fieri, licet elevatum sit supra possibilitatem operantis aut patientis. Non enim eodem modo dicimus vocem impossibilem videri, et solem, quamvis ejus lumen videatur a nobis, tamen excellit lumen in rota solis visum nostrum. Vox autem ex necessitate non videtur, eo quod non est ex his quæ innata sunt videri : lumen autem cum sit innatum videri, non videtur propter excellentiam. Cum igitur cælum dicitur incorruptibile et indissolubile, opinamur ex necessitate esse indissolubile, ita quod impossibile sit dissolvi primo modo impossibilitatis. Secundum autem superius inductam rationem, quod cælum ab Atlante stante in terra moveatur, contingit cælum non ex necessitate esse, quod indissolubile innatum sit : et hujus ratio est, quia contingit cælum moveri majori

<--- Page Split --->

et excellenti virtute motoris, quam ipsum sit mobile per naturam suae mobilitatis.

Contingit enim ipsum moveri ex virtute quae fundat terram in stando, et æque similiter movet ignem totum, et supernum corpus totum cum omni cælorum congregatione in circuitu per circularem motum, et insuper Atlantem super se stantem et gyrantem, per quem universitatis materia designatur, et malitia in fabula Pythagórica. Excellit ergo virtus moventis virtutem mobilis. Quotiescumque autem superhabet motus de virtute moventis super virtutem mobilis, dissolvitur mobile et motus, et solvitur proportio moventis et mobilis, ita quod separantur ab invicem. Ergo solvetur harmonia motus cæli quæ est inter movens et mobile, et ipse motus deficiet. Si autem dicatur, quod non est in motore superhabens sive excellens virtus, hoc non impedit : quia licet non sit, tamen contingit in ipso virtutem esse excellentem : ostendimus enim in VII et VIII Physicorum, quod virtutes corporeæ quæ sunt in majori majores, et in minori minores, recipiunt additionem et diminutionem, addita vel diminuta quantitate. Cum ergo terra finita sit, erit pondus ejus finitum, et additionem recipiens, et sic excellet et corrumpet et mobile et motum. Non enim potest dici quod pondus terræ infinitum sit, et ideo additionem non recipiat : non enim contingit hujusmodi virtutem esse infinitam nisi per corpus infinitum : corpus autem nullo modo contingit infinitum esse, sicut ostendimus in primo de Cælo et Mundo : constat autem quod non contingit umquam dissolvi cælum et motum ejus per aliquam naturæ potentiam : igitur motor ejus non est ille qui est inductus : et propter hoc ostendimus in fine octavi Physicorum, quod motor ejus est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus. Si enim diceretur possibile cælum dissolvi, quid prohiberet ipsum contingere dissolvi? nisi enim esset impossibile dissolvi, ita quod oppositum est necessarium, necesse

est enim cælum non disssolvi, absque dubio dissolvi contingeret ipsum. Sed de hac quæstione alia ratio est quam in primo de Cælo et Mundo determinavimus.

Sed ad quæstionem redeamus quærentes, utrum oporteat in motu esse quoddam stabile et immobile quod sit extra id quod movetur, ita quod non sit pars ipsius, aut non, et utrum hoc sit necessarium esse in universo motu ipsius? Videtur enim fortasse inconveniens alicui esse si principium motus quod est immobile, sit interius intrinsecum ei quod movetur : his enim qui sic opinantur, videtur bene dicere Homerus quando dicit : « Sed non retrahetis a cælo ad terram Jovem magnum omnium, neque si multum fatigabimini. » Omnes autem trahentes erant et dii et deæ. Homerus videtur velle principium motus non esse intrinsecum quod est principium, sicut pars immobilis aqua est motus : cælum autem non esse mobile ab hujusmodi extrinseco principio quod sit stans, sed potius ab intrinseco principio indiviso et impartibili non hahente magnitudinem penitus : et ideo dixit quod Jupiter, quem dicit primum motorem esse cæli, non potest trahi a cælo, in quo est sicut movens, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili parte sphæræ moveat : et ideo si omnia convenirent numina deorum et dearum et omnes vires ponerent, non attraherent primum motorem, qui magister est omnium, a cælo quod movet, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili sede moveret. Quod enim omnino immobile est ab aliquo, ita quod natum est immobile esse ab illo, a nullo omnino talium quantumcumque multiplicetur virtus ipsius, moveri contingit. Et secundum dicta Homeri solvitur quæstio jampridem introducta, qua quæritur, si contingit solvi congregationes et proportiones cæli, si motus ejus pendet ab immobili principio ? quoniam in veritate si pendet ab immobili virtute corporea divisibili, solventur cæli proportiones, sicut objectum est : si autem pendet ab immobili intrinseco

<--- Page Split --->

impartibili, non solverentur cœli congregationes et proportiones, sicut ostensum est in VIII Physicorum : et dicemus nunc quod in solis animalibus mobilibus secundum locum oportet esse hujusmodi immobile movens, quod sit extra id quod movetur.

CAPUT V.

Utrum in omni motu sit movens et mobile, ita quod in eodem sit movens et motum, sicut in eodem sunt movens et motum in motu locali animalium ?

Sed tunc quæremus, quot sunt moventia in his quæ moventur secundum locum ? Oportet enim statum esse in hujusmodi moventibus. Non enim vadit hoc in infinitum. Illud igitur in quo est status, erit primum. In omnibus autem talibus oportet hoc stare, hoc autem moveri. Oportet enim aliquid stare, in quo sicut in movente firmatum mobile moveatur, quemadmodum si dicamus de partibus mobilibus, quod aliquid firmat alteram, dicemus illud firmans esse tamquam stans, sicut diximus superius, quod partium animalis una se habet ad alteram. Sed quæret aliquis, sicut diximus de inanimatis, de quibus non est ita

perspicuum, si aliquid est immobile firmatum quod movet alia : et ideo quæritur, utrum omnia talia habent in ipsis aliquid stans et movens primum, quod videlicet est primum movens, secundum quod primum movens proximum movens appellamus, et quod tale sit stans, a quibus stantibus firmari est necesse ea quæ moventur, sicut videmus hoc esse necesse in his quæ moventur in animalibus. Si autem hoc detur, quod sit aliquid immobile stans quod movet ea quæ moventur, hoc utique impossibile est esse ignem, aut terram, aut aliquid inanimatorum quæ moventur, aut aliquam partem ipsius. Sed si est, oportet esse extra i;sum quod movetur aliquid aliud, a quo hæc moventur primitus : omnia enim inanimata ab aliquo moventur, quod est extra ipsa, sicut ostendimus in VIII Physicorum : sed sola animata moventur a seipsis, et inanimata moventur ab aliquo extrinseco : omnium autem eorum quæ sic mobilia sunt, si moventur ab aliquo immobili quod habent in seipsis, principium motus sunt ipsa eadem quæ movent et moventur : quia hujusmodi sunt animalia quæ moventur seipsa.

De hujusmodi autem moventibus et motis, quod dictum est de animalibus, dictum est, eo quod hujusmodi omnia quando moventur in seipsis, habent stare quando volunt : et stans firmum quod movet primum, habent in seipsis, sicut in Physicis dictum est. Si autem in superiorum corporum motu est aliquid stans immobile, quod est primitus sive primo movens, non est ex dictis palam : et si est immobile in talibus movens, de ipso est alia ratio quam de immobili movente de quo hic loquimur, sicut patet per ante dicta. Animalia autem quotquot moventur, omnia moventur firmata ab aliquo quod est extrinsecum membro quod movetur, tam respirantia, quam inspirantia. Non enim differt projicere aut movere pondus parvum, aut magnum, sicut faciunt spirantes et tus-

<--- Page Split --->

sientes : et si spirantes faciunt hoc, tunc faciunt et respirantes. Videmus enim quod in seya virtus projicit coxam, quando est incessus, ipsa immobilis manens, cum tamen tota coxa et crus sit pondus magnum. In inspiratione etiam oportet stare et trahere et movere musculos pectoris et pulmonis, ut fiat motus respirationis, licet sit pondus parvum. Idem autem est de musculis per quos fit tussis, et oscitatio, et omnes hujusmodi motus : quia nullus omnium fit, nisi ab aliquo immobili trahente et movente chordas et nervos membrorum mobilium. Queramus autem utrum in omni motu oportet quiddam stare quod movet alia. Verbi gratia, utrum in eodem numero quod movetur secundum locum et movet, oporteat quiddam stare firmatum, aut etiam in eo quod transmutatur ipsum a seipso secundum aliquam speciem motus ad formam, sicut est in eo quod augmentat seipsum ? nihil enim augetur nisi per virtutem augentem quae est in eo quod augetur. Et similiter est quaestio de alterante seipsum per virtutem quae est in alterante, sicut est in eo quod assimilat et unit sibi cibum.

De generatione autem et corruptione quae sunt a principio secundum ingressum rei in esse, est alia ratio : eo quod nihil generet seipsum et nihil corrumpit seipsum. Si enim generatio est illa quam vocamus primum generationis et corruptionis, quae est via ad esse rei, haec erit jam causa motuum aliorum : quia ille motus sive mutatio est de non subjecto ad subjectum : omnes autem alii motus sunt de subjecto constituto per generationem ad subjectum. Generationem autem dico et corruptionem, eo quod non est sine corruptione generatio : et sic generatio et corruptio omnium est causa motuum aliorum : quemadmodum in animali et in toto mundo universaliter causa prima motus est hoc, quando perficitur in esse et subjecto animal : et ideo non potest ita quæri in generatione primum

movens quod sit causa sibi ipsi movendi, sicut in animali quod seipsum movet.

Quæramus igitur, quid sit augmentationis causa, si aliquando idem sibiipsi eidem fiet causa augmentationis : et quid sit causa alterationis, si aliquando sibiipsi idem eidem sit causa alterationis, sicut idem sibiipsi est causa motus localis ? Si autem dicatur quod non idem sibiipsi est causa alterationis et augmentationis, tunc non est necesse unum primum movens esse in his : quia tunc prime alterationes et augmentationes sunt ab aliquo extra movente, et ab aliis moventibus fiunt generationes et corruptiones, tunc non est necesse quod omnino sive generaliter idem eidem sibiipsi sit causa movendi secundum omnem speciem motus et mutationis : secundum hoc enim præest, et prius est movens mobili et generans generato : nihil autem omnino est prius sibiipsi, et ideo oportet quod in talibus aliud a generato et moto sit generans et movens.

De anima autem si movetur a seipsa, aut non : et si movetur, quomodo movetur, dictum est a nobis in his quæ in tractatu de Anima determinata sunt. Quoniam autem inanimata moventur omnia ab alio movente, et nullum a seipso, dictum est a nobis in Physicis. De primo autem mobili quod est semper motum, secundum quem modum movetur, et quomodo movet primum movens, diffinite in his quæ sunt de prima philosophia, et partim determinatum est in octavo Physicorum. De omnibus his certum est, quod a quodam moventur immobili secundum modum illum motus quo moventur, sicut diximus in quinto Physicorum : quia aliter iretur in infinitum : sed non moventur a quodam immobiliter secundum locum firmato, quod est quædam pars ejus quod movetur, sicut cubitus pars est brachii in quo immobili movetur asseyd sive arundo brachii.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE PRINCIPIS MOVENTIBUS IN MOTU PROGRESSIVO.

CAPUT I.

Quot et quæ sint moventia in motu appetitivo, et quid sit primum, et quæ media, et quod ultimum ?

Restat igitur nunc quaerere quomodo anima localiter movet corpus motu voluntario, et quod est principium hujus-

modi motus : etiam oportet nos determinare quot sunt numero moventia et non mota ab invicem : quod si quodlibet moveretur ab alio, impediret unumquodque alterum, et non proficeret motus. Omnes autem motus animalium habent finem aliquem. Omnia enim quæ sunt animatorum, sunt propter finem aliquem, et præcipue omnia animalia movent et moventur causa alicujus, sive propter aliquid : et hoc est finis motus omnium ipsorum cujus causa moventur : oportet ergo quod principia hujus motus inquirantur.

Dicamus igitur, quod videmus quidem quod animæ vires sive potentiæ quæ movent animal, sunt intelligentia, et phantasia, et prohæresis, et voluntas, et desiderium : omnia tamen hæc ad invicem reducta fiunt pauciora, eo quod quædam movent nuntium facientes de motu, et quædam sicut eligentes, et quædam sicut facientes impetum : et secundum hoc phantasia et sensus eumdem locum habent in moventibus cum mente sive inintelligentia : unumquodque enim istorum est indicativum, et indicativum de eo ad quod fit motus : differunt autem hæc se-

<--- Page Split --->

cundum dictas in libro de Anima differentias ad invicem. Alia autem movent sicut facientia impetum : voluntas enim et ira et desiderium, hoc est, concupisentia, omnia in communi habent in movendo rationem desiderii sive appetitus qui facit impetum in motu. Prohæresis autem sive eligentia et æstimatio sunt communem quamdam rationem habentia movendi et intelligentiæ appetitus sive desiderii. Non est autem omne intellectuale prohæreticum, sed solum intelligentiæ. Prohæreticum est, quod est de numero practicorum bonorum, et est practicorum finis, propter quod fit opus appetitus in acquisitione vel fuga : hoc enim quod est de numero hujusmodi practicorum bonorum, est movens primum appetitum animalium : non tamen omne bonum finis est semper. Sic enim verum bonum esset causa hujus naturae alicujus, quia nihil est vere finis nisi quod est bonum naturae et causa : et ideo sequitur si finis est secundum naturam, quod est alicujus existentium causa : omnis enim natura bonum habet, cujus causa est, sicut probatum est in libro primo Ethicorum. Nos autem non semper ab illo quod est vere finis et bonum videmus moveri appetitum animalium, sed potius aliquando moventur animalia ab eo quod est causa alicujus alterius, sicut delectationis secundum sensum, vel utilitatis, aut alicujus talis, quæ non sunt fines secundum naturam. Propter quod in moventibus oportet ponere, quod visibile sive sensibile bonum quod est bonum ut nunc, habeat in movendo locum boni. Delectabile autem secundum sensum est visibile bonum quod vocamus ut nunc. Et in hoc recte dixit Plato in Democraticis, quod omnis delectatio generatio est in sensibilem animam : et ideo manifestum est, quod in bono ut nunc est eadem ratio communis movendi quæ est in bono simpliciter : simile enim quid, sicut quando moventur animalia quæ movet appetitus motus ab hujusmodi bono quod habet similem movendi ratio-

nem. Omnia enim hæc movent appetitum in ratione convenientis in communi : ab hoc enim omne animal semper movetur in communi, et singulum animalium non movetur nisi per idem conveniens simpliciter aut ut nunc.

Licet autem in communi appetitus animalium sic moveatur a bono convenienti in communi sumpto, tamen est aliter movens bonum simpliciter, et aliter bonum ut nunc in speciali ratione : bonum enim simpliciter semper movet, et motus alium habet finem qui vere finis est bonum æternum et verax et primum bonum. Æternum autem dico, quod incommutabiliter bonum est secundum naturam natura manente. Verax autem, quod veritati naturae proportionatur secundum differentiam constituentem speciem, quod non contingit ex genere, aut ex ægritudine secundum quod est proprium et connaturale especiei. Primum autem voco proximum quod ipsi naturae est convertibile. Omnis enim natura habet tale sibi proprium bonum, ut probatum est in Ethicis : et hoc non est aliquando bonum, et alicui bonum, et aliquando, et alicui non bonum : sed semper et ubique est secundum naturam bonum : et ideo hoc bonum omnibus aliis et nunc bonis est divinius et honorabilius : et ideo oportet hoc bonum esse primum bonum, quod in propria ratione movet, ita quod ante ipsum non est aliud bonum in cujus ratione moveat : et omnia quæcumque alia bona movent, movebunt per analogiam ad ipsum : et tale bonum aliquod quælibet habet natura, et præcipue animatorum : et quia sic primum movens est illud : omne autem primum movens movet immobile : oportet quod esse illud bonum moveat, cum sit immobile. Visus autem et desiderabile sive desiderium movens se, movet : et dico movens se per formam primi moventis : et hoc modo primum movens intra animal est compositum ex forma primi moventis et potentia animæ movente : et sic primum movens est duplex, et simplex, et composi-

<--- Page Split --->

tum, sicut in cœlo, sicut determinantum est a nobis in octavo Physicorum, et ideo primum movens compositum movet se : et isto modo dicimus quod etiam animal movet se, cum sit compositum ex motore et mobili. Sic igitur primum movens simplex, movet non motum : primum autem compositum,- movet motum a specie primi moventis : ultimum autem est, in quo perficitur, sive verius dicendo, in quo concluditur motus, ut inferius dicemus : et de illo non est eadem ratio quae de aliis, quia non est necesse ut hoc aliquid ulterius moveat : quia illud tantum movetur et non movet ulterius aliquid quod sit motivum. Est tamen de hoc alia ratio quam sit de aliis ultimo motis. In physiciis vero aut in artificialibus ultimum motum sic movetur quod tantum patitur : hic autem ultimo motum est, quod non ulterius aliquod movet organum, sed ipsum per se exsequitur appetitus opus sive actum, sicut dicimus virtutes quae membris affixæ sunt, ultimo esse motas et moventes, quod non est aliquid post eas quod organice pars animalis existens moveat.

Manifestum autem est ex his, quia motus ab appetitu perfectus in quem impetum facit animal, secundum induetam rationem est ultimus in ordine corum quae sic fiunt a moventibus potentiis. In talibus enim factis movetur et ambulat animal ad appetitum desiderans secundum sensualitatem, aut eligens secundum rationem, dum alteratur passione facta secundum sensum, aut secundum phantasiam ab appetibili bono. Hoc igitur modo perficitur motus in animalibus quae moventur.

CAPUT II.

Et est digressio declarans quot et quæ principia, et quare sunt motus processivi, ut melius declarentur præinducta.

Nos autem ut ea quæ dicta sunt magis intelligibilia fiant, digressionem faciendo dicimus, quod ad omnem motum tria secundum rationem exiguntur in genere moventia composita, præter movens simplex, et præter id quod ultimo movetur. Si enim debeat fieri motus, oportet quoddam esse ex judicio discernens et electionem et motum debere fieri : et oportet esse electionem motus : et tertio oportet esse appetitum completum ad opus. Non enim fit motus nisi ad bonum simplex, vel ut nunc. Non igitur fit umquam motus, nisi sit judicatum de bono simpliciter vel ut nunc, et sic decretum motum debere fieri. Facto autem decreto non necessario fit motus, quia forte non eligit quod ex judicio decretum est. In hoc enim anima differt a natura : quia natura secundum formam qua informata est, necessario movetur : ut calido informatum, necessario calefacit : et gravitate informatum, necessario

<--- Page Split --->

descendit : sed anima etiam postquam concepit formam boni simpliciter vel ut nunc, non necessario eligit eam, sed libertatem habet secundum quod voluerit eligendi, propter quod ad motum exigitur electio post judicium : et judicium quidem fieri potest praeter electionem. Electio autem numquam fit praeter conceptum et judicatum de bono simpliciter vel ut nunc. Electio enim est duobus propositis unum alteri praeoptare. Judicium autem de quo loquimur, est per modum arbitrii potius quam per modum probationum et sententiae : quia anima cognitiva in talibus potius proprium arbitrium sequitur, quam naturam rei de qua judicat : sciens enim et prudens aliquando arbitratur de faciendo contrario modo quam secundum rem esset arbitrandum si rationem rei sequeretur. Similiter etiam quando eligit, potius ad libertatem et arbitrium proprium eligit, quam attendat eligibilis naturam et rationem. Videmus enim prudentes et scientes eligere aut non eligenda, aut minus eligenda secundum naturam rei et rationem. His autem duobus sic perfectis, consequitur plenus et completus appetitus, sive voluntas de faciendo : et hic appetitus iterum nec rem sequitur, nec judicium, nec electionem de necessitate, sed potius etiam libertatem habet, etiam electione facta, ab electione declinandi et a judicio quod præcessit : propter quod saepe consilio habito et electione, dicimus vim facere nobis et aliud volumus et operamur, sed tamen nullo judicio et nulla electione præhabitis, numquam erit completa voluntas de faciendis : eo quod sine judicio non esset electio de volito, et sine præoptatione hujus præ aliis non in hoc completur voluntas. Hæc igitur tria sunt moventia composita, quorum quodlibet componitur ex forma boni primi moventis, et potentia animæ quæ concipit bonum illud : sed judicans primum non componitur, nisi ex forma boni moventis et potentia judicante.

Similiter autem volens; sive appetens,

non componitur nisi ex appetente et forma boni quam appetit : sed medium quod eligit, componitur ex tribus elementis : habet enim formam primi boni moventis, et habet aliquid cognitionis : eo quod collatio unius eligibilis ad aliud, non fit sine cognitione : et habet aliquid appetitus per quod unum præoptat alteri. Hæc autem tria moventia sic secundum formam primi moventis dicta sunt in genere.

Hæc autem secundum substantiam dividentur in tria rursum : quoniam in rationalibus intellectus practicus ex judicio movens est per suam scientiam. Liberum autem arbitrium est habens formam moventis compositam ex judicio et voluntate : voluntas autem movetur secundum rationem appetitus solum. In his autem in quibus est anima sensibilis ut perfectio ultima, movet phantasia per modum judicii, et est in ipsis æstimativa, quæ habet æstimare per modum electionis : et est appetitus in ipsis secundum concupiscibilem et irascibilem, qui impetum facit in opera per virtutes quæ sunt in membris. In his autem in quibus sensibilis non est perfectio ultima, sed est in eis secundum esse sensibilis, in his phantasia et æstimativa et appetitus secundum utramque partem sui participant aliquid rationis, et susabilia sunt a ratione, et secundum hoc movent. De his omnibus dictum est in tertio libro de Anima, et iterum dicturi sumus in scientia Ethicorum monasticorum. Patet igitur secundum subjecta moventia dividendo moventia, quod dividuntur in tres terminos.

Præter omnia hæc est movens primum : et hoc est duplex, et simpliciter bonum, et ut nunc et hoc bonum : et hoc est ita movens quod est immobile. Bonum autem simplex tres habet conditiones, quod videlicet est æternum, et verax, et primum : et quia est æternum, non quandoque movet, et quando non, sed semper : et quia est verax, non movet per accidens, sed per seipsum : et

<--- Page Split --->

quia est primum, movet ita quod ante ipsum nihil est sibi causa movendi, et ideo est movens immobile. Hoc autem facile est considerare in omni bono cujuslibet quod est secundum naturam bonum. Non enim est aliqua natura quæ non habeat formam essentialem se constituentem : et hæc forma essentialem aliquam habet operationem : et hæc operatio essentialis fertur ad aliquid, et ideo operatio hæc finita ad id quod essentialiter est, est bonum naturae illius, sicut probari habet in decimo Ethicorum, sicut essentialis actus hominis est intelligere finitum ad intelligere necessarium et æternum : et sic de omnibus aliis est. Ex quo relinquitur, quod habitudo boni ad id cujus est bonum, est necessaria et incommutabilis : statim enim mox posita natura ponitur habitudo ejus ad hoc bonum, et ita æternum erit bonum secundum modum dictæ habitudinis, licet secundum esse non sit forte æternum : et quoad hoc habet hanc conditionem, quod dicitur æternum, eo modo quo æternum vocamus incommutabile, non quod secundum esse semper non est aliud bonum secundum veritatem naturae nisi illud : omnia enim alia bona aut secundum accidens aliquod et in alio tempore bona sunt conferentia in homine ad verum et naturale bonum : et quoad hoc est verax bonum aliquo modo assimilatum vel conferentia, vel conservantia, vel adminiculantia : sicut et sanum non dicitur nisi quod aliquo modo se habet ad veram sanitatem. Bonum ergo ut judicans, aut faciens, aut conservans, aut aliqualiter aliter relatum ad veram sanitatem. Bonum ergo verax simpliciter bonum est secundum naturam : et ut nunc bonum est id quod per motum refertur nunc ad ipsum, et non movet nisi in quantum ad verum refertur bonum : et quia non movet nisi per formam propriam, ideo est primum et immobile bonum. Hoc igitur modo et sub ista ratione est primum movens.

est idem quod præceptum omnium prius moventum exsequitur, et nulli imperat motum, sicut sunt membra ultimo motum exsequentia, ut manus, et pedes, quæ non ulterius movent aliquid quod sit pars animalis. In membris enim unum movet alterum, sicut superius diximus, ubi ostendimus quod semper talis motus est ab immobili aliquo : sed ultimum licet forte moveat aliquid extra animal, sicut baculum, vel aliquid hujusmodi, tamen dicitur ultimum motum, eo quod nihil ulterius movet motu animato.

Ex his igitur quæ hic diximus cum his quæ in tertio de Anima de movente a nobis determinata sunt, facile patet intelligentia eorum quæ supra dicta sunt : omnia autem hæc inducimus hic ut primam animæ sedem in corpore inveniamus : hanc enim non ex sensu, neque ex vegetatione, sed ex ipso motu congruentissime inferius demonstrabimus.

<--- Page Split --->

tem similiter in duobus principiis quæ sunt primitus in judicio et electione accepta, per modum conclusionis fit opus quod est finis practicorum. Quemadmodum gratia exempli dicamus, quando aliquis sicut universaliter judicans intelligendo, dicit quoniam ambulandum est omni homini, et quod ipse homo statim secundum præsens nunc ambulat : et si judicans intelligit quoniam nulli homini gradiendum est, ipse autem homo statim stat et non graditur : et hæc ambo sic ex syllogismo operatur, nisi aliquid prohibeat aut vim faciat. Si enim intelteligit quoniam domus est bonum et utile sibi, statim facit. Similiter si præconcipit quod tecto indiget. Similiter cum tunica sit amictus, tunicam faciet tunica indigens. Facientem ergo esse tunicam, est actus syllogizatus a principio si tunica est necessaria : et hoc ponit primum principium docens quod necessaria sunt præparanda : tunica autem necessaria : igitur tunica præparanda. Si autem ad tunicam hoc aliquid aliud est necessarium, statim etiam illud operatur. Et sic oportet quod in omnibus procedat ex syllogismo, cujus conclusio est opus : et quia est extremus finis, patet quod conclusio est extremum et finis practicorum.

Cum autem facimus propositiones sive principia practicorum syllogismorum, non accipimus neque facimus eas, nisi secundum duos modos, scilicet quod sint de bono et possibili nobis : quia enim finis est opus, oportet quod sit de possibilibus per nos fieri : et quia finis est desiderii, oportet quod sit de bono : et has duas species oportet considerare in omni propositione practicorum. Alia enim propositio quæ secunda est, et assumptio vocatur, manifestat semper operabile, quemadmodum aliquis desiderantium manifestat quod desiderat : mens enim se fingens, nihil omnino providet, sed simpliciter verum contemplatur : et ideo oportet mentem non fingi, sed extendi ad desideratum : sic enim providet de operabili : aliter etiam mens fixa non

CAPUT III.

Qualiter præindustca moventia movent per modum syllogizandi igitur sicut est in specie causalitatis ?

Revertentes igitur ad propositum, dicamus quod si volumus modum secundum quem intellectus practice aliquando quidem intelligit, aliquando non : et aliquando quidem movetur secundum scientiam intellectam practice, et aliquando non : considerabimus hoc ad similitudinem intelligentis speculative, qui non intelligit aliquid mobilium, hoc est, quod moveat : quia non accipit intelligibile nisi prout est causa scientiae et speculationis, et non prout est causa electionis et motus sive operis : sicut enim speculativus intellectus syllogyzat, sic et practicus. Sed differentia est in hoc, quod in speculativo syllogismo finis est visus secundum intellectum, hoc est, scientia conclusionis quae est effectus syllogismi : quando enim speculativus intellectus duos primo intellectus principiorum intelligit esse secundum ordinem trium terminorum, tunc habitudinem hanc intellexit, et concludendo adjunxit conclusioni, et illam intellexit. In practicis au-

<--- Page Split --->

providet diju­cando et conferendo utrum operabile vel non : sed statim prolabitur in opus. Sicut si dicerem, quod fixa mens desiderio ambulationis non providet collationem, quod ambulandum homini, et quod ipse homo non perseverat in tali collatione : et ideo contingit, quando non consideramus conferentes, cito operamur absque collatione, statim ut tangit sensum id cujus causa fit opus : quod superius diximus primum movens, aut ut tangat phantasiam et mentem : desiderat statim et figitur, et ideo statim agit : et tunc actio sive opus fit loco interrogationis, aut intelligentiae, aut desiderii : et dico interrogationem opus quod est sicut interrogatio, aut quaestio, et interrogatio ante syllogismum, eo quod de ipso conferendum est, utrum agendum sit vel non. Intelligentiam voco judicium de faciendo : desiderium vero imperium de faciendo et non faciendo : haec enim omnia mens ad delectabile fixa, negligit, et statim ad primum tactum delectabilis operatur. Sicut si dicatur in potu modo esse desiderium, quem potum aut sensus aut phantasia aut mens dixit et nuntiavit, quem statim bibo sine collatione. Eodem modo et in animalibus in ambulando et agendo fit motus. Fit autem motus de extrema causa movendi, quae est impetum faciens, per hoc quod desiderium completum sit secundum illam. Desideria autem fiunt per desiderabile nuntiatum, aut per sensum, aut per phantasiam in brutis animalibus.

Similiter autem intelligentiae practica explentur a desiderantibus agere, aut per desiderium, hoc est, per concupiscentiam, aut per iram. Alia vero quae cum ratione sunt, agunt per desiderium et voluntatem : et alia quidem faciunt cum judicio aestimationis aut intelligentiae : alia vero exercent actiones, quemadmodum ea quae subito moventur parvo motu facto, solutis obliquitatibus juncturarum, quae sunt in membris, et flectentibus se ad invicem ligamentis membrorum moventium et motorum per modum

quem supra diximus. Hoc enim fit sicut currus qui fertur localiter dum seipsum hoc modo movet, quod pars immobilis producit et trahit eam quae revolvitur circa eam, quando menguar sive axis rectus tractus, rursus trahit rotam, quae circulariter movetur, et rota circumfertur in hoc quod habet rotas impares, unam in alia : modiolus enim qui loco centri est, percutitur a menguar ipso, et modiolus revolvitur et per radios sicut per chordas et ossa movet circumferentiam majorum quae est in curru circumpositione : equi autem trahentes sunt sicut anima : et sic minor rota quae est modiolus, fit vice centri, quemadmodum etiam inchelitudes videmus fieri. Et per hunc modum moventur animalia : habeut enim membra pro hujusmodi, qualia in curru sunt, instrumentis : et habent nervorum et ossium naturam loco eorum quae in curru sunt. Quod enim in animalibus sunt ossa et nervi, hoc in curribus et hujusmodi instrumentis sunt ligna et ferrum : et loco compaginatorum menguar et rotarum in curribus, sunt in animalibus nervi et obliquitates solutorum et lentorum.

<--- Page Split --->

quia sensibilia passionem inferunt sensui. Phantasia vero et intelligentia in practicis habent potentiam et virtutem rerum : eo quod in practicis ad res referuntur : et quoad hoc species et intelligentia gratia voluptatis potentiam habet calidi, et per effectum est calida : eo quod in membra delectantia protendit spiritum et sanguinem, quorum utrumque est calidum. E contra autem species formidabilis et tristabilis dicitur frigida : eo quod per fugam spiritus et sanguinis ad cor membra destituta frigescunt, et fiunt hoc modo species practicae intellectu acceptae per hoc quod ad res referuntur, quemadmodum singulae rerum sunt, quarum sunt species : et ideo aliquando trepidant et retinent solum intelligentes absque aliquo terrore qui sit in rebus.

Qualiter species practicae agunt in potentia rerum calore et frigore extendentes et contrahentes membra ?

In hoc tamen differentia est, quod in subitis, hoc est, vehiculis et curribus, non est alteratio aliqua partium : quoniam si esset in eis alteratio, oporteret quod aliquando minores fierent rotae interius quando contraherentur, et quod rursum fierent majores quando extenderentur, quamvis semper in eodem circulo secundum substantiam moverentur. In naturali vero motu animalium possibile est idem majus et minus fieri, et figuras possibile est permutare. Caliditas enim relaxat partes et augmentat, quae venit ad membrum movens cum spiritu et sanguine. Frigiditas autem quae inducitur ex subtractione spiritus et sanguinis, constringit et diminuit, sicut patet in his quae per frigiditatem alterantur : hoc enim modo accidentia animae alterant et spiritum et sanguinem : phantasiae enim alterant spiritum, et similiter sensus et intelligentiae practicae : sensus enim ex primo motu sensibilis, statim sunt quaedam alterationes existentes,

Hæc igitur omnia passiones sunt et alterationes, alteratis in corpore nervis a speciebus intellectis vel imaginatis secundum calidum et frigidum : et ideo in corpore animalium hæc quidem membra fiunt majora laxata per calorem spiritus et sanguinis : hæc autem fiunt minora constricta per oppositum frigus. Hæc autem permutatio latet, et non est palam et manifesta : eo quod parva permutatione facta in spiritu et sanguine, magnas et multas permutationes et de longe per membra factas differentia parva facit quaest in spiritu et sanguine, sicut diximus, quemadmodum temone sive gubernaculo parum permutato in puppi, subito valde multa fit permutatio proræ. Multo autem amplius multam valde facit totius corporis permutationem secundum calorem aut frigus, aut secundum aliam passionem aliquam ex speciebus conceptis factam, quando fit permutatio circa cor : in hoc enim permutatio facta in centro cordis, quod secundum magnitudinem forte est pars insensibilis, multam facit totius carnis per totum corpus differentiam in rubore, et pallore, trepidatione, et timore, et aliis hujusmodi accidentibus : et in contrariis horum accidentium facit multam per contrarium

<--- Page Split --->

differentiam : omnes enim istae passiones ad centrum cordis referuntur, sicut in sequentibus ostendemus.

Horum autem omnium principium motuum est quod diximus, motus videlicet ejus apprehensi sensu vel phantasia vel intellectu, quod in exercitio practicorum est sequendum vel fugiendum. Ex necessitate enim horum etiam intelligentia et phantasia consequitur caliditas et frigiditas, sicut diximus. Dico autem, quod hoc sequitur quod est solum phantasia et solum intelligentia praeter res ipsas, quando conceptus ad res referuntur. Est enim tristabile quidem fugiendum, et delectabile persequendum. Sed tamen accidentia sequentia per calorem et frigus, latent quando persecutio et fuga circa parva contingunt : cum tamen tristabilia et delectabilia omnia fere sint cum frigiditate et caliditate : et dico fere propter delectationes contemplativorum theorematum, qua contrarium non habent, et cum caliditate non sunt, sicut determinari debet in ultima parte Ethicae monasticae.

Quod autem fere omnia sunt cum caliditate et frigiditate quadam, manifestum est ex passionibus sequentibus ista. Audacia enim et timores et coitus et alia corporalia sive passiones corporales delectantes et contristantes, sunt in parte cum caliditate et frigidate, licet in quadam corporis parte : in parte etiam in toto corpore caliditatem et frigiditatem inducit, sicut coitus, et ira. Memoriae autem et spes quae utuntur calefacientibus et infrigidantibus tamquam ex idolis moventibus quae movent secundum virtutem rerum, quandoque minus et remissius, et quandoque plus, sunt causae hujusmodi calefactionum et infrigidationum : rationabiliter enim causantur intrinseci motus qui permutant organicas partes corporis circa principium ipsarum, quod est cor et spiritualia, quando permutatio fit in eis a congelatis ad humida calore resoluta, et ab humidis calidis spiritibus et sanguine ad congelata

frigida et constricta : et similiter membra intrinseca fiunt mollia et dura ab invicem his contingentibus circa principium in corde. Multo autem amplius contingunt hujusmodi passiones his qui passivi sunt, et habent complexionem valde ab hujusmodi passibili, sicut multoties in aliis libris diximus. Facile enim contingit in hujusmodi vel passio quando hoc quidem est agens, sicut phantasma aut intellectum, hoc autem facile patiens : et non deficit utrumque istorum ab actione et passione, sicut in melancholicis qui fortia habent phantasmata et facile patiuntur ab eis : tunc enim in ratione moventis hoc quidem facit, aliud vero in ratione passivi patitur : per hoc enim, sicut gratia exempli possumus dicere, si intelligit ambulandum, statim simul concipiens hoc, ambulat, si non impediat aliquid aliud.

Patet igitur quod passiones studiosae et bona ordinant organicas partes ad motus ordinatos : desiderium autem movet passiones : phantasiae vero movent et causant desideria ex parte animae sensibilis. Aliquando enim fit hujusmodi motus desiderii, aut per intelligentiam, aut per sensum : quasi simul autem et citissime sive velocissime fiunt haec per hoc quod natura facile faciens et passibilis est ab his qua dicta sunt secundum ordinem ab invicem.

<--- Page Split --->

mero est ultimorum : quia semper ultimum descendendo a corde quod primo movet : quod, inquam, ultimum proximum est membro quod movetur, oportet stare immobile a quo moveatur id quod movetur ultimo motum : et hoc est tamquam signum et punctum centri, circa quod et in quo gyratur membrum quod movetur : et cum hoc necesse est stare, tunc necesse est aliud moveri, quod sic in junctura conjunctum est. Nos enim jam ante probavimus, quod omne quod movetur, oportet confirmari in aliquo stabili et fixo. Gratia autem exempli, dicamus quod movetur quidem et non movet ultima sine inferior pars brachii quam vocamus asseyd, sive arundinem. Id autem quod est in flexione sive junctura cubiti de virtute in nervis et musculis, hoc movet : aliud vero motum quod in eodem brachio toto movet se, necesse est quiddam immobile movens habere : et hoc quidem primum immobile esse : aut quod nihil est, dicimus esse signum virtute et potentia movendi, eo quod ab ipso sicut a centro omnes egrediuntur motus eorum quae moventur : et hoc quidem in brachio est a quo movetur totum brachium : et haec est junctura quae est in armo, et accidit hoc fieri duo : est enim ultimum movens, et principium ejus quod movetur, movetur in ipso : et ideo si brachium esset animal per se separatum existens, pro certo abhinc ubi primum movens est, et ubi est principium motus ejus quod movetur, ibi esset prima sedes animae motivae : et ex illo movens alia omnia sibi colligata et conjuncta.

Non enim potest dici, quod anima sicut principium motus sit in ultimo quod movetur: contingit enim aliquando manu virgam tentam moveri. Scimus quoniam in virga non est anima. Igitur ratio essendi animam in aliquo sicut in principio movendi, non est quod sit in ultimo moto : et ideo non est ut movens id eo quod movetur ultimo, nec in principio ejus

CAPUT V.

De probatione, quod anima est in primo principio movente, quod non est extremitas alterius mota ab alio quodam movente.

Movens autem animal quod sicut virtus motiva movet, aut sicut movens compositum ex motore et mobili, necesse est esse in quodam membro quod est principium motus effectivum. Junctura autem laxa, in quo est inflexio moti membri, est quoddam principium in quo et a quo est motus ejus quod movetur, ultimum, et alterius membri moti principium, si non est ultimum, motum est in alio membro ultra illud quod dictum est : sicut si dicamus, quod movens motum est in musculis juncturae manus ad asseyd : et si asseyd movetur, movens ipsum est in junctura cubiti, quae est ultra ascendendo in brachio post juncturam manus ad quod asseyd : propter quod junctura ipsa est ut una, et est quod aliquando utitur ea una ut duobus, quemadmodum in praecedentibus dictum est. Quando enim movetur membrum, tunc necessarium est quod hinc amoto superius stet signum centrale, quod de nu-

<--- Page Split --->

quod movetur, sed potius in principio movente, aut quod non moveat aliud aliquid in ordine moventium. Lignum enim sive virga mota habet principium et finem in manu a qua movetur ultimo : una enim extremitas sive finis est in manu, et illa mota movetur totum : eo quod parte continui mota, movetur totum continuum : et ideo si non est in virga movens principium quod est ab anima propter hoc quod est mota virga, eadem ratione etiam non est in manu quæ mota est a brachio : non enim differt per hoc quod utrumque est motum ab alio. Id autem quod est compositum ex primo movente et mobili, sicut probatum est in VIII Physicorum, movetur a seipso : et ideo ratio ejus quædam esse animam ut primum pricipium motus in aliquo, non est quod moveatur ab alio aliquo, sed quod moveatur a seipso : et quando movetur ab alio quodam immobili, sive sit conjunctum sicut pars animalis, sive sit separatum sicut virga, sequetur per unam et eamdem rationem non esse animam in ipso sicut in principio movente. Similiter enim se habet quoad inducta et manus ad hyr, hoc est, ad brachium : et hæc pars quæ hyr sive brachium vocatur, ad cubitum : utriusque enim motus est ab alterutro dictorum sicut ab immobili proximo, non tamen primo : et utrumque istorum prope simile est virgæ motæ : et quia sic prope similiter se habeat quoad id quod dictum est non differunt : fit enim in comparatione virga tamquam ablata sive abscissa pars quæ est manus vel brachium vel aliud quod est ab aliquo immobili motum. In nullo ergo principio erit anima, quod est extremitas cujusdam alterius moventis et moti, sicut cubitus extremitas adjutorii movens inferiorem partem brachii quæ asseyd vocatur. Similiter autem anima non inest ei quod movetur si est extrinsecum quod non est pars animalis quod a se movetur, sicut diximus quod principium ultimi virgæ in manu est sicut motum a manu : est enim principium primum motus ma-

nus et virgæ superius amplius, sicut ostendimus : et ideo non hic in altero istorum est principium motus. Quod autem sit in neutro istorum, sed amplius superius, patet per hoc quod cubito stante, totum quod de brachio inferius est continuum existens, movetur : et sic principium motus brachii et manus est in alio : quæ autem moventur sicut ab anima, non habent principium sui motus ab alio, sed in seipsis : et per hunc modum fit resolutio omnium eorum quæ moventur quousque stetur in movente primo quod a seipso movetur.

CAPUT VI.

Quod primum movens in quo est anima, medium est trium diametrorum longitudinis, latitudinis, et profunditatis, et per hoc est principium omnium motuum.

Quoniam autem in hujusmodi principio motus similiter se habent dextrum et sinistrum, hinc patebit : hæc enim licet sint contraria, simul moventur : et ideo neutreum est principium motus ad alterum, eo quod principium movens stat et firmat se in hoc quod movetur : igitur non contingit stare dextrum ad hoc quod

<--- Page Split --->

moveatur sinistrum, nec e contra contigit stare sinistrum ad hoc quod moveatur dextrum : oportet igitur, quod principium motus sit in superiori amborum. Dico autem in superiori, non loco, sed resolutione. Oportet igitur, quod in medio omnium motorum sit principium primum animae moventis : sicut enim in V Physicorum diximus, medium est extremum amborum extremorum quando operatur ad ipsa : et sic medium est sinistrum ad dextrum, et dextrum ad sinistrum, et est superius ad inferius,et inferius ad superius, et est ante ad id quod est retro, et retro ad id quod est ante : et sic principiat omnem motum localem quidem in dextro et sinistro : naturalem autem qui est nutrimenti et augmenti, in superiori et inferiori, et alteratione sensus et sensibilium in eo quod est ante et retro : similiter enim se habet ad motus qui sunt supra et infra et in aliis differentiis situs corporis : motus autem supra sunt, sicut qui sunt a capite et humeris, et similiter est de aliis differentiis situs. Rationabiliter autem hoc contingit esse principium universaliter primum : hoc enim dicimus esse primum sensibile : sicut enim ostendimus in libro de Sensu et Sensato, cor est primum organum tactus ad quem etiam omnium aliorum sensuum sensibilitas refertur, et sic est universaliter sensibile primum : et ideo aut per sensum alteratur in delectando vel tristando, sicut alteratione facta circa hoc quod est principium omnium aliorum, erit permutans quaecumque sub ipso sibi connexa continentur ; et sic simul mutantur omnes partes animata extensae calore et spiritu, et congregatae sive contractae per frigus : et ideo ex necessitate demonstrationis convenit hinc fieri motum in animalibus, quem dicimus essevoluntarium motum : et eadem necessitate sequitur ipsum esse primam anima sedem, etipsum esse primum quod movet seipsum in animali,et a quo omnia aliamoventur. Media autem haec pars potentia quidem et substantia est unum solum : sed actione etope-

ratione quando comparatur ad membra, efficitur plurima vivificando et movendo et sensificando et vegetando cibo et augmento : eo quod simul cum principio isto moventur ab ipso ossa quae sunt sustentatio aliorum membrorum : et illis motis necesse est etiam membra moveri, et in juncturis ossium quodcumque stabit superius, alterum firmatum in illo movetur inferius.

Hujus autem exemplum est in figura. Ducantur enim ad a medium lineae B a et c a : et sit a sicut signum in quo est conjunctio duorum ossium quae sunt a c et a B : secundum hunc enim modum dispositis ossibus, tunc b movetur, et a movetur, et a movet : sed verum est, sicut ex prædictis patet, quod aliquid in tali motu oportet esse stabile, si debet hoc quidem moveri et aliud movere : et hoc stabile est a : igitur erit unum potentia tam a B quam a c, et continuum moventis colligatum. Actione autem moventis moti erunt duo. Igitur totum a B et a c necesse est non punctum, sed magnitudinem divisibilem esse.

Amplius contingit aliquando c et a simul moveri, sicut movetur totum brachium ex adjutorio in asseyd compositum, secundum quod totum brachium est unum continuum colligatum : oportet ergo ambo principia duorum ossium quae mobilia sunt in a in quo colligantur, esse unum aliquid in tali motu : sic et tunc movendo oportet esse aliud movens non mobile, sed firmatum movere, quod est si diceremus esse in armo, a quo totum brachium movetur. Diximus autem quod extrema et principia ossium ad invicem firmantur in A, et colligantur movendo se invicem : sicut si gratia exempli, dicamus quod aliqui firmantes spondiles dorsi et ancharum, quae a tergo sunt, moveant crura et coxas quae colligantur in anchis : oportet autem in omnibus talibus, quod unum aliquid sit primum movens ambo : hoc autem erit anima quae aliud est ab hujusmodi magnitudine mota existens intrinsecus in

<--- Page Split --->

medio trium diametrorum corporis : sic enim erit principium motus crementi et localis et pulsualis et sensibilis : et isti sunt omnes motus quos facit anima in corpore, et propter quos anima conjungitur corpori. Secundum igitur rationem demonstrativam quæ dicit propter quid et causam motus illius qui vocatur motus desiderii sive voluntatis, medium quod movet ea quæ mota sunt, oportet quod sit causa motus universaliter in toto corpore : et hoc quidem movens omnino immobile est anima, sicut primo primum movens in mundo est movens indivisibile et immobile. Sicut autem in mundo oportet aliquod primum corpus esse quod primum moveatur ab immobili primo, ita quod ex immobili movente et primo mobili conficiatur unum primum compositum quod movet seipsum et movetur a seipso : ita in corporibus quæ animata sunt anima movente, oportet aliquod corpus primum tale esse, a quo influatur omnibus aliis membris motus, et ipsum primum corpus moveat seipsum. In tali enim connexione corpus quod quidem est mobile a quodam alio primo, et non est innatum movere primo, sed moveri, potest pati secundum alienam passionem ab eo quod est corpus primo movens, sicut omnes partes membrorum patiuntur alterationes cordis, et omnes cœli inferiores recipiunt influentiam ab eo quod primum mobile : et sic solutis et constrictis nervis et ligaturis per totum corpus perficitur anima, quæ ut motor conjungitur corpori : et hoc autem est cor in corda habentibus, aut membrum analogum cordi in his quæ corda non habent : et ex hac demonstratione certissime scitur qualiter anima adjungitur corpori, et quod sicut motor omnium motu animati jungitur ei, et non sicut actus vel perfectio materiæ tantum, et quod propter hoc diffinitur quod est endelechia corporis organici secundum potentiam vitæ, sicut in libro de Anima determinavimus.

CAPUT VII.

De virtute cordis per quam movet, et de natura spiritus qui cordis est instrumentum.

Movensautemomnenecesseesthabe - realiquamfortitudinemetvirtutemquavincatetexcellatmobile , etnonextruda - turabipsoextralocumetmateriamsuæfirmitatisetimmobilitatis : propterquodetiamfabuladæAtlantecœlummoventeaPythagoricisinductaest : etideone - cesseestcoresseconfirmatumlocoim - mobilisuperbasimsuametligatumner - visetvillistransversalibusetlongitudi - nalibus , quemadmodumdiximusinscien - tiadeanatomiacordisetnatura . I n s u - peretiamcumvirtutesuacormoveat , oportetilliusvirtutishaberevehiculumquodestspiritus : etideonecesseestspi - ritumetincordegenerari , etacordeprocedere : omniaenimanimaliaexpres - seetiamadsensumvidenturbabereip - sumconnaturalemsibi , etpotentiaetvir - tuosasuntperipsum . Quæautemsitsa - lusetgeneratioconnaturalisspiritus , d i - ctumestanobisinaliisnostrislibrisna - turalibus , etpræcipueinlibrodeSpirituetRespiratione . Spiritusautemvideturin

<--- Page Split --->

movendo et causando motum aliquid simile habere cum primo animali sive animato principio : et hoc ideo est, quia sicut saepe probavimus, est instrumentum animae et vitae et vehit virtutem ipsius et movet in forma vitae et animae sicut et calor naturalis : et ideo est vitae operans proficiens sicut anima : et ideo etiam Heraclitus ipsum animam esse dixit : habet igitur aliquid simile ad primum animativum, sicut etiam centrum sive signum quod est in flexionibus junctuarum, habet aliquid simile ad primum motorem, qui est cor, in hoc quod movet immobile permanens, et virtute sua movet inferius conjunctum ei, non extrusum ab eo extra firmitatem et immobilitatem ipsius, sicut et spiritus in forma movet primi moventis. Quoniam autem principium hujusmodi animativi motus quibusdam quidem est in corde, quibusdam autem in membro quod est cordi analogum, eo quod corda non habent, per idem membrum quod sic est etiam principium, spiritus ortus ab ipso efficitur eis complantatus et connaturalis, et per hoc videtur eis existens esse in natura ipsorum.

Utrum autem idem numero spiritus fit in tota vita animalis, aut fit sive generatur semper alius et alius, aut etiam omnino fit sive generator, alia est ratio et alius locus disputationis : quoniam nos ostendimus alibi, quod generatur a corde alius et alius, et ideo movetur secundum diastolem et systolem continue cor in animalibus. Eadem autem est ratio de aliis partibus moventibus quoad hoc quae est de spiritu, quoniam omnia movent in virtute et forma cordis sicut et spiritus. Cum autem spiritus bene fuerit naturalis et bene complexionatus, tunc bene admovet sive advehit virtutem cordis in membra, et dat bonam fortitudinem ad opera et motus impulsus et spiritus et retractus per diastolem cordis et systolem : impulsus enim advehit virtutem : retractus autem restaurat et recuperat spiritus substantiam hauriendo a corde continue : ex his enim duobus motibus spiritus quod-

libet motus instrumentum augeri potest quando impletur spiritu et sanguine, et corripi sive diminui quando retrahitur ab eo spiritus : hujusmodi enim natura est spiritus, eo quod sine violentia magna corpus hujusmodi spirituale et spiritus existens facile corripitur retractum, et visa quælibet modica violentia impellunt ipsum, propter hujusmodi causam spiritualitatis et tenuitatis, et habet pondus gravitatis ad ignita levia : et e converso habet levitatem ad contraria his gravia quæ sunt terrestria etiam. Et hujusmodi causa est, quia ipse spiritus consistit ex elementis quatuor sicut humidum ex quo vaporat et nascitur : oportet enim quod id quod debet in forma cordis informatum movere totum corpus, quod ex gravibus et levibus compositum est, non solum alterationis qualitatis simplicis esse connaturale gravibus et levibus, sed ipsa suæ substantiæ compositione oportet quod habeat cum utrisque hanc connaturalitatem : hoc enim est de natura mixtorum, quod tenentur in se invicem secundum suppositionem sui ad invicem. In mixtura leve quidem enim tenetur inferius a graviori sibi in potentia supposito : et grave superius a leviori sibi secundum virtutem superposito, quando plurimum unius est cum plurimo alterius, et minimum unius cum minimo alterius secundum diversam levium et gravium sibi mutuo et ad invicem superpositionem.

Dictum igitur sit a nobis, cujus partis sit anima movens primo : et similiter dictum est, cujus est spiritus movens, et propter quam causam.

<--- Page Split --->

et hoc quod ordinat, fit, et mancipatur effectui, et cum hoc fit usus et utilitas communis et publica. In animalibus autem hoc idem fit per naturam et omnium membrorum ad cor relatione. Fit autem per hoc quod innatum est eis, quod singulum in omnibus sic compositis membris faciat id opus ad quod formatum ex natura est, et movetur a corde. Formalis enim in generatione membris a corde, spiritus motivus in ea perfluit motum ipsorum, sicut institutis officialibus a monarcha, officia injuncta exsequuntur secundum imperium et institutionem ipsius : et ideo bonum totius corporis est in corde, non prout est membrum singulare, sed prout bonum exercitus est in duce exercitus, et bonum civitatis vel regni est in monarcha : et hoc modo dux exercitus et monarcha non est persona privata, sed publica : et hoc modo etiam cor in corpore animalis non est privata pars, sed publica.

Qualiter autem motus membrorum perficiatur a principio quod est cor, post hoc opportunum est investigare. Sumendum autem est hoc ex similitudine civitatis et regni sub monarcha : quoniam sicut civitas in congregatione quadam perficitur officiorum et communicatione, ita corpus organicum quod est animalis corpus ex multis constituitur officialibus membris officia sua exercentibus, et communicatione quam habent membra ad invicem sub uno quod omnibus praesidet et imperat, Accipiamus igitur civilitatem optima civilitate habitatam. In tali igitur civilitate postquam semel compositus et institutus est ordo officiatorum et officiorum, oportet quod numquam fiat aliquid quod sit extra ordinem singulorum qui fiunt secundum ordinationem monarchiæ, etiamsi separaretur ab ipsis monarcha : separato enim ipso, adhuc singula exeunt constituta sibi ad utilitatem reipublicæ officia : sed monarcha singula ordinat facere convenientia :

Propter hoc autem, quod jam dictum est, civilitates aedificabantur antiquitus ad similitudinem corporis, et praecipue ad similitudinem corporis humani, sicut dicit Tullius. Unus enim in his erat monarcha, totius multitudinis gerens curam et regimen et institutionem : et erat hic quasi quidam sapiens et justum animatum, cujus omnis sermo et praeceptum et institutio fuit sapientia et justitia : et sieut a luce non est operatio nisi lucere, ita illi non erat possibile agere nisi sapientia et provida et justa. Deinde circa illum ponebantur jurisconsulti sicut senatores, sicut supra cor ponuntur animales virtutes, phantasia, et intellectus, quorum consilio et determinatione cor movetur, sicut monarcha omnia refert ad consilium et diffinitionem sapientium : et sub his instituebantur officia, quorum communicatione subsistit civitas, sicut sunt artifices diversarum artium et mercatores, et aliquando diversarum rerum utilium abundantiam adducentes, quae in civilitate non sunt : et sub his omnibus impensæ publicæ, et præpositi illarum pro-

<--- Page Split --->

videbantur. Fiebat autem et conveniens munitio, ne hostibus quibuslibet irrupta destrueretur civitas, sicut et in corpore humano sunt officiati oculi et nares et alia instrumenta sensuum, et quasi ferentes copias extrinsecus negotiatores sunt instrumenta motus, per qua acceditur ad delectabilia, et a contristantibus receditur : et omnibus his ministrantia sumptus sunt vasa pronutritiva, sicut hepar, et stomachus, et os, et alia quaecumque ad nutrimentum membra ordinantur. Munitio autem in omnibus sunt circumdatio ossium retro in spondilibus, a latere in costis, et ante in ossibus pectoris, et superius in craneo et ossibus capitis. Inferius autem confirmatio mollium in coxis et tibiis.

Sic igitur dictum est quomodo et propter quas causas animalia moventur secundum motus voluntarios.

CAPUT IX.

De causa propter quam cordis et testiculi motus est non voluntarius.

Sicut autem animalia moventur secundum motus voluntarios, ita etiam moventur secundum quosdam motus non voluntarios, quorum tamen principium non est natura, sed idem est movens in eis quod est in voluntariis motibus movens, et hoc est bonum vel malum apprehensum simplex vel ut nunc. Secundum plurimos autem horum non voluntariorum motuum duae partes in animali moventur : dicimus enim non voluntarie saepius moveri cor et genitalia, secundum illum qui est a testiculo motum ex spermatis potentia et virtute.

Cum enim aliquid visum fuerit delectabilium vel tristium, multoties haec duo membra localiter moventur, non praecipiente mente motum, et forte contrarium praecipiente : et ideo non solum non voluntarie, sed etiam contra voluntatem ita moventur multoties, sicut praeter voluntatem et somnus et vigilia et quotquot sunt alii hujusmodi motus, qui neque sunt phantasma, nec desiderium, nec principiati ab aliquo ipsorum, sed a na-

<--- Page Split --->

tura calidi vel humidi vel frigidi vel sicci : cum tamen motus et genitalia non sunt phantasma, vel desiderium, vel aliquid hujusmodi.

Horum igitur motuum non voluntariorum determinantes causam dicimus, quoniam animalia eo quod habent naturalia corpora, necesse est permutari et alterari secundum naturales alterationes, et hæ non subjacent voluntati animalis quotiescumque alterentur partes in ipsis : illæ enim alteratæ alterant alias : alteratis autem partibus, necesse est quasdam partes augeri tumescendo et dilatando et extendendo se : alias autem necesse est diminui et contrahi : et sic contingit animal ex necessitate moveri et permutari secundum illas partes quæ collimitantur primo alteratis partibus, quotiescumque contingit se invicem tangere alteratas partes secundum proprias permutationes. Dico autem proprias permutationes, quæ secundum naturam illis partibus inferunt passiones, sicut visibile oculis, et soni auribus, et sic de aliis, sicut in libro de Anima et Sensu et Sensato determinavimus. Causæ enim motuum localium membrorum in se et in partibus sunt caliditates et siccitates extrinsecæ : et alia quæ sunt naturales motus et permutationes corporum animalium, secundum quod ipsa sunt physica corpora a physicis alterantibus permutationes passa : fiunt enim motus dicti, contractiones videlicet et extensiones a talibus physicis qualitatibus, aut concidente cum eis partium quas diximus alteratione, sicut alteratis oculis aut alio instrumento sensus alicujus accidit contrahi aut extendi membrum illi collimitatum. Dictum est enim jam prius a nobis, quod intelligentia et phantasia et cætera hujusmodi passionem afferunt sicut facientia et agentia : ferunt autem passionem maxime moventem partibus, et eam passionem præcipue quæ est partium animatarum anima motiva : et præcipue ab hac movetur pars cui a talibus agentibus affertur passio : et hoc manifestum est per hoc

quod quælibet pars est quasi quoddam animal per se, si ponatur esse separata : quia tunc virtus quæ est in ipso, erit anima ejus. Anima autem animalis per hoc est anima quod est principium motus et sensus, et est principium motus per sensum. Causa igitur motus multiplicis cordis etiam præter, vel contra, vel ante voluntatem est : "quoniam habet in se vitalem humiditatem quæ facile alteratur : et tunc palam est propter quam causam non voluntarie sæpe movetur : est enim principium sensuum ad quod referuntur omnium sensuum alterationes, et humidum suum necessario alteratur, et de facili, sive frigore in timendis, sive calore in delectabilibus : et ideo de facili et ex necessitate humidi tales advehentis formas contrahitur et dilatatur aliquando : et humidum hujusmodi et spiritus continue pulsa fluunt in ipso et ab ipso et ad ipsum, et ideo fugax est et non supponitur ordini et præcepto voluntatis et mentis, nec potest diu in una teneri dispositione : humidum enim subtile modo a sensu, modo a phantasia, modo ab intellectu formam induit et advehit : et ideo continue transit de una et fugatur ad aliam, et movetur localiter secundum exigentiam earum.

Genitalia autem quæ moventur a spiritu et humore testiculi, sicut pars quædam est quasi punctum vel signum omnium fere nervorum et venarum tam pulsantium quam quietarum : propter quod etiam a physicis dicitur nervorum et venarum cauda quædam : et ideo a testiculi parte egreditur quiddam quod est sicut spermatis motus aut potentia, Spermatis autem motus est cum spiritu spumoso, et potentia ejus est cum spiritu et vapore extendente genitalia, quæ extensio sine motu locali fieri non potest : et cum sit punctum ad quod sensatorum et imaginatorum et intellectorum desiderabilium alterationes feruntur, alteratione facta secundum calidum et frigidum, quæ necessario concidit delectalibus et terrestribus, necesse est alterationem ad genitalia redundare propter continuationem nervo-

<--- Page Split --->

rum et venarum : et ideo necesse est ea non voluntarie saepe moveri, quotiescumque fuerit in eis vis spermatis : eo quod sicut in corde est humidum vitale, ita in testiculo est humidum geniturae, quod facile alteratur : et sicut cor est principium sensuum, ita testiculi finis nervorum sensibilium et venarum, et passio universaliter a formis redundat ad ipsum : et ideo delectabili forma motus spirat quod in ipso est humidum, et extendit movendo praeter voluntatem genitale membrum tam in viro quam in femina. Sed in hoc est differentia, quod vasa seminaria aliquando destituuntur humido, et tunc non moventur, sicut etiam in supra posse coeuntibus patet, qui tacti a mulieribus postea non moventur, quamvis multum provocentur : aliquando autem habent humidum congelatum, quod a formis non est mobile, sicut patet in frigidis. Cor autem in tali humido subtili numquam destituitur : et ideo talibus non voluntariis motibus semper movetur.

Sic igitur de causa quare quaedam membra non voluntarie secundum locum moventur, a nobis dictum est.

CAPUT X.

Qualiter motus partium procedit a principio motivo ad ipsum, et qualiter est de parte in partem ?

Quia autem diximus in partibus quibusdam istos motus fieri, et a quibusdam sicut ab organis sensuum hos motus inchoari, ideo oportet scire, quod motus qui in principio sunt in quibusdam partibus, rationabiliter a quodam sicut a principio accidunt, eo quod omnis multitudo eorum quae unius generis sunt, ad unum aliquod principium habet reduci. A principio igitur, quod omnium quae moventur principium est, venientes, sic deinceps de parte in partem veniunt. Primo enim oportet movere in motu principium totius ordinis moventium et motorum : quia non nisi in virtute primi principii movent alia. De hoc ponemus figuram, et ostendemus, quod motus qui sunt secundum singula elementa sive litteras, quae signa sunt partium motivarum, veniunt ad principium quod primo movet, et sic veniunt ad alia membra omnia a principio moto prius et permutato. Hujus autem causa est quam diximus, quod principium est multae potentiae sive

<--- Page Split --->

virtutis, vel, ut magis proprio loquamur, est multiplex in virtute et potentia, sicut omnis forma est multarum potentiarum, per hoc quod multis instrumentis materialibus attribuitur, sicut una et eadem ars architectonica alterius est virtutis in serra, et alterius in securi, et alterius in dolabro, et sic de ascia, et terebro, et omnibus aliis instrumentis.

Propter quod si principium quod est sicut cor, ponamus in medio esse quod significetur per A, et dicamus quod B aliqua pars sit sicut sensuum organa, et c autem sit sicut organa motiva, dicemus quidem quod B sensus sive sensibili forma est principium B sive motus sensibilis : et id quod c quod est forma movens, est principium c, hoc est, motus voluntatis per membrum unum sive per plura : ambo autem, hoc est, sensibilis forma sive sensibilis alteratio, et forma motus vel delectationis aut tristitiae alteratio erunt principia amborum dupliciter, scilicet quod aut sensibilis alteratio sit principium sensus, et delectatio aut tristitia sit causa motus, aut ad invicem quod sensus alteratio sit causa motus, et delectatio sit causa sensus vel imaginationis alicujus : venit permutatio aliquando ex B et in B, et etiam aliquando deficit venire ex B in c.

assignare causam. Dicimus igitur quod hujus causa est, quod apprehensione facta aliquando in membris a formis apprehensis est passiva materia : aliquando autem non est, aut non est tanta quod movere possit membrum, sicut supra diximus de motu qui est de testiculo : aliquando etiam non est talis dispositionis, quod a forma apprehensa moveri possit, sicut diximus supra de frigidis, qui ad coitum non moventur, etiam quantumcumque formas venereas apprehendant. Figura igitur quam descripsimus est haec, quae subscripta est.

B B

A

C C

De partibus igitur motus singulorum animalium, et de anima movente, et de communi causa motus dictum est a nobis hic. Alibi autem diximus de sensu et sensato, et de somno et vigilia, et de aliis potentiis et passionibus et operibus animae.

Amplius motus quidem iste ab his aliquando a partibus veniet ad A quod est sicut principium universale in medio locorum dispositum : et tunc veniet a partibus ad A tamquam ad principium : aliquando autem veniet ab A quod est principium, ad c aut ad B sicut ad partes motas, sicut dicimus quod motus venit aliquando a sensuum organis ad cor : aliquando autem moventur·localiter sensuum organa a corde.

Quoniam autem aliquando quidem delectabilibus vel contristabilibus intelleetis, aut quocumque modo apprehensis motus ille quem rationis dicimus esse aut voluntatis, aliquando fit in partibus quasunt organa aliorum motuum : aliquando autem non fit : oportet etiam hujus nos

<--- Page Split --->

vite in membris exercentes. Quod enim quidam distinguentes dicebant quidem omnes has unam esse animam, plures autem substantias, nihil habet omnino convenientiae aut rationis, quoniam verius contrarium dicere debebant: quoniam anima est substantia quae est forma opera vite exercens in corpore organico : et ideo cum in principalibus multa et differentia exerceat opera vite, potius debebant illi dixisse, quod essent plures animae, sicut et Stoici dicebant, quam quod essent plures substantiae : cum substantia forma dicatur quae substantiam facit esse hoc quod est : et scimus quod talis substantia non est nisi una in eo quod est unum numero.

His autem quasi contra rationem dictis prætermissis, dicimus quod multitudo quæ est organorum in corpore, est propter multitudinem potestatum in anima : propter quod etiam sicut est relatio et colligatio membrorum ad unum et generatio ab uno quod est cor, ita est relatio potestatum et effluxus ab una anima quæ est cordis : propter quod etiam cor est primum et ultimum quod vivit in animalibus. Amplius cum omnem multitudinem necesse sit reduci ad unum aliquid quod est causa multitudinis illius, patet quod omnis multitudo potestatum necessario reducetur ad unum quod est causa omnium potestatum quæ exercent opera vite in animalibus : videmus enim omnes sensus in uno convenire univoce, quod est accipere sensibilem formam sine materia : et ideo oportet quod ab uno exeant omnes, quod est formale respectu omnium ipsorum, sicut etiam in libro de Anima meminimus nos dixisse. Divisio namque sensuum per organa divisio est formæ per formata et per materiam : et quod efficitur ibi apprehensiva caloris vel soni, ab harmonia est organi potius quam a virtute sensitiva formali communi.

Amplius omnis sensibilium acceptio in uno communi formali univoco convenit cum imaginativa et phantastica et memorativa acceptione et aestimativa. In hoc

CAPUT XI.

Et est digressio declarans, quod omnis multitudo virtutum animæ exit a corde, et reducitur ad ipsum sicut ad causam.

In omnibus quæ de Motu animalium induximus capitulis, clare satis percipi potest animam primo et per se in corde esse, et cor esse in animali, sicut primum mobile ex motore immobili et moto corpore compositum est in ordine cœlorum. Virtutes autem quæ sunt propriæ membris, et maxime eas quæ sunt propriæ principalium membrorum, esse sicut sunt secundi et tertii motores cœlorum, aut etiam stellarum : et Ideo oportet nos hic investigare, utrum illæ virtutes quæ sunt membrorum, sint separatae animæ per se, sicut sunt motores corporum superiorum, vel non : de hoc enim Stoici a Peripateticis dissentiunt : et quia nos de hoc alibi satis disputavimus, ideo hic non inducemus nisi quod ad propositam quæstionem de animatione animalium corporum videtur esse necessarium. Hoc autem est, quod nequaquam potestates membrorum principalium sunt animæ separatae, aut substantiae separatae ab invicem opera

<--- Page Split --->

enim omnes iste conveniunt et accipiunt formam, non prout est actus materiae, sed prout est actus totius rei intentio et cum re ipsa idem : quia aliter ipsa res per ipsam non cognosceretur. Ex quo igitur sic in uno conveniunt, oportet et per ipsas omnes unam naturam formalem univocam in omnibus eis habere per eamdem quam supra diximus rationis necessitatem : quia quaecumque multa sunt unum univoce participantia, omnia a primo sunt, quod est causa omnium ipsorum, sicut omnia calida causantur ab ignis calore. Omnes igitur et iste potestates exeunt ab anima quae est perfectio primi organi in animalibus : et hoc est cor, et reducitur ad ipsum : et causae multiplicationis ipsarum sunt organa, sicut et in sensibus diximus esse causam multiplicationis sensuum organa sensuum. Cum autem his potestatibus conjuncta sit motiva potestas secundum omnes differentias, patet quod ipsarum multiplicatio et exit ab eodem et reducitur in idem vitae principium.

Est enim invincibilis demonstratio omnium horum dans causam, quod videlicet causa primi sentientis et moventis compositi est, quod ipsum est movens seipsum et sentiens per seipsum, et quod universaliter est causa motus et sensus in omnibus quae ad ipsum ordinantur. Sic enim primum movens seipsum et movens alia etiam in cœelestibus esse ostendimus. Cor autem solum est, quod sentiens per seipsum et omnibus aliis est causa sensus si non impediatur per accidens : et similiter est causa motus sibiip si et omnibus aliis, nisi per accidens impediatur. Hoc autem sic probatur. Interceptis enim viis his quae a corde ferunt sensum ad organa, accidit non fieri sensum in organis, si nulla fiat prorsus alia in organo corruptio. Intercepta autem quacumque via, non propter hoc sensus in corde perimitur. Ex his ergo et hujusmodi patet omnis sensus et motus a corde primo effluere.

Quæret autem fortasse aliquis, ad quid

sint membra principalia secundum istam rationem? Si enim in cerebro non perficiuntur virtutes animales, videtur omnino supervacua esse natura cerebri. Et præterea videmus expresse organa virtutum animalium esse in cerebro : et ideo videtur quod non omnes hæ virtutes a corde effluant. Sed omnia hujusmodi dubia citius solvuntur, si ad mentem revocetur quod in aliis libris Animalium de natura et anatomia cordis determinatum est. Quamvis enim fons omnis virtutis sit cor, sicut demonstrationis necessitate probatum est a nobis, tamen hæc virtus est indeterminata secundum quod fluit a corde : et secundum quod fluit ad membra principalia, determinatur, et specificatis potestatibus et partialibus, distribuitur in ipsis : et propter hoc sunt dicta membra principalia, sicut virtus animalis specificatur et distribuitur in cerebro ad organa partialia, et virtus naturalis distribuitur in hepate, et sic est de aliis virtutibus, sicut facile patet ex his quae sæpius in libris physicis sunt determinata a nobis.

Sed tunc oritur quaestio ex praedicta, utrum virtutes et potestates animae differunt ab invicem tantum per naturam organorum, an inter se aliquam formarum et differentiarum habeant differentiam ? Fuerunt enim quidam qui dixerunt omnes vires unam esse animam, nec differre, nisi sicut differt lux in aere et in nube et cera et luto, in quibus propter materiae diversitatem diversa operatur : et ideo dicunt auditum idem esse cum visu quando abstrahuntur hi sensus ab aure et ab oculo. Sed si hoc est verum quod dicunt, tunc anima de se non habet diversas potestates, sed potius causa diversitatis potestatis est diversitas organorum : et hoc est impossibile, quia tota diversitas materiae est a diversitate formæ, sicut in ante habitis sæpe ostendimus. Propter quod dicimus, quod potestates animæ sunt naturales potentiae ejus, et causantur a natura et substantia ejus, et sunt natura et causa ante organa cor-

<--- Page Split --->

poris, licet forte tempore simul sint cum ipsis. Habent autem differentias formales, sicut differunt partiales potestates sub universali potestate: et hae differentiae sunt naturales animae potentiae, propter quas non potest esse perfectio nisi corporis organici tantum, et non potest esse in corpore homogenio: sed potius sicut in civilibus potestas regni constituitur ex multis partialibus potestatibus in una potestate monarchae unitis, et ab ipso monarcha effluentibus: ita est in partialibus animae potestatibus, sicut patet per ante dicta, et in omnibus his quidquid potest potentia inferior, potest superior eminentiori et excellentiori modo, sed non convertitur.

Secundum hunc igitur modum anima est in corpore primo quidem per substantialem actum, sedem habens in corde, et ex illo influens membris omnibus partiales potestates, quae quibusdam membris influuntur magis universaliter, et illa vocantur principalia : quibusdam autem magis particulariter, et illa non principalia membra vocantur : et sicut unitur corpori, ita monarchiae potestas unitur civitati, sicut in Physicis dictum est.

Et ideo patet omnino frivolam esse distinctionem quam quidam dederunt dicentes animam dupliciter cosuderari, ut actum videlicet sive formam materiae, et ut motorem. Et dicunt quod si consideratur ut actus materiae, sic est in toto tota anima: si autem ut motor, tunc non est in toto tota, sed potius secundum unam partem est in membro uno, et secundum aliam partem potestatis suae in membro alio. Anima enim numquam habet considerationem aliam nisi sicut actus, et quia diffinitur per hoc quod ipsa est actus: sed cum dicitur actus, non est ipsa actus, nisi sicut motor potestates suas exercens in organis. Non enim possibile est quod ipsa sit actus simplex sicut forma quae nihil habet amplius nisi quia forma est materiae: differt enim ab ipsa, et ideo dicitur anima et non forma materiae: et ideo animatio sua qua animat

corpus, est per potestatem ipsius: et ideo diximus et probavimus in praemissis, quod si quodlibet membrum esset separatum, potestas quae est in ipso, esset anima ejus.

Propter quod patet, quod anima non habet aliam unionem cum ipso nisi unionem potestatis: nam si aliter uniretur ei anima, potestas membri non esset anima ejus, sed partialis potentia animae: et ideo errant omnes sic distinguentes: et tamen multi adhaerent hujusmodi distinctionibus, eo quod imperiti nostri temporis homines magis quasdam fingunt distinctiones quam veritatem philosophiae.

Ex his etiam patet immediate animam uniri corpori, et hujusmodi potestates et spiritum non esse nisi instrumentum ejus et vehiculum virtutum : sed de hoc alibi dictum est a nobis. Eo autem modo quo diximus animales potentias oriri a corde, oriuntur a corde etiam naturales per eumdem modum necessitatis : si enim omnis potentia vitae necessario est a vitae principio, et omnes potentiae vegetabilis sunt potentiae secundum opera vitae, oportet quod et ipsae a fonte vitae oriantur. Et quia has rationes demonstrationis vim habentes non consideravit Galenus, ideo aberravit mirabili errore, ita quod ex dicto suo sequitur etiam una et eadem et ejusdem naturae multitudine diversa esse principia, et quod ea quae ex uno generantur, virtutem ex ipso non accipiant : et quod virtutes plures quas nihil unit, perficiant et constituant unum et idem animal: et alia multa et absurda quae medici Galenum sequentes defendunt, non subtiliter investigantes naturam animalis, sicut nos saepius in ante habitis diximus.

<--- Page Split --->

detur igitur quod nulla istarum sit in corde.

Ad horum autem et similium determinationem oportet scire, quod primus motus intellectualis et non organicus, sed omnino indivisibilis et impartibilis est in primo mobili non sicut virtus organica in organo, sed potius sicut motor in eo quod movet cui influit formam moventem quam non habet ab ipso. Tripliciter enim unitur motor mobili, scilicet cujus esse et actus movendi est secundum naturam mobilis : et cujus esse non est secundum naturam mobilis, sed actus : et cujus nec esse, nec actus est secundum naturam mobilis, sed forma motus influitur per motum quo motor movet mobile. Et primi exemplum est in sensibilibus vegetativis. Secundi autem exemplum in nauta in comparatione ad navim, sicut diximus superius. Tertii autem exemplum est in arte et in instrumento artis. Artifex enim nec esse nec actum habet artis a dolabro, sed tamen per dolabrum inducit formam artis in naturam artificiati : et hoc modo unitur intellectus corpori : et ex hoc non sequitur quod sit corporis actus, sed potius separatus, sicut ars separata est ab instrumento artificis.

De parte autem intellectiva animæ forte dubium est, utrum cum aliis exeat ab eodem, vel non? Videtur autem maxime a corde fluere cum aliis, propter hoc quod intellectus et voluntas et prohæresis sunt motivarum partium animæ : motus autem omnis est a corde : et cum idem moveat cui fit nuntium de delectabili vel tristi, videntur istae potentia a corde fluere. Et contrario autem videtur esse quod in libro de Anima bene determinatum est, quod intellectus nullius corporis est actus : et si nullius corporis est actus, non videtur esse actus cordis : et eadem ratione neque prohæresis, neque voluntas.

Amplius cum intellectus universalis sit in agendo, sicut et prohæresis in eligendo, et voluntas in volendo, nulla autem potentiarum organicarum sit universalis, videtur quod nulla istarum sit organica : quæcumque autem est in corde, aut in aliquo corpore, est organica : vi-

Est igitur intellectus et similiter prohæresis et voluntas potentia quædam animæ quæ est in corde : sed non fluunt ab ipsa hæ potentiae in quantum est in corde, sed potius in quantum est separata sub forma naturæ intellectualis, sicut in antehabitis dictum est : et tamen intellectus movet per modum quem diximus, sicut ars separata movet instrumentum : tota enim materia corporis se habet ad intellectum sicut instrumenta se habent ad artem, sicut sæpius in antehabitis est determinatum. Cum autem una sit substantia animæ quæ habet potentias conjunctas corpori, et separatas ad formam separatam intellectualem, sequitur motus in corde propter unionem potentiarum separatarum cum his quæ unitæ sunt organo in una et eadem animæ sub-

<--- Page Split --->

stantia, præcipue cum forma movens sit forma ad rem comparata : qua comparatio particularum forma, et determinatur ad materiam : eo quod in universali non est imitandum vel fugiendum, aut delectabile vel triste : et ideo in universalibus nihil erit de imitando vel fugiendo : propter quod etiam cum universale ad rem determinatur, accipit formam particularem in phantasia de imitando aut fugiendo : et quia illæ tales sunt virtutes organicæ, non est mirum si cor movetur in talibus dilatando se et contrahendo : omnis enim intellectus practicus sive operativus formam quam habet et scientiam, determinat ad particulare bonum circa quod est opus : et ideo sua forma non est per modum resolutionis, sed per modum compositionis, et in comparatione forma illa determinatur ad imaginationem et sensum, sicut patet in operationibus medicorum et architectorum et omnium eorum qui ex arte aliquid operis perficiunt.

Sic igitur anima unitur corpori, et movet et regit corpus.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans secundum quos et quot actus anima movet corpus, et unde habeat potentias operationum ipsorum?

Oportet autem scire, quod anima sicut in superioribus determinatum est, producitur a causa prima sub lumine intellectus coelestium substantiarum, ex semine habente in se virtutem animæ et corporis generantis ex virtute totius coelestis periodi, et virtutem commixtionis omnium elementorum, quæ præcedentia animam reducuntur ad quinque : et ideo quatuor modis se habet ad corpus hominis anima. A causa enim prima, cujus ipsa est resultatio aliqua propinquior vel distantior, potestates et virtutes habet creatrices in corpore : a lumine autem intellectuum celestium, cujus est etiam resonantia quæ dam clarior vel obscurior, habet aliquam majorem vel minorem super materiam corporis elevationem : ab anima autem generantis habet virtutem formativam formantem et assimilantem : et a corpore generantis habet materiam et vasa, in quibus potest ex facultate ipsorum vasorum operari partes similes vel dissimiles con-

<--- Page Split --->

gruas organice operibus suis: a virtulibus autem cœelestibus habet virtutem figurativam : et a virtutibus elementorum virtutes habet depurativas nutrimentorum, et eductiones superfluitatum. Hæc quæ ad quinque in communi reducta sunt, divina, et intellectiva, animalia, cœelestia, et naturalia vocata a pluribus physicis, prædicto modo distinguuntur.

Virtus igitur divina creatrix est et eductrix formarum : eo quod omne quod est in seminis materia, oportet formari ad esse : et similiter quod per modum nutrimenti et augmenti ingreditur, formam accipit animati : et similiter quod per generationem egreditur de animato, virtutem formantem accipit, et hæc omnia omni conveniunt animato. In sensibilibus autem formantur formæ imaginationum, et in rationalibus formantur formæ intelligibilium : et omnis hujusmodi formarum creatio non potest esse in anima, nisi una communi virtute, quæ ideo divina vocatur, quia divinitatis est ista virtus per se, nec potest participari hæc virtus nisi per aliquam divinæ virtutis in anima resultationem : et hæc est virtus quam primo manifestat anima in corpore, et ad quam omnes aliæ referuntur virtutes, et ipsa propter hoc est formalis et prima.

Intelligentiæ autem virtus est in elevatione sui supra materiam : et hoc manifestatur secundo post primam in duobus actibus. Intellectus enim est separatus secundum se ab omni materia et materiæ appendiciis : et ideo resultatio sua aliquam habebit separationem, quam quidem omnis anima assequitur in hoc quod ipsa est supra materiam non oppressa ab ea, sicut opponitur forma naturæ. Cognoscit autem in hoc quod agit ad formam non materiæ, sed separati : quia agit ad vitam et nutrimentum et augmentum, quod nulli omnino materiæ corporum per virtutem materiæ convenit. Secunda autem operatio est distinguere in diversas formas id circa quod et in quo operatur, sicut in folium, et ramum,

et radicem, et stipitem, et alam, et pedem, et os, et nervos, et hujusmodi : hæc enim distinctio primo modo et per se convenit intellectui, et per ipsum convenit ei quod est resultatio intellectus in animatis : et quo fuerit resultatio expressior, eo magis est distinctiva : et quo fuerit resultatio obscurior, eo est minus distinctiva : et ideo magis est distinctiva rationalis quam sensibilis, et magis est distinctiva sensibilis quam vegetabilis : forma autem naturalis omnino deficit ab hujusmodi distinctione : et hanc virtutem manifestat anima informativa, quæ est in semine, in distinctione organorum et membrorum similium, unum faciendo corticem, et aliud lignum, et aliud os, et aliud carnem, et sic de aliis, et in corpore animato distinguit nutrimentum secundum differentias membrorum. Sensibilis autem insuper et distinguit intentiones et sensibilia. Et rationalis distinguit veritates et quidditates rerum ex hujusmodi virtute.

Ea autem virtus quam habet ab anima generantis, est quæ est secundum rationem animæ : et hæc est potentia assimilandi organa, ut agat operationes quæ non sunt nisi vitæ operationes, sicut sentire, videre, et audire : omnia enim hæc sunt opera vitæ. Similiter autem nutrire, et augere, et generare, et hujusmodi : omnia enim hæc sunt opera secundum potentiam vitæ perfectæ, sicut in libro nostro de Anima diximus, quæ opera non habet nisi ab eo quod per se in tali corpore organico est causa et principium vitæ, et hoc est anima, sicut in secundo de Anima probavimns. Virtus tamen quæ est a generante, gemina est : quia una est ab anima, sicut diximus, et alia est a corpore, quæ est, quod ipsa materia virtutem habeat vasorum, ut in ipsa assimilata, ad finem veniant animati agentis opera vitæ. Hoc enim non habet calidum in quantum calidum, nec frigidum, nec humidum, nec siccum, in quantum hujusmodi sunt : neque habet hoc mixtum in quantum est mixtum ex

<--- Page Split --->

omnibus : quia omne mixtum ex omnibus haberet : sed hoc est organorum corporis in quantum organicum proportionem habet ad animam : et ideo cum haec proportio varietur secundum diversas relationes ad diversas animas, non potest esse organum unius animae, hoc quod est organum alterius.

A virtutibus autem periodi totius habet potestatem figurandi : et quando primo format figuras membrorum, et etiam postea quando nutrimentum terminat ad figuram membrorum, et augmenti quantitatem distribuit secundum congruam uniuscujusque membri figuram secundum proportionem quantitatis quae debetur omni figuræ. Habet autem adhuc aliam a periodo operationem quæ est commensuratio potentiarum ad augmentum et statum ad delectationem, et termini omnis animati.

A potentìis autem elementorum distinguere virtutes accipientes posse, movent corpus animatum quoad quasdam partes ad decoquendum et quoad quasdam ad assimilandum, et quoad quasdam ad convertendum et ad uniendum, et quoad quasdam ad expellendum id quod est impurum : et his modis secundum dictas potestates omnis anima movet corpus differenter, tamen vegetabilis et sensibilis et rationalis, sicut prædictum est.

Motum autem localem, sive in membro uno, sive in toto fiat animali, non perficit anima ex potentia una, sed potius aut duo aut tria sunt principia moventia, sicut etiam in antehabitis et in tertio de Anima dictum est. Et ideo ad motum oportet concurrere eam quæ est formarum creativa, et hæc est divina : et causa quæ participat lumen intelligentiæ, aut est resultatio ejus, sicut phantasia, et hæc est intellectus quædam similitudo : et oportet concurrere distinctivam ejus quod quæritur, ab aliis quæsitis, quæ est sicut clientia : et oportet convenire animalem in appetitu : et hæc sufficiunt quoad moventem, dummodo sit in hoc similitudo quædam intelligentiæ, quod

elevetur supra materiam : quia aliter non movebit eam. Et ex his quatuor virtutibus componitur movens in movendo, et ab ipsis habet et quod movet et quod movere potest. Membra autem mobilitatem habent a ratione illa et proportione organizationis, et non in quantum sunt mixta vel in quantum sunt ex elementis. Organum in quantum organum diffinitur ad motorem, et ipsa sua perfectio est virtus organica, sicut nauta perfectio est navis, et sic ab uno solo habet mobilitatem talis motus, et motor quod movere potest, habet a quatuor virtutibus quas diximus.

Quod autem motus secundum actum fiat, perficitur a tribus : quorum unum est movens extra quod est delectabile, vel, ut universaliter dicamus, bonum. Alterum est carentia ipsius. Tertium autem est possibilitas habendi ipsum per motum. Et primum quidem horum est ab eo quod est extra, ut diximus. Secundum autem est ab imperfectione permixti et materialis et elementalis corporis. Tertium autem est a periodo, cujus intentio secundum naturam eorum quæ moventur, causat quod ea quæ sunt de perfectione animati, non simul, sed per motum et successionem acquiruntur. Sic igitur et per hæc et dictis modis anima movet corpus. Virtus autem elementalis quamvis non moveat, operatur ad mobilitatem ex parte membrorum, sicut patet quod calor adducit spiritum et laxat nervos moventes et chordas et lacertos : humidum autem mollificat, ut flexibilia sint in gyrationibus et motu : siccum autem tenet, ne nutent et flectantur substantia : et frigidum complexionale continet, ne evaporent spiritus et virtutes ex calore motus. Et secundum hunc modum patet qualiter omnes superius dictæ virtutes ad motum animalium operentur. Qualiter autem motus animalis gyrativus sit et circularem imitatur, in libro de Motibus animalium jam a nobis determinatum est.

<--- Page Split --->

Qualiter igitur anima unitur corpori, et qualiter movet ipsum, a nobis determinatum sit hoc modo. Hæc enim con-

juncta aliis quae de hoc dicta sunt, satis sufficere videntur secundum intentionem præsentis operis.