B. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM, PARVA NATURALIA.
DE MOTIBUS ANIMALIUM
LIBER I
TRACTATUS I
DE EO UNDE ANIMA HABET MOVERE HUNG MOTUM ?
CAPUT I.
De ordine et modo dicendorum, et de sententia Platonis, et natura movendi.
Tempus et ordo expostulant, quod de animalium motibus hic disseramus : quia
de aliis generibus anime et corporis jam expeditum est. Quæcumque autem de moventibus partibus animæ in libro de Anima dicta sunt, hic supponantur. Oportet autem nos hic querere de motu, cujus sit animæ et corporis particulæ, ex quo commune est opus utriusque, et cujus animati sit hic motus, et qua de causa. Adhuc autem qualis sit ipse motus, et ad quid, et quæ differentia ipsius. Sic enim sufficienter sciemus et movens et motum ipsum.
Oportet autem primo investigare unde contingit animæ movere : quia super hoc Socratici et Platonici physici omnia diversa his qui Aristotelem sequuntur, tradideunt. Plato enim dicit animam sem-
<--- Page Split --->
per per se moveri, et hoc accepit a Socrate : nec fieri alicujus animalis animam, nec corrumpi cum corpore, sed potius omnem animam ex fonte omnium animarum qui est anima orbis et mundi, ad corpus devehi, et ex corporibus omnes animas in eumdem fontem refundi 1. Propter quod etiam anima devecta ad corpora corruptibilia per se movetur, sicut anima orbis et mundi cujus quaedam pars et similitudo consistit : et quia per se movetur, ideo immortalem esse asserit eam. Et ideo post corporis corruptionem iterum ad fontem totius vitae et motus dicit devehi ad sedes supernas. Et hujus sententia etiam invenitur in libro Apuleii Madonensis, quem fecit de Platone et dognate Platonis, dicens in eadem opinione fuisse Socratem et Speusippum et alios Academiae sapientiores.
Ex his autem accipitur, quod anima movet motum localem corporis , quia per se movetur : movetur autem per se, quia est pars animae mundi et orbis quae per se movetur, vel saltem aliqua illius animae similitudo. Nos autem non intendimus hic ostendere, quod anima orbis non per se moveatur : quia hoc satis in VIII Physicorum 2, et in primo et in secundo Celi et Mundi determinatum est. Nec iterum studebimus ad hoc quod destruamus, quod anima mortalium non per se moveatur : quia hoc in libro de Anima jam fecimus sufficienter. Nec iterum possumus hic disputare de origine animarum vel earum corruptione : utrumque enim horum jam partim fecimus in libro de Anima, et de hoc finem perscrutationis faciemus in libro Animalium, et de statu animae post mortem erit dicendum in scientiis divinis.
Sed hic solum accipiemus a Platone qui sentire videtur, quod anima animalium habeat movere in natura ex eo quod similitudo vel pars animae mundi existit :
hoc enim non verum esse videtur, quod sit pars ipsius : si enim est aliqua quae sit et vocetur mundi anima secundum quod etiam asserit Plato, illa est cui in motu orbi obedit et mundus. Scimus autem ex his quae in libro de Anima sapienter dicta sunt, quod sicut motor se habet ad mobile, ita partes motoris se habent ad partes mobilis sive ejus quod movetur. Si igitur est aliqua quae sit orbis et mundi anima quae sit motor spharea coelestis, sicut illa tota se habet ad orbem, ita partes ejus se habebunt ad partes orbis, et sunt perfectiones partium. Cum igitur corpus mortalium non sit pars orbis, neque univocum illi, neque permittit ratio necessaria quod anima animalium sit pars animae orbis. Relinquitur igitur quod et verum est et forte quod sit similitudo quaedam animae illius, et ex hoc movere in natura et potestate. Cum igitur videbitur alicui, quod omnis illa substantia quae ante orbem est dignitate naturae, facultatem habeat movendi : et sic infertur, quod plantis non debeant deesse motus : quod omnino non videmus : quin potius quaedam animalium videmus immobilia esse secundum locum. Videtur quod ex similitudine cum anima mundi, ea quae est animalium anima, facultatem movendi non habeat.
Sed ad hoc dicendum esse videtur, quod secundum Platonem ea quae est mundi anima, seipsam movet continue propter desideratum quod exoptat, et continue adipisciur per motum suum. Haec autem est similitudo aliqua Dei deorum et causae primae, sicut in Physicis diximus et, in Ccelo et Mundo. Similitudinem autem illam non movere animam nisi conceptam et desideratam, constat in his omnibus quae de movente in libro de Anima disputata sunt. Erit igitur anima cœelestis si qua est ex hoc movens seipsam : quia agit se per conceptum mentis et de-
<--- Page Split --->
siderium in bonitate nobilem primi motoris, qui pater orbis a Platone vocatur : cujus etiam mentis filius dicitur ab eodem esse mundus, et materia mater. Quæcumque igitur anima in conceptu et desiderio boni alicujus non capit similitudinem cum anima orbis, illa prorsus nullum potest movere motum secundum Platonem. Anima autem vegetabilis secundum se accepta, neque concipit bonum, neque desiderat : et ideo secundum Platonem nullum suo corpori præstat motum, sicut neque ipsa in seipsa movetur. Hæc igitur est sententia Platonis de movente anima et non movente, a qua secundum veritatem tantum accipimus, quod anima virtutem habent movendi ex similitudine quam habet cum movente primo in apprehendendo et desiderando bonum quod exoptat, et per motum acquirere potest. Accipiamus igitur bene dictum a Socrate et Platone, et rejiciamus falsum, quod scilicet moveat in eo quod movetur, et omnis anima ab orbe descendit, et iterum ad ipsum orbem ut ad fontem animarum refluitura sit.
CAPUT II.
Ex qua natura anima potest movere in comparatione ad corpus accepta ?
Quod autem subtili indiget consideratione, est quod nos videmus formas cor-
porum inanimatorum, sive sint simplicia, sive composita, omnino esse in materiæ potestate, et ad nihil umquam movere et agere corpora, sed quasi quiescere in ipsis tamquam satis sit ipsis esse ipsum, etiamsi nullam aliam acquirant perfectionem. Quasdam autem invenimus non movere quidem materias suas secundum locum, sed tamen agere ea quasi ad quantitatem perfectam, et ad speciei conservationem per generationem, sicut sunt formaæ plantarum, et illæ de quibus ante fecimus mentionem, sicut formaæ lapidum et metallorum nullam omnino agunt quantitatem a natura inter maximum et minimum determinatum, sicut in libro de Anima 1 diximus. Neque iterum agunt aliquid ad suæ speciei conservationem per generationem, tamquam eis non sit cura, utrum aliquid post ipsas simile in specie mansurum sit vel non. Quasdam autem videmus movere quasi dilatando et constringendo, non autem de loco ad locum, ita quod primum movens in eis habeat potestatem imperandi motum, et ad sui imperium solum omnia ad nutum moventur et obtemperant quæ sub ipso sunt, et istius causam non oportet nos inquirere, si de movente locali in motu perspectam debemus reddere causam et rationem.
Democritus autem qui omnem formam ab anima orbis derivari dicit, sicut et Plato, dissimiliter in hoc Platoni dicit, quod non idem dicit esse causam movendi. Dicit enim Democritus 2 omnem formam corporum esse quamdam animam apprehendentem et desiderantem et habentem movendi facultatem, sed tamen prohiberi inquit eam ab his operibus per corpulentiam suæ materiæ et defectum organorum. Ad hoc autem inducit rationem quam certissimam esse dicit, a principio universitatis omne esse rerum derivari. Constat autem, ut dicit, quod simile simile sibi producit, sicut lux lucem, vita vi-
<--- Page Split --->
tam, et movens moventem, et intelligens intelligentem. Omne igitur quod procedit a primo hujusmodi, habet esse : et quod non agit secundum harum potestatum facultatem, impeditur per accidens, quod est corpulentia et inhabilitas materiae in qua est talis essentia fluens a causa prima. Sed haec stultitia est, quia licet omnis essentia causetur a prima causa, tamen educitur de materia : et ideo nec essentiam nec facultatem accipit, neque agit nisi secundum materia congruitatem in qua est : neque enim causa prima sola, sed lux ejus per multa agentia diffusa venit usque ad particularia in qualitatibus elementorum agentia, quae secundum materiae agunt congruitatem et determinationem : et ideo contingit, quod vita producit non vitam, et lux non lucem : et intelligentia non intelligentia producit. De his autem dictum est in VIII Physicorum 1, qualiter scilicet diversitas esse procedit ab uno simplici primo et immobili, sed tamen ad plenum dici non potest nisi in philosophia prima.
Oportet igitur, quod inductae quaestionis alia sit solutio, et dicemus cum Avicenna in quarta sexti Naturalium 2, quod quaedam sunt forma adeo impressae suis materiis quae dictae sunt ab eis in tantum quod eis in nullo provident, neque regunt eas, sed tantum esse quoddam mortuum et immobile dant eis : et hae dicuntur forma omnino materiales : et nulla prorsus causatur forma movens in materia aliqua, eo quod propter nimis distare a primo principio nullam habent operationem divinam. Aliae autem sunt, quae propter multam conjunctionem quam habent ad causam primam, non imprimuntur suis materiis, quin potius neque dividuntur divisione corporis, neque moventur motu corporis, et in toto sunt separatae, praeter hoc solum quod movent
corpus instrumentaliter, et illae habent multas operationes divinas. Divinam autem voco operationem illam potissime, quae est in intellectu inducere formas ad esse rerum. Hanc solus Deus habet : sed intellectuales substantiae quae sunt juxta eum, et distant per parum ab ipso, habent formas intellectuales per instrumentum motum ab eis in materiam totius mundi inducere, quod est per motum materiae tales formas ex ipsis educere etiam quando non tangunt easdem, ut dicit Avicenna, licet hoc ultimum aliquam habeat dubitationem quam inferius solvemus.
Sunt autem formae mediae inter has, et quaecumque quidem viciniores sunt substantiis separatis, plus habent de operatione divina. Quaecumque autem distantiores et materiae viciniores, aut nihil, aut parum habent de operatione divina. Hinc est quod anima intellectualis qua separata est magis inter animas mortalium, et format formas simplices et intellectuales, et per solum imperium producit eas in materiam cujus regimen providet, sicut experimur in nobis ipsis, quod cum concipit delectabile corpus, movetur ad induendum, et spiritus et sanguis et etiam membra exteriora ad ipsam extenduntur in toto corpore. Et experimur hanc transmutationem esse fortiorem in movendo corpora nostra, quam eam quae est a calido et frigido, humido et sicco : nulla enim illarum virtutum corporalium et elementarium totum corpus concuteret ad aliquid, sicut concutit forma intellectualia vel imaginativa suam materiam sui corporis. Sic enim videmus in corpore causari calorem a non calido, et frigidum a non frigido, et siccum et humidum a non sicco et non humido, per omnia sicut in arte medicinae fit aut architectonicae : quoniam ibi per imperium causatur forma intellectualis in materia,
<--- Page Split --->
et non est dissimilitudo nisi in hoc quod forma artis indiget corporalibus instrumentis : et hoc non est propter sui indigentiam, sed propter ineptiam materiae, ut alibi diximus. In nobis autem experimur istas formas in nos transduci sine instrumentis per solum imperium ab intellectu vel phantasia factum : et haec verissime est operatio divina quae forma sua quam agit, movet conjunctum sibi ut inducatur in ipso. Quaedam autem mersa magis est a materia et juncta, ita ut habeat quasi hanc operationem, scilicet materialem, et secundum corporis potentiam, et non animae tantum, sicut vegetabilis quae facit generando formam speciei, sed non specialiter habet eam, sed potius per spiritum qui est in semine educit eam, neque per solum imperium substantiae incorporeae, sed per instrumenta corporea, quae sunt calidum et frigidum, et humidum et siccum, et in tali operatione fit quasi aliquid ex non existentes, sicut homo ex semine hominis, sed transmutantes materiam qualitates non fiunt sic. Sed materia calida fit ex calido, et frigida ex frigido, et humida ex humido,' et sicca ex sicco. Quaecumque igitur formae sic elevatae sunt super materiam, ut per imperium regere possint et divina in ea operari, illae sunt quae per hanc ipsam suam naturam movent, et aliae movere non possunt. Et hoc quidem Avicennae dictum est verissimum.
CAPUT III.
De solutione dubitationis circa praedicta.
Sed dubium oritur magnum quod reliquimus insolutum. Cum enim videamus substantias in cœlis habere divinam operationem, non tantum movent corpora sua ad has formas, sed etiam materiam omnium generatorum et corporum : et si hoc faciunt per solum imperium, ut dicit Avicenna, videbitur quod non indigent ad hoc motu cœlesti.
Adhuc autem secundum hoc aliqua forma induceretur in materiam generabilium, quae non educeretur per motum cœli. Et si hoc erit verum, tunc non omnis actio erit per contactum, nec omne movens immediatum est ei quod movetur. Et tunc non valebunt illae demonstrationes quae in septimo Physicorum 1 adductae sunt.
Ad hoc autem dicunt Avicenna et Algazel et Adamidin, quod in veritate ab intellectu separatarum substantiarum multa fiunt in inferioribus per solum imperium, et non per motum cœli : et haec sunt quae monstra et prodigia vocantur, et mirabilia quae per nullum contactum fiunt nisi solius imperii voluntatis eorum, cujus causa proprie non est contactus aliquis, et hujusmodi rationem ad
<--- Page Split --->
ducunt dicentes, quod cuicumque obedit corpus superius, illi etiam obedit quidquid illi subjectum fuerit corpori in natura. Constat autem, quod his substantis obediunt corpora cœelestia, quae regunt et movent omnia corpora generabilium et corruptibilium. Obediet ergo etiam eis illa materia istorum corporum sine illis moventibus.
Similiter autem dicunt esse hujusmodi in omnibus et corporibus hominum, ubi scimus experimento per solam imaginationem vel intellectum corpora moveri ad formas conceptas induendas et inducendas in corpus : et quod valde admirabile videtur omni bene consideranti, in philosophia, dicunt quod tales animae tantum possunt esse separata et exaltatae super corpus per modos illos quos cum de divinatione loqueremur, determinavimus, quod anima illa per solum intellectum et imaginationem movebit etiam corpus sibi non conjunctum in formam conceptam, sicut fit in fascinatione et praestigiis magorum. Potest enim esse in tantum elevata et separata, quod conceptu mentis et imaginationis non solum corpora movebit aliorum hominum, sed etiam elementa, ut elevet nubes, et producat pluvias et ignes, et faciat coruscare per solum imperium, per obedientiam quam habet materia generabilium ad hujusmodi animam : et hanc dicunt esse potestatem prophetarum, qui signa et portenta ostendunt. Certissime enim, ut inquiunt, est quosdam sic nasci ut mira faciant, et quosdam sic quod hujusmodi facere nequaquam possunt : et hujus non est dubium aliquam causam esse : et cum omne corpus animati causetur ab anima ipsius, oportebit, ut dicunt, causam horum operum esse in anima movente per intelle-
dentibus duobus geminis in Germania natis, quorum unus dum ferretur juxta ostia, omnia ostia versus suum latus sinistrum aperiebantur quantumcumque serrata fuissent : et hanc virtutem quam ille habuit in sinistro, habuit frater ejus in dextro : et in brevi spatio temporis ambo defuncti sunt.
Hæc enim philosophia videtur mihi a Contra cennam tramite veritatis aliquantulum oberrar : aliæ, si enim hæc essent ex solo animæ imperio vel motorum cœlestium sine motu orbis, non esset scientia per artem inventa unde prognosticarentur talium nativitates. Habemus autem scientiam nobis a multis physicis traditam, ex qua talia prognosticamus ex situ stellarum et motu orbis. Oportet igitur quod ista fiant per motum orbis, et non tantum per conceptum mentis intellectivæ.
Amplius autem secundum dicta oporteret, quod conceptus intelligentiae orbem moventis variaretur secundum diversa concepta : omnis autem intellectus sic per diversa concepta variatus, movet inordinate secundum diversam inordinationem conceptorum : tunc igitur substantiae separatae aliquando moverent inordinate et exorbitarent, sicut dixit Plato, quod non concesserunt Peripatetici. Propter hæc igitur et multa his similia dicimus falsa esse omnia quae inducta sunt, præter hoc solum, quod intellectus et imaginatio movent corpora sibi conjuncta et unita per formam intellectus vel imaginationis, sicut in scientia de Anima 1 dictum est.
Intelligentiam autem aliquid inducere in materiam generabilium nisi per motum orbis non opinamur. Intelligentia enim illa practica est, sicut sæpius diximus, et una forma descendens et procedens a causa prima forma est, quae explicatur ab omnibus : et hæc forma est essentia esse præbens, et est per lucis mo-
<--- Page Split --->
dum in omnibus intelligentiis : et determinatio et obumbratio ipsius et diversitas et numerus et differentia in specie et genere est ex determinatione quae fit per diversa magis et minus particulariter et universaliter moventia. Et ideo non variatur intelligentia separatarum substantiarum sicut movens ad diversa, non tamen aliquid movetur, cujus suus motor non sit immediatus, nec aliquid patitur quod suum agens non contingat, aut per se, aut per medium proximum movens : sicut cœelum movet per lumen aërem, et per ignem et per aerem movet terram : et universaliter loquendo primus motor in ordine naturae et artis movet tertium per secundum, et quartum per tertium et secundum, et sic venit virtus primi moventis usque ad ultimum quod movetur, ita quod nihil movet. Hæc autem probata sunt in Physicis1.
De fascinatione autem et præstigiis nos omnino aliam diximus esse causam. Dicimus enim ex virtute constellationis innasci virtutem his omnibus, quæ motu cæli producuntur, quæ cum constellationi prodigiosa est, similem virtutem inducit in natum. Quod autem hæc aliquando ad imperium talium natorum fiunt, non habet aliam causam : quia tunc conatus est ad hoc faciendum, et virtus conjuncti efficitur instrumentum animæ ut hoc perficiat. Nec fit hoc sine contactu : quia virtus illa quæ mutat materiam ad formam præstigii vel fascinationis, per medium venit ad hoc ut tangat id quod mutat, sicut venit virtus magnetis ad ferrum quod trahit. Sic enim videmus operari imagines et annulos quæ fiunt ad stellas, quæ tamen nullam formam imaginari vel intelligere possunt, et nihil omnino valent imperare. Diximus enim in scientia de Somno et Vigilia, quod hujusmodi formæ cœlestes fortissimæ sunt et efficaces valde in transmovendis rebus, præ-
cipue cum nos videmus tantam esse efficaciam earum, quod omnia alia moventia inferiora eisdem formis organice et instrumentaliter desverientia sunt.
Ex eodem autem sequitur, quod si anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima, quod iterum falsum est. Et ideo cum confortantur a stellis, tunc movebunt corpora quasi violenter, non valente repugnare anima quae in ipsis est aliquando : sed tamen voluntatem non movent violenter. Redit ergo hæc sententia, quod animæ sunt moventes corpora sua sibi conjuncta per naturam, et eas habere hanc facultatem ex similitudine ad substantias cœlestes moventes in operatione divina, et per hoc quod sunt corporibus non omnino immersæ quin etiam habeant motionem propter corpus omnino, ut est intelligere, aut actionem quae magis est animæ quam corporis, sicut est imaginari, et æstimare, et memorari et hujusmodi. Illas autem animas quæ nullas habent omnino actiones plus suas quam corporis, sed potius plus corporis quam suas, ut est nutrire, et augere, et generare per divisionem materiae.
Amplius autem illas essentias quæ non nisi quiescunt in materia, et agere separatae nullo modo possunt, omnino motivas esse impossibile est.
<--- Page Split --->
est perfectio corporis vel partis corporis. In anima autem nihil invenimus nisi quod est perfectio, et quod est separata secundum aliquid sui. Oportet igitur quod moveat in quantum est separata, et non conjuncta corpori.
Amplius autem non idem in essentia et esse est movens et motum : igitur ab eo quod distinguitur, magis est virtus movendi, quam ab eo quod mutatur cum corpore. Distinguitur autem per hoc quod est aliquo modo separata. Per hoc igitur quod est separata, habet movere anima.
Amplius autem potentiam quae est omnino separata, motivam invenimus etiam secundum hoc quod nihil accipit a ceppore : et hoc est signum, quod aliquae partes et etiam ipsa anima movet secumdum quod est aliquo modo separata.
Rationes Peripateticorum ad hoc quod anima movet in quantum est separata.
Ut autem perspicacius ea quae dicta sunt, appareant, inducamus rationes Peripateticorum, per quas demonstremus animam movere, non in quantum est forma, neque in quantum est anima, sed in quantum est aliquo modo separata, et ostendamus quare substantia formalis separata habet movere prae aliis formis separatis.
Dico igitur, quod si forma in quantum est forma, vel etiam si anima in quantum est forma quaedam corporis, moveret, tunc oporteret quod omnis forma moveret localem motum. Hoc autem ostendimus esse falsum in octavo Physicorum. Ex eodem autem sequitur, quod si anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima : quod iterum falsum est, cum anima vegetabilis nullo modo moveat. Si igitur movet aliqua anima, hoc non habet in quantum est perfectio materiae sui corporis : quia omnis forma est perfectio suae materiae, et tamen non movet. Si autem sic, patet quod etiam non habet movere in quantum est perfectio corporis organici physici potentia vitam habentis : quia haec diffinitio convenit animae omni, et non omnis anima movet. Igitur anima nullo modo movet per hoc quod
Amplius autem substantiae intelligentiarum quae separatae sunt, et substantiae separatae vocantur, ipsae sunt quae primi sunt motores corporum. Omnis igitur substantia quae est actus movens, movere habebit per aliquid simile illius. Scimus enim quod si aliquid univoce inveniatur in pluribus, oportet quod sit causatum per aliquid unum, quod est in omnibus illis, sicut dicetur in secundo libro primae philosophiae. Cum igitur intellectus cœelestes moveant motum localem per id quod sunt separatae, oportebit igitur, quod omnis substantia movens localem motum, sit separata per hoc quod movet localem motum.
Dubitabit autem fortasse aliquis dicens inter motorem et id quod movetur, nihil esse medium, et sic separata nullatenus videntur posse movere. Sed ad hoc solutio est facilis valde : localis enim distantia non est inter motorem et id quod movetur, eo quod in his quae per se moventur, id quod movetur, componitur ex motore et mobili : quando autem non per se moventur, tunc ea quae moventur, sunt in potentia ad motum, aut per se, aut per accidens. Et si sunt in potentia ad motum per se, moventur a generante per se : et est idem
<--- Page Split --->
movens ad locum et ad formam, et eodem motu moventes : licet forte non sit idem motus secundum quod motus est actus et perfectio mobilis. Si autem sunt in potentia ad motum per accidens, tunc habent motorem per accidens, qui est removens impedimentum. Et in his omnibus motibus motor est immediatus mobilium per substantiam aut per virtutem quae multiplicatur per media moventia usque ad id quod ultimo movetur. Nihil autem repugnat quod motor separatus sit secundum substantiam et separationem, et tamen sit immediatus ei quod movetur, ex quo unum compositum est in cœelestibus ex tali motore et tali moto : non enim separatur per locum, sed per essentiam et operationem, et conjunctus sibi per virtutem motivam et etiam per substantiam : non tamen sic quod ipsa substantia sit impressa in materiam ejus quod movetur, sed libera existens conjungitur ei in quantum motor tantum. Haec autem omnia manifesta sunt ex dictis a nobis in Physicis, et in libro de Ccelo et Mundo.
Si quis autem mirabitur quomodo substantia cœelestium motorum sit separata, et convenit cum cœelis, advertat ea quae in praedictis libris determinata sunt : quoniam forma non dicitur esse separata per locum ab eo a quo separata esse dicitur. Sed dicitur ideo separata, quia cum insit alicui subjectae materiae corporis, non est obligata eidem ut in aliquo subjaceat proprietatibus ejus. Et ideo quae nec dividitur divisione corporis, nec movetur motu corporis, nec operatur instrumentis corporis, illa separata est, non per locum, sed a corporalis materiae quantumcumque simplicis obligatione. Haec autem omnia competunt substantiis cœelorum : propter quod separatae sunt et moventes : et aliae substantiae formales eo magis sunt moventes, quo fuerint magis separatae. Et ideo intellectus qui separatus est, magis movet quam phantasia : et sunt motus sui magis diversi : et hujus signum est, quod homo est
multorum motuum et multarum operationum, et ad intellectum fiunt omnes illi. Alia vero animalia sunt paucorum motuum et paucarum operationum, et non diversificantur, sed uno modo operatur una species animalium : eo quod moventur potius ad naturae instinctum, quam ad formam apprehensam, sicut in libro de Anima dictum est. Ex his igitur omnibus pro certo scitur, quod nulla substantia forma existens et actus, movet motum localem, nisi in quantum communicat in aliquo cum formis primis cœelestibus separatis. Hoc autem est in quantum ipsa aut secundum quid aut simpliciter separata est, et ultra materiae sui corporis obligationem elevata.
CAPUT V.
Qua de causa separata substantia formalis movet plus quam omnes aliae formae.
Hoc autem habito, elucidemus quare substantia separata movere habet plus quam aliae formae omnes corporum physicorum.
Sumamus igitur propositiones a nobis in Physicis libris probatas, quarum una est, quod omne movens per se movet ad formam aliquam quae est per aliquem modum in seipso movente. Generans enim movet ad formam suam si univoce movet in generatione, et movendo ad formam suam movet ad locum.
Similiter autem primus motor et om-
<--- Page Split --->
nes inferiores movent ad formas quae sunt in ipsis.
Similiter autem est in omni arte, ita quod medicus movet ad sanitatem quam habet in anima, et architector ad formam domus quam habet in anima. Aliter enim non tres in unam coinciderent causam, sicut probatum est in II Physicorum. Si autem sumamus propositionem a nobis probatam in Physicis, quod scilicet omne quod movetur ad formam vel aliquod non habet secundum quod movetur ad formam vel ubi : cujus veritas patet per inductionem et per syllogismum : quoniam si jam haberet, tunc esset in actu secundum illam formam vel ubi : et tunc non moveretur : quoniam motus est exitus de potentia ad actum. Ex hoc autem sumitur, quod omne quod movetur, movetur ad aliquid quod est extra ipsum secundum quod movetur ad illud. Sumamus autem istam quartam propositionem, quod omnis forma quae in nullo est separata, secundum se tota est in materia, et secundum omne quod est in ipsa. Cujus veritas patet, quoniam si secundam aliquid non esset impressa materiæ, secundum id esset separata, sed nos ponimus eam in nullo separatam esse. Ad hanc autem si adjungimus secundam, jam concludimus, quoniam nullum mobilium potest moveri ad formam quae jam impressa est materiæ, neque ad aliquid quod est in ipsa.
Accipiamus ergo resumendo paulisper primum, quod scilicet movet movens ad formam quae est ipsum vel in ipso secundum quod movet, et sciemus quod nulla formarum impressarum jam in materia potest movere id cui inest : et est hæc vera causa per quam demonstratur, quod nullum corpus per se movetur : et hanc visus est Plato omnino ignorasse, et fere omnes Antiqui ante sectam Peripateticorum. Redeuntes ergo dicimus, quod si nulla formarum impressarum movere
potest, destruemus consequens et inferens oppositum antecedentis, sic quod si aliqua formarum movet materiam et corpus cujus ipsa forma est, oportet quod secundum quod movet, sit ab ipso per aliquem modum separationis separata. Cum igitur moveatur ad formam quae est in ipso movente, oportebit per secundam propositionem inductam, quod illa etiam sit in movente secundum quod est aliquo modo separationis separatum. Et hoc quidem est verum.
Sed, sicut supra diximus, duo modi separationis in mortalibus sunt, et tertius est in immortalibus. Modus autem primus qui est in mortalibus, est quod id quod movet, neque sit corpus, neque actus alicujus organi corporalis : sit tamen virtus in corpore per aliquid a quo accipit, sicut intellectus est separatus in hominibus. Et hoc modo movendi habet facultatem intellectus, quod sic est in ipso quod est extra id quod movetur, et ideo movetur ad illud. Secundus autem modus est sub illo, scilicet quod aliquid sit in corpore, et sit actus alicujus partis corporis, tamen agat actione quae magis est sua quam corporis, et quae se cundum quod est in ipso, non est in corpore : et hunc modum habet phantasia et æstimatio et aliæ animæ sensibilis potentiae moventes quae concipiunt intentiones convenientis vel inconvenientis, quae non sunt in corpore secundum quod sunt in ipsis : et ideo corpora possunt moveri ad ipsas. In cælestibus autem sunt modi existentiæ omnium : et ideo omnia quae sunt, modo sibi proportionali moventur ad illa, sicut dictum est in secundo Cæli et Mundi 4.
Hæc autem quæ dicta sunt hic de movente in animalibus, debent conjungi cum his quæ dicta sunt in octavo Physicorum, et cum his quæ dicta sunt in tertio de Anima. Et tunc habebitur perfecta scientia de eis quæ movent ea quæ per
<--- Page Split --->
se moventur. Superfluum enim et longum esset ea quae ibi dicta sunt, hic repetere. Colligamus igitur quae dicta sunt, dicentes quod substantia formalis movens corpus motu quo aliquid per se movetur, movet ex convenientia aliqua quam habet cum substantiis separatis omnino, sicut hic probatum est. Et ideo inanimatorum nullum habet moveri per se, nec etiam ea quae participant tantum anima vegetabili, sed ea quae habent animam sensibilem vel intellectualem tantum, et quod causa movendi est ista principium motus esse per modum per quem movent esse extra id quod movetur : et quod id quod movetur tali motu, movet ad formam quae est in movente per aliquem modum, et extra id quod movetur : et ex hoc sumpsit occasionem dicti sui Avicenna, qui putavit quod ex quo oportuit esse separatum movens in his quae moventur per se, quod quanto magis esset separatum, quod tantum ad plura et ampliora extenderetur suus motus, ita ut si quis habet animam multum agenti intellectui similem et elevatam, quae multum haberet in natura de splendore intelligentiae, quales diximus esse sapientes veteratos in libro de Divinitione, quod ille moveret materiam, non corporis sui tantum, sed etiam mundi, sicut videmus totam mundi materiam moveri ad splendorem intelligentiae cœelestis. Et ideo finxit talem posse producere nubes, et facere pluvias et coruscationes et tonitrua quando vellet, et secutus fuit eum in hoc Algazel, et Moyses Ægyptius videtur consentire in idem, et Avendavid expresse dicit hoc, et multi aliorum. Et videtur mihi quod hic sit error, propter causas quas supra diximus. Dixeruntque hoc esse primus gradem physicæ, sed in physicis pro hæresi accipiuntur. Sed nos de his jam alibi locuti sumus quantum pertinet ad physicæs rationes. In astronomicis autem adhuc quædam determinari habent, et quædam alia in ma gicis scientiis.
Quod in anima sensibili et intellectuali sit movens, et qualiter se habet hic motus ad motum eorum quae non per se moventur ?
Relinquitur autem quoad præsens ne gotium adhuc investigandum, utrum in illa particula animæ sit facultas moven di, et facultas apprehendendi sensibiliter vel intellectualiter idem in eodem : sed hoc citius expediri potest per ea quae in III de Anima dicta sunt, et per ea quae hic modo dicta sunt a nobis : quoniam oportet quod in omni motu fiat nuntium de movendo, sicut diximus in libro de Anima : et ad hoc si fieret nuntium, et aliquid moveret, non hoc esset, sicut si mihi fieret nuntium, et tu exsequereris motum. Et hoc non potest esse. Oportet igi tur quod idem sit qui fit nuntium de motu, et quod exsequitur motum. Nuntium au tem non fit nisi per apprehensionem de lectabilis vel indelectabilis per sensitivam vel intellectivam animam. Oportet igitur quod intellectiva moveat et sensitiva non, aliamque movens et apprehendens per subjectum exsistens, si per aliquid quidem est esse movens et apprehendens : et mo ventia enim esse non est esse apprehen dents secundum quod est hujusmodi. Et hæc omnia patent in III de Anima deter minata.
Idem autem habetur per ea quae dicta sunt modo : quoniam si ad formam mo-
<--- Page Split --->
vet sensitiva et similiter intellectiva, oportet quod formam illam aut semper secum habuerit naturaliter, aut apprehenderit eam. Non autem semper secum naturaliter habuit formam illam : apprehendit ergo : eadem ergo erit facultas animae et apprehendens et movens : sed ejus esse aliquid est secundum quod apprehendens, et secundum quod movens est. Ex his autem ulterius concluditur, quod sicut in his quae non per se sed a generante moventur, motus secundum quod est actus moventis, idem est et ad formam et ad locum, sed secundum quod est actus mobilis, est diversus : ita etiam in his quae per se moventur, motus secundum quod est actus moventis idem est ad formam et ad locum : quoniam movens in talibus per formam et ad formam movet delectabilis : sed secundum quod est actus ejus quod movetur, est alius, sed est conversus ordo : quoniam
in his quae non per se moventur, in eo quod movetur motus ad locum, est secundum naturam consequens ad motum qui est ad formam : locus enim et ubi datur formae, et similiter motus ad illa, sicut dictum est in Physicis. In his autem quae per se moventur, motus localis est ante motum ad formam delectabilis secundum tempus : quoniam motus localis in talibus non est nisi inquisitio et acquisitio delectabilis, in ratione tamen et diffinitione est prior in talibus motus ad formam delectabilis quam motus localis : quia est causa ejus. Quid autem in anima sit movens, et utrum unum, vel duo, vel tria, et quomodo unum, vel duo, vel tria, satis in libro de Anima 1 dictum est. Similiter autem et quid est movens recte, et quid non recte, et quis ordo moventium, totum dictum est.
Haec igitur de movente motum in animalibus dicta sunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE PRIMO ORGANO MOTUS.
nes sequaces ipsius, posterius capitis ubi nucha descendit a cerebro, id quod movet ex parte corporis primum esse dixerunt, et ad hoc multas dederunt rationes, quarum tamen quinque aliis videntur esse fortiores.
CAPUT I.
De rationibus eorum qui dicunt postremum capitis esse principium.
Est autem inquirendum cujus particulae corporis primo sit motus. Cum enim sit de operibus communibus animae et corporis, oportet quod sicut inquisivimus cujus sit facultatum animae, ita etiam cujus particulae corporis primo sit inquiramus.
Et invenimus super hac quaestione valde diversificari eos qui de physicis scripta reliquerunt. Galenus enim et om-
Una quidem est : quoniam ubi est virPrima ratio. tus et facilitas animae movens, id videtur esse primum organum movendi ex parte corporis : sed cum sensitiva et intellectiva sint sole moventes, et illae operentur in capite, videtur quod in capite sit primum organum motus. Cum autem anterior pars sit humida valde et mollis, sicut competit sigillationi formarum sensibilium in sensibus, motus autem per humida et mollia membra expleri non possit, eo quod illa tracta a motore resolverentur, oportet quod ex opposito sit anterioris capitis : et sic posterior pars capitis erit principium motus ex parte corporis : sicco enim perficitur motus magis quam humido. Motum autem dico motum processivum, qui est motus animalium.
Alia autem ratio datur a quibusdam secundae ra- to. posteriorum, sic : diversarum virtutum et non subalternatim positarum diversa
<--- Page Split --->
sunt organa. Cum igitur motiva et sensitiva sint diversa virtutes, et non subalternatim posita, habebunt organa diversa : et cum sint eaedem moventes et apprehendentes subjecto, oportet quod sint vicariae : et ideo apprehendentibus anterius capitis, moventibus autem posterius attribuerunt.
Tertia ratio. Tertiam autem ponunt ex rationibus anatomiae : quia cum rescinditur corpus, nervi motivi omnes continuari videntur, aut ad nucham qua est vicarius posterioris partis cerebri, ex qua descendit, aut ad posterius capitis. Cum igitur nervi motivi et chordae per quas fit motus, non continuentur ad principium motus ejusdem, certum esse inquiunt in posteriori parte capitis esse organum, quod primum est principium hujus motus.
Quarta vero sumitur ab expertis, ut dicunt : quoniam mollificantia nervos et infrigidantia quaestupefacient et immobilitant nervos motivos, et resolvunt, descendunt a posteriori parte capitis, et cum ibi tangunt nervos, tollitur motus a membris, et fiunt contracta. Relinquitur igitur quod id sit principium motus in toto corpore.
Quinta autem est ratio similiter ab expertis : quoniam in incisis aliquibus nervis jam quidem contractionem et immobilitatem incurrunt quorumdam membromum : quod non esset, nisi esset ibi primum motus principium. Eamdem autem sententiam videtur tenuisse Plato, qui, sicut narrat Apuleius in libro de Platonis dogmate, totum hominem in vultu esse dicebat : eo quod omnes anima virtutes originaliter erant in capite, et praecipue motiva qua habet movere per imperium. Justum enim esse dicit hanc arcem corporis tenere, sicut et in mundo quaecumque superiora sunt, inferioribus, ut asserit, habent imperare.
Adducunt autem quidam, sicut Rasis, et alii, inductive argumentantes, quod si cor et hepar essent principium motuum, tunc haberent et ab ipso et ad ipsum instrumenta motus derivari. Hoc
autem non est verum : et in hoc esset maximum nocumentum : quoniam extendendo nervos et ossa frequenter commoverentur et fortiter a basi sua solverentur : et hoc induceret mortem, praecipue cum etiam nos experti simus, quod cadentes vel percussi in posteriori capitis, statim obrimescunt et incurrunt membrorum immobilitatem. Consentiunt autem omnes isti Platoni, quem fere omnes Antiqui sequebantur, exceptis admodum paucis, qui concupiscentiam et appetitum posuit in hepate esse tamquam in infimo alvi et abdominis, audaciam autem sive irascentiam in corde, et rationem omnia pro nutu moventem cum omnibus sibi in movendo deservientibus dixit esse in cerebro. Caput autem propter hoc esse sphaericum ut organum motus in animalibus etiam in figura videretur congruere corporibus, quaeprimo in cœelestibus moventur, et sunt causa motus inferiorum : esse autem distinctum, ut mediam arcem tenerent imperantia, et altrinsecus distribuerentur illis deservientia : quando quidem ea qua motum esse faciendum vel non faciendum denuntiant : retro autem ea qua eumdem mandant exsecutioni.
Addunt etiam quidam Socraticorum Philosophorum, quod si concederetur principium motus animalium cordi, in quo est irascentia, vel hepati, in quo est latebrosa sedes libidinum, numquam esset habens modum nisi inordinatum. Causa enim inordinationis in motibus est quando haec prima movent, et non ratio. Esse autem tunc dicunt ordinatos motus, quando motus ab arce descendunt dignitatis, hoc est, a sede rationis in capite. Omne enim animal asserunt quamdam cognitionis scintillam habere in capite, quaecausa est ordinationis motuum ipsorum secundum naturae indigentiam, quamvis non habeat rationem.
Amplius autum addunt his quaec dicta sunt, quoniam et laesiva arcis in capite motuum faciunt inordinationem, non autem laesiva in corde vel hepate : cordiaci
<--- Page Split --->
enim et hepatici motus habent ordinatos : non autem his quibus corrupta est media cellula capitis, quam logisticam primus Socrates appellavit : et hoc est signum, quod principium motus a capite sit, et non ab aliquo alio organorum.
CAPUT II.
gani motum sicut ad causam. Non autem est dubium apud aliquos, quin primum membrum motum sit cor. Hoc igitur erit principium omnium motuum qui sunt in corpore.
Amplius secunda ratio est, quoniam Secunda ratio, non dubitamus cor esse principium facturae omnium aliorum membrorum, et non caput : formativa quippe virtus in semine existens primo format cor sibi in sedem et domicilium, et ex illo porrectis lacertis et venis et arteriis superiora fabricat et inferiora. Quod autem est principium substantiae, ipsum est etiam principium operationis et motus aliorum membrorum. Oportet igitur cor esse principium omnium motuum.
De rationibus Peripateticorum per quas probatur cor esse principium motuum animalium.
Tertia autem ratio est a signo, quod Tertia ratio. tamen cum causa convertitur : quoniam omnis motus animalium fit in mutando vel fugiendo : et his duobus sensibiliter percipitur cor secundum diastolem quidem in uno, et secundum systeme in alio moveri. Videtur igitur et indubitanter constat cor horum motuum esse primum principium.
Haec autem sententia Peripateticis omnia per rationem investigantibus, nullo modo placuit : propter quod et Averroes, ubi loquitur de movente super librum Aristotelis de Anima, et Avicenna, in quinta parte sexti Naturalium suorum 1, et alii quam plures, cor et non caput primum movens inter organa corporis esse tradiderunt. Quod sex fortissimis rationibus virtutem demonstrationis habentibus confirmatur.
Prima ratio Peripateticorum. Una quidem est, quod omne quod movetur in mundo, necesse est quod ad primum corporis primi motum reductor scicut ad causam. Est autem in movendo, sicut in VIII Physicorum 2 demonstratum est, animal sicut mundus minor : oportet igitur quod omnis motus totius corporis animalis reductor ad primi or-
Quarta ratio est, quoniam passiones Quarta ratio. quae faciunt motus istos, omnes sunt a corde, sicut timor, tristitia, spes, gaudium, delectatio, et amor, et omnia hujusmodi. Cum igitur sint effectiva motus et ad cor referant, constat cor esse membrum quod organice movens in motibus animalium est principium.
Quinta autem ratio est a spiritibus et Quinta ratio, sanguine sumpta : quoniam per calorem se spiritum et sanguinem praeparantur organa ad motum : haec autem in omni motu animalium videmus aut a corde protendi, aut ad cor refugere : quoniam in amando, sperando, gaudendo, delec tando, a corde procedunt et protenduntur in organa mobilia. In timendo autem et tristando et verecundando et dolendo sentimus ista ad cor refugere, sicut
<--- Page Split --->
infra ostendemus. Cum igitur faciant motum et accelerent eum confortata, videtur inevitabili ratione concludi cor esse principium primum eorumdem motuum animalium.
Sexta ratio. Sexta autem et ultima ratio est, quoniam omnia opera vitae necesse est principiiari a primo organo vitae. Est autem motus animalium principium inter opera vitae. Oportet ergo quod a sede et domicilio vitae principientur. Multa autem talia alia sunt, ex quibus idem probatur, sed propter prolixitatem hic dimittimus : quia sufficiunt haec. Est autem et convenientissimum cor esse motus principium. In ordine enim universi ccli et mundi scitur idem esse motus principium et aliorum operum, nisi quod suo modo continuum habet motum : scitur autem hoc non nisi cor esse.
Adhuc autem est alia ratio convenientiae : quoniam cum motus animalium sit de dextro in sinistrum, convenientissime refertur ad medium inter dextrum et sinistrum : hoc autem non est nisi cor : quoniam licet declinet parumper ad sinistrum, tamen hoc non fit nisi per accidens ut scilicet a nocumentis hepatis quae ascendunt in dextrum subducatur, et etiam sinistrum aliquantulum calefiat, quod ex absentia hepatis calidi, et praesentia splcnis frigidi infrigidatur : aliter enim nimis infrigidaretur.
Ha igitur et similes rationes sunt Peripateticorum.
CAPUT III.
Quid veritatis sit in utraque induciarum opinionum ?
Harum autem duarum sectarum medicorum vulgus secundum plurimum rationis expers eligit viam Platonis : Philosophorum autem peritissimi consenserunt in viam Peripateticorum, dicentes cor esse principium vitae spiritus, sensus, et motus, et omnium eorum quae sunt in corpore. Ego autem consentio Philosophis, tamen aliquid veritatis dico esse in opinione Platonis, Socratis, et medicorum.
Dico enim, quod cor est principium, eo quod ab ipso procedit, et ad ipsum refugit spiritus movens : spiritus enim primum est, quod post cor movet cum motum sit. Sicut autem dicimus spiritus esse directos ad cerebrum, et ibi determinari in organis sentiendi ad hoc ut fiant sensitivis ministrantes et præsentantes formas sensibilium, ita videtur hic dicendum, quod in veritate inevitabiliter conclusum est cor esse motus principium, sed tamen spiritus extendi et retrahi per nervos cerebri, et ipsius posteriores partes et cellulas, et ibi induere formam motivorum plene : et ideo ab illa parte sentiuntur extendi nervi et chordæ ad ipsius motus perfectionem. Et videtur mihi, quod non est contradictio in verbis Antiquorum : quoniam Peripatetici optime concludunt cor esse principium pri-
<--- Page Split --->
mum inter omnia organa animalis motus : proximum autem et determinativum est posterior pars cerebri, quae per spiritum illuc protensum movetur a corde. Motor autem non semper ad se ducit ligamenta et chordas moventes, sed ad locum ubi convenienter fit motus : quoniam si viae istae omnes sigillatim pertingerent ad cor, una impediret aliam. Et ideo cum substantialiter oriantur a corde, derivantur ad cerebrum, et inde dividuntur per corpus, ut totum per musculos moveant. Cor enim esse principium nervorum ostendit ipsa ejus durities, quae non est aliunde causata, nisi quia ex carne nervosa tota est causata substantia cordis plus quam caro alicujus alterius membri. Ex substantia igitur cordis derivantur, licet hoc medici dicere non videantur. De hoc tamen nos in libris Animalium 1 trademus, et ostendemus dictum Aristotelis esse verum, quod scilicet tam venae quam nervi deriventur a corde sicut et arteriae, et quid; quid est aliorum in corpore.
Hujus autem talem possumus assignare rationem. Scimus enim quod omnis diversitas quae est in organis animalium, est propter diversitatem particularum animae. Oportet igitur quod talis ordo sit organorum ad unum aliquod organum, qualis est ordo particularum animae ad unam animae substantiam, ex qua fluunt hujusmodi animae potentiae : aliter enim, ut dicit Averroes, nec anima, nec corpus esset unum. Cum igitur alibi ostensum sit animam esse in corde, videtur omnium organorum resolutio esse ad cor sicut ad principium primum : principium quippe primum est, ex quo sunt alia, et ipsum non est ex aliis. Caput enim scimus crescere ex aliis membris, et etiam quasdam capitis partes ultimo compleri in generatione : sed cor sic est, quod non est ex aliquo aliorum : oportet igitur esse prin-
cipium motus et vitae et sensus et omnium aliorum operum vitae. Sed sicut prima semper universalia sunt et confusa et indistincta et indeterminata, determinantur autem quando applicantur secundis, ita de istis viribus et motibus, quod non habent plenam determinationem et distinctionem secundum quod a corde procedunt et applicata aliis organis principalibus accipiunt formas et virtutes illorum : et ex his distinctas et determinatas habent propositiones : et ideo sentiendi operatio dicitur perfici in prima capitis parte, et movendi in ultima capitis parte, et naturalis virtus dicitur perfici in hepate, formativa vero in testiculis. Sic autem dicendo per conformitatem respondent ea quae microcosmi sunt, his quae sunt microcosmi : quoniam esse naturae quanto altius refertur ad principium mundi est indistantius et simplicius, et descendendo per principia moventia ad esse, quae tamen omnia non participant nisi virtutem primi accipiant distinctionem et quamdam compositionem. Aliter enim, ut videtur, frustra esset inventus locus secundorum, si etiam esse eorum et distinctionem acciperent ea quae sunt a primo universitatis motore : propter aliquid enim est secundum, et propter aliquid est tertium, et sic deinceps : et eadem ratio est de membris principalibus in corporibus animalium : secundum enim aliquid confert ad id addens quod nuntiavit primum, et tertium iterum aliquid addit, et sic deinceps donec id quod procedit in opus, universaliter et sufficienter distinctum et determinatum sit. Per hoc etiam patet solutio omnium eorum quae in prioribus generabant dubitationem.
<--- Page Split --->
tantis. Causa autem hujus est, quod calor ethicus infusus factus est habitudinalis : et ideo non sentitur : quod et nomen ejus ostendit, quia ethicus morem sonat vel consuetudinem : febricitans autem eo quod calor ejus circumstat membra, sentitur multum : propter quod etiam cum passio ejus per dissimilitudinem naturae patientis fiat, et omnis hujusmodi passio fiat quadam sensus passione, Andronicus Peripateticus diffiniens passionem dicit eam esse irrationalis animae motionem, et praeter naturam motui appropinquantem : non enim passionibus subjacet rationalis pars animae quae nullius partis corporis est actus, cum passio sine passione corporis nullo modo perficiatur. Appropinquat autem motui qui est praeter naturam : quoniam si esset habitualiter redactus ad naturam cordis et corporis, absque dubio nullam faceret omnino sensus perceptionem, et ita per consequens non faceret motum.
Est igitur prima causa passionis moventis dissimilitudo quae est inter potentiam et actum : differentiae autem potentiae passionum et secundum Andronicum et secundum omnes Peripateticos sunt quatuor, scilicet timor, et tristitia, et concupiscentia, quam quidam spem vocant, et delectatio sive gaudium, quae quidem licet quatuor sint, tamen in causis naturalibus et motibus ad duo reducuntur quae nos augustiam et delectationem possumus appellare. Angustia enim est ex praesenti et futuro, et delectatio similiter : et in primo quidem movetur cor secundum systolem constringendo et fugiendo in seipsum, et in delectatione movetur secundum diastolem dilatando se extra seipsum et procedendo bonum conceptum in totius corporis perfectionem. Cujus signum est, quod cum homines sunt in angustia, constringuntur et suspirant : et cum sunt in delectatione multum immensa, tunc extenduntur brachia, et totum corpus, quasi non in potestate suiipsorum existentes. Causa enim primi est, quod cor retrahit ad seipsum sangui-
CAPUT IV.
De primis duabus passionibus generalibus cordis, quae disponuntur ad motum.
Quia vero jam determinatum est, quod cor omnium horum principium est quae antecedunt animalium motum, ut scilicet gaudii et tristitiae et delectationis et hujusmodi, superest determinare habitudinem et compositionem cordis in his passionibus : quoniam sine hoc nequaquam bene cognoscemus animalium motus.
Dicamus igitur, quod genera omnium passionum sunt tristitia et delectatio : timor enim quaedam praeconcepta tristitia est, et spes quoddam praeconceptum gaudium et delectatio, oportet nos causas physicas horum determinare in animalibus. Quid enim ista sint secundum essentiam et diffinitionem, dimittendum est ethicis scientiis.
Omnia autem in motibus cordis, ut dicit Andronicus Peripateticus, perficiuntur cordis constrictione vel cordis dilatatione, quos motus Graeci diastolem et systolem vocant. Resumentes igitur quaedam eorum quae in libro de Anima dicta sunt, dicimus omnem sensum dissimilitudine perfici : quando enim organum perfectae rei sensibili assimilatum est, tunc non sentitur amplius : et ideo contingit, quod ethicus suum non sentit calorem, cum tamen major sit aliquando quam febrici-
<--- Page Split --->
nem et spiritum ut calefaciat, et postea calida et subtiliata extendat in adjutorium corporis et membrorum : propter quod etiam plurimi primum in præliis pavidi et timentes, post audaces et feroces inventi sunt. Cujus causa et hic aliquantulum patet, et infra melius patebit. Causa autem secunda est, quod cor expellendo dulcedinem conceptam, implet membra spiritu cum impetu a corde propulsato in subtili sanguine : et hæc compellunt membra distrahi et extendi. Scimus enim quod nihil omnino fugit quod naturale est sibi et conservativum sui, sed potius quod suæ naturae est contrarium.
Oportet igitur, quod omnis motus angustiae et ipsa angustia sint ex hoc quod sunt contra naturam : per eamdem autem necessitatem convincitur motus delectionis esse secundum naturam proppter id quod est naturae conferens apprehensum per sensum : et ideo hæc imitatur natura et prosequitur : et totum spiritum et corpus extendit in illud. Licet autem angustia sit, sicut dictum est, et similiter delectatio ex conjunctione convenientis cum convenienti, ut dicit Dionysius, tamen hic secundum Platonem et Aristotelem, diversimode accepta inveniuntur. Plato enim considerans passiones non esse nisi secundum corporeas et cordis virtutes, dicit quod omnis delectatio est generatio in sensibilem animam, et tristitia similiter, cum opposita nata sint fieri circa idem. Aristoteles autem vult in Ethicis, quod virtus sensibilis animæ et intellectualis non habens impedimentum in propria et naturali operatione : et ideo per causam diffinies delectionem, dicit quod delectatio est operatio propria et connaturalis non impedimenta : et hunc frequens Avicenna, in epistola de Dispositionibus cordium et speciebus eorum ' dicit,' quod omnis delicia sive delectatio est apprehensio per-
fectæ acquisitionis propriæ virtuti, sicut sentire dulce et odorem bonum. Delectatio est sensui percipere vindictam virtuti irascibili, et percipere speciem virtuti cogitativæ et æstimativæ, et theoremata virtuti intellectivæ. Cum enim omnis perfectio sit naturalis, oportet necessario, ut dicit Avicenna, delectationem innasci cum quælibet virtus perceperit quod naturale est sibi. Istæ igitur sunt duæ primæ causæ imitationis vel fugæ in omni motu animalium.
Si quis autem forte dubitet de his dicens, quod saepe naturalibus et conferentibus bona habitudini quosdam contristari videmus et angustiari, sicut de absentia meretricum vel vini superflui tristantur fornicatores et potatores, advertat ea quæ dicta sunt, quod scilicet habitus innaturalis transponit animal extra perceptionem sensus, et quod sentit contrarium illi habitui innaturali, movet tristitiam, et quod conveniens illi senserit, movebit delectationem. Et ideo delectiones fornicatorum et potatorum tristitiæ sunt, sicut delectationes ægrotativorum et tristitiæ sunt. De his autem in Ethicis jam dictum est : nunc enim non intendimus de his nisi secundum quod ad cordis dispositiones reductæ, faciunt motum animalem in fugiendo vel prosequendo.
<--- Page Split --->
nistri thalami cordis, in quo est subtilior spiritus et sanguis clarior. Possunt autem ista secundum egressum ab æqualitate et secundum æqualitatem multis modis variari. Aut enim est multum subtilis et clarus temperatæ complexionis humidus calidus, et talis spiritus maxime accedit ad dispositionem cœlestium : aut est habens omnes proprietates his contrarias, quod scilicet est paucus, grossus, obscurus, intemperatæ complexionis, aut in frigore excedens, aut in calido vel in humido vel in sicco, et æqualitatem suæ complexionis derelinquens : propter hoc quod cor et corpus similiter recedunt ab æqualitate : aut est deficiens in aliqua qualitate ab illo, vel in quantitate, et alias retinens. Et hoc est multis modis : aut est paucus, subtilis, clarus, et temperatus : aut est multus, grossus, clarus, et temperatus : et hoc raro contingit : grossities enim illa procedit ad aliquo obscurante eum, et ideo frequenter comitantur subtilitas et claritas et grossities et obscuritas. Contingit tamen aliquando obscuritas ex ipsa spiritus compressione, licet sit clarus in seipso : et hæc compressio aut contingit ex frigor» accidentali, aut ex revolutione spiritus in seipsum : aut est etiam spiritus multus subtilis, sed non clarus, sed niger et fuliginosus et intemperatus. Et sunt tot modi spirituum, quoties dictæ spiritus conditiones possunt componi et dividi, et in quolibet modo sunt multi particulares modi, qui quidem aptitudinem cordi faciunt ex naturali compositione : et tunc perdurant hujusmodi habilitates. Et si aliquando studium ponat aliquis in contrarium, tamen redeunt et vincunt frequenter, sicut dixit Horatius 1,
Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
Aliquando autem causantur ex consuetudine aut studio, et illæ etiam durant
De diversis dispositionibus cordis ad systolem motum et diastolem in tristando vel gaudendo vel hujusmodi.
His igitur sic habitis, oportet scire quod potentia angustiandi et delectandi habet quidem omne quod movetur animalis motu, sed non una omnium hujusmodi naturalis habilitas et aptitudo : quoniam differentia inter potentiam possivam et habilitatem sive aptitudinem est, quoniam potentia æqualiter est inter opposita : habilitas autem et aptitudo inclinata est magis ad alterum oppositorum.
Oportet autem nos has aptitudines determinare ex dispositionibus primi organi motus, hoc est, cordis cujus complexiones multæ sunt sicut et totius corporis animalium. Est autem omnis æqualitas naturalis, et egressus ab æqualitate est innaturalis, aut ad innaturalia appropinquans. Dico autem æqualitatem proportionis geometricæ medietatis, sicut sæpe dictum est in antehabitis libris. Quot sint autem qualitates complexionum in communi, alibi diximus in libro de Natura locorum.
Dicamus igitur hoc in communi, quod cor proportionaliter in mediateate consistens habet sui complexioni respondentem spiritum et sanguinem, et præcipue si-
<--- Page Split --->
diu. Aliquando etiam fiunt ex nutrimento sumpto, et illæ non durant diu, nisi assiduetur talis sumptio nutrimenti.
Dicamus igitur, quod si in corde est multus spiritus, clarus, subtilis, calidus, et humidus temperate, hic est aptissimus gaudio et delectationi : et non tristabitur nec angustiabitur nisi ex magna causa. Et hæc est optima dispositio quæ quasi vitam florentem facit : et tamen hoc propter conjunctam sibi dissolutionem impedit studium scientiæ et virtutis, sicut Aristoteles in libro de Problematibus 1 dicit, asserens quod omnes excelsi in sapientia et heroicas virtutes habentes, fere fuerunt melancholi ci. Talis igitur in cujus corde generatur spiritus hujusmodi, in omnia membra corporis emittit spiritus : quia multi sunt qui non deficiunt : et ideo perseverant in eo gaudium et delectatio : et talis claras et jucundas habet conceptas formas, quia tales repræsentat clarus spiritus : et talis intime gaudet, quia in medullas ejus penetrat subtilis spiritus : nec removetur a deliciis propter hoc quod nihil intemperatum est excutiens spiritum extra statum quem habet. Si quis autem est pauci subtilis et clari spiritus et humidì, facile gaudebit ex qualibet occasione, et vehementer, sed cito deserit : quia spiritus deficit ex paucitate, et facile dimittit quod concipit ex humore : et talis est puerorum spiritus : et ideo facile jucundantur, et facile cadunt a jucunditate. Si quis autem est pauci spiritus et tenuis et non clari, sicut sunt spiritus convalescentium ex ægritudinibus et macilentorum siccorum, hic non gaudet de facili : eo quod spiritus vix sufficit principio vitæ : et ideo in corde retinetur, et non effunditur in delicias corporis.
Hi autem quorum spiritus est multus quidem grossus, calidus et obscurus, erit fortissimæ iræ : et diu tenebit eam, nec de facili sedabitur et non delectabitur de
facili : quia spiritus grossus repugnat diffusioni : et ideo pondere suo comprimit cor, et obscuritate terribilia ingeret, et grossitie diu tenebit : et ideo tales sunt memores injuriarum cum tempore. Tales enim sunt habentes, ut dicit Aristoleles, proprietatem rubei vini, quod fumosum est, et habet vaporem spissum et calidum, et caput semper spiritibus replentem : et ideo sunt studiosissimi et constantes in maturitate et gravitate heroicæ virtutis, et magis attendunt his quæ sunt rationis quam his quæ sunt sensuum, propter longam moram formarum in cellulis capitis, super quas non sensus, sed intellectus convertitur. Si autem sit spiritus paucus et non clarus, sed tamen subtilis et calidus, talis erit brevis iræ et ferventis : sed non diu tenet eam, tum propter spiritus paucitatem, tum propter subtilitatem ejusdem. Fervet autem in ira ex calido, et non de facili gaudent ambo isti.
Si autem sit spiritus paucus et grossus est obscurus et frigidus, hic erit de conditione melancholiæ et senii : et hoc tantum excedere potest in his, quod numquam gaudebit, sed semper tristabitur : et si non excedit multum, tunc tamen non facile gaudebit, sed facile tristabitur, et erit pavidus ex qualibet causa, et fugiens, et etiam, ut ita dicam, formidans : et ideo senes tristes sunt et melancholici de melancholia naturali. Simile autem judicium est de aliis hujusmodi.
Quando autem ista sunt ex cibo et potu, tunc habent etiam secundum complexiones ciborum et potuum varietatem. Et idem est quod medicorum sapientes dicunt, quod boni cibi bonos generant humores, et boni humores bonos spiritus, et boni spiritus bonos mores et delectabilem vitam. Hinc etiam est, quod vinum dicitur bonæ spei facere hominem : quia est calidum naturaliter, et habet hu-
<--- Page Split --->
morem actualem subtilem, ex quo generantur multi et boni spiritus : sed tamen talis non gaudet nisi in sensibus : quia vinum sui vapore obscurat cellulam logisticam : et discurrunt spiritus inter organa sensuum, et per mediam capitis vacuitatem, et non repraesentant nisi sensibilia. Et haec est causa, quod ebriis videtur quod moveantur ea in quibus sunt propter spirituum discursum ex calore vini.
CAPUT VI.
Ex his autem advertere quiddam quod multi minantur : et hoc est quod intellectualia et divina et rationalia et honesta minus sentiuntur delectantia, et contraria earum minus tristantia quam sensibilia et humana et utilia et aliquando inhonesta : cum tamen illa incomparabiliter et multo secundum se magis delectabilia sunt quam ista. Causa autem hujusmodi est, quod sensibilia et humana particularia et universalia sunt corporaliter in spiritu qui a corde procedit, repraesentata, et ideo afficiunt fortiter, et compatitur eis secundum delectationem et tristitiam corpus : eo quod corporaliter et corporali spiritu movent : sed in intellectualibus et rationalibus et honestis non compatitur corpus, eo quod haec non sunt in spiritu corporeo : et ideo parum movent, maxime eos qui circa abstracta et simplicia et incorporalia nesciunt attendere : et haec est etiam causa quare ut frequenter vincunt delectationes corporales, et evertunt delectationes virtutis et honesti et divinas.
De differentia motuum cordis, angustiae scilicet et vigoris, sive audaciae et laetitiae.
Inveniuntur autem quaedam dispositiones cordium in fuga vel imitatione, quavidentur valde similes, non tamen sunt eaedem, et sunt praecipue quatuor. Debilitas enim cordis videtur esse valde similis coangustationi cordis, et vigor cordis videtur esse valde similis dilatationi et ampliationi, cum tamen eorum differentia non sit incognita. Et prima quidem differentia est in hoc quod unum eorum non semper concomitatur vel sequitur ad alterum : non enim omnis qui corde est debilis, est tristis vel angustiatus : nec omnis tristis est timidus, vel corde debilis : sicut nec omnis qui habet cor vigorsum, est laetus : nec omnis qui est laetus, habet cor forte et vigorosum.
Secunda autem differentia est in diffinitionibus eorum : timiditas enim quaest cordis debilitas, diffinitur per res formidatas, etiam quando non sunt sufficiens causa timoris sive formationis, et tamen Tofernitolerari non possunt : formidolosus enim vel timidus est, qui ea qua timenda et non timenda sunt tolerare non potest. Angustia vero cordis diffinitur per contristans : angustiosus enim est quem angit in corde id quod modicam habet causam tristitia, ex eo quod tolerari non
<--- Page Split --->
potest propter apparentem injuriam illatam.
Tertia autem differentia est sumpta ex concomitantibus : fuga enim sequitur semper cordis debilitatem, quae est timiditas : et ideo cor in timore non movetur, nisi secundum systolem. Angustia autem sequitur vindictam, cum non potest tolerare injuriam : et ideo in ea cor quidem primo movetur secundum systolem, et postea secundum diastolem, quando vindicat.
Quarta autem differentia est effectus eorum in corpore : debilitatem enim cordis quae est timiditas, sequitur remissio caloris naturalis et dominium frigiditatis. Angustiam cordis sive tristitiam sequitur accensio caloris et fervor spiritus.
Quinta autem differentia sumitur in præparantibus cor ad utrumque istorum : nimia enim tenuitas spiritus et paucitas parat cor timiditati : sed спissitudo spiritus et attenuatio parat cor angustiae et tristitiae : et ideo animalia habentia magnum cor et spiritum paucum et sanguinem frigidum, sunt timida multum, sicut lepus. Habentia autem cor magnum et spiritum multum et spissum et sanguinem calidum, sunt valde ferocia et audacia : et de hominibus est simile. Causa autem hujus est, quod cum spiritus sit tenuis et paucus recurrens ad cor magnum, retinetur in eo, et non calefit propter hoc quod sanguis est frigidus : et remanent illa animalia constricta. Cum autem cor magnum est et spiritus multus et calidus, quando sanguis et spiritus ad cor recurrunt, ibidem calefiunt et subtiliantur : et tunc cum impetu egressa implent totum corpus, et movent ad audendum. Et haec eadem est causa, quod quidam (sicut supra diximus) sunt in principiis aggressionum bellorum vel aliorum terribilium trementes et pallidi, et postea calefacto sanguine et spiritu in corde sunt audaces ultra modum et irati : omnis enim ira per hoc quod tristitia quaedam est, primo quidem habet motum secundum systolem cordis, postea autem in
vindictam movet cor secundum diastolem.
Quod autem multum considerandum est in his, est consuetudo. Consuetudo enim sibi facit succedere in corde similes passiones, ita quod tristitia sequitur tristitiam, et timor timorem, et vigor cordis sive audacia audaciam : et ita est de omnibus aliis, sicut locus qui calefieri consuevit, citius calefit, et in canthaphora sive siphonibus sequitur aqua aquam primo attractam per inspirationem sive suctionem : et ita tristitia sequitur tristitiae consuetudinem, et gaudium consuetudinem gaudii : et ideo solitarii frequenter melancholici et tristes efficiuntur, et conversantes cum jucundis et lætis mutantur ad sanguinis naturam.
Sed quod præcipue pertinet physicae speculationi, est quod gaudium naturaliter duo conservant, quorum unum est Conservantia spiritus. temperantia spiritus in sua compositione. Secundum autem larga materia reparantium spiritum loco ejus quod dissolutum est, spiritum restaurans : et quod conservetur ab his quæ dissolvunt ipsum per modum violentiae, sicut facit labor et motus immoderatus et balneum longum et calidum et hujusmodi. Dissolutionem Dissolventia spiritus. etiam spiritus præcipue duo causant, quorum unum est, quod forte sua subtilitate et mobilitate et caliditate nimis præparatus est ad dilatationem : et ita dilatando se evaporat et deficit. Secundum autem est, quod forte nutrimentum quod eum restaurare debuit, natum est moveri ad aliam partem quam ad eam ad quam dilatatur spiritus : et tunc non restaurabit eum, et dissolvetur. Tristitiam autem frequenter Tristitiam sequentia. duo sequi consueverunt : unum quorum est debilitas virtutis naturalis : alterum autem est spissatio spiritus, quæ accidit ex frigore comprimente ipsum in corde : tunc enim incipit exstingui in eo calor naturalis propter multam ipsius retractionem et spissationem, sicut etiam aer spissatus mutatur ad naturam aquæ vel terre.
<--- Page Split --->
ferven tis et mobilis proprietates. Sed sanguis grossus, turbidus, distemperatus in calore aptat cor tristitia et iracundia pertinaci : sed tristitia fit propter spirituum turbidum, qui generatur ex tali sanguine. Ira vero fit propter velocitatem accensionis ipsius circa cor : pertinacia autem ira fit ex eo quod est spissus, spissum enim calefactum non cito frigescit.
Sanguis autem flavus et tenuis aptat sanguis fla- iræ non ferventi nec duranti, qui spiri- tus generatus ex tali sanguine accenditur cito, et cito exstinguitur : est enim cali- dus ex tali sanguine generatus spiritus, et ideo cito accenditur, et propter hoc est tenuis, et ideo cito exstinguitur.
De dispositionibus cordis in movendo ex diversitate sanguinis causatis.
Sicut autem ex differentia spiritus causas dedimus diversarum dispositionum cordis in movendo, ita est etiam diversitas eadem sumpta ex diversitate complexionis sanguinis. Sanguis enim multus clarus temperatus inter tenuitatem etspissitudinem aptat cor gaudio, sed est causa remota. Causa enim propinqua hujusmodi est, quia spiritus splendens purus temperatae complexionis inter tenuitatem et grossitudinem, quia hunc spiritum ante diximus esse gaudii causam.
Sanguis autem aquosus, tenuis, clarus, frigidus aptat cor debilitati et formidini et timiditati. Cujus causa est, quia spiritus qui fit ex tali sanguine gravis est ad movendum ad exteriora membra : est autem hic spiritus parvæ accensionis, eo quod sit frigidus, et quod aptatur ad gaudium vel ad iram et in parvo valde motu : ex sua autem tenuitate talis spiritus facile dissolvitur : et ex sua frigiditate contingit ei quod est valde paucum.
Sanguis vero clarus distemperatus in calore qui est gracilis spuma e citrina, est multum accensus : et ideo cor aptat iracundia ferventi propter spiritum similis complexionis qui generatur ex eo : hic enim est cholericus et habens cholerae
Cor autem habens sanguinem grossum non turbidum cum fuerit multi caloris : quod tamen rarissime evenit propter calorem qui subtiliat et non permittit sanguinem in grossitie sua permanere : cum tamen evenit aliquando, erit cor illud non contristabile, et audacissimum et fortissimum, et minoratur ira ejus, eo quod letitia ejus constringit. Nam sicut e converso tristitia cor ira adaptat, ira enim est in repellendo, letitia secundum aliquid sui comparatur delectationi : et delectatio propter appetitum quem habet, comparatur attractioni cuidam. Ira igitur talis cordis non fit nisi ex magnis causis : et tunc est rigidum in ira propter spissitudinem sui spiritus : et ideo est parvi vel nullius timoris.
Cor autem quod est habens sanguinem grossum non turbidum distemperatum in frigiditate, erit nec multum contristabile, nec inultum laetum, nec multum itarum, dum est timor ejus non multus. Cujus causa est, quia cor tale stolidum est in omnibus : spiritus enim generatus ex ipso, similis est ei in complexione : et hoc facit stoliditatem.
Cor autem quod est habens sanguinem grossum turbidum distemperatum in frigiditate, erit triste, solitudinem amans et quietem, et segnis ira, nisi sit ex magna causa : et ira ejus erit minus permanens
<--- Page Split --->
quam ira habentis calidum sanguinem, dummodo sit simili si ti in omnibus aliis: erit autem permanentior ira ejus quam ejus qui habet spiritum tenuem : erit autem memor hoc injuriarum, licet non ulciscatur saepe : et hoc contingit propter firmam impressionem formae noceutis in aestimatione propter grossitiem spiritus retinentis eamdem. Ira enim aliquando est permanens : sed tamen motus ejus imaginationem vindicte non multus et fortis : ira enim est talis dispositionis, quod cum cito recedit, tunc forma ejus non quiescit in imaginatione, sed deletur statim, et tunc de cætero non accidit ei imaginatio injuriae. Cum enim vindicta jam facta est, tunc sequuntur duo quae impediunt injuriarum recordationem. Quorum unum est retractio totius animae a motu vindictae. Secundum autem est, quia tunc non imaginatur et revolvit recolendo injuriam illatam et commendando eam memorie. Cum enim quiescit in vindicta illata, tunc non imaginatur de cætero, nec appetit : et virtutes appetitivae et motivae retrahunt vires apprehensivas et e converso : et exterior vis re-
trahit interiorem, et e converso, sicut diximus alibi. Accidit autem aliquando, cum motus valde intenditur advindicetam, et nihil omnino obstat ei, tunc reputat se quasi obtinuisse quod voluit : et ideo sedatur impetus, et tunc deletur forma injuriae ab imaginatione et a memoria injuriarum : et ideo nemo ulciscitur in pueros, quia non reputatur ultio sumenda, quae tam facilis est ac si jam sumpta sit.
Hæc igitur sunt quæ dicenda videntur de dispositionibus cordis in movendo secundum imitationem vel fugam. Alia enim sunt, sicut diximus, ex consuetudine et cibo : quia consuetudo movet per modum naturae, et cibus generat sanguinem et spiritum : sed de illis est simile judicium cum his quæ dicta sunt. Hæc autem omnia secundum aptitudinem dicta sunt, et vinci possunt per studium et medicinas disponentes corpora, et exercitia liberalia, quæ optime disponunt animum : passiones enim sunt principia Passiones, quædam et seminaria tam boni quam mali secundum quod aptantur per studia bona et mala.
<--- Page Split --->
[ \text{1} ]
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE IPSIS MOTIBUS ET PROPRIETATIBUS IPSORUM.
CAPUT I.
De motu constrictionis et dilatationis animalium, et de proprietatibus ejus.
Quia autem determinata sunt quae ex parte primorum moventium dicenda videbantur tam in anima quam in corpore,
superest ut de ipso motu determinetur. Est autem animalium motus duplex in genere. Unus quidem qui in omni animali invenitur, sive perfectum sit, sive imperfectum, et hic est motus constrictionis in praesentia timoris et tristitiae, et generaliter in praesentia nocentium : et motus dilatationis in praesentia conferentium et voluptatis : per hunc enim motum animal cognoscitur esse animal. Alius autem motus est, qui est de loco ad locum, qui tamen non omni convenit animali. Est autem motus cordis primus in constrictione et dilatatione secundum systeme vel diastolem, vel ejus membri quod est loco cordis : quamvis enim hoc aliquando occultum sit, tamen non convenit hoc esse necessarium in omni ani-
<--- Page Split --->
mali : quia aliter non transmutaretur spiritus ab uno membro ad omnia membra, quod est principium aliorum, sicut in aliis libris et in isto dictum est. Hic autem motus qui est dilatationis et constrictionis, invenitur in omnibus animalibus. Si enim pungantur actu, constringuntur : et hunc motum etiam embriones habere inveniuntur antequam alius sensus vel motus deprehendi possit in eis.
Propter hoc igitur prius loquendum est de illo : et primum quod consideratur in ipso, est quod iste motus a phantasia est et appetitu confusis et debilibus valde. Quod patet per hoc quod nisi talia apprehenderent nocumentum et delectantia, non constringerentur ab illis fugientia, neque dilatarentur ad illa persequentia quae aestimant sibi conferentia esse. Quia autem, sicut in libro de Anima 1 diximus, talia propter imperfectionem sensuum suorum sunt confusae phantasiae et appetitus, propter hoc non movent in eis phantasia et appetitus nisi apud sensibilem praesentiam : et propter hoc est quod aliquando hujusmodi phantasiam et appetitum non habere dicuntur : quoniam cum spiritus eorum pauci sint et obscuri et spissi, propter frigiditatem repugnant mobilitati quae exigitur a sensuum organis per cellulas capitis : et iterum si moverentur, propter obscuritatem non bene repraesentarent formas, et propter modicitatem suam cito deficerent.. Cooperatur autem his, quod talia animalia raro habent capita distincta, et ideo habent organum phantasiae et appetitus cum sensu imperfecto conjunctum. Propter quod etiam phantasia et appetitus non movent in eis nisi ad praesentiam sensibilis. Omnino autem necessarium est per ea quae in libro de Anima 2 de movente dicta sunt, aut phantasiam et appetitum, aut intellectum et appetitum, aut forte
tria haec aliquando esse moventia in omni animalium motu.
In hoc etiam motu valde considerandum est, quia videtur esse compositus ex duobus motibus. Uno quidem qui est a circumferentia ad centrum, qui motus est constrictionis. Alio autem qui est a centro ad circumferentiam, qui est motus dilatationis. Et primus quidem horum est motus fuga, secundus autem prosecutionis. Propter quod ambo isti ab appetitu esse et fieri probantur : et per consequens oportet eosdem esse a phantasia : quia nihil habet appetitum nisi quod habet phantasiam aliquam determinantem de delectabili vel de nocivo. Si enim sensus solus in his sufficeret, tunc oporteret esse motum sine determinatione convenientis vel nocivi. Hae enim intentiones non accipiuntur per sensum, licet cum sensu sint, et ab eo eliciantur per potentiam altiorem quam est sensus.
Cum autem dicimus istum motum animalem esse compositum ex motu ad centrum a circumferentia, et e converso, non possumus tamen dicere quod isti sint motus recti : quia si essent motus recti, tunc non essent lineares, et in motu ad centrum describeret id quod movet, duos angulos rectos super centrum. Et similiter omnino esset in motu qui est a centro, ita quod id quod movet, describeret duos angulos rectos in circumferentia : et nos videmus oculis nostris, quod hoc non est verum : quia cum movetur animal motu constrictionis, retrahitur tota ejus superficies versus unum punctum in medio, et figuratur concavum dimidiaspharea : et cum dilatatur, iterum extenditur in una parte plus quam in alia, et effingit convexum dimidia spharea. Causa autem hujus pro certo est, quod motor non est aliqua forma elementaris, sed est aliqua resultatio et vestigium motoris cœelestis. Si enim esset motor forma ele-
<--- Page Split --->
mentalis aliqua, sicut grave, et leve, vel quaevis aliarum, absque dubio in ipso motu invenirentur proprietates motus recti : sicut videmus quando cadit aliquod animal : tunc enim describit in loco super quem cadit, duos angulos rectos. Motor autem coelestis non sic movet, sed motus ejus est in gyro et circulo : et hic motus est mutans id quod movetur secundum formam semper, sed non secundum subjectum, sicut ostendimus in sexto Physicorum 1. Cum autem motor inferior necessario deficiat semper in aliquo a motore superiore : tunc motor animalium qui non est coelestis, sed est quoddam remotum vestigium ipsius, in multis necesse est quod deficiat, et praecipue in animalibus imperfectis : cum tamen conatus ejus sit ad imitationem ipsius. Et ideo cum coelestis mobile situm mutat secundum diversas formas sphærarum, motor qui est vestigium ipsius, mutabit secundum primas formas semisphæræ sive hemisphærii : quia hæc est dimidia sphæra. Primæ autem formæ quæ sunt substantiales hemisphærio, sunt concavum et convexum, quod illæ conveniunt eidem et ex linea ambiente quæ est diversarum formarum in diversis positionibus suis intus et extra : extra enim est convexa, et intra concava : et similiter conveniunt ei istæ formæ ex figura, quæ similiter intus et extra has duas habet formas. Secundum has igitur mobile suum movebit motor qui est vestigium aliquod motoris coelestis. Sunt autem isti motus etiam secundum formam luminis et spiritus : quoniam lumen motum habet pyramidælem, sicut diximus in libris praecedentibus istum.
Hoc autem modo moventur etiam spiritus : eo quod sunt hi instrumenta motus quibus motor coelestis movent materiam sibi subjectam, et ille qui est vestigium ipsius. Constat autem quod pyramidis
retracta retrahitur in punctum, et dilatata dilatatur in circumferentiam : cujus tamen in medio est linea quae vocatur sagitta pyramidis, et cujus punctum extremum est ultima dilatatio, et ad cujus principium est ultima constrictio.
Oportet igitur quod iste motus sic compositus sit ab uno, et ad idem unum : non autem esset ab uno ad idem unum, nisi hoc esset secundum illum modum motus in mobile. Oportet igitur, quod hic modus motus sit ab uno ad unum immobile primum. Et si quaeritur, quid sit illud ? non est dubium quin illud sit centrum cordis, vel membri quod est loco cordis. Cum autem motus iste sit compositus compositione quam diximus, oportet necessario intercidere duas quietes, propter ea quae diximus in antehabitis libris : et hoc repetere non oportet. Quibus autem fiat instrumentis dicendum erit in libris anatomiae anima ium, quos nos faciemus in libro Animalium, ubi de nervis et lacertis et chordis quibus omnium animalium motus perficiuntur, sermo habebitur*.
Fuerunt autem quidam rudes et stolidi, qui dixerunt in tali motu et in aliis animalium motibus esse quidem circulum. Sed hunc circulum dixerunt esse appetitum : quoniam appetitus primo movetur a re ipsa, et postea prosequendo delectabiliter venit in rem quam appetit : et sic concluditur circulus in re exteriori : aut etiam appetitus motus extra se ad appetibile revertitur in seipsum cum fruetur illo : et tunc dicebant concludi circulum in anima appetente : et hoc stolidum et falsum, quoniam secundum hos motus fugae non haberet circulum in re exteriori conclusum. Praeterea iste motus non habet figuram circuli vel partis circuli nisi metaphorice. Et talis sermo non est physicus, sed potius est peccatum in problematibus transferre ad
<--- Page Split --->
proprietatem positas locutiones, ut dicitur in Topicis Aristotelis. Hæc igitur de motu dilatationis et constrictionis dicta sunt.
CAPUT II.
De motu qui vocatur processivus animalium, et de proprietatibus ejus.
enim omnes differentiae in motibus cœelestibus inveniuntur, sicut in Ccelo et Mundo1 est ostensum. Inveniuntur autem et in lumine quod est instrumentum et quasi spiritus enisuss ab orbe in materiam generabilium sibi subjectam. Motus enim cœeli incipit a dextro, et regyrat per sinistrum : motus autem latitudinis vocatur in astronomicis cum est ab ante in retro, et motus luminis est a summo in deorsum. Motus autem formae cœelestis est in gyro. Cum igitur, sicut saepe dictum est, motor animalium, ut ait Plato, a fonte cœelestium exortus sit, non movebit nisi cœelestes imitando motores : et sic oportet in motu processivo istas differentias inveniri.
Motus autem animalium perfectorum est valde multiplex. Unus est ille qui vocatur processivus, quo animal procedit de loco ad locum. Secundus autem est motus membrorum, sicut manus et capitis et aliorum, quae licet a corpore non moveantur, tamen in corpore manentia movent secundum diversa loca et ad diversos situs.
Inter hos autem motus perfectior est processivus, et etiam communior : quoniam videmus hunc motum quibusdam animalibus inesse, ut limacis, et ostreis quibusdam quae motum membrorum aut parum aut nihil habere videntur. Primo igitur de ipsis dicentes accipiamus divisionem Platonis, qui dicit septem esse differentias hujus motus, sicut et in mundo septem dicit genera motus localis inveniri, sicut narrat Apuleius in libro de Platonis dogmate. Est enim ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum, et deorsum et sursum, et in gyrum : hæ
Dicamus igitur, quod sicut est in animalibus perfectissimis et nobilibus, sicut in homine, et leone, et aliis hujusmodi : ita etiam est in aliis vel aliquid simile illi, sive sint bipedia, sive quadrupedia, sive multiplexia. In omnibus autem animalibus perfectis sic est, nisi per accidens fiat contrarium, quod ambulando præponunt dextrum, et trahunt sinistrum : eo quod ista duo sunt principia latitudinis, et ambulatio est motus secundum latitudinem. Movens autem in hoc motu est vis sensibilis, cujus motus est ab ante retrorsum, primum in apprehendendo nocivum vel conveniens, et imitando et fugiendo per appetitum vel delectationem fit a retro in ante : et hic est motus vel virtus movendi, et desiderium, et spiritus qui ab intus ad extra ubi sunt sensus, et expanditur in organa anteriora præcipue. Motus autem a deorsum in sursum et e converso, competit etiam secundum processum qui est a sursum in deorsum : et hic est motus motivæ virtutis, quæ affixa est nervis et musculis quibus fit motus : hæc enim a sursum capitis est exiens usque ad ultima organa pedum deorsum, per quæ motus deam-
<--- Page Split --->
bulationis perficitur. In gyro autem motus est ipsius organi per quod fit ambulatio motus : sic enim optime qua sunt in microcosmo, macrocosmo secundum tam Peripateticorum quam Stoicorum congruunt doctrinam, ut motus primi moventis per imperium in anima et exsequentis ipsum, sit a sursum in deorsum, et non e converso : sic nec motor cœeli aliquid movet de suo corpore a deorsum in sursum, sed e converso influit virtutes motivas omnibus qua moventur in terra. Motus autem primi organi quod est cor, et sui instrumenti quod est spiritus, fit a retro in ante, cum initium factum est ab ante in retro, et ipsa principia motus proxima sint a dextro per sinistrum regyrantia motum : et ipsum crus et pes qua sunt instrumenta facientia motum ipsum, mota sunt in gyro quantum possibile est ipsis.
Ut autem liquidius videantur, resumamus paulisper ea qua supra bene probata sunt, quod scilicet motor non movet nisi per similitudinem aliquam cœelestis motoris. Oportet igitur, quod etiam motor animalium quantum possibile est, cœelestem motorem imitetur. Scimus autem ex his qua in Ccelo et Mundo 1 dicta sunt, quod tota virtus movendi a supremo in omnes inferiores motores descendit : et scimus per prius habita, quod secundum Platonem et medicos, et etiam secundum veritatem aliquam quam supra expressimus, virtus motiva ab occipite procedit per nucham in membra inferiora : quod omnino similitudinem habet cum illo quod fit in cœelo. Motus igitur virtutis motiva qua complete et distincte procedit movendo descendit ab alto in inferius, sicut et virtus motiva procedit a cœelo in elementa et elementata. Similiter autem per antedicta scimus, quod primum organum motus est cor, et movet exsufflando a se spiritum. Et hic
motus est similis ei qui fit in cœelo, qui est secundum circulum declivem : quoniam in illo lumen et radii subtrahuntur generatis et corruptis : quoniam sol est retro apud Capricornum, et expanduntur radii ejus et calor et lumen cum sol movetur ad Cancrum, quod vocatur ab ante in retro, et a retro in ante motus proprie : et per eumdem modum spiritus subtrahuntur, quando ad cor posterius redeunt, et immobilitantur tunc organa. Cum autem fit motus a retro ubi est cor, ad ante ubi est sensus, tunc expanditur spiritus, et etiam calor ad ante in sensuum organa, et mobilitantur. Talis autem est motus sensibilis ad animam, et fuga, qualis est motus ab ante in retro : et talis est motus appetitus ab anima sive a corde, et imitationis, qualis est a retro in ante. Observat igitur in hoc etiam motor animalis motus modum cœelestis motus.
Amplius autem dextrum in cœelo scimus esse, unde est motus, et ubi est virtus motoris major. Sinistrum autem est in cœelo quod est in eo quasi tractum ubi est virtus minor motoris. Per omnia autem simile est in animalium motu, nisi sit impedimentum per accidens. Dextra enim pars est, in qua est abundantia caloris propter duo, quorum unum est, quod licet cor declinet ad sinistrum propter causam supra dictam, tamen ventriculus suus major aperitur contra dextrum, et exsufflat in dextrum quasi recta diametro spiritum et sanguinem influens : sicut etiam videmus in mundo in omni loco calorem multiplicari, ad quem recta diametro incidunt radii cœelestes.
Alia autem causa est, quam supra diximus, praesentia hepatis. Cum igitur virtus moventis et cordis sit major in dextro, illud erit principium ambulationis. Et ideo animalia perfecta praeponunt pedem dextrum, et post trahunt sinistrum :
<--- Page Split --->
et si homo inobservate debeat ferre grave onus, parabit humerum dextrum : et si debeat facere expeditum opus, parabit manum dextram : et secundum hunc modum principia latitudinis sunt proxima principia expedita ad motum tam in cœlo quam in animalibus. In gyro autem est formalis motus cœli, sicut ostensum est in sexto Physicorum 1, et secundum gyrum formas conversionis mutat, licet substantia maneat in eodem loco. Hic autem motus est organorum sicut crurium et pedum : quoniam scimus horum quæcumque moventur, sunt fabricata radicaliter in aliis membris quæ recipiunt ea in concavo suæ sphæræ, quod membrorum a medicis vocatur pixis, et receptum in illo intrat per convexum sphæræ merobri quod movetur : et virtus movens est sita in musculo ante membrum quod movetur, sicut movetur pes in cruris pixide habens convexum vertebri sui, et movetur in pixide coxæ in genu impingens suum convexum sui vertebri, et coxa habet vertebrum in pixide femoris. Talis autem figura mobilium non admittet motum nisi illum qui aut est circularis, aut imitatur circulum, et maxime cum ipse musculus, in quo est sita virtus movens, sit compositus ex nervis motivis qui extenduntur ex ipso ad membrum quod movetur, et procedit ab ipso in acumine musculi retro chorda quæ ex nervis concurrentibus conflectitur, per quàm membrum ad suum situm retrahatur : expellit enim virtus musculi membrum per nervos extensos ad ipsum, et retrahit per chordam quæ procedens a fine musculi, alligatur membro. Talis autem expulsus et retractus ad minus faciunt semicirculum. Constat enim quod si pes circini mobilis, immobili alicui in una parte sui quæ est altera pars vocata, alligetur, et inferior pars extrudatur et retrahatur, circulum vel aliquam portio-
nem circuli describet. Sic autem est per omnia de cruribus et aliis mobilibus membris animalium, quæ in una parte extruduntur, et in alia parte in motibus manent alligata.
Manifestum igitur ex dictis, quod organum ipsum motus imitatur motum cœlestem qui est circularis. Hæc autem prudentia primo inventa est a Pythagora, postea consenserunt in eam Socrates et Plato, dicentes animæ motus esse cœli motus : et hanc etiam sententiam corroborant dicta Peripateticorum, tam Aristotelis quam aliorum.
CAPUT III.
Qualiter omnis motus processivus est motus sicut circini, et qualiter est cum labore et pœna ?
Non autem prætermittendum videtur quod etiam in libro de Anima 2 nos dixisse meminimus, quod omnis talis motus est ab immobili aliquo primo : et hoc non solum probatur per inductionem in membris animalium : eo quod pes motus movetur a pixide 'tibiae immobili, et movetur in ipsa, et tibia movetur in pixide coxæ immobili, et coxa movetur in pixide femoris immobili : et sic est de manibus et brachiis et omnibus aliis membris. Sed probatur etiam hoc
<--- Page Split --->
per syllogismum : quoniam nos scimus per ea quae in VII Physicorum 1 probata sunt, quod omne quod movetur, movetur ab alio quodam, et deducitur hoc in VIII Physicorum 2 usque ad immobile primum, quod est causa totius motus : et si hoc non esset, iterut in infinitum. Oportet igitur simile esse in moventibus et motis in motu processivo : et hoc pro certo est motus sicut circini motus : quoniam non potest habere animal omnino circulare corpus propter hoc quod suus motor non est simplex, sed triplex. Et ideo etiam ipsum oportet multiplex esse, et oportet ipsum esse commixtum et complexionatum ex corporibus quae recta sunt vocata a nobis in Cælo et Mundo 3 : eo quod sint rectarum superficierum et recti motus. Inter autem omnia recta corpora non est quod circulum suo motu describat directe nisi circinus.
Cum igitur motor animalium in recto corpore imitetur circulum, oportet quod organa sui motus habeant aliquo modo facturam circini. Et scimus quod circinus cum movetur secundum formam et facturam circini quae dat ei esse et speciem, tunc per motus in sua parte alligatus est cuidam centro immobili, circa quod circum motus circinus describit circulum : et si sequeretur circinus motum suæ materiae quæ forte est lignum vel ferrum, non describeret circulum. Ita per omnia est in organis processivi motus : quoniam membrum motum est sicut pes circini mobilis, cujus centrum contra quod movetur, est pixis, in qua est suum vertebrum. Cum igitur extruditur et extrahitur contra centrum illud, non est dubium quin imitetur circulum.
Ex his plane manifestum est, quare labor et lassitudo incidunt in animalium motu processivo : hoc enim est ideo,
quia duo motores contrarii sunt in membro, et uterque impedit alium. Motor enim formæ membri vult ire per circulum : et motor materiae membri vult moveri linealiter deorsum : et ideo incidit pæna et lassitudo in eo quod habet sensus iste contrarietatis : et hic motor est anima quæ movet membrum secundum suam formam contra motorem qui movet ipsum secundum suam materiam. Qualiter autem in tali motu duas quietes incidere necesse sit, in tertio de Anima 4 satis declaratum est, et etiam ex supra habitis satis constat.
CAPUT IV.
Qualiter omnes species motus violenti secundum naturam sunt in motu animalium, et qualiter dicatur processivus et perfectus ?
Est autem mirabile advertere de nature solertia, quod cum videret hunc motum duplicem habere motorem : unum quidem qui respondet ei quod movetur secundum formam, alterum autem qui respondet ei quod movetur secundum materiam, ne dissolveretur facile quod compositum est, primum motorem membri fecit imitari cælum et cæli motores per quos est conservatio eorum quæ con-
<--- Page Split --->
servantur secundum formam. Ne autem esset nimius labor in altero, miscuit eum ex omni specie motus violenti : ut si unus generaret difficultatem, alter faceret levamen.
Adhuc autem quod hoc liquide videatur, ad memoriam revocentur quae in VII Physicorum 1 de speciebus motus violentii dicta sunt. Sunt enim quatuor genera motus violenti, ad quae omnes alii motus violenti reducuntur, pulsus scilicet, et tactus, vectio, et vertigo. Horum autem tres sunt magis simplices, et quartus ex duobus componitur : ex pulsu enim et tractu componitur vertigo : eo quod primus tractus expellitur, et secundus retrahitur ad moventem. Scimus enim, quod dextrum inchoans ambulationem expellit primo membrum ambulationis, et post expulsionem retrahit ad virtutem musculi moventis, ut dictum est in Physicis. Ex his autem propter membrorum figuras, quae sunt concavum pixidis et convexum vertebri, componitur vertigo. Et in taliter motis membris vehitur animal ad desideratum quod quaerit per motum. Vehitur igitur corpus, sed tribus aliis motibus movetur organum motus : nec tamen ideo dicitur iste motus violentus : quoniam in VII Physicorum 2, sicut dictum est, animatorum motus assimilantur motibus violentis, cum tamen naturales sint, non quidem materiae mobilium, sed ipsis animatis secundum quod animata sunt. Et qui simpliciter vult dicere esse eorum, dicet quoniam sunt appetitus et voluntatis motus : quia voluntas et appetitus ipsa sunt moventia in his motibus : quibus etiam omnia alia moventia subserviunt.
In omnibus etiam his motibus advertendum est, quod omnia quae videntur habere similitudinem cum violentis motibus, sunt subservientia his quae movent,
ut cœelestes motores : aliter enim contingeret error in motibus animalium. Et ideo pulsus non fit nisi secundum praeceptum decernentis motum, et comparatur ad tractum, tractus et vertigo membri totius et vectio corporis animati. Quod autem non in toto revolvitur, in eodem loco et centro manens sicut cœelum revolvitur. Sed cum gyratione ipsum animatum movetur recte et linealiter, sicut currus totus linealiter movetur, licet tota moveatur circulariter circa axem. Hinc est, quod imperfectum necesse est deficere a perfecto. Imperfectum autem est, cujus perficientia et conferentia sunt extra ipsum : perfectum autem cujus perficientia et conferentia omnia sunt in ipso secundum substantiam. Et ideo cum cœelum sic perfectum sit, movetur in eodem loco et situ permanens. Et ideo cum animatum corpus sit indigentiis et imperfectionibus subjacens, et tamen cœeleste corpus secundum formam imitans et non secundum materiam, ideo oportet quod habeat in toto suo, hoc est, secundum se totum motum qui circularis secundum aliquid, et linealiter de loco ad locum procedens secundum aliquid : sic enim convenientibus quae in pluribus locis sparsa sunt, apte conjunguntur : et secundum hoc iterum habet motum ex tribus compositum quae in vectione esse dicta sunt in VII Physicorum 3. In motu enim vertebrorum habet motum expulsionis, et in motu corporis habet motum tractionis ad rectam lineam, sicut trahitur plaustrum, et in motu formae organi motus totius ad ambulandum, sicut totius cruris habet motum gyrationis sive ejus quod dicitur vertigo, sicut movetur id quod circumducitur in rota molendini.
Sic igitur facile quis advertere potest ea quae sunt in motu processivo : propter quae etiam solus ille processivus a
<--- Page Split --->
Pythagora dictus est, et perfectissimus motuum qui sunt in corporibus mortalium. Processivus quidem qui non in locum unum nec una specie motus procedit, sed in omnem locum et in omni loco et omni specie motus cœelestis et violenti : qui tamen animato violentus esse nullo modo dictus est. Perfectissimus autem, quia ex omnibus fere componi videtur : et hæc est causa quare Socrates et Plato omnem animam animalium sic movement a fonte cœelesti derivari dixerunt, et ipsam esse moventem seipsam, opinantes quod id quod est omnis motus causa, movet seipsum, et ideo sibi obedit in omnem motum.
CAPUT V.
Qualiter motus animalium est in aliis membris corporis ?
Est autem hic motus fere omnium membrorum exteriorum corporis motus, sicut apparet in capitis motu et manus et brachii et aliorum exteriorum membrorum : omnia enim hæc habent hujusmodi motores quales dicti sunt, et motus tales quales jam ante prædiximus : sed tamen motus eorum non vehunt totum corpus, sed aliquam partem : eo quod ipsa membra non sunt organa motus processivi, sed sunt motus deservientes
ad facilius consequendum id quod desideratur. Ideo etiam manus dicitur organum organorum et species aliorum organorum : quod licet in libro de Animalibus 1 plene determinandum sit, sicut et cætera quæ spectant ad naturam partium corporis animalium, tamen hic oportet dici, quod in manibus et brachiis plus apparet de motu isto quam in aliis membris, eo quod manus et brachia formata sunt ut impedientia removeant ab omnibus aliis membris, et conferant expedientia.
Et ideo cibus in os manu portatur, opera artis aptius manus exsequitur, pedes parant ad ambulandum : et ideo quæcumque sunt expedientia, aptissime præbent organis. Caput autem mobile et in his quæ collum habent simili modo motus : ad hoc autem ut circumductum citius utatur sensibus et maxime visu : quia visus non perficitur nisi ad lineam rectam. Quæ autem collum non habent, non possunt habere talem capitis conversionem, quia incideret corruptio et mors propter separationem cerebri a nucha descendentem. Et ideo talia quando visu uti contingit, totum corpus ad illam partem ad quam visus dirigendus est, convertunt. Similiter autem illa quæ habent aures in summo vertice capitis ultra situm oculorum elevatas, oportet quod curva foramina valde habeant auditus in auribus : quoniam si pori auditus statim directe transirent in summum capitis eorum, ex motu corrumperetur cerebrum. Cujus signum est, quoniam natura ossa dura valde, quæ petrosa vocantur, ponit circa auditum. Quia igitur recurvari ad infimum ad ossa petrosa necesse est pars auditus, oportet esse aures magnas quæ multum aerem capiant, et mobiles ut undecumque soni veniant, ipsos colligant antequam refringantur in aere. Licet enim per circulum fiat sonus,
<--- Page Split --->
tamen melius percipitur ex directo primi sonantis.
Signum autem ejus quod dictum est, potest accipi in anatomia capitis. Animalia enim quae habent aures (ut dictum est) eminentes, integri ossis inveniuntur sub auribus ex directo propter quod foramen descendit inferius. Haec igitur est causa quare talium aures moventur et non hominis, vel simiae quae figuram aurium inferius sitam habet super foramen auditus. Sic etiam est de ore et de maxilis, et omnino quibuscumque natura motum dederit, quod conditiones motus quae supra dictae sunt, observant, non quidem tantum quantum pedes, eo quod illi sunt organa motus processivi, sed unumquodque secundum modum possibilem et congruentem sibi. In omnibus autem his motus procedit ab immobili et in toto animali et in partibus : in toto quidem, quoniam centrum cordis est a quo procedit primo totus motus, et ad id retrahitur : et cum ex illis componatur vertigo, oportet quod totus motus gyra-
tive perficiatur circa centrum cordis revolutus. In partibus autem similiter est, sicut diximus superius : quoniam unumquodque vertebrum mobile movetur in pixide membri proximi immobilis eo motu quo movetur membrum quod movetur in ipso.
Sic igitur patet qualis sit motus processivus tam in toto animali, quam in partibus animalis acceptus. Ex praedictis etiam innotescit, quod ea quae moventur violenter, violentiam non patiuntur quae sit omnibus modis contra naturam. Licet enim motus dicti sint violenti secundum quod sunt corpora rectarum superficierum et recti motus, tamen in quantum ipsa eadem sunt corporum animatorum, elementa habent potentiam, quod illis mixta moveantur non contra naturam primis dictis motibus. Dico autem non contra naturam forme eorum secundum quod constituunt animatum corpus, et accipiunt formas taliter moventium, qualiter movent superiora, sicut planum est intelligere ex his quae praemissa sunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE DISPOSITIONE EORUM QUÆ MOVENTUR MOTU PROCESSIVO.
omnibus his quantum spectat ad præsentem intentionem.
Dicamus igitur, quod nihil omnino motum processivum perficit uno tamen organo motus : et hoc contingit ideo, quia animal habet dextrum et sinistrum : et nisi uteretur dextro et sinistro, oporteret quod altera pars decideret, cum in nullo juvaretur ad motum. Et ideo quæcumque moventur, duobus moventur instrumentis ad minus. Et si quis objiciat de saltantibus in pede uno, nihil valet objectio : quia talis motus est cum tanto labore, quod ipsum animal non potest sufferre diu : motus autem processivus inventus est a natura propter salutem animalis. Ex hoc autem patet mentiri Mappam mundi et Solinum, qui unipedes homines quosdam esse affirmant et ambulantes : hoc enim est impossibile propter rationem inductam.
Amplius autem et propter hoc quod de ratione motus localis animati corporis hoc est quod movetur a substantia incorporea, sive sit corruptibile, sive incorruptibile quod fit a dextro in sinistrum gyrans in dextrum : dextrum enim
De dispositionibus eorum quæ moventur motu processivo.
Consequenter autem hic videndum est qualiter fiant motus ipsi, utrum uno organo, vel duobus. Cum autem per quatuor modos in genere istius varientur, eo quod quaedam sunt gressibilia, quadam volatilia, et quaedam natantia, et quaedam reptilia, eorum quae localiter animali motu moventur, oportet nos de omnibus his modis facere mentionem : et praemittimus primo in communi de
<--- Page Split --->
nulli inest, nisi etiam cui inest et sinistrum : eo quod opposita nata sunt fieri circa idem 1 : et ideo nihil omnino intensum tantum uni organo processivi motus potest moveri : et ideo nihil ambulat tantum uno pede, neque volat tantum una ala, neque natat tantum una pinna, neque reptat tantum uno annulo corporis sui.
Ad hoc autem notandum, sicut et in Physicis nos dixisse meminimus, quod aliquando ea quae moventur motu processivo, uno quidem instrumento extenso ad movendum alterum sustentat : et cum illud extenditur ad processum, oportet alterum figi ad sustentandum id quo fertur animal, et numquam duobus simul nituntur ambulare, ita quod simul extendantur, aut simul figantur, sicut sunt omnia ambulantia bipedia. Et ideo non habent nisi unum modum procedendi qui jam dictus est. Ambulantia autem quadrupedia aut multipedia possunt simul duobus niti diversimode. Oportet enim necessario quod duo extendant, et duo figant simul : quoniam si unum tantum figerent, sive hoc esset ante, vel retro, caderet pars residua : et hoc ideo contingit, quia talia non sunt erecti corporis : et oportet quod corpus eorum in quatuor situ differentiis sit portatum, dextrorsum scilicet, et sinistrorsum, et ante, et retro. Et ideo uni non possunt niti, sed duobus. Sed hoc contingit multis modis, ut inferius in proprio capitulo de motu quadrupedum ostendemus. Volantia autem necesse est niti duobus simul organis, quorum unum sit a dextris et alterm a sinistris : et necesse est quod hoc simul extendat et simul retrahat : aliter enim necessario caderet in opposita parte in quacumque parte niteretur. Similiter autem est de natantibus, quod necesse est duobus niti simul a dextris et a sinistris dispositis organis : quia volatus
et natatio fiunt per elementa in quibus non quiescit corpus animalis. Et ideo nisi ex utraque parte suspendatur, cadit.
Ambulatio autem fit in terra in qua quies est animalium : et ideo in illa oportet altero pede sustentari, et sufficit ambulationi propter hoc quod totum corpus sustentatur super unum. In ali autem non est, quia ala non est basis corporis gravis, sed potius est impellens et trahens sicut remus navem et non basis ejus. Similis autem ratio est de natantibus. De multipedibus autem oportet necessario fieri multas bases : quandocumque enim corporis pondus tantum procedit, quod a basi pedum fixorum portari non potest, tunc oportet figere alias bases ad sustentationem corporis. Talia enim ut in pluribus, sunt mollia, et non habent ossa se tenentia exceptis generibus cancrorum et testarum : et ideo oportet ad corpora illa multas parare bases. Similiter autem est de his qua sunt multarum alarum, sicut vermes volantes. Si enim illa movent extendendo et retrahendo alas, tunc duas extendunt, et duas retrahunt : et hoc contingit, quia corpora talium non sunt plumosa et pennata, ut pennis illis portentur : et ideo oportet semper aliqua extensa esse : cum autem continue hoc fieri non posset, tunc oportet quod quando dua alae extenduntur, aliae dua retrahantur, et e converso. Talia autem sunt eruce volantes, et bombices volantes, et hujusmodi. Si autem ea quae sunt multarum alarum plus quam duarum, sunt extendentia omnes alas ad volandum, sicut sunt scaraba ei, et hujusmodi, tunc dua sunt ad custodiam, et non ad volatum. Ordinavit autem natura duas ad custodiam propter debilitatem alarum quae creata sunt ad volandum. Talia autem continuo nituntur alis extensis, eo quod lenia sunt et ad modicum sustentaculum
<--- Page Split --->
feruntur super aerem : nec necesse est reflecti alas earum. Cujus signum est, quia aves bene plumosae et bene alatae diu volant extensis alis, et raro retrahunt eas.
CAPUT II.
De motu gressibilium super terram qualiter perficitur ?
Dicamus autem nunc de ambulatione eorum quae sunt bipedia, et videamus qualiter ipsa perficiantur. Constat autem, quod illorum motus non est nisi tribus modis. Quorum unus est ambulatio, et alter est saltus, et tertius cursus. Ambulatio autem non perficitur nisi sicut dictum est, quod scilicet alter pes figatur, et alter expellatur ad accipiendum spatium propter causam quam diximus. Saltus autem fit utroque pede simul fixo : et fit saltatio per multam spiritus emissionem in organa motus, et per motum corporis per pedes in aerem, sicut movetur id quod est projectum. Cursus autem fit in talibus sicut ambulatio praeter hoc solum quod est velocior : et sic moventur ambulando omnia bipedia : bipedia tamen pennata magis apta sunt saltui quam alia propter sui corporis levitatem, et propter plumarum suarum elevationem : plumae enim totum corpus elevant. Hoc igitur modo bipedum perficitur ambulatio.
Quadrupedum autem perficitur motus tribus modis, scilicet ambulatione, troctatione, et cursu. Quando autem ambulant
secundum aptitudinem, tunc elevant unum de prioribus in dextro, et unum de posterioribus in sinistro, et e converso : et sic procedentia ambulant et incedunt aliquando velocius, et aliquando minus velocius secundum diversitatem talis motus. Quia autem super basim fixam cadit totum corpus ante et retro, ideo taliter incedens animal si velociter incederet, incommodum vehit sessorem, qui continue cadit de latere in latus ante et retro : et illi casus faciunt collisionem : et ideo docentur equi et muli et asini duos pedes in uno latere, ante et retro in eodem latere simul extendere et simul figere, et in alio similiter : tunc enim totum corpus animalis figitur ante et retro aequaliter, et extenditur aequalter, et ideo tunc non facit collisionem. Et talis motus incedendi a vulgo vocatur ambulatio. Trocratio autem perficitur in uno ante extenso et altero posterius in oppositis lateribus : propter quod incommoda est valde vectio propter casum collidentem de latere in latus. Cursus autem talium perficitur extensis primis cruribus ante simul ad accipiendum via spatium, et posterioribus impingenibus ad saltum : et quaecumque quidem hoc simul faciunt, velociter currunt.
Est autem generale in omni quadrupede, quod non movetur nisi valde male, uno pede læso, sicut bipes non movetur nisi male, altero amputato vel læso pede. Et hoc ideo est, quia corpus oportet portari ante et retro et in utroque latere : et ideo oportet esse quatuor portantia ad minus. In bipedibus autem anterior pars est vecta super posteriorem : nec oportet quod posterior portetur nisi a duobus lateribus, dextro scilicet et sinistro. Sed multipedia diversimode valde moventur propter diversitatem corporum eorum : quoniam quaedam inveniuntur multipedia valde parvi et curti corporis, sicut aranea et formica : et alia quaedam inveniuntur valde longi corporis, sicut æruca, et alia quaedam de natura vermium. Omnia autem conveniunt in hoc
<--- Page Split --->
quod oportet ea simul niti dextro et sinistro, et anterius et posterius : talia enim ossibus carent : et in quacumque parte corporis non sunt fulcita, in illa decidunt : non autem moventur omnibus pedibus simul, sed quosdam extendunt in spatium quod peragunt, quosdam autem figunt propter corporis fulcimentum : sed de natura istorum in libro de Animalibus 1 dicetur. Conveniunt autem omnia pedibus gradientia in hoc quod non habent aliquid dirigens in motu isto et gubernans, nisi imaginationem : et quaecumque inter ea sunt frigida, sunt pigra. Quaecumque autem sunt calida, sicut formica, sunt velocia et agilia : et quaeumque eorum sunt multipedia, habent vertebra et pixides in quibus est motus aut ante pectus, aut sub ventre. Quaecumque autem sunt bipedia, aut quadrupedia, habent membra haec versus dorsum continuata.
lit, oportet omnibus simul niti instrumentis ad motum pertinentibus : et ideo pisces omnes pennas simul extendunt et simul retrahunt. Et similiter volantia alas, praeter erucas quae multas alas habent, ut supra diximus. Similiter autem quae cumque natantium pedes habent, et pedibus natant, oportet simul omnes extendere, et omnes simul retrahere ante et retro : et haec est ars natandi. Causa autem est, quia natatio est tractus quidam sicut tractus navis. Diximus autem in Physicis 2, quod unum solum in talibus non movet, sed collecta virtus ex omnibus in talibus movet : et ideo oportet omnia simul extendere ad motum, et omnia simul retrahere.
Conveniunt autem natantia et volantia in motu suo in hoc quod gubernaculum habent. Cauda enim est eis pro gubernaculo : et illa reflexa se sistunt : et ideo aves quando cadunt ad terram, reflectunt caudam versus verticem ut sistant motum volationis. Natantia autem non sic possunt reflectere : quia cauda eorum disponitur secundum profundum corporum suorum, hoc est, a dorso versus ventrem. Et ideo quando se sistunt, tunc reflectunt eam aliquantulum ad latus. Cauda enim in omnibus talibus habet vicem gubernaculi dirigentis et sistentis motum volationis et natationis : sed cauda in volantibus disponitur in latitudine corporis, hoc est, a latere in latus : et ideo reflexio ejus est ad dorsum et ad ventrem propter hoc ut dirigant et sistant motum suum, ut diximus. Quaecumque autem volantium sunt multipedia et plus quam duarum alarum, non habent caudam : et hoc ideo est, quia frequenter longi corporis sunt vel rotundi, sicut æruca volans, et sicut bombices, quæ longa habent corpora, vel sicut scarabæus qui habet rotundum : et talibus esset cauda magnum impedimentum, eo quod sunt
<--- Page Split --->
pigra et debilis volatus. Et alia causa est hujusmodi, quod residuae alae quae non extenduntur, sunt eis interim pro gubernaculo : cum enim duae alarum suarum extendantur in spatium ad motum, duae aliae retrahuntur ad corpus, et sunt vico gubernaculi in tali motu.
Quædam autem sunt quæ neque perfectum habent gressum, neque perfectum volatum : sed primo dant saltum : et ut saltus prolongetur, utuntur motu alarum sicut locusta. Et illis omnibus natura dedit crura longa et fortia posterius, ut ex his totum corpus impingatur. Si enim hæc essent ante in corpore, non immineret eis totum corpus : et ideo cum impingerent térram, illis cruribus non elevaretur corpus æqualiter ad saltum : et ex hoc perpenditur, quod æqualiter in omnibus animalibus multipedibus natura ordinavit pedes posteriores fortiores quam anteriores : quia his incumbit pondus corporis : et per illa impingitur ad motum. Priora autem crura præponuntur ad mo tum chordarum trahentium. Talia enim sunt carentia sanguine, et sunt frigida et pigra et ponderosa.
et in illa motum habent : et hæc aliquando non natant pennis, sed potius parle posteriori corporis sui quæ cauda vocatur, licet in veritate cauda non sit. Cauda enim est post anum. Sed illis animalibus pars illa est inter anum suum et corpus : et quidquid ante est, pro ventre videtur esse in talibus. Talia enim omnia quæ sic natant retrorsum, natant sicut cancri secundum omne genus suum. Et hoc ideo fecit natura, quoniam ante habent multos pedes omnia talia quibus tenent se in fundo contra motum aquæ et quibus apprehendunt cibum : et ideo ibi locus pinnarum : propter quod magis necessaria organa sunt ante, et illa quæ faciunt ad bene esse, sunt retro : et hæc non poterant esse reflexibilia ad dorsum, ut sic recurvata motum darent ad ante : quoniam talibus per dorsum non descendit vis motiva, sed per ventrem anterius et subtus in corpore. Et ideo ad istam partem oportuit ea moveri ubi recipiunt virtutem motivam. Hoc autem modo motus remi corporis sui motus non potuit esse nisi retrorsum.
Non inveniuntur autem aliqua natantia quæ primo saltent, et post natando saltum perficiant. Et hujusmodi causa est quia natura non operatur frustra : saltus autem in aqua fieri non potest propter spissitudinem elementi, sed in aere potest propter ejus raritatem. Sed inveniuntur in aqua quadrupedia gradientia, sicut lupus marinus : et multipedia, sicut cancri : et genera quæ vocat Aristoteles 1 Karabo Græce, quod apud nos sonat locusta maris, et est de genere cancri non differens in figura a cancro fluviali, sed in quantitate : quia est karabo valde magnus. Causa hujusmodi est, quia aqua non impedit ambulationem : pigram tamen propter hoc quod ea quæ natant in aqua, quiescunt in terra in fundo aquæ,
<--- Page Split --->
vix exsiccantur. Hæc igitur talem habent motum propter ea quæ diximus.
Sed ea quæ vi costarum repunt, numquam simul eodem latere nituntur moveri, sed extendunt unum latus, et figentia costas illius, trahunt alterum,. et trahunt etiam illud, et sic de latere in latus moventur. Hujus autem signum est, quia valde habent curvum incessum, et non curvantur ad unam partem tantum, sed modo in unam, et post in alteram, sicut homo qui ponit se ad ventrem, et sine adjutorio manuum et pedum nititur moveri. Ille enim omnino moveri non potest nisi extrudendo latus unum primo, et trahendo aliud post illud. Costarum autem mobilitas juvat ad motum : quia per illas figitur quocumque latus est extrusum. Costæ autem non sunt directe ossa : quia talia animalia frigida pauca habent ossa nisi in capite solo, sed sunt quædam inter cartilaginem et carnem existentia in duritia. Sic autem non costis, sed mobilitate pinnarum parvarum in posteriori parte corporis existentium videntur natare quædam, quæ curvam habent natationem, sicut anguilla, et murena : sed anguilla plus quam murena habet curvum modum natandi.
Quædam autem quasdam circulorum habent portiones in lateribus extra, et sunt quasi quædam squamæ, et his moventur, non quidem motibus existentibus cum sint insensibiles partes illæ, sicut ungulæ animalium et squamæ piscium : sed moventur extrusione laterum, ut diximus : et latus extrusum figunt portionibus circulorum, quæ sunt in lateribus suis. Et sunt talia multa serpentium genera quæ sic moventur. Omnia autem talia crura et alas non habent nisi valde raro propter suam extremam frigiditatem, quæ crura et alas sibi a natura datas stupefaceret et immobilitaret : et ideo essent in eis otiosa talia organa. Si autem sunt serpentes volantes, sicut dicit Solinus esse in Ægypto, quos ipse Ibs vocat, oportet illos esse calidiores, ut alas possint habere mobiles.
Repentia autem generaliter tribus modis repunt. Frigidiora enim et pinguiora, ut sunt lumbrici qui nascuntur in ventribus animalium, repunt ore et annulis, et hæc vocantur proprie trahentia. Quædam autem costarum mobilitate repunt, sicut serpentes quidam. Quædam autem repunt semicirculis quibusdam in latere suo dispositis ex utraque parte. Quæcumque autem trahentia sunt inter hæc, habent principium sui motus in medio sui corporis : et est ei loco cordis : et cognoscuntur per hæc loca illa in eis : quia est ibi annullus magnus, et aliquantulum croceus magis quam reliqua pars corporis sui,et est spissior multum quam aliae partes corporis : et ex illa ejicit primo totam anteriorem sui corporis medietatem in rugas : et tunc in annulum medium qui loco cordis est, attrahit similiter in rugas sequentem sui corporis medietatem. Hæc enim animalia sunt multum frigida et sicca potentialiter, et ideo difficilis motus. Et si natura dedisset eis pedes vel alas, essent inutilia : quoniam oporteret elongari et distare ea a principio vitæ, et tunc obstupescere per frigus, et contraherentur propter siccitatem. Quod autem vehementer sicca sint, signum est, quod pulverizata vulnera exsiccant, et cancros, et alia hujusmodi apposita quæ
<--- Page Split --->
quae secundum rationem est in intellectu et eamdem formam induit sensibilibus phantasia, et eamdem sic particulatam appetit voluntas, et sic impetum facit in opus vel motum : tunc sunt motus ordinati secundum rationem virtutis et honesti, et tunc, testante Platone, propter ordinationem primi motoris in homine directe subduntur ei alii motores inferiores. Et hoc est principium boni et moris et honesti.
De causis ordinationis et inordinationis motuum animalium.
In omnibus autem dictis animalibus motus est ordinatus aliquando, aliquando inordinatus, sed est quasi dementis alicujus qui non ordinat actus et motus suos. Hujus autem causa est ex parte motoris et ex parte organi. Quando autem spiritus discurrens inter sensum et organum phantasie, aut etiam ipsum organum corruptum est, tunc efficitur motus inordinatus. Diximus enim in libro de Anima 1, quod virtus motiva, sive sit intellectus, sive phantasia, nihil accipit in corpore secundum quod est hujusmodi, sed potius utitur corpore ad exsequendum formam illam quam apud se jam habet: et diximus iterum in eodem libro, quod licet bruta non habeant rationem, tamen habent quamdam cognitionem conferentem sensibilia et intentionem sensibilium, quae est loco rationis, quae a quibusdam Philosophis cogitativa vocatur improprie, sed melius dicitur astimativa.
In homine igitur sine dubio sunt duae motuum ordinationes et duae eorumdem motuum corruptiones. Quotiescumque enim motus in homine incipit a forma
Si autem forma movens non incipiat ab intellectu, sed sit aliqua de his quae discurrunt in spiritu sensibili inter organa sensus proprii et aestimative, et super eamdem feratur appetitus et impetus ad opus : hoc opus non est ordinatum secundum rationem honesti, sed secundum rationem boni ut nunc. Et hoc est principium vitii et perversitatis : quia sic movetur homo secundum delectabilia sensus. Haec igitur est una inordinatio, et opposita sibi ordinatio, quae non est nisi in homine : est autem alia ex corrumpente aliquo et impediente spiritum in organo aestimative. Illa enim ordinata, et in statu existente, est ad minus ordo in motibus ad bonum ut nunc, qualis est omnium animalium. Corrupta autem ipsa, secundum quod diximus, fertur animal inordinate, sicut navis sine gubernaculo : et in hac etiam communicat homo. Talia animalia enim dicimus furiosa, et amentes vocamus tales homines. Hujus autem causa est, quoniam in motore qui est vestigium cœelestis motoris, oportet observare quae in cœelestibus observantur. In cœelestibus autem sic est, quod primus motor forma sua practica movef : et hac eadem movet inferior qui est sub ipso, et tertius, et quartus, et sic deinceps : sed appropriat eam magis et magis et determinat. Et quia corruptio in cœelis accidere non potest, ideo non accidit in eis inordinatio : fit enim quilibet inferior cum
<--- Page Split --->
motu suo proprio quo formam explicat appropriatam : habet etiam motu sui superioris quo movet ad eamdem et ad quam movet superior : et ideo canonicus dicitur esse motus superior : et quando proportio ejusdem servatur in motibus animalium, tunc est ordinatio motuum. Quando autem deflectuntur ab ipsa, tunc est motuum inordinatio.
Oportet autem in homine observare quod observat natura. Natura enim particularis, quae est in commixtione qualitatum elementalium movens primum, induit formam coelestem communem, approprians quidem ad fieri hoc vel illud : et huic formae subministrare facit omnia instrumentaliter secundum rationem recte perveniendi ad finem totius generationis : et ubicumque aliquod elementalium exorbitaverit, egreditur monstrum, aut ex defectu, aut ex superfluitate, aut ex inordinatione figurae causatum. Similiter
autem fit in motibus continentiae et incontinentes, continentiae : continentes enim generaliter vocamus, qui morantur in forma mente concepta : et siquidem huic inferiores motores subministrent organice, tunc omnia fiunt ordinate et bene. Ubicumque autem aliquis inferior egreditur formam ordinis hujus, incidit incontinentiae vitium ex superfluitate, vel diminutione, vel alia inordinatione operum. Unde sapiens fuit dictum Platonis quando dixit quod « monstra morum fiunt sicut monstra naturae : » monstruositas enim naturae, eo quod indicium est corruptionis organorum in quibus sunt spiritus moventium, saepe causat monstruositatem morum : et ideo dixit Moyses Ægyptius, quod « monstrum in corpore, est etiam monstrum in anima et in moribus. »
Sic igitur de motibus animalium determinatum sit a nobis.
<--- Page Split --->