TRACTATUS I
CAPUT I.
Et est digressio declarans qualiter hic liber ad alios ordinatur, et de utilitate hujus scientiae.
Probatum est in fine primi Cæli et Mundi, quod nulla virtus rei generata movet per tempus infinitum. Sunt autem absque dubio omnes illæ virtutes præci-
pue vegetabilium et sensibilium, quae sunt animata mortalia, virtutes generatorum. Ex quo relinquitur eas nullo modo movere per tempus infinitum : propter quod motus ipsarum est terminus secundum naturam, qui terminus est quando non potest moveri plus animatum ab anima. Et hic terminus est mors naturalis. Propter quod non sciuntur virtutes animæ in animato corpore, nisi sciatur ad quem terminum secundum naturam possint movere.
Oportet igitur nos post omnia prædicta in quibus de operibus communibus animæ et corporis egimus, et de statu et profectu secundum naturam et defectum virtutum in operando, adjungere hic librum hunc, in quo investigemus de morte animatorum. Sed quia nulla ratione de morte scientiam habere possu-
<--- Page Split --->
mus plenam, nisi sciamus de vita, quia privationes non agnoscuntur nisi per habitus, et mors est privatio vitæ, ideo etiam de vita oportet nos facere mentionem. Et quando illa scientia tradita fuerit, tunc omnia scientur opera et passiones a quibus natura animæ et virtutes ejus dependent, exceptis his quæ concernunt honestum et inhonestum, de quibus oportet esse magnam philosophiam per se, quæ moralis vocatur, de qua hic modo nullam facimus mentionem.
particulariter uni vivorum convenientes assignabimus, sed in communi omnibus vivis convenientes et per se : quia ex illis cognoscitur quantitas secundum quam anima potest movere corpus, et secundum quam corpus potest moveri ab anima.
Cum autem de vita quaerimus et de morte secundum quod sunt mensurae potentiae, qua potest anima movere corpus secundum naturam, oportet nos praecipue dare causas naturales longitudinis vitae, et causas brevitatis vitae eorum quae vivunt : quia aliter non sciremus virtutem potentiae moventis, qua movere potest ipsum quod movetur secundum naturam. Sicut enim in Cælo et Mundo 1 ostendimus esse motorem virtutis infinitæ, qui ipsum quod movetur per se movere potest sine termino temporis secundum naturam : ita nunc quando pertracatmus de eo quod movetur per se et est mortale, oportet nos ostendere rationem et proportionem motoris ad id quod movetur secundum quantitatem longitudinis, in qua secundum naturam movere potest : et postquam longitudinem corrupta proportione mobilis ad motorem, motum deficere est necesse.
Hæc igitur causa est quare hunc ultimum librum inter eos qui sunt de communibus animæ et corporis ponimus, licet pluribus conveniat mori et vivere, quam sentire et intelligere et moveri secundum locum.
Cum autem quaerimus causas longitudinis vitæ et brevitatis, non faciemus aliquam indagationem de causis per accidens longioris vitæ vel brevioris, nec
CAPUT II.
Et est digressio declarans essentialem diffinitionem vitæ, et explanationem ejusdem.
His ergo sic prælibatis, accipiamus ex probatis a nobis in physicis libris 2, quod vita est actus primus et essentialis et continuus animæ in corpus, non per modum somni, sed per modum vigiliae existens ab anima in ipsum. Dico autem actum perfectionem quam endelechiam Græci vocant. Sicut enim cujuslibet essentiæ formalis quæ dat esse et rationem ei in quo est, proprius et primus actus est esse quod dat ei cujus est forma : ita formæ determinatæ et specificatæ quæ ultima est et convertibilis, est dare determinatum et specificatum esse quod est ab ea essentialiter, sicut actus lucere essentialiter convenit luci. Cum ergo anima sit quædam formarum specificantium, sibi essentialiter convenit dare animato corpori specificatum et determi-
<--- Page Split --->
natum esse. Et hoc esse vocatur vita in viventibus : et ideo egregie dictum est, quod vivere viventibus est esse 1.
Sensibilis autem anima cum dicat ulteriorem determinationem, etiam ulterius determinatum esse donat : et hoc est sentire, quod est quoddam vivere specificatum. Et sic sentire sentientibus est esse, et ulterius intelligere per eumdem modum intelligentibus est esse. Propter quod Aristoteles bene dixit, cum dixit quod est solus intellectus. Quia nihil dat esse hominis in quantum est homo, nisi solus intellectus. Omnis enim forma dat esse in eo quod est forma, sive sit concepta cum materia, sive separata. Sed nobilius esse donat, et vicinius causae primae separata, quam concepta cum materia.
Et quia sic essentialis animae actus est dare esse vitae, propter hoc dicitur esse actus corporis organici physici potentia vitam habentis. Et sicut diximus de tota secundum se anima, ita est de potentis in comparatione ad organa. Et ideo videre est esse oculi, sine quo non est nec vocatur oculus nisi æquivoce : et sic est in omnibus aliis animæ partibus. Hæc autem ex dictis alibi satis patent : quia jam habemus quod est actus esse essentialis et ante hoc esse nihil omnino est dare, et post ipsum est virtus et operatio, et quidquid aliorum convenit ei quod sic est per formam, constat quod est actus primus. Et cum non sit animæ per aliquam quamcumque potentiam ejus conveniens, sed secundum omne genus animæ, et secundum quamlibet partem ejus, oportet quod sit essentialis.
Cum autem et alii actus sint quidam essentiales, sicut imaginari, et nutrire, et hujusmodi, quæ non per accidens aliquod conveniunt ànimæ, eo quod anima a natura in hoc differt quod essentialiter facit multa, et hi tamen actus non sunt
continui uno modo existentes, sed intercipiuntur quiete somni propter laborem qui est in eis. Et ideo in descriptione vitæ ponitur, quod est actus continuus.
Quia vero et ipsa est actus continuus sicut forma, vita autem est actus, sicut esse illius formæ in eo quod est per formas, quod quidem esse nihil aliud est nisi diffusio qua se diffundit forma in eo cui dat esse, ideo additur animæ in corpus. Et sicut lux, lumen, et lucere, eamdem naturam nominant, differenter tamen, quia lux nominat eam secundum se, et lumen diffusam in luminoso, sive in luminato, et lucere nominat ejus essentiale agere : ita anima, vita et vivere, dicunt unam naturam : sed anima nominat secundum se hanc, et vita diffusionem ipsius in eo quod est animatum, et vivere dicit ejus essentialem actum : quia anima non est quidam actus, sed semper diffusa in vivo. Sed anima non diffinitur secundum se, sed potius ut vita quædam, quando dicitur quod est endelechia ejus quod potentia vivit. Melius tamen dicitur, quod est hujus vitæ causa vel principium, sicut in secundo de Anima : disputatum est.
Ex his patet, quod non est per modum somni, sed per modum vigiliæ existens ab anima in corpus. Et ideo dixerunt quidam, quod vivere est fieri quoddam, sicut et lucere. Quod quidem dictum licet non per omnia sit verum, tamen habet aliquam verisimilitudinem. Dico autem non per omnia verum esse : sicut enim dictum est ante, idem est vivere quod animæ diffusio in vivo : non enim seorsum quidem est anima, et seorsum vita : sed vita est ipsa anima diffusa in eo quod vivit et in toto et in partibus, sicut prius diximus : quia si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Habet tamen similitudinem in operibus vitæ quocumque modo exerceantur : quia illa
<--- Page Split --->
continue fluent ab anima. Hujus autem vitæ, sicut in physicis demonstratum est, subjectum primum et proprium est cor, vel id quod est loco cordis in his quæ sunt animata 1 : et ex ipso opera vitæ vehiculo spiritus vecta fluent in totum corpus.
(CAPUT III.
Et est digressio declarans diffinitionem mortis, et ejus explanationem.
Sic autem vita determinata, facile scietur quid est mors. Est enim mors hujus vitæ privatio ex corruptione proportionis, quæ est inter vivificans et vivificatum procedens. Vita enim secundum prius habita, licet non sit circa quædam separata, tamen implicite intelligitur in causa vitæ : sed hoc est in anima : et huic vitæ non opponitur mors. Et vita quæ est in fluxu ab anima ipsa : et nec huic vitæ directe opponitur mors : eo quod illa et magis est animæ quam corporis,sicut fluxus luminis plus est solis quam aeris recipientis. Et est tertia vira participata a corpore, adhærens ei sicut forma formato : et hæc est cui mors opponitur : hanc enim privat, et non aliam universaliter. Si enim quædam anima perit cum corpore, hoc tamen universaliter non convenit omni
anima. Licet autem sic tripliciter variemus vitam, in hoc non est nisi secundum intellectum, et non secundum rem : quia secundum rem pro certo non est nisi una et eadem : et sic in quibusdam est corruptibilis secundum substantiam et actus suos quos habet in corpus. In quibusdam autem secundum actus tantum, et non secundum substantiam, sicut in hominibus. In quibusdam autem nec secundum actus, nec secundum substantiam, ut in cælestibus, si illa secundum Peripateticorum et Stoicorum opinionem, animam habere dicantur. Quid autem sit vivere, vel quale animæ separatæ in seipsa, in hoc præsenti negotio nullo modo potest determinari : oportet enim de substantiis separatis cognoscere principia antequam aliquid certum ad hoc tradi possit. Ex his tamen quæ dicta sunt, scimus cui vitæ, vel potius in qua consideratione mors vitæ opponitur privative, et in qua non.
Quod autem dicitur hæc privatio procedere ex corruptione proportionis quæ est inter vivificans et vivificatum, ideo dictum est, quod falso intelligitur ex omnibus quæ in VIII Physicorum 2 dicta sunt, quod inter omnem motorem et suum mobile est proportio quam habet motor ad mobile, et e converso mobile ad motorem. Qua salvata motor movet mobile, et mobile movetur a motore, et ea corrupta cessat movere motor. Et hæc proportio est in motore secundum aliquid, et in eo quod movetur secundum aliquid. Nauta enim navi plene præparata aliquando non movet : quia forte non concipit necessaria ad motum in animo suo, vel alia dispositione impeditur : et aliquando non est impedimentum in eo, sed in navi quæ corrupta est, vel non habilis : et tunc iterum non movet : et sic est inter animam et corpus, ex quo jam scimus quod animatum movet seipsum,
<--- Page Split --->
et movetur a seipso, et quod omne tale componitur ex motore et mobili. Tunc enim procul dubio non cessabit motus vitæ animæ in corpus, nisi corrupta proportione.
Scimus autem jam, quod vita essentialiter est ab anima in corpus. Essentia igitur animæ movente, non est impedimentum motus ex parte motoris, sed essentia de se movet eodem modo et in juvene et in sene. Quoniam jam scimus per ea quæ in libro de Anima 1 bene considerata sunt, quod si senex accipiat ocu-
lum juvenis, quod videbit sicut juvenis. Non ergo impeditur motus animati ex aliqua corruptione animæ. Oportet igitur quod corruptio tota hujus proportionis sit ex parte moti. Mors igitur erit, ut dictum est, privatio vitæ in corpore ex corruptione proportionis corporis prout est ab anima mobile, procedens et causata : et hoc est quod probare volumus.
Ulterius autem patet ex dictis, quod etiam causæ vitæ longioris et brevioris non ex parte animæ, sed ex parte corporis sunt inquirendæ.
<--- Page Split --->