D. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PREDICATORUM,
PARVA NATURALIA.
DE MORTE ET VITA.
TRACTATUS I
CAPUT I.
Et est digressio declarans qualiter hic liber ad alios ordinatur, et de utilitate hujus scientiae.
Probatum est in fine primi Cæli et Mundi, quod nulla virtus rei generata movet per tempus infinitum. Sunt autem absque dubio omnes illæ virtutes præci-
pue vegetabilium et sensibilium, quae sunt animata mortalia, virtutes generatorum. Ex quo relinquitur eas nullo modo movere per tempus infinitum : propter quod motus ipsarum est terminus secundum naturam, qui terminus est quando non potest moveri plus animatum ab anima. Et hic terminus est mors naturalis. Propter quod non sciuntur virtutes animæ in animato corpore, nisi sciatur ad quem terminum secundum naturam possint movere.
Oportet igitur nos post omnia prædicta in quibus de operibus communibus animæ et corporis egimus, et de statu et profectu secundum naturam et defectum virtutum in operando, adjungere hic librum hunc, in quo investigemus de morte animatorum. Sed quia nulla ratione de morte scientiam habere possu-
<--- Page Split --->
mus plenam, nisi sciamus de vita, quia privationes non agnoscuntur nisi per habitus, et mors est privatio vitæ, ideo etiam de vita oportet nos facere mentionem. Et quando illa scientia tradita fuerit, tunc omnia scientur opera et passiones a quibus natura animæ et virtutes ejus dependent, exceptis his quæ concernunt honestum et inhonestum, de quibus oportet esse magnam philosophiam per se, quæ moralis vocatur, de qua hic modo nullam facimus mentionem.
particulariter uni vivorum convenientes assignabimus, sed in communi omnibus vivis convenientes et per se : quia ex illis cognoscitur quantitas secundum quam anima potest movere corpus, et secundum quam corpus potest moveri ab anima.
Cum autem de vita quaerimus et de morte secundum quod sunt mensurae potentiae, qua potest anima movere corpus secundum naturam, oportet nos praecipue dare causas naturales longitudinis vitae, et causas brevitatis vitae eorum quae vivunt : quia aliter non sciremus virtutem potentiae moventis, qua movere potest ipsum quod movetur secundum naturam. Sicut enim in Cælo et Mundo 1 ostendimus esse motorem virtutis infinitæ, qui ipsum quod movetur per se movere potest sine termino temporis secundum naturam : ita nunc quando pertracatmus de eo quod movetur per se et est mortale, oportet nos ostendere rationem et proportionem motoris ad id quod movetur secundum quantitatem longitudinis, in qua secundum naturam movere potest : et postquam longitudinem corrupta proportione mobilis ad motorem, motum deficere est necesse.
Hæc igitur causa est quare hunc ultimum librum inter eos qui sunt de communibus animæ et corporis ponimus, licet pluribus conveniat mori et vivere, quam sentire et intelligere et moveri secundum locum.
Cum autem quaerimus causas longitudinis vitæ et brevitatis, non faciemus aliquam indagationem de causis per accidens longioris vitæ vel brevioris, nec
CAPUT II.
Et est digressio declarans essentialem diffinitionem vitæ, et explanationem ejusdem.
His ergo sic prælibatis, accipiamus ex probatis a nobis in physicis libris 2, quod vita est actus primus et essentialis et continuus animæ in corpus, non per modum somni, sed per modum vigiliae existens ab anima in ipsum. Dico autem actum perfectionem quam endelechiam Græci vocant. Sicut enim cujuslibet essentiæ formalis quæ dat esse et rationem ei in quo est, proprius et primus actus est esse quod dat ei cujus est forma : ita formæ determinatæ et specificatæ quæ ultima est et convertibilis, est dare determinatum et specificatum esse quod est ab ea essentialiter, sicut actus lucere essentialiter convenit luci. Cum ergo anima sit quædam formarum specificantium, sibi essentialiter convenit dare animato corpori specificatum et determi-
<--- Page Split --->
natum esse. Et hoc esse vocatur vita in viventibus : et ideo egregie dictum est, quod vivere viventibus est esse 1.
Sensibilis autem anima cum dicat ulteriorem determinationem, etiam ulterius determinatum esse donat : et hoc est sentire, quod est quoddam vivere specificatum. Et sic sentire sentientibus est esse, et ulterius intelligere per eumdem modum intelligentibus est esse. Propter quod Aristoteles bene dixit, cum dixit quod est solus intellectus. Quia nihil dat esse hominis in quantum est homo, nisi solus intellectus. Omnis enim forma dat esse in eo quod est forma, sive sit concepta cum materia, sive separata. Sed nobilius esse donat, et vicinius causae primae separata, quam concepta cum materia.
Et quia sic essentialis animae actus est dare esse vitae, propter hoc dicitur esse actus corporis organici physici potentia vitam habentis. Et sicut diximus de tota secundum se anima, ita est de potentis in comparatione ad organa. Et ideo videre est esse oculi, sine quo non est nec vocatur oculus nisi æquivoce : et sic est in omnibus aliis animæ partibus. Hæc autem ex dictis alibi satis patent : quia jam habemus quod est actus esse essentialis et ante hoc esse nihil omnino est dare, et post ipsum est virtus et operatio, et quidquid aliorum convenit ei quod sic est per formam, constat quod est actus primus. Et cum non sit animæ per aliquam quamcumque potentiam ejus conveniens, sed secundum omne genus animæ, et secundum quamlibet partem ejus, oportet quod sit essentialis.
Cum autem et alii actus sint quidam essentiales, sicut imaginari, et nutrire, et hujusmodi, quæ non per accidens aliquod conveniunt ànimæ, eo quod anima a natura in hoc differt quod essentialiter facit multa, et hi tamen actus non sunt
continui uno modo existentes, sed intercipiuntur quiete somni propter laborem qui est in eis. Et ideo in descriptione vitæ ponitur, quod est actus continuus.
Quia vero et ipsa est actus continuus sicut forma, vita autem est actus, sicut esse illius formæ in eo quod est per formas, quod quidem esse nihil aliud est nisi diffusio qua se diffundit forma in eo cui dat esse, ideo additur animæ in corpus. Et sicut lux, lumen, et lucere, eamdem naturam nominant, differenter tamen, quia lux nominat eam secundum se, et lumen diffusam in luminoso, sive in luminato, et lucere nominat ejus essentiale agere : ita anima, vita et vivere, dicunt unam naturam : sed anima nominat secundum se hanc, et vita diffusionem ipsius in eo quod est animatum, et vivere dicit ejus essentialem actum : quia anima non est quidam actus, sed semper diffusa in vivo. Sed anima non diffinitur secundum se, sed potius ut vita quædam, quando dicitur quod est endelechia ejus quod potentia vivit. Melius tamen dicitur, quod est hujus vitæ causa vel principium, sicut in secundo de Anima : disputatum est.
Ex his patet, quod non est per modum somni, sed per modum vigiliæ existens ab anima in corpus. Et ideo dixerunt quidam, quod vivere est fieri quoddam, sicut et lucere. Quod quidem dictum licet non per omnia sit verum, tamen habet aliquam verisimilitudinem. Dico autem non per omnia verum esse : sicut enim dictum est ante, idem est vivere quod animæ diffusio in vivo : non enim seorsum quidem est anima, et seorsum vita : sed vita est ipsa anima diffusa in eo quod vivit et in toto et in partibus, sicut prius diximus : quia si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Habet tamen similitudinem in operibus vitæ quocumque modo exerceantur : quia illa
<--- Page Split --->
continue fluent ab anima. Hujus autem vitæ, sicut in physicis demonstratum est, subjectum primum et proprium est cor, vel id quod est loco cordis in his quæ sunt animata 1 : et ex ipso opera vitæ vehiculo spiritus vecta fluent in totum corpus.
(CAPUT III.
Et est digressio declarans diffinitionem mortis, et ejus explanationem.
Sic autem vita determinata, facile scietur quid est mors. Est enim mors hujus vitæ privatio ex corruptione proportionis, quæ est inter vivificans et vivificatum procedens. Vita enim secundum prius habita, licet non sit circa quædam separata, tamen implicite intelligitur in causa vitæ : sed hoc est in anima : et huic vitæ non opponitur mors. Et vita quæ est in fluxu ab anima ipsa : et nec huic vitæ directe opponitur mors : eo quod illa et magis est animæ quam corporis,sicut fluxus luminis plus est solis quam aeris recipientis. Et est tertia vira participata a corpore, adhærens ei sicut forma formato : et hæc est cui mors opponitur : hanc enim privat, et non aliam universaliter. Si enim quædam anima perit cum corpore, hoc tamen universaliter non convenit omni
anima. Licet autem sic tripliciter variemus vitam, in hoc non est nisi secundum intellectum, et non secundum rem : quia secundum rem pro certo non est nisi una et eadem : et sic in quibusdam est corruptibilis secundum substantiam et actus suos quos habet in corpus. In quibusdam autem secundum actus tantum, et non secundum substantiam, sicut in hominibus. In quibusdam autem nec secundum actus, nec secundum substantiam, ut in cælestibus, si illa secundum Peripateticorum et Stoicorum opinionem, animam habere dicantur. Quid autem sit vivere, vel quale animæ separatæ in seipsa, in hoc præsenti negotio nullo modo potest determinari : oportet enim de substantiis separatis cognoscere principia antequam aliquid certum ad hoc tradi possit. Ex his tamen quæ dicta sunt, scimus cui vitæ, vel potius in qua consideratione mors vitæ opponitur privative, et in qua non.
Quod autem dicitur hæc privatio procedere ex corruptione proportionis quæ est inter vivificans et vivificatum, ideo dictum est, quod falso intelligitur ex omnibus quæ in VIII Physicorum 2 dicta sunt, quod inter omnem motorem et suum mobile est proportio quam habet motor ad mobile, et e converso mobile ad motorem. Qua salvata motor movet mobile, et mobile movetur a motore, et ea corrupta cessat movere motor. Et hæc proportio est in motore secundum aliquid, et in eo quod movetur secundum aliquid. Nauta enim navi plene præparata aliquando non movet : quia forte non concipit necessaria ad motum in animo suo, vel alia dispositione impeditur : et aliquando non est impedimentum in eo, sed in navi quæ corrupta est, vel non habilis : et tunc iterum non movet : et sic est inter animam et corpus, ex quo jam scimus quod animatum movet seipsum,
<--- Page Split --->
et movetur a seipso, et quod omne tale componitur ex motore et mobili. Tunc enim procul dubio non cessabit motus vitæ animæ in corpus, nisi corrupta proportione.
Scimus autem jam, quod vita essentialiter est ab anima in corpus. Essentia igitur animæ movente, non est impedimentum motus ex parte motoris, sed essentia de se movet eodem modo et in juvene et in sene. Quoniam jam scimus per ea quæ in libro de Anima 1 bene considerata sunt, quod si senex accipiat ocu-
lum juvenis, quod videbit sicut juvenis. Non ergo impeditur motus animati ex aliqua corruptione animæ. Oportet igitur quod corruptio tota hujus proportionis sit ex parte moti. Mors igitur erit, ut dictum est, privatio vitæ in corpore ex corruptione proportionis corporis prout est ab anima mobile, procedens et causata : et hoc est quod probare volumus.
Ulterius autem patet ex dictis, quod etiam causæ vitæ longioris et brevioris non ex parte animæ, sed ex parte corporis sunt inquirendæ.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE CAUSIS LONGIORIS VITÆ ET BREVIORIS.
CAPUT I.
Considerandum est igitur de eo quod est esse quaedam animata : alia scilicet longæ vitæ, sicut elephantes, et homines : alia vero brevis vitæ : quare scilicet hoc sit secundum naturam. Et non solum de animalium vita est hic considerandum, sed inquirendum est de tota universaliter vitæ longitudine et brevitate in omnibus animatis.
Principium autem istius intentionis est
sicut in omni scientia, quod prius exponamus de ipsis in communi, scilicet quid sit vivere, et quid corrumpi sive mori, et quot modis. Et quia commune debet esse univocum ad ea quæ sunt sub ipso, ideo primum determinemus de univocatione communitatis ipsius. Non enim manifestum est, utrum una et eadem sit causa omnibus animalibus et plantis omnibus, quod quaedam eorum sunt longæ vitæ, et quaedam brevis. Inter plantas enim quaedam habent vitam brevem, sicut herbe : quaedam habent vitam multo tempore durantem, sicut quercus, et palma, et multæ aliæ arbores. Videtur enim forte alicui, quod sicut anima quæ est causa vitæ,et ipsa vita omnibus animatis, ab una in genere causa est vitæ et vivendi : ita una communis causa esse debet omnibus longæ vitæ vel brevis. Econtra autem cum consideramus diversas esse complexiones, vivorum, et ex complexionibus scimus causam longitudinis vivendi et brevitatis, videbitur non una esse causa vitæ longæ et brevis in omnibus, aut non uno modo se habens : et ideo hoc diximus non esse manifestum, sed potius dubium, vel ambiguum, eo
<--- Page Split --->
quod habet rationem ad utramque partem contradictionis.
Amplius autem dubium est, utrum eadem sint secundum substantiam et causam quae sunt longae vitae, et quae sunt secundum naturam sana, an sint diversa subjecto et causa, et ab alia parte, utrum sint eadem aegrotantia subjecto et causa cum his quae sunt brevis vitae? Hoc enim forte videtur alicui, cum vita sit in aequalitate complexionativum, et similiter sanitas corporis omnis non disponitur ad vitam. Et ad haec quod ab anima moveatur nisi secundum aequalitatem complexionis, quia in illa franguntur excellentiae contrariorum : et cum removetur ab harum excellentiis, acquirit ad cœelum, quamdam similitudinem. In mixto enim licet sint contraria secundum essentiam, non tamen sunt in excellentiis et actibus contrariorum. In eadem autem aequalitate videtur consistere sanitas : propter quod forte videtur alicui, quod essent eadem subjecto et causa sana cum longam vitam habentibus, et aegrotantia cum his quae brevem vitam habent. Sed non tamen ratio haec sufficiens est : et ideo dubium est an aegritudines quaedam ita immutant corpora, quod in quibusdam inducant brevem vitam, et quaedam ita immutant quod inducant longiorem vitam : eo quod scimus quasdam aegritudines esse purgativas complexionum et consumentes humores superfluos aptos putrefactioni, qui si non consumerentur, mortem procul dubio inducerent in brevi. Somnus autem et vigilia etiam breviant et elongant vitam : et ideo in libro de Somno et Vigilia diximus, quod semper homo debet esse medius inter somnum et vigiliam : ne aut nimis exsiccetur et spiritibus destituatur, aut nimis humescat et infrigidetur. Sed de his dictum est prius. Sed etiam de aegritudine et sanitate quantum confert scientiae naturali, satis dictum est, ubi egimus de complexionibus in libro de Natura locorum.
Nunc autem in hoc libro speculandum est circa causas, quare haec quidem ani-
mata sunt longae vitae, illa vero sunt vitae brevioris. Si autem comparamus animata secundum has differentias, invenimus ea differre secundum quod comparantur tota genera quorumdam ad tota genera aliorum, et similiter differre secundum has differentias ad invicem ea quae sunt sub una et eadem specie quando ad invicem comparantur. Dico autem secundum genus quidem differre, sicut dicimus genus esse generationis principium. Nunc enim differt genere homo ad equum, et in genere loquendo, homo longioris vitae est quam equus. In eadem autem specie differentia sunt sicut homo comparatus ad hominem : unus enim homo longae vitae est, et alter brevis secundum naturam. Cum tamen homines isti in aliis modis suae communis speciei sint convenientes. Quidam enim homines qui sunt de numero degentium in calidis regionibus, sunt longioris vitae, et alii ab his in complexione qui in frigidis degunt regionibus sunt vitae brevioris.
Hic autem sermo est Aristotelis, cui Coctra dicta Aristotelis. fere ab omnibus Peripateticis scientibus naturas contradicitur : quoniam aer calidae regionis est calidus, et hic educit calorem naturalem continue, et aperit et lavat corpus. Calor autem eductus secum humidum trahit, et sic inducit putredinem, et exsiccationem, et mortem : propter quod nos etiam distinximus qualitates habitantium secundum modum, qui in libro de Natura locorum dictus est : propter quod locus frigidus et siccus sanior est : et longioris vitae sunt in eo homines quam in loco calido, sive sit humidus, sive sit siccus. Sed si debet salvari quod dictum est, tunc oportet quod locus calidus intelligatur temperatus, sicut locus frigidusi et simedium tempus veris inter hyemem et sus et sanior. aestatem dicitur calidum et humidum. Quomodo salvantur Tale autem calidum est calidum fovens, dicta Aristotelis ? et non calidum educens calorem naturalem. Frigida autem regio dicitur, quae respectu hujus medii est frigida, et haec habet frigiditatem glacialem et congelantem humores, et extinguentem calorem
<--- Page Split --->
naturalem, sicut hyems dicitur frigida : et tunc verum est quod hic dicitur. Et inde etiam habitantes in eodem loco communi, sicut homines ejusdem climatis habent longitudinem et brevitatem vitæ, si ad invicem comparentur. Sed de locorum et locatorum comparatione, sicut jam diximus, perfecte scitur ex scientia libri de Natura locorum quantum ad naturalem spectat doctrinam et universalem : particularia enim in his omnibus medicinæ relinquent.
CAPUT II.
De diversis modis quibus corrumpuntur diversa.
Quia vero mors est corruptio quaedam, oportet nos determinare modos corruptionis primum, ut ex his sciamus causam mortis naturalis. Oportet enim causas quaerere ex ipsis corruptibilibus et mortalibus : et has scire non possumus nisi corruptibile secundum quod corruptibile investigemus. Sic igitur oportet accipere primo quid proprie est corruptibile in rebus illis quae naturaliter subsistunt, quia de numero illarum sunt ea quae participant vita et morte.
Dicimus igitur ex his quae in libro Peri geneesos 1 determinata sunt, quod corpora simplicia quae sunt prima gene-
rabilium et corruptibilium, sicut ignis, et aqua, quae in ambabus qualitatibus contraria sunt, et sicut his proxima in altera qualitate cum eis convenientia, quae sunt aer, et terra, sunt prime causae generationis et corruptionis tamquam ea quae non habent eamdem potentiam ex qualitatibus activis et passivis, sed contrariam ad invicem. Similiter autem est unumquodque aliorum quod non est ejusdem facultatis sive potentiae in agendo et patiendo cum altero. Similia enim non agunt neque patiuntur, sed contraria : eo quod non est eis potentia una agendi. Et quia sic se habent ad invicem illa simplicia, rationabile est quod similiter constantia ex his participent naturam simplicium in causa generationis et corruptionis. Quia scilicet tam in simplicibus quam in compositis ex simplicibus primis contrarietatem habentibus, causetur corruptio ex actione et passione contrariorum : quamvis enim excellentiae contrariorum in medio actu mixtionis fractae sint, tamen adhuc manent essentiae contrariorum in ipsis. Et ideo cum nihil ad aequalitatem arithmeticam misceri possit, ut alibi probatum est, ideo contingit aliquando vincere aliquod contrariorum, et inducere corruptionem in omnibus talibus commixtis. Hac igitur de causa tam simplicia elementa quam commixta ex eis, secundum naturam sunt corruptibilia.
Quæcumque autem sunt non commixtione, sed compositione constantia, in qua componentia secundum suas formas et qualitates salvantur, sicut domus, et alia artificiata, de omnibus talibus est altera ratio corruptionis tamquam de aliis ab his quae natura existunt. Existentibus enim multis eorum quae sunt, insunt propriæ corruptiones quae non aliis conveniunt. Et ideo oportet illos modos corruptionis distinguere, antequam sciri possint causævelocis aut tardæ corruptio-
<--- Page Split --->
nis. Talia autem sunt sicut scientia, sanitas, et ægritudo : quorum nihil corrumpitur ex communi causa corruptionis quæ causatur ex contrarietate elementorum, ut supra diximus. Hæc enim corrumpuntur aliquando etiam quamvis non corrumpantur subjecta in quibus sunt, quæ secundum alterationis mutationem suscipiunt ea. Licet enim subjecta sint ea salvantia in esse, sicut et cætera accidentia omnia salvantur in subjectis quæ suscipiunt ea, tamen aliquando corrumpuntur subjectis salvatis et manentibus, sicut ignorantia quæ est malæ dispositionis, quæ quidem qualitas corruptio quædam est.
Et est duplex ejus corruptio. Si enim ignorantia talis causata fuerit ex oblivione principiorum verorum, etiam acceptione contrariorum, tunc corrumpitur per reminiscibilitatem verorum principiorum. Si autem ignorantia hujusmodi causatur ex simplici acceptione, qua aliquis accipit contraria principia pro principiiis, tunc corrumpitur docibilitate quæ fit per demonstrationem. Talis autem ignorantia est falsigraphia in geometria, et est similiter in aliis scientiis, licet forte non in omnibus sit nominata. Ignorantia autem quæ nescientia vocatur, et est pura negatio scientiæ, non habet contrarium, neque proprie corrumpitur, sed ipsa est in se corruptio quædam. Est igitur ista quæ dicta est, propria ignorantiæ corruptio, quæ non est alicujus aliorum entium.
Similiter autem scientiæ propria corruptio est oblivio principiorum, vel corruptio contra vera principia ex contrariis eorum contingens, sicut patet per ante dicta. Hæc autem talia licet proprias habeant corruptiones per sua contraria, cum etiam habent corruptiones, non sunt per se convenientes, sed per accidens : nec sunt eis propriæ, sed communes. Omnia enim quæ insunt subjectis ut accidentia, corrumpuntur una communi corruptione, eo quod talium corruptio consequitur ad physicas corruptiones sub-
jectorum. Physicas autem voco corruptiones quæ fiunt actione qualitatum elementalium, ut supra diximus. Quod autem consequatur corruptio accidentalium formarum ad physicas corruptiones subjectorum,patet ex hoc quod corruptis animalibus, corrumpuntur pariter doctrina et sanitas et accidentia cætera quæ sunt in ipsis ratione conjuncti. Et si salvatur aliquod accidentium, illius non fuit subjectum animal per se, sed corpus ejus tantum, non in quantum animatum, sed in quantum est corpus quantitatem habens.
CAPUT III.
De dubitatione quæ sequitur ex dictis circa corruptionem et incorruptionem.
Propter prædicta autem et de anima utique aliquis dubitando ratiocinari potest ex his quæ dicta sunt. Si enim anima non est secundum se existens præter corpus, sed potius est in corpore sicut forma materialis, et sicut scientia est in anima, sicut dicebant hi qui harmoniam quamdam omnem esse dicebant animam, tunc secundum prædicta oportet, quod quædam alteratio naturaliter propria et non per accidens sit sui corruptio, sicut est ignorantiæ et scientiæ, præter illam communem omnium formarum materialium corruptionem, qua corrumpitur anima secundum istam opinionem corrupto corpore.
<--- Page Split --->
Contra Alexandrum.
Et hæc argumentatio est contra Alexandrum, qui dixit intellectum possibilem esse formam materialem elementa continentem, quam reparationem vocavit in materia vel in corpore: propter quod cum non videatur hujusmodi esse vera corruptio animæ præter subjecti corruptionem, tunc necessario sequitur, sive corruptibile sit, sine incorruptibile, quod aliter se habeat ad corporis communionem quam accidens se habet ad subjectum : aliter enim assignari oporteret propriam ipsius corruptionem. Et hæc corruptio non potest inveniri, cum circa animæ corruptionem fortasse aliquis considerans propriam animæ naturam et diffinitionem, rationabiliter potest dubitare, ad utramque partem contradictionis fortes inveniens rationes. Ex quo enim diffinitur ut perfectio corporis materialis, et talis perfectio educitur de materia, et non est nisi materia ipsa existente, licet non habeat proprium corrumpens, tamen non est cujus proprium esse sit incorruptibile esse.
Quæramus igitur, si ex hoc sequitur, quod ipsa sit corruptibilis? Sed statim occurrit, quod non utique proprie erit corruptibilis corruptione talium formarum, nisi proprie dicatur quod est aliquod contrarium. Et tu debes scire, quod si dicatur anima per se esse incorruptibilis, quod tunc sequitur quod habet virtutem ad esse infinitum et semper movendi : quod est contra ea quae in primo Cæli et Mundi 1 non solum probata, sed etiam demonstrata sunt. Si autem dicatur, quod est corruptibilis per se, tunc sequitur quod habeat contrarium, sicut hic probatum est. Et hæc est necessitas hujus questionis : nos enim videmus quod quædam corrumpuntur, ideo quod substantiæ eorum contrariæ, aut ex contrariis sunt, sive sint simplicia, sive composita. Corrumpuntur autem ex eo quod
contingit contraria corrumpi ab invicem. Contraria enim ipsa quæ sunt activa et passiva, ab invicem auferuntur, et corrumpuntur ab invicem : sed secundum accidens communi corruptione corrumpuntur quæ sunt in substantiis contrariis, vel ex contrariis compositis. Et illis corruptis, necesse est et illa corrumpi quæ sicut accidentia sunt in ipsis. Sed substantiæ præcipue quæ sunt forma substantialis et substantia materialis, etiam composita secundum se intellecta, corrumptionis habent modum : accidentium vero non habent ideo quod substantia his modis dicta de nullo subjecto tamquam accidens prædicatur. Propter quod etiam contrarium non habet. Si igitur non est ei aliquod contrarium, et in quocumque generum non est contrarium, impossibile est aliquid in illo genere corrumpi per se propria corruptione. Si enim verum est quod hic et in libro Peri geneosos 2 dictum est, quod omnis corruptio proprie et per se dicta est a contrario, impossibile est corrumpi aliquid talium quæ non habent contrarium. Hic autem in proposito de anima quod nunc quærimus, non est omnino contrarium, neque per se, neque per accidens : eo quod anima non est composita ex contrariis : neque etiam habet contrarium, aut ad minus non habet contrarium hoc quod per se est contrarium. Et sic ipsa videtur non esse corruptibilis.
Si enim est substantia per se existens et hoc aliquid, sicut dixit Plato, et Socrates, et multi alii Philosophi, tunc non habet contrarium secundum hoc quod sit composita ex contrariis. Si autem non est sic substantia composita ex contrariis et hoc aliquid et per se existens, tunc non habet contrarium hoc quod per se contrarium est, sicut scientia ignorantiae, et ægritudo sanitati. Et tunc sequitur ex dictis, ut videtur, quod nullo modo sit
<--- Page Split --->
corruptibilis per se et propria corruptione vel secundum accidens. Ex hoc autem sequitur, omnem animam esse immortalem et incorruptibilem. Et hoc quidem dixit Plato et Socrates et multi alii Philosophi.
Quaeramus autem, utrum hoc quod modo dictum est de animae incorruptibilitate, ut sit quidem uno modo verum, alio autem modo non verum. Anima enim uno modo habet contrarium per accidens ex eo quod subjectum factum est ex contrariis. Quaecumque enim anima est forma in materia, absque dubio corruptibilis est, subjecto suo corrupto, sicut est vegetabilis, et sensibilis. Anima autem quae non est forma in materia, sed est separata, cum non habeat contrarium per se, neque sit in materia sicut forma materialis, absque ullo dubio neutro modo est corruptibilis.
Dico autem, quod quaecumque est forma in materia est corruptibilis : eo quod impossibile est habenti materiam (hoc modo quo in physicis libris 1 demonstratum est, quod materia est subjectum motus et mutationis) non esse contrarium per accidens, licet non per se. Mox enim quando nominatur potentia materialis quae absque dubio est ad motum, oportet quod insit contrarium illi materiae quae possibilis et transmutabilis esse ponitur. Hoc patet ex hoc quod undique, hoc est, in omni materia calidum illud quod est corrumpens, eo quod habet contrarium, et est activum : et similiter quod rectum quod habet contrarium, et non est activum, semper inesse contingit alicui. Sed tamen vere demonstratum est passiones et accidentia non esse separabilia : haec autem omnia plane disputativa sunt et determinata ante finem primi nostrorum Physicorum 2. Si igitur quodcumque inhaerens sic materiae, sit activum et passi-
vum, tunc impossibile est subjectum illud non mutari. Omnis autem actio et passio magis factae abjiciunt aliquid a substantia. Et si subjectum animae sit compositum ex contrariis, sicut in scientia de Anima demonstratum est, tunc absque dubio ipsa corrumpitur subjecti sui corruptione : et ideo causas longitudinis vitae et brevitatis ex parte subjecti quaerimus : non enim potest esse quod unum contrariorum non semper agat, et alterum non semper patiatur.
Amplius si dicatur ex parte subjecti esse contrarium, oportet quod omnis forma quae est in subjecto, habeat aliquid excellens in corporibus simplicibus : eo quod compositum ex contrariis recedit per mixtionem ab excellentia contrariorum. Hoc ergo sic supposito, necesse est excellere calidum, vel frigidum, humidum, vel siccum in subjecto aliquod simplicium quae sunt extra subjectum. Superfluum autem sive excessum semper agit et facit in id quod excellitur : excellens enim sive superfluum est contrarium : quia medium comparatum extremo, contrarium est, sicut se habet tepidum ad frigidum, ut dictum est in V Physicorum 3. Mutatio enim omnis est ex contrario in contrarium, et est mutatio ex tepido in fervidum. Superfluum autem voco excellens, quod est excellens a receptione priori ejusdem formae magis remissae prius acceptae, sicut fuscum se habet ad album, et tepidum ad calidum.
Si autem omne quod est activum, alicui contrarium est, ut in Physicis probatum est, oportet ut omne tale sit utique corruptibile : et sic videbitur quaedam anima et vita corruptibilis utique esse contrarietate subjecti, quae et excellitur simplicium qualitate, et in se habet contrarium. Si autem dicatur quod
<--- Page Split --->
non corrumpitur a seipso quod in se non habet excellens contrarium propter mixturam quae frangit excellentias contrariorum. Si dicatur corrumpi subjectum ab aere continente : si quidem erit sufficiens nostra ratio ex dictis accepta. Aer enim non corrumpit nisi excellat calidum, educendo naturale calidum et humidum cum ipso : et tunc habet contrarium. Si autem hoc non concedatur, quod ab excellenti corrumpitur continente : tunc oportet relinquere quodlibet aliquid contrarium in toto, sicut frigidum contrariatur calido non per modum excellentis tantum. Et cum sit superfluum sive excellens in virtute respectu ipsius, et vincit in ipso et corrumpit. Nihil enim corrumpit alterum, nisi excellat ipsum, sive sit ejusdem generis, sicut fervidum et tepidum, sive sit in toto contrarium, sicut calidum et frigidum. Et ideo minor flamma comburitur et consumitur a majori per excellentiam quam habet ad ipsam. Quia humidum quod pluri tempore nutriret parvam flammam, comburitur et consumitur a majori in brevi tempore, et ita absorbetur minor flamma. Et haec est causa, quod omnia quae sunt in quodam motu, fiunt et corrumpuntur etiam in quodam motu, et etiam in motu sunt, scilicet quoniam omnia naturalia habent contrarietatem, et quaedam habent contrarietatem qua excellunt se. Quaedam autem in toto contraria sunt, et cum hoc excellunt in virtute, continue agunt in ipsa, et illa continue patiuntur. Et haec est causa, quod continue abbreviatur vita eorum et duratio, et tendunt continue ad corruptionem. Et ex hoc accipitur, quod anima in subjecto tali existens, licet neque in se sibi immixtum habeat contrarium, neque habeat contrarium extra se existens, tamen non semper vivificabit, propter causas supra dictas ex parte ejus quod vivificabitur, sicut patet ex praedictis.
nens simul cum excellenti calido, agit si calidus est : aut e contrario agit si in toto habet qualitatem contrariam, et ita ad corruptionem juvat. Et hujusmodi signum est, quod transposita de locis frigidis in calido tempore quo frigidus est aer, et de locis calidis in frigido tempore, quo aer est calidus, ut sic fiat contemperatio aeris, sunt in vivendo pluris temporis : aut etiam sunt minoris temporis, si tempore calido fiat transpositio in locum calidum, et tempore frigido in locum frigidum. Quibuscumque enim animatis contraria insunt, illis nequaquam est materiae facultas in infinitum existendi et vivendi : materia enim cum sit subjectum transmutationis, mox nomine suo contrarium habet in seipsa. Et si mobilis est secundum ubi, habet contrarietatem in ubi acceptam. Si autem est mobilis secundum quantitatem, tunc habet contrarietatem secundum augmentum et decrementum, et est passibilis secundum passibiles qualitates : tunc erit aliquid contrarietatis alterans eam secundum contrarias qualitates.
Ex omnibus autem his est accipere, quod anima quae est virtus in corpore, licet non sit ex contrariis, nec habeat contrarium secundum seipsam, est tamen forma corporis in se contrarietatem habentis : quam contrarietatem excellit aliquod simplicium quod est extra ipsam. Et ita corrumpitur corruptione contrariori in seipso et agente continente quod est extra ipsum. Propter quod et animam et vitam in animalibus et plantis corrumpi est necesse : propter quod tota causa brevis et longae vitae quaerenda est in eo quod est subjectum animae, et non in ipsa anima. Utrum autem omnis anima sic corrumpatur corruptione subjecti, alibi in parte est dictum, et iterum certitudinaliter in ipsa philosophia tractabitur, ubi de substantiis separatis faciemus mentionem.
<--- Page Split --->
materia spiritus in animatis quae sunt sensibilia, excellit post calorem. Et ideo molles sunt partes animalium principales, et molles sunt partes animalium cibi et potus : propter quod molles sunt partes earum exceptis his quae quasi sunt corporis fundamenta, ut ossa. Dominatur ergo in his post calidum terminans et dirigens humidum. Siccum autem et frigidum, sicut alibi ostendimus, in omnibus sunt qualitates mortificativae et praecipue frigidum : et ideo in nulla vivorum cum aliis adaequantur, sed potius alia sunt dantia substantiam. Sed tamen humidum est a sicco aliquid passum : quia aliter non cibaret neque constitueret substantiam carnis vel alterius membri quod est loco carnis. In plantis etiam dominantur : sed plus est in eis siccum et frigidum quam in animalibus : sed tamen non praevalent : propter quod in omni animato necesse est esse calidum terminans, et humidum terminatum, sicut patet ex his quae in principio quarti Meteororum 1 dicta sunt de effectibus primarum qualitatum activarum, et de his quae de passivis qualitatibus sunt determinata in eodem.
Quod autem quidam dicunt quod hoc calidum cum sit excellens, non possit esse calidum ignis : quia si esset calidum ignis, consumeret substantiam, et destrueret alia contraria, et sic induceretur mors, omnino nullam habet veritatem. Et hujusmodi homines omnino ignorant quid dicere debeant : est enim hoc secundum Averroem, et Avicennam, et alios Peripateticos calidum ignis : aliter non congregaret homogenia, et separaret heterogenia, sicut ostensum est in secundo Meteororum, si hoc calidum ignis non est excellens, sicut in elemento simplici, sed est proportionatum humido et complexionali, et est animae instrumentum, et habet in se virtutem coelestem. Et ideo
Et est digressio declarans qualiter ex parte corporis et non animae quaerende sunt causae brevioris vitae et longioris ?
Ad faciliorem autem intellectum omnium quae dicta et dicenda sunt, oportet scire quod omne vivum participat calore vivifico : et si vivere debeat, oportet quod calor in ipso excellat : quia aliter non faceret humidi digestionem et terminationem. Fatuum enim est omnino quod quidam dicunt, omne animatum aequaliter ex elementis et elementorum qualitatibus misceri quoad commixtionem, et inaequaliter quoad complexionem. Hoc enim dictum est, quod intelligi et verificari nullo modo potest : quia in talibus non est commixtio nisi complexionis solum tam in toto quam in partibus, sicut ex diffinitione complexionis manifestum est. Sed de hoc locuti sumus in alio libro.
Oportet igitur, quod calidum dominetur et sit in agendo : et ideo illud excellens semper aliquid educit de humido. Cum autem juvatur a calore continentis aeris, tunc citius corrumpit. Et haec est causa corruptionis et mortis corporum animatorum. Humidum autem cum sit
<--- Page Split --->
licet continue consumat et desicect de humido, et tandem in toto finiat ipsum, tamen non statim consumit, sed paulatim, sicut infra dicetur. Et ideo non in anima, sed in corpore quaerenda est causa vitae longioris et brevioris. In quibuscumque autem dominatur frigidum et siccum, in his est nulla omnino vita. Et ideo in illis non quaeritur causa longioris vitae et brevioris.
Utrum autem anima corruptibilis est, vel non, alterius est negotii. Sed quod hic induximus de ipsa, ideo factum est, ut perscrutaremur utrumne aliqua causa vitae longioris vel brevioris quaerenda esset in ipsa, sicut dictum est etiam prius.
CAPUT V.
Quae non possunt esse per se causa universaliter longae vitae ?
Cum autem non quamlibet causam vitae longioris et brevioris inquiramus hic, sed causam per se et universalem in omnibus, planum est quod magnitudo corporis vivorum non est causa quare sint incorruptibilia sive longioris vitae quam minora corpora sive parva. Equus enim qui major est multo quantitate corporis quam homo, tamen brevioris vitae est secundum naturam quam homo. Proverbio enim dicitur, quod « tres vitae canis faciunt vitam equi, et tres vitae equi faciunt vitam hominis. » Per eamdem autem rationem neque parvitas est causa
generalis vitae longioris viventibus: quia multa animalia parva valde, quae annulosa vel rugosa dicuntur, sunt vitae peridealis quae est citra annum. Quaedam enim eorum sunt in vere tantum apparentia tempore quo mollia et tenera sunt folia plantarum et statim resolvuntur. Quod non fieret si parvitas per se causa esset generalis longae vitae.
Neque iterum plantarum vivere quod est esse duri corporis et sicci, non est causa longae vitae per se et generaliter : quia multae plantarum non habent periodum unius anni, sed citra annum resolvuntur, cum multa animalia mollia habentia corpora vivant multis annis.
Neque iterum sanguinem habere secundum se est causa longae vitae per se et universaliter. Apes enim quae sanguinem non habent, vitae sunt longioris quam multa sanguinem habentia.
Neque iterum sanguine carere per se et universaliter est causa longae vitae. Multa enim sanguine carentia, sunt valde debilis vitae, et quasi stupida, et periodus vitae eorum finitur citra annum.
Neque iterum illa quae simul sunt viva et sensitiva, scilicet habentia super vitam vegetabilem sensum, et cum hoc pedibus gradientia existentia, sunt propter hoc longae vitae. Quaedam enim plantae unum istorum tantum habentia, sunt longioris vitae quam multa animalia quae simul tria inducta habent.
Neque iterum esse aquatica vel marina est causa longioris vitae. In mari enim multa sunt ostrea debilis vitae, et conchilia quae in conchis habitant, quae sunt multo brevioris vitae multis in mari non existentibus sive aquaticis.
Universaliter autem loquendo ut in pluribus in plantis inveniuntur quaedam longioris vitae quam in animalibus. Et similiter ut in pluribus quaedam inveniutur longioris vitae esse in his quae sanguinem habent, quam in his quae sanguinem non habent. Et similiter in eis quae pede gressibilia sunt, inveniuntur quaedam longioris vitae ut in pluribus,
<--- Page Split --->
quam sint non gradientia pede, sicut sunt volantia, vel natantia, vel repentia, sicut homo et elephas longioris vitæ sunt multtis volatilibus, natalitibus, et reptilibus. Sic autem iterum ut in pluribus majora longioris vitæ sunt quam minora. Accidit enim longitudo vitæ ex eadem causa in animalibus magnitudinem habentibus, ex qua accidit longitudo vitæ in prædictis, scilicet homine et elephante. Causam enim de his omnibus ab hoc sive ab his quæ statim dicentur, utique aliquis sufficienter considerabit : non enim quærimus causam per accidens, sed per se universalem in omnibus vivis, sicut inferius patebit.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans calidum et humidum secundum quod sunt principia vitæ.
Nos autem ad eorum quae dicta sunt et quae dicentur intelligentiam, oportet hic digredi parum, et determinare causas vitæ. Ex prius ergo habitis habemus, quod omne vivum abundat calido et humido super frigidum et siccum, et præcipue id quod vivit vita animalis. Hoc enim habet duplex calidum intraneum, quorum utrumque habet in se triplicem virtutem. Unde quoddam est calidum
originale quod est in ipso semine : et cum membra fiunt ex semine, est per omnia membra transfusum. Alterum autem est quod jam formato et consistente corpore transfunditur a corde principaliter, et per consequens ab hepate, et tertio a testiculis in totum corpus. Et illud quidem quod a corde est, influentiam habet ad formandum omne aliud calidum, sive sit originale, sive sit a cæteris membris.
Quodlibet autem istorum calidorum triplicem habet virtutem : habet enim principaliter virtutem sui motoris qui est anima, sicut alibi explanatum est : et quoad hoc operatur ad operationem vitæ. In quantum autem est calidum complexionale, coaccedit ad aliquam cœli conformationem, et sic habet in se, ut dicit Aristoteles, virtutem cœlestem, et sic agit ad consistentiam et continentiam substantiæ. Sicut omnis virtus cœlestis facit constitui et in esse contineri substantias mixtas et generatas, quæ remotæ sunt ab excellentia contrarietatis quæ est in simplicibus elementis. In quantum autem est calidum assimilans, ex contrajacentibus passionibus nutrimentum dissimile convertens et digerens et complens, sic est calidum ignis, sicut clare demonstratur in principio quarti Meteororum 1. Hi ergo sunt calores vivifici animatorum, et per dictas virtutes operantes.
Humor autem qui est subjectum et pabulum hujus calidi, principaliter quidem est duplex, seminalis scilicet, qui constituitur ex tribus humoribus, seminis scilicet maris, et seminis feminae, et sanguinis menstrui. Sed in his semen masculinum est operatorium et factivum : feminium autem factum et operatum : et humor sanguinis menstrui est assumptus in supplementum et augmentum. Ex isto igitur humore sic confecto
<--- Page Split --->
formatur radicalia membra, in quibus infunditur anima, et diffunditur in eis, ut mediante ipso retineant mollitiem et cibum, et recipiunt per hujusmodi nutritionem cum nutrimentali humido. Secundum autem humidum est nutrimentale : et hoc est duplex : plene 3assimilatum, et non plene assimilatum, quod tamen in membris et ad membra tractum est. Hoc autem est restaurativum et augmentativum humidi radicalis. Est autem utrumque istorum humidorum aereum et aliquantulum pingue, non quidem sicut adeps pinguis, sed potius sicut humor ex carnibus assis vel elixis ebullentia, quae non ebulliunt ex aqua superflua, sed ex ipso carnis humido : haec enim sunt albam pinguedinem non inflammabilem habentia. Horum igitur humorum primum est caloris supra dicti subjectum in quo salvatur. Secundum autem et tertium sunt caloris prædicti pabulum. Et primum quidem est pabulum conveniens. Et secundum est pabulum aliquantulum inconveniens et dissimile.
Hujus autem dat Avicenna validum exemplum et conveniens in lampade quæ est plena oleo, in qua est licinium ardens. In illa enim lampade triplex est humidum : unum quidem quod continet flammam cum licinio, et hoc est quod est quasi ignis materia, et subjectum ex licinio continue eductum in ignem per calorem ignis. Secundum est quod jam licinio imbibitum, quod quidem est jam sufficienter igni præparatum, sed nondum ab igne attractum in ignis materiam : et hoc est quod primo humido est assimilatum sufficienter. Tertium autem est id quod est licinio in tota capacitate lampadis transfusum, quod calor neque adluc calefacit neque attraxit in licinium : et ideo non est assimilatum adhuc, sed est assimilandum in proximo. Primum autem istorum humidorum est simile illi radicali humido in quo sicut in subjecto proprio hæret calor naturalis, qui dispersus est
in membris radicalibus, ex calore seminali procreatus. Secundum autem simile est illi parti nutrimentalis humidi, quod jam assimilatum est in membris ad cibum imbibitum et attractum. Tertium est simile illi quod nondum plene assimilatum est, sed est adhuc transfusum membris in vasis nutrimento deservientibus, quod tamen per calorem digestivum in continuo tempore assimilatur.
Est autem ex omnibus his, quae in aliis libris dicta sunt, planum, quod cum calor naturalis agat congregando homogenium sibi, et separando heterogenium, quod calor continue humidum in quo est, depascit : et ideo secundum humidum datum est in succursum primi humidi. In duobus enim sunt auxilium : quorum unum est, quod miscendo se primo humido impedit calorem, ne tantum agat in primum quantum faceret si secundum sibi mixtum non esset. Secundum autem est, quod mixtum ei restaurat id quod jam deperditum est ex ipso propter calorem consumentem. Tertium autem secundo fert auxilium in uno, scilicet in hoc quod attractum assimilatur sibi, et subintrat loco ejus in membris, quod ultimum transivit in restaurationem primi humidiSecundum autem et tertium habent auxilium et juvamentum speciale in eo quod de hoc non sic restaurat deperditum, sed est ultimum hoc etiam in membris : et de ipso nutriuntur membra et augmentantur in tempore augmenti, sicut alibi diximus.
Oportet autem humidum sicut materiam proportionatum esse calido sicut formæ agenti. Est enim formaliter et ad formam membrorum agens calidum propter tres virtutes quas diximus sibi inesse ex anima, et cœlo, et igne. Proportio autem hæc est, ut quidem vincatur et apprehendatur et convertatur humidum a calido, quod vocatur terminatio et complexio humidi in IV Meteororum 1 : non autem sic quod consumatur et accenda-
<--- Page Split --->
tur. Et hanc proportionem corrumpit calidum duobus modis. Uno quidem cum materia, alio autem sine materia. Cum materia quidem, quando aliqua est in corpore intensa quæ sui calore incendit cor, et cor incensum æstum efflat super cætera membra : et fit calor immoderatus, qui consumit humidum, sicut est in febribus putridis : et tunc oportet medicos peritos studere, ut aut materia illa educatur, aut aliter consumatur. Sine materia autem corrumpit proportionem, quando non est aliqua materia in corpore mala, sed tantum excedit in qualitate caloris vel in remissione. Et tunc studere oportet non ad educendum, sed ad alterandum solum, ut reducatur ad æqualitatem quæ complexioni viventis debetur.
Hæc autem eadem proportio corrumpitur, et hoc dupliciter, scilicet quantitate et qualitate. Sed utrumque istorum est cum materia et sine materia. Quantitate autem sine materia corrumpitur, quando humidum qualitate quidem est conveniens et non est in materia aliena, sed in humido quod competit corpori ipsius viventis, sed est nimium : et tunc nisi succurratur, nimietate sua suffocat colorem naturalem, sicut flamma lampadis suffocatur per nimium sibi superfusum oleum. Et tunc oportet juvare per desiccantia aliquantulum. Si autem præter hoc fuerit per diminutionem quantitatis solius et sine materia desiccante, tunc oportet studere ad humectantia paulatim, ne calor non habens materiam evanescat, sicut ignis lampadis quando deficit oleum. Si autem peccat in qualitate sine materia, tunc quidem materia est quæ convenit : quia illud peccatum semper est ex debilitate caloris non convertentis. Si autem accidit aliquando, tunc oportet studere per alterantia ipsum et reducentia ad qualitatem debitam, quæcumque sit illa.
oppositum et exstinguit ipsum. Et tunc studium occurrens est per desiccantia calida : aut est forte nimis inflammabile sicut pinguedo sulphuris, et non sicut pinguedo carnis, de qua supra diximus, et tunc statim spirat per calidum : et tunc oportet quod occurratur per auferentia ab eo tale pingue. Et hæc sunt acuta separantia duo pinguia, quæ sunt in ipso, illud scilicet quod est commiscibile substantiæ sine vehementi et subita inflammatione, et illud quod superenatat illi quod facile inflammat et exspirat. Quando autem peccat ex materia sibi admixta, quæcumque est illa, oportet quod educatur per aliquam purgationem.
Causæ autem horum omnium peccatorum in calido et humido sunt valde multiplices. Aliquando ex membris quidem corporis existentis : aliquando autem ex locis, vel temporibus, vel exercitiis, aut cibis et potibus, aut ex accidentibus animæ quæ sunt gaudium, et tristitia, et hujusmodi : sed de his in medicina intenditur, et non spectat ad scientiam universalem naturalem.
Hæc igitur duo in statu existentia sunt duo principia vitæ. Frigidum autem et siccum sunt quidem cum his principia commixtionis et complexionis et humorum, sed nullo modo sunt principia vitæ. Siccum enim in viventibus non est nisi sicut materia tantum, qua non indigetur nisi ut terminetur humidum, et figuram recipiat, et teneat, et statum fortitudinis habeat corpus. Frigidum autem per se qualitas mortificativa est, ut alibi diximus, et juvamen suum est in aliqua retentione humidi, ne nimis calefactum occurrat : et in aliquo temperamento calidi, ne fervidum existens nimis incendéret. Agendo igitur et patiendo proprie vitæ principium et causæ sunt calidum et humidum dictis modis ad invicem terminata et proportionata.
<--- Page Split --->
materialiter generator ex humido, et active generator ex calido naturali. Et ideo paucitas et multitudo spiritus, similiter autem et caetera dispositiones ejus sunt causata aut ex calido, aut ex humido, aut ex utroque. Et ideo causa prima et per se vita in calido est et humido, et non in spiritu.
Et est digressio declarans, quod spiritus non est causa longioris vita per se : et quibus modis calidum et humidum sunt causa longioris vita et brevioris ?
Sunt autem quidam qui principium tertium vita spiritum esse dicunt : eo quod vident hunc esse vita et operationum instrumentum, et virtutis quasi portitorem, sicut diximus in libro de Spiritu et inspiratione : et dicebant hunc esse principium vita et longioris et brevioris vita causam. Quoniam hic aliquando est paucus, aliquando vero multus, aliquando autem grossus, aliquando subtilis ultra aequalitatem debita complexionis. Et quando quidem est paucus, tunc debilitate abbreviat vitam, sicut est in melancholicis. Quando autem multus, tunc exsufflando exstinguit calorem, sicut ventus exstinguit lampadem. Quando autem grossus, tunc impedit operationes virtutum vitalium et naturalium, et praecipue animalium. Et quando est nimis exilis, tunc de facili exspirat, et mortem inducit.
Et licet hoc verum sit quod dicunt, tamen secundum rei veritatem, et secundum Aristotelis subilem intellectum, spritus nequaquam est principium vita, neque etiam longioris aut brevioris vita causa, nisi per accidens : cujus probatio est quod supra diximus, quod spiritus
Scire etiam oportet, quod calidum et humidum, de quibus dictum est, sunt causae longioris vite et brevioris secundum naturam. Et est mensura vita secundum quantitatem virtutis calidi in humidum, et e converso secundum quantitatem virtutis humidi in calidum. Quanto enim tempore calidum valet subsistere in humido non consumpto, neque aliter depravato secundum naturam, et quanto humidum deduci potest et converti a calido, tanto tempore secundum naturam durat vita calidi, aut virtus in humido : et mensura virtutis ejus attenditur in multis : sed tria sunt potissima, quantitas scilicet et qualitas ipsius calidi, et qualitas membrorum in quibus operatur. Saepe enim optimus artifex deficit in opere propter corruptionem vasorum in quibus operatur. Vasa enim alterantur continue et corrumpuntur : et ideo non pervenit intentum opus in qualitate et bonitate in qua intenditur. Et sic est de calido naturali, quod procul dubio propter continuitatem temporis remittitur : et ipsa vasa in quibus est, per multam ipsius actionem saepe divisa et assata alterantur, et ad priores dispositiones siccitatis et frigiditatis : et tunc etiam si calidum insit, non permittit effectus nobiles operationum ejus producere, et sic ducitur ad terminum virtutis sua. Ostendunt autem haec senectus et senium, ad quae deducitur initium, quae sunt signa proxima terminationis ejus.
Similiter etiam humidum, licet sit multis modis causa longioris vita et brevioris, quos modos considerat medicus, tamen tres sunt principales, scilicet ex quantitate, qualitate ipsius, ex dispositione vasorum in quibus decoquitur et com-
<--- Page Split --->
pletur : quoniam quantitas ipsius impedit calidum, et est quod calidum vincere non possit : et tunc relinquitur frigidum non assilatum, et remanet circa locum digestionis constans tantum, et facit phlegmaticam pinguedinem, in qua tandem suflocatur calidum : cujus signum est, quod omnes excellenter pingues et ventrosi multum moriuntur subito, suffocato calido a quantitate calidi humidi. Minor autem quantitas ipsius non sufficienter pabulat calidum radicale humidum consumendo inducit maciem, et consumptionem, et mortem. Et hujus signum est, quod omnes macilenti secundum plurimum moriuntur calore peracuto consumente substantiam. Qualitate autem causat vel longam vel brevem vitam per modum supra dictum. Vasa enim corrupta corrupunt humidum quod in ipsis decoquitur, sicut senium et vetustas omnium aliorum. Et ideo humidum fit viscosum membris extrinsecus adhaerens et non nutriens. Et ideo tunc calor modicus intraneus evanescit : et hujus signum est, quod senes omnes tali abundant humore in sputis et excretionibus, et abundant multo stercore liquido, propter indigestionem, et frequenter moriuntur immediate post cibi sumptionem, quando multum senes efficiuntur : eo quod superfluo et indigesto nutrimentali humido operatur et exstinguitur in eismodi cum calidum.
Haec autem quae dicta sunt probant, quod primum humidum radicale numquam accipit restaurum per omnia simile, et praecipue in senibus. Et ideo succedunt sibi aetates in his qui vivunt et sic post calidum humidum, calidum siccum, et port hoc frigidum siccum, et tandem intus siccum et extra alienam humiditatem in senio putrescente. Haec etiam est causa, quare non amara est mors senum, cum calidum pungens in eis sit quasi nullum : et quod est, est ab alieno humido suffocatum, et ideo impotens ad pungendum, et membra sunt jam quasi putrida et insensibilia. Haec igitur sint dicta ad intelle-
ctum eorum quae supra inducta sunt. Scimus enim ex dictis causam longioris vitae et brevioris non in anima esse quaerendam, sed in corpore. Inter ea autem quae sunt in corporibus vivorum, non esse quaerenda nisi in calido et humido, et non in spiritibus, vel in sicco, vel frigido, nisi per accidens, sicut diximus.
CAPUT VIII.
De probatione quod calidum et humidum sunt causa longioris vitae per se.
Redeamus igitur ad dicta Aristotelis, quae per omnia nobis bene intellecta concordant. Dicamus igitur, quod primum oportet accipere, quod animal naturaliter est calidum et humidum, et quod haec sunt principia vitae ejus, et proportionaliter est haec in omnibus viventibus. Vivere enim in omnibus est in calido et humido. Et ideo contrarium ejus quod est senium, est siccum intus et frigidum, et ideo moribundum cui non succurritur per auxilium medicinae. Tale enim videmus oculis nostris in omnibus viventibus esse senium. In omnibus autem animalibus et vivis universaliter corporum compositorum videntur esse quidem calidum et humidum et frigidum et siccum ad aequaltatem complexinatorum reducta diversis modis. Et quia senium siccum est per naturam et frigidum; tunc necesse est siccari senescens omne, cum in aliis praecedentibus aetatibus eductum sit humidum, cum quo et exspiravit calidum. Si ergo
<--- Page Split --->
debeat differri senium et prolongari vita, oportet quod humidum quod est vitæ causa et principium, sit tale, quod non ex levi causa siccetur per epotationem calidi.
Oportet igitur habere pinguedinem talem qualem supra diximus. Hæc enim imputribilior est, et minus educitur per calidum propter duas causas : quarum una est viscositas : et ideo non est elixabile oleum, ut diximus in IV Meteororum 1 : quia humidum ejus non est facile separabile a sicco ipsius. Secunda autem est, quia tale humidum fertur ad circumferentiam sicut calidum : et ideo sequens calidum semper retinet ipsum. Et hæc est causa, quod pinguia minus putrescunt quam alii liquores. Causa autem est, ut diximus : quia humidum illud est aeris fluens extra seipsum. Aer autem respectu inferiorum in motu suo est ignis. Ignis autem non est sicut aer vel aliquod elementum respectu alicujus : quoniam ignis est simpliciter levis et activus : et ideo gravis esse non potest respective ad aliud.
Neque iterum oportet esse minus paucum humidum naturale vel nutrimentale : quia paucum non sufficienter restaurat deperditum, et non sufficienter pabulat calidum, et insufficiens est nutrire membra. Et tunc siccatur et breviatur vita. Et hæc est causa quod omnino ratio dicit, quod in pluribus verum est, quod animalia magni corporis et similiter plantæ magnorum corporum longius vivunt, sicut diximus supra. Est enim rationale, quod majora corpora plus habeant humidum, quod in tantam quantitatem extendit calidum : et sic in eis est utrumque vitæ principium in abundantia causa virtutis utriusque.
Neque tamen sequitur ex hoc quod semper longioris vitæ sunt quæ relinquuntur sive supponuntur esse multæ hu-
miditatis. Verbi gratia, si quæ sunt plurimæ humiditatis secundum quantitatem humoris, non sunt longioris vitæ : propter hoc quoniam si excellent secundum humoris qualitatem solum. Si enim excellant secundum quantitatem, remitteret primo calidum, et tandem suffocabit,sicut supra dictum est : quia remisso calido crescit humidum et opprimit calidum. Similiter autem excellens humidum secundum qualitatem, frigidum scilicet et aquosum, exstinguit calidum : eo quod non est cibus ejus, sed contrarium. Et ideo neutro modo excellens humidum est causa longioris vitæ, sed per accidentia dicta inducit et accelerat mortem. Convenit autem quibusdam viventibus calidum pingue non inflammabile. Et hoc pingue similiter duo facit, quod scilicet non contingit ipsum cito siccari propter viscositatem ipsius, et quod non contingit ipsum cito frigere, propter hoc quod aereum est, et ex natura calidum, et quia est subjectum caloris. Quibusdam vero convenit ex corruptione complexionis habere quemdam humorem alterum ab isto, et contrarium isti. Et forte convenit quibusdam ex natura tam in animalibus quam in plantis : et ille humor est aquosus frigidus.
Iterum autem oportet, quod humidum quod est causa longioris vitæ, sit firmum sive constans secundum proprietates supradictas, et quod non sit leviter corruptibile, et quod non sit superfluum innatum, scilicet facile putrescens et corruptibile, et quod non sit cito convertibile in ægritudinem aliquam per materiam putrescentem, quæ scilicet interimatur, et vincitur et exsiccatur naturali calido.
Superfluitatis autem humidì potentia et virtus est contraria vitæ, et corruptiva naturae aut in toto, aut forte in parte aliqua : et in illa breviat vitam. Et hæc est causa, quod illa quæ sunt humiditatis superfluæ supereffusæ quæ membris non
<--- Page Split --->
imbibitur propter sui impletionem, cito senescunt : quia talis humiditas cito putrescit et ducit ad mortem. Similiter autem de his quae habent multa semina : semen enim est superfluum humidi. Similiter autem est quando semen amplius quam sustineri possit ejicitur per coitum vel infirmitatem desiccando abbreviat vitam. Et haec est causa, quod muli sunt longioris vitae quam equi vel asini ex quibus generantur : quia malus parum vel nihil seminat, neque concipit. Et haec est causa, quod gallinae multum ovantes cito moriuntur, et similiter mulieres multum concipientes et parientes. Similiter autem feminae maribus ex hac causa efficiuntur longioris vitae, si masculi in coitu excedant fecminas, ita quod feminae sint castae et viri luxuriosi. Etiam hac de causa et castratus diutius vivit quam non castratus luxuriosus. Ex hac autem causa, quod passeres masculi citius moriuntur quam feminae : quia frequentius coeunt ad unam feminae conceptionem. Et ideo masculi passeres non vivunt ultra duos annos.
quia feminae sunt multi phlegmatis, quod ejiciunt per os et nares.
CAPUT IX.
De vita eorum quae in calidis et frigidis degunt locis.
Ea autem quae sunt in calidis locis quae hoc modo calida sunt, sicut supra diximus, diutius vivunt quam ea quae sunt in frigidis propter eamdem causam quae dicta est.
Amplius autem ex causa eadem breviant vitam quae cumque masculinorum animalium sunt nimis se fatigantia propter laborem et exercitium : haec enim senescunt per calidum excellens quod educit humidum et evaporat cum ipso : et remanet corpus frigidum et siccum, et in hoc est senium. Labor enim excellens exsiccat, et senium est siccum, et ideo senium est effectus laboris. Oportet igitur tantum exercitari moderate, quod calor exsiccatus moveret et converteret humidum, et non intenderet et consumeret ipsum. Naturaliter autem loquendo in hominibus mares sunt longioris vitae quam feminae, nisi per accidens aliquod exercitii vel luxuriae et hujusmodi abbreviet eorum. vitam.
Amplius autem alia causa est ejusdem, quia masculus in hominibus calidior est secundum naturam quam femina. Et ideo calor ejus sufficit terminare et complere humidum : sed in femina humidum suffocat calidum. Signum hujus est,
Calidum enim in his locis fovet et reducit humidum quod in frigidis locis congelatum et exspissatum exstinguit calidum. Si tamen animalia sint frigida secundum naturam, et sanguinem non habentia, tunc in calidis etiam locis et temperatis diutius vivunt, sicut in primo, secundo, et tertio climate : tamen in secundo minus, propter hoc quod ille locus est adustivus semel in anno. Sed tunc talia animalia sub terra habitant sicut etiam homines. Et propter eamdem causam habent parva corpora naturaliter talia animalia, sed in dictis locis magnificantur : cum omne frigidum sit naturaliter parvum et breve : et hoc manifestum est, quod est ex natura loci magis quam ex natura ipsorum animalium. Et propter hoc serpentes et talpae et ea quae pelle varia sunt in ventre, quae vocantur stelliones, et sunt frigidissima et sunt pigra animalia, et vespertiliones, et omnia talia magna sunt supra modum suae naturae in calidis regionibus. Et similiter
<--- Page Split --->
ex eadem causa quae sunt in mari Rubro quod natura calidum est, sicut indicat rubor ejus, sicut ea quae vocatur ostricodomata, quae figuram habent ostricolium in frigidis locis existentium, sed sunt minoris valde quantitatis : et sicut cocodrilli qui figuram lacer tarum habentes, magna valde excedunt ea quantitate. Sed et ipse lacertae talium locorum magnae valde sunt et curti corporis respectu suae grossitudinis. Hujus autem augmenti in corpore procul dubio causa est humidittas calida ex loco.
Et hæc eadem causa est eis longioris vitæ, præcipue cum hæc animalia in humidis conversantur locis : humidum enim quod est in talibus locis, est aquosum : cujus signum est, quod leviori causa corporis frigoris densatur, et etiam causa caloris elixantis quam humidum aereum quod est in aliis animalibus et in aliis locis. Hæc igitur etiam est causa, quod hæc omnia, maxime de numero istorum animalium, non generantur in locis septentrionalibus ultimis sub polo arctico positis, vel juxta polum sub circulo Ursæ minoris vel majoris. Neque gressibilia sunt ibi hujusmodi frigida animalia : neque etiam aquosa sive aquatica generantur istius generis in mari septentrionali. Hæc enim animalia quæ diximus, in locis et maribus septentrionalibus fiunt minora et brevioris vitæ. Gelu enim illorum locorum aufert eis augmentum constringendo, et aufert eis vitam congelando nimis et inspissando humidum. Cujus signum etiam est, quia quædam istorum animalium, sicut quidam serpentes, in locis illis non ovant : eo quod congelarentur ova eorum : sed concipiunt in utero sicut gressibilia, et complent in utero partum. Et compertum est hoc ab experimentatore nostri temporis, qui in mari Ionico baculo pressit serpentes parvos, et de ventre eorum
plures serpentes parvuli exierunt : quia tamen sunt stricti corporis valde, ideo frequenter rumpunt in partu : et ex hoc credidit vulgus, quod juvenes morsibus perforarent uterum matris et exirent, cum tamen non sit verum. Propter difficultates in pariendo viperas vocaverunt.
Scias etiam, quod in maribus septentrionalibus sunt cete et balenæ et serpentes marini et alii pisces quam maxime quantitatis existentes, et multo plus quam in maribus meridionalibus. Et hoc est ideo, quod talia animalia sanguinem habent, et aqueam pinguem valde humiditatem : et calidum quod est in eis retentum in ipsa humiditate, et ideo auget corpora eorum valde. Sunt tamen omnia talia sanguinem habentia, et ideo animalibus supra dictis dissimilia : et sunt hæc pilosa et magna ossa habentia. Quæ omnia indicia sunt magni caloris eorum, et retenti in humido, quod est augmenti materia. Sunt etiam plura eorum coeuntia et non ovantia : quod magni caloris est indicium et infallibile : et sapor etiam et calor carnium eorum indicant ea esse calida et humida valde. Et ideo augentur multum : humidum enim eorum est dilatabile multum propter mixturam aqueitatis. Et calor eorum est non excellens potentiam humidi, sed potius convertendo et consumendo se habet ad ipsum. Et ideo dilatantur et crescunt valde, pauca consumpta in eis humiditate. Cujus signum est, quod frequenter inveniuntur dormiendo et pausantia ad humidi digestionem faciendam. Et inveniuntur multi adipis et abdominis corpora eorum. Et quæ omnia significant calorem non excellentem, qui non consumit aliquid, sed multum convertit. De natura autem talium calidorum et humidorum satis in libro Meteororum 1 dictum est.
<--- Page Split --->
ti corpus dare totum, ut a calido digeratur et vincatur humidum. De his autem in libris Animalium prolixius tractabitur.
Ut in pluribus autem aquosa sunt brevioris vitæ quam pedibus ambulantia. Hoc autem non ideo fit quod aquosa sint magis istis humida, sed quoniam talia ut in pluribus aquosam habent humiditatem. Hujusmodi autem humidum velociter corrumpitur, non quidem in se putrescens, sed potius corrumpitur secundum quod erat complexionale : quia frigidum nimis inspissatur, et exstinguit calorem, et destruit complexionem. Eadem autem de causa ut in pluribus id quod est carens sanguine, est brevioris vitæ, nisi sit protensæ in corpore magnitudinis. Hæc enim habent calidum complens humidum, licet non consumat ipsum, sicut supra dictum est. Talia autem sanguine carentia ut in pluribus, neque pingue habent humidum, sed aquosum : neque habent ipsum dulce, quoniam dulce est calidum et humidum, et est conveniens nutrimento. Et ideo in sanguinem non habentibus pinguedo raro invenitur. In animali enim pinguedo humidi dulcedo est, quæ indicat convenientiam nutrimenti : pinguis enim sapor proximus est dulci, ut in libro de Sensu et sensato diximus. Propter quod apes longioris vitæ sunt aliis animalibus sanguine carentibus : humor enim dulcis qui est nutrimentum ipsarum, indicat in eis caloris actionem in humido nutrimentali.
Sed et in plantis est aliquod genus plantarum, quæ longius vivunt et magis quam animalia. Et hoc est propter plures causas. Primum quidem contingit hoc ideo, quia plantæ sunt minus aquosæ secundum actum, et ideo magis duræ. Et ideo non cito densatur humidum earum : et ideo etiam cremabilia sunt ligna plantarum propter humidum aereum quod est in ipsis. Postea autem est alia causa : quia habent humorem pinquem et dulcem per calorem naturalem et solis decoctum, qui non leviter est exsiccatus, præcipue cum sint sicca terrae,
CAPUT X.
De comparatione diversorum diutius et brevius viventium
Quæcumque autem viventium alimentum sufficiens non accipiunt, aut omnino nullum accipiunt, sive sint animalia sive plantæ, cito corrumpuntur : talia enim consumunt seipsa, quia calidum consumit humidum eorum. Sicut enim multa flamma consumit parvam escam in alimentum sui accipiendo et attrahendo, sic etiam calor præhabitus istorum consumit primum digerendo cibum digestum modicum qui consumptus est, et demum consumit etiam substantiam animalis ejus cujus est digestio illa, et naturam radicalis humidi in qua est sicut in subjecto. Est tamen in his magna differentia : quoniam quæcumque talium frigidioris humidi sunt et viscosioris et spissæ pellis et nutrimenti humidi et frigidi, pertempus sunt sine cibo, ut digerantur superfluitates quæ sunt in ipsis, sicut ursus, et ciconia, et hirundo, et cugulus, et hujusmodi. Et in eodem genere animalium sunt quædam aliis diutius sine cibo, sicut in hominibus fæmina quam masculus, et melancholicus diutius abstinet quam cholericus, cum tamen melancholicus sit vorax. Horum autem omnium causa est calor debilis et humiditas spissa et aquosa, quæ continue hausta crescit ad exstinctionem calidi. Et ideo necesse est fieri interpolationem, et quie-
<--- Page Split --->
ex quorum partibus non potest fieri de facili evaporatio, propter duritiam et constantiam ipsarum. Animalia autem in compositione habent partes molles, quae de facili evaporant : et habent humidum magis aqueum, quod de facili exsiccabile est et evaporativum : et per consequens oportet esse infrigidabile calidum. Et cessante utroque principio vite, deficit ipsa vita tota : propter quod diutius vivunt planta quaedam magna et dura quam animalia.
CAPUT XI.
De causa longioris vitæ arborum.
De eo autem quod multo tempore contingit esse et durare arborum naturam non comparatione facta ad animalia, sed in seipsis, oportet nunc aggredi dicere causam naturalem. Hanc autem causam arborum sumemus ex eo quod planta habent proprium, quando ad animalia comparantur. Non enim contingit animalibus, sed solum plantis, nisi forte commune sit incisis animalibus quae rugosa vel annulosa vocantur, ut saepe diximus.
Causa igitur quam ex hoc proprie plantis convenire sumimus, est quod ideo multo tempore planta sunt in esse et vita durantes : quia sunt semper nova ad
quas juventus earum redit, sicut diximus in libro de Ætlatibus 1. In plantis enim in omnibus partibus suis sunt continue alteræ novæ productiones, ita quod radix radicem, et stipes stipitem, et ramus producit ramum. Et iterum radix stipitem, et stipes radicem, et utrumque horum ramos, et sic de aliis, ita quod semper novum exit de veteri : et ideo non senescunt. Rami autem plantarum in hac virtute radicibus similes sunt : eo quod vis et natura pullulativa est in eis, et in radice, et in stipite, et in ramis. Non autem simul fiunt hujusmodi productiones novorum, sed successive uno senescente alterum productum pullulat ex illa, et sic successive se planta totam renovat, et totam abjicit vetustatem. Cum enim productio est per pullulationem, tunc rami novi primo producuntur : et cum isti senescunt, alteri germinant renovati ex ipsis. Cum autem sic faciunt et generant sibi organa, tunc etiam novæ radices fiunt pullulantes ex eo quod est jam vetus. Et sic planta semper proficiunt ad dies juventutis earum : sed una pars vetus est tota et abjecta et arefacta tota. Altera vero pullulans est tota nova et juvenis facta. Et causa est similitudo corporis et natura arborum, ut diximus in libro de Ælate.
Hæc igitur est causa longioris vitæ arborum multarum : planta enim quantum ad similitudinem corporis comparantur animalibus decisis, sicut dictum est. Illa enim actu decisa et divisa vivunt, et ex uno fiunt per divisionem vel duo vel multa, secundum quod partes facit divisio ex eis. Et omnes partes vivunt et sentiunt et moventur secundumlocum. Sed in hoc differentia est, quod annulosa similia decisa et divisa non perveniunt nisi ad hoc quod vivere contingit partibus abscissis, et non salvantur in esse : multo enim tempore salvari non
<--- Page Split --->
possunt in vita. Hæc enim decisa in partibus divisis neque organa habent salvantia, ut os, et cor, et digestionem operantia : neque etiam principium vitæ quod est in ipsis, organa talia producere potest per pullulationem ex partibus decisis factam in unaquaque partium dividentium, sicut determinatum est in fine primi de Anima 1. Sed decisio facta in planta, potest producere organa salvantia ex qualibet parte propter majorum arborum similitudinem, quam fit in corporibus animalium. Planta enim undique in suis partibus potentia pullulationis habet in se radicem et germen et granum seminale ex quo pullulat. Et ideo ab hac virtute pullulandi provenit semper in qualibet parte unum novum, et aliud vetus : et vetus quidem siccatum cadit, novum autem viret et germinat et tenet vitam plantæ. Et est quidem planta secundum totum eadem, secundum partes autem diversa. De hoc tamen subtilius in libro de Plantis 2 disputabitur.
Istæ igitur differentiæ sunt viventium diu et breviter. Et paucæ et parum inveninutur aliæ differentiæ, quibus differant ea quæ semper iterant juventutem, et quæ sunt vitæ longioris præter eas quæ a nobis hic tractatæ sunt. Et ideo sufficit quod nunc de ipsis dictum est in communi : et in speciali enim de vita viventis scietur ex libris Plantarum et Animalium. Sed unum solum videbitur esse in prædictis adjiciendum, quod scilicet inquiramus de mensura vitæ viventium, et quæ sit comparatio mensuræ vitæ istius ad illam quam determinavimus in fine secundi de Generatione et Corruptione.
Et est digressio declarans mensuram vitæ, et in quo differt mensura vitæ a periodo ?
Dico igitur, quod longitudo vitæ uniuscujusque vivi ex virtute activi super passivum ejusdem vitæ principium accipienda est. Oportet enim in omni vivo excellere calidum, et esse operativum et activum et formativum terminativum sive completivum. Quemadmodum calidum quod est in semine, operatur et agit et format similia, et terminat humidum ad species homogeniorum membrorum, et ex operatione illorum complet animatum corpus, ita procul dubio calor qui vocatur physicus, omnia prædicta facit in utroque humido superinducto. Sicut autem humidum menstrui non est formabile, nisi misceatur humido seminali in animalibus, cui est humidum pluviale in plantis proportionabile : ita etiam humidum nutrimentale non efficitur formabile et terminabile, nisi per assimilationem ad humidum radicale, et penetrationem in ipsum.
Consideratur igitur quantitas virtutis caloris physici ex quatuor, scilicet ex subjecto in quo est, et ex virtute coelesti, et ex virtute elementi ignis, et ex
<--- Page Split --->
virtute animae : et consideratur proportio istarum virtutum inter se, quod scilicet virtus animae apprehensam teneat ceclestem, sicut motor vincendo tenet suum instrumentum quod non divertit ab operationibus artis suae. Et iterum, quod cœelestis apprehensam teneat eam quae est elementi, quod non nisi sub ipsa et ea influente operetur : et subjectum ejus neque sit excedens in quantitate virtutem talis actionis, neque sit in qualitate contraria repugnans. Et quanta est proportio talis potentiae ad sic agendum, tanta est procul dubio vita viventis secundum naturam. Hujus autem signum est, quod medicorum sapientes dicunt, quod magnitudo capitis cum parvitate colli et aliorum vicinorum membrorum parvitatem signat materiae humidi quae formari poterat a quantitate virtutis nisi defecisset. E contra autem magnitudo colli et aliorum membrorum cum parvitate corporis signat debilitatem virtutis et materiam abundare super virtutem. Proportio autem utriusque significat utriusque proportionem. Haec igitur vitae mensura est per se.
Quoticscumque autem haec qualitas actionis impeditur ex quantitate vel qualitate humidi, toties breviatur vita per materiam proprie loquendo, et non per agentis debilitatem. Si autem breviatur vita per cibum vel exercitium vel aliquod aliud accidens, tunc abbreviatur per accidens, et sunt multa accidentia variantia ipsum : sicut etiam diximus de periodo quam multa variant et corrumpunt et non sinunt ordinabiliter finiri secundum quod virtus cœelestis tali generato influxa exigeret, ita quod contingit et hic proportionem istam agentis ad patiens multis accidentibus ex confusione materiae corporis, et laesione, et aliis impediri, quod ad terminum debitum vita viventis concludi non possit.
Haec autem mensura vitae sic accepta est illa quae per modum lineae rectae protrahitur per gradum aetatum usque ad decrepitum senium et delirium quod est ultimum vitae. Et in hoc a periodo differt : Quid sit periodus? periodus enim est mensura cœelestis quae completur in vita, juvantibus eam cœelstibus per circuli virtutem et eorum quae in circulo sunt siderum. Et ideo illae virtutes continue influuntur generato ex ortu et occasu siderum continue super vitam stillantium ad juvandum vel infirmandum virtutem primam cœeli quae influxa est nato in casu primi seminis : et hoc quod expletur per circulum, periodus vocatur. Haec autem mensura quae hic determinata est, eo quod est mensura virtutis agentis in suum subjectum, procedit diminuendo et restaurando, et aliquando plus addit quam diminuat, sicut in aetate prima. Aliquando autem aequaliter, sicut in aetate secunda. Aliquando autem plus diminuit quam addit, sicut in aetate tertia et quarta. Et sic patet, quod secundum motum augmenti et diminutionis de contrario vadit ad contrarium. Similiter autem observat viam de contrario ad contrarium in materia sua quae est humidum : quoniam illa sub ipso primo est calida et humida in aetate prima, et post calida et sicca in aetate secunda, et tandem frigida et sicca in tertia, et in fine aetatum erit frigida et humida destituta. Motus autem qui est de contrario ad contrarium, scimus quod omnis talis motus est rectus per demonstrata in Physicis 1.
Si autem intelligere volumus quae dieta sunt, scimus ex prima parte hujus libri 2, et ultima parte libri de Ccelo et Mundo, quod vita secundum quod est actus animae quae est motor corruptibilis et generabilis substantiae, mensuratur mensura finita. Sed non habemus ex hoc, utrum mensuretur circulari vel recto. Ex
<--- Page Split --->
eo autem quod ostensum est in fine secundi Peri geneseos 1, scimus quod mensuratur periodo.
Ex his autem quae dicta sunt hic, scimus quod mensuratur recto sibi aliquo adaequato. Et si conferamus haec ad ea quae dicta sunt de calore physico in proportione ad humidii potentiam, ita dicemus, quod calor prout habet virtutem animae, est finitae potentiae, et non semper movebit et formabit humidum. In quantum autem habet virtutem ceelestem, habet virtutes circuli et eorum quae in circulo continentur et oriuntur,
et occidunt, et accedunt et recedunt. In quantum autem est calor elementi, est alterativus et conversivus, et augmentativus et diminutivus, et mensuratur recto : et mensura quaedam removens infinitatem, virtutem suam influit circulo. Et circulus vires suas influit lineae rectae. Et sic proprie mensura accipitur aetatis et vita, exclusis eis quae impediunt ex confusione materiae, et ex multitudine accidentium quae sunt infinita.
Haec igitur de causa brevioris vita et longioris dicta sufficiant.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->