TRACTATUS I

DE MEMORIA.

CAPUT I.

Et est digressio declarans intentionem Avicenne et Averrois de memoria.

Reliquorum autem primum considerandum est de memoria cum agimus de communibus animae et corporis animati,

et dictum sit qualiter sensibilia veniunt ad animam, relinquitur considerandum qualiter anima per sensibilia existentia apud eam reddat in ipsas res sensibiles quae sunt extra ipsam. Tunc enim primo perfectus est motus sensibilium. Non enim sensibilia accipit anima propter aliquid nisi ut per ipsa in res sensibiles veniat.

Quia autem, ut mihi videtur, omnes fere aberraverunt Latini in cognitione harum virtutum quas memoriam et reminiscentium appellamus, ut aestimo propter verborum Aristotelis obscuritatem, ideo primo volumus ponere planam de memoria sententiam Peripateticorum, antequam Aristotelis sententiam prosequamur.

Revocentur igitur ad memoriam ea

<--- Page Split --->

quae de virtutibus sensibilibus apprehensivis dicta sunt, et inveniemus quod quatuor sunt in quibus memorie perficitur operatio. Non enim dicimus nos rememorari, nisi quando per id quod habemus apud nos, distincte recognoscimus id quod prius vidimus et audivimus et didicimus. Cum autem didicimus, quod memoremur ex eo quod est apud animum, oportet necessario duas praecedere operationes, quarum una est esse receptum id a quo memoria incipit : et haec est operatio sensus communis. Secunda autem est esse conservatum apud nos ex prasenti accepto in praeteritum. Et ostendimus in libro de Anima 1 impossibile esse, quod ejusdem potentiae organicae sit bene recipere et bene conservare. Hanc autem conservantem Avicenna vocat formalem vel imaginativam. Averroes autem in hujus libri commento vocat eam conservantem, non imaginativam vel formalem : cujus causa secundum eum est, quia imaginatio quasi mutatio dicta, est virtus referens formam ad rem cujus est forma, sed conservans non est nisi retinens formas in se depictas : propter quod dicit quod conservata in nobis plura sensibilia habere possumus, sed imaginari plura simul non possumus. Patet igitur ex his necessario probatum esse, quod quoad hanc partem memoriae, quod scilicet procedat et incipiat ex eo quod habemus apud nos, duae virtutes ante eam esse exiguntur.

Similiter autem ex illa parte qua distincte revertitur in rem prius visam vel auditam, oportet unam virtutem ante eam operari. Non enim distincte cognoscitur res ex ipsa ejus figura : quia si hoc esset verum, tunc distincte quamlibet cognosceremus rem, cujus figuram apud nos habemus : et hoc non potest esse, cum multa sit similitudo in figuris : sed distinctam rei cognitionem operatur in ani-

ma, quando cognoscitur quod haec figura hujus rei et non alterius intentio est. Oportet igitur, quod ante inemoriam quaedam virtus operetur quae ex ipsa figura elicit eorum intentiones singulares : et hanc quidem Avicenna bene et proprie vocavit aestimationem. Averroes autem improprie vocat cogitativam animalium brutorum, per quam fugiunt nociva et persequuntur convenientia. Cum igitur memoria habeat utrumque eorum, oportet in ipsa depictas esse figuras et intentiones. Completur enim actus memoria ex compositione horum duorum.

Propter quod dicit Averroes eleganter in hujus libri commento quinque loca apprehensivorum organorum esse in capite : quorum unus est exteriorum organorum, quem vocat valde corporalem duri corticis : quia in cortice praesentia rei accipit : et complementum illius loci est in organo sensus communis in prima parte capitis medullosa et humida. Secundus autem locus est sensus communis, qui primus est locorum spiritualium, sicut diximus alibi : quia sensus communis formalis est ad sensus proprios comparatus. Ideo iste locus est complementum, ut diximus, loci primi. Tertius autem qui ut complementum se habet ad secundum, organum est imaginationis locus : imaginatio enim est spiritualior quam sensus communis, et accipit imaginationem pro eodem cum phantasia. Qualiter autem se habeat veritas de hoc, in libro de Anima determinatum est. Quartus locus est in organo virtutis distinctae, quam vocat Averroes cogitativam brutorum 2, quae distinguit intentiones a figuris rerum. Quintus est in organo virtutis memorativae : et ille locus est magis spiritualis inter omnes, quia recipit medullam ejus quod tres vires sensus, scilicet communis et imaginativa et distinctiva distinxerunt : et per id distincte et discrete revertitur

<--- Page Split --->

ad res. Et ideo virtutis memorialve actu est, quod componendo intentiones distinctas cum imaginibus rerum distincte ad res revertitur.

Quod autem quinque loca ista in capite distincta sunt ab actionibus, probat Averroes concorditer cum Avicenna dicentes quod receptio sensus communis et imaginatio sunt in fronte in anteriori parte cerebri, cognitio sive distinctio in medio, et conservatio et memoria in posteriori. Et ideo læsa posteriori parte inducitur oblivio : et manet cognitio et distinctio et imaginatio et sensibilium acceptio. Læsa autem media, remanent anteriores et posteriores secundum suum modum et debilitatur media. Et læsa priori aufertur operatio prima et remanet media et postrema secundum suum modum. Ex his igitur patet, quod conservativa secundum Averroem, non differt a memoriali nisi secundum esse : quia conservativa conservat tam imagines quam intentiones : sed memoria componendo ista duo refertur ad res extra per ipsa. Quod igitur Averroes et alii dicunt esse sententiam Aristotelis, hæc est.

Ego autem unum puto esse addendum antequam sententiam Aristotelis prosequamur. Hoc autem est quod dicitur, quod memoria sit primi sensitivi. Huic autem vehementer insistentes, dicunt memoriae organum esse in partes anteriori capitis : quod est contra omnes de viribus animae loquentes, et qui Peripateticorum imitati sunt peritiam. Propter quod nos tenemus primum sensitivum esse, quod est fons et origo sensualitatis, et cui contingit sentire secundum se semper et in omni sensibili : et patet quod hic non est sensus particularis. Et si esset etiam sensus communis et memoriae idem organum, tunc omnia habentia sensum communem, haberent etiam memoriam : quod falsum est, quoniam vermes et concha memoriam non habent. Propter quod patet, quod primi sensitivi est sicut a quo est primus mo-

tus ejus, sicut phantasia dicitur motus a sensu secundum actum factus. Sic igitur dicitur memoria esse primi sensitivi sicut id in quo quiescunt motus primi sensitivi, et a quo fit reflexio in rem primo per sensum acceptam.

CAPUT II.

Quæ libri intentio, et quæ vere sint memorabilia ?

His habitis, sententiam ponamus Aristotelis, dicentes considerandum esse primo de memoria inter reliqua opera animatorum quae communia sunt corpori et animæ. Considerandum autem est etiam de actu memoria, qui est memorari, quid est utrumque istorum, et propter quas causas sit in animatis quibusdam. Et considerandum est etiam cui partium animæ accidit hæc passio quæ est memoria, utrum scilicet rationali, vel sensibili : quia constat quod non accidit vegetabili. Considerandum est etiam posterius de ipso reminiscì : quia licet conjuncta sint aliquo modo memoria et reminiscentia, tamen non omnino idem sunt : et hoc scitur per subjecta ipsorum propria. Quia non idem sunt homines bene memorativi et bene reminiscibiles, sed sicut in multis et frequenter, tardi quidem ingenio sunt memorabiles. Reminiscibiles autem ut frequenter sunt velocis ingenii et bene discentes.

Quia autem ab objectis oportet cognosere virtutes animae et actus, primo ac-

<--- Page Split --->

cipiendum est qualia sunt memorabilia : hoc enim multoties decipit propter id quod latet. Dicimus igitur, quod ea quae sunt futura ut futura sunt, nullo modo convenit memorari, sed futura potius sunt opinabilia vel sperabilia. Opinabilia quidem quae simpliciter exspectantur ut vera, sicut solis eclipsis, vel terræ motus, vel aliquid hujusmodi. Sperabilia autem quae exspectantur ut proficientia ad vitam, sicut fertilitas anni, vel victoria belli, vel aliud hujusmodi. Sub sperabilibus autem etiam timenda continentur, quae exspectantur ut mala futura. Scientia enim quae est sperativa, sicut quidam mathematicorum dicunt divinationem omnium esse sperativam scientiam, et maxime eam quae est per astrorum positionem et motum, eo quod illa super certiora fundantur principia. Sunt autem tales scientiae necromantia, et geomantia, et alia hujusmodi, sed non habent adeo verum nomen scientiae, sicut divinatio quae est per astra. Sic igitur patet quod futuri memoria non est.

Similiter autem memoria non est præsentis : sed potius sensus est præsentis : sensu enim neque futurum neque factum in præterito cognoscimus, sed tantum præsens. Cujus causa est, quia sine materiæ præsentia non agit sensibile in sensum. Cum igitur memorabile concernat aliquam temporis differentiam, oportet quod memoria sit facti in præterito, et non præsentis, neque futuri : præsens enim quando adest in sensu, sicut cum aliquis videt præsens album, nullius dicitur memorari. Similiter autem cum aliquis considerat per intellectum, cum aliquis sit actu considerans et intelligens. Intellectum enim secundum quod est hujusmodi, est universale quod est ubique et semper et ab omni differentia temporis separatum. Memorabile autem concernit differentiam temporis quæ est præteritum tempus. Cum igitur aliquid adest, hoc sentire dicimur. Cum autem per intellectum consideramus aliquid, illud dicimur scire. Cum vero sine

actibus, hoc est, sine actione propria objecti particularis vel universalis in ipsam habeat alicujus sensibilis cognitionem vel scientiam, tunc dicimur memorari, quia tunc oportet quod in rem cognitam prius procedat ex eo quod habet apud seipsam. Sicut, verbi gratia, si ad hunc triangulum qui non est præsens referat quod trianguli tres anguli æquales sunt duobus rectis : tunc enim speculatur per intellectum hoc quod didicit in præterito vel speculatus fuerit. Aut si sensibilem habet cognitionem, tunc sentit hoc quod prius audivit vel vidit : oportet enim quod cum aliquis secundum memoriam agit, sic dicere in anima ad præteritum referendo, quod hoc prius audivit, aut aliter sensit, aut intellexit, quando memoria est intelligibilium per accidens, sicut infra ostendemus.

Ex omnibus autem præmissis patet quod memoria neque est sensus, neque opinio rationalis, sed est habitus aut passio cujusdam horum quæ sunt sensibilis vel rationalis animæ, cum fiat deterninatio præteriti temporis circa sensibile vel opinabile. Ipsius autem in ipso nunc præsentis non est memoria, sicut dictum est, præsentis quidem sensus, futuri vero spes, facti autem memoria. Et ideo post tempus rei circa quam agit anima omnis fit memoria.

Ex hoc autem ulterius concluditur, quod quæcumque animalium tempus sentiunt, hæc sola memorantur, et memorantur in eo scilicet in quo tempus sentiunt, sicut infra patebit. Non autem omnia animalia sentiunt tempus : sentitur autem tempus dupliciter, in se scilicet secundum quod est numerus motus : et sic rationabilia sola sentiunt et cognoscunt tempus. Alio autem modo sentitur tempus in temporali et non secundum se : et tunc sentitur sub determinata differentia temporis, secundum quam adjacet rei temporali : et hoc est obscure percipere tempus : et sic sentitur in præterito quando res præterit, sicut oves et capræ revertuntur ad caulas, cognos-

<--- Page Split --->

centes caulas ubi habitaverunt in præterito, et formicae colliguntur in domibus suis præsentientes pluvias in futuro. Sed tamen minus sentiunt bruta futurum quam præteritum. Sentiunt enim præteritum per picturam præteritorum qua sunt in ipsis : futura autem non præsentiunt nisi signo aliquo præsenti, sicut vapore, vel calore, vel aliquo hujus. Ex his patet quid sit memorabile proprie.

CAPUT III.

Cujus partis animæ sit memoria ?

Nunc autem superest dicere cujus partium animæ sit memoria. Dicamus igitur, quod de phantasia prius in his quæ de anima sunt, dictum est: ubi etiam dictum est, quod intellectus possibilis non sit in nobis in actu sine phantasmate. Eadem passio accidit intellectui quæ accidit discretioni. Discretionem autem vocamus distinctam cognitionem unius ab alio, quæ fit per cognitionem quando applicatur universale particularibus, ut ex propriis particularibus distincta habeatur cognitio. Ita nulla in intelligibilibus utentes quantitate determinata secundum quod intelligibilia sunt, eo quod abstrahant a quantitate determinata intelligibilia, tamen discretam cognitionem habere volentes ex intelligibilibus

quæ apud nos habemus, describimus ipsa intelligibilia esse finita et determinata per quantitatem et figuram : et idem facimus cum opinamur. Omnia enim oportet reducere ad quantitatem et figuras determinatas, quando ex his quæ intelligimus vel opinamur, distinctam rei volumus accipere cognitionem : et si etiam intellectus ut intellectus non intelligat quantitatem determinatam, tamen quando reducit intelligibilia ad res, ponit ante oculos quantitatem : quia refert ad rem figuratam quasi esset coram oculis : sed intelligit tamen absolute quantitatem secundum rationem quantitatis, et non secundum quod est quantitas sic vel aliter figurata, quamvis natura et ratio quantitatum sit in universali ipsas esse infinitas et non figuratas figura hujus vel istius : tamen intelligibilia reducendo ad res ponit et disponit quantitatem finitam talis vel talis figurae, quæ rebus competit acceptis per sensum : et hanc quantitatem secundum quod intelligitur solum absolute ad res extra non referendo, non intelligit, nisi quod quantitas est in universali habens quantitatis rationem. Hæc enim passio adeo vehementer sequitur intellectum possibilem qui ex sensu accipit, quod Dionysius Areopagita dicit 1, quod « quando etiam aliquis aliquid intelligit divinorum, quod adaptat ipsum ad quantitatem et figuram in quibus manifestatur per actum, sicut motorum intellectum attribuimus figurae circulari simplici mote ab ipsis. »

Propter quam autem causam hoc conveniat intellectui possibili, quod nihil contingit ipsum intelligere eorum quæ sunt in tempore, sicut naturalia et mathematica quæ secundum esse sunt in tempore sine imaginatione continui et imaginatione temporis, cum tamen rationes universales eorum nec continuorum sunt, neque temporalium, alia ratio

<--- Page Split --->

est quæ partim in libro de Anima dicta est, ubi diximus quod « possibilis intellectus movetur a phantasmate quod habet speciem continui et temporalis : » partim autem dicetur in libro de Intellectu et intelligibili. Sicut enim intellectus possibilis natus est moveri a forma quæ est cum continuo et tempore, sic connaturale est eidem intellectui coaptare universale continuo et temporali, quando ad rem revertetur per universale quod apud se habet, licet ipsum universale sit ubique et semper non habens aliquam figuram vel tempus. Habemus igitur ex omnibus determinatis, quod neque per imaginationem, neque per intellectum contingit redire in rem ex his quæ sunt apud animam nisi per figuram et speciem temporalem prius acceptam.

Videmus igitur qua parte anima accipitur continuum et figura et tempus, et tunc sciemus cujus partis animae sit memoria. Dicamus igitur, quod necesse est eodem cognoscere tempus quo cognoscuntur magnitudo et motus. Scimus enim quod tempus non habet rationem quantitatis nisi ex magnitudine et motu. Diximus autem in libro de Anima 4, quod « phantasia est passio sensus communis sicut efficientis : » quoniam est motus et passio a sensu communi facta. Quare manifestum est, quod in primo sensitivo quod est sensus communis prima horum cognitio fit : memoria autem, sicut jam ante diximus, etiam illa quæ est intelligibilium, non fit sine phantasmate : ergo memoria ex eis quæ sunt apud animam, reflectitur in res per accidens quidem intelligibilium : eo quod ipsa reflexio aliquando incipit ab intelligibili prius accepto. Per se autem est primi sensitivi : eo quod perfectio memorie numquam fit sine eo quod acceptum est a primo sensitivo, quod est magnitudo determinata et tempus. Non autem volumus

dicere nisi de eo quod informat et facit memoriam quoad memorabilia : licet enim illa aliquando incipiant ab intelligibilibus, tamen non secundum quod intelligibilia sunt, reducuntur in rem prius visam, sed potius secundum quod sunt sensata primo sensitivo. Illa enim figura et differentia temporis secundum quod prius accepta sunt, faciunt animam in rem reflecti. Et quia per accidens est memoria intelligibilium, ideo in aliis animalibus ab homine inest memoria, et non solum hominibus et habentibus opinionem vel prudentiam, sicut quidam dicunt Pigmaem habere, qui secundum Pigmam non est non homo, sicut nos in mei reliqui est. Si enim libero de Animalibus ostendemus 2. Si enim esset memoria de numero intellectivarum partium, non utique inesset multis aliorum animalium : et si nos intellectuale dicamus ab intellectu agente puro, tunc nulli mortalium inesset memoria. Hoc autem in libro de Intellectu et intelligibili 3 erit inquirendum subtilius et cum certitudine. Quoniam autem sensibilium per se, non tamen omnibus inest sensitivis, propter id quod ut nunc vel tunc non omnia temporis sensum habent, sicut in libro de Anima 4 diximus, quaedam imperfecta non habent imaginationem et sensum communem nisi permixta cum gustu et tactu : semper enim cum agit memoria rememorando, sicut et prius diximus, agit cum determinato tempore praeterito, sicut quando vidit hoc aut audivit. Si enim est memoria hujus cujus est per se, hoc est, in primo sensitivo accepti, aut quoniam didicit prius si est ejus cujus est per accidens sic intellecti. Et ut generaliter dicatur, memoria agit sicut aliquid repraesentans quod prius sensit. Constat autem esse prius et posterius in tempore : et ideo memoria agens concipiendo praeteritum, agit cum temporis differentia determinata.

<--- Page Split --->

Manifestum igitur ex dictis, cujus partis animae sit memoria principaliter. Est enim partis sensibilis accipientis quantitatem et tempus,cujus est etiam phantasma : haec enim quae accipiuntur sic per se, sunt memorabilia : quia illorum est etiam phantasma. Secundum autem accidens memorabilia sunt quaecumque sunt cum phantasia, sicut sunt intellecta intellectus possibilis quae ex phantasmatibus prius accipiuntur, et postea phantasmatibus iterum applicantur, quando ex intellectis anima reflectitur in rem prius per sensum acceptam.

CAPUT IV.

De solutione dubitationis quae ortum habuit ex hoc quod dictum est memoriam esse praeteriti.

rem prius sensam devenire, quare dicitur memoria esse praeteriti propter rem absentem potius quam praesentis propter speciem a qua incipit reflexio quae praesens est in anima. Manifestum est enim, quoniam hujus aliquid a quo incipiat reflexio, oportet intelligere praesens esse in anima per sensum communem et proprium acceptum : et oportet id esse praesens intelligere in parte corporis quae habet memoriam, sicut organum habet virtutem quae est perfectio ejus : nisi enim aliquid tale in parte memoria intelligeretur in esse, non haberet memoria unde inciperet reflecti in rem quam prius sensit memorans. Aliquando enim pictura quae pingitur in anima sensibili per sensum accepta, est passio et qualitas quaedam illius ejusdem partis animae, cujus superius diximus esse memoriam habitum quemdam : factus enim motus sensibilis ad animam, signat unum individuum in quod reflexio fit per memoria actum : et hoc sic est sicut figura quaedam vel alius motus sensibilis gustus vel odoratus, sicut sigillantis annuli qui in cera relinquit signum sine materia, sicut in libro de Anima « est determinatum.

Quod autem talis impressio a sensibili relinquatur in partibus animae sensibilis et maneat, probatur ex ipsis dispositionibus potentiarum receptarum secundum quarum numerationem numeratur etiam memoria : quod non esset nisi corporaliter sigillata memoria intelligeretur. Videmus enim in his quorum complexio mobilis et reflexibilis est multum, sive hoc sit per infirmitatem, sicut est in apoplecticis quibusdam et paralyticis et lethargicis : sive hoc sit propter aetatem, juventutem infantilem scilicet, et decrepitam senectutem : illis non bene accidit memorari. In infantibus enim nimis abundat humidum augens et radicale. In decrepitis autem abundat humidum hu-

<--- Page Split --->

mectans non augens quod est phlegmaticum : propter quod non bene retinent sigillata a sensibus. Quoniam propter frigidum cerebrum præcipue humiditas abundans dominatur in cerebro illorum qui in aliqua istarum humiditatum habent abundantiam : et fit in eis hoc sicut sigilli figura incidere imaginetur in aquam et motum illius : quia tunc non tenebitur forma sigilli, licet de facili recipiatur : humiditas enim dicta in quibusdam abundat propter frigidum esse quorumdam : frigidum enim inductivum est humiditatis : et fit in eis sicut in ruinosis ædificiis, in quibus non fit sigillatio propter putrefactionem ipsorum. Omnia enim putrefacta exterius sunt humida, et interius arida. Aliquando autem propter duritiem accipientis qualitatem sive passionem illam quæ est a sensu, non fit phantasma : eo quod difficulter a sensibili sigillatur. Ex his dictis causis multum novi infantes in quibus humida dominatur ætas, et multum decrepiti senes immemores efficiuntur. Infantes enim propter humidum fluens a calido in augmentum : senes autem propter humidum humectans extra et fluens in decrementum, eo quod interiora manent arida et destituta.

In aliis autem complexionibus similiter est : quoniam multum velocis ingenii existentes, non sunt bene memores propter humidum facile recipiens, et calidum multum movens. Calidum enim commovet imaginationes et perturbat eas : et humidum præcipue continuo calore motum non bene retinet eas. Similiter autem et multum tardi non de facili recipiunt : et ideo deficiunt eis imagines : propter quod memorativi non efficiuntur. Veloces enim plus quam indigeant ad bonitatem memoriae, humidi sunt : tardi autem minus habent de humore, quam ad receptionem sufficiat imaginationum. Quibusdam enim, sicut nimis humidis, non manet phantasia in anima : aliis autem sicut siccis,non contingit sigillari ex phantasmate.

Si enim hujus accidens quod est forma sigillata a sensu, est circa memoriam, tunc merito quaeritur, utrum haec passio præsens in anima sit perficiens memorari : aut illud sensibile a quo in sensu primum haec passio facta est. Siquidem hoc dicitur esse memorabile quod est præsens in anima : tunc memoria nihil omnium memorabitur : quoniam de præsentibus alias habemus apprehensiones quæ sunt sensus communis, et phantasia, et aliae hujusmodi potentiae, ita quod ad nihil omnium eorum quæ sunt præsentia, indigeremus memoria. Si vero id dicatur esse memorabile quod est absens, et transivit in præteritum, tunc memorabimur haec quorum sumus scientiam habentes : quæ tamen non scimus præsentia. Hoc autem non videtur : quia cum memoria sit una de viribus passivis animæ sensibilis, tunc non potest effici in actu nisi per speciem præsentem in ipsa, sicut nec visus, nec imaginatio, nec cæteræ potentiae passivæ. Non igitur videtur esse alicujus absentis secundum quod est potentia apprehensiva effecta in actu per apprehensum : et si dicatur id quod est in memoria simile picturæ et figuræ quam sibi sigillavit res sensibilis, tunc videtur quod hujus ejusdem est sensus : quia primum in quo sensibile suam sigillat figuram et picturam, sensus est. Ergo memoria erit alterius cujusdam, eo quod supra ostendimus sensum non esse memoriam. Si enim daretur quod esset hujusmodi præsentis, tunc agens memoria quando memoratur hanc passionem ut præsentem, speculabitur quando incipit ab intellectu, vel sentiet quando incipit a sensibili : et utrumque horum esset inconveniens : quia tunc memoria non esset aliud aut a sensu, aut ab intellectu. Memoria igitur non est præsentis ut præsens est. Quæramus igitur quomodo non præsens potest memorari ? cum, sicut diximus, omnis potentia passiva non fiat in actu nisi per speciem aliquam præsentem in ipsa. Si diceretur quod memoria potest effici in

<--- Page Split --->

actu per non præsens, tunc eadem ratio esset de omnibus aliis potentiis passivis : et sic contingeret etiam in sensu, ita ut contingeret videre non præsens, et sic de aliis.

Dicamus ergo solventes inductam dubitationem, quod in talibus est sicut contingens, et accidens est contra aliquid. Quod enim memoria est sicut species in pictura quiddam contingens et accidens est multos habere modos : quod sic declaratur. Quia sicut in tabula pictum animal est quidem animal pictum et imago imitans id cujus est repræsentativum, et in substantia quidem est hoc unum et idem, sed non est suum esse unum et idem : quia primo modo accipitur absolute, et secundo modo accipitur comparative ad alterum. Et ideo potest considerari sicut animal pictum, et potest considerari sicut imago repræsentans. Sic et in nobis phantasma factum oportet rimari. Diximus enim in libro de Anima, duplices esse formas animæ, scilicet separationis, et compositionis. Separationis quidem quæ sunt a re : et illæ sunt quæ absolute fiunt in anima. Compositionis autem formæ sunt quæ referuntur ad res quibus applicantur. Ita etiam est in phantasmate : si enim accipiamus ipsum prout absolute quiescit in anima notitiam de re faciens, tunc est phantasma præsens in anima a qua egreditur intellectus quando movet intellectum possibilem. Si autem ad rem ad quam acceptum fuit, referatur per propria rei illius, tunc vocatur imago quasi imitago dicta : et hoc modo perficit memoriam. Et ideo licet sit in potentia præsens, tamen quia non accipitur ut ipsum absolute, sed ut alterius quod est præteritum : et in hoc esse perficit memoriam secundum quod ipsa est potentia passiva : et ideo memoria est præteriti et non præsenti s. Sic igitur dicimus, quod est phantasmatis considerare quædam per se sive per considerationem : et est etiam

considerare speculationem phantasmatis secundum quod est alterius : et secundum quidem seipsa dicimus ipsam speculationem quamdam esse, aut phantasma quoddam. In quantum autem alterius est, tunc dicitur imago aut memoria, quia ut imago perficit memoriationem. Igitur quando agit in animam motus phantasmatis secundum quod consideratur absolutum per seipsum, sic perficit sensum interiorem animæ vel exteriorem. Et hoc modo quando progreditur in potentiis abstrahentibus, tunc egreditur a phantasia sicut intellectus quidam qui ex phantasmate accipitur. Secundum autem quod alterius est quædam imago, tunc considerat ipsum relatum tamquam imaginem. Et hujus est exemplum, sicut si nos dicamus quod anima non est considerans tonsorem qui dicitur Socrates Dionis filius, qui tonsor fuit secundum se tantum : aut etiam tonsoris imaginem est considerans tantum. Sed utroque modo considerat anima tonsorem : et hinc alia passio egreditur speculationis hujus quando considerat tonsoris imaginem : et aliqua quando considerat absolute, sicut animal pictum in tabula : hic enim quidem in anima fit sicut intellectus solum per abstractionem, et hoc est quando perficitur motus formæ separationis ad animam a re factus.

Alia autem consideratio est secundum quod ipsum non ut pictura quædam, sed ut memoria est quædam et imago : quia sic ab eo incipit reflexio in rem priorem quasi utens eo ut forma compositionis ad rem cujus est forma. Et inde contingit occasio prius inductæ dubitationis : quia nescimus propter istam eamdem causam duplicis considerationis, quando fiunt tales motus phantasmatis in anima, utrum acciderit ex eo quod sensimus prius cujus iste motus imago est : aut acciderit ab eo quod sentimus ut phantasma præsens. Motum autem vocamus, sicut in II de Anima 1 docuimus, formam per

<--- Page Split --->

motum impressam alicui virtuti animae : et inde ulterius causatur : quia nescimus si actus animae rationalis memoria est, aut non est memoria. Aliquando autem accidit intelligere et scire nostrum reminisci et rememorari : eo quod bene scimus nos reminiscí et rememorari. Et hoc est quando aliquid speculamur referentes ad id quod audivimus prius secundum id quod prius audivimus. Hoc autem contingit cum speculans tamquam idem in substantia committit memoriae : et considerat ipsum tamquam secundum alterum esse quod est esse imaginis, sicut jam ante diximus.

primam. Similiter autem est in aliis speculis duobus vel pluribus distantibus. Quaecumque enim in talibus apparent, dicebant Antiqui fieri ut ipsa absoluta, et dicebant ea etiam fieri sicut memores sunt, et memorantes ab aliquo. Hoc autem fit, sicut diximus, cum aliquis imaginem tamquam imaginem considerat.

Probatio autem eorum quae dicta sunt, est, quia meditationes salvant memoriam. Meditari autem nihil aliud est quam speculari multoties aliquid idem sicut imaginem rei præteritæ, et non per se. Ergo memoria etiam incipit ab eo quod est in ipso sicut imago et non per se.

Aliquando autem fit speculatio in contrarium hujusmodi : et hoc est quando speculamur formam animæ a re factam in anima absolute, non referentes eam ad rem cujus est imago. Isti enim motus sunt contrarii per terminos : quia unus est a re ad animam : alter autem ab anima ad rem extra visam vel auditam, vel aliter in præterito acceptam. Et hujus similitudo est in speculo concavo circumferenti sphærico, quando in illo forma impressa uni parti projicitur super alteram, et ab altera reprojicitur super

Sic igitur dictum est a nobis quid est memoria, et quid memorari : et ostensum est quoniam memoria per se phantasmatis est, et non secundum quod est phantasma absolute, sed secundum quod est imago : et dictum est a nobis, quoniam habitus est ejus cujus est phantasma in prædicto modo consideratum. Dictum est etiam cujus partium animæ sit quae sunt in nobis : et dictum est quia est ut agentis primi sensibilis quo tempus sentimus.

<--- Page Split --->