D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PARVA NATURALIA

LIBER

DE MEMORIA ET REMINISCENTIA. TRACTATUS I

DE MEMORIA.

CAPUT I.

Et est digressio declarans intentionem Avicenne et Averrois de memoria.

Reliquorum autem primum considerandum est de memoria cum agimus de communibus animae et corporis animati,

et dictum sit qualiter sensibilia veniunt ad animam, relinquitur considerandum qualiter anima per sensibilia existentia apud eam reddat in ipsas res sensibiles quae sunt extra ipsam. Tunc enim primo perfectus est motus sensibilium. Non enim sensibilia accipit anima propter aliquid nisi ut per ipsa in res sensibiles veniat.

Quia autem, ut mihi videtur, omnes fere aberraverunt Latini in cognitione harum virtutum quas memoriam et reminiscentium appellamus, ut aestimo propter verborum Aristotelis obscuritatem, ideo primo volumus ponere planam de memoria sententiam Peripateticorum, antequam Aristotelis sententiam prosequamur.

Revocentur igitur ad memoriam ea

<--- Page Split --->

quae de virtutibus sensibilibus apprehensivis dicta sunt, et inveniemus quod quatuor sunt in quibus memorie perficitur operatio. Non enim dicimus nos rememorari, nisi quando per id quod habemus apud nos, distincte recognoscimus id quod prius vidimus et audivimus et didicimus. Cum autem didicimus, quod memoremur ex eo quod est apud animum, oportet necessario duas praecedere operationes, quarum una est esse receptum id a quo memoria incipit : et haec est operatio sensus communis. Secunda autem est esse conservatum apud nos ex prasenti accepto in praeteritum. Et ostendimus in libro de Anima 1 impossibile esse, quod ejusdem potentiae organicae sit bene recipere et bene conservare. Hanc autem conservantem Avicenna vocat formalem vel imaginativam. Averroes autem in hujus libri commento vocat eam conservantem, non imaginativam vel formalem : cujus causa secundum eum est, quia imaginatio quasi mutatio dicta, est virtus referens formam ad rem cujus est forma, sed conservans non est nisi retinens formas in se depictas : propter quod dicit quod conservata in nobis plura sensibilia habere possumus, sed imaginari plura simul non possumus. Patet igitur ex his necessario probatum esse, quod quoad hanc partem memoriae, quod scilicet procedat et incipiat ex eo quod habemus apud nos, duae virtutes ante eam esse exiguntur.

Similiter autem ex illa parte qua distincte revertitur in rem prius visam vel auditam, oportet unam virtutem ante eam operari. Non enim distincte cognoscitur res ex ipsa ejus figura : quia si hoc esset verum, tunc distincte quamlibet cognosceremus rem, cujus figuram apud nos habemus : et hoc non potest esse, cum multa sit similitudo in figuris : sed distinctam rei cognitionem operatur in ani-

ma, quando cognoscitur quod haec figura hujus rei et non alterius intentio est. Oportet igitur, quod ante inemoriam quaedam virtus operetur quae ex ipsa figura elicit eorum intentiones singulares : et hanc quidem Avicenna bene et proprie vocavit aestimationem. Averroes autem improprie vocat cogitativam animalium brutorum, per quam fugiunt nociva et persequuntur convenientia. Cum igitur memoria habeat utrumque eorum, oportet in ipsa depictas esse figuras et intentiones. Completur enim actus memoria ex compositione horum duorum.

Propter quod dicit Averroes eleganter in hujus libri commento quinque loca apprehensivorum organorum esse in capite : quorum unus est exteriorum organorum, quem vocat valde corporalem duri corticis : quia in cortice praesentia rei accipit : et complementum illius loci est in organo sensus communis in prima parte capitis medullosa et humida. Secundus autem locus est sensus communis, qui primus est locorum spiritualium, sicut diximus alibi : quia sensus communis formalis est ad sensus proprios comparatus. Ideo iste locus est complementum, ut diximus, loci primi. Tertius autem qui ut complementum se habet ad secundum, organum est imaginationis locus : imaginatio enim est spiritualior quam sensus communis, et accipit imaginationem pro eodem cum phantasia. Qualiter autem se habeat veritas de hoc, in libro de Anima determinatum est. Quartus locus est in organo virtutis distinctae, quam vocat Averroes cogitativam brutorum 2, quae distinguit intentiones a figuris rerum. Quintus est in organo virtutis memorativae : et ille locus est magis spiritualis inter omnes, quia recipit medullam ejus quod tres vires sensus, scilicet communis et imaginativa et distinctiva distinxerunt : et per id distincte et discrete revertitur

<--- Page Split --->

ad res. Et ideo virtutis memorialve actu est, quod componendo intentiones distinctas cum imaginibus rerum distincte ad res revertitur.

Quod autem quinque loca ista in capite distincta sunt ab actionibus, probat Averroes concorditer cum Avicenna dicentes quod receptio sensus communis et imaginatio sunt in fronte in anteriori parte cerebri, cognitio sive distinctio in medio, et conservatio et memoria in posteriori. Et ideo læsa posteriori parte inducitur oblivio : et manet cognitio et distinctio et imaginatio et sensibilium acceptio. Læsa autem media, remanent anteriores et posteriores secundum suum modum et debilitatur media. Et læsa priori aufertur operatio prima et remanet media et postrema secundum suum modum. Ex his igitur patet, quod conservativa secundum Averroem, non differt a memoriali nisi secundum esse : quia conservativa conservat tam imagines quam intentiones : sed memoria componendo ista duo refertur ad res extra per ipsa. Quod igitur Averroes et alii dicunt esse sententiam Aristotelis, hæc est.

Ego autem unum puto esse addendum antequam sententiam Aristotelis prosequamur. Hoc autem est quod dicitur, quod memoria sit primi sensitivi. Huic autem vehementer insistentes, dicunt memoriae organum esse in partes anteriori capitis : quod est contra omnes de viribus animae loquentes, et qui Peripateticorum imitati sunt peritiam. Propter quod nos tenemus primum sensitivum esse, quod est fons et origo sensualitatis, et cui contingit sentire secundum se semper et in omni sensibili : et patet quod hic non est sensus particularis. Et si esset etiam sensus communis et memoriae idem organum, tunc omnia habentia sensum communem, haberent etiam memoriam : quod falsum est, quoniam vermes et concha memoriam non habent. Propter quod patet, quod primi sensitivi est sicut a quo est primus mo-

tus ejus, sicut phantasia dicitur motus a sensu secundum actum factus. Sic igitur dicitur memoria esse primi sensitivi sicut id in quo quiescunt motus primi sensitivi, et a quo fit reflexio in rem primo per sensum acceptam.

CAPUT II.

Quæ libri intentio, et quæ vere sint memorabilia ?

His habitis, sententiam ponamus Aristotelis, dicentes considerandum esse primo de memoria inter reliqua opera animatorum quae communia sunt corpori et animæ. Considerandum autem est etiam de actu memoria, qui est memorari, quid est utrumque istorum, et propter quas causas sit in animatis quibusdam. Et considerandum est etiam cui partium animæ accidit hæc passio quæ est memoria, utrum scilicet rationali, vel sensibili : quia constat quod non accidit vegetabili. Considerandum est etiam posterius de ipso reminiscì : quia licet conjuncta sint aliquo modo memoria et reminiscentia, tamen non omnino idem sunt : et hoc scitur per subjecta ipsorum propria. Quia non idem sunt homines bene memorativi et bene reminiscibiles, sed sicut in multis et frequenter, tardi quidem ingenio sunt memorabiles. Reminiscibiles autem ut frequenter sunt velocis ingenii et bene discentes.

Quia autem ab objectis oportet cognosere virtutes animae et actus, primo ac-

<--- Page Split --->

cipiendum est qualia sunt memorabilia : hoc enim multoties decipit propter id quod latet. Dicimus igitur, quod ea quae sunt futura ut futura sunt, nullo modo convenit memorari, sed futura potius sunt opinabilia vel sperabilia. Opinabilia quidem quae simpliciter exspectantur ut vera, sicut solis eclipsis, vel terræ motus, vel aliquid hujusmodi. Sperabilia autem quae exspectantur ut proficientia ad vitam, sicut fertilitas anni, vel victoria belli, vel aliud hujusmodi. Sub sperabilibus autem etiam timenda continentur, quae exspectantur ut mala futura. Scientia enim quae est sperativa, sicut quidam mathematicorum dicunt divinationem omnium esse sperativam scientiam, et maxime eam quae est per astrorum positionem et motum, eo quod illa super certiora fundantur principia. Sunt autem tales scientiae necromantia, et geomantia, et alia hujusmodi, sed non habent adeo verum nomen scientiae, sicut divinatio quae est per astra. Sic igitur patet quod futuri memoria non est.

Similiter autem memoria non est præsentis : sed potius sensus est præsentis : sensu enim neque futurum neque factum in præterito cognoscimus, sed tantum præsens. Cujus causa est, quia sine materiæ præsentia non agit sensibile in sensum. Cum igitur memorabile concernat aliquam temporis differentiam, oportet quod memoria sit facti in præterito, et non præsentis, neque futuri : præsens enim quando adest in sensu, sicut cum aliquis videt præsens album, nullius dicitur memorari. Similiter autem cum aliquis considerat per intellectum, cum aliquis sit actu considerans et intelligens. Intellectum enim secundum quod est hujusmodi, est universale quod est ubique et semper et ab omni differentia temporis separatum. Memorabile autem concernit differentiam temporis quæ est præteritum tempus. Cum igitur aliquid adest, hoc sentire dicimur. Cum autem per intellectum consideramus aliquid, illud dicimur scire. Cum vero sine

actibus, hoc est, sine actione propria objecti particularis vel universalis in ipsam habeat alicujus sensibilis cognitionem vel scientiam, tunc dicimur memorari, quia tunc oportet quod in rem cognitam prius procedat ex eo quod habet apud seipsam. Sicut, verbi gratia, si ad hunc triangulum qui non est præsens referat quod trianguli tres anguli æquales sunt duobus rectis : tunc enim speculatur per intellectum hoc quod didicit in præterito vel speculatus fuerit. Aut si sensibilem habet cognitionem, tunc sentit hoc quod prius audivit vel vidit : oportet enim quod cum aliquis secundum memoriam agit, sic dicere in anima ad præteritum referendo, quod hoc prius audivit, aut aliter sensit, aut intellexit, quando memoria est intelligibilium per accidens, sicut infra ostendemus.

Ex omnibus autem præmissis patet quod memoria neque est sensus, neque opinio rationalis, sed est habitus aut passio cujusdam horum quæ sunt sensibilis vel rationalis animæ, cum fiat deterninatio præteriti temporis circa sensibile vel opinabile. Ipsius autem in ipso nunc præsentis non est memoria, sicut dictum est, præsentis quidem sensus, futuri vero spes, facti autem memoria. Et ideo post tempus rei circa quam agit anima omnis fit memoria.

Ex hoc autem ulterius concluditur, quod quæcumque animalium tempus sentiunt, hæc sola memorantur, et memorantur in eo scilicet in quo tempus sentiunt, sicut infra patebit. Non autem omnia animalia sentiunt tempus : sentitur autem tempus dupliciter, in se scilicet secundum quod est numerus motus : et sic rationabilia sola sentiunt et cognoscunt tempus. Alio autem modo sentitur tempus in temporali et non secundum se : et tunc sentitur sub determinata differentia temporis, secundum quam adjacet rei temporali : et hoc est obscure percipere tempus : et sic sentitur in præterito quando res præterit, sicut oves et capræ revertuntur ad caulas, cognos-

<--- Page Split --->

centes caulas ubi habitaverunt in præterito, et formicae colliguntur in domibus suis præsentientes pluvias in futuro. Sed tamen minus sentiunt bruta futurum quam præteritum. Sentiunt enim præteritum per picturam præteritorum qua sunt in ipsis : futura autem non præsentiunt nisi signo aliquo præsenti, sicut vapore, vel calore, vel aliquo hujus. Ex his patet quid sit memorabile proprie.

CAPUT III.

Cujus partis animæ sit memoria ?

Nunc autem superest dicere cujus partium animæ sit memoria. Dicamus igitur, quod de phantasia prius in his quæ de anima sunt, dictum est: ubi etiam dictum est, quod intellectus possibilis non sit in nobis in actu sine phantasmate. Eadem passio accidit intellectui quæ accidit discretioni. Discretionem autem vocamus distinctam cognitionem unius ab alio, quæ fit per cognitionem quando applicatur universale particularibus, ut ex propriis particularibus distincta habeatur cognitio. Ita nulla in intelligibilibus utentes quantitate determinata secundum quod intelligibilia sunt, eo quod abstrahant a quantitate determinata intelligibilia, tamen discretam cognitionem habere volentes ex intelligibilibus

quæ apud nos habemus, describimus ipsa intelligibilia esse finita et determinata per quantitatem et figuram : et idem facimus cum opinamur. Omnia enim oportet reducere ad quantitatem et figuras determinatas, quando ex his quæ intelligimus vel opinamur, distinctam rei volumus accipere cognitionem : et si etiam intellectus ut intellectus non intelligat quantitatem determinatam, tamen quando reducit intelligibilia ad res, ponit ante oculos quantitatem : quia refert ad rem figuratam quasi esset coram oculis : sed intelligit tamen absolute quantitatem secundum rationem quantitatis, et non secundum quod est quantitas sic vel aliter figurata, quamvis natura et ratio quantitatum sit in universali ipsas esse infinitas et non figuratas figura hujus vel istius : tamen intelligibilia reducendo ad res ponit et disponit quantitatem finitam talis vel talis figurae, quæ rebus competit acceptis per sensum : et hanc quantitatem secundum quod intelligitur solum absolute ad res extra non referendo, non intelligit, nisi quod quantitas est in universali habens quantitatis rationem. Hæc enim passio adeo vehementer sequitur intellectum possibilem qui ex sensu accipit, quod Dionysius Areopagita dicit 1, quod « quando etiam aliquis aliquid intelligit divinorum, quod adaptat ipsum ad quantitatem et figuram in quibus manifestatur per actum, sicut motorum intellectum attribuimus figurae circulari simplici mote ab ipsis. »

Propter quam autem causam hoc conveniat intellectui possibili, quod nihil contingit ipsum intelligere eorum quæ sunt in tempore, sicut naturalia et mathematica quæ secundum esse sunt in tempore sine imaginatione continui et imaginatione temporis, cum tamen rationes universales eorum nec continuorum sunt, neque temporalium, alia ratio

<--- Page Split --->

est quæ partim in libro de Anima dicta est, ubi diximus quod « possibilis intellectus movetur a phantasmate quod habet speciem continui et temporalis : » partim autem dicetur in libro de Intellectu et intelligibili. Sicut enim intellectus possibilis natus est moveri a forma quæ est cum continuo et tempore, sic connaturale est eidem intellectui coaptare universale continuo et temporali, quando ad rem revertetur per universale quod apud se habet, licet ipsum universale sit ubique et semper non habens aliquam figuram vel tempus. Habemus igitur ex omnibus determinatis, quod neque per imaginationem, neque per intellectum contingit redire in rem ex his quæ sunt apud animam nisi per figuram et speciem temporalem prius acceptam.

Videmus igitur qua parte anima accipitur continuum et figura et tempus, et tunc sciemus cujus partis animae sit memoria. Dicamus igitur, quod necesse est eodem cognoscere tempus quo cognoscuntur magnitudo et motus. Scimus enim quod tempus non habet rationem quantitatis nisi ex magnitudine et motu. Diximus autem in libro de Anima 4, quod « phantasia est passio sensus communis sicut efficientis : » quoniam est motus et passio a sensu communi facta. Quare manifestum est, quod in primo sensitivo quod est sensus communis prima horum cognitio fit : memoria autem, sicut jam ante diximus, etiam illa quæ est intelligibilium, non fit sine phantasmate : ergo memoria ex eis quæ sunt apud animam, reflectitur in res per accidens quidem intelligibilium : eo quod ipsa reflexio aliquando incipit ab intelligibili prius accepto. Per se autem est primi sensitivi : eo quod perfectio memorie numquam fit sine eo quod acceptum est a primo sensitivo, quod est magnitudo determinata et tempus. Non autem volumus

dicere nisi de eo quod informat et facit memoriam quoad memorabilia : licet enim illa aliquando incipiant ab intelligibilibus, tamen non secundum quod intelligibilia sunt, reducuntur in rem prius visam, sed potius secundum quod sunt sensata primo sensitivo. Illa enim figura et differentia temporis secundum quod prius accepta sunt, faciunt animam in rem reflecti. Et quia per accidens est memoria intelligibilium, ideo in aliis animalibus ab homine inest memoria, et non solum hominibus et habentibus opinionem vel prudentiam, sicut quidam dicunt Pigmaem habere, qui secundum Pigmam non est non homo, sicut nos in mei reliqui est. Si enim libero de Animalibus ostendemus 2. Si enim esset memoria de numero intellectivarum partium, non utique inesset multis aliorum animalium : et si nos intellectuale dicamus ab intellectu agente puro, tunc nulli mortalium inesset memoria. Hoc autem in libro de Intellectu et intelligibili 3 erit inquirendum subtilius et cum certitudine. Quoniam autem sensibilium per se, non tamen omnibus inest sensitivis, propter id quod ut nunc vel tunc non omnia temporis sensum habent, sicut in libro de Anima 4 diximus, quaedam imperfecta non habent imaginationem et sensum communem nisi permixta cum gustu et tactu : semper enim cum agit memoria rememorando, sicut et prius diximus, agit cum determinato tempore praeterito, sicut quando vidit hoc aut audivit. Si enim est memoria hujus cujus est per se, hoc est, in primo sensitivo accepti, aut quoniam didicit prius si est ejus cujus est per accidens sic intellecti. Et ut generaliter dicatur, memoria agit sicut aliquid repraesentans quod prius sensit. Constat autem esse prius et posterius in tempore : et ideo memoria agens concipiendo praeteritum, agit cum temporis differentia determinata.

<--- Page Split --->

Manifestum igitur ex dictis, cujus partis animae sit memoria principaliter. Est enim partis sensibilis accipientis quantitatem et tempus,cujus est etiam phantasma : haec enim quae accipiuntur sic per se, sunt memorabilia : quia illorum est etiam phantasma. Secundum autem accidens memorabilia sunt quaecumque sunt cum phantasia, sicut sunt intellecta intellectus possibilis quae ex phantasmatibus prius accipiuntur, et postea phantasmatibus iterum applicantur, quando ex intellectis anima reflectitur in rem prius per sensum acceptam.

CAPUT IV.

De solutione dubitationis quae ortum habuit ex hoc quod dictum est memoriam esse praeteriti.

rem prius sensam devenire, quare dicitur memoria esse praeteriti propter rem absentem potius quam praesentis propter speciem a qua incipit reflexio quae praesens est in anima. Manifestum est enim, quoniam hujus aliquid a quo incipiat reflexio, oportet intelligere praesens esse in anima per sensum communem et proprium acceptum : et oportet id esse praesens intelligere in parte corporis quae habet memoriam, sicut organum habet virtutem quae est perfectio ejus : nisi enim aliquid tale in parte memoria intelligeretur in esse, non haberet memoria unde inciperet reflecti in rem quam prius sensit memorans. Aliquando enim pictura quae pingitur in anima sensibili per sensum accepta, est passio et qualitas quaedam illius ejusdem partis animae, cujus superius diximus esse memoriam habitum quemdam : factus enim motus sensibilis ad animam, signat unum individuum in quod reflexio fit per memoria actum : et hoc sic est sicut figura quaedam vel alius motus sensibilis gustus vel odoratus, sicut sigillantis annuli qui in cera relinquit signum sine materia, sicut in libro de Anima « est determinatum.

Quod autem talis impressio a sensibili relinquatur in partibus animae sensibilis et maneat, probatur ex ipsis dispositionibus potentiarum receptarum secundum quarum numerationem numeratur etiam memoria : quod non esset nisi corporaliter sigillata memoria intelligeretur. Videmus enim in his quorum complexio mobilis et reflexibilis est multum, sive hoc sit per infirmitatem, sicut est in apoplecticis quibusdam et paralyticis et lethargicis : sive hoc sit propter aetatem, juventutem infantilem scilicet, et decrepitam senectutem : illis non bene accidit memorari. In infantibus enim nimis abundat humidum augens et radicale. In decrepitis autem abundat humidum hu-

<--- Page Split --->

mectans non augens quod est phlegmaticum : propter quod non bene retinent sigillata a sensibus. Quoniam propter frigidum cerebrum præcipue humiditas abundans dominatur in cerebro illorum qui in aliqua istarum humiditatum habent abundantiam : et fit in eis hoc sicut sigilli figura incidere imaginetur in aquam et motum illius : quia tunc non tenebitur forma sigilli, licet de facili recipiatur : humiditas enim dicta in quibusdam abundat propter frigidum esse quorumdam : frigidum enim inductivum est humiditatis : et fit in eis sicut in ruinosis ædificiis, in quibus non fit sigillatio propter putrefactionem ipsorum. Omnia enim putrefacta exterius sunt humida, et interius arida. Aliquando autem propter duritiem accipientis qualitatem sive passionem illam quæ est a sensu, non fit phantasma : eo quod difficulter a sensibili sigillatur. Ex his dictis causis multum novi infantes in quibus humida dominatur ætas, et multum decrepiti senes immemores efficiuntur. Infantes enim propter humidum fluens a calido in augmentum : senes autem propter humidum humectans extra et fluens in decrementum, eo quod interiora manent arida et destituta.

In aliis autem complexionibus similiter est : quoniam multum velocis ingenii existentes, non sunt bene memores propter humidum facile recipiens, et calidum multum movens. Calidum enim commovet imaginationes et perturbat eas : et humidum præcipue continuo calore motum non bene retinet eas. Similiter autem et multum tardi non de facili recipiunt : et ideo deficiunt eis imagines : propter quod memorativi non efficiuntur. Veloces enim plus quam indigeant ad bonitatem memoriae, humidi sunt : tardi autem minus habent de humore, quam ad receptionem sufficiat imaginationum. Quibusdam enim, sicut nimis humidis, non manet phantasia in anima : aliis autem sicut siccis,non contingit sigillari ex phantasmate.

Si enim hujus accidens quod est forma sigillata a sensu, est circa memoriam, tunc merito quaeritur, utrum haec passio præsens in anima sit perficiens memorari : aut illud sensibile a quo in sensu primum haec passio facta est. Siquidem hoc dicitur esse memorabile quod est præsens in anima : tunc memoria nihil omnium memorabitur : quoniam de præsentibus alias habemus apprehensiones quæ sunt sensus communis, et phantasia, et aliae hujusmodi potentiae, ita quod ad nihil omnium eorum quæ sunt præsentia, indigeremus memoria. Si vero id dicatur esse memorabile quod est absens, et transivit in præteritum, tunc memorabimur haec quorum sumus scientiam habentes : quæ tamen non scimus præsentia. Hoc autem non videtur : quia cum memoria sit una de viribus passivis animæ sensibilis, tunc non potest effici in actu nisi per speciem præsentem in ipsa, sicut nec visus, nec imaginatio, nec cæteræ potentiae passivæ. Non igitur videtur esse alicujus absentis secundum quod est potentia apprehensiva effecta in actu per apprehensum : et si dicatur id quod est in memoria simile picturæ et figuræ quam sibi sigillavit res sensibilis, tunc videtur quod hujus ejusdem est sensus : quia primum in quo sensibile suam sigillat figuram et picturam, sensus est. Ergo memoria erit alterius cujusdam, eo quod supra ostendimus sensum non esse memoriam. Si enim daretur quod esset hujusmodi præsentis, tunc agens memoria quando memoratur hanc passionem ut præsentem, speculabitur quando incipit ab intellectu, vel sentiet quando incipit a sensibili : et utrumque horum esset inconveniens : quia tunc memoria non esset aliud aut a sensu, aut ab intellectu. Memoria igitur non est præsentis ut præsens est. Quæramus igitur quomodo non præsens potest memorari ? cum, sicut diximus, omnis potentia passiva non fiat in actu nisi per speciem aliquam præsentem in ipsa. Si diceretur quod memoria potest effici in

<--- Page Split --->

actu per non præsens, tunc eadem ratio esset de omnibus aliis potentiis passivis : et sic contingeret etiam in sensu, ita ut contingeret videre non præsens, et sic de aliis.

Dicamus ergo solventes inductam dubitationem, quod in talibus est sicut contingens, et accidens est contra aliquid. Quod enim memoria est sicut species in pictura quiddam contingens et accidens est multos habere modos : quod sic declaratur. Quia sicut in tabula pictum animal est quidem animal pictum et imago imitans id cujus est repræsentativum, et in substantia quidem est hoc unum et idem, sed non est suum esse unum et idem : quia primo modo accipitur absolute, et secundo modo accipitur comparative ad alterum. Et ideo potest considerari sicut animal pictum, et potest considerari sicut imago repræsentans. Sic et in nobis phantasma factum oportet rimari. Diximus enim in libro de Anima, duplices esse formas animæ, scilicet separationis, et compositionis. Separationis quidem quæ sunt a re : et illæ sunt quæ absolute fiunt in anima. Compositionis autem formæ sunt quæ referuntur ad res quibus applicantur. Ita etiam est in phantasmate : si enim accipiamus ipsum prout absolute quiescit in anima notitiam de re faciens, tunc est phantasma præsens in anima a qua egreditur intellectus quando movet intellectum possibilem. Si autem ad rem ad quam acceptum fuit, referatur per propria rei illius, tunc vocatur imago quasi imitago dicta : et hoc modo perficit memoriam. Et ideo licet sit in potentia præsens, tamen quia non accipitur ut ipsum absolute, sed ut alterius quod est præteritum : et in hoc esse perficit memoriam secundum quod ipsa est potentia passiva : et ideo memoria est præteriti et non præsenti s. Sic igitur dicimus, quod est phantasmatis considerare quædam per se sive per considerationem : et est etiam

considerare speculationem phantasmatis secundum quod est alterius : et secundum quidem seipsa dicimus ipsam speculationem quamdam esse, aut phantasma quoddam. In quantum autem alterius est, tunc dicitur imago aut memoria, quia ut imago perficit memoriationem. Igitur quando agit in animam motus phantasmatis secundum quod consideratur absolutum per seipsum, sic perficit sensum interiorem animæ vel exteriorem. Et hoc modo quando progreditur in potentiis abstrahentibus, tunc egreditur a phantasia sicut intellectus quidam qui ex phantasmate accipitur. Secundum autem quod alterius est quædam imago, tunc considerat ipsum relatum tamquam imaginem. Et hujus est exemplum, sicut si nos dicamus quod anima non est considerans tonsorem qui dicitur Socrates Dionis filius, qui tonsor fuit secundum se tantum : aut etiam tonsoris imaginem est considerans tantum. Sed utroque modo considerat anima tonsorem : et hinc alia passio egreditur speculationis hujus quando considerat tonsoris imaginem : et aliqua quando considerat absolute, sicut animal pictum in tabula : hic enim quidem in anima fit sicut intellectus solum per abstractionem, et hoc est quando perficitur motus formæ separationis ad animam a re factus.

Alia autem consideratio est secundum quod ipsum non ut pictura quædam, sed ut memoria est quædam et imago : quia sic ab eo incipit reflexio in rem priorem quasi utens eo ut forma compositionis ad rem cujus est forma. Et inde contingit occasio prius inductæ dubitationis : quia nescimus propter istam eamdem causam duplicis considerationis, quando fiunt tales motus phantasmatis in anima, utrum acciderit ex eo quod sensimus prius cujus iste motus imago est : aut acciderit ab eo quod sentimus ut phantasma præsens. Motum autem vocamus, sicut in II de Anima 1 docuimus, formam per

<--- Page Split --->

motum impressam alicui virtuti animae : et inde ulterius causatur : quia nescimus si actus animae rationalis memoria est, aut non est memoria. Aliquando autem accidit intelligere et scire nostrum reminisci et rememorari : eo quod bene scimus nos reminiscí et rememorari. Et hoc est quando aliquid speculamur referentes ad id quod audivimus prius secundum id quod prius audivimus. Hoc autem contingit cum speculans tamquam idem in substantia committit memoriae : et considerat ipsum tamquam secundum alterum esse quod est esse imaginis, sicut jam ante diximus.

primam. Similiter autem est in aliis speculis duobus vel pluribus distantibus. Quaecumque enim in talibus apparent, dicebant Antiqui fieri ut ipsa absoluta, et dicebant ea etiam fieri sicut memores sunt, et memorantes ab aliquo. Hoc autem fit, sicut diximus, cum aliquis imaginem tamquam imaginem considerat.

Probatio autem eorum quae dicta sunt, est, quia meditationes salvant memoriam. Meditari autem nihil aliud est quam speculari multoties aliquid idem sicut imaginem rei præteritæ, et non per se. Ergo memoria etiam incipit ab eo quod est in ipso sicut imago et non per se.

Aliquando autem fit speculatio in contrarium hujusmodi : et hoc est quando speculamur formam animæ a re factam in anima absolute, non referentes eam ad rem cujus est imago. Isti enim motus sunt contrarii per terminos : quia unus est a re ad animam : alter autem ab anima ad rem extra visam vel auditam, vel aliter in præterito acceptam. Et hujus similitudo est in speculo concavo circumferenti sphærico, quando in illo forma impressa uni parti projicitur super alteram, et ab altera reprojicitur super

Sic igitur dictum est a nobis quid est memoria, et quid memorari : et ostensum est quoniam memoria per se phantasmatis est, et non secundum quod est phantasma absolute, sed secundum quod est imago : et dictum est a nobis, quoniam habitus est ejus cujus est phantasma in prædicto modo consideratum. Dictum est etiam cujus partium animæ sit quae sunt in nobis : et dictum est quia est ut agentis primi sensibilis quo tempus sentimus.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

C. 1.

DE REMINISCENTIA.

CAPUT I.

Et estDIGRESSIOdeopininione Peripate - ticorumdereminiscentia .

Reminiscentia quid sit secundum opinionem Antiquorum? Tria exiguntur ad reminiscentiam.

De reminiscentia tractaturi, non eligimus sequi dicta communia, sed Peripateticorum, sicut fecimus tractantes de memoria. Ponamus igitur primo sententias Averrois et Avicenne, et Alexandri, et Themistii, et Alfarabii, qui omnes concorditer dicunt, quod reminiscentia nihil aliud est nisi investigatio obliti per memoriam. Non igitur credendum est eis qui dixerunt reminiscentiam esse

partem intellectualis animae secundum se. Tra dunt enim praeinducti Philosophi tria exigi ad reminiscentiam, quorum primum est repræsentatio imaginis ut imaginis : et hoc non fit nisi per memoriam per se incipientem quidem a phantasmate, per accidens autem ab intellectu, ut in prædictis diximus. Secundum autem est descriptio figura et aptatio secundum quod debet esse : et hoc fit virtute, quae dicitur imaginativa, adunante figuras et aptante eas. Et ideo multa vis reminiscentiae est in imaginatione bona vel phantasia. Tertium autem est quod Arabes vocant virtutem distinctivam, quae est componens omnia haec, et attribuens rei omnibus modis quibus attribui possunt per simile et contrarium et per locum et tempus et aliis modis, ut eliciatur secundum intentum quod cecidit in oblivione, sicut inferius monstrabimus : et quoad hoc solum reminiscentia solis rationabili bus convenit.

Ex his igitur patet, quod motus reminiscentiae est sicut motus interruptus et diversificatus. Interemptus quidem sive interruptus, quia non continue per eamdem formam reflectitur in rem : eo quod

<--- Page Split --->

illa cecidit in oblivionem vel in toto, vel in parte. Diversificatus autem, quoniam ex multis est formis similium et antecedentium et consequentium et locorum et aliorum diversorum quae accidunt rei quaesitæ per reminiscentiam. Propter quod dicunt prius inducti Philosophi memoriam esse digniorem quam reminiscentiam, sicut motus continuus et uniformis dignior est motu intercepto et multiformi. Adducunt autem quiddam - mirabile : dicunt enim Aristotelem dicere quemdam senem fuisse tanti vigoris in imaginum adunatione et compositione, et tanti vigoris in potentia intellectiva distinguente unum ab alio et componente unum cum alio secundum rei proprietatem, quod rerum veris formis refigurabat ea quæ in præteritum per auditum audierat. Et hoc esse non potuit nisi procul dubio ex formis ipsis res inveniatur. Et hoc modo describit elephantem vere et proprie, qui numquam elephantem vidit vel picturam ejus, sed tantum audivit de ipso. Et ideo etiam non est mirum, si oblita tamen prius scita per adunationem talium imaginum, iterum ad animam revertantur.

guntur imagines sensibilium, et confunduntur motus eorum. In obscuro autem adunantur et ordinate moventur. Hinc est quod Tullius, in arte memorandi quam ponit in secunda Rhetorica, præcipit ut imaginemur et quæramus loca obscura parum lucis habentia. Et quia multas imagines et non unam quærit reminiscentia, præcipit ut similibus multis id quod volumus retinere et reminiscì, figuremus, et figuras adunemus : sicut si volumus recordari ejus quod adversatur nobis in judicio, imaginemur aliquem arietem in obscuro magnis cornibus et magnis testiculis contra nos venientem. Cornua enim ducunt in recordationem adversarii, et testiculi ducent in dispositionem testium.

Sic igitur intelligendum est de reminiscentia quam Peripatetici multi recordationem vocant : et secundum ista debemus interpretari dicta Aristotelis qui princeps est Peripateticorum.

Scias tamen, quod cum tria prædieta operentur ad reminiscentiam, unum læditur ex altero. Et modus hujus est, quia semper illud quod est corporatius, lædit id quod spiritualius est, et impedit in reminiscento. Sensus enim communis corruptus lædit phantasiam, et non e converso : et phantasia lædit memoriam, et non e converso. Memoria autem læsa lædit intellectum distinguentem, et non e converso. Et ideo aliquando utuntur homines imagine ut imagine : et bene et distincte reflectitur et attribuitur rebus : sed tamen quia læsa est phantasia sive sensus communis in adunando imagines eorum quæ circumstabant rem quam quærimus, non contingit nobis reminiscì eorum quæ intendimus. Et hujus causa bene volentes reminiscì trahunt se a publico lucido, et vadunt ad obscurum privatum : quia in publico lucido loco spar-

CAPUT II.

De reminiscentia secundum Aristotelem, in quo convenit et differt a memoria et aliis virtutibus et habilibus et passionibus animæ.

Dicamus igitur, quod ex quo nos secundum Aristotelis mentem diximus de memoria, reliquum est dicere nunc de reminiscentia quæ alio nomine ab aliis Philosophis recordatio vocatur. Quod autem oportet nos ponere et supponere

<--- Page Split --->

convenire reminiscentiae, primum est quaecumque vera sunt secundum argumentativas rationes, ex quibus concludemus convenientias et differentias ipsius ad alias virtutes animae et habitus et passiones.

Dicemus igitur, quod non est omnino eadem memorie receptio cum reminiscibilitate : quia, sicut diximus, jam memoria motus continuus est in rem et uniformis. Reminiscibilitas autem est motus quasi interceptus et abscissus per oblivionem, et non est uniformis, sed causatur ex multis principiis circumstantibus illud, cujus est proprie reminiscibilitas. Similiter autem reminiscibilitas secundum actum non est acceptio simplex alicujus. Simplex enim acceptio est, quando aliquis primum addiscit aut patitur secundum intellectum, sive secundum sensibilem cognitionem. Omnes enim illae potentiae perficiuntur passionibus, eo quod passivae: tunc autem quando sic accipit, non recipit aliquam memoriam, quia talis acceptio non est ante facta : neque accipit aliquis tunc notitiam ex aliquo principio quod fuerit ante, sed tunc primo fit in anima : et hoc est phantasma a quo egreditur intellectus et non memoria,sicut ex prius dictis facile probatur. Cum vero jam in praeterito factus est habitus et passio, tunc fit memoria : quia sic utitur imagine ut imagine a qua non egreditur intellectus, sed potius reflexio in rem prius visam aut auditam. Passione igitur tali nondum facta in praeterito non fit memoria : ergo neque reminiscentia : quia reminiscentia non fit sine operatione memoriae, sicut patet ex dictis.

Amplius autem cum primo facta est passio disciplinae in individuo ultimo, hoc est, id ultimo individuante formas quod est intellectus conjunctus phantasiae : quia illud est ultimum habens individuans : tunc est scientia in ipso sicut in primitus patiente : si tamen oportet vocare scientiam hujusmodi passionem ad habitum : quoniam hujusmodi scien-

tia nec vere passio est, nec vere habitus quo movetur intellectus, sicut patet ex dictis in libro de Anima : memoria autem nihil est talium : quia licet memoria sit per accidens intelligibilium, sicut ostendimus in praecedenti tractatu, est tamen scitorum quae ante jam scivimus. Memoria autem per se non est intelligibilium, quia per se intelligibilia sunt abstracta ab omni temporis differentia : per se autem memoratur tunc quae audivit et vidit prius, et non quod nunc passus est, sed potius quod passus est prius secundum sensum vel intellectum. Ex hoc infertur, ut prius, quod si memoria non est praesens acceptio scientiae, quod nec reminiscentia praesentis est acceptio.

Amplius autem manifestum est ex his superius habitis, quod reminiscentem non contingit rememorari nunc, respectu temporis praesentis, sed potius reminiscentem convenit memorari quae ex principio temporis praeteriti ante hoc nunc aliquid fecit, vel aliquid didicit : contingit enim eum memorari cum accipiat scientiam aut sensum quem prius habuit, et sub differentia temporis determinati in praeterito : haec enim memoria talis praeteriti sciti per sensum accepti cujus nos aliquando habitum diximus esse memoriam : et tunc quando interciso motu accipiat iterato scientiam quam prius habuit, vel sensum quem prius habuit. Cum igitur iterata acceptio scientiae vel sensus exigitur ad reminiscentias, tunc oportet quod reminisci sit aliquid eorum quae dicta sunt, vel est alicujus eorum. Est enim absque dubio memoriae, sicut in primo capitulo hujus tractatus ostendimus. Cum enim sit motus intercirus, oportet quod rememorari sive reminisci procedat sicut investigatio : et tunc memoria sequatur postquam inventum est quod quaeritur : tunc enim continue movetur in quaesitum. Igitur reminiscentia non simpliciter est iterata acceptio prius acceptorum. Si enim talia essent salva in anima, et ite-

<--- Page Split --->

rum fiant accepta motu reflexionis in res, non est reminiscentia, sed est memoria : eo quod iste est continuus et uniformis motus. Sed quodammodo est reminiscentia, et quodammodo non. In reminiscento enim oportet eumdem bis discere et invenire ignotum idem : primo quidem investigando per doctrinam vel inventionem cum primo accipit scientiam. Secundo autem per memoriam cum iterato invenit partem oblitam per imagines eorum quae circumstant ipsum, sicut supra diximus. Oportet igitur quod differat reminiscì ab his quae dicta sunt, quae sunt acceptio scientiae et memoriae : et oportet quod ipsum reminiscì sit pluris principium quam sit id ex quo addiscunt primo : attamen reminiscì est principium multorem prius memoratorum, quorum non est principium simplex acceptio scientiae.

differt a meditatione quae frequens est memoria. Ex quo igitur secundum dicta Peripateticorum talis est reminiscentia, oportet quod semper ab aliquo incipiat quod jam pridem existit in nobis, quod ordine aliquo respicit rem quae quaeritur, quam ante ordinem habere non potest, nisi sit principium consequentiae ad minus ad illud habendum probabiliter, aut ex necessitate. Ordo igitur iste aut erit ex parte reminiscentis, aut ex parte reminiscibilis. Et siquidem est ex parte reminiscentis, tunc erit consuetudo, quia vis maxima consuetudinis est : quod probatur, quia ea quae consuevimus per ordinem enuntiare, dicto uno priori occurrit secundum etiam absque attentione. Si. autem est ex parte reminiscibilis, tunc hoc aut est ordo necessitatis aut prohabilitatis. Et si est ordo necessitatis, tunc ex ipso statim in quaesitum venitur. Si autem est ordo probabilitatis, tunc aut erit in pluribus quidem dialectice, aut rhetorice : et tunc ab omnibus quae aliquo modo adhaerent rei, vel referuntur ad ipsam, est inventio rei per reminiscentiam.

CAPUT III.

De modo et arte reminiscenti.

Modum autem et artem reminiscenti tradere volentes, repetamus quaedam ecorum quae diximus. Est autem unum illorum, prout supra diximus, reminiscenttiam nihil aliud esse nisi investigationem obliti per memoriam : propter quod differt ab iterata scientiae acceptione, quae non fit per memoriam : et differt ab ipsa memoria, eo quod ipsa memoria est motus continuus in primum acceptus : et

His itaque suppositis, dicamus secundum Aristotelem, quod omnes reminiscibilitates in quolibet homine contingunt hoc modo. Quia hic motus, qui est reminiscibilitas, aptus natus est esse post hunc. Alius motus qui est momoria prius accepti quod aliquo praedictorum modorum est principium consequentiae ad inferendum quaesitum. Id enim reminiscimur, cujus in se habemus oblivionem, sed principii ejus recordamur per memoriam. Si igitur inter haec duo est ordo qui est ex necessitate, tunc manifestum est quod cum moveatur aliquis illo motu qui est memoria principii ut principii istius, tunc movebitur etiam isto motu qui est reminiscentiae, et inveniet de necessitate quaesitum. Et hic est facilis modus reminiscenti : sed tamen non ideo semper reminiscento moveitur ex necessitate, eo quod reminiscens non semper tali utitur ordine, sed potius sicut fre-

<--- Page Split --->

quenter et in multo movebitur ex consuetudine. Propter dictam enim causam ea quae sequuntur se secundum rem, fiunt consequentia in animae motibus propter consuetudinem. Accidit enim in nobis quosdam motus simul sumptos velocius meminisse, quam alios qui multoties facti sunt in nobis. Hujus autem causa duplex est : et una quidem est aetas, quia invenit animam minus occupatam : et ideo parvus motus profundatur in ea : et hac sola de causa pueri diu reminiscuntur. Alia autem causa est dispositio rei moventis animam : et haec est duplex, destructio scilicet vehemens, et abominatio vehemens. Haec etiam profunde intrant in animam et diu manent. Et his de causis, ut Tullius docet, « quaedam semel videntes diutius memoramur quam alia quae multoties vidimus et agnovimus. » Si autem sic est, et similiter erit consuetudo ex saepe movendo profundum motum faciens in anima et diu manens.

Cum igitur reminiscimur, tunc primum movemur secundum aliquem priorum et antiquorum motuum nobis impressorum : et volumus illos motus quousque ille motus moveatur et tangatur in nobis secundum quem consuevit consequi ille quem quaerimus : motus autem hic vocamus formam impressam per motum sicut et motum alibi accepimus. Et ideo curamus et sollicitudinem ponimus, intelligentes id quod est consequenter ordinatum ad quaesitum, magis quam intendamus alteri cuidam quod nullum ex parte nostri vel rei habet ordinem ad illud quod quaeritur. Curamus autem et sollicitamus intelligere illud ab omnibus quae possunt esse principium consequentiae in illo : et ideo incipimus aliquando a simili, et aliquando a contrario, et aliquando a continuo secundum ordinem rei necessario : sicut ex causa venimus in causatum, et accipimus ista similia et contraria, et continua aliquando in toto, aliquando in parte : propter hoc enim fit reminiscibilitas : manifestum enim est,

quod omnis investigatio fit ab aliquo principio : et cum reminiscentia sit investigatio per memoriam, oportet quod incipiat a principio memorativo aliquorum dictorum modorum : motus enim in quibusdam istorum sunt idem, sicut in continuis essentialem et necessarium ordinem habentibus. In quibusdam autem eorum sunt similes, sicut in similibus dialecticis et rhetoricis, in quibus ex simili fit judicium similium. In quibusdam autem sunt in parte contrariorum, et in parte similium, sicut diximus prius. Propter quod cum ita fiat reminiscentia, tunc omnes reminiscentes quaerunt reliquum, ex illo ordine quo parvum motum habet : et ideo est in parte oblivionis post illud quod est principium ejus, et cujus motus ingressus est in memoriam. Illi autem qui non quaerunt sic sequentes ordinem rei, reminiscentur tamen quando tale est reminiscentible, cujus motus consequenter est post alium motum ex consuetudine rememorantis vel reminiscentis.

Nec oportet aliquem objicere contra id quod diximus, ut dicat quomodo hoc possit esse ut memoremur et reminiscamur eorum quae procul sunt a coordinatione ab invicem ? Posset enim aliquis intendere, quaerens quomodo memoramur ea quae procul sunt, sed potius quae prope sunt, dicat reminisci. Manifestum est enim, quoniam in coordinatis est idem motus quodammodo. Dico autem ac si aliquis diceret, quod idem quod consequenter est et verum ut non sit perquirens aut reminiscens in talibus, eo quod non habet principium a quo procedat. Jam enim diximus quod licet in talibus non sit principium rei, est tamen principium a quo consuevit procedere reminiscens. Et ideo haec species post hanc est, et haec reminiscibilitas est post hanc ex consuetudine. Et hoc est principium sufficiens reminiscentiae, sicut diximus.

Cum igitur talem reminiscentiam faciens voluerit reminiscì, quaerit tale accipere principium sui motus, post motus

<--- Page Split --->

reminiscibilis quod quaeritur, erit sufficienter ex consuetudine reminiscentis, licet non sit principium ex parte rei. Et quia reminiscentia procedit ex talibus principiis, ideo maxime veloces sunt in reminiscento qui ex principio consequentiae incipiunt reminisci : et quanto illud essentialius consequentiam principiat, tanto in reminiscento sunt velociores : tunc enim reminiscentibitates se habent ad invicem sicut res quae consequenter sunt ordinatae secundum sua principia : et ideo magis sunt reminiscibilia quaecumque habent ordinationem aliquam secundum sua principia, sicut doctrinae demonstrativae et probabiles : prava autem quae sunt inordinata, graviter sunt reminiscentibilia.

tia enim oportet accipere principium sicut ex quo fit processus.

CAPUT IV.

A quo principio procedat reminiscentia ?

Et ista est differentia in qua reminiscidiffert ab eo quod est iterato addiscere,cum reminiscentia possit moveri quodam praedictorum modorum in id principium quod est ante quaesitum jam in memoria, sive ex parte rei, sive ex parte consuetudinis. Iterato autem addiscens a talibus non movetur. Cum vero non investigat et movetur per aliquod principium, tunc non recordabitur vel reminiscentetur. Multoties autem contingit, quod primo quidem quaerens et investigans aliquid, reminisci nullo modo potest. Quaerens autem postea, et potest invenire, et invenit: et hujusmodi causa est, quia aliquando species majoris impressionis prius occurrunt, quae impediunt ejus principium, cujus quaerit recordationem. Postea autem sedatis illis reditur ad principium, et fit reminiscentia : et ideo motus reminiscentiae fit in eo quod multa movet, et tamdiu quousque veniat in principium quod res quaesita consequitur. Meminisse enim sive reminisci est inesse posse moventem speciem quae est sicut principium. Hoc autem movens inest, quando id est quod est sicut ex ipso fiat motus, vel ex quibus habet moveri et fieri motus, si plura sunt talia, sicut jam saepe dictum est. In reminiscent

Ea autem quae sunt sicut principia ex quibus fit reminiscentia, sunt multiplicia, sicut supra diximus. Aliquando enim habet fieri a locis, in quibus vidimus vel audivimus primo res quas quaerimus. Aliquando autem a similitudine secundum partem, non secundum totum. Causa autem est, quod reminiscentes velociter ab aliis in aliud veniunt transeuntes, hi qui reminiscentur, sicut ex memoria lactis reminiscentur albi quod simile est lacti in colore : ab albo autem in aerem, eo quod album et aer in parte similia sunt : quia album est perspicuum terminatum, et aer perspicuum interminatum. Ab aere autem in humidum, eo quod naturalis qualitas aeris sit humidum. Ab humido autem recordatur veris quod est calidum et humidum tempus. Et dicamus, quod nec est hora pro memoria investigata. In processu autem tali id quod est principium universale, videtur ad omnia esse principium et medium, per quod fit investigatio omnium sequentium : nisi enim detur quod prius per memoriam in hoc veniat, tunc alterum duorum inconvenientium sequetur : aut enim nihil omnino reminiscentur, cum nullum habeat principium, et omnis investigatio incipiat a principio aliquo, aut cognoscet

<--- Page Split --->

aliunde quam ab eo quod est principium rei vel consequentiae : quod est inconveniens, cum omne id quod invenitur et scitur, ex aliquo principio inveniatur et sciatur.

Hujusmodi autem exemplum est, quod ponamus principia intelligibilia memorata ex quibus procedit recordatio sive reminiscentia, esse quae sunt de numero abcdefilt , ex quorum aliquo vel pluribus potest haberi aliquod recordabilium. Si enim in l principio non reminiscitur rei quaesitae, tunc in t recordabitur quod est proximum : contingit enim secundam hypothesis recordabile dictum in utrisque his esse motum sicut ex principio : quia l est penultimum, et t est proximum. Contingit autem idem etiam esse motum in a sicut in primo, et in e sicut in quinto : eo quod velox in reminiscentia fiat processus ab uno in aliud, sicut prius ostendimus. Si vero detur quod non sit recordatio in aliquo quatuor dictorum, tunc oportet quod recordetur aliquod eorum quae sunt in consequens enumerationis dictae : quia aliter non procederet ex principio. Nos enim posuimus ista esse principia et non alia : haec autem quae sunt in consequens a b e sunt i et l et alia similia. Si autem dicatur, quod in nullo consequentium sit reminiscentia, tunc oportet quod fiat in primo quod est a, quia aliter non fieret ab aliquo principio quod esse non potest : et si incipiat ab a, tunc semper ita fiet a primo in consequens, donec perveniat in quaesitum. Sed ab eodem principio contingit aliquando meminisse, aliquando autem non. Causa autem hujusmodi est, quia aliquando movetur ab ipso principio, et aliquando non movetur plus ab ipso quam ab alio : et hujus exemplum est, sicut si aliquis moveatur ab ipso principio, et alia vice non moveatur plus ab ipso quam ab ipso e vel b. Hujusmodi autem causa superius dicta est, quia scilicet non potest procedere aliquando motus ab ipso propter impedimentum motus aliarum specierum. Sic igitur semper

procedit reminiscentia a principio aliquo consequentiae et coordinationis quaecumque sit illa.

Si igitur aliquando movetur reminisentia per principium antiquum, hoc est, ab antiquo consuetum, tunc movetur in id reminiscibile quod consuetius est sibi, et per consuetudinem adjunctum sibi. Et iste est naturalis ordo sicut ex parte reminiscentis : consuetudo enim jam mollita est ab antiquo sicut natura quaedam. Unde ea quae multoties intelligimus et in consuetudinem ducimus, velocius reminiscimur : quia sicut in processu naturaliter continuo ex parte reminiscibilium natura ipsorum post hoc principium, scilicet naturale, posita est : et sicut consequens se habet ad antecedens secundum naturam rerum, sic ex parte reminiscentis multoties hoc intellectum post illud naturam quamdam fecit et induxit : quia consuetudo est habitus in modum naturae movens.

Quoniam igitur reminiscentia fit in his quae sunt extra naturam reminiscibilium propter consuetudinem reminiscentis, sicut in his quae sunt naturaliter reminiscibilia ex ipsa natura rerum quas reminiscimur, tunc ad hoc magis et velocius fit reminiscentia in his in quibus utrumque istorum est : et illa sunt quae consuetudine determinata sunt : quibus tamen similiter inest natura ex parte ordinis reminiscibilium. Extra naturam autem dicimus esse quaecumque fortuite conjuncta sunt. In illis enim non potest poni principium a quo reminiscentia procedat nisi consuetudo. Accidit igitur moveri reminiscentem etiam ubi sunt fortuita, sed aliter quam in aliis, sicut diximus : et cum ipse reminiscens retrahatur in talibus a consuetudine, et indigeat reminisci aliquod nomine quod prius auvit, tunc accipiet dissimile nomen prius audito quod est sicut illud secundum aliquid. Et quia tunc nec consuetudine, nec ordine naturali juvatur, tunc faciet solecismusim in reminiscento, quod idem est quod inconvenientium conse-

<--- Page Split --->

quentia et coordinatio. Igitur reminisci accidit hoc modo qui determinatus est a nobis.

CAPUT V.

Qualiter omnis reminiscentia vel memoria accipit tempus præteritum ?

Licet autem omnis reminiscentia sive recordatio omnis ab aliquo principio procedat, et hoc fit difficulter, sicut in præcedentibus est habitum, tamen hoc generaliter verum est, quod maxime omnem reminiscentem oportet cognoscere tempus præteritum secundum quod ipsum est mensura ejus quod reminiscitur. Hoc autem dupliciter contingit : aut enim id est definitum quando, aut indefinitum. Definitum autem quando est, ut cum dicimus ante tres annos : indefinitum vero quod recolimus, sed simplex præteritum non determinantes certa mensura quando fuerit. Tempus autem judicat anima sicut judicat numerum, quando judicat plura aut minora sive pauciora. Rationale est etiam quod judicet ipsum sicut judicat magnitudinem. Cum enim tempus habeat aliquo modo esse numeri et esse continui, oportet quod eodem modo judicet anima tempus, quo judicat magnitudinem et numerum : quorum unum est discretum et alterum continuum. Intelli-

git enim anima magna et procul secundum loci distantiam non extendendo ad illam intelligentiam, sicut dixit Plato, et sicut quidam visum ad visibilia in radiis corporalibus dixerunt extendi : sed potius in speciebus intelligit, quæ simplex et spirituale esse habent in ipsa : et similiter intelligit tempus non protensa ad temporis durationem nisi in specie temporis, prout accipitur quando in re temporali, cui adjacet ut mensura : et namque etiam cum non sit præteritum tempus : eo quod ipsum discessit in non esse, sicut in quarto Physicorum 1 diximus.

Adhuc tamen similiter intelligit sicut prius, eo quod species ipsius quando quod est ex præterito ex anima diffinìte vel infinite non recessit : sed motus isti sunt in anima secundum analogiam et proportionem : quoniam sicut proportionatur res ad quando quod rebus adjacet, sic etiam proportionantur rerum species ad speciem, quandocumque intelligitur ut speciebus adjacens. Sunt enim in ambobus istis quæ sunt in anima similes figurae et motus proportionales his quæ sunt in rebus. Figurata enim species figurarum habent in anima, et reservantur in memoria, et similiter motus in rebus, et quando motuum species sibi similes habent in memoria et in anima. Et cum reminiscentia sit quæstio et investigatio per memoriam facta, oportet quod reminiscentia utatur his prout proportionatur rebus. Quo enim distabit anima a seipsa, cum majora intelligat, aut cum minora, constat quod in nullo : et hoc est ideo quod non intelligit ad res protensa, sed potius per species acceptas a rebus quibus non accidit magnum et parvum esse, sed tantum proportionales esse rebus, sicut intentio proportionatur ei quod intenditur per ipsam. Ipsa igitur in nullo distat a se quando intelligit

<--- Page Split --->

majora et quando intelligit minora. Omnia enim quæ sunt intra in ipsa, sunt minora quam ea quæ sunt extra : et tamen proportionaliter sunt ea quæ sunt intra et quæ sunt extra. Et ideo unum intelligitur per alterum.

Et similiter est de distantia temporum: hanc enim non distans a seipsa ipsa memoratur et intelligit anima : est enim forte accipere aliquam in anima distantiam et protensionem, sicut accipitur in speciebus quæ sunt in ea separatæ a rebus. Distantia autem hæc non est loci vel temporis quo protendatur in hoc vel in illud, sed est proportionis, sicut dictum est : hæc enim est distantia, quæ est in anima sicut distantia realis in rebus distantibus. Hæc autem dicta sunt contra eos qui dicunt animam distendi ad tempora et eorum quantitates quas intelligit et reminiscitur.

Quod autem distantia proportionis operetur in anima, quod distantia quantitatis vel loci operatur in rebus, sic ostenditur. Si enim a B res aliqua, cui adjacet quando distantia faciens in tempore ita quod a sit res, et B sit quando quod relinquitur circa eam ex adjacentia temporis. Cum igitur animæ potentia quæ est sensitiva, primum accipiat quantitates discretas, et continuas, dicamus quod species a B in sensitivo communi sit B c. Et quia quod est in sensitivo communi, ulterius etiam movet intellectum vel memoriam quæ per accidens est intelligibilium, ponamus species in intellectu vel memoria ex his factas esse c D : ista igitur erunt proportionalibila : et si incipiat motus a rebus extra, et veniat ad animam, tunc secundum a B rem exteriorem movetur B c ad sensum communem: et tunc facit D c in intellectu vel memoria : quia memoria per accidens est intelligibilium, sicut supra determinatum est : proportionale enim est, sicut diximus, a B et c D, et ideo devenitur per c D in a B, quando motus reminiscentiae incipit ab anima, et devenit in rem quæsitam : quia sicut id quod est in sensu

communi, proportionale est rei, ita quod per ipsam res sicut est apprehenditur : ita id quod est in memoria a quo incipit reminiscentia, proportionale est rei : et ideo per ipsum in rem absentem perfecte devenitur. Ponamus autem quod k i sit res alia cum differentia temporis alia, cujus species in sensitivo. communis sit T I, et in memoria faciat z I. Si ergo tunc quaerat aliquis quare a B facit in memoria magis c D quam z I, dicemus quod sicut D c ad A B se habet proportionaliter sicut species et intentio ad rem cujus est species et intentio, sic se habent T i in sensu communi ad z i in memoria proportionaliter, eo quod utrumque istorum est species ejus quod est k i in re extra. Igitur anima secundum hoc motus proportionales movetur simul : quia continuitas est inter primum movens et ultimum motum, sive incipiat motus a rebus extra, sive incipiat ab anima. Et sic quaestio soluta est prius inducta, quando a B quod facit c D non habet proportionem ad z I, et ideo non facit ipsum. Si vero anima velit intelligere, sive per intellectum accipere z I, omnino similiter intelliget ipsum in suo ordine sicut intelligit c D ordine alio, sed per T i quæ sunt species in sensu communi intelligit k I rem cujus est species illa. Motus enim qui sunt T i et k I omnino similiter se habent ad invicem, sicut se habent ad invicem B c et B A, tamen alio ordine.

Ex his igitur patet, quod per species rerum anima devenit in res absentes et præsentes. Cum igitur simul fiat motus ab anima in rem et rei et temporis, tunc agit memoria. Et similiter est de reminiscentia, quæ numquam investigat nisi per memoriam, sicut dictum est supra. Aliquando tamen agente memoria non opinatur se aliquid memorari propter hoc quod non refert ad præteritum tempus ut præteritum, sed voluit ipsum tantum apud seipsum non referendo ad tempus. Nihil enim prohibet aliquem mentiri sibiipsi et decipere seipsum, ita quod

<--- Page Split --->

videatur sibi memorans esse, cum tamen non sit memorans. Quod fit utique quando accipit aliquis et meditatur ea quae sunt in se praeterita, et non accipit ut praeterita, sed sicut simpliciter intellecta vel sensata imaginatur ea non referens ad rem praeteritam secundum quod praeterita est : non enim contingit opinari simul aliquem esse memorantem et agentem : quia actio omnis circa praesens est, et nulla circa praeteritum. Memoria autem omnis circa praeteritum et nulla circa praesens : et ideo cum aliquis imaginatur vel intelligit quasi agens judicando vel delectando circa illud, non accipit ipsum ut memoratum : erat enim ipsum memorari secundum superius determinata hoc quod est circa praeteritum ut praeteritum. Et ideo etiam si species in anima afficit, non afficit ut praeterita : quia sic non est appetibilis vel fugibilis, sed afficit ut praesens simile praeterito. Sed si rei fiat recordatio sine tempore, tunc ipse sic recordans illius rei, non reminiscitur proprie loquendo.

Quod autem diximus esse temporis memoriam et reminiscentiam, hoc est dupliciter : aliquando enim sub certa mensura memoramur tempora, utrum dicimus quod tertia dies est quod fecit hoc cujus recordamur. Aliquando autem non certa mensura fit hoc : et tamen tunc memorantur, quamvis non certa mensura ad praesens mensuretur praeteritum tempus. Consueverunt enim homines dicere, quoniam memorantur ipsi, tamen temporis praeteriti distantiam ad praesens nesciunt : et hoc est quando metro certo non cognoscunt quantitatem ipsius quando, in quo fuit res cujus recordamur.

CAPUT VI.

Quod memoria differt a reminiscentia secundum subjectum.

Quod autem non idem sint memoriae rerum et reminiscibilitates in actibus et habitibus, in prioribus determinatum est. Differt autem memorari ab ipso reminisci non solum secundum tempus quod non accepit memoria nisi in re memorabili : reminiscentia autem ut numerum certum vel indeterminatum secundum distantiam ad praesens. Sed etiam in hoc differunt, quod memoriam participant multa aliorum animalium ab homine, quae tamen potentiam habent cognitivam : sed reminisci nullum, ut ita dicam, participat nisi homo.

Causa autem hujus est, quod reminisci cum sit investigatio per memoriam, est sicut syllogismus quidam a principio procedens : non tamen est vere syllogismus : quia procedit per se ex particularibus in res, et non in cognitionem aliquam factam per principia : sed procedit in rem quae primo fecit cognitionem in anima : et est syllogismus quidam ejus quod aliquis prius vidit aut audivit aut aliquo hujusmodi secundum sensum passus fuit. Sic enim syllogizatur reminiscens in seipso et in sua reminiscentia : et est sua reminiscentia quaestio sive investigatio quaedam, sicut diximus superius. Talis autem investigatio non est sine ordinante ratione : et ideo accidit eis

<--- Page Split --->

quibus accidit deliberare et ordinare antecedens ad consequens. Ratio autem deliberans unum ex altero est per modum syllogismi, qui quandoque quidem est necessarius, quandoque autem probabilis, et quandoque quasi consuetudinis utitur auctoritate.

CAPUT VII.

De his qui bene et qui male sunt reminiscibiles.

isto argumentantes inordinate : nihilominus facit esse verum quod diximus, quod scilicet sit corporea passio phantasmatis cujusdam reminiscibilitas. Diximus enim hanc habere quosdam determinatè complexionis homines : et hoc dicimus, quod signum ejus quod diximus, est maxime inter omnes homines hanc habere melancholicos et præcipue illos, sicut Aristoteles in libro de Problematibus tradit, qui habent melancholiam fumosam et ferventem. Sunt enim tales qui melancholiam habent accidentalem quæ causatur ex sanguine et cholera simul adustis. Hos enim inter omnes homines phantasmata maxime movent : quia in sicco posterioris cerebri maxime et fortissime imprimuntur : et calidum melancholiae fumosæ movet ea : et talis mobilitas confert reminiscentiæ quæ est investigatio. Conservatio autem sicci multa repræsentat ex quibus movetur.

Causa autem magnæ reminiscibilitatis Reminiscibilitatis cauest id quod reminiscì non est a seipsis sa. hominibus, ita quod sit in arbitrio eorum stare et procedere in motu reminiscentia : sed cogit frequenter ad hæc dispositio corporis naturalis vel accidentalis, quæ ex infirmitate causatur vel ætate : sicut projicientibus lapidem non habent amplius a seipsis ut stet lapis quando voluerint, sic etiam quasi necessitate quadam corporis movetur reminiscens : movet enim phantasma aliquod corporale organum in quo passio accidit quæ est reminiscentia. Talem autem habent passionem non quidem quod est bona reminiscentia, sed quod non possunt sistere cum volunt motum in ipsis factum quibus humiditas abundans quælibet naturalis vel accidentalis inest circa locum virium animæ sensibili s : talis enim humiditas mota a sensibilibus non de facili pausat quousque deveniat in id quod quærit. Attentio enim quærendi trahit spiri-

Ex his autem quæ diximus, quod reminiscentia est cum deliberatione syllogizante, non debet aliquis credere, quod reminiscentia accidat solum secundum intellectum separatum. Cum enim reminiscentiarum finis sit acceptio præteriti sub metro certo vel incerto, oportet quod reminiscentia motus et passio sint corporea : et reminiscibilitas est secundum dispositiones corporeas et complexiones bonas vel malas.

Quod autem sic corporea passio qua patitur complexio sensibilis organi ab hoc phantasmate quod movendo infert passionem ei, signum est hanc quam vocamus reminiscibilitatem habere quosdam determinatæ complexionis homines, et secundum motum hujusmodi complexionis. Quod reminiscì non possunt deficientes intelligentia : et cum defectu

<--- Page Split --->