LIBER I

PERIHERMENIAS

TRACTATUS I

DE HIS QUE PRÆMITTI DEBENT AD LIBRUM.

CAPUT I.

In quo ordine est inter libros logicos.

Sicut a principio istius scientiae determinatum est, logicae intentio est docere qualiter quis veniat ad notitiam ignoti per notum : quod quidem in omni philosophia intenditur, quamvis id formaliter non doceatur nisi in logica ; propter quod dicit Aristoteles quod logica modus philosophia est. Et quia logica est scientia per quam aliquis venit ad notitiam ignoti per notum ; ignotum autem duplex prout est in dictione, incomplexum scilicet, et complexum. Incomplexum autem sciri non potest nisi diffinitione. Et complexum sciri non potest nisi syllogismo et demonstratione. Sicut ad diffinitionem habendam necessarium fuit praemittere diffinibilium et diffinientium inventionem et acceptionem : ad quod necessarium fuit ponere ea secundum quorum rationem prædicabilia reducuntur ad ordinem, et secundo fuit necessarium ponere qualiter ipsa prædicabilia ordinata sunt, et

tertio qualiter ex divisione colligitur cujuslibet incomplexi diffinitio. Ita in modo quo venitur in notitiam complexi, necesse est primo tractare de his quae ut posita et praesupposita accipit syllogismus, per quem venitur in notitiam complexi ignoti : et hujusmodi sunt interpretatio et enuntiatio, et ea quae circumstant interpretationem et enuntiationem. Interpretatio autem et enuntiatio in quantum talia sunt, non sunt syllogismo conclusa ad manifestationem ignoti : quia si hoc esset verum, sequeretur quod omnis interpretatio et omnis enuntiatio esset vel posse esse alicujus syllogismi conclusio, quod non est verum. Sed potius interpretatio dicitur oratio, quae de re ut est in verbis loquitur ad explanationem ; propter quod componitur a praepositione inter et praetor : praetor autem est qui princeps est, et praeit praecipiendo, ut dicit Papias ; quia quaecumque oratio est quae praeit cum modo dicendo et exponendo de re prout est vel non est, et quod de ea tenendum est, illa interpretatio vocatur, eo quod praetor est qui ut princeps et praeceptor publice et publica praecipit omnino quod praecipiendum est,

<--- Page Split --->

hoc est, universaliter, particulariter, et secundum affirmationem et negationem.

Propter hoc secundum aliquid differt ab enuntiatione. Interpretatio enim fit multis modis, ut dictum est. Enuntiatio autem non dicit nisi aliquid de aliquo di-ci vel praedicari. Et quamvis enuntiatio sit potissima interpretatio, non tamen convertitur cum interpretatione quae di-cit expositionem rei per omnem modum, sive in parte, sicut in nomine vel in ver-bo, sive in toto, sicut in qualitate affir-mationis vel negationis: sive in quanti-tate, sicut inesse universaliter particula-riter, sive finite, sive infinite, sive una oratione, sive non una: quorum nihil no-mine suo dicit enuntiatio. Interpretatio autem secundum optimum suum posse non fit, nisi fiat omnibus modis qui di-cit sunt.

Propter quod quia interpretio continet in se omnia quae dicta sunt. inscribitur iste liber melius de Interpretatione, quam de enuntiatione. Multa enim in eo determinantur quae non conveniunt enuntiationi secundum quod enuntiatio est, sicut pa-tet ex his quae dicta sunt. Dicitur tamen etiam de enuntiatione sicut de quo est potissime, sicut dicit Averroes, quod phi-losophia est de ente secundum quod est commune omni, sicut de communi sub-jecto ad quod reducuntur omnia quae-cumque in scientia determinantur: et est de substantia, sicut de speciali subje-cto, de quo potissimum intenditur in scientia illa. Multipliciter enim datur ali-cui scientiae subjectum, et non uno modo scilicet quod subjectum est de cujus parti-bus in scientia probantur passiones, vel quod potissimum intenditur; propter quod de omnibus aliis determinatur in scientia. Et dicitur subjectum quod di-gnissimum est inter ea de quibus tractat scientia, sicut metaphysica dicitur theolo-gia, quia in dignissima sua parte tractat de divinis.

Hoc autem dicto modo interpretatio et enuntiatio differunt secundum rationem a

propositione. Propositio enim est enuntiatio stans sub forma syllogismi. Et illi multa accidunt quae non accidunt interpretationi vel enuntiationi, sicut est habitudo trium terminorum qui sunt in praedicato et in subjecto, sine qua habitudine non sunt partes syllogismi: et de talibus determinatur in libro Priorum, ubi de forma syllogismi et de ejus potestate agitur. Interpretationi autem non convenit hoc, nec etiam enuntiationi: sed potius si interpretatio est, convenit ei interpretari affirmando et negando universaliter et particulariter, finite et infinite, et ut una est et multae, et ut contradictoria, et contraria, et hujusmodi, sine quibus perfecta de re non fit interpretatio per sermonem. Et ideo quia haec sunt sine syllogismi complexione et figura, in his ad syllogismum ut ad totum non debent reduci: et ideo quoad hoc non in libro Priorum, sed in libro proprio, qui Perihermenias dicitur, habent haec ipsa tractari: tales enim passiones non accidunt ex syllogismo, sed ex hoc quod interpretatio est, et accidenter ei quamvis nunquam esset syllogismus.

Ordinatur tamen hic liber ad librum Priorum, sicut Praedicamentorum et Principiorum libri ad istum: quia sicut ex ordinatis praedicabilibus subjecta et praedicata accipiuntur ex quibus interpretatio, sic ex interpretationibus et enuntiationibus ordinatis fit syllogismus. Et ideo materialiter et finaliter ordinatur ad syllogismum interpretatio. Dico autem materialiter non ut materia propinqua vel necessaria (sic enim ad syllogismum se habet propositio), sed sicut materia remota potens esse sub forma syllogismi. Finaliter autem ordinatur: quia quaeritur propter syllogismum, in quo posita elicitignoti notitiam, ut dictum est. Sumitur enim penes secundum rationis actum, qui est componere et dividere, et est intellectus compositus: quia, sicut Aristot. in tertio de Anima 1 dicit, intelligentia indivisibi-

<--- Page Split --->

lium est in quibus non est verum vel falsum est : etiam compositio 'quædam intelligibilium est, et in hac compositione interpretantur ea quæ sibi invicem insunt secundum rem : interpretatio enim omnis est secundum totum et partem et quantitatem et qualitatem et oppositionem et veritatis expressionem, quæ sunt assumenda ad declarationem ignoti quod est complexum.

Et quia hæc omnia ambit interpretatio et enuntiatio, ideo interpretatio commune subjectum est hujus scientiae. Dictur aute m Perihermenias a Itepi e punevias; quod est de Græca præpositione, Itepi, et e punevia, interpretatio, hoc est, de Interpretatione: quia Græci ablativum non habent, sed genitivo utuntur pro ablativo.

Ex jam dictis quatuor quaestionum patet solutio vel quinque, scilicet de quo sit ut subjecto, et quis libri titulus, et quis finis, et quem ordinem habet in libris logicae. Cum enim logica in tria ordinetur, scilicet in scientiam incomplexorum, qua per diffinitionem habetur, de quibus jam dictum est : et in scientiam complexorum, qua e in duo dividitur, scilicet in scientiam interpretationis eorum per qua devenitur in complexorum notitiam, et in scientiam syllogismi per quam quis ducitur ad complexorum cognitionem, qua post hunc librum tradetur : constat quod ista scientia secundum locum obtinet in scientia per quam venitur per notum in cognitionem ignotorum. Est enim de interpretatione eorum qua e in syllogismo assumuntur ad notitiam ignotorum habendam.

Patet etiam solutio quaestionis qua quaeri potest, quare non de interpretatione in eodem libro cum syllogismo determinatur? Non enim determinatur in hoc libro de interpretatione secundum quod stat sub forma syllogismi, vel secundum quod proxima illi. Sed potius

determinatur de ea secundum passiones proprias, qua conveniunt ei non secundum quod est materia syllogismi, sed conveniunt ei secundum seipsam, scilicet ut interpretatio per eam sit rerum colligibilium in syllogismo ad eliciendum notitiam ignoti per notum. Omnis enim scientia intellectiva fit ex praeexistenti cognitione.

Patet etiam solutio hujus quod quaeri potest, cui partipilosophiae supponatur? Non enim est pars philosophiae essentialis vel realis, sed rationalis sive sermocinalis : considerat enim ens stans sub sermone : interpretatio enim valet ad habendam cognitionem ignoti complexi per notum complexum, quod quidem notum est in sermone interpretatio. Medium ergo locum obtinet inter libros logicae, cui accidens ministrat subjicibile et praedicabile. Et posterioribus iste liber ministrat quod in syllogismo colligitur.

Patet etiam, ut dicit Boetius, quod non bene dicit Andronicus1, qui dicit hujus libri subjectum esse orationem. Multae enim sunt orationes et orationis partes, de quibus hic nihil intenditur vel tractatur, et quae magis ad grammaticum ordinantur si ordinentur ad finem congrui, vel ad rnetorem si ordinentur ad finem leporis, vel ad poeticum pertinent si ordinentur ad illa quae provocant ad abominationem vel delectationem vel ad aliquam imaginabilem utilitatem. Oratio ergo non est subjectum : multae enim orationes non sunt interpretativa vel enuntiativa, ut deprecativa, optativa, conjunctiva, et infinitiva.

Quod autem de auctore 'quaedam quaerunt, supervacuum est et nunquam ab aliquo Philosopho quaesitum est nisi in scholis Pythagore : quia in illis scholis nihil recipiebatur nisi quod fecit Pythagoras. Ab aliis autem hoc quaesitum non

1 Andronicus Rhodensis, Philosophus Peripateticus, qui Romae, tempore Ciceronis, ann. ante J. C. 63 florebat, et Aristotelis scripta Romam e Syllae voluntate delata, a Tyrannione grammatico Syllaeque bibliothicario, recepit,

<--- Page Split --->

est: a quocumque enim dicta erant, recipiebantur, dummodo probatae veritatis haberent rationem. Causa enim efficiens extra rem est, et ab ea res non habet firmitatem vel infirmitatem, sed potius a ratione dictorum 1. Fuit autem Aristoteles hujus scientiae primus auctor. Et ideo non verum dicit Andronicus, hunc librum aliis attribuens. Et sic patet de ordine, et cui parti philosophiae supponatur, et de auctore, et de subjecto, et de titulo.

CAPUT II.

De modo scientiae et fine.

De modo etiam scientiae determinandum est. Dicendum autem quod interpretationis modo procedendum est in hoc libro. Hic enim interpretatio omnium est quae enuntiationem circumstant, sive secundum partes, sive secundum totam enuntiationem. Est tamen in eodem modus scientiae in hoc, quod tam de enuntiatione sive interpretatione, quam etiam de partibus hic probantur passiones et proprietates, qui modus est scientiae.

Objecio. Quamvis quidam objiciant, quod in scientia demonstrativa non probantur passiones aliquae de subjecto secundum se, sed de partibus ejus, ut in geometria Euclidis de continua quantitate nihil probatur, sed de partibus, ut de triangulo, et circulo, et quadrato, et de proportionabili quantitate et commensurabili, et sice de aliis. Sed ad hoc dicendum est, quod in scientia demonstrativa potest fieri demonstratio de subjecto secundum se, dummodo illa scientia in se contineat principia subjecti illius. Sic autem non est in geometria: quia non considerat principia quantitatis continuae, sed ea considerat metaphysicus, et quantitatem continuam accipit geometer a metaphysico: ideo de partibus illius et non de ipsa

quantitate probat passiones. Alia autem scientia quae subjectum et principia subjecti considerat, de subjecto et de partibus potest probare passiones. Et ideo potest probare passiones de interpretatione vel enuntiatione, et de partibus ejus, quae considerat principia interpretationis et enuntiationis.

Et si objiceret adhuc aliquis, quod Prima objicrio. pars tractanda est cum toto : totum autem enuntiationis est syllogismus, ad cujus venit compositionem : ideo cum syllogismo in libro Priorum debet tracatri. Adhuc autem propositio necessaria Secunda. quae est materia demonstrationis, in eodem libro tractatur cum syllogismo demonstrativo : et propositio probabilis in eodem libro cum syllogismo dialectico : et sic videtur, quod enuntiatio quae est propositio simplex, non ad hoc vel illud determinata, determinari debet cum syllogismo similiter in libro Priorum, et non deberet esse scientia specialis.

Sed haec omnia de facili solvuntur per Solutio prf mae et se- antedicta : propositio enim ut simpliciter cundae. propositio, non est interpretatio, vel enuntiatio, sed potius est propositio, quae in habitudine terminorum se habet ad aliam quae secum in syllogismo compars est in habitudine terminorum in syllogismi complexionem et figuram ordinabilium 2 : et hoc modo de propositione in libro Priorum determinatur : hoc autem modo non dicitur interpretatio vel enuntiatio : sed potius dicitur illud quod de re (sicut est vel non est) facit interpretationem. Et sub hoc actu ordinabilis quidem est ad syllogismum remote, sed non est sub dispositione propinqua : et ideo in quantum talis est, multa accidunt ei quae non accidunt propositioni secundum quod est propositio. Et quoad illas passiones conveniens fuit in libro speciali de enuntiatione tractare. Sunt tamen omnes hujusmodi disputationes de circum-

1 Consuetudo quaerendi de nomine auctoris emanavit a Pythagoricis, et est res superflua : quia res non habet firmitatem a causa effectiva sed a ratione : et ideo dicebat Seneca in tract.

de cardinalibus virtutibus : « Ne quis dicat, sed quid dicat intendito. »

2 Hæc dicta sunt etiam in præcedenti capitulo.

<--- Page Split --->

stantii scientiae, et non de ipsa materia de qua tractatur. Et ideo parum faciunt ad veram scientiam de hoc quod quaeritur. Nec etiam Antiqui inveniuntur de talibus inquisivisse.

Talis autem modus scientiae, sicut dictum est, hic observatur. Potest etiam dici, quod hic mos artis est : quia ars est circa generationes rerum per artem constitutarum : hic autem principia dantur et praecepta quibus constituitur interpretatio sive enuntiatio. Est etiam diffinitivus et exemplorum inductivus. Et inventivus quoad hoc, quod habitudinibus quibusdam docet invenire, et quae sit interpretatio, et quae ejus oppositiones sint, et unitas et pluralitas ipsius, et alia hujusmodi. Est etiam resolutivus : quia docet resolvere interpretationem in partes 1. Et alii hujusmodi de facili multi inveniuntur : principaliter tamen modum observat doctrinae, qui est per modum scientiae considerantis subjectum et partes subjecti, de quibus per principia propria probat passiones. Modus etiam est, ut dicit Boetius, qui propter brevitatem sententiarum obscurior est quibusdam aliis libris.

Notandum est quod substantialis principalis hujus scientiae finis est constituere orationem interpretativam de re sub sermone veram interpretationem et perfectam perficiente, ut diximus. Ulterius autem habet finem : quia ordinatur ad syllogismum per quem scitur ignotum per notum in oratione interpretativa.

Et sic determinatum est de forma, materia, et fine, et causa efficiente, et etiam cujus philosophiae sit pars, et quo loco ordinata, et quem actum rationis in logica perficiat, et quod debet in speciali libro tractari. Et haec sunt quae preambula sunt ad propositum. Nos autem sicut in aliis prosequamur dicta Aristotelis et exponendo et supplendo ubi diminuta sunt et brevia, et probando ubi opportunum, et alios doctores inducendo, et ut generaliter dicatur, omnia faciendo quae ad doc-

trinae faciunt facilitatem et perfectionem. Et omnino sequemur Aristotelis ordinem sicut facimus in aliis. Patet autem ex dictis quid sit proprie interpretatio, et patet etiam quod enuntiatio est potissima interpretatio.

Est etiam circa modum dubium : quia Aristoteles in quibusdam libris in quibus tractat ea quae non concernunt materiam, ponit terminos transcendentes, sicut A B c, sicut patet in libro Priorum. Hic autem ubi docet de interpretatione non concernente materiam determinatam, sed simpliciter, non utitur terminis transcendentibus, sed ponit terminos secundum determinatam materiam. Respondetur quod hoc est ideo quia syllogismus, ut syllogismus est, formaliter non est variabilis secundum materiam in qua est, sed est forma aequaliter respiciens omnem materiam. Et ideo termini determinatae materia tal forma non competunt. Sed de interpretatione hic agitur prout est vox ad significationem rei relata a qua accipit et affirmationem, et negationem, et universalitatem, et particularitatem et multitudinem : et ideo oportet quod secundum diversitatem significationis diversis terminis fiat constitutio interpretationis : ideo trascendentes termini sibi non congruunt, praecipue quia interpretatio non est perfecta, cum de re prout est non interpretatur : hoc autem transcendentibus terminis fieri non potest.

Intelligendum est quod ad hoc quod aliquis deveniat ad notitiam ignoti per notum, exiguntur tria. Prium quidem interpretatio rerum per vocem interpretativam. Secundum, copulatio eorum quae interpretata sunt ad consequentiam unius cum altero. Tertium, probatio quod sic sit et non aliter. Et primum quidem fit in Perihermenias, secundum in Prioribus, tertium autem diversimode in Posterioribus et Topicis. Et sic scitur istius scientiae ordo ad consequentes.

Differt autem modus significandi in venire solum in libro Topicorum.

<--- Page Split --->

voce in Prædicamentis et hic. In Prædicamentis enim est inchoatio significationis a re, et terminatur in voce. Est enim liber Prædicamentorum de decem vocibus prima principia significantibus, et secundum rerum proprietates non vocum. Hic autem in scientia de interpretatione (eo quod interpretatio fit per sermonem) est inchoatio a sermone sive voce, et terminatur in rem : quia aliter non esset interpretatio. Et propter hoc multa dicuntur de interpretatione, quæ accidunt ei in quantum est in voce. Sic ergo patet de modo hujus scientiæ.

CAPUT III.

De parte proemiali.

Procedentes ad tractandum de interpretatione sive enuntiatione, determinabimus primo de enuntiatione sive interpretatione simplici, antequam quidquam dicamus de interpretatione ad maximam contracta. Et determinabimus quæ conveniunt ut partes vel ut passiones enuntiationi simplici. Ad tractandum ergo de enuntiatione oportet primum constituere, quid sit nomen, et quid sit verbum, secundum acceptionem logicam : quia compositum non cognoscitur nisi sciatur ex quot et qualibus est : quia principia esse compositi sunt componentia. Et quia sunt principia in esse, sunt etiam principia sciendi rem illam, cujus ista sunt principia. His igitur rationibus præcognoscere oportet et constituere, quid nomen, et quid verbum. Adhuc autem quia enuntiatio est, in qua enuntiatur aliquid de aliquo. Nomen autem est de quo enuntiatur. Verbum autem est quod de alio enuntiatur. Et sic nomen et verbum (sub ratione enuntiati et de quo enuntiatur) cadunt in diffinitione enuntiationis : propter quod primum oportet constituere, quid nomen, quid verbum. Postea imme-

diate, quia verbum non enuntiatur de nomine nisi mediante compositione cui accidunt affirmatio et negotio, oportet determinare, quid affirmatio, et quid negatio, quæ sunt circa compositionem, et sunt oppositionis principia : quæ quidem oppositio licet sit inter affirmationem et negationem æqualiter, tamen oppositio non causatur nec completur nisi inter negationem. Ens enim non est causa oppositionis alicujus, sed potius non ens ad ens relatum : et ideo completur oppositio in negatione : propterea in divisione et procemio isto negatio præponitur affirmmationi.

Quod autem quidam dicunt duplicem esse causam negationis, defectum scilicet generalem esse, sicut antequam mundus esset nihil fuit de esse mundi : et defectum particularem, scilicet quod non fuit hoc vel illud. Et dicunt quod negatio quæ causatur a defectu generali, præcedit affirmationem, sicut mundi esse est post non esse mundi. Negatio autem causata a defectu particulari, sequitur affirmationem quam semper sibi præponit 1. Hoc trufa est, et nihil valet ad propositum : quia constat quod Peripatetici de defectu generalis esse nihil loquuntur, nec de negatione ab illo defectu causata : unde hoc est frivolum. Sed primo modo dicendum quod scilicet quamvis negatio affirmationem sequatur secundum naturam, tamen quia oppositio completur in negatione, propter hoc aliquando præponitur affirmmationi, præcipue ubi agitur de affirmatione et negatione, prout sunt principium oppositionis sicut fit hic. Dico autem de affirmatione et negatione quæ sunt opposita tanquam materialia ad enuntiationem, eo quod nomen quidem est subjectum, verbum autem prædicatum. Est autem enuntiationis pars compositio, cui accidunt affirmatio et negatio, quæ quia partes sunt enuntiationis vel partium accidentia sive passiones, vocamus materia-

1 Quare Philosophus in hoc procemio præponit negationem affirmationi. Vide tamen Boe-

<--- Page Split --->

lia enuntiationis principia et ideo de illis praemitti oportet et constituere, et postea de formalibus consequenter tractare secundum differentiam et speciem diffiniendam (quae est enuntiatio) et secundum genus proprium quod est oratio.

Unde cum dicimus, quod primum oportet constituere, intelligimus primum in ratione principii constituentis. Et cum dicimus « oportet », intelligimus quod hoc habet necessitatem suppositionis sive finis. Si enim debeat cognosci interpretatio, tunc oportet sic fieri: non tamen hoc est necessarium simpliciter, secundum quod necessarium est quod non potest non esse. Propter hoc autem, quod dicimus « constituere », intelligitur quod haec constituuntur, quae ipsa contestatione sunt haec quae sunt. « Nomen » autem a grammatici contestatione non sufficit ad hoc quod pars enuntiationis sit constitutiva, si significat substantiam cum qualitate, substantiam ejus cui imponi-

tur, et qualitatem a qua imponitur: et sic non facit nisi notitiam de re cujus est nomen: nec hoc modo aliquid enuntiatur de ipso. Nomen autem prout hic statuitur, statuitur secundum formam qua de ipso aliquid potest enuntiari, et ideo constitutione dialectica talem accipit formam « nomen et verbum ».

Constitutis autem his postea consequenter intendendum quid sit « affirmatio et negatio ». Haec enim (cum qualitates sint) non primo constituunt enuntiatiationem, sed consequenter: quia accidunt compositioni enuntiationis. Et hujusmodi principiis sic habitis enuntiationis materialibus, circa quae ponitur forma enuntiationis, intendendum est de formalibus principiis, quid scilicet enuntiatio secundum differentias constitutivas quae in nomine speciei importantur, et quid oratio quae est genus enuntiationis contrahendum per differentias ad enuntiationis constitutionem.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE INVESTIGATIONE PRINCIPIORUM COMMUNIUM DIFFINIENTIUM PARTES ENUNTIATIONIS, ET DE NOMINE, ET VERBO, ET ORATIONE.

CAPUT I.

De diffinientibus principium enuntiationis.

Quod autem aliqua vox sit significativa ad placitum quae sine institutione nihil significat, sic probatur : quia ea quae sunt extra animam, sunt res a natura causatae, agentes suas cognitiones in anima, per universale abstractum a singulari, vel per sensibile quod accipit sensus a quo intellectus per reflexionem ad sensum accipit universale. Sic enim res extra imprimit et agit quodammodo in animam, et infert ei passionem : eo quod anima secundum mentem et intellectum passiva et receptiva est. Et quia sic intellectus patitur et recipit a re extra, ideo dicuntur passiones forma et intentiones rerum quae sic fiunt in anima. Et quia voces articulatae non possunt formari nisi ab intelligente et concipiente rem et recipiente passionem secundum formam rei cognitae, ideo voces articulatae a tali constituuntur intellectu : non constituit autem vocem articulatam nisi ad significandam speciem rei et passionem, quam a re intra se concepit.

Vox ergo quae sic ad rem significandam imponitur, non est passionis quam ipse intellectus a re concepit. Et sic ea quae sunt in voce, a tali intellectu ad significandum constituta, sunt notae passionum earum quae a rebus conceptae sunt in anima : res autem speciem suam generat in

anima, et intellectus specie illa informatus instituit vocem : unde passio animae species est rei, et vox significans ad institutionem intellectus sic formati dicit notam passionis quae est in anima : et ideo ipsa vox instituta efficitur signum et similitudo rei in eo qui audit. Unde quod est nota passionis in ore dicentis, est signum et similitudo rei in ore audientis. Sic ergo voces sunt notae earum passionum quae sunt in anima.

Litterae autem et figurae sunt etiam ad placitum : et ideo figurae tales et voces inventae sunt, per quas ea quae dici debent, valeant rectis syllabis pronuntiari ad vocem litteratam, quam informat vox articulata sive ad placitum significativa. Et ideo sicut vox articulata significativa est ad placitum, ita et figurae litterarum. Sunt enim litterae sic vel sic complexae notae vocum ad placitum significativarum, sive eorum quae sunt in voce, hoc est, rerum ipsa voce significatarum, ita ut voces sint notae passionum, ut litterae sunt notae vocum secundum quod stant sub forma vocis litteratae et articulatae.

Et ex hoc patet, quod quemadmodum litterae non omnibus vel apud omnes sunt eaedem, eo quod nec conceptus nec intellectus eas concipiendo apud omnes est idem, ita nulla vox litterata et articulata est omnibus eadem : sed prima conceptiones illorum (quorum voces immediate notae sunt) hae apud omnes eaedem sunt, sicut animae passiones. Quia generata quae unius forma habent generans, eadem

<--- Page Split --->

sunt in forma et specie, passiones sunt similitudines rerum in anima. Res vero se habent in anima per similitudinem generantis. Cum ergo res ubique et apud omnes sunt eaedem, easdem in specie generabunt passiones, et ideo conceptiones ad omnes res recte concipiendas eaedem sunt in specie. Et similiter etiam res apud omnes et ubique sunt in specie, quarum passiones animae sunt notae : quia rerum sunt similitudines in animalibus a rebus generatae. Institutio autem nostra nihil variat in rebus naturae. De talibus autem qualiter a rebus rerum similitudines generantur in anima, tertio libro de Anima 1 satis dictum est, ubi determinatum est quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum. Alterius enim negotii sunt illa, et ad physicum pertinent.

Sic ergo patet quod ea quae sunt constituenda a nobis, voces sunt, et per hoc quod illae voces sunt notae, et nulla vox est nota nisi quae significativa est, habemus quia ea quae constituenda a nobis sunt, in voce significativa sicut in genere, debent constitui.

Per hoc autem quod notae sunt passionum quae ex intentionibus rerum causantur in anima, habetur quod non primo sunt notae rerum, sed potius primo sunt notae similitudinum quae sunt in anima, et per similitudines istas ad res referuntur. Et in hoc differunt notae hic consideratae consideratione grammatici, qui considerat voces istas secundum quod sunt signa rerum immediate, et ideo dicit quod nomen significat substantiam cum qualitate. Logicus autem, quod est vox significans ad placitum.

Et per hoc patet quod logicus non presupponit ista a praecedenti scientia, grammatica scilicet, sed constituit per diffinitiones proprias constituentes ista secundum esse quo constituere possunt et componere enuntiationem. Consideratur enim vox significativa ad placitum dupliciter,

scilicet secundum institutionem et usum, et secundum causam institutionis 2. Secundum institutionem quidem et usum nota est conceptus qui est in anima. Instituens autem non habet respectum in instituendo nisi ad id vel illud quod jam in anima concepit. Et utens voce in loquendo, ut dicit Plato, non utitur eanisi ut pandat conceptum, quo nunc anima est affecta sive passa est. Causa autem institutionis, quia cum res efferre non possumus, ut nobis invicem communicemus rerum praesentatione, inventae sunt voces articulatae, quibus ipsas res sive intentiones rerum exprimamus, ut nobis invicem vocibus communicemus. Et hoc modo ultimo voces ad significata rerum referuntur. Et ideo jam ex his quae dicta sunt, habitum est quod constituenda per diffinitionem (ad enuntiationis generationem) sunt in voce tanquam in genere, et in voce significante mentis conceptum quae est passio facta in anima a rebus extra : et ideo est vox articulata significativa ad rei designationem relata. Et quia non est apud omnes eadem vox relata ad idem designandum, sed variatur, oportet quod causam suae institutionis habeat variabilem, quae est-voluntas ad placitum instituentis.

Propter quod dicit Avicenna quod vox litterata sine placito instituentis nihil significat penitus : quia tamen alteri non facit signum de re, nisi sub determinata figura vocis certificativa, ideo oportet talem vocem esse litteratam, quia non nisi sub elementis litterarum habent figurae certitudinem, sine qua certitudine non potest esse rei certum signum. Et quia litterae describunt figuram vocis in prolatione, et quasi (ut ita dictam) depingunt eam, ideo sicut vox ipsa litterata, sic littere sunt ab institutione : et ideo non sunt eadem apud omnes, sed mutantur sicut et ipsae figuratae ad litteras mutantur voces.

1 Tex. com. 38. 2 Nota hanc distinctionem : quia per eam solvuntur multa argumenta et salvatur quod

<--- Page Split --->

Quamvis ergo vox sit sonus, tamen (quia sonus non est nisi fractio et ictus aeris a percutiente solido plano percussus, tympanum auris immutans) non omnis sonus est vox : quia vox est sonus ab ore animalis, cum imagine alicujus significationis prolatus. Hæc enim imago potest esse affectiva et movens ad immutationem vel fugam : et tunc vox significat passionem gaudii, vel doloris, vel tristitiae, sicut plerumque significant voces brutorum, et etiam rationalium quorumdam, ut gemitus et ea quae importantur per interjectiones. Imaginatio potest etiam esse a re accepta in qua accipit ratio veritatem vel falsitatem, vel cujuslibet rei verum conceptum : et hoc modo sonus cum imaginatione sermonis prolatus non est nisi hominis, etiam illa sola vox vere erit vox.

Voces ergo semper sunt significativæ : significant enim ad minus seipsas : sed illæ voces quæ (quamvis litteratae sint) non habent institutionem ad aliquid significandum, nec proferuntur cum imagine alicujus designandi per voces, non dicuntur voces significativæ, ut bu ba blicteri : quæ exempla consueverunt poni, quia non sunt instituta ad aliquid designandum. Significativarum autem vocum quædam designant non per institutionem, sed per naturam, ut illæ quas diximus, ut est gemitus et exclamatio in dolore vel gaudio, vel in vocibus brutorum : et illæ tamen fiunt signa suæ significationis si per institutionem accipiantur, et efficiuntur significativi conceptus, ut euge et aliæ interjectiones quæ affectu significant, non ut affectum, sed ut conceptum affectus, voce litterata designatum. Voces autem quæ per institutionem sunt significativæ omnis diversitatis sunt significativæ. Articulata vox dicitur, quia articulatim signum rei facit. Sed ad hoc quod certum fiat signum, oportet quod litterata fiat signis elementaliter compositis ex elementis litterarum, quæ non sunt eaedem apud omnes : et sic jam habemus quod constituendæ a nobis sunt signifi-

cativæ voces litteratæ, quæ non sunt eaedem apud omnes.

Hæc est causa, quod non oportuit dicere, quod primum oportet constituere quid dictio, vel quid terminus : sed diximus quod oportet constituere quid nomen et quid verbum. Non enim hic de omni dictione quæ pars orationis est, intendimus, sed tantum de his secundum quod de eis enuntiatur aliquid, vel ipsa de aliquo enuntiantur, sicut sunt nomen, et verbum, et horum compositio. Nec de termino intendimus : quia non resolvendo procedimus, sed potius enuntiationem generando ex suæ generationis principiis : propter quod etiam a simplicibus inchoamus.

Quamvis præmisimus quod etiam oportet constituere, quid oratio et quid enuntiatio, quæ composita sunt ; non diximus hæc præconstituenda esse, prout composita sunt, sed prout hæc sunt formalia principia ut genus et differentia eorum quæ cadunt in diffinitione enuntiationis, sive interpretationis : et hac via generationis et collectionis eorum quæ ad interpretationis diffinitionem pertinent, procedemus.

Habito ergo jam quod tales sint voces, et quod sunt voces significativæ, et quod sunt significativæ passionum primo, et per consequens sunt significativæ rerum, et quod sunt ad placitum, et non per id quod est idem apud omnes. Habito etiam quod sunt voces articulatæ et litteratæ, restat ulterius de illis investigare, scilicet utrum sint complexæ, vel incomplexæ.

CAPUT II.

De voce incomplexa quæ nec verum nec falsum significat.

Quia ergo voces logice loquendo significant ea quæ sunt in anima ut passiones, hoc quod contingit in anima secundum passiones, hoc idem contingit in voce passiones designante. In anima autem con-

<--- Page Split --->

tingit intellectus passionum simplicium et indivisibilium, sive(utita dicam)incompositorum, sicut est intellectus hominis, vel ligni, vel alterius : qui intellectus idem est quod rei per mentem intuitus in similitudine ea quae apud animam, qui intellectus est sine vero et falso : quia sicut dicit Aristotetes 1, intelligentia indivisibilium et incomplexorum est, in quibus neque verum neque falsum est : et ubi verum et falsum est jam compositio quaedam intelligibilium est. Et quia hoc contingit in anima quae res componit et dividit, quod aliquoties intellectus est sine vero et falso, aliquoties autem cum vero et falso, ita quod necessarium est horum alterum intellectui inesse, scilicet quando concipit hoc de hoc dici vel negari, oportet quod in voce significativa talis intellectus idem contingat, quod scilicet aliqua vox sit articulata et litterata incomplexa, ut homo, et asinus : quaedam autem cum vero et falso significant, ut interpretatio vel enuntiatio indicativa, ut homo currit, et homo non dormit. Non tamen omnis vox litterata et articulata complexa statim verum vel falsum significat : quia nec deprecativa, nec optativa, nec conjunctiva, nec infinitiva, cum vero vel falso significant, cum tamen sint voces complexae : sed aliquoties vox complexa significativa ad placitum semper cum vero et falso significat, quando est indicativa, hoc de hoc enuntians, quae de re facit interpretationem perfectam. Voces vero significative ad placitum sunt nomina et verba, et consimilia sunt in hoc quod sunt notae consimiles intellectui qui est sine compositione, sicut est homo, vel asinus, quando non additur aliquid, sed utrumque per se solum accipitur : tunc enim neutrum eorum est verum vel falsum, et hoc quando nihil est additum quod affirmetur vel negetur de his.

Hujus autem probatio est per locum a majori. Videtur enim magis, quod composita dictio aliquid cum vero et falso significet, quam simplex et incomposita :

nihil autem cum vero et falso significat composita : ergo nec simplex. Quod autem composita cum vero et falso nihil significet, probo exemplo : hircocervus enim compositum est ex hirca et cervo : et tamen cum dico hircocervus, nec verum nec falsum significat, nisi aliquid negatum addam vel affirmatum de hircocervo : ergo nec aliqua dictio incomplexa aliquid cum vero et falso significabit : non enim aliquid talium significabit cum vero et falso, si non addatur incomplexo aliquod esse vel non esse per compositionem vel simpliciter, vel secundum tempus.

Simpliciter autem aliquid addi dico quod inest per seipsum et semper, ut homo est animal : haec enim enuntiatio semper est vera, sive homo sit, sive homo non sit, ut in ante habitis libris dictum est : quia prædicatum semper est in subjecto simpliciter et actu et intellectu. Secundum tempus autem additur, quod secundum tempus inest et non simpliciter, sicut cum dicitur, homo est : quia esse accidit homini secundum tempus, et non simpliciter, vel cum dicitur, homo currit. Et hic est verus hujus dicti intellectus, in quo concordant Alexander, Avicenna et Boetius. Alii tamen dicunt quod simpliciter de aliquo dicitur quod secundum tempus simplex dicitur de eo, sicut secundum præsens quod non est tempus, sed temporis continuatio. Secundum tempus dicitur de eo quod dicitur secundum præteritum vel futurum. Tertii etiam dicunt quod simpliciter dicitur de re quod dicitur sine determinatione hujus vel illius esse, ut homo est. Secundum tempus autem quod determinate accidit secundum ea quae fiunt in tempore, ut homo est hodie. Sic ergo patet, quod nominis vel verbi partes nihil extra totum significant, exemplo compositi nominis pars extra nihil significabat, et quod nullum talium significat cum vero vel falso quando per se ponitur.

De his autem multa in principio istius

Simpliciter quid ? Prima expositio.

Secunda.

Tertia.

<--- Page Split --->

quod movetur secundum cordis diastolem vel systolem : et hoc modo nos hic non loquimur de passione.

His sic determinatis, plana sunt satis ea quae dicta sunt. Scimus enim quod nomen et verbum praeconstituenda sunt, et enuntiatio et oratio, et quod haec in communi causa sunt in hoc genere quod est vox significativa ad placitum. Sed quaedam eorum sunt vox quae est sine vero et falso, sicut nomen et verbum : quaedam autem illorum sunt vox quae est aliquando cum vero vel falso, ut oratio, quaedam autem semper sunt vel cum vero vel cum falso, ut interpretatio vel enuntiatio. Scimus enim etiam quod vox significativa logice loquendo nota est passionum animae et signum rei, et quod illa quae sunt in anima sunt passiones a rebus in animam actae : sed non sunt passiones animam commoventes ad fugam vel prosecutionem alicujus. Scimus etiam qualiter veritas sit in rebus sicut in causa, qualiter in anima sicut in efficiente compositionem, et qualiter in oratione sicut in signo. Haec autem pro parte in Praedicamentis dicta sunt, et in sex Principiis. Et ideo ista hic sufficiant ad praesentem intentionem.

CAPUT III.

De dubitalibus quae sunt circa ea quae dicta sunt.

Adhuc probare videntur, quod voces sunt eadem apud omnes : quia haec vox, homo, a quocumque pronuntietur, semper est eadem : et similiter est de aliis vocibus pronuntiatis.

Adhuc autem instant probantes, quod res non sunt eadem apud omnes: quia climata et loca habitabilia et inhabitabilia variant species et naturas rerum apud diversos; ergo res non sunt eadem apud omnes.

Adhuc autem ex quo similitudines rerum quae sunt passiones in anima sunt eadem apud omnes, sequitur quod scientia rerum erunt eadem apud omnes: igitur doctrinae rerum erunt eadem apud omnes: quod manifeste apparet esse falsum.

Ad haec autem et consimilia non est difficile respondere per antedicta. Et quamvis hic multa ab aliis dicta sint, nos tamen secundum propositam intentionem dicimus, quod illud manet idem apud omnes quod ex nobis, id est, ex voluntate nostra, et ex institutione nostra non accipit diversitatem. Et quia passionum in anima generatio est ad modum nature in hoc quod ad speciem moventis generatur in anima passio, et res similiter non a nobis est, sed a natura, ideo res et passiones manent eadem apud omnes, non eadem numero, vel proprio, vel genere, sed natura causante, vel extra vel in anima, et a voluntate hominis non diversificate.

Quamvis autem in praedictis jam dubia majora soluta sint, tamen propter docrinae bonitatem adhuc solvemus quasdam sophisticas importantitates, quae viPrina objedentur esse contra praedicata. Objiciunt enim quidam dicentes, quod intellectus sive passiones intellectus non sunteadem apud omnes. Accidens enim variatur secundum subjecti diversitatem : passio autem est accidens intellectualis animae : anima intellectualis vero non est eadem apud omnes : igitur nec passiones eadem sunt apud omnes.

Et quod dicitur, quod non est una anima apud omnes, dicendum quod hoc modo loquendi falsum est. Est enim una anima apud omnes unitate naturae producentis, sed non unitate numeri.

Ad id autem quod objicitur de voce, quod sit eadem apud omnes, dicendum est, quod vocis est duplex consideratio. Una quidem secundum vocis substantiam secundum quod est discreta quantitas : et sic vox est una de rebus naturae et eadem apud omnes. Alio modo consideratur vox prout institutum signum ad significantum sub certa figura et certis ele-

<--- Page Split --->

mentis, et sic est ad placitum, et non eadem apud omnes. Quamvis enim tympanum auris pulset in quantum est res naturæ et secundum quod est acuta vel gravis, quod accidit ei in quantum est res naturae : tamen non ordinatur ad designandum animæ et intellectus passionem, nisi in quantum est figurata et certis elementis determinata, et sic significativa. Et est solius hominis sic vocare : propter quod animalium brutorum imperfecta ratione voces sunt : quia sunt inarticulata, et nullius ad extra designativa, sed in vocante significant affectum. Secundum hoc ergo quod voces a nobis sunt, sic diversa sunt secundum institutionem diversorum.

Ad id autem quod objicitur de scientia, quod sit eadem apud omnes, dicendum quod scientia sequitur naturas rerum de quibus est scientia, et sic non diversificatur a nostra institutione, et ideo remanet hoc modo eadem apud omnes. Sed non sequitur hoc de doctrina : quia doctrina est actus docentis, qui procedit a voluntate quae non est eadem apud omnes : et ideo unum et idem scibile unus docet sic, et alter aliter.

Quod autem dicitur, quod unus intellectus est apud omnes vel non est, altioris est negotii quam hic possit determinari. Tamen quantum nunc sufficit, dicimus quod intellectus qui est potentia intelligibilis, non est idem apud omnes, nec intellectus speculativus qui est species in anima potest esse idem apud omnes, nisi per modum qui supra paulo ante dictus est. Sed intellectus relatus ad intelligibile, est idem apud omnes per hoc quod intelligibile est idem apud omnes.

Quærunt autem adhuc ulterius sic circa præindusta, qualiter intellectus aliquoties dicatur sine vero et sine falso, et non sit dictum, quod res aliquoties sit sine vero vel falso?

Adhuc autem qualiter dicatur circa

compositionem et divisionem esse veritas et falsitas ? aut enim verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem sicut circa eadem, aut sicut circa diversa. Si dicatur quod sunt sicut circa eadem, tunc affirmatio et negatio erunt eædem, quod falsum est, cum dicant Porphyrius et Boetius quod sunt oppositæ species enuntiationis. Si autem sunt sicut circa diversa, tunc videtur quod non idem neget negatio quod affirmat affirmatio : quod esse non potest, quia non opponerentur, nisi circa idem essent numero et specie.

Ad hoc autem dicendum, quod sicut Ad primam, se habet res ad esse, ita se habet ad veritatem, ut dicit Aristoteles 1 ; et sicut se habet ad non esse, sic se habet ad falsitatem : et quia non simul se habet ad esse et non esse, ideo nunquam res simul est et non est, sed ad esse tantum si est, vel ad non esse tantum si non est : ideo nunquam res est sine vero vel falso : sed verum et falsum sunt in rebus sicut in causa, ut in ante habitis dictum est. Intellectus autem cum sit species specierum intelligibilium, ut manus organum organorum, operatur in intelligibilibus et sine complexione et cum complexione accipiendo eas, et ita designat in voce : et ideo intellectus et vox sine vero et falso sunt aliquoties, aliquoties autem cum vero et falso : res autem altero modo semper, scilicet cum vero vel cum falso.

Ad illud autem quod de compositione Ad secundarm. objiciunt, dicendum quod compositio et divisio sunt nomina multicipliter dicta per analogiam. Aliquando enim compositio significat actum vel compositum et unum de alio affirmative prædicatum : et hoc modo compositio est propositio vel enuntiatio affirmativa, et per oppositum divisio est propositio negativa : et hoc modo compositio et divisio sunt diversæ propositiones. Aliquando etiam compositio significat notam compositio-

<--- Page Split --->

nis in propositione, et sic quidem substantialiter compositio est in divisione, ut probat objectio : et ideo dicit Aristoteles quod omnino est in negatione divisio. Et quamvis substantialiter est idem, tamen virtute et actu sunt opposita, propter oppositas qualitates affirmationis et negationis. Cum ergo dicitur quod verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem, debet circa exponi per in, quae est praepositio notans continentiam : quia sunt in compositione et divisione, et non in eo quod simplex et incomplexum est. Sunt autem in eo sicut in relativo relatio est, sicut diximus in Praedicamentis : et ideo eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod compositio non est causa veritatis in propositione vera, nec etiam divisio, sed potius adaequatio compositionis cum intellectu componente, et cum re extra, et non adaequatio est causa falsitatis. Et quia talis relatio est causa veritatis et falsitatis, et relationes sunt assistentes extrinsecus, ideo forte dicitur quod verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem.

Sophistæ etiam dubitant de hoc quod dicitur, quod incomplexum neque verum neque falsum est : quia in verbis primæ vel secundæ personæ determinatum intelligitur suppositum, ut cum dico, lego, est idem quod ego lego : legis, id est, tu legis : lego igitur est incomplexum quod significat verum vel falsum. Eadem est objectio de verbis exceptæ actionis, ut fulminat, tonat, et de verbis impersonalibus, ut legitur : quæ omnia incomplexa sunt, et tamen habent vim perfectæ enuntiationis : et sic cum vero vel falso videntur esse quædam incomplexa.

Ad hæc autem facile est respondere, quia quamvis aliqua virtutem habeant perfectæ orationis secundum grammaticum, tamen non habent virtutem perfectæ orationis secundum dialecticum. In verbis enim primæ vel secundæ personæ certum intelligitur suppositum,

propter hoc quia per consignificatum verbi determinatur : verbum enim primæ personæ refert actum suum ad substantiam cujus est idem actus, et ideo suppositum determinatum est per verbum. Et similiter est de verbis secundæ personæ, in quibus etiam ex consignificato determinatur suppositum. Et ideo tale incomplexum jam secundum causam et virtutem complexum est. Et hoc modo verum et falsum sunt circa ea, scilicet ut sunt complexa, et non prout sunt incomplexa. Idem est de verbis exceptæ actionis, quæ non consignificato, sed ex significato verbi quod uni soli convenit, determinant sibi suppositum. In verbis etiam impersonalibus idem est. Non enim dicuntur impersonalia, quia nullius personæ sint actus : quia hoc est impossibile, cum agere et pati sint proprium substantiæ : sed dicuntur impersonale, quia certam personam non determinant, primam scilicet, vel secundam, vel tertiam, ut cum dicitur, legitur, sensus est, quod ab aliquo legitur : et sic iterum verbum ratione actus determinat sibi suppositum infinitum : et hoc cum verbo sufficit ad complexionem in qua est verum vel falsum : et hanc puto esse veram istius dubitationis solutionem.

Dicut tamen quidam, quod quamvis in illis verbis perfecta sit oratio quantum ad grammaticum, non tamen est perfecta quantum ad dialecticum : quia grammaticus non intendit de perfectione orationis quoad actum, et cujus est actus, qui per verbum ex consignificato vel significato determinari potest. Dialecticus autem intendit de perfectione orationis secundum relationem ad intellectum et ad rem, secundum quem modum non est oratio perfecta nisi quæ secundum actum enuntiat aliquid de aliquo. Hæc enim proprie interpretatio vocatur, quæ de intellectu et de re interpretatur sicut est vel non est.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

De diffinitione nominis et ejus declaratione.

Tractando ergo de enuntiatione de qua hic intendimus, dicemus primo de principis materialibus ipsius, quae sunt nomen et verbum, in quibus stat et ad quae stat resolutio enuntiationis. In categoris enim quia de vocibus agitur, ut stant sub significatione rerum, oportet quod resolutio stet ad decem quae sunt prima rerum principia per voces significata. In grammaticis autem quia de omni oratione constructa ex dictionibus congrue agitur, necesse est quod resolutio stet ad octo partes orationis. In logicis autem in quibus sunt verum et falsum, non nisi de enuntiatione intenditur, cujus principia non sunt nisi id de quo enuntiatur, et quod de aliquo enuntiatur ut inhaerens vel divisum ab ipso. Id autem de quo enuntiatur, nomen est : et quod de alio enuntiatur, verbum est : et ideo resolutio enuntiationis stat ad nomen et ad verbum. Prius autem est de quo enuntiatur, quam id quod enuntiatur de ipso : et quia subjectum est nomen sicut ens, et id quod de alio enuntiatur est sicut esse quoddam inharens : prius autem est id cui aliquid inhaeret, quam id quod inhaeret : et ideo praeponimus tractatum nominis ante tractatum verbi,sicut ens est ante esse quod est actus entis : verbum enim ut actus nominis est cui apponitur, sicut agenti illum actum.

Dicamus ergo totam simul praemittentes nominis diffinitionem, quod nomen est vox significativa ad placitum, sine tempore, cujus nulla pars est significativa separate. In hac diffinitione ab antiquis Peripateticis data, non diffinitur nomen secundum quod dictio vel secundum quod pars orationis. Et hujus qui-

dem haec causa est, quia dictio ad rem dictam refertur, nomen autem secundum logicum ad intellectum refertur a quo formatur ut sit nota conceptus illius. Pars autem orationis non dicitur, quia pars dicit ordinabile in toto ad debitam totius constructionem : debita autem est congrua : hoc enim debitum habet ex hoc quod est constructiva ad designandum de re et modo orantis, secundum quod modus varium dicit affectum pronuntiantis orationem, vel indicative, vel deprecative, vel in alio affectu pronuntiantis orationem. Hic autem sic non intenditur de nomine et verbo, et de oratione, sed potius prout sunt indicia passionum intellectus.

Primum autem quod procedit ab intellectu ad declarandum passionem quae est in ipso intellectu, est vox : et ideo hic per vocem nomen et verbum proprie habent diffiniri.

Alia enim ratio hujus est, et magis conveniens : agitur enim hic de his quae ad placitum significant, et quibus signis utimur pro rebus, ut in ante habitis dictum est 1 : talia autem non nisi in voce formabilia sunt : et ideo talium diffinitio est per vocem ut per propriam materiam. Quamvis enim in naturalibus materia non praedicetur de eo cujus est materia, eo quod forma in naturis est substantia quae dat esse et nomen et rationem. In artibus tamen et in his quae sunt a voluntate, quia voluntas substantiam non dat, sed accidens quoddam compositionis, vel sculpturae, vel incisionis, praedicatur materia : quia ipsa est tota substantia talium : et ideo annulus dicitur aurum, et scyphus argentum, domus ligna et lapides. Et sic hic ut materia praedicatur vox de nomine, non quidem materia ex qua, sed sicut ,materia in qua formatur nomen. In talibus enim ubi forma substantialis materiae non additur, per quam materia ad aliam speciem et substantiam trahitur, fit divisio specierum per mate-

<--- Page Split --->

riam, sicut domorum alia lignea, alia lapidea, et sic de aliis similibus.

Si quis tamen dicat quod in diffinitione nominis vox ponitur ut genus, nihil errat : per differentias enim divisum genus distrahitur in species. Dividimus autem sic : vocum alia significativa, alia non. Significativarum alia ad placitum, alia non. Significativarum ad placitum alia complexa, alia non. Et incomplexarum alia sine tempore, alia cum tempore, et sic per divisiones differentiarum accipiuntur species quæ sunt nomen et verbum, licet per immediatam vocis divisionem non statim possent accipi. Sic ergo nomen est vox vel materialiter, vel formaliter, secundum quod genus est vox.

Quod autem additur, significativa, ad exclusionem additur non significativa vocis. Et de hoc quidem in praehabitis dictum est : quia quamvis omnis vox significet seipsam aut vocantem, tamen illa dicitur significativa quæ instituta est ad passionem intellectus quæ est similitudo rei significanda. Alia autem quæ licet sit litterata, tamen quia adhuc non est instituta, dicitur non significativa.

Et quod additur, ad placitum, hoc est, ad voluntatem instituentis, sicut in præhabitis dictum est. Et quærunt quidam quæ est differentia inter voluntatem et ad placitum? Et dicitur quod voluntas dicit animi appetitum ab interiori tendentem ad extra : placitum autem dicit affectum quem facit id quod appetitur procedentem a movente extra ad intus : et placitum ideo est voluntas, quia patitur in volito.

Et cum dicitur, ad placitum, ista præpositio ad notat simul tres causas, finalem scilicet, eo quod finis significationis est ut satis fiat pro placito per nomen quod rem designet : et causam efficientem, eo quod placitum est instituens et faciens quod rem illam designet : et causam formalem, quia secundum formam passionis qua affecta est anima instituen-

tis, significat, secundum quod dicit Aristoteles 1, quod tres causæ, scilicet efficiens, formalis, et finalis, coincidunt in unam rem et eamdem. Sic ergo est vox significativa ad placitum. Sed attende quod oportet quod sit signum certum, quia aliter de re non certificaret. Non fit autem certum nisi per litterationem qua in' hanc vel illam vocem figuratur. Oportet ergo quod sit vox litterata : si enim sine litteratione proferretur, non esset distincta, nec ad hoc significandum vel illud. Et ideo ad hoc quod certum esset signum, oportet quod talis vox sit litterata ad certificationem audientis : voci enim secundum quod est signum tantum ad intellectum rei relatum, accidit quod litterata sit.

Quod autem additur, sine tempore, videtur peccatum esse propter hoc quod sine tempore est privatio quæ in negatione fundatur : diffinitiones autem per privationem et negationem non debent assignari : quia diffinitio dicit esse, privatio autem et negatio tollunt esse ab his quorum sunt. Sed notandum quod hæc privatio sine tempore fundatur in habitu et affirmatione, hac scilicet qua significat rem suam in quiete, et non in motu ut verbum : et talis privatio sic in habitu et affirmatione fundata, non tollit esse : et hoc modo ponitur in diffinitione. Et per hoc habet nomen, quod est enuntiationis subjectum : quia sic habet esse stans et fixum, et manens est substantia in seipsa, de qua aliquid potest enuntiari quod insit ei. Quod autem significat cum tempore, significat cum motu : motus autem esse in fieri est quod ab altero est, et non est secundum seipsum : et ideo potest quidem enuntiari de altero, sed nihil potest enuntiari de ipso secundum quod verbaliter accipitur : propter hoc ergo quod nomen significat substantiam de qua enuntiatur quod enuntiatur, oportuit nomen significare rem sine tempore.

Dubitatio.

Solutio.

<--- Page Split --->

Quod autem dieitur, cujus nulla pars est significativa separata, ideo dicitur, quia significatio nominis sic refertur ad totum nomen, ita quod non ad partes : pars enim prima sive syllaba sive littera non habet primam partem significati, et secunda pars secundum, et sic deinceps : sicut cum dico, dominus, hoc ipsum do, quod prima syllaba est, non habet primam tertiam significationis, et mi quod est secunda syllaba secundam, et nus, quod est tertia syllaba, non habet ultimam tertiam, et sic nomen totum dicit et habet totam significationem : quia nulla pars separata habet aliquid significationis, neque secundum totum, neque secundum partem : et ideo nihil penitus retinet de significatione totius.

Hæc autem causa est, ut dicit Avicenna, quia institutio est causa significationis in nomine : non est autem institutum ut pars aliquid significet separata, sed ut totum significet totum : et ideo pars nihil significat. Et quia ars imitatur naturam, in natura invenitur similiter, sicut in motibus animalium, ut in volatu, qui non fit ab una parte divisim secundum unam partem, et ab altera parte altera pars, sed ab utraque ala mota simul. Mixtum etiam non fit ab aliquo tantum miscibili, nec ab uno secundum unam partem mixtionis et ab altero secundum aliam partem : sed cum quodlibet est, cumquolibet perficitur mixtio. Non ergo significatio infusa est nomini sic, quod sit conveniens partibus, sicut est in homogeniis, in quibus quælibet pars habet nomen et rationem totius, ut ignis, vel aer : quælibet enim pars ignis est ignis, et quælibet pars aeris est aer. Nec iterum est infusa significatio ut in heterogeniis, in quibus pars una habet partem unam totius, et alteram altera, sicut caput et pes et cor in corpore hominis, sed sic est totius, quod nullius partis est, nec secundum totam significationem, nec secundum partem.

Hoc autem probatur per locum a majori : quia si ita est in composito, in quo

magis videntur partes aliquid significare de toto, quam in simplici : tunc multo magis hoc est in simplici. Cujus exemplum est in hoc nomine composito equiferus : ferus enim (prout est pars nominis compositi hujus quod est equiferus) nihil significat per se separatum de significatione totius : et hoc ideo est, quia hoc nomen equiferus impositum est equo a qualitate feritatis immixtæ in qualitatem equinam : et quia ut immixtam non significat ferus, ideo de toto nihil significat. Nomen enim non est impositum a duabus qualitatibus divisis, sed unitis : et ideo quia unam divisam significat, nihil significat de totius nominis significatione. Nihil ergo significat ferus quando est pars compositi nominis quemadmodum per se aliquid significat, quando est pars orationis istius quæ est equus ferus. In hac enim est pars orationis, et per se sumptum ut nomen, aliquid significat de toto significato orationis. Significatum enim orationi sic convenit, quod est in oratione secundum partes, et una pars unam partem dicit significationis, et altera reliquam.

Quamvis autem sit dictum, quod nec in compositis nec in simplicibus pars aliquid significet de totius significatione, nullus existimet quod per omnia sit simile in partibus compositorum et simplicium nominum, nomen enim compositum est quod dividitur in duas partes intelligibiles ejusdem sensus capaces : simplex autem quod sic dividi non potest. Et ideo non quemadmodum se habet in simplicibus, ita se habet omnino in compositis. In simplicibus enim pars nullo modo est significativa. In compositis autem pars separata prout est nomen et per se sumpta, vult quidem aptitudine institutionis aliquid separatim significare, sed tamen nullius est significativa, quod sit de tota significatione compositi, vel secundum totum, vel secundum partem : cujus causa nuper dicta est.

Quod autem additur, secundum plací- tum, ideo additur, quia nomini ut est

<--- Page Split --->

sonus vocantis et res naturae non accidit sive convenit significare : unde sic nomen non est, quia notam non facit : nomen enim a notamine quod facit dicitur, et ad hoc quod aliquid significet, oportet quod nota fiat per ipsum, et tunc est nota passionum quae sunt in anima : quia sicut dicit Plato, sermo impositus est ad hoc ut præsto sint mutuæ voluntatis indicia. Ab institutione ergo oportet nomen esse significativum, et non a natura : quia etiam illiterati soni aliquos designant affectus, vel passiones in eis : et tamen nullus talis sonus est nomen : vox enim secundum plenam vocis significationem brutis non convenit, ut paulo ante dictum est.

CAPUT V.

Quid sit nomen infinitum, et quare non est nomen apud logicum.

Visa autem sic diffinitione nominis posita et exposita, patet quod secundum hanc diffinitionem nomen infinitum non est nomen. Quia nomen significat substantiam cum qualitate, et nisi hoc modo significet, de ipso nihil certum posset enuntiari : propter quod quia nomen infinitum deficit in hoc quod non est finitæ qualitatis,et de quo aliquid enuntiari potest, patet quod nomen infinitum non perfectam habet nominis rationem, quia non est finitæ qualitatis : ideo dicimus quod non homo, quod est nomen infinitum, non est nomen secundum perfectam rationem nominis. Sed tamen quamvis nomen non est etiam alia pars orationis : et ideo nomen infinitum cadit a perfecta ratione nominis, et non est alia pars orationis, et non est ei nomen impositum, quo illud apellari oporteat in partibus orationis. Ideo, si placet, vocetur nomen infinitum, ut et habeat rationem nominis quoad modum grammaticæ, et quoad dialecticum extra perfectam rationem nominis extrahatur. Hoc ergo modo dicitur nomen non simpliciter, sed nomen infi-

nitum. Non enim simpliciter negotio est, quia negotio nihil relinquit : nec etiam oratio, quia negotio cum dicitur non homo, per compositionem adjungitur ei quod est homo, et una dictio est non homo, et non oratio : et ideo cum perfectam rationem nominis non habeat, fit secundum nostram institutionem nomen infinitum.

De hoc autem nomine infinito multæ sunt dubitationes. Et inter eas prima est, per quid negotio nomini per compositionem possit adjungi ? Sed ad hoc statim prompta est responsio : quia sicut in verbo quolibet predicato intelligitur nota compositionis, quæ est est, sicut cum dico, homo currit, sensus est, homo est currens : ita in nomine quod subjicitur, intelligitur ens, sicut cum dico, homo currit, sensus est, homo ens vel existens currit, et ratione hujus potest ei addi negatio quæ facit nomen infinitum.

Si autem quæratur per quid differt nomen infinitum in logicis, a nomine infinito quod vocatur infinitum in grammatics? Dicendum quod in grammaticis nomen est infinitum, ut quis, et qualis, quod ab omni determinato numero finitum est, ut quis vel qualis duorum vel trium vel quatuor, et sic de quolibet alio. Nomen autem infinitum in logicis est illud, cujus privata est determinata qualitas, et relicta substantia infinita, quæ substantia infinita supponitur per hoc quod dico ens : unde non homo est ens non habens formam humanitatis.

Et ideo quæritur cum non homo sit nomen, nomen autem infinitum ad aliam partem orationis reduci non potest nisi ad nomen, quid habeat pro substantia, et quid habeat pro qualitate? Dicendum quod substantiam habet indeterminatam et infinitam, et privationem qualitatis habet pro qualitate : et hoc sufficit apud grammaticum, ad hoc quod aliquid sit nomen, quamvis apud logicum non sufficiat ad perfectam nominis rationem. Et cum dicitur, quod nomen infinitum significat substantiam infinitam, non op-

<--- Page Split --->

portet quod illa substantia sit aliquid in rerum natura, sed sufficit quod sit aliquid in apprehensione vel dictione, secundum quod dicimus, quod chimera est aliquid, et privationes et negationes sunt aliquid, per hoc quod aliquid habent in apprehensione: hoc enim modo substantia dicitur infinita, quia ad nullam formam entis finita est.

Propter quod quaeritur utrum nomen infinitum aliquid ponat, aut non? Et dicunt quidam, quod ponit aliquid, ad hoc adducentes rationes: quia Aristoteles dicit in fine Priorum, quod differt dicere, est non aequale, et non est aequale: quia negatio non est aequale, nihil ponit: terminus autem infinitus non aequale, ponit aliquid.

Secundo dicunt et inducunt hoc quod communiter dicitur et verum est, quod differt negatio ab infinitivo et privativo: negatio enim cum sit extra genus, nihil ponit. Infinitum autem cum sit negatio in genere et communitate entis, aliquid ponit, scilicet ens infinitum. Privatio etiam in genere est, et ponit subjectum cum aptitudine et dispositione ad habitum, ut caecum. Ex quo accipitur quod infinitum aliquid ponit.

Si autem hoc concedatur, videbitur contrarium per hoc quod omnis nominis impositio est a forma, sicut hoc nomen homo, a forma impositum est. Ab eadem forma imponitur et nomen habitus, et nomen privationis habitus ejusdem: cum ergo dicitur non homo, illud nomen etiam imponitur ab hominis forma. Sed differentia est in hoc, quod unum imponitur ab ipsa forma secundum se: alterum a privatione formae ejusdem. Si autem hoc nomen homo, a forma secundum se imponatur, ubicumque invenitur haec forma homo, illud est homo, et de illo enuntiatur quod homo est. Et ab opposito ubicumque invenitur privatio non homo, de illo enuntiatur quod est non homo. Non homo enim invenitur et in ente et in non ente aequaliter: non ens

est non homo, et ens diversum ab homine, est non homo: ergo non homo aequaliter dicitur de ente et de non ente: ergo neutrum determinat. Et si non determinat nec ens, nec non ens, nihil ponit: ergo non homo nihil ponit.

Adhuc autem si unum nomen potest esse infinitum, quod aliquid ponat: tunc omne nomen pofest esse infinitum, ita quod aliquid ponat: quia una et eadem ratio est de uno et de omni nomine: sed ens est nomen: si ergo infinitetur ut dicatur non ens, aliquid ponet non ens secundum quod est nomen infinitum: ponet ergo aliquid quod est non entis: ergo est aliquid commune enti et non enti: nihil autem est commune enti et non enti: ergo nihil ponit penitus: vel reliquitur, quod sit non ens in rerum natura.

Adhuc autem cum dico, homo, dico Tertia ratio. formam: et cum dico hic homo, dico formam in hac materia: et in talibus idem est esse hominis et hujus hominis, sicut est idem esse universalis et particularis in quo est universale: sed universale in quo est, et particulare est id quod est: sublato ergo universali quod est in particulari, necesse est quod particulare secundum id quod est ab universali auferatur. Cum autem dicitur non homo, aufertur homo quo hic homo est: hic homo: ergo et aufertur hic homo, et sic non remanente homine non remanet hic homo: ergo cum dico non homo nec ponitur universale nec particulare: et omne quod est aut est universale aut particulare alicujus naturae: videtur ergo quod non homo nihil ponat quod alicujus naturae sit.

Adhuc autem logice objicitur, quod si Quarta ratio. non homo aliquid ponat, cum haec propositio sit vera, omnis homo est animal, erit haec vera per conversionem per contrapositionem factam, omne non animal est non homo: et lapis est non animal: ergo lapis est non homo: ergo a primo si omnis homo est animal, lapis est non homo, et est aliquid quod non sequitur: et ideo cum consequentia ista sequitur,

<--- Page Split --->

si non homo aliquid ponat : ergo videtur, quod non homo nihil ponit.

Ad haec autem et consimilia dici consuevit communiter et bene satis convenienter, quod est differentia in nominibus infinitis. Aut enim sunt substantiva, aut adjectiva. In substantivis quidem nomen nihil ponit quod est infinitum, propter hoc quod qualitas illius nominis quando privatur, privatur et ipsum quod est determinatum qualitate illa : et sic ablata qualitate qua est, privatur et ipsa substantia secundum id quod est. Et quia nomen infinitum privat qualitatem, privat etiam substantiam secundum id quod est, et sic nihil ponit quod in rerum natura sit. Et si dicitur quod relinquit substantiam infinitam, dicendum quod illam non relinquit nisi sub apprehensione, secundum quod supponitur per hoc nomen ens infinitum, et secundum hoc non est in rerum natura. In adjectivis autem quae qualitatem habent finitam, et substantiam habent infinitam, negata qualitate non necessario negatur substantia secundum id quod est, et ideo in talibus aliquid ponit. Unde cum dicitur non aequale, vel non simile, sensus est, ens quod non est aequale, et ens quod non est simile. Et de talibus infinitis loquitur Aristoteles in fine Priorum, sed non de substantivis infinitis. Sic ergo aliquando aliquid ponit, sicut in adjectivis, et aliquando nihil ponit, sicut in substantivis : et sic videtur infinitum nomen commune esse enti et non enti, quod non est inconveniens hoc modo quo infinitum est commune enti et non enti : quia licet aliquando relinquat ens, non tamen relinquit ens quod sit aliquid in rerum natura. Ex hoc patet qualiter facit negationem in genere entis et cujusmodi entis.

Sed tunc quaeritur, cum (quando dicitur nullus et neuter) negatio veniat in nominis compositionem, sicut quando dicitur non homo, qualiter in uno facit terminum infinitum, et non in alio ? Hoc autem solvere non est difficile : quia cum

dicitur nullus, neuter, distributio quae importatur per signum distributivum, dividit supposita subjecti in comparationem ad praedicatum : et ideo negat predicatum a partibus subjecti, et non negat qualitatem subjecti : et ideo non facit nomen infinitum. Cum autem dicitur non homo, negatur qualitas nominis in seipso. Propterea nomen infinitum est non homo. Sic ergo patet quod nomen infinitum privat qualitatem, et relinquit substantiam infinitam, quae supponitur per hoc nomen ens infinitum : secundum quod cadit sub apprehensione et locutione quod non est ens in natura : sicut dicimus quod idem est ens aliquo modo circa quod est intellectus, et de quo est locutio : et sic aliquando affirmatio entis negationi similis est, sicut cum dico, videns tenebras : videtur enim ibi esse affirmatio visionis. Cum autem consideratur quod tenebrae nihil sunt, scitur quod videns tenebras nihil videt : et nihil videns non videt : et sic videns tenebras, non videt : ideo cum dicitur non homo, intelligendo non hominem (cum non homo nihil ponat), nihil intelligit.

Sed attende quod licet nomen infinitum nihil ponat et nihil significet, non tamen est vox non significativa, ut bu ba baf : quia vox non significativa, non excitat intellectum ad aliquid de aliquo intelligendum, sed non homo excitat ad intelligendum de hoc quod est private qualitatis, quod tamen in rerum natura nihil est, quamvis sit in apprehensione : et hoc modo opinio est circa id quod est in apprehensione tantum. Et est simile sicut quando dicimus innominabile, hoc nihil est, et tamen prout cadit in apprehensione per suum oppositum quod est nominabile, ad aliquid excitat intellectum. Hoc modo apparet qualiter aliquid ponit, et qualiter nihil ponit nomen infinitum.

Attendendum tamen est quod nomina transcendentia infinitari non possunt, sicut res, ens, et aliquid : quia ablata qualitate istorum nominum cum infinita sint,

<--- Page Split --->

non potest relinqui etiam secundum apprehensionem substantia infinita : propterea infinitari non possunt. Ad hoc enim quod aliquod nomen infinitetur, oportet quod habeat qualitatem determinatam quam non habent res ens et aliquid. Oportet etiam quod habeant ordinatam qualitatem ad substantiam finiendam et determinandam : et ideo omnis et quilibet et nullus et nemo infinitari non possunt, quia hujusmodi qualitatem non habent. Oportet etiam quod non fuerit ante infinitum : et ideo partes indeclinabiles, ut conjunctio, praepositio, et hujusmodi, infinitari non possunt, quia casse infinitarentur : quia ex seipsis infinita sunt. Et ideo etiam adjectivum quoad substantiam quam habet infinitam, non infinitatur per ablationem qualitatis, sed remanet substantia infinita, de qua tollitur qualitas : propter quod infinitatio talis æquipollet negationi.

Attendendum etiam quod nomen finitum determinatæ et circumscriptæ est significationis : et per hoc quod infinitatur, efficitur incircumscriptæ significationis, quæ nec ad ens, nec ad non ens finiri potest : et hæc est præcipue causa, quod nihil ponit nomen infinitum.

Et adhuc notandum est quod cum dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, substantia nominis est id quod est et quod supponitur in nomine : qualitas autem est id quo est id quod est : quæ in pluribus non sunt accipienda in abstracto, sed in concreto, sicut si dicamus, quod homo est quo id quod est homo, est homo : et sic apparet quod ablata qualitate ista quæ dicitur per hoc nomen homo, non remanet homo id quod est homo, et per consequens nihil relinquitur positum de homine : quia quidquid ponitur per finitum, cum dicitur homo, tollitur per infinitum cum dicitur non homo. Et cum dicitur quod non homo est ens non homo, sicut ante diximus, illud ens non est rei vel naturae, sed ens in apprehensione animæ : et hoc non est aliquid vel ens simpliciter, sed est ens in opinio-

ne, de quo ratiocinari et loqui possumus, sicut in ante habitis dictum est.

Ad habendum perfectam notitiam parPrimum notandum. tium infinitarum,sciendum primo de infinitatione terminorum, et præcipue nominis et verbi, quod negatio est tollens verbi vel nominis formam, et relinquens substantiam quæ est in hoc communi quod est ens, secundum quod ipsum est commune ad ens secundum naturam, et ens rationis vel in ratione vel in dictione significativa quocumque modo : hoc enim ens est infinitum, hoc est, ad nullam certam formam determinatum, quamvis per negationem tollatur significatio, et per consequens finitas quæ primo fuit : tamen per appositionem negationis quæ pro forma additur supra substantiam infinitam, generatur alia dictio quæ est nomen vel verbum infinitum, et hoc pro forma vel qualitate habet ipsam privationem, et sic significat substantiam cum qualitate. Et similiter verbum quod significat esse et agere, privationem in agere significatam pro esse habet et agere, et dicitur nomen infinitum et verbum infinitum.

Secundo notandum quod quamvis una secundum notandum. negatio possit negare duas compositiones, ut cum dicitur, non qui currit movetur : hoc tamen non facit negatio nisi sit libera non cadens in compositionem alicujus partis in illa oratione positæ, et nisi secunda compositio sit determinatio alicujus partis primæ compositionis : negatio autem infinitans cadit in compositionem termini infiniti, et ideo extra illum nihil negat : et ideo negatio illa simul duas dictiones infinitare non potest, ut cum dicitur, non homo albus, vel non lignum album : quamvis enim neget duas compositiones prædicati ad subjectum, istæ compositiones dicunt esse et non entis compositionem. Entis enim compositio duplex est. Una quidem ex substantialibus forma et materia : alia ex accidente et substantia, quæ est adjectivi cum subjecto, et illam tollit infinitans negatio : et ideo conjuncta cum termino accidentalis compositionis, nihil extra illam respicere pot-

<--- Page Split --->

est : sed libera existens negatio ad utramque partem compositionis esse, quae est ex praedicto et subjecto, et determinatione partis illius compositionis simul, ita quod unam per alteram negare potest.

Tertio notandum quod partes indeclinabilcs (eo quod infinitae sunt significationis in se, nec finitur earum significatio nisi per adjuncta) infinitari non possunt : negatio enim infinitans semper cadit in compositionem infiniti termini, et aliquid relinquit, et aliquid tollit, quod in parte indeclinabili esse non potest : non enim significat quamdam compositionem vel entis vel esse ad quam referri possit negatio.

Quarto notandum quod pronomen de se meram significat substantiam : et cum qualitas quam acquirit per demonstrationem vel relationem pronominis, non sit de pronominis significatione, non potest infinitari ; quia infinita est, et nullam habet positam sive circumscriptam significationem. Etsi dicat Aristoteles aliquando non hoc, non intendit quod pronomen infinitetur, sed quod infinitetur nomen quodcumque demonstratum vel datum, ut hoc non lignum, et hoc non album. Et quod sub nomine comprehenditur a dialectico pronomen, hoc non facit quod pronomen fiat nomen, sed quod supplet vicem nominis in supponendo. Et ideo quamvis nomen infinitetur, non tamen infinitari potest pronomen. Si enim infinitaretur, cum negatio infinitans tollat formam inferiorem finitam, et relinquat superiorem infinitam, sicut ens est forma, sequeretur quod pronomen haberet compositam substantiam ex forma superiori et inferiori, et sic significaret substantiam cum qualitate, et esset nomen : quod absurdum est : et ideo infinitari non potest.

Quinto notandum quod non omne nomen infinitari potest. Ad infinitationem enim nominis duo exiguntur, quorum unum est, quod in eo quod infinitandum est, significetur qualitas unica, quae in se finita est et substantiam significatam finiat ad unum aliquo modo. Secundum autem

quod non sit negatum ; quia si negatum esset, negatio superveniens ad infinitandum tolleret negationem, et illa ablata remaneret nomen finitum.

Ex his patet per primam "suppositionem, quod signa distributiva, omnis, et hujusmodi, non possunt infinitari : quia dicunt dispositionem subjecti secundum quod subjectum est, et non habent circumscriptam significationem : sicut etiam nomina infinita, quis, et qualis, et hujusmodi, infinitari non possunt.

Adhuc autem cum nomen infinitum privet inferiorem formam finitam, et relinquat superiorem infinitam, et hoc nomen ens superius nihil habeat, proprie infinitari non potest. Similiter autem est de aliis nominibus, unum, res, et aliquid, ut dicit Avicenna, sed tamen si ens accipitur ut nomen hujus rei quae est ens, tunc potest privari : quia privatur ens actu, et relinquit commune ad ens actu, et ens imaginatum, vel sermone quocumque modo significatum, quod est nomen infinitum.

Et similiter est de eo quod est unum et aliquid, et plus quod unum addit super ens indivisionem, et aliquid addit super ens particularizatum, et res addit super ens ratum : gratia quorum possunt illa nomina infinitari.

Quamvis enim quaedam nomina simplicem naturam et nullam significent compositionem, et negatio sive negans sive infinitans velit invenire compositionem aliquam : tamen illa nomina possunt infinitari : talia enim nomina sunt Deus, albedo, linea, et hujusmodi. Quamvis enim in re significent non esse compositionem, tamen habent substantiam, quia sunt id quod sunt : et habent qualitatem formam qua sunt id quo sunt formaliter : et sic habent quod est, et quo est illud quod est : et hanc compositionem requirit negatio infinitans. Habent etiam potentias quibus determinate vel indeterminate sunt, quorum compositionem tollit in eis infinitans negatio.

Sexto notandum quod nomen aliud

<--- Page Split --->

substantivum, aliud adjectivum. In substantivis autem est substantialis qualitas, quae non essentialiter differt a substantia quam nomen significat : et ideo ablata qualitate substantiali, etiam substantia nominis tollitur, et quantum de se nihil relinquitur nisi infinitum ens: quod tamen compatitur secum suppositionem ejus quod actu non sub forma negata est, sicut non homo est lignum : de se tamen illam substantiam non significat, et ideo de se nihil significat, quamvis aliquid secum compatiatur. Et ideo non sequitur si aliquis sic arguat, omnis homo est animal : ergo omne non animal est non homo : sed lapis est non animal : ergo lapis est non homo : et lapis non est homo : ergo lapis est : ergo a primo si homo est animal, lapis est : haec enim ideo non valet, quia terminus infinitus de se nihil ponit neque significat, quamvis secum aliquid compatiatur illa forma carens quam privat. Adjectivum autem (cujus qualitas essentialiter differt a substantia infinita quam significat) relinquit aliquid, substantiam scilicet infinitam : quod patet per expositionem : non album enim est res non alba. Si tamen adjectivum est denominatum a forma substantiali, ut rationale sensibile animatum, et sic de aliis, idem est judicium de eo quod de substantivis, quod de se nihil ponit. Quia tamen privatio quae est in ipso, salvatur in ente, et inclinationem ponit ad subjectum in quo est illa privatio, quod tamen de se non significat dictio privativa, ideo terminus privativus non est negativus, nec oratio in qua ponitur terminus privativus est negativa, sed affirmativa. Ens autem in communitate acceptum non infinitatur proprie, nisi accipiatur pro ente actu, ut ante dictum est : quia si communitate sua infinitaretur, nihil penitus relinqueret : et hoc non est negationis infinitantis proprie, sed negationis, eo quo dictum est quod nomen infinitum nihil significat : et qui dicit homo, aliquid positum significat : qui autem dicit non homo, quod positum est

tollit, et nihil ponit nisi privationem, quae de se nihil significat. Et hoc intelligitur de nomine absoluto secundum se accepto. Si enim ponatur in oratione ut subjectum vel prædicatum, tunc oportet quod aliquid significet, ut cum dicitur, non homo est album, non homo currit, vel currens est non homo.

Septimo notandum quod aliter dicitur Septimam nomen privativum apud grammaticum, et aliter nomen infinitum secundum logicum : nomen enim privativum apud grammaticum significat substantiam cum qualitate, et utrumque significat positive. Nomen infinitum apud logicum nec substantiam nec qualitatem significat vere, sed privationem qualitatis et substantiam non significat veram, sed significat substantiam communem ad veram substantiam et ad eam quae est in opinione vel dictione, de qualoqui contingit et quoquo modo imaginari : et ideo, ut dicit Boetius, noimen infinitum dicitur tam de ente quam non ente.

Octavo notandum quod negatio veniens Octavum in compositionem nominis aliquando fanotandum. cit puram negationem, ut cum dicitur, neuter, nemo, et hujusmodi : et aliquando facit infinitatem et non puram negationem, ut cum dicitur, non homo. Hujus enim pro certo ratio est, quia aliquando negat et removet prædicatum ab omnibus partibus nominis suppositi, et tunc facit puram negationem. Quando autem negat qualitatem essentialem quae est in compositione substantiae significatae per nomen, tunc fit terminus infinitus.

Nononotandumde terminis privativis, Nonum notandum. quod differunt a terminis infinitis : quia quamvis omne nomen significet per monum cujusdam habitus, et omnis habitus privari possit, sicut id quod significat substantiam cum qualitate potest privari qualitate : tamen quia habitus dicit id quod actu est in substantia, et maxime quia privatio dicit potentiam ad receptionem habitus iteratam, ideo non potest proprie loquendo privari nisi terminus accidentalis, ut injustum, impium, et hu-

<--- Page Split --->

jusmodi : et tunc privatio illa nomine abstracto significatur, ut injustitia, impietas : et ideo non dicitur inhomo, vel insubstantia : et ideo talis terminus talem substantiam significat realem cum potentia ad habitum, quod non facit terminus infinitus, ut dictum est, sive fuerit substantivum, sive adjectivum denominatum a forma substantiali, ut rationale, irrationale, insensibile, inanimatum, et hujusmodi, sicut patet ex prædictis : non enim relinquunt substantiam cum potentia redeundi ad habitum, sed tollunt potentiam et qualitatem, et relinquunt substantiam significatam per ens commune ad ens vere, et secundum puram imaginationem. Pura autem negatio nihil penitus quantum est de se relinquit. Adjectivum autem formatum a forma accidentali privativum, tollit habitum, et relinquit substantiam infinitam realem cum potentia ad habitum revertendi.

Decimo notandum de infinitate participii sicut de infinitate adjectivi significantis formam accidentalem, quod quamvis nomina privativa et infinita in talibus non multum sint posita, si tamen ponerentur, tunc sic illa infinitarentur et privativa efficerentur.

Undecimo notandum de verbi infinitatione, quod quamvis dicatur quod verbum infinitum privat actionem in speciq significatam, et quod relinquit actionem in genere significatam : tamen hoc non est verum, sed relinquit actionem in communitate ad ens vel esse in actu et secundum imaginationem et locutionem : et ideo infinitatur hoc verbum est, quando esse in actu significat, sicut hoc nomen ens, quando ens actu significat. Et sicut non infinitatur ens in communi ad ens actu et secundum imaginationem,ita nec infinitatur hoc verbum esse quando significat esse in tali communitate, quia ex tali infinitatione nihil relinqueretur.

bent ex suis formis per potentiam significativam, et non ex negativa particula infinitatem, ideo etiam illa infinitari possunt : quia suas formas per modum finitum significant, et ideo recipiunt infinitationem.

Adhuc cum quaedam verba significent negationem infinitam et conceptam et non ut exercitam, sicut negare, annihilare, et privari, et hujusmodi : tamen quia non significant negationem nisi positive per formas negationis, etiam ipsa possunt accipere infinitantem particulam privantem illam determinatam privationis formam, ut non negat, non annihilat, non privat.

Sed de verbo exceptæ actionis notandum, quod determinat sibi certum suppositum : et ideo addita sibi negatione negatur res verbi a determinato supposito et actuali : et sic fit hæc negatio pura, et non infinitans verbum : propter quod verbum exceptæ actionis meo judicio infinitari non potest.

Duodecimo notandum quod cum dicat Duodecimum notanBoetius quod verbum infinitum in oradum. tione positum non fit infinitum : sed negatio quæ ei conjungitur, efficitur negans suppositum et rem verbi a determinato supposito. Eadem ratione verbum primæ vel secundæ personæ in quibus determinata intelliguntur supposita, non debent dici posse infinitari. Et si adveniat negatio, erit negans rem verbi a supposito determinato : quod etiam causa est in verbo exceptæ actionis in tertia persona, quod infinitari non potest : quia negatio negans efficitur. Nisi forte aliquis velit dicere, quod omnis dictio per compositionem recipiens negationem, est infinita : quia sic etiam verba exceptæ actionis et verba primæ vel secundæ personæ infinitantur : sed tunc non erit realis differentia talis verbi ad verbum pure negativum sive puræ negationis.

Adhuc sunt quaedam verba quæ per suas significationes possunt poni circa ens et non ens, sicut opinatur, solet, convenit, et hujusmodi : et quia illa hoc ha-

Decimo tertio notandum quod cum dicitur verbum infinitum, ut non currit, exponibile est altero duorum modorum, scilicet quod idem est non currit, quod

<--- Page Split --->

est non currens. Si primo quidem modo exponitur, tunc magis infinitatur participium quam verbum. Si autem secundo modo, tunc non differt a pura negatione, et ideo videtur nihil ponere, maxime quia dicit Aristoteles, quod aequaliter est in eo quod est et in eo quod non est : hoc enim esse non posset si aliquid poneret : quia nihil est commune esse et non esse, sicut nec enti et non enti.

Si dicatur quod est actio generalis et specialis, et verbum infinitum tollit specialem, et relinquit generalem secundum rem : hoc dictum non est in omnibus verbis infinitis generale : non enim contingit huic verbo est, quod tamen secundum aliquem modum infinitatur, ut prius dictum est. Adhuc autem quando dico non currit, verum est quando nihil penitus agitur, et quando aliud agitur a cursu : et sic non potest ponere actionem generalem. Et ideo de hoc dicendum videtur, quod nihil ponit in rerum natura : aliquid tamen ponit secundum rationem et locutionem sicut privationem actus, quae compatitur secum aliquid quod non est illa actio : et hoc tamen de se non ponit, sed relinquit, ita quod hoc non privat : sed negatio pura nihil ponit neque aliquid relinquit, sive secundum rem, sive secundum rationem. Unde non currit, exponi habet sic, non est currens : et non sic, est non currens : non tamen est verbum pure negationis : cujus causa jam dicta est, quia enim in quolibet est quod non est vel quod est, ideo nihil ponit.

quo aliquid inest alteri, aliquid ponit, et aliquid simpliciter negat, sicut apparet ex supradictis ; sed non sequitur quod ideo verbum infinitum secundum se aliquid ponat, sed potius magis privat.

Decimo quarto notandum de hoc quod quæri solet, utrum verbum infinitum in oratione differat ab ipso verbo simpliciter negato, vel non differat ab ipso ? Verbum enim significat esse obliquatum et ad ens sive existens : propter quod si ponatur illud ens et esse in oratione, statim adveniente negatione removetur res verbi secundum esse a tali ente : et cum primo insit tale esse, et postea fit negatio, fit remotio rei verbi ab actuali supposito. Et sic verbum infinitum non differt a verbo pure negato. Adhuc autem ideo, quia si actuali compositioni (quæ est inter actualiter entia) superveniat negatio, ipsa negat verbum ab alio faciens simpliciter orationem negativam : sed sic est quando verbum infinitum in oratione ponitur : propter quod secundum Boetium, ibi pura est negatio : et hoc videtur esse verum. Sed notandum quod quamvis verbum infinitum in oratione negatum sit, hoc non habet a se, sed ab extremis quæ actualiter in oratione significántur : et ideo alterum necessario ab altero per negationem removetur : verbum autem quod ponitur negativum, et quod est pure negativum, ex se habet quod actualiter negat aliquid ab aliquo, et de se habet quod facit orationem negativam.

Sic ergo patere possunt ea quæ de infinitis verbis videntur esse quærenda, et quæ sit natura terminorum infinitorum tam in generali quam in speciali consideratorum, et quæ sit natura terminorum privativorum, et quomodo se habeat ad terminos infinitos.

CAPUT VI.

De casu nominis.

Diximus autem in diffinitione nominis, finita et recta. Cum enim duo sint in no-

<--- Page Split --->

mine secundum perfectam nominis rationem, substantia scilicet et qualitas, infinitum nomen esse non potest, de quo aliquid enuntietur propter defectum qualitatis. Similiter casus nominis sive nomen obliquum, nomen hic esse non potest : quia deficit in significatione substantiae, quam ita designari oportet, ut de ea aliquid enuntiaibile sit : quod non potest fieri nisi in recto : genitivus enim non significat substantiam, sed aliquid esse ipsius. Similiter dativus non significat substantiam, sed significat aliquid esse illi. Et eodem modo accusativus non significat substantiam, sed aliquid ad ipsam. Et ideo nullus casus directe significat substantiam nisi rectus, qui significat eam prout aliquid est enuntiaibile de ea.

Sic autem non est in casu verbi secundum præteritum et futurum : præteritum enim et futurum cum recto rectam faciunt enuntiationem, ut homo legit, homo leget, et hujus causam dicunt quidam esse : quia rectum verbum est in casu verbi quod est nunc præsens : unde præsens de præterito præteritum est, ut dicunt, et præsens de futuro futurum est : et hæc verba derisibilia sunt, licet idem nunc secundum substantiam sit substantia temporis, tamen hoc aliam formam et aliud esse habet in præterito et aliud in futuro. Propterea dicendum quod non est ita in verbo sicut in nomine : quia verbum dicit hoc quod inest alteri : et hoc facit æqualiter per omnem differentiam temporis in modo indicativo, qui etiam enuntiativus dicitur : ideo per rationem modi habet quod per totum modum indicativum habet virtutem recti. In aliis autem modis ab illa cadit virtute. Et hæc est causa ,quare

cum verbo præteriti temporis vel futuri temporis perfecta est enuntiatio. Verbum enim per hoc quod verbum est, semper alterius est ut actus vel passio, et non significatur ut hoc vel illud : et hanc obliquitatem habet in omnibus : sed quod cadit a modo significandi per præteritum et futurum, non facit ipsum obliquari in obliquo ab inhærentia quam dicit in præsenti : et ideo perfecta est enuntiatio secundum quodlibet dictorum temporum, dummodo sit secundum modum enuntiativum : sed cum cadit a modo, tunc non est interpretatio vel enuntiatio, sed vel deprecatio, vel optatio, vel dubitatio, vel aliquid tale : et ideo cum modis illis non est enuntiatio. Hoc ergo modo dicitur ab Aristotele quod Catonis et Catoni, et quæcumque talia sunt de casibus nominis obliquis, et non sunt nomina, sed casus nominis, qui substantiam (secundum quod aliquid enuntiari potest de ipsa) supponere non possunt.

Et ratio quidem nominis in recto et in obliquo in multis quidem est eadem, quia significatum est idem : sed in hoc differt, quia obliquus conjunctus cum est vel erit vel fuit, hoc est, cum verbo præsenti, præterito vel futuro, neque veram neque falsam facit orationem. Nomen vero adjunctum cum est vel fuit vel erit, semper vel verum vel falsum est. Et si dicam Catonis est, vel non est, nondum verum dico vel mentior : quia est locutio incongrua quae nihil significat.

Si autem objicitur de hujusmodi orationibus, regis est hoc facere. Dicendum est quod omnes tales appositum habent pro supposito : et infinitivus cum casu in virtute est rectus : unde sensus est : hoc facere est regis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE VERBO.

CAPUT I.

Qualiter verbum est de consideratione logica.

Interpretatio (quae de re sicut est vel non est interpretatur) non potest fieri solo nomine, sed oportet quod verbum adjungatur : quia verbum per hoc quod significat agere vel pati (quod est substantiae nominis proprium) significat illud quod inest nomini. Inesse autem in eo quod inest, causa est praedicationis de altero, sicut in scientia Univer-salium dictum est : et ideo interpretatio de esse vel non esse rei non nisi per verbum fieri potest. Propter quod de verbo in scientia de interpretatione determinari conveniens est : quia est alterum interpretionis elementum.

Et si objiciatur quod verbum non semper est praedicatum quod de altero dicitur, sed ut frequenter praedicantur nomina, ut homo est animal, Socrates est homo, homo est rationale vel risibile vel album, et sic de aliis quae sub quinque universalibus et praedicatis continentur, Facile est solvere : quia praedicatum est duplex, scilicet materiale, et formale. Formale quidem est, quod intra se concipit formam per quam retorquet ad alterum cui inest, et de quo est ut de subjecto : haec autem forma non est nisi compositio : et hanc formam verbum (per hoc quod alterius est) in se concipit. Et ideo solum verbum praedicatum formale est. Hoc autem probatur exemplo : quia

cum dicitur, homo currit, sensus est, homo est currens, ut participium sit res verbi praedicata materialiter : ipsum autem quod dico est quod est nota compositionis, formam dicit qua res verbi refertur ad subjectum sicut inhaerens sibi vel aliquid ejus, et ut aliquid quod de ipso sit : talis autem forma non est concepta in significato nominis.

Si autem quaeritur ratio, quare compositio magis concipitur in verbo quam in nomine, praecipue cum compositio media sit inter composita, et aequaliter videatur utrumque extremorum respiecre ? Dicendum cum Dionysio, quod nulla compositio est a primo, sed omnis compositio incipit et principiatur a secundo. Primum enim ut primum nulli inest, sed secundum potest inesse. Adhuc quia per verbum significatur id quod inest, ideo in secundo concipitur compositio et non in primo.

Si ergo aliquis dicat quod vere quinque sunt praedicata quae sunt vere universalia, et sic non solum verbum est praedicatum, Patet responsio : quia omnia illa materialiter sunt praedicata, solum autem verbum est praedicatum formaliter propter jam inductam rationem. Unde etiam nec pronomen nec participium formaliter est praedicatum, propter quod de istis in logicis ut de partibus interpretationis non determinatur.

Determinantes ergo de verbo secundum logici intentionem et de nomine, non vocamus ea subjectum et praedicatum : quamvis tamen nomen sit subjectum de quo alterum est,et verbum prae-

<--- Page Split --->

dicatum quod est de altero : quia subjectum in ratione subjecti non est nisi prout est in enuntiatione et stat sub forma enuntiationis : et similiter est de praedicato si in ratione praedicati accipiatur : et hoc modo notitia subjecti et praedicati pendet ex notitia enuntiationis : et sic subjectum et praedicatum sunt posteriora in ratione quam enuntiatio et non priora. Cum ergo hic quaerebamus elementa enuntiationis quae in ratione priora sunt composito, determinamus ista elementa sub ratione nominis et verbi, et non sub ratione subjecti et praedicati.

Patet etiam ex dictis, quare de aliis partibus orationis non determinamus. Illæ enim vel non significant aliquid, vel sunt consignificantes tantum cum aliis ut partes indeclinabiles. Si enim dicam in, vel supra, vel olim, vel unde, vel et, vel ergo, nihil penitus significat nisi addatur aliquid circa quod ponitur modus quem illa pars importat, sicut si dicatur in domo, vel supra stagnum, vel olim fuit bellum Trojæ, vel aliquod tale. Pronomen autem quia significat substantiam meram sive puram, non veram de re potest facere interpretationem, et ideo ad logicum non pertinet nisi prout finitum demonstratione vel relatione ponitur pro nomine finito : propter quod etiam proprio loquendo pronomem infinitari non potest, quia quod per seipsum infinitum est, superflue infinitaretur. Participium autem res verbi est, quæ in verbo materialiter continetur : et ideo nec formaliter nec materialiter est elementum constituens enuntiationem : propter quod de talibus non determinat logicus.

Sicut autem de nomine tractamus, sic etiam de verbo tractabimus secundum potissimam verbi acceptionem, et non secundum quod ipsum considerat grammaticus : quia grammaticus considerat ipsum ad finem congruæ orationis, et ideo accidentia verbi perquirit secundum quod verbum congruæ vel incongruæ enuntiationis potest esse principium :

logicus autem refert ea ad finem veri vel falsi, per quæ fit interpretatio : et ideo non considerabimus de verbo nisi illa quæ faciunt ad hanc intentionem.

CAPUT II.

Quid (per diffinitionem logicam) sit verbum.

Dicamus ergo quod verbum logice consideratum est quod consignificat tempus, cujus pars extra nihil significat, et est semper eorum nota quæ de altero prædicantur. Hæc autem diffinitio ab Alfarabio sic exponitur, quod consignificare tempus dicit duo : unum ex intentione principali, et alterum ex consequenti. Ex principali intentione consignificare tempus dicit, quod non est significare tempus vel significare rem quæ necessario est in tempore, sed per modum quo cum tempore, hoc est, per modum agere vel moveri : quia hoc nomen cursus significat id quod necessario est in tempore, tamen significat illud ut essentiam separatam a tempore, quia significat rem suam totam simul et non distensam in tempore. Hoc autem non fit nisi significando eam ut agere vel moveri : quia sicagere in agente significatum est in fieri, et illius tempus est mensura. Ex consequenti dicitur hoc quod præsupponit, scilicet quod verbum est vox significativa ad placitum, quia, ut dicit Avicenna, verbum quod hoc modo consignificat cum tempore, non habet ex se, sed a placito imponentis.

Sunt tamen qui dicunt quod verbum habet duo, scilicet rem verbi significare : et hoc dicunt, quod habet a placito : sed postquam ad significandum rem suam determinatum est, rem suam significare cum tempore vel consignificare tempus habet ex necessitate : quia suum significatum necessario significatur in aliqua diferentia temporis esse : omne enim agere et pati in aliqua differentia temporis est, cum

<--- Page Split --->

dicat Philosophus in quarto Physic.1 quod idem est esse in tempore, et quadam parte temporis mensurari.

Quod autem dicitur quod est semper eorum quae de altero dicuntur nota, propter compositionem dictum est quae concipitur in verbo: per hanc enim rem suam retorquet ad subjectum cui inest. Inesse autem est causa prædicationis de altero ; et ideo per rem suam et compositionem nota est eorum quae de subjecto prædicantur per hoc quod in subjecto sunt.

Sunt autem quae verba videntur, sed secundum potissimam verbi rationem verba non sunt: verbum enim secundum potissimam sui rationem est per quod aliquid interpretari potest de subjecto, et secundum hoc non currit, non laborat, verbum dici non potest. Et similiter cætera verba infinita. Sed tali parti orationis sive tali verbi differentiae nomen proprie non est impositum. In hoc enim cum verbo convenit, quod semper consignificat tempus, et in hoc quod semper est prædicatum de aliquo. Et ideo, si placet, dicatur verbum infinitum : quia nec ad esse nec ad non esse finitur. Et hoc est ideo quia similiter sive æqualiter est in quolibet et quod est et quod non est. Hujus autem causa est: quia 'sicut in nomine infinito privatur forma et remanet substantia infinita, quae nec ad ens, nec ad non ens finita est, quae designatur per hoc nomen ens, secundum quod communiter dicit id quod est sive in natura sive in ratione vel æstimatione sola, de qua cogitari vel sermo haberi potest : ita verbum infinitum privat rem verbi, et relinquit actum infinitum ordinatum ad substantiam infinitam, ratione cujus consignificat tempus et compositionem in se habet, per quam sic infinitum actum retorquet ad subjectum : et per hoc est nota eorum quae desubjecto dicuntur. Sed quia nullam rem verbi significat finitam, ideo per ipsum nihil est interpretabile de sub-

jecto, et ideo non potest esse pars interpretationis.

Similiter autem et curret et currebat et alii casus verbi a verbo declinati, non sunt verba secundum intentionem logicam, sed casus verbi. Et hujus causa non est quam dicunt quidam, quod unicuique innatum sit magis interpretari præsens quam præteritum vel futurum. Sed hæc est vera causa, quod nihil potest prædicari de re vel etiam vere interpretari per infuisse, vel infore: sed quidquid prædicatur de re vel interpretatur de ea, hoc non fit nisi per inesse. Et ideo infuisse vel infore sunt casus verbi, et non verba, secundum quod verbum est pars orationis vel interpretationis. Attendit enim logicus declinationem secundum tempus in verbo, quia accidit verbo secundum significatum proprium : declinatio autem secundum personas aut secundum numeros aut secundum agentia et patientia et declinatio secundum modos accidit verbo secundum affectus agentis : et ideo de illis non curat logicus.

Quod autem dicit, cujus nulla pars extra significat, sicut in diffinitione nominis intelligitur, ita scilicet, quod nulla dictio quae verbum est, significat quod secundum partem vel secundum totum sit de intellectu totius : et ideo etiam hoc hic exponi non oportet.

Sicut autem verbum infinitum non est verbum secundum logicum, ita verba præteriti temporis et verba futuri temporis non sunt verba secundum logicum : quia non significant præsens (per quod potest solum aliquid interpretari quod insit, vel potest probari ineßse), sed significant duo tempora quæ præsens tempus complectuntur. Præsens abiit in præteritum et extenditur in futurum, et sic præteritum et futurum significant duo tempora quæ complectuntur præsens, et quorum ipsum præsens continuatio est, et quæ pro certo non sunt simpliciter, sed

<--- Page Split --->

secundum quid sunt, secundum quod ad id quod est substantia temporis et complectentia ipsum reducuntur. Et siquidem secundum naturale esse temporis accipiantur, tunc primum est nunc præsens quod abiit secundum esse finis in præteritum, et secundum esse principii extenditur in futurum. Si autem tempus accipiatur in temporali quod prius in potentia quam in actu fit, quoad hoc prius est futurum, et deinde præsens, ultimo præteritum. Si autem tempus accipiatur ut spatium periodi generatorum, tunc prius est præteritum, deinde præsens, et ultimo expectatur futurum.

Sed in hoc cavendum est : quia in ordine quo præteritum et futurum propter hoc verbum de præterito et verbum de futuro faciunt rectum, ut male dicunt quidam : non enim propter hoc verbum est rectum vel non rectum, sed propter hoc est rectum, quia quidem per inesse (quod significat) rectam de eo quod est vel non est facit interpretationem : quod in præterito fieri non potest, neque in futuro : quia per infuisse nihil secundum rem potest interpretari de re : quia non sequitur, hoc infuit illi : ergo potest prædicari de ipso : et similiter est de futuro, ut cuilibet patet : et ideo solum præsens rectam facit interpretationem 1. Eodem modo id quod diximus de infinito, quod non est verbum, ideo diximus, quia ablata forma et re verbi non remanet nisi privatio ut actus cum compositione quae ad nihil finita est. Et ideo æqualiter est in eo quod est et quod non est, non quidem ut contradictio sive ut affirmatio et negatio : quia illius nihil est medium secundum se, sed est in utroque et quod est et quod non est sicut ad neutrum finitum.

finita est per hoc nihil ponit : sed per hoc finitatur, quod ea quae negat sive dividit ab invicem, sunt finitæ significationis : et hoc modo nomen infinitum et verbum infinitum non sunt finita : unde apparet quod non est similiter. Et si ratio ponatur in forma argumenti, erit fallacia æquivocationis. Similiter etiam verbum per in se conceptam compositionem est semper nota eorum quae de altero dicuntur ut de subjecito : et est nota eorum quae de altero dicuntur per hoc quod est in altero ut actus vel passio, sicut diximus. Sic ergo intelligitur inducta verbi diffinitio.

Sciendum etiam quod verbum infinitum non potest esse in oratione infinitum : cujus ratio est, quia cum negatio est quae per compositionem est in verbo infinito, non refertur nisi ad rem sive ad formam verbi, et tollendo illam relinquit verbum infinitum, quod nec ad ens aliquod, nec ad non ens aliquod finitum est 2. Et hoc ideo est, quia verbum secundum se sumptum non concipit determinatam compositionem et .finitam, quae determinata sit per sua componentia sive composita : et ideo ad compositionem referri non potest negatio, sed ad rem et formam verbi. Et ideo in oratione compositio quae est in verbo finita est : et ideo in oratione necesse est negationem referri ad compositionem, quia ejusdem est divisio, cujus est compositio : et ideo negatio tunc faciet orationem negativam, et non verbum infinitum.

Attendendum etiam quod si verbum aliquod est de se infinitum, illud infinitari non potest, sicut nec nomen de se infinitum. Et ideo sicut ens infinitari non potest, ita nec hoc verbum est. Talis igitur est diffinitio verbi secundum logicos.

jectio. Et si dicat aliquis, quod etiam negatio 1utio. infinita est, Dicendum quod negatio in-

notabili, quod verbum potest in oratione infinitari, et quaerit utrum ejus infinitatio differat ab ejus negatione. Respondetur quod hic intelligit verbum non posse infinitari in oratione nisi etiam negetur : sed bene extra orationem. JAMMY.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Quia verba secundum se dicta nomina sunt.

Ipsa verba secundum se dicta, hoc est, secundum se sola accepta (non in oratione ut partes orationis posita) nomina sunt. Cujus probatio : quia significant aliquod determinatum quod proprium est nominis, notam scilicet. Et si quaeratur, Quid est nomen hujus verbi quod est amo : dicetur quod nomen ejus 'amor est : et dicimus, hoc verbum amo est activum verbum. Et talia sic dicta ostendunt quod verba secundum se accepta (et non ad subjecta per compositionem reflexa) sunt accepta ut nomina. Hujus probatio : quia qui primo verbo imposuit tale nomen, et similiter qui simplici dictione dicit vel nominat verbum, talem intendit constituere intellectum, ut scilicet nomine illo tale verbum significetur. Et qui audit sic dicentem et nominantem verbum, quiescit in tali intellectu simplici, et non quaerit amplius. Sienim dicam verbum, et quaeratur quod verbum, et dicatur quod amo vel lego, verbum audiens statim quiescit, non autem quiesceret nisi esset sciens, quod amo determinati et certi verbi nomen est; et ideo per intellectum simplicem quiescit in illo. Verbum autem per se sumptum nondum significat verum vel falsum : non enim significat de re si est, 'vel si non est per negationem.

Et hujus causa est, quia verbum per se sumptum, neque est signum esse rei, neque signum non esse ; et esse quidem per affirmationem, non esse quidem per negationem. Ad hoc autem quod significetur ut esse, oportet quod actu componatur cum re cujus esse secundum aliquem actum vel passionem significat : et tunc proprie est verbum, quia tunc concepti compositionem determinatam ad id cujus est : unde secundum se sumptum nihil habet de verbi significatione. Hoc au-

tem a majori probatur sic. Si enim aliquod verbum per se aliquid significet de intentione verbi, tunc maxime videtur, quod id verbum per se sumptum significet quod concipitur in omni verbo, et hoc est hoc verbum, est : sed si hoc verbum, est, purum et simplex dixeris, ipsum quidem nihil est et nihil finitum significat. Cum significet enim infinite quadam compositione, quam sine extremis non est intelligere, ut Avicenna dicit, si dicam, est, nihil penitus significat, nisi addatur quid est vel substantiali vel accidentali prædicato ut dicatur, est lapis, est album, vel est rationale, vel aliquid hujusmodi. Tamen hujus alia ratio est, quia compositio est medium conjugens composita : non conjungit autem nisi per rationem compositorum : et sic compositionis ratio sumitur a compositis : sic ergo verissime intelligitur illud quod dicitur de verbis secundum se dictis, quod nomina sunt.

Sunt tamen qui dicunt, quod verba secundum se dicta sunt verba in re verbi per infinitum accepta, ut amare, vel legere '. Et dicunt illa in vi nominum esse, quia subjicibilia sunt sicut nomina : ut cum dicitur, legere est bonum, vel aliquid hujusmodi. Sed primum melius est, quia ille est intellectus Philosophorum.

Contra hoc tamen quod dictum est, quod verbum secundum se sumptum non significat esse vel non esse, objicitur per instantiam de verbis excepta actionis, ut fulminat, tonat. Sed ad hoc facilis est responsio : quia verbum illud non habet hoc in quantum verbum est, sed in quantum est excepta actionis.

Adhuc autem si de verbis primæ vel secundæ personæ objicitur, in quibus determinatum est suppositum, eodem modo solvitur. Hoc enim non habent illa verba in quantum verba, sed in quantum determinant certum agens. Et ideo non est instantia de istis.

Hæc igitur de verbo dicta sunt quan-

<--- Page Split --->

tum ad naturam interpretationis, de qua hic principaliter quaerimus : quia enim non interpretamur nisi aliquid quod est ut esse, de alio quod est ut ens, et nomen significat ut ens, verbum autem ut esse, ideo non oportet hujus plures partes interpretationis quaerere. Pronomen non significat ut ens finitum et perfectum.

Participium autem non significat ut esse per comparationem ad id ad quod est reductum : et ideo non perfecta ratione sunt elementa interpretationis : propter quod de illis omittendum est. Habitis autem elementis interpretationis, nunc ea sunt quaerenda quae formalia sunt principia interpretationis.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE ENUNTIATIONE.

CAPUT I. De diffinitione orationis quæ est genus enuntiationis.

Habitis autem his quæ ad elementa enuntiationis pertinent sive interpretationis, nunc investigandum est quid sit interpretatio. Et quia interpretatio in oratione est sicut in genere diffinitivo, ideo ab oratione incipiendum est. Et quia immediatum genus interpretationis est oratio perfecta, ideo quæremus orationis perfectæ diffinitionem secundum logicum1. Sic enim compositum correspondebit componentibus : quia cum diffinivimus nomen et verbum, diffinimus prout sunt elementa orationis perfectissimæ : propterea etiam de oratione loquentes ut de perfecta loquimur.

Dicamus ergo quod oratio quæ genus proximum est ad interpretationem, est vox significativa, cujus partium aliquid separatim significat ut dictio, non ut affirmatio. Dictio enim æquivoca est2 : quia dictio est pronuntiatio cujuslibet dictionis, ut nominis vel verbi. Dictio etiam est enuntiatio affirmativa alicujus de aliquo : et ut hanc multitudinem distinguamus, dicimus ut dictio quæ separatim aliquid simplici intellectu significat : sed secundum quod dicitur dictio

etiam affirmatio alicujus de aliquo (in qua aliquid dicitur de aliquo) sic non significat aliquid separatim, quia sic significaret verum vel falsum : sed significat aliquid separatum secundum quod totum significatur in partibus. Dico autem hoc quod dictum est exponendo ut homo quod est dictio simplicem intellectum constituens, et ideo significat aliquid : sed non significat sic aliquid, quoniam est affirmative vel negative : sed tunc erit affirmatio vel negatio si aliquid addatur ut aliquod affirmatum vel negatum de homine. Quamvis enim dicamus quod partes orationis aliquid significant, non intelligimus hoc nisi de partibus orationis, ex quibus immediate componitur oratio quæ sunt dictiones. Et non intelligimus de partibus partium, sicut de una nominis syllaba quæ pars dictionis est : quia, sicut diximus, syllaba dictionis neque partem neque aliquid in toto habet de significato dictionis.

Et hoc apparet per locum a majori : quia si in aliquibus aliquid significaret per se syllaba de intellectu totius, magis videretur quod hoc fieret in duplicibus sive compositis, quam in aliis. Et in his non significat aliquid separatim. Ergo nec in aliis. Sicut in hoc nomine, sorex, rex per se sumptum nihil significat, neque secundum totum, neque secundum partem de intellectu totius. Et ideo nec aliorum no-

<--- Page Split --->

minum pars dictionis aliquid per se separatim significat : non significat quidem pars compositae dictionis aliquid separatim, hoc est dictu, id quod est pars secundum quod pars est nihil significat de intentione totius.

Cum autem dicimus orationem significativam, non dicimus eam significativam ut instrumentum, sed sicut dictum est, dicimus eam significativam esse ad placitum : omne enim instrumentum alicujus causae est instrumentum et naturaliter et accidentaliter est ordinatum ad unum et non ad aliud. Vox autem litterata et articulata, sive sit dictio sive oratio non est ad unum : quia quod in uno idiomate sonat unum, in alio sonat statim oppositum vel aliud : et ideo non est significativa ut instrumentum, sed ad placitum 1.

In diffinitione tamen orationis non dicitur, quod significativa sit ad placitum : quia significare ad placitum convenit sibi ex partibus plus quam ex seipsa : quia cum partes significent ad placitum, accepta illa significatione de natura dictionum significat oratio illud quod significant partes : sed tamen quia origo significationis ad placitum est, ideo per partes attribuitur ei ad placitum significare. In diffinitione tamen non ponitur : quia in diffinitione non ponuntur nisi ea quae immediate conveniunt diffinito. Haec ergo est oratio secundum quod est genus interpretationis sive enuntiationis. Oratio autem imperfecta neque perfecte est vox significativa, neque aliquid aliorum perfecte convenit ei.

Objicium tamen sophistae contra hanc diffinitionem dicentes, quod oratio quae conjunctione una est, ut Socrates currit aut dormit : aut si Socrates stertit, Socra-

tes dormit : aut Socrates currit aut legit. Ha e nim omnes orationes perfecte sunt, et ejus partes significant separatim ut affirmatio 2. Ad hoc dicendum quod orationis perfecte inducta est diffinitio, sive sit simpliciter una, sive conjunctione una. Sed in diffinitione orationis dicitur, cujus aliquid partium separatim significat, non ut affirmatio : et ex hoc non sequitur, quod oratio perfecta nullam habeat partem significantem ut affirmatio, quia partitiva constructio hoc impedit : sed quod per se et proxime partes componentes orationem ut oratio est, aliquid significent, non ut affirmatio, sed ut dicito simplicis intellectus.

Haec autem oratio perfecta quae diffinita est, dividitur : non enim omnis oratio enuntiatio est, sed illa sola inter perfectas orationes enuntiatio est in qua indicative verum vel falsum est significatum : hoc enim non omnibus inest perfectis orationibus. Deprecatio enim seu deprecativa oratio perfecta est, quia perfectum sensum generat : et tamen neque vera neque falsa est, quia neque verum neque falsum significat. Et similiter est de aliis orationibus, ut de optativa et conjunctiva 3. Omnes enim tales orationes quae non dicunt neque verum neque falsum (quod solum logicus ut finem intendit) relinquantur : de talibus enim rhetor vel poeta convenientius speculatur : cum tales valeant ad supplicationem judicis vel actoris vel rei, et non ad significationem veritatis vel falsitatis. Enuntiativa enim quae veritatem et falsitatem significat, sola est praesentis speculationis.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De diffinitione enuntiationis in speciebus ejus.

Habitis autem his quæ ad esse et diffinitionem pertinent orationis, jam tractandum est de divisione et partibus sive speciebus ipsius. Primo notandum est quod secundum tria quæ sunt in enuntiatione, tripliciter habet dividi. Si enim attenditur penes componentia ipsam, tunc pro certo dividitur quod enuntiationum alia simplex, alia composita, et alia plures, simpliciter et quodammodo una. Si enim una est ratio enuntiationis et unius tantum enuntiationis, tunc sicut unum non dividitur in multa, ita enuntiatio non dividitur in plures: quia plures enuntiationes non sunt enuntiatio, sed enuntiationes: dividens enim debet participare divisum, et nomen suum recipere. Si autem attenditur qualitas enuntiationis, tunc enim dividitur enuntiatio per affirmationem et negationem: et has omnes exequamur divisiones.

Sciendum ergo quod enuntiationum alia est simplex una, et alia una est conjunctione, et alia plures. Vel sic dividi potest, quod alia est una, et alia plures. Unarum autem alia simplex una, alia conjunctione una. Una autem quæ simplex una et primo loco una est, ipsa est in qua unum prædicatum de uno subjecto dicitur vel negatur, ut homo currit, vel homo non est animal. Composita vero sive plures in qua vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dicuntur. Et hoc est duobus modis: eo quod plura possunt esse per conjunctionem copulata, vel sine conjunctione conjuncta sub una prolatione, ut si dicam, Socrates et Plato currunt: vel si dicam, Socrates currit et disputat: vel si dicam, Socrates et Plato currunt et disputant: vel sine conjunctione si dicam, homo albus musicus legit: vel si dicam,

homo albus musicus est crispus citharedus. Tales ergo sunt plures et inconjunctae et conjunctae per conjunctionem. Unarum autem quaedam sunt simpliciter una, et quaedam conjunctione una. Simpliciter autem una sunt quae a simplici et ab una forma compositionis simplicis sunt, ut homo est animal. Conjunctione autem una sunt, in quibus consequentia (quam notat conjunctione) facit unitatem: et hoc non est nisi in conditionali et disjunctiva: quia in conditionali sequentia ex ordine naturali antecedentis ad consequens consequentia contingunt se in uno: in disjunctiva autem ex oppositione non manet pluralitas, sed altero destructo infertur reliquum et manet unum. Et secundum Boetium et Avicennam et Algazelem, istae duae solae conjunctiones faciunt unam conjunctione enuntiationem, et non copulativa: quia in copulatis nulla est unitas nisi aggregationis, quae simpliciter est pluralitas, et non unitas. Potest etiam dici, quod sicut in naturis quaedam sunt a forma simplici sicut elementum, quaedam a formis ordinis diversarum ad unum per compositionem vel complexionem, sicut est in heterogeniis, sic sunt duae unitates in enuntiatione. Et ideo quaedam est simpliciter una, quaedam autem conjunctione una: et quaedam conjunctae, et quaedam inconjunctae sive conjunctione prolatae: sed hoc parum facit ad propositum.

Sed attendendum quod enuntiationum unarum, quaedam sunt una significatione et non voce, et quaedam voce et non significatione, et quaedam voce et significatione simul. Significatione et non voce una est haec, animal rationale mortale est homo: haec enim est una unitate significationis, quamvis non unitate vocis, eo quod omnia diffinientia uniuntur unitate ultima differentiae quae realis et naturalis et essentialis est unitas. Vocis autem et non significationis unitate una est in cujus subjecto et prædicato est terminus multa significans, ut canis. Vocis autem et significationis unitate una est in qua

<--- Page Split --->

simpliciter unum prædicatur de uno quod non est æquivocum vel multiplex.

1Objectio. Sed secundum ea quæ dicta sunt videtur quod hæc non sit una : Socrates albus currit, quia Socrates et album non suni simpliciter unum, sed aggregatum. Ad quod dicendum, quod non est unum primo, sed per accidens, sicut per accidens 1Objectio. unum est unum. Si autem tunc objicitur, quod hæc etiam est una, homo albus mu- 1Objectio. sicus currit, Dicendum quod non est verum : quia album et musicum propter hoc quod sunt duo accidentia ordinem essentialem non habentia ad se invicem, faciunt duo subjecta : et sic propositio non est una, sed plures. Sic autem non est hic, homo albus coloratus currit : et ideo illa est una unitate per accidens.

His itaque prænotatis, facile est invenire enuntiationis divisionem, et partes ejus dividentes. Dicimus enim quod illa quæ una est et prima oratio enuntiativa, est affirmatio, et deinde negatio : quia quamvis affirmatio et negatio sint species coæquævæ enuntiationis, et sic ex æquo se habent ad genus quod est enuntiatio : tamen si comparentur ad invicem, et per id quo sunt et ex quo sunt, affirmatio est ante negationem : quia sicut pars ejus et causa ipsius : et ideo prius est affirmatio, et deinde negatio 1. Alia vero quæ sunt unaè enuntiationes, sunt conjunctione unaè. Habetur ergo hæc divisio enuntiationis : enuntiationum quædam sunt simpliciter et primo unaè, aliae sunt conjunctione potius unitæ quam unaè. Sed sive primo modo sit una, sive secundo modo, sive etiam non una.

Hic sciendum quod ex pluribus nominibus tantum, vel ex verbis pluribus tantum non potest esse oratio enuntiativa : sed necesse est orationem enuntiativam esse ex nomine et ex verbo, vel ex nomine et casu verbi. Et si aliquis objiciat quod oratio enuntiativa sit ex nomine

infinito (quod non est nomen) et verbo : ut cum dico, non homo currit. Objectio non valet, quia non est enuntiatio de nomine infinito. Vel nomen infinitum quanvis non sit nomen ad interpretandum, tamen nomen est ad qualitercumque enuntiandum. Non omnem enim amittit virtutem nominis.

Quod autem sine verbo per sola nomina non fiat enuntiatio, probatur a majori. Si enim aliqua oratio sine verbo faceret enuntiationem, hoc magis faceret oratio diffinitiva : quia illa dicit esse. Oratio autem diffinitiva enuntiationem non facit. Ergo nec aliqua aliarum 2. Cujus exemplum est : quia rationi hominis quæ est animal gressibile bipes si non addatur est, vel fuit, vel aliquod verbum, nondum faciet enuntiationem : cum enim sic dicitur animal gressibile bipes, totum illud est unum quoddam et non multa : quia unitate ultimæ differentiæ totum unum est. Et quia sic unum est et non multa, ideo non potest dicere unum de uno : et hoc est de substantia enuntiationis, quod aliquid de alio dicatur. Et cum solum verbum nota sit dicendi unum de altero, non potest esse enuntiatio sine verbo vel casu verbi. Ratio enim diffinitiva non propter hoc unum est simpliciter, quia partes illius orationis quæ sunt voces et nomina ea posita propinque, hoc est, sine distantia proferuntur vel sine conjunctione copulante : sed ideo, ut diximus, sunt unum, quia præcedentes et generales uniuntur et determinantur ultima differentia quæ est unus simplex actus. Sed tamen causam determinare, quare diffinitio est unum et non multa, alterius est negotii : in septimo enim Prima philosophiae 3 est hoc determinandum.

Secundum ergo ea quæ dicta sunt, tunc una oratio enuntiativa est, quando unum prædicatum de uno subjecto dici significat suæ compositionis simplicitate. Si autem

1 Cf. etiam S. Thom. Perihermenias L. I, lect. 8 et 9. Tom. xm ed. Vivès. 2 S. Thomas, in lect. 8 Lib. I Perihermenias, tres dat responsiones cur de verbo mentionem

non faciat Aristoteles. Tom. xm, pag. 26 ed. Vivès.

  • Tex. com. 42.

<--- Page Split --->

aliter vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dici significat vel negat, non potest simpliciter esse una : sed si est una, erit una conjunctione vel terminorum vel enuntiationum, sicut diximus. Plures autem est illa enuntiatio, quae pluralitatem in his quae de se dicuntur significat vel in subjecto, vel in praedicato, vel in utroque. Plures autem quae sunt conjunctae per conjunctionem copulativam. Et plures sunt quae inconjunctae sunt, et tamen vel plura de uno, vel unum de pluribus, vel plura de pluribus dici significant.

Adhuc autem inconjunctæ et conjunctæ alio modo dicuntur, ut dicunt quidam, ita quod conjunctæ sunt quæ sine distantia una proferuntur prolatione: inconjunctæ autem quia in pluribus proferuntur cum interruptione continuæ prolationis.

Sicut autem enuntiatio non est sine nomine et verbo, ita solo nomine vel solo verbo nunquam potest fieri enuntiatio : quia nomen est dictio una sola, et verbum est dictio una sola. Non enim nomine vel verbo simplici voce contingit aliquid enuntiare vel aliquid enuntiative proferre: sive proferat hoc ad alium interrogatus ab eo, sive proferat hoc apud semetipsum non interrogatus. Per simplex ergo verbum non fit enuntiativa ora-

tio : quia simplici intellectu non potest aliquid enuntiiari.

Harum autem enuntiationum unarum sive simpliciter una, sive conjunctione, illa enuntiatio dicitur simplex in qua aliquid unum de aliquo uno prædicari significatur, sicut in simplici categorica affirmativa : vel aliquid unum prædicatum negari significatur ab aliquo uno subjecto, sicut in simplici categorica negativa. Hæc autem alia, scilicet quæ etiam una est, est composita et conjuncta ex his vel terminis vel propositionibus, sicut dictum est : et tales hypotheticæ conditionales sunt vel disjunctivæ, quia in illis fit syllogismus hypotheticus. Est enim simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid secundum affirmationem, vel non est secundum negationem, vel fuit, vel erit, quemadmodum tempora seu differentiæ temporum sunt diversæ quæ accidunt verbis, sicut in ante habitis dictum est. Per qualitatem autem dividitur enuntiatio in affirmativam enuntiativam, et negativam enuntiativam. Affirmatio autem est enuntiatio alicujus prædicati de aliquo subjecto. Negatio vero est enuntiatio alicujus ab aliquo per divisionem. Ista ergo sunt species enuntiationum.

<--- Page Split --->

TRACTATUSV

DE PASSIONE PARTIUM ENUNTIATIONIS QUÆ EST OPPOSITIO.

CAPUT I.

Quod omni affirmationi negatio est opposita, et e converso.

Contingit autem enuntiare et id quod verum est esse, sicut enuntiatur Deum esse. Contingit autem etiam enuntiare id quod verum est, non esse, ut si dicam Deum non esse, enuntio id quod est, non esse. Contingit etiam enuntiare aliquando id quod non est, esse, ut si dicam chimæram esse. Et iterum contingit enuntiare quod non est, non esse, ut si dicam chimaeram non esse. Dicit enim Avicenna quod ista quatuor sic diversificantur : quia contingit quod est enuntiare esse, in afirmativa enuntiatione. Et contingit quod est, non esse enuntiare in ejusdem negativa. Et contingit enuntiare quod non est, esse in affirmativa negative opposita. Et contingit enuntiare quod non est, non esse in negatione negationi opposita, ut nullus homo albus est, non nullus homo albus est. Sic ergo tali modo affirmando et negando de esse et non esse contingit enuntiativam facere orationem. Et sicut haec diversitas contingit circa enuntiationes quae sunt de præsenti, sic contingit circa alia tempora quae sunt extra præsens quae sunt præteritum et futurum. In omni enim differentia temporis enuntiativa ora-

tione omne quod quis affirmaverit, negare contingit. Et omne quod quis negaverit, contingit enuntiativa oratione affirmare : et hoc est secundum oppositionem in genere acceptam. Manifestum ergo est, quod omni affirmationi negatio est opposita, et omni negationi opposita est affirmatio secundum quodlibet genus oppositionis : quia hoc est verum tam in contradictione, quam in contrarietate.

Ex hoc patet quid est oppositio. Est Oppositio, enim oppositio (secundum quod est passio enuntiationis, et secundum quod hic intenditur de oppositione) affirmatio et negatio oppositæ. Et quia negatur in una quod in alia affirmatur, ideo in communi aliquando utraque oppositio 'dicitur contradictio quando species pro genere ponitur propter rationem quam diximus 1. Cum autem dicimus, quod oppositio est affirmatio et negatio oppositæ, dico oppositionem esse, quando est unius et ejusdem prædicati de eodem subjecto non æquivoce accepto. Et omnia talia attenduntur circa oppositionem, quæcumque in elenchis attendenda esse determinavimus, quando loquebamur de elencho qui syllogismus est contradictionis. Et quæ attendenda sunt circa sophisticas importunitates : quia importunus fortius instat. Et ideo oportet quod oppositio sit ejusdem de eodem, et circa idem et secundum idem, eodem tempore. Tunc enim

1 Contradictio quandoque capitur pro oppositione, et sic species pro genere : et hoc modo capitur hic a Philosopho secundum D. Albert. Sed contra : hoc dato, idem poneretur in diffinitione sui ipsius ; nam in ly opposita includi-

tur oppositio. Respondetur quod hic non inconvenit de eodem diversimode sumpto. S. Thomas autem vult quod contradictio hic capitur pro determinata specie oppositionis. JAMMY.

<--- Page Split --->

vera est oppositio quamvis de elencho adhuc non sit determinatum, cum ea quae dicta sunt attenduntur penes elenchum : et ideo jam secundum rationem elenchi sunt declarata et determinata quae sunt de ratione elenchi. Ista ergo est oppositio quae accidit circa partes enuntiationis.

Hæc autem oppositio dicitur multipliciter secundum universale et particulare, affirmativum et negativum. Subjectorum enim in enuntiationibus et prædicatorum sunt hæc quidem universalia, ista vero singularia. Dico autem exponendo, quod universale est subjectum vel prædicatum quod de pluribus natum est prædicari et inesse : quia universale est, quod est in multis et de multis : singulare vero est, quod non est sic, sed ab ipso nulla est prædicatio, quemadmodum in ante habitis dictum est. Verbi gratia ut homo quidem universale est subjectum vel prædicatum : quia natum est esse in pluribus et dici de pluribus. Plato enim est de numero eorum quæ sunt singularia, quia non aptum natum est dici de pluribus et esse in pluribus : et ideo aliud est universale subjectum et prædicatum, et aliud est singulare. Cum autem enuntiatio fiat de quolibet et quolibet modo, necesse est quod aliquando enuntietur de aliquo, quod insit aliquod prædicatum alicui subjecto secundum omnem modum quo ei potest inesse et non inesse : necesse est ergo, quod aliquoties enuntietur inesse aliquid alicui aliorum quæ sunt universalia subjecta, ut si aliquid enuntiatur esse homo. Aliquoties autem necesse est enuntiare inesse aliquid alicui eorum quæ sunt singularia, ut si aliquid enuntiatur inesse Platoni.

Ex his ergo divisio sumitur oppositionum quae sunt enuntiationis. Si enim aliquis enuntiet in universali universaliter, quoniam est et non est, universaliter affirmando , et universaliter negando : tunc erunt contrariae enuntiationes. Dico autem exponendo quod in universali enuntiatio fit universaliter, quando universale subjectum est, et per signum di-

stributivum capitur ut stet pro partibus quae divisim participant prædicatum ditributum et confusum, etiam affirmando et negando, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est. Quando autem oppositio sive contradictio fit in universalibus terminis non universaliter per signum distributivum distributis, non sunt contrariae enuntiationes, sed in aliud cadunt genus oppositionis. Dico autem exponendo per exemplum in universali sive de universali enuntiationem fieri et affirmando et negando, ut homo albus est, non est homo albus. Et sunt ordinandæ ista propositiones sive enuntiationes ad debitum situm terminorum, qui est subjecti et prædicati, ut dicatur sic, homo est albus, homo non est albus. Et quod hæ indefinitæ particularibus æquipollent his, scilicet quidam homo est albus, quidam homo non est albus : hæ enim non sunt contrariae enuntiationes, sed subcontrariae, quia quamvis non sint contrariae propositiones, subjecta tamen et prædicata quæ in eis signantur, contingit esse contraria in qualitate : quia id quod affirmatur de uno in una, negatur de eodem in altera : et talis oppositio habet modum contrariorum in qualitate. Et quia in omni oppositione sic fit, quod idem negatur de eodem in una quod de illo affirmatur in reliqua, ideo ab Aristotele sæpe contradictio extenso nomine pro omni ponitur oppositione. In talibus ergo quæ sunt subcontrariae cum universale sit subjectum propositionis : non tamen sine distributione utitur universaliter enuntiatione : quia sine signo universali subjectum actu non est distributum ad standum pro particularibus, quamvis de natura sit aptum natum stare pro multis in quantum appellativum sive commune est et universale.

Hoc enim signum distributivum quod est omnis, non est universale proprie loquendo : sed est signum per quod stat pro particularibus universaliter universale, cui tale signum est adjunctum. Causa autem quare non est universale, est,

<--- Page Split --->

quia quamvis secundum grammaticum sit nomen appellativum, hoc est, multis secundum naturae suae aptitudinem conveniens, tamen est secundum formam infinitum, nullam enim naturam unam dicit : propter quod omnis naturae communis est distributivum. Universale autem est quod est in multis et de multis suae naturae suppositis : et ideo omnis, et nul-lus, et hujusmodi signa universalia esse non possunt, sed sunt signa designantia utrum universale sit acceptum universa-liter vel particulariter secundum sua supposita : et haec sunt verba Avicennae.

In subjecto universali signum distributivum est ordinandum : quia per divisionem subjecti praedicatum partibus attribuitur subjecti, ut divisim participent id per praedicationem et non in praedicato ponendum : quia cum praedicatum formaliter sit acceptum, non proprie dividitur, nisi alterius, hoc est, subjecti divisione : sed inaequaliter redditur subjecto et partibus ejus. Unde id quod est universale praedicari potest, ut omnis homo est animal : sed universale universaliter acceptum non potest praedicari : nulla enim vera affirmatio esse potest, in qua de universali aliquo praedicato praedicetur sive praedicatio fiat : quoniam universaliter sic patet quod falsum est, omnis homo est omne animal, et si ponatur, quod nullum animal sit nisi homo. Cum enim homo subjiciatur gratia partium suarum, et praedicata formaliter accipiantur; oportet quod quilibet homo esset omne animal, quod falsum est.

Objectio. Objiciunt tamen quidam et instant per hanc, nullus homo est nullum animal : quod probatur per hoc quod ejus contradictoria est falsa, haec scilicet, non nullus homo est nullum animal : ex hac enim sequitur haec, aliquis homo est nullum animal, quae est falsa et contradictoria prima. Sed ad hoc solvere non est difficile si haec propositio, nullus homo est nullum animal, debite ordinetur sic, quod utraque negatio feratur ad compositionem sic, nullus homo nullum est animal : haec

enim æquipollet huic, omnis homo non nullum animal est. Et ex hac sequitur hæc, quod quilibet homo est aliquod animal, quæ vera est : et in hoc sensu sua contradictoria est falsa, sicut apparet cuilibet : et sic constat quod signum universale ad prædicatum non est ponendum.

Ex omnibus quæ inducta sunt in hoc capitulo, apparet quod oppositio est passio partium enuntiationis : ex quo contingit enuntiare secundum omnem modum oppositionis et contradictoriae et contrariae et subcontrariae. Nunc ergo dandæ sunt leges harum oppositionum.

CAPUT II.

De legibus et consequentis dictarum oppositionum.

Opponi ergo dico affirmationem et negationem contradictorie : quoniam una universaliter significat, et alia contradicens ei significat non universaliter, sed particulariter, vel indefinite, vel singulariter, ut cum dicitur, omnis homo est albus : huic enim contradictorie opponitur et immediate haec, non omnis homo est albus : et huic æquipollet haec, quidam homo non est albus, quæ etiam contradictoria est non immediate, sed mediante illa cui æquipollet. Similiter si dicam, omnis homo albus est, Socrates albus non est, contradictio est : quia affirmatio fuit prædicati de qualibet parte subjecti : et Socrates est pars subjecti : sequitur enim, Socrates non est albus : ergo quidam homo non est albus, et ergo non omnis homo est albus : et haec est contradictio prima. Et similis est oppositio inter universalem negativam et particularem affirmativam, ut quidam homo est albus, et nullus homo est albus. Huic enim quidam homo est albus, immediate opponitur haec, non quidam homo est albus : huic autem æquipollet, nullus homo

<--- Page Split --->

est albus, quæ est contradictoria per illam cui æquipollet : et sic est in aliis'.

Contrarie vero dico opponi in enuntiationibus universalem affirmativam et universalem negativam. Dico autem universalem quæ designat quoniam universaliter, ut cum dicitur, omnis homo est justus ; et cum dicitur, nullus homo justus est. Inter has enim contrarietatis est oppositio : propterea quod sunt ambæ universales. Et non est possibile quod istae unquam sint simul veræ in aliqua materia : quia si prædicatum est essentiale subjecto, tunc erit necessaria, et erit una vera, et altera falsa, ut cum dicitur, omnis homo est animal, nullus homo est animal. Si autem prædicatum repugnet subjecto, tunc est imposibilis materia, et erit negativa vera, et affirmativa falsa. Si autem prædicatum est accidentale subjecto : tunc enuntiatio erit in materia contingenti, et tunc erunt ambæ simul falsæ, si accipiatur accidens ad utrumlibet, videlicet cum dicitur, omnis homo est albus, nullus homo est albus. Hæ enim sunt contraria, et sunt ambæ falsæ.

Oppositae autem contrariis in modo signi universalis sunt subcontrariae : quia utraque illarum est particularis, cum utraque contrariarum sit universalis. Et illarum lex est, quod ambæ possunt simul esse veræ in materia contingenti : sunt enim simul veræ istae, non omnis homo albus est, et quidam homo albus est. Hæc enim non omnis homo albus est, æquivalet huic, quidam homo non est albus, quæ est subcontraria istius, quidam homo est albus : et sunt ambæ veræ in materia contingenti ad utrumlibet.

Resumentes de contradictorie oppositis, dicimus quod quæcumque enuntiationis contradictiones sive contradictorie oppositæ, et sunt universalium subjectorum et universaliter distributorum, in his necesse est semper unam enuntiationem esse veram et alteram falsam in omni materia : per illud principium quod

dicitur : De quolibet affirmatio vel negatio est vera, et de nullo simul ambæ, ut omnis homo justus est, et quidam homo justus non est : et omnis homo animal est, et quidam homo animal non est : nullus homo lapis est, et quidam homo lapis est.

Similiter autem est in contradictoriis enuntiationibus quæcumque sunt in singularibus subjectis, ut Socrates est albus, et Socrates non est albus. In omnibus enim talibus contradictoriis semper una est vera, et reliqua est falsa in omni materia. Quæcumque vero contradictiones sive oppositiones, quia contradictio extenso nomine contradictionis dicitur de omni oppositione communiter, quæ ergo talium oppositionum sunt quidem in enuntiationibus universalibus (in quibus subjecta sunt universalia, sed non universaliter distributa) non semper in omni materia contingit unam esse veram et alteram falsam : quia ambæ tales possunt simul esse veræ, ut quæ sunt subcontraria. Simul enim est verum dicere, quod homo est albus, et quod homo non est albus : et cum indefinita æquipolleat particulari, simul erit verum dicere, quidam homo est albus, et quidam homo non est albus. Et similiter est verum dicere, quod homo est probus, et quod homo non est probus : quia si moribus est turpis, tunc probus non est. Et eodem modo simul erit verum dicere, quod homo est pulcher secundum corpus, et quod homo non est pulcher. Si enim fœdus corpore est (quod frequenter contingit) sequitur tunc quod non est pulcher. Similiter autem est in permanentibus quæ contingentibus causis fiunt et talibus accidit esse ; et in talibus simul veræ sunt istae, quoddam contingentium est, et quoddam contingentium non est : quia quod sic est (dum adhuc est in fieri) non est. Et sic patet in multis, quod subcontrariae (in quibus non enuntiatur universale universaliter) simul veræ esse possunt.

1 Ex quo patet quod particulari affirmativa non contradicti immediate universalis nega-

<--- Page Split --->

Hoc tamen si prima facie et non subtiliter inspiciatur, videbitur esse inconveniens. Et hoc idcirco est, quia haec enuntiatio, non est homo albus, videtur per æquipollentiam significare idem quod nemo est homo albus, sive quod nullus homo est albus : haec enim nemo est albus, neque idem est cum hac, non est homo albus, neque simul verificatur cum hac, est homo albus. Impossibile est enim has duas verificari simul, quia contradictoriae sunt. Hoc autem ideo contingit, quia cum dicitur, non est homo albus, negatio, quia praecedit subjectum, videtur formaliter respicere subjectum et negare : et sic idem est, non est homo albus, quod nemo est albus. Sed, sicut diximus, si termini enuntiationum istarum debite ordinentur, tunc hoc non contingit : ut si ista, non est homo albus, resolvatur in hanc, homo non est albus, et tunc non est eadem cum hac, nemo est albus : et verificatur simul cum sua subcontrarie opposita, homo est albus : quia tunc negatio non refertur ad formam subjecti, sed ad compositionem.

Adhuc autem in contradictoriis et in aliis oppositionibus attendendum est, quod una negatio unius et ejusdem debet esse affirmationis. Et probatur per hoc : quia si affirmatio et negatio sunt opposita, oportet quod illud idem neget negatio, quod affirmavit affirmatio : et sic non potest esse nisi una negatio unius affirmationis1. Et si plures aliquando sint voce, sunt tamen ad unam primam reducta, sicut paulo ante dictum est. Oportet etiam quod affirmatio et negatio sint de eodem subjecto, sive hoc sit subjectum de aliquo singularium, ut de Socrate vel Platone, sive sit de aliquo universalium subjectorum, ut de homine, vel de asino : sive etiam illud subjectum universale sit suppositum universaliter distributum, sive sit non distributum. In omnibus enim his requirit unitatem et

identitatem oppositio, non quidem tantum generis vel speciei, sed numeri : quia oppositio circa idem numero vult esse.

Et si quis objiciat quod omnis homo currit, et quidam homo non currit, vel Socrates non currit, non sunt circa idem numero, sed circa idem genere vel specie, Dicendum quod hoc falsum est : quia cum dicitur, omnis homo currit, homo stat ibi pro quolibet suo supposito : et ideo stat pro illo cui supponitur quando dicitur, Socrates currit, vel quidam homo currit. Si ergo omnis homo currit, tunc aliquis homo currit : et si quidam homo non currit, tunc quidam homo currit et non currit : et haec est contradictio. Similiter si omnis homo currit, tunc Socrates currit : et si cum hoc, Socrates non currit, tunc sequitur quod Socrates currit et non currit : et haec est contradictio. Oportet ergo quod oppositio sit circa idem numero, ut diximus.

Hujus autem exemplaris ratio seu declaratio est, sicut si dicam, Socrates est albus, et Socrates non est albus. Si autem aliquid aliud prædicatum dicam de eodem subjecto, vel idem prædicatum de alio subjecto, non erit talis enuntiatio isti opposita, sed alia et separata et diversa per disparationem ab ipsa. Sicut si dicam de Socrate, quod est musicus : et dicam de Platone, quod est albus : neutra enim istarum opponitur huic, Socrates non est albus, vel huic, Plato non est musicus.

Huic ergo affirmationi quae est, omnis homo albus est, contradictorie et immediate opponitur negatio ejusdem de eodem quae est, non omnis homo albus est : et per illam sua æquipollens quae est, quidam homo non est albus. Illi vero quae est, aliquis homo est albus, contradictorie opponitur illa quae est, non aliquis homo est albus, immediate et per illam sua æquipollens quae est, nullus homo est

<--- Page Split --->

albus. Et illi indefinitæ quæ est, homo albus est, contradictorie opponitur illa quæ est, non homo albus est: quia hæc æquipollet universali, nullus homo albus est, secundum quod negatio formaliter respicit subjectum 1.

Manifestum est ergo, sicut diximus, quoniam affirmationi uni una negatio opposita est: et si sunt plures secundum æquipollentiam, reducuntur ad unam et eamdem. Manifestum est etiam, quod enuntiationum aliæ sunt contrariæ, aliæ contradictoriæ. Nam subcontrariæ sunt, quæ sub contrariis continentur. Dictum est etiam, quæ sunt contrariæ, et quæ contradictoriæ. Adhuc autem est determinatum quando sive in quibus non semper significat verum vel falsum contradictio, vel oppositio quæ extenso nomine contradictio vocatur. Dictum est etiam quare sive propter quid. Et dictum est etiam, quando una earum est vera vel falsa de necessitate.

Si autem quæratur, quæ oppositio est major, vel contradictionis, vel contrarietatis, eo quod contrarietas universaliter, contradictio vero particulariter contradicit universali, Dicendum quod oppositio contradictionis major est omnibus : eo quod illa nullum habet medium quin semper dividat per verum et falsum. Contrarietas vero habet medium, in quo non dividit extrema, sed ambo erunt falsa. Et quod dicitur, quod universaliter negat quod universaliter affirmatum est, dicitur quod hoc non est prædicatum conjungere uni universaliter et removere ab altero secundum rem et veritatem : sed est tantum secundum signum et non secundum rem : in contradictione autem removentur ab invicem oppositionis extrema per veritatem. Et sic patet quod in aliquo conjungibilia sunt extrema contrariorum, quia in falso : in nullo autem conjunguntur extrema contradictionis neque in vero neque in falso.

Adhuc autem notandum est quod quamvis indefinita æquipolleet particulari, tamen non est idem dicere, homo currit, et non homo currit : et quidem homo currit, et quidam homo non currit : quia per signum particulare trahitur universale subjectum ad standum pro supposito, quod tamen ad hoc non trahitur quando stat per seipsum sine particulari signo : et ideo tunc potest respici materialiter vel formaliter a negatione quæ opponitur ei in eadem enuntiatione. Unde non est idem dicere, homo est albus, et non homo est albus, cum istis, quidam homo est albus, et quidam homo non est albus : et sic in aliis judicandum est.

CAPUT III.

Utrum semper altera contradictoriarum determinate est vera.

Nunc autem determinare relinquitur utrum altera contradictoriarum sit semper determinate vera, alia falsa. Ad hoc autem declarandum sumemus extenso nomine contradictorias, secundum quod ille (quæ sub unitate vocis sunt, quamvis non sint sub unitate significationis) contradictoriæ dicuntur, quando differunt per affirmationem et negationem.

Quod autem altera non necessario sit vera, sic probatur. Resumatur enim illud quod dictum est in præcedenti capitulo, quod una est affirmatio vel negatio, quæ unum prædicatum de uno subjecto significat sive significando enuntiat. Et hoc duobus modis, scilicet vel sic, quod subjectum sit universale universaliter sicut contradicunt istæ, omnis homo est albus, non omnis homo est albus. Signum enim universale additum subjecto non facit compositam enuntiationem. cum non dicat aliquam formam vel ens determinatum, sed formæ subjecti distributionem, vel etiam cum significat non universaliter,

1 Nota quod S. Thomas videtur velle istas, homo est albus, non homo est albus, esse subcontrarias ; et salvat quod sint opposita. Expo-

sitio tamen D. Alberti est minus dubitabilis. JAMMY.

<--- Page Split --->

ut quando particularis opponitur universali, ut quidam homo albus est, nullus homo albus est. Et quia etiam ista, non omnis homo albus est, æquipollet particulari: et hæc, non nullus homo albus est, particulari æquipollet. In his enim albus quod est prædicátum, significat unum et idem de eodem subjecto quod est homo.

Si vero propositio significatione subjecti quidem plures sit : cum tamen voce et nomine subjecti sit una, ut si duobus unum nomen sit impositum, ex quibus duobus non fit unum, nec potest fieri unum sicut in diffinitione ex genere et differentia fit unum : tunc secundum significationem non est una affirmatio, in qua uni prædicato subjicitur tale subje - ctum : quia propter duas impositiones actu factas nomen illud utrumque illorum actu significat, et sic plura significat actu. Et hujus exemplum est, ut si quis imponat hoc nòmen, tunica, homini et equo duabus actualibus impositionibus, et dicat, tunica est alba, vel tunica non est alba : non est simpliciter affirmatio vel negatio : quia significatione actuali non est una : quia quamvis dicat Boetius quod termino semel sumpto non contingit uti æquivoce, tamen nihil prohibet quin duo duabus acceptionibus termini possint uti æquivoce : et sic inter respondentem et opponentem possit accipi æquivoce : et sic non est inter eos contradictio : quia affirmationem et negationem non referunt ad idem : secundum hoc enim nihil refert dicere, tunica est alba, quam homo et equus est albus divisim, ut sit sensus, quod homo est albus et quod equus est albus. Sic ergo hæc enuntiatio, homo et equus est albus, multa significet propter diversa et explicita subjecta plura. Manifestum est quoniam et prima multa significat propter multas unius nominæ institutiones ad plura significanda. Institutio enim principalis est in significatione nominis, cum nomen sit vox significativa ad placitum, et non a natura. Æquali enim ratione qua significat unum, signi-

ficat et reliquum. Unde vel utrumque significat, vel neutrum, vel significat id quod fit ex duobus : sed non significat neutrum, nec quod fit ex utraque, quia non fit unum aliquod ex duobus, homine scilicet et quo : ergo significat actu utrumque. Propter quod in his et in talibus æquivocis non necesse est hanc quidem propositionem contradictionis unam partem esse veram determinate, aliam vero falsam determinate : sed utraque dubia est. Et, sicut diximus, large hic accipimus contradictionem, prout contradictio in unitate vocis consistit, et non univocæ significationis : et hæc est quæ videtur contradictoria, et non est.

In his autem non æquivocis quæ vel sunt secundum præsens, vel facta sunt secundum præteritum, eo quod illa nullam sui partem habent in potentia dependentem ad futurum, ut homo est, vel homo fuit, vel homo non est, vel homo non fuit, si affirmatio et negatio ad idem referantur, necesse est vel affirmationem vel negationem determinate veram vel falsam esse. Dicimus tamen præsentia vel facta, quæ nullam, ut diximus, dependentiam habent ad futurum : quia si aliquam ad futurum habent dependentiam, non simpliciter sunt, vel facta sunt, sed sunt et facta sunt secundum quid. Simpliciter autem sunt in potentia, et dependent in futurum, sicut ea quæ præsentia vel facta sunt in astorum dispositione, quæ adhuc secundum causas inferiores et secundum effectum dependent in futurum, et multis modis, ut dicit Ptolemæus, possunt impediri. Idem est de his quæ modo prophetico enuntiantur.

In talibus ergo quæ sunt et facta sunt non habentia dependentiam ad futurum, necesse est alteram partem esse veram determinate, et alteram falsam. In universalibus quidem contradictoriis universaliter ut cum dico, omnis homo currit, non omnis homo currit : nullus homo currit, non nullus homo currit. In talibus enim semper est necesse hanc quidem determinate esse veram, illam verò sibi con-

<--- Page Split --->

tradictorie oppositam, determinate necesse est esse falsam. In his vero quasunt singularia etiam alteram necesse est determinate esse veram, et alteram falsam, ut Socrates currit, Socrates non currit, quemadmodum jam ante dictum est. In his vero enuntiationibus, quae quidem in universalibus subjectis non universaliter distributis dicuntur sive enuntiantur, sicut ante diximus in æquivocis, non est necesse alteram esse veram, ut jam immediate ante dictum est de his.

CAPUT IV.

Utrum in singularibus contingentibus de futuro sit determinata veritas.

In singularibus vero et futuris non est similiter determinata veritas in altera contradictoriarum. Singularia vero quae secundum esse suum et causam futura sunt contingentia sunt, et ideo ad utrumlibet se habent, et neutrum eorum determinate verum vel falsum est 1. Si enim in talibus omnis affirmatio esset determinate vera vel falsa, et essent necessaria esse, sequeretur quod omne contingens singulare et futurum, necesse esset esse vel non esse : quod falsum est, cum contingens possit esse et non esse, hoc est, possit esse, et similiter possit non esse : quia aliter non esset contingens. Ponamus enim quod hic quidem aliquis dicat aliquid esse futurum, ille vero sive alius dicat illud non esse futurum, sive neget illud futurum esse : hoc si dictum per affirmationem et negationem est dictum. Manifestum est enim quod alter istorum verum dicit : et sic manifestum est verum dicere alterum istorum : quia aut erit, aut non erit, per hoc principium quod in quarto primae philosophiae est probatum 2 quod omnis

affirmatio vel negatio pro altera parte de quolibet vera vel falsa est, et quod utraque, affirmatio scilicet et negatio nunquam simul de aliquo vera erunt. Unde in talibus contingentibus non erunt affirmatio et negatio contradictoriae simul vere. Hoc autem tali probatur ratione : si enim verum est de aliquo dicere, quoniam album est, vel ex opposito, quoniam non album est : tunc necesse est alterum illorum verum esse, scilicet quod sit album, vel quod non sit album, quodcumque fuerit verum dicere de ipso. Et si necesse est alterum illorum esse verum, quod scilicet est album, vel non est album, tunc alterum verum est vel affirmare vel negare de ipso. Si enim est album, vere affirmatur album de ipso. Si vero non est album, tunc album vere negatur : quia si non est album, qui dicit esse album, ipse mentitur, et si mentitur dicendo esse album, tunc non est album : propter quod necesse est aut affirmationem aut negationem determinate veram esse vel falsam.

Si ergo propter hoc necesse est affirmationem vel negationem esse veram determinate vel falsam de futuro : tunc sequitur quod nihil fit a casu, et sequitur quod nihil fit ad utrumlibet. Si enim duorum alter dicat sive affirmet aliquid esse futurum, et alter neget illud esse futurum, ut navale bellum : oportet quod aut qui dicit sive affirmat illud futurum esse, verus sit in affirmando : aut qui negat illud futurum esse, in negando illud futurum esse verus sit : quia simul ambo verificari non possunt. Res enim ipsa causa est veritatis vel falsitatis : et dicere affirmativum vel negativum nihil facit ad hoc quod res sic vel non sic eveniat : propter dicere sive affirmare res non magis sic vel sic habebit se. Et ideo si in singulari-

1 Dixit quae secundum suum esse et causam futura sunt ad excludendum singulares, necessarias et impossibiles, quarum altera contradictoria est determinate vera et reliqua falsa : dicit tamen S. Thomas quod Aristoteles loquens de singularibus, ideo non fecit mentionem de

materia contingenti, quia omnes sciunt illam esse materiam quae convenit singularibus ; imo, secundum Alexandrum et Porphyrium, per singularia dedit intelligere contingentia. JAMMY.

2 Tex. com. 19.

<--- Page Split --->

bus et contingentibus de futuro altera pars contradictionis necessario et determinate sit vera, quodcumque eveniet, necesse est quod eveniat et non possit non evenire, et sic nihil erit a casu et nihil erit ad utrumlibet.

Amplius hoc idem probatur ex ipsa re per alium modum. Si enim de aliquo est verum dicere, quoniam nunc est album, de eodem primo ante hoc nunc verum fuit dicere, quoniam hoc erit album ; quia omne præsens antequam veniret, fuit futurum. Si enim detur quod nunquam fuit futurum, sequitur quod nunquam veniet tempus præsens in quo posset dici de eo quod est album : ergo de quolibet illorum quæ facta sunt in præsenti aliquo, semper in omni præterito (quod est ante hoc nunc in quo facta sunt) fuit semper verum dicere de illo quoniam ipsum est, vel erit : quia in præsenti in quo est vel factum est, verum est dicere de ipso, quia est. In præterito autem quod fuit ante hoc præsens, verum fuit dicere, quoniam erit : semper ergo verum est et fuit verum dicere, quoniam est vel erit. Inde arguitur ulterius : quia de quocumque semper est verum dicere, quoniam est vel erit, illud inevitabiliter et immutabiliter se habet ad esse et fieri : quod autem inevitabiliter et immutabiliter se habet ad esse et fieri, hoc non potest non esse, et non potest non futurum esse. Et ex hac ratione iterum arguitur ulterius : quia quod non potest non esse et quod non potest non fieri, impossibile est non esse, et impossibile est non fieri : et quod impossibile est non esse vel impossibile est non fieri, necesse est fieri vel necesse est esse : omnia ergo quæ futura sunt et in aliquo præsenti erunt, necesse est fieri. Inter ea ergo quæ fiunt vel sunt in aliquo præsenti, nihil est quod ad utrumlibet se habeat, scilicet ad fieri, et ad non fieri, et nihil in talibus fit a casu. Si enim detur quod aliquid talium sit a casu, et quod se habeat ad utrumlibet, hoc est, ad fieri et ad non fieri, scqueretur quod non esset ex necessitate : probatum autem est quod ex necessitate

eveniet, si altera pars contradictionis necessario et determinate sit vera.

Si vero aliquis haec inconvenientia fugiens dicere velit, quod in talibus singularibus et contingentibus de futuro neutra pars contradictionis est vera, sed ambæ falsæ : ut si dicatur, quod futurum contingens in singularibus, nec erit, nec non erit : hoc nullo modo convenit dicere : quia ex hoc sequuntur plura inconvenientia, quorum unum et primum et maximum est, quod in contradictoriis secundum hoc eveniet, quod affirmatio sit falsa, quando etiam negatio illi opposita erit non vera : et sic contradictoriae ambæ sunt falsæ : quod est impossibile. Et e converso etiam sequitur, quod cum negatio in contradictoriis est falsa, sibi opposita affirmatio est non vera, sed falsa : et sic omnis demonstrationis destruitur primum principium, quod est, quod non contingit contradictionem simul veram vel falsam esse.

Adhuc autem inducitur alia ratio : si enim verum est dicere de aliquo, quoniam ipsum album et magnum, oportet quod ipsum sit utrumque illorum : quia copulativa non verificatur nisi ejus utraque pars sit vera. Si ergo verum est dicere de aliquo, quod cras erit album et magnum, oportet quod utrumque illorum fiat cras. Si vero dicatur quod neuter eorum cras erit, et dicatur quod neque erit cras, neque non erit cras, tunc sequitur quod non est ad utrumlibet : quia nec negatio erit, nec affirmatio. Et detur de hoc exemplum in navali bello, quod cras fieri potest et non fieri potest : sequitur enim ex hoc quod dicitur quod neutra contradictoriarum est vera, sed ambæ falsæ, quia navale bellum cras oportet, vel necesse sit neque fieri neque non fieri : quod falsum est, quia necesse est navale bellum cras fieri vel non fieri.

Inconvenientia ergo quæ sequuntur sive contingunt ex hoc quod in singularibus et contingentibus de futuro altera pars determinate necessario sit vera, hæc sunt quæ dieta sunt : hæc enim inconve

<--- Page Split --->

nientia sequuntur si dicatur, quod omnis affirmationis et negationis (sive in his contradictoriis quae dicuntur per oppositionem contradictionis in universalibus subjectis universaliter sumptis, sive in his sint per oppositionem contradictionis accepta quae sunt singularia) necesse est oppositarum contradictione enuntiationum hanc determinate esse veram, alteram autem determinate necesse est esse falsam. Si autem sic esset, in his quae fiunt nihil se haberet ad utrumlibet, et quod posset fieri et quod posset non fieri : sed secundum haec omnia quae fiunt vel sunt, vel essent et fierent ex necessitate.

CAPUT V.

De inconvenientibus quae sequuntur ex parte eorum quorum nos causa sumus.

Adhuc autem quorum nos causa sumus ostenditur, quoniam non necesse est hanc vel illam contradictoriarum in contingentibus veram vel falsam esse : si enim omnia vel ex necessitate erunt, vel ex necessitate non erunt : tunc non oportet nos de aliquo consiliari : quia consilium est, ut dicit Aristoteles in Ethicis 1, de operationibus per nos possibilibus aliter fieri.

Adhuc si sic esset sicut dictum est, non oporteret nos negotiari de aliquo acquirendo nobis : non enim negotiamur de aliquo nisi quod est possibile nos habere, et quod etiam possumus non habere. Ad quid enim consiliaremur vel negotiaremur ? quia si consiliabimur vel negotiabimur, erit necessario alterum contradictoriorum. Et si non consiliemur et non negotiemur, adhuc nihilominus erit necessarium quod futurum est. Nihil enim prohibet vel in futurum propinquum futurum, vel in remotum, sicut in millesimum annum aliqua dicere futura esse, vel non esse futura.

Et tunc ex dictis sequitur, quod quodlibet alterum eorum quae sunt partes con-

tradictionis, erit ex necessitate quodcumque fuit illud de quo verum erat dicere in praeterito, quod erit, vel quod non erit. Si ergo erit, tunc de necessitate erit. Si vero non erit, de necessitate non erit. Tunc enim in dicere aliqua et proferre voce contradictoria nulla est differentia, ita scilicet, quod aliquis dicat affirmationem vel negationem, vel non dixerit : propter dicere enim in re nihil eveniet. Sed manifestum est, quod in ipsa re et causis rerum ita se habet, vel quod fit, vel quod non fit : unde in ipsa re est et non in hoc quod unus quidem aliquis unum contradictoriorum dixerit sive affirmaverit, ille vero alius isti contradicens idem negaverit : non enim propter hominis negare vel affirmare sic erit ut affirmatur, vel sic non erit ut negatur : sed, sicut diximus, sic fieri vel non fieri prius est in ipsis causis rerum contingentibus vel necessariis.

Nec iterum in hoc est differentia si dicatur futurum in millesimum annum vel in quamlibet partem temporis magnam vel parvam : quia si altera pars necessario erit vera determinate, tunc post quantumcumque temporis fiat, semper verum erit dicere, quod sit de necessitate. Et si in omni tempore praeterito quod est antequam fiat sic se habet, quod unum contradictoriorum vere dicatur fieri : tunc sequitur quod illud necesse est fieri : unumquodque autem eorum quae sunt sic se habet, quod antequam fiat verum est dicere, quod erit sive fiet : sequitur quod unum quodque quod fit, ex necessitate fit. Si enim sic est, tunc quandocumque aliquis dixerit de aliquo, quod illud erit, sequitur quod sic erit, quod non potest non fieri si hoc determinate est futurum : quod enim jam nunc factum est, de illo semper in omni praeterito quod fuit antequam fieret verum erat dicere quod hoc erit, et fuit falsum dicere quod hoc non erit.

Si autem haec inconvenientia quae in-

<--- Page Split --->

ducta sunt possibilia non sunt, sequitur quod impossibile est in futuris contingentibus alteram partem contradictionis esse de necessitate veram : sed si erit contingens, erit et poterit non esse. Quod autem omne quod contingenter evenit, possibile sit non evenire, probatur ex nobis : multa enim contingentia sunt operabilia per nos, et nos sumus principium et causa illorum : quod probatur ex hoc quod de talibus consiliamur qualiter utilius fiant : quod non faceremus si aliter evenire non possent. Probatur etiam ex hoc quod nos per voluntatem agimus talia : voluntas non est principium uno modo se habens : quod enim aliquis vult, potest non velle, et quod per voluntatem agit, potest non agere.

Adhuc autem aliter probatur idem generali ratione. Omnino enim sive universaliter in his quae non semper actu sunt, nec in se nec in suis causis semper sic est, quod ea possibile est esse, et possibile est ea non esse, sicut est videre in omnibus in quibus utrumque est contingens, et esse scilicet et non esse. In talibus autem etiam contingit quod possibile est ea fieri, et possibile est ea non fieri : et etiam in sensu sunt nobis manifesta multa singularia quae sic se habent, sicut est hoc, quod hanc vestem quamcumque datam possibile est incidi violenter, et tamen potest esse quod non incidetur : possibile est enim quod exteratur usu et vetustate consumatur et non incidatur. Similiter autem est possibile hanc vestem non incidi : non enim esset possibile quod usu et vetustate extereretur sive consumeretur, nisi possibile esset eam non incidi : propter quod etiam in aliis futuris quae dicuntur secundum potentiam ad esse et ad non esse, sic est quod talia possibile est esse, et possibile est non esse. Cum ergo multa talia sint, manifestum est quod non omnia contradictoria in singularibus et de futuro de necessitate sic eveniunt, quod alterum de necessitate sit futurum : sed aliqua quidem se habent ad utrumlibet, esse scilicet

et non esse : et non magis est in talibus affirmatio quam negatio. Alia vero contingentia quaedam sunt, quae magis se habent ad unum quam ad reliquum, ita quod unum magis et in pluribus contingit, alterum vero minime sive in paucioribus contingit fieri : sed tamen nihilominus utrumque illorum contingens est fieri et non fieri, et neutrum est de necessitate.

CAPUT VI.

De determinatione dubitationis inductae.

Ad omnium autem eorum quae inducta necessitatem determinationem, praenotandum possit quod duplex est necessitas. Quaedam est necessitas rei qua res in se necessaria est: eo quod habet causam stantem et necessariam. Alia autem est necessitas positionis, quae est ex determinatione aliqua. Et hujus exemplum est, quod esse quidem quod est quando est necessarium est, sicut necesse est Socratem sedere quando sedet. Et similiter est in negatione, illud quod non est quando non est necessarium est non esse, sicut Socratem non sedere quando non sedet. Nec tamen propter illam necessitatem omne quod est, necesse est esse simpliciter: nec omne quod non est, necessarium est simpliciter non esse secundum necessitatem quae ipsius rei necessitas et absoluta est. Haec enim duo non sunt idem, scilicet necessarium esse quod est quando est, et similiter aliquid esse de necessitate. Et similiter se habet in eo quod non est: quia non est idem id quod non est necesse non esse quando non est, et similiter aliquid non esse necessarium non esse.

Eodem autem modo et similiter in contraditione : sub disjunctione enim alterum contradictoriorum necessarium est esse, et sub disjunctione alterum necessarium est non esse : sed nondeterminate hoc vel illud necessarium est esse vel fieri, sed utrumque est et fit contingenter.

<--- Page Split --->

Unde cum dicitur, quod necesse est esse alterum contradictoriorum, si necessitas referatur ad disjunctionem indeterminate, verum est qio! dicitur 1. Si autem referatur ad disjuncta determinae, tunc est falsum quod dicitur. Unde omne contradictorium necesse est esse vel non esse sub disjunctione indeterminate. Similiter est in eo quod factum est : quia necesse est fore vel non fore sub disjunctione indeterminate. Non tamen propter hoc dividendo disjuncta contingit dicere, quod alterum determinatum necesse sit fieri vel futurum esse. Hujus autem exemplum est, quod navale bellum futurum est cras, vel navale bellum non futurum est cras, sub determinata disjunctione est necessarium. Non tamen propter hoc disjuncta determinate sunt necessaria : non enim necesse est navale bellum cras esse, nec iterum necesse est navale bellum non esse cras.

Cum ergo orationes similiter veræ sunt quemadmodum et res : quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur, et sic se habent orationes ad necessitatem et contingentiam sicut et res. Et ex hoc concluditur quod quæcumque res sic se habent, quod sunt ad utrumlibet, hoc est, quod contraria eorum vel opposita queant vel possint contingere de illis rebus, si fiant orationes sive enuntiationes contradictoriae, necesse est quod contradictoria similiter se habeant sicut res, hoc est, quod utrumque eorum determinate acceptum et possit esse et possit non esse. Hoc autem contingit in contingenti materia tantum : hæc enim sunt talia, quod nec semper sunt, nec semper non sunt, sed aliquando sunt, et aliquando non sunt : quia ad utrumlibet potentia vel possibilia sunt. In talibus enim necesse est sub disjunctione indeterminate alteram partem esse falsam, et alteram veram. Non enim determinate hoc est falsum, vel illud quod est sibi oppositum, quia

utrumque contingit : sed ambo sunt ad utrumlibet, hoc est, ad esse et non esse se habentia. Et potest esse in talibus aliquænlo : et contingit quidem in talibus aliquando, quoJ altera pars contradictionis magis in pluribus est vera quam alia : non tamen ex hoc sequitur, quod illa determinate secundum actum vera sit, sed quod contingit veram esse. Ex omnibus autem quæ dicta sunt manifestum est, quod non est necessarium, quod omnes affirmationes et negationes oppositarum contradictoriarum ita se habeant, quod una sit determinate vera, et alia determinate sit falsa. Sic enim non habet se in his quæ sunt, nec in his quæ non sunt, quæ sunt possibilia esse et non esse : sed in his est necessitas disjunctionis et non disjunctorum : et in his se habet quemadmodum dictum est.

CAPUT VII.

De solutione dubitabilium quæ sunt circa prædicta.

Circa ista quæ dicta sunt multæ sunt dubitationes sophisticæ, quædam ad propositum quidem facientes : sed solvi non possunt ex hujus scientiæ principiis. Objiciunt enim sophistæ' dicentes, quod hæc est per se, futura contingentia sunt futura. Si autem est per se, modificar potest modo necessitatis, ut dicatur, contingentia futura necessario sunt futura, et sic contingentia necessario evenient. Sed ad hoc dicendum quod cum dicitur, futura contingentia sunt futura, hæc non est per se, nisi futura contingentia formaliter accipiantur, scilicet prout sunt sub forma futuritionis : quia tunc futurum de necessitate est futurum, et hoc modo recipit necessitatis modum : et sic procedit argumentum. Si autem stet materialiter pro his quæ sunt futura et contingentia : tunc contingenter eveniunt et

1 Vult dicere quod, in contradictoriis, necesse est alterum esse verum necessitat : dis-

<--- Page Split --->

non recipiunt modum necessitatis. Dicunt tamen aliter quidam, quod futura contingentia de necessitate eveniunt hoc modo quo sunt futura, hoc est, contingenter : et sic necessarium est hoc vel illud evenire, sed non necessario alterum determinare, ut prius dictum est.

Objiciunt tamen adhuc de singularibus et futuris sic : Antichristus erit vel non erit necessario : ergo vel erit necessario, vel non erit necessario. Sed ad hoc jam dictum est quod cum dicitur : Antichristus erit vel non erit necessario, potest esse necessitas disjunctiois conjunctim, et sic est vera : vel necessitas disjunctorum divisim, et sic est falsa.

Objiciunt adhuc quidam, quod enuntiato de praeterito non sit vera : quia sicut se habet res ad esse, ita se habet ad veritatem. Praeteritum autem non est, sed abiit in non esse. Ergo non potest esse verum. Adhuc autem quaerunt, qualiter verbum praeteritum determinate sit et non futurum, cum neutrum eorum sit.

Ad hoc autem dicendum, quod licet praeteritum secundum se praetericrit, non tamen praeterit ex praeteritione sua : etsic accidit enuntiationi : et hoc modo determinate verum est quod est de praeterito. Ad aliud dicendum quod non est simile de praeterito et futuro : quia futurum nunquam fuit : et ideo nec in se nec in futuritione sua determinatum est : sed praeteritum ad minus in praeteritione sua determinatum est.

Quaerunt etiam hic quidam de necessitate ordinis causarum, de fato, de fortuna, de consilio, de casu, de certitudine

divinae providentiae in singularibus et voluntariis contingentibus. Sed de his hic quaerere stultum est : quia quaestiones istae ex istius scientiae principiis (cum logica procedat ex communibus quae in pluribus vel in omnibus inveniuntur) non possunt determinari : ista autem determinari volunt ex propriis.

Jam ergo dicta sunt omnia quae ad constitutioem enuntiationis pertinent et substantiam tam diffinitive quam divisive : et determinatae sunt species enuntiationis quae sunt partes substantiales ejus : dictum est enim quae est enuntiatio una et plures, et quae simplex et quae composita, et quae affirmativa et quae negativa, et quae conjunctione una et quae enuntiationes inconjunctae. Et quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ideo etiam de propria passione specierum et partium enuntiationis determinatum est, hoc est, de oppositione secundum omnem modum oppositionis quae enuntiationi accidere potest. Haec autem omnia pertinent ad constitutionem perfectam enuntiationis secundum substantiam, et id quod proxime est consequens substantiam. Quaedam autem sunt quae enuntiationi conveniunt, non ex specie vel substantia, sed ex comparatione oppositionum ad invicem, vel ex ipsius oppositionis multiplicatione, sicut consequentia unius ad aliam. Et haec sub alterius libri principio determinabimus. Haec igitur de constitutione enuntiationis dicta a nobis sufficiant ad praesentem intentionem.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE CONSEQUENTIIS ENUNTIATIONUM DE INESSE.

CAPUT I.

Qualiter sumendæ sunt enuntiationes de inesse, inter quas est consequentia, quæ sunt unæ, et in quibus est secundum est adjaecns.

Jam autem determinatis omnibus quæ ad enuntiationis constitutionem pertinent, tam elementaliter, sicut nomen et verbum, quam formaliter, sicut oratio ; determinatis etiam his quæ pertinent ad divisionem ipsius, eo quod divisio fit in partes formales quæ est per differentias exeuntes a genere, sicut est enuntiatio una et plures, et enuntiatio simplex et composita, et sicut enuntiatio affirmativa et negativa ; determinata etiam oppositione quæ est passio immediate consequens qualitatem specierum enuntiationis : quia ex affirmatione et negatione, eo quod talium accidentium cognitio multum valet ad cognitionem ejus quod quid est, quia propria passio fluit a principiis essentialibus speciei : nunc sub alterius libri principio de consequentiis enuntiationum. Quoniam enim consequentia non

sequitur enuntiationem in quantum est enuntiatio in genere accepta ; nec sequitur species enuntiationis in quantum in specie considerantur, sed sequitur enuntiationem per aliquam additionem (ad subjectum vel ad prædicatum factam) vel negationis infinitantis subjectum vel prædicatum, vel casus, hoc est, obliqui alicujus qui ponitur in prædicato vel in subjecto : vel per additionem alicujus quod faciat unum subjectum plura, vel unum prædicatum facit plura : vel per additionem modi, scilicet possibile, vel contingens, vel necesse, vel impossibile : quæ omnia diminuunt rationem primæ vel simplicis et perfectissimæ enuntiationis. Ex his enim omnibus multiplicatur modus oppositionis in enuntiationibus et multicipiatur æquipollentia in ipsis : et ex his multiplicatur consequentia. Multiplicatis his quæ dicta sunt per indefinitum scilicet, universale, particulare, et singulare. Et quia sic consequentia non accidit enuntiationi in genere vel in specie secundum quod hujusmodi, ideo de consequentia in eodem libro cum enuntiationis constitutione non erat determinandum. Quia tamen sequitur enuntiationem va-

<--- Page Split --->

riatam ex additione aliqua ad ea quae constituunt enuntiationem, ideo in eadem scientia tractandum est de consequentia in qua determinatur de enuntiatione sub alterius libri principio.

Tractantes ergo de consequentiiis enuntiationis, prius determinabimus consequentias earum enuntiationum quae sunt de inesse : et in his ordo est : prius enim tractandum est de his in quibus predicatum de uno dicitur subjecto, quam de illis in quibus vel unum prædicatum dicitur de pluribus subjectis, vel in quibus plura prædicata dicuntur de uno subjecto. Adhuc illæ (in quibus unum prædicatum de uno dicitur subjecto) duobus modis sunt acceptæ. Sunt enim in quibus simplex verbum est, est nota compositionis : et sunt in quibus est aliud verbum, scilicet currit, vel ambulat. Et quia hoc verbum est, est tanquam radix omnium verborum, primo dicendum de enuntiationum consequentiis in quibus hoc verbum est facit diversitatem, quam de his in quibus aliud verbum causa diversitatis est. Adhuc autem diversitas est in enuntiationibus in quibus hoc verbum est facit diversitatem : quia hoc verbum est aliquando est secundum adjacens, et aliquando est tertium adjacens. Et ideo primo sumendæ sunt enuntiationes in quibus hoc verbum est, est secundum adjacens : quia illæ omnibus sunt simpliciores et priores. Et quia res non difficilis, sed intricata est tractare de his, ideo quantum possibile est, studebimus facilitati et ordini, ut faciliter et ordinate ista tractentur.

Incipientes ergo dicimus, quoniam affirmatio sive enuntiatio affirmativa quae est una et simplex, est significans aliquid unum prædicatum de aliquo uno subjecto. Hoc autem subjectum est nomen finitum et rectum, vel innominabile sicut nomen infinitum, quod innominabile dicimus, quia nihil nominat. Dicit enim Boetius : Si dico homo, rem constituo ; si autem dico non homo, constitutionem tollo, et nihil entium vel non entium

pono : propter quod nomen infinitum innominabile vocamus. Sic ergo subjectum talis enuntiationis variatur in duo, scilicet in nomen et innominabile. Prædicatum autem variari non potest : quia hoc verbum est, prædicatum est in talibus, et illud infinitari non potest, ut patet per ante dicta. Significat enim quamdam compositionem infinitam, quam sine compositis non est intelligere, et infinitum infinitari non potest. Sic ergo variato subjecto per finitum et infinitum in tali enuntiatione in qua, est, est secundum adjacens in affirmatione sive in affirmativa enuntiatione, oportet unum prædicatum simplex de uno subjecto dici.

In præcedentibus autem antecedentis libri dictum est quid est nomen, et quid innominabile est : non homo enim secundum logici intentionem non dico nomen : nec tamen in aliam cadit partem orationis : sed dicitur nomen infinitum, quod est nomen secundum aliquid, quia significat substantiam cum qualitate : sed non habet nominis perfectionem, scilicet quod significet et interpretetur quæ sit illa qualitas qua substantia nominis habet determinari : et quia finitam tollit qualitatem quæ in homine est humanitas, et nullam ponit, ideo non interpretatur et significat substantiam nisi infinitam, cujus qualitas ipsa est infinitas : sed talis qualitas sufficit ad hoc quod sit nomen secundum intentionem grammatici, quæ modos plusquam res attendit. Hoc enim modo nomen infinitum significat id quod quodammodo est unum : et talis unitas sufficit ad unitatem subjecti in propositione sive in enuntiatione una. Similiter autem dico de verbo infinito, sicut est non currit, quod quidem non est verbum secundum logici intentionem, et tamen in aliam non incidit orationis partem : et ideo dicitur verbum infinitum. Ex quo ergo subjectum sic variatur per finitum et infinitum, sequitur quod omnis generaliter enuntiatio est vel ex nomine et verbo finitis, vel infinito nomine et finito verbo.

<--- Page Split --->

Infinitum enim verbum (ut jamdudum dictum est) in oratione non potest esse infinitum. Et hujus causa est: quia sublata per negationem re verbi infinitantem non remanet nisi verbi radix quae est est 1. Et haec est nota compositionis infinita: quam sine compositis non est intelligere: propter quod in talibus nihil affirmaret: et negatio ad ipsam fieri non potest: quia non dicit nisi verbi reflexionem ad subjectum, quae si negaretur, nec verbum esset verbum, nec posset esse prædicatum, et destrueretur enuntiatio. Et ideo cum verbum infinitum ponitur in oratione, oportet quod negatio feratur ad compositionem, et rem prædicati neget 'inesse subjecto: et sic fit negatio infinitans. Omnis ergo enuntiatio vel est ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo.

Præter verbum autem nulla potest esse affirmativa enuntiatio vel negativa. In primis autem enuntiationibus hoc verbum est, vel hoc verbum fuit, vel hoc verbum erit, ut quidam dicunt, sunt potentia in præsenti, et præteritionem suam vel futuritionem determinant ad præsens. Et alia hujusmodi verba similiter faciunt: et ideo illa sunt potentia componere ipsam enuntiationem: eo quod illa ex proprio suo significato consignificant tempus in quo prædicatum inest subjecto.

Secundum haec ergo quæ dicta sunt, prima omnium enuntiationum est affirmatio et negatio, scilicet est homo, non est homo: et sic ordinentur, homo est, homo non est: illæ enim oppositæ enuntiationes omnibus sunt simpliciores, et ideo omnibus priores. Deinde autem sunt illæ quæ sunt de infinito subjecto, ut est non homo, non est non homo, et sic ordinentur secundum proprietatem Latini sermonis, non homo est, non homo non est. Post illas autem sunt quæ majorem habent addi-

tionem ut quæ sunt de universali universaliter sumpto, ut est omnis homo, non est omnis homo, et sic ordinentur, omnis homo est, omnis homo non est: et eadem sumptæ de infinito subjecto, ut sic dicam, est omnis non homo, et non est omnis non homo, quæ sic ordinandæ sunt, omnis non homo est, omnis non homo non est. Et similis variatio est secundum præteritum et futurum quæ sunt tempora extrinseca præsenti nunc: quia unum præcedit ipsum, et alterum sequitur ipsum.

De particulari autem signo non facinus variationem 2, quia nihil addit supra terminum indefinitum, nisi quemdam vagum respectum universalis ad particulare, quem etiam indeterminate importat universale indefinitum: sed universale signum ponit pro omnibus universalibus distributionem, et formam quamdam ponit circa universale, quam universale non habet ex seipso. Iste sunt ergo prime enuntiationes quatuor, homo est, homo non est, non homo est, non homo non est: quæ quatuor si multiplicentur per indefinitum, particulare, universale, et singulare, faciunt sedecim quæ sunt illæ, homo est, homo non est: non homo est, non homo non est: omnis homo est, omnis homo non est: ommis non homo est, omnis non homo non est: quidam homo est, quidam homo non est: quidam non homo est, quidam non homo non est: Socrates est, Socrates non est: non Socrates est, non Socrates non est. Quatuor enim indefinitæ, et quatuor universales, et quatuor particulares, et quatuor singulares, in universo faciunt sedecim. Quamvis enim particulare non addat supra indefinitum, nisi quod dictum est, tamen variat oppositionem, et per consequens etiam variat consequentiam. Hæ ergo omnium sunt

<--- Page Split --->

primae in quibus hoc verbum, est, secundum adjacens est prædicatum.

In his autem omnibus facile est advertere, quod ad affirmativam definito subjecto sequitur negativa de infinito sub-jecto, et e converso ad negativam de subjecto infinito sequitur affirmativa de subjecto finito, tam in indefinitis, quam in universalibus, quam etiam in particularibus et singularibus. Haec ergo de simplicibus enuntiationibus de inesse in quibus hoc verbum est, secundum adjacens est prædicatum, et de consequentis earum dicta sunt et sufficiant.

CAPUT II.

De multiplicatione et consequentia enuntiationum in quibus est tertium est adjacens.

Quando hoc verbum est, tertium adjacens est prædicatum, dupliciter dicuntur fieri oppositiones : vel quia fiunt ex parte subjecti et prædicati finitis vel infinitis : vel quia fiunt in duplo plures, quia fiunt octo, scilicet cum istae primæ fuerint tantum quatuor. Attende autem quod hoc verbum est, tertium adjacens dicitur in propositione in qua hoc verbum est, non est prædicatum, id est, res prædicata : sed est tantum nota compositionis prædicati cum subjecto, ut cum dicitur, homo est albus. Et tunc dicitur tertium adjacens non ordine, sed numero : ordine enim secundum est adjacens. Sed quia conjungibilia sunt ante conjunctionem eorum, et componibilia ante compositionem, cum compositionem non sit intel-ligere sine compositis, hoc modo loquendo hoc verbum est (cum sit nota compositionis quam sine compositis non est intelligere) etiam ordine est tertium adjacens. Exemplariter ergo declarando dico, quod prædicto modo duplices fiunt oppositiones, ut est justus homo. In hac

enim affirmatione nota vel verbum prædicatum de subjecto est tertium adjacens. Unde nota compositionis est unum de tribus. Et quando sic fit, necesse est primas oppositiones quatuor esse, quarum duæ quælibet ad affirmationem et negationem sese ad invicem habent secundum consequentiam : duæ autem minime se habeut secundum consequentiam 1. Habent autem sese ad consequentiam ut propositiones privativæ. Privativas autem dicimus sicut injustus, quod privativum est et non infinitum. Dico autem hoc explanando : quia hoc verbum est, adjacebit aut prædicato finito quod est justum, aut prædicato infinito quod est non justum. Et si affirmationes hoc modo sunt quatuor, sequitur quod negationes etiam erunt quatuor, et sic inter affirmationes et negationes necessario sunt octo.

Hoc autem quod dictum est, facilius intelligimus ex his dispositionibus enuntiationum quæ subscriptæ sunt, ut dicamus, est justus homo, quæ sic ordinanda est, homo est justus : hujus autem negatio est, non est justus homo, sive homo non est justus. Alia autem cum prædicato infinito quæ est, est non justus homo, sive hæc, homo est non justus, affirmativa est de infinito prædicato : hujus enim negatio est, non est non justus homo, sive homo non est non justus : hoc enim verbum est, in talibus, ut tertium adjacens adjacet, et justo prædicato finito et non justo quod est prædicatum infinitum, adjacet ut tertium adjacens. Hæc ergo omnia sic se habent quemadmodum in resolutoriiis prioribus circa propositiones dictum est.

Omnia autem eodem modo se habent quantum ad prædicatum finitum et infinitum, quando affirmatio, id est, affirmativa enuntiatio est universalis nominis : et voco universalis, quando sumitur universaliter per signum distributivum,

<--- Page Split --->

ut omnis homo justus est, non omnis homo justus est, quae sunt affirmatio et negotio opposita de subjecto et praedicato finitis. Est omnis homo non justus, non est omnis homo non justus : quae sunt opposita per affirmationem et negationem de praedicato infinito. Sed in talibus non contingit similiter sicut in prioribus angulares esse veras simul sicut contingit in prioribus. Contingit tamen angulares veras esse simul aliquando.

Ista ergo dua quae sunt, est justus, et est non justus, sunt opposita et faciunt duas oppositiones et quatuor opposita.

Aliae autem duae oppositiones et quatuor opposita habent aliquid additum sive compositionem sive conjunctionem ad non homo, sicut ad subjectum infinitum. Dico autem aliquod additum : quia infinitum subjectum non proprie subjectum est, cum quo proprie aliquid componi possit : habet tamen praedicatum ad ipsum additum, ut compositum cum ipso faciat enuntiationis modum et non perfectam enuntiationem. Tales autem sunt, ut justus est non homo, sive non homo est justus : et negativa hujus, non est justus non homo, sive non homo non est justus. Similiter quando infinitum praedicatum dicitur vel non dicitur inesse subjecto infinito per affirmationem et negationem, ut sicut dicam, est non justus non homo, sive non homo est non justus, quae est affirmativa, et hujus negativa opposita est, non est non justus non homo, sive non homo non est non justus. Hae ergo octo sunt, scilicet, homo est justus, homo non est justus : homo est non justus, homo non est non justus : non homo est justus, non homo non est justus : non homo est non justus, non homo non est non justus.

Magis autem in his plures in quibus hoc verbum est, tertium est adjacens, non sunt opposita sive per oppositionem affirmationis et negationis acceptae : quia

plures esse non possunt. Hae ergo in quibus hoc verbum est, tertium est adjacens, sunt extra illas, hoc est, extra numerum illarum in quibus hoc verbum est, secundum est adjacens : et illae quae sunt de finito subjecto vel praedicato, sunt extra illas quae sunt de subjecto et praedicato infinitis, et alia habent opposita et alias consequentias : et sic sunt extra illas quae ipsae secundum se sunt enuntiationes perfectae, sicut illae quae sunt de finitis subjecto et praedicato. Sunt autem extra eas nomine infinito quod est in eis sicut est non homo. Cum termino enim infinito non fit enuntiatio quae secundum seipsam sit enuntiatio perfacta.

Accipe ergo illas octo quae sunt, homo est justus, homo non est justus : non homo est justus, non homo non est justus : numo est non justus, homo non est non justus : non homo est non justus, non homo non est non justus, non homo non est non justus, et multiplica per haec quatuor, indefinitum, universale signum, particulare, et singulare, ita quod quælibet inductarum affirmativarum et negativarum accipiatur et indefinite, et quælibet universaliter, et quælibet particulariter, et quælibet singulariter, et erunt quater octo, scilicet indefinita, quatuor affirmativa, et quatuor negativa, et octo universales per eumdem modum, et per eumdem modum octo particulares, et similiter octo singulares, et erunt in universo triginta duo, quia quater octo faciunt triginta duo, quæ prius inductis sedecim in quibus hoc verbum est, secundum adjacens praedicatur, faciunt quadraginta octo enuntiationes de inesse, nec possunt esse plures. Sunt autem sic disponenda, ut quælibet negativa opposita directe et in eadem linea stet contra suam affirmativam sic ut fiat talis figura : quia per hanc intelligibilius fit quod dicitur quando ad oculum demonstratur. Sic ergo disponantur :

<--- Page Split --->

Homo est. Homo non est. Omnis homo est. Omnis homo non est. Quidam homo est. Quidam homo non est. Socrates est. Socrates non est.

Quidam homo est justus. Quidam non homo est justus. Quidam homo est non justus. Quidam non homo est non justus Socrates est justus. Non Socrates est justus. Socrates est non justus. Non Socrates est non justus. Homo est justus. Non homo est justus. Homo est non justus. Non homo est non justus. Omnis homo est justus. Omnis non homo est justus. Omnis homo est non justus. Omnis non homo est non justus.

In his contingit angulares, hoc est, in angulis directe oppositas, non semper esse veras simul. Contingit tamen aliquando : quia in contingenti materia particulares (quae sunt subcontrarie angulariter opposita) simul sunt verae, ut quidam homo est justus, quidam homo non est justus.

Haec autem patent quae sequuntur ad invicem, et quae non per rationes equipollentiarum. Haec enim, homo est justus, sequitur hanc, homo non est non justus. Et similiter ista, homo non est justus, sequitur hanc, homo est non justus. Quia negativa de predicato finito et affirmativa de predicato infinito equipollent, et una sequitur aliam. Similiter ista sequitur ad hanc, et e contra, omnis homo non est non justus, et omnis homo est justus : et similiter ista, non omnis homo est justus, sequitur ad hanc, quidam homo non est justus : et similiter haec, non quidam homo est justus, sequitur ad hanc, omnis homo non est justus, vel nullus homo est justus.

Et sic facile est videre in omnibus inductis quae et ad quas sequuntur, et quae non sequuntur ad invicem secundum equipollentiarum rationes. Et hoc maxime contingit ex negationis diversa posi-

Non homo est. Non homo non est. Omnis non homo est. Omnis non homo non est. Quidam homo non est. Quidam non homo non est. Non Socrates est. Non Socrates non est. Quidam homo non est justus. Quidam non homo non est justus. Quidam homo non est non justus. Quidam non homo non est non justus. Socrates non est justus. Non Socrates non est justus. Socrates non est non justus. Non Socrates non est non justus. Homo non est justus. Non homo non est justus. Homo non est non justus. Non homo non est non justus. Omnis homo non est justus. Omnis non homo non est justus. Omnis homo non est non justus. Omnis non homo non est non justus.

tione : quia (cum negatio sit forma enuntiationis non tantum informans, sed etiam transmutans eam) negatio tollit illud cui componitur. Et ideo cum dicitur, non homo est justus, negatur hic terminus homo formaliter, et hoc modo non homo nullus homo est, et non quidam homo nullus est homo. Cum autem postponitur, non negat praecedens, sed negat praedicatum a partibus subjecti, vel universaliter, vel particulariter : et ideo omnis homo non currit, valet illam, nullus homo currit : et sic est cum dicitur, non quidam homo currit, negatur particularitas, et relinquitur universalitas : et ideo non quidam homo est justus, valet hanc, nullus homo est justus. Et sic facile est videre in omnibus considerata positione negationis.

Adhuc autem in talibus aliquando duae negationes aequipollent uni affirmationi propter causam quam diximus : quia scilicet negatio non est est tantum formans id supra quod cadit, sed etiam transmutans : et ideo si supervenit negationi tollit eam : et quia transmutare non potest nisi in oppositum, ideo transmutat ad valorem affirmat:onis, sicut haec, non omnis homo non currit, valet hanc, quidam homo currit : et haec, non quidam homo

<--- Page Split --->

non currit, valet hanc, omnis homo currit : et sic est in omnibus. Sic ergo de oppositionibus et consequentis enuntiationis de inesse (in quibus hoc verbum, est, secundum est adjacens vel tertium adjacens) sit dictum.

CAPUT III.

De his enuntiationibus in quibus hoc verbum est, non ponitur, sed aliud.

In his autem enuntiationibus in quibus hoc verbum est non ponitur, sed aliud quodcumque verbum, ut currit, vel legit, vel ambulat, tot quoad oppositionem et consequentiam faciunt enuntiationes secundum quod dictum est (si sicut dictum est ponantur) ac si hoc verbum est adderetur, sicut est videre exemplariter, si dicatur, currit omnis homo, non currit omnis homo : quae sic sunt ordinandae, omnis homo currit, omnis homo non currit : et sic cum subjecto infinito, currit omnis non homo, non currit omnis non homo : et sic ordinentur, omnis non homo currit, omnis non homo non currit. Variatio tamen ista non debet fieri nisi ponendo negationem infinitantem ad universale quod sit in subjecto : quia cum hoc formaë sit finitaë et determinate, potest infinitari : sed negatio infinitans non debet poni ad signum universale distributivum vel etiam particulare : quia illa non dicunt qualitates et formas determinatas et finitas, sod cuilibet applicabiles : et ideo quia sunt non finitaë, infinitari non possunt.

Si autem quis objiciat, quod verbum in oratione non potest esse infinitum, ut dicit Boetius, et sic ista variatio non potest esse ex parte prædicati finiti, vel infiniti, Dicendum quod nec hoc dictum est, quod tanta fiat variatio sicut in præhabitis, sed quia ex parte subjecti finiti et infiniti simile est in istis et in illis. Dicunt aliqui quod si verbum resolvatur in hoc verbum est et in suum participium, tunc per omnia idem faciunt istae cum illis.

Est enim idem, homo currit, et quod homo est currens. Sic ergo dicendum quod in his fit variatio ut non negatio non ad signum, sed ad universale referatur, quando est infinitans : eo quod signum distributivum non significat universale quod est formaë circumscriptaë et finitaë, sed significat quoniam universaliter, et distribuitur universale cui adjungitur, et ideo est infinitaë et circumscripta formaë, quae infinitari non potest.

Sic ergo pluralitas enuntiationum de inesse in quibus hoc verbum est est secundum vel tertium adjacens, crescit in quadraginta octo enuntiationes, quarum sedecim sunt quando hoc verbum est secundum adjacens est, et triginta duo quando est tertium adjacens : quae inter se habent oppositionem per affirmationem et negationem : et quaedam consequuntur ad quasdam, propter multiplicationem negationis et situm, diversas facientes æquipollentias, sicut cuilibet consideranti facile est videre, si in figura disponat oppositam contra oppositam, et postea oppositam uni reducat ad æquipollentiam oppositæ alterius. Et ex hoc quod aliud verbum in enuntiatione ponitur, quam hoc verbum est, non surgit novus numerus enuntiationum, vel nova oppositio, vel nova consequentia, quæ ex prædictis facile haberi non possit : propositiones enim facile est describere contra se invicem, et oppositas contrarie vel subcontrarie vel contradictorie sibi invicem opponere, et æquipollentes ad consequentiam adaptare per lineas ab una ad aliam tractas, in dispositione sive figura in qua describuntur.

Et sciendum quod ex situ negationis infinitantis ad signum distributivum non potest fieri enuntiationum variatio, eo quod signum infinitari non potest. Sic manifestum est cum dicitur, currit homo, non currit homo : quae subcontrariaë sunt. Et similiter cum eaëdem ponantur cum subjecto infinito sic, currit non homo, non currit non homo : quae etiam sunt subcontrariaë. Istaë ergo quatuor in-

<--- Page Split --->

definite ab illis quae sunt universales et contrariae non differunt, nisi quod illae universaliter sunt distributivae, et istae non sunt universaliter distributae : et non differunt ab invicem in hoc, quod istae de universali subjecto sunt, et illae non : quia tam illae quam istae conveniunt in hoc quod sunt de subjecto quod est universale.

Ex quo sequitur quod ista signa omnis, nullus, et quaecumque alia talia fuerint, non significant universale determinatae et communis forma, sed significant quoniam universaliter, et similiter particularia signa significant quoniam particulariter. In his enuntiationibus quae supra inductae sunt, signum distributivum nihil aliud significat, nisi quoniam universaliter de homine vel non homine, vel affirmat vel negat, ille qui enuntiat.

Ex quo sequitur etiam quod caetera illa quae enuntiationem variant, vel oppositionem, vel consequentiam, oportet apponi istis in quibus est aliud verbum quam hoc verbum est, quaecumque apponuntur illis in quibus hoc verbum est tertium adjacens cum subjecto et predicato ponitur. Omnia ergo quaecumque apponuntur circa oppositiones et consequentias illarum quae sunt cum verbo est, quod est tertium adjacens, sunt etiam in his in quibus aliud verbum ponitur quam hoc verbum est.

Hoc autem adhuc probatur per hoc quod consequentiae sunt eaedem in illis in quibus est aliud verbum, et in illis in quibus ponitur hoc verbum est. Patet quod affirmatio universalis contraria est negationi universali, ut haec quae dicit quoniam omne animal est justum, contraria est isti quae dicit quoniam nullum animal est justum. De his manifestum est quod consequuntur legem contrariorum : quoniam nunquam simul erunt verae, nec possunt esse simul in eodem tempore, hoc est, ita quod simul sint in eodem tempore : illae autem quae oppo-

site sunt, sunt ambae particulares, et ideo aliquando in contingenti materia possunt esse simul vere, ut quidam homo est justus, quidam homo non est justus : vel quoddam animal est justum, et non omne animal est justum : quia haec, non omne animal est justum, valet istam, quoddam animal non est justum. Et in talibus eam quidem quae est, nullus homo justus est, sequitur illa quae est, homo est non justus, et istam quae est, omnis homo est non justus : quia negativa et affirmativa de praedicato opposito aequipollent. Illam vero quae est, aliquis homo justus est, sequitur illa quae est opposita praecedenti, haec scilicet, non omnis homo est non justus : haec enim aequipollet illi, quidam homo est justus. Ista tamen consequentia est in his quae fiunt cum constantia subjecti, scilicet quod aliquis homo sit vel aliquod animal'. Eadem autem penitus opposita et contraria sunt et in his in quibus aliud verbum ponitur quam hoc verbum est.

CAPUT IV.

De remotione errorum qui possunt esse circa ea quae dicta sunt.

Circa ea quae dicta sunt multi possunt esse errores. Ex hoc enim quod negotio praeposita vel postposita facit differentiam oppositionis et consequentiae in universalibus et particularibus et indefinitis, posset etiam credi, quod similiter negotio faceret differentiam oppositionis et consequentiae praeposita vel postposita in singularibus : quod non est verum. Manifestum est enim quod si in singularibus aliquis interrogatus potest negare hoc de quo interrogatus est, tunc etiam potest idem affirmare de singulari eodem. Hujus exemplum est ut si dicam : Putasne Socrates sapiens est ? Et respondeatur non, negando concluditur statim dicendo : Socrates sapiens non est : vel igitur Socra-

<--- Page Split --->

tes non sapiens est : et est idem si negatio præponatur vel postponatur.

In universalibus vero illa quae similiter dicitur per positionem negationis non est vera, ut si dicam : Putasne omnis homo sapiens est? Si respondeas tunc, non : si tunc inferam et dicam : Ergo omnis homo non est sapiens, postponendo negationem post subjectum distributum, male infero : quia utraque falsa est, et illa quae dicit, omnis homo est sapiens, et illa quae dicit, omnis homo non est sapiens, quia æquivalet illi, nullus homo est sapiens : quæ contrariae sunt et simul falsæ : et ideo ipsa non fuit opposita contradictorie illi quam dicit respondens. Sed cum interrogatus an homo sapiens est? dicit non, inferre debuit, igitur non omnis homo sapiens est : hæc enim est contradictorie opposita illi, omnis homo sapiens est. Et sic patet quoniam situs negationis in universalibus facit oppositionis et consequentiae diversitatem, et non in singularibus.

Est etiam error ex infinitatione negationis : quia posset aliquis credere, quod negationes infinitantes essent vera negationes, et propositiones de infinito subjecto vel prædicato essent vera negativae : et hoc non est verum. Illa enim dictiones finita et infinita quae sunt sibi contrajacentes secundum nomina infinita vel secundum verba infinita, ut in eo quod est non homo, vel non justum (quæ sunt nomina infinita contrajacentia ad hoc homo et justum) videntur esse negationes quae sine nomine et verbo accipiuntur : et hoc inducit in errorem. Videntur enim similia negationibus, et tamen non sunt vera negationes simpliciter : necesse est enim semper negationem esse veram vel falsam in contradictione, et nunquam simul cum affirmatione est vera vel falsa. Qui vero dixerit, non homo, per terminum infinitum nihil dixit penitus per dictionem de homine : sed potius cum dicitur, homo, aliquid ponitur : et cum dicitur, non homo, quod dictum est tollitur, et nihil ponitur per dictionem :.et ideo de homine nihil magis sed minus verum fuit, vel in

toto de homine falsum, secundum quod verum convertitur cum ente, et falsum cum non ente, quando verum et falsum sunt in incomplexis : et ideo negatio non est in termino infinito nisi aliquid addatur : tunc enim potest fieri vera affirmatio vel vera negatio, ut cum dicitur, non homo currit.

Posset etiam esse error ex hoc quod dictum est, quod illa de prædicato infinito sequitur negativam de prædicato finito. Forte enim putaret aliquis, quod etiam de infinito subjecto affirmativa sequeretur negativam de subjecto finito, et non est ita. Hæc enim qua dicitur, omnis non homo est justus, nulli illorum idem in consequendo vel in æquipollendo significat quæ sunt de subjecto finito negative : et similiter nec negatio contradictorie opposita, quæ est non omnis non homo est justus, alicui illarum quæ sunt de subjecto finito idem in consequendo significant : et ideo non illa de subjecto finito idem in consequendo significat illi de subjecto finito. Et ideo non ita de finito et infinito subjecto accipitur consequentia inter affirmativam et negativam, sicut accipitur consequentia inter istas quæ sunt de infinito prædicato et finito. Sed universalis affirmativa de utroque, sub-jecto scilicet et prædicato infinitis, significat idem quod universalis negativa de subjecto infinito et prædicato finito : et ideo se invicem consequuntur, omnis non justus est non homo, et nullus est justus non homo : et sic sunt ordinandæ, omnis non homo est non justus, et nullus non homo est justus. Iste ergo duæ idem in consequendo significant.

Quia vero dictum est supra, quod transpositio negationis variat oppositionem et consequentiam, posset aliquis credere, quod transposita nomina et verba non idem facerent : quod non est verum. Ergo illi errori succurrendum est dicendo, quod transposita nomina et verba secundum se accepta secundum oppositionem et consequentiam idem significant, sicut patet in istis, homo albus est, et est albus

<--- Page Split --->

homo : quæ sic ordinandæ sunt, homo est albus, et album est homo. Si enim hoc negetur, et dicatur quod nomina et verba transposita non idem significant, sequitur inconveniens, hoc scilicet, quod multæ negationes erunt unius et ejusdem affirmationis ; et hoc est inconveniens : quia in prædictis ostensum est unius affirmationis ; unam esse negationem per contradictionem oppositam. Ejus enim enuntiationis quæ est, est albus homo, negatio per contradictionem opposita est, hæc scilicet, non est albus homo, in qua idem negatur de eodem quod affirmabattur de eodem in affirmativa. Ejus vero enuntiationis quæ est, homo est albus, in qua verbum transpositum est, negatio est aut eadem ei quæ est, est albus homo, aut alia. Si eadem, tunc habetur propositum quod nomina et verba transposita idem in consequendo et oppositione significant. Si autem non est eadem, tunc arguo sic : quia illius quæ est, homo est albus (si ipsa non est eadem illi quæ est, est albus homo in consequendo) oportet quod alia sit nega'io quam illa quæ negat hanc, est albus homo. Aut ergo negatio sua est illa qua dicitur, non est non homo albus : vel illa quæ est, non est homo albus : sed hæc quidem non est non homo albus, est negatio alterius propositionis quæ est, est non homo albus, quæ est affirmativa. Alia vero quæ dicit, non est homo albus, est negatio alterius enuntiationis, scilicet quæ dicit, homo est albus, et hæc sequitur ad hanc, est albus homo : et sic duarum affirmationum sunt duæ negationes : et si hæ ambæ sunt negationes unius et ejusdem, tunc sequitur quod duæ negationes sunt unius affirmationis : quod est inconveniens. Relinquitur igitur quod istae in consequendo sunt una et eadem, est albus homo, et est homo albus.

Manifestum est ergo, quod transposito nomine vel verbo si non aliquid impediat, eadem est affirmatio et eadem negatio. Et hoc est verum quantum ad hoc quod idem significant et idem habent opposi-

tum, et idem consequens si nihil fit ibi nisi transpositio : sequitur enim ista, album est homo, hanc, homo est albus. Si autem ex constructione aliquorum transposita fiat amphibologia, vel compositio, vel divisio : tunc non est ibi sola transpositio : et tunc non est verum quod dicitur. Hæc ergo de enuntiationibus de inesse in quibus prædicatum unum de uno dicitur subjecto, dicta sint. Ex his ergo facile est similia conspicere.

CAPUT V.

De consequentia enuntiationum in quibus plura de uno vel unum de pluribus dicitur.

His autem habitis, determinandum est de enuntiationibus in quibus vel plura de uno subjecto prædicata dicuntur, vel de pluribus subjectis unum dicitur prædicatum. Cum enim quatuor sint secundum hæc enuntiationum differentiæ, scilicet quod unum de uno, vel plura de pluribus, vel plura de uno, vel unum de pluribus dicatur : jam satis dictum est de eis in quibus unum de uno dicitur. In quibus autem plura de pluribus dicuntur hic omittimus : quia non intendimus nisi de enuntiatione quæ aliquo modo est una : illa vero in qua plura dicuntur de pluribus, nullo modo est una : ideo non est tractandum de ipsa. Cum ergo de his in quibus unum de uno dicitur jam tractatum sit, de his ergo in quibus de uno plura, vel unum de pluribus dicitur, nunc relinquitur esse dicendum.

Dicamus ergo si non est affirmare vel negare unum de pluribus, vel plura de uno, sed semper plura de pluribus affirmare vel negare : tunc talis affirmatio et negatio non est una aliquo modo : quia non est una ex parte subjecti, nec est una ex parte prædicati : et de tali enuntiatione hic non intendimus. In talibus autem dico unum non quod est unum voce tantum, sicut in æquivocis, sicut si unum nomen pluribus impositum sit, quod ta-

<--- Page Split --->

men actu plura et æque principaliter significat, ex quibus pluribus non fit unum per essentiam vel per accidens, sicut si dicam interrupta pronuntiatione vel prolatione, animal et mansuetum et bipes : hæc enim sic prolata unam enuntiationem non faciunt : quia unumquodque eorum significatur ut actus : actus autem ut actus nihil unum constituunt. Si autem pronuntientur continue ut actus et potentia, ut dicatur animal mansuetum bipes, ex his unum fit quod uno nomine dicitur, quod est homo, quod nomen non plura significat, sed unum : quia actus et potentia sunt unum. Et ideo dixi fortasse 1 : quia si hoc nomen, homo, esset animali et mansueto et bipedi impositum divisim ut actibus, non oporteret esse in significando unum, nec in supponendo, nec in prædicando. Quando autem imponitur his quæ dicta sunt sicut potentiae et actui, tunc stat pro uno, sive sit subjectum, sive prædicatum. Ex albo et ambulante non fit unum subjectum : quia nec faciunt unum secundum substantiam vel essentiam, nec unum per accidens : quia quamvis homo et album et ambulans possint esse unum subjectum secundum substantiam quæ substat utrique, tamen in enuntiatione veram rationem supponendi sive substandi verbo non habent homo albus, et homo ambulans : et ideo aliud subjectum est homo albus, et aliud homo ambulans, et aliud album ambulans.

Propter quod etiam si aliquis de tali subjecto quod est plura, affirmet aliquid verum prædicatum, non propter hoc erit affirmatio una. Similiter autem est si taliter, ut dictum est, plura prædicet de uno subjecto : plures enim est illa enuntiatio in qua unum de pluribus, vel in qua plura de uno, vel in qua plura de pluribus prædicantur, sicut in priori hujus

scientiae libro determinatum est. In talibus ergo enuntiationibus quae non unae, sed plures sunt, vox quidem una est quando una et non interpolata fit pronuntiatio : sed tamen affirmationes vel negationes sunt multae. Quod autem plures sit hujusmodi enuntiatio ex hoc patet : quia si omnis dialectica interrogatio est responsionis petitio : et hoc modo petit opponens fieri sibi responsionem quo interrogat : petit enim a respondente propositionem affirmativam vel negativam quae est altera pars contradictionis 2. Tunc si ita est, sicut dictum est, quod propositio affirmativa non est nisi unius contradictionis : quia una propositio non habet nisi unam contradictorie oppositam : tunc hujusmodi interrogationi quae plura significat, ut dictum est, non erit una dialectica responsio, sicut nec una fuit interrogatio. Quamvis forte in toto sive in pluribus illis quae supponuntur vel prædicantur sit una : quia a sophistis qui cavendi sunt, posset argui talis responsio. De his autem qualiter interrogandum et qualiter respondendum sit, in dialecticis Topicis dictum est. In Topicis autem elenchis (quia et sophistici et elenchi topica sunt quaedam) dictum est de interrogatione plures ut una.

Patet etiam similiter, quod propter hoc quod dialectica interrogatio petitio est responsionis per alteram partem contradictionis (quamcumque partem respondens elegerit) quod de quaestione quid est non est dialectica interrogatio, ut si quis interroget, quid est animal per diffinitionem et substantiam ? In dialectica autem interrogatione oportet respondentem ex data quacumque dialectica interrogatione eligere utram velit partem contradictionis. In tali enim interrogatione oportet interrogationem determinare utrum homo sit animal de quo interrogat, vel

<--- Page Split --->

non : hoc autem non licet in quaestione quid est, in qua est determinata responsio diffinitionis 1.

Ex omnibus autem inductis constat quod plures enuntiatio de qua hic intendimus, est in qua vel plura de uno vel de pluribus unum enuntiatur. Iste enim enuntiationes aliquid de unitate habent : et ideo de his intendimus ad præsens. Quæramus ergo de illis, utrum ea plura quæ composita sive conjuncta prædicanttur de aliquo uno subjecto, prædicentur divisa de eodem subjecto communi. Ad hoc autem determinandum accipiamus illud quod jam determinatum est, quod scilicet quædam prædicantur composita de uno subjecto quæ sic conjuncta sunt, ut omne sive totum prædicamentum sive totum prædicatum fiat ex omnibus illis vel substantialiter vel essentialiter, ita quod quodlibet suppositorum conjunctorum extra compositionem divisim acceptum per se inferat subjectum quando sumitur extra compositionem. Si enim quæramus sic aut enuntiemus quod eorum quæ conjuncta prædicantur plura de uno subjecto conjuncta sive composita, quædam de toto composito prædicantur divisim, et quædam conjunctim, convenientia non prædicantur de toto divisim, quæ sic differentia sunt inter hæc et illa, ut de homine verum est dicere quod est animal bipes : et iterum verum est dicere extra sive divisim, quod homo est animal, et quod homo est bipes. Et similiter de hoc toto conjuncto quod est animal bipes, verum est dicere, quod est animal : quia animal bipes est animal. Et iterum de hoc eodem verum est dicere, quod est bipes : quia animal bipes est bipes, divisim prædicatum : et de homine (quod implicite est animal bipes) verum est dicere, quod est animal divisim, et quod est bipes : hæc enim conjunctim et sine interruptione prolata prædicatur, prout unum

est ex ipsis, sive prout ipsa sunt unum. Similiter cum dicitur conjunctim homo albus, de hoc prædicatur divisim et albus et homo : quia homo albus est albus, et homo albus est homo. Et hæc etiam prædicantur ut unum subjecto et unum per accidens : quia album non habet rationem supponendi vel substandi nisi per subjectum in quo est : et ideo hoc fuit subjecto unum sive substando : et non multiplicatur in eis ratio substandi cum non sint unum per substantiam et essentiam.

Hoc autem in omnibus non est similiter. Si enim dicam, iste est cithare'dus bonus, hæc quidem conjunctim prædicantur de isto homine :. et tamen divisim non valet prædication. Si enim dicam, iste est cithare'dus bonus, vera est prædicatio si sit ita in re sicut enuntiatur in prædicatione : tamen non sequitur, iste est cithare'dus bonus : igitur iste est citharædus, et iste est bonus : nec sequitur etiam, est cithare'dus et est bonus, ergo est cithare'dus bonus. Si enim concedatur, quod quotiescumque duorum vel plurium alterutrum conjunctim dicatur de aliquo, utrumque duorum vel utrumque trium quæ conjuncta dicuntur, divisim de eodem prædicantur, multa sequuntur inconvenientia. Sequitur enim primo in talibus, quod nugatio in multis erit explicita : nam de homine conjunctim et divisim verum est dicere, et quod est homo, et quod est albus. Si ergo utrumque illorum divisim verum est dicere de toto conjuncto : tunc verum est dicere de homine albo, quod est homo, et quod est albus, et sic homo albus est homo : et hoc est iterum conjungere, ut dicatur, homo albus homo : et de hoc conjuncto verum est dicere iterum divisim, quod est homo : ergo homo homo albus, est homo : ergo est homo, homo homo albus. Et similiter est de eo quod est album : quia homo albus est album :

1 Contra : Diffinitio est prædicatum dialecticum, ut patet primo Topic. Ergo dialecticus interrogat per quid est. Cf. Joannem Gramma-

<--- Page Split --->

et de hoc toto dicetur album : ergo homo albus albus est albus : et hoc procedit in infinitum. Et similiter si dicam, homo est musicus ambulans quae conjunctim conveniunt homini. Et si de toto conjuncto ea quae conjuncta sunt, praedicantur divisim, nugatio erit, et nguando procedetur in infinitum : haec enim et implicita sive conjunctim sunt convenientia subjecto : quia subjecto actu et intellectu et voce sunt conjuncta. Si iterum dicuntur de eo divisim, erit nugatio explicita et expressa.

Amplius autem in substantialibus ex quibus fit unum per substantiam, idem sequitur inconveniens, si de toto conjunco divisim praedicentur, quae composita subjecto conveniunt. Si enim propter hoc quod Socrates divisim et homo est, et bipes, etiam homo bipes est homo et bipes : et sic homo bipes est homo : et de hoc conjuncto iterum praedicatur homo : et sic homo bipes est homo homo bipes : et eadem ratione erit homo bipes homo homo homo bipes : et sic procedur nguando in infinitum per hunc modum. Manifestum est ergo quod plura contingunt inconvenientia si quis ponat complexionem, hoc est, compositam praedicationem fieri de his quae divisim toti composito conveniunt, sicut jam in parte ostensum est.

Quod si de composito componentia divisim praedicantur tam in accidentibus praedicatis quam in substantialibus, amplius hoc etiam deducetur ad nugationem implicitam : si enim quaecumque praedicantur conjunctim, praedicantur etiam divisim : cum sciamus, quod Socrates est et homo divisim, et bipes divisim, secundum hoc Socrates erit homo bipes conjunctim : et de hoc toto conjuncto praedicatur et homo et bipes : ergo Socrates homo bipes erit homo et erit bipes : et iterum illa conjunctim dicentur de Socrate homine bipede : ergo Socrates erit homo homo bipes bipes : et hoc procedet in infinitum sicut prius. Adhuc in homine actu et intellectu est bipes : addere ergo

non oportet : et si addatur, erit nugatio. Si enim sic dicatur : Socrates est homo, per hoc quod dico homo, ponitur et bipes : et bipes etiam additur : ergo Socrates est homo bipes bipes. Similiter statim nominato Socrate intelligitur homo : si enim dicam, Socrates homo, sequitur quod Socrates est homo homo : et sic in infinitum. Et scias quod hunc modum sic ponit Alfarabius, nec aliter exponi potest quod perspicue sit verum quod hic ponitur.

Quaecumque ergo sunt de numero eorum quae praedicantur, vel quaecumque sunt etiam de numero subjectorum de quibus illa praedicantur, sunt talia quae secundum accidens praedicantur de aliquo : vel talia sunt, quod secundum accidens praedicatur unum eorum de reliquo, haec divisim convenientia non erunt unum conjunctim praedicatum : ut si dicam divisim, homo est albus, et homo est musicus, non erit idem compositum praedicatum musicus et albus : quia ista sunt accidentia eidem, et e converso : et unum eorum non est sicut potentia, et alterum ut actus : et ideo non faciunt unum conjunctum praedicatum : unde quamvis aliquando sit verum dicere album esse musicum, hoc est, quod aliquis albus est musicus, non tamen propter hoc erit unum conjunctum praedicatum ex his quae sunt album et musicum, sicut unum fit ex potentia et actu, ut si dicatur coloratum album : haec enim conjuncta sicut actus et potentia unum actum faciunt praedicatum.

Ex quo sequitur quod nec illa quae superius inducta sunt, cum dicitur si cithareclus bonus sit, non fuit simpliciter unum, hoc est, universaliter unum praedicatum : quoniam hoc quod dico bonus, non semper dicit bonitatem citharedi : sed quando simpliciter praedicatur sine eo cui adjungitur circa quod ponit formam suae bonitatis, dicit bonitatem ejus quo praedicatur, ut cum dicitur, homo est bonus, dicit hominis bonitatem et non citharedi. Et ideo si illa praedicentur

<--- Page Split --->

divisim sicut conjunctim, ut cum dicitur, homo citharœdus bonus : ita diceretur homo citharœdus, et homo bonus, variaretur secundum æquivocationem hoc quod dico, bonus : bonus enim per prius et posterius dicitur de bono moris et de bono citharœdi : quia, ut dicit Aristoteles, alia est virtus hominis in bono, et alia est virtus citharœdi : unde non simpliciter unum sunt bonum et citharœdus sicut actus et potentia, sicut unum sunt animal et bipes, si bipes ponatur differentia constitutiva, quæ cum genere speciem constituat : quia tunc unum prædicatum conjunctum sunt animal bipes, sicut cum dicitur, homo est animal rationale : sic enim non ad invicem se habent citharœdus et bonus. Accidentalis ergo prædicatio impedit quod convenientia divisim non semper prædicantur conjunctim. Propter quod etiam quia accidit animali hominem esse, dicunt quidam quod bene dicitur, Socrates est homo, et est animal : tamen non dicitur, Socrates est homo animal, impediente nugatione : quia animal actu et intellectu supponitur in homine : et ideo si est homo animal, erit homo animal animal : et proceditur nugando in infinitum. Sed quia in animali non supponitur actu homo et intellectu, sed potentia solum, bene dicitur Socrates animal homo, quia se habent ad invicem ut unum substantiale : homo enim dicit actum ejus quod in potentia est in animali.

Amplius autem adhuc in talibus prædicatis quæ plura sunt et composita, advertendum est, si sunt in aliquo sicut in subjecto per intellectum vel voce vel intellectu supposita : tunc enim ex conjunctis non licet inferre divisum : propter quam considerationem vituar nugatio : quia sic non sequitur, quod album frequenter dicatur nec homo : nec aliquid aliud quod est in aliquo. Hoc autem est sicut si dicam de aliquo ut Cicerone, Cicero albus est homo albus. Et si est homo albus, et est homo et est albus, et inferam : ergo Cicero albus est homo al-

bus, homo albus : vel si dicam sic, Cicero homo est animal bipes : ergo est animal et est bipes : et sic est Cicero homo animal animal bipes. Divisim ergo convenientia cum eis quæ insunt, non licet componere : in homine enim per intellectum sunt et actu supponuntur et animal et bipes. Verumtamen aliquando verum est dicere vel prædicare prædicata composita de aliquo, et etiam divisim sive simpliciter sine compositione. Sicut enim verum est dicere quemdam esse hominem simpliciter sine compositione : aut sicut verum est dicere quemdam qui est albus, hominem esse album simpliciter sine compositione : ita verum est dicere quemdam hominem album esse album, ita quod album prædicetur de eo divisim sicut conjunctim cum homine : bene enim sequitur, Cicero est homo albus : ergo est albus.

Hoc autem non semper nec in omnibus prædicatis compositis verum est dicere : falsum enim est quotiescumque in prædicato est oppositio in adjecto, quod ut compos itum conjungitur prædicato : tunc enim argumentum non valet a composito ad divisum, ut si dicam, iste est homo mortuus, non sequitur, ergo est homo, et est mortuus : eo quod hoc quod dico mortuus, privat rationem hominis simpliciter, et sic est oppositum homini. Quando autem in talibus prædicatis compositis non est aliquid compositorum in altero componente, ex quo sequitur contradictio vel privatio alterius : tunc verum est inferre divisim conjuncta : et quando quidem oppositio est in adjecto ad prædicatum, semper est falsum, quod procedatur a composito conjuncto ad divisum. Sed quando in adjecto non est oppositio, non semper est verum, quod ex composito divisum inferatur. Si enim dicam sic : Homerus est aliquid ut poeta, vel Homerus est poeta, non est oppositio in adjecto prædicati : quia esse ut poeta non est oppositum ad aliquid quod prædicatur de Homero : non tamen sequitur, Homerus est aliquid ut poeta :

<--- Page Split --->

erzo est aliquid, et est poeta : quia esse ut poetam accidit Homero : et ideo ex tali accidente non infertur esse simpliciter : quia esse ut poetam Homero est esse secundum quid, et hoc non infert esse simpliciter. Adhuc autem pointur expressius aliud exemplum quod est : Homerus vivit ut poeta, non sequitur, ergo vivit : vivere enim ut poeta est vivere in memoria poesis quam fecit.

Ex his autem quae dicta sunt accipitur, quod in quantiscumque vel quibuscumque prædicatis compositis non est contraritas vel aliquo modo oppositio in adjecto quod componitur cum prædicato, considerandum in talibus si diffinitiones prædicatorum illorum prædicentur de subjecto, et possunt poni loco nominum 1. Si enim sic est : tunc ista per se et substantialiter prædicantur, et tunc a composito prædicato potest inferri divisum secundum se : quia talia non prædicantur secundum accidens. Quod simpliciter non est, non potest concludi esse propter aliquod opinabile aliquo modo, sicut diximus de Homero, qui vivit in opinione, hoc est, in fama hominum : talis enim opinio est accidens Homero : et non est de eo quod sit, si est de Homero quod simpliciter non sit, sed sit secundum accidens aliquod.

Quia ante jam multa de his et diffusa dicta sunt, in omnibus talibus prædicatis data est talis doctrina a quibusdam, quod considerandum est in prædicatis compositis quæ duo sunt vel plura : aut enim ambo erunt substantialia, aut ambo accidentalia : aut unum substantiale, et aliud accidentale. Et siquidem ambo sunt substantialia : aut sunt convertibilia inter se, aut non. Et si quidem sunt convertibilia, ex divisim convenientibus non pot-

est inferri prædicatum conjunctum impediente nugatione, ut si dicam, iste est homo et est risibilis : igitur est homo risibilis. Si autem substantialia sint et non convertibilia : tunc unum est in plus, et aliud in minus : et tunc considerandum est quod unum illorum in composito prædicato præordinetur alii. Si autem præponitur magis commune, et apponitur ei magis commune : tunc ex divisim convenientibus bene concluditur conjunctum, ut iste est animal et est homo : igitur est animal homo : quia homo non concipitur in ratione animalis, sed in prædicato animali apponitur ad determinationem. Si autem præponitur minus commune quod in se claudit magis commune, tunc ex divisim convenientibus non infertur conjunctum impediente nugatione, ut iste est homo et est animal, non sequitur : ergo est homo animal impediente nugatione implicita. Si autem ambo prædicata accidentalia sunt, debet considerari si unum inest subjecto per alterum vel non. Et si quidem unum inest per alterum, tunc illud quod inest per alterum, est deratione illius quod inest per ipsum : et tunc ex divisim convenientibus infertur conjunctum. Si præponatur in conjuncto illud per quod inest alterum : quia illud est magis commune, ut si dicam, iste est coloratus et est albus : ergo iste est coloratus albus. Si autem e converso minus commune præponatur, tunc non sequitur propter nugationem. Si autem ambo sunt accidentalia, et unum non inest per alterum : tunc nunquam valet processus a divisim convenientibus ad conjunctum, ut si dicam, iste est albus, et est musicus : ergo est albus musicus. Hæc de consequentia enuntiationum quæ sunt de inesse dicta sufficiant.

1 Dixit si diffinitiones pro nominibus ponantur, quemadmodum dicit Boetius, ut daret modum cognoscendi oppositionem in adjecto, si esset occulta : et est regula I Topic. secundum D. Al-

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE CONSEQUENTIA MODALIUM.

CAPUT I.

Que sint modales enuntiationes.

Prima dubitatio.

Secunda. Tertia. Quarta.

Post consequentias enuntiationum de inesse quae simpliciores sunt, tractandum est de enuntiationibus modalibus, quae ex additione modi alicujus dicuntur modales. Et ideo primo videndum est, quis modus faciat propositionem modalem. Et quot sunt tales modi : et cujus sunt modi, prædicati scilicet, vel subjecti, vel compositionis. Et quid sit prædicatum in enuntiatione modali, et quid subjectum sit in ea, et alia hujusmodi : quia sine his non potest fieri oppositio modalium vel consequentia.

Dicamus ergo quod dupliciter dicitur enuntiatio modalis, scilicet a modo compositionis, et a modo rei prædicatae. A modo autem rei prædicatae, ut quando dicitur, Socrates legit bene vel alte vel male : et hic modus, quia non modificat totam enuntiationem, sed tantum rem prædicati, non potest facere totam enuntiationem modalem. Est autem modus compositionis, qui specialis modus est disponens et in formam specialem ponens compositionem, sicut possibile, contingens, necessarium, et impossibile, verum, et falsum. Et hi modi speciales spocialiter constituunt illam enuntiationem, quæ specialiter modalis vocatur. Quatuor enim primi illorum modorum compositionem (quæ consignificat tempus) ampliant extra tempus præsens. Possible enim et contingens ampliant præsens ad futurum, et ad esse, et ad non esse : quia

contingens est futurum, et potest esse et non esse. Necessarium autem et impossibile ampliant compositionem ad omne tempus : quia necessarium et impossibile ponunt compositionem in omne tempus : et ideo illi sunt modi speciales facientes totam enuntiationem modalem, necessarium simpliciter omni tempore inesse, et impossibile simpliciter nunquam inesse. Et quia tales modi sunt modi compositionis, et compositio formaliter ambit composita, et est principium intelligendi ea secundum quod stant sub compositione, et sic modus compositionis est modus totius enuntiationis : et ideo isti modi totam modificant enuntiationem et totam faciunt modalem. Verum autem et falsum quamvis sint modi compositionem determinantes, tamen quia non ampliant compositionem secundum tempus, nec in specialem aliquem modum formant compositionem, sed dicunt generalem modum illarum de incisse, ideo non sunt modi speciales, sed sunt modi quidam non facientes propositionem modalem nisi secundum quid : quia in eo quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa : sed non in eo quod res est vel non est, oratio dicitur possibilis vel contingens, necessaria vel impossibilis. Sed potius in eo quod sic vel sic res se habet ad suam causam, in eo oratio formata sive complexa de re est possibilis vel contingens, vel de necessario vel de impossibili. Et ideo isti quatuor modi, possibile, contingens, necessarium, et impossibile, speciales sunt modi quibus enuntiatio dicitur modalis.

<--- Page Split --->

Ex hoc etiam accipitur, quod negotio qua fertur ad compositionem, non facit enuntiationem modalem: quia non ampliat eam secundum tempus, nec etiam informat modo speciali, sed simpliciter dividit ipsam in forma in qua est significata. Ex his ergo patet quod modalis enuntiatio dupliciter dicitur, scilicet generaliter et specialiter. Et generaliter quidem modalis dicitur a modo generaliter sumpto, sive sit modus praedicati, sive compositionis. Specialiter autem modalis dicitur quatuor modis qui dicti sunt: quia denominatio fit a specie, et non a genere. Ex hoc autem ulterius patet, quod enuntiatio modalis substantialiter et per sua constituentia differt ab enuntiatione de inesse simplici: quia modus est substantialis enuntiationi modali, et est substantiale constitutivum.

Quatuor autem sunt tales modi, quia in compositione non est nisi esse. Quod autem dicit esse, aut dicit esse permixtum potentiae; aut quod est in actu perfecto. Si primo modo : tunc est esse possibile, vel contingens. Et haec duo differunt in hoc, quod possibile determinat esse secundum se : et contingens autem in comparatione ad causam non statem : unde esse non stans, est possibile : contingens autem est, quod non habet causam statem. Si autem est esse perfectum secundum actum : aut accipitur in ipso esse, et sic est necessarium : aut accipitur in ipso non esse, quod ad simpliciter esse est oppositum, et sic est impossibile. Contingens autem et possibile non possunt accipi secundum divisionem esse et non esse : quia utrumque dicit esse permixtum cum non esse. Hi sunt ergo modi modales facientes enuntiationem, et facientes enuntiationem differre modalem ab enuntiatione de inesse, et oppositionem modalis ab oppositione illius quae est de inesse, et consequentiam illius

a consequentia quae est in illis de inesse.

Si autem quaeritur quid sit praedicatum in enuntiatione modali, dicimus cum Boetio et Alfarabio, quod modus est praedicatum inesse, et esse vel non esse subjecta sunt, ut patet, cum dicitur, Socratem currere est possibile : quia accusativus casus cum infinitivo reddunt suppositum huic verbo est 1.

Si autem objicitur contra hoc : quia modus est determinatio compositionis : praedicatum est alterum compositorum : et ideo determinatio compositionis esse non potest. Dicendum est quod in propositione modali duplex est compositio, scilicet una dicti quod subjicitur : quia, sicut dicit Aristoteles, nihil aliud est dicere Socratem ambulare, quam Socratem ambulantem esse : et sic esse et non esse cum compositione subjiciuntur in enuntiatione modali, et illius compositionis modus est determinatio, et non compositionis quae est compositio enuntiationis : et ideo potest esse et determinatio compositionis dicti et praedicatum enuntiationis.

Et si dicitur, quod praedicatum non est determinatio compositionis. Ad hoc respondet Alexander, quod verum est quando praedicatum praedicatur ut esse, et non ut modus, sicut currit cum dicitur, homo currit : vel sicut album cum dicitur, homo est albus. In enuntiatione autem modali quia non subjicitur substantia cui insit praedicatum, sed subjicitur dictum cum sua compositione, praedicatum modus praedicatur non ut esse, quia hoc dicit praedicatum dicti : sed praedicatur ut modus esse quod dicit compositio dicti : et ideo et est praedicatum et est modus compositionis. Et haec solutio notanda est : quia ad multa valet et hic et in scientia libri Priorum.

Si autem adhuc objicitur : quia secundum hoc omnis talis enuntiatio est sin-

Objectio.

Solutio.

Objectio.

Solutio Alexandri notanda.

Objectio.

<--- Page Split --->

gularis : de enuntiationibus autem singu laribus non est syllogismus : et sic de modalibus non potest fieri syllogismus. Solutio. Dicendum quod enuntiationis modalis du plex est subjectum, scilicet subjectum locutionis, et subjectum enuntiationis. Dico autem subjectum locutionis id de quo est locutio, sicut in hac, Socratem currere, de Socrate fit locutio : et ideo subjectum locutionis est Socrates. Subjectum autem enuntiationis non est quod supponitur infinitivo, sed potius subjectum est totum dictum, hoc est, casus cum infinitivo. Hoc ergo secundo modo enuntiatio modalis singularis est, et hoc modo non fit ex modalibus syllogismus : quia in complexione et figura syllogismi non sumitur medium sub toto dicto, nec minor extremitas sub medio : sed assumitur sub subjecto dicti sic, omnem hominem possibile est'currere : Socrates est homo : ergo Socratem possibile est currere. Et ab hoc subjecto sumendo quantitatem, dictum est talis quantitatis, sicut est sua praejacens enuntiatio a qua formatur, ut hic Socratem currere est possibile, dictum est singulare : quia formatur ab hac, Socrates currit. Haec autem universalis,omnem hominem currere, quia formatur ab hac sua praejacente, omnis homo currit : et sic fit syllogismus de enuntiatione sive propositione modali.

Objectio. Si autem adhuc contra ea quae dicta sunt, objicitur, quod secundum hoc omnis propositio modalis est composita, et non duplex ex compositione et divisione: et sic omnes tales essent simpliciter falsae, sicut non currentem currere est possibile, non legentem legere est possibile. Solutio. Dicendum quod hoc non sequitur in praedicato quod non ut esse, sed ut modus praedicatur: quia quod ut modus praedicatur, non praedicatur ut modus sui, sed aliorum: et ideo ad alia potest referri, vel

-sub divisione, vel sub compositione, sicut patet cuilibet parum consideranti. Sunt tamen qui propter inductas rationes dicunt modos non esse praedicata: sed de dictis eorum non curamus: quia nec commentatoribus concordant, nec innituntur veritati 1.

Sciendum etiam quod omne dictum est singulare secundum quantitatem : quia appellatio ejus est similis appellationi termini singularis: sub hoc enim communi quod est dictum hoc, omnem hominem currere, non appellat nisi pro hoc eodem dicto quod est, omnem hominem currere: et non potest appellare pro alio, quia non est dictum nisi hujus singularis propositionis quae est, omnis homo currit. Non sic autem est in enuntiatione de inesse: quia illius subjectum est universale vel singulare: universale autem est universaliter acceptum, aut particulariter, aut indefinite quoad appellata sua: et ideo quantitatem ab his accipit. Sic igitur de modali enuntiatione est intelligendum.

CAPUT II.

Qualiter sumenda sit oppositio modalium.

His autem sic determinatis, perspiciendum est quemadmodum sive qualiter se habeant affirmationes et negationes ad invicem secundum oppositionem contradictionis. Hujus autem exemplum est ut quaeramus qualiter hae se habeant ad invicem secundum oppositionem, quae sunt, possibile est esse, non possibile est esse, contingens est esse, et non contingere esse, et de impossibili et necessario similiter, ut si dicam, necesse est esse, et non necesse est esse: impossibile esse, et non impossibile esse: sive accipiantur

<--- Page Split --->

cum modo nominali, sive cum modo adverbiali : hoc enim idem est secundum præsentem intentionem, ut si dicam, Socrates currit contingenter : sive dicam, Socratem currere est contingens : et sic de aliis modis sive adverbialiter, sive nominaliter accipiantur. Talium ergo enuntiationum modi sumendi sunt quantum ad oppositionem et consequentiam.

Hæc enim habent aliquas speciales dubitationes, quia non similiter sumuntur oppositiones in his et in illis de inesse : nam si enuntiationum (quæ complectuntur ex subjecto et præterito complectente) ea compositione illæ contradictiones sunt sive sint sibi invicem opposita secundum contradictionem. Quæcumque (secundum esse quod affirmatur in una, et secundum non esse quod negatur in altera) contra se invicem ex opposito disponuntur, sicut in illis quæ sunt de inesse dictum est: tunc similis erit oppositio in illis quæ sunt de inesse, et in modalibus : et hoc est impossibile. Hujus autem exemplum ponamus dicentes, quod in illis quæ sunt de inesse ejus quod est esse hominem, opposita negatio est, non esse hominem : et non est ejus negatio propositio illa quæ est esse non hominem, quia ista est affirmativa sicut prima, quamvis sit de infinito prædicato : et hoc est in illis de inesse in quibus hoc verbum est secundum adjacens prædicatur : esse enim hominem idem est quod est hominem esse. Similiter est in illis in quibus hoc verbum est est tertium adjacens : quia ejus quod est esse album hominem, sive hominem esse album negatio est non esse album hominem, sive hominem non esse album': et non illa quæ dicit esse non album hominem, sive hominem esse non album : quia utraque est affirmativa, quamvis una sit de prædicato finito, et alia de prædicato infinito.

Si enim secundum hunc modum esset in modalibus oppositio sumenda, ita quod

negatio ad esse (quod affirmat affirmatio) referatur, cum in contradictione semper aut dictio 1 sive affirmatio aut negatio sit vera, cum falsum sit dicere hominem lignum, verum erit dicere de homine hominem non esse lignum. Si autem hoc modo est in his in quibus hoc verbum est, secundum vel tertium adjacens prædicatur : tunc etiam hoc idem verum est in enuntiationibus in quibus hoc verbum est non additur, nec ut secundum, nec ut tertium adjacens, sed aliud verbum ponitur. In his enim enuntiationibus idem (quoad modum oppositionis) faciet aliud verbum quod ponitur loco esse sine hoc verbo est, sicut patet in exemplis : ejus enim quæ est, ambulat homo, sive homo ambulat, negatio contradictoria non est, ambulat non homo : sed potius illa quæ dicit, non ambulat homo : nihil enim quantum ad oppositionem differt dicere hominem ambulare, et hominem esse ambulantem : sive homo ambulat, et homo est ambulans.

Si ergo in omnibus, scilicet de inesse et modalibus enuntiationibus sic secundum esse et non esse sumeretur oppositio, sequeretur inconveniens quod contradictorie opposita aliquando erunt simul veræ. Si enim est verum, quod secundum esse et non esse in modalibus sumitur oppositio : tunc sequitur quod ejus quæ est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse : et illa quæ est, non possibile est esse, in qua negatur modus, non erit ejus negatio. Sed contra hoc est quod dicitur, quod idem possibile est esse, et possibile est non esse : omne enim quod possibile est dividi, et possibile ambulare, possibile est etiam non dividi, et possibile non ambulare. Ratio autem et causa hujus est : quia quod sic est ad utrumlibet possibile, non semper est in actu : quinimo in potentia est, quæ se habet ad esse et ad non esse : propter quod in taliter possibili inerit etiam negatio

<--- Page Split --->

secundum potentiam intermixta: et sic quod ambulat, potest non ambulare: potest ergo illud quod est ambulabile secundum potentiam, etiam non ambulare: et illud quod sic est divisibile secundum potentiam, potest non dividi. At vero sicut in ante habitis probatum est, impossibile est quod de eodem verae sint simul oppositae affirmationes et negationes: quia si datur, contradictoria possunt esse simul vera. Non ergo illius affirmationis quae dicta est, ista est negatio quae pro ejus negatione inducta est: quia sunt simul verae quando dictum in utraque in potentia sumitur. Contingit enim secundum hoc sive sequitur, quod unum et idem vere simul dicitur et affirmatur et negatur simul de eodem, quod est impossibile: aut quod oportet negare, quod in modalibus sumatur oppositio secundum esse et non esse, et quod affirmationes et negationes contradictorie oppositae in modalibus non fiunt secundum esse et non esse: sed oportet dicere, quod fiant in talibus affirmationes et negationes oppositae, secundum hoc quod negatio refertur ad modum. Inter haec autem duo impossibilius est contradictorias esse simul vpra, quam quod negatio ad modum referatur. Erit ergo magis eligendum, quod negatio ad modum referatur, quam quod contradictoria simul esse vera concedantur.

Huic enim quod negatio ad modum referatur non obstat nisi hoc quod negatio ad compositionem habet referri, et modus non est compositio. Et hoc facile solvitur: quia quamvis modus non sit compositio, tamen ut dictum est, modus est compositionis: et sic negatio mediante modo refertur ad compositionem.

Secundum hoc ergo quod dictum est, negatio contradictoria ejus quae est, est possibile esse, sive possibile est esse, ista est quae est, non possibile esse, sive non possibile est esse. Eadem autem ratio est in ea quae est, contingens est esse: est enim illius negatio, non contingens est esse: et in aliis quoque modalibus est

omnino similiter accipienda oppositio, ut in necessario et impossibili. In omnibus enim talibus modalibus fiunt oppositiones per affirmationes et negationes modi oppositi, sicut fiunt in his quae de inesse sunt oppositiones secundum esse et non esse. Oppositiones enim modorum determinantium compositionem in modalibus fiunt, sicut esse et non esse se habent in enuntiationibus de inesse: ut sicut in illis de inesse res subjectae compositioni subjectum sunt et praedicatum, ut subjectum homo, et praedicatum album: eodem modo hoc loco in modalibus fiunt subjecta enuntiationis modalis dicta, esse vel non esse significantia. Contingens vero et possibile et necessarium et impossibile sunt oppositiones determinantes dicti compositionem: propter quod praedicata sunt eo modo quo ante dictum est: et quemadmodum in illis de inesse secundum esse vel non esse contingit esse veritatem vel falsitatem, ita in istis quae sunt modales contingit esse veritatem et falsitatem secundum modorum affirmationem vel negationem.

Secundum ergo ea quae dicta sunt illius quae dicit, possibile est non esse, negatio est, non possibile est non esse. Aliae autem duae quae sunt, possibile est esse, et possibile est non esse, non sunt contra-jacentes sibi invicem secundum contradictionem: quod ex hoc apparet, quia simul verae sunt, et videntur sequi ad invicem. Idem enim simul et semel possibile est esse, et possibile est non esse: sed pos-sibile esse, et non possibile esse, nunquam sunt vel possunt esse simul verae. Iste ergo contradictorie sunt oppositae quae sumuntur secundum modi affirmationem et negationem. Similiter autem possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam sunt simul verae. Hae ergo sunt oppositae per contradictionem, et is-ta etiam sumuntur secundum modi affir-mationem et negationem. Similiter autem est in ea quae dicit, necessarium est esse: hujus enim non ea quae dicit, necessarium est non esse, contradictoria est, sed ea

<--- Page Split --->

quaedicit, non necessarium esse. Ejus autem quaedicit, necessarium non esse, opposita contradictorie est quaenegat modum et dicit, non necessarium est non esse. Similiter ejus quaedicit, impossibile est esse, non est illa contradictoria quaedicit, impossibile est. non esse: sed ea quaenegat modum et dicit, non impossibile est esse. Et similiter ca quaedicit, impossibile est non esse, illa est contradictoria ejus quaedicit cum negato modo, non impossibile est non esse.

Universaliter quidem ergo et regulariter in modalibus quidem esse et non esse oportet ponere quemadmodum subjecta quaesupponant, et de quibus enuntiatur modus, quemadmodum jam nuper dictum est: sed affirmationem et negationem facientes hoc quod diximus in modalibus (hoc est, contradictionis oppositionem) oportet apponere sive referre ad unum tantummodo, hoc est, ad modum unum et eumdem, et non ad esse vel non esse: et sic illas oportet putare, hoc est, repraesentare oppositas dictiones sive affirmationes sive negationes contradictorie oppositas, quaesunt cum modi affirmatione et negatione. Verbi gratia possibile, non possibile: contingens, non contingens: impossibile, non impossibile: necessarium, non necessarium: verum, non verum: falsum, non falsum: hi quamvis enim non simpliciter sunt modi, tamen sunt modi quidam.

CAPUT III.

De consequentis modallum secundum opinionem Antiquorum.

Nunc autem post determinationem oppositionum modallum de consequentiis earum determinandum est. Quia vero quidam Antiquorum in aliquo errasse videntur circa consequentias modallum, ideo primo disponamus consequentias secundum quod Antiqui disposuerunt eas, et ostendamus quid verum et quid falsum est in consequentiis eorum, et postea di-

sponamus consequentias secundum veritatem. Sic enim melius declarabitur quod intendimus.

Dicamus ergo quod consequentiae seprima linea cundum aliquos fiunt inter modales semodallum. curndum ordinem quem ponunt inter eas, ita ut sic disponantur, scilicet ut illi quae est possibile esse, statim jungatur vel subjungatur ista quae est contingit esse : contingere enim esse convertitur cum illa quae est possibile esse : et utraque istarum antecedit et sequitur ad aliam. Tertio subjungatur ea quae est, non impossibile est esse. Et his quarto loco subjunxerunt illam quae est, non necesse esse. Et has quatuor in prima linea posuerunt quasi se invicem consequentes.

Deinde in secunda linea posuerunt primo illam de negativo dicto, et affirmato modo, quae est, possibile non esse : et subjunxerunt illam quae est de contingenti, quae est, contingens non esse. Et illi tertio subjunxerunt illam de impossibili negato modo, quae est, non impossibile non esse. Et illi quarto subjunxerunt illam de necessario, negato modo, quae est, non necesse non esse. Similiter has in secunda linea disposuerunt.

Illi vero quae est de possibili modo neTertia linea, gato et dicto affirmato quae est, non possibile esse, conjunxerunt istam per cumdern modum, non contingens esse : et illi conjunxerunt eam quae est de impossibili modo affirmato, et de dicto affirmato, quae est, impossibile esse : et illi subjunxerunt istam quae est de necessario modo affirmato et negato dicto, quae est, necessarium non esse. Et has quatuor in tertia linea posuerunt.

Illi vero quae est de possibili modo Quarta linea. negato in negativo dicto, quae est, non possibile non esse, conjunxerunt de contingenti modo negato in negativo dicto, quae est, non contingit non esse. Et huic tertio, sicut consequentem subjunxerunt illam de impossibili modo affirmato et dicto negato, quae est, impossibile non esse. Et huic subjunxerunt illam de necessario modo affirmato et dicto affirma-

<--- Page Split --->

tivo que est, necessarium est esse. Et ex his quartam constituunt consequentium se lineam. Hæc autem considerari facilius possunt ex subscriptione talis figurae que sequitur:

Possibile est esse.·Contingens est esse.
Possibile est non esse.Contingens est non esse.
Non possibile est esse.Non contingens est esse.
Non possibile est non esse.Non contingens est non esse.
Non impossibile est esse.Non necesse est esse.
Non impossibile est non esse.Non necesse est non esse.
Impossibile est esse.Necesse est non esse.
Impossibile est non esse.Necesse est esse.

In hac autem dispositione videamus quid bene se habet, et quid non bene. Dicamus ergo, quod sicut dicunt impossibile et non impossibile, hoc est, impossibile affirmatum et impossibile negatum, bene sequuntur ad illud quod est contingens et possibile, et ad non contingens et non possibile, sicut dicunt Antiqui. Et sequuntur ista conversim, ita quod quælibet earum et antecedit ad aliam et consequitur eam. Sequuntur autem se contradictorie, ita quod negatio impossibilis quæ est contradictoria ad impossibile affirmatum, sequitur affirmatum possibile et contingens. Hanc enim enuntiationem possibile esse cum modo et dicto affirmatis utrisque, sequitur illa quæ est de negato modo cum affirmato dicto quæ est contradictoria ad hanc, impossibile est esse. Unde negatio impossibilis sequitur affirmationem possibilis et contingentis, et negationem possibilis et contingentis sequitur affirmatio impossibilis: et similiter affirmationem possibilis et contingentis sequitur negatio impossibilis. Hanc enim qua dicitur possibile esse, sequitur non impossibile esse. Et similiter illud quod dicit non possibile esse, sequitur impossibile esse. Hæc enim quæ dicit impossibile esse, affirmatio est. Hæc au-

tem quæ dicit non possibile esse, negatio est. Diximus autem nuper, quod in talibus negatio de possibili sequitur affirmationem de impossibili, et affirmatio sequitur negationem. Hoc enim bene dictum est ab Antiquis in omnibus quatuor consequentium se lineis.

Et ut breviter dicatur in nulla linea peccatum est nisi in prima: et hoc non nisi ad quartum, scilicet de necessario. Et ideo considerandum qualiter secundum consequentiam se habeat illa quæ de necessario. Hoc autem manifestum est cuilibet consideranti, quod non eodem modo se habent secundum consequentiam ut illi dixerunt. Sed potius illæ quidem de modo neècessitatis contrario modo sequuntur de impossibili, et non contradictorie. Contradictorie autem sumptæ modales de necessario sunt extra consequentiam, et non sequuntur ad illæ de impossibili. Hoc autem sic probatur. Accipiatur enim hæc, necesse est non esse: illius enim negatio contradictoria non est hæc, non necesse est esse. Contingit enim in eodem aliquando utrasque istas esse veras: necesse enim est hominem non esse lignum, et etiam non necesse est hominem esse lignum, quæ simul de eodem sunt veræ, et per consequens non sunt contradictoriae: et sic contingit utrasque simul esse veras: quia omne quod necesse est non esse, non est necesse esse.

Hujus autem causa est, quare non sequitur ista de necesse, illam de impossibili secundum dispositionem Antiquorum: quia non contradictorie, sed contrarie opponuntur: et ideo negatione postposita ad modum reducuntur, ut idem valentia et æquipolientia: enuntiatio quæ est de impossibili et necessario. Et ideo impossibile esse et necessario non esse quæ sunt de modis affirmatis et dictis contrario modo dispositis per affirmationem et negationem redduntur sibi per consequentiam, et idem valent per æquipolientiam. Hujus autem exemplum, ut sic dicam, impossibile est esse de modo

<--- Page Split --->

et dicto affirmatis, huic opponam de necessario dictum contrarium, hoc est, negatum, istae se sequuntur : et ideo illi quae est impossibile esse, redditur ea quae est necessarium non esse : sicut hominem impossibile est esse lapidem, sequitur quod hominem necesse est non esse lapidem : quia istae idem valent. Sic ergo congrue se sequuntur et valent.

Adhuc autem declaratur per ad impossibile deductionem : quia si aliquid impossibile est esse, sequitur quod hoc idem necesse est non esse. Si vero aliquid impossibile est non esse, sequitur quod illud necessarium est esse : et hoc est contrarium illius quae est necessarium non esse. Patet ergo quod impossibile est poni ad necessarium consequentias : eo quod opponuntur per contradictionem, hoc est, per modi affirmationem et negationem : quia illa sola oppositionem contradictionis faciunt, sicut in ante habitis probatum est. Affirmatio autem dicti et negatio faciunt contrarietatem, hoc est, modum contrarietatis : et ideo impossibile sic (ut Antiqui ponere dicuntur) necessario contradiceret : quod patet, quia quod est necesse esse, possibile est esse, quantum ad consequentiam.

Et si aliquis ad hoc contradicat, oportet quod det oppositum, quod possit stare cum praemisso : et sic dabit negationem ejus quod est, possibile est esse, quae est, non possibile est esse. Necessarium enim est in omnibus de quolibet affirmare vel negare, hoc est, de quolibet affirmationem et negationem in contradictoriis esse veram. Propter quod sequitur, quod si aliquid non possibile est esse, sequitur quod illud impossibile est esse : quia in talibus aequivalent non possibile et impossibile : et sic quod illud quod impossibile est esse et non possibile est esse necesse est esse, quod est valde inconveniens : igitur hypothesis fuit inconveniens, quae fuit, quod oppositum hujus quod est possibile esse, sequitur ad hoc quod est necesse esse : ergo ad hoc quod est necessarium esse, sequitur possibile

esse, sicut dictum est. Hanc autem quae dicit, aliquid possibile est esse, sequitur illa quae dicit, non impossibile est esse. Haec vero quae dicit, non impossibile est esse, sequitur illam quae dicit, non necesse est esse : et ideo secundum Antiquos contingit virtute argumentationis illius a primo ad ultimum, quod illud quod non est necessarium esse, necesse est esse, quod est valde inconveniens : quia sic contradictoria essent vera. Sic ergo patet quod in ordine necessarii ad impossibile fallit consequentia Antiquorum.

CAPUT IV.

Corrigitur error Antiquorum, et ostenditur vera consequentia modallum.

His autem habitis veram dispositionem modallum et veram consequentiam nos oportet investigare. Dicamus igitur quod necessarium esse non sequitur ad possibile esse : neque etiam ad possibile esse, sequitur necessarium non esse. Illi enim quae dicit possibile aliquid esse, utraque ista contingit accidere sive sequi, scilicet possibile esse et possibile non esse. Aliarum autem quae sunt de necessario, quaecumque vera sit, altera non erit vera : simul enim verum est aliquid possibile esse et possibile non esse. Si vero aliquid necesse est esse, non poterit non esse : et si necesse est non esse, non poterit esse : et ideo quae cumque istarum vera sit, altera non est vera. Relinquitur ergo ex his quae dicta sunt, quod ea quae dicit non necessarium non esse, sequitur ad eam quae dicit possibile esse : possibile enim esse verum est de eo quod est necesse esse, et de eo quod est non necesse esse : haec enim contradictio est ejus quae dicit aliquid necesse non esse. Haec autem quae dicit, necesse est non esse, sequitur ad hanc, non possibile est esse : illud enim quod est, non possibile est esse, sequitur ad hanc, impossibile est esse, et hanc sequitur, necesse est non esse : hujus autem negatio est, non necesse est

<--- Page Split --->

non esse. Sic ergo disposite contradictiones sequuntur secundum praedictum modum: et nihil penitus impossibile contingit sive sequitur sic, ut diximus, dispositis. Est autem haec dispositio in figura ut facilius videatur quod dictum est:

Prima linea.Secunda linea.
Possibile est esse.Possibile est non esse.
Non possibile est esse.Non possibile est non esse.
Contingit esse.Contingit non esse.
Non contingit esse.Non contingit non esse.
Tertia linea.Quarta linea.
Non impossibile est esse.Non impossibile est non esse.
Impossibile est esse.Impossibile est non esse.
Non necesse est esse.Non necesse est non esse.
Necesse est non esse.Necesse est esse.
Æquipollent.Æquipollent.

In hac dispositione semper superior consequitur ad tertiam ad se inferiorem, et nihil sequitur inconveniens. Prima enim linea sequitur tertiam, et secunda quartam per omnes modos possibilis contingentis, et impossibilis, et necessarii. Et sic etiam correctus est error Antiquorum, et vera consequentia modalium est disposita hoc modo.

Si autem consequentiae ad invicem accipiantur aliter quam dictum est, ut si prima linea comparetur ad secundam, et secunda ad tertiam, fallit consequentia. Eodem modo si prima comparetur ad quartam, et secunda ad tertiam, consequentia non valebit. Hoc autem facile patet cuilibet intuenti. Si autem voluerit consequentias invenire, praedicto modo infallibiliter inveniet. Sic ergo disponenda sunt.

CAPUT V.

Solvitur dubitatio de consequentia possibilis ad necesse esse.

Dubitatio. Dubitabit autem aliquis fortasse, an sit

verum quod dictum est, quod scilicet possibile esse sequitur ad necesse esse: et ideo ostendamus primo, quod sequitur ad ipsum: et postea ponamus ad hoc rationes, quod non sequitur ad ipsum, quae sunt apparentes: et postea hujus dubitationis ponamus solutionem et determinationem. Quod ergo possibile esse sequitur ad necesse esse, probatur deducendo ad impossibile. Si enim detur quod non sequitur ad ipsum, hoc est, si detur quod possibile non sequitur ad necesse esse, tunc oportet quod contradictio sive contradictorium ejus quod est possibile esse, verificetur cum necesse esse: hoc autem est non possibile esse. Erunt ergo istae duae simul verae, necesse esse, et non possibile esse, et erunt simul verae de eodem. Sequitur ergo, quod illud quod est necesse esse, non possibile est esse: et quod non possibile est esse, impossibile est esse: ergo quod necesse est esse, impossibile est esse: et quod impossibile est esse, necesse est non esse: ergo quod necesse est esse, necesse est non esse, quod est omnino inconveniens: ergo etiam hypothesis fuit impossibilis et inconveniens quae posuit, quod impossibile non sequitur ad necesse esse. Si forte dicat aliquis, quod hujusmodi enuntiationis, possibile est esse, non est contradictoria haec, non possibile est esse, sed haec, possibile est non esse; quamvis hoc falsum sit, tunc adhuc sequitur inconveniens si hoc detur, quia secundum hoc sequitur, necesse est esse: ergo possibile est non esse: quod autem necesse est esse, impossibile est non esse: et quod impossibile est esse, necesse est non esse. Sequitur ergo quod necesse est non esse, et necesse est esse, quod est valde inconveniens: hypothesis ergo fuit impossibilis quae ponit, quod possibile esse, non sequitur ad necesse esse.

Si autem hoc concedatur, videtur accidere inconveniens; quia quod possibile est esse, cum hoc etiam possibile est non esse: cujus exemplum est quod possibile est incidi, cum hoc etiam est

<--- Page Split --->

possibile non incidi: et hunc hominem possibile est ambulare, et possibile est non ambulare. Et hoc generabile possibile est esse, et possibile est non esse. Si ergo possibile esse sequatur ad necesse esse, sequitur ad id quod necesse est esse, possibile esse, et possibile non esse: ergo quod necesse est esse, possibile est non esse: quod autem possibile est non esse, non necesse est esse: ergo quod necesse est esse, non necesse est esse: et sic contradictoria erunt simul vera, quod est falsum. Omni ergo modo hypothesis est impossibilis quæ dicit, quod possibile sequitur ad necesse esse. Et oportet nos respondere rationi quæ videtur probare oppositum.

Ad solutionem autem hujus dubitationis in primis dicimus, quod cuilibet etiam parum scienti manifestum est, quod non omnis potestas sive potentia qua aliquid possibile dicitur ad aliquid, valet ad opposita. In quibusdam autem hoc non est verum, sicut patet in quibusdam eorum quæ habent potestates naturales a forma naturali, quæ de necessitate activa est. Et non habent potestates animales sive rationales quæ sunt animæ rationalis, quæ maxime libera est et ex materia non obligatur ad agendum hoc vel illud, sed potest agere hoc vel illud, et etiam oppositum. Et potest agere hoc et potest non agere hoc per voluntatis libertatem. Quæcumque ergo non habent tales potestates, sed naturales, cum natura non sit nisi ad unum, non possunt nisi ad unum: et hoc necessario faciunt, et non possunt non facere illud. sicut ignis calefactibilis sive calefactivus est.

Patet ergo quod quæcumque habent irrationales, hoc est, non rationales sive non animales potestates, sed naturales et a forma naturali, illa non sunt ad opposita secundum suas potentias. Sed quæcumque rationales habent potestates, sunt ad opposita, et oppositorum esse possunt secundum unam et eamdem potentiam et

manentem unam: quia illa (quæ ex se non obligatur ad unum) est oppositorum. Sed quæcumque non rationalibus sive irrationalibus possunt potestatibus, non omnia, nec semper secundum unam et eamdem potestatem sunt ad opposita, sicut diximus de igne, quod calefactivus est, et non frigefactivus, nec etiam potest esse non calefactivus. Non omnia tamen quæ naturalibus et irrationalibus potentìis possunt, semper ad unum sunt: sed ea quæcumque possunt activis potentìis (quæ a forma sunt) ad unum sunt: et quæcumque sunt semper in actu perfecto1.Quæcumque autem secundum potentiam passivam possibilia sunt, illa ad utrumque oppositorum se habent. Nec hoc quod dictum est, quod irrationales sive naturales potentìæ ad opposita non sunt, ideo generaliter dictum est, quia verum sit: sed ideo dictum est, quod ferretur instantia ad hoc quod dicitur, quod omnis potentia qua aliquid possibile est, oppositorum est et ad opposita. Patet enim quod etiam potentìæ quæ in eadem specie sunt, sicut naturales quæ in quantum contra rationales sive animales dividunt hoc commune quod est potentia, non omnes sunt ad opposita.

Ad solutionem ergo inductæ dubitationis sciendum, quod potentia et possibile æquivoce dicitur ad ea de quibus dicitur secundum potentiam activam et potentiam passivam, hoc modo quo est cum dicitur aliquid commune, quod secundum prius et posterius convenit his de quibus prædicatur. Est enim possibile agere quod est in actu ipso, sicut dicimus aliquem possibile ambulare, eo quod jam ambulat. Et universaliter loquendo sicut dicimus, hoc possibile vel posse esse, quod jam in actu est. Aliud autem dicimus possibile quod non est in actu, sed forsitan erit in actu, sicut dicimus possibile ambulare quando non ambulat, sed forsitan ambulabit. Illud enim quod a potentia materiali est possibile, ad opposita se ha-

<--- Page Split --->

bet : et tale possibile est in his quae mobilia sunt secundum substantiam motam, sicut generabilia et corruptibilia. Aliud vero possibile est quod est secundum potentiam activam quae in actu est, et in perpetuis et incorruptibilibus. In utrisque tamen his verum est dicere, quod utrumque eorum est possibile. Possibile enim est ambulare quod jam ambulat et possibile est ambulare quod ambulabit : et sic possibile communitate analogiae commune est ad utrumque.

Dicendum ergo quod hoc possibile quod est ante actum et non in actu, non est verum dicere de necessario, sicut probatum est. Sed hoc quod est in actu, sequitur ad necessarium, sicut a principio probatum est. Quia ergo partem subjectivam sequitur suum universale, quod ut commune genus vel analogum predicatur de ipsa : et possibile est sicut universale ad id quod est in actu sicut necessarium, et ad id quod est ante actum, sicut possibile ad utrumlibet. Oportet ergo concedere quod possibile ut commune et universale sequatur ad necessarium, quamvis possibile non omnino, hoc est, pro omni specie possibilis sequitur ad necessarium.

Et quod plus est ex dictis habetur, quod illud quod est necesse vel non necesse est esse, principium est omnium aliorum ad hoc quod sint vel non sint ; et sic oportet quod omnia alia considerentur ut consequentia ad necessarium esse vel non esse. Et secundum hoc oportet disponere consequentias secundum hunc modum : necesse est esse, non possibile est non esse : non contingens est non esse, impossibile est non esse. Sic in secunda linea necesse est non esse, non possibile est esse : non contingens est esse, impossibile est esse. In tertia vero non necesse est esse, possibile est non esse : contingit non esse, non impossibile est non esse. In quarta vero non necesse est non esse, possibile est esse : contingit esse, non impossibile est esse.

Manifestum autem ulterius est ex his quae dicta sunt, quod ea quae necessaria sunt, actu sunt et non habent potestatem ante actum : propter quod si priora sunt ea quae actu sunt his quae potestate sunt, sicut in nono primae philosophiae 1 determinatum est (quia quae semper actu sunt, sempiterna sunt) sequitur quod necessaria priora sunt his possibilibus, quae ante actum sunt possibilia : et haec quidem quae sempiterna sunt, sic semper actu sunt, eo quod sine potestate materiali sunt possibilia. Alia vero generalbia sunt possibilia, ita quod fiunt in actu : et quando sunt in actu, sunt adhuc cum potestate ad oppositum actum : quia talis actus non perficit potentiam. sic, quod non relinquat in ea possibilitatem ad oppositum actum. Et in his ipsis actus et ea quae sunt in actu naturali, priora sunt his quae potentia sunt : quamvis tempore potentia esse sit prius quam in actu esse in eodem : quia est potentia prius et actu posterius. Quædam vero nunquam sunt in actu perfecto, sed sunt potentia solum, sicut potentia divisionis in infinitum in continuo et potentia excrescendi in infinitum in numero, et sicut est in motu et tempore.

Et si objiciatur quod frustra est potentia quae non potest reduci ad actum. Hoc facile solvitur : quia si talis potentia nullo modo reduceretur ad actum, tunc verum esset quod objicitur. Ista autem potentia continue exeunt in actum imperfectum, et nunquam stant in actu perfecto, per quem nihil remaneat de potentia.

Ex his omnibus patet hoc quod diximus, quod possibile esse ut universale et commune, sequitur ad necesse, quamvis non omne possibile sequatur ad necessarium. Et hoc per eamdem rationem patet, quod contingens esse, sequitur etiam ad necesse esse : quia possibile esse et contingens esse consequuntur se invicem, sicut patet per omnes dispositiones con-

<--- Page Split --->

sequentiarum quae in ante habitis determinatae sunt. Haec autem ut melius intelligantur, oportet quod interponatur de distinctione possibilis et contingentis.

CAPUT VI.

De distinctione possibilis, et de differentia possibilis et contingentis.

Ad intelligentiam ergo eorum quae dicta sunt attende, quod sicut dicit Avicenna, ens possibile dividit ens cum eo quod Quid sit ens est ens necesse. Et cum ens necesse sit necesse, et quod nullo modo est in potentia, erit ens necesse quod nullam habet causam : quia ens quod habet causam quocumque modo, est in potentia comparatum ad causam illam secundum id quod est in ea. Et per oppositum ens possibile est, quod habet causam, et possibile est secundum quod comparatur ad causam illam, et secundum quod per esse dependet ab illa : et sic omnia causata possibilia sunt : et hoc modo ens necesse non est ens possibile, nec e converso : quia impossibile est quod non causatum sit causatum, vel quod ens causatum sit non causatum. Dicitur autem aliter necesse esse in enuntiationibus, quando scilicet coinhaerentia praedicati cum subjecto inevitabilis et necessaria est. Tale necessarium non est ens necesse : quia tale necessarium esse nihil prohibet habere causam : quimino illud possibile praedicatur de eo quod est necesse esse causam habente.

Alio modo aliquid dicitur possibile non ad esse, sed ad operationem vel actionem : et quia actio vel operatio non est nisi secundum potentiam activam, hoc modo dicitur possibile quod aliquid agendi habet potestatem sive facultatem : et hoc est dupliciter. Jam enim illa facultas sive potestas inest ex forma naturali, aut ex anima rationali vel sensibili. Et si inest a forma naturali : tunc agit per necessitatem, et quantum est de se non potest non agere : quia se-

cundum talem potentiam quantum est de se semper in actu est. Et si aliquando non agit, hoc est per accidens : quia scilicet non habet in quod agat : et ideo hoc possibile secundum se non est ad opposita, sive illa sumantur ut contraria, sive ut contradictoria : tale enim possibile non agit aliquid, et suum contrarium ut calidum et frigidum : et non possunt agere et non agere simul, quae sunt contradictoria. Si autem est ab anima : tunc non potest esse ab anima vegetabili : quia illa ut natura per necessitatem agit. Quamvis autem actiones animae sunt opposita, sicut ambulare, vel non ambulare : videre, vel non videre : imitari aliquid, vel fugere : tamen quia ubi sensibilis est praeter rationem, ibi agitur a natura, et ideo in multis uno modo se habet, sicut hirundo una nidum facit sicut alia, et in tempore quo una facit, facit et alia, et non invenitur quod aliqua tunc non faciat : ideo non ita apparet in potentiis animae sensibilis, sicut in potentiis rationis. Illae enim a natura aguntur : sed ipsa ratio domina est suarum operationum, et potest agere et potest non agere, et agere hoc et oppositum illius per unam et eamdem potestatem, qua possibilis dicitur ad operationes. His ergo modis dicitur possibile secundum potentiam activam. Et hoc quidem quod est secundum potentiam naturalem irrationalem, non removetur a necessario, sed id quod est secundum potentiam animalem et maxime rationalem.

Dicitur adhuc possibile secundum potentiam materialem ad esse, quae, inquam, potentia est cum privatione, sicut possibile fieri vel generari vel possibile esse : et hoc (quia cum privatione est) est ad esse et ad non esse : et sequitur quod possibile est esse, et possibile est non esse : et hoc possibile secundum modum opponitur ei quod est necesse esse.

Et attende quod sive possibile active dicatur secundum potentiam activam, quae est rationalis et ad opposita, sive secundum potentiam materialem disposi-

<--- Page Split --->

tam vel indispositam, utroque modo dupliciter accipitur, scilicet ut ante actum, vel ut in actu existens : et hujus exemplum est quod dicitur de aliquo, possibile est eum ambulare quando sedet vel jacet : et dicitur de eo, quod possibile est eum ambulare quando jam ambulat. Dicitur etiam de aliquo, quod possibile est eum fieri vel esse antequam sit : et dicitur de aliquo, quod possibile est eum esse quando est, et ante actum plus habet de potestate et de potentia. Quando autem est in actu, plus habet de actu quam potentia. Et ideo ante actum acceptum est ad opposita et removetur a necessario. In actu autem existens majorem habet accessum ad necessarium quod semper in actu est. Cum defectu tamen : quia deficit ab eo, sicut illud quod est in actu permixto cum potentia, deficit ab eo quod est in actu puro : et quia accedit ad necessarium, cum reduplicatione actus fit necessarium, sicut dicimus, quod hominem necessarium est ambulare dum ambulat.

Omnibus ergo dictis modis dicitur possibile. Possibile autem in genere acceptum abstrahit ab omnibus his, et habet ad ista vel communitatem generis vel communitatem analogiae. Et ideo sicut animal praedicatur de homine, et universale praedicatur de particulari : nec tamen oportet, quod secundum omnes suas species praedicatur de ipso : animal enim de homine non praedicatur secundum speciem animalis que est asinus : ita possibile in genere acceptum (quod commune est ad omnes modos possibilium qui dicti sunt) praedicatur de necessario : et sic possibile in communi acceptum sequitur ad necessarium.

Adhuc autem contingens esse convertitur cum possibile esse : et non est verum quod quidam dicunt, quod contingens differat a possibili in hoc, quod contingens dicat extensionem temporis in futurum, et possibile non dicat illud : pos-

sibile enim ante actum acceptum extenditur in futurum. Sed in hoc differunt possibile et contingens : quia possibile simpliciter dicit potentiam vel agentem vel materialem, et variatur secundum potentiae talis varietatem. Contingens autem respicit causam quae non est per se causa : et ideo distinguitur secundum causae distinctionem 1. Si autem est causa non per se ad esse disposita et inclinata, dicitur contingens natum sive ut in pluribus. Si autem causa est indisposita et non inclinata ad unum plus quam ad aliud, dicitur contingens ad utrumlibet. In hoc ergo differt a possibili, et facit modum diversum ab ipso.

De necessario et impossibili dictum est in praecedentibus : quia universaliter respiciunt omne tempus, et quoad tempus sunt universalia, licet non secundum ditributionem subjectorum. Et idem est, quod negotio praeposita vel postposita facit contrarietatem vel contradictionem : contrarietatem praeposita, et postposita contradictionem, ut Socratem non necesse est esse, et Socratem esse est necesse : hoc autem non est de aliis.

Notandum est quod sicut diximus in praehabitis, quod appellatio dicti de quo praedicatur modus, ut modus compositionis ipsius dicti, est appellatio termini discreti sub hoc communi quod est dictum vel enuntia bile : et ideo haec est singularis, omnem hominem currere est contingens. Et ideo notandum quod quatuor modis propositio sive enuntiatio dicitur singularis. Primus modus est quando subjectum sive suppositum significatione sua (per qualitatem quam significat) est discretum, ut Socrates legit. Secundo modo dicitur singularis quoad significationem alicujus discretionem facientis circa terminum communem in subjecto positum, sicut cum dicitur, ille homo legit. Pronomina enim discretiva sunt et maxime per demonstrationem. Tertio modo dicitur singularis quando sub-

<--- Page Split --->

jectum simpliciter stat pro essentia simplici quam significat cum dicitur, homo est species. Quarto modo dicitur singularis quando privatur a termino communi qui est in subjecto, hoc quod est prædicari de pluribus, quod solum facit per terminum universalem sive communem, sicut cum dicitur, omnem hominem currere est possibile. Hujus enim dicti quod subjicitur appellatio, est appellatio termini discreti.

Quamvis autem sic singulares sint modales enuntiationes, tamen ex situ negationis efficiuntur omnis quantitatis, hoc est, et universalis et particularis: et hoc est ab universalitate temporis, et non appellationis. Unde omnes quæ sunt in prima linea primæ dispositionis, superius determinatæ sunt particulares affirmativæ. De prima enim linea sunt istæ, possibile est esse, contingens est esse, non impossibile est esse, non necesse est non esse. Omnes autem quæ sunt in secunda linea sunt particulares negativæ, ut possibile est non esse, contingens est non esse : non impossibile est non esse, non necesse est esse. Omnes autem quæ sunt in tertia linea, sunt universales negativæ, scilicet non possibile est esse, non contingens est esse : impossibile est esse, necesse est non esse. Omnes autem quæ sunt in quarta linea sunt universales affirmativæ, scilicet non possibile est non esse, non contingens est non esse : impossibile est non esse, necesse est esse : et accipienda est quantitas quoad tempus et non quoad supposita, sicut diximus in ante habitis. Attendendum etiam est quoad quamvis modalis enuntiatio sit singularis quoad totum dictum, tamen quoad subjectum dicti potest esse universalis vel particularis vel indefinita vel singularis : universalis, ut omnem hominem currere : particularis, ut aliquem hominem currere : indefinita, ut hominem currere : singularis, ut Socratem currere. Modus enim quamvis sit prædicatum enuntiationis, tamen est modus dicti qui ad compositionem dicti habet referri. Hoc enim non

est inconveniens, quod aliquid respectu diversorum sit prædicatum et modus.

CAPUT VII.

Qualiter est oppositio contrarietatis et contradictionis.

Quia omnis consequentia secundum oppositionem variatur, sicut in ante habitis dictum est, et oppositio secundum aliquos accipitur in rebus contrariis, sicut contraria sunt bonum et malum, justum et injustum, album et nigrum. Diximus autem nos in præhabitis, quod sumenda est secundum oppositionem affirmationis et negationis : ideo oportet nos hic quærere qualiter sumenda sit oppositio, ne ignorata oppositione fiat error in consequentiis.

Accipiamus ergo nomen contrarii large, ita quod comprehendat contradictionem et contrarietatem stricte dictam, et quæramus utrum contraria est affirmatio negationi sive oratio orationi, quamvis non differant per affirmationem et negationem : quia si contraria sunt quæ de rebus contrariis enuntiantur, affirmatio erit contraria affirmationi, et negatio negationi, sicut statim in sequentibus erit manifestum. Ponamus autem hoc in exemplis, ut facilius intelligatur. Quæramus ergo, utrum illi enuntiationi quæ dicit, quoniam omnis homo justus est, sit illa contraria quæ opponitur ei secundum modum negationis ejusdem prædicati de eodem subjecto, sicut illa quæ dicit, quoniam nullus homo justus est, aut ista non sit ejus contraria, sed potius illa quæ contrariam rem enuntiat de eodem sub-jecto, sicut si diceretur, omnis homo justus est, esse contraria isti quæ dicit, omnis homo injustus est. Et in singularibus similiter contingit quæri, sicut cum dicitur : Callias justus est, utrum illi contraria sive contradictoria est illa quæ dicit, Callias justus non est, quæ idem prædicatum negat de eodem subjecto : vel illa quæ contrarium enuntiat de eodem sub-

<--- Page Split --->

jecto, sicut cum dicitur, Callias justus est, Callias injustus est. Quæramus ergo, quæ illarum alteri sit contraria.

Ponamus ergo primo rationes ad hoc, quod oppositiones contrarietatis sumende sunt penes res contrarias. Sicut enim dictum est in primo hujus scientiæ libro apud logicum ( qui significationes nominum accipit ab institutione facta ad placitum et ad conceptum instituentis) ea quæ sunt in voce, sequuntur ea quæ sunt in anima : et conceptus qui sunt in anima, causantur a rebus extra : et sic erit opinio sive conceptus contraria opinioni quæ est de rebus contrariis relatis ad idem subjectum : et hic opinio quæ dicit, quoniam omnis homo justus est, contraria est ei quæ dicit, quoniam omnis homo est injustus. Si ergo ea quæ sunt in voce, ut diximus, sequuntur ea quæ sunt in anima, tunc videtur quod similiter sit in affirmationibus quæ sunt in voce, quod contrarias in eis sumenda sit secundum res contrarias. Si autem in anima non sit opinio contraria opinioni quæ est de contraria re, tunc etiam una affirmatio non est contraria alteri, propter hoc quod est de re contraria. Sed potius affirmationi erit contraria illa negatio quæ dicta est, sicut nullus homo justus est, erit contraria ad hanc, omnis homo justus est.

Et quia ea quæ sunt in voce, sequuntur ea quæ sunt in anima immediate, propter hoc oportet quærere quæ opinio vera sit quæ falsæ opinioni sic contrariatur. Opinionem ergo hic large vocamus quemlibet animæ conceptum sive verum sive falsum, qui sit de rebus apprehensis in anima. Oportet autem quærere, utrum opinio affirmans aliquid de aliquo sit contraria negationi, quæ negat idem de eodem quod affirmavit affirmatio : aut non sit illi contraria, sed ei quæ contrariam rem de eodem opinatur. Dico autem in exemplis ponendo hoc modo, est quædam opinio sive conceptus de bono, quod

bonum est, et hæc est opinio vera. Alia est conceptio boni etiam, quoniam bonum non est bonum, et hæc est falsa opinio. Est etiam alia falsa quæ est de bono, quoniam malum est : ex quo ergo duæ falsæ sunt. Quæramus quæ illarum contraria est opinioni quæ dicit et concedit de bono, quoniam bonum est.

Dicamus ergo quod arbitrari quod in hoc diffiniantur et determinantur opiniènes, quod contrariæ sint, propter hoc quod de rebus contrariis sint, est falsum : quod sic probatur 1. Et supponamus, quod verum vero non contrariatur, et quod unum uni est contrarium primo et immediate. Opinio enim de bono, quoniam bonum est, et opinio de malo, quoniam malum est, sunt opiniones de rebus contrariis : et tamen fortassis sunt ambæ una in specie, et forma unitatis, quamvis materialiter sint diversæ. Sed in hoc quantum ad propositam intentionem non est vis : quia sive sint ambæ una opinio, sive plures, constat quod ambæ veræ sunt : verum autem vero non contrariatur. Cum ergo sint de rebus contrariis, patet quod contrariæ opiniones sive conceptiones non determinantur per hoc quod contrariorum sunt, hoc est, de rebus contrariis : sed magis determinantur per hoc quod contrariæ, hoc est, per modum contrarii se habent ad invicem secundum affirmationem et negationem, ut scilicet negatio idem de eodem neget, quod affirmat affirmatio. Si ergo opinio vera est bono, quoniam bonum est : et quæratur, quæ sit ejus contraria : quamvis multas secundum rem habeat contrarias, tamen nulla est ponenda esse ejus contraria, nisi illa quæ dicit, quoniam bonum non est bonum, et negat idem de eodem. Quod autem multæ sint secundum res contrarias, ex hoc apparet quoniam de bono possumus opinari quod bonum est album, vel quid inhonestum, vel quid turpe, vel quid inutile, vel quid

1 Opiniones non sunt contrariæ quia de contrariis rebus ; sed quia non eas opinamur con-

<--- Page Split --->

non expediens, vel non expetibile, vel aliud quodcumque, quod nec bonum est nec bonum esse potest. Infinita enim talia possunt concipi de bono, et quæ sunt bona, et quæ non sunt bona, sicut jam ostensum est. Bonum enim honestum est, expetibile est, finis est, utile est: et talia infinita vere de bono opinari possunt.

Aliquis potest etiam opinari, quod bonum malum est, et non expediens, et inhonestum : et talia infinita quæ nec bono

conveniunt, nec possunt convenire. In omnibus his nulla erit contraria, nisi illa quæ

negat idem prædicatum de eodem subjecto, et dicit quoniam bonum non bonum est. Determinando autem istam quæstionem, utrum scilicet in rebus contrariis, vel in modo enuntiandi contrario attenditur contrarietas in enuntiationibus, Dicimus quod oppositio contrarietatis vel contradictionis attenditur penes ea in quibus est prima fallacia sive falsitas. Et dico primam quæ per se est et non per aliud : quod enim per aliud est, hoc accidit et non contingit per se et primo. Prima autem falsitas est in oppositione affirmationis et negationis in enuntiationibus. Est enim prima fallacia sive falsitas ex quibus fiunt generationes rerum contrariarum. Generationes autem primo et per se fiunt in terminis, qui differunt per affirmationem et negationem : homo enim fit ex non homine, et album ex non albo, et musicum ex non musico. Et quod generatio in aliquibus fit ex contrario, hoc est per accidens : album enim non fit ex nigro, nisi quia accidit nigro non album esse. Et hujus ratio est : quia generatio fit ex privatione : privatio autem per negationem enuntiatur. Ex oppositis ergo fiunt generationes : et ergo primo et per se fallacia sive falsitas est ex oppositio per affirmationem et negationem : et illa oppositio quæ est contrariarum rerum enun-

tiatarum de eodem, est fallacia sive falsitas, quæ accidit per illam quæ est inter affirmationem et negationem. Si ergo dicamus de bono, quod bonum est; et dicamus quod bonum malum non est, hoc quod dicimus, quod bonum bonum est, per se est et primo: quia prædicatum non solum conceptum est cum 'subjecto, sed etiam cum subjecto est idem, et ideo per se et primo. Sed quum dicimus quod bonum non est malum, non negatur de ipso malum, nisi propter hoc quod bonum est bonum, et bonum est malo contrarium. Et ideo simul in eodem esse non possunt: et ideo non propter se et primo negatur malum de bono, sed propter aliud: et ideo per accidens: bono enim accidit malum non esse, propter hoc quod bonum est bonum '. In unoquoque autem genere illud quod secundum se est verum, magis est verum quam illud quod secundum accidens est verum: et magis est falsum quod secundum se est falsum, quam illud quod secundum accidens est falsum. Et cum contraria et contradictoria sint eorum quæ maxime distant in vero et falso: et erit opinio vera quæ est boni, quoniam bonum est bonum, ei opinioni quæ est boni, quoniam bonum non est bonum, maxime contraria. Oportet ergo quod secundum affirmationem et negationem ejusdem de eodem accipiatur tam contrarietas quam contradictio. Illa enim quæ est de bono, quoniam non bonum est, secundum se et primo falsa est: illa quæ dicit de bono, quod malum est, est falsa per accidens: magis ergo erit falsa de eo quod bonum est, quæ est negationis, quam ea quæ est, quod bonum contrarium aliquod bono est ut malum: falsa autem magis est quæ circa singula (quæ sunt partes subjecti) habet oppositionem contrariam. Sunt enim contraria quæ plurimum distant secundum idem subjectum 2.

<--- Page Split --->

Quod si etiam detur, quod altera harum (illa scilicet quae dicit, quoniam bonum malum est) etiam est contraria illi quae dicit, quoniam bonum est bonum: tamen ex praemisiss sequitur, quod illa quae contrariatur ei per modum contradictionis, est magis contraria quam illa quae enuntiat de bono contrarium secundum esse: magis enim contraria primo et per se contraria est. Et sic inter istas duas, bonum est bonum, et bonum non est bonum, est prima contrarietas. Altera autem quae est, quod bonum malum est, non est contraria, nisi quia est implicita huic quae dicit, quoniam bonum non est bonum: quia ex hoc quod bonum non est bonum, ei quod non est bonum, accidit esse malum: et sic non est contraria nisi per aliud: et hoc est per accidens esse contrarium. Cum enim dicit bonum esse malum, necesse est quod opinetur ideo accidere esse malum, quia non est bonum: et si esset bonum, non accideret ei esse malum.

Amplius si in aliis quae non habent contrarium, est accipere contrarium secundum res contrarias : tunc etiam in istis quae habent contrarium, bene dictum est : quia contraria secundum res contrarias accipiuntur. Si enim est ars generalis contrariam enuntiationem accipiendi, oportet quod ubique in omni materia uno et eodem modo accipiantur : et ideo aut ubique erunt contraria, aut nusquam. In his vero in quibus non est contrarium secundum rem, sicut substantiae, oportet accipere contrarium per affirmationem et negationem, sicut de ea quae est ejus opinio, quae putat sive opinatur hominem non esse hominem, quae est contraria ei quae opinatur hominem esse hominem. Si ergo in tali materia per affirmationem

et negationem sumitur contrarietas in enuntiationibus, sequitur quod in omnibus contrarietas secundum contradictionem affirmationis et negationis accipiatur 1.

Amplius similiter se habent in veritate opinio boni quae dicit, quod bonum bonum est, et opinio quae dicit de non bono, quod non bonum est. Et similiter ad has se habet in falsitate opinio dicens, quod bonum non est bonum : et quae dicit, quod non bonum bonum est. Quæramus ergo quae sit contraria huic veræ opinioni quae dicit, quod non bonum non est bonum : ea enim quae dicit, quoniam non bonum malum est, non potest ejus esse contraria : hæc enim, quod non bonum non est bonum, et illa quae dicit, quod non bonum malum est, aliquando sunt simul veræ : vera autem opinio veræ non contrariatur : quia verum vero non potest esse contrarium : quoddam autem non bonum est malum, sicut injustitia non bonum est, quod malum est. Et ideo si essent contrariae quae dictæ sunt, contingeret contrarias esse simul veras : quod nunquam esse potest in aliqua materia. Adhuc autem illi opinioni veræ quae dicit, quod non bonum non bonum est, nec ista potest esse contraria quae dicit, quod non bonum non malum est. Hæ enim duæ etiam sunt simul veræ : indifferens enim est, est non bonum, et est malum. Relinquitur ergo ex omnibus his, quod illi veræ opinioni quae est non boni, quod non est, contraria sit hæc quae dicit, quod non bonum bonum est. Similiter et illi quae dicit, quod bonum bonum est, contraria est illa quae dicit, bonum non bonum est : et sic per oppositionem affirmationis et negationis de eodem et secundum idem est accipienda contrarie-

1 Si contrarium capiatur pro quodam communi ad vere contrarium et contradictorium, ut dicit D. Albertus in fine hujus cap., ista ratio nulla videtur esse ; quia nihil est assumere quod non habeat contrarium hoc modo. Respondetur quod hic non capit contrarium illo modo large in principio hujus rationis : quia loquitur de incomplexis, dum dicit in his quae

non habent contrarium, etc. D. Albertus autem dicit contrarium hic accipi large, et hoc intelligit de contrario prout convenit complexis, scilicet pro propositione contraria : et sensus est, quod eontrarium, id est, propositio contraria, capitur pro communi ad propositionem vere contrariam et ad contradictoriam. Jammy.

<--- Page Split --->

tas, et non secundum res contrarias quae de eodem enuntiantur.

Manifestum est etiam quod nihil differentiæ est quantum ad contrarietatis acceptionem, etiamsi universaliter ponamus affirmationem : huic enim universali affirmationi universalis negatio erit contraria, sicut illi opinioni quæ opinatur, quoniam omne quod est bonum bonum est, sive quod omne bonum bonum est, est illa contraria quæ opinatur, quod nihil eorum quæ bona sunt bonum est, sive quod nullum bonum bonum est : nam illa opinio quæ est de bono dicens, quoniam bonum bonum est (si universaliter sit acceptum bonum) eadem est ei quæ dicit, quod quidquid bonum est bonum est, sive quod omne bonum est bonum. Et sic se habet in non bono : quia si ponamus non bonum universaliter, sive pro omni non bono, idem est dicere non bonum esse non bonum, quod omne non bonum esse non bonum.

Propter quod si in opinione sive in conceptione animæ sic se habet, quod contraria est affirmatio negationi, et contradictoria, ut dictum est, oportet quod in enuntiatione vocali eodem modo accipiatur oppositio contrarietatis et contradicionis, et non in contrariis rebus de eodem enuntiatis : affirmationes enim et negationes quæ sunt in voce, sunt notæ earum affirmationum et negationum quæ sunt in anima, sicut sæpe dictum est. Manifestum est ergo, quod affirmationi contraria est illa negatio quæ est circa idem universale universaliter acceptum, sicut ei quæ est, quoniam omne bonum est bonum, vel ei quæ est, quoniam omnis homo bonus est, illæ sunt contrariæ quæ dicunt, nullum bonum bonum est, et quoniam nullus homo bonus est. Contradictoriæ autem earum duarum sunt quæ dicunt, quoniam non omne bonum bonum est, et quoniam non omnis homo bonus est. Manifestum autem ex prædi-

ctis,quoniam veram opinionem vel enuntiationem non contingit esse contrariam veræ opinioni vel enuntiationi. Contraria enim sunt quæ sunt opposita circa idem subjectum. Circa autem idem subjectum contingit bene plura vere dicere eumdem, ut quoniam bonum est bonum, et quoniam non est malum, et quoniam non est non bonum, et pluribus aliis modis. Sed contraria quæ vere et primo contraria sunt, non contingit eidem inesse simul: et ideo veræ ambæ contrariæ simul esse non possunt: propter quod vera vero non sunt contraria.

Et attende quod in isto ultimo capitulo fere ubiqui contrarium accipimus large, quod sub se continet contrarium et contradictorium : et hoc ideo factum est quia ostendimus contrarium in enuntiationibus debere accipi secundum modum affirmationis et negationis, et non secundum res contrarias de eodem enuntiatas. Iste autem modus idem est quoad affirmationem et negationem tam in contrariis quam in contradictoriis, nisi quod in contrariis propter hoc quod universales sunt, negatio negat prædicatum materialiter respiciendo subjectum pro partibus distributis. In contradictoriis autem negatio formalis est et non materialis, et negat prædicatum de subjecto secundum formam accepto.

Jam ergo partes duæ logicæ perfectæ sunt, scilicet de scientia deveniendi in ignotum incomplexum per diffinitionem acceptam per divisionem, et de scientia interpretationis. Oportet enim generaliter interpretatum esse omne per cujus notitiam potest quis devenire in cognitionem ignoti. Et quia jam præmissum est omne quod exigitur ad interpretationem, oportet nos attingere ad naturam syllogismi et demonstrationis per quam quis potest venire in cognitionem ignoti, quod est complexum.

<--- Page Split --->