CAPUT VII.
Quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Articulus quid. Artículos enim dicitur minimum in cor- pore composito in quo diversa articulan- tur et quasi colliguntur : secundum hanc igitur rationem articuli dicemus,quoniam generaliter punctum in continuo articu- lus dici non potest. Articulus enim sem- per duorum est terminus quae in ipso arctantur : punctum autem unius lineae terminus est : et ideo punctum cum ar- ticulo non generaliter habet similitudi- nem. Amplius punctum secundum hoc quod actu est in ratione indivisibile, ma- gis habet rationem termini quam divisio- nis : sed e converso articulus magis habet rationem divisionis quam termini : na- tura enim in fine et extremitate ali- quando non constituit articulum, sed in medietatibus inter extrema : sed pun- ctum semper est finis lineae . Amplius lineae et planum habent magis rationem articulorum quam punctum : quia habent aliquid analogum, hoc est, secundum proportionem similitudinis dictum ad articulum. Articulus enim est aliqualiter differentia, hoc est, in quo differentia colligantur, sicut linea est inter pun- ctum et planum, et planum inter lineam
et corpus : punctum autem et corpus sunt sicut extrema : et ideo habent analogiam cum articulo. Propter quod et Empedocles recte fecit articulum, propter quod et oportet facere ipsum. Dixit enim, sicut apparet ex suis sermonibus, quod in primo mixto capita germanorum erant sive cervice, et similiter alia non colligata erant et conjuncta, quae postea per amicitiam ordinata et articulata sunt diversis convenientibus per concordiam in constitutionem unius et ejusdem : et ideo articulus concordat diversa : sed punctum est eorum quae sunt unius lineae, sicut sunt partes continui terminatae ad punctum : et ideo patet ex dictis Empedoclis, quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Sed forte objiciet aliquis, quod est in linea punctum secundum quod est divisio lineae, quod signum proprie vocatur vel divisio : et ille videtur habere cum articulo analogiam. Sed hoc citius solvi- tur : quia punctum dividens non est nisi potentia : articulus autem dividit actu et connectit quae actu divisa supt. Punctum autem etiam est in his quae non habent motum, sive omnino abstracta sint a motu, sicut mathematica : sive non ha- beant motum a seipsis, sicut habent mo- tum animalia. Articulus autem non est nisi in corporibus ad motum ordinatis : unde et propter motum formatur articu- lus, sicut in libro de Motibus animalium dici debet. Adhuc nullus habet infinitos articulos actu vel potentia in corpore toto vel in parte corporis, sicut in manu : puncta autem potentia sunt infinita, eo quod non fit divisio nisi in puncto, et divisio vadit in infinitum. Amplius lapi- dis et alterius homogenii in partibus ar- ticulus nullus est : puncta autem habet lapis, sicut et quodlibet homogenio- rum.
<--- Page Split --->