D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARII

IN LIBRUM SANCTI DIONYSII AREOPAGITÆ

DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA.

SYMPRESBYTERO

TIMOTHEO DIONYSIUS PRESBYTER. CAPUT I

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quæ sit ecclesiastice hierarchice tradiQuæ sit ecclesiastice hierarchice traditio, et quæ ejusdem speculatio? tio, et quis sit ejus scopus?

SYNOPSIS CAPITIS :

I. Ecclesiasticam hierarchiam descripturus monet, sacra religionis Christianæ mysteria non temere profanis revelantæ, sed baptizatis, pro cujusque captu ac modulo, clare, quoad fieri potest, explicanda esse ab iis quibus in Ecclesia cum docendi tum sacramenta administrandi munus concreditum est, qui hoc in mundo angelos imitantur.

II. Cum priori libro angelicam hierarchiam descripserit, ait, nostram hierarchiam cum illa convenire in eo, quod inferiores a superioribus ad perfectionem instituantur, et ad Deum adducantur : differre autem in hoc, quod illi, ut simpliciori ac spiritaliori

<--- Page Split --->

ad principales partes philosophiae, quae sunt rationalis, moralis, et tres modi essentiales philosophiae, qui determinantur in VI philosophiae primae, scilicet mathematica, naturalis, et divina : haec autem non est aliqua harum, nec reducitur ad eas : maxime enim videtur reduci in moralem, in quam reduci non potest, pro tanto quod moralis considerat operationes nostras : haec autem est de quibusdam operatis, sicut de Eucharistia, et similibus : ergo non est scientia.

  1. Ad idem, Avicenna dicit, quod « omnis scientia est, vel de his quae sunt « ab opere nostro, vel ab opere naturae : » sed sanctificationes quae hic traduntur, non sunt ab opere naturae, neque nostro, sed divino : ergo non est scientia.

Quia per angelicae hierarchiae spiritus immediate a Deo recipientes divinas illuminationes, ipsa Ecclesiastica hierarchica in nos deferuntur, tamquam animarum nostrarum praesides, decenter et convenienter immediate post doctrinam celestis hierarchiae, tradit nobis D. Dionysius doctrinam Ecclesiasticae hierarchiae : circa quam ante Litteram quatuor quaerenda sunt.

Primo, Utrum doctrina ista Ecclesiasticae hierarchiae sit scientia ?

Secundo, Quid sit subjectum ejus ?

Tertio, Utrum sit una ?

Quarto, de fine et modo ipsius.

1. CURA primum sic proceditur.

  1. Videtur primo, quod doctrina Ecclesiasticae hierarchiae, hic tradita, non sit scientia. « Nulla enim scientia est circa « particularia, » ut dicit Porphyrius ex summa Platonis : sed in hac doctrina traduntur particulares operationes ministrorum Ecclesiae : ergo non est scientia.

  2. Ad idem, Omnis scientia habet principia communia, et propria, ex quibus procedit : sed haec doctrina non habet principia communia, cum non reducat ea quae tradit, in communes conceptiones : et sic etiam non habet propria principia, quorum firmitas est ex communibus : ergo non est scientia.

  3. Ad idem, Omnis scientia reducitur

  4. Ad idem, Sicut probat Philosophus in IV Ethicorum, « Omnis scientia est « aeternorum, eo quod est de necessariis : sed ea quae hic traduntur, inceperunt per institutionem alicujus in tempore : nec iterum semper erunt, quia Sacramentorum usus cessabunt : ergo de his non potest esse scientia.

Ad oppositum.

  1. Angelica hierarchia, et humana, eodem perficiuntur, id est, divino lumine : cum igitur de angelica hierarchia sit scientia, quemadmodum in alio libro tradidi, videtur quod etiam de Ecclesiastica debeat esse scientia.

  2. Ad idem, Hierarchia Ecclesiastica habet differentias et passiones quae de ipsa demonstrari possunt, et habet diffinitionem, et partes quae requiruntur in scientiis : ergo de ea potest esse scientia.

SOLUTIO. Concedimus, quod haec doctrina Ecclesiasticae hierarchiae, est scientia, et concedimus rationes ad hoc : non tamen est scientia philosophica, nec reducitur ad aliquam earum, nec sicut particularis ad universalem, cum subjectum et principia ejus non stabiliantur a primo Philosopho, nec ab aliquo : nec iterum sicut subalternata ad subalternantem, cum medium ejus non sit sub medio ea-

<--- Page Split --->

rum, tamquam demonstraret quid, altera demonstrante propter quid : sed est pars scientiae divinae, quae non est aliqua carum, quae dicuntur liberales : quamvis quantum ad subjectum sit liberrima : sed est ante liberales quantum ad certidinem luminis, quae est per inspirationem : et hic modus est certissimus in se, quia firmatur immediate in lumine divino, a quo est omnis firmitas in principiis rationis : quorum principiorum lumen est probatio liberalium scientiarum. Unde dicit Glossa super Joannem, quod « in- « spirationi omnes consentiunt: sed in ex- « cogitationibus, id est, argumentationi- « bus est maxima dubietas : unde et con- « tradicunt sibi invicem, quamvis nobis « videatur minus certus modus qui est « per inspirationem, propter nostrum « defectum. »

Ad primum ergo dicendum, quod hic non traduntur particulares sanctificationes, ut baptismus Petri, sed particularium operationum, sicut in medicina, quamvis gratia exempli, aliquae singulares operationes tangantur.

Ad secundum dicendum, quod haec doctrina habet principia, ex quibus procedit, non quae subjiciantur rationi, sed quae sunt supra rationem, a divina inspiratione accepta : nihilominus tamen recipit principia communissima, quibus utuntur demonstrativae scientiae, ut est de quolibet affirmare vel negare.

Ad tertium dicendum, quod scientiae quae sunt de rebus quarum cognitio acquiritur per principia, quae sunt sub ratione, reducuntur ad illas scientias : haec autem est scientia divina, per ea quae sunt supra rationem procedens : et similiter dicendum ad quartum.

Ad quintum autem dicendum, quod licet non semper fuerit usus sacramentorum in significando, et causando gratiam, nec iterum semper sit futurus, aptitudo tamen ad significandum et causandum immutabilis est, sicut etiam dictiones in lingua Latina, ex aliquo tempore sunt institutae ad significandum, de his

tamen est scientia grammaticae, propter immutabilem significandi aptitudinem et secundum hoc de sacramentis potest esse scientia.

Circa secundum sic proceditur.

  1. Videtur, quod sacramenta, de quibus tamen agitur in hac scientia, non sint subjectum ejus : in omni enim scientia, determinari debet de subjecto in communi, et de omnibus partibus ejus : sed in hac scientia non determinatur de sacramento in communi, et de omnibus ejus partibus : quia nihil dicitur de matrimonio, et extrema unctione, et penitentia : ergo sacramentum non est subjectum hujus operis.

  2. Praeterea, In scientia debent determinari primae differentiae subjecti, in quibus convenit secundum prius et posterius, sicut philosophia prima de actu et potentia, et substantia et accidente : sed sacramentorum quaedam sunt novae legis, in quibus est perfecta ratio sacramenti, sicut in causantibus et significantibus gratiam : quaedam vero sunt sacramenta veteris legis, quae tantum significant, de quorum differentia nihil hic determinat : ergo valde insufficienter traderet scientiam de suo subjecto, quod est inconveniens.

  3. Praeterea, Si dicatur, quod sacramenta sunt subjectum, quantum ad ritus sacramentorum, secundum quod pertinent ad actionem hierarchiae, cum in sacramento penitentiae maxime exerceantur hierarchiae actiones, de ritu pœenitentiae aliquid dicere deberet, de quo tamen nihil dicit.

  4. Praeterea, Ipse determinat de quibusdam quae tamen non sunt sacramenta, sicut de dormitionibus, id est, de ritu sepeliendi mortuos,et similiter de mysticis consummationibus : ergo sacramentum non est subjectum hujus scientiae.

  5. Item, Videtur quod Ecclesiastica hierarchia non sit subjectum, et tamen videtur alicui esse subjectum ex titulo :

<--- Page Split --->

hierarchia enim est quidam gradus potestatis : sed baptismus de quo hic determinatur, non determinat aliquem gradum potestatis, cum a' quolibet tradi possit : ergo tota haec scientia non versatur circa hierarchiam : et sic hierarchia non potest esse subjectum ejus.

  1. Præterea, Ipse non determinat de quolibet actu hierarchiæ, sicut de pœnitenia nihil determinat : ergo videtur esse valde insufficiens.

Solutio . Dicimus , quodsubjectumhu - jusoperisestEcclesiasticahierarchia , s e - cundumquodestinsanctificationibusde - scendentibusasummohierarchapermediosusqueadultimos , quisunttan - tumsubditi . Sacramentaautemhicnonintenduntur , nisisecundumquodaddis - pensationemhierarcharumpertinent : undenondeterminatdesacramentisinquantumsacramentasunt , ostendensquidsitresinquolibetsacramento , sedquas - damoperationesquibusdispensantursacramentaperhierarchas . Etideocon - cedimus , quodsacramentumnonestsub - jectumhujusoperis , etquatuorprimasrationes .

Ad quintum dicendum, quod baptismus quantum ad jurisdictionem descendit a primo hierarcha in medios ministros usque in ultimos, licet exsecutio ejus non determinetur ad hierarchas, propter necessitatem, quae determinat ministrum quemlibet, etiam de plebe.

Ad sextum dicendum, quod in pœnitentia non est principale id quod est ex actione hierarchæ, sed quod est ex parte subditi, scilicet interior contritio, quae absolvit a culpa : hierarcha autem non absolvit nisi jam absolutum, determinando tantum pœnitentiam exteriorem. Et similiter etiam est in matrimonio, quod perficitur consensu, et in extrema unctione in qua principaliter operatur devotio recipientis : in aliis autem principalius illud, quod est in actione conferentis sacramenta, et ideo de his determinat.

Circatertiumsicproceditur .

  1. Videtur, quod non sit una. « Una enim scientia est unius, » ut dicit Philosophus : cum igitur multa tradantur in hac scientia, ut baptismus, confirmatio, et hujusmodi, videtur quod non sit una scientia.

  2. Præterea, Ista non uniuntur nisi in ratione sacramenti : sacramentum autem, ut dictum est, non est subjectum hujus scientiæ : ergo ista multa non reducuntur in rationem unam subjecti : ergo de his non potest esse scientia una.

Solutio . Dicimus , quodhæcscientiaestuna , ethabetunitatemasubjectosuo , sicutetaliæscientiæ : etomniaquæde - terminanturinhacscientiaquamvissuntmulta , reducunturtamenadhierar - chiamEcclesiasticam , autsicutpartes , autsicutoperationes , autaliter . Etperhocpatetsolutioadeaquæobjectasunt .

Circaquartumsciendumest , quodfinisDibium 4 . hujusscientiænonestutsciamus , sicutnuncethic , sedutetsanctisimus , s e - cundumdeterminatamsanctitatem , quæscilicetdescenditperministrosEcclesiæarprimohierarcha . Modusautemdetermi - nandiinscientiisestduplex , scilicetcom - positivus , descendendoaprimisinultima , percompositionemsecundicumprimo , etsicdeinceps . Resolutorius , dividendocausaminprimascausas , etcompositainsimplicia . Etineisdempolestesseuterquemodus , secundumdiversumor - dinem . Inhacautemscientiamodusmanifestandiestresolutoriusdivinus , noninprincipiaphilosophiæ : reducitenimoperationesinferioruminsuperio - r e s , ethumanasindivinas , ethasinma - gisdivinas , quousqueperveniaturadprimumprincipium . Modusveroproce - dendiinscientia , quantumadpartessuasostendeturexdivisione . Aliavero , utdeefficiente , ethabituregente , determi - natasuntinprincipioColestishierar - c h i æ .

<--- Page Split --->

Dividitur autem iste liber in duas partes. In prima determinat de Ecclesiastica hierarchia in communi : in secunda de partibus ejus, et incipit in secundo capite, ibi, Dictum est igitur a nobis, etc.

Prima dividitur in duas. In prima determinat modum istius scientiae : quod debet primo fieri in qualibet scientia, ut dicit Philosophus in secundo philosophiae primae. In secunda determinat de hierarchia Ecclesiastica in communi, per differentiam a celesti, et secundum comparationem ad suum principium, ibi (§ 3), Quaedam igitur Angelorum est, etc.

Prima dividitur in partes duas. In prima ponit modum qui est in ista scientia. In secunda probat quoddam, quod dixerat, ibi (§ 2), Sic enim ut Theologia, etc.

Prima dividitur in duas. In prima ostendit ex quibus principiis, et quibus auditoribus tradenda sit haec scientia. In secunda autem quibus occultanda, ibi, Sed vide quomodo, etc.

Et quia iste liber scriptus fuit in modum epistolae ad Timotheum, sicut et Celestis hierarchia, praemittitur salutatio talis : Dionysius, quod est proprium nomen Auctoris, Presbyter, id est senior, hoc est, Episcopus, in quo tangitur ejus dignitas, fuit enim Episcopus Athenarum, mittit salutem, vel hoc opus, Timotheo, qui fuit discipulus Pauli, compresbytero, id est, coepiscopo sibi, etenim ipse fuit Episcopus Ephesi.

Quidem, id est, certe, quia hierarchia, id est, sacer principatus, puerorum, id est, ministrorum, secundum morem sacræ Scripturæ, ut Joan. XXI, 5 : Pueri numquid pulmentarium habetis, etc., divinorum per participationem sacrorum donorum quæ est, secundum nos, id est, apud nos, ad divinam, angelicam hierarchiam dico, intenta sacratissime, quantum ad rectam intentionem eorum quæ sunt in ea, tendentem in Deum, ut in finem omnis actionis hierarchiæ : atque divina, quantum ad dona quibus in hierarchia constituuntur, quæ sunt Dei similitudines : quia, inquam, hæc hierarchia, habetur ex deifca, Deum similante, scientia, quantum ad perfectionem contemplationis, et ex operatione, quantum ad perfectionem activæ : et hæc duo ponebantur in diffinitione hierarchiæ, quasi materialia, in cap. III Celestis hierarchiæ. Et ex consummatione, id est,

<--- Page Split --->

pcrfectione, quae est finis operationis hierarchiae : et ideo intermittit alia duo, scilicet purgationem et illuminationem : quia, inquam, sic habentur, oportet ostudere teleten, id est, ritum et formam inysteriorum, id est, occultorum sacrae perfectionis, id est, ea quae latent sensibus velata in ritu perfectionis hierarchiae : oportet dico ostendere ex eloquiis sacrae Scripturae scilicet supermundanis, quia per inspirationem traditis, elevantibus intellectum super mundanas rationes, et sacratissimis, quantum ad ea quae in eis traduntur: et haec oportet ostendere his auditoribus, qui sunt perfecti ex hierarchicis sacramentis et traditionibus, id est, doctrinis, ut principia et auditores proportionentur rei tradite. Alia littera est, « habet, » ubi ista habetur, et potest sic legi : quia hierarchia habet tamquam essentialia sibi intenta, id est, actiones intentas, sacratissime atque divina dona, vel actiones, dico, ex deifica, etc.

Sed tu, o Timothee, vide, id est, cave, quomodo, id est, per quem modum sit hierarchia, ut ex principio, id est, ex quo principio sit, quia ex Deo : deinde considerata sanctitate principis, revenerare, id est, iterum atque iterum revenereris sancta sanctorum, id est, sancta mysteria hierarchiae, a sancto sanctorum tradita : et rationem sive modum reverentiae explicat communiter dicens : Sed autem et haec, scilicet sacramentum, quod est secreti Dei, hoc est, occulti nobis, quia lucem habitat inaccessibilem, ejus scilicet auctoris, honorifica hos ritus, scientiis intellectualibus et invisibilibus exteriori visu, id est, non sistendo in sensibilibus, sed procedendo ex his in insensibilia : in his enim honorantur, quod talium signa creduntur, et non propter sensibilia tantum. Honorifica, dico, conservans quidem haec imparticipata ab imperfectis, id est, immundis, quorum voluntas renititur, et incontaminata ab iis qui nituntur eis obviare, secundum quod di-

citur, Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, etc.: autem, id est, sed, communicans solis sacris auditoribus ea cum sacra illuminatione, id est doctrina sacrorum, id est, de sacris, sancte, quantum ad affectum, et pulchre, quantum ad intellectum, id est, per decentes rationes.

Autem, id est, sed vide quomodo non ex principio, id est, extra principii decentiam, quod est Deus, tradas ea. Si sancta sanctorum sunt, venerare ea. Si autem haec sunt ea quae sunt secreti Dei, etc. Et hic sensus ostenditur ex alia translatione, quae sic dicit : « Sed vide ut non extra terminum « suum mittas sancta sanctorum : reve- « neraberis autem, et ea quae sunt occulti « Dei, intellectualibus et invisibilibus « cognitionibus honorabis : extra termi- « num suum ponerentur, si non in in- « telligibilia reducerentur, et si immun- « dis communicarentur. »

B. DUBIA.

  1. SED VIDETUR insufficienter enarrare ea, ex quibus habetur hierarchia : sicut enim dicit Philosophus, « Ad virtutem « tria exiguntur, scilicet scire, et velle, « et indesinenter operari : » cum igitur omittat voluntatem, ponens scientiam et operationem, videtur insufficienter dicere.

  2. Præterea, Sicut dicit Philosophus,

<--- Page Split --->

« Velle magis essentiale est virtuti quam « scire, quia primum confert ad virtu- « tem : » ergo potius debuit ponere voluntatem, quam scientiam.

  1. Præterea, Secundum voluntatem movemur : cum igitur sanctificatio sit ex merito, ponens ea quæ pertinent ad sancitatem hierarchiæ, potius debuit ponere voluntatem quam scientiam.

Solutto . Dicimus , quodinsanctitate , quæestexoperationenostra , principaliorestvoluntatsquamscientia , cujussan - ctitasest , quæestpervirtutes : sedsan - ctificatiohierarchicanonestexoperatio - nenostra , sedexquibusdamoperatis , inquibusoperaturvirtusdivina : etideoinhacsignificationenonestprincipaliorvoluntats . Etperhocpatetsolutioadobjecta .

Dubium 2 . 1 . I T E M , Videturfalsumquoddicithic , sacramentaconservandaesseimpartici - pataabimperfectis . Magisenimindi - gentibusmagissuntcommunicanda : imperfectiautemmagisindigent : ergoeismagissuntcommunicanda .

  1. Praeterea, In operatione virtutum largitatis, secundum Philosophum, est

conferre ei qui non habet : sed imprelicti non habent sanctitatem,quae confertiu per sacramenta : ergo in collatione sacramentorum, hoc est praecipue observaudum, ut dentur imperfectis.

Ad oppositum est quod dicitur, Sap. i, 5 et 4 : Spiritus sanctus disciplinari effugiet fietum, multo magis malitiae malum : et in malevolam animam non in troibit sapientia.

Solutto . Dicimus , quodsuntquidamimperfectivoluntate , etactu , quorumscilicetvoluntasrepugnatgratiæ : e t t a - libusnonsuntconferendasacramenta . quiaetcontemnerent , etclfectumsacra - mentorumnonobtinerent : suntenimsacramentaquædammedicamentaspiri - tualia : undesicutcorporalismedicinanonproducitelfectumsuumincorpore , nisipræparatoperactionem , itaetiamubirepugnatvoluntas , gratiænonpos - sunthabereelfectum . Suntautemqui - damiterumimperfecti , quitamenfaciuntquodinseest , præparantesseadgra - t i a m : ettalibussuntconferendasacra - menta . Etperhocpatetsolutioadob - jecta .

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sic enim, ut Theologia discentibus nobis tradidit, et ipse Jesus divinissimus animus et superessentialis, omnis hierarchiae et sanctificationis et deificationis principium et essentia et divinissima virtus, beatis et nostrum melioribus essentiis significantius simul et intellectualius illucet 1, et eas ad proprium lumen assimilat secundum virtutem, nostrasque ad se extentorum et nos extendente bono amore complicat multas alteritates, et in uniformem et divinam consummans et vitam et habitum et actionem, sanctam et pulchram donat divinae sacerdotalitatis virtutem. Deinde in sanctam venientes divini sacerdotii operationem, propius quidem nos efficimur super nos essentiarum secundum virtutem similitudini manentis et immutabilis earum sacrae collocationis, et hac ad beatam Jesu et divinam claritatem respicientes, et quaecumque videre possibile, sacre explorantes, et

Sic enim, uti nobis divinis contemplatoribus tradidit theologia, etiam ipsemet Jesus (divinitate transcendens ac superessentialis mens, universae ordinationis sacrae, sanctimoniaeque ac divinae functionis principium et essentia, virtusque divinissima) beatis istis nobisque multo praestantioribus naturis manifestius simul et intelligibilius affulget, et ad propriam, quoad fieri potest, eas lucem informat : quin et intento in eum amori nostro, et ad res nos probas incitanti, frequentes admiscet varietates, atque ad uniformem ac divinam nos vitam instituens, habitudinem quamdam, et rerum, uti par est, sacrarum effectricem divini sacerdotii virtutem impertitur ; qua ad sacram sacerdotii functionem accedentes, ipsimet etiam supremis istis spiritibus, sacri illorum status, quantum licet, imitando constantiam ac firmitatem, propinquiores evadamus, adeoque ad Jesu quoque beatam illam divinam-

<--- Page Split --->

speculationibus scientiae illuminati mystica disciplina, consecrati, et consecrantes luciformes, sed et deifici, perfecti et perfectiores fieri poterimus.

que lucem adspicientes, sacro, quoad intueri fas est, ritu speculantes, visionum etiam, juxta mysticam scientiam, illustrati cognitione, consecrati ac consecrantes, luciformes ac deifici, perfecti ac perfectores evadere poterimus.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sic enim ut Theologia, etc.

Hic probat quaedam quae dixerat, quod scilicet non omni sunt aequaliter sacramenta communicanda : et est ratio sua talis: Iste qui est principium totius hierarchiae, dissimiliter distribuit proprium lumen his qui non sunt aequaliter dispositi:secundum capacitatem enim hominibus et Angelis distribuit : ergo similiter Pontifex his qui non sunt aequaliter dispositi secundum voluntatem, non aequaliter debet sacramenta praebere.

Littera sic construitur : Enim, id est, quia, ut Theologia, id est, sacra Scriptura, tradidit nobis discentibus ab ipsa, id est, modum quo non sunt omnibus aequaliter sacra exponenda, et ipse Jesus secundum humanitatem, animus, id est, intellectus, divinissimus, id est, supra modum omnis creaturae divini luminis particeps, ut etiam Angeli ab ipso recipiant, et superessentialis ratione divinitatis quae intus est, principium omnis hie-

rarchiae angelicae, et humanae, quantum ad ipsos gradus potestatis, et sanctificationis, quoad dona depurantia, et confirmantia, quibus gradus distribuuntur, et deificationis, quantum ad consummationem reductionis in Deum : et ipse dico essentia, id est, omnis essentiae causa, et virtus divinissima, effective, significantius, id est, expressius, simul et intellectualius, quia simplicius illucet in essentiiis beatis et nostrum melioribus, id est, nobis scilicet et Angelis, et assimilat eas ad proprium suum lumen, non per aequalitatem, sed secundum virtutem, id est, proportionem ipsarum, quia et complicat, id est, adunat, multas alteritates nostras, id est, intellectus nostros non firmiter stantes in uno, sed nutantes ad diversa : « non enim alteritates nomi- « nat multiformes carnalium voluptatum « curas, » ut dicit Commentator : has enim non complicat in se, sed abjicit. Non tamen quorumlibet nostrum, sed extentorum ad se, id est, qui porrigunt se ipsi, praeparantes se ad gratiam : et hoc fit, amore bono, id est, bonorum, extendente, id est, elevante nos ad ipsum : et ipse spiritus consummans, id est, perficiens alteritates nostras in uniformem et divinam vitam, quae participatione divinorum ad divinam unitatem accedit, et similiter uniformem habitum et actionem, donat nobis sanctam et pulchram, id est, decenter ordinatam, virtutem divine sacerdotalitatis, id est, quae a Deo, et circa divina est, non per essentiam, quia sic est in solis sacerdotibus, sed per participationem, prout aliquid ejus participatur ab intelligentibus. Tripliciter

<--- Page Split --->

autem perficitur anima, secundum essentium, et sic est vita ex influentia gratiae in unimam a Deo. Perficitur etiam secrundum potentias, et quantum ad hoc dixit habitum quo aliquis operatur, cum tempus fuerit secundum Augustinum. Perlicitur etiam in opere, et quantum ad hoc dixit actionem.

Deinde venientes (dante gratia) in operationem divini sacerdotii, vel per essentiam, vel per participationem, nos quidem efficimur propius quam prius eramus secundum virtutem nostram similitudini collocationis, id est, ordinis earum essentiarum quae sunt super nos, scilicet Angelorum. Collocationis dico, sacra, manentis et immutabilis : licet enim in sacrorum receptione renoventur, semper tamen in eodem ordinis gradu persistunt, ut alibi explanatum est, et ex hac similitudine tamquam non sistentes in ea, sed respicientes ut in primum principium et ultimum consummationis lium, ad beatam Jesu, quantum ad naturam humanam, et divinam claritatem ipsius, quantum ad divinam, et etiam illuminati, id est, instructi sacre, id est, secundum mensuram fidei, explorantes, id est, inquirentes de divinis, quaecumque possibile est nobis videre, et etiam disciplina, id est, scientia, mystica, id est, figuris velata, et hoc speculationibus sacra scientiae, poterimus fieri consecrati, id est, purgati, quantum ad similitudinem doni, et consecrantes, quantum ad consortium potestatis, luciformes, id est, illuminati, et deifici, id est, illuminantes, et hoc propter similitudinem nominis : quia eos dicitur a videre, et sic propinquat sanctificationibus luminis, et quantum ad incommunicantiam rei, quia omnia ista sunt divinae scientiae assumptio, ut in septimo capitulo praecedentis hierarchiae dicit : et ideo tota deificatio per-

ficitur per illuminationem secundum subjectum : et etiam perfecti et perfectiores.

DUBIUM.

  1. Seovidetur , quodnonmagisillu - ceatDeusAngelisquamnobis : humanænaturæenimilluxitdivinumlumense - cundumesseperunionem : Angelisau - temtantumpergratiam , quodmultominusest : NusquamenimAngelosap - prehendit , e t e . 1 : ergomultomagisillucethominibusquamAngelis .

  2. Praeterea, Hoc illucere est maxime secundum intellectum : sed secundum Augustinum,« Secundum intellectum pa- « res sumus Angelis : » non ergo minus illucet nobis quam Angelis, cum æqualí- bus æqualiter illuceat nobis.

  3. Praeterea, Glossa super Apoc. xxi, 17, dicit, quod « eadem est mensura ho- « minis et Angeli : » si igitur Deus non æqualiter eis distribueret lumen, esset injustus quod est impossibile.

Ad oppositum.

Infinum in Angelis est altius eo quod est eminentius in hominibus : dicitur enim de Joanne Baptista, quod qui minor est in regno caelorum major est illo 3 : ergo non est eadem mensura hominis et Angeli : et sic non æqualiter illucet Deus utrique.

<--- Page Split --->

Solutio . Dicimus , quodquantumadsortembeatitudiniseademestmensurautriusque , scilicethominisetAngeli , etæqualiterDeusillucetutrique : sedquantumadstatumviæ , hominessuntsubAngelis , etminusparticipantdedivi - nisilluminationibus .

Ad primum ergo dicendum, quod licet magis sit illucere per unionem quam per gratiam, non tamen illa unio removet a tota humana natura modum accipiendi, qui est per speculum et in ænigmatè, et

hoc manente non possumus esse æqualis Angelis qui vident per speciem.

Ad secundum dicendum, quod secundum intellectum sumus æquales Angelis quantum ad sortem beatitudinis, sed non quantum ad statum viae : et similiter etiam dicitur esse eadem mensura hominis et Angeli. Unde patet solutio ad tertium.

Aliud concedimus : quia concludit quantum ad statum præsentis vitæ.

ANTIQUA TRANSIATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO

QuædamigiturAngelorumestetArchangelorumhierarchia , etsuper - mundialiumPrincipatuum , etPotesta - t u m , etVirtutum , Dominationumque , etdivinorumThronorum , autæquipo - tentiumThronisessentiarum , quasTheologiaattenteetsempercircaDeumesseetpostDeumtradit , CherubincasHebræorumvoceetSeraphinno - minans , ornatumearumethierarchia - rumsecundosordinesetdivisionesconsequensinveniesineis , nobisnoncondignequidem , utpossibileautemetutTheologiasacratissimisScripturissubintroduxit , juxtaeashierarchiamlaudantibus .

Quisnamsitergosacerangelorumetarchangelorumordo , necnonsuper - mundialiumprincipatuumacpotesta - t u m , virtutumqueacdominationum , etthronorumdivinorumæqualiumquethronisnaturarum , quasassiduoper - petuoquecircaDeumetcumDeover - saritheologiatradit , cherubimillasHebræovocabuloacseraphimappel - l a n s , eaquædesacrisbeatarumista - rummentiumordinibusacdistinctio - nibusanobisconscriptasunt , e v o l - vendocomperies ; inquibusctsinonpromerito , provirilicertenostra , etquoadsacratissimarumtheologiaScripturarumexplanavit , sacrumilla -

<--- Page Split --->

Tantum tamen dicere necessarium, quomodo et illa et omnis nunc laudans supra nos hierarchia, unam habet et eamdem per omnem virtutem hierarchicam actionem : ipsumque summum sacerdotem, quomodo juxta eum essentia et analogia et ordo habet perfici secundum divina et deificari, et subjectis tradere secundum dignitatem unicuique, facta ei divinitus sacra deificatione : ipsosque subditos sequi quidem meliores, extendere vero minores in ea quae ante sunt : quosdam autem et praesse, et quantum possibile, alios ducere, et per hanc divinam hierarchicam harmoniam, vere subsistens bonum et sapiens et optimum participare unumquemque juxta virtutem.

rum ordinem concelebravimus. Illud tamen dicere necesse est, quomodo cum ille, tum omnis qui modo a nobis depredicatur sacer ordo, unam habeat eamde: nque in omni sacra sua functione virtutem, ut et ipsemet sacri ordinis antistes, pro sui status, dignitatis ordinis ratione, divinis initietur ac Deo uniatur, subditosque suos, pro cujusque dignitate, afflate sibi divinitus sacre deificationis participes reddat ; sic ut subditi superiores quidem sequantur, ita tamen ut et ipsi simul inferiores ad anteriora promoveant, qui jam provecti aliis etiam pro virili ducatum praestent, atque hac divina sacraque ordinis consensione, pro modulo quisque suo, vere essentia sua pulchri, sapientis ac boni particeps existat.

gelica et humana. In secunda ostendit in quo differant, ibi, (§ 4), Sed ipsa quidem, etc.

Circa primum ponit in quibus sit Angelica hierarchia. Secundo ostendit quid sibi sit commune cum humana, ibi, Tantum tamen dicere necessarium, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Quædam igitur Angelorum, etc.

Hic incipit determinare de Ecclesiastica hierarchia in communi, et dividitur in partes duas. In prima monet in quo convuit et differt cum Angelica hierarchia. In secunda determinat de Ecclesiastica secundum ea quae sunt propria sibi, ibi (§ 4 circa finem), Nunc vero nostram, etc.

Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid sit commune hierarchiae an-

Littera sic legatur : Diximus, quod iste significantius illucet essentii supra nos et complicat etiam nostras alteritates. Igitur quaedam hierarchia, scilicet superior est Angelorum et Archangelorum et Principatuum supermundialium, qui sunt tres ordines infima hierarchiae in Angelis : et Potestatum, Virtutumque et Dominationum, quantum ad mediam : et divinorum Thronorum aut essentiarum aequipotentium Thronis, secundum potestatem hierarchiae, quamvis sint superiores ordine, quas scilicet essentias Theologia, id est, sacra Scriptura, tradit esse attente, secundum quod in Deo ex toto colliguntur, et semper, secundum quod ab eo non deflectunt, circa Deum, secundum contemplationem, et post Deum, secundum naturae dignitatem, ut dictum est cap. VII et XIII Cælestis hierarchiae.

<--- Page Split --->

Theologia dico, nominans eas, scilicet essentias voce Hebræorum Cherubini et Seraphin, et hoc dictum est, quantum ad tres ordines primæ hierarchiæ, consequens hæc nomina, invenies in eis, ornatum earum, scilicet dictorum ordinum, id est, dona quibus ornantur, et secundos ordines hierarchiarum, quantum ad gradus in quibus ex dictis collocantur, et divisiones, quantum ad differentiam unius ab alia. Hæc dico, invenies, nobis laudantibus, id est, per modum laudis tractantibus hierarchiam, juxta eas, id est, secundum quod est in prædictis essentìis, quidem, id est, certe, non condigne eis, autem, id est, sed ut possibile fuit nobis, et ut Theologia introduxit in sacratissimis Scripturis : quia ut cap. VII Cælestis hierarchiæ dicitur, « non est dicendum ali- « quid de eis nisi quod sacra Scriptura tradidit. »

Tamen quamvis hæc exposita sint a nobis in alio libro (1), ad præsens tantum est necessarium dicere, ut accipiatur in quo convenit cum Ecclesiastica hierarchia, de qua est præsens interpretatio, scilicet quomodo et illa hierarchia, scilicet celestis, quæ est supra nos, et omnis hicrarchia nunc, id est, in statu viae laudans Deum, scilicet Ecclesiastica hierarchia habet per omnem virtutem, id est, potestatem cujusque hierarchiae, unam et eamdem actionem hierarchicam, quia habet hanc actionem : ipsumque summum sacerdotem, id est, qui supra alios collocatur sacra dans, sive sit Angelus, sive homo, et deificari quantum ad similitudinem divinorum donorum, et tredere subjectis, id est, inferioribus, divina dona, unicuique secundum suam dignitatem, et hæc facta deificatione sacra, id est, assimilatione ad Deum, ei, scilicet summo sacerdoti divinitus, id est, a Deo, quia primi recipientes a Deo effundunt in subditos, et hoc fit, quomodo, id est, per modum quo, essentia, id est,

natura, et analogia quantum ad proportionem hierarchiæ, et ordo juxta eum. scilicet summum sacerdotem, in quo ipse Christus est, habet perfici secundum divina : aliter enim perficitur natura humana et angelica, et aliter Angeli qui sunt in diversis hierarchiis, et aliter in eadem hierarchia qui sunt in diversis ordinibus : quia patet in omni hierarchia ipsos quidem subditos sequi meliores, id est, superiores per participationem donorum ipsorum, et hoc quantum ad similitudinem doni : vero, id est, sed quantum ad consortium potestatis, extendere, id est, reducere minores, id est, inferiores per se, non in se, sed in ea quæ ante sunt : autem, id est, sed quosdam, scilicet illos majores, et præesse aliis, et ducere alios, quantum possibile est eis, et per hanc quam diximus divinam harmoniam, id est, proportionem divinorum, quantum ad virtutem et ad finem, hierarchicam, quantum ad ipsum ordinem, participare juxta virtutem suam bonum, scilicet Deum, qui est rere subsistens, quantum in se est a nullo dependens, et sapiens, secundum quod est finis intellectus, est enim sapientia per causas altissimas, et optimum, secundum quod est finis affectus habens in se omne delectabile.

<--- Page Split --->

quod hæc est hominum et illa Angelorum : ergo liber iste esset superfluus.

  1. Præterea, Non est una hierarchia in symbolis et in aperta visione recipere : sed hominum hierarchia est recipere in symbolis, Angelorum vero in aperta visione : ergo non est eadem hierarchia, et sic nec actio una.

  2. Præterea, Quæ non sunt ejusdem divisionis, eorum non est substantia una : sed Angelica hierarchia dividitur per novem ordines, Ecclesiastica autem non, sed tantum in tres, scilicet Episcopos, Presbyteros et Diaconos, ut ipse dicet : ergo non sunt ejusdem substantiæ, et sic nec actionis.

SED VIDENTUR esse falsum quod dicit, scilicet quod omnis hierarchia per omnem virtutem habet unam et eamdem actionem.

  1. Diversarum enim naturarum diversa est potestas, cum potentia sit conveniens essentiae : sed hierarchia non est nisi quidam gradus potestatis : ergo hominum et Angelorum natura distantium, non est hierarchia una : ergo nec actio una hierarchiae.

  2. Præterea, in alio libro (1) sufficienter determinavit, quæ formaliter sunt angelive hierarchiae : si autem humana et anglica haberent unam actionem, non differrent nisi materialiter, secundum

  3. Ad idem, Non est una et eadem actio in statu meriti et secundum fontem beatitudinis : sed nos sumus in statu merendi, Angeli vero in sorte beatitudinis : ergo non est una actio hierarchiae nostrae et illorum.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angelica et humana hierarchia differunt quidem in specie, sed sunt idem in genere hierarchiae, et sic etiam habent unam actionem genere, licet non specie. Et per hoc patet solutio ad objecta : concludunt enim omnia de identitate secundum speciem.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed ipsæ quidem super nos essentia et ordinationes quarum jam memoriam sacram fecimus, et incorporales sunt et invisibiles, et supermundana est secundum ipsas hierarchia : eam vero secundum nos videmus proportionaliter nobis ipsis sensibilium symbolorum varietate multiplicatam : ex quibus hierarchice in uniformem deificationem in commensuratione qua secundum nos est, reducimur, in Deumque et divinam virtutem. Ipsæ quidem ut intellectus intelligunt, juxta quod eis fas est : nos vero sensibilibus imaginibus in divinas, quantum possibile est, reducimur contemplationes. Vereque dicendum, unum quidem est, quod omnes uniformes appetunt, participant vero non uniformiter idipsum unum quod est : sed sicut unicuique divina juga distribuunt juxta dignitates partem.

Cæterum sublimiores istae naturae ordinesque, quarum venerandam supra feci mentionem, et incorporea sunt, et spiritalis ac supermundialis sacer illarum magistratus existit; no strum vero cernimus, diversa ab ipsis ratione, sensibilium varietate signorum mniplicari, quibus sacrosancte ad uniformem deformitatem pro captu nostro, et ad Deum divinamque virtutem promovemur. Istae quidem, utpote mentes, prout illis fas est intelligunt; nos vero a sensu perceptis imaginibus ad divinas, quantum possumus, contemplationes sublevamur. Et ut vere dicam, unum quidem est, quod omnes qui deiformes sunt appetunt, ejus tamen, quod omnino unum atque idem est, non unimode participes existunt, sed prout cuilibet pro merito sortem divina trutina distribuit.

<--- Page Split --->

Sed quidem hæc nobis in ea, quæ est de Invisibilibus et sensibilibus, actione latius dicta sunt.

Nunc vero nostram hierarchiam principiumque et ejus essentiam, quantum possibile, dicere tentabo, omnium hierarchiarum principium et consummationem Jesum invocans.

Verum ista in opere de iis quæ sub intellectum ac sensum cadunt, fusius a nobis enucleata sunt; modo vero sacrum nostrum ordinem, ejusdemque originem et essentiam, quoad facultas suppetit, exponere conabor, omnium sacrorum ordinum principium ac consummationem invocans Jesum.

Est quidem hierarchia omnis secundum adorabile nostrae sacrae traditionis, omnis subjectorum sacrorum ratio, aut universalissima hujus continuatim hierarchiae, aut hujus sacrorum consummatio.

Est hierarchia seu ordo sacer omnis juxta venerandam nobis sacrosanctam traditionem, universalis rerum sacrarum illi subjectarum ratio, seu generalissima eorum, qua e sub ordinem cadunt, id est sacrorum summa.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sed ipsæ quidem, etc.

Hic ostendit in quo differunt nostra et Angelica hierarchia, et primo ostendit propositum. Secundo ponit ad hoc quamdum generalem regulam, ibi, Vereque dirodum, etc. Sic continuetur, ut dictum est, in quo conveniunt duae hierarchiae.

Littera sic legatur : Sed ipsæ quidem exsultiae et ordinationes quæ sunt super nos, id est, angelicae, quarum jam fecinus sacram memoriam, in hoc capitulo, et sunt incorporales, quantum ad naturam, quantum autem ad hoc, possunt aliquo modo dici corporales quod com-

municant cum corporibus in hoc quod diffinuntur locis, propter quod dicit Damascenus, quod « sunt corporales, com- « parati ad Deum qui non diffinitur lo- « co, » et sunt invisibiles visu corporeo, et hierarchia secundum ipsas, id est, ipsarum, est supermundana, quia non symbolis perficitur. Vero, id est, sed videmus eam hierarchiam quæ est secundum nos, id est, Ecclesiasticam, esse multiplicatam, id est, multipliciter perfectam varietate simplicium symbolorum, et hoc proportionaliter nobis ipsis, qui aliter capere non possumus, ex quibus, scilicet symbolis in commensuratione quæ secundum nos est, id est, secundum proportionem nostram, reducimur hierarchice in deificationem uniformem, id est, similem unitatem, his qui deificati sunt participatione, in ipsumque Deum, quantum ad similitudinem doni, et divinam virtutem, quantum ad consortium potestatis. Et hujus differentiae haec est ratio : quia ipsæ quidem, id est, superiores essentiae, vel super nos essentiae intelligunt divina, juxta quod eis est fas, id est, possibile, ut intellectus, quia nihil habent depressivum intellectus, sicut in nobis deprimitur per continuum et tempus, non quod essentia eo-

<--- Page Split --->

rum sit potentia intellectus, quia hoc solius Dei est : vero, id est, sed nos reducimur, quantum possibile est nobis, in divinas contemplationes sensibilibus, id est, per figuras quasdam : quia proprie vereque dicendum est (quod universale principium est in scientia hierarchiae) quod scilicet est unum quidem, scilicet Deus, quod omnes tam Angeli quam homines uniformes secundum genus hierarchiae appetunt ut finem et optimum. Vero, id est, sed idipsum unum quod est, quod in se semper manet unum, non participant omnes uniformiter, id est, eodem modo, sed hoc sicut divina juga, id est, divinae leges (quae omnia sibi subjugant) distribuunt partem in participando juxta dignitates participantium.

Sed hæc quidem, scilicet quomodo quidam cum symbolis, et quidam accipiunt sine symbolis, latius dicta sunt a nobis ea in actione, id est, tractatu, quae est de invisibilibus et sensibilibus, quae nos non habemus.

Nunc vero nostram, etc. Hic incipit determinare de Ecclesiastica hierarchia in communi, secundum ea quae sunt propria sibi, et angelicae. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exsequitur, ibi, Est quidem hierarchia, etc.

ejus, ibi (§ 6), Hujus principium hierarchiae.

Circa primum duo facit. Primo dicit in quo omnis hierarchia consistit. Secundi applicat hoc Ecclesiasticae hierarchiae, in hoc ostendens quid sit, ibi (§ 5), Nostru igitur hierarchia, etc.

Littera sic construitur : Omnis quidm hierarchia tam angelica quam humana, secundum adorabile, id est, « venerabile » (sic enim habet alia translatio) nostra sacrae traditionis, scilicet secundum quod traditum est nobis a venerandis viris in Scripturis sacris, est omnis, id est, tota ratio, ordinis scilicet, sacrorum, id est, de sacris subjectorum, id est, inferiorum, complectens in se omnia sacra dona etiam inferiorum, quae sunt ratio quar quidam ordinantur super alios, et hoc dicitur quantum ad ipsum ordinem hirarchicum : aut etiam cum hoc est uni versalissima consummatio, id est, perfec tio sacrorum, id est, quae est per sacra, continuatim hujus hierarchiae, aut hujus, id est, secundum quod una est sub alia, quia superior complectitur in se omnes perfectiones inferioris.

Littera sic construitur : Vero, id est, sed postquam ostendimus in quo differt nostra hierarchia ab angelica, nunc dicere tentabo (quantum possibile) est mili, nostram hierarchiam, id est, Ecclesiasticam, et principium ejus et essentiam, id est, diffinitionem, invocans in adjutorium Jesum, principium et consummationem, id est, finem omnium hierarchiarum, tam humanae quam angelicae, id est, a quo manant, et in quem reducuntur.

Est quidem hierarchia, etc. Hic exsequitur, et dividit in duas partes. In prima dicit quid sit Ecclesiastica hierarchia. In secunda quod sit principium

DUBIUM.

  1. SED VIDENTUR, quod hæc diffinitio hierarchiae sit incompetens : hierarchia enim inest magis superpositis quam subjectis : ergo magis et potius debuit dicrere, ratio superiorum quam subjectorum. 2. Præterea, Hierarchia consistit in

<--- Page Split --->

scientia et actione, ut in capitulo tertio l'urtestis hierarchiae dictum est : haec autem sunt tam in superioribus quam subditis : ergo hierarchia est ratio utrorumque.

  1. Praeterea, Purgatio et illuminatio et perfectio perficiuntur his duobus, scilicet scientia et actione : cum igitur illa tria sint operationes hierarchiae, videtur quod illa hierarchia sit in scientia et actione : et sic idem quod prius.

  2. Praeterea, Non ponit in sua diffinitione essentialia hierarchiae, quae in alio libro posuit : ergo videtur incompeten esso diffinitio.

Solutio . Dicimus , quodnonitenditdiffinirehierarchiam , cumalibidiffinitasit , sedponereidquodcomplectiturinseomniaessentialiahierarchiæ , inquosuntimplicitediffinientiahierarchiam . Perhocquoddicitur , omnissacrorumratioetconsummatio , tangituretscientiaetactioetquidquidaliudconcurritadper - fectionemhierarchiæ : etpersubjectadatetiamintelligeresuperposita , cumsubjectumsinesuperiorinonpossitin - telligi . Etperhocpatetsolutioadobje - c t a .

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Nostraigiturhierarchiadicituretestcontinensomniumquæjuxtaeamsuntsacrorumnegotium , secundumquamdivinushierarchesperfectusomniumhabebitquæsecundumipsumsuntsa - cratissimorumparticipationem , utpoteabhierarchiacognominatus . Sicutenimhierarchiamquidicit , omniumsimulcomprehensamdicitsacrorumdisposi - tionem : sichierarchamdicens , decla - ratmirabilemetdivinumvirum , o m - nissacræeruditumscientiæ : inquopuresuahierarchiaomnisperficituretcognoscitur .

Sacerigiturodonosterdicituretcstfunctio , universasacrainsecom - plectens , quadivinuspontifexinitiatusomniumpersererumsacratissimarumparticepsexistit , inquantumsacerdossummusappellatur . Sicutenimquisacrumordinemnominavit , omniumsimulcompendiosacrorumdixitdis - pensationem ; itaquisummumsacer - dotemappellat , Deointimeunitumacdivinumplanevirumsignificat , omnisacracognitioneperpolitum , inquoomnis , quæilliinest , potestassacraconsummaturatquecognoscitur .

<--- Page Split --->

est hierarchia, perficitur et cognoscitur, sicut in eo in quo est perfecta virtus hirarchiae, in aliis enim est per participationem ab ipso, pure, id est, sine defectu aliquo.

EXPOSITIO TEXTUS.

Nostra igitur hierarchia, etc.

DUBIUM.

Hic applicat Ecclesiasticae hierarchiae quae dicta sunt de hierarchia in communi, dicens, ex quo omnis hierarchia est talis, nostra hierarchia dicitur secundum significationem nominis, et est secundum suum esse, negotium, id est, actio, contiuens, id est, contentivum omnium sacrorum quae sunt juxta eam, id est, quae ad ipsam pertinent, non enim continet sacra angelica, secundum quam, scilicet hierarchiam, id est, ex eo quod habet ipsam divinus hierarches, perfectus omnium, id est, in omnibus, habebit participationem omnium sacratissimorum, quae secundum ipsum sunt, id est, quae ad suam hierarchiam pertinent, utpote cognominatus ab hierarchia. Sicut enim qui dicit hierarchiam, dicit dispositionem quamdam simul comprehensam omnium sacrorum, id est, ex omnibus sacris : sic dicens hierarcham declarat ex ipso nomine virum quemdam, a virtute enim, mirabilem quantum ad altitudinem potestatis, et divinum quantum ad bonitatem et similitudinem donorum, eruditum omnis sacra scientiae : in quo omnis sua hierarchia, scilicet secundum quod

  1. Sed videtur falsum quod dicit, quod hierarches est perfectus participatione divinorum sacrorum : sicut enim dicitur ad Heb. v, 2 et 3 : Et ipse Pontifex circumdatus est infirmitate : et propterea debet, quemadmodum pro populo, etc. : ergo videtur quod non sit perfectus in sacris.

  2. Praeterea, I Joan., 8, dicitur : Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est : ipse autem Joannes de hierarchis erat : ergo videtur, quod hierarcha non sit perfectus participatione omnium sacrorum.

SOLITIO. Dicendum, quod sunt quaedam sacra quae pertinent ad sanctitatem vitae, et secundum talia nullus perfectus fuit in hac vita nisi Jesus Christus et Mater ejus : et de his non loquitur. Sunt etiam quaedam sacra quae pertinent ad potestatem hierarchicam, et talia omnia perfecte sunt in hierarchia, cum nihil deest de virtute inferiorum. Et per hoc patet solutio ad objecta. Hoc autem quod dicit, hierarcham esse virum mirabilem, etc., intelligendum est quantum ad id quod debet esse, licet in multis deficiat.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hujus principium hierarchiae, fons vitae, essentia bonitatis et una existentium causa Trinitas est, ex qua et essc, et bene esse est subsistentibus per bonitatem. Haec autem omnium summitas divinissima principali beatitudine trina, unica vere existit secundum quod nobis incomprehensibile est.

Huic autem desiderabilis voluntas quidem est rationalis salus, et secundum nos et super nos essentiarum. Haec autem non aliter fieri potest nisi deificatis salvatis : deificatio autem est ad Deum, quantum possibile, et similitudo, et unitas.

Hujus origo sacri principatus fons est vitae, essentia bonitatis, una rerum omnium causa Trinitas, ex qua per bonitatis redundantiam et ipsum esse, ac bene esse rebus. Hunc autem omnia transcendenti divinissimae beatitudini, trinae unitati, vere existenti, modo quidem nobis incomprehenso, ipsi autem notissimo in votis quidem est rationalis (creaturae) salus, tam nostra quam mentium supernarum; verumtamen haec salus iis qui salvantur nonnisi jam deificatis potest obtingere. Es, autem haec deificatio, Dei quaedamt quoad fieri potest, assimilatio unioque.

<--- Page Split --->

est causa existentium, et bene esse et naturae in quantum est fons vita, et gratiain quantum est essentia bonitatis, non solum hierarchicis, sed omnibus rebus subsistentibus per suam bonitatem, quares ad esse adduxit, ut in cap. IV Colostis hierarchiae dictum est. Haec autem causa qua est divinissima, id est, perfuctissima summitas, quia cacumen onnium rerum, in quantum est ultimus finis, et secundum quod omnes perfectiones caeterarum rerum sunt altiori modo in ipsa, trina principali beatitudine, id est, principalibus beatis, scilicet personis, quarum quælibet principalis dicitur propter æqualitatem majestatis. Cum enim principalis beatitudo sit essentialis beatitudo, non diceret Trinitatem esse in essentia, nisi abstractum pro concreto poneretur. Haec, dico, existit unita in essentia, vere, quia secundum esse et essentiam (ad differentiam essentiae universalis, quæ secundum esse est multa, non habens veram unitatem) et hoc secundum quod est nobis incomprehensibile, scilicet ut fines ejus circumspiciamus, quamvis per fidem quoquomodo attingamus.

Huic autem, etc. Quia prædictum principium est causa communis omnium rerum, ostendit secundum quam rationem efficiatur propria causa hierarchiæ.

Et dividitur in partes duas. In prima ponit conditionem secundum quam causa communis omnium rerum, est propria hierarchiæ. In secunda ponit conditiones hierarchiæ, secundum quas exit a proprio principio, ibi (§ 7), Omni autem hoc commune, etc.

Littera sic construitur : Huic autem scilicet Trinitati, est quidem desiderabilis quaedam voluntas, id est, volitum, salus rationalis naturae et essentiarum secundum nos, id est, hominum, et essentiarum super nos, scilicet Angelorum. Et dicitur hic rationale etiam secundum quod est differentia animalis, et hoc est quod

Hujus autem principium, etc.

In parte ista determinat de principio hierarchiæ, et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit omnis hierarchiae principium : in secunda, emanationem hierarchiæ abillo principio, ibi (§ 8), Dicamus itaque quomodo, etc.

Prima dividitur in duas. In prima ponit commune principium hierarchiae. In secunda ostendit secundum quam conditionem sit proprium principium hierarchiae per differentiam ab aliis rebus, quarum etiam causa est, ibi, Huic autem desiderabilis, etc.

Littera sic construitur : Diximus, quod hierarchia est omnis sacrarum ratio et hierarchiae, tam angelicae quam humanae, principium est Trinitas quae est unus Deus, qui est fons vitae in quantum est spiritualis naturae, cujus est effundere vitam, et essentia bonitatis, scilicet causa secundum quod est bonum per essentiam, a qua est bonitas per participationem in omnibus causatis ab ipsa, ut dicit Boetius, et una causa omnium existentium, in quantum est prima, quia impossibile est plura ponere prima secundum Philosophum. Etiam ex qua, Trinitate scilicet, est, id est, provenit et esse secundum quod

<--- Page Split --->

dicitur I ad Tim. n, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc. Hæc autem voluntas salutis est propria causa hierarchiæ. Hæc autem salus non potest aliter fieri, nisi salvatis deificatis, id est, in Deum reductis, extra quem non est salus. Deificatio autem est et similitudo ad Deum et unitas, quantum possibile est : et similitudo refertur ad habitum gloriae

creatum, quem quis acquirit ex conjunctione ad Deum, unitas vero refertur ad objectum beatitudinis, quod est beatitudo increata. Hæc autem sunt quibus perficitur hierarchia, ut in cap. III Calestis hierarchiae dicitur : « et ideo ista non dicit amplius : » et sic ex voluntate salutis causatur hierarchia.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Omni autem hoc commune hierarchiae summum, ad Deum et divina attenta dilectio, divinitus atque potenter sacrificata, et ante haec ab eorum contrariis perfecta et inconvertibilis reversio, et cognitio eorum quae sunt, quae ea quae sunt est intellectualis veritatis et visio et scientia, et uniformis consummationis divina participatio, ipsius unius, quantum possibile, contemplationis refectio nutriens invisibiliter et deificans omnem in se extentum.

Omni porro ordini sacro communis scopus est, erga Deum et res divinas continua dilectio, quae divinitus asseritur, et per ejus unionem consummatur, quaeque ac prior est, illi adversantium omnimoda et irrevertibilis fuga, cognitio rerum qua res sunt, sacrae veritatis visio scientiaque, simplicis perfectionis ejus qui summe simplex est, divina participatio; fruitio intuitionis, quae omnem sui contemplatorem spiritali modo reficit deificatque.

<--- Page Split --->

  1. Praeterea, Non omnis hierarchia perficitur per conversionem immediatin Deum, sed tantum prima : ergo non videtur quod summum omnis hierarchia est dilectio ad Deum.

  2. Iterum, Reversio pertinet ad purgationem : sed illuminatio est ante purgationem, quia est propinquior agenti, et non agit nisi transmittendo lumen : ergo non debuit dicere quod reversio sit ante haec, scilicet dilectionem et alia.

  3. Praeterea, Contrarius habitus divinae illuminationi est peccatum, quod non est in angelica hierarchia : ergo non omni hierarchiae commune est conversio a contrariis.

  4. Praeterea, Perfecta reversio non videtur esse in Ecclesiastica hierarchia, cum et ipse Pontifex circumdatus sit infirmitate, ut dicit Apostolus : ergo hoc iterum non est proprium omni hierarchia, scilicet perfecta reversio.

Hic ponit conditiones hierarchiae, secundum quas existat propria sua causa. Et ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, quaeratur de his quae dicuntur in Littera, et primo de hoc quod dicitur, ad Deum et divina.

  1. Hierarchiae enim non est ponere nisi unum finem ultimum : sed haec praepositio ad, notat habitudinem finis : ergo per hoc quod dicit ad Deum et divina, videtur ponere plures et diversos fines, cum copula sit inter diversa.

  2. Praeterea, Divina non possunt dici nisi dona participata a Deo : sed ascendendo ad finem primo occurrit quod minus dignum est : dona autem sunt infra dignitatem Dei : ergo prius debuit dicere divina quam Deum.

  3. Iterum, Dilectionis non est altendere, sed magis scientiae : ergo inconvenienter dicit, attenta dilectio.

  4. Iterum, quaeritur quare potius posuit dilectionem quam fidem et spem vel succedentia ejus, cum ipsis perficiatur hierarchia ?

  5. Praeterea, Ultimum complementum est in agendo : sed dilectio dicit habitum : ergo non est dilectio summum hierarchia, sed magis diligere.

  6. Praeterea, Videtur idem esse perfectum et inconvertibile, quia per hoc quod perfectum est in aliquo, firmiter stat in illo : ergo superfluum erit dicere, perfecta et inconvertibilis reversio.

  7. Iterum, Cognitio eorum quae sunt, refertur ad scientias quae sunt de speciebus entium, quas non oportet habere hierarchiam : quia sicut dicit Philosophus, « Scire aut parum, aut nihil con- « fert ad virtutem : » ergo non debuit summum omnis hierarchiae ponere circa cognitionem.

  8. Praeterea, Cognitio rerum diversa est a rebus ipsis quarum est : ergo videtur falsum dicere, quod cognitio eorum quae sunt est ea quae sunt.

  9. Praeterea, « Scientia non est nisi circa intelligibilia, » ut probat Philosophus in primo Posteriorum, quia sensibilium non est scientia : ergo postquam dixerat cognitionem quae refertur ad scientiam, non debuit ulterius dicere, visio intellectualis veritatis.

  10. Praeterea, Id quod simplex est, non habet partem : quod autem non habet partem, non potest participari : cum igi-

<--- Page Split --->

tur Deus sit simplex, videtur quod nihil sit dictum, divina participatio.

  1. Praeterea, Non participatur Deus nisi in refectione quadam : ergo posita participatione divina, superfluum fuit addere refectionem.

  2. Praeterea quaeritur, quomodo differunt haec quatuor, scilicet participatio et refectio, nutritio et deificatio, quae ponit.

Solutio . Dicendumadprimum , quodDousestquidemunusinsubstantia , sedmultiplexinattributis , quætamennonfaciuntinipsorealemmultitudinem , seddifferunttantumratione , utscientia , b o - nitas , etsimilia : ethæcattributaintelle - xitperhocquoddixit , divina : perhocautemquoddiciturDeus , intelligiturdi - vinasubstantia : ethæcsuntunusfinispropterindifferentiamexparterei .

Ad secundum dicendum, quod ratio ista procederet, si per ly divina, demonstrarentur aliqua dona ipsius creata : sed quia dicunt attributa quae sunt in substantia ipsius, prius debuit poni Deus quam attributa ejus : nisi enim aliquo modo cognoscatur Deus, non potest cognosci scientia ejus in quantum divina est, et sic de aliis.

Ad tertium dicendum, quod licet dilectionis non sit attentio, ut cujus actus sit attendere, inclinat tamen ad attentionem secundum quod dicitur : « Ubi amor, ibi « oculus. »

Ad quartum dicendum, quod dilectio non est ex parte sicut fides et magis etiam spes : propter quod non possunt esse in omnihierarchia. Dilectio autem communis est et in via et in patria. Et ideo potius dixit dilectionem quam visionem, quae succedit fidei : quia licet visio sit tota substantia beatitudinis, tamen dulcedo est tantum ex dilectione, qua amota nec visio delectabilis esset : et hoc est ulti-

mum desideratum in omni hierarchia. Et sic patet solutio ad quintum.

Ad sextum dicendum, quod licet non omnis immediate perficiatur a Deo, tamen homo perficiens vel Angelus non intendit reducere in se, sed in Deum : quia secundum lumen receptum ab ipso perficit alium : et ideo ultimum omnium est in conversione ad Deum.

Ad septimum dicendum, quod licet illuminatio sit prior respectu agentis, tamen quantum ad recipientem prior est purgatio : quia prius secundum rationem removetur a materia oppositum quam introducatur forma.

Ad octavum dicendum, quod peccatum quod est contrarium lumini divino et virtuti secundum quod est in habitu et actu, est tantum in nobis : sed hic contrarium sumitur large ad quodlibet oppositum, secundum quod dissimilitudo confusionis dicitur contrarium : et sic contrarium est in omni hierarchia 1.

Ad nonum dicendum, quod in nostra hierarchia est perfecta reversio quantum ad hoc quod nihil remanet de eo quod est contrarium gratiae, licet imperfecta sit quoad hoc quod remanent aliquae contagiones venialium, quae non simpliciter opponuntur gratiae et dilectioni.

Ad decimum dicendum, quod reversio dicitur perfecta secundum quod nihil remanet de opposito : sed dicitur inconvertibilis, secundum quod confirmatur in illo ad quod revertitur.

Ad undecimum dicendum, quod non omnis cognitio requiritur ad hierarchiam, sed tantum illa quae est de rebus hierarchicis, sine qua cognitione non potest aliquis esse hierarcha in actu, ita quod exerecat officium suum, licet possit esse imperfectus hierarcha secundum potestatem tantum.

Ad duodecimum dicendum, quod litte-

<--- Page Split --->

ra ista corrupta est, unde alia translatio habet, « cognitio eorum quae sunt in « quantum sunt, » possumus tamen dicere quoad litteram istam, quod scientia secundum essentiam non est res quarum est scientia, sed secundum actum, sicut sensus sensibile, eo quod est unus actus sensus et sensibilis, sicut dicit Philosophus, eo quod sensus non est actu nisi per actum sensibilis.

Ad decimum tertium dicendum, quod cognitio, ut dictum est, refertur ad res hierarchicas, sed visio intellectualis unitatis ad finem hierarchiae, secundum quod ipsa unitas in se intelligitur, ad quam per symbola hierarchica ducere intendit.

Ad decimum quartum dicendum, quod id quod est simplex secundum substantiam, potest habere partes ut est objectum intellectus, secundum quod diversa possunt de ipso considerari, sicut punctum in quantum est principium unius linec, et in quantum est finis alterius : et sic intellectus potest accipere partem Dei secundum quod considerat ipsum secundum rationem scientiae vel bonitatis et aliorum : et iterum secundum quod scientiam ejus vel bonitatem non accipit sibi eundum immensitatem virtutis divinae, sed proportionaliter.

Ad decimum quintum et decimum sextum dicendum est, quod illa quatuor differunt secundum similitudinem cibi corporalis, nisi in hoc quod cibus corporalis convertitur in nutritum, spiritualis vero convertit in se accipientem ipsum, sicut dictum est ab Augustino : « Nec tu « me mutabis in te sicut cibum carnis « tuæ, sed mutaberis in me. » Cibus enim corporalis sumitur per comestionem, et huic respondet in spirituali cibo divina participatio. Item, cibus corporalis propter convenientiam delectat et confortat naturam, et similiter est in cibo spirituali delectatio ex convenientia recepti divini doni quam importat refectio. Cibus corporalis unitur membris, et similiter cibus spiritualis conjungit sibi recipientem, et quantum ad hoc dicitur

nutriens. Item, cibus corporalis assimilatur membris perfecte per hoc quod accipit formam carnis vel ossis : spiritualis vero cibus, assimilat sibi sumtemnt ipsum per perfectam reductionem, sicut dicitur, I ad Cor. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est : et quantum ad hoc dicitur deificans.

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic construitur : Diximus, quod Dei est voluntas salus nostra, et essentiarum quæ supra nos sunt, quæ non potest esse nisi per deificationem, quæ est assimilatio ad Deum. Autem, id est, sed omni hierarchiæ tam angelicæ quam humanæ, hoc summum, id est, ultimum, ad quod ascendunt tamquam ad finem, est commune, scilicet dilectio attenta, id est attentum reddens ad Deum secundum substantiam, et divina, id est, attributa ejus : quia amor velut ignis acutus est penetrans omnes partes, et differentias amati perquirens. Dilectio, dico, sacrificcata, id est, « sacrificans » sic enim habet alia translatio) hominem Deo, divinitus quantum ad principium a quo est, et potenter quantum ad habitum, quo virtuse fit conversio in Deum, sonat enim hic potenter potestatem perfectam habitus, et non impotentiam imperfectam : et ante hæc, scilicet dilectionem vel sacrificium, quod est ultimum, est perfecta, quantum ad terminum a quo, secundum quod nihil remanet de contrario, et inconvertibilis, secundum quod firmiter stat in ter-

<--- Page Split --->

minoadquem , reverosiadDeum , corumcontraris , scilicetoppositissal - temutprivatio , sicutconfusiodissimili - tudinis , ethocdiciturquantumadpur - gationemquæestunaactionumquibusd - venituradilludcommuneultimum , etiterumquantumadilluminationemestcompitioeorumquæsunt , scilicetperti - nentiumadhierarchicosactus , quæsci - licetcognitio , esteaquæsunt , scilicetdequibusestsecundumactum , etvisioetscientiaintellectualisveritatisinse , adquamperhierarchiamducimur , e t v i - siodiciturquantumadprimaquæsuntpermodumconclusionis , etiterumquan - tumadperfectionemestdivinaparticipa -

tioconsumationis , idest , perfectionis , uniformis , idest , perquaminsimilitudi - nemvirtutisconstituitur , ethocquan - tumadacceptionemdonorum , etrefectiocontemplationis , idest , quæestexcon - templationeipsiusunius , scilicetDei , quantumpossibilenobis , ethocquan - tumaddelectationemquæestpercon - venientiamaccepti . Refectio , d i c o , n u - triensinvisibiliter , idest , invisibilinu - trimento : invisibili , d i c o , secundumcor - poralemvisumquantumadunionemquæunitnosDeo , etdeificansomnemexten - t u m , scilicetpropterpræparationem , i n s e , scilicetDeum , quantumadperfectamilluminationem .

ANTIQUA TRANSLATIO.

B A I . T H . CORDERII , S . J . INTERPRETATIO .

Dicamusitaquequomododivinabeatitudo , veradivinitas , etprincipiumdeificationis , exquodeificarideificatis , bonitatedivinahierarchicainsalutemetunitatemomniumetrationaliumetintellectualiumessentiarumdonavit . Etsupermundanisquidemetbeatisquie - tibusimmaterialiteretintellectualiter : nonenimextrinsecuseasDeusindi - vinamovet , invisibiliterautemetin - trinsecusilluminatas , ineaminsepu - rametimmaterialiterdivinissimamvoluntatem .

Dicimusitaque , Deiprincipalembeatitudinem , quænaturaDeitasest , principiumdeificationis , exquoiiquideificandisuntdeificantur , divinabo - nitatesacrumordinem , insalutemetdeificationemomnium , cumrationa - liumtumspiritaliumessentiarum , concessisse . Acsuperisquidembeato - queotiofruentibus , modomagisim - materiatoacspiritaliori ( nonenimex - trinsecuseosDeusaddivinamovet , sedintelligibiliratione , atqueintrin - secuspuraliquidaqueillustrationedi - vinissimamiisvoluntatemirradiando ) .

<--- Page Split --->

ne dicta, immaterialiter, id est, non ma terialibus symbolis quantum ad id in qui accipitur, et intellectualiter, quia non per sensum et phantasiam, quantum ad dis positionem accipientis : non enim Drt. movet eas, sed quietat, in divina extrin secus, id est, per extrinseca, sicut sunt sensibilia : autem, id est, sed eas illumiinatas invisibiliter, id est, non exteriori visu, sed intellectu, et intrinsecus, qui per intelligibilia movet in eam divinissimam voluntatem, scilicet suam, conformando sibi, puram ab omni macula, et immaterialiter in se, quantum ad essentiam in qua radicatur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Dicamus itaque, etc.

Hic ostendit qualiter sit exitus hierarchia, a determinato principio : et dividit in partes duas.

In prima determinat exitum angelicae hierarchiae : in secunda exitum Ecclesiasticae, ibi (§ 9, a), Nobis vero, etc.

Littera sic construitur : Itaque ex quo tale est principium et dispositio hierarchiae, dicamus quomodo divina beatitudo, in quantum est objectum beatitudinis, ut finis, et vera deitas, secundum quod est in se, id est, naturalis deitas ad differentiam eorum, qui participatione, vel nuncupatione dicuntur radii, et, id est, etiam principium defi cationis, secundum quod ab eo est gratia quae ducit in finem, ex quo scilicet principio est, deficari omnibus deificatis, quomodo, dico, donavit sua bonitate, non necessitate, vel indignitia, divina hierarchica, id est, dona hierarchica, et ordinem ejus, in salutem, quantum ad collectionem in fine, et unitatem, qua colliguntur in assimilatione Dei, omnium essentiarum et rationalium, scilicet hominum, et intellectualium, id est, Angelorum. Et tamen diversimode : quia supermundanis et beatis quietibus, id est, quiescentibus ab omni transmutatio-

DUBIA.

  1. Sed videtur, quod Deus movet Angelos extrinsecus : sicut enim dicit Augustinus : « Deus movet creaturam cor- « poralem per tempus et locum : spiri- « tualem vero per tempus, sed non per « locum : » quod autem movetur per tempus, movetur extrinsecus, quia tempus est accidens motus quod distare facit : ergo movet Angelos, qui sunt spirituales creaturae, extrinsecus.

  2. Praeterea, In libro de Causis dicitur, quod « inter rem cujus substantia et « actio est in momento temporis, cujus- « modi sunt generabilia et corruptibilia, « et rem cujus substantia et actio est in « momento aeternitatis, ut Deus, est « res cujus substantia est in momento « aeternitatis, et actio in momento tem-

<--- Page Split --->

« poris : » sed tales sunt Angeli : ergo extrinsecus movet illos Deus.

Solutio . Dicimus , quodsicutdicitAu - gustinus , « Æternitasvereunaest , t a - « menparticipaturamultisinquantum « participantincommutabilitatem : » undedicimus , quodAngelisecundumquodpercontemplationemacceduntadparticipationemdivinææternitatis , r e - moventuratemporeetomnivicissitu - d i n e : etideodicitDionysius , q u o d « nonmoventurindivinaextrinsecus : » quianosetiam , sicutait , secundumquodmentealiquidæternumcapimus , nonin

hoc mundo sumus : secundum vero quod actio eorum accedit ad tempus per vicissitudinem, dicuntur esse in tempore, quamvis essentialiter non sint in tempore, et sic dicit Augustinus, quod movet eos Deus per tempora. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quod res illa media secundum intellectum. Auctoris est cœlum, cujus substantia est permanens et motus temporalis capax : si tamen intelligatur de Angelis, tunc eorum actio dicetur temporalis, ut dictum est.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Nobis autem quod illis uniformiter et connexim donatur, ex Deo traditis eloquiis, quantum nobis possibile, in varietate et multitudine separabilium symbolorum donatum est.

Nobis autem, quod simplicius illis collectimque præstitum, ex divinitus traditis eloquiis, pro captu nostro divisibilium varietate multitudineque signorum donatum est.

B. Essentia enim nostrae hierarchiae est a Deo tradita eloquia. Sanctissima autem eloquia haec dicimus quaecumque a divinis nostris sacris, perfectoribus in agiographis nobis et Theologicis donata sunt deltis. Atqui et qua-

Substantia enim hierarchiae nostrae sunt divinitus tradita oracula. Maxime vero ista oracula dicimus veneranda, quae a sacris nostris initiatoribus divino Spiritu afflatis, in Scripturis sacris librisque theologicis tradita no-

<--- Page Split --->

cumque ab ipsis sacris viris immateriali doctrina, et minore quodammodo jam in cœelesti hierarchia, et intellectu in intellectum per medium verbum corporale quidem, immaterialius vero tamen extra scripturam duces nostri eruditi sunt.

bis sunt : uti et illa quae ab iisdem viris sanctis subtiliori, non omnino dissita ab ordine cœelesti insinuatione, demente in mentem, mediante verbo, corporeo quidem illo, simul tamen immateriato, sine scriptione, institutores nostri sacra quadam traductione sunt edocti.

Neque haec divini summi sacerdotes in sacrificii commune, non velatis invisibilibus, sed in symbolis sacris tradiderunt. Est enim non omnis mundus, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia 1.

Neque vero ista divino Spiritu afflatorum sacrorum praesulum monumenta, in sacri ordinis commune bonum, propatulis intelligentiis, sed symbolis quibusdam sacris traducta sunt ; non enim quilibet sanctus, neque omnium, ut eloquia tradunt, scientia est.

Necessario igitur primi nostrae hierarchiae duces ex superessentiali deitate ipsi repleti divino dono, et in idipsum deinde praeire ex divina honitate missi sunt. Ipsi vero copiose amantes, tamquam dii, eorum qui post se sunt reductionis et deificationis, sensibilibus imaginibus supercelestia, et varietate et multitudine connexum, et in humanis divina, et in materialibus et immaterialia, et his quae sunt secundum nos superessentialia scriptis suis et non scriptis doctrinis secundum sacras nobis tradiderunt leges, non propter immundos solum quibus nec symbola tangere fas est, sed quia et symbolica quaedam est, quod quidem dixi, proportionaliter nobisipsis, nostra hierarchia, desiderans sensibilia in eam ex eis ad invisibilia diviniorem nostram reductionem.

Necessario igitur primi sacri ordinis nostri moderatores, supersubstantialis Dei principatus sacro ipsi munere pleni, et in posteros illud ipsum derivatum a divina bonitate missi, cum et ipsi, upote divini, promotionem deificationemque posterorum affatim desiderarent, sensibilibus figuris superccelestia, et quod unitate collectum est varia cum distinctione tum multitudine, nec non in humanis divina, et in materiis immateriata, atque in nostratibus rebus supersubstantialia, qua scriptis qua non scriptis institutionibus, in sacratissimis oraculis nobis tradiderunt : nec id propter profanos tantum, quibus vel ipsa signa tangere nefas sit, sed quod noster, ut dixi, sacra ordinandi ritus, cum illorum comparatus, symbolicus existat, sensibilibus signis opus habens, ad diviniorem nostri ex illis ad intelligibilia sublimationem.

<--- Page Split --->

modo nostra hierarchia perficitur per sacra eloquia, et a quibus sit tradita. Secundo, quod sunt per symbola tradita, ibi (§ 9), Neque haec divini etc. Tertio, quibus haec symbola sint revelanda et quibus non, ibi (§ 10), Revelandæ tamen sunt, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. Nobis vero, etc.

DUBIUM.

Hic ostendit exitum Ecclesiasticae hierrarchiae a suo principio. Et primo ostendit modum exitus. Secundo, manifestat quod dixerat, ibi (§ 9, B), Essentia enim nostrae, etc.

Littera sic exponitur : Sic dantur Angelis hierarchica : vero, pro sed illud quod donatur illis, scilicet Angelis, uniformiter, quia non per diversa signa, et connexim, id est, simpliciter, quia non per materialia et composita dona, tamen donatum est nobis, quantum possibile est nobis, ex eloquiis traditis a Deo, scilicet sacra Scriptura, in varietate, quantum ad differentias significandi, et multitudine, quantum ad diversas causas sacramentorum separabilium, quia in eis sistere non debemus, sed separati ab eis per haec venire in intellectualia symbolorum, id est, sensibilium signorum.

Essentia enim, etc. Hic manifestat quid sit nobis donatum per symbola, per hoc quod causa nostrae hierarchiae sunt sacra eloquia, quae symbolis nobis tradita sunt. Primo ergo ostendit quo-

CIRCA primum est dubium de hoc quod dicit, quod eloquia sunt essentia nostrae hierarchiae : videtur enim esse falsum.

  1. Regulans enim et regulatum non sunt idem : sed nostra hierarchia regulatur sacra Scriptura, quae dicitur hic tradita a Deo eloquia : ergo non est essentia nostrae hierarchiae a Deo tradita elequia.

  2. Praeterea, Eloquia habent relationem ad alterum quantum ad auditum : sed talem relationem non importat hicrarchia : ergo non sunt idem per essentiam.

SOLUTIO. Dicendum, quod locutio est exponenda per causam : sunt enim sacra eloquia causa essentialis nostrae hierarchiae, non per motum tantum doctrine, quia haec insufficiens est ad bonos mores, ut dicit Philosophus, sed etiam obligando per modum legis : anima enim non haberet nisi persuasionem, quae insufficiens est ad faciendos homines bonos. Et per hoc patet solutio ad objecta.

<--- Page Split --->

id est, appropinquando ad modum quo accipit coelestis hierarchia immaterialiter, et eruditi, dico, ex intellectu unius, in intellectum alterius procedente doctrina, sicut ex intellectu Pauli in intellectum Ierothei, et sic deinceps : et hoc per medium quod defert intentiones unius ad alterum, verbum, dico, corporale quidem, ne credatur omnino immaterialiter accipere sicut coelestis hierarchia, immaterialius vero, quam alii recipiant, tamen duces nostri extra scripturam, eruditi sunt. Et intendit quod sacra eloquia sunt quae sancti viri scripserunt, vel quia verbis edocuerunt discipulos suos, et ipsi aliis tradiderunt secundum quod acceperunt, sicut luna illuminat in quantum habet lumen a sole.

B. Essentia enim nostra hierarchia, etc.

Littera sic exponitur : Diximus, quod nobis datum est per symbola. Enim, id est, quia cloquia tradita a Deo est essentia, id est, essentialis causa nostra hicarchia, regulando per modum doctrinae et legis. Hæc autem dicimus eloquia, quaecumque donata sunt nobis in deltis, id est, pugillaribus sive tabulis de cera, et sumitur hic pro libris, agiographis, id est, sacra Scripturae, et Theologicis, id est, in quibus divini sermones sunt scripti, et hæc a nostris divinis sacris perfectoribus, id est, ab his qui in divinis perfecti, nos sancte instruendo perfecerunt, sicut Prophetae et Apostoli. Atqui, id est, certe, et, id est, etiam illa sunt sacra eloquia quaecumque nostri duces, id est, magistri, sicut fuit Ierotheus et alii, sunt eruditi ab ipsis sacris viris, qui scilicet Scripturas canonicas ediderunt, immateriali doctrina : quia sicut capacioribus divinorum immaterialiter eis tradita sunt, quae aliis in vilibus signis occultantur : et minore, id est, simpliciore quodammodo jam in coelesti hierarchia,

Neque hæc divini, etc. Hic ostendit quare doctrinam suam sacri viri symbolis tradiderunt : et dividitur in duas, secundum quod duas rationes assignat. Secunda incipit ibi (§ 9). Non propter immundos solum, etc,

Littera sic exponitur : Neque, id est non divini summi sacerdotes, id est, sacra dantes, non non tradiderunt hæc, scilicet sacra eloquia, invisibilibus non velatis, id est, tradendo invisibilia sine velamine figurarum : sed tradiderunt in sacris symbolis, et hæc in commune saerificii, id est, communicanda aliis, qui per hæc efficerentur sacri. Et hoc ideo : enim, id est, quia non omnis homo est mundus : sed quia sunt porci et canes quibus non licet dare sanctum et margaritas, ut dicitur Math. vii, 6 : neque omnium hominum est scientia, qui sciant spiritualia honore congruo revereri, ut eloquia aiunt 2.

<--- Page Split --->

Igitur necessario, ne sancta derideantur, primi duces nostræ hierarchiæ, qui scilicet nobis sacra eloquia tradiderunt, ipsi per se repleti divino dono ex superressentiali deitate, et, id est, etiam Deum postquam ipsi receperunt, missi sunt ex divina bonitate, nostram salutem providente, præire nos exemplis et doctrinis in idipsum, scilicet divinum donum. Ipsi vero duces copiose amantes, et nos, quorum salutem operabantur, et Deum cujus gloriam quærebant, tamquam dii per similitudinem donorum et consortium potestatis, operatores per ministerium, reductionis, quantum ad conjunctionem, et defi cationis, quantum ad assimilationem perfectam ad finem eorum qui post se sunt, quibus scilicet a Deo præpositi sunt, tradiderunt nobis non proprio motu, sed secundum sacras leges, doctrinis in libris quos ediderunt, et non scriptis quantum ad hos quos ore tantum docuerunt, ex quibus iterum transmissa est doctrina in alios, secundum quod ab eis acceperunt. Tradiderunt, dico supercelestia sensibilibus imaginibus, id est, symbolis, et tradiderunt id quod in se est connexum, id est, simplex et unum, scilicet spiritualia, et varietate et multitudine symbolorum : et tradiderunt divina in rebus humanis, et immaterialia in rebus materialibus, et superessentialia his rebus quæ secundum nos sunt : et tradiderunt hoc modo non solum propter immundos, id est, infideles vel peccatores, quibus non est fas beatiludinis tangere symbola, id est, species sensibiles sacramentorum : sed quia nostra hierarchia est quædam hierarchia symbolica, scilicet symbolis tradita. Quod quidem dixi, quia sunt proportionata nobis ipsis, qui per sensibilia nati sumus accipere. Hierarchia, dico, desideruns, id est, requirens sensibilia in nostram reductionem diviniorem ipsis sensibilibus, quæ est ex eis, scilicet sensibilibus, ad invisibilia.

DUBIA.

Sed dubium est de hoc quod dicit. Dubium 1. Immundis non est fas tangere ipsa symbola sacramentorum : sit enim aliquis qui teneatur ex officio exhibere sacramenta, qui sit in peccato mortali, si non tangat symbola dispensando sacramenta, peccat, quia omittit id ad quod tenetur : similiter si tangat, peccat, quia non est fas sibi tangere cum sit immundus : ergo videtur, quod sit perplexus.

Dicendum, quod in veritate ille qui est in peccato mortali, mortaliter peccat quando cumque induit vestres sacras, nec licet sibi omnino concedere aliquod sacramentum, nisi baptismum propter necessitatem, non tamen ita ut exhibeat se tamquam ministrum Ecclesiae cum sit indignus. Similiter peccat si non exhibeat et teneatur. Nec tamen est perplexus : quia potest renuntiare officio, vel penitere de peccato, et tunc licebit sibi tradere sacramenta, quia aliquid licet pænienti, quod non licet dum est in peccato.

DEINDE quæritur de hoc quod dicitur, Dubium 2. quod nostra hierarchia desiderat symbola ad suam reductionem : et videtur, quod sine symbolis possit reduci.

  1. Quorum enim una est potestas, una est perfectio : sed nostra hierarchiæ et angelicæ eadem est potestas accipiendi, spiritualia scilicet, alias nostra non reduceretur in spiritualia : cum igitur ange-

<--- Page Split --->

lica perficiatur sine symbolo, et nostra etiam hoc modo poterit perfici.

  1. Præterea, Sicut habemus sensum, ita et intellectum : ergo sicut propter sensum est proportionale nobis accipere sensibilia, ita propter intellectum erit proportionale nobis accipere intelligibili-

  2. Præterea, Per lumen nobis naturaliter inditum possumus in ea quæ sunt tantum intelligibilia, cum inter scientias metaphysica sit de intelligibilibus tantum, ut dicunt Philosophi : ergo multo magis potest lumen gratiae nos ducere ad intelligibilia sine sensibilibus.

SOLUTIO. Dicendum, quod non potest congrue perfici nostra hierarchia nisi manuductione sensibilium, cum intel-

lectus noster accipiat cum continuo et tempore.

Ad primum dicendum, quod si in potestate intellectiva communicemus cum Angelis, differimus tamen in modo intelligendi : quia intellectus noster connexus est sensui, accipiens a sensu, quod non est de intellectu Angeli.

Ad secundum dicendum, quod licet habeamus intellectum sicut et sensum, tamen intellectus noster accipit a sensu : et ideo oportet ut per sensibilia perficiatur.

Ad tertium dicendum, quod quia ea de quibus est metaphysica, sunt tantum intellectualia, ideo intellectus noster se habet ad illa sicut oculus vespertilionis ad lucem solis, quamvis in se sint manifestissima, ut dicit Philosophus.

10

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTI. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Revelandæ tamen sunt symbolorum rationes divinis sacris perfectoribus, quas non est justum educere in adhuc perficiendos, scientes quomodo sacrorum, Deo tradente, legislatores ornatuum statutis et inconfusis ordinibus, et unoquoque secundum dignitatem accipiente, proportionibus et sacris distributionibus hierarchiam ordinaverunt.

Attamen manifestæ simul sunt sacerdotalibus signorum rationes, quas sacrorum etiamdum candidatis explanare nefas, quod exploratum sit, sacrorum divinitus traditorum legislatores, stabilibus atque impermistis ordinum distinctionibus, cujusque merito accommodatis, disparilibus ac sacris partitionibus sacrum ordinem distri-

<--- Page Split --->

Propter quod et tuis sacris confessionibus credens (recordari enim earum sanctum est) sic omnem quidem suppositam hierarchiam sanctam laudem non tradas alteri præter æque ordinatos tibi, deiformes, sacros, perfectoresque, eosque patieris confiteri secundum legem hierarchicam, mundorum quidem munda tangere, communicareque solum divinis deificata, et perfectorum perfectivis, sanctisque sanctissima, aliaque hierarchicorum, et haec tradidi divino dono.

buisse. Quapropter tui etiam ipsius sacrosanctis pactionibus persuasus (earum enim mcminisse sanctum) episcopatus quidem ordinem, ut caeteris praestantiorem, nequaquam alteri communicabis, praeterquam tui similibus deiformibus sacerdotibus ; ipsisque persuadebis ut juxta ritum hierarchicum profiteantur, sancta quidem sancte contractare, solis autem deifica divinis, perficientia perfectionis capacibus, sanctisque sanctissima communicare : nam præter alia sacrorum ordinum munera, hoc quoque divinum tibi munus demandamus.

EXPOSITIO TEXTUS.

Revelanda tamen sunt, etc.

Hic ostendit quibus revelanda sunt symbola, et quibus occultanda, dicens : Quamvis nostri duces intellectualia symbola tradiderunt, tamen rationes, id est, significationes symbolorum sunt revelandæ, id est, exponendæ sacris divinis perfectoribus, id est, his qui in divinis ultra alios communiter perfecti sunt. Quas scilicet rationes non est justum educere exponendo in adhuc perficiendos,

quia nondum perfecti sunt, ne scandalizentur et irrideant. Non est, dico, has justum educere, scilicet scientes quomodo nostri duces, latores, docendo vel scribendo, legis sacrorum ornatuum, divinae, in qua scilicet ornatus sacri et donorum spiritualium traduntur. Latores, dico, Deo tradente, quia non a seipsis, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines1. Quomodo, dico, isti ordinaverunt nostram hierarchiam statutis firmis, et inconfusis, vel separatis a confusionis discrimine, vel impermixtis ordinibus et unoquoque accipiente secundum dignitatem sui ordinis, ut non omnes aequaliter accipiant. Ordinaverunt, dico, proportionibus ex parte recipientium, et sacris distributionibus, id est, donis sacris distribwentes secundum proportiones dictas.

Propter quod, scilicet sancti patres, ordinaverunt, et, id est, etiam ego, credens tuis sacris confessionibus : et dicuntur hic confessiones, quaedam sponsiones quae fieri solebant in primitiva Ecclesia, et adhuc fiunt in ordine Episcoporum et sacerdotum, ut scilicet sit

<--- Page Split --->

dignus et castus, etc. : inter quas etiam erat hoc quod spondebant, scilicet sacra non communicare immundis. Unde dicit credens, etc. id est, credens quod in memoria habeas quod promisisti ad observandum : enim, id est, quia sanctum est recordari earum, scilicet confessionum ut impleantur. Ego, dico, credens, tradidi tibi ex divino dono quo donata sunt mihi et hoc opus aliaque de numero hierarchorum, in aliis libris sic, id est, tali pacto, ut omnem quidem laudem, id est, laudandam hierarchiam sup-

positam, id est, nostrae inferioris hierarchiae doctrinam, non tradas alteri praeter aque ordinatos tibi, scilicet deiformes, sacros, perfectoresque, pro quo palieris confiteri eos quibus tradis, id est, recipies confessionem ab eis, secundum praedictam legem hierarchicam statutam a Patribus : confiteri, dico, munda quidem tangere eos tantum qui sunt de numero mundorum, et communicare deficatu, id est, sacramenta, solum divinis viris, quia pro sanctis sanctissima, et non pro aliis.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De perficiendis in baptismate.

De iis quæ in illuminatione seu baptismo peraguntur.

SYNOPSIS CAPITIS:

Prima parte capitis ostendit, quo ordine perveniatur ad vitæ sanctitatem, et quomodo baptismus sit quædam nativitas spiritalis, atque principium operum supernaturalium, et simul monet, solos sanctos ad sacramentorum adspectum esse admittendos.

Secunda parte describit solemnem ritum baptizandi, qui sic habet :

I. Pontifex sacra promulgat Evangelia.

II. Religións amator parinum seu susceptorem quærit, a quo, instructus ad episcopum adducitur.

III. Hic benigne ipsum excipit.

IV. Clerum convocat ad agendas Deo gratias, et a patrino adductum solemni formula interrogat.

V. Infidelitatem detestanti manum imponit, et inscribi jubet.

VI. Facta precatione baptizandus exuitur, et fiunt insufflationes.

VII. Fit solemnis professio fidei, et baptizatur.

VIII. Veste candida amictus traditur susceptori, et sacre communionis particeps efficitur.

Tertia parte subjungit contemplationem, in qua

I. Ostendit, ritum hunc esse sanctum.

II. Cæremonias istas signare gratiam spiritalem.

III. Deum gratiam suam omnibus communicare.

IV. Exponit, quo ordine perveniatur ad perfectionem.

V. Quid sibi velit adductio et inscriptio baptizandi, quid item abrenuntiatio,

VI. Quid ad Orientem traductio.

<--- Page Split --->

VII. Quid unctio. VIII. Quid in aquam immersio et emersio. IX. Quid candidum vestimentum. X. Quid unctio finalis. XI. Quid communio.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dictum est igitur a nobis sacre quomodo ipsa est secundum nos hierarchiae interpretatio ad Deum nostra quantum licet et similitudo et unitas.

Hujus autem, ut divina docent eloquia, piissimorum mandatorum dilectionibus et sacris actionibus jucunde perficimur.

Servabit enim, inquit, diligens me verbum meum 1, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Dictum itaque a nobis est sancte, sacri ordinis nostri scopum esse Dei, quoad ejus fieri potest, assimilationem, atque unionem. Hanc autem, ut divina Scripta tradunt, maxime observandorum dilectione mandatorum sacrisque functionibus dumtaxat consequmur : Qui enim, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

<--- Page Split --->

determinando ea quae perficiuntur circa nos in baptismo : et ideo intitulatur de perficiendis in baptismate. In secunda determinat ritum baptismi qui erat in primitiva Ecclesia, ibi (§ 3), Summus quidem sacerdos, etc., et intitulatur MYSTERIUM BAPTISMATIS, eo quod determinat figuras visibiles quibus spiritualia occultantur. In tertia exponit significationem ritus, ibi (§ 8), Hæc quidem est quantum ad symbolum, et est titulus ejus, THEORIA, id est, speculatio, quia ex sensibilibus ducit in spiritualium cognitionum contemplationem.

Prima dividitur in tres. In prima, ut continuet se ad praecedentia, ostendit quibus perficitur nostra hierarchia. In secunda ostendit specialiter quae perficiantur in baptismo, ibi (§ 1), Hujus autem ut divina docent, etc. Tertio probat per auctoritatem, ibi (§ 1), Servabit enim, inquit, etc.

In superiori capite determinatum est de Ecclesiastica hierarchia in communi in comparatione ad suum principium, et per differentiam a cœlesti. Hic incipit determinare de spiritualibus operationibus, hierarchiæ : et, sicut dictum est supra, non est intentio ejus in hoc libro determinare de sacramentis omnibus, sed tantum de his in quibus tota virtus est ex operatione hierarchiæ. Operatio autem hierarcharum vel ministrorum Ecclesiæ est vel circa intrantes, vel circa exeuntes, vel circa progredientes : et secundum hæc hoc opus dividitur in purtes tres.

In prima parte determinat de baptismo secundum quod est operatio hierarchiæ circa intrantes. In secunda de operationibus hierarchicis quæ sunt circa progredientes, in tertio capite, ibi scilicet (§ 1 cap. III), Sed euge, quoniam ejus comnemoratio quædam erat, etc. In tertia determinat de operationibus hierarchicis quæ sunt circa exeuntes, scilicet mortuos (cap. VII), ibi scilicet, His autem diffinitis, necessarium est, etc.

Prima pars dividitur in tres partes. In prima determinat utilitatem baptismi,

Littera sic exponitur : Hoc opus et alia tradidi tibi. Igitur dictum est tibi a nobis, in capite tertio Cælestis hierarchiæ, sacre, id est, non transeundo limites sacræ Scripturæ, vel confirmando auctoritatibus, quomodo ipsa interpretatio, id est, diffinitio vel intentio (in Græco enim habetur σκοπός, quod est intentio) hierarchiae secundum nos, id est, nostræ, id est, secundum nostram æstimationem, unde et in Cælesti hierarchia dicit « secundum me », est hæc, scilicet nostra et similitudo qua quiescamus, et unitas, quantum ad id in quo quiescimus, ad Deum, quantum licet, id est, possibile est nobis, quod non omnino.

Autem, id est, sed nos specialiter perficimur in divina similitudine, jucunde, id est, ex hoc materiam gaudii habentes, dilectionibus et sacris actionibus piissimorum, secundum quod pietas refertur ad cultum Dei, mandatorum hujus, id est, nostræ hierarchiæ, ut docent divina eloquia. Enim, id est, quia Dominus inquit, Joan. xiv, 23 : Diligens me, servabit verbum meum, et Pater meus diliget eum, et ad eum

<--- Page Split --->

veniemus et mansionem apud eum faciemus.

DUBIUM.

SED VIDETUR, quod dilectio et actio non sint prima perficientia nostram hierarchiam, et ita non debuerunt hic poni.

  1. Totum enim per modum universalis se habens, est prius naturaliter parte : sed dilectio est quaedam pars gratiae : ergo gratia prior.

  2. Praeterea, Esse prius est quam operari, ut ipse post dicet : sed esse spirituale habet anima per gratiam : dilectio autem, cum sit virtus, ordinatur ad operari, et actio est operatio ipsa : ergo gratia prior est perfectio nostrae hierarchiae quam dilectio et operatio. Si dicatur, quod dilectio est prior virtus. Contra : Sicut osteidit Apostolus, ad Heb. xii, 1 : Est fides sperandarum, etc., id est, fundamentum totius spiritualis aedificii: fundamentum autem est prima pars : ergo fides est prior dilectione.

  3. Praeterea, Sicut ipse dicit in libro de Divinis nominibus cap. VII, fides collocat nos in veritate et veritatem in nobis : hoc autem est primum in perfectione spirituali : ergo fides et prima perfectio et non dilectio.

  4. Item, Videtur quod timor, propter id quod dicitur in Psal. cx, 10 : Initium sapientiae timor Domini.

  5. Item, Matth. ii, 2 et iv, 17, dicitur Penitentiam agite, et dicit Glossa, quod « prima virtus est veterem hominem per « penitentiam divellere : » ergo non videtur dilectio prior perfectio nostrae hiurarchiae.

SOLUTIO. Dicimus, quod de ista proprietate super IV Sententiarum sufficienter notatum est : quantum tamen ad prasens pertinet, dicendum quod omnia ista aliquo modo possunt dici prima. Quatuor tamen virtutes cardinales nullo modo sunt primae in perfectione spirituali. Gratia autem est prior simpliciter in perfectionespirituali, sicut dans esse spirituale : sed hoc esse supponitur in hierarchia, quia omnes perfectiones hierarchicae sunt superaddita ad esse spirituale : et hoc primum est quod supponit in hierarchia, et ideo de gratia non facit mentionem. Inter alia autem quaedaduntur secundum rationem supra hoc esse ad perfectionem, quaest in scientia et actione, quaest essentia hierarchiae, dilectio est prior simpliciter, quia secundum substantiam et diffinitionem, cum sit forma universalis et perfectio omnium aliorum, et non e converso : forma enim prior est substantia et diffinitione, cum materia non cognoscatur nisi secundum analogiam ad formam, ut dicit Philosophus. Fides est prior secundum quid, quasi per modum temporis et generationis : quia primus motus in Deum est fidei. Timor est etiam quodammodo prior ex parte nostra secundum recessum a termino, quia timor expellit peccatum. Penitentia vero est prior quasi immediate purgans mentem a vitiis ad inferendum virtutes, cum tamen praesupponat motum fidei et timoris. Quidam tamen dicunt, quod non est inconveniens quod fides sit prior quam dilectio, quia fides refertur ad intellectum, dilectio autem ad affectum : et sic non secundum idem sunt prius. Et per hoc patet solutio ab objecta.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quoddam igitur est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarium actionum susceptivam opportunitatem, formans animales nostros habitus, ad supercelestis quidem anagogen nostrum iter faciens, et divinissimae nostrae regenerationis traditio. Ut enim communis ait magister noster, secundum intellectum quidem in divina primordialis motus est, Deo divinaque dilectione ad sacram operationem divinorum mandatorum principalissima processio, essendi divinitus nos ineffabilissima creatio.

Quodnam est igitur initium sacrosanctae augustissimorum observationis mandatorum ? Ea quae ad caeterorum cum sermonum tum operum sacrorum quam expeditissime nostras animales efformat affectiones, quaeque nobis ad supercelestis otii fruitionem viam sternit, sacrosanctae, inquam, ac divinissimae regenerationis nostrae traditio. Ut enim inclytus Praeceptor noster ait, primo quidem mentis ad divina motio, Dei est dilectio : sacrae vero dilectionis in sacrosancta divinorum praeceptorum observatione progressus primus, est ineffabilissima divini nostri status fabricatio.

Si enim esse divinitus est divina generatio, nequaquam aliquando quid noverit Deo traditorum, neque quidem operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit.

Aut numquid, et nos humanum dicimus, subsistere oportet primum, deinde operari secundum nos, quomodo non existentis, neque motum, sed neque sistentiam habentis, existens illud solummodo operantis, in quibus esse natum est ? Sed hoc

Cum enim divinus hic status sit quaedam nativitas divina, numquam sane intellexerit, nedum fecerit, quidquam rerum divinitus traditarum, cui ne ipse quidem status hic divinitus afflatus sit.

An non et nobis (humano modo loquimur) existentia primum opus est, ut deinde quae nostri fori sunt tractemus, cum quod nullo modo est, neque motionem neque substantiam omnino habeat, quod autem quoquo

<--- Page Split --->

quidem, ut aestimo, apertum : deinde autem divina divinae generationis inspiciemus symbola. Et mihi nullus imperfectus in contemplationem veniat. Etenim non solares fulgores infirmis pupillis intueri non periculosum, nec his quae supra nos sunt audere innocuum. Siquidem vera est juxta legem hierarchia, Oriam quidem quia sacra tractavit, subvertens, Core vero quia supra se sacris, Nadab et Abiud, quia profane propriis abusi sunt.

pacto est, ea tantum et agat et patiatur quae naturae statusque sunt sui Atque hoc quidem, ut opinor, perspicuum est. Caeterum divina divinae generationis signa contemplemur. At nemo mihi profanus spectatum veniat : neque enim debilibus pupillis sole irradiatis obtueri tutum, neque nobis superiora tentare innocuum sit ; quandoquidem vera illa legalis hierarchia, Oriam 1 quidem sacris, Core vero se dignioribus ingerentem, Nadab 2 denique et Abiud 3 suis numeribus non recte functos, detestetur.

DUBIUM.

DIVISIO TEXTUS.

Quoddam igitur, etc.

CIRCA primum est dubitatio de his quae attribuit baptismo.

  1. Videtur enim primo, quod non sit principium mandatorum sanctissimorum sacrae actionis. Principio enim essentiali remoto, removetur id cujus est principium : sed baptismo remoto, remanent sacra mandata, « quia, sicut dicit Augusti- « nus, fuit alius modus nostrae salutis Deo « possibilis quam per mortem Christi et « baptismum et similia, cum tamen sine « sanctis mandatis non possit esse salus :» ergo baptismus non est principium essentiale sacrorum mandatorum : si vero non sit essentiale, tunc non debuit ipsum ponere principium, quia principia per acci-

Hic ostendit quae perficiantur in baptismo, et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat auctoritate Ierothei, ibi (§ 2), Ut enim communis, etc. Tertio probat idem per inconveniens ex simili in aliis rebus naturalibus, ibi (§2), Aut numquid et nos, etc.

<--- Page Split --->

dens non possunt determinari per artem, cum sint infinita.

  1. Præterea, Multi sine baptismo bene operati sunt in veteri lege : sine principio autem non potest esse principiatum : ergo baptismus non potest esse principium mandatorum sacræ actionis.

  2. Si dicatur, quod dicitur principium tantum respectu sacramentorum. Contra : Principium non sequitur id cujus est principium : sed pœnitentia et matrimonium sunt sacramenta quæ fuerunt ante baptismum instituta, quia in paradiso, sicut dicunt sancti : ergo aliorum sacramentorum baptismus non est principium.

  3. Præterea, Matrimonium potuit esse inter infideles in quibus non est baptismus : ergo baptismus non est principium matrimonii.

  4. Præterea, Gratia sacramentalis non est eadem cum gratia virtutum : unde qui habet unam virtutem, habet omnes, quod non est in sacramentis : sed virtutes principaliter ordinantur ad operationes : ergo non debuit hoc alicui sacramento attribuere, quod esset principium omnis actionis sacræ, sicut ipse supra dixit.

  5. Præterea, Sicut dicitur Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem : ergo non debuit hoc baptismo attribuere.

  6. Præterea, Præceptum non datur non capacibus præceptorum : sed baptismus datur parvulis qui non sunt capaces præcepti : ergo non est principium sacrorum mandatorum.

  7. Item, Essentialis operatio semper sequitur rem : sed baptismus non semper format animales habitus nostros ad spiritualia percipienda, cum quidam etiam post baptismum adhuc animales sint, et non possint capere spiritualia nisi per exercitium : ergo non videtur hæc essentialis operatio baptismi.

  8. Præterea, Habere fortes habitus ad divina est perfectorum : baptismus autem, secundum omnes, est intrantium,

qui nondum perfecti sunt : ergo formare sic nostros habitus non est baptismi.

  1. Item, Omnia symbola, ut dictum est, faciunt nobis iter ad supercelestia : ergo non debuit hoc appropriare baptismo.

  2. Item, Baptismus est intrantium, quorum non est divinissima regeneratio, sed perfectorum : ergo baptismus non debet dici divinissimæ traditio regenerationis.

  3. Præterea hoc non videtur universaliter verum : quia ei qui ficte accedit, non traditur, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum (Sap. 1, 3).

  4. Item, Quæritur, cum unius secundum quod unum non sit nisi operatio una essentialis, quomodo hæc quatuor attribuantur baptismo?

Et ad hoc ultimum primo dicendum, quod in baptismo intrinsecus præter exteriora symbola est tria considerare, scilicet quod fundat in esse spirituali, ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugii : unde etiam non baptizatus non potest recipere ordines, aut confirmationem, vel aliquid hujusmodi : et secundum hoc convenit sibi quod sit traditio regenerationis, qui est motus ad esse rei. Est etiam invenire in ipso id quod est tantum res, scilicet gratia, et secundum hoc dicitur principium sacratissimorum mandatorum. Est etiam invenire in ipso id quod est res et sacramentum, scilicet character quod est lumen quoddam assimilans nos Trinitati, in cujus invocatione sanctificatur baptismus, et etiam dat facilitatem capiendi spiritualia : et secundum hoc, quantum ad terminum a quo sive ex parte nostra, convenit sibi formare animales habitus nostros : quantum vero ad terminum ad quem, convenit sibi iter facere ad anagogen cœlestis quietis. Vel aliter, quia aut possumus considerare operationem sanctam relatam ad finem, et sic est tertium, quod est iter facere, etc. : aut in se, et hoc dupliciter, quia vel quantum ad actum qui est principium operationis, et sic est quartum, traditio, etc. : quia ge-

<--- Page Split --->

neratio est motus ad formam : aut secundum operationem ipsam, et hoc quantum ad affectum, et sic est primum quod est principium, etc. : aut quantum ad intellectum, et sic est secundum, scilicet quod est formans, etc.

Ad primum ergo dicendum, quod dicitur esse principium mandatorum secundum quod dat facultatem implendi mandata, secundum quod generat in esse gratiae, cum non possit aliquis operari non habens esse, est enim operatio a principio essendi : unde est essentiale principium, licet si non esset, possent tamen esse mandata ex alio principio : haec tamen potestas non aufert sibi, quin sit essentiale principium ex quo est : sicuti dies poterat esse ab alio quam a sole, ut fuit in primis tribus diebus, si sol non fuisset : ex quo tamen sol est, est principium diei.

Ad secundum dicendum, quod cum baptismus triplex sit, omnes qui bene operati sunt, aliquo modo baptizati sunt, vel in eo quod est loco baptismi, sicut morientes in sanguine suo : vel in signo baptismi habendo fidem baptismi ad minus implicite, sicut dicit Apostolus, I ad Cor. x, 2 : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari.

Ad tertium dicendum, quod quaedam sacramenta sunt officia personae vel nature, sicut pœenitentia in quantum est dolor de peccato, est officium ad actum persone pertinens, et sic potest esse ante baptismum : secundum vero quod habet virtutem ex eo quod descendit a passione Christi et ex virtute clavium, sic est sacramentum, et sic non potest esse nisi in baptizato. Similiter matrimonium est officium ad propagationem nature, et sic institutum fuit in paradiso, et potest esse in infidelibus : secundum vero quod est sacramentum Ecclesiae, significans conjunctionem Christi et Ecclesiae, et duarum naturarum in persona una, non fuit ante baptismum, nec est in non baptizato. Et quod aliquid accipiat a baptismo, patet ex hoc quod ante baptismum

non est in esse indivisibile : quia si unus conjugum convertatur ad fidem, et alter non consentiat cohabitare sine contumelia Creatoris, datur sibi licentia nubendi alteri : sed matrimonium quod est post baptismum, est omnino indivisibile. Et per hoc patet etiam solutio ad quartum.

Ad quintum dicendum, quod virtus est actionis ut forma immediate perficiens potentiam ad agendum : sed baptismus est primum principium per quod datur id quod est principium operandi et essendi spiritualiter : quod autem est causa causae, est causa causati.

Ad sextum dicendum, quod dilectio est prior supposito esse spirituali quod datur in baptismo, ut prius dictum est.

Ad septimum dicendum, quod sicut dicit Magister in Sententiis, « prius dan- « tur virtutes in munere, licet non ha- « beant exercitium : » dantur enim habitus gratiae et virtutum quibus habiles sint postea ad agendum ea quae praecepta sunt, quamvis ad praesens non possunt exercere opera virtutum, explendo mandata, propter defectum organorum.

Ad octavum dicendum, quod sicut dicit Victorinus, « Natura habiles, ars po- « tentes, usus faciles facit : » similiter dicimus, quod gratia quae datur in baptismo, est quaedam facultas ad modum artis qua efficimur potentes ad capiendum ea quae supra naturam sunt, ad quae tamen ex natura apti sumus : et sic omnes baptizati formatos habent habitus ad spiritualia, nisi sint ficte accedentes ad baptismum : oportet tamen ut informentur per doctrinam et exercitium, ut faciles sint ad spiritualia capienda. Et per hoc patet solutio ad nonum.

Ad decimum dicendum, quod symbola omnia faciunt iter ad spiritualia per modum signi, sicut circulus facit iter ad vinum : baptismus vero facit iter infundendo habitum inclinantem ad spiritualia, sicut si duceretur aliquis ad vinum per gustum vini.

Ad undecimum dicendum, quod non

<--- Page Split --->

datur divinissima regeneratio ex parte recipientis, sed ex parte infundentis gratiam, scilicet Dei, quod æque divinissimum est infundendo intrantibus sicut perfectis.

Ad duodecimum dicendum, quod baptismus, quantum in se est, semper tradit divinam regenerationem : si tamen fictus non recipiat, hoc est ex defectu suo : ponit enim obstaculum gratiae : sicut si quis clauderet fenestram ne illuminaretur domus a sole, qui tamen sol de se natus est eam illuminare : et similiter etiam est de aliis sacramentis.

ad anagogen, id est, sursum ductionem supercelestis quietis, spiritualium scilicet, quae sine motu sunt, et hoc per contemplationem et desiderium. Alia translatio planior est, quae sic habet : « Igitur « quod est principium venerandissimo- » rum praeceptorum? (interrogative) quod « ad aliarum sanctarum locutionum et « sanctificationum susceptionem opportu- « nissime format nostros animales habi- « tus, quod ad supercelestis finis sursum « actionem nos conducit, sanctam et di- « vinissimam nostram regenerationem « nobis tradet. » Et summa eadem est, et expositio patet per praedicta.

Ut enim communis, etc. Hic probat per auctoritatem quod sit principium, dicens : Enim, id est, quia magister noster communis, scilicet Ierotheus, qui utriusque magister fuit, vel « inclytus » secundum aliam litteram, ait, principalissima, id est, prima processio nostra ad sacram operationem divinorum mandatorum, quae est ex Deo tamquam principio primo influente : quae, Deo, divinaque dilectione, quasi forma universaliter manente, scilicet baptismus : et hoc dictum est in quantum ex ea est prima facultas operandi spiritualiter : quae iterum est ineffabilissima, non ex parte recipientium, sed ex parte Dei influentis, creatio, quia non praesupponit aliquid aliud in esse gratiae : et talis factio dicitur creatio, propter quod dicitur quod esse quod est primum, est per creationem, bonum per informationem : essendi nos divinitus, id est, qua causatur in esse divino : idem enim in spiritualibus est principium essendi et operandi, sicut etiam in natura. Hoc, dico, est quidam primordialis motus noster in divina secundum intellectum nostrum. Alia translatio sic habet : « Primus motus dilectio Dei est, sanctae « vero dilectionis quae est ad sanctam « operationem divinorum praeceptorum « principalissimus processus est essendi « nos divine ineffabilissima dispensa- « tio. » Et planum est : et hoc sio probat.

<--- Page Split --->

Enim, id est, quia si divina generatio est causa divinitus esse, id est, quod aliquis sit in esse divino, ille qui neque habeat subsistere, id est, esse divinitus, scilicet secundum divinum esse gratiae, nequaquam aliquando quid noverit, id est, sciet, de numero traditorum a Deo : quia quod non est, non potest scire : et hoc dicitur quantum ad operationem baptismi, quae est formare animales habitus nostros : neque quidem operatus sit aliquid divinum : quia quod non est, non operatur : et hoc dicitur quantum ad omnem operationem quae est principium mandatorum sacra actionis. Et ita patet, quod baptismus qui est creatio essendi divinitus, est primus motus in divina et principium eorum quae dicta sunt.

Aut numquid, etc. Hic probat idem per inconveniens, a simili rationibus naturalibus, scilicet quod aliquis non habens divinum esse, non operetur vel patiatr aliquid divinum : quia tunc aliquid operabitur et patietur non secundum quod natus est ex suo modo essendi : et hujus contrarium patet in omnibus, quia homines non patiuntur neque operantur nisi humana.

Littera sic construitur : Aut numquid, id est, an non, debet enim responderi ad an non, cum tamen ad numquid responderi deberet negative, an non, dico, nos habemus hoc humanum, id est, in ratione humana apparens, scilicet quod primum oportet subsistere, id est, habere esse, deinde operari secundum nos, id est, in rebus quae apparent apud nos, quomodo, id est, sicut non existentis, (more Graecorum qui carent ablativis, pro quibus solent ponere genitivos) neque motum, id est, operationem, vel passionem, neque subsistentiam, id est, essentiam (alia enim littera habet essentiam) habentis, id est, habente, existens, id est, existenter, operantis, id est, operante, aut patientis, id est, patiente illud solummodo quod est de numero eorum in

quibus natum est, id est, quod suae na turæ competit, sicut actiones convenien tes suæ speciei. Quasi diceret : Nonn hoc est rationale, quod aliquis prius habeat esse et postea operari, cum non ens non habeat motum, sicut neque essentiam : et quod non est, non habet operationem nisi secundum sui esse ? Quasi diceret : sic : et ita sicut non ens non potest operari operationem hujus, sic quod non habet esse divinum, non potest operari operationes divinas. Alia translatio sic habet : « Sicut quod nullo « modo est, neque motum, sed neque « essentiam habet : illud vero quod ali- « quo modo est, illa solum operatur aut « patitur in quibus esse natum est. » Sed hoc quidem apertum est, scilicet baptismum esse principium aptum, ut æstimo : deinde autem nos inspiciemus symbola divinæ generationis, id est, quæ sunt in baptismo. Et nullus imperfectus, id est, immundus veniat in contemplationem, id est, ad contemplandum spiritualia latentia sub symbolis, quæ ego reserabo. Etenim non est non periculosum intueri solares fulgores infirmis pupillis, quia obcæcantur : nec similiter est innocuum, sed valde nocivum præsumptuose audere, id est, ingerere se his quæ sunt supra nos, id est, supra capacitatem intellectus nostri, quia non capientes, sumimus materiam errandi. Siquidem, id est, certe, vera, id est, justa est hierarchia, id est, sacra dispositio juxta legem hierarchicam : vel verum est hoc secundum legis dictum. Hierarchia, dico subvertens, id est, percutiens lepra, Oziam quidem, quia sacra tractavit : ingressus enim templum Domini voluit adolere incensum super altare thymiamatis, quod non erat sui officii, sed filiorum Aaron. Et subverten s Core, Dathan et Abiron, quia supra se sacris se ingerebant, convenientibus Moysi et Aaron : unde murmuraverunt contra eos, dicentes, cur eleva rentur supra populum Domini, volentes ipsi superiorum officia usurpare : et ideo aperiens terra os

<--- Page Split --->

suum devoravit eos. ut dicitur Num. xvi, 31 et seq. Et subvertens Nadab et Abiud, quia profane, id est, illicite abusi sunt propriis officiis, offerentes Domino ignem alienum, cum tamen non eorum esset officium offerre Domino : et ideo ignis egressus a Domino devoravit eos,

ut dicitur Levit. x, 2. Et similiter subvertuntur in præsenti per infidelitatem, et in futuro per æternam mortem, qui in ea quæ supra se sunt, præsununt : propter quod non omnes ad contemplationem dicendorum signorum venire debent.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Mysterium baptismatis 1.

Sacramentum illustrationis, sive baptismi.

Summus quidem sacerdos assidue ad Deum similitudine omnes homines volens salvos esse, et in agnitionem veritatis venire 2, prædicat omnibus ea quæ vere sunt Evangelia, Deum manifestatum fuisse his qui in terra sunt, ex propria existentem et naturali bonitate firmiter advenisse, ad unitatem suam per humanitatis dignitatem digna æstimantem, et ad se, imitati in-

Sacrorum præsul, cum omnes sigillatim homines ad Deum assimilatione salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire cupiat, prædicat omnibus ex veris Evangeliis, Deum ipsum terrigenis propria sua naturalique bonitate propitium, ad nos pro humanitate summa descendisse, ut sui unione, in morem ignis, unita sibi conformaret, quantum ad eorum conduceret deifi-

<--- Page Split --->

star ignis, assimilando sibi unita secundum ipsum propositum coaptantem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt1.

cationem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.

Et haec pars dividitur in partes duas. In prima determinat qualiter baptizandus accedebat ad baptizantem. In secunda, quid Episcopus operabatur circa ipsum, ibi (§ 6), Ipse vero cum laetitia, etc.

Circa primum quatuor dicit. Primo, qualiter Episcopus prædicabat invitans ad baptismum. Secundo, qualiter audiens conversus quærebat aliquem fidelem qui se induceret ad Episcopum, ibi (§ 4), Qui autem horum diligit, etc. Tertio, qualiter ille promittebat sibi ipsi, ibi, Ipse autem universaliter, etc. Quarto, qualiter eum ducebat, ibi (§ 5 sub fine), Et qui accipit eum, etc.

Positis his quæ efficiuntur in baptismo, ostendit ritum baptismi, qui erat in primitiva Ecclesia : et ideo hæc pars intitulatur mysterium teletæ baptismatis, in Græco vero est illuminationis : et dicitur mysterium propter symbola quibus veritas simplex occultatur, teletæ vero dicitur ritus, baptismatis vero dicitur totum quantum ad totum sacramentum, sed illuminationis specialiter quantum ad characterem qui est divinum lumen. Sciendum autem, quod non est intentio sua dicere tantum ea quæ sunt de necessitate sacramenti, sed etiam ea quæ pertinent ad maximam solemnitatem ipsius, secundum scilicet quod solemniter celebratur ab Episcopo in cathedralibus Ecclesiis.

A. DUBIUM.

CIRCA primum est dubium. 1. Videtur enim, quod baptizandum non debuerit introducere prædicando : officia enim prædicandi et baptizandi

<--- Page Split --->

sunt distincta : unde dicit Apostolus I ad Corinth. 1, 17 : Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : ergo non videtur ad eumdem pertinere.

  1. Præterea, Baptizare est opus Dei, prædicare autem opus hominis : possum enim dicere, Evangelium meum, sed non possum dicere, baptismus meus, sed baptismus Christi : ergo non videtur ejusdem esse baptizare et prædicare.

  2. Præterea, Cum in principio mundi Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1, 2), quod est figura baptismi, videtur quod prædicationem suam debebat incipere invitans ad baptismum ab initio mundi, sicut etiam in sabbato sancto fit quando est solemnis baptismus,et non ab incarnatione Christi.

  3. Præterea, Per alia sacramenta aliquis perfectius unitur Christo quam per baptismum : ergo hæc unio non debebat attribui baptismo.

licet aptitudo recipiendi talem virtutem) ab initio mundi.

Ad quartum dicendum, quod baptismus est principium uniens, cum sit fundamentum aliorum, ut dictum est: et ideo unio ad Christum, specialiter attribuitur baptismo.

EXPOSITIO TEXTUS.

Summus quidem sacerdos, etc.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod baptismus et prædication conveniunt in relatione ad unum principium a quo descendunt: sicut enim jurisdiction baptizandi descendit a Pontifice in alios, ita et prædicatio, sicut dicitur ad Rom. x, 15 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur ? Unde ponendo utrumque officium circa unam personam summi Pontificis, est intentio sua ostendere, quod utrumque descendat ab ipso, non quod per diversos exerceri non possint. Conjunguntur autem simul : quia cum baptismus consistat in operatione, præexigit prædicationem, vel per ipsum, vel per alium factam, quæ est illuminans et dirigens ad baptismi exsecutionem.

Ad secundum dicendum, quod licet baptizare intrinsecus sit opus Dei, tamen agitur ministerio hominum exterius operantium.

Ad tertium dicendum, quod baptismus non habuit virtutem nisi a tempore incarnationis Christi, qui tactu suæ mundissimæ carnis, virtutem regenerativam contulit, aliquid licet fuerit in aqua (sci-

Littera sic exponitur : Summus quidem sacerdos, id est, Episcopus similitudine assidue ad Deum, id est, semper Deo assimilari cupiens, volens omnes homines salvos esse, et in agnitionem veritatis venire, sicut dicitur de Deo, I ad Tim. II, 4, prædicat omnibus ea quæ sunt vere Evangelia, id est bona nuntia, quibus nobis nostra salus nuntiatur (non enim dicuntur hic Evangelia, libri Evangeliorum), scilicet Deum fuisse manifestatum per assumptionem carnis, his qui in terra sunt, scilicet hominibus, et ipsum sic manifestatum existentem ex proprta et naturali sibi bonitate, non nostra advenisse in mundum, firmiter, id est, in vera carne, non in phantastica : venisse dico ipsum aestimantem digna, id est, homines dignos ad unitatem suam, id est, ut sibi unirentur, per humanitatem, id est, pietatem suam, quia in quantum homines, hoc digni non sumus, nisi quia ipse

<--- Page Split --->

nos misericorditer dignos existimavit. Et venisse dico, assimilando ad se, imitati instar, id est, similitudine ignis, coaptament per assimilationem sibi unita secundum ipsum propositum suae voluntatis, vel secundum praeparationem recipientium. Alia translatio sic habet : « Mi- « sericordem existentem his qui in terra « sunt, ex propria et naturali bonitate ip- « sum ad nos venire, propter amorem « hominum, dignatum esse, et uniendo « ad similitudinem ignis, assimilare sibi « unita secundum ipsorum ad deificatio- « nem aptitudinem : » et hoc probat per auctoritatem Joan. 1, 12, dicens : Enim, id est, quia eis credentibus dedit potestatem filios Dei fieri, per participationem divinae similitudinis, quotquot receperunt eum, removentes obicem gratiae, qua scilicet filii non nati ex sanguinibus, id est, ex commixtione sanguinum, neque ex voluntate carnis, quae est in coitu, sed ex Deo nati, id est, divina virtute : ut per hoc distinguatur regeneratio spiritualis a generatione corporali.

sed non omnes salvantur : ergo Deus non vult omnes salvos fieri.

  1. Item, Augustinus dicit, quod « ten- « dere in Deum non est naturae homi- « num, sed gratiae fidelium » : quod autem est tantum per gratiam, non est in potestate nostra, sed tantum Dei : cum igitur per fidem flamus filii Dei, videtur quod non sit data potestas hominibus filios Dei fieri.

  2. Præterea, Apostolus dicit ad Eph. 11, 8, quod fides donum est Dei et non ex nobis 1 : ergo non est ex potestate nostra.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Deus vult voluntate signi omnes homines salvos fieri, et non voluntate beneplaciti : dat enim omnibus præcepta salutis. Etsi objiciatur Damascenus dicens, quod sit voluntas beneplaciti 2, dicendum quod secundum ipsum est duplex voluntas divina, scilicet consequens, quæ habet relationem ad nostra opera, et sic dicit, quod non vult omnes salvos fieri, cum non omnes operentur ad salutem, quos solos sic vult salvare. Est etiam voluntas antecedens, quæ ordinatur ad effectus ordinatos ad salutem præcedentes opus nostrum, et sic vult omnes salvos fieri, cum omnibus det cognitionem boni, et liberum arbitrium, et naturalem inclinationem desiderii ad bonum : et quia illos effectus ordinatos ad salutem vult voluntate beneplaciti, ideo dixit voluntatem beneplaciti pro omnibus esse salutis.

Ad aliud dicendum, quod dicitur in potestate nostra filios Dei fieri, quia possumus nos præparare ad suscipiendam gratiam, removendo impedimenta : quo facto ipse infundet gratiam, quamvis gratia virtute Dei perficiatur in nobis. Sicut dicitur aliquis habere voluntatem salvandi se, qui submergitur, per hoc

<--- Page Split --->

quod potest apprehendere lignum, quamEt per hoc patet etiam solutio ad altevis non virtute sua, sed ligni liberetur, rum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Qui autem horum diligit vere supermundialium divinam participationem, veniens ad quemdam eruditorum suadet se duci ab eo ad summum sacerdotem via. Ipse autem universaliter subsecuturum esse promittit tradituros, et digne accessionis ejus, et simul omnis in id quod deinceps est vitae, cognitionem recipere.

Quisquis autem horum munerum vere supermundialium sancte particeps esse cupit, accedens quempiam sacris initiatum, flagitat ab eo ad sacrorum præsidem manuduci, nec non integre cunctis sanctionibus obsequi pollicetur, rogatque, suæ cum admissionis tum totius exinde vitæ curam suscipere ne recuset.

<--- Page Split --->

Qui autem, etc.

DEINDE dicit: Autem, id est, sed ille qui diligit divinam participationem horum supermundialium vere, qui se predicari audivit, veniens ad quemdam de numero eruditorum, id est perfectorum in fide Christiana, suadet, id est petit se duci ab eo, scilicet Christiano, ea via quae est ad summum sacerdotem, id est, Episcopum. Ipse autem, scilicet petens baptismum, promittit se esse universaliter, id est, per omnia subsecuturum per fidem et mutationem vitae, tradituros, id est, eos qui sibi fidem Christianam tradent, promittit se digne, id est, non ficto corde recipere cognitionem per fidem ejus accessionis, scilicet baptismi, quo acceditur ad Deum, et simul cum hoc, omnis vitae quae est in id quod deinceps est, id est, quae sequetur baptismum vel ejus acceptionem, quae facit eum accedere ad sacerdotem: et vocatur ille anadochus, id est, in superiora ducens, quem nos patrinum appellamus.

  1. SED VIDENTUR, quod non debeat alium Dubiequaerere qui eum ducat, sed per se ire, sicut dicit Augustinus, « Adultus debet « loqui per se ipsum, quamvis sufficiat « parvis confessio patrinorum : » sed hic loquitur de baptismo adulti, quia per praedicationem convertitur : ergo non oportet quaerere anadochum.

  2. Præterea, Vox propria magis ædificat quam aliena : ergo melius esset si per se quam per alium ducentem accederet ad Episcopum.

Dicendum, quod non indiget anadocho ut confiteatur pro ipso, cum ipse per se confiteatur, ut jam dictum est, sed ut perhibeat testimonium de seipso apud Episcopum, quod non fictus accedit, et ut instruat eum in documentis fidei, et qualiter baptismum petere debeat, ad modum quo novitii in religionibus magistro indigent, quamvis ipsi per se confiteantur voluntates suas per seipsos. Et similiter dicendum ad aliud.

  1. ITEM quaeritur, Utrum ista promissio Dubiun qua promittit se subsecuturum, sit votum? et videtur, quod sic propter Glossam in cap. vi ad Roman. quae dicit, quod est votum.

  2. Præterea, Votum est spontanea obligatio: sed iste se sponte obligat : ergo est votum.

Sed contra : Votum est melioris boni promissio, de libera actione et promis-

<--- Page Split --->

sione firmata: sed haec promissio est de bono quod est necessarium ad salutem, et sic non de meliori: ergo non est votum.

Quod concedimus : omne enim votum est de eo quod est voluntarium : nullus enim vovet se non occidere, quia ad hoc omnes determinate tenentur.

Ad primum ergo dicendum, quod

Glossa large accipit votum pro qualibet promissione quae est de quolibet bono.

Ad secundum dicendum, quod spontaneum de quo est votum, est bonum quod non est necessitate impositum, sed tantum voluntate assumptum : haec autem promissio est spontanea, quia ei quod ab altero est impositum, voluntas accedit et libere promittit.

5

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Eum quidem illius salutem sacre amantem, at vero rei altitudinem contra mensurantem humanum horror quidem et impossibilitas subito circumstant : obedientibus tamen eis, perficit quod petitum est et deiformiter confessus est: et qui accipit eum, ducit ad hierarcham cognominatum.

Tum hunc, salutis quidem illius sancte cupidum, sed rei celsitudinem humanæ fragilitati opponderantem, horror illico anxietasque circumdant : verumtamen benevole tandem simul petitioni ejus satis se facturum annuit, ipsumque suscipiens ad summum ducit sacerdotem.

<--- Page Split --->

EXPOSITIO TEXTUS.

DUBIUM.

Eum quidem, etc.

Deinde dicit: Quidem, id est, certe, postquam audit hoc ab ipso, subito horror, id est, in momento, qui ex magnitudine phantasiæ, et impossibilitas propter impotentiam hominis ad causanda ardua, circumstant eum, scilicet Christianum rogantem, amantem quidem sacre, id est, divino amore salutem illius, at vero, id est, sed eum dico, mensurantem, id est, comparantem altitudinem rei quam petit contra humanum, id est, humanam virtutem : et ideo quamvis incitetur ad consentiendum ex amore salutis, retrahitur quodammodo ex tali comparatione : tamen obedientibus eis, id est, consentientibus sibi baptizando, Episcopus perfecti quod petitum est ab eo, et confessus est, id est, promisit se proficere deiformiter, id est, benigne ad similitudinem Dei. Alia translatio sic habet : « Postremo autem se facturus ta- « men quod petitum est, benigne confite- « tur : » et sic anadochus qui accipit eum in curam suam, ducit ad cognominatum hierarcham, id est, Episcopum.

  1. Sed videtur, quod non debeat duci ad Episcopum : quia quilibet sacerdos potest baptizare, et etiam pater et mater in necessitate.

  2. Praeterea, In baptismo Spiritus sanctus ,datur tantum ad esse, ut prius dictum est, sed in confirmatione datur ad robur : et ita confirmation majus aliquid est : minora autem a minoribus sunt danda : cum igitur confirmation datur a solis Episcopis, baptismus debet dari ab aliis sacerdotibus.

  3. Praeterea, Christus, sicut Joan. iv, 2, dicitur neminem baptizavit, sed discipuli ejus1 : Episcopi autem sunt loco Christi in Ecclesia, et minores sacerdotes loco discipulorum : ergo ipsi debent baptizare et non Episcopi.

Solutio. Dicendum ad primum, quod sicut dictum est, hic intendit tradere ritum baptismi secundum suam maximam solemnitatem : et haec est secundum quod confertur ab Episcopis, a quibus primo descendit gratia dispensandi sacramenta in alios, sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, et deinde in oram vestimenti ejus2 : et non intendit, quod non possit dari ab aliis inferioribus.

<--- Page Split --->

DE ECCLESIASTICA, HIERARCHIA, CAP. II, § 6.

Ad secundum dicendum, quod baptismus potest dari a minoribus, sed non propter minoritatem, cum sit janua et fundamentum sacramentorum, sed propter necessitatem, ne contingeret aliquem fraudari vita aeterna ex defectu baptismi propter absentiam Episcopi, maxime in parvis.

Ad tertium dicendum, quod Christus non baptizavit, dispensatione duplici, scilicet ut ostenderet omnes baptizare interius qui nullum baptizavit exterius, et ne derogaret baptismo Joannis qui tunc baptizavit, quamvis ipse Apostolos baptizaverit.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ipse vero cum laetitia tamquam in humeris ovem recipiens ambobus viris, ut diximus, primum quidem laudat per intellectuales eucharistias et corporalem adorationem unum benignum principium ex quo vocata vocantur, et salvata salvantur.

Is autem cum laetitia, non secus atque humeris ovem, duos illos viros excipiens, spiritali primum actione gratiarum, corporisque adoratione, unicum, a quo vocanda vocantur, ac salvanda salvantur beneficum principium veneratur.

Deinde omnem sacram dispositionem in cooperatione quidem et confestivitate salutis viri, eucharistia quoque divinae bonitatis, in sacrum chorum congregans, in principio quidem eloquiis incumbentem cum omnibus Ecclesiæ plenitudinibus hymnum psallit. Et post hæc divinam salutans mensam, ad virum advenientem accedit, et interrogat eum, quid volens venit :

Omnem deinde sacrum ordinem, cum ut hominis saluti cooperentur atque congaudeant, tum ut divinae bonitati gratias agant, in sacrum locum cogens, initio quidem hymnum aliquem e Scripturis una cum universo ecclesiae clero decantat : quo finito, ubi sacrum altare deosculatus est, ad virum, qui praesens est, accedit, et quid petitum venerit sciscitatur.

<--- Page Split --->

Eo vero religiose accusante, juxta anadochi traditionem, incredulitatem, ignorantiam veri boni, a divina vita desidiam, dignanteque per sacram suam medietatem Deum et divina consequi, testatur quidem ipsi profuturam universalem fore propitiationem, tamquam perfectissimo et immaculato Deo.

Tum ipsum, juxta instructionem fidejussoris, infidelitatem pristinam, verique boni ignorationem, nec non vitae spiritalis privationem detestam tem, atque sancta ejus intercessione Dei divinorumque compotem fieri pro stulantem, praemonet, integre illi ad Deum accedendum esse, utpote pror sus perfectum et immaculatum :

materia. Et etiam per corporalem adurationem laudat unum benignum principium, scilicet Deum, ex quo vocali vocantur et salvata salvantur. Ad Rom. VIII, 30 : Quos vocavit, hos et justificavit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Ipse vero cum lætitia, etc.

Hic ponit ea quae operatur Episcopus postquam repraesentatur sibi baptizandus, et sunt decem et octo, quorum primum est gratiarum actio pro bona voluntate ejus.

Secundo congregans Episcopus omnem sacram dispositionem, id est, ordinem, hoc est, totum clerum in sacrum chorum in cooperatione quidem, id est, ut cooperentur, et confestivitate salutis viri, id est, ut gaudeant saluti baptizandi, quoque, id est, etiam in eucharistia divinae bonitatis, id est, ut gratias agant Deo, psallit hymnum, id est, laudem divinam cum cantico, incumbentem eloquiis, id est, qui innititur sacre Scripturae, tractum ex ea, non solum ex psalmis, ut dicit Commentator : et haec, cum omnibus plenitudinibus Ecclesiae, id est, cum toto clero.

Dicit ergo : Ipse vero, scilicet Episcopus ex ambobus viris, scilicet ducente et ducto, ut diximus, recipiens ductum cum lætitia, tamquam ovem portans in humeris, quae perierat. Hoc sumptum est de Isa. xl, 11, ubi sic dicitur : Sicut pastor gregem suum pascet, etc. Vel melius Luc. xv, 5, de ove perdita, quam cum invenit pastor, portat in humeris suis gaudens. Ipse, dico, primum quidem per eucharistias, id est, bonas gratiarum actiones, intellectuales, quia licet per vocem corporalem exprimat, sunt tamen de rebus intellectualibus : nec dicuntur hic intellectualia, et separata a

Et post haec tertio salutans, id est, osculans, divinam mensam, id est, altare, accedit ad virum baptizandum advenientem, et interrogat eum quid volens venit : eo vero scilicet baptizato religiose accusante incredulitatem priorem et ignorantiam veri boni, scilicet Dei, juxta traditionem anadochi, et sic docuit eum ductor suus, et etiam accusando præteritam desidiam, id est, pigritiam, a divina vita, que pro et Episcopo dignante consequi ipsum baptizandum Deum per unionem ad ipsum et divina dona, quibus unitatur per suam sacram medietatem, id est, operationem sui sacrificii, quo

<--- Page Split --->

medius inter Deum et homines constituitur. Qui, dico, accusat se, rogans ut Episcopus dignetur admittere eum ad divina sacramenta, eo dico, sic accusante, Episcopus quidem testatur universalem propitiationem, id est, emendationem a peccatis secundum totam animam, sic quod nulla peccati macula remaneat: vel iterum secundum corpus et animam, et universaliter : quia quantum est ex parte propitiantis, ad omnes se extendit, licet non omnes recipiant : hanc, dico, fore profuturam ipsi, scilicet baptizando, tamquam quae est a Deo perfectissimo et inmaculato : propter quod universaliter abstergit peccati maculas.

gustinus, non requirit planctum pœenitentiae : ergo similiter nec confessionem.

  1. Præterea, Baptismus habet virtutem tantum ex passione Christi : ergo non requirit aliquam operationem in baptizando.

Solutio. Dicendum ad primum, quod baptismus in adulto requirit interiorem planctum de peccatis præteritis : aliter enim fictus accederet : planctum vero exteriorem non requirit : sed planctus exterior non dicitur esse confessio peccatorum, quia ad hanc tenetur, cum scriptum sit, Matth. iii, 6, quod veniebant ad baptismum Joannis, confitentes peccata sua : dicitur autem planctus exterior satisfactio injuncta pro peccatis : nihil enim debet eis injungi faciendum.

Ad secundum dicendum, quod virtus passionis Christi operatur in baptismo ut perficiens remissionem peccatorum et esse spirituale : nihilominus ut gratia non inveniat obicem, requiritur ex parte baptizandi detestatio posteriorum malorum, ne sit aliquod obstaculum gratiae ex illis.

  1. SED VIDETUR, quod non debeat se accusare : quia baptismus, sicut dicit Au-

1 Matth. iii, 5 et 6 : Tunc exibat ad eum (Joannem) Jerosolyma, et omnis Juda, et omnis

regio circa Jordanem : et baptizabantur ab eo in Jordane confitentes peccata sua.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Et divinam ei conversationem introducens, et interrogans si sic conversaturus est, post confessionem imponit ejus capiti manum,

B. Et signans, describi imperat sacerdotibus virum et anadochum.

Propositaque divine vivendi norma, nec non interrogato num ex ea victurus esset, assentienti manum capiti imponit, et consignans eum, sacerdotibus mandat, ut virum susceptoremque describant.

C. Ipsis autem describentibus virum, orationem sacram facit, et hanc omni sic Ecclesia faciente, subintroducit quidem eum, et exuit per ministros. Deinde statuens in occiduis intentum et manus erigentem ad ipsam conversas regionem, exsufflare quidem ipsi ter jubet satana, et adhuc quae sunt abrenuntiationis confiteri. Et ter ei abrenuntiationem contestans, consistentem ter hoc transducit ad Orientem, et ad cœelum respicientem et manus extendentem, jubet coordinari Christo et omnibus a Deo traditis sacris eloquiis.

Quibus adscriptis, sacram infit precationem : qua una cum ipso ab universa congregatione completa, illum discingit, et per ministros exuit.

Sistens exinde ipsum ad occidentem prospectantem,manusque versus illam plagam aversas protrudentem, tertio Satanam insufflare jubet, atque insuper abrenuntiationis verba proferre ; eique ter abrenuntiationis solemnibus verbis propositis, cum eamdem toties conceptis verbis pronuntiavit, ipsum ad orientem transfert, et in cœelum intuentem, manusque attollentem, Christo cunctisque sacris a Deo traditis eloquiis jubet assentire.

<--- Page Split --->

Eo vero et hoc faciente, testatur iterum ei ter confessionem : et iterum ipso ter confitente, orans benedicit et manum imponit. Et ad summum exuentibus eum ministris, afferunt quidem sacerdotes unctionis sacrum oleum. Ipse autem unctionem per signationem ter incipiens, ceterum sacerdotibus virum ungere omni corpore tradens : ipse ad matrem filiolitatis venit.

D. Et tunc aquam sacris invocationibus sanctificans, et tribus sanctissimi chrismatis cruciformibus effusionibus perficiens illam, et chrismatis sanctissimis immissionibus æquali numero sacrum Deo aeeptabilium Prophetarum inspirationis melodema consonans, jubet virum afferri ; et quodam sacerdote ex descriptione ipsum et anadochum prædicante, ipse quidem a sacerdotibus ad aquam ducitur ad summi sacerdotis manum, et ad eum manuductus ipse summus sacerdos desuper stans, reclamantibus iterum ad summum sacerdotem juxta aquam nomen perficiendi sacerdotibus, ter quidem ipsum summus sacerdos baptizat tribus perficiendi dimensionibus et emersionibus, trinam divinae beatitudinis invocans substantiam. Accipientes autem eum sacerdotes porrigunt accessionis et anadocho et duci, et cum ipso accipientes vestimenta perficiendorum, adunatum ad summum sacerdotem iterum reducunt. Ipse vero deificantissimo unguento virum signans, participem manifestat de cætero sacræ perfectissimæ Eucharistiae.

Quo facto, trinam illi denuo præcipit professionem, tertioque professum benedicendo recipit, eique manum imponit. Dum vero ministri penitus eum exuunt, sacrum unctionis oleum afferunt sacerdotes. Pontifex vero trino signaculo inchoans unctionem, sacerdotibus hominem tradit toto corpore inungendum; ipse autem ad adoptionis matrem (id est fontem) vadit; cujus aquas postquam sacris invocationibus sanctificavit, nec non tribus sacratissimi unguenti crucis forma affusionibus, totidem sacri unguenti appositionibus sacrosanctum Deo afflatorum prophetarum divinae adspirationis hymnum concinendo, consecravit, adduci virum jubet; ac sacerdote quopiam e scripto cum ipsum tum susceptorem proclamante, initiandus sacerdotum manibus in aquam ducitur ad manum pontificis : qui superne adstans,ubi sacerdotes secundum aquas, versus pontificem initiandi nomen proclamarunt, ter eum immergit, sub ternam istam immersionem atque emersionem tres divinae beatitudinis Personas invocando. Tunc excipientes eum cæteri sacerdotes, tradunt susceptori seu admissionis auctori, et ubi una cum eo initiatum veste congrua amiciverunt, rursus illum ad pontificem ducunt ; qui, divinitus sacrato oleo virum consignans, sacrosanctæ Eucharistiae participem declarat.

Hæc autem perficiæns, ab ipsa in sequentia processione, iterum ad primorum extenditur contemplationem, quasi per nullum tempus aut modum in alieno quodam præter propria con-

His rite peractis, a suo ad secunda progressu, ad rerum iterum præcipuarum exigitur contemplationem, ne ullo tempore vel modo quidpiam a suis institutis tractet alienum, sed assidue

<--- Page Split --->

versaturus, sed a divinis in divina attendens, et semper divino Spiritu transordinandus.

perpetuoque divini Spiritus ductu a divinis ad divina transformetur,

EXPOSITIO TEXTUS.

DUBIUM.

A. Et divinam ei, etc.

DEINDE dicit : Et tunc Episcopus introducens ei, scilicet baptizando, divinam conversationem, id est, exponens quid credere et operari oporteat divinum virum, et interrogans eum, si sic est conversaturus, id est, si proponit illa servare, post confessionem, id est, postquam ille promiserit se observaturum, imponit quarto-capiti ejus manum.

  1. SED VIDETUR, quod non debeat imponere : quia hoc pertinet ad confirmationem in qua datur Spiritus sanctus ad robur, sicut dicitur in Actibus de Apostolis, quod imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum 4. 2. Praeterea, Quare capiti potius quam alteri membro imponit manum ?

Et dicendum ad primum, quod hæc impositio manuum non est ad idem propter quod est in confirmatione, in qua per impositionem manuum datur Spiritus sanctus ad robur : sed hæc impositio manuum operatur ad reprimendam virtutem dæmonis, quæ est in fomite, ne possit impedire effectum baptismi.

Ad secundum dicendum, quod animales virtutes maxime manifestantur in capite : et ideo capiti manus imponitur ad repressionem omnium animalium motuum.

<--- Page Split --->

tes sibi provideri si non essent ad specialem titulum ordinati : sed baptizandi ideo describebantur, legentibus presbytetis scripturam nominis ejus et sui anadochi, ut procederent tamquam recepti ab Episcopo, et ne aliquis infidelis in causam derisionis se immisceret, maxime cum quandoque essent multi baptizandi : modo autem hoc non est necessarium : quia omnes sunt fideles separati ab infidelibus. Et per hoc patet solutio ad totum.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Et signans, etc.

Deinde dicit : Et sic Episcopus signans baptizandum signo crucis, imperat sacerdotibus describi virum, baptizandum scilicet, et ejus anadochum.

EXPOSITIO TEXTUS.

C. Ipsis autem describentibus, etc.

  1. SED VIDENTUR, quod non debeat describi : quia describere videtur pertinere ad ordinationes ministrorum.

  2. Praeterea, Quaeritur quare modo non describantur baptizandi sicut tunc ? Item in quo differt haec descriptio a descriptione quae fit in ordinibus ?

Et dicendum, quod ordinandi describuntur ad specialem titulum, ne aliis se ingorant, et infestent Episcopum, peten-

Deinde dicit : Ipsis autem, scilicet sacerdotibus, describentibus virum utrumque, Episcopus facit aliquam sacram orationem, quinto, et sic omni Ecclesia faciente, habeat orationem dicendo « Amen », subtroducti quidem Episcopus eum, scilicet baptizandum ad se, et sexto per ministros, id est, diaconos exuit eum superioribus vestibus.

Deinde septimo Episcopus statuens eum, scilicet baptizandum in occiduis, id est, in occidentali parte templi, eum, dico, intentum ad intelligendum quod fit ei, et erigentem, id est, excedentem manus conversas ad ipsam regionem, scilicet occidentalem, a qua veniunt te-

<--- Page Split --->

nebræ, per quas significantur spirituales tenebræ, jubet quidem ipsi baptizando Episcopus exsufflare ter satana, id est, diabolo : et sumitur indeclinabiliter satana hic : in quo significatur expulsio omnis diabolicæ operationis, per hoc quod flatus expellitur : et jubet adhuc eum confiteri ea quæ sunt abrenuntiationis, ut cum dicitur, « Abrenuntias sata- « næ et omnibus pompis ejus ? »

Et sic ter contestans ei Episcopus abrenuntiationem, confitentem, dicendo, « Abrenuntio, » ter hoc transducit octavo ad Orientem, id est, orientalem partem templi, unde venit lumen, significans spirituale lumen quod est a Christo : et sic jubet eum respicientem et manus extendentem ad coelum coordinari, id est, paciscendo se tradere Christo et omnibus sacris eloquiis traditis a Deo ad observandum ea.

Eo vero, scilicet baptizando, et, id est, etiam hoc faciente, iterum Episcopus testatur ei ter confessionem, id est, ut confiteatur se observaturum, et iterum ipso ter confitente, Episcopus orans benedicit eum aliqua oratione, et imponit ei manum : qui jam recipiens eum ad baptisnum (et hoc est decimum) et ad summum, id est, ad ultimum (undecimo) ministris, id est, diaconibus ex toto jam exuentibus eum, scilicet baptizandum, sacerdotes quidem afferunt sacrum oleum unctionis, id est, sanctum ad differentiam olei infirmorum. Ipse autem, scilicet Episcopus, incipiens unctionem per signationem ter, id est, tria signa crucis cum oleo faciens supra baptizandum, tradens sacerdotibus ungere caeterum virum, id est, residuam viri partem, id est, toto corpore, ipse Episcopus venit ad matrem filolitatis, id est, aquam in qua fit spiritualis generatio.

  1. SED VIDENTUR, quod non debeat eum inungere : unctio enim significat habilitatem ad opus in quantum aufert rigiditatem membrorum : hæc autem habilitas pertinet ad confirmationem in qua datur Spiritus sanctus ad robur operandi : ergo videtur quod baptizandus non debeat inungi.

  2. Præterea, Operari sequitur esse : sed iste nondum habet esse spirituale, cum nondum sit baptizatus : ergo non debet inungi ad habilitatem.

  3. Præterea, Quare incipit Episcopus eum inungere ?

  4. Item, Quare non inungit eum oleo infirmorum ?

  5. Item, Quando inungitur ?

Et dicendum, quod olei unctio removet membrorum rigiditatem et per consequens reddit expeditum ad operandum : et sic etiam unctio confirmationis. Item, mitigat etiam dolorem corporis, et quantum ad hoc significat mitigationem fomitis, et operatur ad hoc, et sic requiritur ante baptismum, ne virtus daemonis existens in fomite impediat effectum baptismi : propter quod etiam fiunt exorcismi : Episcopus autem incipit inungere, ut ostendatur tota virtus baptismi descendere ab ipso in subditos. Ideo autem non ungit oleo infirmorum, quia illud oleum ordinatum est contra infirmitates corporales, quæ causantur ex peccato, ut tales solvat : hic autem non habet talem

<--- Page Split --->

inflammitatem corporalem, et ideo non est inungendus hoc oleo.

EXPOSITIO TEXTUS.

D. Et tunc aquam, etc.

eos scripserat : ipse quidem, scilicet baptizandus, ducitur a sacerdotibus ad aquam jam sanctificatam, ad manum summi sacerdotis, id est, Episcopi : et sic postquam baptizandus est manuductus ad eum, scilicet Episcopum (quartodecimo) ipse summus sacerdos stans desuper, id est, in eminentiori loco, et iterum sacerdotibus reclamantibus ad summum sacerdotem, qui est juxta aquam, nomen perficiendi, id est, baptizandi : ipse dico, summus sacerdos, id est, Episcopus (quintodecimo) baptizat ipsum ter, ibi, tribus immissionibus et demersionibus perficiendi, id est, ter immergendo et extrahendo, qui et hoc facit invocans trinam substantiam, id est, personam divinae beatitudinis, dicens : «Ego « te baptizo in nomine Patris et Filii et « Spiritus sancti. »

Deinde dicit : Et tunc Episcopus, postquam venit ad aquam (duodecimo) sanctificans aquam sacris invocationibus, id est, invocationibus vel exorcismis, et perficiens illam, scilicet aquam, sanctissimis tribus effusionibus Chrismatis cruriformibus, id est, in modum crucis ter infundens et perficiens, etiam sanctissimis immissionibus Chrismatis, ut conservet a putredine peccati, propter balsamum quod corpora a putredine conservat, et consonans sacrum melodema, id est, Psalmum inspirationis Prophetarum arceptabilium numero æqualì, scilicet tribus effusionibus, id est, cantat tres Psalmos in quibus fit mentio debaptismo, ut est ille, « Vox Domini super aquas1. »

Sic, dico, sanctificata aqua, jubet (tertiodecimo) afferri ad se virum baptizandum, et tunc quodam sacerdote prædirante, id est, nominante vel legente ipsum baptizandum et anadochum ejus, ex descryptione, id est, ex libro in quo prius

Sacerdotes autem accipientes eum jam baptizatum de manu Episcopi (sextodecimo) porrigunt eum et anadocho et duci accessionis, id est, primo qui conduxit eum in accedendo, ut instruatur ab ipso de rudimentis fidei : et tunc (decimoseptimo) sacerdotes cum ipso anadocho accipientes vestimenta alba, quae sunt perficierorum, id est, baptizatorum, reducunt iterum, scilicet baptizatum adunatum, id est, assimilatum, ad summum sacerdotem, qui similiter albo erat indutus.

Ipse vero (decimooctavo) signans virum deificantissimo unguento, id est, confirmans eum Chrismate quo adulti statim confirmantur post baptismum, manifestat eum de caetero esse participem sacra perfectissime Eucharistiae, id est, licere sibi sumere corpus et sanguinem Christi : Episcopus autem perficiens haec, id est, completis his, iterum extenditur ad contemplationem primorum, id est, eorum quae supra se sunt divinorum, rediens ad

<--- Page Split --->

altare : extenditur, dico, ab ipsa processione in sequentia, id est, postquam operatus est in eos qui post ipsum sunt, baptizando et praedicando, ex quibus redit in prima, id est, ad hoc ut significet, quod ipse per nullum tempus aut modum sit conversaturus, vel conversurus, in quo-

dam alieno opere præter propria, id est, divina opera, quæ sibi facta sunt propria per officium, sed quod sit transordinandus proficiendo a divinis in magis divina attendens, id est, cum tota cordis affectione et semper proficiens, et hoc divina Spiritu, id est, virtute Spiritus sancti.

8

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

A. Hæc quidem est, quantum in symbolis, sacræ hostiæ divina generatio nil indecorum aut immundum, et sensibilibus habens characteribus, sed Deo dignæ contemplationis ænigmata, naturalibus et humanissimis speculis imaginata. Cur enim apparuerit refellens et diviniorem rationem perficiendorum silentem, persuaserit contemplativa, advenientis fiduciam comparans sacre, et omnis simul malitiæ per eximiam et

Hæc in sacris symbolis divinæ generationis initiatio nihil indecori vel profani quin nec sensiles figuras continet, sed Deo dignæ contemplationis ænigmata in naturalibus ad captum hominum speculis effigjata. Quid enim ei defuisse videatur, diviniori etiam mysteriorum silentio suppressa ratione, cum divina institutione satis probet accedentis, quam sancte operatur, vitæ integritatem, et per vitam probam ac

<--- Page Split --->

divinam vitam purgatione per aquam naturali corporaliter ipsi denuntians.

divinam, universae simul malitie perpurgationem, naturali emundatione aquae corporalius ipsi denuntiet ?

Hæc ergo etsi nihil quid divinius haberet perficiendorum symbolica traditio,non immunda esset, ut æstimo, doctrinam quidem rectæ vitæ introducens, perfectamque in malitia conversationis purgationem, universaliter corpore purgato naturaliter per aquam insinuans.

Ut itaque symbolica initiationum traditio nihil hoc divinius haberet, nequaquam, ut reor, expers esset sanctitatis, cum et recte vivendi disciplinam introducat, et omnimodam in vitiis transactæ vitæ emundationem, toto corpore aqua penitus perpurgato, naturaliter insinuet.

B. Sed sit quidem hic imperfectis introductivus animarum modus, et hierarchica et uniformia, quantum fas, a multitudine distinguens, et commoderans immundis ordinibus compactam conversationem. Nos autem ascensionibus sacris in perfectorum principia respicientes, et ea divinitus eruditi cognoscemus, et quorum sunt characterum effigies, et quorum sunt invisibilium imagines. Sunt enim, ut in ea qua est de Invisibilibus et sensibilibus actione aperte disputatum est, quaedam quidem sensibiliter sacra invisibilium imaginationes, et in ea manuductio et via. Invisibilia vero eorum qua secundum sensum hierarchicorum et principium et scientia.

Verum sit hæc quidem rudioribus introductio spiritalis, qua e et sacramenta sancta atque unitiva, uti fas est, a promiscuis distinguat, et singulis ordinibus accommodatam concinnet sublimationem: nos autem, cum sacris ascensionibus sacramentorum principia contemplantes, sacro eadem afflatu perceperimus, cognoscemus quorum characterum sint effigies, et quarum rerum occultarum imagines existant. Ut enim in opere De intelligibilibus ac sensibilibus perspicue declaratum est, sensibilia sacramenta, simulacra sunt intelligibilium, ad qua manuducunt ac viam sternunt; intelligibilia vero, sacramentorum sensibilium principium sunt atque scientia.

<--- Page Split --->

A. Hæc quidem est, quantum in symbolis, sacræ, etc.

In parte ista intendit proponere cortemplationem sive spiritualem intellectum eorum quæ sensibilibus actionibus circa baptismum exerceri dixerat: unde et Theoria intitulatur, et dividitur in partes duas. In prima ostendit quomodo convenienter per sensibilia symbola exercetur perfectio Ecclesiasticae hierarchiae in sacramentis. In secunda accedit ad spiritualem intellectum symbolorum positorum circa baptismum, ibi (§ 9), Dicamus ergo quomodo, etc.

Prima dividitur in tres. In prima dicit nos convenienter perfici per materialia symbola. In secunda manifestat hoc specialiter in baptismo, ibi (§ 8), Cur enim apparuerit, etc. In tertia ex dictis ponit hunc modum qui est per symbola, et manifestat esse nostra perfectionis quantum ad imperfectos, et qualiter circa hoc se habeant imperfecti, ibi (§ 8, B), Sed sit quidem, etc.

  1. SED VIDENTUR circa primam partem, quod inconveniens sit nos perfici per corporalia : nihil enim debet quaerere perfectionem a minori : sed homo major est dignitate naturae, corporalibus, inanimatis maxime : ergo non debet in eis quarere suam perfectionem.

  2. Præterea, Ad Gal. 11, 1 et seq., increpat Apostolus eos qui convertuntur ad infirma et egena elementa, talia qualia sunt symbola sacramentorum, quia infirmum dicitur defectu virtutis : hæc autem non videntur habere virtutem perficiendi hominem : ergo non debet homo in eis quaerere suam perfectionem.

  3. Præterea, Sicut dicit Philosophus, « Si non tangit, non agit, nec sequitur « alteratio : » sed hæc symbola corporalia non possunt tangere animam quæ spiritualis est : ergo non possunt agere in ipsam, nec aliquo modo immutare ipsam secundum perfectionem gratia.

SOLUTIO . Dicendumadprimum , quodmajusnisiminoretur , nondebetquærereperfectionemsuaminminoribus : sedhomoadignitatesuaperpeccatummi - noratusest : etideohocsibiinpænamdatumest , utquisuosuperiorisubjacerenonvoluit , aliquomodosubsitminori - b u s , perfectionemsuamquærendoinillis . Ethæcsolutiononvideturessese - cundumintentionemauctoris : etidcircoaliterpotestdici , quodhomononquæritperfectionemsuaminrebuscorporalibus

<--- Page Split --->

in quantum minora ipso sunt, sed secundum quod aliquo modo supra ipsum facta sunt per virtutem divinam quae est in ipsis, non quantum ad dignitatem naturae, sed secundum quod homo per ipsa accipit perfectionem gratiae a Deo : et hoc ideo quia proportionale est nobis accipere per sensibilia propter naturam intellectus nostri : et haec solutio videtur esse secundum intentionem Dionysii.

Ad secundum dicendum, quod sacramenta nova legis non sunt infirma quae causant gratiam, non sunt egena quae continent gratiam : Apostolus autem loquitur de sacramentis veteris legis, quae tantum erant signa et nihil causare poterant, et maxime postquam consummata erant.

Ad tertium dicendum, quod est ibi quidam tactus corporalis corporis ad corpus : sed virtus quae est a Deo in sacramento, tangit spiritualiter animam, et perficit eam.

sacramenti. Alia translatio habet, « san- « cte perfectio Dei generationis, » quia scilicet divina generatione perficitur. Hæc dico, et, id est, etiam ex ipsis sensibilibus characteribus, id est, figuris, nihil habens indecorum, sed est ibi decor ex proportione sensibilium ad significandum spiritualia, neque immundum propter ipsam rei pluritatem : et hoc dicitur ad differentiam idololatriae, in qua ipsa materia sensibilium ad significandum fœtida et turpis est, quia perfundebant se sanguine, et jacebant in pellibus immolatorum animalium, et similiter etiam sacramenta veteris legis in ipsis sensibilibus habebant immunditiam quamdam ex cadaveribus immolatorum animalium : sed habens ænigmata, id est, obscuras reprasentationes, contemplationis dignæ Deo, id est, decentis Deum propter similitudinem proportionis : ænigmata dico, imaginata, id est, figurata, speculis, id est, creaturis repraesentantibus nobis spiritualia, naturalibus nobis, et humanissimis, id est, hominem maxime decentibus, cujus intellectus accipit cum continuatione et tempore propter hoc quod accipit a phantasia et sensu. « Ænigma autem « proprie, secundum Donatum, est quæ- « dam obscuritas verborum involuta : » sed hic sumitur pro qualibet obscura repræsentatione, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per specultum in ænigmate, ubi dicit Augustinus, quod « ænigma est obscura allegoria. » Ænim, id est, quia si baptizans persuaserit, id est, docuerit baptizatum per sensibilia, contemplativa, scilicet supernaturalia quaedam sacre comparans, id est, ex comparatione sensibilium excitans fiduciam advenientis ad baptismum de sua salute, et hoc denuntians ipsi baptizando omnis simul malitia, id est, omnium peccatorum suorum, per vitam eximiam, id est, nobilem quantum ad dona, et divinam quantum ad id quod in baptismo recipit, et hoc quantum ad unionem cum Deo : hoc dico, denuntians naturali purgatione corporaliter facta per aquam,

EXPOSITIO TEXTUS.

Hæc quidem est, etc.

Littera sic exponitur : Hæc quidem quam diximus, est divina generatio, quia per baptismum filii Dei nascuntur, sacræ hostiae, id est, immolationis qua homo immolatur Deo, quantum in symbolis, id est, quantum pertinet ad symbola hujus

<--- Page Split --->

quænaturalitermundatcorpora , etsig - nificatpurgationemanimæapeccatis : s i , inquam , sicpersuadeat , curapparnverit , idest , quarepotestviderialiquidre - fellens , idest , reprobare , e t , idest , etiamsilentemdiviniorem , idest , altioremra - tionemperfeciendorum , idest , eorumquæperficiunturinbaptismo ? Quasidi - c a t : Nullarationepersonapotestaliquarefellerebaptismisacramentumquantumadsymbola , etsinullaratioessetnisiquædictaestdemundationeaquæ , cumtamenpluressint . Aliatranslatiohabetplaniussic : « Quidenimvideaturpec - « c a r e , etsidiviniorsermoeorumquæ « fiunttaceaturpersuasibilitateetcon - « templationeaccedentisbonamvitam « sanctenegotiata , idest , procurata , e t « universæsimulmalitiæpurgationem « ipsidenuntians ? » E r g o , eximmediatedictis , hæcsymbolicatraditioperficien - dorum , idest , ritusbaptismi , nonessetimmunda , utæstimo , idest , certescio , e t , idest , etiamsinihilquidhaberetdi - viniusliguratum : hæcdico , quidenin - troducensdoctrinamrectævitæ , idest , significansperaquam , propternitoremquampræbet , etinsinuanspurgationemconversationispræteritæ , quæfuitinma - litia , universalitercorpore , idest , totocorporepurgatonaturaliterperaquam .

SEDVIDETUR , quodbaptismusnonde - beatfieriinaqua , sedmagisinaliisli - quoribus .

  1. In baptismo enim non solum aufertur peccatum, sed etiam confertur gratia : sacramentum autem significat quod efficit, aqua autem cum non adhæreat corpori, sed tantum purget sordes, non significat aliquam collationem gratiae, sed tantum purgationem a culpa : ergo convenientius fieret in oleo quod adhæret corpori, vel in aliquo alio liquore.

  2. Præterea, Videtur quod in omnibus speciebus aquæ possit fieri baptismus : aquæ enim non competit baptismus secundum quod est quoddam commune, sed secundum esse quod habet in natura, quia secundum hoc habet proprietates significantes effectum baptismi : secundum esse autem quod habet in natura, est in speciebus suis : ergo aquæ secundum species suas competit baptismus : sed cum lixivium et vinum sint species aquæ secundum Philosophum, videtur quod in eis possit fieri baptismus.

  3. Præterea, Sicut dicit Philosophus in libro de Generatione,« Species simpli- « cium elementorum manent in mixtis : » ergo videtur, quod in aqua secundum quod est in corpore mixto, possit fieri baptismus.

  4. Item, Videtur quod in cervisia et in aquis permutatis per artem : ars enim non dat formam substantialem, quia for-

<--- Page Split --->

ma artis accidens est : ergo non mutatur aqua a specie sua : ergo in ea potest fieri baptismus.

Solutio . Dicimus , quodaquamaximecompetitbaptismointeraliosliquores , e t - hocproptertria : aquaenimestcommu - n i s , etideocommunismateriadebetre - monderesacramentonecessitatis , nepro - pterdefectummateriaealiquisprivetursultequaestperbaptismum . Secundo , quiaaliiliquorespropterhocquodadhae - reutcorpori , nonsimplicitermundant , sedtingunt : undenonitacongruesig - niticantinterioremmundationem . Tertio , primummundansestaqua , etsienimali - quamundent , habenthocsecundumquodparticipantaliquidaquae .

qualitates permiscentur, et efficitur alia qualitas media. Et similiter etiam non potest fieri in aquis permutatis per artem, si non remaneant effectus, sicut in cervisia : licet enim ars agens instrumento artis quod est istud cujus est principium voluntas, ut dolabrum, non possit mutare species naturaliter, tamen cum agit per instrumentum naturale, ut per ignem, potest fieri transmutatio speciei. Et per hoc patet solutio ad totum.

Ad primum ergo dicendum, quod effectus non est de essentia ejus : effectus autem baptismum consequens est consecutio gratiae : unde non debet esse in Sacramento baptismi adhaesio prius consecutioni gratiae. Vel dicendum, quod aqua per hoc quod abluit, facit etiam nitere, et illi nitori respondet collectio virtutum in re sacramenti.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Sed sit quidem, etc.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sciendum, quod in omnibus speciebus in quibus manet aqua secundum suum effectum, scilicet cum impetu infrigidandi, mundandi et fluendi, potest fieri baptismus : unde in quibusdam aquis alchimicis, quae per effectum manifestantur alterius esse speciei, quia convertunt metalla, quod non est effectus aquae, et si non moveantur,stant et non fluunt, non potest fieri baptismus. Et similiter in vino et oleo, quia non manet effectus mundandi.Sed in aqua calida potest, quia licet per violentiam sit in contraria dispositione, manet tamen naturalis virtus ad infrigidandum. Et ideo dicimus, quod in aqua secundum quod est in mixto, ut in oleo, vel vino, non potest fieri baptismus : quia licet maneat in mixto secundum primum esse quod est a forma substantiali, non tamen manet secundum quod est in esse perfecto prout est activum et passivum, quia

Deinde dicitur : Sed ex quo haec traditio quae est per symbola, nihil habet immundum, sit quidem, id est, supponatur esse, hic modus introductivus animarum in salutem imperfectis, id est, quantum ad imperfectos, distinguens, id est, separans occultando, et hierarchica dona et uniformia, id est, simplicia, a multitudine infidelium ne irrideant, quantum fas est, id est, possibile occultari, et commoderans, id est, proportionaliter tradens, compactam, id est, convenientem conversationem immundis ordinibus, id est, imperfectis, qui nondum mundati sunt. Alia translatio habet, « particularibus » actionibus, et sunt actiones particulares, ut incipientium, proficientium et perfectorum, quibus proportionaliter

<--- Page Split --->

est per singula accipere. Alia littera habet, « incompactam, » id est, incompositam altitudinem supernaturalium. Nos autem qui nec infideles nec imperfecti sumus, respicientes sacris ascensionibus intellectus, a statu imperfectorum, in principia perfectorum, id est, de numero divinorum quae sunt scilicet principia quaerenda symbola quasi finis, et eruditi divinitus, id est, a Deo ea principia cognoscemus per hoc, quorum characterum, symbola sunt effigies, id est, similitudines, et hoc dicitur quantum ad id quod significant et causant et continent, et quorum invisibilium sunt imagines, id est, figurae, et hoc dicitur quantum ad figurata, quia nec causant nec continent, sicut gloriam. Sunt enim, ut disputatum

est aperte, id est, latius, in ea actium qua est de Invisibilibus et de sensibilibus (quem librum non habemus) quaedum quidem sensibililer sacra, id est, sensibililia sacra quae sunt imaginationes, id est. figurae invisibilium, quantum ad maturiam sacramenti, et manuductio in cu, scilicet invisibilia quantum ad totum sacramentum, et via, quantum ad rem sacramenti, quae jam dixerat invisibilia. Invisibilia vero sunt et, id est, etiam principium eorum hierarchicorum qua sunt secundum sensum, id est, sensibililium symbolorum, in quantum quaeruntur sensibilia propter illa, et sunt scientia rerum in quantum accipiuntur per ea, sicut scientia conclusionum ex praemissis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dicamus ergo quomodo divinae beatitudinis bonitas semper juxta eadem, et sit sic habens, proprii luminis beneficos radios in omnes copiose expandit intellectuales vultus. Si quis ergo discesserit ab invisibili lumine, aut invisibilibus, superbus per se potens, malitiæ amore, intimans naturaliter inspersas ei ad illuminandum virtutes, protendit præsentis sibi luminis, non

Dicimus itaque, divinae beatitudinis bonitatem, eamdem semper et eodem modo se habentem, beneficos lucis suæ radios cunctis oculis mentalibus abundanter expandisse; adeoque si spontanea mente præditorum arbitrii libertas spiritale lumen deserat, a natura sibi insitas luci excipiendæ vires amore pravi præcludens,' præsenti quidem luci se subducit, hæc tamen eam mi-

<--- Page Split --->

recedentis, sed superlucentis ipsa tritis et convertens a currente defiormiter. Siquidem moderate ipsi dati visibili visiones supersiliet, et ad ipsas semper suum vultum claritates obtueri fiducialiter audebit, lux quidem operabitur praeter lumen nihil, ipsa vero perfecta imperfecte concupiscens, eo quidem quo inobediens est, non etiam intelliget : humile vero inornate despiciens per seipsam restaurat. Verumtamen, quod quidem dixeram, benefice semper in intellectualibus vultibus divinum expansum est lumen, inestque ei recipere praesente eo, et semper ad divinam propriorum traditionem existente paratissimo. Ad hanc divinus summus sacerdos formatur imitationem, luciformes suae divine doctrinae claritates copiose in omnes expandens, et ad venientem illuminare Dei imitator paratissimus est, non invidiose neque immune priori apostasia immoderata quidquam semper usurus, sed divinitus semper provenientibus suis in lucem ductionibus hierarchice relucens in bono ornatu et ordine et analogia uniuscujusque ad sacra commensurationis.

nime destituit, sed vel conniventem illuminat, atque aversanti benigne prorsus occurrit. Quod si mediocri instructa videndi facultate terminos transilierit, radiusque visum superantibus temere ausa fuerit obtueri, lux quidem nihil a se alienum faciet, verum ipsa perfectis imperfecte se ingerens, aliena neutiquam assequetur, mediocritate porro sua insolenter superbiens, sua culpa frustrabitur. Benigne tamen, ut dixi, divina lux mentalibus semper oculis patet, ejusdemque praesentis, et ad Deo dignam sui semper communicationem paratissimae, copiam habere licet. Ad hujus imitationem divinus antistes effingitur, lucidos divinae eruditionis radios super omnes luculenter explicans, et se accedentem Dei imitatione illuminandi promptissimus, nulla utens objurgatione, vel dira propter priorem defectionem vel intemperantiam imprecatione, sed exemplo Dei,ad se accedentibus suis semper illuminationibus pontificaliter affulgens cum decore atque ordine, et pro cujusque ad sacra capacitatis ratione.

Sed si quidem sanctae ordinationis est principium divinum secundum quod seipsos cognoscunt sacri intellectus, ad consequens naturae visibile recurrens, in principio quidem quis quando est, ipse videbit et hoc accipiet primum ex respectu ad lumen sacrum donum. Qui autem bene propria lumini impassibilibus oculis inspicit, ex non lucentibus quidem revertetur ignorantiae obscuris. Dei autem perfectissimam unitatem et participationem, qui imperfectus est, non ipse inde concupiscet : in brevi vero per ipsa sua prima, deinde adhuc priora, et per illa praestantia et perfecta, in sublimissimam divinam in ordine et sacre ascendet communionem. Hujus est or-

Sed quoniam divinum Numen saIV cra disciplinae principium existit, qua sanctae mentes in sui deveniunt cognitionem ; quisquis ad insitum naturae lumen recurrerit, principio quidem quis tandem ipse sit videbit, hocque lucis accessione munus sacrum referet; porro qui propria sua recte irreflexis oculis considerarit, abditas quidem ignorationis sui tenebras eliminabit perfectissimae tamen Dei unionis et participationis adhuc exsors, ejusdem desiderio sponte non afficietur; sed sensim primum a propriis ad potiora, et ex iis ad potissima, nec non perfectus jam in ordine, ad principalem Dei celsitudinem sacro quodam modo evehetur. Hujusce venusti sacri-

<--- Page Split --->

natus, et sacri ordinis imago advenientis confusio, et eorum quae sunt secundum seipsum cognitio ad summum sacerdotem viae anadochum habens ducem. Eum vero sic ascendentem divina beatitudo in suam participationem recipit, et proprio lumine tamquam quodam ipsi signo tradit divinum perficiens, et communicantem divinorum partis et sacrae ordinationis. Quorum est symbolum sacrum a summo sacerdote advenienti donatum signaculum, et sacerdotum salutaris descriptio in salvatis eum conumerans, et memoris sacris ponens apud eum anadochum, tamquam vivificae ad veritatem viae amatorem quidem, et consequentem ducis divini, non errantemque Deo traditis ductionibus se quentis manuductorem.

que ordinis argumentum est, accedentis verecundia, rerumque ad se spectantium cognitio, ad summum sacerdotem viae ducem nacta susceptorem. Sic adductum, divina beatitudo ad sui admittit communicationem propriaeque lucis, instar signi cujusdam, ipsum participat, Deo intimum reddens, ac consortem munerum divinorum, atque ordinis sacri ; quorum sacra est tessera, summi sacerdotis accedenti datum signaculum, nec non salutaris descriptio sacerdotum salvandis eum aggregans, atque sacris inserens monumentis una cum susceptore, tamquam salutiferae ad veritatem viae : illum quidem, amatorem sincerum ac comitem ductoris divini ; hunc vero minime errabundum divinitus traditis institutionibus sequentis manuductorem.

Sed non inest summe contraria simul participare, neque communionem quamdam ad unum habentem partitas habere vitas, si unus recipit firmam participationem, sed immensurabilem esse, et inordinabilem in omnibus uniformitate divisionibus. Quod quidem symbolorum traditio sacre expandens : advenientem velut priorem vitam exuens, et usque juxta illam habitus solvens ultimos, nudum et discalceatum sistit, ad occidua adspicientem, et manuum abrenuntiatione obscurae malitiae renuentem communiones, et ingenitum sibi dissimilitudinis habitum tamquam exspirantem, et universales confitentem ad deiformis contrarium abrenuntiationes.Sic omnino non detentum ipsum et absolutum factum, in conspectum transducit in divino lumine, statum et respectum futurum fore munde, in perfectissimo ex malitia reditu, promittens, et sacras ejus ad unum rationabili intuitu confessiones uniformi facto per veritatis amorem respiciens.

Caeterum non licet summe contraria simul participare, neque communicationem aliquam cum uno habenti divisas habere vitas, si unius stabilem praferat participationem ; sed exsortem esse decet expertemque omnium uniformitatis divisionum : id quod signorum traditio sacra innuit, dum accedentem priori quodammodo vita exuens, et ad extremos usque affectus exspolians, nudum et discalceatum statuit versus occidentem spectantem, nec non manuum rejectione tenebricosee malitiae communionem abnuentem, atque agnatum sibi dissimilitudinis statum quodammodo effiantem, totalesque profitentem deiformitati adversantium abrenuntiationes. Sic omnino ipsum affectus jam expertem exsortemque traducit ad orientem, divine lucis statum illi adspectumque,omnimoda malitiae fuga, fore purum annuntians ; ipsumque sacrosanctis, cum uno totali conspiratione, professionibus uniformem effectum, vere amanter suscipiens.

<--- Page Split --->

qui sunt causa omnis boni in creatura, in omnes vultus intellectuales, id est, in omnes mentes angelicas vel humanas. Ergo si quis, id est, si aliquis discesserit ab invisibili lumine, quantum ad theophaniam, quae est medium sub quo videntur divina, aut ab invisibilibus divinis in quae ducit lumen theophaniae, superbus per se potens, id est, superbe credens per se posse sine magistro accipere lumen divinum. Alia translatio habet, « spontanea propria voluntas, » id est, quod sua voluntate credit se posse in divina, amore malitiae, id est, mali, malum enim in quantum hujusmodi non desideratur, sed in specie boni quod est sibi subjectum, et hoc fecerit intimans naturaliter virtutes divinas inspersas ei ad illuminandum, id est, praesumptuose se ingerens ad divina ulterius perscrutanda ex solis naturalibus, ipsa anima ejus tristis, id est, obtenebrata, et convertens, id est, « avertens » (sic enim habet alia littera) se a currente, id est, ab occurrente sibi lumine deiformis, id est, sicut decet divina, protendit, id est, deficit, vel « suspendit » secundum aliam litteram, luminis, id est, a lumine divino, praesentis, id est, praesente sibi, non recedentis, id est, recedenti ab ipso, sed superlucentis, id est, superlucenti : non enim privatur divino lumine, quia divinum lumen deserit eum, sed quia ipse se avertit, sicut qui claudit oculos ad solem. Siquidem praesumptuosus ipse supersiliet, in superiora se erigens, non contentus sibi proportionatis, id est, transcendet visiones (alia translatio habet « terminos ») visibilis dati ipsi moderate, id est, proportionaliter sibi, et audebit fiducialiter, id est, praesumptuose obtueri ad ipsas claritates divinas super vultum suum, id est, quae sunt supra proportionem sui intellectus, lux quidem nihil operabitur praeter lumen, quia non faciet tenebras in ipsa anima, ipsa vero praesumptuosa anima concupiscens perfecta, id est, divina, imperfecte, id est, inordinate, eo quidem modo quo est inobe-

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Dicamus ergo, etc.

Ilic incipit ponere quid significent symbola baptismi prius positi, et primo quid significent ea quae fiunt circa introducendum, secundo de his quae fiunt circa baptizandum postquam introductus est, ibi (§ 9, V), Sed non inest summe, etc.

Prima dividitur in tres. In prima ostendit qui significet prædicatione Episcopi. In secunda, quid ductio anadochi, ibi (§ 8, IV), Sed si quidem sanctæ, etc. In tertia, quid conscripto sacerdotum, ibi, Evm vero sic ascendentem, etc.

Circa primum, primo ponit signatum prædicationis quod est divinum lumen, omnibus se offerens, quod tamen per se recipere, non debet quis præsumere. In secunda ostendit quomodo prædicando Episcopus imitatur hæc, ibi, Ad hanc divinus, etc.

Littera sic exponitur : Ergo ex quo invisibilia sunt scientia symbolorum, dicamus quomodo bonitas divinae beatitudinis semper est manens juxta eadem, quia non mutatur de uno in aliud, et quomodo ipsa sic sit, id est, similiter semper se habens, expendit copiose beneficos radios proprii, id est, sui luminis,

<--- Page Split --->

diens, non contentus accipere per alios, ut sibi constitutum est a Deo, etiam per se non intelliget : ea vero per se ipsam despiciens humile, id est, mediocre quod erat sibi proportionatum, inornate, id est, indecenter, per se ipsam restau rat, id est, per se ipsam volens accipere amittit : unde alia littera habet, « eo privabitur, » et iterum alia littera habet, « refellet, » et sic privabitur. Magis superius haec habet : « Quae non sunt propria quidem, non « consequitur : id autem quod est secun « dum mensuram, inordinate contem « nens, per se ipsam, eo privabitur. » Verumtamen quamvis privetur, divi num lumen semper est expansum in in tellectualibus vultibus benefice ad effectum bonitatis, quod quidem etiam prius dixeram, que pro et inest eis, scilicet vultibus, id est, in eis est recipere ab eo scilicet divino lumine praesente eo, et semper cxistente paratissimo ad divinam traditionem propriorum donorum.

Divinus summus sacerdos formatur ad hanc imitationem, scilicet divini luminis : sacerdos, dico, copiose expandens luciformes, id est, luci divinae similes, claritates suae divinae doctrinae, et est paratissimum illuminare, per praedicationem advenientem ad se Dei imitator : in hoc ipso, dico, semper non usurus, id est, nonnumquam, quidquam de priori apostasia immoderata, id est, de priori vita sua peccati, in qua recedens a Deo, mensura virtutis carebit : non usurus, dico, invidiose, ut rejiciat creditum sibi donum, neque immunde, ut vita concordet doctrinae, sed semper relucens, per doctrinam et exemplum, hierarchice, id est, per actiones hierarchicas suis ductionibus, quibus ducunt subditos, procenientibus divinitus, id est, Deo perficiente, in lucem, et hoc in bono ornatu quantum ad dona, et ordine, quantum ad gradum, in quo per donum constituitur, et analogia commensurationis uniuscujusque ad sacra quantum ad proportionem recipientis ad receptum.

Sed siquidem, etc. Hic ostendit quid significet anadochi ductio, et primo punit signatum quod est conditio suae imperfectionis. Secundo, convenientiam signati ad signum, ibi, Hujus est ornatus. etc.

Littera sic exponitur : Siquidem principium divinum sanctae ordinationis ad Deum, id est, primum in conversione ad Deum, est, secundum quod intellectus sacri hominum vel Angelorum cognoscunt seipsos quando quidem quis, id est, aliquis est in principio conversionis ad Deum recurrens ad visibile consequens, id est, conveniens sua natura, ipse tunc videbit seipsum, et primum accipiet hoc donum, cognitionis scilicet sui, ex respectu ad sacrum lumen, id est, divinum. Alia translatio habet : « Sed si ho- « ne ordinationis principium divinum « est, secundum quod sui ipsarum sunt « cognitrices sanctae mentes, qui ad pro- « prium visibile naturae recurret, in prin- « cipio quidem quis ipse est videbit. » Qui autem bene, id est, attente inspicit propria, id est, suam conditionem lumini impassibilibus, id est, non trementibus oculis mentis, sed defixis ad hoc et non resilientibus : qui autem vult videre propriam infirmitatem, revertetur quidem ex obscuris, id est, tenebris ignorantia non lucentibus : autem pro sed, non inde, id est, statim hoc facto, ipse qui imperfectus adhuc est, concupiscent perfectissimam unitatem et participationem Dei, sicut habent perfecti : qui autem statim vult ascendere ad summa, vero, id est, sed in brevi per ipsa quae in se cognovit, primo cognoscet prima sua, id est, ea quae sunt immediate priora illis, deinde adhuc per illa alia priora, et per illa adhuc alia praestantia eis, id est, superiora, et sic gradatim perfectus in ordine, id est, ordinate, et sacre, id est, decenter in sublimissimam communionem divinam ascendet.

<--- Page Split --->

Hujus quod diximus, est ornatus, id est, decens repraesentatio, et imago, id est, signa dicti sacri ordinis, qui est in ascendente, est confusio, id est, verecundia advenientis ad baptismum, qua non ingerit seipsum ad Episcopum, et cognitio orum quae secundum seipsum, id est, sua imperfectionis a qua causatur confusio : haec, dico, confusio, habens, id est, quaerere faciens habendum anadochum ducem viae quae est ad summum sacerdotem.

Eum vero, etc. Hic ostendit quid significet descriptio, et primo ponit signatum quod est receptio a Deo in suam participationem. Secundo ponit esse signum hujus quod dictum est, ibi, Quorum est symbolum, etc.

Littera sic exponitur : Vero, pro sed, divina beatitudo recipit in suam participationem eum, scilicet baptizandum, sic, id est, gradatim ascendentem, et tradit ipsi de proprio lumine tamquam quodam signo, per hoc scilicet consignans eum omnibus, perficiens eum divinum per assimilationem ad Deum, et communicantem partis, id est, distributionis divinorum quantum ad dona, et sacra ordinationis in quantum per dona ponitur in gradu hierarchiae.

Quorum, scilicet eorum quae modo dicta sunt, symbolum est sacrum signaculum donatum advenienti ad baptismum a summo sacerdote, quia dictum est quod signabat eum crucis signo, et etiam salutaris descriptio sacerdotum, quia cum praecepto Pontificis inter salvandos conscribebant : descriptio quidem, dico, connumerans eum, scilicet baptizandum, in salvatis, id est, in numero salvatorum, et in memorii sacris, id est, scripturis, quae propter memoriam sunt, ponens apud eum, id est, cum eo anadochum : connumerans, dico, eum, scilicet baptizandum, tamquam amatorem vivificae

viae quae est ad veritatem ducens, et tamquam consequentem divini ducis, id est, secutorem sui anadochi, et ponens anadochum tamquam non erratem quantum ad se scilicet manuductorem sequentis, eum, scilicet baptizandi, ductionibus, id est, instructionibus traditis sibi a Deo.

Sed non inest, etc. Hic ponit signata eorum quae exercentur circa baptizandum susceptum, quorum primum est exutio vestimentornm, quae significat recessum a vitiis.

Dicit ergo : Diximus, quod scribitur quasi jam receptus in divinam participationem : sed non inest, id est, non contingit simul participare contraria summe, id est, in perfecto actu, neque contingit habentem quamdam communionem ad unum, id est, ad Deum habere vitas partitas, id est, actiones vitae dispersas ad materialia quae diversa sunt. Si tamen recipit firmam, id est, constantem participationem unius, id est, Dei : sed oportet eum qui habet vitas partitas, esse immensurabilem, id est, non contentum, vel regulatum in suis actionibus secundum formam unius, et inordinabilem, propter defectum a fine, in omnibus divisionibus ab uniformitate, id est, uniformi, id est, quantum ad omnia in quibus separatur a primo. Quod, scilicet id quod dictum est, expandens, id est, insinuans, sacre traditio symbolorum, id est, per symbola, exuens advenientem ad baptismum vestimentis, velut priorem vitam, significando exutionem a vita peccati, et solvens, id est, auferens ultimos habitus animae ejus usque juxta illam, scilicet vitam peccati, quia totum ad illam pertinens deponitur : hoc, dico, faciens, sistit, id est, statuit baptizandum, nudum, ut significetur depositio interiorum habituum, et discalceatum, ut significetur purgatio a praeteritis actionibus, quibus est spiritualiter progressus in bonum vel in malum sicut per pedes, adspicientem ad occidua, id est, ad occidentales par-

<--- Page Split --->

tes, et renuentem communiones obscure malitiae, id est, diabolicae abrenuntiatione manuum, id est, extensione quae abrenuntiationem significat, et eum tamquam exspirantem, id est, ad modum exspirationis qua illud exsufflat extra se mittendo ingenitum habitum dissimilitudinis, id est, habitum peccati, qui est ingenitus quantum ad causam, scilicet fomitem, et facit nos Deo dissimiles, et eum confitentem universales abrenuntiationes ad contrarium deiformis, id est, ad omne quod contrariatur divinae gratiae. Et sic hoc facto transducit in conspectum, id est, ad Orientem unde venit lumen quo conspicimus, ipsum, scilicet baptizandum, jam per abrenuntiationem oris et operis et cordis factum non detentum, servitute peccati, et absolutum ab eo, promittens ei fore sibi munde, id est, sine peccati et ignorantiae macula, futurum statum, quantum ad affectum, et respectum, quantum ad intellectum, in divino lumine, id est, si erit in participatione divini luminis, et hoc in reditu perfectissimo ex malitia, id est, per hoc quod recessit perfecte : et traditio, dico, respiciens sacras confessiones ejus, scilicet baptizandi, de fide rationabili intuitu ad unum, scilicet Deum quem acquisivit in respiciendo ad divinum lumen. Ipso jam facto uniformi, per hoc, quia collectus est in unum, per amorem veritatis primae, non dividens amorem suum circa temporalia.

Et sic exposita est depositio vestium, adspectus ad Occidentem, extensio manuum, quae significat renuntiationem operis, et exsufflatio quae significat renuntiationem cordis, et confessio abrenuntiationis quantum ad os, et etiam ductio ad Orientem, et confessio ejus.

DUBIUM.

DUBITATUR autem hic de eo quod dicit, quod « non inest summe contraria simul participare. »

  1. Videtur enim, quod simul culpa et gratia sint in eodem, de quibus ipse intendit. Cum enim sanctificatur impius, aut est idem instans in quo ultimo est peccatum et primo gratia, aut diversum. Si diversum, cum « inter quælibet duo « instantia sit tempus medium, » ut dicit Philosophus, erit aliquod tempus, in quo neque est in peccato, neque in gratia, quod est inconveniens. Si autem est idem : sed quæ sunt in eodem instanti, simul sunt : ergo gratia et peccatum simul sunt.

  2. Praeterea, Unum contrariorum expellit alterum, et gratia culpam : sed non potest expellere eam quando non est, quia tunc non agit in ipsam : similiter nec quando ipsa non adest, quia quod non est, non agit : ergo oportet, quod ambo sint simul.

  3. Praeterea, Non omne peccatum opponitur omni virtuti : ergo non removet omnes virtutes : ergo peccatum et virtus possunt esse simul in eodem.

SOLUTIO. Dicimus, quod contraria non possunt esse in actu perfecto simul, et hoc est quod dicit summe contraria : secundum potentiam tamen possunt esse simul, et non tantum secundum potentiam receptibilitatis materiae, quia sic omnes formae sunt simul in materia in

<--- Page Split --->

potentia, sed etiam secundum motum in quo est potentia permixta actui : propter quod dicitur a Philosopho, quod « est « actus imperfectus, quia quod alteratur, « partim habet utrumque terminum, sic- « ut est et in aliis motibus : » sed hoc non pertinet ad propositum, quia « virtus « et vitium non acquiruntur per motum,» sicut etiam dicit Philosophus : unde dicimus simpliciter, quod non possunt esse simul.

Ad primum vero dicendum, quod est idem instans, nec tamen oportet quod sint simul in anima : quia alterum est in ea ut recedens, et alterum ut adveniens. Et hoc non potest esse in formis naturalibus quae acquiruntur per motum : quia non est ultimum accipere in motu nec in tempore, propter hoc quod non permanet : unde non est accipere ultimum instans, sed diversa. Nec tamen sequitur, quod inter ea sit aliquod tempus medium : hoc enim non sequitur nisi de instantibus quae sunt termini temporis habentis continiuitatem ex motu a magnitudine : sed instantia non habent ex

aliquo continuitatem, sed potius mensurant vices.

Ad secundum dicendum, quod peccatum est privatio pura : et sicut tenebra non expelluntur per actionem lucis in ipsas, cum nihil sint, sed tantum per adventum lucis, ita expulsio peccati nihil est nisi adventus gratiae : in aliis tamen contrariis quorum utrumque est natura quaedam, non sequitur quod sint simul in actu, sed in potentia, sicut in motu quo unum ad esse, alterum ad non esse tendit.

Ad tertium dicendum, quod virtus misericordiae non expellit nisi peccatum sibi oppositum : sed quia in virtute continetur gratia quae opponitur omni peccato, ideo non compatitur secum aliquod peccatum, sed expellit omne ex parte gratiae. Quidam tamen dicunt, quod qui habet unam virtutem, habet omnes : et ideo una virtus expellit omne vitium : sed hoc non est verum de omni virtute politica, sed tantum de theologicis, ratione gratiae quae cum illis supponitur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed est ibi clarum, ut æstimo, hierarchicorum eruditis : quia devictis in fortitudine ad unum resistentibus et contrariorum universalibus interemptionibus et abolitionibus, immutabile valet ad intellectualia deiformis habitudinis. Non enim redire tantum oportet ab omni malitia, sed et viriliter durum esse et intrepidum contra perniciosam semper in eam subjectionem, neque templi veritatis amoris in quiete umquam fieri : attente vero et æternaliter in eam, ut virtus, extendi ad perfectissima divinitatis ascensionem sacre semper augentem.

Verum, ut opinor, sacrorum peritis principiorum perspectum est, assiduis ad unum conintendo adspirationibus, atque totalibus contrariorum mortificationibus et abolitionibus, res spiritales status deiformis immutabilitate potiri. Non enim ab omni duntaxat malitia est recedendum, sed obturandum viriliter, et imperterrite semper obsistendum ipsi noxiae remissioni ; nec a sacro est umquam amore cessandum, sed continenter ac perpetuo pro viribus illi insistendum, ad perfectiorem divini principatus sublimationem sancte semper negotia sua dirigenti.

Vides autem horum diligentes imagines in hierarchice perficiendis. Deiformis quidem summus sacerdos inchoat sacram unctionem, sacerdotes vero sub ipso perficiunt unctionis sacrificium, ad sacra in similitudine perficiendos certamina evocantes secundum quae sub militante Christo factus est. Quoniam ut Deus est militiae creator : ut sapiens vero, leges ejus posuit : operatus est bonus, decorus, victoribus

Horum autem exactas cernis in I vis quae pontificaliter administrantur imagines : ipse siquidem antistes deiformis sacram auspicatur unctionem, quam caeteri exinde sacerdotes consummant, ad sacra per figuram hanc certamina initiatum excitantes sub Christo munerario constitutum, qui videlicet ut Deus certaminum exhibitor, ut sapiens legum praeceptor, praemiorum denique victoribus convenien-

<--- Page Split --->

h ravia. Et adhue divinius, quoniam quidem ut optimus in militibus effec tus est, cum ipsis sacre pro eorum li bertate et victoria ad mortis et corrup tionis concertans potestatem, certanti bus quidem tamquam Deus perfectus ascendit gaudens. Manet autem in sa pientis legislationibus : et secundum eas sine transgressione contendit ad bonorum praemiorum spem firmiter se habens sub optimo militiae domino et duce ordinatus.

tium ut pulchre munerator exsistit. Et quod his divinius est, cum in ipsismet pugilibus ut bonus exstiterit, sacramentaliter pro illorum libertate atque victoria, mortis ac corruptionis imperium debellando, in certamina quidem gaudens, utpote divina, initiatus ascendet, legibus autem sapientis insistet, juxtaque illas inviolate certabit, illustrium praemiorum certa spe fultus, sub bono certaminum exhibitore Domino ac ductore constitutus:

EXPOSITIO TEXTUS.

Sed est ibi clarum, etc.

Hic ostendit quid significet unctio qua baptizandus ante baptismum ungitur, et dicit quod ungitur ad similitudinem pugili, ut fortiter dimicet contra adversantes sibi, quantum ad gratiae statum.

Dicit ergo : Sed ibi, hoc est, in hac materia, ut aestimo, clarum est, id est, videns eruditis hierarchicorum, id est, hierarchis, hoc scilicet quod resistentibus sibi, ne sit in gratia, scilicet peccatis et daemonibus, devictis in fortitudine ad unum, id est, per fortitudinem quam consequitur ex eo quod colligit se in Deum, et universalibus interemptionibus, id est, destructionibus quantum ad maculum, et abolitionibus, id est, deletionibus contrariorum gratiae quantum ad reatum, immutabile deiformis habitudi-

nis, id est, immutabilis, non per naturam, sed gratiam, virtus divina quae est in baptismo, postquam superavit propria peccata praeterita per conversionem ad Deum, valet, id est, vigorose potest se extendere ad intellectualia, scilicet divina intelligenda et saporanda. Non enim oportet tantum redire ab omni malitia, sed et, id est, etiam esse viriliter durum, id est, firmum, et semper intrepidum contra perniciosam subjectionem in eam, scilicet malitiam : haec enim subjecto vitiosa est : neque, id est, et non oportet fieri umquam in quiete, id est, in cessatione templi, id est, sacri amoris veritatis divinae, id est, ab amore (alia translatio, « refectione ») id est, numquam tali amore fastiditus satietur : vero, id est, sed oportet eum attente, id est, cum summo studio, et aeternaliter, id est, immutabiliter extendi in eam veritatem, ut virtus id est, virtuose, dico, semper sacre se agentem per exercitium boni operis et sancta meditationis ad perfectissimam ascensionem divinitatis, sicut dicitur in Psal. lxxxiii, 7 et 8 : Ascensiones in corde disposuit, et, Ibunt de virtute in virtutem, etc.

Vides autem, id est, videre potes, vel interrogative, diligentes, id est, expressas imagines vel figuras, horum quae ante dicta sunt in perficiendis hierarchice. Summus quidem sacer-

<--- Page Split --->

dos deiformis inchoat sacram unctionem, ungens eum oleo sancto, ter signans eum (ut dictum est) ut ostendatur, quod ipse est hierarchicae perfectionis principium : sacerdotes vero qui sunt sub ipso, perficiunt sacrificium, id est, sacramentum un tionis, evocantes perficiendum, id est, baptizandum, ad sacra certamina, id est, ut certando ad perfectiones divinas perveniat, et hoc, in similitudine, id est, per symbola secundum qua, scilicet sacra dona in baptismo percepta, est factus sub Christo militante : in Graeco habetur a0)rry, quod est pugil, sicut miles sub rege militante, est enim simul et miles et Rex. Quoniam ut Deus, id est, in quantum Deus, est creator militiae, id est, militum spiritualium, et sic est Rex eorum : vero, id est, sed ut est sapiens, id est, in quantum est sapiens, posuit leges ejus, scilicet militiae quibus exerceatur : sed ut bonus et decorus, id est, omnia decenter ordinans, operatus est victoribus bravia, id est, praemia : et dicitur bravium praemium quod datur in fine cursus. Et adhuc divinus, id est, Deum maxime decens, quoniam quidem ut est optimus, effectus est carnem assumens in militibus, id est, inter milites sacre concertans, id est, simul certans cum suis militibus, ad, id est, contra potestatem mortis et corruptionis, quae annihilavit, et hoc pro libertate et victoria eorum, id est, suorum militum. Sic igitur in quantum est Deus, militiae creator et Rex : in quantum sapiens, baptizator : in quantum bonus, praemiator : in quantum optimus, concertator : Ipse quidem Christus gaudens ascendit tamquam Deus perfectus, id est, « tamquam « in divinis perfectus, » sic enim habet alia translatio, certantibus, id est, certaminibus, hoc est, virtute suorum certaminum ascendit ad plenitudinem divinorum donorum, sicut dicitur ad Philip. 11, 8 et 9 : Christus factus est obediens usque ad mortem, etc. Propter quod et Deus exaltavit illum, etc. Vel aliter secundum Commentatorem, ipse ordina-

tus sub Christo ascendit gaudens, certantibus secum aliis, tamquam perfectus divinorum. Autem, id est, sed ipse ordinatus sub Christo optimo militiae duce et Domino, manet in legislationibus sui ducis sapientis, et secundum eas directus contendit, id est, certat sine transgressione legis, ipse dico, habens se similiter ad spem bonorum praemiorum.

DUBIA.

  1. Sed videtur, quod haec unctio non b debeat fieri nondum baptizatis : hic enim significat maximam perfectionem, ut patet in littera, quamvis possibilis sit alicui in hac vita accipere : ergo videtur, quod maxime ingredientibus et nondum renatis non deberet fieri talis inunctio.

  2. Praeterea, In regno saeculari non omnes eliguntur, sed tantum fortiores : cum igitur baptizandus eligatur ad spirituale regnum, videtur quod non debeat statim inungi per modum athlete vel militis in praeparationem pugnae. Si dicatur, quod haec unctio sit confirmatio, videtur esse falsum : quia in confirmatione non operantur sacerdotes simplices, sed tantum Episcopus : haec autem unctio inchoata ab Episcopo, perficitur per sacerdotes : ergo non est confirmatio.

SOLUTIO. Dicendum ad hoc ultimum primo, quod haec unctio non est confirmatio : datur enim confirmationis sacramentum ad robur fidei : unde etiam ut non erubescat quis confiteri fidem, signatur in fronte : haec autem unctio di-

<--- Page Split --->

tur ad reprimendam potestatem daemonis in fomite in præparationem pugnae contra ipsum : unde pertinet ad exorcismum : id autem quod supra dictum est, fuit de renuntiatione ad catechismum : quia per hoc instruitur a quibus discedendum, et quibus adhaerendum sit.

Ad primum dicendum, quod non exigitur quod recipiens sit tantum in tanta perfectione quanta dicitur hic figurari per ipsam unctionem, sed quod conetur ad ipsam quantum potest : unde hoc quod hic dicitur, pertinet ad vigorem ipsius gratiae quae de se in hanc perfectionem potest, licet sit defectus ex infirmitate recipientis vel inaequalitate.

Ad secundum dicendum, quod in saeculari regno est quaedam generalis pugna, qua pugnatur contra invasores pro libertate patriae : et ab hac nullus excipitur. Est et quaedam specialis pro augmentanda et conservanda republica : et ad hanc verum est, quod omnes hon assumuntur, sed eliguntur fortes. Similiter in regno spirituali a generali pugna contra hostes qui nituntur nos excludere a libertate nostra, nullus excluditur, et ad hanc consignantur per hanc unctionem : ad pugnam vero spiritualem qua pugnatur contra infideles et tyrannos per veram confessionem, est confirmatio in qua datur Spiritus ad robur.

loqui, aut secundum divinitatem, aut secundum humanitatem. Secundum divinitatem quidem nullo modo perficitur in se. Secundum humanitatem vero perficitur dupliciter : quia aut secundum animam, aut secundum corpus.

Item, secundum animam dupliciter, aut secundum gratiam, aut secundum scientiam. Secundum gratiam dupliciter aut secundum meritum, aut secundum receptionem.

Quantum ad meritum quidem non profecit, ut non sua faceret sua, secundum quod ex pluribus meritis efficiebantur sua : quia per quamlibet actionem meruit sibi omnia.

Quantum ad receptionem vero non profecit quantum ad praemium essentiale, quia ab initio fuit in perfecta fruitione anima Christi : sed profecit quantum ad praemium accidentale, sicut dicitur quod per passionem meruit sibi accelerationem resurrectionis et impassibilitatem animae, non enim semper fuit impassibilis.

Quantum ad scientiam vero non profecit quantum ad intellectualem scientiam, sed tantum secundum experimentalem : quia quotidie experimentabatur aliquid quod ante non erat expertus.

Quantum vero ad corpus profecit : quia in resurrectione consecutum est glorificationem, in ascensione decentem locum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII , S. J. INTERPRETATIO.

Superans vero, divinis vestigiis millitum primi, per bonitatem Deum imitantibus militiiis, ad deificationem contrarias ei et reluctantes operationes et subsistentias, commoritur Christo mystice dicendum, peccato per baptismum,

Divinisque insistendo vestigiis ipsius pugilum primatis per probitatem ad imitationem Dei certaminibus deificationi suae adversantes spiritus atque suggestiones supplantando, commorietur Christo (id est) mystice loquendo, peccato, per baptismum.

Et sapienter intelligit sacra cum quanta pulchritudine habet symbola. Etenim quoniam quidem mors est in nobis, non essentiae vel subsistentiae, juxta quod visum est aliis, unitorum vero separatio in nobis in visibile ducens, animam quidem ut in privatione corporis semper futuram, eorum vero in terra occultum, aut juxta quamdam alteram corporalium mutationum ex ea quae est secundum hominem specie demolitum, pulchre per aquam universalis occultatio in mortis et sepulturae informitatis imaginem accipitur.

Attento hic animo perpende, sacramenta quam propriis involuta sint signis. Etenim cum in nobis mors non sit, ut quibusdam placet, substantiae abolitio, sed conjunctarum partium separatio, ad id quod nos latet abducens, animam quidem, quasi corpore perpetuo privandam, corpus vero, velut humo abditum, alia quopiam alteratione corporea, ex humana specie exterminandum; non improprie totalis aquae coopertio in mortis atque informis sepulturae figuram accipiatur.

Sacre igitur baptizandorum symbolica doctrina mystice docet tribus in aqua dimensionibus et elevationibus divinam triduo totidemque no-

Sacramentaliter itaque baptizatum symbolica diciplina mystice docet tribus illis in aquam immersionibus et emersionibus divinam trium dierum

<--- Page Split --->

ctibus in sepultura Jesu vitæ datoris imitari mortem, quantum possibile viris divina imitatio. In quo, juxta eloquii mysterialem et occultam traditionem, nihil invenit mundi princeps.

ac noctium sepulturae Jesu vitæ auctoris mortem imitari, quatenus hominibus conceditur ejus imitatio, in quo, juxta mysticam et arcanam Scripturae traditionem, princeps hujus mundi non invenit quidquam.

EXPOSITIO TEXTUS.

Superans vero, etc.

Hic ostendit quid significet ipsa immersio in aquam baptismi, et dicitur quod significat nos configurari morti et sepulturae Christi, secundum quod morimur peccato sine spe redeundi, ut dicit Apostolus ad Rom. vi, 2 et seq. 1 : et est tertium.

Dicit ergo : Superans vero, id est, postquam baptizandus superavit operationes, quantum ad peccata, et subsistentias, id est, essentiam quantum ad daemones, contrarias ei et reluctantes, ne deificetur, et hoc militii divini, id est, quae sunt circa divina, imitantibus Deum prr bonitatem, id est, tendentibus ad imitalionem Dei, vestigiis, id est, quae sunt vestigia et similitudines primi militum, id est, Christi, id est, per confornitatem

ad ipsum : ipse, dico, per baptismum commoritur Christo peccato, et hoc dicendum est mystice, id est, moritur peccato ad similitudinem mortis Christi, et ipse sapienter intelligit, vel secundum praeexigentiam effectus, cum quanta pulchristudine, id est, spiritualibus pulchris donis proportionatis ad signa corporalia, habet, id est, recipit sacra symbola sacramentorum. Etenim, id est, quia mors naturalis in nobis, non est mors vel corruptio essentiae, id est, forma cujus actus est esse sicut causae, non compositi nisi sicut subjecti : propter quod non etiam proprie potest dici essentia, quia « essentiae actus est esse, sicut lucis lucere, » secundum Avicennam : vel subsistentiae, id est, materiae, in qua est prima ratio subjecti, juxta quod visum est aliis : vero, id est, sed est separatio unitorum, sicut probat Philosophus : forma enim non generatur neque corrumpitur per se, neque materia per se, sed compositum : et ideo generatio per se nihil aliud est quam conjunctio formae cum materia, et corruptio est separatio eorumdem : et ideo dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus quod « nihil existentium cor- « rumpitur, sed circa existens, commensurationes, et modi : » et maxime hoc est verum in anima rationali, quae remanet post mortem, quamvis quibusdam contrarium visum est, dicentibus formas per se fieri et corrumpi, vel animam ra-

<--- Page Split --->

tionalem deficere : et hoc ideo dicit, ut ostendatur quod mors congrue significat separationem animae a peccato. Haec dico, separatio ducem animam quidem in nobis visibile, id est, secundum quod nobis videtur summa fidei, vel invisibile nobis secundum intuitum, id est, infernum, vel ad paradisum, quae loca sunt invisibilia sensibus : unde et infernus dicitur in Graeco id quod non apparet secundum suam naturam : animam dico ut futuram esse semper in privatione corporis, id est, sine spe redeundi ad corpus, quantum ad potentiam naturae, licet resurrectio fiat miraculose : et similiter homo non debet esse in spe redeundi ad peccatum : vero, id est, sed ducens corpus occultum in terra, aut demolitum, id est, destructum ex ea specie quae secundum hominem est, id est, ex specie humana juxta quamdam corporalium mutalionum, alteram ab occultatione qua in terra sepultum occultatur, sicut est putrefactio, et similia : et ideo anima significat hominem qui remanet, sed corpus peccatum quod dissipatur : ipsa, inquam, talis est mors, pulchre, id est, decenter universalis occultatio per aquam, quam scilicet totum corpus mergitur, accipitur in imaginem, id est, figuram mortis, et in imaginationem informitatis, id est, obscuritatis sepulturæ.

Sacre igitur baptizandorum. Hic dicit quid significet trina immersio, et dicit quod significat triduanam Christi sepulturam, et est quartum.

Dicit ergo : Ergo ex quo immersio significat sepulturam et mortem, symbolica doctrina baptizandorum docet tribus dimensionibus in aqua, et tribus elevationibus extra aquam, quantum possibile est viris, id est, hominibus tantum divina imitatio, ejus scilicet qui est Deus et

homo, divinam mortem Jesu datoris vite, manentis in sepultura triduo, id est, tribus diebus totidemque noctibus. In quo, scilicet Jesu, nihil invenit princeps mundi, id est, mundanorum, id est, diabolus quod suum esset, et hoc juxta mysterialem et occultam traditionem eloqui, quod ipse Jesus de se dixit, Joan. XIV, 30 t.

DUBIUM.

  1. Sed videtur hoc esse falsum, scilicet quod manserit tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro : fuit enim sepultus feria sexta circa noctem, et resurrexit die dominica in mane : ergo non fuit in sepulcro tribus diebus, sed uno die et duabus noctibus. Si dicatur, quod locutio est intelligenda per synedocchen, ponitur enim pars dici pro toto die, adhuc non erit verum dicere, quod fuerit in sepulcro nisi duobus diebus et totidem noctibus : quia in nulla parte diei dominicae fuit in sepulcro, et similiter nec in nocte quae praeedit sextam feriam : ergo videtur quolibet modo esse falsum.

Si dicatur, quod debet computari nox quae praeedit sextam feriam et dies resurrectionis. Contra : Dies et nox sequuntur motum cœli : sed principium motus est in Oriente : ergo et princi-

<--- Page Split --->

pium diei erit in aurora : si igitur debet esse revolutio in die, oportet quod nox equiens, non praecedens, computetur cum die.

  1. Item, Quæritur quare Christus fuit in sepulcro tantum die uno artificiali, et duabus noctibus ?

SOLUTIO. Dicendum, quod accipitur dies pro parte diei per synecdochen, et debet computari nox praecedens sextam feriam tamquam pars sequentis diei, et similiter dies resurrectionis cum nocte praeceden-

te tamquam pars diei naturalis : et licet quantum ad naturam motus dies praecedat noctem, tamen quantum ad significandum virtutem passionis Christi qui nos reduxit de tenebris in lucem, convenienter post noctem computatur dies.

Ad aliud dicendum, quod ideo remansit in sepulcro uno die et duabus noctibus artificialibus, ut ostenderet quod per ipsum qui est lux, destructa est in nobis duplex tenebra, scilicet peccati et mortis.

12

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Deinde vero luciformis vestimenta induunt consummatum. Virili enim et deiformi contrariorum impassibilitate, et ad unum firmo contuitu inornatum ornatur, et informe formificatur, luciformi universaliter vita splendens. Unguenti autem perfectiva unctio odoriferum facit perfectum. Sacra enim divinae generationis consummatio coadunat consummata divino spiritui. Invisibiliter autem odorificum et perfectivum adventum ineffabiliter existentem cognoscere intellectualiter, concedo dignis secundum intellectum divini spiritus sacra et deifica commu-

Candidis deinde vestimentis induunt initiatum : virili enim ac deiformi pravorum affectuum vacuitate, nec non intenta in unum animi affectione, cum id quod ornatu carebat ornatur, tum id quod deforme erat pulchrum efficitur, dum illustri omnino vita splendescit. Denique unguenti illa consummans unctio eum qui initiatur odoris suavitate perfundit; sacra enim divinae generationis initiatio, ea quae initiata sunt divino Spiritui conjungit. Porro illapsum illum, qui spiritalem istam odoris suavitatem affert, cum sit prorsus ineffabilis, spiritaliter relinquo co-

<--- Page Split --->

nicatione. In fine autem omnium summus sacerdos ad sacratissimam Eucharistiam vocat perfectum, et perfectivorum mysteriorum ipsi tradit communionem.

gnoscendum iis qui secundum mentem sancta et deifica divini Spiritus communione digni sunt habiti. Demum omnibus peractis, eum qui initiatus est ad sanctissimam Euchari stiam vocat, et mysteriorum perficiendi vim habentium communionem illi tradit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde vero, etc.

Hic ostendit quid significent vestimenta alba, quia luciformem vitam, et est quintum.

Dicit ergo : Deinde vero, id est, post baptismum induunt sacerdotes consummatum, id est, baptizatum luciformia, id est, alba vestimenta, in albo enim est copia lucis. Enim, id est, quia inornatum, id est, qui prius non erat ornatus, ornatur, et informe prius formificatur virili, id est, constanti et deiformi impassibilitate contrariorum, id est, a contrariis, scilicet peccatis, et firmo contuitu intellectus ad unum, scilicet Deum : ipsum, dico, universaliter, id est secundum omnes suos actus splendens luciformi vita, id est, lucenti.

Unguenti autem. Hic ostendit quid significet unctio Chrismatis, quia adunationem ad divinum Spiritum, propter odorem balsami : odor enim suavis attrahit spiritum ad se, et est sextum.

Dicit ergo : Unctio unguenti, id est, Chrismatis perfectiva, id est, conservativa facit perfectum, id est, baptizatum, odoriferum propter balsamum. Sacra enim consummatio divina generationis coadunat consummata, id est, perfecta divino spiritu, sicut bonus odor adunativus est sui ad trahentem : sed cognoscere intellectualiter adventum invisibiliter, id est, insensibiliter, odorificum et existentem ineffabiliter, id est, cognoscere qualiter iste spiritualis odor adveniat in hominem, quod est insensibiliter, et qualiter existat in eo quod est ineffabiliter, ego concedo solis dignis sacra et deifica communicatione divini spiritus secundum intellectum, « spiritualibus spiritua- « lia comparantes, » ut dicit Apostolus I ad Corinth. II, 13.

Summus autem sacerdos in fine omnium, id est, omnibus completis, vocat perfectum, id est, baptizatum ad sacratissimam Eucharistiam, et tradit ei communionem perfectivorum mysteriorum, et hoc est septimum. Jam non ponit rationem : quia pertinet ad sequens capitulum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De perficiendis in synaxi.

De iis qua in synaxi perficiuntur.

SYNOPSIS CAPITIS :

Prima capitis parte ait, sacramentum venerabilis Eucharistiae esse cæterorum sacramentorum consummationem, et prae cæteris synaxin dici atque communionem, quod singulari ratione nos Deo conjungat unitatque.

Secunda parte describit ritum et ordinem, quo antiquitus sacramentum Eucharistiae consecrari et sumi solet, et quibus presentibus et exclusis sacrificium fiebat.

Tertia parte subjungit contemplationem, in qua mystice explicat :

I. Quid in sacro sibi velint sacra cantica et lectiones : quid panis et calicicis participatio. II. Invocat venerabile sacramentum.

III. Exponit, quomodo Deus in se immutatus, se omnibus communicet; et quomodo pontifex Deum imitetur, inferioribus sacra ministrando.

IV. Quid sacra Scripturae libris contineatur.

V. Quomodo Psalmi et Scripturae animum componant.

VI. Qui, et qua de causa, a venerabili sacramenti adspectu et communione arceantur : et quis ordo inter illos.

VII. In quo sita sit impuritas energumenorum et peccatorum, et quomodo, exclusis profanis, viri sancti venerabile sacramentum laudent.

VIII. Quid pacis osculum significet.

IX. Quid commemoratio sanctorum.

X. Quid ablutio extremorum digitorum sacerdotis. Quid elevatio venerabilis sacramenti.

XI. Describit calamitates in quas homo incidit per peccatum, et quanta sit Dei in reparando homine benignitas.

<--- Page Split --->

XII. Sacrificium esse commemorationem passionis Christi ; et quis sit finis sacrae communionis. XIII. Quid divisio et distributio sacramenti insinuet. XIV. Qualiter gratiae agendae post communionem, et cur sacerdos se ipsum communicat ante alios. XV. Finalis gratiarum actio.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed euge, quoniam hujus commemoratio quidem erat, non mihi justum est transcurrenti, hierarchicorum quid ante eam aliud laudare. Etenim est secundum nostrum gloriosum magistrum hostiarum hostia : et oportet ante alias eam sacre scribens exponentem ex divina, juxta eloquia, et hierarchica scientia, in sacram ejus ascendere divino spiritu contemplationem.

Sed euge, quoniam hujus mentionem fecimus, ea praetermissa nefas sit aliam functionem hierarchicam prae hac celebrare : nam ex inclyti praeceptoris nostri sententia, sacramentum sacramentorum exsistit, oportetque sacrae ejus descriptionis interpretem secundum Scripturas, ex divina hierarchicaque scientia, per Dei principalem Spiritum ad sacram ejus adduci contemplationem.

<--- Page Split --->

pedimentum, quamvis ponat rationem ex parte dignitatis.

Præsens autem capitulum dividitur in tres partes. Primo enim ostendit qui perficiantur, vel quæ efficiantur per hoc sacramentum. Secundo ponit ritum sive mysterium,. ibi (§ 3), Summus quidem sacerdos, etc. Tertio assignat significationem vel theoriam mysterii, ibi (§ 7), Veni ergo, o puer bone.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Sed euge, quoniam hujus, etc.

Habitum est in praecedenti capitulo de baptismo qui est actio hierarchiae circa intrantes : hic incipit determinare de actionibus hierarchicis quae sunt circa progredientes : et dividitur in duas : in prima enim agitur de perfectionibus hierarchicis quae perficiunt in via, in secunda de iis quae perficiunt quantum ad terminum, via scilicet ad quam pervenitur per praedictas sanctificationes, ibi (cap. V, § 1), Hæc quidem divinissimi unguenti, etc.

Prima dividitur in partes duas secundum quod per duo potest impediri processus in spirituali, scilicet per defectum perducentis, contra quod ordinatur Eucharistia, quae est spiritualis refectio animæ, unde et viaticum dicitur, de qua agit in prima parte.Potest etiam impediri per impugnationem aliquorum, et circa hoc est confirmatio in qua datur Spiritus, scilicet ad robur resistendi omnibus adversantibus, de qua determinat in secunda parte secundum quatuor casus, ibi (cap. IV), Tanta sanctissimæ synaxeos, etc. Et est ratio apparens ordinis : quia primum per se juvat processum in via : secundum per accidens, removendo im-

Prima pars dividitur in tres. Primo enim ponit ordinem hujus sacramenti ad sequentia et rationem ordinis. In secunda ostendit propositum, scilicet quid efficiatur in hoc sacramento, ibi (§ 2), Et primo quidem hoc sacre. In tertia continuat se ad sequentia, ibi (§ 4), Hæc autem dicentes.

Prima dividitur in duas. In prima continuat se ad praecedentia ponens ordinem ad sequentia. In secunda, rationem ordinis assignat, ibi (§ 1), Etenim est secundum nostrum gloriosum, etc.

Littera sic exponitur : Sed euge, adverbium hortandi vel exsultandi : est enim in dicendis materia spiritualis gaudii. Quoniam quidem erat commemoratio hujus, scilicet Eucharistiae in immediate prædictis, non est mihi justum transcurrenti, id est, breviter sacramenta tractanti (propter humilitatem hoc dicit quasi sit insufficiens ad theorias eorum perfecte explicandas) ritum laudare, id est, cum reverentia et laude tradere, quid, id est, aliquid, aliud de numero hierarchicorum, scilicet mysteriorum, ante eam, scilicet Eucharistiam.

Etenim secundum gloriosum magistrum nostrum, scilicet Ierotheum qui virtuosus magister fuit, Eucharistia est hostia hostiarum, id est, inter omnia quibus homines Deo sacrificantur, dignius : unde alia translatio habet, « teleta teleta- « rum, » sicut dicitur « virgo virginum : » et ideo oportet ascendere de symbolis divino spiritu ducente in sacramenta contemplationis ejus, scilicet Eucharistiae, sacre scribens, neutrius generis, id est,

<--- Page Split --->

eum qui sacre scribit : unde alia littera habet, « scribentem, » scilicet exponentem eam, scilicet Eucharistiam ante alias hostias, ex scientia divina, non humana, quantum ad primum a quo fluit, et hierarchica, quantum ad materiam, et hoc juxta sacra eloquia.

primit characterem, est dignius eo quod non imprimit : quia character est divinum signaculum : sed in baptismo, confirmatione et ordine, imprimitur character, in Eucharistia non : ergo ipsa non est dignior illis.

  1. Præterea, Quod constituit in aliquo gradu dignitatis, est dignus eo quod non constituit : sed Eucharistia non constituit in aliquo gradu dignitatis, ordo vero constituit : ergo ordo dignior est.

  2. Præterea, Si Eucharistia debuit poni ante alia, quia dignior est eis, cum sit dignior omnibus, debuit poni ante baptismum.

SOLUTIO. Dicendum, quod Eucharistia est dignissimum sacramentorum quantum ad id quod in se continet : continet enim in se totum Christum secundum divinitatem et humanitatem, cum illa non contineant nisi aliquam gratiam, et hoc est simpliciter esse nobilius. Alia autem possunt esse nobiliora secundum quid, scilicet secundum effectum quem habent majorem et digniorem in recipiente : nec tamen hoc est ex defectu ejus quod continet sacramentum, quia illud secundum efficaciam et substantiam et quolibet modo dignius, sed propter institutionem, quia scilicet non fuit ad illos effectus institutum. Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

SED HIC est dubitatio. 1. Videtur enim, quod Eucharistia non sit dignior inter alia sacramenta. Sacramentum enim, quod majoris est effectivum, dignius est sacramentum : sed baptismus est sacramentum maxima gratiae, quia omnia peccata delet et non requirit ultiorem planctum, quod non est in Eucharistia : ergo ipsa non est dignior inter alia.

  1. Præterea, Quod a digniori datur, videtur esse dignius : Eucharistia autem sacramentum datur et conficitur a quolibet sacerdote, confirmatio autem datur tantum ab Episcopo : ergo, etc.

  2. Præterea, Sacramentum quod im-

Ad ultimum dicendum, quod baptismus est fundamentum quod supponunt omnia alia sacramenta : et ideo necessitate quadam oportuit primo de ipso determinari.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et primo quidem hoc sacre inspiciamus propter quid commune aliis hierarchicis teletis discrete huic ultra cuctera deputatur et singulariter praedicutur communio et synaxis, unaquaque perfectiva sacra actione partitas notras vitas in uniformem deificationem colligente, et divisarum deiformi complicatione ad unum, communionem et unitatem donante.

Primum itaque illud sancte videamus, quam ob causam id, quod praecipuis quoque aliis sacramentis commune, et huic per excellentiam prae caeteris sit attributum, ut singulariter communio et synaxis appelletur ; cum unumquodque sacramentum divisas quoque vitas nostras ad uniformem colligat deificationem, atque deiformi dissitorum coagmentatione cum illo uno communicet unitaque.

<--- Page Split --->

dici de ea ut proprium sibi : sed comminio est proprium conveniens sacramentiin genere : ergo non debet specialiter dici de Eucharistia. Probatio minoriSanctorum communio dicitur in quilibsancti communicant, sicut sumitur insymbolo, « Sanctorum communionem : - sed in sacramentis omnes sancti comminicant : ergo videtur quod omne sacramentum sit communio.

  1. Praeterea, Excommunicatio opponitur communioni : sed per excommuniotionem non tantum excluditur quis alEucharistia, sed etiam ab aliis sacramentis, et quibusdam aliis, sicut a consortimensae et salutationis : ergo communionon tantum continet in se Eucharistiam, sed etiam omnia alia.

Huc ostendit quae sit utilitas hujus sacramenti : et dividitur in tres partes. Primo enim movet quaestionem quamdam per quam hoc explicat. Secundo determinat eam, ibi (§ 3), Dicimus autem. Tertio solutionem confirmat per simile, ibi (§ 3), Sic et sacram.

  1. Si dicatur, quod dicitur communio, quia multos revocat ad unum commune hoc etiam convenit aliis sacramentis, immagis : habitum enim est supra, quod in baptismo separatur per abrenuntiationem ab omnibus nequitiiis et daemonibus.

  2. Praeterea, Communicare videtur esse dilectionis : dilectio autem virtus est : ergo communio videtur potius esse virtutis quam sacramenti actus.

SOLUTIO. Dicendum, quod propter tria specialiter hoc sacramentum dicitur specialiter communio, propter effectum communionis, propter id in quo communicatur, et propter communicantes. Esse enim effectivum communionis secundum speciem visibilem soli isti sacramento convenit: « est enim sacramentum, sicut dicitur in IV Sententiarum, ejus rei « causa cujus imaginem gerit : » unde causalitas sacramenti per se non extenditur ultra suam significationem : in speciebus autem istius sacramenti significatur communio quae est unio multorum in uno, scilicet in pane et vino, ex multis enim granis conficitur panis, et ex multis uvis colligitur vinum : et ideo per se causat communionem : in nullo autem aliorum sacramentorum species componitur ex multis concurrentibus in unum : et ideo non significant communionem,

DUBIUM.

EST ERGO quaestio quare hoc sacramentum singulariter dicatur communio. Et ad evidentiam litterae quaeratur de hac eadem quaestione.

  1. Videtur enim, quod non debeat dici simpliciter communio. Proprium enim generis excedit speciem, et non potest

<--- Page Split --->

nec causant eam nisi secundum accidens, scilicet secundum quod consequitur gratiam quae est res cujuslibet sacramenti. Illud autem unum in quo omnes communicantes uniuntur, est Christus secundum divinitatem et secundum humanitatem, et haec est res contenta hujus sacramenti. Communicantes vero sunt fideles qui sunt corpus mysticum, et haec est res hujus sacramenti non contenta, sed significata : et ideo dicitur communio, quia complecitur in se omne quod exigitur ad communionem : quod non est in aliis sacramentis.

Ad primum ergo dicendum, quod comnumio non perficitur nisi secundum quo unum numero participatur a multis : in ro autem contenta ipsius sacramenti, quod est corpus Christi verum, omnes uniuntur, sicut in eo quod est idem numero, quod ultimum est in quo sicut in fine colliguntur : et ideo communio perlicitur in hoc sacramento : in aliis autem sacramentis non percipitur idem numero, sed eadem gratia specie, quae est ut dispositio ad perfectam communionem.

Ad secundum dicendum, quod excommunicatio non opponitur communioni, sed communicationi quae est in plus quam communio proprie sumpta, cum communicatio sit in participatione unius cum altero quocumque modo, vel simpliciter, vel ad tempus, secundum etiam quod a Philosopho dicitur quidam contractus, communio vero est in participando ad unum numero.

Ad tertium dicendum, quod per baptismum separatur quis a multis, tamen per ipsum non perficitur communio, quia non dat id quod est terminus motus, qui est de multis ad unum, sed tamen disponit ad illud.

Ad quatium dicendum, quod hoc sacramentum est maximae dilectionis, quia in eo est rememoratio dominicae passionis : nihilominus aliter est dilectio causa communionis, et aliter hoc sacramentum : dilectio enim facit communionem ut inclinans ad illam, sed hoc sacramen-

tum ut nos conjungens illi uno in quo omnes uniuntur.

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic legitur : Diximus, quod primo dicendum est de Eucharistia, et de ea primo quidem hoc inspiciamus sacre, id est, secundum regulas, propter quid, id est, quod est commune omnibus aliis teletis, id est, ritibus hierarchicis discrete, id est, singulariter deputatur, id est, attribuitur huic, scilicet Eucharistia, ultra caeteras teletas, et hoc fit dum singulariter prædicatur, id est, nominatur communio ex parte ejus in quo uniuntur plures, et synaxis, id est, congregatio, ex parte eorum qui uniuntur in uno : sic dico nominatur, unaquaque sacra actione perfectiva, id est, sacramento colligente, id est, adunante in uniformem deificationem, id est, unitatem divinae similitudinis, nostras vitas, id est, actiones et affectiones nostrae vita, partitas, id est, dispersas per diversa commutabilia dona. Et sciendum, quod partitas vitas semper vocat vitam peccati, quia dividitur secundum quod finitur diversis creaturis : si enim eis uteretur, referret ea in unum finem : et sic non esset partita vita. Et etiam unaquaque actione sacramentali donante communionem, id est, participationem donorum ipsius, et unitatem ad unum, scilicet Deum secundum quod per prædictam venitur in ipsum Deum : et hoc deiformi complicatione, id est, congregatione divisarum vitarum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dicimus autem, quia eas aliorum hierarchicorum symbolorum participationem consummationem ex istius divinis et perfectivis invenire est donis. Non enim inest fere quamdam perfici teletam hierarchicam, nisi divinissime Eucharistiae in consummatione per singula perficiendorum ad unum perficiente sacrificio collectionem, et Deo tradita donatione perfectivorum mysteriorum perficiente ipsius communionem ad Dominum.

Si ergo unaquaeque hierarchicarum teletarum imperfecta quidem dum sit, ad unum nostram communionem et synaxim non perficiet, et est teleta, propter quod perfectissimum dedicat, finis autem totius et capitulum divinorum mysteriorum perfectio est traditio, merito hierarchica intelligentia cognominationem ei propriam ex actionum veritate invenit.

Sic et sacram divinae generationis teletam, quoniam primum lumen tradit et omnium est principium divinarum in lumine introductionum, ex perfecto veram illuminationis nominationem laudamus. Siquidem omnibus commune hierarchicis lucem sanctam tra-

Dicimus igitur, caeterorum hierarchicorum symbolorum participationibus, ex divinis hujus perfectivisque muneribus accedere consummationem. Vix enim fas sit ullam hierarchici muneris obire functionem, nisi divinissima Eucharistia, cujuslibet initio consecretionis, initiandi cum illo uno perficitat conjunctionem, divinitusque tradito consummantium mysteriorum dono divinam ipsi conferat communionem.

Quare, si quælibet hierarchicarum consecrationum imperfecta manet, dum nostri cum illo uno communionem unionemque non perficit hoc ipso quod non perficitur, perficiendi vim amittens ; finis autem omnium est et caput, ut eum qui initiatur, præcipuorum Dei mysteriorum participem efficiat, jure merito pontificalis scientia proprium illi a rerum veritate nomen adinvenit : ita quoque sacram divinae regenerationis initiationem, quod primam lucem conferat, omniumque divinarum illustrationum principium existat, ex effectu vero illustrationis nomine celebramus. Quamvis enim etiam aliis hierarchicis functio-

<--- Page Split --->

dere perfiendis. Sed haec primum videre donavit mihi, et per ipsum ejus principale lumen in aliorum sacrorum conspectum luciducor.

nibus commune sit, eos qui initiantur sacrae lucis consortes facere ; attamen haec illa est quae primum mihi visum impertivit, perque illius lucem principaliorem ad caetera quoque sacra contuenda lumen accipio.

A. DUBIA.

DIVISIO TEXTUS.

Dicimus autem, etc.

SUNT IGITUR hic duo dubia.

Primo, Utrum ex hoc sacramento sit perfectio in aliis ?

Secundo, Utrum alia habeant perfectionem ex se ?

Hic solvit positam quaestionem, et primo ponit solutionem cum sua probatione. In secunda concludit propositum, ibi, Si ergo unaquaeque, etc.

Est ergo solutio, quod illa non perfiriunt divinam participationem, sed habunt perfectionem ab ista, et ideo haec diritur communio.

CIRCA primum sic proceditur.

  1. Videtur enim, quod ex hoc sacramento non sit perfectio in aliis. Perfectum enim trahit virtutem a perficiente : sed baptismus et alia sacramenta sine hoc habent suam virtutem : ergo hoc non est perfectio aliorum.

  2. Praeterea, Alia sacramenta non dependent ab ipso, sed istud magis ab aliis, quia non consecratur nisi per virtutem ordinis, et non datur nisi baptizato : ergo hoc magis habet perfectionem ab aliis.

  3. Item, Nihil est perfectum nisi in Dabuim 2. agere : non potest autem aliquid agere nisi sit perfectum in esse : sed quodlibet sacramentum est perfectum in sua actione : ergo quodlibet habet perfectionem in se.

  4. Praeterea, Augustinus dicit, quod « virtus divina perfecta est : » ergo quodlibet sacramentum in se perfectum est.

<--- Page Split --->

Et dicendum, quod quodlibet sacramentum est perfectum quantum ad suam operationem essentialem et virtutem, sed quantum ad communicationem ad finem ultimum recipiunt perfectionem ab hoc sacramento, quod continet in seipso unum quod est ultimus finis, scilicet Christum : et quantum ad significationem etiam per se totam communionem dicit, ut prius dictum est: hoc autem non est in aliis sacramentis, et ideo perfectionem quae est in communicatione ad finem ultimum, recipiunt ab hoc sacramento. Et per hoc patet solutio ad totum.

EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic exponitur : Dicimus autem solvendo ad prædicta, quia est, id est, contingit, invenire eas actiones aliorum symbolorum, id est, signorum sacramentalium, participationem consummationem, id est, consummatam participationem finis, ex divinis et perfectivis donis istius, scilicet Eucharistiæ, exire, quæ confertur in hoc sacramento. Enim, id est, quia fere, hoc dicitur propter sacramenta quæ non sunt tantum sacramenta, sed etiam officia. Vel melius quia de illis non est intentio in libro isto, quia non distinguit per hoc inter sacramenta, sed inter diversas perfectiones sacramentorum secundum conjunctionem ad ultimum finem, vel secundum effectum proprium, ut dictum est, non inest, id est, non contingit quamdam, id est, ullam, hierarchicam teletam perfici, nisi sacrificio divinissimæ Eucharistiæ perficiente,

id est, sacrificii collectionem, id est, reductionem in unum perficiendorum, id est, eorum quæ perficiuntur per singula sacramenta, perficiente, dico, consummatione ad unum, id est, adunando fini : et sacrificio, dico, perficiente communionem ipsius per sacramenta ad Dominum, et hoc donatione perfectivorum mysteriorum, id est, symbolorum quæ significant communionem, et per se causant, tradita, id est, instituta a Deo.

Si ergo unaquæque de numero hierarchicarum teletarum dum sit imperfecta, non perficiet nostram communionem et synaxim, id est, congregationem ad unum, et est teleta, id est, necesse est esse propter hoc quamdam teletam, propter quod dedicat, id est, consecrat perfectissimum, id est, ad hoc ut in fine perfectionis constituat: autem, id est, sed, hæc traditio divinorum mysteriorum, id est, symbolorum quæ ipsum Deum continent, perfectio per alia sacramenta, est finis et caput, id est, summa totius hierarchicae actionis : si, inquam, ita est, merito, id est, rationabiliter, invenit ei propriam cognominationem ex veritate actionum, id est, ex eo quod vere et perfecte facit, vocando eam communionem.

Sic et nos laudamus sacram teletam divinae generationis, id est, haptisma per nominationem illuminationis, sic enim in Græco nominatur, ut supra dictum est secundo capite : veram ex perfecto, id est, quæ vere sibi competit ex eo quod facit, quoniam scilicet tradit primum lumen fidei, et est principium omnium divinarum introductionum, id est, actionum ducentium in lumen divinum, ut dictum est. Siquidem, id est, certe, omnibus hierarchicis commune est tradere sanctam lucem, scilicet gratia, perficiendis, id est, recipientibus sacramenta. Sed hæc teleta, scilicet baptismus, primum donavit mihi videre spiritualiter, et per ipsum principale, id est,

<--- Page Split --->

primordiale lumen ejus luciducor, id est, luce ducer in conspectum, id est, contuitum aliorum sacramentorum : et ideo illuminatio spiritualiter vocatur, quia primo illuminat : similiter Eucharistia communio, quia complet communionem.

to nomen debet imponi ex eo quod convenit tactui, quam ex eo quod convenit visui.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod ordo est in sacramentis sicut in virtutibus: sicut enim fides prima est virtus, et actus ejus primus in accedendo ad Deum: ita et baptismus, cum sit sacramentum fidei, in quo scilicet datur fides, habet proprie illuminare, et primo propter fidem cui convenit ratio luminis : et ideo specialiter dicitur sacramentum illuminationis, quamvis omnia illuminent.

Ad aliud dicendum, quod aliter est processus in perfectione quae suscipitur ab extrinseco, et in perfectione quae consequitur naturam rei: quoniam in illis primum est essentia, et ab hac fluit potentia, et ex hac procedit actio: in perfectionibus autem quae sunt ab extrinseco, oportet incipere ab actione, quia primum est objectum quod infert actionem, et per actionem perficitur potentia, et per potentiam essentia: sicut etiam dicimus, quod quandoque est motus ab anima, et quandoque ad animam. Perfectio autem quae acquiritur in sacramentis, est ab extrinseco: et ideo primum est actio, et post hanc potentia, et post essentia perfectionis particeps. Oportet autem ut recipiens extendat se in id a quo recipit perfectionem: primum autem dirigens est lumen: et propter hoc primum sacramentum quod dat esse spirituale, debet denominari a lumine, quamvis hoc sit ultimum in generatione naturali. Et similiter dicendum ad tertium.

B. DUBIUM.

  1. SED VIDENTUR, quod baptismus non debeat dici specialiter illuminatio : omnis enim gratia illuminat: omne sacramentum novae legis confert gratiam : ergo omnia illuminant, et non hoc solum.

  2. Præterea, Philosophus dicit, quod « oculi animalium ultimo complentur, qui sunt susceptivi lucis: » sed hoc sacramentum est primum: ergo debet dici illuminatio.

  3. Præterea, Hoc sacramentum dat esse spirituale, ut supra habitum est: sed animal habet esse animal a tactu, non a visu, iste enim sensus est necessarius animali: ergo potius huic sacramen-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc autem dicentes respiciemus et videbimus hierarchice per singula diligentem sanctissimæ teletæ actionem sacram et contemplationem.

His ita constitutis, consideremus et intueamur, more hierarchico, quemlibet exactum sanctissimi hujus sacramenti ritum et significationem.

EXPOSITIO TEXTUS.

DEINDE continuat procedens ad se-

quentia, dicens : Hæc autem dicentes, id est, his dictis, respiciemus inquirendo, et videbimus post inventionem hierarchice, id est, secundum principia hierarchiae, per singula, id est, omnia considerando, diligentem, id est, decentem et ordinatam, sacram actionem, quantum ad ritum et ad praedicationem, et contemplationem, quantum ad significationem sanctissimæ teletæ, id est, Eucharistiae.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

II. Mysterium synaxis, id est, communionis.

II. Mysterium synaxeos, seu communionis.

A. Summus quidem sacerdos orationem sacram super divinum altare perficiens, ex ipso adolere inchoans, in omnem venit sacri chori ambitum.

B. Rediensque iterum ad divinum altare, incipit sacra Psalmorum melodia, concinente ei psalmificam sacram orationem omni Ecclesiastica dispositione. Deinde vero per ministros ipsa professarum delarum lectio consequenter fit. Et post has foris fiunt sacro ambitu catechumeni, et cum ipsis energumeni, et qui sunt in pœenitentia.

C. Manent autem divinorum adspectu et communicatione digni. Ministro-

Pontifex precem sacram ad altare Dei celebraturus, ab ejusdem suffitione initium faciens, universum circuit chori ambitum ; donec rursum ad altare divinum rediens, sacrum infit psalmrum melos, omni ordine ecclesiastico sacram ipsi psalmodiam succinente. Per ministros exinde consequenter sacrarum Scripturarum lectio recitatur ; qua finita, sacro ambitu arcentur catechumeni, et cum iis energumeni ac pœenitentes, illis qui divinorum adspectu et communione digni sunt remanentibus. Porro ministrorum quidem alii clausistempli foribus assistunt, alii vero aliud quidpiam quod sit ordinis sui agunt. Qui autem in ministrorum ordine primas tenent, una cum sacerdotibus divino altari panem sacrum calicemque benedictionis imponunt,

<--- Page Split --->

rum vero alii quidem stant ad portas templi conclusas. Alii vero aliud quid proprii ordinis operantur. Alii autem ministratoria dispositione discreti, cum sacerdotibus super divinum altare proponunt sacrum panem et benedictionis calicem, confessa ante ab omni Ecclesiae plenitudine Catholica hymnologia. Cum quibus divinus pontifex orationem sacram perficit, et sacram pacem omnibus promittit, et omnibus salutantibus inter sevincem, mystica sacrorum voluminum prædicatio perficitur.

ab universa plenitudine Ecclesiæ communi hymnologia præmissa. Ad hæc divinus pontifex sacram peragit precationem, sanctamque cunctis panem adprecatur; et dum omnes invicem amplexantur, mystica sacrorum voluminum recitatio finitur.

cum ministris, inchoans adolere, id est, thurificare, ex ipso altari venit in omnem ambitum, id est, circuitum sacri chori ad thurificandum.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Summus quidem sacerdos, etc.

DUBIUM.

Hic ponit ritum hujus sacramenti secundum maximam solemnitatem, qua Episcopus celebrat cum omni ornatu ministrorum. Et primo ponit ea quae perficiuntur ante consecrationem. Secundo ponit consecrationem ipsam, et quae consequuntur, ibi, Summus quidem sacerdos. Et sciendum, quod ponit ritum qui tunc temporis observabatur, licet in aliquibus modo aliter observetur.

Littera sic exponitur : Summus quidem sacerdos, id est, Episcopus, perficiens sacram orationem super divinum altare, sicut quando dicit confessionem

SED QUÆRITUR, quare baptismus incipiebatur prædicatione, et hoc sacramentum a thurificatione?

Et videtur primo, quod non debeat thurificare : quia odor ille videtur pertinere ad suavitatem Christi, cujus corpus necdum confectum est.

Et dicendum, quod baptismus datur illis qui sunt extra Ecclesiam : ergo oportet quod baptismum præcedat vocatio per prædicationem. Hoc autem sacramentum non datur nisi illis qui jam

<--- Page Split --->

sunt in Ecclesia : et ideo non oportet ut ante hoc sacramentum fiat prædication : sed oportet ut excitentur ad devotionem sacramenti, in quo est Christus : et hæc devolio significatur per thus, sicut dicitur in Psal. cxl, 2 : Dirigatur Domine oratio mea sicut incensum in conspectu tua. Nec significatur Christus per hunc odorem, quia Christus est major omni odore.

fiant, id est, expelluntur sacro ambitu, id est, Ecclesia, catechumeni instructi in fide, et cum ipsis energumeni, qui sunt jam exorcizati, quibus non licet sumere Eucharistiam, quia nondum sunt baptizati : et qui sunt in pœnitentia, de novo redeuntes a peccatis, vel qui faciebant solemnem pœnitentiam in cinere et cilicio, quia abstinebant ad tempus propter reverentiam sacramenti.

EXPOSITIO TEXTUS.

DUBIUM.

B. Rediensque iterum, etc.

Deinde dicit : Rediensque iterum Episcopus a choro ad divinum altare, incipit laudem divinam cum sacra melodia Psalorum, incipiendo Tertiam, vel « Gloria in excelsis, » et hoc fit cum dispositione Ecclesiastica, id est, cum toto clero, concinente ei sacram orationem psalmificam, quia chorus prosequitur cantum. Deinde fit consequenter post haec ipsa lectio deliarum professarum, in Graco est ἀγιογράχων δέλτων, id est, ex divinis libris sumpta, et hoc fit per ministros, id est, diaconos et subdiaconos et lectores, qui legunt epistolas, Evangelium, et prophetias : sed quia ipse consuevit solum diaconos nominare ministros, possumus dicere quod totum hoc et sequentia faciunt diaconi per imperium, licet alii exsequantur. Et post has lectiones, foris

  1. Sed videtur, quod non debeant expelli : quia isti magis indigent : ergo est eis magis subveniendum per sacramenta.

  2. Præterea, Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus : sed hoc sacramentum est medicina : ergo ipsi infirmi spirituales, quales sunt isti, non debent excludi ab eo.

  3. Præterea, Christus increpat Petrum, quia dixit (Luc. v, 8) : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine : imo, inquit, dicas, « Intra ad me, quia homo « peccator sum. »

Et dicendum, quod isti indigent gratia et præsentia divina per gratiam a qua non excluduntur, sed excluduntur a receptione divina, quæ est per participationem corporis Christi, propter reverentiam : et hoc non est inconveniens. Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

mento cantatur symbolum, quia maximi de eo requiritur fides, eo quod totum est supra rationem et circa sensum. Cum quibus, scilicet sacerdotibus, divinus poti tifex perficit sacram orationem, dicem do, « Per omnia saecula saeculorum, et promittit sacram pacem omnibus dicendo, « Per omnia saecula saeculorum « pax Domini sit semper vobiscum. » I: salvantibus, id est, osculantibus omnibus inter se invicem, perficitur mystica pri dicatio sacrorum voluminum, id est, d sacris libris, per quam excitantur ad li dem, et devotionem sacramenti. Id autem pax spiritualiter in hoc sacram to datur : quia, ut dictum est, est sacra mentum communionis, quae est per pa cem.

Deinde dicit : Istis exclusis, autem, id est, sed manent illi qui sunt digni adspectu et communicatione divinorum : hoc ideo dicit, quia non omnes manent ad communicandum, sed quidam ad videndum et ad adorandum corpus Christi. Vero, id est, sed alii quidem ministrorum, scilicet ostiarii, stant ad portas templi conclusas, prohibentes introitum immundis. Alii vero ministrorum operantur aliud quid, id est, aliquid proprii ordinis, sicut acolyti portantes cereos. Alii autem, scilicet diaconi, discreti, id est, probabiles in vita, vel selecti, ministratoria dispositione, id est, ad ministrandum, vel divisi vestibus sacris ab aliis, simul cum sacerdotibus proponunt sacrum panem, consecrandum in corpus Christi, et calicem benedictionis super divinum altare, ante tamen confessa Catholica hymnologia, id est, hymno fidei Catholicae, scilicet symbolo Apostolorum, quod tunc erat tantum, ab omni plenitudine Ecclesiae, id est, a tota Ecclesia. Ideo autem in hoc tantum sacra-

DUBIUM.

Sed videtur, quod non deberet dari ante consecrationem, quia pax non datur eis qui non communicant loco communionis. Et praeterea, pax nostra est per Christum.

Et dicendum, quod promittit pacem ante consecrationem, sed promissam dat post ipsam consecrationem. Vel potest dici, quod dabatur tunc temporis ut praepararentur ad perceptionem vel conspectum sacramenti.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et lavantibus manus summo sacerdote et sacerdotibus aqua, summus quidem sacerdos in medio divini altaris stat, circumstant autem soli cum sacerdotibus ministrorum selecti. Et sacras divinas actiones summus sacerdos laudans, sacrificat divinissima, et sub conspectu ducit laudata, per sacre procumbentia symbola, et donationes divinorum actuum ostendens, in communionem eorum sanctam ipseque venit et alios adhortatur. Accipiens vero et tradens divinam communionem in Eucharistiam sacram desinit. Multis quidem in sola divina symbola prospicientibus, ipso autem divino spiritu ad sancta perfectorum principia in beatis et intellectualibus speculationibus hierarchice in puritate deiformis habitus ascendente.

Cum lotis aqua manibus pontificis ac sacerdotum, pontifex divini altaris medio assistit, circumstantibus illum solis ministrorum primoribus una cum sacerdotibus. Porro ubi pontifex sacrosancta Dei munera collaudavit, divinissima consecrat mysteria, quae etiam celebrata sub symbolis sacrosancte propositis in adspectum ducit ; exhibitisque divinorum operum muneribus ad sacrosanctam eorumdem communicationem cum ipsemet accedit, tum caeteros invitat. Accepta denique dataque divina communione in sacram desinit gratiarum actionem ; populoque divina tantum symbola contuente, ipse semper Spiritu divino, per beatas ac spiritales contemplationes, hierarchice ad sacrosancta mysteriorum primordia in divinistatus puritate ducitur.

<--- Page Split --->

symbola sacre procumbentia, id est, v lantia sub speciebus panis et vini, sub quibus latet et corpus Christi verum t sanguis, et sic ostendens populo donati nes divinorum actuum, id est, sacramen ta quae divina virtute agente donata sunt nobis, ipse venit in sanctam communi nem eorum, sumendo corpus Christi, t hortatur alios ad communicandum. A cipiens vero ipse et tradens aliis divinium communionem desinit in sacram Euch ristiam, sacram gratiarum actionem cum dicitur, « Ite missa est, Deo gra tias. »

EXPOSITIO TEXTUS.

Et lavantibus manus, etc.

Multis quidem, etc. Hic continuat se ad sequentia, dicens : Multis, scilicet popularibus, prospicientibus tantum in divina symbola, utpote qui eorum significationem non capiunt, ipso autem, id est, summo sacerdote, sancte ascendendivino spiritu, id est, Spiritus sancti ductu, ad sancta principia, id est, significata quae sunt principia in quae tendunt signa, perfectorum, id est, quae symbolice sunt in sacramentis : et haec in beatis ad finem et intellectualibus speculationibus hierarchice deiformis habitus, debet esse in pontifice, et secundum intellectum non admixtum phantasticis opinionibus, et secundum affectum per separationem a peccato scilicet sancte ascendente et aliis prospicientibus, desinit.

DEINDE dicit : Et post haec summo sacerdote et aliis sacerdotibus lavantibus manus aqua, summus quidem sacerdos stat in medio divini altaris : circumstant autem cum soli selecti, id est, praestantiores de numero ministrorum, id est, diaconorum, cum sacerdotibus. Et tunc summus sacerdos laudans divinas sacra actiones, id est, cum laude dicens quomodo Christus « pridie quam pateretur, « accepit panem, etc. » sacrificat divinissima, id est, corpus et sanguinem Christi, et ducit sub conspectu laudata, id est, ostendit omnibus consecrata, per

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

Veni ergo, o puer bone, post imagines in ordine et sacre in deiformem principalium exemplorum veritatem. Illud in perfectis in coadunatam animarum suarum introductionem dicam, quomodo symbolorum varia et sacra compositio non sine intellectu eis subsistit, et non usque ad ea quae extra sunt, apparens solummodo. Sacratissimi quidem enim eloquiorum cantus et lectiones doctrinam eis in virtute vitae denuntiant, et cum his perfectam corrumpentis malitiae purgationem.

Agedum ergo, probe fili, post figuras ordine sancteque digestas, deiformem primigeniorum veritatem iis qui adhuc initiantur declarabo, ad eorum animos congrue excitandos; ne diversa illa symbolorum sacra compositio ipsis insipida (inutilis) existat, si exteriorem tantum apparatum prae se ferat. Ac sacratissima quidem eloquiorum cantica et lectiones probae ipsis innuunt vitae disciplinam, et quae hanc praecedit, omnimodam corruptae pravitatis expiationem :

<--- Page Split --->

bolorum quæ sensibiliter per modum exempli exponunt, principalium, id est, quæ decent principale sacramentum, hoc in ordine, id est, ordinate, post inugines, id est, symbola cognita, et sacr. id est, in sensibilibus sacra quærendo : sed dicam illud perfectis, id est, qui perficiuntur, alia translatio, « adhuc perficiendis : » quomodo symbolorum varia compositio et sacra, non subsistit eis, id est, ad utilitates eorum, sine intellectu, id est, sine cognitione spiritualium, quam supra dixit intellectum et scientiam horum, et non est apparens solummodo usque ad ea quæ extra sunt, id est, sensibilia, id est, apparet non tamen sensui, sicut dico, subsistit et apparet in introductionem animarum suarum, id est, perficiendorum ad spiritualium contemplationem.

Sacratissimi quidem, etc. Hic in communi dicit theoriam eorum quæ circa hoc sacramentum aguntur, et primo eorum quæ aguntur ante consecrationem. Secundo, ipsius consecratæ jam communionis, ibi, Divinissima autem, etc.

Littera sic exponitur : Ista non apparet solum, et hoc ad extra. Enim, id est, quia sacratissimi quidem cantus, et lectiones altorum eloquiorum, id est, ex sacra Scriptura sumptæ, quæ in principio denuntiant eis, scilicet perficiendis, doctrinam vitæ quæ est in virtute, et similiter cum his denuntiant perfectam purgationem malitæ, id est, a malitia, corrumpentis : docent enim illi cantus et lectiones fugere vitia et sequi virtutes.

D. ALB. MAG. ORD. PRÆD.

Veni ergo, o puer bone, etc.

In parte ista ponit intellectum ritus, quem circa communionem observari dixerat, prout supra dictum est : quia spiritualia sunt intellectus sensibilium symbolorum : et ideo pars hæc dicitur theoria, id est, intellectualis speculatio, synaxcos, id est, communionis.

Dividitur autem hæc pars in duas. In prima ponit theoriam ritus communionis in communi. In secunda specialius exponit significationem uniuscujusque eorum quæ in hoc sacramento symbolice aguntur, ibi (§ 9), Hæc igitur (ut dixi) in abditorum, etc.

Prima adhuc in duas. In prima invitat ad spiritualem interpretationem eorum quæ dicta sunt. In secunda exponit in communi, ibi (§ 8), Sacratissimi quidem.

Littera sic exponatur : Dixi, quod oportet Episcopum ascendere ad intellectuales operationes : quia ergo tu es Episcopus, o bone puer, scilicet Thimothee, quem puerum vocat propter puritatem, vel quia discipulus ejus erat, dum eum in hoc opere instruebat, veni per intellectum in deiformem veritatem, quæ est figuratum exemplorum, id est, sym-

<--- Page Split --->

ergo male dixit, malitiae corrumpentis.

DUBIUM.

  1. SED CUM hoc melius possit fieri per prædicationem quam per cantum, videtur quod deberet potius præmitti prædicatio quam cantus.

  2. Præterea, Philosophus dicit, quod « doctrina moralis habet tantum virtu- « tem persuasivam, et propter hoc non « sufficit ad bene operandum, sed oportet « superaddi leges quæ habent virtutem « coactivam : » ergo deberent potius aliquæ leges recitari, quam talis doctrina moralis.

  3. Præterea, Quæritur quare tantum tulis instructio inducitur?

  4. Præterea, Malitia non videtur corrumpere sed esse ipsa corruptio : quia cum sit privatio, non potest agere :

Et dicendum ad primum, quod prædicatio debetur eis qui longe sunt ut vocentur, qui non pertinent ad hoc sacramentum, sed cantus illis qui intra sunt, quibus non est necessaria prædication nisi ad consolationem : et ideo potius sunt excitandi ad devotionem sacramenti per hujusmodi devotas lectiones et cantus, quam prædicandum sit eis.

Ad secundum dicendum, quod coactio diminuit rationem meriti, eo quod Deus quærit in nobis voluntarium obsequium : et ideo convenientius ponuntur exhortationes quam coactivæ leges, quamvis in civilibus oporteat sic fieri, quia legislator intendit, quocumque modo potest retrahere a vitiis, ut conservetur bonum commune.

Ad tertium dicendum, quod doctrina admiscetur cum cantu, ut non tantum veritas perveniat ad intellectum, sed ut cantus excitet affectum ad devotionem, sicut dicit Augustinus de se in libro Confessionum : « Voces illæ influebant « auribus meis, et aliquabatur veritas in « cor, et fluebant lacrymæ, et bene mihi « erat cum eis 1. »

Ad quartum dicendum, quod malitia non habet virtutem corrumpendi nisi ex bono in quo est : unde debet concretive intelligi malitia pro malo.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Divinissima autem unius et ejusdem et panis et calicis communio, et pacifica traditio, similem conversationem eis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et divinissimam ccenam et principale symbolum perfectorum in memoriam sacram ducit, juxta quod et symbolorum ipse conditor partitur sanctissime, non sancte ei et unimode sacra concenantem, docens facile simul et deformerit quomodo ipsa juxta habitum vera in divina assumptio ad similitudinem eorum communionem ipsis advenientibus donat.

Divinissima vero unius ejusdemque cum panis tum calicis communis ac pacifica participatio, divinam iis morum conformitatem, tamquam connutritiis, præscribit ; nec non cœnae divinissimæ atque archisymbolæ mysteriorum horum sacrosanctam introducit commemorationem ; cujus etiam ipsemet symbolorum auctor jure meritissimo exsortern facit eum, qui neque sancte neque animo concordi sacram secum cœnam frequentarat ; docens simul sancte Deoque consentanee sinceri ad divina animi accessionem, similitudinis quoque divinæ participes efficere sic accedentes.

<--- Page Split --->

juxta quod et ipse conditor symbolorum, scilicet Jesus, sanctissime partitur, id est, segregat ab aliis concenantem ei, id est, Judam, non sancte et unimode cum aliis, unde post buccellam intrat in eum satanas, sed Joannes Evangelista recubuit super pectus. Alia translatio sic hahet : « Quemadmodum et ipse signorum « creator segregat justissime, non sancte « et uno victu cum ipso sancta cena- « tum. » Sic igitur communio tria significat, concordiam vitæ, cenam Christi, et discretionem sumentium.

Divinissima autem, etc.

DEINDE dicit theoriam ipsius communionis. Divinissima autem communio unius et ejusdem et panis, scilicet corporis Christi, et traditio pacifica, id est, pacem faciens, per traditionem hujus sacramenti fit pax in nobis : vel traditio pacifica, quia scilicet sibi in cœna pacem dant fideles in Ecclesia, promulgat, id est, ostendit eis, scilicet perfectis, similem divinam conversationem tamquam similiter edentibus, id est, ex hoc quod similiter edunt corpus Christi in sacramento. Et ducit in memoriam divinissinam cœnam, scilicet Christi cum discipulis, et principale, id est, primo institutum symbolum perfectorum, id est, signum sacramentale, quo perficiuntur. Et docens facile, id est, apte simul cum hoc, et deiformiter cum hoc quomodo ipsa assumptio in divina, quæ fit per sumptionem Eucharistiae, vera, quia ipse Deus sumitur, non aliqua gratia, ut in aliis sacramentis : non enim corporaliter, sed juxta habitum, id est, secundum cognitionem et affectum, donat communionem divinorum ipsis advenientibus ad se, ad similitudinem eorum, quia peccantibus est in condemnationem, justis in sanctificationem, et hoc dicit,

DUBIUM.

  1. SED VIDETUR, quod non faciat pacem : pax enim est ad alterum, edulium autem dicit refectionem in ipso : cum igitur in hoc sacramento sit spirituale edulium, non videtur facere pacem, sed refectionem.

  2. Præterea, Non omnium sanctorum conversatio est similis : unus enim non est similis alteri, sicut cantatur de confessoribus, « Non est inventus similis « illi : » ergo videtur, quod non faciat similem conversationem.

  3. Præterea, Hoc sacramentum datur in publico, et non debet aliquis accedens repelli : ergo videtur, quod discretio sumentium non pertineat ad hoc sacramentum.

Ad primum dicendum, quod hoc sacramentum potest dupliciter considerari, aut quantum ad oblatum ipsum, et sic cum sit in forma cibi non convenit ei fa-

<--- Page Split --->

cere nisi refectionem spiritualem : secundum vero quod est in actu offerendi, est ejus significare et facere pacem : quare et communicatur a tota Ecclesia, et offertur pro pace, secundum quod dicitur in Leviticis multoties hostia pacifica.

Ad secundum dicendum, quod licet omnes sancti non sint similes in conversatione quantum ad actus ipsos, sunt tamen similes quantum ad formam opera-

tionis quæ est charitas, secundum quam sunt similes etiam contraria operantes : et talis concordia significatur per hoc sacramentum unionis.

Ad tertium dicendum, quod discretio est referenda ad effectum sacramenti, qui differt in bonis, in quibus est ad augmentum gratiae, et in malis, in quibus est ad augmentum culpae.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc igitur, ut dixi, in abditorum atria bene descripta imperfectis adhuc ad contemplationem sufficientem relinquentes, intremus a causalibus in causas juxta sacram nostram synaxim, et decoram invisibilium Jesu luciduco videbimus theoriam beatam declarantem manifeste principalium formarum pulchritudinem. Sed divinissima et sacra teleta circumposita tibi symbolice vestimenta ænigmatum revelans nobis, splendide manifestare, et intellectuales nostros vultus uniformi et non velato lumine reple.

Cæterum his, quæ aditorum vestibulis eleganter adipica rudiorum contemplationi satis sunt, relictis, ab effectis ad causas progrediemur, deinde sacram nostram synaxin, atque consentaneam rerum spiritalium, Jesu prælucente, contemplationem conspicabimur, beatam primitivorum pulchritudinem præclare prorsus evibrantem. Sed tu, o divinissimum ac sacrosanctum sacramentum, circumposita tibi symbolice ænigmatum operimenta revelans, liquido nobis manifesteris, mentalesque nostros obtutus singulari et aperta luce adimpleto.

<--- Page Split --->

Oportet igitur nos intus adesse, sacratissimorumque invisibile primi agalmatum denudantes in deiformem ejus pulchritudinem intendere.

Sancta itaque nobis penetranda censeo, ut, intelligentia primi simulacri spiritaliter detecta, deiformem ejus pulchritudinem intueamur,

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Hæc igitur, ut dixi, etc.

Hic in speciali ostendit theoriam omnium eorum quae aguntur circa hoc sacramentum : et dividit in partes duas. Primo enim ponit theoriam eorum quae ante consecrationem aguntur. Secundo, eorum quae in consecratione, et deinceps, ibi (§ 21), His autem ea quae dicta sunt, etc.

Prima in duas. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exsequitur, ibi (§ 10), Et summum sacerdotem, etc.

In prima tria facit. Primo enim dicit de quo est intentio. Secundo invocat Christi auxilium, ibi, Sed divinissima, etc. Tertio reddit auditorem attentum, ibi, Oportet igitur, etc.

Littera sic exponitur : Igitur (ut supra dixi) quod multi sola symbola prospiciunt, nos relinquentes imperfectis adhuc ut contemplationem sufficientem hujus mareramenti, hæc symbola bene descripta in atria abditorum, id est, occultorum spiritualium ut sunt contentiva, sicut atrium domum circumdat : vel hoc dicit propter positam expositionem, quae est

quasi ostium ante atrium occultorum, quae post consideranda sunt : nos dico, relinquentes, intremus a causalibus, id est, symbolis quae sunt causæ per modum ducendi in spiritualia, in causas, id est, spiritualia, quae sunt causæ finales symbolorum, juxta sacram nostram synaxim, id est communionem, et sic intrantes Jesu luciduco, id est, per suam lucem nos ducente, videbimus beatam theoriam, id est, contemplationem invisibilium exteriori visu : hanc dico, manifeste declarantem pulchritudinem, id est, decentiam principalium formarum, id est, symbolorum principalis sacramenti.

Sed, o Jesu qui es divinissima et sacra teleta, id est, consummatio, vel quia in hoc sacramento continetur totus, manifestare, id est, manifesta te nobis splendide, id est, sine velamine, revelans vestimenta ænigmatum, id est, species sensibiles, circumposita tibi symbolice, ad modum vestimenti, et reple nostros intellectuales vultus uniformi et non velato tuo lumine.

Igitur, o Timothee, ex quo hoc tam altum est, quod dicendum est, oportet nos adesse intus per intellectualem contemplationem et attentionem retrahentem nos a similibus, que, pro et nos denudantes invisibile primi, id est, dignissimi de numero sacratissimorum agalmatum, id est, imaginum expresse et cum laetitia repraesentantium, id est, symbolorum sacramentalium, oportet intendere in deiformem pulchritudinem ejus, scilicet invisibiles species.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, In hoc sacramento inu catur id quod continetur in ipso, et in in aliis.

Solutio . Dicendum , quodaccidentillianonpossuntesseincorporeChristi , quiaducerentinipsumsicutinsuljuctum : ethocnonpotestesse : quiapugnatglorificationiejus . Similiteretiannonpossuntesseinaliocorpore , quianonducerentnisiinillud : etideocomgruesuntinnullo : sicenimducuntimcorpusChristisicutsignainsignatumsecundumproportionesadactusproprios : etpropterhocdicunturcircumpnietvestimentaesse , quiapermodumsignorumponunturcircaipsum , etpueaoccultatur . Etperhocpatetsolutiadduoprima .

Ad tertium dicendum, quod res contenta in hoc sacramento debet invocari quia est ipse Christus Deus et homo : i i aliis autem non est, sed quaedam gratia tantum.

  1. SED VIDENTUR male dicere circumposita sibi vestimenta : quod enim circumponitur alteri, est in illo : sed species sensibiles non sunt in corpore Christi : ergo non sunt circumposita.

  2. Præterea, Habitus est in vestito : cum ergo species non sint in corpore, non debent dici vestimenta ejus.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATI

Et summum sacerdotem divinitus videre a divino altari usque ad extrema templi, cum suavi odore venientem, et iterum in ipso perfective residentem. Ipsa enim super omnia divina

Nec non antistitem divino prorsu modo videamus a divino altari ad ce tremitates usque templi cum odori suavitate prodeuntem, adque illud ip sum perficiendi sacri causa revertci

<--- Page Split --->

beatitudo, etsi bonitate divina proveniat in participantium sua sacra communionem, sed non extra per substantiam immutabilem statum et collocationem efficitur, et omnibus deiformibus proportionaliter illucendo, circa semetipsam vere existit, et a propria omnino non transmutatur immutabilitate. Similiter divina synaxeos teleta, etsi singulare et simplex habeat et complicitum principium, in sacram varietatem symbolorum humanitus multiplicatur, et usque ad omnem implet hierarchicam imaginum descriptionem. Sed uniformiter ex his iterum in propriam unitatem colligitur, et unificat in se sacre reductos.

tentem. Summa siquidem illa Deitas, quae beatitudine cunctis antecellit, etsi divina benignitate ad participum sui sacrorum prodeat communionem, nequaquam tamen a naturae suae stabili firmoque statu discedit, sed dum omnibus qui divinam similitudinem prae se ferunt pro cujusque captu collucet, secum vere manet, neque quidquam ab identitate sua dimovetur; simili ratione divinum illud synaxeos sacramentum, quamvis singulare habeat ac simplex compactumque principium, quod symbolorum varietate benigne multiplicetur, et ad omnem Dei principalem se extendat effigiationem; uniformiter tamen ad propriam se denuo colligit unitatem, atque in unum redigit eos qui ad se sancte ducuntur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Littera sic exponitur : Et oportet videre summum sacerdotem divinitus, id est, ad similitudinem Dei venientem cum suavi odore a divino altari usque ad extrema templi omnes thu rificando, et ipsum iterum residentem in ipso, scilicet altari perfective, id est, perficientem sacramenta.

Et summum sacerdotem, etc.

Hic incipit exponere ea quae aguntur ante consecrationem, et primo thurificationem, secundo Psalmorum orationem, ibi, (§ 11, IV) Psalmorum, etc., tertio quorumdam exclusionem, ibi (§ 14), Harum alii, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit id cujus theoria quaerenda. Secundo assignat triplicem ejus theoriam, ibi, Ipsa enim, etc.

Ipsa enim, etc. Hic ponit triplicem ejus theoriam. Prima est ex parte ejus cui offertur, qui omnia implet in seipso manens. Secunda, ex parte ipsius sacramenti quod offertur : quia corpus Christi unum in se, est in diversis symbolis, ibi, Similiter divina, etc. Tertia ex parte offerentis qui condescendens aliis in diversis figuris, ipse manet in uniformi intellectu divino, ibi (§ 11), Juxta hunc autem deiformem, etc.

Littera sic exponitur : Venientem, dico, divinitus : enim, id est, quia ipsa divina beatitudo quae est super omnia, etsi, id est, quamvis proveniat in com-

<--- Page Split --->

munionem participantium sua sacra, bonitate divina sua inclinante in hoc, sed tamen non efficitur extra statum, id est, quietem, et collocationem, id est, firmam subsistentiam, per, id est, propter suam beatam immutabilitatem: et ipsa illucendo proportionaliter omnibus deiformibus per dona ab ipsa suscepta, vere, id est, substantialiter existit circa seipsam, nulli per essentiam mixta, et omnino non, id est, nullo modo transmutatur a propria immutabilitate.

Similiter divina teleta synaxeos, id est, communionis , etsi, id est, quamvis habeat principium, id est, contentum et signatum supernaturale (secundum quod supra dixit) principium, id est, Christum, singulare, id est, divinissimum in se manens, et simplex, id est, non multiplicatum, et complicitum, id est, conclusum intra se, tamen humanitus, id est, clementer vel secundum formam humanam multiplicatur in sacram varietatem symbolorum, id est, specierum, et implet hierarchicam descriptionem, id est, figurationem imaginum, id est, specierum, usque ad omnem, id est, quamvis ipse Christus sit unus, in omnibus tamen speciebus quae consecrantur, vere est. Sed ex his symbolis iterum colligitur uniformiter in propriam unitatem, secundum quod ipse manet in cælo, id est, propriam unitatem numquam deserit, unificat reductos in se sacre, id est, per sacra.

  1. SED VIDETUR, quod Christus non sit in pluribus symbolis : quod enim est in pluribus non modo secundum essentiam, sed etiam secundum esse, variatur in pluribus et secundum plura : sed Christus secundum suum esse est in omnibus symbolis : ergo videtur quod varietur secundum illa, quod est inconveniens.

  2. Præterea, Videtur quod non sit unum Sacramentum quod sumitur ab omnibus : « sacramentum enim est vi- « sibile signum », ut dicit Hugo de sancto Victore : sed species sensibiles sunt plures : ergo videtur quod sacramenta sint plura.

  3. Præterea, Quæritur quare hoc sacramentum sumitur in duplici specie ?

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod corpori Christi non convenit esse in pluribus sacramentaliter secundum unionem ad divinam naturam, neque in quantum est glorificatum, sed in quantum est cibus spiritualis : et ideo est in omnibus speciebus significantibus spiritualiter refectionem, ubicumque consecrentur, et est in omnibus secundum suum verum esse : non tamen oportet quod varietur secundum illa nisi esse suum esset esse illorum, sicut idem est esse universalis et particularis : hoc autem non est : et ideo esse in pluribus speciebus est unum simpliciter.

Ad secundum dicendum, quod est tantum unum sacramentum numero ultima

<--- Page Split --->

unitate ab eo quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi : et hoc est quod est sacramentum principaliter, et est visibile in aliis, scilicet speciebus, licet non in se, sicut etiam character : id autem quod est tantum res, est aliquid tantum sacramenti, tamen de essentia sacramenti : et similiter quod est sacramentum tantum, est aliquid sacramenti, non tamen principale in sacramento : et ideo ex his non multiplicatur sacramentum.

Ad tertium dicendum, quod sacramentum hoc sumitur propter refectionem, et propter hoc est species panis : et iterum propter redemptionem quae est in sanguine Christi, et ideo est species vini.

Iterum,in refectione corporali sunt duo, scilicet cibus, et id quod ducit cibum per membra, et hoc est potus. Similiter Christus spiritualiter est cibus reliciens, et distribuit etiam nutrimentum per corpus mysticum totum : et ideo debuit sumi sub speciebus cibi et potus.

11

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Juxta hunc autem deiformem modum divinus summus sacerdos etsi unitam suae hierarchiae disciplinam deiformiter in subjectos deducit sacrorum aenigmatum pluralitatibus utens : sed iterum tamquam absolutus et minoribus immensurabilis in proprium principium indiminu te restituitur, et in unum suum intellectualem faciens introitum, videt pure perfectorum uniformes rationes, in secunda humanae processionis summum, in prima diviniorem conversionem faciens.

Pari prorsus eoque deiformi modo divinus pontifex, etsi singularem divini principatus sui scientiam in subditos benevole derivet, dum aenigmatum sacrorum varietatibus utitur ; rursus tamen, ceu absolutus a rebus inferioribus ac liber, ad proprium principium suum integre revertitur, spiritalique suo in unum introitu perfecto, singulares istas sacramentorum rationes pura mente cernit, dum benigni humanique sui ad inferiora progressus finem diviniorem ad prima facit reversionem.

<--- Page Split --->

Psal m orum autem sacra oratio conveniens omnibus hierarchicis fere mysteriis, nonne futurum est explicari omnium summo sacerdotalissimo ? Omnis quidem enim sacra et agiographos deltos, aut ex Deo existentium generalem subsistentiam, aut dispositionem, aut legalem hierarchiam et conversationem, aut divini populi haereditatum distributiones, et habitationes, aut judicum sacrorum, aut regum sapientium, aut sacerdotum divinorum intelligentiam, aut veterum virorum in varietate et multitudine anxietatum immutabilem in patientia philosophiam, aut actionum sapientes synagogas, aut divinorum amorum cantica et divinas imagines, aut propheticas futurorum prædicationes aut viriles Jesu divinas actiones, aut ipsorum discipulorum Deo traditas, et Dei imitatorias conversationes, et sacras doctrinas, aut occultam et mysticam visionem ipsorum discipulorum dilectissimi, et divini ac mirabilis supermundanam Jesu theologiam ad deificationem opportunis narravit, et sacris teletarum deiformibus anagogis corradicavit.

Psal m orum porro sacra modulatio, quae mysteriis hierarchicis fere omnibus quasi substantialis conjungitur, ab omnium sanctissimo nequaquam erat divellenda ; omnis namque sacra Scripturae textus vel conditam a Deo rerum substantiam ac dispositionem, vel legalem hierarchiam ac politiam, vel haereditatum divini populi distributiones ac possessiones, vel sacrorum judicum regumve sapientium atque sacerdotum divinorum prudentiam, vel priscorum virorum in tristium varietate ac multiplicitate casuum inconcussam tolerantiae philosophiam, aut sapientes rerum gerendarum praeceptiones, vel amorum cantica divinorum imaginesque divinas, vel praesagas futurorum praedictiones, vel viriles Jesu Dei operationes, ejusdemque discipulorum divinitus tradita et ad Deum imitandum conducentia vita instituta doctrinasque sacras, arcanamve illam mysticamque visionem discipuli dilecti divinique, atque supermundialem Jesu theologiam iis qui divinitatis capaces sunt exposuit, sacrisque cum sacramentorum tum ad Dei formam consecquendam aptis institutionibus confirmavit.

<--- Page Split --->

Juxta hunc autem, etc.

Psalmorum autem, etc.

Deinde ponit tertiam theoriam dicens: Juxta hunc deiformem modum quem vidimus in Deo et in sacramento, divinus summus sacerdos etsi, id est, quamvis disciplinam suae hierarchiae unitam in se, id est, prout est in ipso deiformiter, id est, ad similitudinem Dei deducit in sub-jectos sibi utens pluralitatibus sacramentorum, id est, particularum, secundum quod diversa diversis competunt: sed tamen iterum indiminu te restituitur in proprium principium, id est, spirituale signatum, tamquam absolutus, id est, liber ab imperfectione perficiendi et recipiendi per symbola, et immensurabilis minoribus, id est, inferioribus, id est, excellens mensuram intellectus eorum, et faciens suum intellectualem introitum in unum, scilicet Deum, videt pure, id est, sine admixtione imaginum uniformes rationes, id est, significationes perfectorum in sacramentis: rationes, dico, faciens conversionem in prima, id est, in superiora diviniorem ea quae est per symbola: has, dico, rationes, summum, id est, ultimum finem humanae, id est, clementis processionis suae in secunda, id est, in inferiora.

Hic ponit rationem quare cantantur Psalmi in hoc sacramento, et est, quia Psalterium continet omnem aliam divinam Scripturam. Primo ergo dicit continentiam librorum totius sacrae Scripturae canonis praeter Psalterium. Secundo ponit continentiam Psalterii quod continet totum, ibi (§ 12), Divinorum autem cantuum, etc. Tertio, concludit propositum, ibi (§ 13), Cum igitur continua, etc.

Littera autem sic exponatur : Sacra autem oratio Psalmoram conveniens fere omnibus hierarchicis mysteriis, id est, sacramentis, nonne futurum, id est, consequens est omnium explicari in summo sacerdotalissimo, id est, in dignissimo sacramento omnium sacramentorum ? Alia translatio sic habet : « Psalmorum « autem decantatio coexistens omnibus « fere hierarchicis mysteriis, non debuit « suspendi ab omnium principalissi- « mo. » Omnis enim quidem sacra et agiographos deltos, id est, divina Scriptura, vel liber divinus (sunt enim nominati breviter) corradicavit, id est, quasi fundamentum et radicem posuit, aut generalem subsistentiam rerum omnium existentium ex Deo in Genesi, aut dispo-

<--- Page Split --->

sitionem, aut, in Exodo et Levitico et Deuteronomio, hierarchiam legalem quantum ad caeremonialia, et conversationem, quantum ad moralia, aut, in Numeris et Josue, distributiones haereditatum divini populi, scilicet Israelitici, et habitationes ejus in locis jam distributis, aut intelligentiam sacrorum judicum, in libro Judicum, aut sapientium Regum, in libro Regum, aut divinorum sacerdotum, in libro Esdrae, aut immutabilem in patientia (duae dictiones) philosophiam, id est, sapientiam, aut veterum virorum, id est, Job et Tobiae, in varietate, id est, mutatione fortunae et multitudine anxietatum, id est, tribulationum quantum ad librum Job et Tobiae et Judith et Esther, aut sapientes synagogas, id est, congregationibus factas doctrinas actionum quantum ad Proverbia et Ecclesiasten, aut cantica divinorum amorum in Canticis canticorum, et divinas imaginationes, quibus in eodem libro Christus describitur in figura sponsi, aut

propheticas prædicationes futurorum quantum ad duodecim Prophetas minures et quatuor majores, aut divinas artiones Jesu viriles, quas in natura humana exerciut, in quatuor Evangelisaut conversationes ipsorum discipulorum Christi traditas a Deo, et Dei imitatorias, id est, in quibus Deum imitati sunt, in Actibus Apostolorum, et etiam sacras doctrinas eorum, in epistolis canonicis et epistolis Pauli, aut occultam et mysticam, id est, symbolice traditam visionem Joannis Evangeliste dilectissimi ipsorum discipulorum, id est, inter omnes discipulos a Christo, et ipsius, dico, divini ac mirabilis, qui narravit supermundanamtheoriam Jesu figuris opportunis, id est, congruis ut ad deificationem ducamur, et corradicavit hanc Theologiam sacris et deiformibus anagogis, id est, sursum ductionibus teletarum, id est, eorum quae in sacramentis aguntur.

<--- Page Split --->

orationes et sacrificationes laudare, universalem facit divinorum cantum, et narrationem ad totius hierarchicae tectae susceptionem et traditionem, habitum pulchrum efficiens divinitus eam psallentibus.

actiones collaudare propositum est, generalem introducit rerum divinarum cantum et expositionem, dum ad omnia sacri ordinis sacramenta, sive suscipienda sive tradenda, aptum illis animum affert qui ipsum divine ac sancte recitant.

EXPOSITIO TEXTUS.

Divinorum autem, etc.

Sacra autem Scriptura divinorum cantuum, id est, Psalmorum intentionem

habens, hymnizare, id est, cantando exprimere, et Theologias, id est, divinas doctrinas, et omnes actiones divinas, vel in creando, vel in restaurando, et habens sacras orationes divinorum virorum et sacrificationes eorum laudare, vel in sacrificiis, vel in sacris actionibus, facit cantum divinorum universalem, id est, omnia continentem quae in aliis libris continentur, et facit narrationem de rebus gestis universalem ad susceptionem et traditionem totius hierarchicae telete, id est, ut suscipiatur ab inferioribus et tradatur a superioribus in quolibet sacramento: ipsa, dico, Scriptura efficiens habitum mentis pulchrum virtute et contemplatione, psallentibus eam divinitus, id est, spiritu, non ore tantum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERI, S. J. INTERPRETATIO.

Cum igitur continua sacratissimorum hymnologia animales nostros habitus coadunare disposuerit ad paululum sacrificia exponenda, et divinorum cantuum consonantia ad divina et nosmetipsos et inter nos invicem consensum, ut una et confessa sacrorum regione promulgaverit, coordinata, et coadumbrata magis in intellectuali Psalmorum psalmodia per plures et apertiores imagines et praedicationes inveniuntur sacratissimis professarum constructionum lectionibus, in his adspiciens, sacre videbit uniformiter unam inspirationem, ut ab uno divino spiritu conclusam. Unde pulchre in mundo post antiquiorem traditionem Novum Testamentum praedicatur, divina etiam hierarchica ordinatione, illud, ut aestimo, declarante, quomodo quidem ipsa dixit futuras Jesu divinas operationes, hoc vero perfecit : et quomodo quidem illa in imaginibus veritatem scripsit, hoc vero praesentem demonstravit. Illius enim praedictionibus, hoc per seipsam perfecta operatione veritatem cognovit. Et est Theologiae divina operatio, consummatio.

Ubi ergo illa quae res quasque sacras complectitur hymnorum modulatio animae nostrae affectiones, et ea sacra quae paulo post celebranda sunt, rite disposuit, divinorumque carminum concentu cum ad res divinas, tum ad semetipsas mutuamque consensionem, ceu unica concordique chorea sacrorum coaptavit, ea quae in spiritali Psalmorrum modulatione concisa sunt et magis obumbrata, per plures et manifestiores figuras atque explicationes sacratissimis scripturisticarum compositionum lectionibus dilatantur. In his sacrarum rerum contemplator uniformem quamdam atque singularem advertet conspirationem, utpote ab uno codemque Dei principali spiritu concitatam ; unde jure merito in orbe post antiquiorem illam traditionem, Testamentum novum promulgatur, divino scilicet hierarchicoque ordine, mea quidem sententia, per hoc declarante, uti Vetus Testamentum futura predixerit, Novum vero ipsamet divina Jesu opera exhibuerit ; atque illud quidem quasi quibusdam imaginibus depinxerit veritatem, hoc vero praesentem de-

<--- Page Split --->

monstravit, cum praedictionum ejus veritatem effectus hujus comprobavit, divinorumque sermonum operatio divina sit summa.

EXPOSITIO TEXTUS.

Cum igitur continua, etc.

Cum igitur continua, id est, continuo cantata hymnologia, id est, laude sacratissimorum Psalmorum disposuerit coadunare nostros animales habitus, qui sensui inhaerent, in quo cum aliis animalibus communicamus, ad sacrificia exponenda, id est, disponendo vel consecrando, ad paululum, id est, paulo post : et cum promulgaverit, id est, indixerit significando, consonantia divinorum cantuum, consensum, id est, pacem habendam ad divina et nosmetipsos, et inter nos invicem quantum ad proximum, ut una et confessa, id est, authentica regione, id est, congregatione sacrorum : quae enim in aliis libris dicuntur, omnia in Psalmis compilantur et congregantur : et ideo invitamur per eos ad pacem, tum ex concordia sacrae Scripturae, tum ex concordia vocum in cantu : cum, inquam, ita fecerit ea quae sunt coordinata, id est, simul posita, et coadumbrata, id est, propter brevitatem obscura, in intellectuali Psalmodia Psalmorum inveniuntur sacratissimis lectionibus professarum constructionum, id est, Scripturarum per plures et apertiores imagines, id est, similitudines, et prædicationes, id

est, exhortationes, vel laudes : et ideo post Psalmos leguntur aliae lectiones : in his, quae diximus, adspiciens, id est, considerans, sacre videbit unam inspirationem uniformiter esse in tota sacra Scriptura, ut conclusam in uno libro Psalmorum, ab uno divino spiritu : unde, id est, propter eamdem uniformitatem ostendendam, pulchre in mundo, id est, in mundi consuetudine, prædicatur Novum Testamentum post antiquiorem traditionem, id est, post lectionem Veteris Testamenti, divina hierarchica ordinatione declarante, illud scilicet quomodo ipsa quidem vetus traditio dixit futuras divinas operationes Jesu, hoc vero, scilicet Novum Testamentum perfecti, id est, completum ostendit : et etiam quomodo quidem vetus illa traditio scripsit veritatem in imaginibus, sicut dicit Apostolus ad Heb. x, 1 : Umbram habens lex, etc. : hoc vero, scilicet Novum, demonstravit veritatem, Christum scilicet præsentem. Hoc enim, scilicet Novum, cognovit veritatem ex prædicationibus illius, scilicet veteris, operatione perfecta per seipsam, perficit enim per collationem gratiae, non exspectans perfectionem ab alio sicut vetus lex, quae neminem ad perfectum adduxit : et ideo divina operatio, scilicet Novum Testamentum, est consummatio, id est, perfectio Theologiae, id est, veteris legis et novae, ut dicit Commentator : quia veterem Scripturam vocat Theologiam, novam vero Dei operationem: quia vetus tantum dicebat præcepta divina, sed nova confert gratiam ad operandum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Harum alii quidem non circumtubicinantes universaliter sacrum teletarum, neque imagines vident, impudenter negantes salutarem divinae generationis doctrinam, et eloquiis perdite respondentes, Vias tuas scire nolumus 1. Catechumenos energumenosque et eos qui sunt in pœnitentia, sanctæ hierarchiæ lex permittit quidem audire psalmicam sacram orationem, et divinam sanctissimarum Scripturarum lectionem. Iterumque deinde ad sacrificationes et contemplationes non vocat tales, sed perfectos perfectorum oculos. Est enim deiformis hierarchia justitiæ sacre plena, et juxta dignitatem unicuique salutariter describit compactam uniuscujusque divinorum participationem in commensuratione et analogia secundum tempus sacre donans.

Qui quidem horum sacramentorum penitus ignari sunt, illi ne imagines quidem cernunt, quod nimirum impudenter salutarem divinæ generationis disciplinam repudient. Eloquiisque sacris exitiose prorsus obstrepant, vias tuas scire nolo. Porro catechumenos et energumenos, eosque qui pænitentia ducuntur, sacrosanctæ hierarchiæ mos patitur quidem audire sacram psalmodiam, divinamque sacrarum Scripturarum recitationem ; verum ad ea quæ deinceps sequuntur sacrificia spectaculaque nequaquam hos convocat, sed perfectos perfectorum oculos. Est enim deiformis ille ordo sacer sanctæ plenus justitiæ, nec non salutabriter cuique consentaneam pro merito cujusque rerum divinarum tribuit participationem, et juxta captum modumque singulorum suo tempore sancte concedit.

<--- Page Split --->

men imperfecti, non excluduntur a psalmis et lectionibus, sed tantum a sacrificiiis et contemplationibus symbolorum, quae eis non reserantur tamquam adhuc non capacibus, sed solis perfectis. Universaliter non circumtubicinantes, id est, nullo modo concinentes aliis, nec cantando Psalmos, nec dicendo Amen, tamquam non audientes et omnino non instructi, et hi sunt infideles, impudenter, id est, sine reverentia ad divina negantes salutarem doctrinam divinae generationis, id est, baptismi, eloquiis, id est, praedicationibus quibus vocantur ad fidem, perdite, id est, ad suam perditionem, respondentes, vias tuas scire nolumus: Job, xxi, 14: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Catechumenos qui sunt instructi in rudimentis fidei, energumenos, in quibus per exorcismos repressa est vis daemonis, quae erat in fomite, et eos qui sunt in penitentia, scilicet solemni, sanctae hierarchiae lex, etc.

Iterumque deinde dictis Psalmis et lectionibus non vocat tales ad sacrificationes, etc. Planum est. Ratio autem exclusionis quam subjungit, est, quod nostra hierarchia distribuit divina secundum proportionem uniuscujusque, et ideo nondum perfectos excludit a perfectissimis, compactam, id est, convenientem secundum tempus, scilicet perfectionis vel imperfectionis, id est, secundum exigentiam temporis.

EXPOSITIO TEXTUS.

Harum alii, etc.

Hic assignat theoriam eorum qui excluduntur a communione, et primo exponit exclusionem quorumdam. Secundo dicit quid peragatur a remanentibus ante consecrationem, ibi (§ 18), Sanctissimi tunc sanctissimorum, etc.

Circa primum, primo ponit exclusionem eorum in communi. Secundo, in particulari, ibi (§ 13), Ultimum igitur, etc.

Item, promo ponit exclusionem, secundo exclusionis rationem, ibi, Est enim deiformis.

Dicatur ergo quod quidam qui omnino renuunt doctrinam baptismi, et prædicationem recipiunt, ad nihil admittuntur, nec etiam ad videndum symbola sacrorum : sed alii qui intendunt, sunt ta-

<--- Page Split --->

A. Ultimus igitur catechumenis distribuitur ordo : sunt enim expertes et indocti omnis hierarchicae perfectionis,

B. Neque juxta divinam comprobationem, divinam habentes subsistentiam, sed adhuc paternis eloquiis obsterticati, et adhuc talibus formis informati ad eam ex divina generatione primo vitalem et post illuminantem et beatam accessionem, tamquam imperfecti et informes projecti, secundum carnem infantes propria obstetricatione, velut obcaecati et abortivi, non genitalem, et non vitalem, et non illumiinatum in terra casum habebunt. Et nonne quidam sapientium bene dicit, ad manifestum respiciens lumen, eos praegravari tenebris a vulva alienatos 1? Dicet enim fortassis corporum disciplina ad hos, quae est medicina, lumen operari in capacibus lucis. Sic

Ac postremus quidem ordo catechumenis tributus est, quod exsortes sint et ignari omnis hierarchicae perfectionis, neque dum per divinam nativitatem divinum statum assecuti, paternis adhuc eloquiis foveantur, vivificisque formis ad beatum illum, qui ex divina generatione proficiscitur, vitae lucisque principem progressum efformentur. Quemadmodum itaque carnales liberi, si imperfecti et informes, obstetricis cura destituti, ante tempus excidant, ut abortivi et abortus, nativitatis ac vitae lucisque exsortem in terram lapsum habituri sunt : neque quisquam qui recte judicabit id quod apparet intuendo, dixerit in lucem ipsos esse editos, quod sint ab alvi tenebris liberati (dicet enim medicina, perita corporum praeses, lucem vim suam egerere in illa quae lucis sunt capacia); sic sacrorum sapiens disciplina primum quidem ipsos introductorio formandi et vivificandi vim habentium

<--- Page Split --->

et sacrorum sapientissima disciplina, primo quidem eos formativorum et vivificativorum eloquiorem introductivo alimento obstetricat : perficiens autem ante divina generatione eorum substantiam, dat salutariter eis in ordine ad lumen deiformem et perfectivam communionem. Nunc autem tamquam ab imperfectis separat perfecta, et bono ornatu sacrorum providens, et catechumenorum in deiformi hierarchicorum ordine obstetricationi et vite.

eloquiorum cibo fovet, ubi vero statum eorum divinae regenerationi aptum absolverit, tum demum iis salubriter ordine concedit rerum luciformium et perficientium communicationem; nunc vero velut ab imperfectis perfecta secernit, cum decoris sacrorum, tum catechumenorum educationis ac vitae curam gerens, juxta deformem ordinis hierarchici constitutionem.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Ultimus igitur, etc.

Ilic incipit exponere exclusionem uniuscujusque in speciali, et primo de ralecbumenis. Secundo, de energumenis, ibi (§ 16), Energumenum, etc. Tertio, de apostatis a fide et perfecta vita, ibi (§ 17 A) . Estimo autem ego, etc. Quarto, de pecnientibus, ibi (§ 17, sub finem), Deinde cum ipsis contraria quidem, etc.

Dicit ergo, quod catechumeni bene nondum sunt in ordine Ecclesiasticae hierarchie, quia nondum recipiunt sacramenta, nec doctrinam perfectorum, sed tantum rudimentorum fidei, nec adhuc divinum esse habent, quod datur in baptismo : unde similes sunt infantibus, qui necdum vitam perfectam habentes, industria obstetricis educuntur ab utero matris,

cum adhuc non habeant perfectum visum : similiter isti educti sunt ad vitam spiritualem monitis prredicatorum per modum obstetricationis et instructionis de minutis fidei rudimentis, quia cum nondum habent perfectam vitam, per quam sint capaces perfecti luminis, habent sanctam obstetricationem : sed oportet quod primo detur esse spirituale per regenerationem baptismi. Et iterum excluduntur ab Eucharistia et ab aliis perfectis : in quo et providetur sacris, ne imperfectis tradantur, et ipsis recipientibus, ut per ordinem primo obstetricationem, secundo vitam post lumen perfectum recipiant, sicut et medicina corporalis non operatur, ut recipiant videndo lumen nisi in illis qui capaces sunt luminis, habentes vitam, et potentiam passivam. Sunt enim expertes, quia nondum receperunt sacramentorum perfectionem, et indocti, quia nondum receperunt sapientiam, de qua dicit Apostolus, I ad Cor. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

XPOSITIO TEXTUS.

B. Neque juxta divinam, etc.

SED VIDETUR secundum hoc, quod non sint in aliquo ordine Ecclesiae, cum per sacramenta recipiatur quilibet in Ecclesia.

Et dicendum, quod licet non receperunt aliquod sacramentum, receperunt tamen aliquid sacramenti, quia catechiszationem quae est dipositio ad baptismum, et ideo dicuntur expertes perfectionis, quae scilicet datur per sacramentum, et non dispositionis, et secundum hoc aliquo modo sunt in Eclecesia, et habent aliquem ordinem licet ultimum.

Neque juxta divinam contemplationem, quia scilicet sunt approbati a Deo, tamquam filii ipsius, habentes divinam subsistentiam, id est, omne per quod subsistunt spiritualiter, quod datur in baptismo, paternis eloquiis, id est, doctrinis eorum qui eos instruxerunt, qui sunt patres eorum, obstetricati, id est, educti ad lumen fidei, sicut per obstetrices, et adhuc ipsi sunt informati, id est, instructi talibus formis, id est, doctrinis, scilicet rudimentis fidei, ut perveniant ad accessionem ad Deum primo vitalem, in qua primo spiritualis vita recipitur, et primo illuminantem, propter lumen receptum, et beatam, quia est initium futurae gloriae, quae est in perfecta accessione ad Deum, quae accessio est ex divina generatione, scilicet baptismo, tamquam infantes in generatione quae est secundum carnem, propria, id est, decenti eos obstetricatione projecti, id est, extracti ab utero matris, imperfecti et informes veluti obcecati, quia oculi ultimo complentur, et abortivi habebunt casum in terra non genitalem, eo quod non habentes perfectam generationem et non vitalem, propter imperfectam vitam, et non illuminatam, quia organum visus

<--- Page Split --->

needum est completum in eis. Et nonne quidam sapientium bene dixit eos, sciliret catechumenos vel abortivos, pregravari tenebris, alienatos, id est, extractos a vulna respiciens ad manifestum lumen, id est, intuitu manifesti luminis perfecti, qui dicit sic : ubi nostra littera habet, « Alienati sunt peccatores a vul- « va 1, etc. » Alia translatio habet : « Et « non aliquis sapiens ad apparens ad- « spiciens dicat ad lumen istos produci a « tenebris ventris abductos : fortassis « enim disciplina corporum, quae est me- « dicina, dicit ad hos, scilicet abortivos, « debere operari lumen, etc. » Introductivo alimento, scilicet lacteo cibo rudi-

mentorum fidei eos introducens ad perficiens. Perficiens autem, id est, postquam perfecerit eorum substantiam, id est, spirituale esse divina generatione, id est, baptismo, dat eis in ordine, id est, ordinate, salutariter, id est, ad eorum salutem, diviniformem et perfectivam communionem ad divinum lumen, scilicet Eucharistiam. Nunc autem, scilicet antequam baptizarentur, providens bono ornatu sacrorum, id est, dignitati sacramentorum, et obstetricationi quae est per eruditionem, et vitae quae est per baptismum, catechumenorum, quae collocat eos in deiformi, etc.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Energumenum autem multitudo immunda quidem et ipsa, secunda vero sursum versus catechumenum est extremitate. Neque enim aequale est, ut aestimo, universaliter indocto et divinarum teletarum summe non communicanti, quod participationem quam-

Porro energumenorum turba imVII mundam quidem est et ipsa, verumtamen secundum locum superiorem a catechumenorum extremitate obtinet. Neque enim penitus profano, divinorumque sacramentorum prorsus exsorti par et aequale duxerim id quod in aliquam sa-

<--- Page Split --->

dam sacratissimarum habet consummationum. Est autem contrarius aut potestatibus aut perturbationibus informatum. Sed et ab eis sacratissimorum divina communicatio corripitur valde merito. Sed est enim vere ut universaliter divinus vir divinis dignus ad suae deiformitatis summum in perfectissimis et consummativis deificationibus ascendens : nec quae carnis sunt, operabitur praeter naturae valde necessaria, ut haec utpote annulatim, templum autem simul et consequens, in sua sublimissima deificatione divini spiritus erit, simile in simili collocans. Non fortassis talis aliquando a contrariis patietur phantasiiis aut erroribus : deridebit autem haec, et cum advenientibus luctabitur et persequetur et operabitur magis quam patietur. Et adhuc proprio habitu in patiente et non indigente, et aliis medicus videbitur talium operationum.

cratissimorum sacramentorum partem venit, tametsi contrariis etiamnum illecebris perturbationibus implicetur ; quamquam etiam ipsis rerum sacratissimarum adspectus communioque subtrahitur, et quidem jure merito. Nam si verum sit divinum prorsus virum divinorum communione dignum, pro suo modulo ad deiformitatis fastigium perfectissimis perfectivisque deificationibus evectum, ea quae carnis sunt minime curaturum citra natura necessitatem, idque, proutusus fert, obiter sed in sublissima illa quae ipsi competit deificatione templum simul Spiritus Dei principalis sectatoremque futurum, dum simile in simili fundat collocatque : profecto quisquis est ejusmodi, contrariis numquam imaginationibus terroribusque vexabitur, verum irridebit eos, accedentesque profligabit ac persequetur, agetque magis quam patietur, et pro affectus sui impassibilitate atque constantia aliis quoque similium vexationum medicum se praebebit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Energumenum autem, etc.

Hic determinat de exclusione energumenorum, et sunt illi qui sunt exorciza-

ti, a quibus tamen non ex toto exclusa potestas daemonis : unde dicuntur energumeni 1, quia adhuc interius laborantes : et dicit, quod isti sunt adhuc immundi, quia nondum susceperunt baptismum, per quem est perfecta munditia : et quod ordinantur in secundo gradu supra catechumenos ascendendo, et hoc ideo, quia in istis est aliquo modo potestas daemonis repressa quae est in fomite, per exorcismos : hoc autem non potest fieri nisi dirigant se in Deum, ad quod requiritur instructio divinae cognitionis quod fit per catechismos.

<--- Page Split --->

Dicit ergo, quod isti qui sunt ex toto imperfecti catechumeni, ad nihil admittuntur, nec etiam ad cantus et lectiones, quia adhuc sub potestate peccati : sed nergumeni etiam excluduntur a communione, licet recipiantur ad lectiones tantum, qui sacramentum hoc debetur tantum divinis viris. Divinus autem vir est, qui ad summum Dei similitudinis, prout hoc possibile est, ascendit, ut sit templum Spiritus sancti, et effectuum ejus, recipiens eum in se jam ei assimilato, ita ut nec quae carnis sunt operetur praeter necessaria naturae. Et hoc etiam, quod non patitur, ita quod transmutetur a phantasticis illicitis delectationibus, et ab erroneis opinionibus contra fidem, sed magis vitet omnia talia in seipso, et medebitur etiam aliis a talibus passionibus : et sic est, quod cum energumeni adhuc patiantur, non sunt divini, et propter hoc excluduntur a divinissimo sacramento.

Energumenum, id est energumenorum, et sic ubique in lectione ista est exponendum, aequale, id est, justum, summe non communicanti, id est, nullo modo, sic est infidelis adhuc. Sed et, id est, etiam ab eis, scilicet energumenis corripitur, id est, prohibetur, etc. Divinis dignus, id est, perfectissimis sacramentis, ascendens in deificationibus sanctissimis, id est, secundum deificationes id est, divinorum participationibus, annulatim, id est, modice, consequens, id est, sequax in sua, id est, secundum suam, etc. Collocans simile, scilicet ipsum, in se jam simili ei facto operabitur, id est, aget in illas quasi ad destructionem eorum, adhuc, id est, post victoriam eorum, proprio habitu virtutum impatiente, id est, non imminuto per passionem, et non indigente alieno auxilio talium operationum, id est, infestationum per passiones.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Æstimo autem ego magis aut aperte scio, hierarchicorum purissima discretio pro talibus novit energumenum, perpullutissimam operationem, quicumque a deiformi discedunt vita, et consentientes et similiter conversantes perditis fiunt dæmonibus. Vere

Cæterum opinor, imo vero compertum habeo, sincerissimum sacrorum ordinum judicium censere, præ istis detestabilissima obsidione teneri eos, qui deiformem vitam deserentes, sententiis moribusque perditis dæmonibus consentiunt dum ea quidem quæ

<--- Page Split --->

quidem existentia et immortaliter creata, et æternaliter delectata per extremam et sibimet perniciosam insipientiam avertentes, materialem vero et multum passibilem alienationem et perditas et corrumpentes delicias, et infirmam in alienis non existentem : sed opinabilem delectationem concupiscentes et operantes.

B. Primi ergo ipsi et potius illis a ministro discretiva voce segregantur. Non enim justum est eis alterius cujusdam sacri participare quam eloquiorum conversoriae ad meliora doctrinae. Ea enim divinorum supermundane sacrificatio ab his qui sunt in pœenitentia, et ad eam jam venientibus absconditur, non omnino ad sacratissimum admittens. Appellat vero et haec castissime, quia in aliquo ad defiormitatis summum imperfecte infirmantibus invisibilis vado et non communicabilis. Abigit enim per omnia clarissima vox non valentes conjungi divinorum digne communicationibus, multo magis passibiliter energumenum multitudo immunda erit, et omni alienata sacrorum inspectione et communicatione. Deinde divino fiunt foris templo, et superexcellenti eos sacrificio teletarum indocti et imperfecti, e: cum ipsis a sacra apostata vita consequenterque his adversus contrariorum et vincula et phantasias propter infirmitatem bene patientes, quipe non pervenientes ad divina per corroboratum et non indigentem contuitum in deiformis habitus incommutabile et activum. Deinde cum ipsis contraria quidem recedentes vita, nondum autem et phantasiiis ejus habitu et amore divino et claro purgati. Et post hos qui non omni modo uniformes, et legaliter dicendum, immaculati et incontaminati sunt perfectissime.

et vere sunt, et immortaliter possideitur, atque æternaliter delectant, per extremam sibique perniciosam demeritiam adversantur; maerialem vero pliribusque perturbationibus obnoxianiimmutationem, perditasque ac corruptrices voluptates, et instabilem, eamque alienam, neque vere existentem, sed apparentem delectationem am biunt et consectantur. Hi ergo primi, et quidem magis propriquam illi, segregativa ministri voce arceantur; neque enim fas sit eis cujuslibet alterius rei sacrae participesevadere, præterquam eloquiorum Deiquorum magisterio ad meliorem frugem converti possint. Nam si super mundialis illa sacrorum divinorum celebratio, etiamdum pænitentes, tametsi quondam ejus compotes, repellit, non nisi sanctissimo quoque admisso; quin etiam proclamat: Ego ad deiformitatis culmen propter suam imperfectionem non assurgentibus invisibilis et incommunicabilis existo (arcet enim purissima vox ista quoque illos qui rebus divinissimis digne communicantibus conjungi non possunt) adeoque magis eorum, qui passionibus exagitantur, turba profana erit, et ab adspectu communioneque sacrorum aliena. Ubi demum divino templo sacrisque, quæ capacitatem eorum superant, exclusi sunt, illi qui nullis adhuc sacramentis initiati omninoque rudes existunt, et cum iis apostatæ vitæ sanctioris, et his conformiter illi qui adversariorum terroribus visisque præ ignavia facile moventur, quippe qui per constantem firmamque cum divinis rebus consensionem, necdum deiformis istius status habitudinem efficaciamque sint adepti; deinde cum his ii, quoque qui contrariæ quidem illi vitæ nuntium miserunt, nondum tamen a visis habitu amoreque divino eoque purissimo purgati sunt, atque secundum hos ii, qui non omnino uniformes, et, ut legis phrasi utar, non

<--- Page Split --->

omnino immaculati et incontaminati sunt.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. AEstimo autem ego, etc.

Hic determinat exclusionem apostatarum.

Dicit ergo, quod ante energumenos in immunditia judicantur illi qui recedunt a sancta vita et consentiunt daemonibus similes in conversatione eis effici, quia respuunt aeternas delectationes, et convertunt se per desiderium et opus ad fabulas peccati : et ideo isti primo et postea energumeni excluduntur per vocem diaconi, qui clamat : « Qui non commu- « nicant, recedant, » quod erat in primitiva Ecclesia et etiam temporibus Gregorii, ut dicit in Dialogo, quia non est dignum ut de sacris aliud participent nisi monita salutis, per quæ convertantur. Et hoc probat a minori : quia si pænitentes excluduntur, multo magis et apostatæ. Unde post vocem diaconi primo exeunt catechumeni, secundo apostatæ, tertio energumeni, et post hæc pænitentes qui nondum sunt purgati per amorem divinum a peccato, et demum exeunt illi qui non ex toto perfecti sunt in via Domini, quia solis perfectis permittitur communicare, ut dictum est.

Existimo quantum ad cognitionem humanam, et aperte scio divino habitu, purissima discretio hierarchica novit, id est, approbat perpollutissimam, id est, valde pollutam operationem, ut supra, energumentum pro talibus, id est, quando tales quicumque discedunt, etc.

Avertentes, id est, respicientes vel deserentes divina dona, quæ sunt vere existentia, quia nihil imperfectionis habent immixtum, et faciunt vere esse, et creata immortaliter, id est, ad immortalitatem conferendam, et æternaliter delectata, quia in eis prægustantur in æternum duratura, per extremam, id est, maximam insipientiam et perniciosam, id est, mortiferam, sibimet : vero id est, sed concupiscentes et operantes materialem alienationem, id est, vanam vitam, quæ per modum materiae mutatur, et passibilem, quia passionibus subjacet, et delicias perditas et corrumpentes veritates, et delectationem in alienis, id est, in peccatis quæ aliena sunt a nostra natura infirma, quia non potest præbere jucunditatem quam promittit, cum semper commisceatur multis contristantibus, non existentem, sed opinabilem, videtur enim esse delecatio et non est.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

  1. SED VIDENTUR, quod peccata non sint aliena a nobis : quia sumus domini nostrorum actuum, et est in nobis facere peccatum.

  2. Præterea, Peccati delectatio est quæ est secundum sensum : talis autem est vere delectatio : dixit enim Plato, quod « delectatio est generatio in animam sen- « sibilem : » ergo delectatio peccati est vere delectatio, et non tantum opinata.

Et dicendum ad primum, quod peccatum secundum suam naturam est corruptio naturalis boni quod est ordinabilitas ad gratiam, tamen quantum ad principium secundum quod est in actu nostro, non est alienum a nobis.

Ad secundum dicendum, quod non est tantum delectatio secundum sensum, ut dixit Plato, propter quod reprehenditur ab Aristotele, sed uniuscujusque delectatio vera est secundum proprium habitum sibi operatio non impedita : quod autem secundum sensum est, non est hominis proprium, sed tantum id quod est secundum rationem.

Ipsi igitur, scilicet apostatae primi et potius illis, scilicet energumeni, segregantur, id est, excluduntur a sacramento communionis, a ministro, id est, diacono, discretiva voce, quæ discernit inter communicantes et non communicantes. Appellat vero, id est, prædicat alte diaconus, et hoc castissime, id est, mundissime, scilicet quia ego vado ad summum diviniformitatis in aliquo, in quo sum invisibilis et non communicabilis ab infirmantibus imperfecte, id est, ab his qui nondum perfecti sunt, sed infirmi : quia dicit, ad aliquid licet mihi accedere quod non debent videre vel communicare imperfecti. Abigit, id est, expellit vox diaconi, passibiliter, propter passiones a quibus adhuc non sunt perfecte liberati, inspectione et communicatione, quia peccatores non solum a communione, sed etiam a visione corporis Christi se excludere ut indignos debent, sicut dicitur de Publicano, quod nolebat, nec ad caelum oculos levare 1.

Deinde, id est, post vocem diaconi,

<--- Page Split --->

inducti et imperfecti teletarum, id est, de sacramentis, scilicet catechumeni, consequnterque his excluduntur energumeni, qui sunt bene, id est, facile patientes propter infirmitatem, adversus et vincula, id est, concupiscentias a quibus trahuntur ad peccatum, et phantasias quibus decipiuntur erroribus, contrariorum, id est, daemonum vel peccatorum : ipsi

quippe nondum pervenerunt in incommutabile et activum deiformis habitus, cujus servitute potius agunt quam patiuntur in peccato.

Deinde cum ipsis recedentes a contraria vita, id est, a peccato, scilicet pœeni- tentes pœenitentia solemni, etc. : et legaliter, id est, secundum verbum legis: Beati immaculati in via 1.

18

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sanctissimi tunc sanctissimorum sanctificatores et contemplationis amatores sanctissimam teletam sancte et decenter inspicientes laudant hymnologia Catholica beneficum et bonorum largiens principium, subintroducentes salutares nobis qua revelatae sunt teletae, sanctam perfectorum deificationem sacrificantes. Hymnum autem hunc alii quidam hymnologiam vocant. Alii autem religionis symbolum. Alii vero, ut aestimo divinius, hierarchicam Eucharistiam tamquam comprehensivam hymnos divinitus praevenientium sacrorum donorum. Videtur enim mihi lau-

Tum denique sancti sacrorum administri spectatoresque studiosi, sacratissimam hostiam sacro ritu contuentes, generali laudatione concelebrant beneficum munificumque principium, a quo salutaria nobis exhibita sunt sacramenta, quae sacrosanctam illam initiatorum consummant deificationem. Hunc autem hymnum alii laudis canticum, alii religionis symbolum appellant, alii denique, mea quidem sententia, divinius hierarchicam eucharistiam, sive sarcoprincipalem gratiarum actionem, ut quae divinitus ad nos dimanantia sacra dona com-

<--- Page Split --->

dandorum omnium divinorum operum actionem circa nos fieri, essentiam quidem nostram et vitam et deiformiter substituens, et principalibus exemplis et pulchris deiforme nostrum formans, et divinioris habitus et renovationis in participatione constituens, segregans autem ex negligentia ingenitam nobis solitudinem divinorum, reficiens nos bonis in antiquum revocat, ei perfectissima nostrorum assumptione consummatissimam propriorum traditionem optime operatur, et hanc societatem nobis Dei et divinorum donat.

plectatur : videtur enim laudatarum omnium divinarum operationum ratio nobis exstitisse, cum substantiam vitamque nostram benefice sustentando, ac primitivis pulchritudinibus deiformem nostri portionem efformando, atque ad divinioris habitus et anagoges, qua sursum elevemur, partem admittendo; tum provide curando, ut ex ingenita nobis per nostram ignaviam munerum orbitate divinorum, propositis muneribus in pristinum statum revocemur, perfectaque rerum nostratium assumptione, suarum nos participes efficiat, eaque ratione Dei nobis divinarumque rerum communionem largiatur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Sanctissimi tunc. etc.

Hic ponit ea quae aguntur a remanentibus, ante consecrationem : et primo id quod peragitur ab omnibus, scilicet decantatio symboli. Secundo, id quod peragitur ab his tantum qui assistunt altari, ibi (§ 19), Sic autem divina, etc.

Dicit ergo primo, quod exeuntibus his, quorum mentio facta est, remanent perfecti qui vel debeant sacrificare, vel ex symbolis in contemplationem spiritualem venire desiderant : unde digne inspiciunt hoc sacramentum non istentes

in sensibilibus, et tales incipiunt laudare Deum dicentes eum datorem omnis boni decantando symbolum Catholicae fidei : et hoc tunc temporis vocabatur a quibusdam hymnologia, quia erat sermo divinae laudis, a quibusdam vero symbolum religionis, id est, fidei, eo quod continet articulos fidei : verum dignius vocatur gratiarum actio, eo quod continet in se omnes actiones divinas pervenientes in nos, quas laudare debemus cum gratiarum actione. In eo enim dicitur quomodo nostram essentiam et vitam insitiuit ad similitudinem suam per creationem, et restituit per redemptionem : etenim ponuntur in eo acta passionis et operationes Christi, quibus renovamur in participatione divinae similitudinis, et segregatur quod ex negligentia nobis ingenitum est, et quomodo Christus per hoc revocat nos in antiquam innocentiam, et assumendo ad se facit nos participes Dei et donorum ejus : et ideo congruo dicitur in consecratione hujus sacramenti, per quod haec omnia beneficia participamus.

<--- Page Split --->

Sanctissimi, id est, qui sunt immaculati tunc, id est, post exclusionem praeditorum, sacrificatores sanctissimorum, id est, sacrorum, amatores contemplatumis, id est, quaerentes ex symbolis spirituales contemplationes, hymnologia, id est, sermone laudis, est enim hymus « lius Dei cum cantico, » Catholica, id est, universali, eo quod continet Catholium fidem, principium largiens, id est, largitivum bonorum, scilicet Deum a quo sunt revelatae teleta, etc. Eucharistiam hierarchicam, id est, gratiarum actionem nostrae hierarchiae.

Videtur enim mihi actionem laudandorum omnium divinorum operum, quae sunt circa nos, fieri, id est, memorari in symboolo, eo quod in eo dicitur creatio et reparatio quae est per Incarnationum et omnia quae de Christo dicuntur : vel quia in hoc sacramento sumus partieipes omnium divinorum operum circa nos : et ideo congrue cantatur in hoc sacramento id quod continet omnia divina beneficia.

Substituens essentiam nostram deiformiter, id est, ad similitudinem Dei per creationem, id est, substitui recitans quantum ad primam expositionem : vel quia hoc sacramentum in nobis operatur diviniformem vitam quantum ad secundam : et sic totum sequens dupliciter potest exponi, vel quia referatur ad symholum, vel ad sacramentum.

Principalibus exemplis, id est, actionihus Christi qui est caput nostrum quantum ad primam expositionem, vel symholis, quae decent principale sacramentum quantum ad secundam.

Solitudinem, id est, peccatum quod aninam nostram sterilem et desertam a Deo

facit. Alia translatio « desertum » : ex negligentia propria ingenitam, id est, inter nos genitam, quae segregatur per sacramentum vel per operationes Christi, quae recitantur in symbolo : in antiquum, id est, statum innocentiae, perfectissima assumptione nostrorum, id est, secundum quod perfecte nos ad se assumit per communionem, vel secundum quod naturam nostram perfecte assumpsit per Incarnationem : assumendo enim eam communicavit nobis sua, scilicet ut societatem habeamus Dei quantum ad subsistentiam ejus, et divinorum quantum ad dona. Vel potest aliter exponi, quod intendit tangere ea quae dicuntur in symbolo Apostolorum, eo quod ex eis circa nos aliqua divina beneficia consequuntur : hoc enim quod dicit, essentiam quidem nostram, etc. refertur, ad id quod in symbolo dicitur, « Creatorem cœeli et terrae. » Quod vero sequitur, Principibus, etc., ad id quod in symbolo sequitur, « Et in « Jesum Christum, » quae de Christo dicuntur, ut dictum est. Quod vero sequitur, divinioris habitus, etc., ad id quod sequitur, « Credo in Spiritum sanctum, » qui datur nobis ad nostram renovationem in habitu gratiae gratum facientis. Hoc quod sequitur, segregans etc., ad id quod dicitur, « Peccatorum remissionem. » Quod sequitur, divinorum, etc., ad id quod dicitur, « Sanctorum communionem, etc. » Quod sequitur, in antiquum revocat, etc., ad id quod dicitur, « Carnis resurrectionem, » quo in vitam et immortalitatem reparamur. Hoc quod sequitur, perfectissimam, etc., ad hoc quod dicitur, « Vitam aeternam, « quam Filius Dei nobis dedit de proprio, accipiens carnem de nostro.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO

Sic autem divina humanitate sacre laudata, occultus quidem divinus panis apponitur, et benedictionis calix : divinissima autem salutatio sancte agitur et agiographorum voluminum mystica et supermundana recitatio. Non enim unum est ad unum congregare et unius participare pacifica unitate, non ad seipsos pacificatos. Si enim ab unius contemplatione et scientia illuminati ad uniformem et divinam congregationem unificamur, non fortassis in partitas rescindimur decidere concupiscentias, ex quibus materiales creantur et passibiles adversus secundum naturam æquiforme infestationes. Hanc igitur, ut æstimo, uniformem et inseparabilem vitam, pacis sacra actio promulgat, simili simile collocans, et a partitis separans divina et unita spectacula.

In hunc autem modum deiprincipali benignitate sancte collaudata, coopertus quidem divinus ille panis calixque benedictionis proponitur : divinissima vero salutatio sive osculum, sacrarumque tabularum mystica et supermundialis recitatio celebratur. Non enim possunt ad unum colligi, atque unius pacifice unionis participes existere, qui secum ipsi dissident. Nam si unius contemplatione atque cognitione illustrati, ad uniformem quamdam ac divinam conjunctionem redigeremur, nequaquam in divisas cupiditates dilabi nos pateremur, ex quibus istae materiales plenaque passionum adversus aequales existunt inimicitiae. Hanc itaque, uti reor, uniformem atque indivisam vitae rationem sacra ista pacis conciliatio sancit, dum simile in simili collocat, et divina singulariaque spectacula a dividuis secernit.

<--- Page Split --->

Dicit ergo primo, quod divisos ab invicem non contingit congregari in unum, et etiam quod congregatur ad unum, non cadit in concupiscentias quibus dividitur a se et ab aliis suae speciei : et ideo pax quae datur, significat quod oportet recipientes sacramentum unionis, pacem habere ad invicem, ut simili, scilicet in pacificatis, recipiatur simile, scilicet sacramentum pacis, quod est Eucharistia. Non enim, in Graeco : « non est unum : » et ubi habemus pacificatos, habet divisos : et sic planum est, quod haec littera sic debet legi : Non unum, id est, nullus, est, id est, contingit, congregare ad unum et participare unius, id est, quod est in uno Christo, non parificatos ad seipsos : et si ibi non sit non, primum debet resumi super totum.

Ilic ponit ea quae a ministris altaris ante consecrationem perficiuntur : et primo ponit ritum. Secundo theoriam, ibi, Non enim unum, etc.

Dicit ergo primo, quod postquam Deus laudatus est per Symboli decantationem, ponitur panis consecrandus occultatus super altare, et similiter calix : et tunc datur pax, et postea recitatur ad imitationem aliquid de eis qui bene mortui sunt in Christo, ex sacra Scriptura, humanitate, id est, benignitate, salutatio, id est, occultatio.

Non enim, etc. Hic ostendit theoriam eorum : et primo pacis. Secundo recitationis mortuorum, ibi, Sacrarum autem, etc. De osculatione pacis infra dicet.

Rescindimur, id est, cogimur sicut separati ab invicem, adversus æquiforme secundum, naturam, id est, contra æquitatem veritatis, quæ est connaturalis rationi nostræ: vel secundum Commentatorem, æquiforme secundum naturam, id est, quod est ejusdem speciei nobiscum.

Collocans simile simili, id est, sacramentum pacis in pacificatis. Alia, translatio, « confirmans : » separans a partitis, id est, divisis ab invicem, spectacula, id est, visiones sacramentorum, divina, id est, quæ continent Deum, et unita, quia nos uniunt. Alia translatio, « divinas et unitivas visiones. »

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO

A. Sacrarum autem tabularum post pacem recitatio, praedicat sancte firmatos, et ad strenua vila consummationem immutabiliter advenientes. Nos quidem per similitudinem eorum in beatissimum habitum et deiformem quietem hortans et manuducens, quibus tamquam viventibus praedicat, et ut Theologia ait, non mortuis, sed in divinissimam vitam ex morte transeuntibus 1. Vide autem, quia et recordationibus sacris restituuntur divina memoria non humanitus memorativa a phantasia declarante, sed veluti quis dixerit divinitus secundum divinorum deiformium pretiosam et immutabilem cognitionem.

B. Novit enim, ut eloquia aiunt, qui sunt ejus 2, et, pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 3, morte sanctorum pro in sanctitate consummatione dicta. Et haec autem sacre in-

Sacrarum porro tabularum qua post pacem adhibetur recitatio, depradicat eos qui sancte vixerunt, atque ad proba vita perfectionem constanter pervenerunt; nos quidem, eorum imitatione, ad beatissimum illum statum quietemque deiformem adhortando ac manuducendo, illos vero ceu viventes celebrando, quippe ut theologia docet, nequaquam mortuos, sed ex morte ad vitam divinissimam translatos. Adverte autem, ut et sacris memorialibus inserantur, non quasi humano morc memoriam divinam, in ea parte memoriae quae visa recipit, inesse declaret, sed ut quis dixerit pro Dei dignitate, secundum eam quae in Deo est rerum perfectarum ac deiformium pretiosam et immutabilem cognitionem. Novit enim, (ut eloquia testantur), qui sunt ejus ; et : Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, morte sanctorum pro sancta consummatione

<--- Page Split --->

tellige quomodo superpositis divino altari piis symbolis, per quae Christus significatur et participatur, adest indubitanter sanctorum professio conjunctionem eorum inseparabiliter manifestans ad eum supermundana et sacra unitate.

accepta. Sed et illud quoque sancte observa, ut impositis divino altari sacris symbolis quibus Christus significatur ac sumitur, protinus adsit sanctorum illa descriptio ; quae individuam eorum conjunctionem unionemque cum illo supermundialem sacramque insinuat.

EXPOSITIO TEXTUS.

cundum virtutes, in beatissimum habitum beatitudinis creatae, et deiformem quietem, quae est in ipso Deo, in quo quiescit intentio quantum ad beatitudinem increatam.

Secunda theoria est : quia per hoc quod laudantur tamquam vivi, ostenditur eos transire de morte in vitam, et per hoc quod memorantur, ostenditur eos non excidisse a memoria Dei, non quia Deus habeat phantasticam memoriam sicut nos : sed quia symbolice de ipso memoria dicitur.

Hic ponit theoriam recitationis mortuorum, et est triplex. Secunda incipit, ibi, Quibus tamquam, etc. Tertia, ibi, Et haec autem sacre, etc.

Dicit ergo primo, quod recitantur nobis ex libris sacris illi qui sancte mortui sunt et pervenerunt ad beatum finem sanctae vitae praeterita, ut nos eorum exemplo manuducamur ad illam beatam quietem : tabularum, id est, librorum quorum folia in modum tabularum conjunguntur, in quibus scilicet continentur gesta mortuorum, praedicat, id est, laudat sancte formatos, id est, eos qui in sanctitate confirmati fuerunt in vita sua. Alia translatio, « illos qui sancte vixerunt, advenientes, » id est, « pervenientes » (sic enim habet alia translatio) immutabiliter, quia sine fine, ad consumnationem, id est, ab beatitudinem quae est perfectio vita ejus, strenue, id est, se-

Quibus, id est, de quibus. Alia translatio, « Illos autem tamquam viventes praedicans, » ut Theologia ait, Matth. xxii, 32 : Non est Deus mortuorum : vel in Sapient. v, 16 : Justi autem in perpetuum vivent.

Recordationibus sacris, id est, Scripturis sacris quoad recordationem scilicet restituuntur. Alia translatio, « repo- « sit sunt, » divina memoria declarante, id est, in se clare habente, memoria, dico, quae non est humanitus, id est, per modum quo est in nobis phantasia memorativa, id est, per phantasiam a qua accipit memoriam in nobis : sed est memoria in Deo veluti quis dixerit, id est, dicere poterit divinitus, id est, per modum divinum, sicut alia symbolica, scilicet secundum cognitionem pretiosam quantum ad modum sciendi, et immutabilem, id est, infallibilem divinorum virorum deiformium, id est, Deo similium, primo quantum ad unitatem, secundo quantum ad similitudinem : est

<--- Page Split --->

enim ad Deum similitudo et unitas, ut supra habitum est.

« motus humorum non sunt bene me- « mores, similiter neque decrepiti pro- « pter defluxum sicut est in antiquis et « ruinosis ædificiis, » ut dicit Philosophus : ergo memoria non est potentia intellectiva.

  1. Præterea, In quibuscumque est memoria, est differentia secundum bene et male tenere : sed in substantiis intellectivis non est participatio alicujus secundum quod possit causare in eis bene et male retinere : ergo non est in eis memoria.

Ex hoc accipitur, quod non est proprie memoria in Deo, nec in aliqua intellectiva substantia, nisi symbolice : sed tantum in parte sensitiva, circa quam est phantasia. Et hoc idem dicit Gregorius Nyssenus et Damascenus et omnes philosophi : et ad hoc possunt esse hae rationes t :

  1. Quaecumque enim potentia accipit cum determinata differentia sensibilis, non est intellectiva substantia : quia intellectus accipit sine conditionibus individuantibus ut hic et nunc : sed memoria est acceptio alicujus cum determinata differentia sensibilis, scilicet cum determinato tempore, est enim semper præteriti : ergo non est circa intellectivam substantiam.

  2. Præterea, In natura perfecta intellectiva non potest esse reflexio super particulare, cujus est esse hic et nunc : ergo memoria non potest esse intellectiva natura, nisi æquivoce sumatur memoria, sicut Augustinus sumit pro notitia quæ est tam respectu præsentium quam præteritorum et futurorum : tempus enim præteritum cadit in diffinitione memoriae.

EXPOSITIO TEXTUS.

  1. Ad idem, Nulla potentia, cujus deterioratur aut melioratur actus ex diversa complexione, est intellectivæ substantiae, eo quod intellectus nullius corporis est actus : sed memorie actus deterioratur et melioratur ex diversa complexione : quia « secundum frigidum et siccum « est bene memorie, et secundum calidum « et humidum male, » ut dicit Philosophus : et etiam « pueri propter multos

B. Novit enim, etc.

Ut aiunt eloquia (II ad Tim. ii, 19), morte sanctorum dicta pro consummatione, id est, fine vitæ, in sanctitate, sic

<--- Page Split --->

quod ly sanctorum teneatur formaliter, non tantum materialiter.

Tertia theoria est, quod per hoc quod superposito pane (per quem signatur

Christus) fit recitatio sanctorum, signatur inseparabilis societas sanctorum ad Christum, professio, id est, recitatio. Alia translatio, « descriptio. »

2

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

His autem ea quae dicta sunt lege sacrificatis, stans in conspectu sanctissimorum symbolorum, aqua manus summus sacerdos lavat cum pudico sacerdotum ordine. Quia quidem, ut eloquia aiunt 1, qui lotus est, non indiget alterius nisi extremorum, id est, novissimorum suorum lavationis : propter quam sublimissimam purgationem in castissimo deiformitatis habitu, et ad secunda deiformiter proveniens, non retentus erit, et absolutus tamquam perfectissime uniformis, et ad unum iterum adunatum convertens, incontaminatam et immaculatam faciet conversionem quasi deiformitatis salvans plenitudinem et integritatem. Sacer igitur luter, ut diximus, in ea secundum legem erat hierarchia. Nunc autem summi sacerdotis et sacerdo-

His autem eo quo dictum est ritu celebratis, adstans coram symbolis sanctissimis pontifex aqua manus abluit una cum sacerdotum ordine venerando. Nam qui lotus est (ut eloquia testantur) non opus habet alia quam summitatum seu extremitatum suarum lotione, per quam utique supremam munditiam fiet, ut divinissimo praeditus habitu deiformitatis, dum ad sequentia quoque benigne procedit, liber futurus sit et expeditus, quippe prorsus uniformis, et ad unum rursus unitive conversus, immaculatam simul et intemeratam suam faciet conversionem, tamquam qui deiformitatis suae plenitudinem et integritatem servet. Porro sacrum lavacrum, uti diximus, in legali erat hierarchia ; modo autem pontificis ac sacerdotum illa

<--- Page Split --->

tum manuum purgatio ipsum insinuat. Eos enim ad sanctissimam venientes immolationem purgare oportet, et extremas animae phantasias, et similitudine ipsi tantum, quantum possibile est, advenire in manifestiores sic theophanias, super quas ponentur, supermundialium fulgorum in 'conformium speculorum. claritatem universaliorem et lucidiorem apparentium pervenire proprium splendorem. Summi autem sacerdotis et sacerdotum usque ad summa, id est, novissima lavatio in conspectu fit sanctissimorum symbolorum tamquam in Christi omnes adspicientis nostras occultissimas notiones, et subtilissimae purgationis in ejus intensissimis subtilitatibus et justissimis et æquissimis judiciis terminatæ.

manuum ablutio illud ipsum insinuat. Eos enim qui ad purissimum acccdunt sacrificium expiatos esse decet extremis etiam animæ phantasii, et per similitudinem ipsi, quoad potest, appropinquare; clarioribus enim hoc modo Dei apparitionibus illustrabuntur, supermundialibus istis coruscationibus in consimilis speciei specula limpidius uberiusque jubar suum evibrantibus. Cæterum pontificis illa sacerdotumque ablutio, quæ summis extremisque digitis adhibetur, coram sacrosanc tis istis symbolis instituitur, non sceus ac coram Christo, qui occultissimas quasque cogitationes intuetur : atque ubi suprema illa expiatio perspicacissimis istis scrutationbus, nec non justissimis integerrimisque judiciis est absoluta,

ponit præparationem consecrantium per manuum lotionem. Secundo, consecrationem ipsam, ibi (§ 22), Sic divinus, etc. Circa primum iterum ponit ritum. Secundo, significatum, ibi (§ 21), Quia quidem ut eloquia, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

His autem ea quae dicta sunt, etc.

Primo ergo dicit, quod paratis his quae dicta sunt, sacerdos summus, cum aliis sacerdotibus adstantibus lavat manus coram altari, in quo jam sunt posita panis et calix, lege, id est, secundum hierarchicae legis institutionem, sacrificatis, id est, sacre paratis, symbolorum, id est, panis et vini.

Hic ponit ea quae sunt essentialia sacramento, scilicet consecrationem ipsam: et primo ponit consecrationem. Secundo, ea quae peraguntur post consecrationem, ibi (§ 27), Deinde Deo simili hac actione, etc.

Quia quidem. Hic ponit theoriam hujus : et primo ipsius lavationis. Secundo, quare ante sacrificium, ibi, Sacer igitur luter, etc. Tertio, quare in tali loco, ibi, Summi autem sacerdotis.

Circa primum duo facit : primo enim

Dicit ergo primo, quod sicut dicit Do-

<--- Page Split --->

minus 4, non oportet ut qui loti sunt, etc., nisi ut extrema sua lavent, ut non tantum sint mundi a magnis peccatis, sed a minimis, quantum est possibile, ut semundum quod progredientur in inferiores per operationes hierarchicas, non coinquinentur ex perfectissimis mundissimisque, sed maneant in sua puritate, et alios re ducant in ipsam.

Eloguia aiunt, (Joan. xm, 5 et seq.). E:xtremorum, ibi tantum dicitur de pedibus : sed ipse accipit asimili de omnibus extremitatibus : sublimissimam, quia non in extremis, castissimo, id est, mundissimo, proveniens ad secunda, id est, in subditos per dispensationem sacrorum, quia forte post lotionem ibat ad Chorum, nunc vero provenit quodammodo ad secunda quando invertit se, et petit orari pro se, non retentus, scilicet imperfectionibus inferiorum, absolutus, id est, liber ab eis : et iterum, scilicet postquam provenit in secunda, convertens re adunatum ad unum, scilicet Deum, furet conversionem ad Deum : quod significantur quando iterum convertit se ad altare, immaculatam in se, et incontamminatam ab aliis salvans, id est, conservans.

Sacer igitur, etc. Hic ostendit quare laventur manus ante immolationem. Et dicit, quod idem significat haec lotio ante sacrificium, quod olim significabat vas aquae quod erat in templo quo lavabantur sacerdotes accedentes ad sacrificia veteris legis, scilicet quod sacrificantes etiam debent esse a minimis mundati, ut sic assimilati Deo, quantum possibile est, veniant in contemplationem eorum quae

assignantur in sacramentis et participationem, et ex hoc in apertam claritatem, in qua vident qui sunt in patria. Luter, vas in quo est aqua, ut dicitur Exod. xxxvi, et III Reg. vii, 43. Legem veracem : ipsum, id est, aliquid. Immolationem, id est, sacrificationem : extremas phantasias animae, id est, minimas cogitationes et affectiones : et oportet similitudine ipsi, id est, ad Deum, quantum possibile, advenire, primo mundatas, in theophanias, id est, in contemplationes, supermundialium fulgorum, id est, spiritualium significatorum, manifestiores quam ipsa symbola in quae intendunt alii, circa quas ipsi ponentur. Alia translatio, « circum illi volvuntur : » fulgorum, dico, apparentium, sicut imperfectum appetit perfectionem, pervenire proprium splendorem, universaliorem ea quae hic est, quia ad plura se extendit, et lucidiorem, quia sine speculo et ænigmate. Alia translatio habet, « fulgoribus et apparentibus, » et sunt ablativi absoluti, et sic etiam planius est sub eodem sensu.

Summi autem sacerdotis. Hic ostendit quare coram symbolis laventur manus, et dicit, quod hoc fit ut significetur quod nos purgamur, dum nos vivimus in conspectu Christi, qui omnia inspicit : in quibus significatur Christum etiam occultas cordis dijudicare notiones, id est, cogitationes, sublimissimae purgationis, id est, sublimissima purgatione, genitivus pro ablativo more Græcorum, terminatae, id est, terminata, id est, dijudicata, sicut eam determinat per sententiam, in ejus subtilitatibus intensissimis, id est, subtilibus visionibus, etc.

<--- Page Split --->

Sic divinus summus sacerdos unitur, et sacras divinas actiones laudans, sanctificat divinissima, et sub conspectu ducit laudata.

Tum jam divinis rebus pontifex conjungitur, sanctisque Dei operibus laudatis, divinissima consecrat mysteria, et in adspectum ducit quae celebravit.

Ergo esse in nos divinas actiones dicimus, deinceps narrandum quanta virtus. Non enim omnes laudare sufficiens ego, neque aperte scire, et alios in mysteria ducere. Quaecumque a divinis summis sacerdotibus consequenter eloquiis laudantur et sacrificantur hic, ut nobis possibile est, dicemus, hierarchicam inspirationem ducem invocantes.

Quænam porro censeamus divina in nos esse opera, deinceps pro virili exponendum est. Neque enim laudandis omnibus sufficio, imo ne clare quidem cognoscendis aliisque tradendis ; quæ autem a præsulibus divino numine afflatis conformiter eloquiis laudantur ac celebrantur, eadem pro modulo nostro, sacri ordinis adspirationi implorata, proferemus.

<--- Page Split --->

magnitudinem. Secundo prosequitur, ibi (§ 23), Humanam naturam, etc.

DIVISIO ET EXPOSISIO TEXTUS.

Sic divinus sacerdos, etc.

Hic determinat de consecratione ipsa, et primo ponit ritum, secundo theoriam, ibi, Ergo esse in nos, etc.

Dicit ergo primo, quod Episcopus paratis prædictis, laudat actiones divinas, quæ operantur in sacramento, dum dicit quomodo Christus hoc sacramentum instituit, et sic consecrat per verba Domini corpus et sanguinem ejus, et tandem ostendit populo dum hostiam levat. Unitur, quia per eam unimur ad Deum : divinissima, id est, corpus et sanguinem Christi, sanctificat, id est, consecrat : laudata, id est, consecrata.

Ergo esse in nos, etc. Hic ponit dictorum theoriam, et primo dicit de quo est intentio, et facit invocationem propter sui

Primo ergo dicit, quod dicendum est primo actiones divinas quæ laudantur in sacrificio, et postea virtutem sacramenti, in his qui sumunt, non tamen omnes actiones divinas quæ sacramento repræsentantur, est sufficiens scire aut exponere aliis, sed tantum illa quæ habentur per sacram Scripturam : et ut hoc sit possibile, invocat eum a quo est omnis inspiratio hierarchica. Vel aliter primo debemus dicere divina beneficia quæ sunt divinae actiones in nos, quæ in hoc sacramento rememorantur, deinceps narrandum quod est ad propositum, scilicet ritus et mysterium, quanta virtus est, scilicet nobis ad talia dicenda : et causam subjungit, quia non est sufficiens omnia dicere. Ergo ex quo laudat divinas actiones, nos dicimus divinas actiones esse in nos, id est, dicemus quas divinas actiones in nos repræsentet nobis hoc sacramentum. Alia translatio, « igitur quas quidem esse ad nos, etc. »

Deinceps in sequenti parte narrandum quanta sit virtus hujus sacramenti in sumentibus ipsum. A divinis summis sacerdotibus, id est, qui tradiderunt Scripturas canonicas, vel ab ipsis sacrificantibus laudantur per memoratiorem, et sacrificantur per consecratiorem, consequenter eloquiis, id est, secundum quod consonat sacre Scripturae, hierarchicam inspirationem, ducem, id est, principium ejus, etc.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Humanam naturam in principio ex divinis bonis insipienter perditam, multum passibilis vita suscepit, et corrumpentis mortis finis : consequenter enim, quae vere est bonitate perdita apostasia, sacra in paradiso legislationis transgressione, recalcitrantem vivifico jugo, propriis motibus et fomentis adversarii et inimicis seductionibus contrariis divinorum donorum tradidit. Inde miserabiliter pro aeterno quidem mortale mutavit : proprium autem principium habens in corruptibilibus generationibus, ad principii consequentem merito ducta est finem. Sed ex divina et ex sursum ducente vita voluntarie decidens in terram, contrariam extremitatem, gravata est multum passibili mutabilitate. Errans autem a directa via, quae est ad vere existentem Deum, vulnerata est, et perditis et maleficis subjecta multitudinibus, oblita est, non diis, sed neque amicis, sed inimicis famulans. Ipsis autem immisericorditer ea secundum propriam humanitatem, ab illis autem crudeliter secundum propriam crudelitatem abutentibus, ad consumptionis et de-

Naturam humanam, ab initio divinis bonis imprudentia sua spoliatam, vita passionibus obnoxia et terrae mortis exitus excepit, quippe perniciosa ista veri boni desertio, sacraeque in paradiso legis praevaricatio eum qui blande, mulcentibus et infestis adversarii fraudibus illectus, vitale jugum excusserat, propensionibus suis, quae divinis bonis adversantur, dimisit, unde misere aeternitatem cum mortalitate commutavit; et qui originem a corruptibili generatione acceperat, ad interitum origini suae consentaneum jure merito properavit, nec non a vita divina, quae ipsum ad supera subrigebat, dilapsus, et ad extrema contraria jam praeceps datus, variis perturbationibus obnoxiam nactus est immutationem. Cum vero etiam a recto tramite ad Deum verum tendente deflecteret, atque exitiosis maleficisque turmis subditus tencretur, minime advertit se non diis et amicis, sed infestis hostibus fuisse obsecutum ; quibus eo crudeliter pro immanitate sua abutentibus, in status internecionisque discrimen venerat.

<--- Page Split --->

nructionis miserabiliter in aliud periculum in non substantias serviliter incidit et perditionis periculum.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Humanam naturam, etc.

Hic ponit theoriam eorum quæ di rat, et primo ejus quod dixerat de la divinarum in nos actionum. Secundo divinam consecrationem et reverentiam circa ipsam, ibi (§ 26), Laudans autem, etc.

Et quia actio quæ in hoc sacramento commemoratur, est reparatio humanæ naturae, ideo prima pars dividitur in tres partes. In prima ponit perditionem humanæ naturae, secundo, reparationem per Jesum Christum, ibi (§ 24) Divinae autem etc. In tertia adaptat ad propositum, ibi (§ 23), Divina vero mutatio, etc.

Circa primum quinque dicuntur, sciliret quomodo cecidit et in quod, et quæ fuit causa casus, et quid consecuta est per casum, et quod vulnerata est peccato originali, et quod superaddita sunt multa alia ex hoc.

Dicit ergo, quod humanæ naturae in principio suæ institutionis ex bonis divinis cecidit in vitam passibilem, et in mortem : per hoc enim quod transgressus est legem Dei sibi positam, sequens proprios motus et diaboli subjectiones,

traditus est ex suo peccato in potestatem eorum quibus consentivit, ut scilicet sit servus peccati : et ideo pro vita æterna, qua scilicet poterat non mori, consecutus est mortalem vitam, quæ scilicet necessitati mortis addicta, et ut incurrat finem mortis, qui competit principio suæ factionis, quo est compositus ex contrariis : et etiam ex vita qua ducebatur in supernis, scilicet in cœlum, decidit in terram, et passibilis facta est, et errans a via recta mandatorum Dei, vulneratus est peccato originali, et subjectus dæmonibus, quorum tyrannide in plurima peccata devenit. Multum passibìlis vita, et finis corrumpentis mortis suscepit humanam naturam ex divinis bonis, sic quod poterat non mori, etiam non peccare, ex his quibus Deo similis erat : consequenter enim humana tradidit per consensum se recalcitrantem, id est, repugnantem vivifice jugo, id est, divino præcepto ex transgressione sacræ legislationis in paradiso, tradidit, dico, scilicet propriis motibus et seductionibus inimicis, id est, ab inimico, contrariis divinorum bonorum, id est, præceptorum et virtutum, et hoc perdita apostasia, id est, per apostatas, ea bonitate quæ vere est. Ipsa habens proprium principium in corruptibilibus generationibus, id est, per sua principia, quibus componitur, scilicet contraria, merito ducta est ad finem consequentem, id est, convenientem principii.

Ex hoc patet, quod homo in primo statu fuit immortalis, non per immortalitatem naturalem, sed per gratiam : quamvis aliqui contradicant, dicentes quod fuit compositus in summa æqualitate contrariorum, ita quod unum non poterat agere in aliud. Sed hoc est impossibile : quia in mixtione oportet esse aliquod

<--- Page Split --->

contrarium prædominans, aliter enim non consequeretur mixtionem forma una. Præterea, cum remaneant elementa secundum primum esse, oporteret quod remanerent virtutes elementorum : et sic necessario secundum naturam esset actio et passio et corruptio. Ex vita sursum ducente, quia ex illo statu transivit in terram ex tremitatem contrariam : terra enim est infimum, et cœlum in quod assumendum erat, supereminet omnibus : vulnerata

est peccato originali, sicut legitur Luc. x, 33 et seq. de Samaritano, multitudinibus, id est, daemonibus, oblita est, id est, decepta est. In non subsistentias, id est, peccata quae nihil sunt.

Ipsis autem, etc. Alia translatio sic habet, « Illis autem crudeliter secundum « propriam crudelitatem abeuntibus, ad « consummationis et destructionis mise- « rabiliter incidit periculum. »

24

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Divinae autem bonitatis maxima humanitas, per seipsam operatricem nobis divinitus non induravit providentiam, sed in veritate in participatione quae secundum nos sunt, facta est omnium sine peccato ad humile nostrum unificata 1, cum propriorum inconfuso et immaculato perfectissime habitu, ad se nobis communicationem tamquam congenitis de caetero donavit, et propriorum recepit participes bonorum.

Verum Dei principalis bonitatis infinita benignitas benevole per se nostri curam gerere non destitit, sed nostrorum omnium vere facta particeps, absque peccato, humilitatique nostrae unita, salvo proprietatum suarum statu, eoque prorsus inconfuso et inviolato, cujus etiam nobis, utpote congeneis, consortium dedit, nosque bonorum suorum participes declaravit, apostaticæ nimirum turbæ imperio, quod

<--- Page Split --->

Apostaticæ quidem multitudinis, sicut secretæ traditio habet, quæ circa nos est, destruxit potentiam, non per virtute m superans : juxta vero mystice traditum nobis eloquium, in judicio et in justitia. Quæ autem secundum nos sunt, ad contrarium omnino benigne reparavit. Quod enim juxta animum nostrum obscurum est, implevit diviti et divinissimo lumine, et deiformibus ornavit informe pulchritudinibus : anime vero habitaculum in perfectissima salute tantum decidentis nostræ essentiæ, pollutissimis passionibus et corrumpentibus maculis liberavit : renovationem nostram supermundanam ostendens, et multam perfectionem divinam in ipsis ad eam nostris sacris, secundum quod possibile est, similitudinibus.

adversum nos habebat, juxta traditionem arcanam, profligato, non viribus ceu prævalens, sed, secundum mysticum eloquium, in judicio et justitia. Nostrum vero statum e diverso clementer immutavit; nam mentis quidem nostra obscuritatem beato divinoque lumine replevit, deformitatemque nostram deiformibus ornamentis illustravit; animi autem domicilium cum perfecta salute essentiae naturaeque nostrae, quæ ferme collapsa erat et conciderat, fœdissimis quibusque passionibus atque inquinamentis noxis liberavit, commonstrata nobis supermundiali anagoge, ac divinæ vitæ norma, per quam ad sacras ejus similitudines, in quantum fieri potest, evehamur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Divinæ autem bonitatis, etc.

in natura immutatus, communicavit nobis et se et sua bona, sicut cantatur: « Procedens homo sine semine, largitus « est nobis suam deitatem. » Humanitas, id est, benignitas, providentiam non induravit, sic quod non haberet curam de salute nostra, in veritate, non phantastice, omnium sine peccato, et animæ et corporis et pœnalitatum, inconfuso, id est, incommixto, tamquam congeneratis vel congenitis, sicut his qui de genere ejus sumus, ex quo naturam nostram assumpsit.

Hic ponit restaurationem per Jesum Christum, et primo dicit, quod reparata est nostra natura ; secundo, modum quo reparata est, ibi, Apostatice quidem, etc.

Dicit ergo primo, quod bonitas divina non induravit nobis, sed per se operata est, non per Angelos vel quamcumque naturam, salutem : accepit enim vere nostram naturam absque peccato, permanens

Apostatice autem, etc. Hic ostendit quomodo naturam nostram reparavit ; quia scilicet destruxit potestatem diaboli, qua nos opprimebat, non per virtutem, sed per justitiam : et sic omne quod in nobis corruptum erat, reparavit, reducens in contraria bona, quia obcbenitatem nostram reparavit in lucem deiformem et pulchritudinem, et animam nostram mundavit a maculis peccati, et ostendit renovationem nostram qua re-

<--- Page Split --->

novari debemus, et perfectionem per assimilationem ad ipsum.

Apostaticæ multitudinis, etc. id est, diabolicæ, sicut secreta traditio habet. Ad Coloss. ii, 13 : Exspolians principatus, et potestates, etc. : per virtutem, id est, per violentiam.

Traditum eloquium. Jerem. xxii, 3 : Faciet judicium et justitiam in terra 1, ad esse contrarium nostrae corruptioni, diviti, id est, copioso lumine, quod est medium cognoscendi, informe, id est, non formatum pulchritudinibus quan-

tum ad ipsa signata : animæ habilitum lum, id est, quæ est habitaculum Spiritu sancti quantum ad effectum, in pervitissima, id est, secundum perfectismam.

Essentiae nostrae tantum decidenti quia per se cadere potest, sed non resum gere, sicut dicitur in Psal. lxxvii, 10 V adens, et non rediens.

Supermundanam, id est, supermiu dana virtute, perfectam in ipsis, id est secundum ipsas, ad eam, scilicet divinam bonitatem.

25

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.

Divina vero imitatio quomodo aliter nobis ingenita sit nisi sacratissimarum divinarum actionum memoria renovata, semper hierarchicis et sacris orationibus et sacrificationibus : hoc vero facimus, ut eloquia aiunt, in ejus recordationem 2. Inde divinus summus sacerdos ad divinum altare stans, laudat dictas sacras actiones et divinas Jesu divinissimae nostrae providentiae,

Enimvero quomodo nobis divina ista imitatio aliter obveniat, nisi tam præstantium memoria beneficiorum Dei sacerdotalibus prædicationibus atque mysteriis jugiter innovetur? Hoc itaque facimus, ut eloquia jubent, in ejus commemorationem. Quapropter divinus quoque præsul sacris altaribus assistens sancta divinaque Jesu opera collaudat, quæ ex divinissima nostri

<--- Page Split --->

quas in salutem generis nostri beneplacito sanctissimi Patris in Spiritu sancto, secundum eloquium, consummavit.

providentia in salutem generis humani, sanctissimi Patris beneplacito, in Spiritu sancto, ut eloquia testantur, consummavit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Divina vero imitatio, etc.

Dicit ergo, quod divina operata ad salutem non possunt nobis melius ad memoriam revocari, nisi per operationes et sacrificia : et ideo sacerdos stans ante altare cum laude memorat actionem Christi ex voluntate Patris et cooperatione Spiritus sancti, et reparationem nostram.

Divina imitatio, id est, quod ipsum semper imitemur, ingenita, id est, per consuetudinem quae naturalis nobis facta est.

Providentiae nostrae, id est, de nobis, secundum eloquium, etc.

Hic aptat ad propositum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Laudans autem et cultum earum et invisibilem contemplationem intellectualibus oculis inspiciens, in symbolicam earum sacrificationem venit, et hoc Deo tradente. Unde et reverenter simul et hierarchice post divinarum actionum laudes mirabiles pro ipsa supra se actione mirabili apologiam facit, primum sacre ad ipsum reboans, Tu dixisti, Hoc facite in meam recordationem1.

Porro veneranda spiritalique mysteriorum contemplatione, quam spiritalibus oculis conspexit, collaudata, ad eorumdem sacrosanctam ex divino instituto procedit consecrationem ; quocirca reverenter simul, et ut pontificem decet, post sacras illas divinorum operum laudes, de sacrificio dignitatem suam superante se purgat, ad Christum prius exclamando : Tu dixisti : Hoc facite in meam commemorationem.

<--- Page Split --->

Dicit ergo, quod postquam sacerdos laudavit cultum istius sacramenti, quantum ad symbola ex institutione Dei, et significationem ejus, rememorando nostram reparationem, consecrat, et significatione utens verbis Christi : tamen priusquam consecret, excusat se de temeritate tam excellentis actionis, per hoc quod non ageret, nisi esset præceptum : unde dicebat, Tu dixisti, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Laudans, etc.

Sacrificationem symbolicam, id est, symbolorum Deo tradente, id est, per verba Christi, reverenter propter dignitatem sacramenti, hierarchice propter potestatem ordinis, actione supra se, id est, quam reputat supra se esse, apologiam, id est, excusationem, facit.

Hic ostendit quomodo sacerdos cum reverentia complet consecrationem.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Deinde Deo simili et actione mirabili dignus petens fieri, et ad ipsum Christum similitudine divina perficere et dare castissime, et sancta participantes divinitus participare, sacrificat divinissima, et sub conspectum ducit laudata per sacre procumbentia symbola. Velatum enim et non divisum pa-

Postulans deinde hoc sacrificio Dei imitatione dignus effici, nec non secundum Christi similitudinem divina celebrare, omninoque pure distribuere, eosque qui sacrorum futuri sunt participes mysteriorum, iisdem digne sancteque communicare, divinissima illa mysteria celebrat, et jam consecra-

<--- Page Split --->

nem revelans, et in multa dividens, et unionem calicis omnibus dispertiens symbolice unitatem multiplicat et distribuit, sanctissimam in his actionem sacram consummans.

ta, sub symbolis propositis ritu sacrivisenda proponit ; siquidem operto individuoque pane revelato, et in multa diviso, singularique calice omnibusimpertito, unitatem symbolice multiplicat distribuitque, sacrosanctum iniis sacrificium consummando.

Circa primum primo ponit ritum. Sucundo mysterium, ibi (§ 28), Unum enim et simplum et occultum, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde Deo simili, etc.

Hic ponit ea quae peraguntur post consecrationem : et primo ponit ea quae aguntur circa ipsum sacramentum. Secundo, quomodo participatur a fidelibus, ibi (§ 30), Accipiens autem et tradens, etc.

Dicit ergo primo, quod postquam excusavit se sacerdos per praeceptum divinum, petit se dignum fieri ut perficiat consecrationem secundum similitudinem ad Christum, et quod digne allis possit hoc sacramentum distribuere, et alii digne recipere, et tunc consecrat hoc per recapitulationem Dei, et ostendit populo consecratum corpus Christi, quod tamen latet sub symbolis, quia revelat panem qui primo erat occultatus, et panem indivisum dividit, et aliis distribuit, similiter et unum calicem, et in hoc completur actio consecrationis.

Laudata, id est, consecrata, per symbola sacre procumbentia. Alia translatio. « proposita », scilicet per species panis et vini quibus tegitur corpus Christi.

<--- Page Split --->

A. Unum enim et simplum et occultum Jesu divinissimi verbi secundum nos inhumanatione et compositum et visibile immutabili bonitate et humanitate provenit, et ad se nostram unificam societatem benigne peregit, nostra humilia divinissimis suis summe adunans.

B. Siquidem et nos tamquam membra corpori compaginamur ipsi secundum idipsum ad secundum idem immaculate et divinae vitae, et non corrumpentibus passionibus mortificati, incompacti, et deiformes et non inconvenientes efficimur ad divina membra et sanissima. Oportet enim nos si ad eum desideramus communionem, in divinissimam sui secundum carnem vitam respicere, et ad eam similitudine mirabili impeccabilitate in deiformem et immaculatum habitum recurrere. Sic enim compacte nobis ad similem societatem donabit.

Unicum enim illud ac simplex arcanumque Jesu Verbum divinissimum per assumptionem humanitatis nostre,in compositionem simul et adspectum, sine ulla sui imitatione, pro sua bonitate benignitateque processit, nostrique secum unificam communionem benefice excogitavit, ea quae in nobis humilia sunt divinissimis suis uniens excellentiis, ut et nos ipsi, tamquam membra corpori, per ejusdem immaculatae ac divinae vitae identitatem congruamus, ne corruptibilibus necati passionibus, divinis istis sanissimisque membris incongrui vitaeque incapaces existamus ; oportet enim nos, si ad communionem ejus adspiramus, divinissimam ejus in carne vitam contemplari, atque sanctam ipsius impeccantiam imitando, ad deiformem et immaculatum statum contendere ; hac namque ratione, prout nobis congruit, similitudinem suam communicabit.

<--- Page Split --->

per hoc quod verbum caro factum i immutabili bonitate, quia natura divini immutata permansit. Alia translatio « invariabiliter, et humanitate, » id est benignitate. Alia translatio non habet Nostra humilia, id est, humanam na turam, suis divinissimis, id est, divi nae, summe adunans in unitate personae

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Unum enim et simplum, etc.

DUBIUM.

Hic ponit theoriam, et secundo aptat ad propositum, ibi (§ 29), Hæc sacris actionibus, etc.

Dicit ergo primo, quod Jesus, qui in divina natura erat verbum occultum et simplex et unum in se, suscipiendo naturam humanam factus est visibilis et compositus ex diversis membris, natura tamen divina in nullo mutata, et sic etiam nos tamquam verbo ejus unimur sibi secundum immaculatam et divinam vitam per separationem a passionibus peccati, quibus natura nostra corrumpitur, quia oportet nos, si sibi volumus uniri, ita quod simus in verbo ejus, et sicut ipse mundus fuit, ita et nos esse.

Unum enim, id est, id quod est primum ens, Jesu divinissimi verbi et, id est quod est simplum ipsius et occultum inhumanatione, id est, secundum assumptionem humanae naturae, secundum nos, id est, prout est in nobis, non phantastice, provenit, id est, factum est compositum ex membris, et visibile ad sensum,

  1. SED VIDETUR, quod hæc unio non sit summa unio. Major enim est unio quæ est per essentiam quam quæ est in persona communicante 1.

  2. Præterea, Bernardus dicit, quod « maxima est divinarum personarum in « essentia, et post hanc unitas natura- « rum in una persona. »

Et dicendum, quod licet non sit summa unio secundum essentiam, est tamen summa secundum esse: quia cum esse sit suppositi, Christus tantum habet unum esse, cum sit unum suppositum, sed ex duabus naturis proveniens.

Vel dicendum, quod dicitur summe adunatum respectu creaturarum : et ideo alia adunata separantur, sed Dei verbum numquam deposuit hominem quem semel assumpsit, sicut dicit Auctor.

<--- Page Split --->

translatio, « secundum idem immaculatae et divinae vitae : » et nos dico, non mortificati passionibus corrumpentibus, scilicet peccatis, et incompacti, id est, non conjuncti eis, et deiformis et inconvenientes peccatis efficimur adunati ad divina membra et sanctissima, quae sunt absque corruptione peccati, id est, si sumus tales.

B. Siquidem et nos, etc.

Alia translatio, « Sic et ut nos », et nos compaginamur ipsi Christo immaculata et divina vita, id est, per immaculatam et divinam vitam secundum idem, id est, secundum quod immaculatus fuit, tamquam membra corpori, sumus enim mysicum corpus ejus, quod habet compaginationem per spem, articulationem per idem, conglutinationem per charitatem, unitatem per spiritum adunantem. Alia

Ex hoc potest haberi, quod illi qui Corollarium. sunt in peccato mortali, non pertinent ad corpus mysticum. « Absit enim, ut dicit « Augustinus, quod Christus habeat mem- « brum putridum, quamvis sint aliquo « modo de Ecclesia : » hoc enim est esse secundum quid de corpore.

Alia translatio habet, « Non cohaeredes, « etc. non convenientes et non coadaptati « efficiamur divinis membris et san- « ctissimis similitudine ad eam, » id est, secundum similitudinem ad vitam Christi secundum carnem, mirabili impeccabilitate, id est, ut efficiamur quodammodo impeccabiles per confirmationem justitiae, sicut ipse fuit per unionem divinitatis, compacte, id est, convenienter ad similem, id est, ad se cui per puritatem vitae assimilati sumus.

<--- Page Split --->

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc sacris actionibus summus sacerdos manifestat, velata quidem dona ad manifestum ducens, uniformeque eorum in multa dividens, et distributorum ad ea in quibus fiunt secundum tempus imitati socios eorum perficiens participes. Describit enim in his sensibilibus sub conspectum ducens Jesum invisibilem nostram quantum in imaginibus vitam secundum Deum ex occulto perfectissima et inconfusa juxta nos inhumanatione misericorditer in naturam nostram specificatam et ad partibile nostrum immutabiliter ex uno secundum naturam provenientem, et per benignam hanc humanitatis dilectionem, in participationem sui et propriorum bonorum vocantem humanam gentem. Siquidem unimur ipsi divinissimæ vitæ ad eam nostra juxta virtutem similitudine : et per hoc etiam ad veritatem communicatores Dei et divinissimarum consummationum erimus.

Hæc pontifex rebus iis quæ sacrificantur insinuat, dum obtecta munera in apertum producit, ipsorumque unitatem in plura dividit, et per summam rerum distributarum cum suscipientibus unionem, earumdem consortes reddit eos qui communicant. Describit enim his sensibiliter dum in adspectum ducit Jesum Christum, spiritalem nostram veluti in imagine vitam, ex abdito illo divinitatis per absolutam et inconfusam humanitatis nostrae assumptionem, benigne nostram specciem induentem, atque ad dividuitatem nostram sine sui immutatione ex unitate naturali prodeuntem, perque hanc beneficam clementiam, ad sui bonorumque suorum participationem genus humanum invitantem, dum modo divinissimæ ipsius vitæ conjungamur, pro virili illam imitando: nam sic vere consortes Dei divinarumque rerum participes reddemur.

<--- Page Split --->

per communicationem perfectionum divinitatis ipsius.

EXPOSITIO TEXTUS.

Hæc sacris actionibus, etc.

Hic aptat quod dixerat, ad propositum.

Dicit ergo, quod sacerdos symbolis sensibilibus describit nobis quod dictum est, quia per hoc quod propalat palam post occultum, significatur quomodo Christus assumptione nostrae naturae in symbolum apparuit: per hoc enim quod dividit unitum panem, significat quod ipse ex indivisibilitate divinititatis venerit ad nostram divisibilitatem, natura tamen divina in nullo mutata: per hoc vero quod distribuit, significat quod Christus facit nos participes sui et suorum donorum, quia assimilamur vita sua secundum quod possumus per imitationem et

Et perficiens participes eorum, scilicet symbolorum, id est, communicantes, socios imitati distributorum, scilicet symbolorum, ad ea in quibus fiunt, id est, ad recipientes, id est, communicantes associantur in unitate qua est symbolorum ad assumentes ea, et hoc, secundum tempus, id est, secundum proportionem sumentium, quia secundum quod procedunt in tempore in fide, habent etiam perficere in sanctitate. Alia translatio habet, « Et divisorum unitione ad ea, in « quibus fit secundum summum commu- « nicatores ipsorum faciens participan- « tes ».

In sensibilibus, id est, symbolis. Alia translatio, « sensibiliter, nostram « vitam, Jesum, invisibilem, » id est, qui est vita invisibilis animæ nostrae: ex occulto secundum Deum, id est, secundum divinam naturam, quia lucem habitat inaccessibilem1, inconfusa, quia sine permixtione naturarum, perfectissima, quia perfectus Deus, perfectus homo : specificatam, id est, speciem nostram accipientem, ex uno secundum naturam, scilicet divinam.

Divinissimæ vitæ ipsi, id est, humanitati: in similitudine, id est, per imitationem ejus, et per hoc quod participamus vitam humanam ipsius in imitando : pervenientes ad veritatem quantum ad divinam naturam, etc.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Accipiens autem et tradens divinam communionem in Eucharistiam sacram desinit cum omni Ecclesiae sacra plenitudine.

B. Participatio enim traditionem ducit et mysticam distributionem mysteriorum assumptio. Ipse enim est Catholicus divinorum ornatus et ordo, primum in participatione fieri et consummatione sacrum ducem per se divinitus aliis donandorum, sicque et aliis tradere. Propter quod et divinis doctrinis quidam audacter abutentes, ante secundum eas conversationem et habitum, immundi et alieni omnino a sacra sunt legislatione. Ut enim solarium splendorum subtiliores et clariores essentiarum primea influxu repletea, omnino eas supereminen s lumen in ea quae post eas soliformiter invehunt : sic in divino omni non audendum aliis dux esse, nisi secundum omnem habitum suum factus deiformissimus, et ad divine intelligenti e et judicii compaginationem approbatus.

Sumpta denique ac tradita divinissima communione, una cum totius Ecclesiae sacra plenitudine in sacram desinit gratiarum actionem. Caeterum participatio communicationem, ipsaque perceptio mysteriorum eorumdem distributionem mysticam antecedit ; est enim iste generalis rerum ordo ac distinctio divinarum, ut prius ipsemet antistes sacer communicet, ac donis iis, quae per ipsum caeteris divinitus distribuenda sunt, satietur, et deinde illa tradat aliis. Hinc qui divinis magisteriis proterve abutuntur, quod iis neque vivendi ratione, neque statu suo respondeant, tanquam sacrilegi et a sacris extorres omnino reputandi. Quemadmodum enim in coruscationibus solaribus tenuiores limpidioresque substantiae, dum influenti in ipsas radio primea repletea sunt, omne lumen sibi superfusum in subsequentes solis vice transfundunt ; pari ratione, nequaquam debet temere ducem sese aliis divini luminis offerre, qui non secundum omnem statum suum deiformis maxime evaserit, divinaque adspiratione atque sententia ad id idoneus sit comprobatus.

<--- Page Split --->

lege : sicut enim corpora subtiliora prius replentur lumine solis quam idem lumen transfundant in alia, ita non debet esse dux aliorum in divinis, nisi per habitum mentis sit Deo similis factus, et ad officium prælationis judicio divino approbatus.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Accipiens autem, etc.

DUBIUM.

Hic ponit ea quae peraguntur, scilicet acceptionem corporis Christi : et primo ponit ritum : secundo exponit mysterium, ibi (§ 30 B) Participatio enim, etc.

Dicit ergo primo, quod sacerdos primo

accipit ipsam communionem, et tradit aliis, et cum tota Ecclesia fuerit in gratiarum actione, in Eucharistiam, id est, gratiarum actionem.

Participatio enim, etc. Hic ostendit theoriam prædictorum, et primo quare sacerdos primo accipit, et quomodo det aliis corpus Christi : secundo, de gratiarum actione, ibi (§ 31), In his omnis sacrorum, etc.

SED VIDENTUR hoc esse haereticum : quia videtur, quod illi qui sunt male vitæ, non possint aliis tradere sacramentum.

Et dicendum, quod non intelligit hoc de actionibus sacramentalibus : quia in talibus operatur virtus divina : homo autem est tantum minister exterior : et ideo aequaliter confertur gratia sacramentorum per bonos et malos. Sed hoc intelligendum est de actionibus personalibus eorum qui sunt in peccato mortali : omnes enim tales mortuæ sunt operationes, unde secundum eas non possunt transfundere aliis lumen gratiae quo ipsi privantur.

Dicit ergo primo, quod ideo prius accipit quam distribuat, quia sumere præcedit distribuere : hic enim est rectus ordo hierarchiæ, quod ille qui est dux aliis in divinis, primo et maxime participet ea quæ aliis debet distribuere : et ideo illi qui prius docent divina quam secundum ea vivant, sunt alieni a sacra

<--- Page Split --->

ante alia quibus lumen transfundunt omnino, id est, ex qualibet parte replet influxu splendorum solarium : et dicitur influxus, quia in talibus corporibus radiu solaris infringitur et reflectitur ad putum tum unum, maxime si sint sphærica, in rehunt lumen superemineus, etc, id est lumen solis in ea quæ post eas sunt in participatione luminis, soliformiter, id est, ad modum solis. Alia translatio sibabet : « Quia sicut in solaribus splendus ribus subtiliores et clariores substan tiae primæm fluente fulgore adimpleta, super effusum lumen secundum omnem partem ipsarum ad sequentes ad modum solis superebunt. »

Sic, nisi sit approbatus ad compaginutionem, id est, dispositionem divinae intel ligentiae, et divini judicii, ut sit dispositior vel adaptator seu dispensator divinorum judiciorum et sacrae intelligentiae qua est de divinis. Alia translatio : « Nisi a divina inspiratione et judicio adaptator demonstratus : » et super hoc dicit, quoniam quod haec compaginationem posuit, Graecus a?μo?t?ν habet, quod aptius compaginatorem seu dispositorem vel aptatorem dicere possumus. Denique a?μo?t?ν dicebant Lacedæmones constitutum a se principem ab eo quod est unire subditos, ut viverent secundum leges, et a?μo?t?ρ?ν vocabant Athenienses eos qui ad alios dirigendos ad bene vivendum erant ordinati, ut evidenter ait Plato. Hic igitur a?μo?t?ν Ecclesiæ principem proprie nominavit.

B. Participatio enim, etc.

Participatio quantum ad seipsum du cit, id est, « præducit, » sic enim habet alia translatio, id est, præcedit traditio nem, qua scilicet aliis tradit divina, et distributio nem mysticum, id est, mysteriorum, scilicet symbolorum quibus veritas occultatur.

Sacrum ducem, id est, prælatum, primum fieri in participatione donandorum per se aliis divinitus, id est, spir. tualium quæ per eum subditis tradi debent, secundum divinam similitudinem.

Audacter, id est, præsumptuose.

Ut enim subtiliores et clariores de numero essentiarum, id est corpora diaphana, et lucida ut vitrea, prima, id est,

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

In his omnis sacrorum dispositio hierarchice condescendens et divinissimis communicans, cum gratiarum actione sacra desinit divinorum actuum proportionaliter cognoscens et laudans gratias. Itaque divina non participantes et ignorantes, non etiam in Eucharistiam venient. Et quidem juxta propriam naturam dignis existentibus gratiae aguntur divinissimis donationibus. Sed, quod quidem dixeram, adspicere aliquando divina dona ex eo qui in malo est contuitu, nolentes, ingrati ad magnas divinorum actuum permanserunt donationes. Gustate autem, eloquia aiunt, et videte 1. Nam mirabili divinorum doctrina, magnificas eorum qui discunt gratias cognoscent, etiam divinissimorum ipsorum altitudinem et magnitudinem in participatione sacratissime inspicientes, superccelestes gratiosé laudabunt divinae actionis benignitates.

In his omnis ordo sacerdotum hieX V rarchice congregatus, divinissimis mysteriis perceptis, cum gratiarum actione desinit, agnitis pro captu suo laudatisque divinorum operum beneficiiis*Qui enim rerum divinarum expertes sunt et ignari, nequaquam ad gratias agendas convertuntur, quamvis ex natura sua dona illa divinissima sint omni gratiarum actione dignissima. Caeterum cum, uti dixi, divinis istis muneribus, propter suam ad deteriora propensionem, attendere non velint, infinitis divinorum beneficiorum gratiis ingrati permanent. Gustate, inquiunt eloquia, et videte : quoniam qui sacrosancta divinarum rerum disciplina initiantur, permagnificas ipsarum gratias agnoscent, atque divinissimam earum celsitudinem ac magnitudinem in communione sancte considerantes, supercelestia supremae Deitatis beneficia grati collaudabunt.

<--- Page Split --->

sufficienter a nobis nec cognosci nec laudari possunt.

Itaque divina, etc. Hic assignat hujus theoriam.

Dicit ergo, quod ex quo communicantes et cognoscentes gratias agunt, consequens est ut illi qui non communicant neque cognoscunt, non possint gratias agere : quamvis enim illis divina dona quae communiter exhibuit omnibus in restaurationem humanae naturae in collectione sacramentorum, ex sua natura sint digna, nec pro eis gratiae agantur : illi tamen qui non convertunt suum spiritualem visum ad ea, non possunt gratias agere pro eis, sed ingrati permanent. Non possunt autem videre nisi gustent participando : quia dicitur in Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte : et ideo illi qui non participant, non possunt gratias agere : hoc participantes et vident et convenienter gratias agunt : et hoc significatur per hoc quod prius communicant, et postea gratias agunt.

Hic determinat de gratiarum actione, et primo ponit ritum. Secundo explicat mysterium, ibi, Itaque divina, etc.

Dicit ergo, quod ex quo tota operatio hierarchici ordinis pervenit ad communionem, sumunt sacramentum cum gratiarum actione, quae ex ipsa communione veniant in cognitionem gratiarum divinorum actuum : quia scilicet sunt ad nostram salutem : et laudans gratias nobis factas, per gratiarum actionem, omnis dispositio sacrorum, id est, totus Ecclesiasticus ordo, condescendens, id est, finiens in his, quae dicta sunt, hierarchice, id est, secundum dispositionem hierarchicam, etc., proportionaliter, id est,

Non in Eucharistiam, id est, gratiarum actionem.

Ex eo contuitu qui in malo, id est, nolunt convertere visum suum ex malo in divina dona.

Discunt magnificas gratias eorum, id est, donorum Dei, ex mirabili doctrina divinorum, id est, quae est de divinis, eas cognoscunt : et prius edocti per doctrinam sacram, etiam postmodum inspicientes altitudinem, etc.

In participatione, id est, participando.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De perficiendis in myro et in ipso De iis quæ in unguento fiunt ac perfiofferendis ciuntur.

SYNOPSIS CAETIS :

Prima parte dicit, unguenti mysterium affine esse venerabili Eucharistiae.

Secunda parte describit ritum consecrandi sacrum unguentum.

Tertia parte subjungit contemplationem, in qua mystice explanat,

I. Quid sibi velit unguenti obvelatio.

II. Ait unguentum, licet profanis tectum sit, sanctis tamen patere.

III. Sacrum unguentum habere vim consummandi; ibidemque exponit, quanta sit efficacitas canticorum spiritalium.

IV. Quid unguenti compositio significet.

V. Ostendit, quod quanto quis Deo propinquior est, tanto etiam suavius ab ipso afficiatur.

VI. Quid signent seraphim qui pontifici in confectione unguenti assistunt.

VII. Quid eorumdem multiplices facies et alae designent.

VIII. Cur facies pedesque obteqant.

IX. Quid sibi velit clamor unius ad alterum.

X. Quid eorumdem nominis interpretatio; et quomodo unguentum designet Christum in se invariatum nos sanctificare; et cur unguentum in omni fere consecratione adhibeatur.

XI. Cur unguentum adhibeatur in baptismo.

XII. Cur altare unguento consecretur; et cur unguentum τέλετή nuncupetur,

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tanta sanctissimae synaxeos sunt et sic bona invisibilia ad unum nobis, sicut saepe diximus, hierarchice sacrificantia societatem et coordinationem. Sed est hujus aequipotens altera perfectiva operatio, Chrismatis hostiam duces nostri quam nominant. Partes itaque ejus in ordine secundum sacras imagines intendentes, sic ad unum ipsius partes hierarchicas contemplationibus ascendemus.

Tanta sunt et tam praeclara sanctissimae synaxeos spectacula spiritalia quae nostri cum uno illo, uti saepe diximus, communionem atque conjunctionem praecipuo quodam ritu sacro perficiunt ; verumtamen est et alia huic coordinata consecratio, quam unguenti mysterium praeceptores nostri appellant. Hujus itaque partibus juxta sacras imagines ordine perspectis, hoc modo per easdem ad illud ejus unum hierarchicis contemplationibus evehemur.

<--- Page Split --->

est, de effectibus ejus, et de offerendis in ipso, id est, de his qui offeruntur Deo consecrati per Chrisma : quia usus ejus est in ordine, confirmatione et baptismo, quia baptizati unguntur Chrismate in vertice, quamvis hoc non sit de esse sacramenti, sed sacramentalc : in aliis vero duobus est essentiale.

In hac autem parte duo facit. Primo continuat se ad praecedentia dicens de quibus dictum est. Secundo, accipit hoc de quo intendit, ibi, Sed est hujus.

Tutta sanctissimae synaxeos sunt et sic bona invisibilia, etc.

In praecedenti capitulo determinavit de operatione hierarchica quae erat circa procedentes, et viaticum, sic dictum quia in via spirituali progredientes confortat, scilicet ad procedendum per restaurationem deperditorum. In ista vero parte determinat de alia operatione hierarchica, quae est etiam circa viatores contra impedientia processum in via spirituali, et haec est confirmatio.

Dividitur autem hoc capitulum in partes tres. Primo enim determinat ea quae efficiuntur vel perficiuntur in hoc sacramento. Secundo, determinat ritum, ibi (§ 2), Juxta eumdem, etc. Tertio, assignat theoriam, ibi (§ 3), Ipsa igitur inproductiva, etc.

Prima autem pars sic intitulatur : « De « perficiendis in myro, et in ipso offe- « rendis. » Mórov enim in Græco dicitur unguentum, et ponitur hic pro Chrismate, cujus confectio est ex diversis, scilicet oleo et balsamo in modum unguenti.

Littera sic exponitur : Ea quae sunt sanctissimae synaxeos, id est, communionis, tanta sunt tam magna et tot sicut diximus, et sic (sicut saepe diximus) bona invisibilia, quae in ipsa continentur et significantur, sunt sacrificantia, id est, sacre facientia societatem hierarchice quantum ad participationem donorum, et coordinationem quantum ad ordinem hierarchicum, nobis ad unum, scilicet ad Deum. Alia translatio : « Tanta san- « ctissimae synaxeos vel congregationis « sunt et ita pulchrae intelligibiles visio- « nes. »

Sed est hujus, etc. Hic accipit sacramentum de quo intendit.

Dicit ergo, quod quaedam alia sacramentalis operatio est æqualis virtutis communioni, quae a pluribus dicitur Chrisma : et ideo oportet ut ritum ipsius prius dicamus, et postea theoriam, sicut de aliis factum est. Hujus, scilicet communionis, hostiam Chrismatis, quia ipsa consecratus, offertur Deo.

Partes ejus, scilicet diversas operationes, in quibus est, in ordine, id est, ordinate, intendentes secundum imagines, id est, actiones sensibiles quae in ritu ejus exercentur, quibus aliquid spirituale significatur, ascendemus ad unum ipsius, spirituale et intelligibile in quod ducit.

Dicitur ergo : De perficiendis, id est, efficiendis, in myro, id est, Chrismate, id

<--- Page Split --->

Et dicendum ad primum, quod sati mentum Eucharistiae in se considerati simpliciter nobilius est hoc sacramen sed tamen secundum quid aequipol est sibi, scilicet in comparatione ad nem : quia hoc etiam reducit in unius sicut et illud : et hoc videtur tanger littera. Et per hoc patet solutio ad scri dum.

  1. SED VIDETUR, quod non sit æque potens hæc operatio communioni : quia in communione continetur totus Christus, in hoc autem aliqua gratia tantum : ergo non est æque potens ei.

  2. Praeterea, Supra dictum est, quod propter sui dignitatem communionis operatio debet omnibus præponi : si igitur hæc operatio esset æque potens illi, non debet poni post illam.

  3. PRETEREA , Hic nullum effectum Christatis dicit : ergo videtur, quod hæc pars inconvenienter intelligitur de perficiendis, id est, de efficiendis in myro.

  4. PRETEREA , Quæriturquareinhocsacramentoconfirmationisnaturanonadministretsufficientemmateriam , sedoportetutpriusbenedicaturperEpisco - p u m , quiaaliterdeoleietbalsamimix - tionenonpossetfiericonfirmatio , nisipriusessetbenedicta : cuminbaptismoetEucharistianaturapræparetmateriampropinquam : nonenimoportetutaquainquafitbaptismus , primoconsecreturquantumadnecessitatemsacramenti , etsifiat , adquamdamsolemnitatemperti - n e t : similiternonoportetpriuspanembenediciquamconsecrelurincorpusChristi .

  5. ITEM, Quæritur quare non determinat de aliis unctionibus sacris, sicut de oleo sancto, et de oleo infirmorum.

Ad tertium dicendum, quod materhujus sacramenti est prius consecrata et ideo ex ipsa datur intelligi spirituaeffectus, et hoc non in baptismo, cuju materia quantum ad necessitatem sacramenti non est consecrata. Vel dicendum, quod Chrismatis usus non est tantum in una operatione hierarchica, sed in pluri bus, ut prius dictum est : et ideo non poterat sufficienter dici effectus Chrismatis in partibus ejus (quod infra in theorii faciet) cum in diversis operationibus diversos proprios effectus habeat. Sufficiautem hic dicere in communi effectum ejus, scilicet quod est æquipotens communioni in faciendo societatem ad unum.

Ad quartum dicendum, quod ad bene esse plura concurrunt quam ad esse : baptismus autem dat esse spirituale : et ideo sufficit in eo materia secundum quod est præparata a natura : et similiter de Eucharistia quæ est spirituale nutrimentum, et sicut dicit Philosophus in secundo de Generatione, « ex eisdem nutrimur et sumus. » Sed in hoc sacramento confertur nobis spirituale bene esse, et ideo exigit aliquid ultra materiam præparatam a natura.

Ad quintum dicendum, quod non intendit in hoc libro agere de sacramentis, ut dictum est supra, nisi secundum quod cadunt in operationem hierarchicam scilicet ministrorum Ecclesiae : oleum autem sanctum et infirmorum consecrantur simul sub Chrismate et sub eodem ritu, et sic ea continet sicut principalius, quamvis quodlibet habeat aliquos speciales operationes : et ideo determinando de Chrismate, determinat de aliis duobus.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Mysterium teletæ myri.

Mysterium consecrationis unguenii.

A. Juxta eumdem synaxeos modum imperfectorum absolvuntur ordines, accedentibus et hierarchico in omne templum bene olenti ambitu, et psalmica sacra cantatione, et divinissimorum eloquiorum lectione.

B. Deinde Chrisma summus sacerdos accipiens superponit in divino altari circumvelatum a duodecim pennis sacris, reboantibus simul omnibus sanctissima voce sanctum Deo acceptabilium prophetarum inspirationis melodema. Et in ipso perficientem orationem complens in sanctissimis consecrandorum hostiis educitur ad omnem fere hierarchicam perfectivam orationem.

Eodem modo quo in synaxi, ordines eorum qui minus perfecti sunt, excluduntur, praemissis videlicet, sacra per totum templum cum odoris fragrantia processione, psalmorumque sacra modulatione, et divinissimorum eloquiorum promulgatione.

Deinde pontifex accepto unguento ponit illud supra divinum altare, duodecim sacris aliis obvelatum, cunctis sanctissima voce concinentibus illud divinitus afflatorum prophetarum canticum afflationis, completaque super eo consecratoria precatione, in sanctissimis quibusque rerum sacrandarum consecrationibus eodem utitur ad omnem ferme hierarchicam consecrationem.

<--- Page Split --->

A. Juxta eumdem, etc.

Hic ponit ritum Chrismatis, et primo ponit perturba eundo ea, in quibus convenit cum teleta communionis. Secundo, id in quo distinguitur ab ea, ibi (§ 2, B), Deinde Chrisma, etc.

Primo ergo dicit, quod sicut in ritu communionis excluduntur imperfecti, postquam Episcopus thurificavit chorum et post cantum psalmorum et post lectiones, ita fit hic secundum modum synaxeos, id est, ritum quem diximus observari in communione, imperfectorum, scilicet catechumeni, energumeni, apostate, pœenitentes, et imperfecti, accedentibus ministris, id est, « praecedentibus, » sic enim habet alia translatio, et hierarchico ambitu, id est, postquam hierarcha praecedentibus ministris circuivit in omne templum, id est, totum chorum : ambitu dico, bene olenti propter thurificationem : alia translatio, « Et hierar- « chica circumitione ad omnem sanctum « chorum. »

SED SECUNDUM hoc videtur, quod non oportuerit determinare de ritu Chrismatis, determinato ritu Eucharistiae, cum eodem modo compleantur, sicut non diffinitur de oleo sancto et infirmorum propter hoc quod habent eumdem ritum.

Et dicendum, quod omnes istae unciones consecrantur similiter, et ideo sub eodem numero ritu sunt: sed Eucharistia et Chrisma non similiter consecrantur, licet sit similis ritus: et ideo non est eadem ratio.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Deinde Chrisma, etc.

Hic ponit hoc in quo distinguitur iste ritus a ritu communionis.

<--- Page Split --->

Hicit ergo, quod his perfectis ponit Christa consecrandum Episcopus super altare, et Christa erat velatum duodecim aliis, et tunc omnes cantant canticum de inspiratione prophetica, scilicet Sanctus, sanctus, sanctus, quod est Isa. vi, 3, vel psalmos, vel alia : et tunc Episcopus dicrus orationem, consecrat Christa, et deinde utitur eo fere in omni operatione hierarchica. Circumvelatum , scilicet Christa, pennis, alia translatio, « alis, » rehonatibus, id est, cantatibus, sanctum meldema, id est, canticum inspiratio-

nis, id est, traditum per inspirationem, prophetarum Deo acceptabilium, scilicet Sanctus, sanctus : hoc enim canticum de alis duodecim est canticum Seraphin, in ipso, id est, supra Christa, orationem perficientem, id est, consecrantem, utitur eo, scilicet Chrismate jam consecrato, in sanctissimis hostiis consecrandorum, id est, in consecrationibus eorum qui offeruntur Deo, scilicet baptizatorum et confirmatorum et aliorum, fere, hoc dicit propter matrimonium et quaedam alia in quibus non est usus Chrismatis.

3

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

A. Ipsa igitur introductiva consummativae hujus sanctificationis anagoge, per ea quae secundum divinum Chrisma sacre aguntur, illud, aestimo, declarat quod circumvelatur sanctis viris in animo sacrum et bene redolens :

B. Quae divinitus jubet sanctis viris non manifestas habere in gloria vana secundum virtutem occulti Dei bonas et suave olentes similitudines. Mundae enim sunt Dei secretae, et super ani-

Ipsamet quidem introductoria perfectivae hujus consecrationis anagoge per ea quae divino illo unguento consecrantur, ut opinor, insinuat, viris sanctis obvelandam esse mentis sanctitatem atque fragrantiam : cum divinitus viri sancti jubeantur, non ad vanam gloriam apparentes arcani Dei pulchras ac fragrantes habere similitudines. Siquidem arcana Dei decora, quorum suavitas intellectum superat, prorsus sunt intemerata, solisque viris spiritalibus spiritaliter apparent, quod

<--- Page Split --->

mum suave olen tes pulchritudines, et invisibiliter ostenduntur solummodo,

C. Intellectualibus conformes habere volentes per virtutem in animabus incorruptibiles imagines. Quae enim imago Deum imitatur, ad illam invisibilem et bene olement adspiciens formam, sic seipsam figurat et fingit ad formissimam imitationem. Et sicut in sensibilibus imaginibus semper ad primam exemplarem speciem scriptor inflexibiliter intendit,

D. Ad nullum aliud visibilium retractus, aut secundum quid partitus, sed ipsum illum qui est describendus, si justum dicere, effingit, et ostendit alterutrum in alterutro praeter essentiae differentiam : sic mundis in animo describit ipsa ad bene olement et occultam formam intenta et inflexibilis contemplatio, non errans deiformisinorum phantasma. Juste igitur ad superessentialiter suave olement et invisibilem pulchritudinem ad Deum conversi, intellectuale suum inconversibiliter specificantes, nullam agunt in se Deum imitantium virtutum, in adspiciendis, juxta eloquium, hominibus, sed sancte inspiciunt tamquam in imagine divino chrismati, ab Ecclesia sacratissima circumvelata. Propter quod et ipsi secundum virtutem, sanctum et defiormissimum intus Deum imitantis Deumque describentis animi sacre circumvelantes, ad solam respiciunt archiformem intelligentiam : neque enim contemplatores tantum non sunt dissimilium, sed neque ipsi ad illorum trahuntur visionem : sibimetque consequenter neque visibilium decores bonorum et justorum, sed eorum quae sunt vere, amant : ncc gloriam vident a multitudine irrationabiliter beatificatam, sed bonum vel malum in seipso divina imitatione judicantes, agalmata

in animabus nostris exigant habere sibi conformes per virtutem et incorruptibles imagines. Incircumscriptum enim illud virtutis deiformis simulacrum rite imitandum est, ut spiritalis ac fragrans ipsum referat pulchritudo, seque formet et effingat ad pulcherrimam ejus imitationem. Et sicut in imaginibus sensibilibus, si pictor ad primavam speciem constanter intendat, nulla re alia visibili distractus, neque secundum quidpiam divisus, illum ipsum qui depingendus est (si ita dicere liceat) quodammodo replicabit, atque ipsammet veritatem in similitudinem et archetypum in imagine exprimet, alterumque in altero citra substantiae differentiam referet : sic honesti amantibus in mente pictoribus, suaveolentis et arcanae pulchritudinis intenta constansque contemplatio infallibilem indet maximeque deiformem imaginationem. Merito itaque divini pictores, quando mentem suam ad supraessentialem illam fragrantem spiritalemque pulchritudinem constanter efformant, nullam virtutem earum quae iis insunt agunt, ut ab hominibus, uti scriptum est, videantur : sed sancte in unguento divino, velut in imagine, sacratissima quaeque Ecclesiae mysteria velata contemplantur: atque adeo quidquid in virtute sacrum ac maxime deiforme est intra mentem suam, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, recondentes, ad primavam dumtaxat speciem atque intelligentiam intuentur ; neque enim solum dissimilia non vident, sed ne ad eorum quidem adspectum pertrahuntur. Quamobrem, sicut eos decet, non ea quae temere videntur, sed quae vere justa sunt ac bona diligunt ; neque istam spectant gloriam, quae sine ratione vulgo passim beata praedicatur, sed imitatione Dei bonum malumve per se judicantes, divina quadam simulacra fiunt istius fragrantiae divinae, quae vere bonum in se odorem continens, ad illud, quod

<--- Page Split --->

divina divinissimae sunt bene olentiae, quae ex seipsa verum bene olax habens, ad multis dissimiliter opinabile non convertitur, suis veris pulchritudinibus unum formans, quod est sine simulatioe.

vulgo passim inaequaliter apparet, numquam convertitur, in veris suis imaginibus exprimens veritatem.

quod in ipso admiscetur, occultatur in animo a sanctis viris: hoc enim praecipitur sanctis viris, quod gratiarum dona, quae sunt similitudines divinae bonitatis suaviter redolentes, non manifestent ad vanam gloriam.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Ipsa igitur introductiva, etc.

In parte ista ponit theoriam propositi ritus in consecratione Chrismatis, et dividit in partes duas. In prima parte assignat theoriam propositi ritus in communi. In secunda descendit ad partes ipsius ritus, ibi (§ 4), Fer eia reliquum, etc.

Circa primum tria facit. Primo namque assignat theoriam. Secundo inducit quoddam exemplum ad manifestationem eorum quae dixerat, ibi, Et sicut in sensibilibus, etc. Tertio adaptat ad propositum, ibi, Sic immundus in animo, etc.

Circa primum, iterum primo ponit theoriam, secundo assignat rationem cujusdam quod dixerat, ibi, Mundae enim sunt Dei secretae, etc.

Primo ergo dicit, quod ex hoc quod agitur circa chrisma quantum ad ejus occultationem ab aliis duodecim, signifiratur per anagogen, id est, sursum ducentem contemplationem, quod interior gratia bene redolens, quae significatur per chrisma, propter odorem balsami

Igitur ex quo chrisma sic velatur, ipsa anagoge, id est, contemplatio sursum ductiva hujus sanctificationis, id est, ritus qui est in sanctificatione chrismatis, introductiva consummativa, id est, quae introducitur ad consummationem in aliis sacramentis, dec'arat, etc.

DUBIA.

Sed videtur, quod non introducatur ad perfectionem in aliis sacramentis : quod enim dat rei suam perfectionem, est essentiale sibi : sed chrisma non est essentiale baptismo, quia sine eo potest esse : ergo non dat sibi consummationem.

Et dicendum, quod consummativum dicitur dupliciter, vel quod largitur rei propriam perfectionem, et sic non est consummativum chrisma baptismi : dicitur etiam consummativum communiter,

<--- Page Split --->

quod consistit in quodam cumulo et aggregatione bonorum, et sic quod addit aliquam perfectionem super alterum, est consummativum ejus, et sic chrisma est consummativum baptismi, cum enim baptismus conferat esse spirituale, chrisma vero robur illius quod est bene esse, plura comprehendit quam baptismus facit, sicut bene esse aggregat aliquid supra esse.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sacrum et bene redolens, interior gratia quae sanctum facit et redolentem Deo et hominibus.

B. Quæ divinitus jubet, etc.

Sed videtur, quod non debeat occultari, propter hoc quod dicit Apostolus, II ad Corinth. n, 14 et 15: Odorem notitiae suæ manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi sunt, et in iis qui pereunt.

Et dicendum, quod odor iste et est Christi sicut infundentis, et est noster per assensum et cooperationem. In quantum igitur Christi est, sic manifestandus est ad gloriam Dei, sicut dicitur, Matth. v, 16: Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Secundum autem quod est personalis habens aliquid ex parte nostra, debet occultari: unde dicit Gregorius, « Sic « opus fiat in publico, quatenus intentio « maneat in occulto. »

Quæ, scilicet anagoge, jubet per modum regula sanctis viris, divinitus, id est, ex institutione Dei, scilicet, non habere bonas et bene olen tes similitudines Dei occulti, quæ sunt secundum virtutem, id est, secundum proportionem et facultatem ejus qui similitatur, qui tamen non poterit simpliciter similari, mani/'- stas in vana gloria, id est, ad vanam gloriam, sed ad gloriam Dei.

Mundæ enim, etc. Hic ostendit rationem hujus praecepti.

Dicit ergo, quod gratiarum dona quasunt in nobis, debent imitari divinas pulchritudines secundum bonitates quarum sunt imagines : sed divinae pulchritudines sunt secretæ, et non ostenduntur ad sensum exterius, sed tantum interius per participationem gratiae : sic et gratiae nostrae sunt occultandæ humanis oculis per fugam vanæ gloriæ.

Pulchritudines Dei quæ scilicet sunt in essentia ejus, mundæ et suaveolentes sunt secretæ, etc., ex hoc quia sunt super ainimum, et ostenduntur solummodo invisibiliter.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

C. Intellectualibus volentes, etc.

Sed hoc videtur falsum : hic enim principaliter intendit de gratiis secundum quod in sacramentis conferuntur : gratiae autem sacramentales ostenduntur in objectis visibilibus : ergo divinae pulchritudines non ostenduntur tantum invisibiliter.

Et dicendum, quod hic loquitur de ostensione quae est per participationem : participantur enim tantum a natura spirituali : et ideo dicuntur solum ostendi invisibiliter quantum ad visum exteriorem.

Hæ, dico, pulchritudines, volentes habere, id est, requirentes in animabus nostris imagines incorruptibiles, quæ sunt per virtutem conformes, intellectualibus divinis pulchritudinibus, quæ sunt in essentia ejus. Ad formissimam imitationem, id est, ad pulchrum imitatum quod est Deus, figurat, id est, representat ipsam, scilicet formam.

Et sicut in sensibilibus, etc. Hic ponit exemplum sensibile ad id quod dixerat quod nostra virtutes debent intendere ad imitationem divinarum pulchritudinum quarum sunt imaginationes.

Dicit ergo, quod hoc ita est, sicut pictor semper intendit ad exemplar cujus vult imaginem effingere, et ad nihil aliud, ita facit imaginem, in qua ipsum exemplar videbitur propter perfectam imitationem, per hoc quod exemplar et imago differunt per essentiam.

Scriptor, id est, pictor, ad primam speciem exemplarem, quam scilicet intendit repræsentare per imaginem.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

EXPOSITIO TEXTUS.

D. Ad nullum aliud, etc.

SED VIDENTUR, quod in spiritualibus, quorum gratia hoc dicitur, non semper fiat conformitas ad primum exemplar quod est Deus, sed etiam quandoque ad exemplar Angeli vel hominis reducentis, sicut dictum est in Calesti hierarchia, cap. XIII, quod Angelus qui purgavit prophetam, dictus est Seraphin per conformitatem ad ipsum tamquam reductus ab eo.

Et dicendum, quod omnis illuminans, sive sit homo, sive Angelus, reducit ad conformitatem primi exemplaris: quia non illuminat nisi secundum lumen divinum, et ideo in divinam similitudinem reducit, reducendo in similitudinem luminis quod in ipso est a Deo : si enim reduceret in id quod est simile secundum naturam suam, cum non habeat ex se Inmen, non reduceret in lumen : sicut ferrum ignitum assimilat igni id in quod agit ex virtute ignis, et non sibi, eo quod non faceret optatum.

Ad nullum aliud retractus, ita quod in hoc tendat ex toto, et non tendat ad aliud significandum, aut secundum quid partitus, ita quod partim intendat ad significandum hoc, et partim ad significandum aliud : sed ipsum illum qui describendus est, effingit, id est, quasi alterum ipsum efformat, propter similitudinem, si tamen hoc est justum dicere, quod in veritate non est ipsum : alia translatio, « duplicabit. »

Sic mundis in animo, etc. Hic adaptat exemplum, et primo communiter, secundo specialiter, quantum pertinet ad occultivationem Chrismatis, ibi, Juste igitur, etc.

Dicit ergo primo, quod simile est in spiritualibus, quod anima per contemplationem intenta ad divinam odoriferam pulchritudinem, conformat se sibi sic quod in nullo erat a Dei similitudine intendens ad aliquid aliud. Sic ipsa contemplatio intenta ad formam, scilicet divinam pulchritudinem bene olentem et occultam describit, mundis, id est, sanctis in animo phantasma, id est, similitudinem deiformissimorum, id est, divinarum formarum, non errans ab ejus

<--- Page Split --->

representantione. Vel aliter, describit ipum ipsis, contemplatio non errans serundum phantasma, id est, similitudirum, etc. Alia translatio, « phantasmate. »

Juste igitur, etc. Hic adaptat exemplum specialiter. Dicit ergo, quod ex quo sanctorum contemplatio debet esse intenta ad imitationem divinae pulchritudinis, rationabiliter tantum intendentes ad ipsam imitandam, quae invisibilis est, nihil agunt ut videantur ab hominibus, sed complent in seipsis quod representat Ecclesia in Chrismatis velatione : et ideo sic velantes interiores virtutes respiciunt solum ad divinum lumen, et cum sint Deo assimilati, non solum avertunt ea a temporalibus bonis, quantum ad amorem, quia hoc etiam imperfectorum est, sed etiam quantum ad cogitationem, quia non cogitant quae mundi sunt, quomodo placeant mundo 1 : sed ipsi sunt vere boni et divini inspiciunt et amant ea quae sunt vere bona tantum, et non apparentia bona, et ideo non attendunt ad gratiam humanam, quae non est verum sed apparens bonum secundum aestinationem omnium, imitantes Deum, qui judicat bona vel mala ea quae in se sunt vere, et non quae sunt secundum estimationem.

Igitur sancti conversi ad Deum, specificantes, id est, formantes intellectuale suum, id est, intellectum ad pulchritudiuem, etc., in inspiciendis hominibus, id est, ut videantur ab hominibus, secundum eloquium (Matth. vi, 5), tamquam in imagine, id est, sicut significatur per ea quae sunt hic. Propter quod et ipsi secundum virtutem, id est, secundum simul posse, sanctum et deiformisimum,

id est, divinissimam gratiam per quam sunt sancti et deiformes, respiciunt ad solam intelligentiam, id est, Deum, archiformem, id est, principalem formam habentem.

Contemplatores secundum quod contemplatio dicit visionem cum amore, quia ubi amor, ibi oculus : dissimilium, non solum intelligitur de his quae sunt dissimilia per effectum sicut peccata quae faciunt dissimilem a Deo, sed etiam de temporalibus quae sunt dissimilia a Deo : visionem, id est, simplicem cogitationem : neque amant decores visibilium bonorum, scilicet horum quae videntur bona, sed eorum quae vere sunt bona, et hoc consequenter sibi, id est, secundum quod convenit eis quae sunt vere bona. Alia translatio : « Neque enim invisibiles sunt « solum dissimilibus, sed neque ipsi ad « illorum trahuntur visionem : unde se- « eundum consequentiam suiipsorum, « neque apparentia vane pulchra et justa, « sed vere existentia amant. »

Nec gloriam vident a multitudine, id est, ab his qui non uniuntur ad unum, beatificatam, id est, « positam in beati- « tudine, » ut dicit Philosophus in primo Ethicorum, in seipso, id est, secundum sui naturam : agalmata, expressae imaginationes. Alia translatio, « insignia », quae sunt in nobis exemplata : bene olentiae quae habens ex seipsa, id est, ex sui natura, verum bene olens, non convertitur ad opinabile dissimiliter multis, de eo enim quod est opinabile bonum, est diversum judicium, vel dissimiliter multis qui convertuntur ad opinabile bonum, formans, id est, mutans sui pulchritudinibus, id est, donis gratiarum, unum scilicet Deum, quod est bonum sine simulatione, id est, vere, non tantum apparenter.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INERPRETATIO.

A. Fer eia reliquum, quoniam exterius pulchritudinem contemplati sumus totius bonae et sacrae actionis, in diviniorem ejus respiciemus, formam, ipsam in seipsa revelatam velamina contemplantes, beatam, splendentem, manifeste claram, et incircumvelate intellectibus replentem nos suaveolentiae. Neque enim manifesta myri perfecta operatio his qui circa summum sacerdotem sunt, incommunicabilis aut invisibilis est, sed e contrario usque ad eos perveniens, et statuens supra multos contemplationem, ab ipsis circumvelatur sacre, et ex multitudine hierarchice distinguitur. Divinis enim viris sacratissimorum radius tamquam cognationi ab invisibili luce pure et immediate elucens, et intellectuales eorum receptiones incircumvelate suavificans,

B. Ad subjectum non prompte pervenit, sed ab ipsis ut secretorum invisibile contemplantibus sine pompa, dissimilibus incontaminabile sub pen-

Age jam deinceps, quoniam exteriorem ritus vere pulchri venustatem adspeximus, diviniorem ejus pulchritudinem intueamur, eamque sublatis velaminibus per se contemplemur, clare suum jubar illud beatum evibrantem, nosque illa, quae viris spiritalibus explorata est, odoris fragrantia replentem. Neque enmi adspectabilis unguenti confectio iis qui pontifici praesto sunt incommunicabilis aut inadspectabilis exsistit, sed e diverso, dum ad ipsos usque pertendit, ac sistit eam quae vulgi captum superat contemplationem, ab iisdem reverenter obetgitur, et a turba pontificio jure secernitur. Siquidem ille radius rerum sacratissimarum dum viris divinis, tamquam intellingentibus, pure atque immediate collucet, et conceptus eorum spiritales bono palam imbuit odore, ad id quod humi serpit nequaquam similiter procedit, sed ab ipsis, utpote arcanis spiritalis rei spectatoribus, sine ostensione, ne a dissimilibus quibusque violetur, pennatis involucris obducitur, quibus, ceu sacris signis, praeclari or-

<--- Page Split --->

natis ænigmatibus cooperitur, per quæ sacra ænigmata subjectorum bene ornati ordines reducuntur ad sacram nuam analogiam.

dines subditorum pro capacitate sua ad res sacras promoventur.

Est ergo, quod quidem dixeram, nunc laudanda nobis sacra teleta e operatio consummativae hierarchicorum ordinationis et virtutis.

Est igitur, ut dixi, sacrosanctum hoc, quod a nobis modo laudatur mysterium, ejus ordinis atque virtutis, ut hierarchicas consummet functiones.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

contemplationem in diviniorem ejus pulchritudinem, quæ scilicet significatur per ritum.

Fer reliquum, etc., id est, da quod restat, exterius, id est, in symbolis, totius bonae actionis : totius bona, eo quod ejus usus est fere in omnibus aliis, ut prius dixit, actionis, scilicet consecrationis Chrismatis, etc.

Determinata theoria hujus teleta in genere, hic incipit ponere ejus theoriam in specie, descendendo ad particulares ejus operationes.

Formam, id est, pulchritudinem spiritualem, ipsam scilicet formam in seipsa revelatam, id est, revelando eam in se, quia in se est manifesta, contemplantes velamina, alia translatio, « ve- « lantibus. » Et ponit sex conditiones ipsius forma quae est terminus contemplationis : cum enim contemplatio reficiens animam sit ad verum et bonum, potest accipi proprietas, vel secundum verum, vel secundum bonum, vel secundum modum accipiendi utrumque. Si quantum ad bonum in se, sic est beata, scilicet secundum hoc quod est objectum beatitudinis, aut quantum ad sequelam divinae bonitatis, quae manifestat ipsam : et sic est replens intellectuali redolentia, odor enim corporalis est sequela complexionis et signum ejus. Si vero quantum ad verum, aut simpliciter, et sic est splendens, verum enim est quod splendet in anima : aut in quantum est primum verum, et sic dicitur manifeste clara, quia per se et non ab alio. Aut quantum ad modum participandi, qui est in prima, et sic est non velate quia sine symbolis recipiunt. Alia trans-

Et dividitur in partes duas. In prima parte ex ipso ritu Chrismatis ostendit, quod ejus theoria et perfectis et sacerdotalibus viris est inquirenda. In secunda incipit exponere significationem propositi ritus, ibi (§ 5), Propter quod et hanc, etc.

Circa primum duo facit. Primo continuat se ad praecedentia dicens de quo est intentio. Secundo ostendit, quod de hoc considerandum sit, ibi, Neque enim manifestat, etc.

Dicit ergo primo, quod quia contemplati sumus pulchritudinem exteriorem ritus Chrismatis, restat respicere per

<--- Page Split --->

latio : « Beatam resplendere facientem « a seipsa claritatem, et non velate in- « tellectualibus bono odore nos adim- « plentem. »

luciformes facti, luce scilicet divina (qii lucem habitat inaccessabilem ) pure, id est, sine admixtione symbolorum, et im mediate, quia sunt supremi in nostra hierarchia, etc.

Incircumvelate, id est, sine velaminu.

Neque enim manifesta, etc. Hic ostendit ex ipso ritu Chrismatis, quod inspiciendum sit a perfectis in spiritualem formam quae significatur, licet non ab omnibus.

Dicit ergo, quod non est invisibilis ab his qui sunt circa sacerdotes, sed ab his videtur, et celatur popularibus : et hoc ideo quia divinus radius spiritualium contemplationum divinis viris lucet sine velamine, et ab eis occultatur velaminibus symbolorum minoribus, qui non possunt nisi in symbolis videre, ut proportionaliter sibi ipsis reducantur in divinum radium : et inde concludit, quod a nobis qui sumus ingradu divinorum, est inspicienda spiritualis forma hujus telete.

Neque, id est, et non operatio myri, id est, Chrismatis, perfecta in quantum dat perfectionem in aliis sacramentis, manifesta in se, vel divinis viris, non est incommunicabilis aut invisibilis his, scilicet ministris, qui circa, etc.

Perveniens a summo sacerdote usque ad eos, quod descendit in barbam et in oram vestimenti , statuens, id est, firmans contemplationem sui in eis super multos, id est, populares, distinguitur, id est, separatur ex multitudine, id est, a conspectu multitudinis.

Divinis enim viris radius sacratissimorum, id est, spiritualium contemplationum, tamquam cognationi, id est, sicut cognatis sibi, in quantum sunt

DUBIUM.

Sed hoc videtur esse falsum : quia in primo capitulo Celestis hierarchiae dictum est, quod non est possibile aliter nobis lucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et quia hoc est connaturale nobis : quantumcumque autem efficiantur sancti, remanent in naturalibus : ergo non possunt accipere incircumvelate.

Et dicendum, quod quantum ad principium acceptionis, oportet quod semper accipiant per yelamina sensibilium, quia antellectus noster naturaliter proportionatur ad sensibilia, sed ex sensibilibus divini viri deveniunt in ipsam veritatem apertam : unde hic loquitur quantum ad finem acceptionis.

<--- Page Split --->

« gmatibus, » id est, sub pennis aliquid ænigmatice significantibus, ab ipsis dissimilibus, scilicet imperfectis, ut a contemplantibus invisibile de numero secretorum quod significatur sine pompa, id est, sine honore, alia translatio, « inegressibiliter. » Commentator tamen dicit θωσφός, id est, contemplatores, et inconspectores vocat Episcopos: θωσφοι namque vocabantur gentiles, qui proponebantur ab omnibus ad Deum de futuris interrogandum. Et secundum hoc sic debet legi : Ab ipsis scilicet divinis contemplantibus invisibile secretorum irregressibiliter cooperitur divinus radius incontaminate, etc.

Ad sacram suam, id est, radii, analogiam, vel melius secundum ipsorum proportionem.

Laudanda, id est, cum laude exponenda teletæ, scilicet Chrismatis consummativæ operatio quæ est perfectiva ordinationis et virtutis aliorum hierarchicorum, secundum scilicet quod constituunt in gradu divino, et operantur divinum effectum.

Ad subjectum, id est, inferiores non prompte, id est, non apte, sed per divinos viros incontaminabile, scilicet spirituale, alia translatio tamen habet, « non con- « taminatus cooperitur sub pen natis æni-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Propter quod et hanc divini duces nostri tamquam æquipotentem et eadem peragentem synaxeos sacræ perfectionem eisdem characteribus permulta, et mysticis dispositionibus et sacris orationibus ordinaverunt. Et quidem summum sacerdotem tamquam ipsis adspectibus ex diviniore loco bonam suaveolentiam in ea quæ deinde sunt sancta proferentem, et ad se revolutione docentem divinorum participationem simul omnibus quidem fieri juxta dignitatem sanctis : indiminutam vero esse et incommutabilem omnino, et æqualitate secundum collocationem divinam proprietatis incommutabiliter stantem. Desiderio autem iterum eloquiorum cantus et lectiones imperfectos quidem erudiunt, ad viviferam filiolitatem, conversionemque sanctam faciunt pollute energumenum, auferuntque contrariam vel qualemcumque tractam et insane energumenis, deiformis habitus et virtutis sublimissimum proportionaliter eis ostendentes, juxta quam terrebunt maxime ipsi contrarias virtutes, et aliorum medicinam præstabunt diurna

Quocirca quoque divini præceptores nostri, tamquam ejusdem ordinis et operationis cum sacrosancto synaxeos sacramento, iisdem imaginibus ut plurimum, mysticisque distinctionibus ac sacris verbis descripserunt. Atque pontificem quidem videre liceat eodem modo a diviniore loco odoris suavitatem ad sequentia loca sacra diffundentem, suoque ad eumdem locum reditu docentem, quomodo divinarum rerum participatio, dum in omnibus quidem sacris pro cujusque meritis communicatur ; nihilominus in se neque imminuta, neque loco mota, in divini fundi proprietate, sine ulla sui immutatione, consistat. Pari rursus modo cantica Scripturarum atque lectiones rudibus adhuc animis ad vitalem adoptionem obstetricantur, et eorum qui a dæmonibus vexantur, sanctam promovent conversionem, pavoremque contrarium et pellicatum abolent eorum qui a dæmone propter ignaviam arripiuntur, dum nimirum illis, ad illorum captum, status deiformis ac virtutis verticem proponunt ; unde fit, ut ipsi potius adversis potestatibus terrori sint, atque

<--- Page Split --->

imitatione, immobilem quidem ex propriis bonis, ad vero contrarios tumultus actuum non habentes tantum, sed et donantes : his autem in intellectum divinum ex pessimis transeuntibus, habitum sacrum imponunt ad non sub malitia iterum errandum : quosdam ut sint castissimi, indigentes, consummate absolvunt : quosdam sacros ducunt in divinas imagines et inspectiones earum et communications : reficiunt autem quosdam sacratissime in beatis invisibiliter contemplationibus complendo uniforme eorum uno et vivificantes.

caeteris quoque curandis praeficiantur, ad Dei quidem imitationem bonis propriis stabiliti, adversus autem terrores contrarios non tantum efficacitatem obtinentes, verum etiam largientes : iis vero qui ex iniquitatibus ad mentem sanctam redierunt, habitum quemdam sanctum inferunt, ne iniquitate denuo capiantur ; quibus autem ad omnimodam puritatem quidquam deest illos perfecte expiant ; sanctos vere ad imagines divinas et earumdem contuitum atque consortium promovent ; pascunt itidem eos qui jam plane sancti sunt, beatis ac spiritalibus spectaculis eorum uniformitatem uno illo adimplentes et unificantes.

Quid autem ? Nonne et non omnino puros, quorum jam memoriam fecimus ordines, clare absolvit secundum eumdem synaxeos modum praesens nunc sanctae teleta operatio, solum imaginibus videns obtutibus divinis, et a solis immediate sacratissimis hierarchicis anagogis inspecta, et sacrificata ?

Quid porro ? Numquid etiam praesens quae modo celebratur consecratio ordines illos qui non plane mundi sunt quorum antea mentionem fecimus, impromiscue dimittit, eo modo quo fit in synaxi, et in sacris tantum imaginibus cernitur, et a solis viris sanctissimis in hierarchicis anagogiis immediate conspicitur ac celebratur ?

<--- Page Split --->

Propter quod et hanc divini, etc.

Hic incipit exponere particulariter significatum hujus teletæ, et primo quantum ad ea in quibus convenit cum communione, secundo quantum ad ea quæ sunt propria sibi, ibi (§ 6), Hæc ergo jam sæpe a nobis, etc.

Circa primum duo facit. Primo concludit ex dictis, quod rationabiliter eisdem significatur symbolis cum communione. Secundo exponit significationem communem symbolorum, ibi, Et quidem summum sacerdotem, etc.

Dicit ergo primo, quod propter hoc quod quod illa teleta est consummativa aliorum hierarchicorum, cum hoc idem agat communio, rationabiliter in multis conveniunt eorum ritus.

Nostri duces, id est Apostoli, hanc perfectionem, scilicet Chrismatis, eadem peragentem.

  1. Videtur hoc esse falsum, cum sint diversa sacramenta : diversorum autem sacramentorum diversas est effectus.

  2. Praeterea, Communio non est communis omnibus hierarchicis : quia baptizati solum communicant : ergo videtur falsum quod dicit, quod sit eadem agens, Chrismati scilicet, quod fere est consummativum in omnibus.

  3. Praeterea, Diversorum sacramentorum diversa est materia, materia enim propria rei non est in alia re, sed Chrisma est propria materia confirmationis : ergo videtur, quod non deberet esse usus illius in aliis sacramentis.

Et dicendum, quod non dicuntur eadem agere, quia sit idem effectus eorum, sed quia utrumque habet quamdam commument perfectionem circa illa sacramenta, quia et ordinati et baptizati in fine communicabantur et ungebantur Chrismate tamquam perfectionem ab his reciperent, licet diversimode, ut prius dictum est.

Ad secundum dicendum, quod Eucharistia non est communis omnibus tamquam sit de esse eorum, sed quia est de bene esse.

Ad tertium dicendum, quod chrisma propter balsamum, quod secundum se totum est odoriferum, significat et confert robur contra impugnantes gratiam, et etiam propterea est materia in sacramento confirmationis, in quo confertur

<--- Page Split --->

robur universaliter quantum ad omnia : et ideo in omnibus aliis sacramentis potest assumi ad præstandum spiritualiter robur quantum ad aliquid, sicut in baptisno quantum ad fidem, et in ordine quantum ad dispositiones hierarchicas, et efficitur materia propria per aliquam specialem operationem.

Ipsis adspectibus, id est, omnibus adspicientibus ex diviniore loco, scilicet altari bonam suaveolentiam, id est, thus, in ea quæ deinde sunt sancta, etc., id est, in chorum, ad se revolutione, id est, secundum quod revertitur ad id a quo primo processerat : æqualitate, quia nec major fit nec minor, secundum collocationem, id est, firmitatem.

EXPOSITIO TEXTUS.

Desiderio autem, etc. Hic exponit theoriam cantuum et lectionum, et primo ostendit ad quid valeant in omnibus. Secundo qualiter diversimode in diversis operantur secundum tres operationes hierarchicas, quæ sunt illuminare, purgare, et perficere, ibi, His autem in intellectum, etc.

Characteribus, id est, symbolis, et dispositionibus quantum ad actiones : quia utrobique fit velatio et thurificatio.

Et summum quidem sacerdotem, etc. Hic ponit significationem eorum in quibus convenit cum communione, et primo ponit significatum thurificationis, secundo, cantuum et lectionum, ibi, Desiderio autem, etc. Tertio, exclusionis imperfectorum, ibi, Quid autem ? Nonne et non omnino, etc.

Dicit ergo primo, quod ordinatum est, quod summus sacerdos in hoc sacramento sicut in communione procedat ab altari per totum chorum, thurificet, et iterum revertatur ad altare : in quo docetur, quod divina bonitas participat se omnibus secundum eorum dignitatem : ipsa tamen in se stat incommutabilis et indiminuta, firmiter stans in sua proprietate, sicut dictum est in explicatione Ecclesiasticae communionis.

Dicit ergo primo, quod hi cantus quasi obstetricando præparant catechumenos ad baptismum, et energumenos convertunt ab interiori pollutione, quæ est secundum quod adhuc ex toto non est repressa vis dæmonis in fomite, et quod in libidinosis quos supra dixit apostatas, auferunt dispositionem contrariam gratia, ostendentes eis altissimum deiformis habitus et virtutis, secundum quam ipsi cantus vincent virtutes dæmonum, et præstabunt victoriam contra impugnationes dæmonum : et non solum habent in se unde terreant dæmones, sed in hoc etiam aliis præstabunt.

Desiderio eloquiorum, id est, devotio excitatur per cantus, et lectiones circa sacram Scripturam : imperfectos, id est, catechumenos erudirnt, id est, obstetricant. Commentator μαιεσοντα (quod interpres erudirnt transtulit) est educere nasciturum : in eo enim obstetrix interpretatur.

Ad viviferam filiolitatem, id est, ad regenerationem baptismi, in quo confertur spiritualis vita, energumenum, id est, energumenorum pollute, id est, qui sunt polluti : contrariam dispositionem, vel qualemcumque contractam, id est,

<--- Page Split --->

sive ex origine, sive ex proprio actu, energumenis, id est, libidinosis, insane secundum quod concupiscentia insanire facit, abstrahendo rationem, ostendentes scilicet cantus, eis scilicet libidinosis. Juxta quam, scilicet virtutem, ipsi scilicet cantus terebunt contrarias virtutes, id est, daemones, divina imitatione, id est, sicut Deus facit, habentes immobile, id est, immobilem virtutem, ipsi cantus ex propriis bonis, quae scilicet in eis dicuntur : vero, id est, sed non habentes tantum activum ad, id est, contra contrarios tumultus hostium, sed et donantes aliis, habent enim per significationem et dant per devotionem : quoniam excitat ipsos cantus. Vel aliter juxta quam ipsi divini viri, etc. Et hoc consonat ei quod dictum est in tractatu communionis.

His autem, etc. Hic ostendit quomodo lectiones et cantus operantur tres actus hierarchicos in diversis, et primo de purgatione, secundo de illuminatione, ibi, Quosdam sacros, etc. Tertio de perfectione, ibi, Reficiunt autem, etc.

Dicit ergo quod his qui transeunt ex malis in intellectum divinorum, imponunt cantus habitum, quo confirmentur in bono, ut non revertantur iterum ad malitiam, sicut catechumenis : et quosdam qui non sunt ex toto purgati (sicut energumeni) perfecte mundant, quantum ad purgationem : quosdam autem jam perfecte mundatos per baptismum, ducunt ad videndum symbola sacramentorum, et contemplandum significata eorum

et communicandum eis, et hoc quantum ad illuminationem : quosdam autem, n licet jam perfectos, reficiunt per sacra contemplationes, perficiendo eos in un primo, quod est Deus, per perfectam reductionem, quantum ad perfectionem.

Ex pessimis scilicet infidelitate positi. id est, catechumenos : quosdam, id est, energumenos, indigentes, ut sint castissimi, id est, mundissimi, quia nondum sunt ex toto mundati a fomite, absolvunt, ut per hoc sint castissimi. Alia translatio, « Illos autem, qui non sunt omnino « casti, perfecte mundant. »

Sacros, id est, baptizatos : imagines, id est, symbola : inspectiones, id est, spirituales contemplationes.

Quosdam, id est, perfectos sacratissime : alia translatio « sanctissimos : » uniforme, id est, mentem quae uno nata est informari, uno, scilicet Deo.

Quid autem, etc. Hic tangit exclusionem imperfectorum.

Dicit ergo, quod haec leteta excludit imperfectos sicut et communio, propter hoc quod ab imperfectis videtur solum in imaginibus, id est, symbolis, videns, id est, videre faciens. Alia translatio, « visa, » quantum ad imperfectos, inspecta communiter quantum ad omnes, et sacrificata, id est, consecrata quantum ad sacerdotes, hierarchicis anagogis, ab obtutibus divinis, id est, his qui habent divinum visum, et a solis sacratissimis viris immediate, id est, sine velamine inspecta.

<--- Page Split --->

Hæc ergo jam sæpe a nobis dicta, superfluum est nobis, ut æstimo, eisdem revolvere verbis, et non ad ea quæ deinde sunt, transcendere, summum sacerdotem divinitus videntes a duodecim pennis circumvelatum habentem divinum myron, et sanctissimam in eo consummationem sanctificatem.

Verum, hæc cum a nobis sæpenumero dicta sint, supervacaneum esse arbitrior iisdem verbis repetere, quin potius ad ea quæ sequuntur transeundo, pontificem videamus alis duodecim obvelatum unguentum sacrum tenentem, ac purissimum in eo sacramentum consecrantem.

Dicamus igitur quomodo est myri compositio. Congregatio est quaedam bene spirantium materiarum in se copiose habens qualitates odoriferas, quantum accipientes olfaciunt secundum analogiam, tanto ingenitæ eis bono odore participationis.

Dicamus igitur, unguenti compositionem collectionem quamdam esse fragrantium materiam, quæ in se aflatim suaveolentes continet, qualitates, cujus qui participes exsistunt, odoris suavitate afflantur, proportione fragrantis quæ illis inest participationis.

<--- Page Split --->

autem (ut æstimo) clarum, etc. Tertia, de usu ejus in aliis hierarchicis teletis, ibi, Et adhuc divinus, etc.

Circa primum ponit primo rirum, secundo theoriam, ibi, Credimus autem esse, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Hæc ergo jam sæpe a nobis, etc.

Posita theoria eorum in quibus convenit Chrisma cum communione, incipit hic ponere theoriam de his quæ sunt propria Chrismati : et primo dicit de quo est intentio, et quid dimittendum. Secundo prosequitur intentum, ibi, Dicamus igitur, etc.

Dicit ergo, quod de exclusione immundorum et de cantibus et his de quibus prius dixerat, cum sæpe dictum sit, superfluum est iterum dicere : et ideo prætermissis, iis, est considerandum de iis, quæ sunt propria Chrismati, scilicet qualiter summus sacerdos tenet Chrisma involutum duodecim alis, et consecrat ipsum.

Sæpe, ad minus bis in tractatu baptismi et communionis, et non transcendere, nos videntes summum sacerdó- tem habentem divinum myrum, id est, Chrisma circumvelatum, etc., et in eo scilicet Chrismate sacrificantem consummationem, id est, consecrantem ipsum per aliquam orationem.

Dicamus igitur, etc. Hic exsequitur propositum et dividitur in patres tres. In prima determinat de confectione Chrismatis ponendo theoriam. In secunda, de velatione ejus duodecim aliis, ibi, Est

Dicit ergo primo, quod dicendum est de confectione Chrismatis : conficitur autem ex rebus copiose odoriferis, quia miscetur balsamum cum oleo, quorum odorem participant olfacientes secundum suam analogiam : bene spirantium, id est, redolentium, habens, scilicet congregatio qualitates odoriferas tanto bono odore participationis passive ingenitæ, id est, connaturalis eis qualitatibus, scilicet quarum bonus odor tantum participatur, quantum accipientes, id est, sentientes, olfacunt secundum suam analogiam. Alia translatio, « Quos participantes, bonis odoribus afficiuntur secundum quantitatem proportionis ingenitæ ipsis bene olentis narrationis. »

DUBIUM.

  1. SED VIDETUR, quod non conficiatur secundum quantitatem ex rebus bene odoriferis : inveniuntur enim plura magis odorifera quam ea quæ ponuntur in confectione Chrismatis.

  2. Præterea, Oleum quod ponitur in ejus confectione, non est multum odoriferum : ergo Chrisma non conficitur ex rebus copiose odoriferis.

  3. Iterum, Quæritur quare conficiatur ex balsamo et oleo ?

<--- Page Split --->

Dicendum ad primum, quod sicut dicit Philosophus in libro de Plantis, « Quadam plantæ sunt odoriferæ secundum totum, id est, secundum radices, stipitem, et foliæ, verbi gratia ut balsamus : » et ideo dicitur copiose redolens, quod secundum totum est bonæ olentiae quamvis forte alii sint vehementioris odoris.

Præterea balsamus conservat a putreficatione : et ideo ponitur in Chrismate propter odorem bonæ famæ ad alios, et propter incorruptionem a concupiscentiis quantum ad seipsum.

Oleum vero non propter hoc ponitur : et ideo non oportet quod sit nimis redolens : sed ponitur ad perfectionem conscientiæ, secundum enim quod ungendo lenit, præstat medicamentum circa præcedentia peccati vulnera : secundum vero quod lucet, confert splendorem virtutum, et competit characteri qui imprimitur in confirmatione, quod est lumen quoddam : secundum vero quod pascit, competit refectioni affectus qui est in summo bono. Et per hoc patet solutio ad alia.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Credimus autem esse divinissimum Jesum supersessentialiter suaveolentem, invisibilibus distributionibus intellectuale nostrum replentem divina delec tatione. Ipsa enim sensibilium suavitatem assumptio, saturitatem facit et nutrit cum delectatione multa olfaciendum discretivum, siquidem illæsum sit ad bene olax in commensuratione compactum. Et proportionaliter si quis dixerit intellectuales nostras virtutes adversus in malum minorationem incorruptibiliter dispositas in ipsa in nobis discretivi naturali valetudine, secundum deificas mensuras, et coadunatam

Scimus autem, divinissimum illum Jesum suprasubstantialiter fragmentem, spiritalibus distributionibus partem nostri spiritalem divina voluptate recreare. Si enim rerum sensibilium suaveolentia nostrum, modo sanus et rei odoriferæ debita proportione accommodatus sit, olfactum bene afficit, et magna cum voluptate alit, eadem utique ratione dicat aliquis, spiritales nostras facultates, si nulla in malum propensione corruptæ fuerint, naturali quodam judicii vigore, secundum divinæ operationis modos congruamque mentis ad Deum conversionem,

<--- Page Split --->

animi ad Deum conversionem, in receptione divinae suaveolentiae fieri, et benefacientia sacra impleri, et divinissimo alimento. Non ergo myri symbolica compositio tamquam informatione informium ipsum nobis subscribit Jesum, fontem existentem divinarum suavium receptionum divitem, proportionibus divinis deiformiora intellectualium reddentem, divinissimos declarantem vapores in quibus animi pacifice delectati, et divinis assumptionibus repleti, esca invisibili utuntur ad intellectuale eorum introitu, juxta divinam participationem suaveolentium distributionum.

divini odoris suavitate perfundi, atquc sacra quadam voluptate et divinissi mo alimento satiari. Ipsamet igitut unguenti mystica compositio, quasi in figuratione rerum infigurabilium,ipsum met Jesum nobis depingit esse fontem uberem, e quo divinorum odorum sua vitates hauriuntur, dum proportionibus divinoprincipalibus in mentes maxime deiformes divinissimos illos spiritus infundit, quibus suaviter affecta, sacrisque perceptionibus plena, spiritali alimonia perfruuntur, dum suaveolentes istae distributiones divina largitione spiritalem animae portionem subeunt.

Ipsa enim, etc. Hic assimilat secundum proportionem signum ad signatum.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Credimus autem esse, etc.

Hic ponit significatum hujus confectionis, et primo ponit significatum ipsum. Secundum ostendit similitudinem signi ad signatum, ibi, Ipsa enim sensibilitum, etc. Tertio concludit propositum, ibi, Non ergo myri, etc.

Dicit ergo primo, quod Dominus Jesus replet intellectum nostrum invisibilibus odoribus, scilicet distributionibus gratiarum cum magna delectatione, intellectuale nostrum, id est, intellectivam partem : et hoc est significatum.

Dicit ergo. quod odor sensibilis facit delectationem et saturitatem in sensu olfactus, dummodo organum sit sanum et proportionatum ad bonum odorem. Similiter intellectus noster quando est sanus, absque scilicet corruptione peccati, et quando est proportionatus ad divina secundum mensuram naturalis valetudinis et conversionis adunantis intellectum ad Deum, participat divinos odores, id est, spirituales gratias, quibus repletur delectatione et nutrimento sive satietate.

Suavitatum, id est, odorum suavium, discretivum olfacientium, id est, olfacibilium, hoc est, sensum olfactus, qui discernit inter odores, si quidem (dua partes) integrum, id est, « sanum, » sic enim habet alia translatio, et illasum sit ad bene olax, scilicet discretivum, compactum, id est, compositum, vel complexionatum.

Et proportionaliter : non enim est similitudo corporalium ad spiritualia per participationem ejusdem qualitatis, sed secundum proportionem ad actum, qui

<--- Page Split --->

altenditur. Est enim collectio duarum proportionum quarum utraque est in duobus vel pluribus. « Si quis dixerit, « alia translatio, aliquis minorationem « dicat quidem in malum, » id est, qua aliquis minoratur per peccatum : alia translatio, « subjectionem : » dispositas, hoc respondet sanitati in corporalibus. Proportionaliter dico est, si quis dicat has virtutes fieri in receptione divinae suaveolentiae, scilicet gratiarum, et impleri per eam beneficentia : alia translatio, « delevolutione, » et alimento, et hoc secundum mensuras, id est, proportiones deificas, id est, quibus accedimus ad Deum, quae sunt in ipsa naturali valetudine discretivi, id est, rationis quae est in nobis, secundum quod minus accipimus Angelis et aliis creaturis Dei, et secundum conversionem, id est, intellectus ad Deum et affectus : coadunatam, id est, unientem, secundum quod quidam homines plus aliis recipiunt, et hoc respondet commensurationi organi sensibilis.

illum, ad Rom. x, 12. Alia translatio, « copiam. » Jesum, dico, redentem deiformiora symbolicis de numero intellectualium divinis proportionibus, id est, proportionalis ad divina secundum eorum proportiones, et Jesum declarantem divinissimos vapores, id est, spirituales odores per contemplationem ipsorum. Alia translatio, « Ad deiformia intelle- « ctualium reddentem divinissimas fra- « grantias in introitu eorum, » scilicet animorum, ad intellectuale, id est, secundum quod intuentur in illa. Alia translatio, « Alimento intelligibili utuntur, » scilicet introitu bene olentium distributionum ad intellectuale ipsorum secundum divinam participationem.

DUBIUM.

Non ergo myri, etc. Hic concludit propositum.

Dicit ergo, quod confectio Chrismatis describit nobis ipsum Jesum, qui est fons divinorum odorum, quibus animi nostri delectantur, et satiantur, invisibili esca utentes, intrantes ad intelletualia, secundum quod participant spirituales suaves odores : ergo ex quo Christatis confectio est ex odoriferis quae sensum delectant et reficiunt, sicut spirituales gratiae emanantes a Christo in intellectum.

Non, id est, nonne, quasi dicat, sic, pendet interrogatio usque finem hujus partis. Alia translatio non potest legi interrogative, per figuram figurata describuntur : fontem sicut corpus omnium odorum progredientium ab ipso, vel per evaporationem, vel transmutationom. Alia translatio, « fontanam divitem. » Dives in omnes qui invocant

  1. SED VIDETUR, quod inconvenienter assignet illam theoriam : odor enim bdflami, ut dictum est, significat aliquid existens in nobis quantum ad famam, vel conscientiam : ergo non debuit dicere quod symbolice per talem comparationem Jesus describitur.

  2. Præterea, Siccum evaporatum non nutrit : in tali autem sicco est odor, quia in fumali evaporatione, ut dicitur in libro de Sensu et sensato : ergo odori non convenit nutrire : et ita nec in Christo est proportio ad odores.

  3. Præterea, Corpus Christi est glorificatum : in talibus autem corporibus non potest esse vapor resolutus, sicut nec in incorporalibus : ergo non videtur,

<--- Page Split --->

quod declaret divinos vapores per immissionem gratiarum.

  1. Praeterea, In quolibet corpore odorifero oportet esse calidum actu agens in siccum et humidum : ubi autem est talis actio corporea, ibi est corporale : ergo cum corpus Christi sit incorporale, non videtur quod competat sibi esse fontem diffusivum odoris.

  2. Praeterea, Omnis satietas est ex impletione : impletio autem facit fastidium, quia abscindit desiderium : cum igitur in divina participatione non sit fastidium, quia dicitur, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient, non videtur congrue dictum, quod divinae distributiones impleant, vel satietatem aut saturitatem faciant.

Solutio . Dicendumadprimum , quodipsenonitendithicexponeremorali - t e r , sedanagogice : etideoreducitinsummuminquodreducipotest , quodestDominusJesusChristus : cuicompetitbalsamumpropternaturamdivinam , quæestprincipiumincorruptionisetto - tiusspiritualisodoris , etobjectumse - cundumhumanamnaturam , perquamlinitisumussacramentisexpassioneChristivirtutemhabentibus .

Ad secundum dicendum, quod in nutrimento est conversio cibi in nætritum, et secundum hoc ex odore non transumitur nutritio in spiritualia, hoc enim

est materiale in nutrimento, sed delectatio quæ est in eo ex conjunctione convenientis in illo est quid formale : et secundum hoc transfertur in divina per similitudinem odorum, quia sic odor corporalis etiam nutrit, et multo magis spiritualis, in quo est summa quies et delc tatio.

Ad tertium dicendum, quod in sensibilibus est 'considerare naturae actionem, sicut quod sonus per commotionem acris scindit lignum. Est et in eis considerare actionem animæ, quæ est in recipiendo intentionem sensibilis secundum quod sensibile habet esse corporale in re, et spirituale in sensu, sicut dicit Commentator. Quantum ergo ad actionem naturae, non est odor in corpore glorificato, scilicet per evaporationem, vel transmutationem, sed tantum quantum ad actionem animæ : et sic non oportet in eis esse calidum agens, vel vaporem, nisi vapor dicatur ipsa odoris intentio. Et similiter dicendum ad quartum.

Ad quintum dicendum, quod saturitas salvatur quantum ad quietem quæ est in objecto, quia non quærit aliquid aliud : non tamen quantum ad impletionem recipientis, quia quanto plus percipit intellectus spiritualia, tanto magis augetur capacitas ejus : et sic numquam sequitur fastidium, sed semper manet desiderium.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Est autem, ut aestimo, clarum, quia super nos essentiiis ut divinioribus fontalis suaveolentiae retributio propinquior quodammodo : adhuc enim et magis seipsam manifestat et distribuit in lucidissimum eorum et bene habile juxta intellectum receptivae virtutis copiose supermanans, et multipliciter occultata :

B. Ad vero intellectualium subjecta, et non eodem modo acceptiva, super virtutem incontaminate occultans visionem, et participationem proportionalibus participantium vaporibus in commensuratione divina distribuitur.

Existimo autem esse perspicuum, superioribus essentiiis, utpote divinioribus, fontalis fragrantiae distributionem propinquiorem quodammodo exsistere, magisque se illis expromere ac distribuere, partem eorumdem maxime deiformem virtutisque spiritalis capacissimam affatim mundando, ac multipliciter subeundo; ad inferiores autem, et qui non aeque capaces sunt, supremam illam contemplationem atque communionem reverenter contrahendo, ejusdem participationem, instillationibus eorum captui accommodatis, divina quadam proportione derivare.

<--- Page Split --->

Essentìis quæ sunt super nos, id est. Angelis, retributio fontalis suaveolur tiae, id est, communicatio ipsius divi nae bonitatis, quæ est fons omnis suavitatis, scilicet communicata secundum proportionem naturæ, vel meriti, est propinquior, scilicet quam nos, et adhuc magis manifestat seipsum et distribuìt copiose supermanans in lucidissimum eorum, id est, inter ea, scilicet Seraphin. et in id quod est bene habile receptivur virtutis, id est, ad recipiendum, juxta, id est, secundum intellectum, et etiam ipsa retributio multipliciter occultata in hoc lucidissimo.

Hic ostendit quid significet velatio Chrismatis a duodecim alis, scilicet quod per Chrisma significatur Christus, ut dictum est, et per duodecim alas signifi cantur Seraphin, de quibus legitur Isa. vi, 2, quod stabant super thronum, sex alae uni, et sex alae alteri.

Primo ergo ponit significatum hujus velationis Chrismatis. Secundo, gratia hujus pertranseundo exponit quid signi ficant ea quæ de Seraphin in illa visione dicta sunt, ibi (§ 10), Incorporales Seraphin, etc.

Circa primum, primo dicit altitudinem ordinis Seraphin. Secundo, qualiter significetur in consecratione. ibi (§ 9), Super nos ergo, etc.

Dicit ergo primo, quod Jesus qui est fons totius spiritualis redolentiae, propinquius influit coelestibus essentiiis quam nobis, quibus per illas deferuntur spirituales emanationes, et inter eas magis manifestat et copiosius communicat lucidissimis earum, scilicet Seraphin : sed summa visio divinorum occultatur inferioribus, et distribuitur eis tantum secundum proportionem ipsarum, quod proportionale est eis de spiritualibus odoribus.

DUBIUM.

Sed videtur hoc esse falsum : quia infra dicet, quod manifeste summus ordo cognoscit.

Et dicendum, quod dicitur occultata ad nos, eo quod simplicissima acceptione accipiunt, et sic maxime elongatur a cognitione nostra.

<--- Page Split --->

(Ali a translatio, abscondens) incontaminate, id est, decenter visionem super virtutem, (Alia translatio, supremam quae est super virtutem inferiorum) et participationem ad subjecta, id est, inferiora de numero intellectualium, et non acceptiva eodem modo sicut prima accipiunt, distribuitur in commensuratione divina, id est, secundum mensuram unicuique praefixam a Deo, vaporibus spiritualibus odoribus participantium proportionalibus eis.

Alia translatio, interius. Ad vero, ipsa retributio occultans,

B. Ad vero intellectualium, etc.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Super nos igitur sanctarum essentiarum tantum superpositus Seraphin ordo in alarum duodenario significatur, circa Jesum stans et collocatus, beatissimis contemplationibus, quantum justum, inhians, et invisibilis distributionis sacrae in castissimis susceptionibus repletus, et multum laudabilem, sensibiliter dicendo, non silentibus oribus reclamans Theologiam. Ipsa enim sancta supermundialium animorum scientia simul erecta

Ordo itaque Seraphim, qui sanctas illas nobis excellentiores essentias supra modum superat, in alis duodecim significatur, adstans Jesu et prope ipsum collocatus, beatissimis ejus contemplationibus, quantum fas est, vacans et spiritalis distributionis in sanctissimis receptaculis sancte plenus, et, ut sensibili modo dicam, multum decantatam illam Dei laudem incessabili voce proclamans; sacra siquidem celestium spirituum cognitio et inde-

<--- Page Split --->

est, et in accessabilem habet divinum amorem, malitiamque simul omnem superat et oblivionem. Inde, ut æstimo, hoc non silenti clamore insinuat æternam eorum et incommutabilem in virtute omni et gratiarum actione divinorum scientiam et intelligentiam.

fessa est, et divinum habet amorem indeficientem; omnique malitia et oblivione superior existit ; unde clamor ille incessabilis, meo quidem judicio, designat sempiternam eorum et immutabilem, cum omni contentione at que gratiarum actione, rerum divinarum scientiam atque cognitionem.

EXPOSITIO TEXTUS.

Super nos igitur, etc.

Hic ostendit qualiter significetur ordo Seraphin in consecratione Chrismatis, et primo, quid significatur in eis per alas, quae Chrismati circumponuntur. Secundo, quid per cantum qui fit in consecratione Chrismatis, scilicet « Sanctus, sanctus, « sanctus, » ibi, Et multum laudabilem, etc.

Chrismatis prædictus ordo, secundum quod de eo legitur, Isa. vi, 3, quod indesionter clamabant, Sanctus, sanctus, sanctus. Et etiam hic continuus eorum cantus significat eorum scientiam semper extensam in Deum sine aliqua oblivione ejus, et indeficientem amorem divinum, qui non interrumpitur aliqua malitia : et proprie ordo significatur per cantum Chrismatis, reclamans alter ad alterum, etc.

Sensibiliter dicendo, id est, secundum quod per sensibilia figuratur, orbus, Alia translatio, « buccis, » Theologiam, id est, Sanctus, sanctus.

Animorum, id est, intellectuum, scilicet Angelorum, erecta, id est, perfecta, scientia, et incessabilem habet divinum amorem.

Dicit ergo primo, quod per duodecim alas quae circumponuntur Chrismati, quo significatur Christus, significatur ordo Seraphin, qui propter suam eminentiam immediate collocatur circa Christum, intendens ejus contemplationibus, et repletus ejus suavitatibus, quantum justum, id est, secundum proportionem suam, inhi ans, id est, cum desiderio intendens.

Postea dicit, quod etiam significatur per cantum, qui fit in consecratione

<--- Page Split --->

« fectam virtutem : » ergo et felicitas patriæ, quam constat esse in Angelis, et consistit in scientia et amore actuali, non vero habituali.

  1. Præterea, Habens habitum et non agens non differt a dormiente : sed dormientem nullus diceret felicem : ergo cum Angeli sint felices, non erit eorum habere habitualem amorem et scientiam, sed actualem.

Solutio . Dicendum, quod felicitas Angelorum non consistit in habitu, sed in actione : quia in operatione tantum est delectatio : et concedimus rationes ad hoc.

  1. SED VIDENTUR hoc esse falsum, quod habent incessabilem divinum amorum : non enim possunt simul moveri moribus diversarum virtutum, cum sint essentiae simplices : sed quandoque moventur motibus aliarum virtutum : ergo non habent incessabilem divinum amorem.

  2. Præterea, Scientia eorum non semper est in actu : quia non semper actu considerant idem, sic enim nullo modo considerarent alia : quod autem quandoquo considerat aliquid, et quandoque non, est in potentia quandoque secundum illud : ergo non habent scientiam incommutabilem de potentia in actum.

  3. Præterea, Philosophus dicit in undico m philosophiae prima 1, quod « om- « nis intellectus habens diviniorem se, re- « ducitur de potentia in actum ab illo : » « id intellectus Seraphin habet alium diviniorem se, scilicet divinum : ergo reducitur de potentia in actum : non ergo Seraphin semper habet actualem scientium.

Si dicatur, quod intelligit et quod habut semper scientiam et amorem, non actu, sed habitu. Contra :

  1. Felicitas patriæ perfectior est felicitate via : sed sicut dicit Philosophus in l'hicis, « Felicitas via non est habitus, « sed actus, vel operatio secundum per-

Ad primum ergo dicendum, quod amor non tantum est specialis quaedam virtus, sed est communis motor imperans actum elicitum ab omnibus aliis virtutibus : non est ergo semper actu hians ut semper eliciat proprium actum secundum quod est specialis virtus, sed secundum quod importat actus etiam aliarum, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod « una dies non facit ver, « sed'plures. »

Ad secundum dicendum, quod ratio felicitatis non est ex cognitione lapidis vel cujuscumque alterius objecti, sed ex eo quod est medium cognoscendi omnia alia, quod est lumen divinum primum, et hujus semper habent actualem scientiam, licet non semper actu considerent ea qua per hoc medium cognoseuntur.

Ad tertium dicendum, quod intellectus habere alium diviniorem se dicitur, aut secundum efficientiam, eo quod faciat ipsam in actu potentiam : aut secundum participationem, quia anima actu participat ipsum : et sic non oportet quod quandoque sit in potentia, quia in quantum participat ipsum, est actu : et sic Angeli habent intellectum diviniorem, sed non primo modo, et Philosophus loquitur secundum primum modum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Incorporales ergo Seraphin propritates in eloquiis, sensibilibus imaginibus et invisibilium manifestatoriis mirabiliter descriptas, in exornamentis supercelestium hierarchiarum, ut arbitror, bene contemplati sumus, et tuis intellectualibus oculis ostendimus : tamen quoniam quidem et nunc summum sacerdotem sacre circumstantes, ipsam nobis illam reformant excellentissimam dispositionem, in brevi et nunc sanctissimis adspectibus deformissimam eorum claritatem videamus.

Incorporas quidem proprietates scraphim a Scripturis sancte sensibilibus figuris quibus res intellectibiles exprimunt depictas in coelestium hierarchiarum descriptionibus præclare, uti puto, spectavimus, tuisque spiritalibus oculis exhibuimus ; sed quoniam etiamnum iis qui pontifici reverenter assistunt, illam ipsam sublimissimam distinctionem nobis repræsentant breviter, iterum immaterialibus oculis quam maxime deiformem eorum splendorem contemplemur.

<--- Page Split --->

posita sunt. Secundo, exsequitur propositum, ibi (§ 11), Multiforme igitur eorum, etc. Tertio, redit ad propositum, ibi (§ 12), Non ergo divinissimus, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Incorporales ergo, etc.

Dicit ergo primo, quod in cœlestii hierarchia sunt sufficienter ostensæ proprietates spirituales Seraphin, quæ in Scriptura sacra traduntur per figuras sensibiles : sed quia eorum dispositio repræsentatur in ministris habentibus alas ad velandum Chrisma, qui circumstant sacerdotem summum, oportet breviter considerare nunc de eis.

In exornamentis hierarchiarum supercælestium, id est, Angelorum, qui sunt dignitate naturae super corpora cælestia, id est, in libro Cælestis hierarchiæ, in quo ornatus eorum expositi sunt : et tuis, quia illum librum sibi transmiserat : reformant, id est, repræsentant : in brevi, id est, in compendio : sanctissimis, id est, spiritualibus, eorum, scilicet Seraphin.

Hic incipit exponere ea quae dicuntur de Seraphin in visione Isaiae, et primo dicit de quo est intentio, et remittit ad alium librum in quo sufficienter haec ex-

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Multiforme igitur eorum et multiplex manifestativum est, ut æstimo, multividæ eorum in divinissimas illuminationes proprietatis, et semper

Infinite quidem facies eorum multique pedes significant, ut opinor, vim proprietatemque eorum qua multas divinas cernunt illustrationes, bono-

<--- Page Split --->

motus, et multivii divinorum bonorum intelligibilium. Alarum autem, ut eloquia aiunt, expansam positionem, non numerum sanctum indicare arbitror secundum quod visum est aliis, sed quia circa Deum ipsius excellentissimæ essentiae ordinis, anagogica et absoluta perfectissime sunt, et supermundana prima et media et extrema intellectualium sui et deiformium virtutum. Inde eloquiorum sacratissima sapientia alarum duplicationem sancte describens, circa facies et media et pedes eorum imponit alas, universaliter volabile eorum insinuans largissimum in id quod vere est anagogicae virtutis.

rumque divinorum intelligentiam, quae sempiterno motu cietur, multaque peragrat; senas autem alas, quas Eloquia commemorant, non existimo sacrumbs numerum denotare, ut quibusdam placuit, sed ipsas virtutes supremæ illius quae circa Deum versatur essentiae seu distinctionis, primas, medias, et extremas, esse plane spiritales ac deiformes, superna petere, penitusque liberas exsistere ac supramundiales, Hanc ob causam sacratissima Scripturæ sapientia, dum alarum figuram depingit, ad eorum facies, mediaque corpora, ac pedes pennas adhibet, ut insinuet eas penitus alatas esse, atque omni vi ad id quod veraciter exsistit sursum ferri.

Si autem facies et pedes tegunt, et solis volant mediis aliis, intellige sacre, quia tantum exaltatus excellentissimarum essentiarum ordo, timidus est circa intelligentiarum ejus altiora et profundiora, et mediis aliis in commensuratione ad divinam visionem exaltatur, divinis jugis supponens propriam vitam, et ab ipsis sancte directus ad suimet cognitionem.

Quod si facies pedesque obte gunt, mediisque tantum ali s volant, intellige tam præstantem summarum naturarum ordinem revereri ea quæ altiora profundioraque sunt, quam ut intelligendo assequi possint, mediisque ali s moderate ad Dei contemplationem evehi, dum et divinis lancibus vitam suam subjicit, et ab iis sancte ad sui notitiam promovetur.

Quod autem eloquiis dictum est, veluti, clamabat alter ad alterum, istud æstimo declarare quod deividis suis intelligentiis sibi invicem copiose tradunt. Et hæc sacra dignum judicamus memoria, quomodo eloquiorum Hebræa vox, juxta intelligibilem nominationem, vocat sanctissimas Seraphin essentias, ex hoc quod sunt ignea et superferventes secundum divinam et immobilem vitam, ex ipsa secundum divinam et immutabilem vitam perflagrantia.

Quod autem Scriptura dicat, Clamabat alter ad alterum, hoc existimo significare, quod divinarum suarum visionum et intelligentiarum participationem sine invidia sibi mutuo communicent. Quin etiam hoc memoratu dignum, quod in sacris Litteris sanctissimæ illæ naturae perquam significanter Hebraica voce Seraphim appellentur, quod nimirum per divinam semperque mobilem vitam suam ignescant, et supra modum ferveant.

Si ergo, ut qui Hebraeorum sunt interpretantes aiunt, divinissimi Sera-

Si igitur, ut Hebraicorum nominum interpretes affirmant, divinissimi illi

<--- Page Split --->

phin ardentes et calefacientes a Theologia nominati sunt, manifestativo subtualitalis eorum habitus nomine, diviniqne unguenti, juxta symbolicam imaginum descriptionem motivas habentes virtutes, in manifestationem Ipsius et efficaciorum vaporum distributionem evocantes. Ipsa enim super intellectum suaveolens essentia, ab ignitis et purgatissimis mentibus in notitiam moveri amat, et divinissimas suas inspirationes in ditissimis distributionibus donat, sic se supermundane cvocantibus.

seraphim incensores et calefactores a Scriptura nominentur, quod id nomen statum eorum naturalem exprimat, utique, juxta symbolicam effigiationem, habent unguenti divini vires illas, quae sursum agunt ad ipsum exprimendum, et ad efficaciores vapores distribuendos incitant. Etenim essentia illa, cujus odoris suavitas mentem superat, ab igneis purissimisque mentibus ad sui manifestationem invitari amat, divinissimasque suas inspirationes luculentissimis distributionibus impertitur iis qui sic illam supramundialiter invitarunt.

multitudine divinorum, eo quod visus est in vultu. Sed multitudo pedum significat notum ipsorum continue et multis viis procedentem in divina intelligibilia : pedes enim sunt instrumenta motus.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Multiforme igitur eorum, etc.

Multiforme, id est, multorum vultuum. Sunt ergo multividi quantum ad multitudinem eorum quae de Deo vident, multivii quantum ad multos modos accipiendi secundum multas illuminationes quibus accipiunt, habent enim supremas et medias et infimas illuminationes, quia ab eis descendunt in inferiores : et semper motus, in quantum sunt infatigabiles circa divinam contemplationem.

Hic exponit ea quae de Seraphin dicta sunt in visione Isa. vi, et dividitur in partes quinque.

Primo enim exponit multitudinem pedum et vultuum. Secundo, numerum alarum, ibi, Alarum autem etc. Tertio, velationem faciei et pedum, ibi, Si autem facies et pedes, etc. Quarto, clamorem unius ad alterum, ibi, Quod autem eloquiiis, etc. Quinto, nomina eorum, ibi, Et haec sacra dignum, etc.

Dicit ergo primo, quod multitudo vultuum eorum manifestat proprietatem eorum secundum quam sunt illuminati

Alarum autem, etc. Hic ostendit quid significet senarius alarum numerus in unoquoque eorum.

F Dicit ergo, quod non significat id quod quibusdam visum est, dicentibus quod duabus ali s velabant faciem sedentis super thronum, quia ignorabant ea quae sunt ante mundum : et duabus volabant, quia ea quae in mundo, per rerum emanationem de Deo manifestantur, cognosecret : sed significatur per triplicem binarium alarum numerum, quod habent illuminationes primas, medias et infimas

<--- Page Split --->

tamquam excellentiori modo aliis habentes quidquid habent inferiores, sed non e converso. Et ideo ponuntur duæ alæ circa caput ipsorum propter volatum secundum supremas illuminationes : una quarum respondet capacitati naturae et altera illuminationi descendenti, quia his duobus elevantur : duæ vero ponuntur circa pedes propter volatum secundum infimas illuminationes : duæ in medio propter medias : ut sic inveniantur universaliter volantes in divina.

Expansam, Alia translatio, « sextuplam : » numerum sanctum, sicut expositum est, vel quia forte tres binarios referebant ad numerum personarum, sed arbitror indicare quia excellentissimæ essentiae illius ordinis, scilicet Seraphin, quæ sunt circa Deum, sunt anagogica, id est, sursum ductiva, et perfectissime absoluta, id est, libera ab omni subjectione, et sunt supermundana prima et media et extrema intellectualium, id est, accipientia supermundanas illuminationes tam primas quam medias et ultimas intellectuales totius angelicae hierarchiae, scilicet sui et aliorum inferiorum : deiformium virtutum, scilicet Angelorum. Alia translatio : « Sed quod prima et media et extrema « intellectualium et deiformium virtu- « tum ipsius, existentis circa Deum su- « preme substantiae et ordinis sursum « activa et absoluta perfecte sunt et su- « permundana. » Volabile universaliter, id est, secundum omnem partem, insinuans largissimum, id est, copiam virtutis anagogicae in id quod vere est et dicitur.

Si autem facies et pedes, etc. Hic exponit velationem faciei et pedum.

Dicit ergo, quod per hoc quod dicuntur volare mediis alis tantum, et duabus tegere facies, et duabus pedes, significatur quod quamvis sit ordo altissimus, tamen non præsumit se extendere in altis-

sima divina intelligentiæ, quæ pertinent ad eminentiam divina naturae, et hoc significatur in velatione faciei : et similiter non præsumunt ad profundiora qua pertinent ad immensitatem divina sapientia, et sic velantur pedes qui sunt in profundo corporis : sed mediis volant, quia renovantur in divina visione secundum suam mensuram submittentes vitam suam divinis legibus, quibus diriguntur in sui ipsorum cognitione. Tandem propter reverentiam ejus, scilicet anagogica virtutis, exaltatur, id est, revocatur, jugis, id est, legibus sancte directus. Alia translatio, « intellectualiter dispositus « ad suiipsius cognitionem. »

Quod autem eloquiis, etc. Hic exponit clamorem unius ad alterum, et dicit, quod hoc significat quod sibi mutuo ostendunt receptas illuminationes.

Et haec sacra, etc. Hic exponit nomina eorum, et primo ponit expositionem. Secundo adaptat ad propositum, ibi, Divinique unguenti, etc.

Dicit ergo, quod dicuntur Seraphin propter ardorem secundum divinam vitam : quia Seraphin interpretatur calefacientes, et ardentes, in quo manifestatur eorum naturalis habitus, scilicet amoris, quo in tali ordine collocantur.

Ex ipsa perflagrantia, id est, ardore, quæ est secundum divinam, etc. Alia translatio, « ex hoc quod sunt ignea et « superferventes secundum divinam et « immobilem vitam. »

Substantialis. Hoc non dicitur, quia habitus angelici sint de substantia eorum, ut partes essentiae, sed quia consequuntur naturam ipsorum, et eis immobiliter inhaerent : quamvis dicant quidam, ut dicit Damascenus, quod « habi- « tus est ipsa essentia animae depurata, « quæ potest in id in quod primo non « poterat : » et hoc potest esse verum

<--- Page Split --->

si intelligatur depuratio reductio de potrinia in actum : potentia tamen in quantum hujusmodi est impura : quia non est determinata ad unum, sed est medium inter esse et non esse : puritaque ejus est ipsius actualitas, per quam res habet esse quo subsistat, per habitum esse secundum quod est principium alicujus operationis. Et similiter est in Angelis.

Dicit ergo, quod symbolice secundum expositionem nominis? Seraphin habent virtutem moventem Chrisma, ut manifestent et distribuunt odores ipsius : ignis enim facit evaporare corpus odoriferum circa quod potest. Denique nominati sunt ut habentes virtutes motivas, divini unguenti, id est, Chrismatis, evocantes nos in manifestationem, etc.

Essentia, scilicet divina, amat, ut ostendatur voluntarie se communicare, non coacta sicut vapor ab igne resolutus : evocantibus se in Deum per devotionem.

Divinique unguenti, etc. Hic adaptat significationem nominis ad propositum.

1 2

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Non ergo divinissimus supercedestium essentiarum ordo ignoravit divinissimum intellectum in sanctificandum descendentem : intelligit autem eum sacre in his quae secundum nos sunt, seipsum subjicientem per divinam et ineffabilem bonitatem, et a Patre suo et a seipso et Spiritu humanitus sanctificatum : adspiciens vero proprium novit principium, in quibuscumque divinitus agit, secundum essentiam immutabile habens. Indesymbolorum sacrorum traditio sanctificato divino Chrismati, Seraphin circumdat, incommutabilem videns et describens Christum in ea quae secundum nos est universali ad veritatem inhumanatione.

Nequaquam igitur divinissimus coelestium essentiarum ordo ignorabat, Jesum divinissimum sanctificationis ergo descendisse ; verum sciebat, ipsum, propter divinam et ineffabilem bonitatem suam, sancte se ad nostra demisisse, et ab ipsomet Patre spirituque humano more sanctificatum cernens, proprium agnoscebat principium in iis quae divinitus agebat secundum essentiam invariatum. Quare traditio sacrorum symbolorum, dum divinum unguentum consecratur, seraphin apponit, ut Christum denotet ac describat, in universa naturae humanae nostrae assumptione in se immutaturn permansisse.

<--- Page Split --->

Ordo, scilicet Seraphin divinissimum intellectum, id est, Dei Filium, qui est verbum et sapientia Patris, descendentem per assumptionem carnis, in sanctificandum, id est, ut sanctificaret nos, vel ut sanctificetur secundum humanam naturam. Alia translatio, « Thearchissimum « Jesum, ad hoc ut sancti fiearetur, descen- « disse. » Intelligit eum, scilicet Jesum, secundum divinam naturam subjicientum seipsum, scilicet esse majorem seipso in his qua sunt secundum nos, id est, quantum ad humanam naturam : vel subjicientem, id est, communicantem seipsum in eis qua secundum nos sunt, id est, in symbolis, et eum humanitus, id est, secundum humanam naturam, sanctificatum, id est, in sanctitate factum, non prius factum, et postea sanctificatum. Luc. i, 35 : Quod ex te nascetur, etc.

Hic redit ad propositum concludens ex praedictis.

Dicit ergo, quod sanctus ordo Seraphin non ignoravit mysterium Incarnationis, scilicet quod Dei Filius descendit humanam assumens naturam ad sanctificandum nos, secundum quod sanctus est seipso secundum divinitatem, minor ipse secundum humanitatem, propter ineffabilem ejus bonitatem, et sanctificatus a tota Trinitate : nihilominus cognoscit illum secundum quod immutabilis mansit in illo divina natura, secundum quam est ejus principium : et ideo circumponuntur alae (quibus significantur Seraphin) Chrismati, per quod significatur Christus.

Vero, id est, sed ille ordo adspiciens in Christum, novit eum principium proprium, id est, sui esse : principium, dico, habens immutabile secundum essentiam, scilicet divinam, in quibus agit divinitus : quamvis enim sit homo factus, divina tamen essentia immobiliter in ipso permansit, secundum quam habet divinas operationes.

Videns traditio per fidem (alia translatio, sciens) et describens symbolis in teleta myri Christum incommutabilem secundum divinam naturam, in ea inhumanatione, id est, humanae naturae assumptione, quae est secundum nos, quia non est 'alterius speciei homo factus : vel quia totam humanam naturam assumpsit : ad veritatem, quia non phantasticam, ut Manichaei dicunt.

<--- Page Split --->

Et adhuc divinius, quia unguento utitur ad omnis divini perfectionem, ostendens aperte, juxta eloquium, sanctificantem sanctificatum 1, tamquam semper ipsum existentem in seipso secundum omnem divinam beneficentiam. Propter quod et sacrae divinae generationis perfectiva donatio et gratia in unguenti perficitur divinissimis consummationibus.

Et quod divinius est ad omnem rei sacrae consecrationem divino utitur unguento, manifeste demonstrans, juxta Scripturas, eum qui sanctificandum sanctificat, ut qui semper sibi ipsi similis, atque idem sit in omni divinae benignitatis operatione; quapropteretiam divinae regenerationis donum et gratia perficiens divinissimi unguenti consecrationibus consummatur.

1 Ad Hebr. ii, 41 : Qui enim sanctificat, et qui

<--- Page Split --->

ritus sanctus ad robur, ibi (§ 13), Sed et ipsi perfecto, etc.

Circa primum, primo ponit theoriam. Chrismatis secundum quod inungitur ipse baptizatus in vertice. Secundo, quantum ad effusionem Chrismatis in aquam baptismi, ibi (§ 14), Inde, ut aestimu, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Dicit ergo primo, quod usus Chrismatis est in omnibus divinis perfectionibus : in quo ostendit ipse Christus (qui sancitficat sanctificatos) se esse per seipsum in omni divina perfectione secundum quod Chrismate, quo significatur Christus, alia sanctificantur : et ideo baptismus perficitur Chrismate, ut scilicet ostendatur divinam generationem qua Filii Dei efficimur in baptismo, fieri per sancitficationem quae est a Christo.

Hic ostendit theoriam Chrismatis quantum ad hoc quod est usus ejus in omnibus fere teletis, et dividit in partes tres. Primo enim ostendit quare usus illius sit in aliis teletis. In secunda ostendit quare singulariter dicatur teleta, ibi (§ 17), Inde, aestimo, etc. In tertia ostendit quare in consecratione ejus cantatur « Alleluia, » ibi (§ 18), Divinum vero Deo, etc.

Prima pars iterum dividitur in partes duas. In prima ostendit qua ratione sit usus Chrismatis in baptismo. In secunda, de usu ejus in consecratione altaris, ibi (§ 16), Et hoc hierarchicae, etc.

Circa primum ponit theorias. Prima, quomodo sanctificatio quae fit in baptismo per Chrisma, significat participationem Christi. Secunda, quomodo significat effusionem sancti Spiritus, et hoc maxime in confirmatione, in qua datur Spi-

Divinius, id est, dignius considerandum est in Chrismate, utitur scilicet traditio omnis divini, id est, divinaactionis hierarchicae : sanctificantem, id est, Christum, omnem sanctificatum, juxta eloquium : Qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes, ad Hebr. II, 11, et forte erat antiquitus. Et utrumque significatur dictum, ut dicit Commentator. Vel aliter Christum sanctificantem in quantum Deus, seipsum sancitficatum in quantum homo. Joan. XVII, 19 : Ego sanctifico meipsum.

Seipso, id est, seipsum secundum omnem divinam beneficentiam, id est, in omnibus divinis bonitatibus ad Hebr. VII, 25 : Accedens per semetipsum ad Deum. Vel aliter, sanctificantem, id est, summum sacerdotem, seipso, id est, in seipso perficitur quando baptizatus Chrismate in virtute ungitur.

<--- Page Split --->

Inde, ut æstimo, et purgativo baptisterio unguentum in cruciformibus symbolis infundens sacerdos, super conspectum ducit contemplativis oculis, usque etiam suam mortem per crucem Jesum pro nostra divina generatione demersum, hoc divino et potentissimo descensu in mortem suam, juxta occultum eloquium, baptizatos ex corrumpentis veteri absorptione divinitus emergentem et renovantem ad divinam et æternam subsistentiam.

Unde, ut opinor, etiam in baptisterium expiatorium unguentum, aspersionibus in crucis formam expressis, infundens pontifex, mentalibus oculis sub adspectum ponit, ut ad mortem usque Jesus in cruce pro divina nostra regeneratione demersus, divino illo et insuperabili descensu in morte sua baptizatos secundum oraculum arcanum, ex antiqua mortis corruptibilis dejectione benigne vindicarit, et ad divinum æternumque statum innovarit.

<--- Page Split --->

liavit seipsum usque ad mortem crucis, per quam erexit baptizatos a veteri morte, et renovavit eos perducendo ad esse divinum.

Inde, scilicet qui Christus sanctificans significatur per Chrisma, baptisterio, id est, in aqua baptismi, unguentum, id est, Chrisma, super conspectum ducit, id est, aperte ostendit demersum, ut humilitatem mortis sciant. Ad Philip. ii, 8 : Humiliavit semetipsum, etc. Juzla occultum, in Graeco mysticum, eloquium, Ad Rom. vi, 6.

Dicit, quod per hoc quod in aquam baptismi infundit Chrisma in modum crucis, significatur quod Christus humi-

Absorptione, id est, voragine, emergentem, id est, extrahentem, externam, ut ultra non serviamus peccato (ad Rom. vi, 6).

15

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed et ipsi perfecto sacratissima divine generationis teleta, divini Spiritus superadventum unguenti donatconsummativa unctio, characterizante, ut aestimo, sacra symbolorum imaginaria descriptione ab ipso propter nos humanitus divino Spiritu sanctificato, immutabili substantialis divinitatis habitu, divinissimum spiritum donatum.

Quin etiam ei qui sanctissimo divina regenerationis sacro initiatus est consummans illa unctio divini Spiritus illapsum elargitur, sacra, uti reor, symbolorum fictione hoc sub oculos ponente, quomodo ab ipso, qui propter nos humano more Spiritu Dei principali sanctificatus, essentiali divinitatis suae statu invariato, divinissimus ille Spiritus donetur.

<--- Page Split --->

bur in confirmatione, characterizante, id est, significante divinissimum Spiritum esse donatum ab ipso Christo sanctificato divino Spiritu humanitus propter nos, id est, secundum humanam naturam quam propter nos assumpsit. Alia translatio, « Ut decet hominem. » Donatum dico, ab ipso immobili habitu substantialis divinitatis, id est, secundum quod divinam substantiam immobiliter retinuit. Non enim intelligendum est hic, quod sit accidens divinitatis, neque intelligendum est quod divinitas sit nomen substantiae quantum ad id a quo imponitur, cum imponatur ab operatione, quamvis sit vera substantia quantum ad id cui nomen imponitur : sicut et scientia in Deo significat substantiam : unde Commentator dicit : « Notandum illud quod ait, substantialis « divinitatis, et quia incommutabilis « mansit. » Denique si in Angelis substantiales habitus audientes, non qualitates forinsecus per accidentia factas intelligimus, multo magis in Deo (qui et super essentiam est) proprie habitum, nec qualitatem accipiemus, quae in composito accidit, sed habitum substantialem divinitatis, quae naturaliter habet ex se universa, quae sunt bonitatis. Intelligendum vero quod divinitas per semetipsam essentia est Dei. Sed hoc quod dicitur de Angelis, intelligendum est ut supra.

Dicit, quod etiam baptizado datur Spiritus sanctus ad robur per unctionem Christatis in confirmatione : in quo significatur, quod ipse Jesus, qui significatur per Chrisma, dat nobis Spiritum in quantum Deus, quamvis in quantum homo sit sanctificatus a Spiritu sancto, immutabiliter tamen habendo divinam substantiam.

Ipsi perfecto sacratissima, etc. baptizato superadventum Spiritus divini ad ro-

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et hoc hierarchice intellige : quia et divini altaris sacram consummationem sanctissimarum hostiarum legislatio sacratissimi unguenti perficit sanctisimis effusionibus. Est autem superccelestis et superessentialis theoria, omnis deificationis nostrae et sanctificationis principium et essentia et perfectiva virtus. Si enim est divinissimum nostrum altare Jesus principale divinum, divinorum oblatio, in quo, juxta eloquium, oblati, et mystice holocaustomati accessum habemus, supermundanis oculis videbimus ipsum divinissimum altare, in quo perfecta perficiuntur et sanctificantur ab ipso divinissimo unguento perfectum. Sanctificat enim pro nobis semetipsum sanctissimus Jesus, et omni nos sanctificatione replet in se perfectionum, dispensatorie in nos tamquam Deo genitos, de caetero benigne descendentuum.

Hoc etiam sancte observa, ut sacratissimorum illa lex mysteriorum purissimis unguenti sacratissimi affusionibus divini quoque altaris consecrationem perficiat. Est utique supraccelestis ac supersubstantialis haec divina operatio universae divinitus nobis praestitae sanctificationis initium et essentia virtusque perfectiva. Etenim si Jesus, qui est altare nostrum divinissimum, divina est divinarum mentium consecratio, in quo secundum Scripturam sanctificati, et mystice in morem holocausti concremati, accessum obtinemus, supramundanis oculis divinissimum illud altare intueamur (in quo ea quae initianda sunt, consecrantur ac sanctificantur) ipsomet unguento divinissimo initiatum : sanctificat enim semetipsum pro nobis sanctissimus ille Jesus, nosque omni replet sanctitate, dum ea quae in eo geruntur per dispensationem, ad nos, veluti a Deo genitos, benefice dimanant

<--- Page Split --->

legislatio sanctissimarum hostiarum, id est, lex per quam perficiuntur divinae oblationes secundum omnes actiones hierarchicas : perficit, sanctissismis effusionibus super quatuor angulos altaris.

Theoria, id est, divina operatio deificationis quantum ad ultimum finem, sanctificationis quantum ad dona quae ordinant ad finem illum, principium, scilicet quod est primum operans, essentia, id est, essentialiter causa, non per accidens, perfectiva virtus secundum quod complet in seipsa, divina oblatio, id est, offerens : divinorum scilicet virorum, in quo, etc.

Juxta eloquium, ad Rom. v, 2 : Per quem et habemus per fidem accessum in gratiam istam, in qua stamus. Et I Pet. iii, 18 : Ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne.

Hic determinat de usu Chrismatis in consecratione altaris, ponens theoriam.

Dicit ergo, quod hic intelligendum est, quod altare consecratur effusione Chrismatis : cum enim omnis nostra consecratio sit per divinam operationem, ipse Jesus est divinum altare, in quo Deo offerimur et sacrificamur : hoc ergo altare, quo significantur Christus, significat quod Christus sanctificat seipsum sicut altare, et replet nos sanctificatione, ut oblatos in se altari.

Hierarchice secundum principia hierarchica, quae sunt principia fidei, quia

Holocaustomati. Alia translatio, « holocausta. »

Sanctificat. Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Et replet nos omni sanctificatione perfectionum in se, id est, qui in Christo perficimur, dispensatorie, id est, divina dispositione descendentium benigne, id est, ex divina bonitate, in nos tamquam Deo genitos, de caetero, ex quo Christus carnem nostri generis assumpsit, ipse enim factus de nostro genere, fecit nos filios Dei congenitos sibi : ad Rom. viii, 17 : Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Inde, aestimo, secundum intellectum hierarchicum Deo traditum, divini nostre hierarchiae duces pudicissimum hoc sacrificium unguenti teletam ex perfecto actuose nominant : et tamquam si quis dixerit Dei teletam, utroque intellectu divinam ipsius perfectam operationem laudantes. Est enim ipsius hostia et propter nos humanitus sanctificari, et deifice omnia perficere et sanctificare perfecta.

Unde, ut opinor, juxta sensum hierarchicum qui a Deo traditus est, divini isti sacri nostri ordinis duces sanctum hoc unguenti mysterium τελετήν, id est, consecrationem vocant, quod re ipsa consecret atque consummet; ut si quis dixerit Dei consecrationem, utroque sensu divinam ejus perfectionem praedicando. Est enim Dei consecratio, cum quod propter nos humanius sanctificetur, tum quod divinitus cuncta, quae consecranda sunt ipse consecret et sanctificet.

<--- Page Split --->

id est, sanctissimum, sacrificium, id est, consecrationem, unguenti, id est, Chrismatis, nominant teletam absolute, id est, perfectionem, ex perfecto, quia teleta ex perfectione nomen habet, actuose, id est, efficaciter sive congrue : tamquam si quis dixerit Dei teletam, id est, ac si per hoc quod dicitur simpliciter teleta, esset quis significans perfectionem quae est in Christo, ipsi, scilicet duces laudantes divinam perfectam operationem ipsius, scilicet Chrismatis, utroque intellectu, id est, secundum quod intelligitur teleta simpliciter, et Dei teleta : vel ipsius, scilicet Christi, utroque intellectu, id est, divino et humano.

Ostendit quare singulariter dicatur telrta, id est, perfectio, cum omnes sint tlecte hierarchicae actiones.

Dicit ergo, quod ideo teleta simpliciter dicta nominatur Chrisma, quia significaet et repraesentat Christi perfectionem, quam habuit in utraque natura, quia fuit perfectus Deus et perfectus homo, sanctificatus in quantum homo, et sanelificans in quantum Deus, sicut Chrisma consecratur et consecrat alia.

Deo, idest, a Deo.

Duces, id est, Apostoli, pudicissimum,

Haec enim est hostia ipsius Christi, id est, talis oblatio competit sibi, scilicet sanctificari humanitus, id est, secundum naturam humanam propter nos assumptam, et deifice, id est, operatione divinae naturae perficere omnia, etc. Vel aliter, ipsius, scilicet Chrismatis est talis hostia, id est, talis oblationis modus, sanctificari, id est, consecrari, propter nos, id est, propter nostram sanctificationem, humanitus, id est, divina benignitate, et deifice, id est, secundum divinam virtutem operantem in ipso, perficere omnia, id est, alias teletas, etc.

<--- Page Split --->

Divinum vero Deo acceptabilium Prophetarum inspirationis melodema aiunt, qui Hebraeorum sunt scientes, laudem Dei declarare, aut laudare Dominum. Totius igitur theophanie et creationis in varia compositione hierarchicorum symbolorum sacre descripte, non inconveniens est recordari Deo motam Prophetarum hymnologiam. Docet enim et caste simul et divinitus laudibus sacris dignas esse divinas actiones.

Porro melos illud sacrum prophetarum divinitus afflatorum, aiunt hi qui Hebraice norunt, Dei laudem significare, sive Laudate Dominum. Cum igitur sacra omnis Dei apparitio actioque in diversa hierarchicorum symbolorum compositione sit descripta, nequaquam abs re fuerit, meminisse laudationis prophetarum quam divinitus didicerunt : docet enim præclare simul ac sancte, divina beneficia præcipua laude digna esse.

<--- Page Split --->

rarchicis, et præcipue in hoc, quod est consummatio aliorum, ut doceamur in omnibus et de omnibus actionibus divinis laudare Deum.

Melodema, id est, canticum, inspirationis Prophetarum, id est, quod Prophetis inspiratum est. Tob. xni, 22 : Per vicos ejus Alleluia cantabitur. Et similiter in titulis aliquorum psalmorum.

Declarare hoc, id est, laus Dei, materialiter.

Igitur non inconveniens est recordari hymologiam Prophetarum Deo motam, id est, a Deo traditam, scilicet « Alleluia, » in varia compositione symbolorum totius sanctæ theophanis, id est, cujuslibet spiritualis illuminationis, et creationis, id est, interioris operationis, sicut dicitur in Psal. 1, 12 : Cor mundum crea, etc.

Ilic dicit, quod cantatur « Alleluia » in consecratione Chrismatis secundum antiquum morem.

Dicit ergo, quod « Alleluia » interpretatur laus Dei, vel laudate Deum, et ideo cantatur hoc canticum in omnibus hie-

Descriptæ, etc. id est, figuratæ, sacre, id est, decentibus et sacris symbolis.

Docet, scilicet hymno logia, caste, propter munditiam, divinitus, propter deiformitatem quæ debet esse in iis qui laudant Deum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De sacerdotalibus consummationibus.

De sacrorum ordinum consecrationibus.

SYNOPSIS CAPITIS

Prima parte hujus capitis ostendit :

I. Quam sit hierarchia nostra bene ordinata.

II. Quæ sit consecratio spirituum coelestium, et quibus data sit legalis hierarchia, et qua de causa, et ubi data sit : aitque nostram hierarchiam mediam esse inter legalem ac coelestem.

III. Tres esse functiones hierarchiae, scilicet expiare, illuminare, perficere.

IV. Ordines inferiores a superioribus ad Deum adduci.

V. Pontificem esse primum in ordine hierarchico, et ab eo sacram omnem potestatem ad inferiores derivari.

VI. Quid sit munus pontificum, sacerdotum, diaconorum.

VII. Superiores inferiorum facultates habere, et functiones eorum exercere posse, non contra.

Secunda parte tradit ritum consecrandi episcopum, sacerdotem, diaconum.

Tertia parte proponit contemplationem, in qua explicat :

I. Quæ sint cuique ordini communia, et quæ particularia.

II. Quid sibi velit accessus ad altare et genuflexio.

III. Quid manus impositio.

IV. Quid crucis signatio.

V. Quid nominum promulgatio, et quomodo nemo sit ad sacra promovendus, nisi a Deo electus.

VI. Quid insinuet finalis salutatio.

VII. Cur capiti pontificis Scripturae liber imponatur.

VIII. Quid sibi velit genuflexio sive unius, sive utriusque poplitis.

<--- Page Split --->

AN IQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Hæc quidem divinissimi unguenti perfecta operatio. Tempus autem fortassis sit post divinas sacras actiones, ipsas exponere sacerdotales ordinationes,

B. Et partes virtutesque earum et operationes et consummationes, et super has trinitatem superfirmantium ordinum, ut demonstretur secundum nos hierarchiae dispositio, inordinatum quidem et inornatum et commixtum clare distinguens, replens vero ornatum et ordinatum et inconfusum, in ipsis seipsam manifestans sanctorum ordinum analogiis.

Hæc quidem divinissima est unguenti consecratio : modo tempus est, post divinas istas functiones, ipsosmet sacros ordines exponendi, eorumdemque distributiones, ac virtutes, et actiones atque perfectiones, tresque ordines majores, qui sub iis continentur, ut ostendatur hierarchiæ nostræ descriptio, quidquid inordinatum et incompositum atque confusum est, nulla cum eo misione facta, segregare et ablegare, decorem vero atque ordinem ac majestatem in proportionibus sanctorum ordinum suorum exhibere.

<--- Page Split --->

Prima autem pars dividitur in partem tres. In prima continuat se ad praecedentia dicens de quo est intentio. In secunda ponit ea in quibus universaliter consistit omnis hierarchia, ibi (§ 2), Et omnis quidem hierarchiae, etc. In tertia subdividit ea in quibus nostra hierarchia consistit, ibi (§ 6), Unaquaeque vero, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Hæc quidem divinissimi unguenti, etc.

Primo ergo dicit, quod dictis his qua pertinent ad Chrismatis operationem et aliorum, restat dicere de ordinibus, quibus sacra ministrantur, et de officiis eorum et operationibus, ut cognoscatur dispositio nostra hierarchiae, quae inordinata distinguit, et ordinata replet secundum uniuscujusque analogiam.

Unguenti, id est, Chrismatis, operatio perfecta, quia secundum eam perficiuntur aliae telete.

Sicut dictum est prius, operatio hierarchiae Ecclesiasticae est aut circa progredientes, aut circa exeuntes.

Circa progredientes est duplex, aut quantum ad progressum in via, vel quantum ad terminum in quo consummatur progressus. Quia igitur determinavit de operatione hierarchiae, quae est circa ingredientes, scilicet de baptismo, et de his quae sunt juvativa secundum progressum in via, vel reficiendo, ut Eucharistia, vel tradendo vires contra impedimenta via, sicut confirmatio Chrismatis, in parte ista incipit determinare de operibus hierarchicis quibus aliquis constituitur in aliquo gradu dignitatis super alios, quod est quasi ultimum et terminus in quo stat progressus hierarchicus.

Actiones quae scilicet pertinent ad vitam ipsam, fortassis, quia aliter posset videri, quod deberet de aliis quae etiam pertinent ad progressum in via, determinare, sicut est pœnitentia, de qua tamen non determinat, quia ejus ritus consistit potius in quibusdam operibus virtutum ex parte pœnitentis, quam in ministris hierarchicis : et iterum non habet virtutem tantum ex operatione hierarchiae, quantum ex ipso pœnitente : sed quantum pertinet ad operationem hierarchicorum prout pœnitens absolvitur virtute clavium, determinabit de hoc cum ordinibus.

Sacerdotales, id est, sacra dantes per dispensationem sacramentorum, ordinationes, id est, ordinibus.

Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima determinat de dispositione Ecclesiasticae hierarchiae, dividendo eam in suas partes. In secunda determinat specialiter de perfectionibus eorum qui in aliquo gradu Ecclesiasticae hierarchiae collocantur, ibi (§ 11), Lex quidem hæc est, etc.

<--- Page Split --->

DUBIUM.

B. Et partes, etc.

SED VIDETUR, quod insufficienter ibi determinet de ordinibus, cum sint septem, ipse autem determinat tantum de tribus, scilicet Episcopis, Presbyteris et Diaconis : cum tamen Episcopatus etiam non sit ordo, ut probatur in IV Sententiarum a Magistro 1.

Et dicendum, quod intentio sua est determinare tantum de ordinibus sacris, cum quibus in primitiva Ecclesia etiam inferiores ordines tradebantur propter paucitatem et idoneitatem ministrorum : in toto enim potestativo superius continet in se omnia inferiora. Nunc autem quia ministri non sunt ita idonei, oportet ut primo probentur inferioribus officiiis, quam assumantur ad digniora. Et iterum quia Ecclesia multiplicata est, oportet ministros inferiores distinctos esse a superioribus : quia non sufficerent ad utrumque.

Partes, id est, spiritualia officia. Alia translatio, « partitiones : » virtutes, id est, gratias quae conferuntur ordinatis, ut sint potentes exercere actus suos officiis congruos, operationes quas exercent in suo officio, in teletis, consummationes quantum ad theorias teletarum : vel operationes quantum ad purgationem et illuminationem, consummationes quantum ad perfectionem. Commentator tamen dicit, quod « virtutes et operationes pro « eodem sumuntur : » sed primum melius est.

Et exponere superhas, id est, circa haec quae diximus, trinitatem ordinum superfirmantium, id est, tres ordines firmantes nos super alios secundum ministerium in istis. Alia translatio, « sub « ipsis trinitatem subjectorum ordi- « num : » secundum nos, id est, nostrae hierarchiae dispositio distinguens clare, id est, aperte, inordinatum, primo conferendo ei sacrum ordinem qui est sacra potestas, in quo differt ab idololatria, cujus Pontifices non distinguuntur a plebe per aliquam potestatem quam habent :

<--- Page Split --->

inornatum, conferendo ei ornamenta gratiarum, quod similiter non est in Pontificibus idolorum : commixtum, sciicet plebi distinguit a plebe, supercollocando eum aliis : sed tam ornatum replens divino lumine : iterum inordina-

tum ordinando : sed magis participare facit divinum lumen secundum quod in ipsum magis intenditur : inconfusum, contra hoc quod dixit commixtum, nunifestans, etc., quia per diversas analogias ordinum innotescit dispositio.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et omnis quidem hierarchiae ternariam divisionem, in ipsis aut jam a nobis laudatis hierarchiis, ut aestimo, bene exposuimus, dicentes, quoniam secundum nos sacra traditio habet omnem hierarchicam actionem in sanctissimas teletas divisam, et divinas earum scientias et doctrinas, et ab ipsis sacre perfectos.

Ac triplicem quidem omnis hierarchia divisionem in hierarchiis iis, quas pridem celebravimus, congrue satis, uti reor, exposuimus, cum diximus hierarchicam rationem omnem in divina mysteria seu sacra dividi, et in eos qui ea tenent enuntiantque aliis, atque in eos qui ab illis initiantur.

<--- Page Split --->

(§ 3), Ergo sanctissima quidem, etc.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et omnis quidem hierarchiae, etc.

Primo dicit in communi, secundo manifestat in omnibus hierarchiis, ibi

Dicit ergo primo, quod sicut patet ex his quae dicta sunt, omnis hierarchia tria habet, scilicet ministerium sive teletam, id est, actionem ipsam hierarchicam : ministros sive magistros, qui aliis teletas tradunt : et imbutos sive perfectos, qui ab eis secundum teletas perficiuntur.

Laudatis a nobis in primo capitulo hujus operis : secundum nos, id est, nostrae hierarchiae : scientias et doctrinas active, id est, Doctores scire facientes. Alia translatio, « doctos : » et ab ipsis, alia translatio, « magistris. »

3

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ergo sanctissima quidem supercelestium essentiarum hierarchia teletam quidem habet secundum virtutem propriam Dei, et divinorum immaterialissimam intelligentiam, et deiformitatis integritatem, et, ut est possibile, Deo similem habitum. In lucem ducentes, et ad sanctam ipsam consummationem duces circa Deum primitivas essentias, sacrosque ordines deiformiter et proportionaliter transvehunt ad donatas semper eis deificas

Itaque sanctissimae quidem superccelestium essentiarum hierarchiae pro consecratione est intelligentia illa quam maxime a materia semota, qua se Deumque norunt, atque deiformitatis integer, quantusque possibilis est, divinae imitationis status : illuminatores vero et ad istiusmodi sacrosanctam imitationem duces sunt primae istae substantiae quae circa Deum versantur ; hae enim in inferiores sacros ordines benigne, pro cujusque captu,

<--- Page Split --->

scientias ab ipsa, per seipsam perfecta, et sapientifica divinorum animorum divinitate. Ipsæ autem autem primarum essentiarum subjectæ dispositiones tamquam per illas divinitus exaltatæ ad deificam divinitatis illuminationem, perfecti ordines et sunt et vere nominantur.

continuo deificas scientias derivant, quas ipsis impertivit per se perfectus ac sapientificus ille divinarum mentium divinus principatus. Porro primis istis essentiiis subditæ distinctiones, utpote quæ per illas sancte ad deificam divini principatus illustrationem adducuntur, vocantur, et sunt vere ordines initiati.

EXPOSITIO TEXTUS.

Ergo sanctissima quidem, etc.

vel habitum, Dei scilicet et divinorum quantum ad attributa vel dona ipsius : integritatem deiformitatis, id est, ex toto : Deo similem, scilicet et secundum objectum, quia non vident in speculo et ænigmate, et quantum ad actum intelligendi, quia sine inquisitione, et quantum ad ipsum intellectum, qui non commiscetur continuo et tempore : habitum quantum ad dona in quibus confortatur potentia intellectus ipsorum in talem actum.

Hic incipit manifestare illa tria in omni hierarchia, et primo in angelica, secundo in humana in quantum ad veterem legem, ibi (§ 4 A), Post illam vero, etc. In tertia, quantum ad Evangelicam, ibi (§ 5 ), Ante vero perfecta, etc.

Circa primum primo ponit teletam coelestis hierarchiae : secundo, ducentes in perfectionem sive mystas, ibi, In lucem ducentes, etc. Tertio, perfectos seu imbutos, ibi, Ipsæ autem essentiarum, etc.

Primo ergo dicit, quod cœlestis hierarchiae teleta est immaterialis intelligentia divinorum, et perfecta Dei similitudo. Teletam, id est, operationem qua perficiuntur : immaterialissimam, quia non per materiam accipiunt, sed absolute ab omnibus conditionibus materiae : intelligentiam, actum dicit, non virtutem

Deinde dicit, quod cœlestis hierarchia habet essentias superiorum ordinum ducentes in perfectionem et illuminationem, sicut mystas, qui ducunt inferiores ad scientias datas eis immediate a Deo. Et hierarchia cœlestis habet essentias primitivas, quæ sunt circa Deum, id est, superiores ordines, ducentes in lucem, quantum ad illuminationem, et duces ad ipsum, ordines, scilicet inferiores, transvehunt, id est, sursum ducunt, ad scientias semper deificas, id est. in participationes divinorum semper constituentes, donatas eis ab ipsa divinitate perfecta, et sapientifica animorum, id est, Angelorum, quæ sapientes eos facit, per seipsam, id est, immediate.

Deinde dicit, quod ordines qui subjiciuntur primis, sunt et dicuntur perfecti sive imbuti velut elevati per primos ad divinum lumen. Primarum essentiarum, id est, primis essentiiis.

<--- Page Split --->

A. Post illam vero cœelestem et supermundanam hierarchiam in ea quae secundum nos sunt benefice divinitas sacratissimas suas donationes affert : crassis quidem existentibus, seeundum eloquium, donavit juxta legem hierarchicam, obscuris verorum characteribus et longissimis principalium exemplorum imaginibus et difficilibus ad intelligendum ænigmatibus et figuris non facile discretam habentibus, occultam eis contemplationem, quae in ipsis, lucem infirmis adspectibus, innocue declarans. Huic secundum legem hierarchiae teleta quidem ad spiritualem Dei cultum anagoge.

B. Manuductores autem ad eam ipsi sanctum illud tabernaculum a Moyse sacre eruditi, primo secundum legem pontificum duce et doctore : ad quod sanctum tabernaculum introductive sacre scribens, secundum legem hierrarchicam imaginemque formæ ostensæ ei super Sina montem, vocat omnia secundem legem sacrificanda.

Secundum illam autem cœelestem mundoque superiorem hierarchiam divinitas in nos benefice sacratissima sua numera depromens, iis quidem qui infantes erant, ut Scriptura testatur, legalem indulsit hierarchiam, sub exilibus nimirum veritatem imaginibus atque simulacris ; quae ab exemplaribus plurimum dissidebant, obscurisque ænigmatibus et figuris, quae opertam nec ita facilem dijudicatu intelligentiam habebant, lumen iis proportionatum, tamquam imbecillioribus oculis, innocue affundens. Hujus autem legalis hierarchis mysterium introductio quaedam fuit ad cultum spiritalem. Duces ejus exstiterunt ii qui sacri illius tabernaculi ritum a Moyse, primo legis pontificum doctore ac duce, didicerant: qui ad sacrum illud tabernaculum institutionis causa hierarchiam legis describens, ad exemplaris, quod illi in monte Sina monstratum fuerat, imaginem et imitationem omnia, quae in lege sancte fiebant, revocabat.

<--- Page Split --->

id est, per quaedam signa veritatis revelandae in nova lege.

Imaginibus, id est, figuris, principalium exemplorum, id est, spiritualium intellectuum : longissimis, id est, remotissimis, quia eorum sacramenta signa erant nostrorum, quae propinquius spiritualia significant, tamquam Christi continentia occultam contemplationem.

In ipsis, id est, secundum proportionem ipsorum : innocue, loquitur per similitudinem corporalis visus, qui corrumpitur a superexcellenti luce.

A. Et post illam vero, etc.

DUBIUM.

Hic ostendit haec tria esse in hierarchia humana quantum ad veterem legem. Et primo ponit modum traditionis hujus hierarchiae. Secundo ostendit quae sit ejus teleta, ibi, Habet autem, etc. Tertio, mystas, ibi, Manufactores autem, etc. Quarto, imbutos, ibi, Illud sanctum tabernaculum, etc.

Dicit ergo primo, quod Deus dat sua dona nostrae hierarchiae inferiori modo quam Angelis, quia in symbolis : ita tamen quod illis qui erant in veteri lege, quasi rudibus et parvulis in divina cognitione, tradiderit hierarchiam habentem veritatis spiritualium contemplationem obscuris signis et allegoriis, ne lux aperta infirmos oculos potius offenderet quam juvaret.

Post illam, id est, inferiori modo ab illa, crassis, id est, rudibus, qui non nisi materialia et grossa capere poterant. Alia translatio, « parvulis », scilicet intellectu, secundum eloquium. I ad Cor. n, 1 : Tamquam parvulis in Christo, etc. Melius, ad Gal. iv, 3 : Cum essemus parvuli, sub elementis mundi, etc.

Juxta legem characteribus verorum,

SED VIDETUR hoc inconveniens : quia rudibus manifestiora sunt proponenda.

Et dicendum, quod sunt manifestiora simpliciter, sed non quoad nos : simpliciter autem manifestiora non sunt proponenda rudibus, quia spiritualia capere non possunt sine imaginibus, quae quamvis in se obscuriora sint eis, sunt tamen manifestiora quantum ad recipientes, quia eis magis proportionata.

<--- Page Split --->

magistri sunt illi qui sunt eruditi de observantiis tabernaculi a Moyse primo magistro et duce sacerdotum veteris legis : et imbuti quasi per sanctificationem secundum similitudinem ostensam Moysi in monte, vocantur ad ritus sancti tabernaculi.

Manuductores, id est, Doctores, eruditi sanctum tabernaculum, id est, de observantiis ejus, a Moyse primo doctore et duce pontificum secundum legem veterem, ad quod sanctum tabernaculum Moyses sacrae scribens sanctum tabernaculum, introductive, id est, prout competit introductioni rudium, secundum legem, id est, secundum quod competebat veteri legi, imaginemque, id est, et secundum imaginem, id est, similitudinem formae, id est, exemplaris ostenses, etc t.

Deinde dicit, quod hierarchiae legalis teleta est sursum ductiva ad spiritualem cultum Dei, per exteriora sacrificia : et

Ad quod, dico, vocat sacrificanda, id est, sacrificandos, scilicet imbutos, etc.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ante vero perfecta a legalibus symbolis proportionaliter ad perfectiorem doctrinam reducimus. Perfectiorem autem doctrinam Theologia, secundum nos hierarchiam dicit, plenitudinem hanc illius vocans et sanctum finem. Est autem et coelestis et legalis communicativae, medietate extremarum recepta, ei quidem communicans intellectualibus contemplationibus, huic vero, quia symbolis sensibilibus variatur, et pea ea sacre in Deum reducitur. Trinum autem similiter habet hierarchicae divisionis in sanctissimas teletarum sanctificationes divisa, et deiformes sacrorum ministros, et ab ipsis proportionaliter in sacra adducendos.

Perficiebantur autem ii, qui a legalibus signis secundum captum suum ad perfectionem disciplinam promovebantur. Perfectionem vero mysteriorum disciplinam sacra Scriptura nostram vocat hierarchiam, cum hanc illius consummationem sacrumque finem nominat. Est autem eadem etiam coelestis et legalis communione quadam mediae conditionis suae, qua communicat extremis, cum illa nimirum in spiritalibus contemplationibus, cum hac vero sensibilium varietate signorum, per quae etiam ad divinum Numen adducitur. Porro triplicem etiam habet sacri ordinis distributionem, quatenus dividitur in sanctissimas mysteriorum coeremonias, atque in deiformes sacrorum administros, et in illos qui ab his ad sacra cuique congruentia promoventur.

<--- Page Split --->

et finis veteris, et hæc hierarchia novæ legis est media inter angelicam, et eam quæ est veteris legis : et communicat cum angelica, quia intellectualia jam habet in re, habens ipsum Christum in sacrificio, et cum legali, quia adhuc utitur symbolis, quibus tamen ipsa veritas continetur : et hæc etiam habet tria prædicta, ut dictum est de aliis.

Nos reducimus exponendo ante perfeccta a legalibus symbolis, id est, ea quæ ante fiebant in signis legis, ad doctrinam perfectiorem, scilicet novæ legis. Alia translatio, « qui autem perfciebantur, » erant hi qui nunc reducti sunt.

Secundum nos, id est, novæ legis in qua nos sumus, dicit perfectiorem. Ad Hebr. viii, 6 : Nunc autem melius sortitus es ministerium, quanto et melioris testamenti, etc.

Hic ostendit qualiter prædicta tria inveniantur in hierarchia humana secundum Evangelium : et primo ostendit modum quo tradita est ista hierarchia : secundo, qualiter dicta tria sunt in ea ibi, Trinum autem similiter, etc.

Plenitudinem, Matth. v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere.

Finem, Ad Rom. x, 4 : Finis legis Christus, etc.

Est autem hæc hierarchia, recepta communicative extremarum, scilicet cælesti, etc.

Dicit ergo primo, quod ea quæ agebantur in veteri lege, reducenda sunt ad doctrinam novæ legis, quæ est perfectio

Sanetificationis quantum ad teletas, ministros quantum ad Doctores, adducendos quantum ad imbutos.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Unaquaeque vero trium nostrae hierarchiae divisionum consequenter et legali et diviniori, eorum quae secundum nos hierarchiae, prima et media et ultima ordinatur virtute, et divina analogia praevisa, et omnium bono ornatu, et secundum ordinem compacta, et conjunctiva societate.

Quælibet autem ex tribus hierarchiae nostrae partitionibus ad legalis et ejus, quæ nostra hac divinior est, hierarchiae similitudinem, prima, et media, et extrema statuitur, cum sanctæ proportionis, tum venustissimæ suoque ordini congruæ, ac cuncta connectentis societatis virtute subnixa.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Unaquaeque igitur, etc.

dividit. Secundo, manifestat dictum per singula, ibi (§ 7), Sanctissima ergo teletarum, etc. Tertio, ostendit quid de his dictum est, et quid restat dicendum, ut compleatur cognitio nostrae hierarchiae, ibi (§ 10), Sanctæ ergo teletarum, etc.

Primo ergo dicit, quod quodlibet istorum trium in quæ dividitur nostra hicrachia, ordinatur in tribus, scilicet prima virtute, media, et ultima, scilicet purgatione, illuminatione, et perfectione : et sic est proportionaliter et in ornatu in quadam societate colligata.

Hic subdividit ea in quibus dixit constare nostram hierarchiam, et primo sub-

Trium divisionum, id est, membrorum divisionis, nostrae, id est, Evangelicae,

<--- Page Split --->

ensequenter, id est, finaliter, et legali et diviniori, id est, angelica quae supra notram, quia illae etiam in tribus ordinantur : unaquaeque, dico, previsa a Deo divina analogia, id est, in quadam pro-

portione ad divina, ornatu quantum ad dona, compacta, id est, colligata, secundum ordinem ad unum finem, societate secundum quod sibi invicem subserviunt ad consecutionem finis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sanctissima ergo teletarum sacrificatio prima quidem .habet deiformem virtutem, sanctam imperfectorum purgationem : mediam autem per purgatorum illuminatricem doctrinam : novissima vero et priorum consummativam eruditorum in scientia pulchrarum doctrinarum consummationem.

Sanctissima itaque mysteriorum consecratio primam quidem virtutem deiformem habet, qua profanos sacris expiat; mediam vero, qua eos qui jam expiati sunt illuminando initiat; postremam denique, et summam praecedentium, qua sacris initiatos propriarum consecrationum scientia consummat ac perficit.

<--- Page Split --->

ctoribus, ibi (§ 8), Ipsa autem sacrificumtium, etc. Tertio in imbutis, ibi (§ 9), Perficientium autem, etc. Et quælibet istarum partium dividitur in tria secundum tres virtutes quas in qualibet assignat.

Dicit ergo primo, quod prima virtus teletarum est purgatio eorum qui perfici debent, media illuminatio jam purgatorum, sed ultima, quae est perfectiva praecedentium, est consummatio in divinis doctrinis.

Similiter prima dispositio magistrorum, est purgans imperfectos, secunda illuminans purgatos, ultima perficit illuminatos divinis contemplationibus.

Similiter prima virtus imbutorum est qua purgantur, media qua post purgationem illuminantur, et ultima qua perficiuntur per contemplationem sacrorum ad quae lumen illuminationis confortat, et ducit.

Hic manifestat primam virtutem, mediam et ultimam in unoquoque dictorum trium, primo in teletis, secundo in do-

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ipsa autem sacrificantium dispositio in potenti virtute, prima per teletas purgans imperfectos, in media autem luce purgatos ducit, in ultima vero et sublimissima sacrificantium virtutum perficit divino lumini communicantes

Porro sacrorum ministrorum distincti o virtute prima per mysteria profanos expiat; media vero expiatos illuminat, postrema denique eaque suprema sacrorum ministrorum virtute eos, qui divini luminis participes facti sunt,

<--- Page Split --->

In contemplabilium illuminationum scibilibus contemplationibus.

perfecta visarum illustrationum scientia absolvit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sacrificantium dispositio, etc.

Id est, operatio sacrum faciens, erudi-

torum, id est, jam illuminatorum: pulcharrum, scilicet divinarum per remotionem a privationibus et materialibus conditionibus, ducit in luce quantum ad illuminationem : sacrificantium virtutum sublimissima, id est, inter tres virqutes sacrefacientes : divino lumini communicantes, id est, illuminatos, in scibilibus contemplationibus illuminationum, id est, ad quas illuminationes ducunt, sicut lumen intellectus agentis ad intelligibilia determinata. Alia translatio, « consummationibus. »

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Perficientium autem virtus prima quidem est purgans : media vero post purgationem illuminans, et quorumdam sanctorum contemplativa : ultima autem et divinior aliarum ipsa sanctorum photismatum quorum efficitur contemplatrix, declarans consummativam scientiam.

Eorum vero qui initiantur vis prima est, quae expiatur; media post expiationem, quae illustratur, et ad quorumdam sacramentorum conspectum admittitur; postrema denique, caeterisque divinior, ea quae sacrarum quas percipit illustrationum consummante scientia collustratur.

<--- Page Split --->

Purgans, alia translatio, purgativa. • Illuminans, alia translatio, «illuminativa, » declarans consummativam sciretiam sanctorum photismatum, id est, illuminationum, id est, quae est illumnationum consummatio, sive finis.

Perficientim autem, ele.

Alia translatio, « perfectorum, » id est imbutorum.

10

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETAIIO.

Sanctae ergo teletarum actionis trina virtus laudatur, sanctae quidem Theogenesiae ex eloquiis comprobatae, purgatione et purgativa illuminatione : synaxeos autem et myri teleta consummativa divinorum actuum cognitione et scientia, per quam sacerdotium ad divinitatem tamquam unificam anagoge et beatissima communicatio perficitur. Nunc autem sacerdotalis dispositio consequenter narranda, in purgativam

Triplex itaque virtus mysteriorum sanctae consecrationis celebrata est, cum ex Scripturis ostenderimus sacram quidem Dei regenerationem esse simul expiationem et splendorem illustrantem; mysterium autem synaxeos et unguenti, cognitionem esse atque scientiam quae divina opera consummat, per quam sacrosancte ad divinum principatum et unifica adductio et beatissima fit communio. Nunc autem deinceps

<--- Page Split --->

et illuminativam et consummativam ordinationem.

exponenda est distinctio sacerdotum, quae in ordinem expiantem, illustrantem, perficientemque dividitur.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sanctæ ergo teleterum, etc.

Hic ostendit quid dictum sit, et quid restat dicendum, ut completa cognitio hierarchiae habeatur.

Dicit ergo, quod actio teletarum quantum ad purgationem et illuminationem tractata est in tractatu baptismi, qui habet purgare a peccatis et illuminare per characteris impressionem et virtutum collationem, sed quantum ad perfectionem per cognitionem communionis et Christmats, quibus perficimur in divina communione, et secundum divisionem

prehabitam, tunc immediate restat dicendum de dispositionibus sacra dantium, id est, Doctorum, quae etiam dividitur in purgationem, illuminationem, et perfectionem, ut dictum est.

Laudatur, id est, cum laude exponitur quod a nobis jam completum est, et hoc purgatione quantum ad deletionem peccati, et purgativa illuminatione quantum ad impressionem characteris, sancte Theogenesie, id est, divine generationis, scilicet baptismi, comprobate ex eloquiis. Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et laudatur congrue quantum ad symbola et quantum ad theoriam, synaxeos, id est, communionis, et telete myri, id est, Chrismatis.

Consummativae : hoc ad utrumque potest referri, quia utraque consummat hierarchiae operationes : per quam, scilicet scientiam vel teletam, tamquam unificam, anagoge ad divinitatem perficitur.

Sacerdotium, id est, sacrorum donatio, et comminacatio beatissima, scilicet divinorum. Nunc autem sacerdotalis, id est, sacra dans quantum ad mystas, etc.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

A. Lex quidem haec est divinitatis sacratissima per prima secunda ad divinissimam suam reducere lucem.

Lex quidem hæc est sacrosanctæ summæ Deitatis, ut per prima quæ sequuntur, ad divinissimam ejus lucem adducantur.

B. Aut non sensibiles elementorum essentias videmus in magis eis cognatiora primum venientes, et per illa in alia propriam dividentes operationem? Pulchre igitur omnis visibilis et invisibilis boni ornatus principium et fundamentum, in deiformis priinos infert deificos radios venire, et per illos tamquam lucidiores animos, et ad participationem luminis et traditionem opportunum habentes, in subjectos proportionaliter eis illucet, et superapparet.

Annon sensibiles quoque substantias elementorum cernimus primum ad ea, quae ipsis magis cognata sunt, accedere, ac per illa deinde efficacitatem suam ad alia derivare ? Merito igitur omnis cum invisibilis tum visibilis distinctionis initium ac sedes ad eos, qui deiformis sunt, deificos suos radios permittit pervenire, atque per illos, utpote limpidiores spiritus, et ad participantum traducendumque lumen magis idoneos, inferioribus pro illorum capacitate illucescit, et apparet.

<--- Page Split --->

ibi (§ 21), Communia quidem sunt, etc.

Prima pars intitulatur de sacerdotalibus consummationibus, id est, in quibus perfectionibus constituantur per ordines sacra dantes inferioribus : et dividitur in partes duas. In prima determinat de quolibet trium ordinum divinorum. In secunda agit de eis communiter secundum comparationem unius ad alterum, ibi (§ 19), Ipsæ quidem enim, etc.

Prima dividitur in partes tres. In prima determinat de Episcopis. In secunda, de sacerdotibus, ibi (§ 16), Sacerdotum autem, etc. In tertia de diaconis, ibi (§ 17), Ministrantium vero, etc.

Lex quidem divinitatis hæc est, etc.

In parte ista incipit determinare in speciali de operationibus hierarchicis, quibus personæ Ecclesiasticae in aliquo gradu constituuntur : et dividitur in partes duas. In prima agit de operationibus, quibus consecrantur hi qui in gradu superiori ordinantur in Ecclesia. In secunda, de consummationibus eorum, in quibus stat ordo hierarchiae, qui super alios scilicet non constituuntur, ibi (cap. VI, § 4), Sacerdos quidem stat in conspectu, etc.

Prima iterum dividitur in partes duas. In prima determinat de tribus gradibus Ecclesiastici ordinis, qui est superpositions ad inferiores. In secunda, de actionibus eorum quas habent in interiores, (cap. VI, § 1) ibi, Hi quidem sacerdotales ordines, etc.

Prima dividitur in partes tres. In prima determinat perfectiones trium, scilicet Episcopi, sacerdotis, et diaconi. In secunda ponit ritum consecrationis eorum, ibi (§ 20), Summus quidem sacerdos, etc. Et in tertia assignat theoriam,

DUBIUM.

Carca primum, primo est dubitatio, utrum Episcopatus sit ordo? Et videtur, quod non :

  1. Quia non sunt nisi septem ordines : et Episcopatus non est unus de illis : ergo non est ordo.

  2. Præterea, Secundum gradum actionum debet esse gradus ordinum, cum ordo sit pars potestatis quae determinatur ad actum : sed nullus actus potest esse nobilior, quam consecrare corpus Christi qui est actus sacerdotii : ergo non est aliquis ordo super sacerdotium : et sic Episcopatus non est ordo.

In contrarium est quod dicitur hic, et in IV Sententiarum, ubi dicit Magister,

<--- Page Split --->

quod « ordo Episcoporum quadripartitus « est ».

Et dicendum est, quod si ordo dicatur sicut proprie dicitur ordo potestas spiritualis ad actus sacramentales, sic Episcopatus non est ordo distinctus a sacerdotio, quia non potest in aliquem actum superiorem quam sacerdos. Si autem dicatur ordo potestas spiritualis ad actus qui pertinent ad unum dictorum, sic Episcopatus dicetur ordo supra sacerdotium : et secundum hoc loquitur Dionysius. Et per hoc patet solutio ad totum.

est distincte reducere in suam lucem p r prim media, et per hæc ultima : ergo in nostra hierarchia debent esse ordines ditincti, per quorum primos reducantur alii.

Deinde probat, quod sit lex divinitattis, ibi (§ 11, B), Aut non sensibiles, cle-

Et est ratio talis : Elementa corporalimagis tradunt suas virtutes his in quibus primo sunt, quibus mediantibusetiam aliis communicant, calidi namquvirtus vel frigidi fortior est in mixtis tantum quam in complexionatis : et quanto plus receditur a simplicitate elementorum, magis debilitantur virtutes elementorum et reducuntur ad medium : sed in spiritualibus communicationibus major debet esse distinctio et ordinata pulchritudo quam in corporalibus : ergo et in spiritualibus superiora plus participant de luce divina et reducunt inferiora.

A. Lex quidem divinitatis, etc.

Dividitur autem hæc pars in tres partes. In prima ostendit in divinis illumiinationibus recipiendis esse distinctos gradus. In secunda ostendit, quod inter gradus nostrae hierarchiae ordo est prior, ibi (§ 12), Horum igitur est primorum, etc. In tertia ostendit quod idem est primus et novissimus, ibi (§ 13), Sublissimus autem, etc.

Primum autem sic probat : Lex communis divinitatis non deficit a nostra hierarchia : sed lex communis divinitatis

SED VIDETUR, quod hæc ratio non valeat : quia elementa intrant secundum essentiam compositionem corporum, divina autem lux non est de compositione illuminatorum.

Et dicendum, quod licet non sit simile secundum hoc, est tamen simile quantum ad propositum, scilicet quantum ad hoc quod virtus elementorum est fortior

<--- Page Split --->

in primis compositis quam in aliis : et similiter virtus divina recipitur fortius in primis quam in mediis.

EXPOSITIO TEXTUS.

B. Aut non sensibiles, etc.

Aut non, id est, nonne. Alia littera hahet, « an non : » cognatiora, id est, similiora sicut sunt mixta tantum : venientes, operationem dividentes, quia diversimode participantur secundum quod plus aut minus accedunt : operationem naturalem, ut calefacere vel accendere. Pulchre, id est, congrue, Deus qui est principium, secundum quod producit in esse, et fundamentum, secundum quod portat omnia verbo virtutis suae, omnis ornatus, id est, decoris invisibilis, quantum ad spiritualia, et visibilis, quantum ad corporalia, infert venire, id est, ut veniant, opportunum habentes, id est, naturam habilem, in subjectos, id est, inferiores eis. Alia translatio non habet : « superapparet », id est, in sua superioritate manens apparet, licet enim omnibus se communicet, tamen non deficit a propria eminentia et simplicitate, ut in primo capite Caelestis hierarchiae dictum est. Et ad hoc possumus sumere exem-

plum Avicennae : est enim lumen corporis lucidi secundum extremitatem, quod contingit corpus terminatum, in quo est color, dans esse formale corpori : propter quod diffinitur ab Aristotele color secundum esse suum formale, quod « est ex- « tremitas perspicui tangentis extrema « in corpore colorato ». Si igitur sit aliqua superficies corporis terminati alicujus pluribus coloribus colorata, lumen quidem secundum quod tenet se in diaphano, sic superjacet, ut unum manifestans omnes colores subjacentes : secundum vero quod accipitur in coloribus diversis dans eis esse formale, commisectur eis et diversificatur secundum eos. Et similiter dicit, quod « intelligentia « agens dat omnes formas existentes in « materiis, et quod forma existens in « materia, nihil est aliud nisi participatio « hujus quae in quibusdam differenter « recipitur, secundum quod accedunt vel « recedunt a similitudine coeli. » Et quia homo inter omnia plus accedit ad similitudinem corporis coelestis, propter aequalitatem complexionis minus participans qualitates contrarias, a quibus corpora cœelestia sunt omnino libera, ideo recipit lumen intelligentiae modo simillimo prout est in ipsa intelligentia : et hoc tamen lumen secundum quod tenet se ex parte intelligentiae, est unum non immixtum aliis, quia ponebat intelligentiam separatam. Et haec videtur esse opinio Aristotelis in undecimo philosophiae primae, ubi dicit quod « non tota « anima remanet in postremo, sed tan- « tum intellectus 1 ». Quidquid sit verum de hoc, in hoc tamen est simile, quod divinus radius secundum quod se tenet ex parte infundentia, supereminet et manet in sua simplicitate, diversificatur tamen secundum quod recipitur in diversis dissimiliter proportionatis ad ipsum.

<--- Page Split --->

Horum igitur est primorum deividum secundis copiose in commensuratione quae juxta eos est, ostendere ab ipsis sacre contemplata divina spectacula, et docere quae hierarchica sunt cum conscientia consummativa divina quaeque eos qui post se sunt hierarchiae, simul omnia bene docentium, et perfectam docendi virtutem accipientium : et tradere secundum dignitatem sacra, erudite et integre participantium sacerdotali consummatione.

Non ergo divinus pontificum ordo primus quidem est deividum ordinationum.

Istorum igitur est, qui primi Deum cernunt, sequentibus sine invidia, pro modulo cujusque, sibi sacrosancte perspecta divina spectacula insinuare : docere etiam ea quae hierarchiae propria sunt, eorum est, qui cum perficiente scientia divina quaeque sacri sui ordinis mysteria probe sunt edocti, consummatamque docendi alios virtutem acceperunt ; sacramenta vero pro dignitate tradere illorum est, qui scite atque integre sacerdotalis initiationis participes exsistunt.

Pontificum itaque divinus ordo primus est eorum ordinum qui Deum vident,

<--- Page Split --->

est, id est, ad eos pertinet ostendere copiose secundis, id est, inferioribus in commensuratione, etc., id est, proportionaliter eis scilicet, et id est, etiam spectacula inspicienda Dei magnalia ab ipsis, scilicet primis, etc. : et etiam primorum scilicet docentium simul omnia, hierarchiz, id est, ad hierarchiam, bene, scilicet secundum commensurationem, et eorumdem accipientium a Deo perfectam virtutem docendi alios, horum, dico, est docere eos qui post se sunt, id est, inferiores, qui sunt hierarchiz quantum ad ritus, cum consummativa scientia, quantum ad theorias, divina queque. Alia translatio, « quae secundum eos « est hierarchia universa bene sunt do- « cit. »

Hic ostendit, quod ordo Episcopatus est primus nostræ hierarchiæ, et est ratio talis. Primi ordinis est tradere sacras contemplationes aliis, secundum proportionem eorum : sed hoc operatur pontif ex in omnes ordines nostræ hierarchiæ : ergo ordo Episcopatus est primus.

Primam ponit conclusionem, ibi, Non ergo divinus, etc. Minorem etiam prohabit.

Igitur ut ex dicta similitudine patet, primorum deividum, id est, deividorum

Et etiam primorum participantium sacerdotali consummatione, erudite quantum ad perfectam scientiam, et integre quantum ad omne sacras operationes in quas possunt, tradere sacra inferioribus, secundum suam dignitatem, id est, proportionem : vel tradere erudite et sane primum. Concordat alia translatio quae sic habet : « Est eorum qui scien- « ter, etc. »

Non ergo, id est, nonne ergo devidum, id est, divinorum.

<--- Page Split --->

Sublissimus autem et novissimus iterum idem : etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostrae hierarchiae dispositio. Ut enim omnem hierarchiam videmus in Jesum consummatam, sic unamquamque in propriam divinum summum sacerdotem. Ipsa autem hierarchici ordinis virtus in omnibus locatur sacris universitatibus, et per omnes divinos ordines operatur propriae hierarchiae mysteria. Discrete autem huic ultra caeteros ordines in suam operationem divina lex distribuit diviniores sacrificationes.

Idemque et summus et ultimus, quippe in quo et absolvitur et expletur omnis hierarchiae nostrae distinctio. Ut enim hierarchiam omnem videmus in Jesum desinere, sic unamquamque in suum divinum pontificem. Porro virtus ordinis hierarchici in sacris omnibus distinctionibus capitur, et per omnes sacros ordines hierarchiae quae ipsi propria est mysteria perficit; verum huic excellenter prae caeteris ordinibus in sui ministerium divina lex officia diviniora distribuit,

<--- Page Split --->

sublimissimus, ut probatum est, propter sui gradus eminentiam, etc.

Et etiam est novissimus secundum quod ipse quodammodo operatur in omnibus operationibus omnium perficiendo, et omnes reducunt operationes suas in ipsum sicut in consummationem secundum determi natam aliquam hierarchiam, sicut omnis hierarchia reducit operationes in subjectum : sed hic ordo habet aliquas speciales operationes, quae aliis non communicantur, secundum quas non immiscetur aliis, sed supereminet.

Idem, scilicet pontificum ordo.

Primo hic ostendit, secundo probat quod supposuerat, ibi (§ 14), Hæ autem, etc. Tertio concludit ex dictis virtutem hujus ordinis, ibi (§ 13), Est igitur sancitificatus ordo, etc.

Dicit ergo primo, quod hic ordo est

Hierarchici ordinis, id est, pontificalis, locatur, id est, recipitur, quia ejus virtus recipitur in omnibus universitatibus, id est, universis ordinibus.

Mysteria, id est, occultas operationes. Discrete, id est, singulariter : diviniores, id est, digniores, sacrificationes, sicut est consecratio Chrismatis et altaris.

14

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæ autem sunt perfectrices virtutis divinæ imagines, consummantes omnia divinissima symbola, et omnes sacras dispositiones. Etsi enim a sacerdotibus perficiuntur quædam honorabilium symbolorum, sed numquam

Quæ nimirum sunt imagines præcipue perficientis virtutis Dei, quibus divinissima quæque symbola sacræque distinctiones omnes consummantur. Licet enim a sacerdotibus veneranda quædam sacramenta confician-

<--- Page Split --->

aliquando sacram theogenesisam sacerdos operabitur sine divinissimo unguento : neque divinae communionis perficiet mysteria, nisi divinissimo altari communicativis suppositivis symbolis : sed neque ipse sacerdos erit, nisi ab hierarchicis consummationibus in hoc sortitus. Inde divina legislatio hierarchicorum ordinum sanctificationem, et divini unguenti consummationem, et sacram altaris purgationem, divinorumque pontificum perfectivis virtutibus singulariter divisit.

tur, numquam tamen sacerdos divinam illam regenerationem sine divinissimo illo unguento consummabit, neque divine commemorinis mysteria consecrabit, nisi communionis sacramenta divinissimo altari fuerint imposita, quin ne sacerdos quidem erit, nisi pontificiis initiationibus ad sortem istam fuerit promotus. Quapropter lex divina hierarchicorum ordinum sanctificationem, et unguenti divini consecrationem, sacramque altaris benedictionem perficientibus divinorum pontificum virtutibus singulariter attribuit.

quantum ad teletas : dispositiones, id est, ordines quantum ad mystas.

Theogenesisam, id est, divinam generationem, scilicet baptismi.

EXPOSITIO TEXTUS.

Hæ autem, etc.

DUBIA.

Hic ostendit quod dixerat, scilicet quod operationes propriæ pontificum sunt diviniores.

Dicit ergo, quod hujus operationes ad modum divinae virtutis perficiunt sicut formae exemplares omnia symbola et sacros ordines omnes, quia etsi sacerdos baptizet, non tamen perficitur baptizatus sine Chrismate : et similiter quamvis conficiat corpus Christi, hoc tamen non potest sine consecratione altaris, et etiam sine consecratione in talem ordinem : et ideo haec omnia tamquam perfectiva aliorum sunt reservata solis Episcopis.

Hæ, id est, sacrificationes : symbola

SED VIDETUR hoc esse falsum : quia Chrismatis usus in baptismo est sacraDumhium mentale, et non de essentia sacramenti : ergo sine eo potest sacerdos operari baptismum.

Et dicendum, quod Dionysius loquitur hic de baptismo secundum maximam ejus perfectionem, vel solemnitatem, quae non est sine Chrismate. Licet baptismum consequatur quis in aqua simplici, cum forma verborum, quantum ad esse baptismi absolute : quia tamen quaedam alia

<--- Page Split --->

sunt de perfectione baptismi, supplentur in his in quibus omissa fuerint.

Unguento, id est, Chrismate : communioinis, id est, Eucharistiae.

m 2. 1. SED VIDENTUR hoc iterum falsum : quia sacerdos potest conficere corpus Christi in quocumque loco, etiam non consecrato.

  1. Item, Quæritur utrum oporteat observare tempus sicut et locum?

Et dicendum, quod quantum est de potestate verborum et ordinis, potest sacerdos conficere in loco non consecrato, et similiter tempore non debito, scilicet post commestionem : sed si faciat, peccat mortaliter : quia transgreditur constituta Ecclesiae. Unde de jure non potest, quia hoc possumus quod de jure possumus : et secundum hoc loquitur Dionysius. Sed extra ordinem non potest quis conficere, quia hoc a Christo donatum est solis sacerdotibus.

EXPOSITIO TEXTUS.

Symbolis, scilicet panis et vini, communicativis, id est, continentibus id quod est communio, et communionem significantibus, propter adunationem panis ex multis granis, et vini ex multis racemis.

Hierarchicis, id est, pontificalibus, consummationibus, id est, consecrationibus, sortitus est, id est, electus, in hoc, scilicet effectum.

Purgationem, id est, consecrationem.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Est igitur sanctificatus ordo consummativae virtutis repletus perfecta hierarchice discrete perficiens, in scientias sacrorum 'manifestativorum eru-

Est igitur pontificatus seu episcopatus ordo, qui, consummante virtute cultus, perficientia quaeque sacri ordinis munia praeminenter consum-

<--- Page Split --->

ditus, et docet proportionales eorum et sacros habitus et virtutes.

mat, atque sacrorum disciplinas interpretando tradit, et edocet quaenam ipsis sacre competant habitudines atque virtutes.

spirituales intellectus symbolorum, et docet hoc alios qui sunt proportionali ad hujusmodi cognoscenda.

Sanctificatus ordo, id est, pontificalis : discrete, id est, singulariter : scientias, id est, theorias, sacrorum symbolorum manifestativorum spiritualis intellectus. Alia translatio, « manifestative. »

Eruditus, id est, ut aliis possit manifestare, et docet sacros habitus et virtutes quantum ad capacitatem ingenii naturalis, proportionales eorum, scilicet sacrorum, id est, qui per hujusmodi habitus et virtutes proportionali sunt ad hoc.

Deinde concludit, quod ordo Pontificum habet consummativam virtutem singulariter perficiens ea quae perficiuntur in hierarchia, et hoc quantum ad sacram actionem : sed quantum ad scientiam scit

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sacrcatutn autem lucidus ordo in sanctas hostiarum inspectiones manuducit perfectos sub divinorum pontificalium ordine, et post eum sacrificans

Sacerdotum autem ordo, qui illuminat, ad sacra mysteria contuenda initiatos manuducit divinorum ordini pontificum subjectus, cum quo propria

<--- Page Split --->

sacra proprias actiones, in quibus haec quidem ipse agit, deificas actiones ostendens per sacratissima symbola, et contemplatores advenientes perficiens, et sacrarum t•letarum communicatores : in summum autem sacerdotem remittens scientiam contemplatarum sacrificationum desiderantes.

sua celebrat officia, atque in iis quidem quae facit divina opera sanctissimis signis et sacramentis ostendit, spectatoresque eos qui accedunt efficit, et in sanctorum mysteriorum societatem communionemque admittit, sed ad pontificem remittit eos qui disciplinam expetunt mysteriorum quae viderunt.

EXPOSITIO TEXTUS.

quantum ad sacram actionem, et hoc agit sub ordine Episcoporum, et ostendit in symbolis divinas actiones, in quantum facit venientes, ut perficiantur, contemplari symbola et communicare eis : sed doctrinam de spirituali intellectu qui significatur per symbola, reservat Episcopo.

Sacerdotum autem, etc.

Hic ostendit virtutem sacerdotalis ordinis, dicens quod ordo sacerdotum est illuminativus, quia ducit perficiendos ad inspicienda ea quae pertinent ad ritum sacrorum, quantum ad scientiam, et

Lucidus, id est, illuminativus : alia littera, « luciducus » : inspectiones hostiarum, quia ostendit symbola : perfeetos, alia translatio, « perficiendos » : pontificalium, alia translatio, « pontifi- « cum » : sacrificans, id est, sacre faciens : deificas, id est, divinas actiones : advenientes, alia translatio, « progre- « dientes » : scientiam, id est, spiritualem intellectum, sacrificationum, id est, rituum, desiderantes, scilicet perficientes ad hoc tendentes.

<--- Page Split --->

A. Ministrantium vero ordo purgativus et dissimilium discretivus, ante in sacerdotum sanctificationes accessionem purgat advenientes, puros eos perficiens contrariis, et ad sacrificam inspectionem coaptatos.

B. Inde in sancta theogenesia ministri advenientem vetus denudant vestimentum, adhuc et absolutum, et ad Occasum in abrenuntiationem statuunt, et iterum ad Ortum transducunt. Purgativae enim sunt ordinationis et virtutis, repellere universaliter jubentes advenientibus prioris vitae amictus, et prioris conversationis tenebrosum ostendentes, et edocentes eos reordinandos, ex non splendentibus in lucentia transcendere. Purgativa igitur est ministrativa dispositio, in manifestissimas sacerdotum sanctificationes reducens, purgatos et imperfectos judicans et inflammans mundativis eloquiorum illuminationibus et doctrinis : et adhuc immundos sacerdotibus inconfuse separans.

Verum ordo ministrorum seu diaconorum est, qui expiat et dissimilia discernit, antequam ad sacerdotum sacra veniant; accedentes etiam lustrat, ut eos a contrariis immunes reddat, atque sacrorum mysteriorum spectaculo et communione dignos. Itaque in sacra Dei regeneratione diaconi eum, qui ad illam accedit, antiqua veste exuunt atque discalceant, et ad occidentem abrenuntiandi causa sistunt, rursusque traducunt ad orientem (sunt enim purgantis ordinis atque virtutis) hortantes eos qui accedunt, ut prioris vitae indumenta penitus deponant; errorisque pristini tenebris patefactis docent eos ut obscuris rebus ablegatis, sese transferant ad ea quae illuminant. Diaconorum itaque ordo est expiatorius, ad præclara sacerdotum sacra ducens eos qui expiati sunt, atque expiat imperfectos, quos etiam fovet purgantibus eloquiorum illustrationibus atque doctrinis; et præterea profanos a sacerdotibus arcet, propter quod pontificio instituto sacris quoque foribus præficitur, ut significetur, eorum qui ad sacra veniunt accessum omnimo-

<--- Page Split --->

C. Propter quod et sanctis eam statuit portis hierarchica legislatio, ad sacra provenientium introitum in perfectissimis purgationibus insinuans, et ad sanctas eorum suspectiones et communicationes accessum purgativis virtutibus tradens, et per eas eos non impollutos accipiens.

dis illustrationibus esse expiandum, quandoquidem ad adspectum communionemque sacrorum introducendi munus expiatoriis virtutibus sit commissum, a quibus alii, qui ab omni macula mundati sunt, intromittantur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Ministrantium vero, etc.

Ministrantium, id est, diaconorum, quia diaconus interpretatur minister : discretivus dissimilium, id est, immundorum, separat enim eos sua voce ab aliis, ut dictum est supra : sanctificationes sacerdotum, id est, quae per sacerdotum ministerium fiunt, ut baptismus et communio : accessionem, alia translatio habet, « accessum » : a contrariis, scilicet sanctitati, sacrificam, id est, symbolorum sacrum facientium, inspectionem et communicationem.

A. Hic determinat de ordine diaconorum : et dividitur in partes duas. In prima ostendit virtutem hujus ordinis. In secunda colligit ea quae dixerat de tribus ordinibus, ibi, Ostensum est igitur, etc.

Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod ordo diaconi est purgativa et discretiva virtutis. Secundo ostendit hoc ex officio ejus in nova lege, ibi, In sancta theogonesia, etc. Tertio ostendit idem ex officio eorum in veteri lege, ibi, Propter quod et sanctis, etc.

Dicit ergo primo, quod ordo diaconi habet purgare perficiendos, et discernere mundos ab immundis, ut ipsi depurati ab his qua contrariantur sanctitati, scilicet peccatis et erroribus, priusquam perveniant ad sanctificationes quae fiunt per sacerdotes, sint apti ad inspiciendum sacramenta et participandum ea.

B. Deinde dicit, quod propter hoc sunt purgativa virtutis ex hoc quod baptizandum et exutum ducunt ad Occidentem, ut abrenuntiet tenebrosis virtutibus, et postea reducunt ad Orientem : per hoc enim ostenditur eorum purgativa virtus, quia per hoc docent baptizandum deponere habitum et opus peccati quantum ad intentionem, et tenebras priores per renuntiationem ad Occidentem, et quod transit ordinandus de tenebris ad lucem, per hoc quod ducunt eum ad Orientem, unde venit lux.

Inde, scilicet quia sunt purgativa virtutis, in theogonesia, id est, baptismo, ministri, id est, diaconi : absolutum, id est, denudatum, prioris vita, scilicet peccati : tenebrosum, id est, tenebras : ministrativa dispostio, id est, ordo diaconatus : manifestissimas propter manifestum effectum, et judicans, id est, discernens, alia translatio, « purgans »,

<--- Page Split --->

inflammans in divino amore, quia ignis est purgare : separans adhuc immundos a sacerdotibus, id est, eorum sacrificationibus : inconfuse, id est, ut non permisceantur mundi immundis, quando clamat : « Si quis non commuicat, « exeat. »

C. Deinde dicit, quod ideo etiam in veteri lege ponebantur levitate ab observandas portas templi, ut ostenderetur quod introeuntes ad sacra videnda et communicaenda debent esse purgati : propter quod traduntur purgandi leviticis, qui habent purgativas virtutes, ut per eas

purgati recipiantur ad sacra inspicienda.

Eam, scilicet ministratoriam dispositionem levitarum : legislatio, id est, vetus lex, Num. ii, 5 et seq., et Eze. xlix, 10 et seq.

Insinuans, id est, ostendens, introitum provenientium ad sacra esse debere in purgationibus perfectissimis, id est, secundum perfectam purgationem, et tradens accessum ad sanctas inspectiones eorum, id est, sacrorum, id est, accedentes, virtutibus, scilicet diaconi, et per eas, scilicet virtutes, impolluto, id est, purgatos, eos, scilicet accedentes.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ostensus est igitur a nobis pontificum quidem ordo consummativus et perfectivus, sacerdotum autem illuminativus et luciducus, ministrantium vero purgativus et discretivus, scilicet hierarchico ordine non perficere tantum, sed illuminare simul et mundare cognoscentes, et sacerdotum virtute habente in seipsa cum illuminativa et purgativam scientiam.

Demonstratum est igitur pontificum quidem ordinem perficiendi vim habere, ac reipsa perficere; sacerdotum autem illuminandi vim habere, atque illuminare ; ministrorum vero expiandi ac discernendi facultatem obtinere. Siquidem ordo pontificius non perficiendi tantum, sed et illumiinandi simul atque expiandi vim habet; ac potestas sacerdotum, praeter illumiinandi facultatem, expiandi quoque continet scientiam :

<--- Page Split --->

est, ordo Episcoporum est perfectivus, sacerdotum illuminativus, diaconorum purgativus, ita tamen quod Episcopus potest illuminare et purgare, et sacerdos purgare, quia superior potest in id in quod potest inferior sicut in omni toto potestativo.

Cognoscentes cognitione jurisdictionis.

DEINDE concludit, quod sicut ostensum

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ipsæ quidem enim minores in ea quæ meliora sunt transmovere non possunt : eo quod injustum sit eis ad hujusmodi conari majestatem : ipsæ autem diviniores virtutes cum propriis, et subjectas suæ perfectionis sacra scientia cognoscunt. Similiter quoniam divinarum sunt actionum imagines ipsæ sanctificativæ dispositiones, bene ornati et inconfusi divinarum operationum ordinis in semetipsis ostendentes ordinatas illuminationes, in primas et medias et ultimas sacras actiones, et ordinationes in discretionibus hierarchicis ordinatæ sunt, manifestantes, ut diximus, in seipsis divina-

Verum inferiores ad superiorum functiones transili re nequaquam possunt, quare nefas sit eos ad tantam proterviam devenire. Virtutes autem quæ diviniores sunt, præter facultates proprias inferiorum quoque sacras scientias perfectione sua continent. Quoniam tamen ecclesiasticae descriptiones divinarum imagines sunt actionum, quod ornati distinctique divinarum actionum ordinis certas ratasque illustrationes in se exhibent, in primas, et medias novissimasque sacras functiones atque ordines in hierarchicis distinctionibus sunt distributæ, quod, uti dixi, divinarum actionum ordinem atque distinctionem

<--- Page Split --->

rum operationum ordinatum et inconfusum. Quoniam enim divinitas in quibuscumque inest, animas purgat primum, deinde illuminat, et illuminatas consummat ad deiformem perfectionem, merito pontificalis divinarum imaginum in discretas seipsam alternat ordinationes et virtutes, aperte ostendens divinas operationes in sanctissimis et inconfusis ordinibus ponderate et inconfuse statutas. Sed quoniam sanctificas ordinationes, et partitiones, virtutesque eorum et operationes diximus, quantum nobis possibile est, et sacratissimas eorum, quantum potentes sumus, inspiciamus consummationes.

in semetipsis exhibent. Cum enim illa summa Deitas mentes eas, quibus se insinuat, primum expiet, ac deinde illuminet, atque illustratas demum ad deiformem quamdam promoveat perfectionem, recte sacer ordo, qui divinis praest imaginibus, in diversos semetipsum ordines virtutesque distinguit ; aperte demonstrans, divinas illas praecipuas actiones in sanctissimis purissimisque ordinibus constanter distincteque consistere. Sed quoniam sacerdotum ordines ac munia, virtutesque corum et actiones pro virili exposuimus, sacratissimas etiam eorum consecrationes, quoad possumus, consideremus.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

riorum, sed e contrario est. Minores, scilicet virtutes ordinum, in ea qua sunt meliora, id est, qua pertinent ad superiores, non possunt transmovere nec se nec alios : injustum, id est, illicitum : majestatem, id est, eminentiam.

Cum propriis virtutibus quas ipsi soli habent : subjectas, id est, virtutes inferiores : scientias perfectionis, id est, perficiendi.

Deinde dicit, quod sacri ordines representant in se distinctionem et ordinem divinarum operationum per hoc quod distinguuntur in primas, medias, et ultimas actiones, quia etiam Deus primo purgat, secundo illuminat, tertio perficit.

Hic determinat de tribus ordinibus in communi, et primo ponit comparationem trium ordinum ad invicem. Secundo ostendit quomodo in distinctione ordinum repraesentatur ordo divinarum operationum, ibi, Similiter quoniam divinarum, etc. Tertio continuat se ad sequentia, ibi, Sed quoniam sanctificas, etc.

Dicit ergo primo, quod inferiores ordines non possunt in ea qua sunt uspe-

Imagines, id est, exemplata vel representationes, dispositiones, id est, ordines sacri, sunt ordinata in primas, etc.

Ordinatum neutraliter, id est, ordinationem ipsarum.

Inest per effectum gratiae : merito pontificalis virtus seipsam alternat in ordinationes divinas, etc., id est, in se colligit alternatim operationes omnes Ecclesiasticas, qua sunt imagines divinae : unde potest dici, quod sola pontificales dispositiones sunt imagines divinarum

<--- Page Split --->

operationum, ut solum ad hunc ordinem referatur quodd ictum est.

Deinde continuat se ad sequentia, dicens quod dictum est de divisione ordinum in tres, et de ordinatione eorum ad

invicem, et de virtutibus et operationibus eorum : restat nunc videre qualiter consecrantur.

Eorum, scilicet ordinum, partitiones, id est, divisiones : consummationes, id est, consecrationes.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

II. Mysterium sacrificantium.

II. Mysterium consecrationis sacrorum ordinum.

Summus quidem sacerdos ad hierarchicam consummationem accedens, utroque pede inclinans ante conspectum altaris divini, super caput habet a Deo tradita eloquia, et hierarchicam manum, et hoc modo a perficiente eum summo sacerdote sanctissimis invocationibus consummatur. Sacerdos autem utroque pede inclinans in conspectum divini altaris, super caput habet hierarchicam dexteram, et hoc modo a perficiente cum summo sacerdote sacris invocationibus sanctificatur. Minister vero unum de pedibus inclinans in conspectu altaris, super caput habet perficientis eum summi sacerdotis dexteram, perficiendus ab ipso ministrantium consummativis invocationibus.

Pontifex quidem qui ad pontificiam consecrationem est evectus utroque genu flexo ante altare, supra caput habet Scripturas a Deo traditas, manumque pontificis, atque hoc modo a pontifice, qui ipsum consecrat, sanctissimis adprecationibus consecratur. Sacerdos vero utroque poplite ante altare flexo, in capite habet dextram pontificis, et hoc modo ab illo pontifice, qui illum consecrat, sanctis invocationibus consecratur. Porro diaconus unum genu flectens ante divinum altare supra caput habet dextram pontificis ipsum consecrantis, et ab eo consecratur invocationibus ad ministrorum consecrationem accommodatis. Unicuique autem eorum signum crucis a conse-

<--- Page Split --->

Unicuique autem eorum cruciforme signatur a perficiente summo sacerdote signaculum, per unumquemque praedicatio sacra fit, et consummativa salutatio, salutante omni divino praesente viro, et consummante summo sacerdote ad aliquid dictarum divinarum ordinationum consummatum.

crantepontificeimprimitur , etsingu - lissanctoprædicatioperficiensquesa - lutatioadhibetur , cunctispræsentibusecclesiasticis , unacumpontificeconse - crante , consalutantibusillumquiinaliquemdictorumordinumsacrorumestcooptatus .

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

est, ut consecretur in hierarcham : utroque pede, id est, utrumque genu figens in terra : eloquia, id est, Bibliam vel Evangelia : manum hierarchicam, id est, Episcopi qui debet eum consecrare : invocationibus, id est, orationibus, consummatur, id est, consecratur.

Summus quidem sacerdos, etc.

Deinde dicit, quod ille qui est consecrandus in sacerdotem, genuflectit utroque genu ante altare, et imponitur sibi manus ab Episcopo, et sic quibusdam orationibus dictis supra eum consecratur. Diaconus vero similiter, nisi quod flectit tantum unum genu ante altare.

Hic ponit ritum consecrationis trium praedictorum ordinum, et hoc primo : deinde ponit id quod est commune omnibus, ibi, Unicuique autem eorum, etc.

Prima pars dividitur in tres : primo enim ponit consecrationem Episcopi. Secundo, sacerdotis, ibi, Sacerdos autem, etc. Tertio, diaconi, ibi, Minister vero, etc.

Et invocationibus, id est, orationibus : consummativus ministrantium, id est, quibus consecrantur diaconi.

Deinde dicit, quod cuilibet horum trium in consecratione est commune, quod signantur signo crucis, et quod recitantur ab Episcopo ex nomine, quod ad talem ordinem assumantur, et quod osculantur omnes sanctos qui sunt præsentes, et quod quilibet eorum ab Episcopo consecratur.

Dicit ergo primo, quod ille qui debet consecrari in Episcopum, genuflectit utroque genu ante altare, et tenet supra caput libros sacre Scripturæ, et imponitur supra caput ejus manus Episcopi consecrantis ipsum, et dicuntur super ipsum quædam orationes ab alio Episcopo qui consecrat ipsum, et sic completur sua consecratio.

Ad hierarchicam consummationem, id

Signaculum cruciforme, id est, in modum crucis : prædicatio ex nomine, quia Episcopus dicebat : « Ungitur ille de « sacerdotibus in Episcopum, divina « eum præveniente gratia, » et similiter de aliis.

Salutatio, id est, osculatio.

Et hic erat ritus consecrationis in primativa Ecclesia : unus enim Episcopus poterat Episcopum consecrare.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

Communia quidem sunt summis sacerdotibus, et sacerdotibus et ministris in sanctificativis eorum consummationibus, ad divinum altare accessus, et inclinatio, hierarchicae manus impositio, cruciforme signaculum, praeconium, consummativa salutatio : separata autem et discreta summis quidem sacerdotibus eloquiorum super caput impositio, non habentibus hoc minoribus ordinibus : sacerdotibus vero ambobus pedibus inclinatio, non habente hoc ministrantium consummatione. Minister vero, ut dictum est, unum inclinat pedibus tantum.

Communia quidem sunt et pontificibus, et sacerdotibus, et ministris cum consecrantur, accessus ad divinum altare, genuum flexio, pontificiae manus impositio, crucis impressio, praedictio, perficiens salutatio ; praecipua vero et episcopis propria est Scripturarum supra caput impositio, quod inferiores ordines non habent ; sacerdotibus autem utriusque pedis inclinatio, qua caret consecratio minitrorum : ministri enim, ut dictum est, alterum tantum genu flectunt.

<--- Page Split --->

secundo propria, ibi, Separata autem, etc.

Dicit ergo primo, quod hæc sunt communia tribus ordinibus, quod consecrandus accedit ad altare, et genuflectit, et imponitur sibi manus ab Episcopo, et quod signatur in modum crucis, et quod recitatur ex nomine, et quod dat pacem aliis.

Præconium, quod supra « prædicatio. »

Communia quidem sunt, etc.

Deinde dicit, quod est proprium Episcopis, in quo non communicant inferiores ordines, scilicet quod imponuntur libri sacre Scripturae super caput suum : sed proprium sacerdotum est non simpliciter, sed respectu diaconi quod flectunt utrumque genu : diaconi vero quod fiectit unum tantum, proprium est.

Hic ponit theoriam propositi ritus, et primo colligit quod dicitur commune in consecratione omnium, et quod proprium. Secundo ponit utrorumque theoriam, ibi, (§ 22), Igitur ad divinum altare, etc.

Circa primum, primo ponit communia,

Separata et discreta, id est, divisim et proprie convenientia.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Igitur ad divinum altare accessus et genuflexio insinuat omnibus sanctificate perficiendis supponere universaliter consummationis principi Deo propriam vitam, et suam intellectualem univer-

Itaque accessus ille ad divinum altare genuumque flexio insinuat omnibus iis qui sacris ordinibus initiantur, vitam propriam Deo, consecrationis auctori, penitus subjiciendam, nec non

<--- Page Split --->

sitatem castissimam ipsi oblatam accedere, et conformem, et, ut est possibile, dignam existentem divino et sanctissimo et sanctuario et altari, sanctificante sancte deiformes mentes et sacerdotali altari offerente sanctifice deiformes intellectus.

spiritalem integritatem omnino puram purgatamque atque uniformem offerendam esse, ut, quantum fieri potest, digna sit divino templo et altari ejus, qui sanctiori ratione deiformes mentes consecrat.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Igitur ad divinum altare, etc.

Hic incipit ponere dictorum theoriam, et primo communium, secundo propriorum, ibi (§ 28), Summus autem sacerdos, etc.

Prima dividitur in quinque partes. Primo enim ostendit quid significat genuflexio coram altari. Secundo, quid impositio manus Episcopi, ibi (§ 23), Hierarchice autem, etc. Tertio, quid signum crucis, ibi (§ 24), Cruciforme, etc. Quarto, quid recitatio, ibi (§ 23), Sacram vero consummationem, etc. Quinto, quid osculatio, ibi (§ 27), Ipsa autem ad finem, etc.

Dieit ergo primo, quod accessus et genuflexio ante altare significat quod ordinandus in quolibet ordine debet supponere vitam suam Deo, et intellectus suus ex toto depuratus et oblatus Deo, debet attendere ad Deum qui significatur per altare, ut dictum est supra, sicut conformis et dignus participatione ejus.

Insinuat, id est, ostendit Deo principi consummationis, id est, principio, universaliter, id est, ex toto, et significat suam, id est, consecrandi, universalitatem intellectualem castissimam, id est, totum intellectum ejus ex toto castigatum ab erroribus et peccatis : oblatam ipsi, scilicet Deo, accedere ad Deum : hunc, dico, et conformem existentem, ut possibile est, dignam divino et sanctissino, et sacerdotali, id est, sacra danti, altari, scilicet Christo, ordinando offerente Deo patri deformes intellectus, et sui et aliorum in altari, quod est Christus: sicut offert symbolicas oblationes in materiali. Alia translatio, « Et sanctuario et « altari, sanctificante sancte deiformes « mentes, » et secundum hoc planior est littera, quia sanctificatio mentium refertur ad altare, quod est Christus.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hierarchicae autem manus impositio similiter quidem manifestat perfectivam principalem protectionem, sub qua tamquam disciplinis sancti custodiuntur, paterne quidem ipsis habitum et virtutem sanctificativam donantem, contrarias vero eis virtutes segregantem : docet autem et omnes simul perficere sanctificativas operationes, tamquam sub Deo agentes perfectos et propriarum operationum eum habentes in omnibus ducem.

Pontificis autem manus impositio designat hierarchicam protectionem, qua, tamquam sanctos filios, paterno affectu fovet, et statum virtutemque sacri ordinis impertitur, adversariasque potestates procul ab illis abigit : simulque docet, sic consecratos obire sacras omnes ordinis functiones, tamquam qui sub Deo illas obeant, quem in omni re suarum actionum ducem habent.

<--- Page Split --->

repellimus et hostes impugnamus, et docet ordinatum, quod in omnibus operationibus sui ordinis habeat Deum ducem, et sub ipso operetur, scilicet secundum suam voluntatem, et hoc ex ipsa superpositione manus.

Hierarchicæ, id est, Episcopalis, protectionem principalem perfectivam, scilicet divinam, cujus est primo perficere : tamquam sub disciplinis paterne, ut dicitur ad Hebr. xii, 3 et seq. In Græco, « tamquam pueri. » Vel potest referri ad protectionem Episcopi consecrantis, sub quo ordinatus protegitur, et sic etiam sequentia dupliciter possunt exponi.

DEINDE dicit, quod manuum impositio significat divinam protectionem sub qua sancti custodiuntur, secundum quod manus habet protegere, et significat quod Deus dat ei virtutem ordinis exercendam secundum actum, manu enim donamus, et significat quod Deus repellit ab eo virtutem inimici, in quantum manu nociva

Habitum quantum ad perfectionem in seipso, et virtutem quantum ad operationem ordinis, sanctificativam, id est, sanetiicantem : contrarias, id est, diaboli et peccatorum, segregantem, id est, excellentem : sub Deo sequendo præcepta ejus et referendo in ipsum.

<--- Page Split --->

crucem et mortem cum divina impeccabilitate venientis, et sic viventes tamquam conformes signantis in cruciformi propriæ impeccabilitatis imagine.

mortem, cum summa prorsus ac divina impeccabilitate transactam, qui pie viventes, tamquam sibi conformes, ad imaginem impeccabilitatis suæ forma crucis insignit.

EXPOSITIO TEXTUS.

sicut et ipse fuit, et quod debent eum imitari usque ad mortem et crucem sustinendo pro nomine ipsius sicut et ipse fecit pro nobis.

Cruciforme autem, etc.

DEINDE dicit, quod signaculum crucis significat, quod carnem suam debent ordinandi crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, sicut dicit Apostolus 1 : unde significat abrenuntiatiorem carnalium concupiscentiarum, et quod debent imitari vitam Christi, ut sint sine peccato

Interdictionem, id est, remotionem, virilem et divinissimam, quia Deus perfectus et verus homo, Jesu dico, venientis in hunc mundum, cum impeccabilitate, id est, sine peccato, et Jesu, signantis eos sic viventes tamquam conformes sibi, et hoc in crucifixi imagine, id est, per signum crucis quod est figura et imago propriæ impeccabilitatis : et repetendum est docet vel insinuat ipse aut significat tamquam cujus auctoritate institutum est ad significandum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sacram vero consummationem et consummandorum praedicationem summus sacerdos reboat, mysterio declarante, quomodo amicus Dei sanctificator manifestator est divinae electionis, non ipse propria gratia perficiendos in sanctificativam ducens consummationem, sed a Deo motus in omnes hierarchicas sanctificationes.

Sacram vero ordinationum et eorum qui initiantur promulgationem pontifex proclamat, mysterio declarante, Deo charum sacrorum ordinum collatorem interpretem esse divinae electionis, eumque non privata gratia eos qui initiantur ad sacrum ordinem promovere, sed afflatu Dei regi in omnibus hierarchicis ordinationibus.

<--- Page Split --->

Dicit ergo primo, quod per hoc quod Episcopus recitat ipsum ex nomine assumendum divina gratia ad talem ordinem, significat se manifestare divinam electionem de assumptione ejus, non ita quod propria auctoritate vel amore assumat eum ad ordinem, sed in hoc sequens divinam voluntatem.

Consummationum et consummando rum : quia dicebatur nomen ordinandi, et ordo ad quem assumebatur.

Sacram vero, etc.

Reboat, id est, aperte dicit, mysterio, id est, ritu, sanctificator, id est, Episcopus consecrator, amicus Dei, id est, ex divino amore non carnali, est iterum manifestator, non sua auctoritate eligens. Alia translatio, « Quod « sanctitatis perfector in amore Dei. »

Hic ostendit quid significat recitatio, et primo ponit theoriam. Secundo probat, ibi (§ 26), Ita Moyses, etc.

Propria gratia, id est, privato amore ejus quem ordinat.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Ita Moyses legalis sanctificator, neque fratrem, qui est Aaron, in sacerdotalem consummationem ducit, et amicum Dei se esse et sanctificum aestimans donec divinitus in hoc motus a perfecctionis principe Deo sacerdotalem hie-

Hoc modo Moyses, cum esset legalium collator caeremoniarum, fratrem suum Aaron, quantumvis Deo charum, sacerdotioque dignum, non prius ad sacerdotalem ordinem promovit, quam ad id divinitus excitatus, sub summo

<--- Page Split --->

rarchice perfectionem perfecit. Sed et divinus noster et primus sanctificus (factus est enim et hic propter nos humanissimus Jesus) non seipsum glorificavit, ut eloquia aiunt 1, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech 2. Propter quod et ipse in sacerdotalem consummationem ducens discipulos, et quidem subsistens ut Deus perfectionis princeps, tamen in sanctissimum suum Patrem et divinum spiritum perfectionis principalem retulit hierarchicae perfectionem, annumtians discipulis, ut eloquia aiunt: Ab Jerosolymis non recedere, sed exspectarepromissionemPatris , quamaudi - stismei, quia vos baptizamini Spiritu sancto 3. Et quidem ipse discipulorum vertex, cum de ordinata sibi hierarchi ca decade in duodenarii discipulorum veniens sanctificam consummationem, in divinitate electionem timidus reliquit dicens: Ostende quem eligam 4 : et divina sorte divinitus ostensum in sancti duodenarii numerum recipit hierarchicum.

De divina autem sorte huic Matthiae data, alii quidem alia dixerunt, nec recte, ut æstimo : meum vero et ipse sensum dicam. Videtur enim mihi eloquia sortem nominasse divinum quoddam donum declarans illi hierarchico choro a divina electione ostensum. Propter enim aliquid divinum summus sacerdos non per seipsum motus debet sacerdotales facere perfectiones, sed Deo submovente eas hierarchice et cælitus perficere.

consecratore Deo sacerdotalem consecrationem pontificaliter celebraret. Quinimo divinus ille ac primus ordinis nostri collator (hoc enim munus sibi Jesus benignissimus in nostri gratiam assumpsit) non semet ipse clarificavit, ut eloquia testantur, sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Quapropter etiam ipse dum ad ordinem sacerdotis discipulos promovebat, tametsi ut Deus consecrationis auctor existeret, simul tamen ad sanctissimum suum Patrem et Spiritum Dei principalem praecipuum sacrosanctæ conseccrationis munus referebat, præcipiens discipulis, ut eloquia testantur, ab Jerosolymis ne discederent sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum : quia vos baptizabimini Spiritu sancto. Quin et princeps apostolorum, una cum coæquali sibi ac pontificali decade, ad sacrumbsillum duodenarium discipulorum numerum implendum congregatus, summe Divinitati electionis munus reverenter cessit, cum ait : Ostende quem elegeris ; eumque quem divina sors designaverat sacro illi duodenario hierarchico annumeravit. Cum autem de divina illa sorte, quæ divinitus super Matthiam cecidit, alii ab aliis, meo quidem judicio, non recte diversa senserint, meam ipse sententiam exponam. Mihi enim videtur Scriptura sortem appellare divinum illud munus, quo declarabatur choro hierarchico, quisnam divino suffragio electus erat : siquidem divinus pontifex nequaquam motu proprio sacros ordines conferre debet, sed ut decet pontificem eosdem instinctu Dei divinitus celebrare.

<--- Page Split --->

set principalis perfector, tamen inquantum homo retulit consecrationem discipulorum in Patrem et Spiritum sanctum, sicut dicitur Act. 1, 4: Præcepti eis ab Jerosolymis ne discederent.

Mei, id est, a me quam audistis per os meum.

Deinde probat, quod hoc debeat esse, quatuor exemplis sacræ Scripturæ. Secundum incipit, ibi, Sed et divinus noster, etc. Tertium, ibi, Propter quod et ipse, etc. Ultimum adaptat ad propositum, ibi, Præter enim aliquid divinum, etc.

Dicit ergo primo, quod modo, quo dictum est, Moyses in veteri lege quamvis æstimaret se amicum Dei, non ordinavit Aaron in sacerdotem Deo, nisi motus divino præcepto, ut dicit Levit. viii, 2 et seq. etc.

Æstimans se amicum, etc., id est, quamvis sciret se amicum Dei. Alia translatio, « Amatorem Dei ipsum esse et sacerdotalem arbitratus, » scilicet Aaron, id est, sacerdotio dignum, divinitus, id est, divino præcepto, sacerdotium perfecit in ipso, vel perfecit eum sacerdö- tem secundum aliam litteram.

Deinde dicit, quod similiter Jesus primus noster sacerdos non se glorificavit ut sacerdos fieret, sed Deus Pater qui locutus est ad eum, Tu es sacerdos, etc.

Sed et Jesus humanissimus, id est, benignissimus ut perfectus homo, divinus et primus noster sanctificus, id est, primus novæ legis sacerdos, non glorificavit, etc. : est enim factus et sacerdos et hic propter nos, id est, secundum humanam naturam quam propter nos assumpsit, et est interpositio, eloquia, ad Heb. v, 5 et seq.

Deinde dicit, quod etiam ipse Christus quamvis secundum divinam naturam es-

Deinde ponit quartum exemplum, secundo declarat quoddam quod posset esse dubium in auctoritate inducta, ibi, De divina autem sorte, etc.

Dicit ergo primo, quod ipse Petrus Apostolus cum aliis decem reliquit electionem Matthiæ, qui debebat esse duodecimus, Deo, dicens : Ostende ex his duobus quem elegeris, et sic divina sorte receperunt Matthiam inter duodecim Apostolos.

Vertex discipulorum, id est, Petrus : coordinata sibi, id est, ejusdem ordinis : decade, id est, decem Apostolis : duodenarii, id est, duodecimi scilicet Matthiæ : timidus, id est, timens per se eligere : ostende quem eligam : alia littera, « quem elegeris. »

Deinde dicit quid sit divina sors qua electus est Matthias, dicens quod de hoc diversa diversi dixerunt, et non recte : quia dixerunt, quod per sortilegium fuit electus, quod non convenit in electione alicujus rectoris : quia, ut dicit, bonus rector est eligendus de sorte. Sed ipse intelligit per sortem aliquod divinum donum vel signum ostendens Apostolis quis a Deo esset electus, choro, id est, societati Apostolorum.

Deinde dicit, quod intentum dictorum est, quod Episcopus aliquos, non debet proprio motu ordinare aliquo sed divino indicio, quo ostendatur hunc velle promovere Deum.

Sacerdotales perfectiones , id est , ordines sacra dantes : Deo submovente, id est, promovente eos : cœlitus, id est, per revelationem de cœlo.

<--- Page Split --->

Ipsa autem ad finem sanctificae consummationis salutatio sacram intelligentiam habet. Omnes enim quicumque adsunt sanctificis existentes ordinibus, sed etipse perficiens summus sacerdos salutat perfectum. Cum enim sanctificativis habitudinibus et virtutibus et divina vocatione et sanctificatione ad sanctificam perfectionem advenit animus sacer amabilis est coordinatis et sacratissimis ordinibus in deiformissimam ductus pulchritudinem amantibus æquiformibus animis, et ab eis sacre adjutus in se ad invicem sanctifica salutatio sanctificatur æquiformium animorum sacram societatem declarans, et inter se invicem amabilem laetitiam, tamquam integre salvantem sanctificativa formatione deiformissimam pulchritudinem.

Porro illa salutatio quæ sub finem sacrarum ordinationum adhibetur, sacri quidpiam innuit. Cuncti enim qui adstant ex sacris ordinibus, ipseque qui consecravit pontifex, ita consecratum salutant. Cum enim mens sancta sacrosanctis habitibus et virtutibus, divinaque vocatione ac sanctimonia ad sacri ordinis consecrationem pervenerit, tum amabilis existit æqualibus sanctissimisque odinibus, et ad maxime deiformem provecta pulchritudinem amat et ipsa mentes sui similes, et ab iisdem sancte redamatur. Hinc sancta illa mutua consalutatio in sacris ordinibus celebratur, quæ mentium æqualium sacrosanctam insinuat communionem, amabilemque mutuam letitiam, quippe quæ deiformem maxime venustatem totius sacri ordinis conservat.

Atque hæc quidem, uti dixi, communia sunt universæ sacrorum ordinum collationi.

VI

VII

<--- Page Split --->

ipse amans eos et amatus ab eis propter divinam pulchritudinem, quae incitat ad amandum eos, qui ejus participes sunt : et haec societas et jucunda amicitia significatur per osculum inter Episcopum et omnes alios adstantes, qui sunt similiter in sacris ordinibus.

Ad finem sanctissimæ consummationis, id est, quæ fit in ultimo consecrationis ordinatorum.

Adjutus per communem amorem, alia translatio, « amatus : » tamquam divina, etc., id est, ac 'si per pacem datam in consecratione ordinati (quæ est forma et ratio interioris pacis) conservetur divina pulchritudo, quæ est ratio amoris : propter hoc enim datur, ut per pacem interiorem quæ significatur per exteriorem, conservetur divina pulchritudo.

DEINDE dicit, quod sanctus divinus veniens divina sanctificatione et participatione virtutis et habitus hierarchici ad sacrum ordinem, efficitur amabilis omnibus qui sunt in sacris ordinibus, sicut

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Summus autem sacerdos discrete habet eloquiorum super caput sanctissimam superpositionem. Quoniam

Habet vero pontifex peculiarem illam sacratissimam Eloquiorum supra caput impositionem. Cum enim per-

<--- Page Split --->

hierarchicis capitibus superponuntur Deo tradita eloquia continuatim et disciplinate manifestatoria totius Theologiae, et theourgiae et theophaniae, una ratione omnium divinorum et sacrorum operum et verborum, quae a benefica et divina operatione nostrae hierarchiae donata sunt, tamquam deiformi summo sacerdote totius hierarchiae virtutis integre participante, omnium autem hierarchicarum sanctarum laudationum et sanctarum actionum, verum et Deo traditam scientiam non illuminationi tantum, sed et aliis proportionibus hierarchicis tradente et perficiente in divinissimis scientiis, et sublimissimis anagogis hierarchiceque simul totius hierarchiae perfectissima.

enim consummativa totius sacerdotii virtus et disciplina divinis summis sacerdotibus a divina donatur et perfectionis principe bonitate, pulchre in fectiva quaeque sacri ordinis vis atque scientia divinis pontificibus a divino principali ordinumque originali bonitate concedatur, merito pontificum capitibus Eloquia divinitus tradita imponuntur, quae continent exponuntque scite omnem theologiam, Deique cum operationem, tum apparationem, sacrumque sermonem et actionem; unoque verbo, divina omnia sacraque opera ac verba, quae a benefico divino principatu sacro nostro ordini indulta, ita ut pontifex deiformis omnis quidem virtutis hierarchicae plane particeps exsistat, omnium vero sacroprincipalium Eloquiorum et operationum veritatem divinitusque traditam scientiam non tantum per illustrationem accepturus sit, verum etiam in alios, pro cujusque ad res sacras capacitate, transfusurus, nec non perfectissima quaeque totius pontificatus munia divinissimis scientiis et sublimissimis anagogis pontificaliter celebraturus.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Summus autem sacerdos, etc.

Hic ponit theoriam eorum quae singulariter observantur in consecratione cu-

juslibet trium dictorum ordinum. Et primo ponit theoriam ejus quod proprie pertinet ad consecrationem Episcopi. Secundo, ejus quod ad consecrationem sacerdotis, ibi (§ 29), Sacerdotibus autem, etc. Tertio, quia diaconus non habet aliquid quod non habent superiores secundum naturam totius potestativi, comparat hunc ordinem ad superiores secundum explationem eorum quae superiores super ipsum addunt, ibi (§ 29), Quoniam vero, ut saepe diximus, etc.

Dicit ergo primo, quod Episcopi participant totam virtutem hierarchicam, non solum ut in se habeant, sed ut possint aliis tradere : et ideo rationabiliter supra

<--- Page Split --->

caput eorum quando consecrantur, imponuntur libri sacre Scripturae, quibus manifestantur omnia verba, vel opera divina quae nobis donata sunt a Deo ad perfectionem nostrae hierarchiae.

Summus sacerdos, id est, ille qui in Episcopum consecrari debet : discrete, id est, singulariter prae aliis.

Sacerdotii, id est, sacrae actionis virtus quoad sacram actionem: disciplina, id est, scientia, quia haec duo sunt de Ecclesiastica hierarchia: bonitate divina et principe perfectionis, id est, quae est principium omnis perfectionis: pulchre, id est, rationabiliter, capitibus hierarchicis, id est, eorum qui in hierarchas vel Episcopos sunt ordinandi : eloquia existentia manifestatoria continuatim, id est, compendiose, et disciplinate, id est, sapienter : alia translatio, « compensive et scienter. »

Totius Theologiae, id est, sermonis qui est de Deo quantum ad laudes divinas,

et theourgiae, id est, divinae operationis quantum ad ipsas actiones hierarcharum in quibus Deus operatur, et theophaniae, id est, divinae apparitionis quantum ad ea quae sunt similitudines divinae bonitatis, in quibus Deus apparet, sicut sunt divinae gratiae. Alia translatio addit, « sanctae locutionis » quantum ad verba divina, quorum virtus operatur in sacramentis, sicut, « Hoc est corpus meum. »

Una ratione omnium, etc., id est, quasi una ratio complectens in se omnia divina : alia translatio, « uno verbo, » divinorum quantum ad principium, sacrorum quantum ad formam : participante totius virtutis, id est, quali virtute : non tantum illuminationis, scientiam, id est, per scientiam, quantum in se : aliis proportionibus, id est, ordinibus secundum suas proportiones : et eo perficiente perfectissima, id est, eminentiores : hierarchice, id est, catholice.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sacerdotibus autem pedum inclinanatio conveniens est, ultra ministrativam dispositionem, tamquam unum inclinante illa, et hoc hierarchico schemate consummante. Ipsa igitur incli-

Sacerdotibus autem utriusque pedis inclinatio peculiaris est, prae ordine ministrorum, qui unum tantum genu flectit, atque hoc situ corporis a pontifice consecratur.

<--- Page Split --->

natio significat subjectum accessum accedentis referentis Deo quod divinitus accedens.

Quoniam vero, ut saepe diximus, tres sacrae consummantium dispositiones, propter tres sanctissimas teletas et virtutes supersedent tribus consummandorum ordinibus, et sub divina juga salutarem eorum sacrificant accessum apte ministrativa dispositio, tamquam purgativam unam sacrificat purgandorum accessionem, sub divinum eam supponens altare, tamquam purgatis animis in ipso supermundane oblatis.

Sacerdotes autem utroque pede inclinant, veluti a suis sacre accessibus non solum mundantibus, sed et manifestatissimis suis sacrificationibus anagogice purificatam vitam in contemplativum habitum et virtutem a sacrifice consummantibus.

Summus autem sacerdos utroque pede inclinans, super caput habet tradita a Deo eloquia, Dei ministrativa virtute purgatos, et a sacrifica illuminatos, ad inspectorum ab ipsis sacrorum proportionaliter eis scientiam hierarchicae ducens, et per eam consummans accedentes ad integram secundum eos oblationem.

Ac flexio quidem designat subjevitum accessum ejus qui accedit,et subjicit Deo id quod sancte offertur. Quoniam vero tres sunt sacris operantium, uti saepe diximus, distinctiones, quae per totidem sansctissimos ritus ac virtutes, tribus eorum qui initiantur ordinibus praesunt, atque salutarem eorum sub divinum jugum promovent accessum, recte ministrorum ordo, ut qui tantum vim expiandi habeat, solummodo eorum qui expiantur accessum procurat, eumque divino altari sistit; in quo nimirum mentes quae expiantur supra mundanam rationem consecrantur.

Sacerdotes vero utrumque genu flectunt, quod ii, qui ab iis sancte promoventur, non solum expientur, verum etiam praeclarissimis eorum sacrificiis, vita jam anagogice per purgata, ad contemplandi statum ac veritatem sacerdotaliter perficiantur.

Pontifex autem utrumque genu flectens supra caput habet a Deo traditas Scripturas , eosque, quos ministerialis virtus expiavit, et sacerdotalis functio illuminavit, ad eorum quae conspexerunt sacrorum pro modulo cujusque scientiam pontificio munere provehit, perficitque eos qui promoventur, ut pro captu suo toti Deo consecrentur.

<--- Page Split --->

continetur tota perfectio nostrae hierarchiae.

Pedum, id est, utrorumque genuum : ministrativam dispositionem, id est, diaconatus ordinem : schemate, id est, figura implente, hoc, quia in figuram alicujus fit : alia translatio, « consummata, » scilicet inclinatio : referentis Deo per subjectionem et gratiarum actionem hoc quod divinitus, id est, divina virtute est accedens ad ipsum : alia translatio, « supponentis Deo hoc quod sancte est « adductum. »

DEINDE dicit, quod inclinare utrumque genu vel pedem convenit sacerdotibus respectu diaconorum : sed non respectu sacerdotum, et in aliquid figuratur, quia inclinatio ipsa pedis, ut prius dictum est, significat subjectionem qua subjicit se Deo qui accedit ad sacerdotium, referens in ipsum sicut in auctorem hoc quod dignus est accedere ad tantum ordinem. Sunt autem sicut tres teleta sive virtutes, scilicet purgativa, illuminativa, et perfectiva, secundum ista tria tres ordines perficientium et tres perfectorum, ut scilicet patebit : et quia diaconus secundum suum accessum facit tantum unum ordinem sanctorum accedere ad Deum, scilicet purgandos, ideo inclinat tantum unum pedem, sacerdos autem facit accedere suis accessibus purgandos et illuminandos, et ideo inclinat utrumque pedem : Episcopus autem super hoc ducit in perfectionem, et ideo inclinat utrumque pedem, et super hoc habet verba Dei super caput, in quibus

Sub divina juga , id est , sub divinas leges : sacrificant, id est, sacrefaciunt : apte, id est, decenter : unam accessionem, scilicet purgandorum : sunt enim tres ordines inferiores perficiendorum, pedis autem est facere accessionem.

Altare divinum, scilicet ipsum quod dictum est quod inclinat ante altare : a suis accessibus, id est, per suos accessus in Deum faciunt alios accedere purgando et illuminando : mundantibus quantum ad purgationem : sed et, id est, etiam a suis accessibus consummantibus in contemplativum, etc. quantum ad illuminationem : ministrativa virtute, id est, diaconatus, et sacrifica, id est, sacerdotali, ad scientiam, id est, spiritualem intellectum, sacrorum inspectorum ab ipsis, secundum illuminationem sacerdotum, secundum eos, id est, secundum proportionem eorum : oblationem, qua offeruntur Deo : alia translatio, « sanctificationem : » per eam, scilicet scientiam.

<--- Page Split ---> CAPUT VI.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De perficiendorum ordinibus.

De ordinibus qui initiantur.

SYNOPSIS CAPITIS :

Prima parte capitis dicit :

I. Quinam ordines expientur.

II. Quinam illuminentur.

III. Quinam perficiantur, inter quos sunt monachi primi.

Secunda parte tradit quo ritu monachi consecrentur.

Tertia parte subjungit contemplationem ; in qua exponit

I. Cur monachi non flexis genibus, sed stantes consecrentur.

II. Quid sibi velit eorum renuntiatio.

III. Quid crucis signatio.

IV. Quid prioris vestis depositio.

V. Quid sacra communio.

VI. Explicat quanam ratione coelestes ordines expientur.

<--- Page Split --->

Hi quidem sacerdotales ordines et partitiones virtutesque eorum et operarationes et consummationes : sub ipsis autem trinitas consummandorum ordinum deinde narranda.

Atque hi quidem sunt sacri ordines eorumque distributiones ac virtutes et operationes atque consecrationes : triplex modo genus ordinum initiandorum superest exponendum.

Dicamus igitur, quod purgandi quidem sunt ordines, sacrificantibus et ministrantibus distinctæ multitudines, quarum jam memoriam fecimus : ejus quidem tamquam adhuc ab ante ministrantibus obstetricibus eloquiis ad vitalem approbationem et reformandæ et figurandæ : ejusque quasi ad divinam, quia ex ea apostatavit, vitam revocandæ bonorum eloquiorum conversoria doctrina : ejusque tamquam adhuc a contrariis tumultibus infirmiter timide, et a facientibus virtutem eloquiis corroborandæ : ejusque velut adhuc ad sacras actiones ex pessimis traducendæ : ejusque tamquam traductæ quidem, nondum vero castissimæ conversationem in divinioribus habitudinibus et immutabilibus habentis. Isti enim sunt purgandi ordines administrativa obstetricatione et purgativa virtute. Hos ministri sacris suis

Dicimus igitur, ordines illos qui expiantur, esse turbas illas quae a sacris functionibus et consecrationibus segregantur, quarum superius mentionem fecimus: quorum alius quidem a sacris arretur, quod adhuc a ministris ad vitalem partum verbis obstetricantibus foveatur atque efformetur; alter vero, quod etiamnum ad eam, a qua defecit, vitæ sanctimoniam adhortatoria sermonum bonorum disciplina revocetur; alius autem, quod adhuc contrariis pavoribus ignaviter terraetur, atque potentibus eloquiis corroboretur; alius vero, quod adhuc ab operibus perversis ad sacras actiones traducatur; alius, quod jam traductus quidem sit, sed nondum constantiarn in divinis immutabilibus que scientiis sit consecutus. Hi enim sunt ordines qui cura ministrorum et purgandi vi expiantur, quos ad hoc ministri sacris

<--- Page Split --->

virtutibus perficiunt ad consummate purgatos eos illuminatricem manifestissimarum sacrificantium contemplationem et communicationem transordinandos.

suis virtutibus provehunt, et ut perfecte purgati, ad illuminantem illustrissimorum sacrificiorum contemplationem et communionem traducuntur.

finem, vel quantum ad consecrationes ipsorum : trinitas, scilicet purgandi, illuminandi et perficiendi.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Hi quidem sacerdotales, etc.

Hic determinat de ordinibus in quos tres supra determinati ordines oppositionem habent, unde intitulatur de perficiendorum ordinibus, et dicuntur ordines non propter aliquam dignitatem in qua constituantur, sed secundum quod recipiunt ordinate operationes eorum qui supra eos sunt.

Dividitur autem in partes duas. In prima dicit de quo est intentio, et continuat se ad praecedentia. In secunda exsequitur, ibi, (§ 1), Dicamus igitur, etc.

Dicit ergo primo, quod postquam visum est qui sint ordines sacra dantes, dicondum est de tribus ordinibus qui sub eis sunt recipientes ab ipsis. Hi, scilicet quos diximus, sunt sacerdotales, id est, sacra dantes ordines quantum ad gradus ipsos, partitiones quantum ad divisiones eorum ad invicem, virtutes secundum quod unus est purgativa virtutis et alter alterius, operationes secundum quod operantur actus illarum virtutum, consummationes in quantum reducunt in

Deinde determinat de istis tribus ordinibus, et primo de purgandis per diaconos qui sunt ejiciendi a communione et inspectione sacrorum. Secundo de illuminandis per sacerdotes, qui dicuntur fidelis populus, qui admittitur ad communionem sacrorum, ibi (§ 2), Medius autem, etc. Tertio de ordine monachorum qui sunt purgati et illuminati et sunt perficiendi, ibi (§ 3), Perficiendorum autem omnium, etc.

Circa primum primo numerat quinque ordines purgandorum. Secundo, ostendit quomodo purgantur a diacono, ibi, Isti enim sunt, etc.

Dicit ergo primo, quod purgandi sunt illi qui per vocem diaconi separantur a communicantibus, scilicet catechumeni qui sunt obstetricandi per doctrinas diaconorum ad regenerationem baptismi, et de novo pœnitentes, energumeni, apostatae et imperfecti : et hi omnes purgantur per diaconum, ut purgati postmodum illuminentur a sacerdotibus.

Distincte, id est, separata a communicantibus, sacrificantibus, id est, sacerdotibus, et ministrantibus, id est, diaconis : memoriam in tractatu synaxeos : ejus quidem, scilicet memoriam fecimus catechumenæ multitudinis tamquam adhuc reformandæ et figurandæ, id est, inferendæ et præparandæ, sicut obstetrix format partum, ut sit decentis figura, ad vitalem approbationem, scilicet baptismum, per quem capientes spiritualem vitam approbantur a Deo

<--- Page Split --->

obstetricibus eloquiis ante ministrantium, id est, diaconorum, qui ante operantur, sacerdotibus præparando ad modum obstetricis. Alia translatio habet, « Hujus » per totum. Ejusque revocandæ, scilicet multitudinis pœnitentium, ejusque, scilicet energumenorum multitudinis, infirmiter, id est, ex propria infirmitate, qua interius laborant, nondum ex toto repressa vi dæmonis in fomite : contrariis tumultibus, id est, infestationibus dæmonum vel concepü- scentiarum : facientibus virtutem, id est, formantibus ipsam : ejusque, scilicet apostatice multitudinis traducendæ ex pessimis, scilicet erroribus et voluptati-

bus : ejusque tamquam traductæ quidem id est, multitudinis imperfectorum, qui non sunt confirmati in puritate bonæ vitæ : et dicuntur multitudines per oppositionem unitatis perfectorum ex collocatione eorum in Deum : administrativa obstetricatione et purgativa virtute, id est, diaconis, qui sunt quasi obstetrices et habent purgativam virtutem. Perficiunt, id est, perfecte purgant, ad transordinandos eos purgatos, id est, ut ipsi jam purgati ulterius ordinentur in illuminatione, etc. : sacrificantium, id est, sacrarum actionum in sacramentis, quæ fiunt per sacerdotes.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Medius autem ordo est contemplativus, et quibusdam sacrificiis proportionaliter in puritate omni communicans, sacerdotibus illuminandis se distributus. Etenim est, ut aestimo, clarum, quomodo ipse purgatus omni immunda macula, et castissimum habens proprii animi immutabile fundamentum, in contemplativum habitum et virtutem sacrifice transit, et communicat per se divinissimis symbolis, in contemplatione eorum et in com-

Medius autem ordo est is qui sacrorum quorumdam adspectu gaudet, atque eorumdem pro modulo suo in omni puritate particeps existit, qui luminis, accipiendi gratia sacerdotum curæ est commissus. Perspicuum est enim, ut arbitror, hunc ab omni labe nefaria expiatum, et castam atque immobilem mentis suæ sedem adeptum, ad contemplandi scientiam atque virtutem sacerdotum opera promoveri, divinissimisque, quibus illi fas est, sa-

<--- Page Split --->

municatione, simul omnis lettitae sacræ repletus, ac per hoc ad divinum scientiæ eorum amorem sanctissimis ascensionibus suis virtutibusque proportionaliter elevatus. Hunc ego dico sancti Apostoli ordinem, tamquam per omnem venientem purgationem, ct sacra manifestatissimarum hostiarum inspectione et communicatione, quantum justum est, dignum.

cramentis communicare, in quorum contemplationibus communionibusque omni sacro gaudio repletur, et ad divinum eorumdem scientiæ amorem per anagogicas virtutes pro virili suo subvolat. Hunc ergo sanctæ plebis ordinem appello ; quippe qui per omnem expiationem eo pervenerit, ut sacrosancto præstantissimorum sacramentorum adspectu et communione, quantum fas est, dignus sit habitus.

EXPOSITIO TEXTUS.

Medius autem ordo, etc.

DEINDE dicit, quod medius ordo perficiendorum est, qui jam depuratus a diacono participat sacramento et contemplationes eorum et illuminatur a sacerdotibus : quia oportet quod postquam aliquis est purgatus ab omni macula, et confirmatus in puritate, quod transeat ad contemplandum et communicandum sacrorum symbola, et in hoc repletur leti-

tia spirituali, et elevatur sic ad desiderium spiritualis intellectus eorum, et sic de illuminatione transit in perfectionem, quae fit in Episcopis : et hic ordo medius illuminatorum dicitur ordo fidelis populi, qui per purgationem factus est dignus visione et communicatione sacramentorum, scilicet ordo laicorum, contemplativus, quantum ad inspectionem, symbolorum, sacrificiis, id est, sacramentis, distributivus, id est, in partem veniens ad illuminandum se, id est, ut illuminetur ab omni, etc. : communicat per se, id est, sua virtute potens in haec : sacrifice, id est, sacra unctione : scientiae, id est, spiritualis intellectus : eorum ostensionibus, id est, profectibus : hostiarum, id est, sacramentorum : manifestissimarum, id est, expresse spiritualia manifestantium : quantum justum est, quia simpliciter non est aliquis dignus secundum humanum modum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Perficiendorum autem omnium altior ordo, monachorum sacra dispositio, omni quidem mundata purgatione, universali virtute et perfectissima propriarum actionum castitate, omnique quantacumque, ut decet eam contemplando, sanctificatione in intellectuali theoria, et communicatione facta, et pontificum consummativis virtutibus mancipata, et divinis eorum illuminationibus, et hierarchicis traditionibus, edocta, considerans per se sacrarum hostiarum sacrificationes, et a sacra earum scientia proportionaliter in consummatissimam ascendens consummationem.

Inde divini duces nostri nominationibus eos sacris dignati sunt : alii quidem therapeutas : alii autem monachos ipsos nominantes ex Dei puro ministerio et famulatu, et non partita et singulari vita tamquam unificante eos inseparabilibus sacris complicationibus in deiformem unitatem, et amicam Deo consummationem.

Propter quod et consummativam eis donavit gratiam sacra legislatio, et quadam eos dignata est consecrativa invocatione, non hierarchica, illa enim

Summus vero eorum omnium qui perficiuntur est ordo sacer monachorum, cum et omni piaculo, tota vi, omnique actionum suarum sanctimonia sit expiatus, et omnis mysterii, quod quidem ei fas sit adspicere, spectator particepsque sit factus, traditusque perficienti pontificum ordini, cujus divinis illustrationibus pontificiisque institutis sacrorum ad se spectantium mysteriorum consecrationes eruditus, ab eorumdem sacra scientia ad perfectissimam pro suo modulo perfectionem evehatur.

Hinc sancti praeceptores nostri divinis eos appellationibus sunt prosecuti ; alii quidem therapeutas, seu cultores, alii vero monachos, cum a sincero Dei aemulatu atque cultu, tum ab individua et singulari vita denominantes, quippe quae sanctis rerum dividuarum conjunctionibus ipsos ad deiformem quamdam unitatem Deoque gratam perfectionem adducat ; qua de causa quoque lex sancta perficientem eis gratiam indulsit, eisque consecrantem quamdam adhibet invocationem, non quidem pontificiam, ea enim in solis sacris ordinibus adhibe-

<--- Page Split --->

in solis fit sanctificis ordinibus, sed sanctificata a sanctis sacerdotibus hierarchica perfectione secundo sanctificata.

tur, sed consecratoriam aliquam, quae a sanctis sacerdotibus in hierarchica initiatione secundo loco adhibetur.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Perficiendorum autem omnium, etc.

Hic ponit primum ordinem perficiendorum, qui est ordo monachorum, et primo ostendit quod est eminentior inter omnes subditorum ordines. Secundo quod propter hoc speciali nomine nominatur, non tamen nomine propriæ vitæ, ibi, Inde divini nostri, etc. Tertio ostendit, quod propter sui eminentiam habet consecrari sub aliis ordinibus sanctorum, ibi, Propter quod et consummativam, etc.

Dicit ergo, quod inter perficiendos altior est ordo monachorum, qui jam sunt perfecte purgati per diaconum et illuminati per sacerdotes secundum contemplationem et communicationem omnium sacrorum, et de cætero non restat nisi quod perficiantur ab Episcopis, ut a contemplatione et communicatione sacramentorum ascendant doctrinis Episcoporum in altissimam perfectionem spiritualis contemplationis, cum quadam excellentia.

Ordo perficiendorum, id est, inter ordines subditorum, dispositio mundata jam omni, id est, perfecta purgatione, et postquam jam purgata est, facta in intellectuali theoria, secundum intellectum, et communicatione secundum affectum quantum ad perfectionem, universali virtute quantum ad perficientem, id est, a virtute pontificali, vel tota sua virtute adunata in spirituali, et castitate propriarum, etc., quantum ad dispositionem, perfectissima, id est, ut suæ actiones sint castigatæ ab omnibus inquinantibus, omnique sanctificatione quantum ad teletam, id est, participationem omnium sacrorum, quæ supra dixit teletas, contemplando quantumcumque virtutibus in eis, ut decet eam, scilicet dispositionem, consummativis, id est perfectivis, mancipata, scilicet dispositio subjecta, hierarchicis, id est, Catholicis, traditionibus, id est, doctrinis, considerans per se propria virtute potens ad capienda talia, et a sacra scientia eorum, quantum pertinet ad illuminationem.

Deinde dicit, quod propter hoc quod ordo monachorum est altior, non dicitur simpliciter nomine plebis vel populi, sed dicuntur speciali nomine monachi quasi solitarii, vel singulares, a μόνος quod est unum, propter hoc quod vita eorum non debet esse divisa in rebus temporalibus, sed singulariter adunata in uno per reductionem in Deum : et dicuntur alio nomine θεραπευταί, id est, famulatores vel placatores, quia debent pure Deo servire, et propter hoc non habent specialem consecrationem præ aliis de populo : quoniam non constituuntur in dignitatis gradu super gradum populi communis : quia hoc convenit solis tri-

<--- Page Split --->

bus ordinibus sacra dantibus, de quibus scilicet actum est. Inde, scilicet propter hujus ordinis altitudinem, duces, id est, Apostoli, nominantes, id est, singulariter nominantes. Unificante eos, id est, singulari vita : complicationibus, id est, adunationibus, inseparabilibus, id est, cogitationum et affectuum, quae non dividuntur in res seculares divisas.

Consummativam, id est, consecrativam: legislatio, scilicet legis novae, non hierarchica, id est, non constituente in aliqua sacra prælatione, sed invocatione consecrativa, id est, sacre facta, vel a sanctificativa perfectione : a sanctis

sacerdotibus, id est, ab ordinibus sacra dantibus, quia hic ordo sub eis eminenter, licet illi sint perfectiores plebe : vel aliter, non hierarchica, id est, non Episcopali, quia non oportet quod consecretur ab Episcopis, sed tantum ordines supremi, sed sanctificata invocatione, ut supra, a sanctis sacerdotibus secundo hierarchica sanctificata perfectione, id est, consecratione Episcopali, quia Episcopus consecrat sacerdotem, et sacerdos secundo monachum. Alia translatio : « Sed a san- « ctis sacerdotibus secundo ab hierarchico « perfectionis principatu sanctificantur. »

4

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

II. Mysterium monastica consummationis.

II. Mysterium monastica consecrationis.

Sacerdos quidem stat in conspectu divini altaris, monachicam invocationem psallens. Consummandus autem retro sacerdotem stat, non utrumque pedem inclinans, non unum pedibus,

Sacerdos quidem stat ante altare, monasticam sancte recitans invocationem ; is autem qui consecratur stat post sacerdotem, nec utrumque neque etiam alterum genu flectit, nec supra

<--- Page Split --->

non super caput habens Deo tradita cloquia, tantum vero sacerdoti adstans psallens super ipso mysticam invocationem. Perficiens autem cam sacerdos, ad perficiendum veniens, interrogat primum hoc, si primum abrenuntiat divisis, non solum conversationibus, sed phantasii s : deinde perfectissimam ei vitam narrat, testimonium ei perhibens, quia oportet eum media superadstare. Haec autem omnia perficiente, intusque confitente, cruciformi similitudine signans ipsum sacerdos tondet, tpinam divinae beatitudinis invocans substantiam, et vestem omnem cxuens, alteram induit, et cum aliis sacerdotibus viris quicumque adsunt salutans eum socium perficit divinorum mysteriorum.

caput habet Scripturas a Deo traditas, sed tantum adstat sacerdoti supra illum mysticam invocationem prosequenti. Qua finita, sacerdos ad eum accedens, rogat ipsum primum, an omnibus rehus dividuis renuntiet, non solum vitis, verum etiam imaginationibus. Deinde exponit illi vitam perfectissimam, contestans illum debere mediam vivendi rationem superare. Quae ubi omnia is qui initiatur continenter professus est, sacerdos eum signo crucis consignatum tondet, tres personas divine beatitudinis invocando, omnique veste detracta, eum alia induit, et cum aliis viris sanctis adstantibus ipsum salutans, participem facit divinorum mysteriorum.

cultans, monasticae consummationis, id est, consecrationis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Sacerdos quidem stat, etc.

Quia nullus ordo perficiendorum, qui non ponuntur in gradu prælationis super alios, habet consecrationem præter ordinem monachorum, ideo hic agit de consecratione ipsorum, et prius ponit ritum, secundo theoriam, ibi (§ 3), Quod neque pedibus, etc.

Titulus autem istius partis est, Mysterium, id est, ritus aliquid spirituale oc-

Erat autem ritus iste in primitiva Ecclesia : sacerdos stabat ante altare cantans aliquos Psalmos convenientes mysterio et hierarchiae, et iste qui erat consecundus in monachum, stabat post eum non genu unum flectens sicut diaconus, neque duo sicut sacerdos, neque habet librum supra caput sicut Episcopus, sed adstat tantum sacerdoti psallenti : et quaerebat sacerdos ab eo si vellet renuntiare rebus sæcularibus, non tantum quoad conversationem, sed etiam cogitationibus et affectibus earum : et exponebat ei perfectionem vitæ quam debebat de cætero servare, et quod debebat in vita excedere illos de populo : et cum consecrandus hoc promittendo confiteretur, signabat eum signo crucis, et tondebat eum invocans Trinitatem, et exutis prioribus vestibus, induebat eum aliis, et osculabatur eum cum aliis sacerdotibus qui adstabant et dabant sibi corpus Christi.

<--- Page Split --->

Sacerdos. Notandum est, quod hic sacerdos, non dicitur summus sacerdos, quia non consecrabantur ab Episcopo, ut dictum est : invocationem, id est, Psalmos, vel alias orationes: consummandus, id est, qui debet consecrari in monachum : mysticam, id est, ad ritum pertinentem : perficiendum, id est, consecrandum. Alia translatio, « ad eum qui « perficitur. »

Diversis : Commentator « divisis », scilicet non diversoris vel etiam distrahentibus, saecularibus et multiplicibus studiis, ut puta negotiationibus, aliisque contractibus, haec enim animum propter multas curas multum distrahunt: phantasitis, id est, cogitationibus et dis-

sidiis : perfectissimam vitam, id est, observationes regulares : media superadstare, id est, esse in perfectione super populum, qui supra dictus est medius ordo-

Perficiente, id est, complente, scilicet sacerdote : confitente, id est, promittente scilicet monacho, intus, id est, ex animo non timore : alia translatio, « haec autem omnia attente confesso, » cruciformis similitudine, id est, signo crucis, trinam substantiam, id est, tres personas. Commentator, non substantiam ut interpretari quidam securius possint, sed subsistentiam.

Sacerdotibus, id est, sacra dantibus, non diaconis, salutans, id est, osculans, socium, id est, communicatorem, mysteriorum, id est, Eucharistiae.

5

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

A. Quod neque pedibus inclinare, neque super caput habere a Deo tradita eloquia, adstare autem sacerdoti invocationem psallenti, declarat monachicum ordinem non esse prælatum aliis,

Quod neutrum genu infectat, neque capiti impositas habeat divinitus traditas Scripturas, sed assistat sacerdoti precationem recitanti, declarat, ordinis monastici non esse, alios adducere,

<--- Page Split --->

sed in seipso stantem in singulari et sacra statione, sacerdotales sequentem ordines, et cum ipsis tamquam sequentem in divinam sacrorum per se sapientiam bene credens ascendentem.

sed penes semetipsum manentem in solitario sacroque statu sacerdotales ordines sequi, et ab iis, tamquam asseclam eorum, ad divinam sacrorum quae illum attingunt scientiam facile traduci.

B. Partitis autem non solum conversationibus, sed etiam phantasii abrenuntiatio, consummatissimam significat monachorum philosophiam, in scientia vivificantium mandatorum operationem. Est enim, ut diximus, non medie perficiendorum ordinum, sed omnium altioris : propter quod et multa a media ordinatione indiscrete energumenum interdicuntur modo quodam singularibus monachis tamquam ad unum sic debentibus unificari, et ad divinam unitatem congregari, et ad sanctificam, ut justum est, vitam reformari, veluti cognationem ejus habentem in multis, et magis ei ultra reliquas consummandorum ordinationes proximantem.

Porro divisarum non solum vitarum, verum etiam cogitationum renuntiatio, perfectissimam illam monachorum philosophiam declarat, quae ex unificorum mandatorum scientia conflatur. Est enim, ut dixi, non medii ordinis eorum qui initiati sunt baptismo, sed celsioris omnibus ordinibus. Quamobrem multa ex iis, quae a medio ordine sine reprehensione fiunt, monachis istis singularibus omnino interdicta sunt, quippe qui cum uno conjungi debeant, et cum sacra monade copulari, et ad sacerdotalem, quantum fas est, vitam efformari, tamquam qui prae caeteris initiatis, cum hoc ordine in plurimis conveniunt, majoremque affinitatem habent.

Cruciformis autem similitudinis signaculum, sicut jam a nobis dictum est, declarat omnibus simul carnalibus desideriis otium. Capillorum vero tonsura significat mundam non figuratam vitam, non in fictis figuris, animi libertatem superposite formantem, sed ipsam in seipsa non humanis pulchritudinibus, sed coadunatis et monachicis in deiformissimum reductam.

Prioris aut vestimenti expulsio et alterius assumptio a media sacra vita in perfectiorem transordinationem si-

Signum vero figurae crucis, ut dictum est, designat omnium carnalium desideriorum privationem. Tonsura porro capillorum, vitam omnino indicat nullatenus fucatam, neque figuris fictis ascititiisve, quibus mentis deformitas tegatur, calamistratam; sed per seipsam non humanis ornamentis, sed singularibus ac unificis virtutibus ad divinam penitus conformitatem evectam.

Prioris autem vestis detractio, et alterius assumptio, significat a media sancta vita ad perfectiorem traductionem, sicut in divina illa regeneratione vestis immutatio declarabat expiatae vitae ad contemplandi et intelligendi statum transmigrationem et evectionem. Quod si modo quoque tam sacerdos quam adstantes omnes viri san-

<--- Page Split --->

gnificat: sicut in sacra theogenesis vestimenti mutatio declarabat purgatam vitam in contemplativum et illuminativum habitum ascendentem. Si autem et nunc sacerdos et omnes quicumque adsunt sancti, consummatum salutant, sanctam deiformium intellige societatem, charitative in laetitia divina condelectatam sibi invicem.

cti initiatum consaluent, ex hoc sanctam intellige virorum deiformium societatem, amice sibi mutuo divina cum laetitia congratulantium.

tonsuræ capillorum, ibi, Capillorum vero, etc. Quinto, mutationis vestium, ibi, Prioris autem vestimenti, etc. Sexto, osculationis, ibi, Si autem nunc sacerdos etc. Septimo, communionis, ibi, In fine autem omnium, etc.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

A. Quod neque pedibus inclinare, etc.

Hic ponit theoriam ritus consecrationis monasticae : et dividitur in tres partes. In prima ponit theoriam eorum quae dieta sunt in ritu per singula. In secunda colligit ea quae dicta sunt ibi (§ 7), Comprehensum est igitur a nobis, etc. In tertia solvit quamdam quaestionem quae posset esse contra determinata, ibi (§ 8), Sed dicis quia caelestibus, etc.

Prima dividitur in partes septem. Primo enim ponit theoriam quare stat retro sacerdotem consecrandus monachus non genuflectens. Secundo, theoriam abrenuntiationis, ibi, Partitis autem non solum, etc. Tertio, cruciformis signationis, ibi, Cruciformis autem, etc. Quarto,

Primo ergo dicit, quod per hoc quod non genuflectit, neque uno pede sicut diaconus, neque duobus sicut sacerdos, neque habet librum supra caput sicut Episcopus ille qui consecratur in monachum, significatur per hoc quod non sumitur ad statum prælationis, ut alios accedere faciat in Deum, nec purgando sicut diaconus, nec illuminando sicut sacerdos, sed neque etiam perficiendo sicut Episcopus : sed stat, in seipso custodiens unum, quod est Deus, vel quod est ipse, hoc modo singularem vitam ducens : unde monachus quasi unus custos dicitur, et quod non consequatur ordines sacra dantes perficientium, ascendens tamen in perfectivam scientiam sacrorum symbolorum : et hoc significatur per hoc quod stat post sacerdotem ante altare.

Quad neque inclinare, supple, dicitur : statione custodiam significat : sacerdotales, id est, sacra dantes, scilicet tres superiores, ordines sequentem.

Scientiam intellectualem, in quo consistit perfectio, sacrorum per se, quae inferiores symbolice illuminati accipiunt, nondum ad perfectionis titulum pervenientes : bene credens, hoc est, recta fide. Alia translatio, « facili fide. »

<--- Page Split --->

Ex hoc etiam videtur, quod saeculares sacerdotes teneantur ad majorem perfectionem quam religiosi non sacerdotes.

Sed ad hoc intelligendum, sciendum est quod est duplex perfectio, quaedam exnumero observantiarum, et sic sacerdotes saeculares non tenentur ad illas observantias ad quas religiosi se specialiter obligaverunt, sicut non comedere carnes, et hujusmodi. Quaedam vero perfectio est ex modo operis, et sic tenentur ad majorem perfectionem sacerdotes saeculares, ut scilicet ex majori puritate et intensiori sanctitate faciant, velut Deo magis conjuncti, ex toto affectu se divinis mancipantes.

B. Partitis autem, etc.

Deinde dicit, quod hoc quod renuntiat, saecularibus, significat quod ipse debet superexcellere vitam populi, sicque illud quod ab aliis licite committitur, sibi est illicitum : et ideo renuntiant quibusdam quibus alii non renuntiant, tamquam de beant se ex toto colligere in Deum, ut in hoc conformentur sacerdotali vitæ, cui similior etiam est iste ordo inter alios perficiendorum ordines.

Partitis, id est, saecularibus, quae curam hominis in diversa dividunt, cum in nullo eorum anima perfectam satietatem et sufficientiam inveniat : phantasticis, id est, non solum a malis, sed etiam ab aliis quae mala videntur abstineant, sicut dicit Apostolus, I ad Thess. v, 22 : Ab omni specie mala abstinete vos. Philosophiam, id est, sapientem mortem. Hoc autem est dupliciter, vel immorando in speculatione eorum de quibus est philophia, vel præparando subjectum ad veritatis intelligentiam per remotionem impedimentorum, sicut dicit Isaac in libro de Diffusionibus, quod Plato dixit, quod « philosophia est cura et tædium et sollicitudo mortis : » cum enim dixit sollicitudo mortis, voluit intelligi per solli-

<--- Page Split --->

citudinem, mortificationem pravorum desideriorum et carnalium voluptatum : his enim mortificatis applicatur homo ad curam mortis et veritatis, et sic sumitur hic. In scientia, id est, secundum scientiam, mandatorum divinorum, vivificantium, quibus homo colligitur in unum, quod est Deus. Non medie, scilicet dispositionis, id est, popularis : sunt enim medii inter immundos qui excluduntur ab inspectione et communicatione ipsorum symbolorum sacramentalium, et perfectos qui scientiam intelligibilem in symbolis contemplantur ex participatione sacramentali, et spiritualem refectionem abundanter capiunt. Altioris, scilicet dispositionis, omnium, id est, omnibus aliis perficiendis. Propter quod, scilicet propter altitudinem ordinis, multa indiscrete, id est, non philosophice facta, a media ordinatione energumenum, id est, popularium, interdicuntur, id est, prohibentur, monachis singularibus, id est, quorum professio est, ut sint singularis vitae per collectionem sui in unum quodammodo, id est, propter illum modum quo super alios sunt. Energumeni autem dicuntur ab iv quod est in, et y, quod est terra, 1 quasi in terris laborantes ex melancholico humore, sicut sunt insani : sed inde transsumitur ad eos qui catechizati sunt, et nondum baptizati : hi enim adhuc interius laborant. Alia translatio, habet planius : « Propter quod et « multa sanctorum incondemnabiliter a « medio ordine prohibentur modo omni « singularibus monachis. » Sic, id est, per abstinentiam ab his que aliis licita sunt quae animum in multa distrahunt : reformari ad vitam sacrificam : alia translatio, « sacerdotalem, » ut perficiantur in-

tellectu spiritualium : veluti cognationem id est similitudinem.

Deinde dicit, quod signum crucis quo signantur, significat abstinentiam a carnalibus desideriis : dictum est in praecedenti capitulo : otium, id est, vacatiotionem.

Deinde dicit, quod per tonsuram capillorum, significatur quod animus est liber ad intuenda divina sine suppositione sensibilium figurarum : divinam enim pulchristudinem non per humanas pulchritudines contemplatur, sed simplicem et spiritualem : et sic reducitur in Dei perfectam assimilationem : capilli enim superponuntur capiti in quo est ratio et intellectus.

Formantem, id est, informantem superposite, id est, supponendo figuras velantes intellectum, quibus detineatur ne libere in spiritualia procedat. Alia translatio, « super compositis monachicis, » id est, uniformibus et singularibus.

Deinde dicit, quod mutatio vestimentorum significat ascensum de medio gradu populi in perfectiorem vitam, sicut baptizatus mutavit vestes propter ascensum de gradu purgandorum ad medium qui est illuminandorum.

Expulsio, id est, exvizio : media, id est, populari : theogenesia, id est, divina generatione, scilicet baptismo.

Deinde dicit, quod osculum significat sanctorum virorum laetitiam, qui deletantur sibi invicem spirituali laetitia in alterius bonis. Consummatum, scilicet monachum, salutant, id est, osculantur.

<--- Page Split --->

In fine autem omnium sacerdos in divinam communionem vocat consummatum, significans sacre quoniam perfectus, si vere in monachicam pervenit et in coadunatam anagogen, non contemplator solummodo erit secundum se sacrorum, neque juxta medium ordinem in communionem veniet sacratissimorum symbolorum, sed cum divina a se participatorum sacrorum scientia altero modo supra sacram plebem in assumptionem veniet divinae communionis. Propter quod et sacerdotalibus ordinibus in sacre communicativis suis sanctificationibus, in fine sanctissimarum suarum oblationum sanctissimae Eucharistiae communio traditur a consummante eos summo sacerdote, non solum quia divinorum mysteriorum assumptio uniuscujusque hierarchicae participationis est consummatio, sed quia et ipsam communionem et divinissimam donationem proportionaliter eis secundum singulas sacra omnes ordinationes participant, ad propriam eorum positionis anagogen et consummationem.

Sub finem denique sacerdos initiatum invitat ad præcipuam illam Dei communionem, sancte per hoc indicans, eum qui initiatus est, si vere ad monasticum illud singulare institutum pervenerit, non solum eorum quæ ad ipsum pertinent sacrorum spectatorem fore, nec ea duntaxat ratione qua medius ordo ad sanctissimorum sacramentorum communionem accessurum ; verum etiam divina illorum quæ percepit sacramentorum cognitione fretum, alio modo quam sanctus populus ad divinæ communionis participationem promovendum. Hanc utique ob causam, sacris etiam ordinibus, sub finem eorumdem sanctissimæ consecrationis, divinissimæ eucharistiæ communio traditur a pontifice qui illos consecravit ; non idcirco solum, quod divinorum perceptio mysteriorum sit summa quædam cujuslibet hierarchicae participationis, verum etiam, ut omnes sacri ordines ipsius, quod communicatur divinissimi muneris pro captu suo participes exsistant, ad suæ deificationis promotionem atque perfectionem.

<--- Page Split --->

delectatione divine gustans et videns quam suavis est Dominus : et ideo etiam superiores ordines quando consecrantur, in fine communicantur, non solum quia omnis ritus hierarchici perfectio est Eucharistia, sed quia quilibet ordo participat hoc sacramento secundum suam proportionem, superiores scilicet eminenter quando ordinantur de ordine in ordinem, sumunt corpus Christi, quod de caetero alio eminentiori modo participaturi sunt.

Communionem, scilicet corporis Christi : consummatum, id est, monachum : anagogen, id est, sursum ductionem, monachicam, id est, quae professionem decet monachi : sacrorum, id est, symbolorum : medium ordinem, id est, populi : scientia per intellectum spiritualium.

Deinde ponit theoriam communionis, et primo ostendit quare ultimo communicatur. Secundo confirmat per simile in aliis, ibi, Propter quod et sacerdotalibus, etc.

Dicit ergo primo, quod per hoc quod sacerdos in fine dat sibi corpus Christi, significat quod si vere perveniat ad perfectionem suae professionis, non tantum intuebitur et sumet symbola corporis et sanguinis Christi, sicut populus : sed contemplabitur intellectualem eorum scientiam, et quodam superiori modo a plebe particeps erit communionis, scilicet per interiorem refectionem in divina

Sacerdotalibus, id est, sacra dantibus de quibus dictum est, sanctificationibus, id est, consecrationibus : oblationum quibus offeruntur Deo in sua consecratione : consummante, id est, consecrante, donationem, scilicet Eucharistiae, ad propriam anagogen positionis earum, id est, ordinationum, ut sursum ducantur per hoc, secundum uniuscujusque analogiam.

<--- Page Split --->

Comprehensum est igitur a nobis quomodo sanctae quidem teletae purgatio sunt, et illuminatio, et consummatio : ministri autem purgativus ordo : sacerdotes vero illuminativus : consummativus autem deiformis summi sacerdotes. Purgativus vero ordo sacrae inspectionis et communionis non particeps quantum adhuc purgatus. Contemplativus ordo sacer populus. Consummatus ordo est adnatorum monachorum. Sicut enim secundum nos hierarchia Deo traditis ordinibus sacre disposita coelestibus hierarchiis conformis est, divinae imitationis suae, quantum in viris, salvans deiformes characteres.

Conclusum igitur a nobis quod sanctae quidem initiationes sint expiatio, et illuminatio, et perfectio; ministri vero sint ordinis expiatorii, sacerdotes illustrantis, pontifices denique deiformes, consummantis. Ordo autem qui expiatur sacrorum adspectu atque communione frustratur, quod adhuc expiationi vacet. Ordo autem cui sacrorum adspectus indulgetur, pius est populus. Ordo autem perfectus est singularium monachorum. Ita enim hierarchia nostra ordinibus a Deo traditis sancte digesta, conformis est coelestibus hierarchiis, dum deiformes notas signaque Deum exprimentia pro viribus conservat.

<--- Page Split --->

Similiter perfectores quidam sunt purgantes, ut diaconi : quidam illuminantes, ut sacerdotes : quidam perficientes, ut Episcopi. Similiter perfecti quidam sunt in ordine purgatorum, scilicet qui excluduntur ab inspectione et communione sacramentorum, qui dividuntur in quinque, ut dictum est, et illuminati, scilicet populus : et consummati, scilicet monachi. Et sic nostra hierarchia conformis est angelicae quae consistit in purgatione, illuminatione, et perfectione.

DEINDE recapitulat, dicens : Dictum est a nobis, quod cum sint tria in quibus consistit hierarchiae omnis (telete, perfectores et perfecti) quod teleta dividuntur in tres, scilicet in purgationem, illuminationem, quae referuntur ad baptismum et sunt ejus, et consummationem.

Ministri, id est, diaconi : quantum adhuc purgatus, id est, sicut decet eum qui adhuc est in ordine tali. Alia translatio, « sicut qui adhuc purgatur. » Nostra dico, salvans in se characteres, id est, similitudines divinae bonitatis, divina imitationis suae, id est, angelicae, hoc est, quibus Deum imitantur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed dicis, quia cœelestibus hierarchiis desunt omnino purgati ordines (non enim justum neque verum dicere tamquam jam quaedam cœelestis dispositio sit polluta). Ego autem quia quidem immaculati perfectissime sunt,

Sed objicies, in cœelestibus hierarchiis non esse ordines qui expientur (nefas enim et falsum est dicere, cœelestem quampiam distinctionem esse sceleri obnoxiam); ego vero, nisi a sanctissima prorsus mente aberrem,

<--- Page Split --->

et castissimum supermundane habent, confiteor omnino, si non omnino recido sacratissimo intellectu. Si enim aliquis eorum a malitia respectus, cœelesti quidem et inconfusa cadit divinorum animorum harmonia, in obscurum apostaticarum multitudinum evectus est casum. Sed est dicendum mirabiliter in cœelesti hierarchia, quia purgatio in subjectis essentiiis a Deo tamquam ignotorum illuminatio, in perfectiorem eis scientiam ducens divinarum cognitionum, et ignorantiam eorum quorum nondum scientiam habebant, utpote purgans per primas et diviniores essentias reductas in superiores divinarum contemplationum et manifestiores claritates. Sic et illumiinuti ordines sunt et consummati, et purgativi et consummativi secundum cœelestem hierarchiam, tamquam excellentissimis et divinissimis essentiiis inferiores sacras et cœelestes dispositiones, cum omni castitate purgantibus ordinibus et proportionibus cœelestium hierarchiarum, implentibusque eas divinissimarum illuminatione, et consummantibus in sacratissima hierarchicarum intelligentiarum scientia. Etenim jam a nobis dictum est, et eloquiis divinitus comparatur, non eas esse omnes cœelestes dispositiones in omnibus sacris deividis illuminationum scientiis, sed ex Deo quidem immediate primas, per illas autem similiter iterum ex Deo subjectas proportionaliter eis illuminari manifestissimis divinitatis radiis claris.

omnino affirmarim, cœelestes essentias esse penitus immaculatas, atque supramundiali modo omnem habere puritatem. Nam si quae in vitium prolapsa sit, continuo etiam a cœelesti illa purissimaque divinarum mentium harmonia defecit, et ad obscuram apostaticae turbae ruinam pertinet. Sancte tamen etiam fateri liceat, in cœelesti hierarchia, rerum quas hactenus ignorarunt, illustrationem inferioribus naturis esse quamdam velut expiationem, qua et ad perfectionem rerum divinarum scientiam adducuntur, et a rerum, quarum hactenus scientia caruerunt, ignoratione quodammodo purgantur, dum a primis et divinioribus essentiiis ad sublimiores clarioresque divinarum contemplationum illustrationes promoventur : atque ita in cœelesti hierarchia etiam ordines sunt qui illustrantur et qui perficiuntur, sicut qui purgant, et qui illustrant, et qui perficiunt; sic ut naturae, quae supremae ac caeteris diviniores, subordinatas sibi sacras ac cœelestes adornationes ab omni quidem ignoratione (modis scilicet cœelestibus istis hierarchiis accommodatis) purgent; impleant vero ipsas divinissimis illustrationibus, perficiantque liquidissima divinarum intelligentiarum scientia. Etenim jam a nobis dictum est, et ab eloquiis divinis pronuntiatum, non easdem esse omnes cœelestes descriptiones, neque pares in omnibus istis sacris divinarum illustrationum scientiis, sed ex Deo quidem immediate primas, per illas autem rursum ex Deo inferiores, pro ipsarum modulo et captu lucidissimis divini radii splendoribus illuminari.

<--- Page Split --->

confirmatiom en bonorum, quædam dispositio cælestis, id est, aliquis ordo de cælesti hierarchia : castissimum, neutrius generis. A malitia receptus, id est, malus factus, inconfusa, id est, sine mixtione malorum ad bonos : cadit, id est, cecidit.

Vel loquitur ex hypothesis, scilicet si possibile esset aliquem malum fieri ex eis, statim caderet: unde quoniam nullus cœlestium animorum post dæmonum casum malitia umquam captus est: hoc enim neque a divina didicimus Scriptura, neque quisquam ex divinis sapientibus Patribus dixit. Hæc autem sciens per indulgentiam ait, ac si aliquis dicat, quomodo mundissimi quidem sunt, immaculati et purgatione non indigent: verum et si daremus quemquam eorum in aliqua malitia factum, utique in contrarias virtutes procederet, ita ut reliqui similiter innocentiam habeant et purgatione non indigeant: et quod hoc ita sit, manifeste monstravit, dicens enim ad objectionem, proprium sensum, et verum subinerebat.

Multitudinum, scilicet dæmonum.

Hic ponit quaestionem contra immediate dicta, et primo ponit quaestionem. Secundo, confirmat eam, ibi, Ego autem quia quidem, etc. Tertio solvit, ibi, Sed est dicendum, etc.

Est ergo quaestio contra hoc quod dictum est, quod nostra hierarchia est conformis angelicae, in hoc quod habet purgandos, illuminandos et perficiendos : sed hoc videtur falsum, in cœlesti hierarchia enim non videntur esse aliqui ordines purgandorum, cum non sint ibi aliqui immundi qui excluduntur a participatione divinorum. Et hanc dubitationem confirmat dicens, quod omnes sunt mundissimi, et non fuit aliquis malus qui non ceciderit cum apostaticis Angelis, et remanserit in illa hierarchia.

Jam, id est, post casum malorum et

Deinde solvit dicens, quod mirabilis purgatio cœlestis hierarchiae est per hoc quod inferiores ordines removentur a nescientia per hoc quod illuminantur a superioribus, circa quaedam divina quae ante nesciebant: quia non omnes omnia sciunt, sed inferiores de multis docentur a superioribus. Et secundum hunc modum superiores sunt purgantes, illuminantes et perficientes, et inferiores purgati, illuminati et perfecti. Et hoc sufficienter expositum et disputatum est in tertio capite. Cœlestis hierarchiae.

In subjectis, id est, inferioribus, a Deo, quia non agunt nisi in virtute quæ procedat in ipsos a Deo: ignorantiam, id est, nescientiam: « Est enim ignorantia pro- « prie, ut dicit Augustinus, eorum quæ « quis scire tenetur, » et est peccatum, Implentibus, vel immittendo novas formas, vel eas quas habent magis simplificando: et quanto simplicior est, tanto

<--- Page Split --->

est universalior et ad plura se extendit, sicut dicit Avicenna, quod « superiores « essentiae habent formas magis univer- « sales : » et hoc idem dicitur in libro de

Causis : dictum est in Coelesti hierarchia. Deividis, id est, quibus Deus videtur : iterum ex Deo quia virtus divina in omnibus operatur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De perficiendis in dormientibus.

De iis quæ fiunt circa defunctos.

STNOPSTIS CAPITIS

Prima parte hujus capitis tradit :

I. Sanctos ex hac vita lætos decedere futuræ beatitudinis spe plenos; et eorum corpora in resurrectione futura gloriosa.

II. Recenset diversorum errores circa mortuos, et assignat rationem, cur tristes moriantur ii qui male vixerunt.

III. In morte sanctorum fideles etiam lætari.

Secunda parte describit ritum sepelendi mortuos, sive ecclesiasticos, sive sæculares fideles.

Tertia parte subjungit contemplationem, in qua exponit:

I. Quid sibi velit fidelium sepultura. II. Quid cantica et lectiones. III. Cur ad sepulturam admittantur ordines qui vacant expiationi, exclusis solis catechumenis. IV. Quid sibi velint preces antistitis super defuncto, et cur illum salutet. V. Quales promissiones factæ sint defunctis piis; et quid sinus Abrahæ significet. VI. Cur pro defunctis oretur; et quibus defunctis preces prosint. VII. Ait antistitem, tamquam Dei interprete m, defuncto promissa a Deo præmia addicere : et ibidem explicat, quam habeat potestatem ligandi et solvendi. VIII. Cur defunctus inungatur. IX. Agit de loco sepulturae; et exponit quid sibi velit illa finalis affusio unguenti. X. Ait invocationes consecrationis non esse propalandas. XI. Disputat, cur infantes adhuc rationis incapaces baptizentur.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

His autem diffinitis, necessarium est dicere, ut æstimo, quæ a nobis sacre in dormientibus perficienda sunt. Etenim neque hoc commune est sanctis et immundis : sed sicut diversa forma est utrorumque vitæ, sic ad mortem venientes, qui quidem sacram habent vitam, in veras promissiones divinitatis respicientes, tamquam veritatem suam in ea quæ secundum ipsam est resurrectione contemplaturi, cum firma et vera spe in lætitia divina ad mortis summum veniunt, velut ad finem divinorum certaminum, in perfectissima et non deficiente vita et salute, quæ secundum eos erunt omnino scientes per futuram suam universalem resurrectionem.

His ita constitutis, necessario etiam dicendum arbitror de his quæ circa defunctos a nobis sancte fiunt. Neque enim hoc sacris profanisque commune est; sed, sicut diversa est utrorumque vitæ forma, sic dum ad mortem pergunt hi quidem qui sanctam vitam traduxerunt, ad veras Dei promissiones intuentes, quarum veritatem quodammodo in resurrectione jam conspexerunt, cum firma et vera spe, gaudioque divino ad mortis terminum, tamquam ad finem certaminum proficiscuntur ; quod certo sciant sua omnia, propter futuram suam resurrectionem, in tuto fore in illa perfecta æternaque vita et beatitudine.

<--- Page Split --->

In tertia comparat hos ad alios, ibi (§ 3), Talium autem nullo, etc.

Prima autem pars dividitur in duas. In prima enim continuat se ad praecedentia. In secunda prosequitur, ibi, Etenim neque hoc commune, etc.

Summa per se patet.

His scilicet quae pertinent ad ingredientes et proficientes, diffinitis, id est, determinatis, in dormientibus, id est, mortuis, sunt enim quasi dormientes apud Deum in cujus potestate est revocare eos ad vitam quasi a sommo, quamvis in se sint mortui.

His autem diffinitis, etc.

In parte superiori determinatum est de operationibus hierarchicis, quae sunt circa ingredientes et proficientes, in parte vero ista determinat de operibus hierarchicis, quae sunt circa exeuntes : et hi sunt morientes. Mors autem duplex est, scilicet corporis, qua separatur anima a corpore : et sacramentalis, qua moritur quis veteri vitae.

Primo ergo determinat de operatione hierarchica, quae est circa morientes prima morte. In secunda circa morientes secunda morte, ibi (§ 20), Quod autem et pueros nondum divina, etc.

Prima autem pars dividitur in partes tres. In prima ponit quae perficiuntur vel efficiuntur a Christo in morientibus : unde intitulatur de perficiendis in dormientibus, id est, de his quae in mortuis perficiuntur. Secundo ponit ritum, ibi (§ 6), Congregans divinus sacerdos, etc. Tertio ponit theoriam, ibi (§ 7), Sed haec quidem si viderint, etc.

Prima autem pars dividitur in partes tres. In prima ostendit quid efficiatur a Christo in sancte morientibus. In secunda, quid in non sancte morientibus, ibi (§ 4), Coinquinationibus autem pleni, etc.

Deinde prosequitur, et dividit in partes tres. In prima ostendit quid specialiter ab injustis efficiatur in his qui sancte moriuntur quantum ad totius hominis vitam. In secunda specificat et secundum animam et secundum corpus, ibi (§ 2), Sanctae enim animae, etc. In tertia ponit diversas opiniones super his quae determinata sunt, ibi (§ 3) Immundos vero, etc.

Primo ergo dicit, quod non idem agitur in sancte morientibus et immundis, sicut nec similis fuit eorum vita : sancti enim intendentes ad divina promissa, veniunt ad mortem cum gaudio sicut ad coronam certaminis accipiendam : sciunt enim indubitanter, quid eis futurum sit in alias vita, quam habebunt per resurrectionem.

Etenim, quasi dicat : Ideo dicendum est de perficiendis in dormientibus, quia hujusmodi perfectiones sunt proprie operationes hierarchiae, in quibus infideles non communicant. Immundis, id est, infidelibus vel peccatoribus. Venientes, supple, diversimode recipiunt : non enim in eodem loco sepeliuntur : ita quod, qui quidem, etc., id est, qui sancte vixerint, suam, id est, divinarum promissionum, secundum ipsam, scilicet veritatem vel divinitatis virtutem, contemplaturi suscipiendo quod promissum est : firma pro-

<--- Page Split --->

pter puritatem conscientiæ, vera propter promissionem fidei mortis summum, id est, ultimum vel optimum quod tunc de laboribus præmiantur, finem divinorum certaminum, id est, quibus pro Deo certarunt, pro his coronandi : ipsi, dico, scientes omnino, id est, indubitanter cer-

titudine fidei, quae erunt secundum eos, id est, quis erit eorum status in alia vita, perfectissima, quia omnis abscindetur corruptio, et non deficiente, quia vita et salus erit eis, per resurrectionem suam futuram universalem, quia omnes resurgent etiam cum omnibus membris.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sanctæ enim animæ ad eam in mala secundum hanc vitam potentem cadendo conversionem non venientes, in ea iterum generatione inconversibilem habebunt deiformissimam transordinationem. Munda autem sancturam animarum conjuga et coeuntia corpora conscripta et commilitantia, secundum divinas suas collocationes in animarum incommutabili secundum divinam vitam fundamento recipient propriam resurrectionem : eo enim quod in vita erant secundum hanc vitam in sacris animabus, velut membra Christi facta, deiformem et incorruptibilem immortalemque et beatam recipient quietem. In his ergo sanctorum est quies in laetitia et immobili spe, in divinorum certaminum proventura summum.

Nam sanctæ quidem animæ cum in hac vita degentes adhuc perverti possint, in regeneratione illa ad statum immutabilem Deoque maxime conformem transferentur. Pura vero illa corpora, quæ sanctis animabus copulata cum iisdem simul et ambularunt, et descripta sunt, atque una certarunt, pro divinis sudoribus, in animarum secundum divinam vitam firmitate, sibi quoque propriam resurrectionem sortientur : sanctis enim animabus copulata, quibus in hac vita conjuncta fuerant, ut quæ jam Christi membra facta sint, deiformem et incorruptam, atque immortalem beatamque requiem consequentur. Hinc fit ut sanctorum obdormitio sit in laetitia certisque spebus, dum ad certaminum divinorum finem venit.

<--- Page Split --->

rius a Deo ad peccata converti non poterunt. Et hoc dabitur eis in praemium : quia quando potuerunt converti, noluerunt. Conjuga quantum ad unionem ad esse unum constituendum, coeuntia quantum ad unitatem operationis, coambulabilia conscripta quantum ad divinam praedestinationem : alia littera, « conscripta « commilitantia » quantum ad pugnam : et iterum, dico, haec concepient, id est, simul cum animabus, propriam resurrectionem, quia eadem numero resurgent, secundum divinas suas collationes, id est, secundum diversa loca in quibus sepulta sunt : vel secundum hoc quod fuerunt firmiter collocata in Deo obediendo spiritui, et hoc incommutabili fundamento animarum secundum divinam vitam, id est, quando animae fundabuntur incommutabiliter in divina et incorruptibili vita.

Hic ostendit specialiter quid recipiant secundum animam primo, et secundum corpus, ibi, Munda autem sanctarum, etc.

Dicit ergo primo, quod sanctorum animæ in illa vita mutabuntur in quamdam firmitatem, quia non poterunt converti a Deo cadendo in mala quæ sunt secundum vitam istam : et similiter sancta corpora illis conjuncta in quibus animæ Deo militaverunt, recipient simul cum anima per resurrectionem immutabilem vitam et beatam quietem, propter hoc quod membra Christi fuerunt unita suis animabus.

Sanctæ animæ non venientes ad eam conversionem potentem in mala, quæ sunt secundum hanc vitam cadendo, quia potentia cadendi, in ea iterum generatione, id est, iterata corporis restitutione secundum resurrectionem in transordinationem deiformissimam immutabuntur inconversibilem, id est, in hoc quod ultè-

Eo enim quod corpora erant mixta, id est, conjuncta velut membra Christi 1. Et hoc etiam meritum recipient pro praemio, deiformem quietem, id est, immutabilem, vel similitudinem Dei, et incorruptibilem quantum ad particulares corruptiones, immortalem quantum ad universalem corruptionem, beatam quantum ad gloriam corporis. Sciendum tamen, quod sola glorificatio cadit sub merito sanctorum, et non immortalitas, cum communiter boni et mali incorrupribiles resurgant : sed non omnes immutantur, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 51 2. Et ideo ista immutatio cadit sub merito : immortalitas autem non est a natura, sed ex merito Christi : meruit enim toti naturae humanæ immortalitatem. In his, scilicet prædictis bonis ipsa quies proventura in laetitia et immutabili spe in summum, id est, præmium.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIC.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Immundos vero alii quidem in non subsistentiam irrationabiliter aestimant redire. Alii vero corporalem in semel corrumpi propriarum animarum conjugationem velut incompactam eis existentem deiformem vitam et beatam quietem, non intelligentes neque satis in scientia divina eruditi inchoaverunt jam secundum nos in Christo deiformissimam vitam. Alii autem corporum aliorum distribuunt animabus conjugationes, injuste agentes hoc in ipsis, ut aestimo,suspicantes divinis animabus et a sacris retributionibus non recte privantes ad finem venientia divinissimorum cursuum Alii autem, nescio quomodo ad materiales notiones revocati, dixerunt conformem hujus vitae sanctis repromissionem sanctissimam et beatissimam quietem, et escas proprias mutate vitae eis qui in Angelis sunt, injuste projecerunt. Sed non reci det aliquis a sacratissimis viris in tales errores : sed confestim se suscepturos esse Christiformem quietem, scientes cum in finem venient hujus vitae in incorruptionem suam viam velut propinquiorem jam factam manifestis vident, et donatio-

Profanorum autem alii quidem sine ratione putant corpora nostra penitus aboleri ; alii vero censent corporeum hoc cum propriis suis animabus conjugium repudio semel dirimendum, tamquam illis in deiformi vita beataque requie parum consentaneum; nequaquam intelligentes, neque scientia divina eruditi, nos jam deiformem in Christo vitam inchoasse. Alii autem animabus aliorum corporum conjugia attribuunt, in quo, mea quidem sententia, quantum in ipsis est, injuriam irrogant corporibus, quae cum divinis animabus collaborarunt, eademque sacris suis praemiis defraudant, cum divinum cursum consummarint. Alii porro, nescio quo pacto, ad terrenas cogitationes dilapsi, dixerunt, praesenti vitae similem beatis promissam esse sanctissimam beatissimamque sortem, cibosque vitae variabili proprios iis qui angelis aequales sunt, nefarie applicuerunt. Sed absit, ut umquam sanctus vir quispiam in istiusmodi errores incidat ! verum illi sancti, qui se totos Christiformem sortem percepturos cognoverunt, ubi ad hujus vitae finem accesserint, viam suam ad

<--- Page Split --->

nes divinitatis laudant, et divinae delectionis implentur ad ea quae retro sunt conversionem, non in aliquo timentes, sed bene scientes, quia possessa bona firmiter et æternaliter habebunt.

incorruptionem, quasi jam propinquiorem factam, intuentes, summi Dei munera collaudant, divinaque voluptate adimplentur, non jam amplius perverti metuentes, sed probe cognoscentes, se bona parta firmiter perpetuoque possessuros.

iterum animæ uniendum, ut cum ipsa immortalitatem participaret : et sic negabat resurrectionem corporum.

Tertia opinio quæ incipit, ibi, Alii autem corporum, etc., dicebat, quod in resurrectione uniebatur anima corpori, in quo mortaliter vivebat, sed non eidem quod deposuerat : sed assumebat corpus subtile æthereum : et hic fuit error Origenis in quibusdam suis scriptis, quamvis in aliis neget, et tunc temporis erat forte opinio aliquorum hæreticorum, sicut erant Simoniani.

Hic ponit diversas opiniones de resurrectione, et primo ponit quatuor falsas, secundo unam veram, quæ est secundum fidem, ibi, Sed non reci det aliquis, etc.

Prima ergo opinio erat, quod anima secedebat in non ens, et hæc opinio fuit Empedoclis qui ponebat animam esse harmoniam : destructo enim harmonico, harmonia non remanet.

Secunda opinio quæ incipit, ibi, Alii vero corporalem, etc., fuit Platonis, qui dicebat, quod « animæ in morte non cor- « rumperentur, sed redirent ad stellas « quarum compares factæ sunt, et a qui- « bus in corpora infunduntur : » et hoc quantum ad bonos. Malorum enim animas dicebat in vilius corpus descendere, sicut de viro in mulierem, et deinde in aliud brutum, et de nobiliori in vilius, quousque pœnitentiam egissent, et reciperentur ad stellas. Corpus autem tamquam non pertinens ad aliquam naturam stellaram perpetuam, dicebat non esse

Quarta opinio quæ incipit, ibi, Alii autem nescio, etc., dicebat, quod resurget anima cum corpore eodem, sed quod illud corpus utetur cibis sicut nunc, et aliis delectationibus corporalibus, et nihil esse beatitudinem : et hoc dixit Papias Hierapolites, quem secuti sunt etiam in hoc Appollinaristæ, et hoc etiam dicit Mahumet in lege sua, et similiter Judæi in Talmuth dicentes quod « comedent anseres « in alia vita, et leviathan. »

Primam opinionem non refutat, quia reputat eam omnino irrationabilem et a Philosophis etiam refutatam. Secundam reprobat per hoc quod vita perpetua jam incepit in corpore Christi, quod est ejusdem speciei cum nostris corporibus, et ita nostra corpora sunt connaturalia incorruptibili rei. Tertiam reprobat per hoc quod non est justum si cum anima præmiaretur, corpus (quod cum ipsa etiam laboravit in merito) esset expers a præmio. Quartam reprobat ex hoc quod sanctis est repromissa vita similis Ange-

<--- Page Split --->

lis. Matth. x x i i , 3 0 : EruntsicutAngeliDei . Undeinjustumforetdicerefuturameisnaturalemvitam : etpropterhocnonestinhoserrorescadendumexverafideChristi , quidocet , quodinfinevitasan - ctiscientserecepturosquietemsimilemChristo , etinanimaetincorpore , etquodimplebunturdivinisdelectationibusetnoncorporalibus , nectimebuntrecide - reinprioresærumnasetpeccata , firmatiæternaliterinbeatavita .

Immundos, id est, infideles, in non subsistentiam, id est, in non esse, redire, scilicet animam et corpus redire in elementa.

Aliiverodicuntcorporalemconjuga - tionemanimarumpropriarum , idest , conjunctionemcorporumadanimaspro - priasesseinsemelcorrumpi , idest , quousqueiterumsemelcorrumpaturho - m o , deindenonrecipereeadem , velutdeiformemvitam , idest , perpetuam , incompactameis , scilicetcorporibus , idest , inconvenientem , quianonsuntdenaturaincorruptibilium , nonintelligen - tesistierrantes , quodsanctijaminchoa - veruntdivinissimamvitaminChristose - cundumnos , idest , quodnostraimmor - talisvitajamincepitinChristo , sicutdicituradCol . i i i , 3 : Vitavestraestabs - conditacumChristoinDeo . Conjunctamcumeoquasihabentesimoinchoatam . Ethocconcordatalteritranslationiquaesichabet : « Aliiautemapropriisani - « mabussemelabrumpicorporalemcom - « municationemsicutinconvenientemip -

« sis in deiformi vita et bonis finibus, « non intelligentes neque sufficienter in « scientia divina docti inceptam jam in « Christo nostram deiformissimam vi- « tam.» Conjugationes, id est, conjunctos, suspicantes, id est, opinantes ipsi, privantes non recte corpora venientia perseveranter ad finem, scilicet morem, scilicet divinis animabus. Materiales notiones, id est, non cognoscentes nisi materialia, dixerunt sanctissimam repromissionem sanctis factam et beatissimam quietem esse conformem vitæ hujus corruptibilis, et projecerunt injuste, id est, indigne attribuerunt escas proprias huic vitæ mutatæ, id est, a qua mutati sunt, vel quæ in motu est, his qui in Angelis sunt, id est, qui in numero Angelorum computati sunt. A sacratissimis viris, id est, doctrinis Catholicorum Patrum. Christiformem, id est, in corpore et anima sicut Christus. I ad Corinth. xv, per totum caput 1 : « Si Christus resurrexit, et nos resurgemus. » Scientes, scilicet sancti mortui, vident viam in incorruptionem suam, id est, corporis et animæ simul, propinquiorem, quam prius, quia oportebit prius mori, et deinde resurgere, manifestius dotati una stola et securi de reliqua : donationes jam exhibitas, quoad animam, et exspectatas secure quoad corpus, laudant per gratiarum actionem : divinæ, non materialis, genitivus pro ablativo : non in aliquo, id est, nullo modo timentes conversionem ad ea quæ retro sunt, scilicet peccata, vel præteritæ vitæ conditiones.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Coinquinationibus autem pleni et immundis maculis, qui quidem sacram quamdam consecuti sunt doctrinam, ipsi vero eam ex proprio animo perdite repercutientes, sponte in corrumpentes se dederunt concupiscentias, cum ad finem veniunt huic vitae imparati, ut eos bene spernens manifestat eloquiorum divina legislatio, perditas propriis passionibus voluptates aliis oculis inspicientes, et sacram vitam a qua stulte recesserunt, deificantes, mi serabiliter et coactive rescinduntur hac vita, ad nullam sacram spem manuducti propter pessimam vitam.

Verum qui iniquitatibus nefariisque sceleribus sunt cooperti, siquidem aliquam sacram hauserint instructionem, eaque ex animo perniciose abjecta ad corruptrices voluptates sponte sua devoluti fuerint, cum jam ad vitae finem pervenerint, non jam eis lex divina aeque despicabilis apparebit, sed perniciosas passionum suarum voluptates aliis longe oculis adspicientes, sanctamque vitam, quam imprudenter neglexerunt, beatam praedicantes, miseri et inviti ex hac vita decedunt, propter vitam suam pessimam nulla sancta spe fulti.

<--- Page Split --->

habentes spem ulterius perveniendi ad vitam sanctorum, propter vitam præteritam ab eis male peractam.

Maculis, scilicet peccatorum, doctrinam, scilicet fidem informem, ex proprio animo, id est, proprium motum sequentes, perdite, id est, ad suam perditionem, repercutientes, eo quod bona doctrina, quantum in se est, ad bonum, cui mali resistunt, non usi sunt: corrumpentes virtutem et bonum naturae, vel errantes, ad finem, scilicet mortis, huic vitae quam consequuntur, eloquiorum. Sap. v, 8 : Quid nobis profuit superbia? etc.

Deinde dicit, quod illi qui coinquinantur maculis peccati, quamvis sunt consecuti sacram doctrinam, habentes fidem informem, quia tamen resistunt doctrinae sanctae, dantes se concupiscentiis carnis, quando veniunt ad mortem, inveniuntur non praeparati ad beatam vitam : et ideo sacra doctrina in contemptum eorum docet, quod post mortem condemnabunt vitam suam praeteritam, et laudabunt vitam sanctorum, a qua stulte recesserunt, et sic torquebuntur dolore interiori, non

Perditas, id est, perditionis causas, aliis oculis, non secundum substantiam, sed secundum affectum, quia quod prius cum gaudio et amore viderunt, postmodum tristitia causa eis erit, a qua stulte, etc.

Deificantes, id est, glorificantes : alia littera, « beatificantes,» rescinduntur contra seipsos pugnando, coactive propter impossibilitatem bene operandi, ex hac vita, in qua vivunt damnati, pessimam vitam quam in hoc mundo egerunt.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Talium autem nullo futuro secundum dormitiones sanctorum virorum. Ipse quidem ad finem veniens propriorum certaminum, laetitia sancta repletur, et cum delectatione multa ad viam ascendit divinae iterum generationis. Dormientis autem domestici secundum divinam familiaritatem, et similem conversationem, ipsum qui est beatificant, ad palmiferum optate venientem finem, et victoriae causali gratulatorios cantus referunt, adhuc et se venturos fore similem adoptantes quietem : accipientes vero eum ad summum sacerdotem ducunt, tamquam ad coronarum divinarum donationem. Ipse autem cantans suscipit et perficit secundum legem sacram in sancte dormientibus perficienda.

Quoniam autem in sanctorum 1 obdormitionibus nihil horum accidit, is qui properat ad finem certaminum suorum sancta quadam laetitia completur, magnaque cum jucunditate sacra regenerationis iter ingreditur. Propinqui autem ejus qui defunctus est, pro jure divinae propinquitatis ac morum similitudine, beatum ipsum, uti vere est, praedicant, quod ad optatum victoriae bravium pervenerit, auctorique victoriae cantica gratiarum solvunt, atque sibi similem sortem optant ; denique assumentes ipsum ad antistitem portant, quasi sacris coronis numerandum ; qui libenter eum suscipit, eaque justa peragit, quae divino instituto exhibentur iis qui sancte obdormierunt.

<--- Page Split --->

tuum ad Episcopum, qui est loco Dei, sicut ad accipiendum praemium a Deo pro bonis quæ gessit : et Episcopus suscipit eum cum cantu, et facit ea quæ sunt facienda circa dormientes, ut post dicet.

EXPOSITIO TEXTUS.

Talium autem, etc.

DEINDE comparat sanctos morientes malis, dicens, quod nullus malorum moritur sicut sancti moriuntur : sanctus enim vir veniens ad mortem in qua finiuntur sua certamina, impletur gaudio, sanctam resurrectionem exspectans, et tunc illi qui sunt sibi familiares ut consortes divinae vitae, reputant eum beatum, quia venit ad palmam quam optavit, de quo gratias Deo referunt, optantes et ipsi ad similem venire finem, et portant mor-

Talium, scilicet coinquinationibus plenorum, ipse, scilicet sanctus vir. Iterum generationis, id est, iteratae factionis, scilicet resurrectionis, divinae, id est, divina virtute factae, non naturali, ad viam, mors enim est via in resurrectionem, quia non resurgit qui non mortuus est, et quia ex glorificatione animae venitur in gloriam corporis. Dormientis, id est, mortui secundum divinam familiaritatem, non secundum carnalem cogitationem, ipsum qui est, scilicet mortuum, qui utcumque est, vel qui vere incipit esse propter incorruptionem, beatificant, id est, beatum reputant, ad palmiferum finem, id est, ad mortem, in qua palmam pro victoria accipiat, optate, secundum eorum desiderium, causali, id est, Deo qui est causa omnis victoriae, secundum legem, id est, secundum ordinationem hierarchicam.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

II. Mysterium in sancte dormientibus.

II. Mysterium super his qui sancte obdormierunt.

Congregans divinus sacerdos sacrum chorum, siquidem sanctifico fuerit ordine dormiens, in conspectu divini altaris recumbere faciens eum, initiatur Deo oratione et eucharistia : si autem sanctis monachis aut sacro populo coordinatus est, ad honorabile sacerdotium, ipsum recumbere facit ante sacerdotalem introitum. Deinde perficit ad Deum eucharistialem orationem summus sacerdos : consequenter autem ministri in divinis eloquiis prolatas non mendaces promissiones de sacra nostra resurrectione legentes, sacre confitentes, haec cantant et potentes psalmicorum eloquiorum cantus : deinde ministrantium primus resolvit catechumenos, et praedicat jam dormientes sanctos, cum quibus dignatur modo defunctum coordinata recitatione, et hortatur omnes in Christo pete-

Coacto caetu sacro, divinus antistes, si quidem in sacris fuerat qui obdormivit, ante divinum altare illum inclinans, infit orationem ad Deum et gratiarum actionem ; sin autem sanctis monachis sanctove populo annumeratus fuerat, ad venerandum sacrarium ante sacerdotum introitum collocat. Praesul deinde peragit ad Deum precem et gratiarum actionem ; deinceps vero diaconi, verissimis de resurrectione promissis, quae divinis Scripturis inserta sunt, recitatis, iisdem consona atque aequivalentia Psalmorum cantica concinunt : tum archidiaconus catechumenos dimittit, sanctosque jam defunctos commemorat, quibus recens vita functum consimili commemoratione censet aggregandum, hortaturque omnes, illi ut beatum in Christo finem petant ; tum accedens divinus antistes

<--- Page Split --->

re beatam consummationem. Deinde accedens divinus summus sacerdos orationem sacratissimam super eo facit, et post orationem ipse summus sacerdos salutat dormientem, et post cum prasentes omnes. Salutantibus autem omnibus infundit dormienti oleum summus sacerdos, et pro omnibus orationem sacram faciens reponit in domo honorabili corpus cum aliorum coordinatorum sanctorum corporibus.

prceem super eo sacratissimam peragit, qua finita, ipsemet antistes defunctum salutat, et cum illo prasentes omnes. Quo peracto, antistes defunctum oleo perfundit, et pro omnibus prece facta, honorato loco corpus collocat una cum aequalibus aliis corporibus sanctis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Congregans divinus, etc.

Hic ponit ritum eorum quae per ministros Ecclesiae circa mortuum agebantur, et primo ponit operationem sacerdotum. Secundo, operationem ministrorum, ibi, l'onsequenter autem ministri, etc. Tertio, operationem Episcopi, ibi, Deinde arcedens divinus, etc.

Primo ergo dicit, quod sacerdos, quando aliquis sanctorum moritur, congregat totum chorum clericorum : et si mortuus fuerit de tribus ordinibus superioribus, ponitur corpus ejus ante altare : sed si fuerit monachus, aut aliquis de populo, ponitur extra chorum : et circa Episcopus facit gratiarum actionem Deo pro

defuncto, et diaconi legunt Scripturas, in quibus promittitur resurrectio, et cantant idem, unde cantant Psalmos, et archidiaconus expellit catechumenos, et recitat alios sanctos mortuos, et in fine recitat prasentem mortuum commemorans cum aliis sancte mortuis, et monet ut omnes petant beatam mortem in Christo : et tunc Episcopus accedit et osculatur eum, et deinde omnes qui adstant, et tunc ungit eum oleo sancto, et faciens orationem sepelit eum in cemiterio cum corporibus aliorum sanctorum.

De sanctifico ordine, scilicet perficientium, ut Episcopus, vel sacerdos, vel diaconus : recumbere faciens, reponens ante altare, initiatur, id est, consecrat eum Deo, sicut dixit Moyses ad Phinees, Vos initiatis manus nostras, etc., id est, consecrastis. Eucharistia, id est, gratiarum actione : coordinatus, id est, si fuerit de ordine monachorum vel populi : sacerdotium, alia translatio, « sanctuarium, » id est, ante locum ubi stant sacerdotes, id est, in introitu chori ubi stat populus : eucharistialem orationem, id est, missam vel gratiarum actionem, quia sicut dicit Augustinus, « Orationes vel eleemosynae « pro valde bonis sunt gratiarum actio- « nes .» In divinis eloquiis, sicut dicit Apostolus, I ad Thessal. iv, 12 et seq., et I ad Corinth. xv per totum caput, et Joan.

<--- Page Split --->

xi, 32 et seq 1. Potentes virtute ad expellendos daemones, quia continent in se totam sacram Scripturam, ut supra habitum est. Primus, id est, Archidiaconus, resolvit, id est, expellit, prædicat, id est, laudat vel clare annuntiat, dignatur, id est, dignum reputat ut cum aliis eum ordinet : salutat, id est, osculatur, infun-

dit, alia translatio, « superfundit, » quia forte in fronte defuncti projiciebat sacrum oleum, pro omnibus, id est, coram omnibus, vel pro omnibus fidelibus defunctis, vel qui ibi sepulti sunt, in domo honorabili, id est, in dormitorio mortuorum, vel cemiterio : coordinatorum, id est, qui sunt ejusdem ordinis cum ipso.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

III. Theoria.

III. Contemplatio.

Sed hæc quidem si viderint aut audiverint immundi a nobis perficienda, late ridebunt, ut arbitror, et erroris nostri miserebuntur. Non oportet autem ad hoc mirari : si enim non crediderint, ut eloquia aiunt, neque intelligent. Nos autem invisibilia perficiendorum inspicientes, Jesu luciduco dicimus quomodo non irrationabiliter

Hæc quidem si adpexerint profani, vel a nobis fieri inaudiverint, profuse, ut existimo, ridebunt, et erroris nostri ipsos miserebitur. Verum non est quod hoc miremur : nisi enim crediderint, juxta Scripturam, non intelligent. Nos interim, intelligentiis eorum quæ geruntur perceptis, prævio duce Jesu dicamus, non abs re præsulem, eum qui

<--- Page Split --->

■ummus sacerdos in æque ordinatum chorum introducit et imponit dorminientem : signat enim mirabiliter secundum illos fore omnes in ipsa iterum æneratione recubitus puram hic propriam vitam implentes. Utpote, si deiformem quis habuit hic et sacratissimam vitam, quantum viro Dei imitatio comprehensibilis est, in divinis erit per æculum futurum, et beatis quietibus : ipsi autem per formæ summam si subsistentiam sacram similiter, conformes et ipse sanctis recipiet retributiones. Pro hac divina justitia summus sacerdos gratias agens, orationem sacram facit, et colendam laudat divinitatem, tamquam destructivam contra omnes nos injustæ et tyrannicæ potentiae, transducentemque nos in proprias justificationes.

defunctus est in chorum ordinis sui introducere ac recondere : nam sancte declarat omnes in regeneratione sortes istas obtenturos, ad quas hic vitam propriam direxerint. Ut puta, si quis hic vitam sortitus sit sanctissimam, eamque duxerit deiformem, in quantum nempe Deum imitari quis potest; in futuro sæculo divino beatoque otio fruetur : sin remissiorem quidem illa deiformi, simul tamen sanctam vitam quis egerit, paria et ipse meritis suis præmia referet. Divinus itaque antistes pro divina hac justitia gratias agens rem sacram peragit, atque venerandum laudat Dei principatum, quod iniquum tyrannicumque imperium, quo omnes premebamur, exterminavit, et nos ad justissima sua judicia transtulerit.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Dicit ergo primo, quod si infideles videant haec quae dicta sunt circa mortuos peragenda, deridebunt et nos errare reputantes, misericordia movebuntur ad nos quasi ad errantes : et hoc non est mirum, quia spiritualem intellectum harum actionum non capiunt, cum non credant.

Sed hæc quidem, etc.

In parte ista ponit theoriam telete dormientium, et dividitur in partes duas. Primo enim dicit quomodo ea quæ circa mortuos aguntur, videntur infidelibus derisibilia. Secundo ostendit non esse derisibilia, manifestando quid spirituale lateat in sensibilibus actionibus, ibi, Nos autem invisibilia, etc.

Late, id est, lato ore : erroris videtur enim esse erroneum mortuis cantare vel legere, qui non intelligunt, et immundum esse osculari eos, et superfluum orare pro eis, quia Philosophi probaverunt, quod mortui non transmutantur de bono in malum, nec e converso. Eloquia, Isa. vii, 9 : nostra littera habet, Si non credideritis, non permanebitis.

Nos autem invisibilia, etc. Hic incipit exponere quid spiritualiter significant ea quae circa mortuum aguntur. Et primo quid significet quod ponitur in choro ante altare, vel extra chorum ad introitum ejus. Secundo, quid cantus et lectiones, ibi (§ 8), Divinarum quoque, etc. Tertio

<--- Page Split --->

quid catechumenorum exclusio, ibi (§ 9), Intende quia, etc. Quarto, quid ea quae per Episcopum ultimo complentur, ibi (§ 10), Deinde accedens divinus, etc.

Primo ergo dicit, quod quamvis illi derideant, nos tamen debemus spirituale signum ipsorum dicere et contemplari : ideo enim ponitur mortuus in choro si fuit sacerdotalium ordinum, vel extra si fuit de ordine monachorum aut plebis, ut significetur quod in resurrectione quilibet ponetur per modum vitae suae, scilicet in eminentiori quiete beatitudinis si fuerit perfectus in vita sua, et inferius secundum quod inferioris vitae in sanctitate fuit : et propter hoc etiam reposito corpore hic vel ibi, sacerdos vel Episcopus gratias agit Deo, qui sic juste distribuit beatam vitam et quietem secundum modum propriae justitiae.

Invisibilia visu exteriori, id est, intellectualia quae significantur, perficiendorum, id est, symbolicarum actionum, in æque ordinatum, scilicet ipsi mortuo, ut si fuit in ordine sacra dantium, ponitur in eorum choro : et similiter si fuerit de monachis aut de plebe ponitur extra chorum : dormientem, id est, mortuum,

significat enim in ipsa iterum, id est, itcrata generatione, scilicet resurrectione, fore omnes recubitus, id est, diversas quietes et mansiones secundum illos, implentes propriam vitam puram hic, id est, secundum quod aliquis in hoc mundo pure vivit. Alia littera, « in quibus « hic propriam vitam sortiti sunt. » Quis, id est, aliquis, quantum viro comprehensibilis est imitatio Dei, id est, quantum homo potest attingere ad imitationem Dei, quietibus Deo similioribus et beatioribus : ipsi autem, vel « alii, » alia littera, scilicet qui sunt inferioris vitae, per summam subsistentiam formae id est, per hoc quod subsunt in forma vivendi his qui summam justitiae vitam agunt : alia littera, « per extremam », id est, inferiorem, formae scilicet vivendi demissionem, eo quod remissius vivunt, sacram similiter subjacentem vitam, quamvis vitam habentes sicut et superiores : vel « cum, » alia littera : conformes suis meritis ipsæ eorum animæ : alia translatio, « si autem a deiformi « secundum summum subjectam san- « ctam. » Contra omnes nos pugnantis potentiae, scilicet daemonem : in proprias, id est, in præmia propriarum virtutum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Intende, quia nunc non omnes juxta consuetudinem purgandi ordines resolvuntur : soli vero sacris expelluntur choris catechumeni : etenim ipse quidem ineruditus est universaliter omnis hostiae sacrae, et ad nullum neque parvum neque magnum sacre consummandorum inspicere ei fas est, tamquam neque sacrorum contemplationem virtutis participans per praelucentem et luciferam theogenesisam. Caeteri vero purgandorum ordines in doctrina, jam fiunt quidem sacrae traditionis, stulte autem ad ea qv a inferius sunt iterum recurrentes, opoitcin ea quae ante sunt propriam reductionem perficere, divinorum quidem, quantum in symbolis, sacre adspectibus et communicationibus rationabiliter segregantur : nocebunt enim immunde eorum participantes, ad plurimum divinorum, et suum venient contemptum. Non inconvenienter adsunt in nunc perficiendis, aperte edocendi et videntes secundum nos formidinem mortis et sanctorum retributiones a veris eloquiis laudatas, et caligines fore talibus immundis infinitas. Permittitur enim

Caeterum observa, quomodo non omnes qui expiationi vacant ordines pro more jam dimittantur, sed soli catechumeni a sacro choro arceantur, quod nimirum hic ordo sacri omnis mysterii sit expers, neque fas sit illi quidquam sive parvum, sive magnum, eorum quae sancte peraguntur adspicere, quippe qui necdum ejus virtutis particeps existat, quae assurgit ad divina contienda, quam solummodo indulget sacra illa regeneratio, quae primam lucem confert. Caeteri autem ordines qui expiantur, jam pridem quidem sacris sunt instituti, sed quod stulte in deteriora relapsi sint, cum ad anteriora vitae suae rationes extendere debuissent, praecipuis quidem sacris illis divinis, quae sub sacrosanctis signis latitant, interdicuntur, et ab eorumdem adspectu ac communione merito arcentur ; siquidem damnum referrent, si iisdem indigne communicarent, et ad majorem rerum divinarum suique contemptum devenirent. Non incongrue autem admittuntur ad ea quae hic geruntur, ut perspicue discant et advertant mortis incertitudinem et sanctorum prae-

<--- Page Split --->

eis æque utile videntes sacre consummatum ex ministrativa recitatione socium vere existentem a sæculo sanctorum mirabiliter prædicatorum : et fortassis et ipsi ad simile desiderium venient, et ex ministrativa scientia edocentur beatam vere esse in Christo consummationem.

mia quae in Scripturis veris celebrantur, quaeque illis eorumque similibus impuris hominibus supplicia infinita intentantur : e quibus utique spectaculis forte fructum capient, dum cernent, eum qui sancte obiit ministrorum prædicatione celebrari, ut vere consortem sanctorum qui a sæculo sunt, ipsique fortassis consimili desiderio flagrabunt, et ministrorum disciplina docebuntur, quam vere beata sit in Christo consummatio.

EXPOSITIO TEXTUS.

Intende quia nunc, etc.

Hic dicit de exclusione catechumenorum.

Dicit ergo, quod in hoc ritu non excluduntur omnes ordines purgandorum, sed solum catechumeni : hi enim, quia nondum sunt consecuti lumen divinum per baptismum, non possunt aliquod sacrum videre sane, sicut nondum habentes spirituale esse : et ideo ab omnibus excluduntur. Penitentes autem de novo, et apostate quamvis excludantur a communione Eucharistiae, ne per indignam participationem et divina et seipsos contemnant, ad suam perditionem sumentes : ab hoc tamen ritu non excluduntur, ut inducantur in timorem mortis ex ipsa

visione mortui, et in desiderium eorum quae sanctis retribuuntur, et fugiant ea quae malis comminantur : et propter hoc etiam permittuntur audire recitationem qua præsens mortuus aliis sanctis connumeratur a diacono, ut hoc et ipsi desiderent, et docentur a diacono bonam esse mortem sanctorum.

Nunc, scilicet in hoc ritu, consuetudinem, Eucharistiae et Chrismatis, resolvuntur, id est, excluduntur catechumeni. Hic appellantur catechumeni universaliter omnes non baptizati et energumeni. Hostiae, id est, cujuscumque sacramentalis oblationis, neque fas est, etc., ne videntes quae spiritualiter non intelligunt, derideant : contemplationem virtutis spiritualis sacrorum, id est, symbolorum : theogenesiam, id est, baptismum, luciferam, quia est teleta illuminationis, ut supra dictum est, prælucentem, quia est primum sacramentorum. Traditionis eorum quae pertinent ad fidem et sacramenta, habent enim fidem informem, quae inferius sunt, scilicet temporalia bona, in ea quae ante sunt, scilicet spiritualia. Ad Philip. ut, 13 : Quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum. Segregantur ab adspectibus sacre divinorum, id est, quibus divina sacre videntur, quantum in symbolis videri possunt, et hoc quantum ad Eucharistiam et Chrisma. Enim,

<--- Page Split --->

id est, quia immunde participantes eorum, id est, eis scilicet divinis, nocebunt sibiipsis, et venient ad plurimum per hoc contemptum divinorum, quae immundo loco reponunt dum sumunt : quia per hoc salutis sua detrimentum patiuntur, sicut enim dicitur I ad Cor. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In nunc perficiendis circa mortuum fore, id

est, futura esse, immundis, id est, peccatoribus, talibus, quales ipsi sunt, infinitas, id est, aeternas. Sanctorum, qui fuerunt a saeculo, id est, ab initio mundi, ut Abel, et Abraham, etc. : praedicatorum, id est, laudatorum, ministrativa, id est, diaconi, consummationem, id est, mortem in Christo. Apoc. xiv, 13 : Beati mortui qui in Domino moriuntur.

10

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Deinde accedens divinus summus sacerdos, sacram orationem super dormientem facit : et post orationem summus sacerdos eum salutat, et deinde praesentes omnes. Ipsa igitur oratio divinam bonitatem deprecatur omnia quidem dimittere per humanam infrmitatem commissa dormienti, ordinareque cum in lumine et regione viventium, in sinibus Abraham, Isaac, et Jacob, loco quo expellitur dolorit tristitia et angustia.

Hæ. quidem ergo uit. ambitior, pelare

Deinde accedens antistes precæmistacram super defuncto peragit : qua finita, ipsemet antistes eum salutat, ordineque deinceps, sui domes, qui adsunt. Rogat itaque precationem illa divinitaribonitatem, ut: defuncto, precata, omnia dimittat, quae per humanam in frmitattem licentia tamen sunt, eum quae in lucem sanctam ac vivorum regionem transferati, et collocet, in sua habitis, eas et aecob, in loco a quo, et ori, stitisti a gamtus quam dignum, tam per solos, in magni, bo, qui, siti, in domi, nonum - nos aequi, in viri, in moni, qui, in hac utique ipsius, ut arbitror, beatissimae, sanctorum, praemoralis, ut Equid eam, perfecti, immortalitati

<--- Page Split --->

sanctorum retributiones. Quid enim fortassis fiet perfectissimae laetitiae et illuminatrici immortalitati componderatum? et si maximis nostris proportionibus significativis omni altiores animo promissiones significatae, ab activa sua veritate relictas habent nominationes. Verum enim esse eloquium existimandum : Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se 1. Sinus autem sunt, ut arbitror, beatissimorum Patriarcharum et reliquorum sanctorum omnium divinissimae et beatissimae quietes, deiformes recipientes omnes in eis ineffabilem et beatissimam consummationem.

omni tristitia carenti, luceque plenissime conferri valeat ? præterquam quod promissiones istæ mente qualibet sublimiores, vel maxime ad captum nostrum accommodatis rationibus expressæ earumdem tamen appellationes a reali ipsarum veritate plurimum deficiant. Siquidem Scriptura hæc omnino vera est: Quoniam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae præparavit Deus diligentibus se. Sinus autem, mea quidem sententia, sunt beatorum patriarcharum cæterorumque sanctorum divinissimæ beatissimæque quietis sedes, quæ viros omnes deiformes excipiunt in sua insensescibili beatissimaque consummatione.

id est, ocultatur, omnes præsentes, supple, osculantur caput.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde accedens, etc.

Hic ostendit quid significent ea quae per Episcopum ultimo aguntur, et primo repetit ritum : secundo signat theoriam, ibi, Ipsa igitur, etc.

Primae partis summa patet. Salutat,

Ipsa igitur, etc. Hic ostendit quid significat ipse ritus, et dividitur in partes tres. In prima ostendit ad quid sit oratio. Secundo, movet quaestionem contra determinata, et solvit, ibi (§ 11), Dices forte utique, etc. Tertio, redit ad propositum, et complet theoriam, ibi (§ 14), De dicta autem oratione, etc.

Circa primum ostendit ad quid sit oratio. Secundo, exponit quoddam quod in oratione dictum est, ibi, Sinus autem sunt, etc.

Primo ergo dicit, quod Episcopus in oratione precatur Deum, quod dimittat illi mortuo peccata quae humana fragilitate contraxit, et quod constituat eum in luce et regione viventium, in sinibus Abraham, Isaac, et Jacob, in loco unde

<--- Page Split --->

aufugit dolor et tristitia : et per lucem et regionem viventium, significans præmia quæ retribuuntur sanctis, quæ significantur iis quæ apud nos sunt maxime : quamvis nihil horum quæ sunt apud nos, proportionetur illis bonis.

Per humanam infirmitatem, scilicet vel per ignorantiam, vel per subreptionem contigerunt propter multas concupiscentias impugnantes nos. Ut arbitror : non propter dubietatem dicitur, sed propter imperfectam expositionem. Lætitiæ, quæ erit in patria : componderattum, id est, proportionatum, etsi promissiones factæ sanctis altiores omni animo humano, quantum ad cognitionem et desiderium, significatæ significativis, id est, similitudinibus rerum, maximis nostris proportionibus, quæ sunt maximæ

quoad nos scilicet, sic, dico, et etiam habent nominationes relictas, id est, deficientes, ab activa veritate eorum, id est, ab his quæ secundum veritatem efficiunt in nobis : totum interrogative, quasi dicat, quamvis nominentur his quæ sunt optima apud nos, adhuc tamen secundum veritatem excedunt tales similitudines et talia nomina, Eloquium, id est, I ad Cor. ii, 9, et Isaiae, lxiv, 4.

Deinde exponit quid dicatur sinus Abraham, et de quo dicantur beatae quietes in quibus omnes sancti recipiuntur ad ineffabilem perfectionem Patriarcharum, quibus specialiter promissiones factae sunt, omnes deiformes, id est, omnes sanctos, consummationem, id est, perfectionem, scilicet beatitudinem.

<--- Page Split --->

malorum peregit, finivit autem secundum hanc vitam proprias operationes qui dormivit, quomodo per quamdam summus sacerdos orationem in alteram requiem transvehet ultra dignitatem ejus?

defunctus autem in hac vita suas complerit actiones, quaenam antistitis deprecatio ipsum ad aliam, quam in hac vita meritus est, quietis retributionem transferre possit?

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

(§ 12), Et quidem huic vitæ, etc. In tertia solvit, ibi (§ 13), Dico autem eloquia sequens, etc.

Dices forte, etc.

Hic ostendit contra determinata, et dividitur in partes tres. In prima ponit dubium quod in secunda confirmat, ibi

Est ergo dubium contra hoc quod dictum est, quod sacerdos petit mortuum fieri consortem sanctorum, quod remittantur sibi peccata : retributiones enim in altera vita respondent operationibus istius vitæ, sicut ait Apostolus : sed in morte finiuntur operationes præsentis vitæ : ergo frustra petitur aliquid pro eo quod non possit fieri mutatio status ejus. Deiformibus, id est, sanctis : qui dormivit, id est, qui mortuus est.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Et quidem huic vitæ respondentem habebit partem unusquisque, bene scio eloquia sequens. Sæpe enim inquit Deus adversum se : Et feret unusquis-

Equidem probe scio, Scripturis consentiens, cuilibet pro meritis sortem reddendam esse. Conclusit enim, inquit, Dominus apud se, et referet

<--- Page Split --->

que per corpus ea quae gessit, sive bona, sive mala 1. Quia vero justorum orationes et secundum hanc vitam et quanto magis post mortem in his qui digni sunt sacris orationibus, operantur tantummodo, eloquiorum nos docent traditiones vere? Aut quid a Samuel Saul adeptus est 2? Quid autem Hebræorum populo profuit prophetica oratio 3 ? Etenim tamquam si quis, sole propria donante lumina, illæsis oculis, in participatione solaris luminis petit fieri, proprios adspectus exterminnans : sic ad impossibiles concupiscit et superfluas spes, qui sanctorum summe mirabilium orationes et secundum naturam eorum sanctas operationes flagitans, per negligentiam divinis donis et manifestissimis et deiformibus mandatis recedet.

unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Justorum autem preces etiam in hac vita, nedum post mortem, iis solis prodesse qui sanctis precibus digni sunt, verae nos eloquiorum traditiones docent. Numquid Saul a Samuele adjutus fuit? aut Hebræorum populo prophetica precatio quidquam profuit? Etenim ac si quis, sole sanis oculis lucem suam largiente, solaris lucis particeps fieri petat, erutis sibi oculis : sic ex impossibili et inani spe pendet, quisquis sanctorum preces flagitat, dum ipsis connaturales exterminat actiones, divina munera negligens, et a clarissimis beneficisque Dei mandatis recedens.

quis eruens sibi aut claudens oculos, peteret participare lumen solis, petitio et desiderium suum esset vanum : multo minus malis mortuis prosunt sanctorum orationes, quia viventes adhuc habent operationes secundum hanc vitam quibus possunt mereri, mortui vero non.

EXPOSITIO TEXTUS.

Et quidem huic, etc.

DEINDE confirmat dubitationem, dicens, hoc certum esse ex divina Scriptura, quod unicuique retribuetur secundum quod in hac vita gessit : si igitur malis orationes factae non prosunt etiam dum in hac vita sunt, si ipsi ad malum se convertant recedentes a Deo, sicut si

Sed ad hujus evidentiam sciendum est, quod malis dum vivunt, valent orationes sanctorum, et merentur illis primam gratiam, sicut Stephanus Paulo, quamvis ipse malus numquam consequatur gratiam, si semper avertatur a Deo, quia Deus non operatur gratiam in nobis si voluntas dissentiat. De damnatis autem post mortem dicendum, quod orationes sanctorum non valent nisi per accidens : cum enim in pena eorum sit ignis exterius, et vermis conscientiae affligens interius, pœna quidem ignis numquam di-

<--- Page Split --->

minuetur, non enim potest diminui peccatum cui debetur poena : vermis autem conscientiae vel est de malo quod fecit, et sic non diminuitur, cum peccatum non remittatur : aut est de bono quod debuit facere, et sic etiam non diminuitur : aut est de hoc quod indignum se exhibuit ut pro ipso aliquid boni fieret, et quantum ad hoc solum potest diminui poena ejus per suffragia viventium, dum sentit aliquid boni pro se fieri 1. Reputamus enim frivolum quod quidam dixerunt, quod potest suspendi poena damnatorum usque ad diem judicii, et quod alii dicunt, quod prosunt ad hoc ut tormenta levius ferant, quamvis ipsa non minuantur, volentes spiritualia conferre corporalibus : hoc enim est expresse contra Augustinum, qui dicit quod « si « sciret patrem suum esse in inferno, « non plus oraret pro eo quam pro dia- « bolo », et quod « suffragia Ecclesiae pro « valde malis sunt vivorum solatia : » et contra dictum Dionysii hic : et contra dictum Gregorii in Moralibus super illud Job, xli, 23 : Æstimabit abyssum, quasi senescentem. « Eadem, inquit, cau- « sa est, cur non oretur tunc pro homi- « nibus æterno igne damnatis, quæ nunc « etiam causa est, ut non oretur pro dia- « bolo angelisque ejus æterno igne depu- « tatis. Non habent aliud pro se, nisi « quod frustrarentur orationes sanctorum : « sed quamvis non prosint illis pro qui- « bus fiunt, prosunt tamen facienti- « bus 2. »

Bene scio, quod unusquisque, etc. Enim, id est, quia, saepe, id est, in pluribus Scripturae locis dixit adversum se, id est, contra illos damnatos. Alia littera melius habet, « Inquit, » scilicet eloquium, Deus sepsit adversum me, et sumitur de Job, xix, 8 : Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : in

morte enim sep iuntur via hominum, ut ultra mereri non possint. Et feret unusquisque, II ad Cor. v, 10. Traditiones eloquiorum nos docent, quod orationes sanctorum operantur tantummodo in his qui sunt secundum hanc vitam, scilicet viventes, digni sacris orationibus, quanto magis post mortem, id est, in mortuis tantum qui digni sunt, valent. Aut quid a Samuele, etc. I Regum xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum? Prophetica oratio, scilicet Moysis : dicitur enim Exod. xxxii, 34, quod Moysi pro populo oranti respondit Dominus : Ego in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Et Jerem. vii, 16 : Noli orare pro populo hoc, ne assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi : quia non exaudiam te 3. Donante id est, immittente, lumina illæsis oculis, id est, sanis. Et per hoc quod dicit donare, non est intelligendum quod immittat radios ex libertate voluntatis, cum necessitate sua natura lumen immittat : donare autem proprie pertinet ad ea qua per libertatem voluntatis communicantur : sed loquitur per transsupptionem secundum quemdam modum loquendi, quo inanimata etiam inducuntur ad loquendum : unde dicit Commentator : « Vide ne arbitreris, quod solem « dixerit dare sua lumina (quomodo « enim, cum inanimalis sit, donaret?) « voluntatis quippe est donatio : sed est « modus loquendi, velut si quis inducat « solem dicere : Ego sanis oculis do « lumen, etc. » Exterminans, id est, claudens, vel eruens, adspectus, id est, oculos : impossibiles spes quas consequi non potest, et superfluas, quantum ad privationem finis : divinis donis quibus juvatur ad bene operandum, mandatis quibus instruitur quid faciendum sit, manifestissimis, quia homo dictat sic esse faciendum, dei formibus, per effectum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Dico autem eloquia sequens, quod utiles omnino sunt in hac vita sanctorum orationes, secundum hunc modum, si quis divina appetens dona, et ad participationem eorum sacrum habitum habens, tamquam propriæ agnoscens parvitatis, veniens ad quemdam sanctorum virorum dignatus fuerit eum sui fieri adjutorem et conservum, lucrabitur omnino ex hoc orationis superantem utilitatem: consequetur enim quæ petit dona divinissima, recipiente eum divina bonitate, et propria reverente conscientia, et in sanctis laude, petitarum sacrarum petitionum laudabili desiderio, et consequenti et deiformi habitu. Est enim hoc divinis judiciis promulgatum, dignis divina dona participare, in ordine divinissimo donari per dignos tradere. Hunc ergo si quis dehonoraverit sacrum ornatum, et ad militarem æstimationem veniens, sufficientem seipsum æstimaverit ad divinum colloquium, et sanctos contempserit, et nullas petitiones dignas Deo et ne sacras petierit, et desiderium divinis non corroboratum habuerit, et sibimet consequens consequetur per seipsum imperitus petitionem.

Hoc autem Scripturis consone affirmo, perutiles esse in hac vita sanctorum preces, modo quis sacrorum munerum desiderio incensus, et ad ea suscipienda pie affectus, tenuitatis suæ conscius, virum aliquem sanctum adeat, ac petat ut se adjuvet, ac Deum pro se roget, qua ratione sane maximum ex eo refert emolumentum; potietur enim petitis donis divinissimis, religiosa sua conscientia, sanctorum reverentia et laudabili eorum quæ petit desiderio, et consentanea ac deiformi affectione ipsi suffragantibus. Etenim divinis id decretis stabilitum est, ut divina munera iis, qui eorumdem participatione digni sunt, eo quo Deum decet ordine distribuantur ab illis qui iisdem distribuendis sunt præfecti. Hunc itaque sacrum ordinem si quis violaverit et infelici elatione seductus, dignum se putaverit divina familiaritate, sanctosque despexerit, is certe, siquidem indignas Deo ac profanas res postulaverit, intentoque caruerit rerum divinarum desiderio ipsi consentaneo propter imperitam suam petitionem, per se nihil eorum quæ petit impetrabit.

<--- Page Split --->

contemnat sanctos, non petens eorum orationes, sed suas indignas petitiones Deo offerens, et non habeat firmum desiderium sacrorum quae petit, nihil consequitur eorum quae petit : quia per hoc indignus effectus est.

Eloguia, Jacobi, v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Sanctorum, qui sunt in hac vita : habitum, id est gratiam et charitatem vel affectum. Commentator quod interpres habitum transtulit, hic affectum dixit propriæ vitæ quæ ad virtutem tendit. Agnoscens, id est, cognoscitivus propriæ infirmitatis, et conservum, id est, ut simul cum ipso serviat pro se ad Deum. Si enim non vellet servire, oratio illius esset inutilis : consequetur enim utilitates hujus vitæ : et propria reverente, vel « venerante » secundum aliam litteram, conscientia, secundum quod de seipso formidat, et laude in sanctis, id est, secundum quod laudabiles sanctos reputat, ut eorum auxilium quærat : Alia translatio, « et pro- « pria suipsius cognitione et in sanctis » reverentia consequenti, id est, convenienti ad petita. Hoc est promulgatum divinis judiciis, vel indiciis, scilicet Deum participare divina dona dignis in ordine divinissimo donari, hoc est, secundum quod Deum maxime decet, scilicet tradere minus dignis per magis dignos : lex enim divinitatis est per prima, secunda reducere : et ideo non est mirum si per sanctissimos viros aliqui consequantur salutem, dummodo digni sint. Si quis ergo dehonoraverit hunc sacrum ornatum, id est, ordinem quo inferiores per superiores accipere debent, et veniens ad militarem æstimationem, id est, ad hoc quod reputet se per se posse militare. Alia translatio, « miseram ei actionem, » et sufficientem se æstimaverit ad divinum colloquium, id est, ut ipse per se petat Deo, et contempserit sanctos viros, non petens orationes ipsorum, et ipse pro se nullas petitiones dignas Deo, id est, apud Deum, vel ut Deus exaudiat,

DEINDE solvit, quod orationes prosunt his, qui dignos se fecerunt ut eis prodessent, et non aliis, ut etiam dicit Augustinus.

Dicit ergo, quod orationes sanctorum qui sunt in hac vita, prosunt defunctis hoc modo, si aliquis veniens ad mortem habet desiderium æternæ beatitudinis, vel etiam, vivens scilicet, donorum quibus in hac vita juvatur, et ad participationem eorum habet etiam gratiae habitum, ut cognoscat propriam infirmitatem, et veniat ad aliquem sanctum virum, rogans eum orare pro se, consequitur utilitatem super omnes utilitates hujus vitæ præsentis, scilicet divina dona, vel in hac vita, vel in alia, et hoc propter quinque. Unum est ex parte largientis, scilicet divina bonitas, quæ sui participes facit esse, secundum quod est proportionatus ad ipsum. Ex parte autem recipientis est humilitas, qua seipsum recognoscens, de se non confidit. Aliud est reverentia quam habet ad sanctos. Aliud est desiderium ad sacra quæ petit. Præterea est habitus gratiae, qua dignus efficitur ut sibi prosint sanctorum orationes. Et ideo ei prosunt sanctorum orationes, propter hoc quod dignus effectus est : cum sit statutum divinum, quod communicet dona sua dignis per alios digniores. Sed si aliquis præsumat de seipso, volens per se accedere ad petendum a Deo, cum sit indignus, et

<--- Page Split --->

et ne, id est, neque sacras in se petierit, et desiderium de divinis non habuerit corroboratum : si quis, inquam, talis est, et ideo imperitus per seipsum petens, consequitur per seipsum petitionem, quae est sibimet consequens, id est, secundum proportionem suorum operum. Vel aliter, et si quis non habuerit desiderium de divinis corroboratum, et consequens

sibimet, id est, quod sibi esset conveniens, numquam talis consequetur, etc. : ut tota haec clausula quae suspensiva est ab illo (hunc ergo) interrogative legatur, quasi dicat, non, et huic concordat alia translatio, quae sic habet : « Per seipsum « privabitur consecutione petitionis im- « pia ». Alia etiam littera habet « indis- « ciplinabilem. »

14

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

De dicta autem oratione, quam summus sacerdos superorat dormienti, in nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem dicere necessarium.

De dicta porro precatione, quam antistes super defuncto facit, divinorum nostrorum praeceptorum traductam ad nos traditionem exponere necesse est.

Divinus summus sacerdos, ut eloquia aiunt, explanator est divinarum justificationum : Angelus enim Domini omnipotentis est : didicit ergo ex Deo traditis eloquiis, quia sancte viventibus lucidissima et divina vita secundum dignitatem a justissimis redditur legibus, despiciente bonitate divinae humanitatis ingenitas eis ex humana infirmitate maculas : quoniam quidem nemo, ut eloquia aiunt, mundus a sorde. Haec quidem ergo summus sacerdos scit promissa ex veris eloquiis : petit autem continuo fieri, donari

Divinus itaque antistes, ut eloquia testantur, inctrpres est divinorum judiciorum ; angelus enim Domini omnipotentis est Dei : quapropter ex Scripturis divinitus traditis accepit, quomodo iis, qui sancte vivunt, pro cujusque meritis divina clarissimaque vita ab æquissimis istis lancibus retribuatur, divina nimirum clementia, pro bonitate sua, maculas ex humana fragilitate contractas dissimulante, quod nemo, ut eloquia tradunt, mundus sit a sorde. Haec itaque promissa novit antistes ex verissimis Scripturis ; quare

<--- Page Split --->

ancteviventibussacrasretributiones , ainulquideminDeiimitationemdei - formiterefformatas , etalicrumdona - tassicutpropriasexpetensgratias : aimulautemetnonmendacespromis - sionessciensfuturas , etpræsentibusmanifestansaperte , quiaabeosecun - dumlegemsacramexpetendaomnibuseritjuxtadivinamvitamconsumma - t i s .

petit illa compleri, indulgerique iis qui pie vixerint sacra praemia, simulque semetipse benigne conformans ad imitationem Dei, non secus aliis quam sibi ipsi dona poscens ac gratias ; sciens item promissiones Dei esse infallibiles, praesentibus etiam aperte declarat, illa quae ab eo jure sacro postulantur, prorsus eventura illis, qui secundum Deum vitam consummarint.

Dicit ergo primo, quod de oratione quam facit Episcopus supra mortuum, oportet eum dicere ea quae per Apostolos in ipsum devenerunt.

Deinde dicit, quod Episcopus debet aliis explanare sacram Scripturam : nullus autem docere potest quod nescit : ergo oportet eum scire sacram Scripturam. Dicitur autem in ea, quod sancte viventibus redditur a divina justitia secundum dignitatem suae vitae : et quamvis in eo sint aliquae maculae ex infirmitate humana adhaerentes (quia nullus est in hac vita sine sorde peccati) non tamen sibi ea imputat divina bonitas ex misericordia : ergo hoc scit summus sacerdos Deum velle, et ideo petit ut non obstantibus peccatis illis, statim defunctus consequatur id quod sibi debetur, ne scilicet differatur gloria sua propter peccata illa levia : et in hoc conformat se Deo dum procurat precibus aliorum salutem, ut ostendat etiam divinas promissiones esse veras, et quod sancti consequuntur illas : aliter enim frustra a peteret eas impleri, si Deus non decrevisset implere.

In parte ista Dionysius redit ad propositum, et dividit in partes duas. In prima complet theoriam orationis ab Episcopo factae. In secunda ponit theoriam forum quae consequuntur orationem, ibi (§ 18), Sed redeamus in dictae, etc.

Prima dividitur in duas. In prima complet theoriam orationis. In secunda ostendit quare solus sacerdos orationem dicit cui omnes intendunt, ibi (§ 17), Alii autem sic in summos, etc.

Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod oratio summi sacerdotis est de his quae scit Deo accepta. In secunda ostendit ipsi inesse virtutem discretivam ne petat quod non est petendum, ibi (§ 15), Non enim summus sacerdos. etc.

De dicta oratione specialiter, cum in communi dictum sit, quod orationes sanctorum valent in justis : vel ponit primum dictum referri ad orationes, quae fiunt pro mortuis. Dormienti, id est, mortuo : ducibus, id est, Apostolis : dicere : alia littera, « discere. »

Explanator, quia legem requirent ex ore ejus, ut dicitur Mala. 11, 7. Justificatiorum, quibus pro meritis reddit

<--- Page Split --->

unicuique, vel etiam justi fiunt : omnipotentis : nostra littera « exercituum » habet. Jugis, id est, legibus, despiciente, id est, non imputante, humanitatis, id est, motivo benignitatis, ingenitas, quia ex corruptione fomitis in nobis quasi inevitabiliter causatas, maculas, scilicet venialia peccata : ut eloquia, Job, xv, 14 : Quid est homo, ut immaculatus sit ? Et I Joan. 1, 8 : Si dicimus quoniam peccatum, etc. : continuo, id est, statim, orat enim ne differatur gloria debita, et sic oratio ejus non valet pro his qui in inferno sunt, sed qui in purgatorio, in Dei imitationem, qui nostram salutem vult et operatur, efformatus, id est, conformatus, expetens,

per orationem donatas gratias aliorum a se, id est, aeterna praemia, quae in tantum gratiae sunt, in quantum ea non possumus mereri nisi per dona Dei : unde et dona recte dicuntur, sicut proprias eis : quia ex quo jam meruerint per suscepta, efficiuntur eis debita divina per promissiones : vel sicut proprias suas, quia est sollicitus de salute aliorum non tantum de sua : præsentibus, id est, sanctis qui vivunt et offerunt, manifestans quia expetenda ab eo quaecumque petitio secundum legem sacram, id est, quae legi consonat, erit omnibus consummatis, etc. id est, adimplebitur in omnibus qui in sancta vita sunt mortui.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Non enim summus sacerdos divinae justitiae propheta peteret aliquando, nisi a Deo amabilia, et ab eo donari divinitus promissa. Propter quod pro immundis non orat hic dormientibus : quoniam non solum prophetico in hoc averteretur ordine, et quid hierarchicorum superbe auderet a perfectionum principe movendus, sed quia injustam orationem non consequeretur, a justo

Etenim antistes, cum sit præcipuus divinæ justitiæ præco, numquam postularet ea quæ non essent Deo quam gratissima, et juxta promissiones ejus deiformiter concedenda. Quamobrem defunctis improbis nequaquam istiusmodi precatur, non solum quod interpretis officium in hoc violaret, atque præsumptuose sibi quidquam munerum pontificalium arrogaret, ab auctore

<--- Page Split --->

eloqio ipse non immerito audiens, Petitis, et non accipitis, quia male petitis1. Ergo divinus summus sacerdos expetit divinitus promissa, et amabilia Deo, et omnino donanda : et hoc proprio deiformiter habitu ostendens bonorum amicorum Deo, et praesentibus aperte manifestans sanctis futura dona.

mysteriorum minime motus ; verum etiam quod impia petitione frustraretur, et a justo prorsus eloqio etiam ipse merito audiens : Petitis, et non accipitis, quia male petitis. Postulat itaque sanctus antistes ea quae sunt divinitus promissa, et accepta sunt Deo, omninoque largienda ; et affectum benignitatis suae clementissimo Deo ac praesentibus omnibus aperte declarans, quaenam bona sancti adepturi sint insinuat.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Non enim summus, etc.

Hic ostendit, quod summus sacerdos habet discretivam virtutem, ne pro indignis petat, et primo ostendit hoc : deinde probat per auctoritatem sacrae Scripture, quod eorum est in discernendo sequi divinam determinationem, ibi (§ 16), Sic et discretivas, etc.

Dicit ergo primo, quod cum summus sacerdos sit doctor divinae justitiae, non petit nisi quae Deo placent et quae a Deo promissa sunt : et ideo oportet quod sciat discernere sanctos ab immundis, ne immundis mortuis petat sanctorum praemia,

quae illis dare non vult Deus, ut illis promisit : si enim peteret pro talibus, peccaret contra gradum proprium, cujus dignitas est ut semper moveatur secundum Deum, et praesumptione attentaret in sacra quae indignis peteret, unde non exaudiretur : et ideo semper petit quae Deo placent, et quae ab ipso donata sunt : unde cum petit pro sanctis, ostendit affectum suum conformem divinae voluntati, et quod promissa complenda sunt in sanctis.

Non enim, ac si diceret, quod propter hoc manifestat, quia non peteret nisi quae Deo placerent. Propheta, id est, Doctor, justitiae, quae secundum merita hominibus reddit, immundis, id est, damnatis in inferno : quoniam ipse pontifex movendus in omnibus : alia translatio, motus a principe perfectionum, scilicet Deo, id est, qui in omnibus debet sequi divinam ordinationem, non solum in hoc, id est, propter hoc, sed et faceret contra dignitatem sui gradus ordinis, et non solum superbe, id est, praesumptuose, auderet quid hierarchicorum, id est, attentaret excedere hierarchiae actiones, dum proprio nutu eis uteretur, non secundum

<--- Page Split --->

quod a Deo ordinatum est, non solum peccaret propter dicta, sed etiam quia non consequeretur suam injustam orationem, qua damnatis praemio justorum peteret: ipse, dico, audiens a justo eloquio non immerito, id est, non irrationabiliter tantum, Petitis, etc. Jacobi, iv, 3. Expetit, dico, et ostendens haec scilicet

esse amabilia Deo, proprio habitu, id est, affectione, deiformiter Deo amico bo norum, suus enim affectus est deiformis, in hoc quod appetit bonum sicut Deus etiam . aliis, ut supra, et manifestans praesentibus sanctis, etc., vel dona futura.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sic et discretivas habent summi sacerdotes virtutes manifestatorias divinarum justificationum, non ut ipsorum irrationabilia desideria sapientissima divinitate ministratoire sequente, sed ut ipsis propheticc, submovente perfectionis principe spiritu, vocatos Deo juxta dignitatem segregantibus. Accipite enim, ait, Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retenueritis, retenta sunt 1. Et divina revelatione sanctissimi Patris illuminato eloquio aiunt: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum

Eodem modo antistites habent potestatem segregandi, tamquam interpretes divinarum justificationum ; non quod irrationalibus motibus sapientissima divinitas serviliter (ut honeste dixerim) obsequatur, sed quod ipsimet spiritu mysteriorum principali, a quo ad interpretandum moventur a Deo, pro meritis judicatos secernant. Accipite enim, inquit, Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; et quorum retinueritis, retenta sunt. Quin et ei, qui divinas revelationes a supremo Patre didicerat, in Scripturis dicitur : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis ;

<--- Page Split --->

et in cœlis 1 : tamquam Evangelista illo et omni juxta ipsum summo sacerdote secundum in eo factas paternarum sanctificationum revelationes, manifestator et consummator, amicos Dei adducente, et impios exhaereditante. Sacram enim illam theologiam, ut eloquia aiunt, non per seipsum motus, neque carne et sanguine revelantibus, sed a Deo invisibiliter eum propria docente respondit : Tu es Christus filius 2 , etc. Divinis ergo summis sacerdotibus sic et discretionibus, et omnibus hierarchicis virtutibus utendum, quoquo modo consummationis princeps eos divinitas moverit.

et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis, ita ut ille, omnisque pontifex illi similis, juxta revelationes paternarum justificationum sibi indultas, quasi interpres ac portitor Deo charos admittat, et impios excludat. Neque enim sanctam illam Dei professionem, ut eloquia testantur, motu proprio, carneve aut sanguine revelantibus, sed a Deo spiritaliter illum imbuente perductus, pronuntiavit. Quare sanctis antistitibus tam scgregandi quam aliis sacris facultatibus utendum, prout ipsis divinorum auctor mysteriorum divinitus inspirarit.

EXPOSITIO TEXTUS.

Sic et discretivas habent, etc.

Hic dicit per auctoritatem sacrae Scripturae, quod propter hoc habent virtutem discernendi, non ut Deus sequatur eorum irrationabilia desideria, sed ut ipsi moti a Spiritu sancto, discernant secundum quod a Deo discreti sunt : et propter hoc quando Deus dedit post resurrectionem discipulis potestatem ligandi atque solvendi, dixit eis : Accipite Spiritum san-

ctum, ut ostenderet, quod non deberent hoc facere, nisi instinctu Spiritus sancti. Et similiter quando specialiter datae sunt beato Petro claves, dictum est de eo, quod Pater cœlestis et non caro aut sanguis revelavit sibi testimonium quod de Christo protulerat, scilicet ut per hoc ostenderetur quod ipse et alii omnes Pontifices qui habent vicem ejus, debent usum clavium secundum divinas revelationes exercere, vel in excludendo malos a cœlesti haereditate, vel introducendo bonos et amicos Dei : et ideo in hoc et in omnibus aliis hierarchicis actionibus debet Pontifex sequi divinum motum.

Discretivas virtutes, scilicet duas claves, secundum unam quarum fit discretio inter lepram et non lepram, mundos et immundos, et secundum alteram fit exsecutio ligando et solvendo, facta discretione inter ligandos et solvendos : manifestatorias divinarum sancificationum, ut scilicet in ipsis videatur divina justitia per conformitatem ad ipsum : vel ita quod non propria auctoritate et arbitrio hi audeant dis-

<--- Page Split --->

cernere bonos a malis, sed solum manifestando aliis judicium divinum justum hoc jam decrevisse, ut, tamquam, ministratorie, id est, ancillariter : ancillaretur enim divina sapientia, si sequeretur hominum desideria, et non magis homines ejus discriminationem : sed hoc modo discretivas, ut, id est, tamquam ipsis summis sacerdotibus, prophetice, id est, divina inspiratione, segregantibus vocatos a Deo, a perversis, et hoc Spiritu principe perfectionis, id est, Spiritu sancto, submovente, id est, dirigente et instigante eos. Ait Dominus (Joan. xx, 22 et 23). Eloquio (Matth. xvi, 17). Petro illuminato, secundum divinas revelationes sanctissimi Patris Christi : alludit ad id quod dicitur, Sed pater meus, etc.

Tamquam illo Evangelista, id est, beato Petro Evangelii praecone, et omni summo sacerdote juxta ipsum, id est, dignitatem ejus habente. Alia translatio, « et omnis qui similis est ei Pontifex. » Adducente amicos Dei in regnum Dei, et exhaereditante impios a coelesti haereditate, secundum revelationes, etc., sicut qui est manifestator, divinorum judiciorum et consummator, id est, perfector subditorum : alia translatio, « manifestative et consummatorie », et est planior, id est, illuminando et perficiendo in divinis. Theologiam, scilicet, « Tu es Christus Filius Dei vivi, » discretionibus quantum ad usum clavium, et omnibus quantum ad aliae quae ad actiones hierarchias pertinent.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Aliis autem sic in summos sacerdottes in quibuscumque agunt hierarchice, attendendum tamquam a Deo commotos. Spernens enim vos, ait, me spernit 1.

Pontifices autem ita caeteris sunt observandi in iis quae ut pontifices gerunt, tamquam ipsi a Deo moveantur. Qui enim, inquit, vos spernit, me spernit.

<--- Page Split --->

agere motus a Deo, alii subditi debent attendere ad ipsum, ut sequantur eum et obediant sibi tamquam moto a Deo : et hoc probat per auctoritatem Evangelii, et hoc est quod ipso solo orationem dicente, omnes ad ipsum attendunt.

EXPOSITIO TEXTUS.

Aliis, scilicet subditis, in quibuscumque agunt hierarchice : quia si aliquid agunt contra ordinem hierarchicum, in hoc non sunt sequendi, sicut dicitur Matth. xxii, 3 : Omnia quæcumque dixerint vobis, servate et facile, etc. Et Dominus, Luc. x, 16.

DEINDE dicit, quod cum ipse debeat

18

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Sed redeamus in dictæ orationis consequentiam. Perficiens enim eam summus sacerdos, et ipse salutat dormientem, et deinde præsentes omnes: delectabilis enim est et honorabilis omnibus deiformibus secundum divinam vitam consummatus. Post vero salutationem infundit oleum dormienti summus sacerdos. Memento autem, quod secundum sacram theoGenesisiam ante divinissimum baptisma, prima participatio sacri symboli donatur perficiendo, post universalem prio-

Sed jam ad ea, quae dictam precationem subsequuntur, veniamus. Ubi ponifex eam finivit, ipsemet defunctum salutat, ac deinde omnes qui adsunt; omnibus enim viris deiformibus admodum gratus est, et honore dignus, quisquis divinam vitam transegit. Post salutationem vero pontifex defuncto oleum affundit. Memineris hic, ut in prima illa regeneratione sacra ante sanctum baptismum, post antiquarum vestium depositionem, ille qui iniatur, in prima sancti symboli parti-

<--- Page Split --->

ris vestimenti depositionem unctionis oleum : in fine autem omnium nunc super dormientem oleum effunditur. Et tunc quidem olei unctio ad sacra certamina vocat consummandum : nunc vero infusum oleum manifestat, secundum ipsa sacra certamina militantem consummatum dormientem.

cipatione, sacri chrismatis oleo inungatur ; et hic demum in fine omnium defuncto itidem oleum affunditur. Et tunc quidem olei inunctio baptizandum ad sacra certamina evocabat ; nunc antem affusum oleum declarat, eum qui defunctus est iisdem sacris certaminibus exactis functum esse.

ille qui moritur in divina vita, non est abominabilis, sed delectabilis omnibus sanctis.

Redeamus, propter digressionem quam fecerat de virtutibus discretivis et usu earum : consequentiam, id est, in ea quae consequuntur ad orationem in ritu isto. Alia littera, « consequentia. » Perficiens, id est, explens eam, scilicet orationem, honorabilis, id est, reverendus, consummatus, id est, mortuus.

Sed redeamus, etc.

Hic ponit theoriam eorum quae consequuntur orationem, et dividitur in partes tres. In prima ponit theoriam osculi. In secunda, unctionis, ibi, Post salutationem vero, etc. In tertia, sepulturae, ibi (§ 19), Haec perficiens summus, etc.

Primo ergo dicit, quod dicta theoria orationis redeundum est ad ea quae consequuntur orationem. Hoc ergo, quod Episcopus et omnes alii expleta oratione osculantur defunctum, significat quod

Deinde dicit, quod in baptismo primo recepit unctionem, post vestium depositionem tamquam vocandus ad certandum pro Christo : ita nunc ultimo inungitur oleo, ut ostendatur mortuus pro Christo in hac vita militasse.

Salutationem, id est, osculum. Prima quia ante hoc nullum sacramentum dabatur neque sacramentale, perficiendo, id est, baptizando, theogenesiam, id est, divinam generationem, id est, baptismum, universalem, quia erat primo quaedam particularis exuitio quam non statim sequebatur unctio, sed abrenuntiatio, ut in ritu baptismi dictum est : dormientem, id est, mortuum.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Hæc perficiens summus sacerdos reponit in domo pretiosa corpus cum aliorum æquipotentum sacris corporibus. Si enim in anima et corpore Deo amabilem vitam qui dormivit vivebat, pretiosum erit cum sancta anima commilitans ei corpus secundum divinas collationes : ubi divina justitia cum proprio corpore Christi donabit retributas quietes, tamquam coeunti et comparticipanti sacræ aut contrariæ vitæ. Propter quod et sacrorum divina legislatio divinas communicationes ambobus donat : animæ quidem, in pura contemplatione et scientia perfectorum : corpori vero per divinissimum tamquam in imagine unguentum, divinæque communicationis sacratissima symbola, totum hominem sacrificans et universalem ejus salutem sacrificantes, consummatissimam ipsius resurrectionem futuram fore denuntians, et Catholicam sanctificationem.

His peractis, pontifex defuncti corpus honesto loco recondit una cum cæteris ejusdem ordinis corporibus sacris. Si enim is qui defunctus anima simul et corpore sanctam vitam egit, corpus etiam una cum anima sancta simul in honore erit ac pretio, quod sacris sudoribus una concertaverit. Divina itaque justitia animæ et corpori condigna præmia largitur, tamquam comiti et consorti sive divinæ, sive contrariæ vitæ. Idcirco etiam sanctorum sacra functio divinas utrique participationes elargitur; animæ quidem, in purissima contemplatione et iterum perfectarum scientia; corpori vero sacratissimum unguentum quasi in imagine per sacratissima divinæ communications symbola totum hominem sanctificans, et integram salutem ejus operans, nec non denuntians per universales lustrationes perfectissimam ei fore resurrectionem.

Consummativas autem invocationes non est justum scripturas interpretan-

Invocationes porro consecratorias nefas est scripto interpretari, et arca-

<--- Page Split --->

tibus neque mysticum earum aut in ipsis operatas ex Deo virtutes ex occulto ad commune educere : sed, ut nostra sacra traditio habet, sine pompa eas edocens doctrinis : et ad diviniorem habitum et anagogen amore divino et operationibus sanctis perfectus, extra perfectiva illuminatione ascendet ad excellentissimam eorum scientiam.

num earum sensum, virtutesque quas in iis Deus operatur, e secreto in publicum efferre; sed, ut nostra sacrosancta traditio docet, ubi eas secretioribus instructionibus hauseris, atque ad habitum sacratiorem atque capaciorem intelligentiam, divino amore sacrisque actionibus consummatus evaseris, divina luce collustratus ad supremam earum scientiam subveheris.

EXPOSITIO TEXTUS.

chiæ : et soli illi qui sunt perfecti divino amore et sanctis operationibus, poterunt ascendere ex statu illuminationis ad altissimam scientiam illarum invocationum.

DEINDE dicit, quod Episcopus his peractis reponit corpus defuncti in ccemiterio cum corporibus aliorum sanctorum : ut ostendat, quod ille qui secundum animam et corpus in servitio vixerit, non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus recipiet quietem a Deo, quod animae collaboravit : et ideo nostra hierarchia communicat etiam divina, ungendo Chrismate, et dando Eucharistiam : et animae quae contemplatur spiritualia in symbolis, et in eorum scientia perficitur : ut scilicet ostendatur, quod in resurrectione perficietur anima et corpus.

Ultimo dicit, quod orationes quibus utuntur summi sacerdotes in consecratione sacramentorum, non debent publicari ab interpretatoribus sacrae Scripturae, neque etiam occulta mysteria quae in illis continentur, neque divinae virtutes in ipsis existentes, sed debent occulta teneri sicut nobis occulte tradita sunt secundum dispositionem nostrae hierar-

In domo pretiosa, id est, in cemiterio, quia erat forte aliqua honesta domus juxta Ecclesiam ad hunc usum deputata : aliorum scilicet sanctorum æquipotentum sibi in sanctitate, qui dormivit, id est, qui mortuus est, vivebat vitam, sicut etiam dicebat Priscianus, « Vivo vi- « tam, sedeo scamnum, ambulo iter. » Secundum divinas collocationes, id est, secundum loca in quibus collocabantur, vel secundum quod in Deo fuerunt in vita ista firmiter collocati : alia translatio, « sudores secundum quod in divino ser- « vitio laborando sudarunt : » ubi, id est, in quibus collocationibus donabit corpori defuncti quietes cum corpore Christi. Ad Philip. iii, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suæ. Alia littera, « Ip- « si, » scilicet animæ, cum corpore proprio, etc., coeunti, scilicet corpori, vel animæ secundum secundam litteram, comparticipanti, id est, cooperanti : alia translatio, « coambulabili : » aut contraria, scilicet vita peccati. Legislatio, scilicet hierarchiæ nostrae, ambobus, scilicet animæ et corpori, contemplatione quantum ad illuminationem, in pura quan-

<--- Page Split --->

tum ad purgationem, scientia quantum ad perfectionem : unguentum, scilicet Christisma, in imagine, id est, in figura alicujus spiritualis communicationis, id est, Eucharistiae, sacrificans, id est, sacrefaciens, universalem, id est, secundum animam et corpus, consummatissinam propter perfectionem gloriae super perfectionem naturae : Catholicam, id est, universalem. Alia translatio, « Catholicis sanctificationibus, » id est, quae secundum fidem Catholicam fiunt.

Invocaciones consummativas, id est, quibus sacramenta consecrantur, mysticum, id est, occultum, virtutes ex Deo operatas, quia virtus divina in his operatur, ad commune educere, id est, publicare : sine pompa, id est, sine manifestatione. Alia translatio, « inexpressibi- « libus doctrinis, » quia non egrediun-

tur ad manifestum : et quamvis hoc sit, tamen perfectus divino amore quantum ad formam operis, et sanctis operibus ad diviniorem habitum et diviniorem anagogen participantum quam alii participant, ascendet, ex illuminatione telearchica, id est, quae consistit in ipsis teletis, secundum quarum communicationem et inspectionem est status illuminatorum, ad excellentissimam scientiam eorum, scilicet invocationem, in quibus etiam est altior theoria quam in aliis quae pertinent ad teletam, et hoc dicitur secundum perfectionis statum. Alia littera habet, « extra perfectiva, » id est, plusquam perfectiva, et hoc respectu aliorum quae sunt in teletis. Alia translatio, « perfectus ab illuminatione principis « perfectionis, » id est, Dei, sursum agens ad supremam, id est, ad summam istorum scientiam.

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Quod autem et pueros nondum divina intelligere valentes, sacrae participes fieri divinae generationis, et sacratissimarum divinae communicationis symbolorum, videtur quidem, ut ais, m mundis blasphemo risu dignum, si

Quod autem infantes quoque, qui per aetatem nequeunt intelligere, divina regenerationis sanctissimorumque divinae communionis mysteriorum participes fiant, videtur, ut inquis, hominibus profanis non immerito risu dig-

<--- Page Split --->

audire non valentes edocent summi sacerdotes divina, et non intelligentibus imagines tradunt sacras traditiones : et quod adhuc risibilius, quomodo pro eis alii abrenuntiationes dicunt, et sacras confessiones. Oportet tuam hierarchicam intelligentiam non angustari in errantibus, sed et timens simul et eorum luciducatus gratiam diligens, defendere adversus ab eis prolatas insidias, proponentem, et hoc juxta legem divinam, quia non in nostra scientia omnia divina circumscribuntur, multa autem nobis ignotorum causas habent divinas, nobis quidem ignotas, notas vero nostrorum melioribus ordinibus. Multa autem et excellentissimas essentias latuere, et a sola diligenter cognita sunt sapientissima et sapientifica divinitate.

num, quod pontifices eos erudiant qui nequeunt audire, sanctasque traditiones non intelligentibus frustra tradant; neque minus ridiculum est quod alii pro iis abrenuntiationes sacrasque professiones pronuntient. Verum non oportet tuam sanctam prudentiam errantibus indignari, sed religiose ad eorum institutionem cum charitate rationem reddere, et objectiones eorum solvere ; atque illud insuper secundum sacram sanctionem addere, quomodo divina omnia nequaquam nostra intelligentia commensuranda sunt, sed plurima quae nos latent causas habere Deo dignas, quas nos quidem ignoremus, verum ab ordinibus nobis praestantioribus perspicue cognoscantur. Plurima item latent supremas illas supremas illas sublimissimasque substantias, quae soli sapientissimae sapientificaeque divinitati nota sunt.

EXPOSITIO TEXTUS.

A. DUBIUM.

Quod autem et pueros, etc.

In parte ista intendit quoddam dubium declarare, quare scilicet pueri recipiantur ad baptismum, cum nihil de divinis intelligant.

SED VIDETUR, quod hoc pertineat ad baptismum, et quod debuerit determinari in tractatu baptismi, et non hic.

Et dicendum, quod baptismus habet quamdam convenientiam cum morte corporali : est enim mors spiritualis, qua homo peccato et concupiscentiis carnis moritur, unde dicitur ad Rom. vi, 4 : Conseputli sumus cum illo (Christo) per baptismum in mortem. Et hoc etiam in tractatu baptismi dixit Dionysius : et ideo non fuit inconveniens, quod ea quae

<--- Page Split --->

pertinent ad baptismum, tractarentur in tractatu defunctorum, et præcipue de baptismo parvulorum, qui non intelligunt ea quæ circa ipsos fiunt, sicut nec mortui : unde utrumque dixit subjacere immundorum risui.

Et præterea hoc non pertinet ad tractatum baptismi : quia hic non tangitur effectus baptismi, hic enim determinatus est, nec etiam pertinet ad alium tractatum : sed ideo ponitur in fine sicut dubitatio incidens contra determinata, et præcipue, cum hæc dubitatio sit communis duobus sacramentis, scilicet baptismo et communioni.

corporis Christi, cum nihil intelligant de divinis, et ita etiam deberent doceri a summis sacerdotibus tradendo eis sacramenta quæ sunt signa spiritualium : et hoc videtur adhuc magis derisibile, quod quando pueri baptizantur, patrini ipsorum, loco eorum confiteantur fidem et renuntient satanæ et pompis ejus.

Hoc quod pueros divinæ fieri, etc. Videtur, etc. Symbolorum, id est, corporis et sanguinis Christi.

B. DUBIUM.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Sed videtur hoc esse falsum : quia parvis non datur communio corporis Christi.

Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima determinat dictam dubitationem. In secunda recapitulat quod dixerat in toto libro, ibi (§ 23), Tanta o puer, etc.

Prima autem pars dividitur in duas. In prima ostendit necessitatem determinandi istam dubitationem. In secunda determinat, ibi (§ 21), Verumtamen et de hoc, etc.

Prima pars dividitur in duas. In prima parte ponit necessitatem ex parte infidelium, ne scilicet derideant. In secunda, ex parte ipsius Timothei, ibi, Oportet tuam hierarchicam, etc.

Et dicendum, quod non taliter intelligitur, quod datur eis statim post baptismum, dum adhuc sunt lactantes, sed quando aliquantulum creverunt, sicut quando sunt quinque annorum, erat consuetum eis dari ut nutrirentur et assuesecret sequi divina. Vel aliter potest dici, quod non dabatur eis corpus Christi, sed aliquid de lotura calicis, in quo remanserat aliqua pars sanguinis, sicut adhuc est consuetudo apud aliquas Ecclesias, ut aliquo modo participes efficerentur divinorum.

Dicit ergo primo, quod infidelibus videtur dignum risu, si pueri recipiuntur ad baptismum, et ad communicationem

<--- Page Split --->

sunt, de divinis præsumat : et amorem salutis errantium, ut per veritatem illuminentur, ne eos negligens a reddenda ratione desistat : et ut reverentiam divinis reservet, debet hoc proponere eis quos vult instruere, quod non omnia tradita sunt nobis a Deo in scientia nostrae hierarchiæ, scilicet in libris sacræ Scripturæ : unde in multis nescimus reddere rationem de divinis, quas tamen Angeli sciunt, et multa etiam Angelos latent, quæ soli Deo perfecte sunt cognita.

Ut ais, id est, dicis, quia ad interrogationem ejus hoc scripsit, et totum librum. Immundis, id est, infidelibus : imagines, id est, species sacramentales, quae sunt figurae ducentes in spiritualia : sacras traditiones, id est, sacramenta, pro eis, scilicet pueris : alii, id est, patrini : confessiones, scilicet fidei.

Deinde assignat necessitatem ex parte ipsius Timothæi. Dicit, quod non oportet eum anxiari et curare derisionem errantium, sed debet adversum eorum insidias veritatem fidei defendere : duo observans, scilicet reverentiam ad divina, ne præsumptuose ultra ea quæ nobis tradita

Hierarchicam, id est, quæ decent hierarchiam, vel de rebus hierarchicis, angustari, id est, conturbari, in errantibus, id est, propter derisiones infidelium : sed oportet te defendere fidei veritatem adversus insidias, id est, angustias callide fictas ad subversionem fidei, prolatas ab eis, scilicet infidelibus : ita tamen quod sis timens, id est, reverentiam servans ad divina, et simul cum hoc sis diligens gratiam luciducatus eorum, id est, ut habeas gratiam ducendi eos in lucem : defendere, dico, proponentem hoc et cætera multa, de numero ignotorum : melioribus, id est angelicis essentiiis, scilicet Angelis : diligenter, id est, perfecte.

<--- Page Split --->

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Verumtamen et de hoc ea dicimus, quae quidem deiformis nostri sancti perfectores ab antiqua erudititraditione ad nos adducebant. Aiunt enim, quod quidem est verum, quia secundum legem divinam ducti infantes, ad habitum sanctum venient, omni purgandi errore et immunda vita. Multum hoc divinis nostris ducibus in animum veniens, probaverunt recipi infantes secundum hunc sacrum modum, ita ut naturales adducendi pueri parentes, tradant puerum cuidam eruditorum bono in divina pedagogo, et de caetero puerum sub ipso perfici tamquam sub divinissimo patre et salutis sacrae anadocho. Hunc ergo summus sacerdos confitentem juxta divinam educare puerum vitam, repetit abrenuntiationes confiteri et sacras confessiones: non ut illi forsan ridentes dixerunt, alium pro alio divina docens: neque enim hic ait, « Sic ego pro puero abrenuntiationes « aut sacras confessiones facio, » sed quia puer abrenuntiat, hoc est: « Con- « fteor puerum credere in sensum sa- « crum venientem, nostris divinis ana- « gogis, abrenuntiare quidem univer-

Verumtamen hac de re id quoque dicimus, quod deiformis praeceptores nostri ab antiqua traditione acceptum nobis transcripserunt. Aiunt enim, quod et verum est, infantes, si in lege sacrainstituantur, ad sanctum animistatum perventuros esse omni errore liberos, et sine ullo impurae vitae periculo. Hoc enim cum in mentem venisset divinis nostris institutoribus, placuit admitti pueros hoc sancto modo, ut oblati parvuli parentes naturales filium uni ex fidelibus tradant, qui praeclare in divinis rebus puerum erudiat, sub cujus deinceps cura sit, tamquam sub Patre divino, sanctaeque salutis susceptore. Hunc itaque antistes, sancte promittentem se puerum ad sanctam vitam informaturum, jubet profiteri abrenuntiationes sacrasque professiones; non enim, ut illi subsannatores aiunt, alium pro alio rebus divinis imbuit; neque enim sponsor dicit: Ego pro puero abrenuntiationes facio, sacrasve professiones, sed hoc modo puerum asserit abrenuntiare ac profiteri; ac si dicat: Profiteor me huic puero, cum per aetatem intelligere sacra poterit, di-

<--- Page Split --->

« saliter contrariis, confiteri autem et « cooperari divinas confessiones. » Nihil ergo, ut æstimo, inconsequens, si secundum divinam puer anagogen educatur, ducem anadochum sacrum habens, habitum sibi divinorum insinuantem, et custodem a contrariis peritum.

vinis meis institutionibus persuasurum, ut adversariis nuntium omnino remittat, et divina promissa profiteatur, et exsolvat. Nihil ergo, ut opinor, absurdum est, si ad divinum institutum puer adducitur, cum ducem ac sponsorem habeat qui eum et divinarum rerum scientia imbuat, et ab adversariis tutum custodiat.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Verumtamen et de hoc, etc.

Deinde determinat dubitationem, et primo quantum ad baptismum, secundo quantum ad communionem, ibi (§ 22), Tradit autem puerum, etc.

Circa primum duo facit. Primo ponit causam per quam solvitur dubitatio, et a quibus acceptata sit. Secundo concludit propositum, ibi, Nihil ergo, ut æstimo, etc.

Dicit ergo primo, quod in hac quaestione oportet nos dicere ea quae ab Angelis in nos devenerunt : dicunt enim, quod parvi nutriti secundum legem divinam quando veniunt ad perfectam ætatem, erunt liberi ab erroribus et peccatis, quia quod nova testa capit inveterata sapit : et hoc cogitantes Apostoli, placuit eis quod parvi recipiantur ad baptismum, cum etiam non sit facile inveteratum in alio

ritu, perfecte legi nostrae se conformare, sicut illi qui a pueritia secundum illam enutriti sunt. Ita tamen voluerunt eos recipi, quod parentes carnales pueri tradant eum alicui erudito in fide Christi instruendum, sicut sub spirituali patre : et hic est patrinus pueri : et ideo summus sacerdos petit a patrino ut confiteatur fidem et abrenuntiet satanae, non ita quod ipse in persona sua loquens abrenuntiet loco pueri et confiteatur, sed confitetur, in persona pueri loquens, ita quod abrenuntiatio et confessio referatur ad puerum : dicit enim : « Abrenuntio, » ac si diceret : « Puer iste abrenuntiat, « et promitto quod puer iste quando « veniet ad perfectum usum intellectus, « credet ea quae fidei sunt, et abrenuntia- « bit contrariis : » et ita non est inconveniens, si puer reducitur in divina participando sacramenta mediante patrino suo, qui debet eum instruere et custodire a contrariis, quando ad ætatem pervenerit.

Verumtamen, quasi dicat : Quamvis multa nos nesciamus, in hac tamen quastione possumus dicere quod ab aliis accepimus. Perfectores, id est, Apostoli, ab antiqua traditione, id est, per doctrinam Christi qui dixit, Matth. xix, 14 : Sinite parvulos venire ad me : et a veteri lege, in qua pueri circumcidebantur et offerebantur. Ducti, id est, nutriti. Ducibus, id est, Apostolis, in animum, id est, in cognitionem et desiderium, probaverunt, id

<--- Page Split --->

est, approbaverunt : adducendi, scilicet ad baptismum, cuidam bono viro de numero eruditorum in fide Christi, pedagogo in divina, id est, qui ad modum pedagogi eum in divinis instruat, et tradant puerum perfici, id est, instrui sub ipso, divinissimo, id est, spirituali, anadocho, id est, sursum ductore, id est, patrino.

Hunc, scilicet patrinum, confitentem, id est, promittentem, repetit, id est, pluries petit : illi, scilicet infideles : ait, non in persona sua loquens, sed in persona pueri : venientem in sacrum sen-

sum, id est, in aetatem in qua sacro intellectu secundum fidem uti possit : anagogis, id est, doctrinis quibus sursum ducetur : contrariis, scilicet erroribus et peccatis : cooperari, scilicet simul credendo, secundum ea cooperari.

Inconsequens, id est, inconveniens, aestimo, propter imperfectam expositionem : educatur, id est, nutritur : anagogen, id est, secundum vitam et doctrinam sursum ducentem : insinuantem, id est, antecedentem vel docentem : habitum, id est, scientiam secundum fidem : peritum, id est, instructum.

22

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tradit autem puerum sacris symbolis summus sacerdos, ut in eis conv ersetur, et neque formetur vitam alteram, nisi divina contemplantem semper, sociamque eorum in profectibus sanctis factam, habitunque sanctum in eis validum educatumque pulchre a divino anadocho.

Porro pontifex puerum consortem facit sacrorum mysteriorum, ut in eis educetur, neque agatvitam aliam, quam eam quae divina semper spectet, et hujusmodi sancta communione proficiat, atque in his sacrum habitum possideat, et a susceptore deiformi studiose promoveatur.

<--- Page Split --->

qua alia vita, nisi illa quæ est in contemplatione et participatione sacramentorum, quam dixit esse fidelis populi, ita quod semper sit de fidelium collegio, non declinans ad infidelium vitam, et ut semper sit fortis in divino habitu, in quo educatus est a suo anadocho.

Tradit puerum, id est, facit eum participem, symbolis Eucharistiae, in eis, id est, in usu participationis eorum, formetur, id est, informetur per assuefactionem, sociam, id est, participem eorum, scilicet divinorum, in profectibus, ut semper in ipsa proficiat: et neque formetur in alium habitum, nisi habitum, etc.: in eis, scilicet divinis, validum, id est, fortem, educatum, id est, nutritum.

DEINDE dicit, quod ideo sacerdos summus tradit puero symbola corporis et sanguinis Christi, ut in divinorum participatione conversetur, et non informetur ali-

ANTIQUA TRANSLATIO.

BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.

Tanta, o puer, et sic bona nostrae hierarchiae videntur mihi unifoimia spetacula, ab aliis autem similiter intentius animo non haec tantum visa sunt, lucidiora aiunt multa et deiformiora. Et tibi, ut arbitror, omnino lucebunt splendidiores forma, et divinissimis ductis his ascensionibus utenti ad ex-

Ista sunt, mi fili, tanta tamque praeclara hierarchiae nostrae spectacula uniformia mihi manifestata, sed aliis fortasse mentibus perspicacioribus, non solum haec, verum etiam alia multo illustriora atque deiformiora perspecta sunt. Quin et tibi quoque, ut opinor, clariores divinioresque pulchritudines

<--- Page Split --->

celsiorem radium. Trade ergo, o amice, et ipse mihi perfectioi illuminatione, et ostende meis oculis quascumque videre poteris pulchriores formas et uniformiores, confido enim ex his quae dicta sunt, ego repositos in te divini ignis accendens usque vapores.

colluebunt, si iis gradibus, quos dixi, ad sublimiorem radium consendas. Communica igitur et tu mihi perfectiorem illustrationem, meisque oculis exhibe praestantiores formas, quae unius speciem magis exprimant : confido enim, me iis, quae commemorata sunt, insitas tibi divini ignis scintillas excitaturum.

quod per ea quae dicta sunt, accendet divini amoris ignem in ipso repositum, quo elevabitur ad sublimiorem contemplationem.

EXPOSITIO TEXTUS.

Tanta, o puer, etc.

Tanta, id est, tam alta, vel tot, sic bona, id est, tam utilia ad sursum ducendum sancta convenientia, o puer, scilicet quia minister Christi, vel propter vitae puritatem, vel quia discipulus ejus erat : hierarchiæ, id est, teletarum ejus, uniformia spectacula, id est, contemplationes reducentes in unum : intentius animo, id est, qui magis intenti divinis fuerunt : hoc causa humilitatis dicit. Formæ, id est, spiritualia signata, ductis, id est, gradibus, his scilicet : quæ a me sunt dicta tibi : quia ego ero accendens te usque ad vapores divini ignis, scilicet amoris, repositos in te, id est, quousque divinus amor in te repositus ascendere te faciet per modum vaporis ad divina. Alia translatio, « accendam scintillas, » quarum similiter est evolare sursuam.

DEINDE recapitulat dicens, quod ea quae dicta sunt, sunt spirituales contemplationes nostrae hierarchiae : sed ab aliis qui intentius considerant, subtiliora videntur : et credit etiam eum per hæc quæ ei tradidit, quæsi quibusdam gradibus posse pertingere ad altiora, quibus habitis petit ea sibi tradi, sicut et ipse tradidit ei, quæ tempore videre potuit : et confidit,