TRACTATUS I
DE PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM IN COMMUNI.
CAPUT I.
Quæ libri intentio, et de proprietatibus elementorum quæ sunt grave et leve ? ex quo elicitur error eorum qui dixerunt ignem elementum non esse.
Quoniam autem complevimus jam communiterea quæ de Natura locorum et
distinctione dicenda sunt in physicis, su peresse videtur nobis, ut proprietates elementorum, quas ex orbe et locis habent exponamus. Et in hoc opere sequentes Aristotelem archidoctorem philosophiae, duos libros particulares inducemus, in quibus complebimus hanc scientiam : in quorum primo proprietates elementorum naturales declarabimus, et in secundo docebimus accidentales quæ aliquando elementorum inducunt corruptionem, ita quod non a specie corrumpuntur, sed corrumpuntur eorum qualitates.
Dicamus ergo, quod postquam præmissus est a nobis sermo doctrinalis physicus de Cælo et Mundo, et determinavimus de illo sufficienter, eo quod mo-
<--- Page Split --->
bilis circularis, et mobilis recti naturae et passiones ibi induximus, videtur adhuc nobis aliquid de scientia mobilium illorum remanere, quod est de proprietatibus et passionibus eorum. Et ideo inducimus hunc librum, ut determinemus omnes proprietates elementorum tam in alto positorum, ut est elementum quintum, quam in loco inferiori, ut sunt elementa quatuor. Modus enim noster est constrictus et brevis, ita tamen quod sit sufficiens ad notitiam proprietatum quatuor elementorum. Tangemus autem dicta Antiquorum circa hanc materiam, ut certior sit doctrina nostra. Et quaecumque dicemus de elementis, verificabimus per signa visibilia et sensibilia ; quandocumque enim sensitivi congruunt, electissima sunt in physicis. Oportet enim nos omnem proprietatem elementorum agnoscere antequam loquamur de transmutatione corporum, generatione, corruptione, et alteratione, et augmentis : quia elementa sunt illarum transmutationum principia. Et nisi bene elementorum naturae et accidentia sciantur, ignorabuntur eorum omnium naturae quae causantur ab ipsis.
Ex his autem quae in libro Cæli et Mundi 1 diximus, constat duorum generum esse elementa. Est enim quoddam elementum primum corporum efficiens et nno ingrediens compositionem per substantiam et esse, sed influens omnibus tam compositis quam simplicibus suas virtutes. Et hoc dicitur quintum elementum divisum ab omnibus aliis, habens cum elemento similitudinem : quia ipsum est faciens compositionem et immixtum composito per virtutem.
Alia autem elementa quae materialiter sunt ingredientia compositum, et sunt primae corporum materiae sunt quatuor quae notata sunt nobis ex dictis pluries in praecedentibus libris. Horum autem
quoddam est leve simpliciter, et quoddam est grave simpliciter, et quaedam sunt graviora aliis, et leviora aliis. Terra enim frigida et sicca existens gravior est inter omnia elementa, non habens gravitatem comparatam tantum, sed gravitatem simpliciter. Gravius in elementis post terram est aqua quae est frigida et humida. Quod autem gravius est post haec duo, est aer qui calidus et humidus est. Ignis autem non habet gravitatem omnino, sed ascendit super omnia.
Et si dicatur haec tria elementa sequi in gravitate minori quam ipsa sint, comparatio est abusiva, nisi distinguatur duplex ignis : ignis enim qui est in materia propria, et ignis qui est in materia aliena non per se igni assimilata. Et primus quidem nihil omnino habet gravitatis. Secundus autem habet gravitatis aliquid, quae tamen non venit ad actum descendendi inferius, propterea quod vincitur a formis ignis materia talis.
Quia terra vero facta est gravior elementorum, ideo est inferior in loco. Et quia ignis factus levior elementorum, ideo est altior eorum in loco. Duo autem media quae sunt aer et aqua, medium sortita sunt locum. Haec omnia expedita sunt in libris tertio et quarto Cæli et Mundi.
Fuerunt autem quidam priorem Philosophorum non consentientes in numerum elementorum qui dictus est. Dicebant enim ignem non esse elementum : eo quod ipsum non videtur primum corporum, sed ante se secundum naturam habere aliud. Dicunt enim ipsum generari per motum cœlestis corporis ex elemento alio quod est aer. Ratiocinati enim sunt dicentes nullum esse corpus elementum quod est ex alio generatum, quoniam elementum est primum ex quo alia generantur. Ignis autem qui levior est omnibus eorum quae sunt in
<--- Page Split --->
loco, non potest nisi ex confricatione aeris ad cœlum ex motu cœli. Sicut enim diximus in libro Cœli et Mundi, caliditas ignis causatur ex confricatione ex motu cœli inter genera duo, quorum unum est aer qui est materia ignis, et alterum cœli motus quod est efficiens et inducens formam. Exemplum autem hujus inducunt dicentes resudationem humoris naturae non esse elementum : eo quod sit calore radiorum solis et humore terrae quasi materia. Propter quod ignis non videtur esse primum corporum efficientium vel materialium. Et cum non sint plura corpora, non videtur ignis esse elementum, cum elementum ab omnibus esse supponatur primum genus corporis efficientis, et secundum genus corporis materialis.
Est autem necessarium contradicere his ex eis quae supponunt. Dicunt enim quod aer est corpus pertingens ad cœlum, et quod ipse est inter sphæras cœlorum, et quod non mutatur in ignem nisi per motum cœli. Si igitur hæc vera sunt quæ dicuntur esse, necesse est quod dicant multos esse ignes. Generabitur enim unus ignis inter orbem Luna et orbem Mercurii, alius inter orbem Mercurii et orbem Veneris, et alius inter orbem Veneris et orbem Solis, et alius inter Solis orbem et orbem Martis, et adhuc alius inter orbem Martis, et Jovis, et inter orbem Jovis et Saturni generabitur ignis ex simili causa quam dicunt quæ est fricatio orbis ad aerem, vel fricatio orbis ab orbem. Maximus autem horum ignium erit ille qui est inter orbem Saturni et sphæram stellarum fixatum : eo quod sphæra stellarum fixarum major est omnibus inferioribus sphæris, et plura habet in se corpora quæ stelle dicuntur, cum quælibet inferiorum orbium non habeat nisi corpus unum. Igitur secundum dicta id corpus quod im-
plet inter sphæras, erit corpus igneum generatum ex aere qui illic est ex confricatione cujuslibet sphæræ ad inferiorem consphæram suam : et quidam jam concesserunt Philosophi qui de secta Platonis et Democriti sunt et quorumdam aliorum inducentium simile, ex hoc quod inducunt ignem generari ex hoc quod ferrum colliditur ad lapidem : ferrum, inquam, quod est sicut focile formatum, est focile vocatum.
Amplius inducunt autem simile in arboribus quæ siccæ sunt in montibus ubi liberum accessum habet aer, aut in desertis planis undique patentibus vento et spisse consitis. Cum enim super illos procellose et tempestuose forti sufflatione flat ventus, ex confricatione earum ad invicem egreditur ignis consumens arbores, præcipue in tempore sicco et in regione sicca in qua arbores non superfluo abundant humido exstinguente, aut in quibus est humidum oleaginum et unctuosum, sicut est in abiete et pinu.
Adhuc autem adducunt de fossoriis quibus aliquando descendentibus objicitur lapis durus ex diverso : et tunc emicat ignis. Horum autem similia adduci possunt multa : eo quod plurima tam in physicis quam in artibus reperiantur.
Sed nos non oportet ad horum sermonem multum esse sollicitos. Quia hæc determinavimus in libro Cæli et Mundi 1, ubi ostendimus hoc corpus non esse susceptibile peregrinarum impressionum et extranearum : nam in materia cæli non generantur qualitates quæ in aliis corporibus generantur. Nec est ibi talis violentia et confricatio, cum motus cæli non sit contra naturam cæli, sed secundum naturam, licet primum movens sit intelligentia : aerem autem illuc non pertingere, nec illuc ascendere, eo quod natura super omnia ascendit, cum non sit simpliciter levis, sicut patet ex ultima
<--- Page Split --->
parte libri Cæli et Mundi 1. Nec est conveniens ratio concludens non esse id elementum quod ex alio generatur. Simplicium enim quodlibet generatur ex alio per circulum. Sed si ex aliquo generetur, quod secundum formam esset posterius ipso, et maneret in generato secundum virtutem, et esset primum, tunc non esset elementum quod sic ex alio generetur. Horum autem nihil verum est in generatione ignis : ignis enim ex aere ponatur generari, sicut in libro Peri geneseos 2 determinatum est, elementorum generatio ex invicem est circularis. Sed tamen quia nihil salvatur generatione in generato nisi materia, ideo est simplex quod generatur, sicut et generatur ex simplici : et utrumque est elementum, licet unum tempore sit in tali generatione. Nec est verum quod dicunt ex aere generari ignem per confricationem : aer enim non ascendit ad locum ignis, etiamsi ignis intelligatur removeri a loco suo. Et ideo primum corpus quod generatur, est in concavitate cœli, non est ex aere, sed potius ignis erit ibi primum quod productum est in materia elementali, sicut diximus in libro Cæli et Mundi, et in libro de Natura locorum.
CAPUT II.
De proprietatibus elementorum in motis corporibus.
Ne autem amplius evagemur circa quaestiones de numero ab Antiquis factas, cum nos hic de talibus non intendamus, sed potius de elementi proprietatibus, ad propositum redeamus tangentes quascumque elementum habet proprietates in composito quod ex elementis est constitutum.
Dicamus ergo omnium animalium et quorumcumque compositorum corporum esse compositionem ex quatuor corporibus quæ elementa vocantur, quæ sunt materia : omnia composita corpora sunt commixta per ista quatuor prima, et sunt operationes elementorum in compositis quas determinavimus in libro de Natura locorum. Sed tamen corpora quædam magis recedunt ab elementis in operationibus suis, et quædam minus recedunt ab eis. Quæ autem minus recedunt ab eis, sunt lapides et mineræ. In his enim expresse elementorum videmus operationes : propter quod immediate componuntur ex elementis. Plus autem his recedunt planta in quibus imperfecte animæ videmus operationes. Et ideo talia
<--- Page Split --->
corpora sequentur elementorum operationes, licet non immediate componantur ex his. Sed oportet fieri contemperationem in semine et succo, vel ejus quod est loco seminis vel humoris seminalis, in quo est spiritus pullulare faciens plantam. Animalium autem corpora recedunt maxime, et ideo non generantur ex elementis proxime : sed oportet elementa commisceri in humores, et ex humoribus constitui animalium corpora. Humores enim licet sint actu humidiores, propter quod et humores vocantur, sunt tamen virtutem obtinentes cujuslibet elementi. Inventur enim commixtio in qua dominatur cholera citrina, quae est calida et sicca sequens proprietates ignis. Et invenitur alia in qua dominatur sanguis, qui est calidus et humidus, sequens proprietates aeris. Inventur etiam alia quae est ex phlegmate, sequens proprietates aquae in eo quod est frigida et humida. Et invenitur alia quae est ex cholera nigra, quae melancholia vocatur, quae est frigida et sicca, virtutes habens terrae. Humorum autem istorum generationem et diversitatem habet determinare medicus. Nos enim hic non intendimus nisi elementorum compositorum invenire proprietatem.
Dicemus autem in sequentibus libris naturalibus, quod composita ex his quatuor materiis, non habent eas equaliter secundum proportionem arithmeticam, sed potius geometricam proportionem. Quia sanguinis vel humoris qui est in loco sanguinis, necesse est esse plus in quolibet corpore animato. Hæ tamen quatuor materiae in corporibus commixtis accipiunt corruptionem et additionem innaturalem ultra quam debitum est corpori. Et aliquando naturalem diminutionem et resolutionem ab harmonia quae debetur speciei vel individuo cujuslibet animati. Et hæ mutationes fiunt cum materia, et non in quantitate sola. Fit autem distemperantia harmoniae, aliquando sine materia in qualitate sola, quando mutantur aut a calidate ad frigiditatem su-
perfluam, aut e converso, aut a siccitate naturali ad humiditatem superfluam, aut e converso, ex humiditate naturali ad siccitatem superfluam, quamvis nulla materia corrupta sit in animalis corpore. Propter quod etiam sapientes medicorum in ægritudinibus considerant, utrum causetur ex humore corrupto cum materia, vel ex qualitate humorum intensa vel remissa absque materia corrupta humoris. Et si est ægritudo ex materia corrupta, dicunt evacuanda et dant evacuantia : quoniam humores corruptos oportet educi ne putrescant corpora. Si autem causantur ex qualitate sola ex corruptione materiae humoris, dant alterativa sola, et non evacuativa sola : quoniam corpora ab humore corrupto evacuari malum est et nocivum. Cum igitur additur unum componentium elementorum in corpore commixto ultra mensuram proportionis secundum quam exigit ad constituendum corpus in specie vel in individuo, tunc generatur nocumentum in corpore constituto. Simile autem accidit nocumentum cum minuitur, et non est tantum de eo in corpore quantum inesse deberet.
Amplius autem si contingeret unum elementorum occupare id quod compositum est ex omnibus, induceret interitum et dissolutionem : quoniam locus in quo salvatur compositum, compositus est, sicut in praecedenti libro ostendimus.
Similiter autem si contingeret compositum privari omnino uno elementorum, non posset in esse permanere tale compositum, sed dissolveretur. Si enim aliquod animalium omnino privaretur aere, non dureret. Propter quod natura piscibus et caeteris aquaticis membra paravit in quibus spiritum continent aereum : quia sine aere nec est nec nutritur spiritus in corpore hominis vel alicujus alterius commixti. Per spiritus enim operantes fit commixtio, et virtutes commixtorum spiritibus discurrunt et diffunduntur. Actione autem ignis perforatio fit ad vias spirituum perficiendas. Dixi-
<--- Page Split --->
mus autem de his quantum ad hanc intentionem pertinet satis in libro de Naztura locorum.
Similiter autem si aliquod animalium aer similiter occuparet, qui non esset commixtus aliquantulum, moreretur. Et hujus signum est, quod videmus, quod ea quae cadunt ab altissimo ubi plurimus est aer, videntur mortua, non ex casu, sed potius antequam perveniant ad terram. Experimentum autem hujus est duplex. Unum quidem quod observatur in arte scandendi : quoniam si c adens ab alto extrudatur a linea casus, non colliditur, non tantum quantum potest collidi ex loco in quo recepit expulsionem. Si enim aliquis aliquando cadat, et ei alius obviet per tres cubitos antequam ad terram descendat, et eum manu extra lineam extrusverso ejiciat, non colliditur cadens, nisi quantum potuit collidi ex casu trium cubitorum. Si autem ab altissimo cadat, et extrudatur a linea casus, tamen invenietur mortuus : et ideo constat quod non ex casu mortuus est, sed quia a simplici aere fuerat occupatus. Aliud est experimentum, quod cadavera eorum inveniantur cum signis mortis, non ex collisione, quia forte ex casu non tumescunt vel non sanguinant : neque caetera signa habent collisionis humorum. Hac de causa etiam in montes altissimos Philosophi ascendentes, spongias aquis intinctas ante nares secum portaverunt, ut per has spiratus grossior esset aer. Causa autem hujus profecto est : quia purus aer statim facile ad calorem et frigus immutatur. Et ideo spiratus aer purus frigiditatem non retinet, sed statim calescit in corpore, aut et motu et calore pulmonis. Propter quod ad cor veniens, incendit cor et interficit : aer autem grossior retinet magis frigus extrinsecum : et hoc a calore corporis et motu pulmonis non removetur ab eo : et ideo veniens ad cor, refrigerat ipsum, et nutrit vitam et conservat eam in animali.
illa sunt frigida per naturam, et contrarietate loci superioris ad inferiorem corrumpuntur, sicut pisces moriuntur extra aquam. Similiter autem fit cum aliquid commixtorum humorum occupatur ab igne : quia ignis est vehementissimae actionis, et ideo educitur cito inhaerens humidum : propter quod discontinuatur terrestris pars compositi, et corrumpitur id quod ex elementis erat compositum. Fit autem similiter in occupatis ab aqua pura : licet enim pisces vivant in aquis, non tamen salvantur et nutriuntur aqua simplici, sed commixta et composita, sicut nos in libris de Animalibus ostendemus. Eademque autem ratio est etiam de terra simplici, in qua putrescunt composita omnia qua secundum naturam dissolvuntur. Et ideo verum non est quod quidam Antiquorum tradiderunt quatuor in simplicibus vivere elementis, Salamandram quidem in igne, et Talpam in terra, et Alech de aqua simplici, et piscem qui Sturio vocatur, de aere. Nec oportet nos contra istam quaerere rationem : cum constat ex eisdem generari et nutriri omne corpus quod est : et cum quodlibet istorum commixtum sit ex quatuor, oportet etiam quod ex commixto et non ex simplici nutriantur. Diximus autem de his in libro de Nutrimento animatorum. Invenimus igitur quadam habitare in aquis, sicut reptilia maris et pisces. Aqua enim commixta fit eis quasi temperamentum, et locus tranquillus propter hoc quod sunt frigida et humida. Et ideo habitant in ea, et moriuntur cum egrediuntur ex ipsa. Nullum autem invenitur habitare in igne, quamvis commixtum ponamus ignem, sicut est ignis in terrestri substantia, propter nimiam caliditatis sua actionem et consumptivam naturam.
<--- Page Split --->
universa coagulantur. Propter quod frigus comprimit poros eorum, ita quod non intercipitur in eis aer. Et ideo pondere terræ in eis vincente merguntur sub aquis.
Simile autem est in his in quibus dominatur aqua tam propter materiam, quam propter terminantem frigiditatem. Hæc enim poros non habent, aut minores strictiores habent quam sint aeris spatia. Et ideo necesse est quod mergantur : quia licet sint aquæ, tamen commixta non essent si nihil haberent terræ : et ideo graviora sunt aquis in piscibus, et merguntur sub ipsis. Secus autem est si aliqua istarum sint exusta per ignis incendium. In his enim violentia ignis educitur inhærens humido, et viæ ejus remanent aere plenæ. Propterea multos habent et manifestos poros qui aerem in se claudunt : propter quæ natantia inveniuntur, sicut lapides combusti porosi et duri, et sicut pumex. Ex eisdem autem patet quare ligna natant exceptis paucis : porosum enim est lignum et aereum, licet vincat in ipso terræ natura. Calor enim naturalis dividit ipsum, ut per ipsum discurrat nutrimentum : et exhalante calore naturali et secum educente humidum, remanet rarum et porosum. Cujus signum est, quod magis natantia inveniuntur arida quam viridia : et ea quæ non natant, sicut ebenus, et quæcumque nigra solida et sine poris inveniuntur.
Quod autem omnibus mirabilius esse videtur, est de quibusdam quæ merguntur, et tamen unctuosam habent humidí- tatem, sicut ebenus quando raditur. Rasura enim ejus pinguis est et unctuosa et inflammativa, et tamen mergitur ebenus sub aqua : cum unctuosorum non sit mergi, sicut parum infra dicemus. Sed hæc ratio hujus est, quia pro certo talium unctuositas est valde pauca et terrestris multa : et constrictio pororum ex vi terrenæ frigiditatis est fortis, et tunc exstincta unctuositas mergitur cum terrestri quod vincit super eam. Quando autem e con-
CAPUT III.
De proprietatibus elementorum in compositis secundum virtutes quas habent ad motum, quæ sunt gravitas et levitas.
Consequens est autem ut determinemus proprietates elementorum quas habent in mixtis corporibus secundum potentias et virtutes, quibus ad motum localem ordinantur, præcipue vero hic motus est in corporibus mineralibus et plantis quæ non habent motum qui sit ab anima, sed habent motum elementi dominantis in ipsis.
Quæritur enim de his, quare quædam eorum natant super aquam, et quædam submerguntur sub ipsa : cum in eis omnibus communiter dominentur elementa gravia inferiora ? Causam autem nullam necessariam hic assignabimus : eo quod nos de particularium natura hic non facimus tractatum et inquisitionem. Dicamus ergo, quod causa submersionis est, quod vincit in composito pars terræ, non materiae in materia tantum, sed etiam in qualitate quæ terminat compositum ad formam et speciem. Sicut autem omnia talia quæ terrae, et constant et coagulantur per frigidum exprimens humidum in ipsis diffusum, sicut sunt lapides et metalla quæ sunt ferrum et æs. Licet enim illa liquabilia sint in calido, et ideo in eis dominari videatur aqua, tamen subtile terreum vincit in ipsis, a frigido
<--- Page Split --->
tra fit, quod vincit pars ignis et aeris, natat. Quae victoria numquam est in compositis, et secundum materiam in omnibus compositis vincunt elementa inferiora, sicut non in in secundo Peri genesees ostendimus. Omnia enim mineralia et plantas et animalia videmus vinci terra et aqua secundum materiam. Est igitur haec victoria secundum operationes qualitatis ad speciem et formam terminantis. Caliditas enim complens raram et porosam facit substantiam in qua actu existens aer facit natare corpora.
Similis autem est causa, quare volatilia natant et volant super aerem. Sunt enim, ut in genere dicatur, carnes altilium leves : propter quod etiam a medicis saniores judicantur. Ex levitate autem habent aptitudinem volandi : et sunt aereae carnes et calidae. Ostendit autem hoc multitudo pennae et plumae : eo quod pennae aeree sunt et rarae et leves. Cum enim penna et recenter nata in avibus quando sunt juvenes, plena est humore aqueo et sanioso : propter quod gravis est et non apta ad volandum. Cum autem calor naturalis et aeris continens calorem eduxerit humidum aqueum, remanet terrestre leve et aere plenum, quod maturatione caloris induratur, ne sit curvabile de facili : et tunc efficitur instrumentum volandi, et elevat avem super aerem. Non volant autem animalia gravium carnium, in quibus non est vincens humiditas aerea : sed aut gradiuntur super terram, aut repunt. Similiter autem et aves aquatice quae frigidarum et gravium carnium sunt, paucas habent pennas, et sunt tardi et non longi volatus. Signum autem eorum quae dicta sunt, sunt olea et adipes : quae omnia natant super aquam propter humiditatem aeream quae pingue vincit in eis : propter quam causam etiam comesta talia supernatant, et fastidium inducunt et nauseam, nisi aliquo comesto detegantur et deprimantur, sicut caseo acuto, vel aliquo alio hujusmodi. Caliditas enim quae est in talibus, elevativa est eorum,
et præcipue quando conjuncta est humiditati : quia tunc inviscatur humiditati quasi inseparabiliter : nec elevari potest, nisi secum elevet humidum. Quando autem est caliditas sine humiditate, adhuc evolat quod elevat : sed tunc recedit cito relinquens sicca quibus fuerit incorporata : et tunc illa separata a caliditate tendunt inferius : propter quod calida sicca non sentiuntur super natantia, quemadmodum calida et humida, sed secantur partes superiores per quas evolat siccum calidum acutum quod habet motum ignis et proprietatem.
Est autem hujus et alia causa. Calida enim et humida vaporantia sunt : eo quod calidum resolvit, et humidum præstat resolutionis materiam : propter quod inflativa sunt, et ex inflatione ad superiora pelluntur. Haec igitur causa est supernatationis. Similiter autem in oppositis horum in quibus terrena frigiditas dominatur, quod non enatant, sicut lignum ebenum, et buxus, et ilex antiqua : in omnibus enim his præcipue quando in aqua aliquando jacueriut, pori obstringuntur : et ideo terrestreitas seclusa ab aere manet in eis, et ideo merguntur.
<--- Page Split --->
nith capitum nostrorum. Quando enim sol declinat a nostra habitabili in orbe suo declivi a dextra motus in sinistram ad partem Meridiei, tunc si sit frigus superfluum super nos ex ipsa natura, ut inquiunt, elementorum, quam sol non vincit cum declinat a nobis : vocant enim dextram, dextram declivis circuli solis partem quae est ab Ariete in Libram : eo quod tunc sol ascendit, et movens est ad genituram omne quod est : sed amittit vires, sicut in sinistra, quando est in signis meridionalibus a Libra in Arietem. Et hoc est quantum ad nostram habitabilem, et non simpliciter.
De confutatione erroris eorum qui dixerunt frigiditatem esse naturalem elementis, et caliditatem accidentalem.
Determinatis autem his, necessarium est nobis inquirere, utrum qualitates elementorum quae sunt propriae eis, sive secundum se sint simplicia, sive sint mixta in compositis, sive sint propria et essentialia elementis, ita quod causent ea, an sint accidentia ingredientia super ea, et possibilia sint elementa esse elementa sine eis, et praecipue de esse frigoris et caloris haec inquisitio est, an sint radices, hoc est, principium elementorum, an sint accidentia eorum? De hac enim materia multi priorum Philosophorum locuti sunt, qui nos in philosophia antecesserunt. Democritus enim et Plato, et qui sequuntur utrosque, eo quod in sermonibus physicis in parte cum utroque conveniunt, et dixerunt frigiditatem esse radicem et principium essentiale elementis : caliditatem autem esse generatam aliunde, et esse accidens elementale, et non principium. Rationem autem probationis acceperunt a ligno : quoniam videtur quod id quod elemento convenit secundum se et per intrinseca sibi, est essentiale. Accidentale autem quod causatur ab extrinseco. Caliditas autem non inest elementis quae nos tangunt secundum se, quia tunc semper esset in eis : sed potius accidit eis ex accessu solis ad Ze-
Similiter autem loca quae sunt longinqua ad latus poti Aquilonaris quae multum distant a linea aequalitatis diei et noctis quae est circulus aequinoctialis, sunt multum frigida, ita quod quaedam eorum sunt inhabitalia propter frigus. Loca autem propinqua eidem lineae quae sunt inter Zenith capitum nostrorum, calida sunt propter directum aspectum solis. Et haec omnia patent ex his quae in praecedentibus libris determinata sunt. Talis autem aeris et elementorum mutatio ex directo respectu solis et obliquo perficitur sensu. Videtur ergo caliditas ex accessu solis generari et recessu : frigiditas autem ex ipsis elementis produci videtur. Videtur ergo caliditas esse accidentalis, et frigiditas essentialis elementis : et est fundamentum rationis eorum, quod caliditas generatur ex motu et directo respectu solis. Frigiditas autem sine his elementis quiescentibus invenitur.
Dicamus ergo, quod bene opinati sunt dicendo radium generare calorem et accessum solis similiter : quia haec per sensum cum esse inveniuntur. In hoc enim sermone nobiscum conveniuntur, sed in sententia differunt a nobis : quia nos dicimus caliditatem esse naturalem quibusdam elementis, sicut frigiditas est naturalis qualitas elementis quibusdam : visus enim testatur terram esse frigidam et siccam, quae, inquam, terra propinquior est nobis inter elementa. In his
<--- Page Split --->
enim duabus qualitatibus sentis terram etiam ad tactum. Aqua autem frigida est et humida et propinqua nobis procul dubio. Hæc igitur duo elementa sunt propinqua nobis, et sunt frigida essentialiter. Duo autem sunt elementa calida propter radium solis, sed ex seipsis. Quod autem apparet hic frigiditas juxta nos in aere, nec tangere quando recedit sol a nobis, hoc non est propter hoc, quia aer sit essentialiter frigidus : sed quia duo elementa propinqua nobis frigida infrigidant cum. Licet autem talis excessus frigoris sive caloris ex accessu et recessu solis, hæ tamen ambæ qualitates sunt essentiales elementis duobus, sicut diximus. Bene igitur contingit aliquid agere formam aliquam in physicis, quod agens est accidentale : quod tamen illa forma inducta naturale est, et est in omni passivo quod naturaliter est receptivum illius formæ, quemadmodum ignis recipit caliditatem. Et hoc determina vimus in Physicis 1, ubi diximus quod agens semper est extrinsecum, et tamen partiens naturaliter suscipit formam quando potentia est in ipso. Unde quamvis caliditas a motu generetur, tamen est naturalis materie ignis.
Utrum autem hujus qualitates primæ quæ sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, sint formæ substantiales elementorum, vel propriæ passiones eorum, in libro Peri geneesos 2 determinatum est. Quia nos hic de substantiis elementorum non agimus nisi tantum de proprietatibus eorum. Cum autem excessus fiat caloris et frigoris circa locum nostræ habitationis ex accessu et recessu solis, erit habitatio continua vel habitabilis et delectabilis, cujus principium est radix æqualitas et temperamentum primarum qualitatum. Cum enim connaturalitatem habeant locus et locatum, erunt illæ qualitates principium loci, quæ sunt principium locati. In omnibus autem corpori-
bus animalium et plantarum principium est et radix æqualitas inter excessum et diminutionem, quod vocatur temperamentum. In hac enim æqualitate sanitas est his quæ commixta sunt ex contrariis : per egressum autem a temperamento ad extremitatem : excessu aut calidi aut frigidi aut sicci fiunt in animalibus ægritudines et nocumenta perniciosa, sicut diximus superius.
Certum est igitur ex his quæ dicta sunt, quod esse frigoris causatur ex propinquitate duorum elementorum frigidorum. Esse autem caloris in elementis est naturale duobus, quæ non appropinquant nobis uno tempore plus quam in aliquo alio ; sed esse caloris et frigoris circa nostram habitabilem causatur ex accessu et recessu solis et aliorum planetarum in circulo obliquo, et est principium generationis et esse et vitæ per æqualitatem temperamenti, et per excessum causatur nocumentum et ægritudo.
<--- Page Split --->
nicant omnia in nigredine intensa et crisspitudine capillorum. Decoquit enim aqua quae semen viri est in matrice calida et sicca : et commiscetur ei sanguis menstruus, et coagulatur, et fit admodum frusticuli carnis, et deinde formatur et figuratur per membra. Et ex praecepto et jussu divino fit in eo anima rationalis, quae non ex materia educitur, sed ab extrinseco causatur et datur, sicut nos in scientia divina ostendemus. Causa autem istius nigredinis et crispitudinis capillorum est, quia sol perpendiculariter vadit super eos bis in anno semel ascendens ab Ariete ad Cancrum, et semel descendens a Cancro ad Libram. In quibus enim signis movetur sol super eumdem locum. Sunt autem comparia signa, Aries et Virgo, Taurus et Leo, et Gemini et Cancer. Sol igitur duobus signis comparibus super eumdem locum movetur : ergo est super capita eorum qui habitant inter tropicum aestivum et æquinocitaiem : propter quod duas habent æstates calidissimas : quia, sicut diximus, bis pertransit casus lapidis super capita eorum, hoc est, lineam perpendiculariter ductam a centro solis super capita eorum : hoc enim vocatur casus lapidis : eo quod lapis et quodlibet simpliciter grave, cadit inferius perpendiculariter, ac si duos angulos rectos describat super superficiem terræ per centrum terræ intelligi ductam : pertransit enim sol semel casum lapidis quando ascendit a linea æqualitatis, quando caput Arietis tangit ad initium Cancri. Secundo autem ascendendo quando redit ex ultima parte declinationis suæ ad Septentrionem, quæ ultima pars est, ubi initium Cancri tangit tropicum æstivum redeundo ad initium Libræ, quod attingit æquinocitaiem lineam ex opposito capitis Arietis, pertransit eumdem casum lapides super capita eorum : et sic fit eis bis in anno fortissimus color. Tales autem transitus su-
De proprietatibus elementorum in se et in compositis quæ eausantur ex locorum diversitate.
Habent tamen elementa tam in se quam in commixtis quasdam proprietates naturales sibi ex loco. Ad has sciendas oportet nos dicere proprietates locorum terræ et littorum et marium et ramorum montium, et accidentia quæ generantur in habitationibus illorum locorum, et naturas hominum in locis illis conversantium. Licet enim hæc jam dixerimus in libro de Natura locorum 1, tamen oportet et hic etiam tangere ad complementum doctrinæ de proprietatibus elementorum.
Dico igitur, quod inhabitatores climatis primi, quod est propinquissimum circulo æquinoticiali, qui dicitur linea æqualitatis, eo quod æquat noctem diei quando sol tangit ipsum, propter assiduam fixionem radii solaris super capita ipsorum acquirunt superfluam caliditatem et superfluam siccitatem : et minuetur in eis frigiditas et humiditas. Et ideo semen illorum virorum ex calidis est cibis, et in calore magno maturatur in corpore : et cum cadit in matricem mulieris, est matrix calida et decoquit ipsum magna decoctione. Et ideo corpora natorum commu-
<--- Page Split --->
per capita eorum faciunt etiam aliae stellae velociter currentes quae dicuntru pleiades et luna : omnibus enim his communicatio est cum operatione solis propter mutationem luminis a sole. Eadem autem de causa nigri et crispi et sicci sunt illi qui de India et de civitate Jamma et Zindi et Æthiopes universi. In omnibus his apparet ingredo caloris et crispitudo in capillis eorum.
In his autem qui habitant clima septimum quod propinquum est polo Aquilonari et a via solis et aliorum planetarum propter causam oppositam opposita accidunt qualitates. Omnes enim frigidi sunt, et loca eorum cito infrigidantur : et ideo sunt matrices mulierum frigida et humida : et ideo accidit his albedo et subalbedo vehemens, sicut accidit Sclavis, et Parthis, et Dacis, et Teutonicis, et Anglicis, et talibus hujusmodi nationibus qua habitant versus littus Oceanum Septentrionalis : omnes enim illi talis sunt forma qualis dicta est.
Qui habitant climata mediocria, commixtos ex albedine et nigredine habent colores. Variantur autem istae locorum dispositiones etiam ex accidentibus locorum quae sunt profunditas, et littora maris, et montes, et caetera hujusmodi. Sic ergo oportet illud quod fuit nostrae inceptionis in proprietatibus elementorum ex locis : in littoribus autem maris invenimus calorem quamvis littora non sint propinqua materiae solis : et si sunt juxta viam solis, tunc multiplicatur calor in eis in littore super alia loca ejusdem latitudinis. Et hujus causa est, quia quando sot reverberatur super aquam maris latam et
expansam, multiplicatur calor ex reflexione radiorum : et hic calor aquae frigiditate ad littora propellitur : et ideo littora calefiunt, nisi propter aliud accidens remittatur calor locorum. Ideoque forte in littoribus sunt multoties montes excelsi attingentes usque ad frigus aeris qui patet vento Septentrionali, et sunt clausi ad Meridiem. Cum enim sint montes vaporosi, continuo generatur ros et pluvia de montibus illis qui flatu Septentrionali congelant in glacies et nives perpetuas : et ideo refrigescit littus tale montuosum. Ubi autem hoc accidens non est, ibi calida sunt littora propter dictam causam.
Signum autem hujus est, quod si immittatur aqua frigida in vitro bene mundo et decenter rotundo, sicut sunt urinalia, et objiciatur directe radio et oculo solis, multiplicatur calor ex reflexione radii super vitrum, et multum ille calor repellitur ab aquae frigiditate post vitrum : et si sit ibi pannus bene mundus et siccus et aliquantulum adustus, incendetur et elicietur ex eo ignis. Et non accidit hoc si immittatur in vitrum aqua calida : eo quod calidum non repellitur et congregat, sed potius attrahit et rarificat : et ideo debilitat calorem generatum ex reflexione radiorum. Congregatio enim caloris ab oppositum vitrum est propter fugam ejus a frigiditate aquae. Ideo calor et frigus sunt contraria, et unum fugat aliud.
De proprietate autem locorum nos per certitudinem diximus in libro de Natura locorum : et ideoc hi ea non repetimus, sed ad alia transmius.
<--- Page Split --->