D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM, PARVA NATURALIA.

DE CAUSIS

ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM LIBER PRIMUS

TRACTATUS I

DE PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM IN COMMUNI.

CAPUT I.

Quæ libri intentio, et de proprietatibus elementorum quæ sunt grave et leve ? ex quo elicitur error eorum qui dixerunt ignem elementum non esse.

Quoniam autem complevimus jam communiterea quæ de Natura locorum et

distinctione dicenda sunt in physicis, su peresse videtur nobis, ut proprietates elementorum, quas ex orbe et locis habent exponamus. Et in hoc opere sequentes Aristotelem archidoctorem philosophiae, duos libros particulares inducemus, in quibus complebimus hanc scientiam : in quorum primo proprietates elementorum naturales declarabimus, et in secundo docebimus accidentales quæ aliquando elementorum inducunt corruptionem, ita quod non a specie corrumpuntur, sed corrumpuntur eorum qualitates.

Dicamus ergo, quod postquam præmissus est a nobis sermo doctrinalis physicus de Cælo et Mundo, et determinavimus de illo sufficienter, eo quod mo-

<--- Page Split --->

bilis circularis, et mobilis recti naturae et passiones ibi induximus, videtur adhuc nobis aliquid de scientia mobilium illorum remanere, quod est de proprietatibus et passionibus eorum. Et ideo inducimus hunc librum, ut determinemus omnes proprietates elementorum tam in alto positorum, ut est elementum quintum, quam in loco inferiori, ut sunt elementa quatuor. Modus enim noster est constrictus et brevis, ita tamen quod sit sufficiens ad notitiam proprietatum quatuor elementorum. Tangemus autem dicta Antiquorum circa hanc materiam, ut certior sit doctrina nostra. Et quaecumque dicemus de elementis, verificabimus per signa visibilia et sensibilia ; quandocumque enim sensitivi congruunt, electissima sunt in physicis. Oportet enim nos omnem proprietatem elementorum agnoscere antequam loquamur de transmutatione corporum, generatione, corruptione, et alteratione, et augmentis : quia elementa sunt illarum transmutationum principia. Et nisi bene elementorum naturae et accidentia sciantur, ignorabuntur eorum omnium naturae quae causantur ab ipsis.

Ex his autem quae in libro Cæli et Mundi 1 diximus, constat duorum generum esse elementa. Est enim quoddam elementum primum corporum efficiens et nno ingrediens compositionem per substantiam et esse, sed influens omnibus tam compositis quam simplicibus suas virtutes. Et hoc dicitur quintum elementum divisum ab omnibus aliis, habens cum elemento similitudinem : quia ipsum est faciens compositionem et immixtum composito per virtutem.

Alia autem elementa quae materialiter sunt ingredientia compositum, et sunt primae corporum materiae sunt quatuor quae notata sunt nobis ex dictis pluries in praecedentibus libris. Horum autem

quoddam est leve simpliciter, et quoddam est grave simpliciter, et quaedam sunt graviora aliis, et leviora aliis. Terra enim frigida et sicca existens gravior est inter omnia elementa, non habens gravitatem comparatam tantum, sed gravitatem simpliciter. Gravius in elementis post terram est aqua quae est frigida et humida. Quod autem gravius est post haec duo, est aer qui calidus et humidus est. Ignis autem non habet gravitatem omnino, sed ascendit super omnia.

Et si dicatur haec tria elementa sequi in gravitate minori quam ipsa sint, comparatio est abusiva, nisi distinguatur duplex ignis : ignis enim qui est in materia propria, et ignis qui est in materia aliena non per se igni assimilata. Et primus quidem nihil omnino habet gravitatis. Secundus autem habet gravitatis aliquid, quae tamen non venit ad actum descendendi inferius, propterea quod vincitur a formis ignis materia talis.

Quia terra vero facta est gravior elementorum, ideo est inferior in loco. Et quia ignis factus levior elementorum, ideo est altior eorum in loco. Duo autem media quae sunt aer et aqua, medium sortita sunt locum. Haec omnia expedita sunt in libris tertio et quarto Cæli et Mundi.

Fuerunt autem quidam priorem Philosophorum non consentientes in numerum elementorum qui dictus est. Dicebant enim ignem non esse elementum : eo quod ipsum non videtur primum corporum, sed ante se secundum naturam habere aliud. Dicunt enim ipsum generari per motum cœlestis corporis ex elemento alio quod est aer. Ratiocinati enim sunt dicentes nullum esse corpus elementum quod est ex alio generatum, quoniam elementum est primum ex quo alia generantur. Ignis autem qui levior est omnibus eorum quae sunt in

<--- Page Split --->

loco, non potest nisi ex confricatione aeris ad cœlum ex motu cœli. Sicut enim diximus in libro Cœli et Mundi, caliditas ignis causatur ex confricatione ex motu cœli inter genera duo, quorum unum est aer qui est materia ignis, et alterum cœli motus quod est efficiens et inducens formam. Exemplum autem hujus inducunt dicentes resudationem humoris naturae non esse elementum : eo quod sit calore radiorum solis et humore terrae quasi materia. Propter quod ignis non videtur esse primum corporum efficientium vel materialium. Et cum non sint plura corpora, non videtur ignis esse elementum, cum elementum ab omnibus esse supponatur primum genus corporis efficientis, et secundum genus corporis materialis.

Est autem necessarium contradicere his ex eis quae supponunt. Dicunt enim quod aer est corpus pertingens ad cœlum, et quod ipse est inter sphæras cœlorum, et quod non mutatur in ignem nisi per motum cœli. Si igitur hæc vera sunt quæ dicuntur esse, necesse est quod dicant multos esse ignes. Generabitur enim unus ignis inter orbem Luna et orbem Mercurii, alius inter orbem Mercurii et orbem Veneris, et alius inter orbem Veneris et orbem Solis, et alius inter Solis orbem et orbem Martis, et adhuc alius inter orbem Martis, et Jovis, et inter orbem Jovis et Saturni generabitur ignis ex simili causa quam dicunt quæ est fricatio orbis ad aerem, vel fricatio orbis ab orbem. Maximus autem horum ignium erit ille qui est inter orbem Saturni et sphæram stellarum fixatum : eo quod sphæra stellarum fixarum major est omnibus inferioribus sphæris, et plura habet in se corpora quæ stelle dicuntur, cum quælibet inferiorum orbium non habeat nisi corpus unum. Igitur secundum dicta id corpus quod im-

plet inter sphæras, erit corpus igneum generatum ex aere qui illic est ex confricatione cujuslibet sphæræ ad inferiorem consphæram suam : et quidam jam concesserunt Philosophi qui de secta Platonis et Democriti sunt et quorumdam aliorum inducentium simile, ex hoc quod inducunt ignem generari ex hoc quod ferrum colliditur ad lapidem : ferrum, inquam, quod est sicut focile formatum, est focile vocatum.

Amplius inducunt autem simile in arboribus quæ siccæ sunt in montibus ubi liberum accessum habet aer, aut in desertis planis undique patentibus vento et spisse consitis. Cum enim super illos procellose et tempestuose forti sufflatione flat ventus, ex confricatione earum ad invicem egreditur ignis consumens arbores, præcipue in tempore sicco et in regione sicca in qua arbores non superfluo abundant humido exstinguente, aut in quibus est humidum oleaginum et unctuosum, sicut est in abiete et pinu.

Adhuc autem adducunt de fossoriis quibus aliquando descendentibus objicitur lapis durus ex diverso : et tunc emicat ignis. Horum autem similia adduci possunt multa : eo quod plurima tam in physicis quam in artibus reperiantur.

Sed nos non oportet ad horum sermonem multum esse sollicitos. Quia hæc determinavimus in libro Cæli et Mundi 1, ubi ostendimus hoc corpus non esse susceptibile peregrinarum impressionum et extranearum : nam in materia cæli non generantur qualitates quæ in aliis corporibus generantur. Nec est ibi talis violentia et confricatio, cum motus cæli non sit contra naturam cæli, sed secundum naturam, licet primum movens sit intelligentia : aerem autem illuc non pertingere, nec illuc ascendere, eo quod natura super omnia ascendit, cum non sit simpliciter levis, sicut patet ex ultima

<--- Page Split --->

parte libri Cæli et Mundi 1. Nec est conveniens ratio concludens non esse id elementum quod ex alio generatur. Simplicium enim quodlibet generatur ex alio per circulum. Sed si ex aliquo generetur, quod secundum formam esset posterius ipso, et maneret in generato secundum virtutem, et esset primum, tunc non esset elementum quod sic ex alio generetur. Horum autem nihil verum est in generatione ignis : ignis enim ex aere ponatur generari, sicut in libro Peri geneseos 2 determinatum est, elementorum generatio ex invicem est circularis. Sed tamen quia nihil salvatur generatione in generato nisi materia, ideo est simplex quod generatur, sicut et generatur ex simplici : et utrumque est elementum, licet unum tempore sit in tali generatione. Nec est verum quod dicunt ex aere generari ignem per confricationem : aer enim non ascendit ad locum ignis, etiamsi ignis intelligatur removeri a loco suo. Et ideo primum corpus quod generatur, est in concavitate cœli, non est ex aere, sed potius ignis erit ibi primum quod productum est in materia elementali, sicut diximus in libro Cæli et Mundi, et in libro de Natura locorum.

CAPUT II.

De proprietatibus elementorum in motis corporibus.

Ne autem amplius evagemur circa quaestiones de numero ab Antiquis factas, cum nos hic de talibus non intendamus, sed potius de elementi proprietatibus, ad propositum redeamus tangentes quascumque elementum habet proprietates in composito quod ex elementis est constitutum.

Dicamus ergo omnium animalium et quorumcumque compositorum corporum esse compositionem ex quatuor corporibus quæ elementa vocantur, quæ sunt materia : omnia composita corpora sunt commixta per ista quatuor prima, et sunt operationes elementorum in compositis quas determinavimus in libro de Natura locorum. Sed tamen corpora quædam magis recedunt ab elementis in operationibus suis, et quædam minus recedunt ab eis. Quæ autem minus recedunt ab eis, sunt lapides et mineræ. In his enim expresse elementorum videmus operationes : propter quod immediate componuntur ex elementis. Plus autem his recedunt planta in quibus imperfecte animæ videmus operationes. Et ideo talia

<--- Page Split --->

corpora sequentur elementorum operationes, licet non immediate componantur ex his. Sed oportet fieri contemperationem in semine et succo, vel ejus quod est loco seminis vel humoris seminalis, in quo est spiritus pullulare faciens plantam. Animalium autem corpora recedunt maxime, et ideo non generantur ex elementis proxime : sed oportet elementa commisceri in humores, et ex humoribus constitui animalium corpora. Humores enim licet sint actu humidiores, propter quod et humores vocantur, sunt tamen virtutem obtinentes cujuslibet elementi. Inventur enim commixtio in qua dominatur cholera citrina, quae est calida et sicca sequens proprietates ignis. Et invenitur alia in qua dominatur sanguis, qui est calidus et humidus, sequens proprietates aeris. Inventur etiam alia quae est ex phlegmate, sequens proprietates aquae in eo quod est frigida et humida. Et invenitur alia quae est ex cholera nigra, quae melancholia vocatur, quae est frigida et sicca, virtutes habens terrae. Humorum autem istorum generationem et diversitatem habet determinare medicus. Nos enim hic non intendimus nisi elementorum compositorum invenire proprietatem.

Dicemus autem in sequentibus libris naturalibus, quod composita ex his quatuor materiis, non habent eas equaliter secundum proportionem arithmeticam, sed potius geometricam proportionem. Quia sanguinis vel humoris qui est in loco sanguinis, necesse est esse plus in quolibet corpore animato. Hæ tamen quatuor materiae in corporibus commixtis accipiunt corruptionem et additionem innaturalem ultra quam debitum est corpori. Et aliquando naturalem diminutionem et resolutionem ab harmonia quae debetur speciei vel individuo cujuslibet animati. Et hæ mutationes fiunt cum materia, et non in quantitate sola. Fit autem distemperantia harmoniae, aliquando sine materia in qualitate sola, quando mutantur aut a calidate ad frigiditatem su-

perfluam, aut e converso, aut a siccitate naturali ad humiditatem superfluam, aut e converso, ex humiditate naturali ad siccitatem superfluam, quamvis nulla materia corrupta sit in animalis corpore. Propter quod etiam sapientes medicorum in ægritudinibus considerant, utrum causetur ex humore corrupto cum materia, vel ex qualitate humorum intensa vel remissa absque materia corrupta humoris. Et si est ægritudo ex materia corrupta, dicunt evacuanda et dant evacuantia : quoniam humores corruptos oportet educi ne putrescant corpora. Si autem causantur ex qualitate sola ex corruptione materiae humoris, dant alterativa sola, et non evacuativa sola : quoniam corpora ab humore corrupto evacuari malum est et nocivum. Cum igitur additur unum componentium elementorum in corpore commixto ultra mensuram proportionis secundum quam exigit ad constituendum corpus in specie vel in individuo, tunc generatur nocumentum in corpore constituto. Simile autem accidit nocumentum cum minuitur, et non est tantum de eo in corpore quantum inesse deberet.

Amplius autem si contingeret unum elementorum occupare id quod compositum est ex omnibus, induceret interitum et dissolutionem : quoniam locus in quo salvatur compositum, compositus est, sicut in praecedenti libro ostendimus.

Similiter autem si contingeret compositum privari omnino uno elementorum, non posset in esse permanere tale compositum, sed dissolveretur. Si enim aliquod animalium omnino privaretur aere, non dureret. Propter quod natura piscibus et caeteris aquaticis membra paravit in quibus spiritum continent aereum : quia sine aere nec est nec nutritur spiritus in corpore hominis vel alicujus alterius commixti. Per spiritus enim operantes fit commixtio, et virtutes commixtorum spiritibus discurrunt et diffunduntur. Actione autem ignis perforatio fit ad vias spirituum perficiendas. Dixi-

<--- Page Split --->

mus autem de his quantum ad hanc intentionem pertinet satis in libro de Naztura locorum.

Similiter autem si aliquod animalium aer similiter occuparet, qui non esset commixtus aliquantulum, moreretur. Et hujus signum est, quod videmus, quod ea quae cadunt ab altissimo ubi plurimus est aer, videntur mortua, non ex casu, sed potius antequam perveniant ad terram. Experimentum autem hujus est duplex. Unum quidem quod observatur in arte scandendi : quoniam si c adens ab alto extrudatur a linea casus, non colliditur, non tantum quantum potest collidi ex loco in quo recepit expulsionem. Si enim aliquis aliquando cadat, et ei alius obviet per tres cubitos antequam ad terram descendat, et eum manu extra lineam extrusverso ejiciat, non colliditur cadens, nisi quantum potuit collidi ex casu trium cubitorum. Si autem ab altissimo cadat, et extrudatur a linea casus, tamen invenietur mortuus : et ideo constat quod non ex casu mortuus est, sed quia a simplici aere fuerat occupatus. Aliud est experimentum, quod cadavera eorum inveniantur cum signis mortis, non ex collisione, quia forte ex casu non tumescunt vel non sanguinant : neque caetera signa habent collisionis humorum. Hac de causa etiam in montes altissimos Philosophi ascendentes, spongias aquis intinctas ante nares secum portaverunt, ut per has spiratus grossior esset aer. Causa autem hujus profecto est : quia purus aer statim facile ad calorem et frigus immutatur. Et ideo spiratus aer purus frigiditatem non retinet, sed statim calescit in corpore, aut et motu et calore pulmonis. Propter quod ad cor veniens, incendit cor et interficit : aer autem grossior retinet magis frigus extrinsecum : et hoc a calore corporis et motu pulmonis non removetur ab eo : et ideo veniens ad cor, refrigerat ipsum, et nutrit vitam et conservat eam in animali.

illa sunt frigida per naturam, et contrarietate loci superioris ad inferiorem corrumpuntur, sicut pisces moriuntur extra aquam. Similiter autem fit cum aliquid commixtorum humorum occupatur ab igne : quia ignis est vehementissimae actionis, et ideo educitur cito inhaerens humidum : propter quod discontinuatur terrestris pars compositi, et corrumpitur id quod ex elementis erat compositum. Fit autem similiter in occupatis ab aqua pura : licet enim pisces vivant in aquis, non tamen salvantur et nutriuntur aqua simplici, sed commixta et composita, sicut nos in libris de Animalibus ostendemus. Eademque autem ratio est etiam de terra simplici, in qua putrescunt composita omnia qua secundum naturam dissolvuntur. Et ideo verum non est quod quidam Antiquorum tradiderunt quatuor in simplicibus vivere elementis, Salamandram quidem in igne, et Talpam in terra, et Alech de aqua simplici, et piscem qui Sturio vocatur, de aere. Nec oportet nos contra istam quaerere rationem : cum constat ex eisdem generari et nutriri omne corpus quod est : et cum quodlibet istorum commixtum sit ex quatuor, oportet etiam quod ex commixto et non ex simplici nutriantur. Diximus autem de his in libro de Nutrimento animatorum. Invenimus igitur quadam habitare in aquis, sicut reptilia maris et pisces. Aqua enim commixta fit eis quasi temperamentum, et locus tranquillus propter hoc quod sunt frigida et humida. Et ideo habitant in ea, et moriuntur cum egrediuntur ex ipsa. Nullum autem invenitur habitare in igne, quamvis commixtum ponamus ignem, sicut est ignis in terrestri substantia, propter nimiam caliditatis sua actionem et consumptivam naturam.

<--- Page Split --->

universa coagulantur. Propter quod frigus comprimit poros eorum, ita quod non intercipitur in eis aer. Et ideo pondere terræ in eis vincente merguntur sub aquis.

Simile autem est in his in quibus dominatur aqua tam propter materiam, quam propter terminantem frigiditatem. Hæc enim poros non habent, aut minores strictiores habent quam sint aeris spatia. Et ideo necesse est quod mergantur : quia licet sint aquæ, tamen commixta non essent si nihil haberent terræ : et ideo graviora sunt aquis in piscibus, et merguntur sub ipsis. Secus autem est si aliqua istarum sint exusta per ignis incendium. In his enim violentia ignis educitur inhærens humido, et viæ ejus remanent aere plenæ. Propterea multos habent et manifestos poros qui aerem in se claudunt : propter quæ natantia inveniuntur, sicut lapides combusti porosi et duri, et sicut pumex. Ex eisdem autem patet quare ligna natant exceptis paucis : porosum enim est lignum et aereum, licet vincat in ipso terræ natura. Calor enim naturalis dividit ipsum, ut per ipsum discurrat nutrimentum : et exhalante calore naturali et secum educente humidum, remanet rarum et porosum. Cujus signum est, quod magis natantia inveniuntur arida quam viridia : et ea quæ non natant, sicut ebenus, et quæcumque nigra solida et sine poris inveniuntur.

Quod autem omnibus mirabilius esse videtur, est de quibusdam quæ merguntur, et tamen unctuosam habent humidí- tatem, sicut ebenus quando raditur. Rasura enim ejus pinguis est et unctuosa et inflammativa, et tamen mergitur ebenus sub aqua : cum unctuosorum non sit mergi, sicut parum infra dicemus. Sed hæc ratio hujus est, quia pro certo talium unctuositas est valde pauca et terrestris multa : et constrictio pororum ex vi terrenæ frigiditatis est fortis, et tunc exstincta unctuositas mergitur cum terrestri quod vincit super eam. Quando autem e con-

CAPUT III.

De proprietatibus elementorum in compositis secundum virtutes quas habent ad motum, quæ sunt gravitas et levitas.

Consequens est autem ut determinemus proprietates elementorum quas habent in mixtis corporibus secundum potentias et virtutes, quibus ad motum localem ordinantur, præcipue vero hic motus est in corporibus mineralibus et plantis quæ non habent motum qui sit ab anima, sed habent motum elementi dominantis in ipsis.

Quæritur enim de his, quare quædam eorum natant super aquam, et quædam submerguntur sub ipsa : cum in eis omnibus communiter dominentur elementa gravia inferiora ? Causam autem nullam necessariam hic assignabimus : eo quod nos de particularium natura hic non facimus tractatum et inquisitionem. Dicamus ergo, quod causa submersionis est, quod vincit in composito pars terræ, non materiae in materia tantum, sed etiam in qualitate quæ terminat compositum ad formam et speciem. Sicut autem omnia talia quæ terrae, et constant et coagulantur per frigidum exprimens humidum in ipsis diffusum, sicut sunt lapides et metalla quæ sunt ferrum et æs. Licet enim illa liquabilia sint in calido, et ideo in eis dominari videatur aqua, tamen subtile terreum vincit in ipsis, a frigido

<--- Page Split --->

tra fit, quod vincit pars ignis et aeris, natat. Quae victoria numquam est in compositis, et secundum materiam in omnibus compositis vincunt elementa inferiora, sicut non in in secundo Peri genesees ostendimus. Omnia enim mineralia et plantas et animalia videmus vinci terra et aqua secundum materiam. Est igitur haec victoria secundum operationes qualitatis ad speciem et formam terminantis. Caliditas enim complens raram et porosam facit substantiam in qua actu existens aer facit natare corpora.

Similis autem est causa, quare volatilia natant et volant super aerem. Sunt enim, ut in genere dicatur, carnes altilium leves : propter quod etiam a medicis saniores judicantur. Ex levitate autem habent aptitudinem volandi : et sunt aereae carnes et calidae. Ostendit autem hoc multitudo pennae et plumae : eo quod pennae aeree sunt et rarae et leves. Cum enim penna et recenter nata in avibus quando sunt juvenes, plena est humore aqueo et sanioso : propter quod gravis est et non apta ad volandum. Cum autem calor naturalis et aeris continens calorem eduxerit humidum aqueum, remanet terrestre leve et aere plenum, quod maturatione caloris induratur, ne sit curvabile de facili : et tunc efficitur instrumentum volandi, et elevat avem super aerem. Non volant autem animalia gravium carnium, in quibus non est vincens humiditas aerea : sed aut gradiuntur super terram, aut repunt. Similiter autem et aves aquatice quae frigidarum et gravium carnium sunt, paucas habent pennas, et sunt tardi et non longi volatus. Signum autem eorum quae dicta sunt, sunt olea et adipes : quae omnia natant super aquam propter humiditatem aeream quae pingue vincit in eis : propter quam causam etiam comesta talia supernatant, et fastidium inducunt et nauseam, nisi aliquo comesto detegantur et deprimantur, sicut caseo acuto, vel aliquo alio hujusmodi. Caliditas enim quae est in talibus, elevativa est eorum,

et præcipue quando conjuncta est humiditati : quia tunc inviscatur humiditati quasi inseparabiliter : nec elevari potest, nisi secum elevet humidum. Quando autem est caliditas sine humiditate, adhuc evolat quod elevat : sed tunc recedit cito relinquens sicca quibus fuerit incorporata : et tunc illa separata a caliditate tendunt inferius : propter quod calida sicca non sentiuntur super natantia, quemadmodum calida et humida, sed secantur partes superiores per quas evolat siccum calidum acutum quod habet motum ignis et proprietatem.

Est autem hujus et alia causa. Calida enim et humida vaporantia sunt : eo quod calidum resolvit, et humidum præstat resolutionis materiam : propter quod inflativa sunt, et ex inflatione ad superiora pelluntur. Haec igitur causa est supernatationis. Similiter autem in oppositis horum in quibus terrena frigiditas dominatur, quod non enatant, sicut lignum ebenum, et buxus, et ilex antiqua : in omnibus enim his præcipue quando in aqua aliquando jacueriut, pori obstringuntur : et ideo terrestreitas seclusa ab aere manet in eis, et ideo merguntur.

<--- Page Split --->

nith capitum nostrorum. Quando enim sol declinat a nostra habitabili in orbe suo declivi a dextra motus in sinistram ad partem Meridiei, tunc si sit frigus superfluum super nos ex ipsa natura, ut inquiunt, elementorum, quam sol non vincit cum declinat a nobis : vocant enim dextram, dextram declivis circuli solis partem quae est ab Ariete in Libram : eo quod tunc sol ascendit, et movens est ad genituram omne quod est : sed amittit vires, sicut in sinistra, quando est in signis meridionalibus a Libra in Arietem. Et hoc est quantum ad nostram habitabilem, et non simpliciter.

De confutatione erroris eorum qui dixerunt frigiditatem esse naturalem elementis, et caliditatem accidentalem.

Determinatis autem his, necessarium est nobis inquirere, utrum qualitates elementorum quae sunt propriae eis, sive secundum se sint simplicia, sive sint mixta in compositis, sive sint propria et essentialia elementis, ita quod causent ea, an sint accidentia ingredientia super ea, et possibilia sint elementa esse elementa sine eis, et praecipue de esse frigoris et caloris haec inquisitio est, an sint radices, hoc est, principium elementorum, an sint accidentia eorum? De hac enim materia multi priorum Philosophorum locuti sunt, qui nos in philosophia antecesserunt. Democritus enim et Plato, et qui sequuntur utrosque, eo quod in sermonibus physicis in parte cum utroque conveniunt, et dixerunt frigiditatem esse radicem et principium essentiale elementis : caliditatem autem esse generatam aliunde, et esse accidens elementale, et non principium. Rationem autem probationis acceperunt a ligno : quoniam videtur quod id quod elemento convenit secundum se et per intrinseca sibi, est essentiale. Accidentale autem quod causatur ab extrinseco. Caliditas autem non inest elementis quae nos tangunt secundum se, quia tunc semper esset in eis : sed potius accidit eis ex accessu solis ad Ze-

Similiter autem loca quae sunt longinqua ad latus poti Aquilonaris quae multum distant a linea aequalitatis diei et noctis quae est circulus aequinoctialis, sunt multum frigida, ita quod quaedam eorum sunt inhabitalia propter frigus. Loca autem propinqua eidem lineae quae sunt inter Zenith capitum nostrorum, calida sunt propter directum aspectum solis. Et haec omnia patent ex his quae in praecedentibus libris determinata sunt. Talis autem aeris et elementorum mutatio ex directo respectu solis et obliquo perficitur sensu. Videtur ergo caliditas ex accessu solis generari et recessu : frigiditas autem ex ipsis elementis produci videtur. Videtur ergo caliditas esse accidentalis, et frigiditas essentialis elementis : et est fundamentum rationis eorum, quod caliditas generatur ex motu et directo respectu solis. Frigiditas autem sine his elementis quiescentibus invenitur.

Dicamus ergo, quod bene opinati sunt dicendo radium generare calorem et accessum solis similiter : quia haec per sensum cum esse inveniuntur. In hoc enim sermone nobiscum conveniuntur, sed in sententia differunt a nobis : quia nos dicimus caliditatem esse naturalem quibusdam elementis, sicut frigiditas est naturalis qualitas elementis quibusdam : visus enim testatur terram esse frigidam et siccam, quae, inquam, terra propinquior est nobis inter elementa. In his

<--- Page Split --->

enim duabus qualitatibus sentis terram etiam ad tactum. Aqua autem frigida est et humida et propinqua nobis procul dubio. Hæc igitur duo elementa sunt propinqua nobis, et sunt frigida essentialiter. Duo autem sunt elementa calida propter radium solis, sed ex seipsis. Quod autem apparet hic frigiditas juxta nos in aere, nec tangere quando recedit sol a nobis, hoc non est propter hoc, quia aer sit essentialiter frigidus : sed quia duo elementa propinqua nobis frigida infrigidant cum. Licet autem talis excessus frigoris sive caloris ex accessu et recessu solis, hæ tamen ambæ qualitates sunt essentiales elementis duobus, sicut diximus. Bene igitur contingit aliquid agere formam aliquam in physicis, quod agens est accidentale : quod tamen illa forma inducta naturale est, et est in omni passivo quod naturaliter est receptivum illius formæ, quemadmodum ignis recipit caliditatem. Et hoc determina vimus in Physicis 1, ubi diximus quod agens semper est extrinsecum, et tamen partiens naturaliter suscipit formam quando potentia est in ipso. Unde quamvis caliditas a motu generetur, tamen est naturalis materie ignis.

Utrum autem hujus qualitates primæ quæ sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, sint formæ substantiales elementorum, vel propriæ passiones eorum, in libro Peri geneesos 2 determinatum est. Quia nos hic de substantiis elementorum non agimus nisi tantum de proprietatibus eorum. Cum autem excessus fiat caloris et frigoris circa locum nostræ habitationis ex accessu et recessu solis, erit habitatio continua vel habitabilis et delectabilis, cujus principium est radix æqualitas et temperamentum primarum qualitatum. Cum enim connaturalitatem habeant locus et locatum, erunt illæ qualitates principium loci, quæ sunt principium locati. In omnibus autem corpori-

bus animalium et plantarum principium est et radix æqualitas inter excessum et diminutionem, quod vocatur temperamentum. In hac enim æqualitate sanitas est his quæ commixta sunt ex contrariis : per egressum autem a temperamento ad extremitatem : excessu aut calidi aut frigidi aut sicci fiunt in animalibus ægritudines et nocumenta perniciosa, sicut diximus superius.

Certum est igitur ex his quæ dicta sunt, quod esse frigoris causatur ex propinquitate duorum elementorum frigidorum. Esse autem caloris in elementis est naturale duobus, quæ non appropinquant nobis uno tempore plus quam in aliquo alio ; sed esse caloris et frigoris circa nostram habitabilem causatur ex accessu et recessu solis et aliorum planetarum in circulo obliquo, et est principium generationis et esse et vitæ per æqualitatem temperamenti, et per excessum causatur nocumentum et ægritudo.

<--- Page Split --->

nicant omnia in nigredine intensa et crisspitudine capillorum. Decoquit enim aqua quae semen viri est in matrice calida et sicca : et commiscetur ei sanguis menstruus, et coagulatur, et fit admodum frusticuli carnis, et deinde formatur et figuratur per membra. Et ex praecepto et jussu divino fit in eo anima rationalis, quae non ex materia educitur, sed ab extrinseco causatur et datur, sicut nos in scientia divina ostendemus. Causa autem istius nigredinis et crispitudinis capillorum est, quia sol perpendiculariter vadit super eos bis in anno semel ascendens ab Ariete ad Cancrum, et semel descendens a Cancro ad Libram. In quibus enim signis movetur sol super eumdem locum. Sunt autem comparia signa, Aries et Virgo, Taurus et Leo, et Gemini et Cancer. Sol igitur duobus signis comparibus super eumdem locum movetur : ergo est super capita eorum qui habitant inter tropicum aestivum et æquinocitaiem : propter quod duas habent æstates calidissimas : quia, sicut diximus, bis pertransit casus lapidis super capita eorum, hoc est, lineam perpendiculariter ductam a centro solis super capita eorum : hoc enim vocatur casus lapidis : eo quod lapis et quodlibet simpliciter grave, cadit inferius perpendiculariter, ac si duos angulos rectos describat super superficiem terræ per centrum terræ intelligi ductam : pertransit enim sol semel casum lapidis quando ascendit a linea æqualitatis, quando caput Arietis tangit ad initium Cancri. Secundo autem ascendendo quando redit ex ultima parte declinationis suæ ad Septentrionem, quæ ultima pars est, ubi initium Cancri tangit tropicum æstivum redeundo ad initium Libræ, quod attingit æquinocitaiem lineam ex opposito capitis Arietis, pertransit eumdem casum lapides super capita eorum : et sic fit eis bis in anno fortissimus color. Tales autem transitus su-

De proprietatibus elementorum in se et in compositis quæ eausantur ex locorum diversitate.

Habent tamen elementa tam in se quam in commixtis quasdam proprietates naturales sibi ex loco. Ad has sciendas oportet nos dicere proprietates locorum terræ et littorum et marium et ramorum montium, et accidentia quæ generantur in habitationibus illorum locorum, et naturas hominum in locis illis conversantium. Licet enim hæc jam dixerimus in libro de Natura locorum 1, tamen oportet et hic etiam tangere ad complementum doctrinæ de proprietatibus elementorum.

Dico igitur, quod inhabitatores climatis primi, quod est propinquissimum circulo æquinoticiali, qui dicitur linea æqualitatis, eo quod æquat noctem diei quando sol tangit ipsum, propter assiduam fixionem radii solaris super capita ipsorum acquirunt superfluam caliditatem et superfluam siccitatem : et minuetur in eis frigiditas et humiditas. Et ideo semen illorum virorum ex calidis est cibis, et in calore magno maturatur in corpore : et cum cadit in matricem mulieris, est matrix calida et decoquit ipsum magna decoctione. Et ideo corpora natorum commu-

<--- Page Split --->

per capita eorum faciunt etiam aliae stellae velociter currentes quae dicuntru pleiades et luna : omnibus enim his communicatio est cum operatione solis propter mutationem luminis a sole. Eadem autem de causa nigri et crispi et sicci sunt illi qui de India et de civitate Jamma et Zindi et Æthiopes universi. In omnibus his apparet ingredo caloris et crispitudo in capillis eorum.

In his autem qui habitant clima septimum quod propinquum est polo Aquilonari et a via solis et aliorum planetarum propter causam oppositam opposita accidunt qualitates. Omnes enim frigidi sunt, et loca eorum cito infrigidantur : et ideo sunt matrices mulierum frigida et humida : et ideo accidit his albedo et subalbedo vehemens, sicut accidit Sclavis, et Parthis, et Dacis, et Teutonicis, et Anglicis, et talibus hujusmodi nationibus qua habitant versus littus Oceanum Septentrionalis : omnes enim illi talis sunt forma qualis dicta est.

Qui habitant climata mediocria, commixtos ex albedine et nigredine habent colores. Variantur autem istae locorum dispositiones etiam ex accidentibus locorum quae sunt profunditas, et littora maris, et montes, et caetera hujusmodi. Sic ergo oportet illud quod fuit nostrae inceptionis in proprietatibus elementorum ex locis : in littoribus autem maris invenimus calorem quamvis littora non sint propinqua materiae solis : et si sunt juxta viam solis, tunc multiplicatur calor in eis in littore super alia loca ejusdem latitudinis. Et hujus causa est, quia quando sot reverberatur super aquam maris latam et

expansam, multiplicatur calor ex reflexione radiorum : et hic calor aquae frigiditate ad littora propellitur : et ideo littora calefiunt, nisi propter aliud accidens remittatur calor locorum. Ideoque forte in littoribus sunt multoties montes excelsi attingentes usque ad frigus aeris qui patet vento Septentrionali, et sunt clausi ad Meridiem. Cum enim sint montes vaporosi, continuo generatur ros et pluvia de montibus illis qui flatu Septentrionali congelant in glacies et nives perpetuas : et ideo refrigescit littus tale montuosum. Ubi autem hoc accidens non est, ibi calida sunt littora propter dictam causam.

Signum autem hujus est, quod si immittatur aqua frigida in vitro bene mundo et decenter rotundo, sicut sunt urinalia, et objiciatur directe radio et oculo solis, multiplicatur calor ex reflexione radii super vitrum, et multum ille calor repellitur ab aquae frigiditate post vitrum : et si sit ibi pannus bene mundus et siccus et aliquantulum adustus, incendetur et elicietur ex eo ignis. Et non accidit hoc si immittatur in vitrum aqua calida : eo quod calidum non repellitur et congregat, sed potius attrahit et rarificat : et ideo debilitat calorem generatum ex reflexione radiorum. Congregatio enim caloris ab oppositum vitrum est propter fugam ejus a frigiditate aquae. Ideo calor et frigus sunt contraria, et unum fugat aliud.

De proprietate autem locorum nos per certitudinem diximus in libro de Natura locorum : et ideoc hi ea non repetimus, sed ad alia transmius.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM IN SPECIALI.

CAPUT I.

De nobilitate elementi nobilis, quod calum non sonat.

Quia ergo diximus proprietates elementorum quae communiter accidunt eis tam in se, quando simplicia sunt, quam in compositis, ideo nunc ad perfectionem doctrinæ inducemus cujuslibet elementi proprietates naturales in speciali, inci-

pientes primo ab elemento primo nobili quod est cœlum, de quo quidam dixerunt ex sapientibus physiologis, quod recipit impressiones peregrinas, sicut aliud elementum. Et ideo dixerunt, quod motu suo cum fricatione sui cum alio corpore, sive aliud sit sui generis, sicut quando sphæra tangit sphæram, sive sit alterius generis, sicut quando sphæra tangit ignem vel aerem quem dicunt ascendere usque ad cœlum, excitat stridorem et sonum harmoniae magnæ : quem tamen non sentimus a silentio discernendo et aliis sonis propter consuetudinem audiendi ipsum a nativitate. Similia enim sibi et connaturalia non sentit sonus, sicut tactus qui non sentit calorem naturalem, sed potius ea quæ discernuntur a sensu, sunt excellentia ipsum et sibi dissimilia. Quia igitur consuetum generale est simile naturæ, ideo dicunt auditum acquiescerehuicsonoetnonsentireeum .

De hac autem quaestione in libro de Cœlo et Mundo 1 fecimus inquisitionem :

<--- Page Split --->

sed quia hic proprietates elementi nobilis quas habet per comparationem suam ad elementa, determinare suscepimus : ideo oportet etiam hic loqui de ista aliter quam de cœlo et mundo, et asseremus demonstrationem vehementis certificationis vel satisfacientis vel sufficienter ostendentis falsitatem hujus quaestionis ex compositione cœli ad terram. Ille autem rationes quae in Cœlo et Mundo adductae sunt, ex ipsa cœli natura sumptae fuerunt. Cum igitur demonstrationem ex cœli compositione hic induxerimus ad elementa et ad locum habitationis, est propria huic intentioni, et ideo certior et manifestior.

Dicamus igitur sumentes positiones eorum, quod ipsi posuere necessario sonare cœlum ex motu conflationis, et quod huic sono acquiesvit auditus animalium : et discernere non potest eum propter consuetudinem, ut diximus prius. Si igitur verum est quod dicunt, tunc sensus animalium posset acquiescere sono æquali illi et majori et minori. Oportet enim has in cœli sono esse differentias : quia nos experimur quod quando sonans est propinquius auditui, tunc moratur et intenditur sonus. Et si idem sonans sit remotum ab auditu, tunc minoratur, et remittitur sonus : et si est in media distantia inter has duas distantias, proximam videlicet et remotissimam, tunc medio modo percipitur sonus. Quod autem cœlum ad nos in hac triplici distantia se habeat, invenimus per sensibiles figuras geometricas : et ideo visus testificatur illud. Corpora enim quae sunt in alto quae sunt cœlestia, appropinquant aliquando plus ad nos, et elongantur aliquando plus a nobis. Et non potest ad hoc dici, quod habitatio nostra sit insensibilis respectu magnitudinis cœli, sicut punctum respectu circumferentiae : et ideo non sit perceptibile, quod stelle quandoque plus approximantur, quandoque plus elongantur : quia hoc quod dicitur terram habere vicem puncti respectu magnitudinis cœli, non est dictum

nisi quantum ad ortum et occasum signorum et quantitatis hemisphærii : quia videlicet sex signa semper sunt super terram, et sex sub terra : quod non esset si terra quantum ad hoc sensibilem haberet quantitatem : sed terra habet quantitatem notabilem comparatam ad orbes planetarum : propter quod diametro planetæ videntur majores et minores secundum quod plus aut minus accedunt ad visus nostros : quod non esset si altitudo planetarum sensibilem differentiam et distantiam in comparatione ad terram non haberet.

His itaque suppositis, dicimus quod cæteris partibus existentibus, sol et stellæ planetæ et luna propinquiores sunt capitibus nostris, quando sunt super nostram habitabilem in Septentrione, quam quando oblique respiciunt nostram habitabilem quando sunt in Meridie. Adhuc autem dico, quod licet aliquis sonus consuetus sit, tamen major et minor illo non est consuetus : et ideo est perceptibilis. Quando igitur homo nascitur, et consuevit audire sonum cœli, ut dicit adversarius, et ideo non percipit ipsum, oportet quod major sit sonus stellarum quando sunt in Aquilonaribus signis, et minor quando sunt in Meridionalibus : et hæc differentia cum non sit consueta, debet percipi ab homine. Amplius autem suppono quod planetæ deferantur in extrinsecis circulis, erit aliquando longior pars diametri super Zenith capitis : et tunc stella altius et longius distat a capite, et debet sonare minus. Aliquando autem brevior pars diametri erit super capita : et tunc stella erit super capita, et tunc stella depressior est et minus distat, et debet sonare plus : et differentia perceptibilis erit. Adhuc autem debet esse major sonus unius stellæ quam alterius : eo quod est propinquior et velocioris motus quam alia. Et tunc luna eo quod magis inter corpora cœlestia appropinquat terræ, et velocius movetur transeundo signa Aquilonaria et Meridionalia in viginti oc-

<--- Page Split --->

to diebus, debet notabilem in sonando differentia habere ad stellas alias.

Sicut autem diximus de planetis quæ moventur eccentricis, ita possibile est ut inveniamus longiorem et breviorem distantiam in stellis fixis : quia licet non causetur ab eccentrico tamen causatur ex hoc quod oblique vel recte stella respicit Zenith capitum nostrorum. Et secundum hoc stella cum est in Oriente vel Occidente, longius distat a capitibus nóstris, quam quando est in Meridionali linea super Zenith capitum nostrorum. Et secundum hoc iterum omnis stella debet habere differentiam in sonando. Idem autem erit in sole qui major est omnibus planetis et stellis, et ideo magis omnibus secundum eos sonabit. Si enim faciunt necessario ex motu suo, absque dubio magis sonabit quando est in Meridie super Zenith capitum nostrorum, et minus quando est in ortu suo vel in occasu oblique respiciens capita nostra secundum idem tempus : eo quod in ortu et occasu longior est linea, quæ est inter solem et capita nostra, quam sit linea quæ est inter solem et Zenith quando est in Meridie.

Ex omnibus autem quæ hic nunc dicta sunt, manifestum est et planum non sonare corpora superiora. Si enim bene intelligantur quæ dicta sunt de suppositionibus præmissis, destructus est sermo eorum qui dicunt stellas sonare cum volvuntur in circuitu.

Inducamus enim ad hoc figuram geometricam visibiliter demonstrantem et rationabiliter, quod non potest esse verum quod dicunt. Revolvam enim circulum signantem quantitatem totius terrae super centrum, et describam locum habitationis nostrae in convexo circuli terrae quem signabo super punctum B : deinde revolvam circulum alium sive eccentricicum sive concentricum quocumque modo voluero qui sit circulus solis in uno die signans motum ejus ab Oriente per Meridiem in Occidens, et signabo tria puncta in circulo illo : ortum qui debet fieri

per 6, et occasum per A, et punctum Meridiei quando est super Zenith capitum nostrorum per punctum D. Deinde continuabo per rectas lineas inter puncta ducendo lineam A 6 qua· sit diameter circuli, et transit per centrum ortus circuli quod est E : producam etiam lineam A B et lineam D B, qua· sunt linea notantes distantiam qua· est inter solem et Zenith capitum nostrorum, quando sol est in Occidente vel in Occasu. Protraham etiam a centro lineam E B, qua· linea est medietas diametri terra, et continuabo eamdem lineam continue producendo usque ad punctum D. Et tunc linea D B erit quantitas longitudinis solis a Zenith capitum nostrorum, quando sol est in Meridie super capita nostra. Hujus autem figurae istud est schema. Isto schemate sic disposito, constanter pronuntio quod ex quo est major caeteris stellis, et propinquior nobis quam sint qua·dam ex eis qua· planetae dicuntur, quod ipse sonum fortiorem facit quam alia· stella·: et quod sonus est major in Meridie, quando est super capita nostra, quam sit in ortu vel occasu : eo quod manifestum est nobis lineas G B et A B esse longiores quam sit linea B D. Et has differentias sonandi sol debet quolibet die manifestare in auribus nostris. Id autem quod videmus et experimur, testatur contrarium illius.

Eodem autem modo caeterae stella· faciunt sonum majorem et minorem : et tunc puneto 6 et A qua· sunt ortus et occasus minus sonabunt, eo quod longius distant a nobis quam in puncto b quando sunt super capita nostra : et propinquius distant a nobis : et oportet hoc percipi in auditu. Contrarium autem hujus est ratio mathematica per inductam figuram. Jam enim praemisimus ea qua· necessaria sunt ad figurae descriptionem. Dicimus enim quod linea A B et linea G B sunt aequaliter per quartum theorema primi Euclidis : quod sic dicit, quod omnium duorum triangulorum cujus duo latera unius sunt aequalia duobus lateribus alte-

<--- Page Split --->

rius, et angulus angulo, erit quoque basis basi æqualis, et reliqui anguli reliquis angulis : et tunc triangulus toti triangulo erit æqualis. Constat enim duas lineasGMEAesse æquales per hoc quod sunt ab eodem centro ad eamdem circumferentiam : et earum utraque est semidiameter ejusdem circuli : linea autem E B quæ refertur ad utrumque triangulumGEBvidelicetEEBA, est æqualis sibi : ergo duo latera trianguliGEBsunt æqualia duobus lateribus trianguli E B A. Angulus etiamEEAqui est super centrum, et ex utraque sui parte facit angulum rectum : omnis enim omni recto est æqualis. Ergo per theorema ex Euclide inductum, basis B A trianguliEBAest æqualis basi G B trianguli G E B : et hoc est quod diximus, quod duæ lineæ G B et B A sunt æquales.

Hoc habito, dicimus lineam G B longiorem esse quam sit linea G E. Hoc autem ostendimus per ultimum theorema primi Euclidis quod dicit sic : In omni triangulo rectangulo, quadratum quod describitur a latere trianguli, recto angulo opposito in seipsum ducto, æquum est duobus quadratis quæ a duobus lateribus reliquis ejusdem trianguli in se ductis describuntur. Est enim hortogonius triangulusGEBC. Et cum rectus angulus est angulus G E B, latus autem illi oppositum est linea G B. Ergo si ista in se ducantur, quadratum ejus est æquale duobus quadratis duarum linearum G E et E B. Ergo quadratum ejus majus est quadrato solius lineæ G E in se ductæ. Sed si quadratum est majus quadrato, tunc etiam radix est major radice. Radix autem est linea G B. Ergo linea G E major est quam linea G B. Et hoc est quod volumus demonstrare.

Hoc habito, dicimus lineas G D et E D esse æquales, eo quod sunt ab eodem centro ad eamdem circumferentiam. Cum igitur linea G B sit longior quam linea G E, erit etiam longior quam linea E D. Si linea E D est longior quam linea B D, sit pars lineæ totius E D : ergo

linea G B quæ longior est quam linea E D erit multo longior quam linea B D. Sed linea B G est distantia inter nos et solem quando est in Meridie. Ergo multo major est distantia inter nos et solem quando est in Oriente, quam quando est in Meridie.

Similis autem modus est demonstrationis ad hoc ut ostendamus majorem esse distantiam solis a nobis quando est in Occasu, quam quando est in Meridie : ergo fortius sonabit in Meridie sensibiliter, quam quando est in Oriente vel Occidente. Hoc autem falsum est. Ergo relinquitur falsum esse solem vel stellam aliquam vel cœlum sonare : et hoc est quod volumus demonstrare.

CAPUT II.

De opinione quæ dixit mare transmutari de loco ad locum.

Quia autem in cœlo non sunt proprietates præter eas quæ in Cœlo et Mundo tactæ sunt, loquamur de proprietatibus elementorum per ordinem.

Tangamus autem primo proprietates aquæ, eo quod illæ sunt magis communes et notæ inter proprietates elementorum. Sunt autem in communi tria quærenda, quorum primum est, an mare permutetur de loco ad locum secundum aliquam cœlestium permutationem? Secundum autem erit de influxu et refluxu maris. Tertium autem de causa diluvii

<--- Page Split --->

aquae, sive sit universale, sive sit particulare.

Et deinde quæremus de proprietatibus aeris, et etiam de proprietatibus ignis, et adjungemus de proprietatibus ultimo quæcumque in communi secundum hanc intentionem sunt inquirenda.

Aristotelis autem littera non continet inter hoc nisi primum in his quæ ad nos pervenerunt de libro ejus. Et certum est alia deficere, et non esse ad nos delata : quoniam absque dubio alia quæ enumèravimus ex principiis determinatis in hoc libro habent determinari. Causantur enim vel oriuntur hæ proprietates elementorum in se consideratæ, vel ex orbis motu factæ in elementis. Et cum ea quæ dicta sunt ex orbis motu fiunt in elementis, habent ista determinari hic : propter quod vitium oportet esse ex diminutione primi libri Aristotelis qui de Causis proprietatum elementorum intitulatur.

Primum autem horum incipientes dicimus, quod quidam Physiologorum magnam habentes auctoritatem inter alios, dixerunt quod mare tam Mediterraneum quam Oceanum mutatur de loco ad locum : et motus ille principiatur a motu sphæræ coelestis quæ causat motum maris de loco ad locum. Sumunt autem probationem dicti sui a signo effectus quem dicunt esse effectivum transmutationis maris, qui effectus est montes et colles et valles. Capita enim altissimorum montium et profunditates vallium dicunt esse causata ex hoc quod unda maris terram in unam partem referet : et ibi facta est vallis : et addiderunt in altera parte, et ibi facta est altitudo montium. Terra autem commixta aquis maris facta est lutum conglutinosum, et ex illo facta est primo talem humiditatem extrahens. Secundo autem algido respersum humidum comprimente factus est lapis. Et ideo montes sunt lapidosi, ut dicunt. Cum autem montes sint in mul-

tis locis, mare dicunt permutari de loco ad locum. Et cum hujusmodi mutationis causa non sit inventa in inferioribus, oportet quod sit causata ab aliquo motu sphæræ coelestis.

Attulit autem quidam eorum signum ad hoc ab eventu qui evenit sibi. Cum enim foderet puteum, et pervenisset ad locum argillosum, in profundo reperiit ibi gubernaculum magnæ navis, et scire se dixit per hoc, quia mare aliquando fuit in loco illo : licet hoc non esset in hominum recordatione : quia non permutatur mare de loco ad locum, nisi per sæcula multorum longa hominum sibi succedentium, ita quod longitudo illa comprehenditur memoris hominum.

Cujus etiam alia causa est brevitas vitæ hominum : multæ enim sunt causæ oblivionis quæ tanguntur in prima parte Timæi Platonis : supervenit enim gens genti, et delet eam, et incendia vastant et libros gestorum antiquorum, et diluvia ignis et aquæ destruunt memorias quæ possunt ex scripto esse, ita quod mutationes istæ quæ non sunt nisi post multa sæcula, non sunt in recordatione.

Hæc igitur est ratio Antiquorum de mutatione maris, et de causa mutationis ejus : et videtur hæc esse opinio Platonis in Timæo.

Diximus autem objicientes contra hoc quod dicunt, quod ipsi diminuti sunt ex dictis suis : quoniam si necesse est ut mare permutetur de loco ad locum, ita quod loca marina efficiuntur aliquando et loca profunda efficiantur receptacula marium, et loca marium relinquuntur, et remanent concavitates et canales profundi et montes alti juxta illos canales, et causatur ex orbe : tunc oportet quod causatur in genere ex uno duorum motuum orbis, vel ab utroque ipsorum.

Duplex enim est orbis motus in genere, ut in secundo Cælì et Mundi 1 diximus, quorum unus est ab Oriente in Oc-

<--- Page Split --->

cidens super polos circuli æquinoticialis, et est motus diurnus, quem habent omnia quæ sunt in cœlo infra diem naturalem semel, qui vocatur motus aplanes. Secundus autem est a tropico æstivo in tropicum hyemalem super polos circuli signorum, qui est ab Aquilone in Meridiem, quem habent omnes stelle, licet tardius et velocius moveantur illo motu. Sive ergo permutatio maris causetur ab altero istorum duorum motuum, sive ab utroque, debuissent attulisse per hoc demonstrationem et observationes per figuras geometricas linearum ad visum pertractarum, ex quibus probarent quod dicebant. Et quidem hoc non faciunt, sed simplici confessione confitentur, quod omnia quæ sunt in terra et in inferioribus, fiunt per motum superiorum corporum : eo quod est elementum mobile, quod solum ex se perpetuo cursu currit ex corporibus. Et ideo est agens omnia accidentia materiae inferioris, quæ quidem effectus plurimos inducunt, sicut dicunt quod diluvium quod fuit sub Pyrrha et Deucalione in terra, non fuit nisi propter conjunctionem magnam septem planetarum in signo Piscium, in quo est vel fuit inundatio aquarum, et ventus pestilens qui interfecit gentes in terra universaliter. Hadremoth fuit propter conjunctionem magnam planetarum in signo quod est signum aereum causans aeris corruptiones. Pestilentia autem quæ fuit in terra Jammae quæ est regio Indorum, causa fuit eorumdem planetarum in signo terrestri Virginis, quæ terræ corruptiones causat et producit.

Similiter autem dicunt de aliis effectibus qui sunt in conjunctione stellarum, de quibus nos inferius faciemus mentionem : nam perfecta eorum scientia ad librum pertinet de majoribus accidentibus mundi, qui astronomia subalternatur.

Inducunt etiam id quod videmus solem operari calorem in inferioribus, et lunam videmus multa corpora transmutare, quia impregnationes et tempora nativitatum

et maturationes rerum, et perfectiones eorum et augmenta eorum quæ augentur. Similiter autem et excessiones fluminum præcipue luna sequuntur cursum et dispositionem et quantitatem.

Similiter autem dicunt, quod luna quando die vel nocte oritur super horizonte regionis alicujus, facit fluxum maris, in tantum quod redundant flumina ingredientia mare in locis illis, et refluit contra ritum suum : cum autem mediat cœlum regionis illius quod est quando contingit Zenith capitum ipsorum, et tunc influit mare et flumina non redundant, sed fluunt fluxu naturali in mare : cumque luna occidit ab horizonte illius regionis, iterum incipit exire aqua maris, et redundare incipiunt flumina usque dum luna tangit cardinem hemisphærii inferioris : et hoc est quando est in inferiori hemisphærio in puncto opposito ad Zenith capitum, incipit aqua iterum diminui, sicut inceperat augeri quando est in ortu : et taliter inveniuntur extensiones et remissiones maris sequi orbem luna sensu visibili.

Similiter autem planeta alii communicant soli in oppositionibus suis : trahunt enim lumine et calore suo in Meridie, quando declinat ad signa meridionalia. Et hoc percipitur, quia cum Nilus veniat a Meridie in Ægyptum, plus inundans Nilus est quando sunt planetæ in Meridie circa Capricornum, quam quando non sunt ibi. Inundatio enim Nili aliquando est major, aliquando est minor secundum hoc quod plus de stellis vagis est in Meridie vel minus. Et quaedam stella, sicut Venus et Luna, plus faciunt inundationes quam aliae sicciores eis : quando enim est sol in Septentrione et stella vaga sunt in Meridie, tunc propter caliditatem trahunt multum humorem : absceunt enim pluvia in Meridie, et minoratur inundatio Nili. Quando autem est sol in Meridie et planetæ cum eo, tunc pluvia fiunt propter calorem, et multum trahit humidum : et tunc magna fit Nili inundatio. Nilus enim sole existente in Can-

<--- Page Split --->

cro semel inundat. Et quando sol est sub Capricorno iterum inundat, et egrediens alveum suum irrigat sata Ægypttiorum. Et hujus causam nos inferius tangemus.

Similiter autem in complemento lunæ: eo quod tunc multum lumen solis trahens humores, multiplicantur extensiones fluctuum et extensiones maris : et fit inundatio vehementior quam quando non est plena propter causam quam diximus. Et hæc quidem ad sensum sunt manifesta.

Inveniuntur autem etiam stellæ esse causa annorum sterilitatis et ubertatis, quando ascendunt diversimode in climata septem, in tantum quod sapientes astrorum tradunt, quod quando conjunguntur duæ stellæ quæ propter tarditatem sui motus graves dicuntur, scilicet Saturnus et Jupiter in uno puncto signi alicujus in ceolo, quod tunc accidit mortalitas et depopulatio, ita quod regna evacuantur. Et hoc fieri consuevit, quando conjungunt permutationem triplicitatis ad triplicitatem.

Habent enim signa zodiaci quæ sunt duodecim, quatuor simplicitates, hoc est, quatuor ternarios signorum quæ sunt unius complexionis, sicut signa ignea et calida et sicca sunt Aries, Leo, Sagittarius. Signa autem terrae frigida et sicca sunt Taurus, Virgo, et Capricornus. Aquea autem sunt frigida et humida Cancer, Scorpio, et Pisces. Et signa aerea calida et humida sunt Gemini, Libra, et Aquarius. Et probatum est, quod duæ stellæ Saturni et Jovis vicibus duodecim conjunguntur per medium motum suum in una triplicitate antequam in alio signo conjungantur Conjunguntur autem in duodecim annis semel minus octava parte unius anni : et est conjuncti o eorum super arcum qui est in novum signum a prima conjunctione cum oppositione duorum graduum et dimidii : duodecies autem duo gradus et dimidium faciunt triginta gradus : et ideo decima tertia conjunctio eorum est extra

triplicitatem in decimum signum. Nonum enim signum a quo signo accepto in zodiaco, est ejusdem triplicitatis cum ipso : sed decimum est alterius : duodecies autem viginti sunt ducenti et quadraginta anni, et ideo per ducentos et quadraginta annos de viginti in viginti conjunguntur semper in triplicitate una. Quando autem permutant triplicitatem, tunc dicunt Astronomi quod virtus infunditur in inferioribus ex cœlo : et delentur antiquæ habitationes et incipiunt novæ, sicut bene probatur in libro de magnis accidentibus mundi. Multa autem præterimus de effectibus superiorum propter usitationem prolixitatis. Ex his enim sufficit probare, quod ea quæ sunt in inferioribus, causantur a superiorum motibus. Videtur ergo a simili, quod permutatio maris causetur a motibus superiorum.

CAPUT III.

De improbatione opinionis quæ dicit mare transmutari de loco ad locum.

Nos autem e contrario opponentes dicimus, quod si mare permutaretur de loco ad locum, absque dubio tunc permutatio ejus causaretur ab aliquo motuum superiorum : sed nos ponimus quod de loco ad locum continue non permutatur: et ideo non causatur hoc quod non est ab aliquo motuum superiorum.

Si enim permutaretur, aut sequeretur in permutatione sua orbem lunæ quæ movetur per signa et perficit in viginti et

<--- Page Split --->

octo diebus : et sic permutaretur mare de loco ad locum in quibuslibet viginti et octo diebus : et tunc omnino destruretur agricultura, quia mare infunderetur aquis antequam redigi posset ad cultum. Similiter autem et generatio propter nimium humidum destrueretur in terra.

Aut diceretur fieri propter motum Mercurii vel Veneris qui semper æquales circulos habent, qui complentur fere in decem mensibus : et tunc mare in quibuslibet decem mensibus permutaretur de loco ad locum.

Aut accideret ex permutatione Solis, et tunc contingeret in omni anno semel : quia Sol per annum complet circulum suum.

Aut causa istius est motus Jovis, et ejus permutatio quam facit in duodecim annis : et tunc mare permutaretur de loco ad locum per totum circulum terræ in quibuslibet duodecim annis.

Aut causa ejus est motus Saturni per circulum : et tunc accidit illud in omnibus triginta annis.

Aut causatur ex conjunctione simplici duarum stellarum gravium, quæ sunt Saturnus et Jupiter : et tunc accidit in quibuslibet viginti annis : quoniam in quibuslibet viginti annis semel in uno signo conjunguntur, scilicet Saturnus et Jupiter, sicut diximus superius. Aut causatur illud ex conjunctione Saturni et Jovis cum permutatione triplicitatis. Et tunc fiet illud accidens, in quibuslibet ducentis et quadraginta annis, sicut superius explanavimus.

Aut continget hoc propter motum quem ponunt Auctores Altasimer, hoc est, imaginum signorum, qui dicunt in superioribus accessiöribus et recessionisbus capitis Arietis et Librae : dicunt enim, quod caput Arietis recedit ab æquinotciali aliquando in Meridiem, et aliquando in Aquilonem super circulum cujus diametrum Antiqui dixerunt esse quindecim graduum, quorum septem sunt in motu accessionis ad nos ab æquinotciali versus Septentrionem, et octo sunt in

motu recessionis a nobis versus Meridiem : et secundum eos centrum ipsius circuli parvi super quem movetur caput Arietis, non est in æquinotciali, sed juxta æquinotcialem in Meridie ad dimidium graduum. Sed nunc melius verificavit hunc motum Thebit Benome, et dixit accessionem et recessionem esse æquales, et ponunt centrum in æquinotciali, et semidiametrum esse novem graduum fere, et motum illius circuli esse in octoginta annis per gradum unum. Et huic concordat Albategni et peritiores Astronomorum : sed Ptolemaeus non fecit mentionem de motu illo : et tunc deberet hic a cæteris perfici in sexcentis et quadraginta annis. In tanto ergo tempore mare deberet pertransire per omnia loca terræ. Et hoc non est verum : quia multa loca ædificata sunt a duobus vel tribus millibus annorum, et numquam fuit ibi mare.

Aut causatur illud ex motu stellarum fixarum quæ deprehensæ sunt moveri in omnibus centum annis gradu uno, et perfi ciunt totum circulum in triginta sex millibus annis. Et tunc in centum annis deberet mare relinquere unum gradum de terra, et in centum aliis iterum alium gradum, donec perambularet totum circulum terræ, sicut perambulant stellæ circulum cœli : et hic est ultimus et tardior motus, cui innituntur Auctores Aschisca, qui faciunt imagines secundum cursus astrorum, et invenimus mare sequi motum illum : quia nos ratione geometrica invenimus per mensuras cosmi metrice, quod tota terræ rotunditas non habet nisi viginti quatuor millia milliaria : et illam revolutionem terræ deberet mare complere in triginta sex millibus annis : ergo in centum annis aliquid deberet transire de spatio notabiliter, ita quod appropinquaret civitatibus quæ sunt super mare plus et plus, sicut ad civitatem Aim et ad civitatem Medenam, et ad civitatem quæ vocatur Merondimbe, et ad Venetias et ad Pisas, et ad Januam, et ad alias maritimas civitates :

<--- Page Split --->

vel deberet paulatim recedere ab eis. Similiter autem deberet fieri in civitatibus Alepila et Gnamen quæ sunt super mare Jammæ. Et similiter in Ægypto et in Alexandria quæ sunt super mare Rubrum magis Occidentale quod Arabes vocant Scemi. Similiter autem juxta Romam et Byzantium et Constantinopolim fieri deberet, et juxta alias multas civitates quas longum est rememorari. Nos autem non vidimus accidere simile in mari de appropinquatione et recessu : nec pervenit ad nos de præterito in chronicis eorum qui scripserunt gesta regum et mutationes terrarum : nec umquam aliquis Philosophorum sapientium qui locuti sunt de natura maris et pluviarum, scripsit aliquid simile de accessu et recessu maris ad civitatem aliquam, nisi sicut est hodie. Si autem aliquis objiciat de recessu maris Anglici, quod est pars Oceani a civitate quæ olim Tuag Octavia dicebatur, in qua oculis vidimus quod recessit mare per spatium magnum in paucis temporibus, et continue recedit ab oppido Flandriæ quod dicitur Burig, dicemus quod iste recessus non est continuus neque causatur ex orbe, sed fit per accidens. Si enim esset ex orbe, oporteret quod esset in omni mari tam Oceano quam Mediterraneo : nunc autem fit per accidens, quia videlicet multiplicantur aggeres in portum, et exaltantur ab undis maris : et per illos mare obstruit sibi viam accedendi ad civitates illas, et retrahitur. Et signum hujus est, quia mare in terris illis cohibetur ab alveo suo per exaltationem aggerum in littorbius suis : et capiunt homines illius patriæ multam terram sic a se mare propellentes. Et ideo iste recessus a locis illis non est naturalis, sed per accidens.

quando fuit sub aquis, et quod non est pars terrae, quod aliquando fuit humida, et aliquando sicca. Si enim haec vera sunt, tunc videtur mare permutare de loco ad locum super circulum terrae : sed ex illo quod in libro Meteororum dictum est,non habetur permutatio maris, sed potius ex aliis causis loca aliquando humescunt et aliquando exsiccantur, quæ sunt causæ diluviorum particularium vel universalium, de quibus nos inferius loquemur.

Quod autem dicunt de montibus et de vallibus, quod ipsi sunt causati ex procellis maris, in sequenti libro ostendemus esse falsum : et causas montium et vallium determinabimus in libro sequenti, et in parte in libro Meteororum.

Et quod dicunt de fodiente puteum qui remum invenit, dicendum ibi remum ab antiquo fuisse repositum : et terram congestam fuisse super eum, et frigiditate terrae a putredine terrae fuisse conservatum : aut fuisse ibi mare aliquando, et per accidentalem causam a loco illo recessisse : quia et nos in Colonia vidimus altissimas fieri foveas, et in fundo illarum inventa sunt paramenta mirabilis schematis et decoris, quæ constat ibi homines antiquitus fecisse, et congestam fuisse terram super ea post ruinas ædificiorum.

Jam ergo planum est per ea quæ diximus in Physicis, quod destructa est intentio ejus qui dixit mare permutari de loco ad locum terrae : et satis evidenter apparet error eorum qui existimant id determinare de loco maris, pertinere ad scientiam libri Meteororum.

<--- Page Split --->

plantæ et animalium membra præcipue oculi in quorum compositione abundat aquæ natura, recipiunt maximas alterationes et augmenta et diminutiones secundum lunam. Sol autem medius planetarum a Deo glorioso positus est tamquam cor quod vires undique ministrat: et licet longinquior sit quibusdam planetis, tamen quantitate et lumine major est omnibus eis. Et ideo fortissime movet corpora inferiorum et transmutat.

Tertia autem causa est proprietates et causateria virtutes qualitatum horum luminarium specialiter : luna enim eo quod propritatis est aqueæ, ex connaturalitate habet cuncta movere in quibus aqua et terra dominatur. Sol autem ex eo quod sit fons caloris vivifici, facit ebullire hos humores : eo quod humidus naturaliter trahat et vaporet ad calorem se elevantem : propter quod antiqui dixerunt Ægyptii, quod sol attraheret humidum ad omnium corporum cœlestium nutrimentum. Hoc ergo est unum quod nos præsupponere oportet.

Secundum autem, quod magna diversitas est in fluminibus et in maribus : et inventum est mare stans quod nec accedit umquam, nec recedit : et inventum est mare quod ab initio lunæ usque ad plenilunium accedit : et a plenilunio quod interlunium vocatur a quibusdam, quod Arabes vocant Almuhac, usque ad perfectum lunæ defectum recedit, faciens in uno mense tantum unum accessum et unum recessum. Quædam autem maria accedunt omni die bis et recedunt bis. Stat enim mare Pisanum, nec accedit nec recedit : mare autem quod est sinus Persicus, et mare Indiæ, et maria omnium insularum quæ sunt inter hæc, similiter autem mare quod inter Constantinopolim et Venetias, et in Aquilone Gumphus Oceani qui est inter Angliam et Flandriam et Germaniam, et omnia his similia maria accedunt et recedunt bis in die naturali, et differunt in fortitudine accessionis et recessionis.

Et est digressio declarans qua prænotanda sunt ad sciendum accessum et recessum maris.

Tractantes de accessu et recessu maris, necesse est nos præmittere quæcumque faciunt ad scientiam ipsius.

Causa prima.

Causa secunda. Luna est minor omnibus planetis. Luna vocatur regina celli et quare ?

Unum autem horum est quod licet omnes planetæ communiter habeant in inferioribus effectum, tamen sol et luna præcipui planetæ sunt, quorum proprietates et virtutes sequuntur inferiora propter tres causas : quarum prima est quantitas luminis ipsorum. Alii quidem planetæ lucentia quædam corpora sunt, et motu et lumine movent inferiora, sed radios et umbras notabiles non emittunt super inferiora : luminaria autem quæ sunt sol et luna, et motu et lumine et radiis movent : et ideo etiam umbras faciunt quando aliquod corporum opacorum objicitur radiis eorum : et ideo impressio eorum fortissima est in inferioribus.

Alia autem causa est locatio eorum inter planetas : quoniam luna licet sit quantitate minor omnibus planetis præter unum, tamen vicinior est inferioribus, et appropinquat magis naturis eorum, et ideo permutat ea : et numerantur propter hoc critici dies secundum lunam : et vocatur regina cœli, quia regit humiditates corporum inferiorum : et ideo metalla et

<--- Page Split --->

Tertium autem quod prænotandum est, hoc est quod non sit accessio et recessio in mari nisi quando luna tangit circulum aliquem hemisphærii illius maris quod est accedens et recedens. Sunt autem quatuor arcus duorum circulorum hemisphærii, quos cum tangit luna, statim varietas incipit in mari : duo enim circuli hemisphærii sunt horizon unus, et Meridianus alter. Habet autem horizon duos arcus : unum versus punctum Orientis, et alterum versus punctum Occidentis. Similiter autem et Meridianus habet duos arcus : unum quidem in medio cœli super Zenith capitis regionis, et vocatur arcus ille angulus medii cœli ; alterum autem habet directe sub pedibus regionis ex opposito Zenith capitis, et vocatur angulus mediae noctis et angulus mediae terræ. Cum autem luna attingit hemisphærii angulum Orientis in regione aliqua in qua est mare, incipit accedere mare : et cum attingit luna arcum qui est ad angulum medii cœli, incipit mare recedere. Cum autem iterum attingit luna arcum qui est ad angulum Orientis, incipit accedere mare : et cum venit ad arcum anguli mediae terræ, tunc incipit recedere.

ctis in regionibus diversis, præcipue secundum longitudinem terrarum : quia illa necessario variat omnes angulos dictos plus quam latitudo regionum.

Quintum autem fere simile est huic, videlicet quod necessarium est quod variat et accessum maris in profunditate maris longe a littoribus et in littoribus ipsis : quia si est quantitas quingentorum stadiorum quibus sensibiliter variet circulos et angulos hemisphærii, necesse est quod accessus maris citius sentiatur in profundo maris versus Orientem quam in littore : sed tamen non sentitur in profundo maris nisi secundum elevationem maris de profundo, quod vocant nautæ marinarii tumorem maris : elevatur enim aqua a luna tunc de profundo, et intumescit et facit procellas aliquando periculosas navigantibus, ita quod belluæ marine elevantur ad maris superficiem. Sed aqua illa elevata superfunditur alii aquæ maris, nec habet in profundo alium accessum et recessum in littoribus, et superfluit littoribus et influit super terram extra littus suam.

Sextum est, quod propter eamdem causam necesse est variari influxum et refluxum maris in duobus littoribus ejus multum distantibus : quorum unum est ad Orientem, et alterum ad Occidentem.

Septimum autem est, quod aliquando tumor est in mari, qui est principium accessus et recessus : et tamen in littore non percipitur recessus et accessus aliquis : eo quod littora sunt lata valde ante aquæ profunditatem, et non sunt profunda nec multam aquam habentia : et tunc non percipitur accessus per exitum aquæ super littora: sed tamen per majorem profunditatem in littoribus, quia sufficiunt littora aquam continere eis superfusam a tumore maris.

Octavum autem quod prænosci oportet, est quod signum præcedens tumorem maris et accessum ejus sunt venti qui sunt :

  1. Tertium autem quod prænotandum est, hoc est quod non sit accessio et recessio in mari nisi quando luna tangit circulum aliquem hemisphærii illius maris quod est accedens et recedens. Sunt autem quatuor arcus duorum circulorum hemisphærii, quos cum tangit luna, stattim varietas incipit in mari : duo enim circuli hemisphærii sunt horizon unus, et Meridianus alter. Habet autem horizon duos arcus : unum versus punctum Orientis, et alterum versus punctum Occidentis. Similiter autem et Meridianus habet duos arcus : unum quidem in medio cœli super Zenith capitis regionis, et vocatur arcus ille angulus medii cœli ; alterum autem habet directe sub pedibus regionis ex opposito Zenith capitis, et vocatur angulus mediae noctis et angulus mediae terræ. Cum autem luna attingit hemisphærii angulum Orientis in regione aliqua in qua est mare, incipit accedere mare : et cum attingit luna arcum qui est ad angulum medii cœli, incipit mare recedere. Cum autem iterum attingit luna arcum qui est ad angulum Orientis, incipit accedere mare : et cum venit ad arcum anguli mediae terræ, tunc incipit recedere.

  2. Terra est rotunda.

Quartum autem quod præmittere debernus, sequitur ex isto : cum enim terra rotunda sit et luna moveatur in rotundo circulo, sequitur necessario quod anguli hemisphærii maris et regionis unius, non sunt anguli hemisphærii et regionis alterius : et si regiones illæ distant ab invicem in altum, sæpe fit, quod si tempore accessionis et recessionis maris computentur, quod eadem hora qua accedit mare in regione una, recedit in alia : et quod tempus initii accessionis in regione una, est tempus initii recessionis in alia : vel quod initium recessionis in regione una, est medium recessionis vel finis ejus in alia : et aliis infinitis modis hoc necesse est variari : et hoc fit propter diversitatem Orientis et Occidentis, et anguli medii cœli, et anguli mediae no-

<--- Page Split --->

si validi sunt, significant valde fore accessum maris : et si sunt debiles, signant accessum fore debilem : et quando cessant venti, signum est recessus maris. Hæc igitur sunt quæ sunt præmitteda.

CAPUT V.

Et est digressio declarans vel ostendens veram causam accessionis maris in communi, et excludens errores qui sunt circa hæc.

Prælibatis autem his, causam accessus marium et diversitatem ejus necessarium est determinare. Dicimus igitur causam accessus et recessus ejus concurrere ex tribus sic convenientibus, quorum unum est ex dispositione aquæ quæ accedit et recedit. Secundum autem ex dispositione loci cum quo accedit et recedit. Tertium autem est ex situ lunæ moventis aquam recedentem et accedentem.

Et dispositio quidem aquæ maris est, quod est spissa, et salsa, terrestreitati admixta, stans in loco uno tempore longo : et ideo fœtida et multa est simul secundum profundum et latum : et per hoc quidem quod est ipsa spissa fortiter et diu tenet vaporem in se generatum, et ex salsedine habet calorem naturalem, quod facit ut facilius in profundo ejus vapor elevetur, et quod ipse est terrestris, confert ad grossitiem et spissitudinem illius vaporis qui elevatur in ea de profundo ejus, et quod est ipsa stans non mota facit ad hoc

quod permaneat in ea calor solis qui corrumpit aquas ejus et in salsedinem vertit et fœtorem. Quia autem multa est simul, facit ebullire diu eam cum movet eam vapor antequam egrediatur ex ipsa paulatim vapor inclusus in ea, qui facit eam duos motus habere : quorum unus est de profundo ejus ad superficiem, et vocatur ebullitio et fervor maris. Secundus est superfusio qui motus est in superficie ejus, quando aqua superfunditur alii aquæ sibi vicinæ : et tunc fœtor ejus exspirat cum vapore subtili. Propter quod unum de prognosticis per quod cognoscunt illi qui sunt in profundo maris, quod aqua maris in proximo bulliet, est fœtor ejus qui respargi incipit cum vapore subtili qui primo resolvitur ex ipso antequam moveatur. Et secundum est ventus qui incipit quando vapor incipit grossior esse et fortior : et tunc statim ebulliet mare post illud : et per illa eadem cognoscunt habitantes in littore maris, quod in proximo accedet et effundetur aqua super littus suum.

Causa autem quæ est quod loca, quæ sunt receptacula et quasi conchæ marium, sicca, dura, longa, et montibus ut in pluribus circumdata, et quod montes et scopuli multi sunt in ipso mari in diversis locis : talia enim congregant vaporem ventosum fortem et tenent eum : quia ex duritie loci habent loca soliditatem vaporis : mollia enim cito exspirant et vaporem generatum in se non continent, sed paulatim secundum quod generatur in eis, emittunt eum : eo quod per se omni tempore sunt aperta. Solida autem loca non aperiuntur nisi aliquo cœlesti corpore ea violenter quasi movente : et tunc aperiuntur in impetu, et emittunt simul in se vaporem retentum et collectum. Ex hoc autem quod sunt longa, multiplicatur et coarctatur in eis calor : et ex hoc quod super montibus et collibus immixta apta receptacula sunt vaporum, et sunt generativa vaporis grossi multi : propter quod aquæ stantes in montibus semper videntur crispantibus undis

<--- Page Split --->

moveri propter motum vaporis a fundo elevati, qui movet aquam.

Tertia autem causa est quae convenire debet cum his, est lunae situs. Cum enim luna tangit circulum hemisphaerii, primo tunc movens est praesentia corporis et luminis sui, et non completur ascensio ejus donec attingat circulum Meridiei ejusdem hemisphaerii : et quando est praesentia ejus in gradu qui est inter punctum Orientis et Meridiani, tunc praesentia luminis directo radio attingit Occidens, et confert eis vires sui luminis, ita quod omnes gradus per quos ascendit ab angulo Orientis usque ad angulum medii cœeli, immittit radium per vires suas omni gradu sibi opposito in quarta per quam ascendit ab angulo Occidentis ad angulum mediae terrae : et ideo quarta Occidentalis movet mare, sicut movet quarta Orientalis. Et haec causa est ex parte lunae moventis : quia movet bis mare ad accessum, hoc est, cum ascendit ab Oriente ad medium cœelum : et cum descendit ab Occidente ad angulum mediae terrae. Cum autem est recedens ab angulo cœeli derelinquens punctum Meridiei, tunc diminuitur virtus ejus super hemisphaerium maris, et reflectuntur radii ejus qui dirigebantur in profundum maris ad superficiem ejus, et non movet locum maris : sed aquas respiciunt obliquo respectu : et exspirat vapor qui ejicit aquam a loco suo : et tunc non per lunam, sed per naturam propriam revertitur aqua ad locum suum : et haec vocatur recessio maris. Eadem causa est quare revertitur quando luna recedit ab angulo mediae terrae : quoniam radii ejus ab angulo illo non figurunt super mare : sed secant aquam ejus oblique, et non diriguntur ad fundum ejus : et jam secundos resolutus est vapor elevans eam quando luna fuit in puncto Orientis : et ideo tunc iterum revertitur aqua ad locum suum per motum naturalem. Mirabilis autem est effectus lunae in humido elemento : quoniam de longinquo trahit et movet eam, sicut magnes ferrum : eo quod ipsa est prima causa humidia aquei,

sicut diximus in libro Cæli et Mundi, per hoc quod ipsa est quasi secundus sol, ex hoc quod lumen accepit a sole, facit vaporare verum qui est in profundo maris.

Et hoc contingit ex tribus causis, quarum una est jam dicta, quod lumen luna est acceptum a sole, et sua caliditate subtiliat vaporem grossum in mari stantem, qui subtilitatus quaerit dilatari, et extradit aquam de profundo. Secunda causa est ipsa natura lunae qua movet elementum humidum : et ideo quando occurrit ei aqua, motu suo calefit, et movet vaporem, qui quaerens resolvi, dilatatur et extrudit aquam. Tertia causa est situs lunae in circulo hemisphaerii : tunc enim ascendit a quarta Orientis : et ideo elevatur cum ipsa aqua : et extruditur virtute ejus, et in gradu occidentali facit similiter : propter hoc quod illae quarta sunt similium virtutum : propter causam quam diximus. Ha ergo sunt causa accessus et recessus maris in summa.

Hujus autem signa quod quando luna diutius manet super terram quam sub terra, prolixius tunc fit tempus accessionis et recessionis primarum quam secundarum : et quando e converso diutius manet sub terra quam super terram, tunc fit e converso si plus tardat in quarta Orientali quam Occidentali, tunc tempus accessionis prima est prolixius quam tempus accessionis secunda : et simile judicium est de tempore accessionis comparato ad tempus recessionis.

Accipitur autem ex alio signo probatio ejus, quod videlicet accipiet tempus secundum motum lunae in deferente circulo : quando enim plenum est, oritur super hemisphaerium tempore casus solis, et sequitur eam motus aquae. Quando autem cecidit plenitudine per tredecim gradus, qui sunt motus lunae in una die, tunc post ortum solis in sequenti fere per unam horam sortitur super hemisphaerium : et tunc sequitur motus aquae lunam in alia hora quam in die praecedenti. Propterea dicunt Astronomi, quod qui vult scire quantum est tempus accessionis et reces-

<--- Page Split --->

sionis maris, primum verificare debet gradum in quo ascendit luna super hemisphærium : et accipere debet oppositum illi per diametrum, et habebit gradum in quo cecidit luna : et videre quot sunt gradus in medio, et computare debet quoslibet quindecim gradus pro una hora, et quot horas invenerit tempus, erit tempus accessionis et recessionis simul sumptum. Si autem illud in duo diviserit, tunc habebit per se tempus accessionis. Idem autem modus est inveniendi tempus accessionis et recessionis secundæ, præter hoc solum quod verificatur gradus in quo linea cecidit : et accipitur oppositus gradus illius in Oriente : et tunc enumeratur gradus arcus qui est ab Occidente in Orientem, et sicut prius.

Sunt autem quidam prædictis objicientes id quod invenitur. Invenitur enim in aquis dulcibus sicut in civitate Arabum, quæ vocatur Albastrach, et in aquis civitatis quæ dicitur Azim, et multorum aliorum locorum aquis, quæ loca sicca sunt in pede maris. Nos autem his respondentes dicimus, quod aquæ dulces subtiles sunt, et vaporem venti non retinent in seipsis : et nec accedunt, nec recedunt, præcipue cum fluunt sicut faciunt flumina : quia tunc motus facit eas subtiliores : loca autem prædicta aquarum sunt receptacula multorum fluminum in se fluentium, quæ impetu suo a civitatibus prædictis propellunt aquam salsam, et omnino remanet dulcis in littoribus dictarum civitatum : continuantur tamen ad aquam salsam, eo quod loca illa sunt pedes maris : et ideo accedente mari impelluntur et accedunt per accidens, et recedente eo videntur recedere. Et similiter huic accidit in puteis qui sunt juxta mare, qui ex redundantione aquæ crescunt mari accedente, et ex diminutione maris decrescunt mari recedente. Ex dictis etiam patet quare mare accedens effundit aquam calidam fœtidam, et recedens retrahit aquam frigidam et minus fœtentem. Cum enim accedit, exspirat cum ea vapor inclusus qui calidus est et corruptus : et ideo illud

vocatur a nautis æstus maris et fætor. Cum autem revertitur, tunc aqua dilatata super littora refrigerata est : et ideo frigidior est et minus fortis.

Hæc igitur causa est accessus et recessus aquæ maris.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans quot et quæ confortant accessiones maris.

Non videtur autem esse prætereundum, quin dicamus aliquid de confortantibus accessionem et recessionem maris : licet enim illa perfecte non sciantur nisi per astronomiam quæ notificat cursum lunæ et stellarum, tamen in communi pertinent ea ad naturalem. Licet autem multa sint numero, tamen quinque sunt quæ majorem habent virtutem hoc faciendi. Quorum primum est distantia lunæ a sole. Secundum autem est propinquitas lunæ ad mare. Tertium autem est accessus vel recessus ejus a Zenith capitum eorum quæ sunt juxta mare. Quartum autem est quantitas temporis præsentiæ ejus et solis super terram vel sub terra. Quintum autem est adjutorium ejus a cæteris stellis. Et hæc quinque sunt confortantia et debilitantia accessum vel recessum maris ex virtute cœlesti tantum. Unum autem est præter hoc, quod est flatus venti, qui talis potest esse qui confortat recessum super accessum. Præter ista autem sunt causæ accidentales et particulares confortantes accessum vel recessum vel utrum-

<--- Page Split --->

que, de quibus in fine istius capituli, faciemus mentionem.

Dico ergo de prima causa, quod distantia luminis a sole facit quantitatem luminis in luna. Unde quando luna est cum sole in eodem loco zodiaci, tunc conjuncta virtute movent lumina : et ideo tunc quantum ad hoc caeteris causis paribus existentibus confortantibus accessum aquae super recessum ejus. Quando autem recedit luna, tunc est parum luminis solis in luna, et non habet sibi conjunctum solem : et ideo tunc debilitatur quousque fiat luna dimidia : et tunc distat per quartam cœeli partem a sole : et tunc confortabitur lumen ejus : et confortatur etiam accessus maris, et recessus debilitatur. Cum autem luna cadit a plenilunio, incipit debilitari accessus donec iterum luna sit dimidia : et tunc parum confortatur propter angulum lunae qui est rectus. Quarta enim pars circuli subtenditur angulo recto super centrum existenti : et tunc iterum debilitatur donec efficitur cum sole, tamen crescente lumine in luna, semper est fortior accessus maris quam decrescente lumine ejus. Et inde est, quod invenitur mare quod accedit per dimidium mensem, et recedit per alium dimidium mensem ut stans non accedens : quia aqua ejus est spissa, et non potest moveri nisi lumine crescente in luna, et non lumine decrescente. Omnis enim virtus crescens potentior est ad operandum quam eadem in eadem quantitate decrescens.

Secunda autem causa est, ut diximus, propinquitas lunæ ad mare : habet enim luna eccentricum se deferentem et epiciclum, sicut et alii quinque planetæ : et ideo quando descendit in utroque descendit versus terram : et est fortior motus ejus in mari quam quando ascendit : et si descendit ad breviorem partem diametri in eccentrico, et ascendit in epiciclo, adhuc confortatur motus ejus, licet non sit adeo fortis, sicut fuit quando in utroque circulorum descendit : et contingit ideo, quia omne movens aliquid

movet ipsum fortius quando est propinquum, quam quando est remotum ab ipso : luna autem mari propinquior est quando descendit ad breviorem partem diametri circuli sui quam quando est ascendens ad longiorem diametri partem.

Tertia autem causa est accessus et recessus lunæ a Zenith capitum eorum, qui sunt juxta mare quod accedit vel recedit : quia quando accedit luna ad Zenith capitum eorum, tunc radii ejus directius veniunt ad fundum maris : et ideo fortius movent. Quando autem recedit a Zenith eorum, tunc radii ejus oblique sparguntur supra superficiem aquæ maris et secant convexum maris : et ideo tunc minus movent : propter quod tunc confortatur accessus quando luna accedit a Zenith capitum, et debilitatur recessus : et quando recedit a Zenith capitum, tunc fit e converso quoad hoc si cætera sunt paria.

Quarta causa confortans accessum est quantitas temporis præsentiae ejus super terram cum sole : fit enim aliquando accessus in die, et aliquando fit accessus in nocte. Considerandum ergo, utrum dies sit longior nocte, vel e converso nox longior sit die : et si quidem dies longior fuerit nocte, quod fit quando sol est in signis Aquilonaribus, et confortabitur accessio diei super accessionem noctis, præcipue si etiam luna diutius est super terram quam sub terra. Et est in hoc magna differentia : quia tempus quo dies prolongatur super noctem est duplex, in quorum uno crescit dies, in altero autem decrescit : et diebus crescentibus accessio diurna fortior quam sit diebus descendentibus : et ideo cæteris paribus fortior est diurna accessio a solstitio æstivö usque ad æquinoctium hyemale. In utroque tamen tempore fortior est accessio diei quam noctis : sed in duobus æquinoctiis, eo quod sol tunc est æquali tempore super terram et sub terra, et æquales sunt accessiones diei accessionibus noctis. Sed ab æquinotio hyemali

<--- Page Split --->

usque ad solstitium hyemale, quia in illo crescunt noctes super dies, confortatur accessio noctis super accessionem diei quae est a solstitio hyemali usque ad æquinoctium æstivum, eo quod tunc decrescunt noctes : cum tamen omnes accessiones nocturna amborum istorum temporum fortiores sunt quam diurna eorumdem temporum. Fit autem hoc præcipue quando luna diu est super terram cum sole : et ideo si luna ascendit in fine Geminorum, vel in principio Cancri super mare aliquod, confortatur multum accessio ipsius : eo quod nullum signum habet tam magnum circulum super terram sicut illa quae diximus : propter quod dies eorum longiores sunt. E converso autem fit quando est in fine Sagittari, vel in principio Capricorni : eo quod illorum circulorum maximus sub terra, et longior nox ipsorum.

Quinta causa est confortatio luna e ex tribus, scilicet ex loco et ex stellis fixis significantibus effusionem aquæ, et ex planetis quibusdam paucioribus vel pluribus : quoniam quando luna fuerit in signis aquaticis, et præcipue in Piscibus vel in Aquarii fine, confortabitur effectus ejus ex loco cœli in quo est. Si autem fuerint ibi stellæ fixæ significantes inundationem aquarum, sicut sunt stellæ quatuor quæ sunt juxta effusionem aquæ, vel sicut sunt Pleiades et aliæ stellæ vehementer humidae, tunc magis adhuc confortatur effectus luna supra maris accessionem. Sed si luna in loco illo descendit ad breviorem partem diametri, et alii planetae duo vel tres vel quatuor vel quinque vel omnes sex juncti fuerint ei in signo humido et stellis vehementer humidis : et sic tunc planetae etiam omnes, vel possibiles ex eis fuerint etiam descendentes ad brevitatem diametrorum suorum, erit accessus intolerabilis et diu durans, et forte per plures dies durabit, et submerget forte loca vicina, nisi impediatur per accidens propter loca concava in quibus recipitur mare exiens, vel propter aliud aliquod accidens.

Istis igitur causis sic determinatis, considerandum est si plures eorum conveniant in uno mari vel pauciores : secundum hoc judicandum est de accessu maris et recessu.

Causa autem quae præter has in infecidentales rioribus est ventus adjuvans aut impediens accessum maris. Diximus superius quod in profundo maris elevatur ventus qui facit mare ebullire : et ille non devenit ad littus maris nisi raro valde : sed ventus validus qui flat in littore maris, est elevatus de terra, et est aliquis duodecim ventorum de quibus in libro Meteororum determinavimus : et si ille validus est, et venit ab eadem parte unde venit accessus maris, hoc est, ab Oriente, tunc impellet mare tumens ante se, et confortabit accessum maris. Si autem venit ab Occidente contra accessum maris, repellet aquam, et accessum maris impediet : et in aliis ventis est similiter. Mare autem accedit secundum motum luna e ab Oriente, et secundum motum ejus ab Occidente quando occidit luna ab hemisphærio nostro : et ideo sunt duo accessus ejus, ut diximus. Et ideo considerandum est de vento valido, utrum sit flans ab eadem parte accessus vel recessus, sicut docuimus. Crescit autem accessus vel recessus aliquando per accidens, et similiter decrescit, hoc est, ex sirtibus vel scyllis vel insulis vel latis receptaculis quæ sibi objiciuntur, vel ex fluminibus aliquando. Quando enim accedit mare, frangitur impetus ejus ex sirtibus et insulis et collibus qui sunt intra mare, qui colles apricantia vocantur, et apud Græcos dicuntur scylla : et quando impetus ejus est confractus, modesta, et contracta effusione effunditur super littus et recedit. Similiter autem aliquando retinetur locis latis, et diffunditur dilatatum in illis : et tunc iterum minus impetuose et minori quantitate effunditur super littur : aliquando autem infunditur aquis fluentibus, et facit flumina redundare, et retinet aquas et instagnat eas, et cum illis omnibus aquis postea redit ad mare :

<--- Page Split --->

et tunc impetuosior est reditus et majoris aquæ quam fuerit accessus. Aliquando autem littus est convexum : et illa convexitas potest esse duobus modis versus mare videlicet, aut versus terram : et si est convexum littus versus mare, semper impetus maris accedentis constringit ad gibbum littorum : et ideo semper modesto fluxu venit mare terræ illius. Quando autem planum est versus mare, et convexum versus terram, tunc accedit mare cum duplici impetu : quoniam unum impetum habet ex impulsu proprio, et secundum habet ex casu de convexo. Quoniam autem habet convexum ad utramque partem quando quasi quidam mons longus est sub aqua in littore, et in illo mari constringitur impetus proprius maris quando accedit, et remanet impetus secundus qui est casu exuberantis maris ultra convexum illud. Simile autem videndum est de accessu maris. Quando enim confortatur accessus, tunc debilitatur recessus, et e converso : et quando prolongatur tempus unius eorum, tunc breviatur alterum eorum ut in pluribus, nisi impediatur per accidens aliquod, sicut diximus.

Igitur hæ sunt causæ confortantes vel debilitantes accessum vel recessum maris, et quædam aliae quæ in astronomicis sunt tractandæ.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans et destruens tres sectas erroris circa accessiones maris.

Quærunt autem nonnulli physiologorum qui lunam non dixerunt esse causam accessus maris, et fuerunt duæ sectæ illorum. Temporibus enim paucis ante nos quidam Arabs in Hispania Arabica, cujus nomen est Alpatiatius, qui dixit totum cœlum moveri motore unico primo, cujus motus pertingit in omne quod est : et ille quidem motus circumagit ignem perfecta circulatione et aerem : aquam autem non movet ad perfectionem circuli, sed ad semicirculum cuilibet terræ accedit, et tunc recedit proprio pondere.

Alia autem secta dicebat, quod in aere exspirat ex seipsa, et non ex virtute alicujus motus cœlestis. Et dum spirat, elevatur et effunditur super littora sua : et dum exspiraverit, tunc redit ad alveum suum. Dixerunt autem signum hujus esse, quia spiritus multi nascuntur in humidis corporibus et calidis. Cum autem mare sit magnæ quantitatis valde, et sit humidum, impossibile est quod calor solis et naturalis calor maris non generet in eo multos spiritus ventosos, qui tumescere et spirare et guttuare faciunt mare.

Sed improbatio dicti Alpatiatii est, quod si mare movetur ad motum primi qui movet motum diurnum, non deberet

<--- Page Split --->

mare moveri nisi uno modo ab Oriente secundum motum diurnum : et cum terra sit rotunda, non esset causa quare magis rediret aqua ab uno puncto quam a puncto altero circuli maris vel terræ : et tunc mare compleret circulum super terram : et tunc omni die destrueretur agricultura, sicut diximus superius contra eos qui dicebant mare moveri secundum motum diurnum orbis. Cum igitur nos multas diversitates motus maris inveniamus, et multos modos reditus ejus, sicut patet ex supra scriptis, clarum est aquam maris in accessum et recessum non sequi motum primi motoris qui est diurnus. Dimittamus autem nunc dicta Alpatiatii : quia cum naturaliter voluit loqui, erravit, et in errorem suum induxit multos alios se sequentes, sicut in parte ostendimus in secundo Cæli et Mundi.

Contra secundam autem sectam est, quod si moveretur mare, quia spirat naturaliter, sicut alia in quibus generantur venti et vapores spirituales : et tunc debet fieri accessus ejus et recessus per unum modum semper : quia opera naturæ sunt uno modo : quia causa eorum uno modo se habet. Nos autem in mari hoc non invenimus, sicut patet ex dictis.

Amplius si mare spirat, absque eo quod moveatur a luna, tamen non movetur nisi a luna a fundo et spirat semper : et sic oportet ut habeat locum majorem semper : et sic numquam revertitur : quia ex quo spirat, ex seipso semper spirabit, et semper ebullit : et nos hoc non invenimus, quia non videmus redire mare : tunc sufficit ei locus suus : et non est in eo aliquis spiritus, qui tunc expellat ipsum de loco suo.

Amplius autem est, quia natura aquæ est ut vadat inferius ad terram. Si ergo elevatur ex spiritu quando exspiraverit, descendet inferius tantum, et spirando elevabitur sursum tantum : et tamen ejus contrarium videmus, quod sequitur motum lunæ, ad hoc quod posito aliquo ponitur, et destructo destruitur : et hoc

causatur ab ipso. Sic autem videmus semper accessum maris poni et fieri quando luna tangit circulum hemispharii : videbitur igitur causari ex motu lunæ. Si quis autem dixerit, quod ideo non causatur ex luna, quia si esset ex luna, deberet fieri in fluminibus et in fontibus et stagnis omnibus, dicemus quod non est eadem dispositio aquæ in omnibus his, quemadmodum diximus superius : mare enim est sicut totum, et flumina et fontes et stagna sicut partes : et non eadem operatio in toto et in partibus, quoniam totum colligit virtutes plurimas quas partes non habent : flumina enim subtilis aquæ sunt et dulcis et mobilis et frigidæ propter causas quas diximus supra : stagna etiam subtiliantur fontibus apertis vel occultis qui influunt in ea : et cum sint paucæ aquæ, sufficiunt fontes dare eis subtilitatem. Et hoc non potest esse in maribus, in quibus est multitudo aquæ magnæ : et ideo maria influent et refluent et non aliæ aquæ : aquæ enim omnes aliquid accipiunt imitationis a luna quando ascenderit super eas, licet hoc sit insensibile.

Hoc autem maxime videmus in humido aqueo complexionali, quod est naturale animalibus et plantis et mineris. Nam cum fuerit luna crescens in lumine suo per primam partem mensis, videmus in corporibus animalium præcipue hominum humorem abundare in superficie corporis, de profundo ebullientem ad exteriora : et cutem esse magis plenam, et juncturas membrorum magis occultas, et esse venas magis tectas et profundatas, et cibum sumptum magis impinguare quam in alia parte mensis quando luna decrescit lumine. Et hæc omnia magis videmus fieri quando luna est in die super terram, quam quando est sub terra : et præcipue fiunt hæc quando elevatur ab Oriente usque ad medium cæli, et minus quam quando cadit ab angulo Meridiei : propter quod sapientes medicorum volentes impinguare aliquos, id est, confortare, maxime observant tempora quæ

<--- Page Split --->

diximus in infirmis : unde maxime attenditur motus luna : et secundum eum critica dies numeratur. Et vidimus multos qui infirmati sunt luna crescente : et quando luna erat super terram elevata ab Oriente ad medium cœeli, quod evaserunt de magnis infirmitatibus : eo quod natura tunc erat fortis, et humidum complexionale : et movebatur tunc motu nutritivo corporis. Alios autem vidimus de minoribus infirmitatibus mori : quia inceperunt infirmari luna decrescente, et non existente super terram, et praecipue si luna recedens ab angulo media terrae in inferiori hemisphario.

Similiter autem humida nascentia plurimam in animalium recipiunt varietatem secundum lunae motum, quemadmodum diximus : augentur enim et mutarantur vel putrescunt ad praedictos lunae motus, ita quod si animal habeat apostema, et de nocte jaceat sub radiis lunae deficientis, praecipue quando luna est in calido sicco cœeli, forte moritur animal ex parvo apostemate : quoniam tunc luna maturat, sed putrefacit et corrumpit.

Crescunt autem etiam tunc humida in matricibus feminarum animalibus, quando luna crescit, et sunt humida vigorosa plena spiritu vivifico quando luna crescit ait ab horizonte, ita quod tunc et facile concipiunt, et facilius filios masculos concipiunt quam alio tempore. Et est partus ille vigorosior quam alio tempore conceptus, et praecipue si augetur virtus lunae ex quinque illis causis quas superius diximus. Et si sunt ova in ventribus avium nata in temporibus illis, erit albugo eorum multa et vigorosa : quia albugo est radicale humidum, ex quo corpus avis fit, et vitellum praeparatur in cibum.

Similiter autem multa animalium aquaticorum invenimus, quae latent in latibulis, et sunt debilia luna decrescente, et non pascuntur tunc : quoniam calor eorum est debilis. Luna autem crescente egrediuntur et pascuntur, et plura illo-

rum non pascuntur nisi hora quando luna ab horizonte elevatur ad medium cœeli : et alio tempore redeunt ad latibula, et non quaerunt pastum. Illa enim sunt frigida valde viscosam habentia humiditatem, quae a calore naturali ad motum et desiderium cibi resolvi non potest, nisi quando luna confortata movetur et moverit ea. Videtur autem in cancris fluvialibus, quod pleni sunt luna aucta, et deficiunt et macri sunt quando luna est diminuta et decrescens. Venenosa etiam animalia quorum humidum venenum est et morsus venenosus, pejorem habent morsum luna crescente et confortata in lumine, et ascendente a circulo hemisphærii, quam aliis temporibus : humidum enim venenosum est eis naturale humidum : et tunc est vigorosum et multum : et ideo plus inficit ea quae mordentur.

Idem autem signum est in plantis : quia planta luna aucta in lumine et elevata a circulo hemisphæri per modicum cultum convalescunt, et citius aliis crescunt, et producunt fructum. Et qua in oppositis temporibus plantantur, vel forte exsiccantur, vel non de facili et cito convalescunt. Saporosiores etiam sunt fructus et herba quando luna crescit et ascendit ab hemisphærio circuli, quam sint temporibus aliis. Et hoc ita ad sensum constat, quod non tantum modo sapientes, sed communitas agricolarum hoc confitetur.

Hi etiam in transmutatione metallorum et lapidum operantur, quos alchimistas vocamus, temporibus incrementi lunae : et confortante et ascendente ea a circulo hemisphærii, puriora producunt metalla, et puriores perficiunt lapides, et magis figurntur spiritus et certius operantur, et praecipue quando sunt bene periti non praecipitantes opera sua, sed exspectantes opportuna tempora, quando opus adjuvatur virtute coelesti.

His autem omnia similia inducere longum esset : haec enim qua? de singulis rerum generibus induximus, satis suffi-

<--- Page Split --->

cienter sunt ad nostra probationis intentionem.

CAPUT VIII.

quam redundet in aquis marium talium. Secunda autem causa est, quod forte adeo longæ sunt a via planetarum, et quod luna numquam figit in eis radios suos, sed transeunt aquæ rotunditatem. Et ideo non est mirum si tale mare non accedit, nec recedit. Tertia causa est, quia forte terra maris in fundo et ripis est rara mollis, quæ non continuat in se vaporem generatum, sed paulatim emittit eum : et tunc iterum, ut superius diximus, mare nec accedit nec recedit.

Et est digressio declarans diversitatem marium in accedendo et recedendo.

Omnibus autem habitis quæ de causa accessus et recessus marium dicenda videbantur, nunc complentes quæ de hac materia dicere intendimus, inducemus diversitatem marium et recessum.

Dicimus autem tria genera marium esse in communi, et unum quidem genus est, in quo nulla causa est accessionis et recessionis. Alterum autem in quo est quidem accessus et recessus aliqua causa, sed tamen non apparet in eo accessio et recessio. Tertium autem genus est in quo est causa accessus. Nec ipse motus accessionis ex una vel pluribus de tribus causis esse, est necessarium : quarum prima est, quia aquæ alicujus maris paucæ quæ recipiunt augmentationem in hyeme ex pluviis, et decrementum in æstate, et recipiunt augmentum ex inundantibus aquis : et illa maria habent naturam stagnorum : et aqua eorum non multum erit salsa, et est subtilis : et ideo non colligit in se flumen et vaporem qui facit ventum expellentem aquam : et non accedunt maria illa nec recedunt : talia enim sunt quasi quædam stagna obviantia mari : et propter latitudinem eorum et exiguam profunditatem non sentitur in eis accessus maris : eo quod prius disparet ante-

Maria autem in quibus quidem est causa accessionis et recessionis, et tamen nec accedunt, nec recedunt, sunt tamen in hac passione propter tres causas, quarum una est, quod luna accensio a circulo hemisphaeri non respicit nisi unum littorum ejus : eo quod magnum nimis esset spatium inter unum littus et aliud, et luna movet non nisi unam partem aquæ, et illa superfunditur alii, et non generantur iidem accessus et recessus, sed potius ventus est crispatio undarum, sicut est in mari Pisano. Alia causa est, quod quando luna, quamvis fuerit in directo aliquorum marium, non tamen habet littora demissa et insulas quibus superfundatur, sed constringitur accessus ad altitudinem littoris : et non percipitur nisi forte in hoc quod mare percutit littus una hora plus quam alia. Tertia causa est fluxus maris : aliquod enim mare fluit, et cum movetur a luna, spirat, et statim defluit antequam ex spiritu extra locum possit extrudi : et ideo non recolligitur ut simul accedat, sed defluit pars ejus post partem : et non sentitur accessus ejus.

Maria autem in quibus sentitur accessus et recessus, sunt quæ habent aquas spissas, et fundum solidum et littora solida, et frequenter montuosa, et habent alicubi littora depressa plana et lata super quam planitiem superfundatur aqua : et ab eis liberum reditum habeat mare, sicut superius diximus, sicut mare Indicum et Persicum, quod est inter Constantinopolim et Venetias : et mare quod est Gumphus Oceani in Aquilone, juxta

Maria in quibus non est eccessus.

<--- Page Split --->

quod habitamus nos. Quod autem omnibus his mirabilius est, scribitur et dicitur a marinariis de mari Persico et de mari Indiae. Dicunt enim, quod illa duo maria ad invicem continuantur, et tamen habent insulam magnam in qua disjunguntur :

Nam mare Persicum bene tranquillum navigabile est ab introitu solis ad initium Piscis usque dum ingreditur initium Virginis : et hunc incipit spumare et nubilum esse, et unde ejus elevari continue usque dum egreditur sol initium Piscis : sed tamen maxima ejus elevatio et fumus et tempestas est quando sol est in Sagittario in fine, et in initio Capricorni : et tunc multi navigantes in eo periclitantur : est tamen semper navigabile : et ita similiter est de Mari Magno Oceani, et de maribus omnibus quae sunt apud nos in Mare Indiae septimo climate. Mare autem Indiae proprietatem habet oppositam istis maribus : nam ipsum est tranquillum per totum tempus quo sol movetur ab initio Virginis usque ad initium Piscis : et summa ejus tranquillitas est, quando sol est in fine Sagittarii, et in principio Cancri. A principio autem Arietis usque ad principium Virginis est tempestuosum, et maxime tempestuosum, quando sol est in fine Geminorum et in principio Cancri, et tunc mare Persicum maxime est tranquillum : et quod auget admirationem vehementer, est quod haec duo maria habent continuas aquas : et licet utrumque sit innavigabile in oppositis temporibus, tamen Indicum mare omnino efficitur innavigabile et tenebrosum, quando sol est in Geminis et in Cancro. Persicum autem difficulter est navigabile et cum periculo et non omnino tenebrosum, quando sol est in Sagittario et Capricorno.

Et hoc quidem plures narrant Philosophi naturales et Astronomi, sicut Albumasar, et quidam alii : tamen causam non reddunt nisi universalem valde, dicentes hoc esse ex sole : eo quod sol non solum, sed luna mirabiles habet effectus in movendo aquam maris. Sed hoc non

sufficit : oportet enim naturalem scire causas proprias et veras. Et ideo dicendum mare Indicum esse aquae spisse magis quam Persicum : et hoc ideo est, quia ipsum est magis ad Meridiem, et fervor solis commiscet ipsum cum terrestreitate multa, et extrahit ex eo humidum subtile, et remanet grossum terrestre per modum faccis : et hoc calido diminuto moveri non potest : et ideo sole declinante ad Meridiem quando est in principio Virginis, non movetur et non exspirat, et est status illius tranquillitatis, quando sol remotissimus in Meridie : et hoc est quando est in Sagittario et in Capricorno : tunc enim residet aqua ipsius, et non potest ipsum movere ad spirandum. Quando autem sol incipit ascendere super ipsum a Meridie, et appropinquaverit ei versus aequationalem in signo Piscis, tunc movet aquam ejus : et spiritus ejus grossus non egreditur per partes subtiles, sed potius per nebulas obscuras : eo quod multus est et spissus : et ideo est obscurum valde et est status tempestatis ejus, quando hoc maxime potest perficere : et hoc est quando est maxime calidus ascendens super ipsum in Sagittario et in Cancro. Mare autem Persicum subtilis aquae est, et subtilis spiritus : et ille egreditur paulatim sole existente in signis Aquilonaribus : et ideo mare Persicum tunc est tranquillum. Quando autem sol est in signis hyemalibus in Meridie, tunc frigiditate densatur spiritus, et egrediens obscurus et fortis facit tempestatem.

Quod autem mare Indicum efficitur omnino innavigabile in aestate, ideo est, quia vapor ejus spissus quando calefit, multum retinet calorem propter materiae suae terrestreitatem et спissitudinem : et ideo non sedatur, sed fortissime et continue turbat mare : et hoc non facit spiritus maris Persici, sicut patet omni scienti naturas vaporum terrestrium, quos nos in libro Meteororum determinavimus.

Non autem praetereundum est de mari Mortuo, et de mari quod est in Æthiopia, et vocatur a quibusdam mare Indi-

<--- Page Split --->

cum, eo quod ejus in una parte gumphum quemdam continuatur, quod neutrum illorum accedit vel recedit : cum tamen luna et sol oriantur et occidant super maria illa. Et hujus causa est, quia aqua utriusque eorum marium spisissima est, quam lumen solis penetrare non potest : nec vapores ejus subtiliantur ita quod bulliat : et ideo stat neque accedens, neque recedens. Et hujus signum est, quod nihil omnino vivit in maribus illis, nec aliquid prope juxta ea germinat, nec bene navigabilia sunt propter aquae spissitudinem et corruptionem. Corpora etiam quae in aliis maribus merguntur, natant in istis propter spissitudinem suae aquae. In caeteris autem maribus est idem judicium.

Hæc ergo de accessu et recessu maris dicta sunt quantum ad hanc spectat intentionem : in judiciis enim astrorum quaedam illi scientiæ propria remanent dicenda, de quibus, Domino concedente, in mathematicis scientiis determinabimus.

CAPUT IX.

Causarum etiam diluvii quaedam est uniuniversalis, et quaedam minus universalis, et quaedam particularis. Universale enim fuit quod totam submersit habitabilem, sicut factum fuit sub Noe, ut meminit Moyses, quod idem puto esse quod factum fuit sub Deucalione et Pyrrha, ut testantur poetæ Græci et Latini. Particulare autem fuit sæpius quod unam forte terram aut submersit aut infudit ad tempus, licet non submergeret in toto. Causa autem universalis diluvii est, in qua conveniunt omnia simul et cœlestia et terrestria causantia inundationem aquæ. Causa vero minus universalis est, in qua quaedam cœlestium conveniunt, et quædam terrestrium. Causa vero particularis cœest, in qua conveniunt aut quaedam cœlestia sola, aut quaedam terrestria sola. Antiqui autem theologizantes hoc non ignoraverunt : et ideo dixerunt, quod Jupiter volens inducere diluvium, Neptunum fratrem suum habuit adjutorem : volentes per hoc dicere, quod non ex Jove, hoc est, ex cœlesti virtute sola diluvium, sed etiam ex Neptuno qui virtutem inferiorem significat, quæ movet aliquando aquas ab inferiori terræ ad superiora. Dicuntur enim Jupiter et Neptunus fratres, eo quod ab eadem constellatione innascitur vis superior quæ in aquas convertit vapores et aerem, et vis inferior de terra ebullire facit aquas ad terræ superficiem : propter quod Jupiter descendisse in terras dicitur, et vidisse habitantium in terra malitiam.

Sunt autem quidam qui hæc omnia divinæ dispositioni attribuunt, et aiunt non debere nos de his rebus quaerere aliam causam nisi voluntatem Dei. Quod nos in parte consentimus : quia dicimus hæc nutu Dei mundum gubernantis fieri ad vindictam malefiici hominum. Nos tamen dicimus hoc Deum facere propter causam naturalem, cujus primus motor est ipse, qui cuncta dat moveri. Causas autem suæ voluntatis non quærimus nos: sed quærimus causas naturales, quæ sunt sicut instrumenta quaedam per quæ sua

Nunc videndum est de causa diluvii. Dicemus autem in diluvio causas naturales.

Oportet autem scire, quod diluviorum apud Auctores quoddam dicitur universale, et quoddam dicitur particulare.

<--- Page Split --->

voluntas in talibus producitur ad effectum.

Quorumdam autem Arabum sententia est, hujusmodi prodigia in terra fieri ab imaginatione intelligentiae quae movet sphæram lunæ, et non ipsa luna vel aliqua stella. Dicunt enim, quod sicut corpus hominis habet se ad animam, ita tota corporalis vel materia generabilium et corruptibilium se habet ad motorem lunæ : eo quod ille proximus motor est talis materiae : et ideo sicut imaginata forma aliqua, parat se corpus nostrum ex obedientia quam habet ad animam ad hoc quod induat eam, ita modo tota materia generabilium et corruptibilium ad induendum omnem formam quam imaginatur motor lunæ : et quia hujus motoris virtutem et imaginationem sequitur sic materia generabilium, dicunt ipsam intelligentiam quae movet orbem lunæ, a Platone dictam fuisse animam mundi, et amborum horum esse vocatam Deum, quia omnia implet.

Quidam autem alii dicunt non esse hujusmodi causam, sed potius superiorum exorbitationem. Exorbitatio autem est apud eos, quod planetæ post longam circuitonem elevant axem qui Meguar sphæræ dicitur, et aliquando deprimunt. Quando autem deprimunt, tunc aqua efficitur altior quam terra : et ideo inundant super terram, et mergunt eam. Et hæc etiam secundum quosdam Platonicos et Ægyptios dicta sunt : omnes autem sententias quae a diversis dictæ sunt prosequi inutile esset.

Hæc enim quæ dicta sunt a physicis secundum aliquam rationem dicta sunt : quod enim motor lunæ per imaginationem sit causa prodigii hujus quod dicicitur diluvium aquæ, aliquam videtur habere veritatem : quoniam licet motor lunæ non per imaginationem, sed per scientiam lunam moveat, tamen hæc scientia ordinat et regit cursum lunæ et impressiones quæ in materia fiunt generabilium, et obedit ei materia. Sed solum hic dicere causam non habet ratio-

nem, et est illa causa communis et hujus prodigii et aliorum. Scimus autem per ea quæ in II Physicorum dicta sunt, causam communem et universalem non esse propriam et particularem, nisi fiat propria per aliquod sibi oppositum : et hoc proprium debuit ab istis in natura determinari. Non autem sufficit scire in universali, sed quærimus scire unumquodque secundum quod in propria natura se habet : hoc enim optimum et perfectum est genus sciendi.

Nec potest dici motorem lunæ esse vanum in imaginatione, quemadmodum nos superius diximus : quoniam si ita esset, inordinatus esset motus ejus : et ad hoc sequeretur, quod omnino nihil ordinatum in inferioribus remaneret. Qui autem inordinationem et aberrationem diluvii posuerunt in elevatione et depressione geuçar sphæræ, non retulerunt hoc ad orbem primum, cujus geuçar, sicut est centrum immobile est, sed tantum ad orbem lunæ quæ aliquando descendit, et aliquando ascendit : et tunc quia centrum circuli ascendere et descendere necesse est; necessarium etiam est ut poli descendant et ascendant : his autem descendentibus et ascendentibus necesse est descendere et ascendere geuçar sphæræ lunæ : quod tamen non fit errore, sed ad cursum ordinatum ad intelligentiam : sed dicitur aberratio ab Antiquis, ideo quia non æqualiter semper se habet ad centrum et meguar mundi, sed inaequaliter.

Hæc igitur tamquam obscure et imperfecte dicta relinquentes, dicimus supra tractatum esse quod diluvii quod fuit in terra, causam fuisse conjunctionem quæ fuit in signo Piscis. Oportet ergo scire, quod conjunctiones planetarum sunt multæ. Quandoque enim omnes planetæ conjunguntur simul in uno signo et in uno gradu signi, et in eodem minuto, hoc est, sexagesima parte gradus : aliquando autem conjunguntur pauciores, sive sex, sive quinque, sive quatuor, sive tres, sive duo : et hoc fit multis mo-

<--- Page Split --->

dis et varietatibus : et sunt tot quot modis diversificari contingit planetas per numerum et conjunctionem : et est, sicut dicimus, quod senariæ conjunctiones sunt septem. Possunt enim omnes conjungi præter Saturnum, et possunt omnes conjungi præter Jovem, et possunt omnes item conjungi præter Martem, item præter Solem, aut præter Venerem, aut præter Mercurium, aut præter Lunam. Septenaria autem conjunctio non est nisi uno modo, quando omnes conveniunt, sicut etiam multis modis fit quinaria conjunctio, ita quod Ptolemaëus dicit numerum harum conjunctionum esse centum et viginti, quas leve est invenire secundum modum qui jam dictus est de senaria conjunctione : sed quia hoc non est utile, ideo præterimus.

Ulterius autem notandum est, quod quando duo planetæ vel plures conjunguntur, dupliciter possunt convenire : aut enim ita conveniunt, quod inferior tegit et eclipsat superiorem, aut ita quod juxta se stant quasi stent omnes qui conjungi dicuntur super unam lineam Meridionalis circuli : et hoc fit quandoquidem in eadem longitudine supra ab Oriente et ab Occidente : sed non sunt in eadem latitudine a circulo æquinoctiali. Et quandoquidem primo modo conveniunt, tunc vocatur conjunctio non vera. Dicitur autem conjunctio vera, quia cum stelle sint luminaria imbibentia sibi lumen quod ad eas dirigitur, tunc inferior imbibit sibi lumen usque ad centrum suum, et informat ipsum sua virtute. Et hujus simile videre possumus in corpore humano, ubi unum membrum transmittit alii ipsum et humorem, et tamen membrum recipiens informat illa secundum suam naturam et virtutem : quemadmodum cerebrum spiritum et humorem sibi a corde et hepate missum informat ad virtutem et operationem animalem : et testiculi spiritum et humorem sibi missum informant ad virtutem generativam et formativam speciei : et ita facit quilibet planeta qui recipit lumen

ab alio : et hoc cognoscimus in luna quæ recipit lumen a sole, et format ipsum ad virtutem suam ut fit frigidum et humidum, cum in sole sit calidum et siccum temperate.

Ad hoc autem notandum, sicut diximus superius, quod duæ stelle quæ sunt universaliores in mundo et fortiores : eo quod sunt superiores, aliquando conjuncte permutant triplicitatem in qua prius fuerant : aliquando autem conjunguntur in eadem triplicitate in qua prius fuerant conjuncte. Cum autem permutant triplicitatem, tunc efficiuntur in movendo quasi novæ : et significat illa conjunctio magna accidentia et prodigia magna : et mutationes generalis status elementorum et mundi. Cujus causam debet dicere naturalis Astronomus, quia scit astronomiam. Et ideo dicit Philosophus, quod astronomia est altera pars philosophiæ, et Ptolemaëus dicit, quod judex elector et observator astrorum errabit si non sit Philosophus. Est autem profecto hæc causa. Cum enim sciamus jam per ea quæ in Cælo et Mundo dicta sunt, causam esse universaliter, et figuras et formationes esse in cælo, et cælum quod motori propinquius est, esse universalius in causando illud, oportet quod id quod universaliter est in superiori, denominetur per inferiora : et id quod primo determinat ad figuram et speciem, est circulus stellatus. Prima autem ad contemplationem ducentia, sunt Saturnus et Jupiter : eo quod unum movet frigidum et siccum, et alter calidum et humidum : et cum ista conveniunt tripliciter cum ea triplicitate signi ex qua confortari habet et influentiam accipere, oportet quod per illas duas stellas toti mundo dispositio infundatur. Permutatio autem triplicitatis dicit permutationem priorum qualitatum elementorum universaliter. Oportet igitur, quod cum iste duæ stelle permutant triplicitatem totius mundi quoad inferiora mutatio sentiatur.

His ergo sic prælibatis, dico quod causa universalis diluvii componitur ex

<--- Page Split --->

quatuor causis. quatuor causis. Quarum una est conjunctio septenaria vera planetarum. Secunda est, quod fuerunt omnes vel plures eorum in inferiori parte suorum circulorum. Tertia est, quod talis fuerit conjunctio quae incepit in signo Aquarii juxta septem stellas, quae dicuntur hydria aquarii, et a quibusdam vocatur effusor aquæ : quia de illis aptum est, quod specialem effectum prodigiosum habent in movendo aquas : et cum ibi incepit quod est transiens in signum Piscis quod est triplicitatis aqueæ, et maximam habet virtutem in illa triplicitate plus quam Cancer vel Scorpius, et quod fuerit permutatio triplicitatis in illa conjunctione : tunc enim oportuit ut triplicitas quæ regnabat ante in hoc mundo esset aerea, ut aer humore et convertibilitate juvat ad multitudinem aquarum. Dico autem conjunctionem aliquam incipere in uno signo, et perfici in alio, quando centra epiciclorum vel ipsi epicicli ad se accedunt prius in uno signo, et ipsi planetæ conveniunt paulatim in alio. Quarta autem causa est et ultima, quod luna fuerit confortata viribus suis hora conjunctionis super quod ipsa ascenderet a circulo hemisphærii, et ipsa conjunctio directe fuerit super aquas, et quod fuerit in hora et die et luna : tunc enim absque dubio luna habuit in se quidquid luminis fuit in omnibus planetis, et movet toto illo lumine secundum naturam luna : et ideo non tunc paulatim processit aqua, sed quasi exivit ad eum de intimis terræ visceribus. Causa autem alia fuit in inferioribus illis quidem et ipsa : quoniam oportuit tunc propter motum aquæ vapores esse plurimos in aere, et in ipso vincere vim luna : et ideo fusæ sunt pluvia æ qua et vapores et aeris pluviam in aquam convertunt : et hæc est una pars causa inferioris. Secunda autem fuit ut essent multi vapores in terra spissi et fortes, qui ex terra solida in aquas erumpebant et de abyssis aquas dejecerunt de sedibus Neptuni fratris Jovis qui in aere dominatur.

Et hoc est quod poetæ Græci et Latini cantant carminibus fabulosis : quibus tamen Plato subesse asserit veritatem in Timæo. Quod enim contra Lycaonem Jupiter conventum Deorum convocat, nihil aliud fuit nisi conjunctio quæ facta fuit planetarum et stellarum fixarum in signo et gradu uno, in quo primum corpus movens fuit de natura aquæ quod fuit constellatio Piscis, et ultimum quod est luna, fuit de natura aquæ : et ideo necesse fuit quod et media lumen suum ad eamdem naturam haberet conversum. Quod autem dicunt super eos deos tenuisse locum digniorem in aulam, et populares deos alia quæ sortiri poterant loca tenere, ideo dictum est, quia cœlestia corpora superiora sunt in causando prodigia talia, et eorum virtus quasi sententia prima : et inferiores causæ faciunt quod attribuitur eis a cœlestibus, quæ virtutes inferiores vocantur. Populus deorum et successio domus Lycaonis nihil aliud fuit nisi immissio luminis stellarum in signis Piscis, et in luna : quia stella dicitur combusta, quando est sub radiis alterius, et maxime solis. Ultra autem processit in facinus hominum et habitantium terram in diluvii inundatione, sicut dictum est.

Hæc igitur est causa universalis diluvii, quod quidem universale maxime fuit : diminutio autem istorum quæ ad hoc concurrit, facit causam diluvii particularis : et erit minus diluvium secundum quod pauciores causæ et minus fortes convenient : aliquando enim solus ventus terræ motus facit diluvium particulare : aliquando est enim ibi vapor : et sunt aliqua virtutum cœlestium, sicut diximus : et leve est hæc omnia scire ex prædictis. Inventio autem temporis diluvii et quantitatis, et locus determinatus sciri non possunt nisi ex scientia motus astrorum. Hæc igitur de proprietatibus aquæ dicta sunt.

<--- Page Split --->

re, quorum unum est, quod ipse medius sit inter cœlum et terram communicans utrique accipiendo a terra fumos et vapores et referens cœlo idem alimentum : quod Ægyptii dixerunt, et Seneca eos in hoc est secutus : stellarum vires autem accipit a cœlo et defert terræ. Et primum quidem horum falsum esse jam in Cœlo et Mundo probatum est. Secundum autem verum est, quod quidem stellarum vires defert ad terram : quoniam vis extremi non venit in extremum nisi per medium : et ideo oportet quod mediante igne et aere omnis stellarum vis ad terram deveniat. Quod autem medius sit, ita quod tangat et distinguat utrumque extremorum, sicut intendit Seneca dicere, non est verum : quod ipse tamen opinatus est sequens Ægyptios qui dixerunt ignem alium non esse nisi ex quo sunt corpora cœlestia : et non est id quod est inter unam sphæram et aliam, sicut dixerunt Antiqui. Est autem multum de his dictum in libro Cœli et Mundi, ubi probatum est cœlum nullum esse quatuor elementorum.

Secundum autem est, quod ipse sit fortissimus omnium elementorum : eo quod videtur ipsum cum spiritu dejicere turres et ripas, et cum tonitruo scindens ligna : et simile hujus dicebant, quod videbant minuta semina in parietibus saxeis paulatim penetrare lapides et scindere : et ideo dicebant non esse mirum si aer spiritualis etiam magnum corpus scindit et dejicit. Est autem in hoc deceptio, qui revera aer facilius alteratur quam aliquod aliorum elementorum : et ideo de facili frangitur in sonis et vocibus, et de facili grossatur et subtiliatur. Quod autem dejicit et scindit, ideo est quia est vehiculum virtutis percutientis, sicut est vehiculum in' corpore virtus naturalis spiritus naturalis impellentis aerem. Et de hoc determinandum in Meteoris est 1, ubi de tonitruo habitus est tractatus.

CAPUT X.

Et est digressio declarans proprietates aeris quae dictae sunt ab Antiquis.

Post hoc autem de proprietatibus aeris est dicendum, et præcipue determinandum est de motibus ejus, utrum ipse accedat vel recedat quemadmodum mare, et utrum inundat aliquando. Non enim videtur idem non accedere et recedere aerem ex alicujus stellæ proprietate, cum ipse sit magis mobilis quam aqua, et sit simplex : et conveniens sit simplex quod vicinius sit stellis, magis moveri a stellis quam illud quod est remotius ab eis.

Sed econtra esse videtur, quod nos illum motum non sentimus, neque experimur. Si enim talis motus esset, tunc oporteret quod sentiretur quemadmodum sentitur ventus : non autem sentitur.

Propterea mentitur absque dubio Alpatiatius, qui aerem plus quam aquam dicit circulariter moveri omni die : cum enim mobilior sit, a quo sumitur circulatio ejus, si circulariter moveretur ? non enim tantum putandum aerem moveri a corporibus cœlestibus, sed movent eum orbes quinque planetarum, qui sunt Saturnus, Jupiter, Mars, Mercurius, Venus. Et quia stellæ illæ plurimorum sunt motuum, ideo multus est motus aeris et varius : quia tredecim stellæ præter Solem et Lunam, in eis habent motuum varietates.

Quatuor autem Antiqui de aere dixe-

<--- Page Split --->

Tertium autem est quod dicunt de aere, quod omnibus quae augentur, naturalia praebeat incrementa : vident enim terram in hortis non consumi nec minui quantumcumque sit fertilis herbarum et arborum : et magnis sylvis, incrementa dantur ex eodem modo se habente terra et aqua, ut dicunt. Et hoc etiam est falsum omnino, quia augmentum fit de nutrimento : probatum est autem in anterioribus libris Peri geneseos et de Anima, et de aliis, quod nihil compositum nutritur simplici, sicut nihil componitur ex simplici : et ostendunt opera rusticorum qui commiscent aquam stercori quando rigare volunt plantas. Secundum autem dicta non oporteretrigari plantas per pluvias, nec oporteret cibari animalia : quoniam aer et vegetaret et augeret singula eorum usque ad statum.

Quartum autem quod Antiqui dicebant de aere, est quod esset spiritus deorum. Dicebant quippe aerem continuum esse usque ad cœlum, et aerem esse id quod distinguit inter sphæram et sphæram : et ideo virtutes cœlestes, cœlestes deos vocabant. Dicebant primo influi aeri sicut vehiculum quo vehementur in omne quod est : et dixerunt ex ipso attrahi deos, et animas in omne quod animatur et vivit, et dicebatur esse sententia quae inventa est in carminibus Orphei. Et hoc aliquid habet veritatis, quæ tamen in fabulis permixta est. Non enim est verum quod aer pertingat ad cœlum, sicut superius est habitum, et etiam in secundo hujus voluminis habetur : sed virtutes cœlestes transportantur per aerem in radiis stellarum quæ discurrunt per aerem, et conjunguntur inferioribus radiis, cum in his virtutibus efficaciores sunt quam ipse aer.

De aeris autem divisione per raristitia, et de aeris motibus et vaporibus et fulgoribus et aliis quæ in aere generantur, nobis scientia fuit specialis, et consideratio in libro Meteororum. Hæc igitur de aeris proprietatibus dicta sunt.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans proprietates ignis, quas habet in loco suo, et extra locum suum egrediens.

Consequenter autem nos loquemur de igne et de proprietatibus ejus, de quo nos tria determinare oportet, quorum primum est, qualis sit ignis in sua sphæra. Secundum autem est, per quam salvatur natura ignis extra suum locum, cum non conveniat alicui alii elemento. Et tertium erit de motibus ejus, et de diluvio ignis quod tangit Plato in Timæo.

Dicimus igitur ignem in suo loco esse subtilissimum corporum elementorum specie, et ob hoc etiam levissimum et in hoc loco qui simpliciter est sursum, locum autem illum sibi attribuunt Philosophi, eo quod naturalis est ei : quia motus et lumen sunt dissolventia corpora et subtiliantia : propter quod materia elementaris in majori subtilitate et raritate esse non potest quam sub forma ignis : est autem et calidissimus, eo quod motus et lumen generativa sunt caloris : et propter hoc calor factus est ignis naturalis : et est calor in eo in ultimo : et ideo exstinctivus est totius humidi : propter quod calor convenit igni essentialius quam siccitas, quoniam siccitas causatur a calore qui est in igne. Propter siccitatem autem ejus quidam dixerunt ipsum non esse continuum, sed ex atomis trigonis et rotundis : quoniam non dixerunt esse

<--- Page Split --->

continuum nisi quod est humidum, cum humidum faciat partes fluere ad invicem : et ita fit causa continuationis : ignis autem cum non habeat humidum, non est continuus. Et hujus signum dicunt esse, quod est perspicuum corpus, asserentes corpus continuum non esse perspicuum, sed potius omne tale terminare visum : addiderunt quod ignis in atomis descendit in aerem, et operatur in eo lumen : et hoc est quod aerem illuminat. Et Auctores istorum dictorum fuerunt primi Democritus et Leucippus, de quorum sententia in primo Peri geneesos 1 latius dissertum est. Sed quantum ad praesentem specat interemptionem, sciendum est humidum causam esse continuationis in mixtis, et non in simplicibus : est enim continuum secundum esse mobile antequam sit humidum : propter quod etiam corpus cœeli continuum est, et non humidum : et ideo humor non est causa continuationis in omnibus. Et ideo peccant secundum consequens qui humidum universaliter causam continuationis esse dicunt : eo quod viderent ipsum esse causam continuationis in mixtis. Nec propter hoc est perspicuum, quod ipsum non sit continuum : quia in humida perspicua esse videmus, sicut apparet in aere et in aqua et in crystallo et in multis aliis : et ideo dictum hoc est erroneum.

Ignis autem in sphæra propria non lucet : ad hoc probandum in aliis locis adduximus rationes : sed quod hic sufficit ad probandum, illud est quod dicunt Alexander et Avicenna, quod si luceret, regeret et occultaret omne corpus quod est post ipsum, sicut facit omne quod lucet : cum autem nullum corporum tegat eorum quæ sunt super ipsum, constat ipsum in suo loco non lucere. Sunt quidam qui lucere ipsum judicant in sphæra sua, afferentes probationem ad hoc ex albedine galaxiae quæ lactea via nomen habet, per

quam ad aulam Jovis convenit, ut dicit Ovidius : sed illi deridendi sunt, quia galaxia ab omnibus Auctoribus et Astronomis dicitur esse pars cœli stellati quam numquam attingit ignis : et distat ab ipso multo plus quam ignis distet a terra. Et ideo mirum est de fatuitate hominum. qui dicunt id esse lumen ignis : et quod tamen lumen ignis non resplendeat in terra. Quod autem dicunt poetæ esse iter deorum ad aulam Jovis, ideo dictum est, quia domus Jovis est Sagittarius, in quo via lactea præcipue diffunditur : et ideo tales ignari sunt naturarum qui hoc dicunt. De hoc autem in Metaphysicis fuit tractandum. Hoc igitur est unum eorum quæ de igne hic sunt dicenda.

Secundum autem est, quod ignem invenimus convalescere in radicibus terræ, in ventribus montium et in terra contineri in materia cremabili, quod non convenit alicui alii elemento : aqua enim in nulla materia nisi sit clausa in vase extra locum suum continetur : sed neque aer, neque terra : sed deserentes id quod conjunctum est eis, ruunt in præceps et festinant ad loca sua. Ignem autem invenimus moveri deorsum sequendo quasdam materias, et exardescere in eis, et non separari ab eis propter loci contrarietatem donec consumpta sit materia cremabilis in eis : propter quod quidam Philosophorum dixerunt ignem elementuin non esse, sed ex motu non in loco uno, sed in omni loco generari. Hoc autem falsum est : et errorem eorum in alimentis determinavimus. Causa autem quare ignis sequitur quasdam materias extra locum suum, ideo est, quia illa sunt homogenia igni, et sunt habentia proprietatem loci ignis : et ideo moventur ad ipsum : in ipsis est enim ignis propter calidum congregativus homogeniorum sibi : et ideo tamdiu attrahit homogenium, quamdiu sunt illa sibi connaturalia ut

<--- Page Split --->

locus : et ideo dividit ea et penetrat ipsa extrahendo subtile sibi homogenium. Est autem causa istius ejusdem etiam vehementia actionis suæ quæ adhæret rebus cremabilibus inseparabilider : alia autem elementa qualitates non habent per quas attrahant sibi corpora et faciant ea sibi homogenia : quapropter remanent sibi contraria : et ideo semper fugiunt ab eis, et redeunt ad loca sua naturalia.

Quod autem mirabile valde est, quod est lapis quidam albus cujus nomen est Anast, qui trahit ignem ex maxima longitudine, et sequitur eum ignis, et inflammatur in ipso : et faciunt cum illo deceptores sacerdotes lampades ad aras, quas per seipsas dicunt accendi, ut sic deludant populum simplicem. Sequitur autem ignis Anast album ubicumque fuerit oppositus ei, sive superius, sive inferius, sive a dextris, sive a sinistris : et ideo pro certo est, quod lapis ille spirat quasi spiritu sulphuris, quo spiritu sic ignis ad locum attrahitur, nec tantum attrahitur, sed etiam movetur ignis ad ipsum sicut ad rem in qua est : locus enim naturalis secundum aliquid est sicut magnes est locus generationis ferri. Et est differentia inter materias tales et locum : quoniam in loco res generatur et continetur : et ideo moventur naturalia ad loca sua sicut ad sua principia generantia et continentia ea materia : materiæ autem istae sunt generantes, sed non continentes per modum certum scribentium, sed retinentes per modum fruentium et ministrantium quasi alimentum. Hæ igitur et aliae hujusmodi sunt proprietates.

Quod autem dicitur tres esse species ignis, carbonem videlicet, et flammam, et lucem, non est dictum nisi de igne extra locum suum existente : quia in loco suo nihil horum est nisi dicatur lux esse, non ab actu lucendi, sed a natura ejus quod est luminosum esse : hoc enim est perspicuum condensatum : et hoc non differt materia a non condensato, sed in accidente : diximus autem de hoc alibi.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans motum et diluvium ignis.

Dicamus autem deinceps de tertio quod quaerimus de igne, videlicet de motu et de diluvio ignis. Fertur autem a Philosophis ignem a sole moveri, et sequi ipsum solis radios. Sicut enim luna humidum aquæ movet, ita sol habet movere ignem, et quinque residui habent movere aerem : propter quod in aere multos motus esse dicunt propter varietatem motuum quinque planetarum : in aqua autem unum, et in igne unum. Est autem iste motus virtutis potius quam substantiae : quia cum sol ordinatum cursum habeat, nec varietur ex ephiptico vel diversa latitudine, eo quod in motu tenet ephipticam quæ medium est Zodiaci. Non possunt autem esse in igne motus diversi propter hoc solum quod radiis et in radiis solis ignis proprietas in terras diffunditur plus et minus secundum quod sol ascendit ad Aquilonarem in Zodiaco, vel descendit in Meridie eodem : et secundum quod proportionaliter recto radio incidit terris, vel oblique, et secundum quod est in inferiori parte circuli, magis calefacit quam in superiori, ubi longior est pars diametri : et secundum quod est in loco arcto sphæræ circuli signorum, vel distat ab illo : his enim modis, sicut diximus in libro de Natura

<--- Page Split --->

locorum 1, sol magis fervet super unam regionem quam super aliam.

Quod sunt quatuor modi in summa quos sol solus habet, scilicet accessus ad Zenith caput, et rectitudo anguli, universaliter loquendo quantitas anguli secundum quam radius ejus incidit terra, et arctitudo sphæræ, sicut est sub tropicis, in quibus diu manet sol circa locum eumdem : et depressio solis ad terram ex brevitate diametri ex loco in quo est sol, habet adjutorium caloris a superiori per stellas fixas calidas aliquando sub quibus est, sicut quando est in Leone, et juvatur a stella quæ dicitur canicula : et aliquando habet adjutorium per planetas, et maxime per Martem, cujus maxima est caliditas et siccitas. Licet autem Mars calidior sit quam Sol, non tamen attribuitur illi movere ignem, sed Soli : et hoc dicunt contingere ex magnitudine corporis solis : et quia magis est propinquius ad ignem : et ideo fortius movet ipsum quam Mars. Jupiter autem etiam coadjuvat, sed incendere intemperate sicut est incendium Martis non est Jovis. Habet præterea sol lumen a se, quod non habet Mars, sicut in secundo libro hujus scientiæ habebitur. Lumen autem calidum est esse secundum effectum : et si aliquando humefaciat, hoc non habet in quantum est lumen, sed in quantum est lumen istius corporis vel illius in quo ad humorem faciendum informatur. Sol igitur propter causas quæ dictæ sunt, movere habet ignem : et hoc Antiquis fuit absconditum : quia propter causas quas sol habet ad ignem movendum, et sequitur cursum solis, dividunt quatuor equos, Pyroun, Eoum, et Æthon, et Phlegon. Duas autem rotas assignaverunt currui propter circulum deferentem solem, qui est eccentricus, et propter ascensum ejus et descensum ad longiorem partem diametri et breviorem. Licet

enim uterque istorum motuum sit in circulo eodem, non tamen sol habet unicam virtutem ex his duobus, sed duas : quia currens secundum signa diversimode respicit Zenith caput, et descendens et ascendens ad augem et oppositum augis exaltantur et deprimuntur : tam equi autem quam rotae faciunt incendium, propter quod juste soli datur movere ignem. Splendor enim calefacit et calefaciendo inflammat usque ad medullas : et tunc tepefacit in se novans humidum per vapores extractos a medullis rerum : hoc enim secundum ordinem superius enumeratum sonant equi solis. Movendo autem ignem, ut diximus, impossibile est ut moveat eum ut corporaliter descendat deorsum : quoniam ignis simpliciter levis est, et illius est super omnia ferri et locari : et ideo si corporaliter descenderet, hoc esset omnino contra naturam : sed movet eum ut diffundatur calor ejus in radiis. Propter quod Philosophi quidam dixerunt, quod radii solis sunt calidiores aliis, eo quod transeunt per ignem : licet non sit sufficiens dictum eorum : quia etiam radii lunae transeunt per ignem, sed tamen non sunt calidi, sed frigidi et humidi, sicut diximus superius. Dicatur igitur, quod sicut sol calidus est et siccus per effectum, et non informatio caloris, ita radii hoc habent in effectu : et ideo ipsorum est movere ignem generando ignem in his in quibus generatur ignis in inferioribus. Et iste modus est qui traditus est a Philosophis, quod ignis in radiis solis descendit ad locum generationis. Sic ergo dictum est qualiter est solem movere ignem.

Diluvium autem ignis est, quando excitatus ignis a lumine solis exsiccat et incendit climata calida. Et hoc aliquando accidit universali causa, et aliquando causa quæ est secundum partem : et est diluvium ignis aliquando universale in

<--- Page Split --->

terris, et aliquando particulare, sicut diximus de diluvio aquae. Causam autem universalem diluvii Antiqui non secundum veritatem sciverunt. Dicit enim Plato, quod exorbitatio solis et planetarum fuit causa diluvii ignis, et inducit fabulam de Phaetonte, quam Ovidius a Graecis sumptam Latinam fecit 1 : et dicit, quod licet videatur esse fabula, tamen est res vera : et sunt haec ejus verba : « Denique enim illa etiam fama quae nobis quoque comparata est, Phaetontem quondam solis filium affectantem officium patris currus ascendisse luciferos, nec servatis solemnibus irrigationis orbis, exurisse terram, et ipsam flammis coelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed res vera est : fit enim longo intervallo mundi circumtionibus exorbitatio, quam inflammationis vastitas sequatur necesse est. » Haec autem verba quidam Antiquorum exponendo dixerunt solem ab orbita solita recedere, et etiam axem solis longa circutione consumi, et tunc deprimi currum solis, et terris approximare, et ideo terras exurere. Alii autem Atlantem qui axem cœli portat, aliquando dicunt remittere axem inferius, et aliquando porrigere superius : et exinde provenire terris vel immensos calores vel immoderata frigora.

Haë autem opiniones sunt fere omnes falsæ : quoniam compertum est solem numquam relinquere viam quæ est inter utrumque tropicum, nec plus declinare ad unum polorum quam ad alium. Diversitas autem ascendendi superius et inferius quæ in aliis planetis est per epiciclum, nulla est omnino in sole sicut per verissimas observationes astrorum compertum est. Diversitas autem quæ est per eccentricum, ordinata est, et sol diversitate illa movetur omni anno : nec umquam solis circulatio aliqua pervenit ad Phaetontem, qui inter coronam Adriacne

et Scorpionem micat. Illa ergo exorbitatio quam fabulose signat, quod sol egressus sit Zodiacum usque ad Austrum Phaetontis, nulla ratione potest esse vera : sed hoc finxerunt Antiqui quando nesciverunt causas caloris igniti quas aliquando facit sol. Si egressus esset currus solis extra Zodiacum ad Aquilonem quantum est Phaeton, et fecisset circuitum, revera non attigisset Scorpionem, exivisset Zodiacum versus Aquilonem, nec totum circuitum ad Aquilonem perfecisset : et si tunc etiam exorbitasset in ascensu et descensu ad terram, revera totam partem Aquilonarem destruxisset. Et ideo non reddiderunt Ægyptii causam in fabula Phaetontis quæ sunt revera causa incendii. Sed potius finxerunt unam quam existimaverunt : multa enim Ægyptii erronee scripserunt in astris. Dixerunt enim, quod sol aliquando multum descendit, ita quod lunam videtur tangere quando multum saturatus est humore Oceani : et aliquando multum ascendit usque ad Saturnum, quando egressit et relevavit se ab humore : et aliquando stat super terram per diem unum vel duos, licet hoc raro accidat. Et ideo celebrant sacra Solis simplicis, et Solis duplati, et Solis triplati : et hoc expressit fabulam et non rei veritatem causæ secundum quod postea comperta est.

Quod autem dicunt mundi axem consumi, non intellexerunt hoc quod secundum veritatem ita sit : quia quem axis qui meguar sphæræ vocatur, linea sit intelligibilis quæ non potest consumi, sed potius propter paulatinum ascensum solis super lineam, et paulatinam depressionem ejus super lineam axis mundi : et cum sic deprimitur et elevatur, tunc dicunt axem uri. Ex hoc etiam est quod dicunt Atlantem aliquando porrigere sursum, et aliquando deprimere deorsum, secundum philosophiam mentientes et

<--- Page Split --->

exprimentes modum cursus solis. Licet autem haec omnia fabulosa sint et aliquid habeant veritatis, tamen quia Philosophi non est per hunc modum loqui sed proprie, ideo dimittantur, et veritas sicut est explanetur.

Dico autem incendii esse causam congregataru ex septem, hoc est, ex aggregatione Solis et Martis et Jovis, et ex loco congregationis, ut videlicet sit in Cancro intra cor Leonis et Canem, et ex diametro Solis et Martis, ut videlicet uterque et etiam Jupiter sint in inferiori parte orbium suorum : et istud quod dixi de Cancro, intelligo non de spatio Cancri, sed de imagine. Imago autem Cancri in cœelo brevis est valde, et non longe distat ab ipso cor Leonis in parte una, et quaedam stella rubea quae est in Geminis, et est de natura et virtute Martis in parte altera, et canicula est proprie in parte tertia ad Meridiem aliquantulum. Ex ipso autem loco licet imago sit aquae, tamen est parvarum stellarum : quia et obscurum non multum impedit et promovet in altera parte plus quam sol, ubi diu figit radios circa idem punctum terrere propter sphaeraa actitudinem quae maxima causa est incendiorum.

Praeterea si sol sit tunc in inferiori parte diametri circuli sui, proximus erit terris, et alii planetae similiter calidi, et operabitur incendium non impediente natura Cancri. Est insuper imago brevis, cui statim conjungit imago Leoni, et Leo ingerit ei vires suas : eo quod in ipso est calor in statu summo triplicitatis ignea. Est autem quartum, quod sol et planeta calidi non sunt impediti a stellis frigidis, sicut a Saturno et Luna et Venere, et praecipue a Saturno. Quintum est, quod haec conjunctio sit cum permutatione triplicitatis Saturni et Jovis : tunc enim magna accidentia producit. Licet autem forte omnes septem conjuncti sint, tamen si tres dictae habuerint vires, omnes alias in proprietates suas convertent : et hoc erit si aliae stellea frigidae sunt in superiori parte augium suarum, ista autem

in inferiori : quia tunc licet Saturnus sit altior Jove, Jupiter tamen majoris est quantitatis, et Sol, quam aliquis aliorum. Contingit autem istud rarissime : et ideo rarissime incendii fit diluvium : et hoc est quod vocaverunt Antiqui longam exorbitationem. Auges enim planetarum movetur in centum annis uno gradu praeter augem luna : et ideo diu currit orbis antequam exorbitet ut conveniant tres auges planetarum calidorum : et hanc veram diluvii ignis causam existimo. Nullam enim habet diluvium istud in inferioribus causam sicut habuit diluvium aquae : quia inferiora elementa non possunt movere ignem, neque vapor est materia, sed potius contrarius igni : sed vincuntur in toto a superioribus elementis inferiora, et destruitur vapor. Et hoc est quod dixit aliquis : quia malo fine usus fuit in illo quod Phaeton mundum incendit : quia incendendo lumine ignis illuminavit astringendo et consumendo : vapores forte ex igne elevari possent si illi essent in pingui et viscosa materia valde et igniti : et illi convertuntur in candelas et trabes ardentes et assub et hujusmodi, per quos totus mundus fere ignis videtur : et hoc est quod poetae dicere voluerunt pervenisse favillam incendii mundi usque ad Phaetontem.

Solvitur autem istud incendium ex duobus, quorum unum est solis eclipsis, et alterum est effectus Jovis et Martis : eclipsis enim solis non fit nisi per luna interpositionem : et ideo radios calidissimos separat a terra : et tamen fervor remittitur, et incipiunt fumare aquae et vapores mittere in aere, qui temperatur partibus frigidis ab aqua et terra in eum descendentibus. Et hoc est quod cantatur fabulose patrem Phaetontis, qui Sol est, doluisse de morte filii, et subtraxisse lumen per unum diem, non quod die una duret eclipsis, sed effectus suus durat in obscuritate nubium per diem ut frequenter. Et nemo miretur quod dicemus eclipsim solvere incendium, cum eclipsis parum duret : quantumcumque autem pu-

<--- Page Split --->

rum limpidissimum lumen solis separetur a regione aliqua, impossibile est quod non alterentur in frigidis omnia corpora illius regionis : et ideo Astronomi dicunt, quod effectus eclipsis duret per plures annos quam sint horae eclipsis : sed scire tempus illud ad scientiam astrorum pertinet.

Primum autem in quo se manifestat alteritas incendii, est in infimo terrae : quia cum per incendium aquae diminutae sint, et terra et superficies in pulverem, apparet quod vapor valide de profundis terrae elevetur in superiora, qui elevatus involvitur in vapore aqueo, et propter nimium calorem se elevantem incenditur, et facit maximas corruptiones et tonitrua, in quibus Jupiter praestat vaporem terreum fortem, et Mars immittit incendium : et cum dissipatur et cum comprimitur vapor, cadit fulgur, et resolvitur id quod exterius est vaporis aquei in rorem et pluviam : et tunc mitigatur incendium. Et quia terra ministrat illius vaporis materiam, propter quod dixerunt terram post sacro ore clamorem dedisse ad Jovem qui movet vaporem, ut salvaret si quid esset residui, ne totum combureretur : et Jupiter accepit filium, et interfecit fulgurando Phaetontem, ignes compescendo ignibus, eo quod ignes fulguris inclusi in humido aqueo, fiunt quod distillat post illos, et exstinguit incensa in terra et aere. Hæc quæ dicta sunt, dicere habemus philosophice de diluvio ignis.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans unde fit restitutio post diluvium.

Est autem altercatio magna inter Avicennam et Averroem in suis libellis de diluviiis istis, quid sit reparans terras et animalia quæ sunt in ipsis postquam per diluvium aquæ et ignis mortificata sunt et exstincta.

Dicit enim Avicenna virtutes stellarum Opinio Avicennae. commixtas viribus elementorum omnia formare et perficere, et non indigere fecmina nisi propter locum. Et ideo dicit matricem non exigi ad generationem nisi propter bonum esse, ut scilicet formetur melius : et quia est raro perfectus locus generationis alicujus in elementis propter repentinas mutationes elementorum, ideo providit natura locum certum quod est matrix feminarum : sed nihilominus saepe contingit locum generationis cujuslibet animalis aliquando esse contemperatum in elementis : et tunc stellas asserunt producere illius animalis speciem cujus semen est in elementis contemperatum.

Hujus autem signa introducit plurima, quorum unum est, quod nos videmus mulieres generari in aliquo loco ex terra, et postea per coitum multiplicari.

Aliud autem, quod nos videmus serpentes magnos generari ex capillis, et præcipue ex capillis mulierum, eo quod humidiores et longiores sint quam ca-

<--- Page Split --->

pilli virorum secundum naturam : et generati sic postea per coitum multiplicant, et format in eis vis stellarum marem et fecminam ac si de posteritate sit ei sollicitudo.

Tertium est et quod in his quaedam quae efficacius probant, quod nos videmus figuram capitis unius animalis generari in matrice alterius, cum matrix ipsum deberet corrumpere etiamsi ibi positum esset ab aliquo, sicut nos videmus quosdam monstruosos partus, de quibus nos diximus in secundo Physicorum nostrorum 1, et plura in libro animalium disseremus : non enim potest aliquis hic dicere hoc esse propter seminum commictionem, ita quod species una animalis projiciat fetum in matricem fecminæ quæ non est suæ speciei : quia licet hoc contingat in vicinis speciebus, sicut in asino, et equo, vel forte in cane, et vulpe, et hujusmodi, in distantibus nullo modo contingere potest, sicut est homo, vel vacca, vel pecus : cum tamen vident sæpe Philosophi partus, sicut alicubi introduximus. Constat igitur virtutem stellarum formare ex virtutis formativæ fortitudine, quod influunt in partus tales.

Quartum autem est, quod in observationibus astrorum compertum est quasdam stellas impedire figurationem hominis, quantumcumque sit semen efficax et matrix ad concipiendum bene disposita, sicut sunt quaedam stellæ in signo Arietis monstruosos operantes partus, sicut sæpe compertum est, et aliqua de talibus monstris facta sunt apud nos et ad nostram notitiam pervenerunt.

sunt, terra est, et ossa et lapides, in quibus prima terræ commixtio apparet cum humore, et coagulati sunt, primo quidem calido et sicco humidum et fluidum extrahente, deinde autem frigido et humido vaporosum in ipsis comprimente. Propter quod et gelidi sunt, et volebant dicere quod commixtionem primarum qualitatum et elementorum posteritas post tergum eorum relinqueret cum virtute stellarum, qui per Pyrrham et Deucalionem moventem movens intelligitur. Hoc autem et Plato intellexisse videtur, ubi dicit Deum deorum sementem fecisse universi esse, et stellis tradidisse ad incorporandum et exsequendum.

Iste igitur sunt rationes et similes his moventes Avicennam ad hoc quod dixit omnem habitationem ex stellarum viribus cum commixtione elementorum posse reparari.

Contra hoc autem iniit multipliciter OptioAver. Averoes et multis rationibus persuadens animalia quæ multæ sunt diversitatis in membris, et perfecta vocantur, ex solis stellis et elementis reparari non posse.

Et una suarum rationum est, quod talium animalium generatio est difficilis : et ideo indigens loco in quo projiciatur semen et calescat.

Alia ratio autem est : quia si ita esset, hoc sæpe fieret : eo quod sæpe tales fiunt constellationes. Non autem sæpe percipitur talis generatio : quin potius numquam percepta est ab aliquo Philosophorum vel hominum, qui diceret se ita factum esse vel aliquod animalium perfectorum.

Ex omnibus his et hujusmodi aliis probat Avicenna per stellas posse produci primas substantias cujuslibet animalis, et tunc per coitum multiplicari. Hoc autem etiam fabula videtur dicere quæ est de Pyrrha et Deucalione. Magna enim mater, cujus ossa jacere retrorsum jussa

Tertia autem ratio est, quia cum natura procedit per viam compendii, esset melius ut sine fecminarum et masculorum commixtione hoc modo multiplicarentur animalia, quam per concubitum maris et fecminæ : et non fit hoc.

Adhuc autem objicitur, quod secun-

<--- Page Split --->

dum hoc nulla esset ratio generationis univocæ : esset enim æquivoca generatio ante univocam : et secundum hoc univocum reduceretur ad æquivocum. Et hoc est contrarium rationi, quod nullo modo potest esse æquivocum quin prius sit univocum ad quod reducatur, quod oportet univocum esse ante æquivocum. Talia et his similia inducit Averroes improbans dictum Avicennæ.

Videtur autem mihi, quod utrique secundum aliquid consentiendum sit : quoniam absque dubio in vegetabilium multiplicatione sufficiunt stella moventes ad mixtionem elementorum et informantes commixtum ad speciem hanc vel illam. Similiter autem in generatione animalium similium in corpore, sicut sunt serpentes, et vermes, et pisces. Videmus enim quosdam lacus novos fieri, in quibus generantur perse pisces, et vermium multa genera. Et hoc ostendunt animalia nata ex putrefactione, quæ generans univocum nullo modo habent.

Similiter autem consentiendum videtur stellam posse ad productionem animalium non multum dissimilium, sicut sunt mures, et vespertiliones, et quidquid est hujusmodi in animalium generibus : licet enim hujusmodi instrumenta habeant motus, sicut alas et erura, tamen brevia habent et non multum differentia. Sed in perfectorum animalium generatione, sicut leo, bos, homo, nulla videtur sufficere ratio.

Et quod in homine non sufficiat, constat : quia anima rationalis non educitur de materia, sed datur a datore primo secundum Philosophos : et ideo primea hypostases hominis a Deo creatae et formata sunt absque omni ambiguitate, quod et in aliis perfectis animalibus et multum dissimilibus dicit Joannes Damascenus.

Averroes autem dicit universale diluvium numquam fore, quod non sit evasio aliqua neque effugium. Unde etiam dicitur in Timæo Platonis, quod Nilus et inundatio Nili ab incendio defendit Ægy-

ptum : et a diluvio particulari defendant altissimi montes : et ideo ab his animalibus quæ remanent, alia disseminantur.

Quod autem de stellis dicitur, illud esse dicit Averroes in animalibus similibus, et in animalibus dissimilibus non dicit esse verum. Quod si figura forte imprimatur a stella alicui corpori vel animali, istud non convalescit ad vitam, sed est mortuum. Lapides enim figurati figura hominis vel effigie inveniuntur : et similiter monstra quæ non convalescunt : quoniam tamen virtute stellarum fieri est necesse.

Licet hoc autem modo consentiendo cum utroque istorum Philosophorum, in parte tamen oportet propter hoc quod dicatur univocam generationem debere præcedere æquivocam. Scimus enim, quod stella sunt æquivoca generantia : et tamen sunt prima generantia : quia non generantur in quantum sunt æquivoca, sed potius in quantum conveniunt : formativa enim vis quæ est intrinseca semini, semper est conveniens speciei, et præcedit actum sicut forma confusa et permixta materiei formam distinctam et existentem in actu : et quantum ad eam fit generatio ex convenienti : et de hoc in Physicis quædam sunt determinata, et ampliora in libro Metaphysicae dicta sunt.

Per hæc autem quæ dicta sunt, satis patet, quod secundum proprietates istius scientia dicendum erit de diluviis aquæ et ignis.

<--- Page Split --->

guntur : in nullo enim puncto omnes lineæ ad circumferentiam venientes uniuntur nisi in centro : et ideo radii qui sunt quasi lineæ cœelestis luminis effectum suum fere totum habent in terra quæ est centrum sensibile orbis.

Hujusmodi est etiam alia causa : quia videlict nullum est elementorum quod reflectat radios omnino nisi terra : aqua enim reflectit aliquo modo, sed non omnino : quia transeunt in profundum aquæ. Terra autem omnino terminat eos in superficie sua, et reflectit eos : radius enim cum non sit in sua virtute nisi ut reflectitur, non potest producere figuras specierum, nisi in terra in qua radii ejus reflectuntur et multiplicantur.

Et est digressio declarans proprietates terra.

De proprietatibus vero terrae multa in libro de Natura locorum 1 sunt dicta, nec remanent in communi dicenda nisi pauca, quod videlicet terra est elementum quod non habet aliquod motum locale virtute stellarum, quemadmodum habent cætera elementa. Et hoc est ideo quia ipsa est ultimum immobile, nec potest participare movere propter distantiam a nobilitate causæ primæ, sicut determinatum est in secundo de Cælo et Mundo : sed quia centrum est terra totius mundi, necesse est quod in ipsa uniantur omnes radii orbis stellati cujus ipsa est centrum. Propter quod etiam secundum naturam habet moveri ab ipsa sphæra fixarum stellarum in figuris stellarum fixarum : et quia orbis ille multarum est imaginum, propter hoc terra susceptibilis est multarum figurarum, quæ figurae variantur ex figura imaginum, et ex modo diversitatis radiorum qui variantur ex ortu et occasu stellarum super terram.

Et ideo est, quod terra profert tam multiformes varietates, quod non facit aliquod aliud elementorum in quo radii cœelestes ad unum punctum non colli-

Adhuc autem humidum receptibile est formarum, sed non retentivum. Siccum autem ut ignis non quiescit ad formas suscipiendas, sed cvidit sua mobilitate. Relinquitur igitur, quod siccum immobile sit retentivum figurarum : non autem est receptivum de facili. Et frigida est terra influxa aquis ut mollificetur ad formas et figuras suscipiendas et retinendas.

Adhuc autem humidum fluidum cum suscipit, alterantibus se non resistit : sed terrenum siccum duritia tenet, eo quod naturalem potentiam habet ad non cedendum tangenti et alteranti, cujus molle humidum habet in potentia : et ideo si debent manere formæ datæ per naturam, oportet quod siccum terreum sit recipiens ea sicut subjectum : cui proprie et per se primo a natura imprimuntur. Est autem terra elementum non faciens diluvium neque vaporans per seipsum sine dubio : oportet enim ad minus tantum habere humidum quod sufficiat ad continuationem, et sine hoc redigeretur in pulverem, et non vaporaret, sicut neque cinis : et ideo diluvium habere non potest. Magna etiam mater dicitur terra propter

<--- Page Split --->

abundantiam terrenæ materiae in omni composito : quia semina omnium ipsa concipit in seipsa. Necesse est enim, sicut superius diximus, quod in ultimo immobili vis omnium moventium congrege-

tur:etideo in terraest sementotius naturae.

Quod autem consequatur quælibet pars terra ex longitudine ab Oriente et latitudine ab Aquilone, in libro de Natura locorum diximus.

<--- Page Split --->

1

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE HIS QUÆ PRÆMITTENDA SUNT DE CGELO ET SITU TERRE.

CAPUT I.

De elementis caelum componentibus.

Nos in hoc secundo libro de causis proprietatum elementorum intendimus quaecumque sunt proprietates alterantes naturam elementi explanantes, quae a quibusdam, licet improprie corruptiones elementorum vocantur : nam calor et fri-

gus possunt accidere elementis præter naturam ipsorum absque hoc quod propter hoc substantia eorum corrumpatur. Qualitates ergo naturales elementorum quas aliquando requirunt explanare intendentes, non inducemus nisi qualitates simplices, quæ nullam faciunt elementi mixtionem, aut non faciunt illam quæ trahat elementum extra substantiam et naturam suam. De mixtione enim in alio libro loquemur : hic autem qualitates quæ ex loco vel ex movente aliquo corpore cœlesti exponemus. Hic autem bene facere non possumus, nisi prius consideremus quasdam qualitates elementi nobilis quod est corpus cœleste, manifestantes secundum quas et quot virtutes in genere movet elementa inferiora : ex hoc enim etiam quæ in primo libro dicta sunt, facilius intelliguntur.

Dico igitur, quod necessarium est, quod orbis totius natura aut simplex est, nihil in se habens nisi homogenia quæ

<--- Page Split --->

unius formae et unius dispositionis et virtutis sunt, sicut quaelibet pars ignis est ignis, aut est naturae compositae habens in se diversa secundum formam et dispositionem. Nos autem videmus oculis nostris, quod orbis non est naturae unius et unius formae et dispositionis : quoniam sunt in ipso et sphaera diversae et partes diversae : quarum una non est stellata, et altera non suscipit lumen non habens : et talis diversitas formarum et dispositionum non est in eo quod naturae simplicis et homogenium. Supponimus igitur orbem totum esse compositum ex partibus diversis in forma, et vocemus illas partes componentia orbem : quoniam sunt prima secundum rationem componentium orbis rationem. Homogenium enim est, aut heterogenium secundum rationem, et est elementum componens ipsum : et si resolvatur secundum intellectum idem quod est heterogenium in homogenia resolvetur : quod si illa non contingat ulterius resolvere in alia corpora secundum formam, erunt illa vocata elementa illius heterogenii corporis. In caeo autem homogenia ad aliam secundum formam non possunt resolvi : erunt illa ergo quotquot sunt elementa prima orbis ex quibus secundum rationem componitur : quae ratio est resolutio compositi in simplicia, licet secundum esse non componatur : eo quod est ingenerabile et incorruptibile, sicut alibi ostendimus. Illa ergo elementa sunt unum, aut sunt duo, aut sunt tria, aut sunt plura secundum aliquem numerum determinatum : quoniam nihil componitur ex infinitis quod finitum est, sicut ostendimus in Physicis 1, et in primo de Caeo et Mundo.

Dicamus igitur, quod si nos prima componentia orbem quae elementa vocantur, investigare volumus, dicemus quod substantia per se lucens alia est se-

cundum formam ab illa quae non per se, sed per aliud lucens efficitur. Adhuc autem utraque istarum est alia ab illa quae nullo modo illuminatur ad hoc quod luceat. Iste enim variationes tres sunt in omni sphaera : et illa compositio ex his tribus est primorum elementorum orbis.

Nos autem dicimus ex his quae in Caeo et Mundo probavimus, quod substantia corporis solis secundum hoc alia est a substantia corporis stellarum et luna secundum formam et dispositionem : cujus probatio est, quia cum sol dictus sit, eo quod solus luceat, habens lumen ex se. Luna autem et caetera stelle non habent lumen ex se, nisi quod eis sit acquisitum ex sole, sicut ostendimus in aliis locis libri Caeli et Mundi 2. Licet autem stelle omnes recipiant lumen a sole, est tamen in eis magna diversitas : quoniam luna magis est de natura terra : et ideo apparet in ea umbra, quod non fit in aliis stellis : quia stelle non figurantur figuris luna in luminis receptione, propterea quia super solem sunt positae. Et ideo superficies una est, et ad solem et ad nos conversa quae semper est illuminata. In Venere autem et Mercurio, quae stelle sunt secundum plerosque sub sole, propter hoc non contingit, quod nec sunt in viis quae directe vadant sub sole : et quia soli sunt propinquae et a nobis remotae : si enim essent in via quae directe vadit ad solem, eclipsarent aliquando solem, 'quod numquam contingere potest. Adhuc autem quod prope solem sunt, statim replentur lumine solis : et quia remotiores sunt a nobis, sunt priora luminaria quam luna : et ideo per totam suam substantiam lumine penetrantur a sua superficie in superficiem per centrum corporum suorum. Et ideo in quacumque parte attingit in luna propter suam naturalem opacitatem et terrestreitatem : haec enim licet lumen in profundo sui reci-

<--- Page Split --->

piat, tamen non penetratur lumine : sed profundatur in ipsa usque ad medium centrum ipsius. Et in hoc concordant excellentes in philosophia viri Aristoteles et Ptolemeus, et Avicenna, et Messalach, et plures aliorum. Hæc igitur duo elementa sunt diversarum formarum, quæ in primis componentibus cælum inveniuntur.

Apparet igitur manifeste, quod substantia orbis corporis stellarum et luna, alia est a substantia corporis solis : sicut enim candela speculum illuminat per substantiam luminis quod est in ea, et hoc recipit speculum per substantiam et formam et perspicui terminati quod est in eo, et est illa substantia candela, sicut oportet aliam esse substantiam solis illuminantis et luna et stellarum qua illuminantur, in qua tamen similitudine hoc dicere est : quia speculum non accipit lumen nisi in superficie diaphani politi quod exstinctum est et terminatum non traducens visum : sed stella et luna recipiunt lumen in sui profunditate, sicut ostendimus in secundo Celi et Mundi. Ex dictis igitur manifestum est aliam esse substantiam solis, et aliam luna, et aliam stellarum.

Ex simili autem ratione probatur, quod substantia orbis non stellata est alterius substantiae secundum formam quam sint stella et luna : quoniam quamvis pars non stellata illustretur a stellis et luna, ipsa tamen non retinet in se lumen sicut luminare, sed recipit ipsum sicut aer et quodlibet aliud diaphanum per ,quod transit lumen, et non remanet in ipso : propter quod stella tegit et occultat quod post eam est, sicut luna qua tegit solem aliquando et stellas frequenter. Pars autem orbis non stellata nihil tegit eorum qua post ipsam sunt, sed visus transit per ipsam, sicut per aerem vel aliud diaphanum: aliter enim oporteret quod nullam sphærarum superiorum videremus, sed tantum sphæram luna, quod oculis experimur esse falsum. Est igitur alterius substantiae pars orbis non stellata

a luna et stellis secundum formam et proprietatem. Et per eamdem rationem probatur eadem pars non stellata esse alia secundum substantiam a sole, quando sol per se lucet et tegit id quod post se est et terminat visum.

Per ista igitur principia et inquisitionem, manifestum est totum orbem esse trium substantiarum primarum, quae quia prima componentia sunt, vocantur elementa tria qua component orbem, sicut similia membra componunt ea qua sunt dissimilia : et sol est in ista compositione per se substantia, et luna cum stellis substantia per se, et pars orbis qua non est stellata est substantia per se, et habet orbis partes ulteriores qua specie differunt, sicut diximus in secundo Celi et Mundi. Sed ista tres substantia sunt prima secundum naturam in orbe, et ideo elementa vocantur. Si autem communi natura nominamus orbem secundum quam est substantia ingenerabilis et incorruptibilis, non existens in potentia nisi ad motum localem, tunc omnia haec tria quoad hoc erunt unius substantiae et naturae in communi : et si illa dicatur elementum, tunc orbis erit totum elementum unum quod quintum dicitur distinctum ab aliis quatuor. Quia licet orbis non immisceatur elementatis per substantiam et esse, tamen agendo commixtionem ipse est primum agens cujus virtus non est in eis qua commiscentur : et quoad ad hoc convenit ei elementi diffinitio, quod est ipse primum in positione: et si resolvatur elementatum non in substantias commixtas, sed in virtutes quas habet mixtum, erit in eo inventa virtus primi orbis.

Sic igitur distinguendo ab elementis quatuor orbem, vocatur elementum quintum: quia differt ab eis natura sua forma et in genere sua materia et potentia: quod qualiter sit, in fine Physicorum est explanatum. Nos enim non dicimus levem eum esse simpliciter, ita quod sit ignis: nec gravem simpliciter, ita quod sit terra: et constat per se cuili-

<--- Page Split --->

bet, quod non est levis ex comparatione ut sunt media elementa. Si enim esset ex aliquo horum elementorum, vel aliquod ipsorum, esset generabile vel corruptibile, ita quod hoc totum aut secundum partem cadens sub generatione et corruptione : et hoc non est inventum in eo : sed potius creator summus cœli et terræ dominus posuit eum, ut per motum suum sit causa generationis et corruptionis, sicut nos in fine secundi Peri geneesos ostendimus. Tantum igitur dictum sit de numero elementorum orbis.

CAPUT II.

De infinitate mundi.

Quia igitur jam diximus quod volumus dicere de natura orbis, tunc contradicamus his qui dixerunt orbem infinitum secundum ultima. Jam enim ostendimus in Cœlo et Mundo 4, quod quatuor elementa, scilicet terra, aqua, aer, et ignis, sunt finita secundum ultima : habet enim unumquodque eorum extremitatem ultimam in loco deorsum circa terram : et hoc patet ad sensum. Quidquid autem naturalium corporum habet extremitatem unam, habet et secundam qua finitur in altera sua parte. Videmus autem terram terminatam esse superficie finita in convexo, et aerem et aquam videmus terminari superficiebus finitis in concavo. Ergo quodlibet corporum istorum finitur etiam in altera parte in concavo vel in convexo : quia aliter esset imperfectum : vel nihil sociaretur ei in loco, sed occuparet usque in infinitum. Quidquid autem clauditur inter duas extremitates, quarum una est concava, et altera rotunda, sive convexa, est finitum. Ergo hæc elementa sunt finita : et cœlum cujus concavum videmus esse finitum. Dicit autem adversarius cœlum non esse finitum, neque elementa esse finita : et hoc esse est impossibile quod non convenit esse in corpore naturali.

Quantitatem autem corporum coelestium scire non possumus hic in libro isto : quoniam quantitas ipsorum scitur ex quantitate diametrorum ipsorum : et hoc in astronomia investigabitur, ubi etiam determinari debet proportio stellarum ad invicem : quoniam omnes habent reduci ad sex quantitates. Et ibidem determinabitur quantitas revolutionis uniuscujusque orbis, et quanta sit egressio linearum ejus a centro mundi : et inducentur super hoc syllogismi certi et demonstrativi descripti lineis visibilibus. Jam autem nihil aliud volumus exponere de orbenisi quod diximus de primis componentibus ipsum.

Amplius autem quaeramus ab eis, utrum elementum quintum sit motum, vel.quietum?Non 'autem potest dici quod sit quietum : quia hoc est contra sensum, et contra ea quae probata sunt in Physicis et in libro Cœli et Mundi : sed est motum motu circulationis, et revolubilis vocatur : talis autem motus est super medium quod est centrum, et super duos polos, polum scilicet Meridianum, et polum Septentrionalem. Oportet igitur concavum suum perficere in quodam tempore circulationem circa centrum. Sed quando concavum perficit unam circulationem, tunc etiam circulationem majorem circa idem centrum perficit conve-

<--- Page Split --->

xum. Ergo in eodem tempore perficitur utriusque circulatio. Quod autem in quodam tempore finito perficit circulationem, est finitum. Ergo tam cedi convexum quam concavum est finitum : et hoc sequitur ex hoc quod est ei medium centrum : hoc enim clarum est per sensum. Oportet enim tunc, quod sit ei concavum et convexum revolutum circa illud, quae sunt ejus extremitates. Omne enim quod habet duas extremitates, oportet quod sit locatum et finitum per locum. Ccelum autem ultimum licet sit locus omnium, tamen refertur ad locum per hoc quod movetur secundum locum finitum, sicut diximus in fine sexti Physicorum. Planum igitur est mundum habere medium : et omni ei cui est medium quod est centrum, sunt duae extremitates concavi et convexi : omne autem cui sunt duae extremitates, est habens finem: et omne id cui est extremitas una, eidem etiam est extremitas alia : patet ergo ex dictis, quod mundus est finitus : et per consequens manifestus est error ejus qui mundum dixit esse infinitum.

Licet autem hoc probaverimus in libro Celi et Mundi, tamen oportuit nos brevem ejus hic probationem inducere : quoniam si mundus esset infinitus, non esset aliqua proprietas causata in uno elemento ab alio : quia infinitum nec agit, nec patitur, sicut alibi probatum est.

CAPUT III.

De improbatione erroris eorum qui dixerunt terram esse magis in Meridie quam in Aquilone.

Deinde oportet nos quaerere de terra, utrum ipsa sit in centro hujus corporis? Dixerunt enim quidam Antiquorum, quod latus terra Meridianum est elevatum, et latus Septentrionale depressum a centro et contractum, ita quod pars Meridiana est propinquior polo Meridionali, et pars Aquilonaris estlongior quam sit diameter : et pars lineae quae est intra polum ex parte Meridiei, sit major quam semidiameter sphaera. Et signum hujus dicunt esse auctoritatem Antiquorum.

Dixerunt enim quod aliquis regum Antiquorum cui fuit sollicitudo de bono communitatis, voluit facere alveum profundum continuantem inter duo maria, mare Rubrum videlicet, quod est mare Ægypti, et mare expansum sive Magnum, quod est mare terra Romanorum, et Arabice vocatur mare Sceny : ut esset per illud canale navigatio continua ex terra Romanorum in terram Aidrantho, et ad terram Jamen quae est Indie, et e converso ex parte Jamen terra illarum ad terram Romanorum : et transierint naves continue ad mare Persicum quod continuatur ad duas insulas quae vocantur Daldi et Alcausæ, et ad terras quae sunt illic : et esset per illud multum allevatum studium negotiationis. Cum autem hoc cogitaret perficere rex, quidam

<--- Page Split --->

geometer prohibuit eum: et conveniunt sapientes in hoc quod prohibitio ejus fuit propria et conveniens : quia dixerunt per instrumentum illum sapientem acceppisse altitudinem maris Rubri quod est ad Meridiem, et etiam altitudinem maris Magni quod est ad Aquilonem. Accepit autem per quantitatem diametri qua fuit inter superficiem maris et aliquod corpus cœeleste: quia si ipse accepisset profunditatem maris nihil operatus fuisset ad propositum: quia ex hoc quod unum mare est altius alio secundum profunditatem, non causatur hoc quod unum fluat in aliud totum: sed quia si fundum unius maris et aqua elevatur super fundum et aquam alterius, tunc altius fluet in id quod est inferius si non habeat obstaculum. Quia ergo inventum est per considerationem mare Rubrum elevari super mare Magnum per quadraginta stadia secundum quod stadium ponitur esse octingentorum cubitorum, fuit fundus maris Rubri multo altior fundo maris Magni. Et ideo fluxisset mare Rubrum totum in mare Magnum, et submersisset civitates quae sunt super littora maris Magni ab utroque littore et fuisset submersa Alexandria, et Damath, et Tunis, et Alpharme, et Creta insula, et Corsica et Majorica, et Sardinia, et aliae insulae maris Magni, quae sunt circiter quadraginta septem insulae: et sic submersio fuisset bonarum regionum. Postquam igitur ille sapiens exposuit regi tantum nocumentum, cessavit ab intentione sua. Hac igitur freti auctoritate dicunt esse altiorem terram in Meridie quam in Aquilone.

Contradicamus autem his sermone certo et sermone geometrico dicentes, quod si alveus fossus esset de mari Rubro in Magnum mare , exiret tantum de aqua ex mari Rubro quod inundaret super littora maris Magni, ut dicit adversarius : sed alveus fossus a rege non fuisset lati or et profundior alveo Nili, quod tamen veniens a Meridie intra in mare Magnum, et influxit in ipsum mul-

tis annis, et multis etiam millibus annorum. Quæramus ergo an Nilus ex tot annis addidit mari, et præcipue quando magnificatur et inundat' quando sol est in Capricorno, an quando incipit recedere a Meridie et venire in Aquilonem ? Constat autem, quod dicere non possunt, quin magnam in mari Magno fecerit additionem, et multo majorem quam fecisset canale quod voluit fodere rex. Si ergo verum esset quod dicit adversarius, destructæ essent.multæ insularum superius nominatarum.

Amplius autem cum ex parte Orientis et Meridiei ex Oceano continente mare Magnum ingrediantur plurimæ aquæ, et similiter ex parte Occidentis, deberet magna submersio diu cecidisse in mari Magno : nihil autem talium umquam vidimus. Manifestum est igitur, quod contrarium dicti adversarii, quod confirmavit per magnum sapientem qui mensuravit terram, est verum.

In hac autem opinione non fuerunt nisi habitatores Ægyptii et regionem per quas fluit Nilus : et causa fuit erroris, quod viderunt quod aqua omnis fluit ad declinationem : quia Nilum viderunt venientem a Meridie in Aquilonem, et putaverunt partem Meridiei esse altam, et partem Aquilonis esse declivem : et hoc fuit signum fallax : quia secundum hoc etiam pars Aquilonaris esset alta, et Meridionalis pars esset declivis. Secundum hoc enim habitantes super ripam Tigridis et Euphratis, qui sunt venientes ab Aquilone in Meridie et cadunt in mare Persicum, deberent dicere partem Aquilonis esse elevatam, et partem Meridie esse depressam. Exitus enim Tigridis de monte Armeniæ ad Aquilonem, et exitus Euphratis est ex terra Abbassar quæ est in India : et casus eorum est mare Persicum. Simile igitur ejus quod docuerunt accidere in Magno mari, oporteret quod accideret in mari Persico ex fluxu Tigridis et Euphratis, et multitudine aquæ eorum. Numquam autem hoc accidit. Quare autem maria non redundaat ex introitu multo-

<--- Page Split --->

rum fluminum, diximus in libro Meteororum 1.

Ex dictis igitur satis manifestum est, quod error est dicere terram esse elevatam in parte una, et depressam et contractam esse in parte altera. Est enim

centrum mundi, sicut probatum est in libro de Cælo et Mundo 2, et continetur secundum æqualitatem in medio existens ex omni parte æqualiter aerem cum superficie aquæ convexa et superficie ignis concava.

1 II Meteororum, tract. iii, cap. 11.

2 II de Cælo et Mundo, tract. iii, cap. 11.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE CORRUPTIONIBUS ELEMENTORUM.

CAPUT I.

De corruptione aeris ex vapore inferiorum.

Postquam autem praemisimus quaecumque sunt necessaria ad elementorum corruptionem sciendam, tractemus nunc de elementorum corruptione. Quatuor enim elementa corrumpuntur secundum suas qualitates quae sunt terra, aqua, et aer, et ignis. Sentimus enim aliquando corruptionem in illis : aer enim aliquando plus quam debet, infrigidatur, et aliquando plus quam debet, calefit : aliquando autem plus quam natura exigit, humecta-

tur : et aliquando exsiccatur plus quam oportet. Similiter autem et aqua plus quam debet infrigidatur et calefit. Accidit autem aquae aliquando dulcedo, et aliquando amaritudo, et salsedo, et hujusmodi. Sed de his non tractabimus hic, eo quod non accidunt aquae simplici, sed commixtae cum aliis elementis. Terra autem et plus quam debet, infrigidatur et calefit, et alias recipit corruptiones. De omnibus autem tractandum est, ut sciatur causa illarum corruptionum. Quia autem ignis non recipit corruptionem aliquam, eo quod caliditate intensiva omnem consumit corruptionem : et ideo dimisso igne qui est elementum supremum in loco, et primum de aere dicamus.

Corrumpitur autem aer dupliciter : Aer dupliciter corrumaliquando videlicet ex inferiori invenenanpitur. te et corrumpente ipsum : aliquando autem ex superiori corpore aliquo cœelesti corrumpente ipsum. Ex inferiori quidem, sicut ex spiritu animalium venenosorum, cui corruptioni similis est quae est ex vapore venenoso, vel ex cadavere, vel ex palude, vel ex aliquo alio resoluto, cujus unum intellectum subjiciemus ad intellectum omnium aliorum. In diebus enim

<--- Page Split --->

Philippi regis Macedoniae, qui vocabatur Philippus audens, et fuit Philosophus, et praecipue Astronomus, et erat pater Alexandri magni, fuit via inter duos montes Armeniae minoris, quae diu erat salubriter a multis transeuntibus frequentata : subito autem accidit ex veneno aeris nullum posse transire per viam illam, quin in monte exspiraret et caderet mortuus. Philippo autem interrogante causam a sapientibus, causam reddere nesciverunt, donec vocatus fuit Socrates qui regem fecit erigere aedificium altum ad montium aequalitatem : et fecit Socrates speculum de chalybe planum, non convexum, neque concavum, sed plana superficie bene politum et bene mundum, ut plene ad planum speculum ab omni loco montium fieret reflexio, quod non posset fieri ad convexum, quoniam non fit reflexio ad convexum nisi a distantia et oppositione determinata. Ad planum autem ab omni loco subtus scilicet et ex opposito fit reflexio : et exsultant in eo res secundum propriam ipsarum quantitatem. Speculum autem illud planum loco montis opposuit, et in eo vidit duos dracones, unum in uno monte, et alium in alio monte, magnos secundum genus suum. Est enim serpens cubitalis qui draco vocatur, et habet morsum et venenum mortiferum : quod si fuissent dracones maximi, sicut quidam fingunt, quod dracones sunt majora animalia quae inveniuntur, bene vidisset eos Socrates sine speculo. Hi autem dracones aperuerunt ora contra se invicem, et infecerunt aerem in medio ex vapore ventris sui, qui egrediebatur ex orificiis eorum : et dum sic contemplaretur, quidam equites ignari periculi transeuntes ceciderunt de bestiis mortui ex veneno diffuso in aere. Et ex hoc scivit, quod infectio causabatur ex vapore resoluto de ventribus draconum : et hoc festinanter regi nuntiavit. Praecepit autem rex, quod quidam tecto ore et naribus et omnibus poris per quae poterat attrahi aer infectus, exiret, et interficeret dracones : quibus

interfectis salvatus est locus, ita quod amplius non accidit in eo quod acciderat : et miratus est rex de industria et sapientia Socratis. Corruptio autem aeris illa fuit ex vapore resoluto ex draconibus.

Sicut etiam inficitur aqua'ex corruptione jussuiami, quando projicitur in lacunis vel fluminibus. Quando enim putresere incipit jussuiamus, tunc inficit aquam : et oppilativa efficitur, ita quod pisces et alia faminalia aquatica nituntur exire de aquis, et errant in aquis quasi sint ebrii. Hoc tamen in aere plus accidit : quia aer propter naturalem calorem suum plus corrumpitur quam aqua, quae frigiditate sua restringit aliquantulum, et non sinit ita cito et vehementer putrescere. Haec autem herba triplicis coloris esse consuevit in radice : haec est nigra, rubra, et alba. Et flos niger quasi respersus est sanguineo colore. Flos autem rubea citrinus est, et flos alba est albus. Et nigra est qua effectum habet : quia, ut dicitur, efficaciter operatur : et post haec rubea. Alba autem forte hoc non facit, nisi sit multa quantitas ipsius : est enim frigida vehementer et sicca, et est venenum et destruit rationem et memoriam, et facit praefocationes vehementes. De hac herba dicitur, quod quando radix ejus in cinere calido et ferventi involvitur, tunc fumus in alto levatur, qui si venerit ad pullos in alto sub tecto residentes, cadunt ac si sint mortui, qui postea convalescunt.

Et oportet scire, quod haec corruptio aeris multo longius dispargitur quam possit extendi vapor resolutus : qui non extenditur multum, eo quod fumus non potest tantum rarefieri : sed odor et corruptio cum odore ad longinquas partes inficit aerem : si enim camphora in aqua distemperetur, forte sentitur odor ejus in aqua ad latitudinem trecentorum cubitorum, cum tamen substantia camphora per trecentos cubitos extendi non possit, quamvis ad raritatem ignis materia illa forte perveniret.

<--- Page Split --->

Alia est causa corruptionis quae de cadaveribus resolvitur per fœtorem : vincuntur aliquando aves per quingentas leucas sensisse, et illuc advenisse : ut ibi infra quingentarum leucarum spatium ante numquam visæ sint : propter multitudinem cadaverum quae in terra illa post cædem quamdam ceciderunt ex hominibus et equis : ad quod spatium nulla evaporatio fumalis posset extendi etiamsi ad ignis raritatem (ut diximus) perveniret. Sed oportet scire quod odorifera et fœtida dupliciter inficiunt, scilicet ex substantia evaporativa et fumosa, et ex fœtore qualitativo. Et primo quidem modo incipiunt de prope, et forti infectione. Secundo modo inficiunt alterando solum et longe multum in locis, ubi numquam fuit aliquid de fumali evaporatione ipsorum. Sicut autem diximus de jusquiamo corrumpente aquas, ita etiam operatur linum, licet minor sit lini quam jusquiami. Et propter hoc etiam moriuntur pisces in lacunis parvis quando putrescit in eis linum. Hæc autem corruptio in aere longius spargitur, et abundat præcipue in Africa, sicut diximus in libro de Natura locorum. Ex his igitur et similibus sunt corruptiones aeris creatae ex inferiori.

et veneno peracuto inficiunt aerem : et ideo inducunt frequenter pestilentias.

Aliis etiam de causis similibus accidit aeri superflua siccitas, quae acuit humores generatos in hominibus : et ideo habitatoribus illius aeris accidunt ægritudines prava e et pestilentia mortifera. Prius enim inficit aer corruptus quam cibus corruptus vel potus, sicut dicunt sapientes medicorum : eo quod aer corruptus non alteratus transit ad pulmonem et ad cor, et per poros occultos in corpus totum. Cibus autem et potus ad interiora vitalia non pertingunt, nisi alterata per decoctiones et digestiones.

Hæc igitur de corruptionibus aeris dieta sunt a nobis.

CAPUT II.

De corruptione aquæ per calorem thermarum.

Corrumpitur autem aer aliquando ex causa cœlesti. Conjunctio enim duarum præcipue stellarum, quæ sunt Jupiter et Mars, cum aliis coadjuvantibus in signo Geminorum, quod est triplicis aeree, faciunt ventos pestilentes, et aeres corruptos, qui subito necant multitudinem hominum et animalium : sicut ventus fuit qui in Dremoth interfecit exercitum unum subito. Jupiter enim cum calidus et humidus sit in natura, habet elevare ventos et vapores, et præcipue in signo Geminorum, quod est signum calidum et humidum in ultimo statu naturae aeris. Mars autem cum sit intemperate calidus et siccus, ignit vapores elevatos : et incipiunt per aerem multiplicari fulgura et scintillationes et pestiferi vapores etignes,

Quoniam autem præmissus sermo de corruptionibus aeris habitus est, tunc consequens est, ut de proprietate qua corrumpitur aqua secundum qualitatem dicamus : quoniam de saporibus ejus aliquid erit dicendum. Loquamur igitur de causa thermarum physice : hoc enim ad nos pertinere videtur : eo quod antiqui naturales de eis loqui tentaverunt. Dicemus autem terminantes in universali quantum sufficit huic inceptioni, quoniam thermae singula proprias habent passiones et accidentia, de quibus lon-

<--- Page Split --->

gum esse dicere : nec hoc pertinet ad hoc negotium : quia non accidit aquis in quantum calidum tantum, sed in quantum sunt sulphure permixtæ, vel aliquo alio hujusmodi.

Primo autem oportet scire, quod thermæ in Græco idem sonat quod calida in Latino. Et ideo hic suscepimus dicere quare quædam aquæ calidæ de terra Milesius. egrediuntur. Milesius autem qui Romæ fecit observationes astrorum, et fuit de antiquis Italicis Philosophis, conatus est dicere causam in qua multi sunt secuti eum. Dixit autem, quod causa caloris thermarum est, quod vapor et ventus includuntur in concavitatibus terræ, qui vapores calidi sunt, sicut apparet in hyeme : quia illi calefaciunt aquas fontium et puteorum : ergo tales vapores in aquatilibus locis magis calidi sunt quam in aliis : et in concavitatibus a superficie terræ solida reflectuntur in aquas et calefaciunt eas : et ideo calidæ egrediuntur. Nos autem contra hoc dicimus dictum Milesii esse inconveniens : quoniam vapor ille in aquas reflexas est localis et finitus et aquæ permixtus : quod autem aquæ permixtum est, egreditur cum aqua : ergo finibilis est vapor ille : et tunc deficit calor in aqua. Videmus autem non deficere calorem in aqua. Ergo ex tali causa fuit causatus : et tunc Milesii dictum non habet veritatem.

Rempbilus. Rempbilus autem quidam Philosophus causam contrariam Milesio visus est dicere, in qua etiam multi crediderunt ei. Dixit enim terram in loco thermarum subtus esse raram, et non conjunctarum partium, et non mollis in fundo, sed duri corticis in superficie : quia aliter retinere calorem non posset. Solis autem radios dixit continue terram perurere : et hanc adustionem in visceribus terræ congregari et adunari dixit in locis raris et mollibus quæ duras habeut superficies. Et ideo in locis illis aquas quæ forte manant, calefieri et emanare calidas. Nos ratione geometrica utentes contra hæc dicimus, quod sol tantum declinat in eir-

culo declivi a quolibet loco in quantum accedit ad ipsum, sicut patet consideranti quantitatem declinationis solis in Meridie et in Aquilone æqualiter per lineas umbræ ipsius solis in instrumentis geometriæ. Ergo si calefacit aliquem locum in æstate, eumdem refrigerabit et in hyeme. Si ergo propter calorem solis in terra congregatum aqua calefit a calore loci, tunc vel in toto diminuetur, vel in toto deficiet calor ille in hyeme. Et nos contra illum invenimus : quia aquas thermarum æqualiter invenimus calidas in temporibus quatuor, hyemis videlicet, et autumni, et veris, et æstatis, et forte in hyeme sunt intensoris caliditatis quam in æstate. Ergo sermo Remphili est inconveniens et falsus.

Democritus autem dixit quod causa Democritus. caliditatis hujus aquæ est, quia in montibus per quos transeunt istae aquæ, sunt magni montes calcis : et calx habet poros non rectos, sed tortuosos in quibus diu retinet ignem, cui cum superfunditur aqua, transiens per calorem, illa sonat quasi exstinguatur ignis in ea et caleft aqua : et ideo egreditur aqua calida ad superficiem terræ. Et quod sonus exslinctionis non auditur, hoc ideo est, quia in ventre terræ est, et exterius audiri non potest. Ignis autem qui est in ventre terræ, ibi secundum Democritum generatur ex confrciatione vaporum et venti ad materiam sulphuris vel anast albi, et comburit lapides montis in calcem : et hæc est una causa generationis calcis sub terra, sicut dicebat Democritus.

Alia autem causa est, quod calor solis in terra unctuosa et glutinosa aliquando per frigidum circumstans comprimitur in ventrem montis : et tunc comburit eam in calcem, et aliquando in carbones saxeos : quoniam si vincit in toto humiditatem et extrahit eam, tunc convertitur in calcem. Si autem non in toto vincit, sed dividit tantum et adurit, tunc vertit in carbones : et quales sunt carbones qui inveniuntur juxta civitatem Laodicensem

<--- Page Split --->

in magna quantitate. Hæc igitur est causa quam assignavit Democritus.

Huic autem sermonì contrarium videtur esse. Calx non calefit nisi alterata assata igne calido, et posita in ipso diu : et tunc caliditas locata in ea egreditur et facit aquam calidam quando superinfunditur ei, et finitur caliditas illa post modicum tempus in quo potest exstingui ignis qui est locatus in calce : et tunc deberet finiri caliditas aquæ. Et hoc nos non videmus, sed potius invenimus eam caloris esse perpetui.

Adhuc autem licet nos dixerimus qualiter ignis devenit in montem quem comburit in calcem, quod Democritus non dixit : et ideo non ostendit qualiter ad calcem quæ est in ventre montis, pervenit ignis. Sic ergo error et insufficientia sequitur ex sermone Democriti.

Quia autem jam per ante dicta manifestatur falsitas quorumdam Antiquorum in causa thermarum, volumus nunc dicere sermonem qui rectus est et applicabilis intellectui ad comprehendendum.

Dicamus igitur, quod aqua illa currit super mineras sulphuris incensas : et propter id calefit et egreditur calida. Signum autem hujusmodi est, quod odor sulphuris semper invenitur in aqua thermarum : et aliquando invenitur etiam in ea sapor sulphuris ex sulphure aquæ mixto. Sulphur enim de facili accenditur sub terra vel vapore vel ex motu vaporis terrei : sicut generatur ignis in nube vel ex motu et conficatione venti ingressi per concava aliqua in terram : vel etiam ex hoc quod comprimitur calor qui impressus est terræ a radiis solis ad unum locum per circumstans frigus : et tunc inflammat mineras in illo loco inventas, sicut diximus superius, et tunc calescit ignis in materia sulphuris, et materiam unctuosam, et aquam manantem per ipsam calefacit : et ideo caliditas egreditur.

Si enim carbo candelæ accensæ et exstinctæ recipiatur antequam in toto mortificetur ignis, et sulphur tenuiter desuper informetur et pulverizetur, flammam dat

sulphur. Similiter autem fiet si gluten per motum luti cum naphta et sulphur dispergatur : et intriguingur in eo licinium et accendatur, comburitur quasi inexstinguibiliter : est enim naphta quoddam genus bituminis in Persia inventum quod magnæ est adhærentiæ, et habet glutinosam et viscosam pinguedinem, et est sicut amurca olei : et quando commiscetur cum sulphure, fit inflammabile : cujus ignis adhæret miro modo ei super quod projicitur : et non potest exstingui nisi totum simul operiatur. Alius est modus exstinguendi, ut dicitur, et est per projectionem urinæ super ipsum. Aqua autem non exstinguit ipsum de facili : quia aqua non intrat ipsum, nec adhæret ei propter pinguedinem : et talis est materia per quam transit aqua thermarum calida. Qualiter autem ignis generetur in ipsa, in sequenti capitulo ostenditur : quia una causa est accensionis in materia illa, et in materia Vulcani.

Sed movet forte aliquem quare illa materia non consumitur ab igne, et sic aqua refrigescat ? Sed hujus causa est in aliquo loco regeneratio continua materiæ. Sulphur enim et naptha facilius sunt generationis in loco minerali : et compertum est aquam pluviæ descendentem sub monte, et fundamenta thermarum statim in naturam sulphuris et naptha converti : et cum sic continue regeneretur accessus, in ea non exstinguitur.

Et est advertendum, quod circa loca talia, quod sæpe locus unde emanat aqua illa, ita profunda est voraginis, quod si immittantur longissima ligna, ea in se trahit infra parvum tempus, ita quod videri non possint : quod procul dubio facit calor qui ad se trahit ea quæ tangit : et ideo ligna talia absorbentur. Et hujus signum est, quia circa foramen ebullitionis hujusmodi aquæ fit stagnum parvum de eadem aqua : et longum gracile quod bene possit capi a foramine in stagno illo, trahit ipsum in foramen, et absorbet ipsum. Si autem aliquando frigida

<--- Page Split --->

aqua facere inveniatur, contingit hoc quod aqua removet dum trahit ipsum ad foramen nisi infigatur in foramen : et si mergitur lignum et absorbetur a foramine, hoc contingit ideo, quia foramen est amplum et rectum usque ad terrae concavitatem unde manat aqua : et aqua non est tanta, quod possit ponderositatem ligni portare, neque spiritus expellens aquam de foramine est fortis : et tunc paulatim mergitur.

Objicitur autem ad hoc, quod multi mirantur, quod frequenter inveniuntur duo foramina prope juxta se posita, quorum unum evomit aquam frigidam, et alterum calidam : et causa hujus est, quia licet foramina exteriora sint propinqua, tamen interiora quae sunt thesauri aquarum, distant a se invicem : et ideo contraria in frigore et calore est aqua quae egreditur in hyeme etiam quando pori terrae per frigus sunt constricti, et nihil potest evaporare de calore aquae. Invenitur aqua thermarum in hyeme calidior quam in aestate, licet semper habeat calorem et in hyeme et in aestate : et ideo etiam quando bene operitur, longe ducitur calida : quia de calore sibi impresso tunc quasi evaporare potest. Est autem haec aqua desiceans vehementer propter sulphur quod in ea est : et ideo scabiosi et epileptici aliquando intrant in ea, et convenit eis ad sanitatem recuperandam.

CAPUT III.

De causa Vulcani.

Similis autem causa est Vulcani qui est in monte Siciliae, qui vocatur Etna, et est semper mare Magnum quod Arabes mare Sceny vocant. Est similis illi Vulcanus in multis locis : fuit enim unus in provincia Servit, qui ex igne quem super eum pastores fecerunt, multis arsit annis, et postea est exstinctus, sicut Etna fere temporibus nostris est exstinctus. Similiter etiam juxta Leodum mons ardens, in cujus rimas quando pluvia distillat, elevatur ex eo fumus sicut ex fornace, et omnes ardent : ex eadem causa, nisi quod illi qui sunt juxta mare, facilius ardent et diutius : causa enim materialis est terra sulphurea et permixta cum unctuosa naphta, et efficiens est vapor commotus in terra et exire non potens : et quia per os terra et foramina obstruit aqua maris, ideo citius accenditur juxta mare quam alibi : et tamdiu ardet, quamdiu non est consumpta materia : et forte ardet ad multos annos, vel in perpetuum, si materia continue regenerari contingat. Et quia in quibusdam lapidibus multa naptha imbibita est, quando combusti sunt, remanent multum porosi et leves, et natant super aquas, sicut facit pumex. Tantum ergo dictum sit de causa thermarum et Vulcani : ex quo etiam constat non veras esse causas quas dixerunt Milesius et Remphilus Philosophus et Democritus.

<--- Page Split --->

valles, et abrasum addidit aliis locis : et ibi facti sunt montes. Qui autem sic dicunt, in idem consentiunt cum eis qui confitentur mare mutari secundum motum aliquem sphæræ cœlestis : et his jam contradiximus in libro superiori hujus scientiæ, et improbavimus opiniones eorum ibi : et ideo disputationem illam non dicamus hic. Sed illis contradicere volumus ad propriam positionem ipsorum per rationes fundatas super signa sensibilia, et super geometricas demonstrationes.

Dicamus igitur, quod si aqua cavavit terram, aut hoc fecit aqua pluviae descendens ab aere, aut hoc fecit aqua stans super superficiem terræ. Si autem hoc dicatur fecisse pluvia: et cum dicatur a principio suæ compositionis et creationis fuisse rotunda in qua nec fuit mons, nec vallis, oportuit secundum istos, quod tota esset versa sub aquis et inducta aquis per totam superficiem in circuitu, sicut indumento æqualiter undique se operiente. Si ergo tunc pluvia descendit super terram, illa pluvia cecidit super aquæ superficiem, et non in superficiem terræ. Oportet ergo quod opinio eorum fuerit sic quod putaverunt, quod hæc aqua ab aere super aquam distillans non cessaverat perforare et cavare terram parum et parum donec fecerit montes et valles: et hoc penitus est irrationabile, cum illa aqua pluviæ non tetigerit terram, nec moverit eam, sed superficiem tantum. Si autem dixerint quod aqua pluviæ non fecit hoc, sed potius terra a principio suæ creationis fuit rotunda et levis, sicut diximus: et per mensuram aliquam temporis steterit aqua super eam æqualiter in circuitu operiens eam, et tandem post aliquod tempus movit aquam, et excitavit undas, et ex illis cavata est terra, et fecerunt undæ illæ quiddam ejus profundum quod est vallis, et quiddam ejus gib-

CAPUT IV.

De improbatione erroris eorum qui dixerunt montes et valles non causari e cavatione aquarum.

Hinc autem de proprietatibus terræ erit dicendum quantum sufficit huic inceptioni. Multa enim de his dicta sunt in libro de Natura locorum 1 et latitudine eorum : sed hic tantum proprietatem illam quam figura terræ videtur recipere, oportet nos explanare. Et hæc est causa montium et vallium.

Dixerunt autem quidam antiquissimorum Philosophorum, quod causa montium et vallium non fuit nisi commotio aquarum. Terra enim, inquiunt, in principio suæ compositionis fuit rotunda levis superficiei super corpora ecclesia, non habens aliquos montes vel valles : sed mare et diluvia fecerunt. montes : mare enim quod non semper stat uno loco, sed mutatur*de loco ad locum, ut inquiunt, cavaret loca rara et mollia : et quod erasit et alluvione abstraxit, addit locis aliis. Et ideo loca rara cavata sunt facta loca fluviorum et marium : et factæ sunt foveæ et valles. Loca autem quibus facta est additio, facta sunt montes. Similiter autem aqua diluvii per motum undarum alluvione cavavit, et fecit foveas et

<--- Page Split --->

bosum quod est mons : tunc sequitur ex illo dicto inconveniens cujus contrarium demonstretur.

Dicemus enim contra hoc sermonem necessarium, cui testificatur visus : ventus enim non nisi ex vapore sicco : et ideo etiam sedatur ventus per humorem pluviae. Si ergo tunc terra tota fuit cooperta aquis, quomodo potuit elevari fortis vapor siccus, cum et humor aquae prohibuerit eum, et frigiditas aquae constrinxerit eam terram, ut non sineret eam vaporare multum ? Amplius autem cum aqua fuit velamen terrae in circuitu, quomodo potuit esse ut esset vento motus aliquis fortis ? si enim esset in rerum natura, sicut esse putaverunt, absque dubio nullus esset motus omnino. Sic ergo patet quod a principio creationis sua terra cavata est vallibus, et elevata in montibus, et falsificata est opinio adversariorum, et destructa est sententia eorum qui putaverunt contrarium hujus.

CAPUT V.

Et est digressio declarans causas essentiales et causas accidentales montium.

est, quod montes nascuntur ex terraemoessentialis montium. tu ubi superficies terra solida est et compacta et scindi non potest : tunc enim ventus fortiter multiplicatus et agitatus elevat locum illum in sublime, et facit montes : et quia terraemotus frequenter habet naturam juxta mare et juxta aquas claudentes aliquos poros terrae, ne evaporet vapor terreus in visceribus terrae clausus, ideo juxta mare et juxta aquas frequentissime nascuntur altissimi montes. Quia vero locus concavus sub monte, aquarum multarum est receptivus, ideo loca montuosa frequentissime sunt loca fundentia plurimos fontes, et exprimentia stagna magna. Et quia superficies elevata non fit solida non divisibilis, nisi ex luto glutinoso et unctuoso, quod absque dubio adducit affluens illis locis aqua, ideo in locis montuosis sunt lapides grandes et multi, quorum generatio est ex tali luto et ex calore loci qui caloris est congregativus, sive ille vapor generetur ex motu vaporis terrei, sive generetur ex radiis solis. Hujus signum est, quod partes animalium aquaticorum et forte instrumentorum navium inveniuntur in lapidibus montium in concavo montis, qua sine dubio aqua cum luto unctuoso involuto illuc adduxit, et conservantur a frigore lapidis et siccitate, ne in toto putrescant. Signum autem hujusmodi vehemens est in lapidibus Parisiensibus, in quibus frequentissime inveniuntur rotunda conchae lunatis contextae. Istam igitur dicimus montium esse causam essentialem : et ubi tollimus id quod sic elevatur, causatur vallis. Montes autem antiqui, quos fortis calor coagulavit in lapidem, superius exsiccantur, ita quod scinduntur et cadunt per partes, nisi pedes habeant latos super quos contracta sint superiora et sustentata jaceant quasi super columnas et muros.

Causa autem accidentalis montium est ut frequenter duplex : et una quidem est Causal accidentalis montium et alluvio maris praecipue : quia aliae aquae alluvionem magnam facere non possunt : tollit enim mare aut undis aut accessu

essentialis montium.

Hujus autem quod hic quaeritur de generatione montium et vallium, yeritas est, quod montes et valles ex duabus causis generantur, quarum una est universalis, et quasi essentialis : et alia particularis est, quae accidit aliquando et in aliquo loco.

Causa autem universalis et essentialis

<--- Page Split --->

aut recessu multam terram, et addit eam super aliam, et generat montem in partem unam, et vallem in partem aliam : et ad hoc operatur id quod in praecedenti opinione inductum est, quod terra rara et mollis et rasilis est: et ideo in ea frequenter sunt valles, et juxta montes ubi durior est et tenacior et radi non potest.

Alia autem causa accidentalis est interra arenosa lata et ventosa. In illa enim frequenter venti congregant arenas de uno loco et projiciunt eas super alium locum : et tunc fit ibi mons parvus vel magnus secundum quantitatem illius arenae : et si contingat ibi infundi humiditatem viscosam, hoc fiet propter virtutem mineralem quae in arenis coagulabitur in lapidem : et per illam incipient sibi cohaerere arenae, ita quod erunt quasi lapis unus. Si autem non sit ibi talis humiditas, remanebunt ibi arena distinctae non cohaerentes sibi, nisi forte in superficie per radices herbarum ibidem generatarum.

Haec igitur de causa montium et vallium dicta sint : quoniam in libro Mineralium oportuit nos plura dicere ad ista valentia, et similiter in libro Meteororum.

CAPUT VI.

De locis quæ sunt super littora marium.

Quia autem jam pervenimus ad intentionem de causis proprietatum elementorum inquisitionem, quæ est per causam breviter explanatam in illis, et ostendimus dicta quorumdam antiquorum sapientium Philosophorum convenientia non esse, tunc relinquitur dicere in singulari et speciali de locis terræ, quæ sit natura eorum, et quæ sit natura marium omnium quæ 'divisa sunt in terra, et de exitu fluviorum et fluxu eorum, et quæ sit natura civitatum et locorum et regionum ex longitudine et latitudine, et quæ sit locorum natura quam habent per accidens ex hoc quod sunt super littora marium, vel super effusiones fluviorum, ut distinguatur natura unius loci ab alia, quæ sufficit intentioni præsenti. Et hoc est ut quilibet legens ea quæ hic dicuntur, intelligat expresse errorem eorum qui dixerunt se scire naturas rerum, et præcipue de elementis, ut ejus qui dixit quod terra movetur, non quiescit, sicut dixit Pythagoras : et ut destruatur etiam error ejus qui dixit mare et flumina moveri de loco ad locum secundum motum sphæræ, et dixit quod iste transitus marium et fluminum causatur non ab uno singulari motu alicujus corporis cœlestis, sed causatur a motu universali omnium cœlestium.

Causa autem per quam scitur quare

<--- Page Split --->

mare est salsum, et flumina etiam sunt salsa, determinari non habet hic, sed in libro Meteororum 1.

Cognitio autem naturæ locorum et civitatum quæ est ex longitudine et latitudine eorum ad invicem, et quot pedibus distat unus locus per longitudinem et latitudinem ab alio, jam determinavimus in libro de Natura locorum 2, causata a longitudine et latitudine eorum : pedum enim distantia scitur ex numero milliariorum et leucarum : et ostendimus in libro alio secundum quot milliaria et leucas variatur horizon sensibilis unius loci ab horizonte alterius loci. Horizontem autem sensibilem cujuslibet loci diximus esse diversum ab horizonte alterius loci. Quæstionem autem quam jam prius in hoc capitulo in unum convertimus ad destruendum breviter sermonem ejus qui dixit, quod terra movetur et non quiescit. Cum enim movetur, oportet quod mare et flumina quæ sunt super eam, continue etiam moveantur. Sequitur ergo ex hoc quod omnes aquæ montium et fluviorum permisceantur : et secundum hoc oportet, ut omnes aquæ salsæ sint si salsum vincit in eis ex permìxtione aquarum salsarum, sicut cum dulcibus : aut erunt omnes dulces si ex earum permixtione vincat in eis dulcedo. Oportet etiam, ut jamdiu in præteritis temporibus, ut ex motu terra esset resoluta a sua figura : quoniam nos videmus oculis quod non tota simul movetur. Si ergo mutantur partes, et tunc divideretur pars a parte, et destrueretur figura ipsius : et hoc sequitur ex dicto ejus qui dixit terram elevari in Meridie, et deprimi in Aquilone : quoniam si terra elevatur in Meridie, tunc est extra locum suum naturalem, et violenter quiescit ibi : et pars Aquilonaris tendet naturaliter ad locum suum, et separabitur a parte Meridionali : et sic dividetur una medietas terræ ab altera, et neutra habebit figu-

ram sphæricam, sed utraque erit sicut semicirculus : et si movetur, tunc aquæ permiscentur : et tunc vincet unus sapor in aquis qui est illius aquæ quæ dominetur in mixtam : et tunc omnes aquæ erunt salsæ, aut omnes erunt dulces, aut sulphuris, aut arsenici saporis : nihil autem horum experimur secundum sensum.

Et si forte aliquis dicat, quod licet modo non sint permixtæ, tamen aliquando fuerunt permixtæ, et iterum adhuc permixtæ erunt. Dicemus, quod debuisset aliquis in præterito aliquid significasse de tali mixtura aquarum : quia talis mixtura mirabilis esset, de qua multi mirarentur et inquirerent ac scriberent causas ipsius : et quia sufficienter de his volumus describere quædam loca marium et fluviorum antiquorum figura visibili, ex cujus dispositione et ordine confutetur omnis falsitas, quæ dicit ex motu terræ maria et flumina permisceri in unum et confundi.

Circumducam ergo circulum Oceani quod amphitrites vocatur, et continet totam sphæram terræ a polo in polum per punctum Orientis et punctum Occidentis manando, et protraham ex amphitrite inter Meridiem et Orientem gumphum, hoc est, membrum quoddam maris quod est mediterraneum mare, quod vocatur Syn, quod Indicum mare est : et si ulterius protrahatur, tunc est quod vocatur Arabice Alebilam, quod nos vocamus sinum Persicum : quia ista duo maria continuantur, et in hunc sinum Persicum intrant Tigris et Euphrates ab Aquilonari parte venientes, sicut diximus superius. Exitus autem Euphratis est ex montanis Aquilonaribus Armeniæ majoris, et exitus Tigridis est ex campis Indiæ Aquilonaribus. Ex prædicto autem mari quod continuatur Persico, egreditur adhuc unus gumphus quod secundus gumphus ejus est : et hoc est mare Rubrum versus Me-

<--- Page Split --->

ridiem magis quam Persicum et juxta Ægyptum. Ex mari autem continente sphæram terræ quod Oceanus et amphitrites dicitur, ex parte Occidentis egreditur magnus gumphus valde, qui dicitur Arabice Sceny, et apud nos vocatur mare Magnum sive terra Italie : venit autem ante montes Pyreneos per totam longitudinem Italie, quæ vocatur terra Romanorum : et reflectitur ab altera parte juxta illud latus Italie contra Orientem et Aquilonem, ubi est Constantinopolis in uno littore, et Venetie juxta aliud littus, et diffunditur contra forum Julii et Aquilegiam et partes illas : et propterea dicitur illud mare continuum cum terra Romanorum, et egreditur ex Oceano continentem sphæram terræ. Gumphus iterum qui arabice vocatur Edyl, et dicitur scindere terram Romanorum, quæ est Italia : et hoc mare non est aliud nisi reflexio ejusdem quod prius dictum est, quod reflectitur versus latus, quod est versus Occidentem et Aquilonem terræ Romanorum. Ex amphitrite autem quod est mare continens sphæram terræ, egreditur gumphus quidam qui vocatur arabice Deilim, cujus extremitas venit ad partem Meridiei, quæ est terra Corisceni arabice dicta. Et hoc est mare quod tangit Angliam et Daciam et juxta Teutoniam venit usque Liveniam, et ibi in circuitu curvatur ad Meridiem inter Orientem videlicet et Meridiem. Hæc autem maria quæ principalia Meridionalia sunt, ab antiquo semper distincta fuisse sunt inventa et numquam permixta. Euphratis autem exitus, sicut diximus, est de monte Aquilonari et Armenie, et descêndit ad terram Orientalem Arabum, quæ Bogdes vocatur. Et exitus Tigridis est ex terra Aquilonaris Indie, quæ est in directo terræ Romanorum versus Orientem, et confluit cum Euphrate sub loco qui dicitur Bogdes : et tunc cadunt per siccum. Similiter Nilus egreditur de Æthiopia, et fluit versus Ægyptum, et in mare Magnum cadit sub Alexandria. Geon autem egreditur de monte qui ara-

bice dicitur Rasim, et est in India Meridiana, et reflectitur et cadit in Oceanum versus Orientem.

Volo autem istas regiones et loca ostendere in figura. Ponam ergo punctum A quod sit locus maris Indici, quod dicitur Syn : et ponam punctum B signum Indie, quæ est super mare illud. Et ponam punctum c signare locum et habitationem Persie. Et ponamus punctum y habitationem terræ quæ dicitur arabice Lyhybos. Et ponam punctum R quod significet mare magnum, quod Sceny vocatur arabice. Et punctum D quod signare dicam locum qui dicitur Irach, et punctum F dicam stare pro Romanorum terra sive Italia. Et punctum T dicam signare Hispaniam. Et puncta G D dicam stare pro Æthiopia. Et duo puncta M H dicam repræsentare duo loca Lurasath et Alchufoy arabice, quæ dicta sunt ad Occidentem versus locum qui dicitur Bogdes. Diximus enim esse locum inter Tigridem et Euphratem, ubi confluunt. Et ponam quod punctum N significet Constantinopolim quæ Byzantium olim dicta est : et hujus descriptionis hæc est figura. Nos autem dimisimus notationem multorum marium et fluminum et civitatum : quia ad nostram intentionem probandam, quod videlicet terra non movetur, sed loca ejus manent distincta et quod nec flumina, nec maria permiscentur, sunt sufficientia de his quæ induximus.

Non ergo necesse est nobis, ut hic immoremur talibus : quia jam omnia talia loca nominavimus in libro longitudinis et latitudinis locorum, et distinximus ibi naturas locorum et divisionem et civitatum ab invicem secundum longitudinis et latitudinis quantitatem, et determinavimus flumina et montes, quantum potuimus studendo brevitati. Quia igitur omnia secuti sumus, quæ de causis proprietatum elementorum voluimus, tempus est ut de Generatione et Corruptione corporum determinemus. Ex quo enim determinavimus de mobili simpliciter in libro Physicorum, et de mobili secundum locum

<--- Page Split --->

in libro Cæli et Mundi, et ex quo diximus habitudinem mobilis recti ad mobile circulariter in libro de longitudine et latitudine locorum 1, et nunc in isto libro determinavimus proprietates simplicium corporum, quæ causantur in eis ex hoc

quod diversimode sehabent ad invicem, exigit divisio quam in principio naturarum nostrarum diximus, ut de Generatione et corruptione generabilium et corruptibilium, Deo auxiliante, disseramus 2.

1 Cf. librum de Natura locorum. 2 Hunc tractatum de Generatione et Corrup-

tione jam edidimus in tomo IV (pp. 343-476) nova editionis nostrae.

<--- Page Split --->

<--- Page Split --->