TRACTATUS III
De membris organicis capitis.
CAPUT I.
De capite secundum quod ipsum est origo sensuum.
Modo autem volentes loqui de organicis, de quibus nuper tractare dimisimus, dicimus quod omne animal necessario habet duo organica membra, quorum
unum est membrum recipiens cibum, et aliud est membrum per quod exit superfluitas. Animal enim nec generare nec crescere potest sine cibo : intus enim in utero cibatur menstruo, vel eo quod est loco menstrui sicut est vitellum ovorum : exterius autem sumit cibum per os. Arbores autem vivunt : opinati sunt enim multi vivere plantas, et tamen locum non habere per quem ejiciant superfluitates, eo quod superfluitas non sit in plantis : non enim indigent exitu superfluitatis, eo quod a terra cibum recipiunt prima digestione decoctum et completum. Superfluitatem autem pertinentem ad salutem speciei emittunt plantae sicut et animalia, et habent exitus et membra per quae emittunt hujusmodi : et significatum hujusmodi membri est exitus seminis et fructuum.
In animalibus autem omnibus præter duo dicta membra est tertium membrum, in quo est principium vitæ : et hoc medium inter duo dicta membra, et positum in medio ipsorum. Arborum autem et universaliter plantarum natura est paucorum membrorum organicorum : quorumcumque enim operationes sunt
<--- Page Split --->
paucæ, horum etiam sunt pauca organa : et ideo consideranda est arborum dispositio per se in libro de Vegetabilibus : fixa enim in terra planta paucarum est operationum naturalium, et per consequens paucorum est organorum. Animal autem quod habet vitam sensibilem, et ipso etiam adspectu est diversarum figurarum in organis, et præcipue animal quod habet spinas : hoc enim magis multificatur in diversitate figurarum quam aliud, eo quod sua generatio est facilior : et ideo operationes horum sunt diversæ valde. Non autem tantum differunt animalia in quadam ingenii sagacitate, sed etiam in bonitate et divinitate quadam intelligentiæ et artis et vitæ honestæ : licet in hujusmodi non participet nisi genus hominum tantum inter omnia animalia cognita nobis : et ideo etiam membra extrinseca in homine sunt cognita habentia quamdam ab omnibus aliis diversitatem : habent enim in his convenientiam cum universo sive mundo superiori. Non enim est animal rectæ staturæ et erecti corporis, nisi homo.
Ex hoc necessario sequitur, quod habeat caput sine multa carne, propter cerebri complexionem. Nihil enim est quod quidam opinati sunt, dicentes quod si caput hominis multam habuisset carnem, esset vitæ longioris. Non enim fuit creatum caput hominis sine carne, nisi ut esset melioris sensus et velocioris et perfectioris : et hoc referunt quidam homines ad omnes sensus, opinantes omnes sensus organa habere in capite. Est autem utrorumque istorum falsa opinio : non enim est illa quam dicunt causa, quare sit sine carne : neque enim esset vitæ longioris homo, si multæ carnositatis esset caput ipsius : hæc enim dicta procedunt ex ignorantia causæ propter quam caput hominis sit sine carne. Est autem vera causa hujus, quod si esset caput multæ carnositatis supra craneum, esset operatio contraria operationi ejus naturali, propter quam est creatum, sicut ostendimus in antehabitis : efficeretur
enim calidum et humidum : et tale existens non valeret perficere operationes animalium virtutum : omnino enim non posset infrigidari, eo quod esset calidum valde.
Adhuc autem si cerebrum esset ad modum superfluitatum aliquarum quæ sunt in corpore, sensus omnino non esset in eo : quia tunc non esset organum alicujus virtutis animæ, sicut neque sperma, neque egestio, neque phlegma, neque alius humor. Sic igitur dicentes dubitant ignorantes causam quare quidam sensus sunt in capite.
Nos autem jam diximus et declaravimus in libro de Sensu et sensato, quod omnes sensus sunt continue directe ad cor : et de sensu quidem tactus, et gustus secundum quod est quidam tactus, manifestum est ad visum : quia cor primum est sentiens sensu tactus. Tres vero sensus secundum sua organa sunt quidem in capite, sed ad cor diriguntur : et olfactus quidem est in medio duorum aliorum. Visus autem supra auditum est in omnibus animalibus : quoniam etsi quaedam animalia sunt aures habentia in summitate capitis, tamen foramen dirigitur inferius ad latus juxta occiput, ubi est tympanum auris. Sub utroque autem istorum secundum nasi dispositionem est sensus olfactus. Hi autem sensus hoc modo sunt dispositi præcipue in modis piscium, eo quod audiunt et olfac iunt : cum tamen non habeant exterius in manifesto organa sensuum istorum. Recte autem et rationabiliter sensus visus in his quæ habent visum, est circa cerebrum. Natura enim sensus visus est frigida et humida, quoniam est aqua : et aqua est de humiditatibus valde claris : et claritas ejus est perpetua fixa et remanens.
Adhuc autem propter claritatem visus oportet ipsum esse subtilioris organi et membri, cujus sanguis est purior et melior. Hoc autem non fuit possibile esse, nisi in frigidissimo : quoniam motus magnus qui est in calido sanguine, prohibet
<--- Page Split --->
sensus operationem, eo quod ebulliens turbat spiritus animales : et ideo quia cerebrum frigidum est, fuerunt instrumenta horum sensuum in capite : nec tantum anterius capitis privatum est a carnibus, sed etiam posterius.
Causa autem hujus est, quod hoc membrum quod est caput, in omnibus animalibus caput habentibus est erectum valde et rectum. Si autem esset super ipsum magnum pondus carnis, non posset esse erectum et rectum : caput enim carnosum esset grave et dependens. Ex his igitur rationibus manifestatur, quod in capite non debet esse caro et maxime propter cerebri dispositionem, sicut diximus.
In posteriori etiam capitis non est caro, neque cerebrum est in ultimo occipitis, sed potius platea de qua diximus in anatomia : quia in posteriori capitis est auditus : illuc enim vergit, et praecipue in his animalibus quorum aures sunt a latere capitis, sicut homo est et simia : in aliis enim praecipue quadrupedibus occiput ubi est posterius cerebri, conversum est supra, eo quod capita eorum sunt prona in terram : et ideo in supremo capitis habent aures : hoc enim quod vocatur foramen vacuum auris, plenum est aere : et ideo etiam dicimus, quod instrumentum sensus auditus est aereum. Via ergo oculorum, quae sunt loca oculorum, pervenit ad venas quae sunt circa cerebrum contextae, et ex his conficiuntur miringae oculorum : et similiter exeunt viae ab auriculis, et continue diriguntur versus posterius cerebri et capitis.
Nullum autem omnino animal habet sensum quidem omnino sine sanguine aut humore qui est loco sanguinis : neque tamen sanguinis est instrumentum sensus, sicut dixerunt quidam, sed instrumentum sensus est id quod ex sanguine vel ex eo quod loco sanguinis generatur : et hujus signum est, quod in animali habente sanguinem nullum membrum privatum sanguine sentit, sed ver-
titur in stuporem : neque tamen ipse sanguis sentit, eo quod non est membrum habens sanguinem.
Amplius autem omne animal habens cerebrum, habet ipsum in anteriori parte capitis sui : quoniam sensus omnis est ex corde. Cor autem est in anteriori corporis : et ideo etiam cerebrum quod est principium quoddam quorumdam sensuum in anteriori capitis : principium enim sensuum, sicut jam diximus, est per membra infusa sanguine in habentibus sanguinem : quia sine sanguine stupet membrum omne in animali quod habet sanguinem. Totum autem posterius capitis est vacuum a venis, et per consequens est destitutum a sanguine : propter quod organa habere sensuum non potest. Sapienter autem fuit ordinatio instrumentorum sensibilium a natura, quando posuit organum sensus in medio rotundi capitis : eo quod organum sensus auditus audit non secundum lineam rectam tantum, sed circulariter ab omni parte. Organum autem sensus visus posuit anterius : eo quod animal videt anterius secundum rectas lineas : et est valde subtilis et spiritualis plus omnibus aliis sensibus : et ideo non recte anterius speculari posset, nisi oculi anterius essent positi. Instrumentum autem sensus olfactus est inter oculos inferius, ut juvetur anhelitu cujus partem in cannam necesse est transire.
<--- Page Split --->
ibi disponitur, ita quod unum sit ante, et aliud retro, sed semper ita quod unum est dextrum, et aliud sinistrum. Cum enim spiritu puro indigeat virtus sensibilis, præcipue in his sensibus qui per medium extrinsecum recipiunt, non potuit aliquod illorum sensuum organum esse inferius : quia inferius dirigitur spiritus obscurus et calidus : retro autem esse non potuit propter posterioris partis capitis vacuitatem. Cum igitur duo fuerunt organa necessaria, oportuit unum esse a dextris, et alterum a sinistris : in duobus autem sensibus qui per medium intraneum accipiunt sensibilia, unus qui non tam est sensus quam forma substantialis per quam animal est animal, undique per corpus diffunditur, scilicet tactus, eo quod totum corpus ex tangibilibus constituitur, et dividitur a dextris, et a sinistris : et ad cor quod est primum ejus sensitivum dirigitur, eo quod duo ventriculi cordis sensum dantes sunt dexter et sinister.
Quod quilibet sensuum est duplex secundum dispositionem suorum organorum, et de dispositione aurium, et præcipue narium.
Amplius autem præter omnia quæ de sensibus in communi dicta sunt, attendere oportet, quod quilibet organorum sensus est duplex. Pellis enim quæ est ex nervorum tangentium contextione, duplex est per situm : eo quod una est dextra, et altera sinistra.
Manifesta autem est hæc duplicitas in sensu tactus, eo quod caro non est primum instrumentum sensus tactus, neque etiam membrum conveniens carni in his quæ carnem non habent, sed potius nervus qui est intra carnem, sicut in aliis satis determinatum est. Nervus autem licet sit multiplex valde, tamen ad duos situs reflectitur, dextri videlicet, et sinistri. Licet autem aliae differentiæ positionum sint in corpore, sicut sursum et deorsum, et ante et retro : tamen in his non causatur positio organorum sensuum : nullum enim organorum sensus ponitur sub alio, ita quod unum sit supra, et aliud inferius : neque aliquod aliud
Gustus autem qui est etiam per intraneum accipiens sensibile, est etiam duplex in lingua. In lingua enim licet sit judicium saporum, tamen in ea magis est de sensu tactus : eo quod gustus est tactus quidam. Duplicitas autem videtur, eo quod lingua in omnibus linguam habentibus videtur esse divisa in duo, linea per medium secundum longitudinem ducta : et in quibusdam etiam divisa est actu, sicut in serpente, et lacerta : sed in quibusdam aliis est, sicut sit ex duabus linguis conjuncta, sicut in homine, et aliis : et hoc fit ut in ore in comedendo et sonando non faciat impedimentum.
In aliis autem tribus sensibus manifesta est duplicitas organorum : et ideo fuit sensus visus in oculis, dextro videlicet, et sinistro. Et similiter etiam sensus olfactus est in duabus partibus narium, et mamillarum anterioris partis cerebri : et sensus auditus similiter etiam in duabus auribus, licet alio modo sint dispositio in capite quam oculi in quibus est visus,
<--- Page Split --->
quia nisi visus esset ante in capite, non non satis aperte perficeret opus suum.
In omnibus autem animalibus habentibus nasum non perficitur olfactus, nisi per attractionem aeris. Hoc autem membrum est in medio sensuum, et in anteriori parte capitis : et propterea natura posuit hoc membrum in medio trium instrumentorum capitis, scilicet oculorum, et aurium, et oris sive linguæ : et dispositum quasi cortina disposita sic in medio narium et super additamenta mamillaria : et hoc ideo fuit ut per motum anhelitus moverentur : et tunc coni mamillares recipiunt odores : si enim cortina sine velamine esset, aer et odores omnes libere occurrerent cerebro,et corrumperent ipsum. Hæc etiam instrumenta apte et bene disposita sunt in aliis animalibus non spirantibus : quia illa habent cerebra sicciora et duriora, et ideo non ita de facili corrumpuntur.
Horum autem sensuum trium qui per media extrinseca sua percipiunt sensibilia optima et conveniens est positio non solum in homine, sed etiam in quadrupedibus, et aliis secundum propriam naturam figurae cujuslibet illorum. In quadrupedibus enim auriculæ in superiori sui capitis disponuntur, sicut etiam apparet ad visum : talia enim ad terram prona et inclinata sunt animalia, et non erecti corporis. Motus autem auricularum hujus animalis sunt multiplices, ut in diversas partes motæ aures facilius diversitatem sonorum recipiant : et ideo ipsas habet in superiori parte. Aves autem non habent aures, sed vias et foramina auditus tantum : quoniam habent corium durum ex pennis quas habent, et non de facili formari posset in aurium figuras sine impedimento magno volatus. Fieret etiam ex impetu volatus tantus in auribus sonus, quod necesse esset corrumpi cerebrum : et ideo natura non fecit eis nisi vias tantum. Similiter autem squamosum ovans habet vias auditus occultas valde, ne per ingressum aquæ cerebrum corrumpatur. Similiter autem et animal
marinum quod dicitur cocchi sive vitulus marinus, habet tales vias : quia eadem impedimenta quae facerent aures in volatu avium si haberent eas, facerent etiam in natalitibus si haberent auriculas : generaliter enim nullum animal ovans habet auriculas, sed habet vias tantum auditus. Talpa autem quae est quadrupes, non habet auriculas, neque etiam habet visum, sed habet vias auditus tantum. Et similiter mus qui in terra habitat, et est longi corporis, et brevis caudæ, et colorem habet cuniculi, et vocatur apud Germanos citel, et in multis convenit cum cuniculo, sed dentes habet muris : hoc enim animal non habet aures, sed vias tantum auditus, sicut et talpa, quae impedirent ipsam in fodiendo terram : et non esset in eis utilitas, quia plurimum mansionum horum animalium est sub terra. Aures autem dantur ad hoc, ut sonos undecumque in aere venientes ipsum ventilabrum auris recolligat, et dirigat ad interiora auditus.
Capitulariter igitur de auribus et auditu animalium sciendum est, quod auditus fit in utraque parte capitis, eo quod anterior pars capitis occupatur a visu sicut a speculatore, et olfactu propter anhelitum quem ori oportet esse conjunctum. Auditus autem propter sonos non potest esse in medulloso valde humido : et ideo anterius esse non potest, sed a latere potius, eo quod posterius est vacuum in capite hominis : vergit tamen ad posterius ubi nervi sunt duriores : melius enim sonat tympanum durum et siccum, et etiam melius custodiuntur aures hominis in latere positæ. In quadrupedibus autem prona capita habentibus posita sunt superius propter causam quam diximus, quod videlicet undique mota ab undique sonos accipiant : in latere enim positæ versus caput moveri non possent. Sunt autem aures cartilaginosæ, ut melius sonum repercutiant, et sic de propinquo auris sonus confortetur, sicut fit in echo quando repercutitur sonus, sicut sphæra projecta ad parietem. Sunt etiam aures involutæ
<--- Page Split --->
et concavae propter idem, et ut sonos teneant. Via autem auris est tortuosa, ut longiar sit : et curva, ne frigidus aer cito ingrediatur ad cerebrum, et inducat nocumentum, sed prius stet et calefiat in aure : et etiam ut aer quietus in aure melius sit natus recipere omnem sonum. Nervi autem tympani auris sunt duri, quia melius sonat durum, ut diximus. Est autem via inter aurem et palatum non manifesta : propter quod etiam acuti soni concutiunt dentes. Quare autem animalia quaedam aures non habeant, satis in prehabitis dictum est.
Organum autem olfactus in animali quod generat sibi simile animal, apte locatur inter duo additamenta mamillaria cerebri.
Narium autem utilitas triplex invenitur. Una quidem, ut sit via respirati aeris, cujus licet magna pars ad pulmonem deducatur, tamen multum venit ad cerebrum, eo quod odor in aere melius defertur : et etiam ut cerebrum refrigeretur, et ut superflua in cerebro motu suo per sternutationem ejiciat. Secunda autem utilitas est, ut pars aeris in ore retenta, emittatur per nares : quia egressus ejus per os est malus, eo quod cum fimo stomachi commiscetur, et efficitur fœtidus. Tertia autem utilitas est, ut superfluitas phlegmatis descendens a cerebro, a visu abscindatur, et per nares ejiciatur. De compositione autem nasi satis diximus in anatomia : sed hic sciendum, quod caetilago media quae ante distinguit nares, durior est quam extremæ in utroque latere nasi, ut exteriores distendi possint, et fiat ex hoc major nasi apertio : quoniam si media extentederetur, oporteret quod clauderet semper vel constringeret alteram narem. Duæ autem sunt, ideo quia si uni accidat oppilatio ex catarrhis, vel alia causa, quod alia deserviat animali : et hæc est causa generalis quare omnis sensus est geminus.
gnum valde et aquaticum diu et multum stans in aquis : propter quod aliquando tribus se pedibus portat, et parcit quarto : ideo fecit ei natura nasum longum, quem proboscidem vocant, per quem spirat quando mergitur sub aqua, naso sursum extra aquam porrecto. Est autem nasus ejus medius inter durum et molle, et habuit aliquid mollitiei, ut plicari melius posset : quia per ipsum accipit potum, et alia facit opera. Aliquid autem duritiei retinuit, ut non facile lædatur ab occasionantibus : quia per ipsum pugnat, et se defendit. Referunt autem quidam, ut testatur Avicenna,etiam quasdam vaccas esse, quæ tales habent proboscides, per quas capiunt cibum, et ponunt in ore suo : ex quo enim abbreviatur collum, et animal est magnum et altum, oportet quod aliquid longum sit ante, per quod inclinatio fiat ad terram in qua est cibus animalium. Non autem os sic prolongari potuit, quia mandibulæ nimis fuissent ponderosæ : neque labia prolongari poterant, eo quod motum mandibularum impedivissent, qui necessarius est in masticatione : et sic relinquitur quod oportuit prolongari nasum. Et quia nasus longus erat, oportuit os poni subtus in capite versus pectus, eo quod collum breve fuit : et si os sub naso fuisset, longitudo nasi illud operuisset. Aves autem strictas nares habent super rostra sua : eo quod rostrum superius est eis loco nasi.
Hæc igitur dicta sunt de naso, quoniam alia dicta sunt in anatomia.
<--- Page Split --->
lo, medius est crystallinus, et est depressus ad planam superficiem tantum versus sphæram oculi, ut recipiat formas rerum sicut facit speculum planum. Si enim esset convexum et sphæricum, reciperet res minores quam sunt in veritate. Utilitates autem et nomina et positiones trium humorum et tunicarum oculi jam determinata sunt in anatomia.
Palpebrae autem duae quidem sunt in homine, sed solum est mobilis superior: non enim necesse est inferiorem moveri, quia motu superioris omnis operatio oculi in aperiendo et claudendo completur. Aptius autem movetur superior, eo quod est propinquior nervis et musculis moventibus. Etquia oculi acies non utiliter dirigeretur inferius : quia non specularetur nisi vicina : et est melior speculator qui longe videt, ut parari possint cautela contra nocumenta : et hoc aptius fit motu superioris palpebrae. Spinae autem palpebrarum super extremitatem cartilaginosam sunt fixae : factae enim sunt ad defensionem occasionum in oculum irruentium : et naturaliter nigrae sunt, ut lucem ad oculum venientem temperarent, et visum adjuarent. Stant autem in loco cartilaginoso, ut rigida et stantes remaneant : si enim caderent demissae, impedirent visum, et laederent pupillam.
Amplius autem animal duri corii et squamosi vel rugosi, non habuit palpebras : quia tale corium sine nocumento non moveretur super oculum claudendo et aperiendo ipsum propter suam duritiem : et ideo natura dedit talibus oculos duros et fortes; qui non facile laederentur ab occasione incidente. Animalia autem ovantia habent etiam hispiditatem in pelle pennosa, et ideo non habent superiorem palpebram : quia cum pennae profunderentur in pelle, radix pennarum faceret interiorem superficiem asperam, et tunc motu suo destrueret oculum.
Clausura etiam oculi, in animalibus diversatur : quoniam homo claudit motu
De dispositione oculi et palpebrarum et ciliorum qua? circumstant oculum.
De visu autem loquentes, qui plus de ratione sensus habet aliis sensibus, sicut in libro secundo de Anima diximus : dicimus quod sicut ostendimus in oculi anatomia, visus exigit humiditatem aquosam quae receptibilis sit formarum visibilium ex perspicuitate et humiditate sua. Aer enim perspicuus et humidus incarnari et incorporari non potest in propria specie manens, sicut in aliis libris ostendimus. Hujus autem et alia causa est, quod aer non est nisi via per quam veniant forma visibiles, et non est eas tenens : tenere autem et recipere oportet oculum. Oportet igitur, quod substantia oculi sit crystallina spissa aliquantulum : virtus autem et spiritus visivus pervenit ad oculum per nervos concavos, qui Graece opticí, hoc est, visivi vocantur, ne cito transeat per eos spiritus visivus . Continuantur autem cum oculo, sicut diximus in anatomia
Cum autem tres humores sint in ocu-
<--- Page Split --->
palpebræ superioris : quadrupedia autem motu inferioris, eo quod longa habent capita, et musculi moventes aures sunt superiores, et similiter musculi moventes oculos : et ut esset distinctum opus naturæ, fecit musculos claudentes oculos conjunctos ad palpebram inferiorem. Aves autem neutro modo claudunt, sed potius postumant cum quadam tela alba quæ currit super oculum. Cum autem dormiunt, tunc claudunt oculos palpebra inferiori. Animalia autem quadrupedia ovantia non habent hujusmodi pellem sicut aves, per cujus motum detegant oculos : licet tamen claudant oculos, eo quod non indigent subtili humiditate et clara in oculis, qua remota contemplentur sicut aves : locus enim sui nutrimenti acquirendi est propinquus. Vicinantur autem naturis quadrupedum ovantium aves non bene volantes, sed ambulantes super terram, sicut struthio, et quædam aliæ. Pisces autem non indigent palpebris propter duritiam suæ pellis, et suorum duritiem oculorum.
Capitulariter igitur secundum Aristotelem dicendo, animal quadrupes ovans et avis habet quidem cooperatorium ad custodiam sui visus. Animal vero generans animal, habet palpebras, et similiter aves ponderosæ magni corporis: Amplius autem animal quadrupes claudit oculum per inferiorem palpebram : avis autem claudit oculos per telam applicatam extremitatibus oculorum. Quia enim natura oculi sui creata est ex humiditate valde subtili, ideo indiget ista custodia : cujus causa est, ut sit visus acutior. Hæc enim est causa, quare creatus est ei oculus secundum dictam dispositionem. In animalibus autem duri corii pennosi nisi tale esset, quale dictum est cooperatorium oculi, plures oculo acciderent occasiones extrinsecus, et propter illas impediretur àcumen visus ejus : propter acumen enim visus fuit corium, quod movetur super acumen oculorum avium, valde tenue et subtile. Igitur propter salutem oculi sunt creatæ palpebræ. Omne autem quod
claudit oculum, ideo claudit ipsum, ut nihil extrinsecum incidat in ipsum oculum : neque est hujusmodi clausura solum voluntaria, sed etiam naturalis. Homo autem multoties claudit oculos, eo quod est tenuis corii plus omnibus animalibus : et ideo motus palpebræ purgat oculum sine læsione : et super palpebram hominis solum. corium est continens oculum sine carnositate : propter quod etiam non consolidatur etiam recrescens, sicut neque præputium, eo quod sunt pelliculæ illæ sine carne : hoc autem quod sine carne est, non recrescit, quia incrementum est ex carne sicut ex materia et vase : hæc enim sola est, quæ inter membra similia influit et effluit per augmentum et diminutionem, sicut in libro Peri genesees ostendimus.
Aves autem claudentes oculos, non claudunt eos, nisi per palpebram inferiorem : et similiter per inferiorem palpebram claudit oculos suos animal quadrupes ovans propter duritiam corii caput continentis, ad quod continuatur palpebra superior, sicut diximus superius.
Adhuc autem etiam aves non volantes propter sui corporis gravitatem, habent grossum corium valde : quia multa plumositas quæ est in volantibus, in talibus transit in corii grossitudinem, eo quod materia pennarum declinat et trahitur ad pellem sive corium : et ideo omne tale animal claudit oculos per palpebram inferiorem, et columbæ, et multæ aliæ aves in hoc assimilantur huic modo animalis. Animal autem quadrupes quod est ovans, squamosi corii existens, habet corium durius quam animal quod habet palpebram, et quod de corio suo vicinatur capiti ejus, est valde durum : et ideo palpebram superiorem habere non potest, sed habet palpebram habentem carnem in parte inferiori : et propter hoc habet palpebra sua duritiem et extensionem convenientem ad claudendum oculum.
Amplius autem avis gravis corporis, claudit oculum, secundum quod narravimus supra, cum tela ad hoc convenien-
<--- Page Split --->
te : motus enim suæ palpebræ est tardus : et clausura oculi quæ tegit visum, propter acumen debet esse festina, ut cito redeat lumen oculi ad dirigendum volatum. Avis autem quando claudit oculum et tegit, claudit per telam quæ conjuncta est angulo oculi ad corium nasi. Ab hoc enim principio aptius movetur ad claudendum, eo quod ibi propinquior est nervis et musculis motivis : et tela illa valde est velocis motus.
Quod autem sequitur palpebras in homine, est principium superciliorum. Non autem claudit quadrupes ovans palpebris positis sub superciliis, quoniam non indigent superciliis secundum sensum visus, eo quod sunt terrestria non habentia humidum subtile : mansio enim ipsorum est in terra.
Aves autem acumine visus indigent necessario, quoniam cibum contemplari habent a remotis et a locis altissimis : hæc enim est causa, quod animal curvorum unguium, est acutioris visus : quia videlicet suum cibum videre habet a locis remotis : propter hoc enim ut cibum a longe contempletur, elevat se hoc genus avis in aere altius quam alia avis. Aves autem quæ a terra non elevantur, et parvum habent volatum, sicut gallina, et sibi similia, non adeo indigent acuto visu, eo quod vescuntur fere omni genere cibi, qui de propinquo invenitur.
Amplius autem pisces et animalia duri corii, adhuc annulosa quædam magnam habent ab aliis in oculis differentiam, et ab invicem : hæc enim fere omnia duros habent oculos, et carent palpebris : hoc enim quod de numero istorum est duri corii, non habet palpebras omnino : opus enim palpebræ debet esse festinum : festine autem moveri non potest durum corium, sicut superius diximus. Loco igitur hujus custodiae et palpebræ creati sunt eis oculi duri : et propter duritiam illam vident debiliter : propterea enim ad hunc defectum redimendum fecit eis natura oculos mobiles valde : tales enim oculos praecipue habent animalia duri co-
rii, sicut oculi quorumdam.quadrupedum duri corii existentium, ut visus eorum ex hoc acumen recipiat, quando oculi cito revocantur et diriguntur ad lucem, et directe ipsam sibi incidentem ex aere recipiunt. Pisces vero sunt humidorum oculorum, eo quod indigent multo visu, quia sunt animalia multi motus, ea autem animalia quæ sunt in aqua manentia, non habent prohibens visum et cooperiens, sicut ea quæ stant in aere : in aere enim manentia quasi infinita habent incidentia visum et prohibentia ipsum. Hæc igitur est causa, quare oculi piscium non habent palpebras sicut animalia manentia in aere : natura enim nihil facit otiose. Amplius autem præter omnes inductas causas, propter grossitudinem aquæ fiunt oculi piscium duri : ipsa enim aquæ frigiditas indurat oculos et congelat : et propter hoc quod sunt in aqua, habent etiam oculos magnos valde, et multi humoris.
Amplius autem omnia animalia pilosa habent palpebras, quibus oculos cooperiunt. Aves autem universaliter et omnia animalia squamosi corporis, non habent palpebras quibus operiant oculos, propterea quia non habent pilos. In sequentibus autem struthionis dispositionem dicemus et causam dispositionis oculorum ejus : quoniam quidam dicunt ipsum palpebras habere. Quædam autem animalia habentia pilos in palpebris, non habent pilos, nisi in superiori palpebra tantum. Homo autem habet pilos in utraque palpebra : et, hoc ut melius custodiantur oculi ejus. Animali enim nobiliori natura majora præparat juvamenta et custodias : id enim quod utilius est in natura, est naturalius et naturae possibilius. Et hæc est causa, quod nullum quadrupedum habet pilos in palpebra inferiori, sed sub ista palpebra crescunt pili spinales sicut palpebra in quibusdam animalibus, sicut in catto, cane, et leone circa os et nasum.
Adhuc autem nulli omnino singulares pili propter communem pilositatem cre-
<--- Page Split --->
scunt in aliis animalibus ab homine, in pectine inguinis aut subascellaribus sicut in homine : sed loco istorum pillorum est totum dorsum animalium quadrupedum pilosum, sicut apparet in genere canum et musionum sive cattorum.
Amplius autem quaedam istorum animalium quae pilositatem corporum habent, loco pilorum inguihum quaedam habent crinem, sicut equus, qui habet crinem, qui est plani crinis, licet juhas habeat super collum. Quaedam autem per totum collum habent comas, sicut leo masculus.
Adhuc autem in quibusdam natura loco pilositatis inguinum ordinavit caudas longas et pilosas, sicut in equis. Eorum autem quae habent caudas parvas, fecit pilos caudarum parvos, et mensuratur hoc secundum naturam cujuslibet animalis. Animal enim pilosum multum sicut lupus et vulpes, habet caudam not adeo longorum pilorum, sicut equus et asinus et vacca.
Proprium autem hominis est habere multos et valde longos pilos in capite : et nullum animal habet tam longos in capite pilos sicut homo. Hoc autem accidit ex hoc, quod humidius habet cerebrum aliis animalibus : et propter multas suturas quae sunt in testa capitis ejus, per quas egrediuntur fumi qui convertuntur in capillos : ubi enim est humiditas vaporams et calor elevans vaporem illum, necessarium est multos esse capillos, ut cooperiant cerebrum et custodiant cerebrum tam a forti calore quam a forti frigore. Custodia autem permaxima indiget : eo quod cerebrum hominis est multum homidum, et de facili infrigidatur et ebullit. Animalia autem et membra contrariae complexionis non adeo de facili recipiunt occasionem aegritudinum ab extrinseco : et ideo non tanta indigent custodia.
Hic autem de pilositate capitis ex intentione non diximus, sed incidenter in quantum conveniunt cum pilis palpebrarum. Supercilia autem sicut et palpebra creata sunt ad visus adjutorium : prohi-
bent enim supercilia angulo super quem sunt, et prominentia descendit humiditatis a capite in oculos per frontem, sicut et palpebra factae sunt ut defendant oculos ab incidentibus in eos ab extrinseco, sicut sepes quae prohibet introitum in hortum. Et supercilia sunt posita super ossa angularia frontis et foraminum oculorum. Et ibi suit pori quidam per os ipsum. Et praeterea in angulo stat humor descendens a capite : et ideo prolongantur et augmentantur frequenter pili ciliorum in senectute, quia senectus abundat humore phlegmatico anterius ini capite. Augentur etiam in his qui multi sunt studii et multarum meditationum : eo quod spiritus animalis et attentio ad interiora trahit humorem, et in tantum excrescunt aliquando, quod frequenti indigent praecisione. Crescunt autem super finem venarum frontis : et ibi est complementum corii frontis : in eodem enim loco est complementum frontis et venarum frontis.
Hæc est igitur necessitas creationis ciliorum : non enim oportet deficere aliquam convenientem operationem naturae, quae utilis est operationi et defensioni membrorum nobilium. Fuit igitur generaliter loquendo necessitas incrementi pilorum in hómine in locis quae prædicta sunt.
<--- Page Split --->
loco manus, quæ non unius sed multarum est utilitatum : ponit enim aliquando hoc membrum ad arbores et eradicat eas : et hoc membro quidam elephas temporibus nostris asinum cum sarcina projecit super domum quamdam. Sicut enim diximus, proboscide nasi sui utitur loco manius, et in omnibus indigentiis suis.
Adhuc autem naturale est huic animali esse in desertis et in aquosis locis : cibatur enim ex palustribus, et saepe se irrimergit aquis. Cum autem sit de numero animalium gressibilium habentium satiguinem, oportet quod habeat anhelitum : hic autem anhelitus augetur ex gravitate ambulandi per loca humida, eo quod profunde immergitur ex pondere corporis sui : propter quod etiam cibum humidum quaerit ad refrigerium. Cum autem immergitur, juvat se ad spirandum, sicut ingeniantur qui mergunt se sub aquis diu manentes sub illis. Circa os enim apte componunt instrumentum concavum includens os, et nasum apte continens, ita quod aqua ingredi non potest : et in centro illius longissimam infigunt fistilam, cujus orificium semper est in aere super aquiam : et per illud attrahentes aerem, diu possunt manere sub aquis. Et hoc modo ingenlata est natura parando longuini nasum elephanti : quia cum propter pondus corporis multumi sub aqua profuindatur, nasum erigit super aquam, et per ipsum inspirat aerein. Creatio autem ejus, sicut diximus supra. est inter mollem et duram cartilaginem vel carnein : aliquid enim mollitiei oportuit ipsum habere, ut esset flexibilis ad opera et ad capiendum cibum.
Sunt autem quidami referentes hoc idem de cornibus quarumdam vaccarum, quae pascuntur ad posterius, sed hoc figmento videtur esse simile. Sed de naso elephantis certum est quod natura fecit eum talis dispositionis, quod in multis utitur ipso operationibus, sicut est usus manuum, et sicut utuntur quaedam animalia pedibus anterioribus, et praecipue varium et spiriolus et mus et simia : haec
CAPUT IV.
De dispositione et causa nasi elephantis et quorumdam animalium ovantium.
Sic igitur de organis inductorum sensuum pertractato, oportet quod organum olfactus in quadrupedibus et in animalibus aliis quae generant animalia sibi similio, positum sit in loco in quo secundum naturam convenientius habet situm. Salvatur autem hoc instrumentum in membro quod in talibus animalibus nasus vocatur : eo quad tale animal habet fauces longas, quae sunt duae mandibula productae sub utraque maxillarum : et in quadrupedibus quidem producitur nasus ad longitudinem totam mandibularum. In aliis autem animalibus dividitur versus utramque maxillarum naris una : et remanet nasus breviatus super os animalis, sicut in homine.
Inter omnia autem animalia elephas hoc proprium habet, quod nasus suus valde prolongatur : et ideo est, ut supra diximus, quia instrumentum olfactus ejus multas habet virtutes, et ad multas est utilitates : hoc enim est membrum per quod hoc animal cibum ad os deducit, et in omnibus fere hoc instrumento utitur
<--- Page Split --->
enim pedibus anterioribus non utuntur ad ambulandum tantum, sed cum ipsis etiam accipiunt cibum et alia opera faciunt sicut facit homo cum manu. Et haec est causa, quare talia animalia habent multos et longos digitos, ut ad usum manus pes praeparetur. Elephantes autem quia non habent multos digitos in pedibus eorum, eo quod non sunt scissi ut fortes remaneant ad corpus ponderosum sustinendum, ad nihil aliud utuntur ipsis : posuit natura usum manus et anhelitus in proboscide nasi. Et quia animal est aquaticum, oportuit nasum esse longum : quia cum profunde mergatur ex gravitate corporis, in toto necaretur, nisi longa esset proboscis ferens anhelitum : applicabilem autem fecit ipsam, eo quod utitur ipsa loco manus, sicut utuntur animalia quaedam pedibus anterioribus.
Aves autem et serpentes et etiam animalia quadrupedia ovantia sanguinem habentia, vias nasi aut in rostro aut prope os habent non manifestas, neque distinctas. Propter quod etiam aliqui dixerunt haec animalia nasos non habere. Hoc autem inde accidit, quod duos terminos ad duas nares per se distinctas haec animalia non habent : sed ultima distincrio est rostri vel mandibularum suarum. Et hoc quidem apte fit in avibus, eo quod sunt incurvati ad ante corporis : propter quod caput convenit parvum et modici ponderis esse, ne decidat et deprimat. Aliae autem longi et stricti sunt corporis, propter quod capita ipsorum stricta et acuta esse oportuit : et ideo nasi sui terminus per se esse non potuit, quia caput spissum fecisset et inordinatum. Quia autem aves indigent cibo quem vigore quodam oportet evellere et eripere, ideo fecit eis natura rostrum forte quasi de osse : quae tamen rostra stricta sunt propter capitis parvitatem, et in ipso rostro superius vias habent olfactus : et propter hoc alios nasos superfluum esset habere.
Jam autem diximus in premissis causam de aliter anhelantibus animalibus, propter quam quodammodo anhelabant.
Sicut enim per cannas pulmonum anhelant quae vere anhelant, ita per branchos anhelant quaedam animalia aquatica quae anhelant quodammodo.
Præter ambos autem dictos modos animal annulosi corporis per telam sui diaphragmatis anhelat : propter quod mirabiliter sonat bombando, quando movetur per aerem. Venit autem spiritus subtilis per annulos suos ad parietem,et per illum modum sentit etiam odores : propter quod in talibus in corde perficitur odoratus : in capite enim non possunt habere organa sensuum omnium propter nimis parvam sui capitis quantitatem. Omne autem anhelans præcipuam habet causam anhelandi, corporis eventationem, aere frigido intrante, et calido exeunte, sicut diximus in libro de Inspiratione et Respiratione.
<--- Page Split --->
et moveri et claudi tam propter custodiam dentium, quam etiam propter formationem et exitum sermonis. Sicut enim natura non fecit creationem linguae hominis tantum ad usum quo ipsa caetera utuntur animalia, sed ad duplicem usum, gustus videlicet et loquela aptavit ei : ita etiam formavit labia et dentes non in usum unicum sicut in caeteris animalibus, sed ad cibum et loquelam, duplicem usum unicuique istorum pro modulo suo attribuens. Creatio enim linguae in homine et pygmeo et forte in aliis quibusdam loquentibus ad duplicem est usum, ad gustandum scilicet sapores, et ad sermocinandum. Creatio autem labiorum et ad hoc est, et ad dentium custodiam : locutio enim exiens ab ore, litterata est et articulata : et si labia et lingua non essent mollia et flexibilia, indistans litterarum formatio non pronuntiaretur in dictione et oratione : ad pronuntiationem enim hujus vocis oportet diversis modis percutere linguam, et inflecti, et aliquando comprimi, et aliquando etiam aperiri labia : et his motibus oportet subito et facile esse mobilia hujusmodi organa.
Laborium autem creatio sub naso est in his quae nasum habent, et labia sunt in his animalibus quae dentes habent et sanguinem.
Aves autem, sicut jam dictum est, loco dentium et laborium habent rostrum propter cibum et propter vigorem, ut sit loco armorum. Et ideo rostrum est factum durum et adunatum ad duos usus, ut sit loco dentium, et laborium : rostrum enim avium est quasi fingendo ponat aliquis superiorem ordinem dentium reflecti super inferiorem, et ponat continuum os esse omnes dentes in superiori mandibula, et similiter continuos esse eos qui sunt in inferiori, et utrosque ordines terminari in acutum : haec enim figura est rostri avium.
In his autem animalibus labia habentibus, labia facta sunt ad dentium salutem et custodiam : et ideo etiam labia divisa sunt ut sit oris apertura, et utraque pars dentium custodiatur.
Amplius autem labia hominis sunt mollia et carnosa, ut apte aperiri possint
Modos autem pronuntiationis litterarum et sonos accentuum et numerum, a grammaticis et poetis oportet inquiri magis quam a physico. Sed hoc sciendum est, quod ideo haec organa in homine mollia sunt, et in omnem motum habilia, quia homo inter animalia subtilis est sensus tactus, et ideo multarum conceptionum quas in alterum eloqui non potest, nisi per sermonis formationem. Ponitur autem lingua in ore animalis sub palato : et haec quidem linguae positio in omnibus gressibilibus sanguinem habentibus est secundum unum et eumdem modum. In aliis autem animalibus est secundum modum diversum ab isto et a se invicem : quia non omnia ista conveniunt in uno modo positionis linguae.
Lingua autem hominis est lata valde et mollis, et valde absoluta et mobilis et flexibilis : et hoc factum est, ut sit apta
<--- Page Split --->
duabus operationibus quas diximus, ea scilicet qua est in sensu gustandi, et ea qua est in interpretatione sermonis. Gustus enim non perficitur sine tactu quodam : constat autem quod in molli et lato facilius humor diffunditur qui est subjectum saporum. Mollis autem et absoluta et lata existens, est etiam convieniens ad sermonis interpretationem : facile enim extendi et trahi et circumgyrari potest ad elementorum vocis formationem. Sighum autem ejus quod diximus, quod videlicet lingua lata mollis sit apta ad bene loquendum, est quod hi qui linguas ligatas habent, trahuli, aut blesi, aut alias occasiones habent ad male interpretandum, sicut diximus in anatomia. Accidit autem hoc ad impedimentum quarumdam litterarum magna et inspissata, aut magna et dilatata lingua ad pronuntiandum indigentibus : sicut apud Latinös est R et s : « parvum enim est in magno, sicut dixit Pythagoras, et noi e cohverso magnum in parvo. » Propter quod etiam avis lata et absolute lingua, potest sonare litterarum aliquas compositiones magis quam avis strictam habens linguam.
Animal autem quadrupes habens sanguinem et generans sibi simile, non habet vocem divisibilem et figurabilem in formas litterarum, nec habet mutationes sonorum, nisi parum valde : linguam enim talia duram habent non absolutam, quamvis forte quaedam eorum habeant satis latam. Aves vero parva, multa sunt vocationis, et habent vocem differentias : ita etiam quod suos multos affectus doloris vel gaudii cognoscunt quadam in modo vocationis earum. Et videtur, quod omnes aves hoc ad invicem percipiunt, licet in hoc diversificentur secundum magis et minus : et ideo etiam expertum est, quod quaedam addiscentes, imitantur voces alienas hominum aut aliorum animalium, sicut sturnus, et pica, et corvus, et maxime psittacus.
Linguae autem animalium habentium sanguinem gressibilium sive reptibilium
quaeovant , quasinihilproficiuntadvo - candum : suntenimduraevaldeetliga - t a e , etadsolumgustumproficiunt . S e r - pentiumveroetlacertarumlongaequi - demsuntetfissae , duosramosanteriushabentes : ethujussignumest , quodaliquandohaecanimalialongevaldeex - tenduntlinguasanteos : etbifurcataevidentur : etacutaeparteslinguae , itaquodextremitatesearumsuntsicutpilitenues : etsaporinextremitatibusillissentiturinduabuspartibuspropterlin - guaedivisionem . Similiterautemanimalcarenssanguine , membrumhabetlinguaeconveniens , perquodsentithumiditatesetsapores .
Amplius autem quidam pisces et quadam aquatica habent carnem valde viscosam loco linguae, per quam gustant humores et humiditates, sicut tenchea, et anguilla fluvialis de aqua dulci. Est autem ligatum hoc membrum in tenchea ad inferius, ea quod mandibulam superiorem habet mobilem.
In quibusdam autem ligatum est propter causam necessitatis, eo quod si moveretur, destrueretur : eo quod locus oris in talibus animalibus valde est spiniosus, sicut apparet in pisce qui lucius appellatur. Neque enim est necessitas motus hujus membri in talibus animalibus, sensus enim humiditatum et saporuim parum remanet in ore ipsorum, quia cibus eorum valde velociter magis gluttiendo quam masticando vadit ad ventrem : neque manet in ore ipsorum tamdiu, quod masticando interior qua subjectum saporis est, extrahatur humiditas diffundendo super linguam, eo quod in aqua sumunt cibum, et suffocarentur ab aqua. Est ergo in talibus adeo ligatum hoc membrum, quod quando non declinatur os ad unam partem, non apparebit aliquid de membro praedicto : et hoc praecipue contingit, eo quod locus oris totus est spinosus : nec videtur componi os ipsorum nisi ex branchorum compositione spinosa.
Tenchea autem habet linguam parvam,
<--- Page Split --->
et brevem, et motu privatam mandibulae : mandibula enim ejus inferior omnino non movetur, et cum illa continuatur lingua. Tenchea enim movet superiorem mandibulam e converso omnibus aliis animalibus, in quibus omnibus mandibula superior omnino non movetur, nisi per accidens. Lingua enim tencheae non est continua cum parte superiori oris mandibulae, eo quod introitus cibi ejus in corpus est e contrario introitu aliorum animalium : sicut et regimen vitae suae non concordat cum regimine vite aliorum : cum enim non sit ex gressibilibus, habet regimen vitae sicut regimen vitae piscis : propter quod etiam lingua sua non fuit continua cum superiori mandibula.
Amplius autem plura animalium marinorum, carnosum habent palatum. Similiter autem in pluribus piscium fluvialium erit aliquando palatum carnosum et valde molle, sicut palatum piscis qui Graece vocatur koherim, et sicut palatum piscis squamosi fluvialis qui apud Germanos monacus vocatur : propter quod etiam plures videntes et tangentes hunc piscem, putant in palatum divisam esse linguam ipsius. Pisces autem habent linguam non divisam, neque absolutam, propter causam quam diximus : aut potius habent membrum quod linguae assimilatur ad usus sensus cibi, sed non est omnino simile creationi linguae secundum totam dispositionem, sed in termino toto finali in aliquo similis est linguae, eo quod hoc solum est in piscibus, et non in aliis animalibus.
cius marinus : et tale membrum in ore animalis quod dicitur malachie, sicut sepiae, et in ore polipi. Animal vero annulosi corporis habet intra os tale membrum, sicut genus formicarum, et multa animalia testei corii. Quaedam etiam horum animalium habent membrum illud longum valde et protensum extra os suum, sicut protenditur aculeus lancealis : quod quidem natura non fecit supervacue, nam per ipsum haec animalia gustant et sentiunt humiditatem et attrahunt sugendo cibum sicut per fistulam vacuam : natura enim talis habet vacui. Hoc autem manifestum est in muscis, et apibus, et similibus his.
Amplius autem hoc membrum est etiam in quibusdam testei corii existentibus : talem enim vigorem sugendi habet in ostreo bokeki Graece vocato, quod hoc instrumento perforat testas quorumdam conchiliorum, quae Arabice generaliter halzimi vocantur : sicut sarcoki, hoc est, cynomiae, et cynifes, et musceae quaedam aliae per hoc membrum corium perforant bestiarum et etiam hominis.
Haec igitur in illis animalibus est dispositio linguae : et ista animalia utuntur hoc membro sicut utuntur elephantes proboscide. Horum animalium lingua longa creata est ut perficere possit opera quae facit elephas per proboscidem : et ideo etiam ad modum aculei creata est lingua animalium istorum.
Secundum igitur dictum modum se habet dispositio linguarum omnium animalium.
Amplius autem omnia animalia habent sensum corporis cibi : appetitus enim, sicut alibi diximus, non est nisi ad dulce delectabile : sed tamen membrum per quod sentitur cibus, non est in omnibus consimile : est enim in quibusdam absolutum, et in quibusdam cum inferiori mandibula applicatum, et in quibusdam molle, et in quibusdam durum : et ideo etiam hujusmodi membrum habet animal mollis teste, sicut karabo, et hiri-
<--- Page Split --->
media est inter dentes et molares, eo quod communicant cum utrisque, sunt enim aliquo modo acuti, et aliquo modo lati : et talis est quidem dispositio dentium in omnibus animalibus non omnes dentes acutos habentibus.
Praeter autem dicta officia, qualitas quae est in figura dentium, et quantitas in numero, et magnitudo dentium existens in homine, est conveniens aptitudo ad loquendum : eo quod ad ipsos diversimode lingua percutiens, diversos format litterarum et loquela modos : ad hoc tamen faciunt dentes anteriores.
De natura et causa et modo dentium.
Consequens autem est dicere de naturis dentium, et aliorum quae in ore continentur. Os enim continet dentes sicut circulus ligneus qui est circa molarem molendini continet lapides molares : et lingua est sicut manus molendinarii, quae congerit grana sub lapide : propter quod etiam animalia quadrupedia dentes in superiori mandibula non habentia, lingua de terra cibum accipiunt et adunant, ut falce dentium inferiorum abscindant : usus enim dentium universaliter in animalibus est ad utendum cibo. In quibusdam autem praeter haec sunt dentes ad vigorem armorum contra nocumenta.
Natura ergo dentium est in quibusdam, ut agant, et non patiantur a contrariis, sicut in animalibus agrestibus carnes comedentibus, et in quibusdam ad adjutorium comedendi ad utendum cibo et incidendo et molendo. Sunt enim quidam, eorum vocati molares lati apti molendum, inter quos et anteriores sunt, qui vocantur canini in homine et acuti, quorum etiam naturalis dispositio quasi
Quædam autem animalia habent dentes pròpter cibum tantum, sicut diximus, et quædam præter hoc propter vigorem armorum : unde etiam quædam habent duos culmos, in quibus non est usus nisi pugnæ, sicut porci : et quædam hâbent dentes acutos serratiliter se invicem recipientes, et ideo dicuntur dentes eorum fortes, eo quod vigor eorum est in dentibus ipsorum propter acumen dentium suorum. Omnes autem dentes mordacium et fortium animalium, intrant se invicem modo serræ, ut non facile obtundantur ex collisione unius ad alterum. Nullum vero omnino animalium simul habet utrumque genus armorum, quod videlicet dentes acutos serratiles habeat juxta os suum, et cum hoc habeat culmos extra prominentes ad modum aprorum : natura enim nihil facit superflue. Horum autem duorum modorum unus est propter vigorem ad dilacærandum, et alter est ad pugnandum et feriendum. Sufficit autem unùm sufficiens genus armorum ad defensionem et pugnam unius et ejusdem generis animali, et nimis onustum esset os duobus armorum generibus : propter quod etiam sexui debili et timido arma non dedit, quia porca non habet culmos prominentes, neque mordet nisi per acuitatem dentium anteriorum, qui vocantur incisores.
Universaliter enim sciendum, quod secundum convenientiam ad naturalia
<--- Page Split --->
quæ determinavimus, et quæ adhuc magis infra pertractabuntur, natura non agit nisi optime : et ideo numquam dat arma ad vigorandum animalibus, nisi his quæ indigent illis : talia enim arma vocamus, quæ sunt sicut aculeus, et ungues, et cornua, et culmi prominentes, et his similia. Et quia masculi animalium sunt fortiores et animosiores, forte dat natura ista arma maribus tantum : aut si dat etiam fecminis, fortiora dat maribus quam fecminis : et ideo mares cervi habent cornua, et non fecminæ, et tauri habent fortiora cornua quam vacæ : et si secus contingit, hoc ex terrestreitate evenit naturæ. Membra autem quæ sunt ad vitæ necessitatem, æqualiter sunt in fecminis et in maribus, licet minora sint plerumque membra fecminarum quam masculorum. Sed alia quibus non indigent ad necessitatem, sed ad arma, aut non habent fecminæ, aut differenter habent a masculis : propter quod differentia est in cornibus taurorum et vaccarum secundum omne genus taurorum : et differentia in cornibus ovium fecminarum et arietum : et similiter est in cornibus hircorum et caprarum : et sic est in omnibus aliis.
Dentes autem omnium piscium acuti sunt valde, exceptis valde paucis in lateribus gutturis mandibulas habentibus, sicut pisces fluviales magnarum squamarum, sicut barbellus, et monachus, et alii quidam : hi enim habent dentes latos aliquantulum magis ad conterendum cibum quam ad dividendum : propter quod etiam omnes æquales sunt. Et ideo natura abscindit eos in gutture, ut clauso ore aqua non suffocet masticantes hos pisces. Tales autem dentes maxime habet piscis qui carpo vocatur. Alii autem pisces præcipue marini, dentes habent sicut serra præter unum solum genus piscium. Causa autem acuminis dentium est, quia pisces necessario recipiunt aquam cum cibo : propter quod etiam subito vadit cibus ad ventrem, et non diu manere potest in orificiis eorum : quia aliter aqua
in eorum ventres intraret, et implendo necaret. Hæc enim est causa, quare dentes omnium piscium sunt acuti et multi, ut citius ex acumine, et in partes multas ex multitudine dentium incidant cibum : et hæc habent loco masticationis et molitionis. Sunt etiam incurvati ut hami dentes multorum piscium, eo quod vigor eorum ad retinendum est in eis.
Natura igitur communis animalium indigens dictis operationibus, facit communiter dentes in ipsis, sicut et natura communis organa producit anhelitus in his quæ ambulant et habent sanguinem : utitur enim natura, sicut prædeterminatum est, multis membris in communibus operationibus animalium, sicut patet in ore : omne enim animal comedit ore. Vigor vero armorum proprie convenit animalibus quibusdam, sicut et anhelitus non eodem modo communis est omnibus. Hæc autem opera natura propter compendium congregat in membro uno, quod tamen diversificat secundum diversum modum specierum singulorum animalium : propter quod etiam quædam animalia parvi oris sunt, et quædam magni. In omni enim animali ore ad vigorem et pugnam indigenti, est os magni rictus, ita quod multum aperitur fissura oris : quia aliter non fortiter apprehenderet, neque apprehensum fortiter teneret. Vigor enim hujus animalis est in ore totus : propter quod etiam omnia animalia acutorum dentium serratilium quæ carnes comedunt, os ample valde aperiunt, ut melius et fortius suus perficiatur morsus,sicut apparet in apertione oris lupi et canis et leonis, quæ permaxima esse dignoscitur. Similiter autem piscium acutorum dentium et carnes comedentium apertio oris est magna valde respectu suorum corporum.
Aves autem habent rostra loco labiorum et dentium, et rostra earum diversantur secundum diversitatem necessitatis et utilitatis ipsarum : propter quod etiam avium de venatione viventium, sunt incurvata ante sicut uncus : sic
<--- Page Split --->
enim retinent et eripiunt partem quam comedunt ; vigor enim hujusmodi avium est in rostro et unguibus : propter quod etiam rostrum ducius effectum est. Uniuscujusque autem avis rostrum convenientem habet formam et dispositionem ad regimen suae vitae, sicut valde durum et acutum factum est rostrum avis perforantis arbores, quae vocatur picus secundum omnia genere sua. Corvi autem in genere suo etiam forte et durum est rostrum ad frangendum cibum, et ad pugnandum. E contra autem rostrum parvarum avium, est subtile et acutum, conveniens ad evellenda et capienda grana et similiter avium parvarum quae vivunt ex cynifum praeda, sicut faciunt hirundines, et similes aviculae praeda vermium viventes.
Adhuc autem aves inter digitos pedum coria habentes, et in aquis vel juxta aquas manentes, rostra habent suae vitae convenientia : quaedam enim harum habent rostra lata, sicut anas, eo quod latitudo rostri sui conveniens est cavare et quasi tribellare lutum quod est in aquis : quia in illo sunt radices herbarum, et semina plantarum aquaticarum, et vermes, et ova animalium aquaticorum, et alia hujusmodi quae sunt cibus anatum. Quaedam autem habent rostrum acutum longum ad infigendum in lutum, et extrahendum ea quae in luto profunde sunt, sicut multae aves notae. Illae autem quae habent rostra lata, sunt anas secundum genera sua, et anser secundum omne genus suum, et cygnus, et aliae. Quaedam autem rostri latitudo est apta ad cavandum mollia : cujus signum est, quia porci quorum regimen vitae est in cavando propter radices quas effodiunt, habent os latum ante, in cujus medio inter nares est additamentum quasi acutum habens angulum, per quod effodit terram et cavat ut extrahat radices. Aves autem supra dictae simile porcis in cavando lutum habent regimen vitae.
Horum autem omnium quae dicta sunt compendium est: quia, sicut diximus in
anatomia, dentes in homine sunt aut triginta duo, aut viginti octo. In superiori enim mandibula sunt anterius in ore duo dentes lati, qui et ampli propter quantitatem et duales propter numerum et incisores propter acutum a diversis vocantur: et post hos sunt hinc et inde duo qui quarti vocantur, et tot sunt inferiores illis respondentes, et hi communiter incisores vocati sunt: post quos sursum et deorsum sunt duo canini, qui sunt ad frangendum et lacerandum cibum. Omnes autem alii tam sursum, quam deorsum, sunt ad molendum. Præter omnes autem dictos dentes in quibusdam paucis tamen hominibus nascuntur quatuor dentes, ita quod in extremitate cujuslibet mandibula nascitur unus: et hi ideo vocantur dentes sapientiæ et intellectus, eo quod ut frequentius nascuntur in ætate intellectus, quæ est triginta annorum: inveniuntur tamen nasci a tempore quo spermatizare incipit homo usque ad tempus in quo stat crementum suum in diversis temporibus: et ego vidi unum virum cui in senectute octoginta et amplius annorum, nati sunt. Habent autem dentes radices acutas, per quas in mandibulam infiguntur: et super quemlibet dentem nascitur grossities quaedam immediate super foramen mandibulae, qui infigitur, et hoc juvat, ne per masticationem nimis infigatur et laedat mandibulam perforando. In radice autem sunt ligamenta fortia, per quæ dens tenetur, ne cadat extra mandibulam. In omnibus autem dentibus præter molares, est unica tantum radix: eo quod sunt parvi, et non sæpius iterantur motus eorum super cibum, sed semel tantum, quando incidunt cibum: molarium autem eo quod multum et fortiter et sæpius moventur super cibum conterendo ipsum, sunt radices plures. Duæ enim ad minus sunt in quolibet inferioris mandibulae: in molaribus vero superioris mandibulae sunt tres vel forte quatuor radices, et præcipue in dentibus posterioribus, et in dentibus intellectus. Hoc autem ideo est, quia pen-
<--- Page Split --->
dent, et ideo indigent pluribus radicibus ne cadant. Inferiores autem stant, nec indigent tanto ligamine: propter quod etiam radix superior non directe porrigitur, sed egreditur incurvata aliquantulum extra situm naturalem: et hoc sit ut fortius se tencat. Dicit autem Avicenna, quod vidit castorem, cujus omnes dentes erant rubei et curvi et longi: et hujus causa fuit, quia hoc animal est venaticum, et nisi venetur, non habet cibum. Et propterea natura paravit ei dentes longos, qui fortiter praeda infigantur, et curvos ad fortiter retinendum. Rubedinis autem causa fuit influxus sanguinis in eos: est enim, ut dicit Galenus, hoc genus ossis sentiens habens medium calidi et frigidi ex vicinitate cerebri.
Dantur autem dentes generaliter quidem animalibus ad esum cibi : specialiter autem homini praeter hoc dantur ad formandum loquelam articulatam et litteratam: quibusdam autem dantur ad arma, propter quod praeda carnis viventia, acutos habent et claros, sicut leo, et canis, et lupus, et hujusmodi : ex terra autem carpentia herbas vel radices, habent in una acie adaequatos, quoniam serratilitas impediret abscissionem : serratiles enim perforarent, sed non aequaliter abscinderent. Et quia feminae multum debiles sunt et timidae, ideo non dantur multis ex eis dentes qui sunt arma, sicut culmi porcorum, quos scrophae non habent: et simile hujus etiam dicitur esse in camelo. Et haec est causa quare cervus habet cornua, et non cerva: et quare hircus et aries habent cornua duo majora et fortiora cornua quam habeant suae feminae. Pisces autem qui carnibus piscium vescuntur, eo quod non habent collum in quo caput inclinent ad cibum, habent multas acies serratilium dentium in ore, sicut lucius. Hoc autem fit ut cito cibum dividant una oris clausura, ne aqua intret interiora stomachi ipsorum, sicut jam ante diximus. Alii autem non indigent tali masticatione: quia potius sugunt, aut dentes habent quasi in guttu-
re, qui moventur ad invicem motu branchorum : propter quod etiam utramque mandibulam habent mobilem. Quaecumque autem animalia os non habent nisi vel ad loquendum vel comedendum, non indigent in ore multis dentium aciebus.
Sicut autem in omnibus gressibilibus rapacibus sunt dentes acuti: ita in avibus rapacibus sunt rostra curva, et ungues acuti et curvi, ut volando rapere et retinere possint ungue, et rostro dilacerare quod tenuerint. Quaecumque autem aves grana legunt, rostra habent et ante subtilia: et quaecumque in luto colligunt, lata habent, sicut in antehabitis diximus. Rostrum enim est sicut dua acies continuorum inferius et superius dentium, et sicut dua mandibula prolongata et acuta.
Haec igitur cum his quae in anatomia diximus de natura et causa dentium, dicta sufficiant.
<--- Page Split --->
suo, etiam per ipsa apprehendit et tenet.
Cornua autem quæ vere cornua sunt, dantur in arma, sicut cornua cervorum. Quædam tamen animalia debilia habent cornua, ita quod ex ipsis parum aut nihil juvantur animalia ad pugnam : sicut est curvum cornu, quod est in capite capræ montanæ, quod gemese Germani vocant : hoc enim cornu parvum est et debile potius ad tenendum animal formatum, ut unco se teneat scandens rupes, aut quando cadit de rupibus, quam ad pugnandum. Generaliter autem expertum est apud nos, quod nullum omnino animal quod multarum fissurarum est in pede, et in multos digitos dividit pedem, habet cornu in capite. Causa autem hujus esse videtur, quoniam talium animalium arma sunt in dentibus et unguibus pedum : et ideo cornu superflueret. Quædam enim, ut diximus, vigorantur dente, quædam ungue, et quædam cornu : et superfluum numquam dat natura. Quædam autem soleam corneam habent in calce qua vigorantur, sicut equus et asinus. Sed animalia in duo dividentia ungulam, præcipuum vigorem habent in cornibus : quia pes divisus in duo ad figendum fortiter pedem est, et ad standum, et non ad armandum.
Sunt enim multi modi animalibus dati a natura : quædam enim ipsa corporis magnitudine et fortitudine defenduntur ab animalibus incursantibus, sicut elephas, et animal quod seraph vocatur, et camelus, et hujusmodi. Quædam autem dentibus defenduntur : et horum quædam habent culmos, et alios dentes habent adæquatos, sicut porci : et quædam habent serratiles acutos multos anterius in ore, ubi est oris apertura, ad apprehendendum. Quædam autem habent ungues, et quædam calces soleatas corneas. Quædam autem habent velocitatem, sicut lepus, et quædam habent duo ex his, ut equus calcem, et velocitatem : et cervus et hinnulus cum cornibus habent velocitatem, et pugnant cum debilioribus cor-
CAPUT VII.
De causa et natura cornuum quæ sunt in capitibus animalium.
Cum autem jam plura determinaverimus de membris capitis, oportet scire quod illa pars capitis quæ interjacet gutturi et anteriori parti capitis, quæ sincí- put dicitur, facies sive vultus vocatur, in qua parte homo nullum omnino simile habet animal, nisi forte pygmeum. Simiarum enim figura componitur ex hominis figura, et aliorum animalium figuris : et ideo multum ad hominem in facie habet dissimilitudinem.
In supremo autem capitis ac sincipite prominent cornua in animalibus quibusdam, et de natura illorum non est prætermittendum. Caput autem proprie figuram capitis exprimens, habent animalia quæ sibi similia generant. Animalia autem quædam imperfecta caput transumptive habere dicuntur, et hoc•modo proprietatis et transmutionis etiam participant cornua, sicut scarabeus silvanus, non stercora sed folia arborum comedens, cornua cervorum cornibus in figura similia habet, quæ sunt mobilia in capite
<--- Page Split --->
nibus, et fortiora se fugiunt per velocitatem. Est autem quoddam genus agrestis vaccæ sive bovis, quod cornua habet ad se invicem recurva, non ad pugnandum apta : et illi dedit natura ut stercus longe et cum impetu posterius ejiciat in oculos canum et venatorum se sequentium, et ejicit ipsum valde remote, et est viscosum, quod non de facili abstergitur : et ideo abstergendo ipsum detinentur canes et venatores insequentes ipsum.
Sicut autem jam ante diximus, natura multos modos vigorum et defensionum dat animalibus, et aliquando plures modos congerit in unum et idem animal : propter quod quaedam animalia et calces soleatas et cornua habent, sicut asinus Indicus. Et quia natura dextri valde differens est a natura sinistri, aliquando sunt duo cornua in capite animalis, et aliquando unum solum, sicut asinus Indicus qui habet unicum, et animal quod quidam Antiquorum archos quasi principem vocaverunt, quod nos unicornem Latine et rhinocerontem Graece vocamus, habet unum cornu maximæ quantitatis et solidum sicut cornu cervinum, cujus mensuram ergo mensuravi decem pedes excedere in longitudine : et diameter ejus in radice plus habuit quam palmum et dimidium. Quando autem animal habet cornu unum, hoc locatur in medio capitis sive in fronte sit, sive in sincipite, sive etiam in nare medius et communis terminus est duorum extremorum laterum. Et quæcumque habent unum cornu, habent soleas aut calces integræ aut divisæ ungulæ : non autem convertitur, quoniam ea quæ habent calces corneas, ut in pluribus carent cornibus, eo quod natura materiam cornuum posuit in quatuor pedibus : et sufficit sibi in uno armorum genere. In pedibus autem ponit magnis et ponderosis animalibus, quæ forti indigent sustentamento.
Cornua autem in capite posuit, eo quod ibi decentius et melius armanit animal. Erravit igitur Zeno culpans naturam tauri, eo quod cornua in humeris suis
non posuit, dicens fortius trahere jugum taurum si habuisset cornua in humeris : non enim propter trahere dat natura cornua, sed potius utilitas cornuum consideratur in defensione : et hoc melius fit per caput, eo quod volubile et mobile est ad omnem partem nocumenti propter mobilitatem quam habet ex collo. In aliis autem membris sicut in pedibus vel humeris vel aliis similibus esset in onus, et ossium in quibus cornua radicari necesse est, maximum impedimentum. In capite autem et firmatur craneum et aptissimæ fuerunt adjutorium defensionis. Non autem in capite poni potuit in ore, quoniam cibum impediret. Rectissima ergo positio est aut in medio capitis, ut æqualiter ponderet : aut in utroque latere capitis, ut æquale utrumque latus pondus habeat.
Cornua autem quaedam sunt solida in toto, sicut cervorum, et aliorum animalium de natura cervi existentium, sicut equicervus, et hinnulus : et quaedam sunt juxta radicem concava et anterius solida in acumine ubi pugnatur cum eis. Sunt autem integra ponderosa, et ideo talia animalia mutant cornua sua : et est eis alleviatio et purgatio, quoniam terrestria sunt valde, et purgantur a terrestreitate per cornuum novorum generationem, præcipue in capite, ubi est cerebrum frigidum, et ossa multa : et ideo multa superfluitas melancholica terrestris. Pars autem terrestris generaliter multa est in animali magni corporis pinguedinem seposam habentis : et ideo multa et magna habet ossa : et superfluitas terrestreitatis ejus transit in cornua. Apud nos autem nullum omnino animal inventum est, quod cursile sit et agile, et ingentia cornua habeat sicut caper montanus, quem Latine ibicem vocant : hujus enim cornua a capite usque ad clunes protenduntur : et cadens ab alto totum corpus inter cornua protegit a collisione, et ictus lapidum magnorum excipit cornibus.
Non autem est determinandum naturae opus, nisi quod est in omnibus ejusdem
<--- Page Split --->
speciei animalibus, vel in pluribus : quoniam forte aliquando invenitur equus cornutus, sive invenitur homo cum duobus capitibus : et aliis multis modis monstra nascuntur, de quibus non est nature intentio, sed talia fiunt per occasionem peccati alicujus principiorum naturalium, sicut determinavimus in secundo nostrorum Physicorum.
Sicut autem diximus, animal magni corporis et multorum et magnorum ossium, est multae terrestreitatis, sicut unicuique consideranti naturalia satis facile per rationem occurrit. Cum igitur abundat hujusmodi terrestreitas in materia, cibum acceptum et in simile sibi convertit, et cum superabundans sic multiplicatur, oportet quod pars aliqua transeat in aliqua membra, in quibusdam quidem descendit ad sotulares pedum, in quibusdam autem in culmos, et in quibusdam in dentes acutos longos serrales, et in quibusdam in cornua. Et quia cornua plerumque sunt magna, trahunt ad se materiam terrestrem, ita quod subtrahitur materia dentium mandibula superioris : propter quod etiam animalia habentia cornua, dentes non habent anteriores in mandibula superiori, eo quod materia ad utrumque simul non sufficit : sed defectus masticationis cibi sui ruminatione recompensatur. Natura enim in omnibus facit melius : et ideo non in posterioribus ponit cornu, quia animal non videret, nec posset dirigere ictum quem dat de cornu : et in clunibus vel spatulis positum, motum impediret membrorum, et ossa in quibus radicaretur laederet. Melius igitur fecit in capite ponendo : et sicut non invenitur animal habens sotu-
larem corneum integrum habens cornu, nisi asinus Indicus, eo quod materia cornuum descendit ad pedes, propter quod etiam asinus habet unum tantum : ita etiam non invenitur animal fissi pedis habens cornu unicum, nisi unicornis : sed cornu suum est adeo ingens et longum, quod materia duobus non sufficit. Minimum autem animalium cornutorum apud nos visorum, est caper montanus, qui rubeos habet oculos, et acute dicitur videre valde, et habet cornu curvum quod in lingua nostra gemese vocatur, et vadit cum grege.
Oportet autem scire, quod cornua cervorum magis sunt purgamenta naturae quam munimenta armorum : et ideo ejiciunt ea. Et quia feminae minoris sunt caloris et siccitatis terrestris, ideo cornua non habent, eo quod cornu magis purgatio est naturalis quam defensio naturalis; si enim esset omnino naturale, daretur feminis sicut et maribus, quorum una est natura communis : licet forte minora essent cornua feminarum quam masculorum : propter quod in aliis animalibus confortatur cornu per radicem ossis, ,et non ejicitur, sed induratur, et datur proportionabiliter maribus et feminis, quorum est una et eadem natura communis : propter quod magnos dentes dedit natura maribus et feminis in animalibus, quorum arma sunt in dentibus : et ideo licet porca non habeat culmos propter sui humorem multum, habet tamen longos dentes ante, quibus multum lacerat et pugnat. Culmi autem prominentes sunt in maribus sicut cornua in cornutis.
Hæc igitur de causa et natura membrorum capitis dicta sunt.