TRACTATUS V

DE COMPARATIONE POTENTIARUM ANIMAE AD ANIMATA.

CAPUT I.

Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

Text, et com. 59. His habitis, restat videre de comparatione potentiarum ad id quod habet hujusmodi potentias, in quo etiam hanc scientiam de anima finiemus. Dicimus igitur quod omne quod vivit et animam habet quae operationes vitae perficit et generatum est, necesse est habere animam vegetabilem : opera enim ejus salvant ipsum usque ad suam corruptionem : in his autem quae non generalbia sunt, vita nobilior est : et ideo vegetabili non indigent anima, neque viribus ejus. Quod autem omne generatum animam habens necesse sit habere animam vegetabilem, probatur per effectum virium animae vegetabilis : omne enim generatum imperfectae qualitatis est, quando generatum est, et imperfectae virtutis : oportet igitur per augmentum quod de-

ducatur ad debitam perfectionem, et ite rum per decrementum deducatur ad naturalem suae senectutis et necessitatis corruptionem, quia aliter natura deficeret in necessariis : augmentum autem sine alimento fieri non potest : oportet igitur habere nutritivam et augmentativam : et ne destruatur esse divinum propter quod agit omne quod agit, oportet etiam ipsum generativam habere : necesse est igitur vegetabilis animae potentias in omnibus esse generativis et corruptibilibus : generata autem dico quaecumque de seipsis generant, et non illa quae generant, suas formas et species in materia aliena, sicut faciunt corpora simplicia et immaterialia : talia enim omnia non de seipsis semen emittunt generationis : propter hoc etiam non vere generata sunt, sed agentia tantum generationem in aliis.

Sensum autem non necesse est inesse Text, et com. 60. omnibus viventibus : secundum enim superius dicta,ea quae habent corpora simplicia, impossibile est habere medium in tactu : et ita simplicia non habenttactum, cum tamen simplicium quaedam habeant

<--- Page Split --->

vitam. Adhuc autem ex supra habitis constat quod sine tactu nullus habetur sensus: tactus enim est tam sensus quam differentia constitutiva animalis: neque illa saltem sine tactu esse possunt animalia quæcumque non recipiunt animas sensibiles sine materia, sicut illa quæ non habent sensus qui apprehendunt per medium, et sunt illa quæ non habent nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus. Si autem concedamus quod superius dictum fuit, quod nihil frustra facit natura, tunc necesse est cum illo, quod concedamus quod animalia necesse est habere sensus: et hoc necesse est concedere, quia nos videmus, sicut et in secundo Physicorum probavimus, quod omnia quæ natura consistunt, propter aliquem finem determinatum sunt, vel his quæ propter finem coaccidunt, sicut pili quos videmus in locis determinatis oriri, et in tota specie sunt, sicut sub ascellis hominum et in inguine: uniformitas enim ista non esset, nisi essent ad finem determinatum in natura. Similiter autem est in aliis accidentibus rebus naturalibus. Cum igitur natura faciat omnia propter finem, ad quem ita nata sunt pervenire, tunc etiam facit alia quæ non mox nata corrumpantur: sed ut in pluribus vel omnibus deveniat quodlibet ad finem suæ perfectionis secundum speciem, ad quam natum est devenire. Hic enim finis est principaliter intentum opus a natura. Si igitur consideremus animalia habentia processivum motum, oportet quod habeant illum ut de loco ad locum mota conjungantur convenientibus, et removeantur a nocentibus. Si autem illa sensum non haberent, nocumenta et convenientia non perciperent: oportet igitur quod corrumperentur sensum non habentia: idem autem est de his quæ permanentia et immobilia sunt secundum locum: his enim inest convenientium perceptio et lædentium fuga, aliter tamen quidem quam in aliis perfectis animalibus, tamen inest modo suæ naturæ convenienti. Omnia igitur anima-

lia sine sensu existentia destruentur ante perfectionem: esset igitur frustra natura, cum animalia ad debitum sibi finem produci non possent.

Similiter autem corpus non posset haText, et cos, 61. bere intellectum et animam discretivam et sensus non posset habere. Dico autem animatum quod movens est secundum locum, sive fuerit generatum et non factum: nec dico hoc quod animatum terrena anima non sit factum, sed quia dicunt quidam simplicia corpora esse non facta, et habere solum intellectum discretivum particularium et sensibilium, sicut ex phantasmate acceptus intellectus, et tamen sensibilem animam non habere: hoc enim impossibile est omnino. Sed ecclestia quidem habent intellectum activum et operativum, et ille discretivus non vocatur. Talia igitur non perfecta per generationem habentia intellectus agentes et operativos non discretivos, non habent sensum. Et si quæramus quare non habent, in promptu erit assignare causam. Si enim haberent, tunc haberent aut propter dignius aliquid in anima, aut propter dignius aliquid in corpore. Nunc autem neutrum horum est in eis ex habere sensum. Intellectus enim acceptivus de se et operativus qui extra se non quærit intelligibilia, non magis intelligit propter sensibilia, sed minus, eo quod a simplicibus intelligibilibus avertitur ad phantasmata. Corpus autem propter sensus non melius est, sed potius nihil erit per corruptionem quæ est ex sensu. Necesse est enim quod omne habens sensus, valde diversæ sit compositionis, et multas habeat partes molles et terrenas, quarum facilis est corruptio: et ideo generaliter brevioris vitæ quam multæ ex plantis. Vivum ergo non factum per generationem habitam non esset melius, sed pejus ex sensu: igitur frustra daretur ei sensus a natura.

<--- Page Split --->

Sed eorum quae facta sunt corporum et non moventium secundum locum, nullum est omnino quod habeat intellectum sine sensu : cujus ratio jam dicta est, quia videlicet non conjungerentur convenientibus, neque removerentur a contrariis : et sic natura ageret frustra. Si autem dicta necessitate animali detur sensus, tunc necessarium est quod in corpore simplici sit sensus, vel in corpore composito : non autem potest esse corpus simplex sensibile per rationem prius inductam : quoniam tactus non potest esse simplicis, et sine tactu non potest esse aliquis sensus.

quia gustus est sensus quo accipitur nutrimentum vel alimentum, quod nutrit per hoc quod substantialiter convertitur in substantiam. Tale autem est corpus tangibile habens qualitates : et ideo sensus participans ipsum est tactus quidam necessario. Hæc autem omnia constant ex determinatis de tactu et gustu.

CAPUT II.

Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

Quod licet superius probavimus, ta- 63. men etiam manifestum erit ex his quae nunc inducemus : est enim animal corpus animatum : omne autem corpus generabile et corruptibile, quia de talibus hic loquimur, est possibile tangi tactu physico, et sentitur per sensus tactivos : ergo necessarium est cum tactus sit per medium intraneum, quod animalis corpus sit tale quod possit tangere et sentire sensus differentias vel tactus. Non autem sentiret qualitates tangibiles, nisi per hoc quod medicas est mixta ex eis : oportet ergo corpus esse mixtum et non simplex : nisi enim sentiret tangibilia, non posset salvari animal : quia non sentiret ea quae essentialiter componunt ipsum et salvant et corrumpunt. Sic autem non est in aliis sensibus : quia illi per extrinscea media sentiunt, et sensibilia eorum neque essentialiter componunt, neque salvant, neque componunt corpus, sicut et auditus et odoratus : nisi enim habeat sensum tactus, non possit quaedam corrumpentia essentialiter fugere, et quaedam salvantia essentialiter accipere. Si autem sic se habeant, possibile est salvare animal quousque ad finem naturae deveniat : et ideo quia gustus est salvativus substantiae animati corporis, oportet gustum esse quemdam tactum. Cujus causa est,

Sonus autem et color et odor non Text et rua 61. alunt cum sint intentiones sine materia : et ideo talia neque sensum per substantiam alunt, neque ex eis augmentum est vel decrementum. Cum autem gustus sit alimenti sensus, necesse est gustabile non per speciem saporis esse alimentum, sed oportet gustum esse quemdam tactum, ita quod alimentum per substantiam accipiat : et ideo oportet quod gustus sit sensus ejus quod et possibile est tangi propter qualitates tactus quas habet : et sic vegetativus per nutrimentum quod ex sua substantia praestat. Omne enim quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur. Cum igitur generationem habeat ex tangibilibus, oportet quod eisdem nutriatur : gustus autem sensus est gustus : ergo erit sensus tangibilium : et sic gustus est aliquis tactus. Hi igitur duo sensus necessarii sunt animali : et ideo manifestum est quod animal impossibile est esse sine tactu. Alii autem sensus sunt propter bonum et utile quorumdam animalium : eo quod non nisi cuidam conveniunt generi, et non omnibus animalibus : conveniunt enim habenti motum processivum, qui est unus quo movetur ad nutrimentum. Idem enim

<--- Page Split --->

oportet habere sensus conveniens et quoddam nocivum apprehendentes : et generaliter quidem verum est, quod si ullum debeat salvari, oportet salvari per tactum. Sed quaedam sunt quae etiam indigent procul apprehendere conveniens et nocivum : et hoc fit quando per medium extrinsecum advenit, et fit eis sensibile quod apprehendunt.

Hoc autem in tali modo fit, quod modium accipit formam sensibilem in eo quod a sensibili patitur vel movetur : sensus autem accipit in eo quod movet secundum locum violento motu, sicut diximus ante finem octavi Physicorum. Illud enim usque ad terminum ad quem facit et movet mutare aliquid pellit : et sic depellens facit alterum tale quale ipsum est : et sic continue movens unum movet alterum : et ideo omne depellere est motus etiam qui est per medium, sicut et sensus, in quo quidem primum depellit et non depellitur, sicut chorda vel manus : ultimum autem sicut lapis vel sagitta depellitur solum et non depellit. Medium autem istorum habet utrumque istorum : quia sicut aer vel aqua hic est et depellitur a primo, et depellit ultimum, et sunt media sic depellentia et depulsa quodammodo multa, sicut et in alteratione qua sensus a sensibili alteratur, excepto hoc solo quod alteratio sensuum fit in primo sensibili manente in eodem loco, quod non fit in his quae feruntur in quibus illud quod depellitur, mutat locum : et haec alteratio est similis motui figurae sigilli et cere, sicut diximus superius. Motus enim figurae tantum ingreditur in ceram, quantum imprimens tangit ceram, et non amplius : et ita medium tangitur specie rei sensibilis ad tantum ad quantum durat motus rei sensibilis : et ideo in lapide sic nihil fit de motu tali, eo quod non est medium conveniens. Sed aqua propter humidum et perspicuum tangitur usquequo hoc est

procul : aer autem adhuc amplius, quia ille de facili impulsu movetur et de facili recipit species sensibilium, et de facili agit in sensum, et patitur a sensibili si maneat, et unus continuus maneat vel sit non interceptus a spisso terminato : quod facit cum non est continuum inter sensibile primum et organum sensus. Et quia si fit sensus visus et alii per exteriora membra apprehendentes, sensus melius est quam id quod dicitur de repercussione radiorum visus a sensibili ad videntem : sicut dicunt hi qui dicunt visum per emissionem radiorum, melius est multo quod dicatur aerem pati a visibili, quam quod visus extra mittat radios, et illi repercutiantur ad videntem. Patitur enim aer a figura et colore quamdiu est unus et continuus nisi interceptus aliquo corpore terminato. In levi autem humido est unus et continuus : quia quælibet ejus pars propter humidum fluit in aliam et continuatur ei : et ideo tale medium sic motum a visibili terminato motu movebat visum : sicut etiam in cera motus est figura sigilli usque ad finem ad quem ingreditur. Supra autem diximus quod impressioni sigilli similis est omnis acceptio sensibilium, et maxime visibilium, eo quod illa præ omnibus sunt spiritualia, et esse intentionum potius quam rerum habentia.

CAPUT III.

Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

Quia autem supra diximus reprehendendos esse eos qui de anima dicunt et de corpore nihil determinant, ideo quadam universaliter dicemus de corporibus animatis : subtiliter enim haec in libris de Plantis et Animalibus determinabimus.

<--- Page Split --->

Text. et com. Dicemus igitur quod manifestum erit ex 66. his quae diximus, quod impossibile est quod aliquod simplicium corporum sit corpus animalis sensibilis, sicut quod corpus animalis alicujus sit igneum, aut aereum, vel ex aliquo uno alio elemento. Nullius enim animati potest esse tale corpus, eo quod anima multa essentialiter operatur, in quo etiam differret a natura : et ideo est endelechia corporis organici : organicum autem est, quod est ex multis compositum : simplicium autem nullum compositum est ex multis, neque potest esse organicum. Et tamen hoc specialiter verum in corporibus animalium : quia, sicut jam saepe dictum est, nullum animal est quod non habeat tactum : omne enim animatum sensibile est corpus possibile tangere et taclvisq ulalitabius ad sensum, immutari : quia aliter non salvaretur in esse animalis. Alia autem sensibilia per altera et extrinscea media faciunt sensum omne per alterum non conjunctum faciens sensum, facit sensus per medium quod intercidit, et distantiam facit sensibilis a sentiente : tactus autem est sentiens in tangendo sensibilia sine medio distantia faciente, ex hocque sortitus est nomen quod tactus vocatur : tamen etiam alii sensus tangunt tangibilia vel sensibilia non simpliciter, sed quodammodo, sed tactus ille est per alterum quod est medium faciens distantiam non speciei sensibilibilis, sed rei sensatae secundum esse quod habet in materia. Seniunt autem et alii sensus et aliter tactus : eo quod tactus est fundamentum omnium sensuum : et ideo quando stupescit frigido nervus visivus, qui opticus fuit vocatus a Graecis, tunc oculus nihil videt : et quando resolvitur per calidum complexionis, redditur visus. Cujus signum est, quod frigiditas in somno ligat sensus, cum tamen frigiditas non immutet nervos sensibiles, nisi in quantum tactus est in eis. Oportet ergo quolibet sensu prius disponi organum tactus, quasi possit agere comparationem sensus alterius : et sic sensus alii agunt tactu, eo quod fundati sunt omnes in tactus iect

in primo fundamento. Licet autem sic omnes tactu sentiant, tamen non perficitur sensus in eis secundum actum, nisi per altera membra non conjuncta per essentiam sentientibus, sed solus tactus et sentit per seipsum, et non indiget alio sensu ad sentiendum, et sentit per medium essentialiter conjunctum sentienti : et medium ejus conjunctum necesse est esse, sicut demonstratum est superius, nam impossibile est aliquid simplicium elementorum esse corpus animatum anima sensibili : et ideo fatuum est quod quidam dicunt corpus animalium esse terrenum : licet enim diximus in libro Peri geneseos terram dominari in animatis, hoc tamen intelligitur secundnm medietatem quae vocatur arithmetica : quia videlicet plus quantitatis terrae et aquae dominantur in corporibus animatorum quam aliorum elementorum. Secundum autem medietatem quae vocatur geometrica, nullum dominatur plus altero in animalium corporibus. Omnium enim eorum quae tanguntur, haec est differentia. Tangibilium tactus est sensus susceptivus sicut medietas commixta geometrice, sicut jam alibi diximus : non est igitur medietas tantum qualitatum terrae quibus ipsa differret ab aliis elementis, sed calidi et frigidi et humidi et sicci : et dicitur etiam mollis et multorum aliorum generum superius enumeratorum tangi possibilium. Hujus autem signum est, quia in aliquo membro excellenter dominatur terra, sicut ea quae coagulata sunt calido et sicco, sicut sunt pili, et ungues, et illo membro non sentimus, eo quod terrae sunt : et ideo operationes vitae sensibilis non perficiuntur in eis, sed vegetabilis tantum : et haec est causa quare planta non habet sensum : quoniam in veritate terreae sunt, et vires habent a terra et nutrimentum : et ideo operationes vitae sensibilis in eis nullo modo perfici possunt. Quia autem, ut dictum est, in tactu fundatur omnis sensus, ideo impossibile est aliquem aliorum sensuum esse sine tactu : sed actus potest esse sine aliis. Tactus

<--- Page Split --->

enim neque terrae simplicis est, neque alterius corporis de numero corporum simplicium.

Manifestum est igitur quod solo sensu tactu privato, cum sit fundamentum aliorum sensuum, animalia mori et corrumpi necesse est : et hujus causa est, quia impossibile est quod aliquod habeat sensum, quod non est animal : et cum aliquid sit animal, non est necesse habere alium sensum quam istum : ei ideo posito hoc solo sensu ponitur animal, et destructo solo eo destruitur : et per hoc excellentiae aliorum sensibilium non corrumpunt animal : sensum autem forte unum corrumpunt ut color et sonus et odores nisi per accidens, sicut sonus corrumpere dicitur animal, quando cum sono est depulsio aeris et ictus : et tunc percutiens tactum corrumpit. Similiter autem odores inficientes aerem et convertentes ad venenum naturam corrumpunt, non in eo quod odores, sed in eo quod venenum vel aer venenosus ad interiora tangendo ingreditur per poros occultos et manifestos. Sed excellentia eorum quae sentiri possunt tactu calidorum et frigidorum et durorum et aliorum sensibilium his secundum seipsam et essentialiter remanet et corrumpit animal.

per consequens totum animal corrumpunt et non solum sensum, salvo in esse animali. Hujus autem causa jam dicta est, quia neque animal ad hoc quod sit animal necesse est habere solum hunc sensum tactum, alios autem sensus, sicut saepe dictum est, habet animal perfectum, non propter esse, sed propter bene esse, ut visum habet humiditas in aere et aqua, quatenus lucentia per se quae non indigent medio nisi diaphano solo : aliter quando iterum habet visum humiditas in aere et aqua, ut in lucido secundum actum illuminato videat colores : et per hoc eminus apprehendat conveniens vel nocens. Gustum quoque habet secundum quod medium saporum est, et distinguitur a tactu ut discernat dulce vel amarum : et per hoc conveniens cognoscat alimentum, et desiderio moveatur vel removeatur ad ipsum vel ab ipso. Olfactum autem habet ut remotius cognoscat alimentum conveniens sibi : quia odor est sequela saporis linguae prout est non ad esse, sed ad bene esse, ut per ipsam aliquid alteri significet : sed hoc modo multas habet virtutes et operationes ad bene esse determinatas.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Omnibus autem his comparationibus habitis, videtur nobis quod relinquitur hoc considerandum, cum in omni rationali sit sensibile, nec unquam a rationali sensibile separatur et vegetativum, utrum ista tria sint in homine substantia una, vel diversae : et iterum duae quae sunt sensibile et vegetativum in bestiis, sint substantia una, vel diversae. Sunt enim super hoc jam quidam Latinorum diversa de-

Sicut enim saepe dictum est, omnis superfua excellentia sensibilis corrumpit sensum : ergo et superflua excellentia tangibilium corrumpit tactum : animal autem determinatur et diffinitur tactu. Demonstratum est enim quod animal non est sine tactu, et quod solus tactus sufficit ad animalis constitutionem. Ex quo igitur solus tactus positus ponitur animal, et peremptus solus perimitur animal, tactus erit non tam sensus quam forma constituens essentialiter animal : et ideo tangibilum excellentiae corrumpentes tactum,

<--- Page Split --->

terminantes, licet super hoc unquam non dubitaverit quisquam Peripatericorum. Dicunt enim corruptibile et incorruptibile non posse esse substantiam unam : rationalem autem incorruptibilem esse asserunt in homine : sensitivum autem et vegetabile corruptibilia. In idem autem coincidit quod dicunt separabilis et non separabilis esse substantiam unam. Amplius autem invicem praecedentium secundum tempus, dicunt non esse substantiam unam : animam autem vegetabilem dicunt tempore in hominis genitura praecedere sensibilem, et sensibilem praecedere rationalein. Probant autem hoc ex eo quod embriones prius tempore trahunt nutrimentum et sanguinem mentruosum, quam sentiant : trahens autem nutrimentum et convertens in speciem nutriti, non est nisi animae vegetabilis. Similiter autem embria puncta actu contrahuntur, et non fit sine sensu tactus : et tamen nihil adhuc agere potest intellectu discretivo. Adhuc autem quoniam ingredientis ab extrinseco in materiam corporis, et educti de materia non potest esse substantia una. Non autem est dubium intellectum ingredi ab extrinseco, secundum omnia quae de intellectu dicta sunt : vegetabilem autem et sensibilem educi de materia ostendunt operationes utriusque : quae omnes organicae et materiales esse constat nihilominus ex praedictis.

Nos autem mirabilem istorum sapientiam quae nulli concors est Philosophorum, convincimus per ea quae in fine primi libri scientiae hujus diximus, quoniam quaerimus quid sit uniens istas animas vel substantias in corpore uno, et quidquid sit illud, hoc erit aliud ab istis, et potius substantia et actus corporis, quam ista tria : oportet enim unius perfeeti secundum substantiam, unam esse perfectionem. Adhuc autem separatorum per substantiam unum per intellectum non est in alio. Si igitur ista tria per substantiam separata sunt, oportet quod vegetativum per intellectum non sit in sensilivo, neque sensitivum per intellectum

erit in intellectivo : sed sunt tantum conjuncta in subjecto corporeo. Hoc autem dato, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod anima non habeat diffinitionem similem figurae : quia non sicut trigonum in tetragono, sic vegetativum erit in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Aliud autem est, quod destruitur ordo causarum formalium : quia secunda causa non habebit primaria quod est, et quod causa est. Sunt enim ordinata causae formales, esse vivum, sensitivum, intellectivum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Si autem separantur ista tria per substantias, eo quod aliquando per esse in diversis invenitur separata : tunc enim debet esse alia substantia in homine quam vivum et sensitivum : quia quaedam inveniuntur quae sunt et non vivunt. Si vero dicatur, ut nonnulli dicunt, quod solus intellectus est substantia et forma hominis, ad quam formam vegetabilis et sensibilis sunt dispositiones, hoc absurdum reputatum est ab Avicenna et aliis Philosophis. Quia omnis dispositio aliquid est de genere accidentium, et accidit ex hoc quod illud quod est substantiale unius, erit accidentale alterius. Substantia enim bestiae sensibilis substantia est, et vegetatitivum est substantia et actus plantae. Adhuc autem haec dispositio aut est ultimata, aut non est ultimata. Si est ultimata, tunc semper ad ipsam sequitur species, et sic in sensibili cum eadem materia, erit rationale semper : et sic omne sensibile erit rationale, sicut omne rarissimum est ignis. Si autem non est ultimata, tunc oportet quod aliquid additum ei faceret eam esse ultimatam, et sic aliquid esset inter sensibile et rationale, quod ultimaret sensibilem, quod iterum absurdum est omnino.

Sunt autem nonnulli qui dicunt tres substantias esse unam animam : eo quod in uno actu animandi uniuntur, tanquam anima non sit nomen substantiae et formae, sed operationis. Quod tanto est absurdius caeteris quae dicta sunt, quanto hoc est contra omnes Antiquos de anima

<--- Page Split --->

loquentes : quia animam concorditer ut substantiam diffinierunt, et substantiam esse dixerunt, praeter solam illorum opinionem qui harmoniam animam esse dixerunt, et in ratione harmoniae posuerunt animam. Illi enim dixerunt animam esse accidens quod consequitur harmoniam ipsam. Amplius autem harum trium substantiarum secundum actum erit aliqua causa : aut igitur unio actionum provenit ab unitate corporis, aut ab unitate substantiarum, et tunc non sunt tres substantiae, sed una, aut simplex, aut composita ex tribus. Si autem ab unitate corporis, hoc absurdum est : quia jam corpora unirent actum animarum : et sic animae non essent causa unitatum corporum, et tunc quaereretur quae sit causa unitatum corporum, et non erit assignare causam, etiamsi fingendi detur licentia : non enim potest dici, quod corpora organica per se sint unita ex multis, cum omnis unio materiae sit ab unitate formae perficientis. Inducunt autem isti simile omnino fundamentum super falsas propositiones. Dicunt enim quod ignis radius luna et solis sint diversae substantiae, et tamen frequenter uniuntur in illuminando, supponentes radios esse corpora : quod alibi improbatum est, et nulli Peripatetici concordant : neque etiam si essent radii substantiae uniuntur in illuminando quod majus lumen occultat minus, et facit ipsum non operari lumine suo. Propter hoc igitur et his similia multa quae non induci oportet differentias in homine, haec tria esse substantiam unam in homine, quae est actus et perfectio hominis, nec sensibilem esse in homine neque vegetabilem animas vel substantias, sed potentias quae fluunt a substantia, quae est anima rationalis, sicut saepe superius diximus. In aliis autem sensibilis est substantia et non potentia, sed habet suas potentias concupiscibilem et irascibilem, et quinque a se fluentes sensus. Similiter autem se habet vegetabilis in plantis modum quo praecedens potestas est in sequenti, diximus superius in plu-

ribus locis : quem hic iteramus propter doctrinae facilitatem, quoniam inferior est in superiori sicut in magis formali. Omnis enim potestatis inferioris operationes diriguntur ad superiorem, sicut materia instrumentalis ad suam formam, et diximus superius quod omnis operatio quae instrumentaliter se habet ad aliam, est materialis et imperfecta ad illam. Sicut enim se habent operationes quinque sensuum ad sensum communem, sic se habent operationes sensus communis ad phantasiam. Similiter autem et operationes phantasiae ad intellectum possibilem, et ulterius intellectus possibilis ad agentem, qui absolute et simpliciter est substantia hominis : non tamen dicimus simpliciter unum esse materia et alterum, sed materiale hoc modo quo imperfectum dicitur materiale. Imperfectum autem est omne materialiter operans vel instrumentaliter. Dico autem illud instrumentaliter operari quod operatur ad alterum quoddam quod est perfectio operis. Similiter autem se habent opera vegetabilis ad sensibilem : cujus signum est, quia nutritiva convertit nutrimentum in carnem, quae non est subjectum vegetabilis tantum, sed medium in tactu : ex quo facile innotescit potentiarum multitudinem in anima non inducere compositionem essentialem, sed potius ostendit unum formalismum, ex quo omnes istae fluunt potentiae : et quanto formalius est, tanto in pluribus operationibus invenitur, et sui ad plura indigent, in quo differt a natura quae obligata est materiae, et unum tantum operatur. In hoc tamen uno ultimo formali aliquid est simile formae, et aliquid materiae, sed non materia et forma, sicut supra diximus in tractatu de intellectu. Has enim differentias in omni natura necesse est inveniri, quae est citra naturam et essentiam primam. Si quis vero posterius objiciat has potentias animae non esse substantiam, sed esse potentias naturales, et ita esse de genere accidentium, et inde ulterius velit esse in anima compositionem sub-

<--- Page Split --->

jecti et accidentis, inferens ulterius animam esse compositam substantiam ex materia et forma, eo quod ante omnes compositiones secundas accidentium cum substantiis compositio est prior ex materia et forma, eo quod nullum accidens accidit substantiæ simplici, sive sit materia, sive forma, nos dicimus quod hujusmodi potentiæ non sunt accidentia communiter, sed sunt potentiæ naturales et proprietates animæ : et hæc sunt vires substantiæ ejus, et talia multa accidunt omni substantiæ simplici, sive sit forma, sive materia , sicut etiam nos supra dixisse meminimus . Et hoc addimus, quod tanto accidunt ei plura de talibus, quanto fuerit simplicior : quanto enim simplicior, tanto plura operatur : et utique nihil operatur cujus virtutem operis non habeat : et ideo ex talium accidentium multiplicitate et multiplicatione non concludi potest compositio substantiæ. Quod autem isti objiciunt de corruptibili et incorruptibili, et separabili et non separabili, unam et eamdem habet solutionem, quod videlicet anima hominis tota incorruptibilis et separabilis est a corpore, sed per accidens non separatur in quibusdam viribus, eo quod operationes illarum non sint sine corpore, sicut superius diximus de nauta, quod substantialiter separatur a navi, licet navigatio non sit sine corpore, ideo sicut senescunt et debilitantur vires animæ, ita corrumpuntur et non aliter : constat autem quod non senescunt et debilitantur nisi corporis senectute et debilitate, sicut debilitatur nauta vel navigatio nave jam fracta et scissa et inveterata : et ideo ani-

ma exuta vires suas habet, licet non utatur eis, tamen non sunt otiosæ, quoniam usus impeditur per accidens, ut patet ex dictis. Quod autem inducunt, quod vegetabilis præcedat sensibilem tempore, et sensibilis rationalem, non provenit nisi ex malo intellectu librorum Aristotelis 1. Docet enim nos Aristoteles animam non esse in semine, sicut actus est in eo cujus est actus : quia si sic inesset ei, tunc semen esset animal vel planta : sed docet nos, quia est in semine sicut artifex in artificiato : et ideo in semine non operatur nisi sicut artifex, neque unquam operatur animæ opus nisi in corpore organico perfecto sucundum numerum et figuram et formam organorum : et hoc modo dicit quod præcedit opus nutritivæ opus sensitivæ : hoc autem opus non est animæ, sed virtutis formativæ, quæ est sicut artifex formans corpus : et secundum istum modum est expositus Aristoteles a suis Commentatoribus : et ideo ex hoc nihil inferri potest de anima, neque quod sit una, neque quod sit multa. Hæc igitur etiam in XVI libro de Animalibus dicit Aristoteles, ubi etiam dicit quod spiritus qui est in semine, est intellectus, eo quod operatur ut intellectus practicus alicujus artificis. Quod autem dicit de eo quod est ingredi ab extrinseco et duci de materia, nihil omnino est ad propositum, et solutio hujus patet per ea quæ dicta sunt de intellectu agente : erit autem de his subtiliter loquendum in libro de Animalibus. Hæc igitur de Anima secundum quod in seipsa consideratur, determinata sufficiunt.

1 Ad bene intelligendum auctoritatem Philosophi, confer etiam II de Generatione anima-