TRACTATUS II

DE POTENTIIS ANIMAE VEGETABILIS SIGILLATIM.

CAPUT I.

De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

Text. et com. 33.

Necessarium autem est ei qui debet determinationem facere de istis, ut accipiat primum quid est unumquodque eorum quae dicta sunt. Sed antequam hoc fiat, oportet ut adhuc quæramus utrum sensitivum, intellectivum, et vegetativum sint una substantia in homine, vel plures? Videretur enim quod plures, quia corruptibilis et incorruptibilis non est substantia una. Intellectivum autem est incorruptibile, et sensitivum et vegetativum sunt corruptibilia. Ergo ipsorum non est substantia una. Adhuc autem separabilis et inseparabilis non est substantia una: ergo non intellectus sit separabilis, et sensus et vegetativum non sint separabilia, ipsum non est una et cadem substantia. Adhuc autem quorum actus essentiales differentes sunt, ipso-

rum sunt essentiae differentes: sed sic differunt actus isti, vegetare, sentire, et intelligere: ergo vegetabilis, sensibilis, et intellectualis non sunt unius et ejusdem substantiae. Hanc autem quaestionem pluribus jam vicibus tetigimus et determinavimus, et ideo adhuc dicimus quod haec tria in homine sunt unius substantiae, quae quia elevatior est quam aliae, propter hoc plura operatur, et plura habet principia vitae ad exercenda opera vitae: et ideo istae tres potentiae sunt unius substantiae in homine. Et quod dicitur, quod corruptibile et incorruptibile non sunt unius substantiae, hoc est verum si corruptibile et incorruptibile est aliquid secundum substantiam. Si autem corruptibile et incorruptibile dicuntur secundum operationem, tunc nihil prohibet ab eadem substantia fluere potentias duas, quarum una est corruptibilis, et altera incorruptibilis: eo quod una est conjuncta corpori, et altera non: sicut ab una substantia separata diximus superius fluere potentiam conjunctam cum corpore, et non conjunctam. Superior enim essentia eo quod est superior, potest in omnem operationem inferioris: et per hoc patet determinatio objectorum. Dicamus igitur, sicut superius in-

<--- Page Split --->

cripimus dicere, quod ei qui debet facere determinationem certam de praemissis, quod necessarium est ei accipere quid unumquodque istorum est per rationem diflinitivam : et postea per rationem illam oportet eum determinare de habitis qui consequuntur, sicut accidentia per se, sicut est separabile esse, vel non esse separabile a corpore, et hujusmodi quae accidunt potentiis animae, et de aliis quae cumque sunt determinanda. Ex ipsis autem congruit dicere quid unumquodque istorum est per diflinitivam rationem, antequam sciamus de toto : eo quod partes priores sunt quoad nos. Tunc eadem ratione prius oportet determinare de actibus istarum potentiarum : eo quod actus praevii sunt potentiis quoad nos secundum rationem, licet simpliciter et secundum esse, potentiae sint priores actibus. Per eamdem autem rationem adhuc de objectis prius est determinandum : quia objecta magis accedunt ad nostram notitiam, quam actus vel potentiae : objecta enim sunt quae inferunt potentiis passiones, et potentiae informantur per species objectorum : et ideo objecta sunt speciem praebentia actibus, et per actus dant speciem potentiis : et propter hoc prior speculatio est de objectis quoad nos, secunda de actibus, et tertia de potentiis quoad nos : prius igitur dicendum de sensibili et intelligibili, et postea de intellectu et sensu.

hæc est ratio, quoniam omne quod generatur, propter paucitatem materiae ex qua generatur, prius est imperfectum secundum quantitatem : et virtus deducens ipsum ad perfectum est augmentativa, cui contraria est diminutiva quae surgit ab imperfectione et potentia ejus. Debet autem omne quod est ex contrariis, salvari in esse : et hoc fit per virtutem nutritivam. Et indiget divino esse participare in simili secundum speciem : et hoc fit per generativam. Et ideo tres virtutes necessario habet potentia vegetabilis. Dicuntur tamen duo istorum opera, generare, et alimento uti : quia ista duo sunt ad substantiam salvandam. Alimentum quidem secundum materiam et individuum : generare autem secundum speciem et formam. Generativa enim omnibus inest viventibus quæcumque sunt de numero naturalium et non æternarum substantiarum, et quæ sunt perfecta et non imperfecta : quia imperfectum in quantitate propter hoc quod multum necesse habet ponere in substantio, nihil potest ponere in semine : et ideo generare infantes et pueri non possunt : et hanc generationem habere per se et variam est facere tale alterum in individuo, et idem in specie quale est ipsum generans : et facit hoc quod est perfectum, ut diximus, et non occasionatum, sicut monstra sunt, et quæcumque non casu generantur, ut peccata naturae quæ sunt monstra, sicut diximus in secundo Physicorum. Habent autem generationem variam præcipue ea quorum ultimum posse generatio est, sicut vegetativa : quia generant ex se radices et virgas et ramos et folia. In hac autem varia generatione, semper generans facit tale alterum quale est ipsum, ut virga quidem virgam, animal autem animal. Causa autem est quatenus divino esse participent quantum possunt, quod est sempiternum esse : omnia enim illud perpetuum esse optant, et illius causa agunt quidquid agunt secundum naturam. Sicut enim diximus in Cælo et

<--- Page Split --->

Mundo, similitudinem divini esse quædam participant sine motu, et quædam cum motu : et eorum quæ moventur, quædam reiterantur eadem numero, quædam eadem specie : et sic diximus in fine de Generatione et Corruptione. Quædam autem reiterantur eadem specie non numero, sicut generalilia et corruptibilia.

CAPUT II.

Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

Id autem quod est causa finalis cujus causa fit id quod fit, dupliciter dicitur : hoc quidem cujus causa fit quidquid fit ad illud. Aliud autem est quo res est id quod est, et haec est causa formalis : unde esse perpetuum causa finalis est generationis, sicut ejus causa fit tota successio generationis, et quam non consequitur natura una generatione, sed per totam et infinitam generationis successionem : et ideo hoc est tantum cujus causa fit quidquid fit secundum naturam : forma autem dans esse generato est finis quem consequitur natura per unicam generationem : et hoc est finis in quo quiescit actus unius particularis generantis, sicut in quo est esse ejus quod generatur : quia forma dat esse generato. Et quia generabilia communicare non possunt esse divinum, quod est perpetuitas esse in scipsis, eo quod nihil corruptibilium continue potest manere, communicant tamen quantum possunt, ut saltem remaneant eadem specie : et tunc remanent quidem non unum, sed ut unum. Numero enim non unum permanent, sed specie unum : et ideo, sicut prædiximus, esse divinum quædam participant plus, et quædam minus, unumquodque sicut potest.

Est autem anima viventis corporis Text. et 35. causa et principium. Causa autem et principium tripliciter dicuntur : anima autem est viventis corporis, causa et principium secundum tres modos determinatos in secundo Physicorum. Est enim anima causa efficiens unde est motus corporis, et ipsa est etiam causa finalis propter quam est corpus, et est causa formalis sicut substantia dans esse animato corpori.

Quod enim sit causa formalis sicut Text. et 37. substantia animati corporis, manifestum est : vivere enim viventibus est esse, quia vivere est actus animæ in corpus continuus, sicut supra diximus. Causa autem formalis et principium viventium in eo quod vivunt, est anima : cum animatum ab inanimato determinetur in vivendo, sicut superius patuit. Amplius autem ejus quod potentia est vivens, hoc est, quod potestatem habet exercendi opera vitæ, actus est ratio. Actus enim qui est complementum est rationem et esse dans ei quod potest operari opera vitæ, sicut supra probatum est in prima diffinitione animæ. Constat autem quod actus potentia vitam habentis est anima. Ergo ratio ejus est forma. Ex istis igitur duabus rationibus probatur esse principium et causa corporis sicut forma et substantia ejus. Manifestum est autem quod ipsa est etiam causa finalis, quæ est causa propter quam est quidquid est, et propter quam fit quidquid fit. Sicut enim in-

<--- Page Split --->

tellectus practicus in mebanicis est propter finem determinatum, propter quem movet materiam ut inducat formam artis, quod est bonum artis illius : eo quod omnis ars alicujus boni est operatrix, sicut faber facit quod facit propter cultellum, et operatum opus illud est finis ejus. Eodem modo etiam natura operatur propter finem determinatum quem intendit, sicut probatum est in secundo Physicorum 1 : et hic est finis naturae propter quem operatur. Hujus etiam finis in animalibus est anima : secundum naturam enim omnia physica corpora animata et organizata propter animam, et diversitas eorum est propter animae diversitatem : et hoc est tam in animalibus quam in plantis, sicut et omnia instrumenta artis sunt propter artis finem. Sicut autem supra diximus, quod cujus causa fit, dupliciter dicitur, scilicet quod est cujus causa fit totum quod fit : et quod est quo res est id quod est : et horum exempla subjecimus superius. Esse enim divinum est unum, cujus causa fit quidquid fit, sed non quo res est id quod est : forma autem est cujus causa fit, et quo res est id quod est : et talis finis est anima animati corporis. Sic ergo probatum est quod anima est causa finalis. At vero ipsa est etiam efficiens causa, unde est motus corporis animati. Nihil enim movetur ex se secundum locum nisi ab anima. Si autem aliquis dicat quod non omnibus viventibus convenit iste motus, dicemus quod etiam alteratio et augmentum sunt motus ab anima in corpore uno existentes : sensus enim quaedam alteratio esse videtur, et nihil sentit nisi quod habet animam. Similiter autem omni vivo convenit augeri et minui. Nihil autem augetur proprie, nisi quod alitur proprie : et nihil alitur proprie, quod non participat animam : ergo ad minus unde est motus augmenti in omni corpore vivo est anima, quod quidem corpus participat animam. Erit igitur anima tripliciter causa animati cor-

poris : eo quod tres dictae causae in unam rem coincidunt, sicut in secundo Physicorum probatum est. Materialis autem esse non potest, quia materia nunquam coincidit in eamdem rem cum aliis causis.

CAPUT III.

De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

Empedocles autem loquens de motu Text, et com. 38. nutrimenti ad partes et membra ejus quod aliter non bene dixit, addens dictis suis augmentum accidere plantis : deorsum quidem, propter id quod terra sic fertur naturaliter deorsum : sursum autem, propter ignem qui movetur sursum. Et fuerunt rationes inducentes Empedoclem praecipue tres, quarum una est : quia videbat motum nutrimenti esse naturalem, et naturalem habet finem determinatum in natura : tractum autem esse motum violentum, sicut manifestum est ex VII Physicorum : et ideo ne diceretur nutrimentum trahi ad membra per virtutem membrorum, dixit quod naturaliter movetur ad illa per naturalem motum elementorum, quæ commixta sunt in alimento. Alia vero ratio est, quia videmus elementa per aliquem suum actum remanere immixta : et ideo dicebat quod etiam suos motus naturales retinebant. Tertia ratio fuit, quia in omni animato videbat membra inferiora habere nutrimentum grossum et terrestre, superiora autem habere alimentum subtile et calidum. Similiter autem in senibus, in quibus deficit calor, videbat inferiora membra plus nutriri quam superiora : et in juvenibus, in quibus est multum calidum, membra superiora plus nutriri quam in-

<--- Page Split --->

feriora, quia in eis calor ignis multam ad se trahit materiam, et illa multiplicata multum elevatur sursum, et parum deorsum. Eadem autem causa est, quod in mulieribus membra inferiora multum augentur, sicut crura, et nates, et membra superiora habent gracilia, sicut brachia et humeros : quia frigiditas vincens in eis ingressat nutrimentum, quod ponderositate sua trahit inferius. Videbat nihilominus in omni nutrimento dominari aquam et terram, et ideo putabat haec non moveri sursum, nisi prius essent conversa in ignem vel ignita. Haec igitur sunt quae induxerunt Empedoclem. Errabat autem Empedocles dupliciter. Uno quidem modo, quod non bene accepit intentionem ejus quod est superius, et intentionem ejus quod est inferius : quia non idem est sursum et deorsum animati corporis et mundi : quia in mundo sursum et deorsum differunt et opponuntur situ tantum, sed in corporibus animatis differunt figura membrorum et officio. In omni enim animato dicimus quod caput est superius corporis ejus, et tamen videmus quod bestiarum caput est pronum in terram, et non rectum, nisi solius hominis, sicut Ovidius dixit de Deo, quod

Os homini sublime dedit, cælumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus 1.

Si ergo sic figura et officiis in corporibus animatis distinguuntur sursum et deorsum, tunc cum planta radices habeant ori animalium per officium similes, radix erit in plantis sursum, et rami deorsum : quia non idem erit sursum et deorsum quod in mundo est sursum et deorsum : quia, sicut diximus, positiones istae in corporibus animatorum dicuntur eaedem vel similes diversae secundum opera, et non secundum situm mundi.

Adhuc etiamsi concesserimus EmpeText, et 20 docles quod idem sit mundo superius et corporibus animatis, nos videmus quod quælibet pars nutrimenti fertur in contraria loca : quia fertur sursum et deorsum ubicumque sunt membra : talis enim motus non potest esse a virtute elementali. Si enim illa sint simplicia, habebunt motus simplices. Si autem composita, prævalebit motus dominantis in mixto. Oportet igitur quod motus iste sit ab alia virtute quæ non est elementalis, neque consequens commixtionem elementi : hanc autem vocamus animam : ergo erit ab anima. Aliter enim evellerentur a se invicem quæ in contraria loca feruntur, et prævaleret dominans elementum. Universaliter autem nunquam evelluntur quando diu vivit planta vel animatum. Continens igitur ea non est elementalis virtus : et hanc, ut diximus, vocamus animam.

Rationes autem moventes Empedoclem non sunt difficiles ad solvendum. Ostendimus enim in VII Physicorum duplicem esse tractum 2 : unum quidem in quo trahens per virtutem, quæ omnino extrinseca est, trahit id quod trahit, et tractus iste est violentus. Alius autem est quando trahens aliquid suæ virtutis generat in tracto, quæ virtus innata in tracto facit ipsum moveri ad trahens, sicut trahitur ferrum a magnete, et hic tractus est naturalis. Sic trahitur cibus ad membra : eo quod virtus membri generatur in cibo, quæ agente in se membro continue reducitur ad actum : et per illam alimentum movetur ad membrum sicut ad locum suæ formæ et speciei, in qua complementum accipit illius virtutis quæ generata est in ipso per actionem animæ quæ est actus membrorum. Cum autem hæc virtus non sit elementalis, sed animæ quæ est actus membrorum, constat quod naturaliter movetur, vel potius, si ita liceat loqui, animaliter movetur ad membra, et non per virtutem aliquam

<--- Page Split --->

el mentalem. Et quod dicit elementa aliqualiter remanere in mixto cibo, non juvat ad suae opinionis assertionem : quia elementa materialia efficiuntur, et virtus animae alimentum assimilans efficitur formalis et movens. Quod autem dicit grossius et terrestrius esse nutrimentum inferiorum membrorum, non generaliter est verum. Membrorum enim terrestrium, sicut sunt ossa, nutrimentum est terrestre : et membrorum aquaticorum, sicut est cerebrum, nutrimentum est aquaticum : et ossa sunt superius et inferius corpore, cerebrum tantum superius. Sed verum est quod in senibus et in mulieribus frigidis plus nutriuntur inferiora membra quam superiora, propter caloris defectum : quia calor est instrumentum animae, et deficiente instrumento, aut nullae fiunt operationes artis, aut non bene fiunt : sed ex hoc non probatur quod fiat nutrimentum virtute elementali, sed potius virtute animae cum aliquo defectu instrumenti : quia, secundum Empedoclem, nihil deberet de nutrimento in talibus ferri sursum, sed totum deorsum. Sic igitur patet quod non vere dixit Empedocles.

CAPUT IV.

De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

tum accipit suae quantitatis per appositionem cremabilium : et propter hoc dicunt quod ignis etiam haec duo in omnibus operatur animatis. Et hi quidem adhuc aliis duabus rationibus sunt inducti, quarum unam esse dicebant, quia videbant ignem non nutritum perire per continuam suae materiae perditionem. Evolant enim ascendendo semper materiales partes ignis, et contendunt superius. Cum igitur sic continue deperdatur, indiget deperditi restauratione. Non autem deperditum restauratur nisi per nutrimentum : oportet igitur quod ignis nutriatur. Si quis autem eis dixit quod ignis naturaliter movetur sursum, et ideo partes suae materiales evolant ex ipso naturaliter : dicebant hoc esse non posse, propter hoc quod nihil corrumpit seipsum, nec naturaliter intendit suiipsius corruptionem : ignis autem corrumpitur per hoc et destruitur, quod paulatim evolant ex ipso partes materiales suae : ergo non naturaliter emittit eas, sed per aliquid corrumpens : erit igitur etiam naturale nutrimentum ipsum salvans et deperditum restituens. Alia autem ratio istorum fuit, quia dicebant augmentum fieri per hoc quod additur aliud corpus intrans in poros ejus quod augetur, et nihil esse ita porosum sicut ignem, propterea quod siccissimus est et perspicuus : ex siccitate enim continet poros, perspicuitas autem multitudinem ostendit pororum.

1 . t . c t o m . Sunt autem quidam qui non om- 10. nium elementorum virtute fieri dicebant alimentum, sed virtute ignis tantum, et similiter augmentum : cujus assignabant rationem, quia ignis solus inter omnia corpora et alitur virtute propria et augmentatur. Alitur enim, in quantum educit subtile humidum de calefactis, et convalescit et sustentatur in ipso : augetur autem, in quantum incremen-

Hæc autem non sunt vera in toto : Text. et com. 41. verum quidem enim est non fieri alimentum sine calore ignis, sed calor ille instrumentalis est,et non primum efficiens, et ideo est concausa et non causa principalis. Operatur enim in alimentum non species ignis, sed species vivi corporis et virtutis animæ, sicut superius diximus : et ideo non alterat ad speciem ignis, sed carnis, vel ossis, quæ sunt species organorum animæ. Cujus signum est, quia

<--- Page Split --->

augmentum ignis in quantitate interminatum est : tantum enim augetur, quantum est cremabile appositum igni. Sed omnium animatorum quae constant in figura et quantitate, certa est quantitas in qua salvatur forma illius speciei, et est ratio magnitudinis in maximo et in minimo, in qua stat, et extra quam non salvatur species : et augmentum habet terminum quod est quantitas organorum, quae sufficit operationibus virtutum et potentiarum : ergo aliud est principium augmenti in animatis, quam sit virtus ignis : hanc autem vocamus animam, quae talem ponit augmento suo terminum : haec enim magis sunt rationis, hoc est, formae quae dat esse et rationem, quam materiae, hoc est, quam alicujus virtutis materialis vel corporeae, sicut est Ratio Avicalor ignis. Alia autem ratio qua Avicennae, cenna improbat sententiam istam est, quod ignis quando nutrit et auget, non nutrit et auget nisi seipsum : anima autem vegetabilis neque nutrit, neque auget seipsam, sed potius corpus.

Rationes autem quas inducunt non difficile est solvere. Dicimus enim quod ignis non proprie nutritur, neque augetur. Id enim quod convertitur in ignem, non ingreditur in ignem, neque ingreditur in ipsum ut cuilibet parti addatur et uniatur, sed diffunditur ignis per generationem formae ignis in materia aliena. Et quod dicunt quod attrahit subtile humidum ex cremabilibus, et quod illo cibatur, dicendum quod non ad hoc attrahit ut illo cibetur, sed potius ut in illo generetur tanquam in prima materia. Non enim attrahit, nisi quia calefacit et subtilizat : et tunc calor facit ipsum ebullire ad superficiem corporis, cujus illud fuerat humidum : et ibi fumat et fit flamma : deberet autem attrahi in omnes partes ignis antequam inflammaretur si esset nutrimentum ignis. Patet igitur quod illud est proprie generatio ignis et non nutrimentum. Quod autem dicunt in igne fieri deperditionem secundum materiam, dicendum quod accidit igni in quantum

est in loco alieno : per hoc enim materiae partes plus igni similes evolant intendentes ire ad locum proprium, sed extinguuntur ab aere circumstante : et sic fit continua ignis deperditio : neque intendit per hoc suam corruptionem, sed potius melius salvari et convalescere in loco proprio : et sic fieret si non impediretur : et ideo non intendit ignis secundum naturam restaurare illud deperditum, sed potius per inflammationem multiplicare suam speciem in materia aliena, sicut diximus. Quod autem objiciunt de poris et vacuo, ostendimus nihil esse in primo de Generatione et Corruptione. Exclusis autem sic falsis opinionibus et erroribus Antiquorum, loquemur de qualibet potentia vegetabilis animae, ostendentes quae sit quælibet ipsarum, et quam habent ad invicem et ad animam vegetabilem comparationem.

CAPUT V.

De alimento quod est objectum nutritiva et vegetativa.

Quoniam autem haec potentia animae Text et com. 42. quam vocamus nutritivam, est vegetativa individui generativa per multiplicationem individuorum in specie, oportet nos secundum prædictam doctrinam prius loqui de nutrimento. Opere enim quod est alimenti opus, determinatio fit circa alias potentias animæ vegetabilis : eo quod augmentativa et generativa operationem quamdam alimenti recipiunt. Est igitur alimentum quasi objectum unum tribus potentiis animæ vegetabilis prævium.

<--- Page Split --->

tum omne mutatur. Mutatio autem omnis, aut est de contrario in contrarium, aut de contrario in medium, quod comparatum contrario est contrarium : ergo non alitur nisi contrarium contrario.

Adhuc autem omne alimentum patitur ab eo quod alitur, et non e converso : contraria autem sunt quae patiuntur ab invicem : patitur enim decoctionem et assimilationem, cum omnis decoctio sit completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus qualitatibus aut passionibus, sicut habitum est in quarto Meteororum. Non tamen patitur id quod alitur ab alimento, sicut neque instrumentorum domus aliquid patitur a materia ex qua fit domus, sed potius materia patitur et transmutatur ab ipso in domus formam. Ita et alimentum transmutatur in formam ejus quod alitur, et non e converso. Instructor autem domus non habet mutationem nisi illam quae est ex otio ad agere, sive actus primi ad secundum, sicut scientem dicimus mutari quando actu fit considerans : ita etiam animae virtus quae nutritiva vocatur, mutatur quando de nutriente secundum potentiam, efficitur nutricns in effectu. Et forte hoc nunquam est, quia in talibus virtutibus superius diximus animam magis fore actum secundum quam primum, et potius assimilari vigiliae quam somno : forte enim semper nutrit, etsi non semper nutrimentum ab extrinseco querat : quia semper aliquid agit circa nutrimentum, aut dissolvendo, aut alterando, aut attrahendo, aut uniendo membris. In determinando autem istam quaestionem magnam habet differentiam, utrum nutrimentum sit quod ultimo est quando unitur membris, aut quod primo quaerit ut nutriat antequam alteretur et assimiletur, aut utrumque : quoniam si consideremus nutrimentum secundum actum, hoc est, quod potest perficere nutrimenti operationem per

hoc quod movetur ad membra et unitur membris, sine dubio tunc id quod assimilatum est membris, est nutrimentum. Si autem nutrimentum accipiatur secundum potentiam, quod scilicet potest per suam substantiam fieri nutrimentum, tunc nutritur contrarium contrario : et ideo non coctum adhuc est contrarium, coctum autem simile : et ita utrumque praedictorum contingit dicere, et quod contrarium contrario, et quod simile simili alitur : et ideo manifestum est quod utrique quodammodo recte et non recte dicunt.

Quoniam autem, sicut supra ostendiText.et con. 46. mus, nihil alitur proprie quod non habet animam, oportet animatum esse corpus quod alitur, et animae potentia in alimentum agere, et non virtute elementali simplici. Alimentum igitur animati corporis per se est, et non secundum accidens : virtutibus autem elementalibus non attribuitur nisi per accidens, hoc est, in quantum sunt instrumenta animae : et sic qualitates elementales sunt concausae et non causae alimentali, sicut supra ostendimus.

CAPUT VI.

De officiis nutritivae et augmentativae.

IIispespotentiiscetdeterminandum . Estautempotentianutritivaquaedenutri - mentorestauratdeperditumincorporeanimatoutsalvetincssedivino . A u g - mentativaautemestillaquaedenutri - mentoadditquantitatimembrorumutaddebitamlongitudinemetquantitatemdeducantur .

<--- Page Split --->

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1t ex hoc accipitur, quod licet idem subiectum sit alimento et augmentativo, hoc est, ei quod auget : tamen esse eorum secundum rationem diffinitivam est altorum et alterum. Animatum enim serundum quod quantum est, alimentum augmentativum quaerit : sed non nutrit nisi secundum quod est hoc aliquid, et substantia potens recipere formam membrorum et substantiam. Nutrimentum enim non salvat nisi substantiam, et ideo, quamdiu potest nutriri, tamdiu salvatur in individuo. Sed augmentativa non agit per totam vitam, et ideo ipsa non est salvativa substantiae, sed potius perfectiva quantitatis.

Et sunt quatuor differentiae inter nutritivam et augmentativam, quarum una est principalis, quod nutritiva non accipit alimentum nisi in quantum est potentia substantia membrorum, et non curat de quantitate. Augmentativa autem accipit ipsum in quantum potentia additur quantitati membrorum, in quantum membrorum quantitas extenditur ipso addito membris.

Secunda autem est, quia nutritiva addit substantiam cibi substantiae membrorum aequalem secundum tres corporis diametros, longitudinis, et latitudinis, et profunditatis, in omnibus his aequaliter perditum restaurans. Augmentativa autem praecipue addit longitudini : et ideo indiget quod calor suus sit fortior, et membra in quibus est, sint mollia, quae extendi possint. Hoc autem sic probatur: longitudo enim non fit major nisi ossibus extensis : et haec dura sunt, et non nisi forti calore faciente discurrere nutrimentum per ipsa, fieri potest. Similiter autem non fit extensio sicci indurati, sed potius ejus quod est humidum flexibile : et ideo non fit augmentum nisi in juventule antequam adveniat siccitas nimia, quae prohibet extensionem : et haec est causarum una quare non semper augentur corpora, sed semper nutriuntur. Nutritiva enim licet secundum omnem dimensionem, ut diximus, nutriat, tamen

secundum latitudinem maxime nutrit : quia ad illius incrementum non exigitur nisi assimilatio nutrimenti, et additio, et non extensio in ampliorem quantitatem, nisi quantum extenditur in addito : et hoc frequenter fit in solis membris mobilibus, quae sunt caro et hujusmodi, praeter hoc quod ossa extendantur : et hoc fit calore debili magis quam forti.

Tertia differentia est, quod nutritiva hebetiori, ut dictum est, instrumento operatur : augmentativa autem acutiori. Cum enim calor naturalis utriusque sit instrumentum, hebes calor est qui solum convertit nutrimentum et assimilat : acutus autem qui facit ipsum discurrere per membra dura, quae mollificat infundendo ea acuto humore nutrimentali, et tunc extendit ea. Et causa hujus est, quia cum quælibet virtus plus possit in materia propria quam aliena, hebetatur calor, quanto plus de aliena materia ingeritur. Quod ut melius intelligatur, oportet scire quod duplici humido indiget omne quod nutritur. Unum quidem est seminale, quod est aliquid substantiae seminis, et illud est proprium subjectum caloris naturalis. Aliud autem est nutrimentale, quod accipitur de nutrimento quod semper retinet aliquid de natura cibi, et ideo semper aliquid habet de extraneo : propter quod non adeo efficax est in eo calor naturalis, sicut in primo humido, et quanto plus ingeritur de nutrimentali humido, quod additur radicali sive seminali, ex quo formantur membra radicalia, et quod est infusum eis, tanto plus inspissantur et indurantur, et calor plus in eo debilitatur : et ideo calor qui primo fecit duas operationes, alimenti scilicet et extensionis, tandem propter sui debilitatem et membrorum duritiam, non potest perficere nisi unam quae est nutrire : et ideo tunc stat augmentum.

Est autem circa hoc adhuc notandum, quod tempus incrementi etiam secundum Galenum et Avicennam est tempus aetatis puerilis, quia pueri sunt calidi et hu-

<--- Page Split --->

midi propter vicinitatem quam habent ad suam originem, quae est ex calido et humido. Humidum autem et calidum simul conjuncta faciunt diffusionem et extensionem. Procedente autem tempore exsiccatur paulatim humidum in tempore juventutis, et induranturmembra : et licet acutius in juvenibus sit calidum, tamen non est majus in juvenibus quam in pueris. Et de hoc dat exemplum conveniens Galenus : quia si aliqua caliditas determinatae virtutis penetrat in aquam, et eadem in essentia caliditas penetrat in materiam siccam, acutior erit caliditas in sicco, quam in humido, sed non major. Et sic est de calore puerorum et juvenum, qui aequalis est, licet acutior sit in juvenibus quam in pueris : et ideo in pueris plus de cremento operatur propter mollitiem membrorum, et in juvenibus minus propter eorumdem duritiem, licet calor sit aequalis : et hujus signum est, quod pueri circa septimum annum ut in pluribus plusquam dimidium perficiunt suae quantitatis. Haec igitur est tertia differentia.

Quarta autem est penes finem utriusque accepta : quia anima sicut et natura non est infinitae et indeterminatae intentionis : et ideo habita debita quantitate, in qua exercere potest suas operationes, non auget ultra augmentativa anima, etiamsi posset bene ultra augere : quia non abundat superfluis natura, sicut etiam non deficit in necessariis : finis autem nutritivae est salvare individuum per deperditi restaurationem : et hoc necessarium est in toto tempore, et ideo per totam periodum continue operatur. Reliqua autem quae de augmento et nutrimento dicenda sunt, in primo de Generatione et Corruptione requirantur.

CAPUT VII.

De officiis virtutis generativae.

Idem autem nutrimentum per virtutem generativam, est factivum generationis, non tamen generat id quod alitur, sed potius generat id quod est, ut id quod alitur in specie. Cujus probatio est, quia nihil generat seipsum : oporteret enim quod idem esset et non esset simul. Omne enim generans actu est : id autem quod generatur actu, non est ens : esset igitur idem, et non esset secundum substantiam : et ideo sicut alimento et augmento aliud et aliud est esse secundum idem subjectum, ita alimento et generativo necessarium est aliud esse secundum diffinitivam rationem. Propter quod notandum est, nutritivam salvare individuum per distributionem nutrimenti ad membra : et quod superfluit membris, hoc sequestrat ad membra genitalia, quae trahunt ipsum sicut ventosa trahit sanguinem. Membra autem seminaria sunt Membra M minaria su organum virtutis generativae, sicut cereorganum generativ generativ virtutis. brum est organum virtutis animalis, et virutis. cor virtutis vitalis : et virtus generativa sita in membris genitalibus, imprimit in alimento superfluo virtutem formativam, quae in seminis viscositate retenta, quando fuerit in debito loco, format semen in organicum corpus : sicut enim nutritiva cibo influit speciem membrorum, per quam tendit ad membra, ita genitalia influunt ei virtutem formativam, qua formatur semen in membra corporis organici : et hoc quidem semen a toto corpore deciditur, et maxime a cerebro, et per spongiositatem membrorum, attractiva virtute testiculorum trahitur ad vasa seminaria, et ibi informatur praedicta virtute.

<--- Page Split --->

Et ideo virtus generativa in veritate est duplex. Una quidem in generante, quae descendit semen attrahendo, et haec operatur tribus, calore scilicet qui spumosum facit semen, ut spumosum sit spiritu deferente formativam virtutem, et hic spiritus extendit membra genitalia : et eodem calore consumit superfluum humidi seminis, ut efficiatur globosum et quasi glandulosum, quod magis retinere possit virtutes sibi impressas, et melius retineat figuras membrorum effigiatas. Operatur autem seipsa virtus generativa, influendo virtutem formativam quae est in semine, sicut ars est in artificiati materia : et operatur hunido cibali, sicut materia etiam operatur : et operatur ventositate sicut instrumento extendente membra genitalia ad actum coitus, et ejiciendo semen a masculo in feminam : ventositas enim propellit semen ad locum debitum.

Alia autem virtus generativa est in semine, quae est virtus formativa, duo habens instrumenta, et duas materias, et duo opera. Unum quidem suorum instrumentorum est calor seminis, qui triplici virtute est informatus : quarum unam habet a substantia in quantum est calor, et ille est virtus solutiva aut dissolutiva et subtilitativa et alterativa seminis. Secunda autem est virtus cœlestis, quae virtute operatur ad vitam ex potentia motionis cœli, sicut diximus in aliis locis. Tertia est virtus animæ, cujus ipse calor est instrumentum, qua virtute inducit formas organorum physici corporis potentia exercentis opera vitæ. Habet etiam spiritum infra spumam seminis contentum pro instrumento, per quem vehit in omnes partes seminis suas virtutes. Duo autem humida sunt materiae in quibus haec operatur. Unum quidem est quod est in substantia seminum,et hoc est principale. Aliud autem est attractum ut addatur illi, hoc est, humidum sanguinis menstrui, loco cujus infans quaerit cibum cum a matrice separatur : et hoc humidum est supplementum quod additur

humido seminali, ut sufficiat formationi membrorum. Duo autem opera sunt : unum quidem membrorum formatio, alterum autem est quod attribuitur membris, sicut numerus membrorum et ordo, et situs, et asperitas, et lenitas, et caetera hujusmodi quae membris attribuuntur. Haec igitur sunt opera virtutis generative, et haec quidem fit ex nutrimento.

Fuerunt autem quidam contendentes, non ex nutrimento, sed ex aliquo quod actu est pars animati, fieri generationem, dicentes eam fieri ex carne, non ex superfluo nutrimenti. Sed error eorum convincitur quatuor rationibus. Quarum prima est, quod caro vel aliud quod est pars corporis animati, non est potentia corpus animatum, nisi prius a sua forma corrumpatur : semen autem potentia totum corpus. Secunda ratio est, quod illud quod est actu pars, non deciditur ab animato, nisi cum magno dolore : semen autem separatur cum delectatione. Tertia ratio est, quia actu pars non deciditur a toto corpore : semen autem deciditur a toto corpore. Quarta ratio est, quia videmus oculis nostris semina plantarum, neque lignum esse, neque folia, neque radicem, sed semina maturata : et videmus semina animalium non esse carnem, neque os, sed humorem album. Falsum igitur est quod dicunt, et rationibus inductis et multis aliis manifestatur error eorum. Querunt autem isti, qualiter tunc fit generatio univoca, ut ex planta planta, et ex homine homo ? Sed ad hoc nos dicimus, quod generatio dicitur æquivoca vel univoca quantum ad generans primum effective quod decidit a se semen : haec enim dat virtutem formativam semini : et sic fit ex planta planta, et ex homine homo, et sic de aliis.

Ex omnibus autem præmissis constat, quod hujusmodi principium quod vocamus animam nutritivam, est ejus quod potest salvare scipsum, et suscipere tale

<--- Page Split --->

principium secundum quod est in tali dispositione. Ad hoc enim habet eam ut salvetur in aliquibus suis dispositionibus, licet in omnibus salvari non possit, quia in quibusdam continue mutatur. Alia autem sunt quae non indigent tali principio, eo quod in omnibus suis dispositionibus semper uno modo conservantur, sicut corpora ecclesia : et ideo illa habent alias virtutes quam mortalia. Non enim indigent nutritiva et augmentativa et generativa, quemadmodum diximus in aliis.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

Oportet autem scire, quod cum unum et idem sit subjectum circa quod dictæ virtutes tres operantur, habet tamen in hoc ipso virtutes multas subservientes sibi, quarum tamen multitudo ad quatuor est reducta, quae sunt attractiva, digestiva, expulsiva, et ante has tres appetitiva. Appetitiva enim appetit cibum appetitu naturali, prout est animæ vegetabilis virtus. Appetit autem ex vacuitate replentis nutrimenti, et ex defectu qui provenit ex dissolutione deperditi a substantia vegetabilis. Hic tamen appetitus cum sensu est in his quæ habent animam sensibilem et vegetabilem, et vocatur fames et sitis, et provenit ex sensu evacuationis. Attractiva autem in plantis quidem est ex calido quod est in radice et cæteris partibus plantæ, cujus virtute est succio humidii nutrientis quod tangit radices plantarum. In animalibus autem est per motum villorum qui sunt secundum longitudinem in stomacho et intestinis animalium. Sed

digestio est ex proprio et naturali calore digerente, et separante purum ad impuro, et terminante ipsum ad speciem ejus quod nutritur in quantum est instrumentum animæ.

Scias tamen tribus præcipue juvari attractionem, scilicet similitudine, vacuitate, et calore. Similitudine quidem sicut magnes attrahit ferrum : et hoc fit in anima vegetabili quando cibus accipit membri similitudinem, et per illam movetur ad ipsum, sicut superius diximus. Vacutate autem quando membra vacua sunt et pori membrorum propter multam factam in eis deperditionem et consumptionem. Calore autem trahente, quia calor naturalis sugit cibum, sicut ignis sugit oleum in lampade. Et hi tres modi perficiunt attractionem in omni habente nutritivam virtutem aut potentiam. In animalibus autem insuper sunt villi per longitudinem stomachi, et quorumdam intestinorum ordinati, qui motu suo ingerunt et attrahunt cibum in locum digestionis ut ibi digeratur. Retentiva autem operatur adhuc, ut cibus ita diu stet in loco uno donec debitam accipiat alterationem. Et hoc quidem generaliter juvatur tribus, et quartum specialiter habet in animalibus perfectis. Primum autem tiutentiva gereneraliteritbus juvetur et in pertectis animalibus quatuor.

Qualiter retentiva generaliteritbus juvetur et in pertectis animalibus quatuor.

<--- Page Split --->

siti, qui comprimendo retinent cibum ne de loco moveatur.

Digestiva autem, ut diximus, in omnibus juvatur calido et humido : eo quod calidum alterat et terminat. Humidum autem facile influit membrum, et recipit eorum formas et figuras. Habet tamen tres operationes, hoc est, alterationem cibi ex qualitatibus contrajacentibus, ut diximus in quarto Meteororum, et maturationem quæ est per eductionem humidi superflui : et hæc quidem a quibusdam vocatur digestio, quæ fit per assimilationem nutrimenti ad membra. Propter quod etiam quatuor digestiones esse dicuntur. Quarum una fit statim in ore. Superficies enim oris continua est stomacho, et operatur in cibum alterationem : et hoc patet, quia triticum masticatum a masticatione accipit virtutem maturationum apostematum, quam non habet contusum. Et alia est in stomacho, ubi grossum a subtili separatur : et hoc a quibusdam vocatur prima una cum illa quam diximus fieri in ore : et hæc est vera sententia : quoniam prima digestio in ore incipit, et in stomacho perficitur. Secunda autem est in hepate, ubi massa quæ vocatur ptisanaria, hoc est, succus de cibo eliquatus, trahitur per venas quæ mesaraicæ dicuntur ad hepar, et ibi rubeum sanguinis accipit colorem, et dirigitur ad venas, et in extremitatibus illarum tertiam accipit digestionem, et in albedinem mutatur, et separatur ab eo nimia aquositas quæ est in ipso per colatoria urinæ quibusdam in animalibus quæ urinam habent. In aliis autem quæ non habent, remanet cum fæce stercorum immixta. Et quarta digestio fit in singulis membris ad propriam similitudinem membrorum . In plantis autem, quia terrestres sunt, non est stomachus, sed est eis terra pro stomacho : quia in terra sub radicibus eliquatur humidum permixtum, et subtile quidem sugunt ra-

dices, et grossum dimittunt, et ideo ventre non indigent.

Expulsiva autem expellit quod superfluum est, sive sit purum, sive impurum. Et juvatur in hoc opere multis, sed præcipue quatuor sunt quæ eam juvant. Juvat enim caliditas vias per quas fit expulsio, aperiendo et acuendo id quod expellendum est. Juvat etiam humiditas aliquando vias per quas fit expulsio lubricando et mobilitatem ei quod expellendum est conferendo. Juvat etiam frigiditas per accidens, ventositatem quæ est in ejicienda superfluitate continendo ne evaporet, et etiam ingrossando, quæ cum fortis est, cum magno impetu ejicit superfluum. Juvant etiam frigiditas et siccitas, per quas ei debet contrahendo : et tunc quasi exprimendo expellitur superfluum. Similiter autem caliditas incidit viscositatem et separat, et tunc facilius educitur. In omnibus autem his virtutibus est manifestum, quoniam frigiditas non juvat nisi per accidens : et hoc ideo fit, quia virtutes ista præcipue motu perficiuntur, et quædam sunt opera vitæ : frigiditas et immobilitat et mortificat. Hæ autem quatuor virtutes naturales vocantur, eo quod ut natura per instrumenta corporalia operantur.

Scias autem, quod in his omnibus semper virtutis instrumentum et vehiculum est spiritus : et frigiditas spiritum a motu suo impellit vel impedit, et ideo ad opera virtutum per se officit, sed proficit per accidens 1.

<--- Page Split --->

CAPUT IX.

De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

Text, et com. Quoniam autem tria sunt necessaria, 49. scilicet quod alitur, et quo alitur, et alens effective, alens quidem primum et cui essentialis est actus alendi, est anima vegetabilis per nutritivam. Quod vero alitur, est corpus quod habet animam et non aliud, sicut ostendimus superius. Quo vero materialiter alitur, est alimentum. Et in his est advertere, quod virtus nutritiva est deserviens augmentativa et generativa, quoniam utrique per dictas quatuor virtutes praeparat materiam. Nutritiva enim separat quod est superfluum nutrimento, et expellit ipsum ad membra generationis, ut in virtute formativa sigilletur. Augmentativa autem deservit generativa, generans in quantitate et figura perficiendo ut generare possit : et ideo constat finem in his virtutibus esse generativam. A fine autem qui est quo res est id quod est, hoc est, a forma, omne quod nomen accipit debet denominari, finis autem est generare alterum ut ipsum, utique tunc erit principale in anima vegetativa generare alterum ut ipsum : ideo in vegetabilibus id quod est substantialis forma, absque dubio est generativa. Et ideo corpus secundum omnem partem informat ubi anima vegetabilis est tota perfectio corporis animati, sicut in plantis, et in eis est varia generatio, quia ubique planta generat ramos et virgas et folia et fructus et semina, et ubicumque abscindatur, convalescit utraque pars ipsius. Sicut enim tactus in anima sensibili est sensus particularis et forma substantialis ejus quod habet sen-

sus, et ideo ipsum brutum ubique determinat, ita de generativa est in plantis : propter quod etiam nonnullis videbatur nutritivam et augmentativam eamdem virtutem esse, sed primo cum fortis calor et mollia membra, habere operationes duas : cum autem calor debilior est et duriora et sicciora membra, tunc retinere tantum operationem unam, licet non veram causam dicant. Quoniam etiamsi ponatur non hebetari calor et non indurari corpus, nihilominus stabit tamen augmentativa in termino secundum naturam, ut supra diximus. Qualitercumque autem dicatur, constat quod in his generatiav est finis : et ideo inter has tres vires quae super nutrimentum operantur, prima naturaliter est nutritiva, et secunda augmentativa, sicut substantia est ante quantitatem, et illa quae finis est generativa, quae non servat esse secundum materiam et individuum, sed esse divinum in specie attingit, propter quod agitur quidquid agitur secundum naturam. Oportet autem scire quod anima vegetabilis est, quae unit in se istas vires, quae quidem specie differunt secundum quod et vegetabilia differunt. Est enim una palmifica, et altera olitica, et sic de aliis : et actus illius animae est vita, sicut diximus superius.

Est autem adhuc sciendum, quod si comparatio fiat animae vegetabilis ad sensibilem et rationalem, tunc vires anima vegetabilis dicuntur naturales : eo quod non nisi per instrumenta primorum corporum naturalium operantur et ad naturam in individuo vel in specie conservandam, sicut patet ex dictis : tamen est perfectio organici corporis sicut et aliae : et ideo licet nutritiva sit diffusa in toto corpore, propter hoc quod ubique salvat individuum, et similiter augmentativa, eo quod omnibus diametris et praecipue longitudini principaliter addit et generativa in plantis : tamen in animalibus perfectissimis hae virtutes sedes habent determinatas, a quibus influunt suas operationes in corpus. Et sedes qui-

<--- Page Split --->

dem nutritivæ præcipue est hepar cum calore suo alterans et ad membra dirigens cibum. Sedes autem generativæ est in testiculis masculorum et feminarum. Sicut autem diximus, quod nihil nutritur proprie, nisi quod est animatum, ita etiam nihil generat proprie ad speciei salutem, nisi quod est animatum. Generare autem ad salvandum se in specie, est generare ex eo quod discinditur a seipso, et cui a seipso influitur virtus convertens id in simile secundum speciem : et sic non generant inanimata, sed potius per actiones suas generant formas suas in materia aliena : cujus causa est, quia talia inanimata non habent aliquid quod potentia sit totum, sed quidquid corporis ipsorum est, hoc est actu pars et non potentia totum : ex eo autem quod est actu pars et non potentia totum, fieri generatio nullatenus potest, sicut diximus superius.

CAPUT X.

De duplici motore nutrimenti.

. . . et com. Est autem quo alitur dupliciter, sicut et quo gubernatur est movens immobile: et hæc est manus vel virtus quæ est in manu. Temon autem sive gubernaculum est quo gubernatur sicut movente et moto, eo quod est instrumentum gubernandi:

et hoc ideo est, quia omne alimentum est necessarium ut possit decoqui : et ideo oportet esse calorem decoquentem : et tunc calor effective alit ut movens motum, et potentia animæ est ut movens tantum. Si autem quispiam objiciat, quod movens corporeum quod est movens motum, non oportet ante se habere aliud movens immobile motu locali tantum, sicut ostensum est in VIII Physicorum, in alteratione autem non est necesse quod corpus alterans habeat ante se aliud movens ipsum, et sic dicat hic non oportere esse moventem animam ante calorem : dicendum quod necessarium est in motibus vitæ, sed in motibus aliis naturalibus non est necessarium : necessitas autem explanata est superius, ubi ostendimus quod virtus elementalis sufficienter ad nutrimentum movere non potest 1. Sic igitur figuraliter sive superficialiter quid sit alimentum dictum est : certificandum autem erit de ipso in propriis rationibus de nutrimento. Nutrimenti enim ratio plene non determinatur ex unius libri principiis, quoniam de motu ipso nutrimenti et augmenti et generationis, quæ sunt de nutrimento, jam determinavimus in libris de Generatione et Corruptione, et de modo decoctionis in quarto Meteororum : hoc jam autem de motoribus universalibus. De propriis autem motoribus quoad singula animalia quoad singula membra in scientia de Plantis et de Animalibus erit manifestum . De ipso autem nutrimento dicendum erit in libello quem faciemus de Nutrimento, Deo volente.

1 Vide tamen Averroem super hoc multa di-

<--- Page Split --->