TRACTATUS II

DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.

CAPUT I.

differt ab eo quod non est animatum tali anima, in eo quod est motivum secundum locum, et in eo quod est sensitivum. Et haec duo dicta de anima a progenitoribus nostris qui patres nostri in philosophia fuerunt, accepimus.

De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

Principium autem quaestionis est secundum artem demonstrationis in Posterioribus Analyticis determinatam, quod apponantur in principio ea quae maxime convenire videntur animae secundum seipsam : quia ex his manifestabuntur nobis ea quae sunt posterius, et secundum aliquid convenientia. Animatum autem differt ab inanimato in hoc quod habet animam duo operantem in ipso, quae sunt motus processivus secundum locum, et sensus : vegetativa enim a quibusdam non dicuntur habere animam, sed partem animae, ut in libro de Plantis habebitur. Anima autem rationalis non videtur a quibusdam secundum eamdem rationem nomen animae participare cum aliis. Animatum ergo quod perfectam habet animam, et quae vere anima est,

Dicunt enim quidam et maxime quanText, et comt 20. tum ad communitatem omnis animae. Et primo quidem quantum ad substantialiter inesse omni animae : animam enim dicunt esse id quod movet secundum locum totum corpus et membra, non quidem sicut natura movet ad unum et eodem modo, sed quod movet ad plura et multis modis, sicut vegetativa ad digerere, nutrire, et augere, agerere, et generare : sensibilia autem ad plura quae patent. Et hoc dixerunt qui existimabant quod nihil movet aliud quod ipsum in seipso non moveatur : putabant enim non posse aliquid alii dare dispositionem quam in seipso non habet, hoc est, qua non disponitur. Et ideo putabant id quod non movetur in seipso, non posse movere aliquid alterum : et quia movet anima corpus, arbitrati sunt animam esse aliquid de numero eorum quae mo-

<--- Page Split --->

ventur a seipsis. Et quia eorum quae moventur, primi nisi causam materialem et corporalem non viderunt, omnino nihil distinguentes de causa efficiente formali et finali, ideo ponebant quod id quod maxime motivum est in corporibus, est anima. Est autem hoc calor ignis : et ideo Democritus animam dixit esse ignem quemdam aut calorem. Cum enim isto ponat omnium principia esse atomos, quae sunt infinitarum figurarum, sicut diximus in primo libro Peri geneseos, dicit illos atomos constituere animam, quae sunt speciei sive formae rotundae et figurae. Et quia animam dicit esse ignem aut calorem, eo quod vidit calorem naturalem esse instrumentum animae, ideo dicit quod illae atomi quae sunt rotundae, constituunt ignem et calorem et animam. Atomi autem illae sunt sicut descissiones minutissimae quae discurrunt in aere, quae videntur in radiis solis, quae ingrediuntur per portas et fenestras domorum. Harum enim descissionum omne semen Democritus dicit esse elementa omnium rerum naturalium. Idem autem dixit collega Democriti Leucippus : et nos ipsorum rationes posuimus in primo libro Peri geneseos. Inter haec autem illa quae sunt rotundae formae et figurae, dicunt esse animam propter id quod haec figura omnino vel per omnia, ut asserunt, potest penetrare, praecipue quando circumferentia est minima . Cujus sunt duae causae simul junctae. Una quidem, quia id quod secundum punctum tangit, secundum minimum tangit et maxime penetrat . Circumferentia autem sphaerici quocumque vertatur, non nisi secundum punctum tangit, sive tangat planum, sive sphaericum in eo quod est circumferentia. Figurae autem aliae etiam secundum punctum qui est in angulo, et secundum latus possunt tangere, et ideo non semper maxime penetrant. Alia autem causa jungenda isti est, quod linea circularis citius obliquatur quam aliqua linea recta versus eamdem partem protracta, ad quam curvatur circumferentia : et ideo minus

resistit penetrationi. Quia igitur videbant animam ubique adesse corpori, ponebant ipsam esse rotundum indivisibile penetrans per totum : et quia rotundum est volubile de se, eo quod non est status alicujus super punctum, cum punctum non sit locus alicujus, sed superficies, et rotundum quocumque volvatur, semper est in uno puncto tantum, et ideo suum non est stare, sed perpetuo moveri, ponebant arbitrantes animam esse rotundum perpetuo movens seipsum, et ideo potens movere omnia reliqua : et hoc dixerunt, sicut diximus, quia arbitrati sunt quod anima est id quod adhibet animalibus motum localem in toto et in membris.

Propter quod dixerunt, quod terminus Texr. et rum. 21. et distinctio vitae est per respirationem : quoniam positio eorum fuit, sicut veritas est, quod omne animal habet cor vel membrum aliud quod habet in corpore vices cordis : et hoc motu diastoles et systoles exsufflat ex se spiritum vitalem : ex motu autem incenderetur, nisi esset spiritus refrigerans vel interius in corpore existens vel exterius, sicut in respirantibus , tamen spiritum quocumque modo in corpore hominis factum dicebant esse respirationem, animam hujusmodi spiritum esse dicentes. Dicebant enim quod nullum aliud auxilium sit coelesti virtute ad vitam per quam anima infundatur, nisi quod aer qui continet corpora animata, attractus in respiratione conducit secum figuras sphaericas, per quas reprimit eas figuras quae interiora penetrant, ne exeant quae praebent animalibus motum, sic principia per se mota, eo quod nunquam contingit quiespere propter ipsas per seipsas motas, ut dictum est. Dicunt enim quod ingredientibus in animalia hujusmodi figuris in respirando, prohibent illae quae ingrediuntur illas, quae fuerunt disgregari : prohibent autem haec cooperantes, hoc

<--- Page Split --->

vst, opera sua facientes aerem conducumenta atomos rotundas et condensantem eas intus, ut undique impleant, et penetrent, et moveant. Dicunt autem unumquodque animal vivere tamdiu, quousque haec potest perficere.

tur. Similiter autem quando resolvuntur vapores, terrestria magis sicca separantur et manent in aere : et hoc quia habent in se calorem, elevantur a loco ubi elevata sunt, et moventur sursum : et per naturam gravis quae est ex terrestreitate, moventur deorsum : et aliquando ex motu ipso calefiunt, et tunc velocius reascendunt sursum : et sic habent motus incertos in aere.

V idetur autem quod id quod invenitur a Pythagoricis dictum de anima, eamdem habeat intelligentiam quoad hoc quod ponunt substantiale esse motivum anima, et quod propter illud habet diffiniri. Et ideo quidam Pythagorici ponentes principia prima esse indivisibilia secundum quantitatem, aliquando dixerant quod anima erat atomi rotundæ, sicut et homocritus dicebat. Et hujus causa fuit, quia non poterant videre compositionem aliquam in rebus, nisi eam quæ est quantitatis : et cum illam in principia resolvere vellent, putabant quod divisio staret in atomis. Alii autem posteriores Pythagorici subtilius aliquid intelligentes viderunt utrumque : quia idem indivisibile non poterat esse movens et motum : neque poterat esse quin multa moventia unius figuræ rotundæ haberent quamdam unam materiam communem, quæ moveret in omnibus eis : et videbant bene quod hoc movens non fuit figura : et figura est de consequentibus naturam et esse secundum rationem, licet concomitetur secundum tempus : et ideo quasi corrigentes dictum antiquorum patrum suorum, dixerunt quod illud quod est per se movens omnes atomos rotundas, est anima : tamen dixerunt convenientes cum Antiquis, quod prima moventia mota sunt atomi, eo quod continue moventur quamvis sit tranquillitas nimia. Hujus autem causa physica est, quoniam atomi causantur ex reliquiis vaporum elevatorum dupliciter : quoniam quando elevantur vapores, sunt quaedam minima minus commiscibilia propter terrestreitatem quam alia, et illa evadunt in aerem, quando caeteræ partes vaporum elevan-

In idem autem feruntur quoad dicti causam omnes illi qui dicunt animam esse aliquid motivum seipsum movens. Omnes enim isti conveniunt in hoc quod motivum esse magis sit proprium et substantialius animæ, et quod omnia alia moveantur propter animam, et animam moveri per seipsam : eo quod supponebant quod nihil movet per se, nisi et ipsum moveatur : sicut nihil calefacit per se, nisi et ipsum sit calidum : et ideo ponebant isti omnia corpora physica esse plena animabus moventibus ea continue. Ratio autem istorum fuit quæ posita est in octavo Physicorum. Videbant enim omnia mota et moventia reduci ad unum movens seipsum primum, et putabant quod esset in moventibus, sicut in aliis causis formalibus et efficientibus, quæ per se et univoco referuntur ad effectum. In omnibus enim illis eadem est forma in causa et effectu secundum rationem et speciem : et ideo putabant quod motus quem largitur primum movens ei quod move tur, esset per speciem et rationem in forma moventis : et ideo dixerunt primum movens necessario moveri. Hoc autem non est necessarium in his quæ per essentiam suam totam movent, quoniam in illa essentia nihil potest esse motum. Et est simile ac si diceremus calorem simplicem esse calefacientem, in ipso nihil esset calidum neque disponeretur per calorem : et hoc illi discutere nesciverunt : videbant autem quod movens seipsum non est nisi animatum, et ideo credebant quod anima esset principium movens seipsum. Et qui primo ponebant numeros inter Pythagoricos, quemad-

<--- Page Split --->

modum fecit Plato, qui dixit prima continua et solida proportionibus numerorum fieri, sicut patet in secunda parte Timæi, dicebant animam esse numerum seipsum moventem. Hæc igitur positio Antiquorum verissimam habuit causam dicti sui, licet falsa sit in eo quod dicit, sicut patebit in sequentibus.

Similiter autem et Anaxagoras ani- 23. mam dicit per so et essentialiter esse moventem omne quod move tur, et cum Anaxagora convenit quicumque alius dixit, quod intellectus agens purus et immixtus omne movet quod est in natura. Hæc enim positio est Anaxagoræ, et est subtilior quam præhabita, licet minus sit certificata per determinationem dictorum Anaxagoræ. Non enim dixit Anaxagoras animam penitus idem esse cum intellectu, sicut dixit Democritus. Democritus enim dixit idem omnino et penitus esse animam omnem quod intellectum, eo quod ex eisdem atomis constituitur. Cum enim intellectus sit virtus apprehendens et distinguens verum secundum quod verum est adæquatio rerum ad intellectum, dixit Democritus verum esse quidquid videtur et sentitur. Et cum idem objectum sit ejusdem virtutis, erit secundum eum eadem virtus sensus et intellectus. Et ideo laudat Homerum, et verum dicit eum dicere in heroïcis, ubi dixit quod Hector sapiens jacet : quoniam, sicut dixit Aristoteles in libro de Problematibus, Hector patiebatur aliquando usque ad sensus amissionem et annetiam : et tunc quia caruit etiam intellectus usu. Et hoc dixit Democritus Homerum ideo dicere, quod sensus et intellectus essent omnino idem. Non enim Democritus utebatur intellectu tanquam potentia quadam quæ est circa veritates simplices rerum abstractas a materia et materiae appendiciis, sed omnino idem dicit esse animam et intellectum.

Anaxagoras autem minus certificat de Text, et om 21. dictis suis quæ sit sua intentio. Multoties enim invenitur in dictis suis, quod causam veritatis et motus bene et recte dicit intellectum simplicem, et alibi confundit sensum dictorum suorum, et dicit esse intellectum idem cum anima sensibili : et hoc sequitur ex dicto suo, ubi dicit quod intellectus est in omnibus animalibus magnis et parvis et honorabilibus, quæ discernunt per intellectum vel honestum, et in honorabilibus quæ de honesto in moribus nihil discernunt. Et ratio fuit Anaxagoræ, quia vidit omnem multitudinem quæ est sub specie una, exire ex una natura generis : et ideo posuit omne movens per scientiam et cognitionem exire ab uno movente primo per intellectum, et non esse differentiam nisi tantum secundum esse quod habet in hoc et in illo : et ideo dicebat sensum in substantia idem esse cum intellectu, sed per esse differentem, et esse causam adumbrationis ejus. Et peccabat iste, quia licet una natura prima sit ex qua exit, tamen sunt differentiæ huic naturæ advenientes, et alias essentias constituentes : quia nos videmus quod intellectus qui denominatur a prudentia, et informatur virtutibus intellectualibus, non videtur omnibus animalibus inesse : et licet natura intellectualis participetur ab hominibus, tamen virtus intellectiva ad actum relata, non æqualiter ab omnibus participatur : quia videmus unum multo magis esse dispositum ad intelligendum quam alium

Hoc igitur modo quicumque AntiquoText, et com 25. rum considerant quidditatem animæ per id quod move tur, dicunt animam esse aliquid quod maxime et primo et essentialius motum est, sive hoc sit atomus, sive numerus, sive intellectus, sicut diximus.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

Quicumque autem dixerunt animam esse diffiniendam penes cognoscere, et sentire ea quae sunt, attribuendo cognoscitivum esse velut magis essentiale, et motivum esse sicut potentiam quae consequitur essentiam animae, isti dicunt animam esse principia rerum naturalium materialia vel agentia: quia alia principia non viderunt. Et differunt, quia alii inter eos dixerunt ista principia esse plura, et alii dixerunt ea esse unum. Empedocles enim qui dixit sex esse principia, materialia quatuor, et duo agentia, dixit animam esse ex omnibus his elementis, et animam esse unumquodque istorum. Et ratio quidem inducens istos, fuit subtilis: videbant enim quod nihil est quod sit potentia omnia fieri, et nihil eorum secundum actum in natura, nisi materia prima : et cum hanc proprietatem in cognoscitiva potentia animae invenissent, et praecipue in intellectu potentiali, arguebant cognoscitivam potentiam et intellectum potentialem esse aliquid materiae primae, sicut adhuc hodie multi errantes faciunt, voo, et materiam idem arbitrantes. Cujus adhuc aliam inducunt rationem fortiorem, dicentes nihil restringere potentiam materiae, nisi formam : propter quod videmus materiam determinatam quantitate et contrarietate esse pauciorum formarum capacem, quam sit materia determinata quantitate tantum. Similiter autem materia non determinata quantitate esset amplioris ca-

pacitatis formarum, quam illa quae quantitate determinata est. Hoc autem est, quia ex formis non habet nisi formam primam : forma autem prima est, quae constituit essentiam primam in ordine rerum naturalium : hoc autem est intellectualitas, sicut probabitur in philosophia prima : haec igitur est potentia capiens omnes formas inferiores per amplitudinem potentiae materialis quae est ipsa. Amplius autem una potestas naturae erit in omnibus in quibus est per principium unum et idem. Sed potentia recipere formas, et actu non habere, quaedam est potestas naturae, quae est in materia et in anima : inerit ergo ratione unius et ejusdem principii : hoc autem principium non est nisi materia : ergo oportet quod materia prima faciat hoc in anima. Iste rationes et similes quae adhuc detinent multos, induxerunt primos Philosophos ad hoc quod dixerunt, quod anima est ex principiis materialibus naturae. Adhuc autem ipsi supposuerunt, quod cognitio non existit animae nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, sicut et verum est. Adhuc autem ponebant aliam propositionem veram, quod nihil cognoscitur nisi a principiis suis, sicut etiam probatur in principio Physicorum, quod intelligere et scire circa omnes scientias, non est nisi ex principiis, causis, et elementis rerum. Et posuerunt iterum tertium verum, quod anima cognoscat omnia. Et syllogizabant, quod cognoscens omnia, simile est in forma cum principiis omnium : nihil autem est simile cum principiis omnium, nisi quod est ipsa principia prima, vel ex ipsis principiis primis : igitur anima aut erit principia prima, vel ex ipsis principiis primis constans. Haec igitur sunt quae induxerunt Antiquos ad dicendum animam esse principia rerum vel ex ipsis.

Et propter paucitatem exercitii in studio non sciverunt, quod alia est potentia cognitionis, et alia materiae1 : quoniam

<--- Page Split --->

illa quæ est intellectus possibilis et cognoscitivæ potentiae, proportionatur universali et particulari quibus perficitur secundum actum : potentia autem materiae proportionatur formis secundum esse quibus secundum actum efficitur et perficitur : propter quod in anima non est materia vel intelligentia, sed potentia in aliquo materiae similis, et in aliquo dissimilis. Similiter autem quando Antiqui videbant quod cognitio non existit in anima nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, si vidissent quod hæc assimilatio fit per intentiones rerum, et non per essentias earum, eo quod intentio lapidis est in anima, et non ipse lapis, non crrassent. Sed nescierant illud, et posuerunt assimilationem non posse fieri nisi secundum formam esse perficientem et dantem : et ideo in errorem inducti sunt. Sed de omnibus his nobis inferius erit inquirendum. Sed ea quæ hic dicta sunt, ad excusationem Antiquorum sunt dicta, ut scianus quoniam subtiles rationes fuerunt quæ eos induxerunt. Sic igitur Empedocles dixit animæ assimilationem fieri cum omnibus, quia ex principiis est omnium : et ideo terra cognoscit terram, et æther quem aerem esse voluit, cognoscit æthera, et aquam aqua : et quia spiritualior est ignis, ideo dixit hoc manifestum esse, quod anima igne cognoscit ignem : et in efficientibus principiiis idem dixit, quoniam concordia cognoscit concordiam, et discordia cognoscit discordiam 1. Hæc igitur est opinio Empedoclis anima.

Empedocles, quantum ad similitudinem in tellectus possibilis cum materia, et quan- tum ad hoc quod est cognitionem fieri per assimilationem cognoscentis et cogniti, et quod non sit cognitio rerum nisip er princi- pia rerum : et ideo dixit cognosci simile simili, et res esse ex eisdem principiis ex quibus sunt cognitæ. Et verum in hoc dixit Plato, sicut patet ex prædictis. Sic- ut autem dixit in Timæo, ita etiam de- terminavit in dictis suis de philosophia prima, ubi loquitur de primis rerum prin- cipiis. Ibi enim dixit quod ipsum animal quod est forma separata, et est genus con- tinens in se species animalium existens ante hoc, constituitur ex ipsa idea uni- tatis et prima longitudine et latitudine et altitudine. Et alia quæ sunt in alia coor- natione alterius generis, constituuntur simili modo. Et non fuit Platonis intelle- ctus irrisorius, quemadmodum multi cre- diderunt. In omnibus enim unitas estafor- ma, et oportet quod in quolibet genere uno fuit una forma prima secundum inten- tionem quæ est genus illud. Et illa forma reduplicata de potentia in actum, con- stituit species diversas secundum quod re- duplicatur ad diversos actus. Hanc igitur formam quia separatam posuit Plato, vo- cavit ideam, quod Latine sonat forma, eo quod omnia sequentia format. Separatam autem posuit, eo quod per essentialia si- bi non dependet ab aliquo posteriorum. Nullo enim animali existente in specie et individuo, adhuc remanet substantia ani- mata sensibilis, eo quod non trahit essen- tiam ab eis, sicut jam dictum est. Quia autem idea est substantiæ corporeæ, ideo prima principia corporum posuit cum idea prima esse principium animalis. Fluit autem punctum ex unitate, et linea ex bi- nario, et superficies ex ternario, et cor- pus ex quaternario. Quoniam si ego ac- cipiam primum indivisibile, in hoc con- veniet et puntum et unitas : si autem ad- didero, dicens primum indivisibile habens

Eodem autem modo, hoc est, per eamdem rationem Plato in Timæo animam dixit esse ex elementis, non quidem ex eisdem quæ dixit Empedocles, sed ex aliis quæ Plato omnium posuit elementa. Habuit enim idem inducens quod habuit

Ætheraque æthere, sane ignis dignoscitur igne: Sic et amore amor, ac tristi discordia lite.

<--- Page Split --->

positionem in continuo, tunc genero punctum : punctum igitur addit supra unitatis rationem. Quandocumque autem sunt duo in genere uno, quorum unum se habet ex additione ad alterum, illud quod ex additione est, principiatur a simpliciori. Et hac ratione dixit Plato punctum principiari ex unitate. Et hac ratione discreta quantitas est ante continuam. Linea autem oritur a binario : quoniam linea constituitur in esse ex fluxu punctì in continuum : fluxus autem omnis unius et ejusdem indivisibilis necessario est ab uno indivisibili puncto in aliud indivisibile punctum : et sic linea duo indivisibilia puncta habet actu, quorum utrumque oritur ab unitate sicut binaius est perfectus in duabus unitatibus. Hæc igitur ratio quare linea orta ducatur a binario. Superficies autem oritur a ternario, quia tria puncta poni secundum actum non possunt in continuo in linea una prima simplici. Dico autem lineam primam simplicem esse rectam lineam, quoniam curva compositionem habet in partibus diversis, et circularis habet compositionem in formis duabus, quæ sunt convexum et concavum, sicut in Physicis et in libro de Cælo et Mundo dictum est. Tria ergo puncta posita a tribus unitatibus orta, si secundum actum sunt positionem habentia, non continuabit ea linea una simplex quocumque modo protrahatur. Sed primum continuans ea est superficies. Igitur superficiei continuitas primum est in tribus punctis secundum actum positis in continuo. Si autem puncta quatuor ponam, ita quod quartum diferentiam ponat a tribus, oportet quod quartum figam in profundum continui : quoniam si ponam in latum, non faciet differentiam ad tertium, et si ponam in longum, non faciet differentiam ad secundum. Si autem positis quatuor punctis nulla superficies una continuabit ea, oportet igitur quod corpus continuet hæc quatuor puncta discreta a quatuor unitatibus exorta. Sicut autem dictum est, quod una forma idealis est in omni uno gene-

re, sicut dixit Plato, et verum dicebat, quod est resolvere omnia genera subalterna ad generalissimum, et illius forma reduplicata per differentias, format et constituit omnia alia inferiora, et contingit generalissima resolvere in ens et unum quæ sunt omnium principia. Unum autem nihil dixit addere supra ens secundum rem : et ideo unitatem idealem primam dixit esse omnium principium formale, sed magnitudinem ab unitate per dimensiones fluentem dixit esse principium materiale, eo quod physica materia est illa quæ tres habet indeterminatas dimensiones, sicut nos ostendimus in fine primi Physicorum Hoc igitur modo dixit Plato principium omnium et formale et materiale esse numeros, et supponebat rem cognosci ex principiis suis : cognoscitur ergo ex talibus numeris, qui sunt essentialia rerum principia : et cum anima cognoscat omnia, oportet quod anima sit ex primis numeris, qui sunt essentialia rerum principia.

Adhuc autem probabat hoc Plato ex Text.et com. 27. ipsis habitibus perficientibus vires animæ : quia intellectus qui conceptio principiorum est, quæ sunt rerum simplices quidditates, stat in uno non fluens ex uno in aliud. Scientia autem quæ conclusionum est, et effectus est demonstrationis, necessario est duo : quoniam exit ab habitudine extremorum ad medium in conceptione conclusionis : et sic de perfectione ejus sunt duo. quorum unum efficitur ab altero, et est sicut unitas terminata vel sicut punctum fluens in continum per directum vel discretum : et ideo singulariter stat fluxus ejus in uno, non obliquatus ad aliquid quod sit extra situm ejusdem rectitudinis. Opinio autem est ejus, sicut sit plani numerus, quia numeri plani primi sive superficiei est ternarius : opinio autem cum sit acceptio duplicis, exit quidem ex uno, sed non stat singulariter in uno, sed dilatatur ad

<--- Page Split --->

timorem contradictorii, cum certa ratione non sit probata conclusio. Seusus autem firmissime corporis est, quoniam acceptivus est corporalis formæ : neque hoc facit sensus exterior tantum, sed etiam sensus interiores, qui particularium formis informantur, quæ ab individuantibus non sunt separate. Cum igitur omnis acceptio sive conceptio animæ, aut sit universalis, aut particularis : et siquidem universalis, tunc aut simplex, aut complexa : et si est complexa, aut est certe stans in uno, aut dilatata ad formidinem oppositi, et non possunt esse plures, oportet quod omnia quæ fiunt in anima sint per hæc quatuor. Cum autem omnis cognitio sit per similitudinem cognoscentis et cogniti, sicut diximus, oportet quod ipsa anima similitudinem habeat ad ista quatuor. Cum igitur unitas formæ, et binarius, et trinarius, et quaternarius sint ipse species ideales, quæ sunt principia rerum et sunt de numero elementorum primo res elementantium, oportet quod anima sit ratio elementalis istorum numerorum, eo quod omnes res judicantur et cognoscuntur, aut intellectu, aut scientia, aut opinione, aut sensu, sicut dictum est 1. Isti enim numeri sunt formæ primæ et species et principia rerum. Et Plato quidem in Timæo dicit animam esse quasi naturam mediam inter intelligentias et naturam : et si sic sit media, oportet quod sit numerus idealis ab intelligentia quidem secundum ordinem naturæ productus et ante naturam existens. Hæc igitur dicta sint de Platonis opinionibus.

CAPUT III.

De opinione quæ et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

ext et com. Habitis autem his quæ moverunt Antiquos ad dicendum quod anima diffinien-

da erat per motivum : itemque habitis eis ex quibus aliis videbatur quod esset diffinienda per cognoscitivum, fuerunt quidam utrumque istorum complectentes et diffinientes animas per utrumque, dicentes animam esse numerum seipsum moventem. Dicebant autem ipsam esse numerum propter Platonis rationes : quia numerum ponebant esse principium omnium rerum, ut ex illo potentiam cognoscitivam omnium haberet : et per seipsum moventem dicebat, ut ex illo moverentur corpora per rationem superius introductam. Et in hanc animæ diffinitionem plurimi consenserunt antiquorum Stoicorum : quia ex ista videbatur eis quod animam probarent immortalem esse, sicut inferius ostendemus. Licet autem omnes conveniant in hoc quod omnia sunt ex principiis primis, tamen differunt in duobus, quorum unum est quæ sint illa principia prima, et secundum quot sint numero. Maxime autem differunt in hoc quod dicunt quidam ex eis principia rerum esse corporea. Quidam autem dicunt ea esse incorporea et miscent principia ex his : et ad hæc utraque referenda dicunt esse principia. Et in multitudine principiorum differunt : quoniam quidam eorum dicunt esse unum, et quidam plura his principiis quæ ponunt, tradunt animam esse corpoream vel incorporcam, et unum, vel plura.

Quod enim dicunt, quod natura princiText et com. 29. piorum est motiva, non est irrationabile, sicut nos superius ostendimus : et quia quidam putabant quod primum motivum omnium et incorporeum est ignis, ideo dixerunt quod anima est ignis quidam : hoc enim est subtilissimum corporum specie secundum partes suas, et inter omnia elementa maxime est incorporeus et spiritualis, et movet alia, sicut videtur, cum ipse sit maxime mobilis.

<--- Page Split --->

Sod licet Democritus falsum posuerit, tamen dulcius caeteris dixit : quia expositione sua cuncta cavit, quando retulit propler quid est unumquodque operum aninua generalium. Dixit enim animam quidum et intellectum idem esse, sicut superius diximus : et cum intellectus sit essentia prima quae capacitate ambit omnes alias, dixit quod habet ex eo quod atomi rotundae prima sunt principia rerum, et sunt motiva sicut anima, eo quod habent liguram quae omnibus figuris nobilior est, et propter partes subtilissimas : figura autem haec est forma rotunda : talem autum dicit esse intellectum et animam, eo quod velociter transit ab uno in aliud : et ignem dicit esse ejusdem speciei rotundae : et ideo animam esse ignem vel ex igne.

Anaxagoras autem licet melius posuerit quam Democritus, tamen non adeo dulciter secundum philosophiam dixit, quod minus certificavit. Alicubi enim videtur quidem alterum dicere animam et intellectum, sicut superius diximus : alicubi autem videtur utrisque uti sicut una natura : et ideo et intellectum posuit omnium esse principium maxime, et solum eumdem dicit esse inter omnia quae sunt, simplicem et immixtum et purum. Et nos jam ostendimus quare dixit ipsum esse principium, quoniam scilicet in eo est omnium capacitas sicut in principio primo materiali. Simplicem autem dixit esse, eo quod non extenditur corporeitate et contrarietate. Immixtum autem, eo quod non commixtus est organo alicujus corporis per suam operationem, sed remanet separatus. Purus autem est, eo quod capit essentias puras rerum et non esse ipsarum in materia et materiae appendiciis. Et haec positio in paucis peccat, sed non certificat : quia dicit quod ab eodem habet et cognoscere et movere, eo quod dicit intellectum omnia movere. Et hoc esse non potest, quia idem

eodem modo se habens, non potest esse materiale et efficiens : est autem materialis et passiva potentia cognoscitiva et motiva eorum quae sunt efficiens.

Ex antiquis autem Philosophis Italicis, Text et com. 32. de quibus exstat parva reminiscentia, fuit Melissus, qui opinatus est animam per motivum esse diffiniendam : quia dixit magnetem habere animam per quam ferrum trahit. Diogenes autem, sicut et alteri quidam dixerunt animam esse aerem quemdam, eo quod cognitivo et motivo dicebant eam diffiniri : et aerem dixerunt principium omnium , et ita esse principium cognitionis in anima : et eumdem dixerunt esse subtilissimum, et ita esse in anima eumdem aerem principium motus quo movet anima. Heraclitus autem civis Ephesius omnium principium dixit esse vaporem, et ex ipso constitui omnia alia, et eumdem dixit esse incorporalissimum et mobilissimum, eo quod semper fluat : et dixit quod nihil entium est, quod non continue moveatur : et ideo cum cognitio sit per assimulationem, eo quod cognoscens omnia sit mobilissimum : et ideo ipse et multi alii fumum cordis et vaporem dixerunt esse animam. Similem autem his causam inducentem habuit Alcmaeon, qui a quibusdam Thales, qui unus de septem sapientibus fuisse creditur : hic enim licet non diceret animam esse vaporem vel fumum, tamen dixit quod est quoddam divinum, quod movetur semper movens seipsum : et ideo etiam immortalem dixit esse animam, quia sit principium movens primum. Si enim daretur non moveri, tunc etiam non moveret, sicut dixerunt. Si autem primum non movet, tunc nihil secundorum movet vel movetur, sicut habitum est in VIII Physicorum : et sic cessat motus jam in tota natura , quod est inconveniens : oportet igitur quod se semper moveat. Est igitur immortalis. Haec autem ratio

<--- Page Split --->

scripta est in Phædro Platonis. Et ideo dixit Thales animam comparari diis coelestibus immortalibus, qui sunt intelligentiæ moventes, quia movere inest animæ sicut intelligentiis immortalibus : quia ex se moventur celestia, sicut et animalia. Moveri enim vidit omnia divina continue ex seipsis, sicut solem, lunam, et astra, et cœlum totum. Alcmaeon autem talem dedit de anima Philosophiam, propter hoc quod vidit animam movere per intellectum, sicut et cœlum movetur : et ideo animam dixit esse principium motus primum, et non posse non moveri et non movere, sicut neque prima possunt a motu cessare. Diximus autem rationem hujus in Physicorum libro ultimo. Magis autem grossi non adeo efficaces rationes habuerunt inducentes eos ad ponendum. Hippus quidam vulgaris Philosophus dixit animam esse humorem aqueum, et videtur sibi quod hoc persuaserit a semine generationis : quia semen omnium generatorum est humidum aqueum, quod cito recipiat membrorum effigies. Fuit autem causa dicti, quia vidit virtutem formativam esse in humido retentam viscositatem spermatis, quæ format membra omnia : et hanc putavit esse humidi naturam in semine, quod nullam causam consideravit nisi materialem. Dixit ergo primo humorem formare in seipso organum, et postea humorem seminalem radicaliter illis organis imbibitum esse animam animaliun : et ideo redarguit eos qui sanguinem dixerunt esse animam, dicens quod humor spermatis non est sanguis : sperma autem generationis primam dicit esse animam, quæ format omnia membra et infundit, sicut prius dictum est. Adhuc autem grossiores sanguinem esse animam dixerunt. Illa ratione inducti dixerunt sentire magis esse proprium animæ, et por illud dixerunt animam esse diffiniendam, quemadmodum dixit Critias : et cum videretur corpus exsangue propter frigiditatem obstupescere in sensu, et ad reditum sanguinis redire

sensum, putabant vim sensitivam sedem habere in sanguine, et esse sanguinem : et quia sensum et animam dixerunt idem esse, ideo dixerunt animam esse sanguinem. Et ut breviter dicatur, omnia elementa judicata sunt esse anima ab aliquo Antiquorum præter terram. Hanc enim nulli retulerunt solam esse elementum vel animam, nisi forte aliquis diceret eam esse ex omnibus elementis, aut omnia elementa, quemadmodum Empedocles. Hujus autem causa fuit, quia cum duo sint in quibus convalescit vita, calor scilicet et humor, neutrum est in terra : et ideo etiam a paucis elementum esse terra ponebatur, sed dicebatur esse fæx distillans ab omnibus aliis clementis, et sic ex aliis esse composita. Unde etiam illi qui sanguinem animam esse dicebant, primas operationes animæ vegetabilis et sensibilis in sanguine vel humore esse, quem loco sanguinis esse dicebant vel videbant. Est enim ultimum nutrimentum sanguis intra venas, ex quo est cibus et augmentum et generatio et in anima sensibili sensus. Quoniam etiam spiritus animalis in quo deferuntur formæ ad vires animæ apprehensivas, resolvitur a sanguinis humore : et ideo sanguinem priorem esse dicebant illo. Et quoniam tam sanguis quam sperma operationes quas habent, in humido habent, quod formatur ad membra corporis, sive in generatione, sive post, et causas formales et efficientes videre non poterant, ideo animam primum humidum et omnium humidorum principium esse dicebant. Animam enim propter potentiam quæ est in ea ad omnia quodammodo, materiale et primum principium esse credebant, sicut superius dictum est.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Ir tribus in summa, per quæ anima ab Antiquis diffiniebatur, quæ sunt motivum, cognoscitivum et incorporem.

Ut autem ad summam reducamus omnia ex quibus Antiqui animam dixerunt esse et diffiniri, dicimus quod tria sunt quae dixerunt ei inesse substantialiter, hoc est, motum, sensum, et incorporum. Et nos quidem jam ante ostendinus rationes bonas et subtiles quae induxerunt eos ad hoc quod dixerunt ei inesse motum, quo seipsam movet, et sensum, quia sensum in ea idem reputabant cum intellectu, omnem virtutem apprehensivam sive cognitivam sensum vocantes. Sed incorporeum inesse eidem dicebant hac ratione, quia videbant quod omnis forma quae determinat et perficit materiam, post corporeitatem secundum naturam sibi adveniens, divisibilis et corruptibilis est. Animam autem videbant indivisibilem et incorruptibilem, et ideo incorporeum dixerunt ei inesse per naturam. Amplius autem nullum corporum movet scipsum, sicut probatum est tam in Physicis quam in Cælo et Mundo : animam autem dixerunt movere seipsam, et ideo dixerunt incorpoream. Amplius nulla potentia determinata corporeitate est potentia omnia fieri : igitur necessario est incorporea. Adhuc quidquid secundum esse in corpore est, quantitatem habet per se vel per accidens : formæ autem quæ fiunt in anima cognoscente, simplices sunt, nullius omnino quantitatis existentes : igitur anima non potest esse corporea. His igitur rationibus et similibus inducti, dixerunt animæ inesse per substantiam incorporeum, et per ipsum animam diffiniri, nihil inconveniens in hoc dicen-

tes. Sed in supposito incorporei multum errabant propter novitatem eorum in Philosophia : quoniam incorporeum esse dicebant rarum, quod tactui et visui non manifestatur : et sic inciderunt in errores diversos, aerem vel vaporem dicentes esse animam. Horum autem trium quae dicta sunt quodlibet reduxerunt ad aliquod naturae principium, eo quod animam videbant habere proprietatem primi principii alicujus in movendo et quiescendo vel cognoscendo, sicut supra manifestatum est : et ideo illi qui animam in cognoscendo dixerunt esse diffiniendam, ponebant animam esse aliquid materiae primae : etiam id quod ipsi supponebant esse materiam primam, dicebant esse animam, et ideo dixerunt eam esse aut elementum primum, aut id quod propria compositione componitur ex primis elementis : quoniam, sicut dixi, primum determinans potentiam materiae primae est intellectualis et cognoscitiva natura : et in hoc similiter omnes praeter unum dixerunt quoad causam dieti, licet valde essent dissimiles in determinando suppositum elementi quod animam esse dixerunt. Causa autem dicti fuit, quod simile simili cognoscitur, eo quod omnis cognitio est per assimilationem : et quia anima cognoscit omnia, et cognitio rerum est per principia rerum, ideo dixerunt eam constitui ex primis principiis rerum.

Et quicumque inter eos dixerunt tanText.et com tum unam esse causam quae materialis 31. est entium, sunt elementum aliquid dicentes esse principium unum, illi etiam animam unum illud esse dixerunt, ut ignem, vel aerein, vel aliquod aliorum elementorum. Plura vero dicentes causas et principia materialia, dicunt animam esse plura, vel propria compositione componi ex pluribus, sicut ex superius habitis facile potest patere. Anaxagoras autem solus considerans altius,

<--- Page Split --->

impassibilem et immaterialem dicit intellectum, et nihil habere commune in esse cum aliis elementis corporalibus : voluit enim Anaxagoras duo esse principia et causas, quorum unum esset efficiens, reliquum materiale. Et unum quidem dicebat esse intellectum omnia agentem secundum formas quas habet apud se et distinguentem. Reliquum autem dicit esse chaos primum, ex quo intellectus format et distinguit res, et lucem substantiatam et substantem hujus intellectus dixit esse animam, et ideo non habere communem materiam cum aliis : et ideo esse impassibilem omnino in esse : sed agere dixit cum formas suarum passionum vel apprehensionum in his quae intelligit, sicut primus intellectus agit formas in rebus. Et iste subtiliter dixit : propter quod laudat Aristoteles eum in multis locis : quoniam absque dubio veritatem dixit de intellectu agente. Sed tamen quia non perficitur intelligere et cognoscere in animalis nisi ex intellectu possibili et cognitione sensibili, ideo non sufficienter dixit : et cum intellectus materialis sit, et nulli habeat aliquid commune, qualiter cognoscat res, et propter quam causam determinata et distincta cognitio fit in eo, cum ipse non sit nisi lux communis intelligibilium, Anaxagoras non dixit, nec perspicuum est ex his quae dicta sunt ab eo vel ab aliis.

principium contrarium. Et videtur quod consequantur hanc rationem ex ipsis nominibus animæ et operationum ejus. Quidam enim dicunt ipsam esse calorem, quia propter calorem naturalem vivere est in viventibus, cum anima sit secundum suam substantiam principium vitæ, sicut in secundo hujus scientiæ ostendemus. Alii autem dicunt eam esse frigus, eo quod vident in respiratione attrahi frigus, ut temperetur calor cordis in quo est sedes vitæ.

Et scias quod subtiliores omnibus fuerunt qui diffinierunt eam incorpoream et moventem seipsam, et dicebant eam esse cognoscitivam, hæc non divisim, sed simul animæ attribuentes. Et de incorporeo quidem et cognoscitivo satis ad præsens patet per antedicta. Movens autem seipsum qualiter dixerunt, jam prius diximus. Sed adjungendum quod hæc tria Philosophi dixerunt ex tribus quæ sunt in anima. Est enim in anima quod est similitudo lucis primæ causæ, et imago ejus : et est in ea quod est sub ipsa in ordine tertio : quia secundum ordinem naturæ inter animam et primam causam est intelligentia : et quoad hoc est anima in potentia aliqua. Est item in ea, quod ipsa est forma ante corporeitatem secundum naturam existens : et hoc voluerunt dicere summi Philosophi, quando dixerunt eam esse ante materiam, et post intellingeitiam in horizonte æternitatis et temporis : quoniam tempus accedit ad mutabilitatem subjecti, et materiae naturalis quæ determinata est quantitate. Æternitas autem est in ipsa causa prima, et prior est intelligentiis quantum ad statum immutabilitatis, licet inceperint per creationem intelligentiæ in nomento temporis. Sciverunt ergo quod cum prima causa sit primum movens, quod immobile quidem est per substantiam, sed movet se in omne quod est per largitionem esse et bonitatum suarum : eo quod ipsum procedit in omne quod est, sicut causa immobilis dicitur in effectum procedere, quando largitur ei esse simile

Text. et com. 35.

Quicumque autem in principiis ponunt esse contrarietates, eo quod non solam materiam dixerunt esse principium, sed etiam contraria agentia dicebant, illi propter eamdem causam quam diximus, constitui dicunt animam ex contrariis. Quicumque autem non dicunt duo contraria agentia, sed unum primum esse agens, sive illud dicant calorem, sive frigus, sive aliquid hujusmodi de contrariis primis, consequenter etiam dicunt animam esse illud unum quod ponunt esse

<--- Page Split --->

causæ, quantum potest recipere secundum analogiam cujuslibet effectus, ita intelligentia fluens ab ipso largitur et procredit universalius et minus universaliter, secundum quod est intelligentia altior et inferior. Et tertio anima sic movet se in suum universum, quod est corpus, unicuique organo dando de vita et bonitatibus ejus quantum potest recipere : et hoc dicebant motum animæ quo movetur, et non dicebant sibi convenire motus physicos. In quantum autem distat in tertio ordine existens est ipsa potentia quidquid est, et sic fit in ea potentia cognitionis omnium ad modum materiae primæ. Sed ex ordine ad tempus et ad physicam materiam corporis cujus est ipsa, perfectio est incorporea : et hoc præcipue convenit animæ rationali, cujus animæ cæteræ sunt umbræ quædam, sicut in sequentibus patibilit. Hæc autem scientia perfecte colligit animæ diffinitionem, secundum quod ipsa est exiens a causa prima, ad similitudinem accedens materiae, et recipiens corpus, quod dicatur esse motivum sui ipsius et cognoscitivum et iacorporeum. Hæc quidem igitur tradita sunt ab Antiquis de anima, et propter quas sic dicant causas, dictum est sufficienter secundum praesentem intentionem.

CAPUT V.

De contradictione opinionum in communi, quæ diffiniebant animam per motivum suiipsius.

In contradicendo autem istis opinionibus, quoniam in veritate in multis errant, primum considerandum est de motu quo dicunt animam esse diffiniendam, et non objiciamus contra hoc quod ipsa dicitur esse motiva, sed contra hoc quod ipsa dicitur moveri a seipsa, et hoc esse substantiale et intrans diffinitionem ejus. Hoc autem con-

siderandum ideo est, quia magis animæ videtur repugnare quam alia duo : quoniam non tantum fortassis falsum est moveri inesse sibi, sicut substantiale inest ei de cujus est substantia, sed unum etiam impossibilium est, quod ipsa per se moveatur, sicut mobile de cujus essentia non est motus. Si enim de essentia sua esset motus, ipsa in esse non salvaretur neque constitueretur, nisi per motum, sicut ventus secundum diffinitionem qua diffinitur, quod ventus est aer motus a quo si auferatur intellectus motus, jam non esset ventus : et sicut procella diffinitur, quod procella est aqua mota : tunc enim si intelligatur auferri ab aqua motus, jam non erit procella. Similiter igitur si anima diffinitur per motum, intellecto quod motus auferatur ab anima, non erit jam anima : sed hoc est irrisorium : igitur impossibile est animam diffiniri per motum. Amplius motus est actus imperfectus et imperfecti, sicut in Physicis probatum est : erit igitur hoc maxime imperfectum, in quo motus jam non est solum ut in subjecto, sed etiam intrat irt essentiam ipsius, sicut diffiniens intrat in essentiam diffiniti : esset igitur anima imperfectissima inter omnes res, si motus esset diffinitivum ejus. His igitur rationibus probatur animam non debere diffiniri per motum. Quod autem dicunt necessarium esse omne movens per se moveri, nos in VIII Physicorum ostendimus non esse necessarium : quia in quolibet ordine rerum primum movens non movetur : et ita etiam in motibus animalium in quibus invenitur movens motum et invenitur motum tantum, ac perinde necessarium est in ordine inveniri id quod est movens tantum. Motum enim movens est cor : et motum tantum forte manus, aut pes. Nullum autem corporum aut pars corporis potest esse movens tantum, ut in Physicis probatum est : ergo non corporeum est id quod est movens tantum : et hæc est anima. Non igitur inest ei motus sicut subjecto, quoniam id cui inest motus sicut subjecto, id movetur.

<--- Page Split --->

Tertetcom . Volumus autem ostendere, quod im- 37. possibile est animam moveri. Omne enim quod movetur, altero duorum modorum motus movetur, vel utroque : aut enim movetur secundum seipsum et per se, aut secundum alterum. Secundum autem alterum dicimus moveri adhuc dupliciter. Aliquid enim dicitur moveri alterius motu, eo quod inest illi quod movetur, sicut contentum in continente, sicut nauta navis motu·movetur : aut inest ei sicut pars est in toto, sicut manus movetur motu totius corporis : et utrumque istorum separatum ab eo cui inest, potest moveri per se. Quod autem nauta in navi non moveatur proprio motu et per se, manifestum est : quia nauta cum sit homo, non habet motum convenientem sibi per se, nisi motum pedum qui est ambu'atio. Hoc autem quando est in navi et movetur motu navis, non utitur, sed p ctius navigatione. Non ergo tunc movetur per se. Secundum autem alterum etiam dicitur moveri, quod movetur motu alterius, et cum separatur ab eo, nullo modo potest moveri, sicut movetur albedo et scientia Socratis moto Socrate, licet secundum se nunquam moveri possit.

anima movetur, quod ipsa aut secundum unam istarum specierum motus moveitur, aut secundum plures eorum, aut secundum omnes. Si igitur non movetur anima secundum accidens, tunc oportet quod naturaliter sit mobilis, et ut naturaliter insit ei motus : ergo et locus convenit ei per se, quia omnes isti motus sunt in loco secundum aliquem modum : et hoc planum est de loci mutatione recta, quia illa de loco ad locum est. Similiter autem planum est de augmento et decremento : quia ibi incrementum fit in locum majorem, et decerementum in locum minorem. De alteratione etiam physica palam est, quoniam illa non fit nisi qualitatibus activis et passivis transmutantibus corpora physica. Qualitates activae et passivae dissolvunt vel constringunt partes materiae quas movent : et haec dissolutio et constrictio non fit sine motu locali partium, quae ad invicem accedunt in locum minorem, quando constringuntur, et recedunt ab invicem in locum majorem, quando dissolvuntur. Anima igitur erit in loco circumscripta, ita quod principium, medium, et finem est ei assignare in loco : ergo ipsa erit corpus : et ex hoc sequitur quod non sit primum movens, quoniam omne corpus est motum ab alio distincto ab eo per essentiam tantu n, vel distincto ab eo per essentiam et locum, ut probatum est in octavo Physicorum, et in septimo. Sequitur autem etiam quod ipsa non sit cognoscitiva omnium : quoniam jam probavimus superius, quod potentia determinata corporeitate non potest fieri omnia. Sequitur etiam quod ipsa non sit incorporeum,sicut per se patet. Et sic ex illa sola positione omnia quae animam diffiniunt, sunt destructa. Quare autem quilibet istorum motuum sit per ce et per accidens, in V Physicorum a nobis est ostensum.

<--- Page Split --->

Si autem, sicut dicunt, movere seipsum est substantia animae, sicut diffinienst est substantia diffiniti : tunc oportet quod non insit secundum accidens, ut diximus album vel tricubitum moveri : haec enim moventur secundum accidens, ut diximus, v eo quod insunt ei quod perse movetur, quod est corpus. Et ideo non sequitur quod albedo vel mensura tricubiti per se sit in loco. Sed hoc sequitur de anima quae secundum naturam et substantiam ponitur participare motum : non enim potest dici quod circulariter movetur, quoniam hoc modo anima animalium non movet corpus, neque talis motus manifestatur in ipsa.

tura mediorum elementorum, si dicatur ad loca mediorum elementorum moveri per naturam. Quoniam autem omne quod est primum movens seipsum, movet se secundum motum localem, ut in Physicis determinavimus : et anima est primum movens seipsum in suo ord'ne, oportet quod anima moveat seipsam loci mutatione.

Quoniam autem etiam dicitur movere Text. et com. corpus, rationale est quod moveat ipsum corpus speciebus motum, quibus et ipsa movetur quando movet seipsam. Si autem hoc concedatur, tunc e converso verum est dicere, quod anima movetur motibus quibus movetur corpus : et ex hoc sequitur quod anima movetur in corpus, sicut in locum, et non sicut in id cujus est ipsa perfectio. Cum igitur corpus moveatur de loco ad locum, oportet quod animae transitus et motus sit de corpore ad corpus sicut de loco ad locum quoad vegetabile et sensitivum et rationale, aut ad minus secundum partes illas transferatur quae dicuntur movere seipsas. Si ergo sit transitus de loco ad locum, etiam potest redire quando vult ad locum unde exivit primo : ergo potest iterum ingredi corpus quod mortuum fuit ex hoc quod exivit ab eo anima : et sequitur ex hoc quod eadem corpora saepe resurgunt, et saepe moriuntur, quod est absurdum.

Amplius omne quod movetur aliquo motu, quodcumque sit illud, moveri etiam potest motu secundum locum. Queramus ergo de anima, quoniam si ipsa movetur naturaliter, tunc etiam movetur violenter, et e converso si movetur violenter, tunc etiam movetur naturaliter. Eodem autem modo se habet de quiete. In quemcumque enim locum movetur naturaliter, in eodem quiescit naturaliter. Et ad quemcumque locum movetur violenter, in eodem quiscit violenter, sicut monstratum e t in V Physicorum, et in Cælo et Mundo. In quibus autem locis anima habeat motus naturales et naturales quietes, et in quibus habeat motus violentos et quietes violentas, non erit facile assignare, etiam si licentiam habeant fingendi, quia neque simile aliquid poterit invenire. Amplius ex quo locales habet motus omne quod physice quocumque motu per se movetur, et ea sunt ejusdem nature, quorum motus est ad locum unum eumdem, si detur anima sursum moveri, ipsa erit ignis, vel ignea nature. Si vero detur deorsum moveri, ipsa erit terra, vel terrea nature : quoniam isti motus sunt istorum corporum. Eodem autem modo sequitur, quod aliquid sit de na-

Si autem dicant, quod secundum acciText. et com. 42. dens movetur de corpore in corpus, sicut dixit Plato, quando dixit a comparibus stellis deprimi animas in haec corpora : quando autem de corpore ad corpus veniunt in secunda et tertia, et sic deinceps transcorporationem, tunc depelluntur violentia mali meriti quod gesserunt in corpore, sicut aliquando depellitur animal motu impulsionis violenter : tunc sequitur quod non naturaliter insit

<--- Page Split --->

ei motus et sic per notum diffiniri non debuit. Cui enim naturaliter inest motus sicut diffinienis ipsum, oportet secundum hunc motum non ab alio aut secundum accidens moveri, sed per seipsum : sicut neque dicimus quod id quod est per se bonum et propter se appetibile secundum eamdem bonitatem et appetitum, sit propter aliud bonum aut ex alia causa appctibile, quae sit sibi extrinseca.

Si autem concedatur anima ab extrinseco moveri aliquo, hoc non erit sicut motus impulsionis violentus, sed sicut dicimus eam moveri a sensibilibus, secundum quod objecta sunt moventia et sensus patientes, quia sentiunt intus suscipiendo speciem sensibilem. De hoc autem motu nos in secundo hujus scientiae libro determinabimus. Amplius autem si movet anima seipsam naturaliter et substantialiter, tunc utique movetur a seipsa: omnis autem motus facit distare mobile ab aliqua natura alicujus generis in quo est motus, secundum quod convenit secundum generis diversitatem: aut enim facit distare ab ubi, aut a forma, aut a quantitate. Si igitur animae motus est in substantia ejus, ut dicit adversarius, anima per motum illum distabit a substantia ipsius in qua est, et per quam incest ei motus secundum ipsam animam: hoc enim absque dubio sequitur, nisi dicatur ei motus secundum accidens inesse: hoc autem non ponitur, sed potius quod motus sit secundum substantiam ipsius. Motus autem essentialiter est distantia ejus quod movetur: quia cum motus sit endelechia existentis in potentia secundum quod est in potentia, oportet quod omne quod movetur, distet ab eo in quod movetur: ergo si motus inest animae ut substantia ipsius, oportet quod anima substantialiter distet ab aliquo substantiali suo: et hoc non est verum, cum ipsa sit actus corporis. Haec autem omnia sequuntur, nisi dicatur

animam movere seipsam secundum accidens: tamen etsi hoc concedatur, adhuc non sequitur quod ipsa per accidens sit in loco sicut alia per accidens sunt in loco: quia ipsa non est pars alicujus quod per se est in loco, per quam partem et partes ejus illud referatur ad locum alias totum. Est enim pars anima vel animati essentialis, et non quantitativa. Cum dicitur quod pars per accidens est in loco, intelligitur de illa parte quae per se potest esse in loco. Cum autem dicitur quod albedo per accidens est in loco, quia album corpus per se est in loco, est albedo forma situalis in albo et quantitativa, quorum est locus per accidens. Anima autem non determinatur quantitate per accidens: ideo etiam neque hoc modo est in loco, sed est in loco quia extra locum corporis sui non invenitur: et haec autem vocatur a quibusdam diffiniri in loco, et hoc modo per accidens potest dici in loco. Haec igitur sunt quae probant animam non moveri localiter, vel alio motu secundum se. Sed dicet forte aliquis quod si non est in loco per se, neque per accidens proprie loquendo: tunc forte videtur etiam non debere moveri per accidens secundum locum, praecipue cum ea quae movent immobilia existentia, non moveantur per se neque per accidens, ut probatum est in VIII Physicorum et in Cælo et Mundo. Sed sciendum quod ipsa movetur per accidens motu corporis, quia moventibus nobis moventur et omnia quae in nobis sunt: et ideo corpore translato, necessarium est eam transferri. Neque est simile de motoribus sphærarum et animabus animalium: quia sphæra manet super idem centrum, et motor quia non est actus alicujus partis sphære, non movetur secundum locum neque est in loco: sed corpora animalium transeunt de loco ad locum: et ideo animæ diffinitive in loco corporum existentes, motu corporum moventur per accidens de loco ad locum.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

Et est digressio declarans difficultates quae oriuntur ex prædictis de motu animæ.

Sunt autem qui ea quae dicta sunt, calumniantur dicentes, quod non est necessarium quod si aliquid movet motum, quod moveat eo motu quo ipsum movetur. Illud enim quod movetur localiter, potest movere alterando, sicut sol accedens et recedens : et id quod movetur secundum alterationem, potest movere motu locali, sicut phantasia et concupiscentia alteratione delectabili vel tristabili movente alias motu processivo, et illud est in aliis multis. Similiter autem dicunt quidam, quod non sunt tantum quatuor genera motus, secundum quae aliquid movetur, sed multo plura : et ideo dicunt nos forte non sufficienter probasse, quod non movetur anima cum moveat. Sed ad omnia haec solvenda sufficiens habetur doctrina ex libro Physicorum ultimo : quoniam in ordine illo in quo distinguuntur movens tantum, et movens et motum, et motum tantum, necessarium est quod illud quod est movens motum, moveat eo motu quo ipsum movetur : et haec fuit positio eorum qui dixerunt animam movere motam : et hoc apparet ex rationibus eorum. In Phædro enim ponuntur rationes istae, quod movens per se non movet nisi secundum substantiam suam : est autem anima movens per se : movet igitur secundum substantiam suam : sed de cujus substantia est motus, illud movetur : ergo movens per se movetur : non autem movetur ab alio cum sit movens per se : oportet igitur quod moveat seipsum. Adhuc nihil dat alii quod non habet, sed dat quod habet:

dat autem movens motum ei quod movetur : ergo habet motum in seipso : et cui inest motus, illud movetur : movetur ergo omne movens per seipsum. Adhuc omnis forma quæ est in alio ab alio, prius est in alio per se quod est causa quare forma illa existat in alio, sicut calidum quod est in frigido ab alio, oportet quod prius sit in igne qui est causa caloris in frigido. Similiter motus est in corpore, sicut in recipiente formam motus ab alio. Oportet igitur quod sit in alio prius sicut in causa : hæc autem est anima : ergo animæ inest motus : cui autem inest motus, illud movetur : ergo anima movetur in eo quod movet, et motu quo movet. Adhuc omnis causa motus quæ est inter primum movens et ultimum motum, movet mota : anima est talis causa motus : ergo movet mota. Adhuc motus est actus moventis et actus mobilis : ergo sicut motum est subjectum ejus et movetur : ita et movens est subjectum ejus et movetur. Adhuc autem quidquid ex harmonicis movet numeris, componitur ex motore et mobili : anima autem movet ex harmonicis numeris : ergo componitur ex motore et mobili : sed quod componitur ex motore et mobili, movet motum : anima igitur movet mota : componitur autem anima ex harmonicis numeris, quemadmodum supra ostensum est.

Hæc et his similia in Phædro colliguntur, ubi Plato hoc dicit sparsim, non per verba, sed per sensum, quorum quædam Macrobius ponit super Somnium Scipionis, et quædam dimittit. Et sunt ad solvendum facillima si quis bene in memoria habeat quæ diximus in libro Physicorum. Ibi enim diximus quod quidquid movet motum per se, est corpus, et quod movens primum in ordine motus est immobile, et ab ipso est motus et non in ipso : et hoc ideo quod ipsum per essentiam suam, quæ non est motus, movet efficienter et non formaliter : et hoc ignorabat Plato. Unde licet anima sit inter primam causam moven-

<--- Page Split --->

tem et ultimum motum quoad productionem in esse, tamen ipsa in ordine motus corporis est primum movens, et non ordinatur ad illud quod ultimo movetur in corpore animato. Et cum Plato dicit quod ignis est causa calidi, non sumit ipse nisi causam compositam : sed calor est prima causa caloris per substantiam suam formalem : et similiter anima est causa motus, non quidem formalis, sed efficiens : et ideo haudquaquam movetur ex hoc quod movet. Et si objiciat Macrobius, si corpus movetur propter animam : ergo anima magis movetur : quoniam propter quod unumquodque tale est, illud est magis tale, est irrisorium : quoniam illud non est in efficientibus et effectivis, sed in participantibus secundum eamdem formam 1.

Sed hoc solum quod dicit de harmoniciis numeris, movet plus secundum Platonem quam aliquid aliorum : quia constat quod secundum harmoniam aptatur corpori, et secundum harmoniam est ipsa movens et cognoscens ea quae cognoscit. Quoniam non nisi sibi proportionatum movet, et non nisi sibi proportionatum cognoscit. Proportio autem primum in numeris est : et ita videtur esse secundum harmonicos numeros instituta anima, et secundum illos habet in se plura, quorum unum est movens et alterum motum : et sic videtur esse movens mota : plura enim ut moventia tantum, ad idem constituendum non conveniunt : neque etiam plura ut mota tantum. Si ergo plura conveniunt ad ejusdem rei constitutionem, oportet quod quoddam istorum sit movens, et quoddam motum. Sed dicendum ex harmoniciis numeris formalibus non constitui animam, sed ex harmonicis numeratis, sive numeris materialibus. Hi autem habent proportionem sicut est proportio potestatis secundae ad partes et subjecta

et ad potestatem praecedentem in ordine naturae : sic enim proportionatur anima intelligentiae ut recipiens illuminationes ejus, et proportionatur viribus suis ut partibus suis potestativis, vel sic potestativis, et proportionatur corpori et organis corporis sicut subjectis potestati suae. In tali autem proportione movetur quidem anima ab intelligentia et causa prima, sed isto motu non movet corpus : et movet una potestas aliam, quando superior movet inferiorem : sed hoc est per imperium, et non sicut anima movet corpus : sed comparando eam ad corpus, omnes partes ejus movet corpus organicum et partes ejus ad prosequenda desiderata et fugienda ea quae constant : et hoc modo non movetur : servatur tamen in omnibus illis proportio, sicut in sequentibus istius libri manifestabitur. Sed haec proportio non est in harmonicis numeris, sed potius in his quae harmonice sunt composita et numerata. Et si dicat aliquis proportionata in numero numerato esse ordinata a proportione quae est in numero numerante : et sic oportet adhuc juxta sententiam Platonis principia animae et aliorum principia esse numeros formales et proportionem quae est in istis : dicemus quod non sunt principia rerum secundum quod numerata sunt et sub proportione numeri existunt, sed potius secundum quod connaturalia sunt unicuique generi quod constituit : et ideo materia et forma non constituunt substantiam secundum quod numerata sunt, aut in proportione numeri existunt, sed potius secundum quod sunt prima principia connaturalia substantiae : et simile est de constituentibus quantitatem et quodlibet genus. Et his accidit numerari, et in proportione numeri esse. Et hoc Platonem decepit : quia etiam sapientes decipiuntur secundum accidens, quod inevitabiliter sequitur nume-

<--- Page Split --->

ros esse prima principia rerum, si posset haberi quod principia rerum constituerunt eas, secundum quod in proportione numerali existunt : et hoc quidem modo dictum multum valet ad intellectum omnium sequentium, ubi agetur de opinionibus Platonis.

Si autem aliquis nobis objiciat, quod nos ipsis superius concessisse videmur anuimam movere se, quando agit se in universum corpus : dicemus non esse illud proprie movere seipsam : et ideo revera sic movit se anima et alii motoresper effectus ratione effectuum qui ab ipsis sunt, et tamen simpliciter manent immobiles. Et hoc etiam modo primus motor in quolibet ordine inducit motum immobilem : quia motus est actus moventis ut a quo est motus,et non ut in quo est sicut in subjecto, et est actus mobilis sicut in quo est sicut in subjecto. Et ideo motor non movetur, sed mobile quando inest ei motus, tunc movetur. Licet igitur multi sint modi quibus aliquid movetur per accidens in quolibet genere praedicamenti, tamen motus per se non est nisi in tribus generibus : et quia in quantitate non est contrarietas nisi secundum quod quantitas est terminus physicorum corporum, in quo convenit ei perfectum et imperfectum esse, ideo duos oportet esse motus in quantitate, et in utroque aliorum generum tantum unum secundum genus : et ita sunt quatuor generales motus : et omnes illos ab anima per rationes necessarias seclusimus, sicut patet ex praedictis. Est igitur necessario concedendum animam physico motu per se vel per accidens proprie nequaquam moveri : et sic manifesta est solutio omnium eorum quae inducta sunt ex Platonis opinionibus.

Sed id quod omnino destruere disputationem istam videtur, est quod ab antiquo Trismegisto et Socrate et nunc a divinis et incantatoribus convenienter asseritur, quod scilicet in corpore existentes quos angelos vel daemones vocant, et animae exulte a corporibus, moveantur de

loco ad locum : cujus etiam veritatem bus et demonea de nos ipsis sumus experti in magicis. Sed loco ad locum movede his nos disputabimus in scientia de ri. Natura deorum, quae philosophiae primae pars quaedam est, et ab Aristotele edita. Quod si tales substantiae moventur, motus erit omnino æquivocus ad motum physicum : tales enim substantiae non sunt proportionales spatio per quod est motus per aliquam quantitatem vel indivisibile quantitatis quod sit in eis. Et ideo neque mensura motus ipsarum, neque motus ipse ex principiis physicis causari potest. Hic autem de physicis loquimur tantum ostendentes physice immobilem esse animam contra eos qui ex principiis quæ ipsis physica esse dicebant, causare voluerunt motum animæ, et dixerunt animam moveræ seipsam.

CAPUT VII.

De disputatione contra opiniones Demccriti et Platonis de motibus animæ, quibus movetur in corpore et movet corpus.

Quidam autem eorum qui diffiniunt Text. et com. 44. animam per motum esse, dicunt eam movere corpus in quo est localiter in eo quod ipsa localiter movetur, ut Democritus qui dicit similem causam esse motus animati corporis, qualem dixit Philippus quidam Didascalus sive doctor comediarum. Dicebat enim comicos convocare in villis homines ad carmina audienda, per hoc quod fierent imagines deorum mobiles,propter quarum spectaculum homines confluerent, referens Dædalum antiquitus fecisse ligneam imaginem Minervæ, mobilem in omnibus membris, ita quod videbatur cantare per motum linguæ et tr:piudlare. Causa autem motus fuit, quia in concavo imaginis fuerunt

<--- Page Split --->

infixa organa in argento vivo, et ad motum illius moveri videbant, sicut adhuc in cellis et imaginibus : pedes etiam stabant super rotulas parvulas, in quibus arcus concavi fuerunt et distincti per cellulas : 'et cum argentum vivum descendebat in anteriori arcu per cellulas, tunc posterior arcus elevabatur et convertebatur tota : et tunc imago movebatur de loco ad locum : quia necesse habuit, quod ad eamdem partem moveretur ad quam movebatur fusile sive argentum vivum. Et similem causam motus animalium ponit Democritus. Dicit enim quod indivisibiles sphæræ in se moventur, eo quod aptæ natæ sunt non manere sive quiescere propter causam superius inductam : et cum sic moventur sphæræ illæ, tunc trahunt secum et movent totum corpus in eamdem partem,ad quam ipsæ moventur. Et hoc leve est destruere. Primo enim quærenus a Democrito, quæ sit causa quod quiescunt animalia quando volunt : hujus enim causa non est sphæra indivisibilis quæ nunquam quiescere potest. Constat autem quod idem est causa processivi motus et quietis in animalibus. Qualiter enim indivisibilis sphæra faciat quietem, vel difficile vel impossibile est dicere Democrito : difficile quidem si fingat constrictionem atomorum facere quietem, quando sunt in pleno : impossibile autem, si nunc velit adaptare causam : Democritus enim in pleno dixit has sphæras quiescere, et in vacuo moveri. Universaliter autem loquendo ex his quæ apparent ad sensum, non ex tali causa causatur animalium motus processivus quasi sit ex necessitate alicujus quod quiescere non potest, sed potius ex voluntate libera et intellectu causatur, quæ non necessario movent, sed quando volunt.

dit causam ex necessitate moventem et non ex voluntate. Dicit enim quod in eo movet corpus in quo ipsa in seipsa movetur. Ipsam autem in seipsa dicit necessario moveri. Movet autem corpus, quia complexa ad ipsum sicut forma incorporata corpori et connexa eidem secundum omnes vires suas : dicit enim Plato quod anima constituitur ex harmonicis numeris, et dispartitur per numeros in partes corporis, quos numeros vocat Plato elementa : et ideo dicit eam componi ex elementis sive constitui, hoc est, ex primis numeris elementalium. Constituitur autem sic ex elementis, quatenus habeat sensum et potentiam cognoscitivam omnium ex numeris harmonialiter componentibus eam : quia, sicut diximus superius, nisi conponeretur ex numeris primordialibus,non cognosceret omnia : quia non esset in potentia respectu omnium, nisi talem haberet harmoniam, quod esset tertii ordinis : quia tunc ex illuminatione fluente percipit causam primam et intelligentias quæ præcedunt eam ex ordine naturæ, et sequentia percipit ex capacitate potentiae, quæ est ante formam corporalem : et per hos numeros fert totum mundum quasi in seipsa, eo quod habet motus consonantes ad principales partes mundi. Dixit enim Plato, quod Deus deorum opifex deorum omnium, primo fecit orbem rectum, quando dedit ei naturam ignis qui est rectarum dimensionum et recti motus, sicut diximus in secundo Cæli et Mundi et in primo. Deinde ut ordinate et æqualiter accederet et recederet causando generationem et corruptionem reflexit rectitudinem dimensionum ejus in circulum : eo quod rectum cum sit unius simplicis formæ, principium est lineæ circularis quæ est duarum formarum, quarum una est concavitas, et alia convexitas. Habita autem figura et motu circularibus, non fuit sufficientia in motu circulari qui est super polos mundi ab Oriente in Occidentem, et per Occidens regyrando in Oriens : quoniam uno modo se habens non acce-

<--- Page Split --->

dit et recedit, sed oritur et occidit super eusdem partes eodem modo. Sic in diversis. locis non diversa causarentur : propter quod dixit Plato, quod circulum unum Deus deorum dominus divisit in duos circulos dupliciter coordinatos, quorum unus est equinoctialis, qui movetur super polos mundi, faciens motum diurnum, qui est motus orbis primi. Secundus autem est circulus signorum, qui habet polos proprios mobiles in duobus parallelis, quorum unus est Aquilonaris poli, et alter Meridonialis, super cujus polos omnes stelle moventur : et isti circuli sunt rerum coordinati : quia unus facit longitudinem in omnibus his quae generantur ab orbe, alter autem latitudinem : et motus qui est super polos ejus, est a Meridie in Aquilonem, et e converso inter duos solstitiales circulos. Alterum autem illorum circulorum, qui est circulus signorum, divisit in septem circulos planetarum, hoc est, Saturni, Jovis, Martis, Solis, Mercurii, Veneris, et Lunæ, quorum omnium motus est a Meridie in Septentrionem super polos orbis signorum : et hos motus dixit et bene principia omnium motuum naturalium : animam autem posuit, sicut superius diximus, in confinio æternitatis et temporis, et præcipue animam mundi, cujus particulares animæ sunt tanquam imagines : et ideo dixit etiam in anima secundum naturam esse aspectum rectum, eo quod cognoscendo egreditur directe super rerum rationes et numeros, quibus ipsæ res constituuntur. Hunc autem aspectum reflexit in motibus animæ in circulum : quia anima a se incipit, ut dicebat, habens in se omnium rerum rationes, et quæ excitatæ a rebus extra efficiuntur principium scientiæ : et ideo dixit Plato, quod cum anima progreditur recte in res extra, reflectitur cognitio rerum in seipsa : quoniam in se cognoscit eorum quæ sunt rationes, et recordatur. Dicit enim Boëtius in Consolatione philosophiæ, quod si Platonis musa personat verum, quod quisque dixit innemor recordatur : et sic

per reflexionem recti in circulum causatur in anima veritatis intellectus. In superioribus autem sunt duo ordines motuum et motorum in genere. Unus quidem primus motus et motor, quiet aplanes vocatus, quasi sine errore existens: et rectus, qui est motus diurnus. Alter autem motus est sive ordo intelligentiae secundi ordinis, et motus latitudinis zodiaci, qui dicitur motus planes, quasi erraticus: quia in eo sunt digressiones multæ diversorum planetarum: et sic etiam est in anima, in qua movet semper intellectus recte et sine errore. Phantasia autem et concupiscentia et recte et non recte, sicut probabitur in sequentibus: et ideo in anima dixit esse duos primos circulos sicut in cœlo, et duos primos motus. Alterum autem dixit in septem dividi, qui est sub phantasmatibus, et mole carnis prægravatur: unde dicit animam in sphæra Saturni accipere memoriam longam, et in sphæra Jovis accipere ratiocinationem probabilium sive opinionum, in sphæra autem Martis irascibilitatem, et in sphæra Solis sensibilium illustrationem, in sphæra autem Mercurii æstimationem nocivi et convenientis, et in sphæra Veneris concupiscibilitatem, et in sphæra Lunæ motus quos movet in sequendo naturam corporis, ut attrahendo, nutriendo, augendo, et generando. Omnes enim isti septem gyrovagi quasi sunt motus aliquando recti, aliquando non recti, et omnes in circulum reflectuntur incipiendo abanima, et in animam terminari: quoniam Plato dixit quod omnium species sunt in anima, quod non nisi excitatur a rebus extra. Dicebat etiam animas ab inito factas in generibus et in comparibus stellis, et quando descendunt, tunc per incorporeum descendunt, et in orbe quidem sunt rectorum motuum, et in descendu per orbes planetarum accipiunt vires et motus quos diximus, et paulatim usque ad onus carnis deprimuntur: et ibi inebriatæ cratere lacteo, qui est dulcedo carnis, quasi carnales efficiuntur, et obliviscuntur superioris harmoniae, cujus tamen simi-

<--- Page Split --->

litudinem et species in se habent. Quando autem excitatae redeunt in corpore ad proprium bonum et innatum sibi secundum scientias et virtutes, tunc reascendunt per geminas ad stellas compares. Si autem sunt mali meriti, in secunda transcorporatione efficiuntur fere, vel bestiae aliae moribus eorum congruentes : et de hoc alibi in numeris nostris locuti sumus. Dicebat autem omnia haec Plato, tanquam cœeli motus essent animae motus, et e converso.

niuntur. Sed contra hoc obviantes dicimus, quod si tales sunt motus intellectus, tunc sunt motus intellectus corporales : et sequitur quod ipse intellectus aut sit corpus, aut virtus in corpore, quae non explet motus suos nisi per corpus : quia circulatio forma est corporalis actus, et actus corporalis est alicujus operantis virtulis corporeae.

Text. et con. 46.

Nos autem disputantes contra haec quae dicta sunt, primo dicimus quod non bene contingit dicere, quod anima sit magnitudo vel virtus in corpore quae magnitudinem habet existens : et hoc tamen sequitur ex dictis Platonis, ubi dicit quod anima secundum harmonicos numeros aptata est corpori. Si enim connaturalis est corpori sicut visus oculo, vel quantitas magnitudini, oportet quod aut sit magnitudo vel virtus aliqua in magnitudine existens. Dico autem quod hoc non bene dicitur, et tamen dicitur. Plato enim vult quod anima hujus omnis mundi talis sit, sicut est anima illa quae aliquando, hoc est, in quibusdam vocatur intellectus : dixit enim animam mundi esse inintellectualem. Causa autem quare hoc a Platone dicatur, est quia intellectualis anima non est ut anima sensibilis vel desiderativa, et non possunt eis aliqualiter aptari proprietates circuli : quia non revertuntur supra se sicut intellectualis anima quae incipit a se quaerendo de intelligibili, et reflectitur supra se, quando non invenit ipsum : nec est anima sicut haec sensibilis terra quae non habet nisi motum rectum per distantiam sui a cœelo. Sed anima intellectualis est imago aternitatis, et quodammodo causa temporis : et ideo superiorum motus inveniuntur potius in ea quam in alia, quia ipsa est quasi quoddam principium naturae : et ideo motus primi in natura in ea inve-

Dicamus igitur, quod si intellectus deText et con. 47. bet habere continuitatem, quod rationabile est quod habeat continuitatem talem qualem habet operatio ejus, quae vocatur intelligentia sive intelligere. Similiter autem et ipsa actio intellectus sive intelligere, rationale est quod habeat formam eorum quae intelliguntur, quae vocantur intelligentia sive intellectiva vel intellecta : eo quod actus sunt praeii potentis secundum rationem et objecta actibus. Sunt autem intellecta consequenter et non continua, et sunt magis similia numero quam continuo : ergo intellectus non est sic continuus ut circulus : sed oportet ut aut sit impartibile, aut non continuum, sicut magnitudo sive quantitas est continua. Si enim detur quod intellectus est magnitudo quaedam continua, tunc quaeratur a Platone, qualiter possit intelligere magnitudinem mathematicam, vel aliam quamcumque quantitatem continuam : aut enim intelligit eam accipiendo totam simul, aut accipiendo partes, et si intelligit accipiendo partes, aut hoc est ita quod accipiat partes indivisibiles quae sunt puncta, si tamen puncta oportet partes vocare, quia de hoc non facimus modo mentionem aliquam, eo quod ab adversariis supponitur puncta partes esse, ex quibus componitur magnitudo, quia hoc ipsi asserebant : aut accipit partes divisibiles, quae sunt verae partes magnitudinis. Quocumque autem istorum modorum fiat acceptio intellectus, non est nisi tactus quidam quo magnitudo quae est intellectus

<--- Page Split --->

tangit magnitudinem quae intelligitur quando simul sunt in ultimis. Et siquidem intellectus accipiendo magnitudinem intellectam, tangit puncta ipsius, cum puncta sint infinita, in qualibet magnitudine infinita est tangendo quodlibet non contingat pertransire tangentem, et sequitur quod intellectus nunquam finiet quantumcumque parvam magnitudinem intelligendo quam scimus esse finitam. Si autem tangit secundum partes quae magnitudinem habent, hoc dupliciter potest fieri : aut enim illae sunt aliquotae partes quae numerant totum, ut decem decinae, vel duae mediae, vel quatuor quartae, et sic de aliis : aut non sunt aliquotae, et sic non numerant totum. Et si tangit aliquotas intelligendo magnitudinem, tunc multoties intelligendo tangit idem. Si autem intelligendo tangit eas quae non sunt aliquotae, cum tales infinitae sint in qualibet magnitudine, oportet intellectum intelligendo infinities tangere idem : licet enim tangat diversas partes in numero, ipsae tamen omnes sunt idem ratione et intellectu : quia omnes sunt unius speciei et formae secundum quod sunt partes continui. Haec autem omnia falsa esse experimur in intellectibus nostris : quia videmus quod quando intellectus noster intelligit magnitudinem aliquam, intellectus noster non tangit eam prout intelligitur, nisi semel. Si autem dicat aliquis, quod quia omnes partes magnitudinis intellectae sunt unius rationis, ideo sufficiens est unamquamque tangere partem, et non oportet ipsum tangere alias, quia omnes intelligit per illam quamcumque tangit : tunc quaeramus quare secundum hoc oportet ipsum esse sicut circulum aut etiam omnino, sive etiam universaliter esse alicujus magnitudinis : quia si forma circuli bene tangeret partem illam, et sine magnitudine existens, bene esset acceptivus speciei magnitudinis, sicut et in veritate modo est.

Redcamus autem ad partes primae di- 48. visionis, et dicamus quod circularis intellectus non tangit intellectam magnitudinem secundum partes, sed necessarium est ut totus totum tangat : et cum totum non sit extra partes suas secundum quod tangitur, non potest tangi totum, nisi secundum partes et in partibus suis omnibus : et tunc quaeramus sicut prius, quis erit partium tactus, quando sicut totum tangit intelligendo circularis noster intellectus ? Si autem forte dicat quis, quod intellectus noster non est circulus, neque circularis formae : contra hoc est, quia in veritate oportet quod intellectus sithic circulus de quo diximus. Jam enim scitum est, quod actio et motus intellectus est intelligentia sive intelligere, et intelligentia est circulatio, ut dicit Plato, sive motus circuli ; ergo oportet quod intellectus sit circulus : motus enim circuli circulatio est, et motus intellectus intelligentia est. Sicut igitur se habet motus ad motum, ita mobile ad mobile : sed dicit Plato intelligentiam esse circulationem : ergo necesse habet dicere intellectum esse circulum. Si autem hoc concedatur, contra oportet quod intelligentia intellectus semper aliquid intelligat idem, et continue reflectatur super illud ; et hoc oportet propter illud, quod noster intellectus dicitur esse sicut perpetua circulatio, quae semper in idem revertitur. Et hoc quidem falsissimum est, quia nulla est intelligentia circularis. Si enim esset aliqua circularis, oporteret quod esset aut practica quae est sicut artes mechanicae, quae ratiocinantur de operibus : aut speculativae, quarum finis est veritas scita : et nos videmus quod omnes practicae directe vadunt ad finem suum, qui est id quod operatum et constitutum est per artem, sicut domus, aut lectus : et non revertuntur. Speculativae vero terminantur rationibus diffinitionum, quae sunt principia in ipsis, et procedunt directe ad conclusionem. Ratio enim omnis quae certa est, aut est incomplexi, aut complexi. Et si est qui-

<--- Page Split --->

dem incomplexi, per ipsam habemus scientiam quidditatis rerum quae vocatur scientia quid: et illa est diffinitio. Si autem est complexi, per ipsam acquirimus scientiam propter quid aliquid est in subjecto : et haec est demonstratio. Et in scientiis intellectivis non habemus aliud, quia probabilium est opinio, et non intellectus : demonstrationes autem sunt finita, quia sunt a principio quod est causa dicens propter quid, quae est medius terminus in eis : et finem habent determinatum ad quem procedunt, qui est aut conclusio, aut syllogismus. Si enim concludantur ultima conclusiones, tunc est status in eis. Si autem non concludantur illa, tunc conclusio sumetur in alio syllogismo pro propositione, et adjungetur aliud medium et alia major extremitas, et concludetur alia conclusio: et ideo non revertuntur in idem omnino a quo inceperunt, sicut facit circulatio circuli. Accipiunt enim semper medium aliud, et ultimam extremitatem aliam, et procedunt ad finem determinatum. Ultimum autem est extremitas, quia extremum et ultimum sunt idem : et sic ab hoc procedit in finem quo erit status. Circulatio autem reflectit se in principium unde incepit. Diffinitiones autem omnes quibus nos scimus quid est res, sunt finita, quia diffinientia in generibus primis stant : eo quod extra genus primum nihil univocum invenitur quod in diffinitione possit poni : ergo intellectus non est circulus. Amplius cum circulatio sit circuli revolutio, quaemultoties fit, sicut revolutio cœeli, tunc multoties intelligit idem, et deveniet ab eodem in idem intelligendo. Cum autem id a quo procedit intellectus, sit motum per se : id autem in quod procedit, non sit motum per se, erit idem motum per se, et non motum per se : et sic contradictoria de eodem verificantur.

Si autem forte aliquis dixerit quod Plato non loquitur secundum veritatem,

sed secundum metaphoram, et assimilavit intellectum motui circuli : est quidem hoc peccatum in problematibus, quia contra metaphoras non contingit uti rationibus obviantis. Tamen si neque fiat vis hoc modo, peccatum adhuc est : quia intellectus magis assimilatur quieti quam motui : et similiter est de syllogismo. Diximus in V Physicorum, quod si nos consideremus id in quo quiescitur, tunc id est forma quae intenditur per motum totum, et est perfecta, cum motus sit actus imperfectus. Intelligere autem non est imperfectus actus, sed perfectus : et similiter syllogismus : et ideo ci in quo quiescitur a motu, magis assimilatur. Nihil enim perfectius est in anima quam intelligere secundum actum, et considerare per syllogismum : quoniam hoc est perfectius quam potentia intelligens, et quam habitu intelligens : et ideo illa operatio beatitudinis pars est, et optimum animae intellectiva, admirabiles habens delectationes, quibus nihil est contrarium. Et ideo etiam diximus in VII Physicorum 1, quod in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens.

Si autem forte aliquis dicat, quod inText, et con. 48. telletus est numerus complexus corpori et non corpus, tunc sequitur ad minus quod sit virtus operans in corpore, sicut visus in oculo: quia virtus complexa ad corpus et proportianata, est sic corpori immixta, quod non operatur sine ipso : eo quod ipsa virtus est actus corporis vel partis ejus : et tunc intelligere non est beatitudo et felicitas: quia id non est leve, sed est quasi motum ex obligatione corporis in quo non est aliquid beatitudinis. Naturae autem est intelligere si intellectus est virtus complexa ad corpus. Si enim motus ejus qui est intelligentia vel intelligere est extra naturam intellectus, et est a corpore in quo est, tunc laborio-

<--- Page Split --->

su est actio, sicut videre, et audire, et operationes quae in organis sunt corporalibus. Laboriosum enim est commisceri corpori in operando, neque posse habere operationem a corpore absolutam. Adhuc autem cum anima intellectualis secundum Platonem descendat per Capricornum a comparse stella, et sit in desiderio ejus incorporari, ut dicit, oporteret intellectum fugere incorporationem. Melius enim est intellectui non esse cum corpore, ita quod sit immixtus ei et separatam habeat aclionem, quam esse cum corpore et incorporatum et immixtum et in tantum quod non agat sine ipso. Et hoc quidem sic esse consuetum est dici, et multis videtur, quia etiam notum est quod intellectus nullius corporis est actus, et habet operationem a corpore liberrimam.

phorum est causas ostendere eorum quae dicunt.

Quoniam autem hæc intentio qua quæText. et com. rimus, qualiter anima a Deo deorum exivit in esse et qualis sit in seipsa, utrum quiescens vel mota, magis propria est alteris rationibus quas in prima philosophia inducemus, dimittamus eam nunc, et quæramus physicas opiniones circa istas passiones animæ et causas. Dicamus igitur et huic opinioni et pluribus aliorum opinionibus accidere unum commune inconveniens : et hoc est, quod omnes conveniunt in hoc quod anima copulatur corpori sicut motor et actus ejus, et nihil determinant de corpore, propter quam scilicet causam et qualium dispositionum corporis sit anima motor et actus.

PeccavitautemPlatoadhuc , quiacumdiceretcœlumcircularitermoveri , nondedithujuscausammanifestam , præci - puecumponeretcœlumessenaturæignis , cujusestrectemoveri , nisireflectaturincirculumjussuDeideorum : ettuncaci - diteicircularitermoverietnonconveniteiperse , nequeetiamanimæsecundumPlatonemsubstantialiterconvenitcircu - lariterferri , sedsecundumaccidenssicmovetur , inquantumaspectusejusquinaturaestrectus , incirculumestreflexus . Necpotestdiciquodcausamotuumani - mæsitcorpus , quiaanimaponiturmo - vereetmagiscausaremotumincorpore , quamecontrario . Igiturexomnibushisquædictasuntanimammalediciessemoventemsecirculariter , etperhocmo - verecorpus . AdhucPlatononassignavitaliquamcausam , quaremeliusdicituretmagiscongruitDeumdeorumani - mamsicfecisseutmoveretur , quamutquiesceret . Necassignavitcausamquaremeliusestipsamcircularitermoverescipsam , quamaliomotulocali : etideodictumsuumsinecausaest , etsinecon - siderationephilosophiæ : quiaPhiloso -

Et tamen absque omni dubio videtur Text et com. 52. hoc esse necessarium : quia non quodlibet agens agit in hoc patiens, neque hoc agens in quodlibet patiens : et similiter non quilibet motor movet quodcumque mobile, sed propter communicationem quae est et proportionem inter hoc agens et hoc patiens, illud agit, et hoc patitur, et hoc movet, et illud movetur. Licet autem materia et forma non communicent in aliqua alia forma, vel in aliqua alia materia, quae sit media inter ea, eo quod non per medium forma jungitur materiae, tamen haec materia propter appropriatam privationem quae est in ea, efficitur propria materia hujus formae : et similiter hic motor proprius efficitur hujus moti : Privatio in et haec privatio in essentia est idem foridem forma, mæ, licet secundum esse sit differens : et ab ea secunab ea secunin subjecto est idem materia, licet in esEt materiae sentia sit differens. Et horum explanatioprivatio est idem subjeidem subjenem perfecimus in primo Physicorum cundo m es sentiam difcundo m es sentiam difcirca finem. Similiter autem dicimus anifert ab ea. mam non per medium uniri corpori : et hoc patet in vegetabili. Sed vegetabilis

<--- Page Split --->

non est medium quo sensibilis anima corpori uniatur : quia si esset medium, esset dispositio materiae : et adhuc sequeretur necessario ipsum esse accidens in animalibus : et hoc non est verum : sed dicimus essentiam animae sensibilis immediate esse conjunctam corpori animalis : sed haec essentia habet de se manentes virtutes plurimas, quarum quaedam sunt vegetativae, et quaedam sensibiles : et ideo vegetativum est in sensitivo sicut potentia et pars potestatis ejus, et non praeedit ipsum dispositio. Eodem autem modo penitus est de vegetativo et sensitivo per comparationem ad intellectualem animam in homine : et haec in sequentibus demonstrabuntur per rationes necessarias et physicas. Hic autem supponamus communicationem esse hujus animae secundum speciem ad hoc corpus, et non ad aliud secundum speciem, et hujus animae secundum individuum ad hoc corpus, et non ad aliud secundum individuum. Et ideo si esset conjunctio animae ad corpus, vel agentis ad patiens contingens, et non essent dispositiones determinantes unum alii, non esset communicatio inter unum et aliud.

in aliud deterioris conditionis, ita quod anima hominis ingrediebatur corpus leonis vel asini. Quod nullo modo fieri potest secundum naturam, quoniam non est diversitas in figuris et organis corporis, nisi propter diversitatem animarum : quia diversitas materiae est propter diversitatem formae. Sicut enim videmus in artibus mechanicis, quod quaebet quaerit sua propria instrumenta, per quae expleat suas operationes, et non potest explere per alia : ita est de animabus diversis in specie et numero. Architectonica enim quae struit domos, quaerit securim et dolabram, et non potest perlicere opus suum per fistulam, vel alia instrumenta alterius artis. Ita est etiam, quod anima leonis quaerit membra leonis sibi, per quae et non per alia potest explere operationes suas. Determinatum igitur sit de corpore cujuslibet animae, si debeat sciri bene de animarum diversitate : et qui non determinat de anima prout exigit hoc corpus vel illud, facit ac si aliquis in artibus putet quod architectonica quae est constructiva domus, instruat sibi instrumentum tibicinum, sicut fistulas et folles, et per illas faciat opus domus.

T e t . etrom . 53. Et ideo videntur quidam loqui de anima ac si sit aequaliter aptatum ei quodibet corpus. Dicunt enim tantum in communi quid sit anima, quod videlicet sit aut sphæra indivisibilis, aut numerus movens se, ac si omnis anima omni animæ sit ejusdem naturae et ejusdem speciei : et nihil dicunt de natura corporis quod susceptibile est animæ, quare hoc habeat figuram equinam, et hoc humanam. Est ista differentia quam videmus in figura et situ organorum et membrorum diversificari in omni animali, ac si ipsi arbitrentur fabulas Pythagoræ in legibus suis dictas esse veras. Volens enim Pythagoras facere cives colere pietatem et justitiam, fabulatus est animas malorum civium exire de uno corpore

CAPUT VIII.

De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

Alia autem quaedam opinio traditur de Text.et com. 54. anima, quae et ipsa convenit cum aliis praehabitis in aliquo, et illa multis fuit credibilis, neque habet minorem probabilitatem quam aliqua dictarum opinionum: quia rationes directe physicas praebet inter omnes opiniones, quando rationes omnium opinionum conferuntur in com-

<--- Page Split --->

nuni. Dicunt autem isti quod contraria quam conveniunt, dupliciter se complecluntur : aliquando enim complectuntur se non salvatis qualitatibus eorum quae complectuntur, sicut faciunt miscibilia in mixto : et haec vocatur mixtio, sicut diximus in fine libri Peri genescos : aliquando autem complectuntur, ita quod salvantur species et qualitates complexorum, sicut homogenia conveniunt ad hetrogeniorum constitutionem, sicut os, nervus, et hujusmodi in constitutionem manus. Dicebant igitur isti, quod harmonia et proportio et temperamentum commixtionis et compositionis est anima : eo quod videbant omnia commisceri et componi secundum medietatem geometricam, sicut alibi diximus : et hanc medietatem rationem sive proportionem temperamenti et compositionis et mixture animam esse dicebant. Cujus sententiae Empedocles fuit defensor prinius, qui nullam omnino formam in entibus esse dicebat.

mam autem maxime sensibilem videmus esse motivam secundum processivum motum. Et ideo omnes fere Antiqui dixerunt animam esse diffiniendam per motivum esse : quia viderunt plantas non habere animam, sed partem partis animae : animalium autem videbant esse animas perfectas.

Convenit autem magis de sanitate di- 56. cerere, quod sit harmonia quam anima, et universaliter de virtutibus et potentiis sive habitibus corporeis, qui sic sunt in corpore secundum quod ipsum mixtum est ex contrariis vel compositum : illi enim sunt in corpore diffusi secundum quantitatem corporum, et secundum componentium qualitates et quantitates est unus sanior alio. Hoc autem modo non inest aliqua anima corpori, quod una sit animantior alio secundum qualitatem et quantitatem mixtorum vel compositorum : quia licet anima vegetabilis et sensibilis sint virtutes operantes in corpore et non explentes operationes suas, nis in corporis aliqua parte : tamen non sunt corporeae virtutes per modum qui dictus est : et ideo habitus corporalis virtus corporea est vel qualitas. Anima autem vegetabilis et sensibilis secundum vires suas sunt quidem virtutes in corpore, sed non corporeae. Intellectus nec virtus est corporea, nec virtus in corpore, sed separata, sicut nos in multis locis ostendimus in physicis libris Physicorum et Celi et Mundi. Hoc autem facile manifestatur ei qui tentat reddere causas operationum et passionum animae, quare una sitj visiva, et altera auditiva, et tertia imaginativa, et quarta intellectiva. Causae illae harmoniae non conveniunt, quia non possumus dicere quod ex abundantia phlegmatis super choleram oculi compositio habeat visum, et quod abundantia cholera super sanguinem in aure sit auditus, et sic de aliis diversis harmoniis mixtorum et compositorum. Non enim differt

Et licet ita dicat, tamen de facili improbatur, quia harmonia non habet in se nisi duo : aut enim harmonia dicitur ipsa ratio porportionis, qua commiscentur et componuntur commixta et composita : aut etiam ipsa mixtio vel compositio vocatur harmonia : anima autem neutrum istorum est : quod de facili patet, cum anima habeat operationes quae non sunt secundum numerum alicujus commiscibilium vel compositorum. Mixtio autem et compositio non habent virtutem agendi aliquid quod non reducatur ad miscibilia vel composita in communi vel in speciali. Adhuc mixtio autem et compositio non agunt aliquid nisi unum, quod est secundum actum in quem mixta sunt vel composita : anima autem omnis agit multa. Amplius autem movere localiter non est harmoniae, quia aliter omnia mixta ad harmoniam haberent motum localem, quo ipsa seipsa moverent. Ani-

<--- Page Split --->

imaginatio a reminiscentia in hoc quod plus habeat ossis quam carnis, vel e converso.

mixtio vel compositio sit sensitiva potentia, et cujus sit appetitiva : et non erit assignare.

Amplius autem nos sciemus harmoniam non esse animam, si dividimus harmoniam in duo, considerantes primo maxime ea quae sunt propria harmoniae: et hoc est ut videamus propria magnitudinum quae habent motum et positionem sive situm, et consideremus compositionem ipsius harmoniae, quae est ex talibus : quia illae tales magnitudines sic compositae consonant : ideo non contingit accipere aliquod mixtorum vel compositorum proximum : quia in tali compositione non est ignis juxta ignem proximus, ita quod non sit aliquid medium : quia plurimum cujuslibet elementi cum plurimo alterius est : et ideo ubicumque ignis est juxta aquam et caetera elementa, et e converso quodlibet cum quolibet : et haec est una intentio, harmoniae, et est propria. Ab alia autem parte dicitur harmonia proportio quae est in rebus miscibilibus et componibilibus antequam misceantur : oportet enim quod proportionata sit quaelibet cuilibet, quia aliter neque misceri, neque componi possent ad aliquid unum constituendum : et haec harmonia est in unoquoque miscibilium et componibilium respectu alterius, et non est omnium simul mixtorum et compositorum : et ideo non ita proprie dicitur harmonia sicut priori modo dicta.

Sed neutro istorum modorum rationale est animam dicere harmoniam esse. Mixtura enim et compositio corporis multum facile investigatur qualis sit in quolibet membro simili vel dissimili. Multae enim diverse sunt diversarum partium corporis compositiones, et insunt : quia in osse scimus plus esse terrestreitatis, in carne autem plus esse sanguinis, et sic de aliis. Quaeratur ergo cujus membri commixtio vel compositio sit intellectus, et cujusmodi alia com-

Similiter autem ex ista opinione se Text. et c. 57. quitur, quod inconveniens est animam dicere esse rationem et proportionem contemperamenti vel mixturae. Non enim una et eadem ratio est harmoniae contemperamenti, secundum quam est os, et secundum quam est caro. Cum ergo multa et diversae sint hujusmodi contemperamenti rationes in uno corpore animato, multoties sequitur multas inesse animas in corpore eodem : ponitur siquidem anima esse ratio et harmonia contemperamenti : corpus autem organicum in partibus dissimilibus multas habet tales harmonias. Haec igitur communiter dicta sint contra eos qui harmoniam dicebant esse animam.

Sed specialiter ab Empedoclea opinioText. et com 59. ne investigabit aliquis, quae harmonia specialiter anima sit ? Dicit enim Empedocles quodlibet corporum mixtorum rationem et harmoniam esse quamdam secundum formam. Quaeramus igitur ab eo, utrum anima sit illa proportio sive ratio contemperamenti, quae est in singulis membris corporis, vel sit in anima in mixtis corporibus et membris ex tali mixtura, cum tamen alterum sit aliquid a mixtura et proportio ? Si enim sit mixtura singulorum membrorum, tunc inevitabiliter sequitur multas esse animas in uno et eodem corpore. Si autem sit alterum aliquid causatum a mixtura, ad minus ab Empedocle differentia debuit assignari. Amplius autem si dicat Empedocles animam non esse mixturam ipsam, sed causari ab ea in membris, tunc quaeremus ab eo, utrum concors mixtura cujuslibet membri est causa animae, aut simpliciter aliqua quae est sc-

<--- Page Split --->

cundum quamdam rationem et proportionem ? Et si concedatur quod concors mixtura quælibet est causa animæ, tunc adhuc sequitur in uno corpore esse multas animas. Si autem aliqua specialis est causa, tunc debuit illa assignari ab Emprædocle. Amplius autem si anima dicatur esse alterum a mixtura membrorum, tunc quaeramus de ipsa anima, utrum ipsa sit ratio quaedam et proportio mixtionis cujusdam causata a mixtura membrorum, aut est aliquid alterum extra rationem harmoniae ? Et siquidem dicat quod est mixtura et ratio contemperamenti causata ab harmonia corporali membrorum, tunc est consequens compositionem corporis secundum naturam et secundum esse. Et hoc non convenit, quia anima est agens et movens et continiens : corpus autem est patiens et motum et rectum : agens autem et movens et regens in omnibus est ante patiens et motum et rectum 1. Si autem dicat quod est alterum extra rationem membrorum harmoniae existens, tunc sibi ipsi contradicet : et præter hoc debuisset assignare quale quid est illud.

tur, quoniam anima ideo deficit subtracta carne, aut aliqua tali parte : quia destruitur organum ejus et propria materia in qua est : et ideo forma quae est in anima, salvari haud potest præter intellectualem animam, quae habet aliquid præter corpus salvans ipsam, sicut infra patebit. Corrumpitur autem et solvitur harmonia corporis egrediente anima, ideo quia anima continet corpus et mixturam ejus : et ideo continente ablato necesse est solvi harmoniam commixtionis et compositionis.

Quod quidem igitur non est possibile 71. 61. animam esse harmoniam, et quod non potest circulariter moveri, est manifstum ex his quae inducta sunt. Secundum accidens autem, sicut dictum est superius, contingit animam moveri et movere quodammodo seipsam. Movetur enim corpus in quo est anima, et hoc corpus movetur ab anima : et ita movendo corpus movet anima quodammodo seipsam : quia moventibus nobis necesse est moveri ea quae in nobis sunt. Hoc autem quidam dicunt dubitationem habere de intellectu : sed de hoc inferius disputabimus.

CAPUT IX.

De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animæ immortalitate.

Rationalius autem aliquis accipiet Text, et eom. 62. dubitationem an moveatur considerans

<--- Page Split --->

ea quæ nunc inducuntur : ex illis enim anima secundum seipsam moveri forte videbitur alicui motu physico, qui est alteratio, et qui etiam est in aliquibus cum motu locali : dicimus enim animam tristari, gaudere, confidere, sperare, et timere, amplius autem irasci, et sentire. Hæc autem omnia motus dicere videntur : et cum hæc insunt animæ et secundum ipsa, forte videbitur alicui moveri animam. Sunt enim omnia ista passiones sive passibiles qualitates illata : et secundum istas diximus alterari physic in VII Physicorum.

Sed absque dubio non necessario soquitur ex his, quod alteretur anima secundum se : quia hæc non sunt in anima, sed potius ab anima in corpore, vel in corporis aliqua parte quæ movetur istis passionibus quæ inductæ sunt. Sit enim inter alia quam maxime gaudere, dolere, aut intelligere possibili intellectu qui venit de ignorantia in scientiam, sunt motus physici, tunc magis contingit moveri unumquodque membrum quam animam secundum se. Sed moveri sic ab anima est, sicut irasci, aut timere, ex eo quod ex aliqua causa anima sic vel aliter cor movet. Quando enim irascitur, primo anima movet cor secundum systolem propter conturbationem, et secundo secundum diastolem propter nocumentum repellendum. Quando autem timet, tunc movet secundum systolem continue. Intelligere autem secundum intellectum possibilem forsitan aut est hujusmodi, quod non sine motu cujusdan partis corporis expletur, aut forsitan est alterum quoddam : quoniam secundum quod communicat ei quod communicat corpori, non fit sine motu cujusdam partis corporis. Secundum autem quod est in se virtus non communicans, fit sine motu corporis, sicut in parte supra diximus : et adhuc in parte inferius in sequentibus tertii libri hujus scientiae dicemus. Eorum autem quæ fiunt cum motu corporis, quædam quidem fiunt in eo quod secundum locum movetur, quia systoles et diastoles fiunt in eo quod cor in loco movetur constringendo se et aperiendo. Quædam autem fiunt secundum alterationem, sicut motus qui est in ipsis passionibus, calefacto sanguine vel infrigidato.

scientiae dicemus. Eorum autem quæ fiunt cum motu corporis, quædam quidem fiunt in eo quod secundum locum movetur, quia systoles et diastoles fiunt in eo quod cor in loco movetur constringendo se et aperiendo. Quædam autem fiunt secundum alterationem, sicut motus qui est in ipsis passionibus, calefacto sanguine vel infrigidato.

Dicere autem quod ipsa anima secun- T e a t . c t . 6 1 dum seipsam moveatur irascendo, simile est ac si quis dicat animam secundum se moveri texendo vel ædificando. Cum enim aliquis text vel ædificat, est ab anima motus, et id quod subjicitur motui, et id quod move tur, est manus, vel pes, vel aliquod aliorum membrorum exteriorum. Et similiter quando irascitur vel timet, vel gaudet, est ab anima motus : et quod subjicitur motui, est cor, vel alterum membrum interius quod move tur. Et ideo non facit plus anima quam illud : quia ista non differunt nisi in hoc quod in istis move tur membrum in occultum : et ideo vulgus credit, quod in istis moveatur anima. In illis autem vident moveri membra exteriora : et ideo dicunt in talibus moveri corpus, vel conjunctum ex corpore et anima. Melius autem dicitur sine dubio non animam misereri, aut addiscere, aut intelligere, sed hominem totum per animam : quia motus et actiones proprie conjunctorum sunt secundum potentias et per potentias naturales, quæ insunt aliquando animæ, aliquando corpori. Quod autem dico hominem moveri in anima vel per animam, non significat rei motum esse in anima vel per animam, tanquam motus in anima existat tanquam in subjecto quod move tur, sed fiunt motus illi dupliciter. Aliquando enim pertingunt ab exterioribus usque ad ipsam : aliquando autem sunt ab ipsa, ut sensus qui est motus sensibilium specierum, est pertingens ab exterioribus usque ad animam. Remi-

<--- Page Split --->

niscentia autem et memoria incipiunt ab anima, et veniunt usque ad motus sensibilium specierum, qui sunt in organis sensuum, et usque ad quietes sensuum : eo quod sensus non semper movent secundum actum.

improbabitur. Est autem persuasio quæ post demonstrationem inducitur : quia si intellectus possibilis corrumperetur corporis corruptione, oportet etiam, quod alteraretur corporis alteratione, sicut videmus alterari visum et auditum et omnes virtutes, quarum est communicatio cum corpore, licet hoc per accidens conveniat ipsis virtutibus, per se autem convenit organis ipsarum. Si autem sic alteraretur intellectus, hoc esset maxime a debilitate quæ est a destructione corruptionis secundum naturam, et hæc est debilitas senii. In illa autem debilitantur virtutes animæ : sed debilitas illa non per se accidit virtutibus quæ operantur in organis, sed organis ipsis, sicut diximus : quoniam si senex accipiat per medicinam vel aliam compositionem oculum hujusmodi qui est clarus et purus, ipse videbit sicut juvenis : ergo hæc debilitas quæ non redundat ad virtutem animæ nisi per organum, nullo modo attingit virtutem incorpoream, cujus nullum est organum omnino : talis autem virtus est intellectus possibilis, sicut supra probatum est. Senium enim non est in sustinendo aliquid animam, sed in sustinendo aliquid corpus in quo est anima, sicut et ebrietas et quædam aliæ infirmitates quæ oppilant rationem, non faciunt hoc nisi per alterationes quæ alterant corpus, sicut spiritum animalem, et cerebrum, et hujusmodi partes alias a quibus accipit intellectus species intelligibiles. Et hæc est simpliciter causa, quod mox quidam delirant ex inordinatione et dissolutione corporis, in quo est phantasia a qua accipit intellectus : quoniam, sicut diximus superius, tametsi intellectus non communicet cum corpore, communicat tamen cum eo quod communicat corpori : et quia sic intellectus est separatus, ideo dixerunt quidam quod ipse non movetur per accidens motu corporis. Quod nos verum non esse dijudicamus, quoniam unam substantiam dicimus esse animam intellectualem, ex qua fluunt quædam potentiae quæ sunt virtutes in corpore

Scd intellectus possibilis quo est omnia intelligibilia fieri, est substantia quaedum separata, et videtur non corrumpi aliquo modo corporis corruptione. Quod sic demonstratione probatur : accipiatur enim a prehabitis intellectum esse potentiam intellectuali forma determinatam ad eus in natura quod est ante corporeitatem. Omnis enim potentia qua est aliquid fieri,si debeat esse aliquid in natura, necesse est quod sit per formam dantem esse illi rei naturali distincta et determinata : et hujus probationis veritas est in omnibus absque contradictione et instantia. Intellectus autem possibilis est potentia qua est omnia fieri secundum intellectum, sicut in tertio hujus scientiae libro probabitur. Cum ergo sit in natura ista potentia, ipsa forma quae est intellectualitas determinata est et distincta: ergo est substantia quaedam separata : quia omne separatum in genere substantiae habens potentiam et actum in seipso, est substantia : habetur autem per prehabita, quod ipsa est incorporea ante quantitatem corporis et contrarietatem secundum naturam existens, licet non praecedat ipsum tempore. Inde arguitur sic : nihil eorum quae secundum naturam sunt praecedentia quaedam alia, corrumpuntur corruptione eorum quae sequuntur ipsum : intellectus autem sive anima intellectualis sic se habet ad corpus physicum : ergo impossibile est eam corrumpi corporis physic corruptione. Attendendum autem est, quod Plato propter istam demonstrationam dixit animam ante corpora secundum tempus fuisse, et secutus est eum in hoc Gregorius Nicenus. Hoc autem minus est concedendum, sed inferius hoc

<--- Page Split --->

et communicantes corpori : quaedam autem non sunt virtutes in corpore quae sunt separatae : propter quod est in corpore anima intellectualis, sicut determinata et distincta in ipso, non quidem sicut looatum in loco, sed sicut forma est in sua materia, et motor in suo moto quod movetur, nihil est extra id quod movetur : et ideo movetur motu corporis.

sunt vires communicantes corpori, ut praedictum est. Intellectus autem secundum seforsitan est divinum aliquid et impassibile quod separatur a corpore, et tunc habebit alterius modi intelligere, et alias delectationes quibus nihil est contrarium. Sed de hoc hic loqui non possumus : altioris enim eget inquisitionis quam, Deo volente, in prima philosophia perficiemus. Redeuntes autem ad id unde ratio nostra est, dicimus ex omnibus inductis manifestum esse, quod anima nullo modo motus per se movetur et physice. Si autem anima penitus non movetur, tunc manifestum est quoniam neque a seipsa moveri potest.

Isti us tamen intellectus possibilis intelligere consumitur in senio et in morte debilitatur, sicut diximus de deliberatione senum, alio quodam quod non est suum organum corrupto vel debilitato : et hoc est organum phantasiae et imaginationis, cum quibus communicat intellectus possibilis secundum actum intelligendo : ipsum autem intellectivum secundum se impassibile est, sicut probatum est prius. Intelligere autem secundum actum et amare, quod est passio concupisciibilis, cujus contrarium est odire, non sunt passiones aut opera intellectus secundum se sumpti, etsi enim sine intellectu non sint, tamen sunt passiones aliarum virium animae quae habent intellectus ordinem, et sunt in ipsis secundum quod participant aliqualiter intellectu : et ideo sunt hujusmodi vel illius sensibilis virtutis habentis intellectum secundum resultationem secundum quod habent ipsum : quia aliter amare, et odire, et confidere, et alia quae supra inducta sunt, non essent ordinabilia ad honestum et turpe in moribus : propter quod dicit Aristoteles in fine primi Ethicorum, quod rationale est duplex, quod scilicet per essentiam est rationale, et quod participat aliqualiter ratione, ut obediens et suasibile a ratione existens. Et ideo corruptis his viribus propter corruptionem organi sui neque reminiscitur aliquis, neque anat. Iste enim passiones et operationes non erant intellectus secundum se, sed erant conjuncti animae cum corpore, quae

CAPUT X.

De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

Multum autem his opinionibus quae Tetz,et cum. 67. dictae sunt, irrationabilius est sive videtur dicere quod anima est numerus movens seipsum. Ad hanc enim positionem sequuntur impossibilia communia ex parte illa contingentia, qua dicunt animam movere se ipsam : et ex alia parte sequuntur ad eam impossibilia propria et specialia, quae contingunt ex hoc quod dicunt eam esse numerum : et non oportet nos reiterare impossibilia communia quae sequuntur ex hoc quod dicunt animam movere seipsam : quia plurima dicta sunt in premissis. Qualiter autem anima non sit numerus movens seipsum, nunc ostendimus. Quomodo autem congruat intelligere unitatem moveri, primo quaeramus. Nihil enim movetur nisi quod habet situm, sicut probavimus in Physicis. Si igitur unitas movetur habebit unitas situm : et sic erit unitas ali-

<--- Page Split --->

quid in continuo, et non aliquid in discreto. Adhuc autem cum omne quod movetur, necesse sit ab aliquo moveri, quod differt ab eo, aut essentialiter tantum, aut essentialiter et localiter, sicut probavimus in VII Physicorum, queramus ab istis quomodo intelligi potest, quod unitas moveatur ab aliquo differente ab ipsa per substantiam et locum, aut per substantiam solum : et tamen ipsa unitas manet indivisibilis et indifferens «xistens per substantiam et locum : hoc enim non est intelligere. Quia si ponatur «ipsam movens, tunc erit motiva suipsius, et mobilis a seipsa et mota : et tunc «portet per praedicta quod differat a seipsa substantialiter, et sic per substantiam divisibilis est unitas : et hoc est contra diffinitionem et intellectum unitatis.

merum, relinquitur alia numeri species : et hoc est ideo, quia numerus est multitudo numerata per unum : et sic esse numerum est a discretione : species autem numeri est a mensura determinante multitudinem quam praecipue determinat ultima numeri unitas : et ideo cum aufertur aliquid vel apponitur, relinquitur quidem causa generis numeri, quae est discretio : sed non relinquitur eadem species, quia species datur ab unitate ultima secundum quod finit et determinat multitudinem. In continuis autem non sic est : quia non ex appositione vel demptione causantur, sed potius a continuitate : et haec continuitas neque apponitur per aliquid appositum, neque tollitur per aliquid demptum : propter quod divisio lineae non facit aliam speciem, sed tantum aliam lineam in numero. Similiter autem in his animatis quae habent corpora multum similia et non diversificata per diversae figurae organa, vel parum habent diversitatis in organis corporum suorum, sicut plantae et quaedam animalia quae sunt sicut lumbrici terrae et serpentes et anguillae, quando dividuntur, magis sequuntur divisiones animarum suarum modum divisionis continui, quam modum divisionis discreti : quia in utraque parte divisa relinquitur anima ejusdem speciei : et hoc non fuit in numeris : ergo anima magis deberet dici punctum vel linea vel alia species continuae quantitatis, quam quod dicitur numerus.

Movet autem fortassis aliquem quod diximus unitatem motam non differre a puncto : unitatis enim origo a puncto differt essentialiter : et sic videtur unitas nunquam posse fieri punctum, sive mota ponatur esse unitas, sive non mota. Si enim nos imaginemur materiam primam nudam ab omni forma substantiali et accidentali, ipsa est unum solum et indivisibilis non habens extra partem, sicut ostendimus in primo Physicorum : habet autem partem et partem, et partem juxta partem in potentia solum et

Amplius autem apud mathematicos commune dictum est, quod motus puncti facit lineam, et motus lineae facit planam superficiem. Constat autem in his quae nos in Physicis diximus, quod omne quod movetur secundum locum, situm habet. Cum igitur ponant unitatem moveri, oportet quod unitas situm habeat : ergo erit idem cum puncto, quia indivisibile unum habens situm est punctum. Jam autem habitum est ex propria doctrina mathematicorum, quod fluxus puncti facit lineam et non numerum : ergo et unitas mota quae est situm habens, et idem puncto, motu suo facit lineam, et non numerum. Non igitur debent dicere quod anima sit numerus movens seipsam, sed quod sit linea movens seipsam vel superficies. Jam enim concesserunt quod numerus ille quem dicunt esse aninam, est ubi, sive in loco, quod habet positionem : quia hoc necesse fuit eos concedere propter motum quem attribuebant ei : et tunc necessario sequuntur quae inducta sunt. Amplius autem si quis auferat a numero unitatem vel nu-

<--- Page Split --->

non in actu t. Cum autem imaginamur formam substantialem solum et non a materia participatam, ipsa etiam erit una sola non habens in se aliquam multitudinem : et cum materia sit susceptibilis tam formae accidentalis quam substantialis, constat quod ipsa non est susceptibilis formae accidentalis, nisi per formam substantialem : et si ipsa est susceptibilis duarum formarum substantialium, non recipiet eas secundum unam et indivisam materiam quæ sit in utraque. Ponamus igitur quod suscipiat formam substantialem secundum actum, hoc necessario dividet materiam ab omnibus aliis,et faciet in se ipsam indivisam quæ sub eadem forma continetur : ergo forma sic participata et terminans materiam causa est unitatis : et diversitas terminationis quæ est a forma diversimode participata, causa est multitudinis : et sic unitatis origo et numeri est a forma. Suscipiat etiam materia prima primum accidens quod quantitas est : illius autem non erit susceptiva ex parte formæ, quia formæ non est habere partem stiualiter juxta partem : ergo accidit quantitas ex parte materiae : et accidit secundum principium suum quod est punctum : punctum igitur ex parte materiae est : et sic origo unitatis est a forma, et origo punctia materia. Qualiter igitur potest dici quod unitas est punctum ? Sed intelligendum est quod nos non dicimus, quod unitas sit punctum, vel quod ipsa fiat essentialiter, sed quod subjectum ejus et subjectum utriusque efficitur unum per hoc quod unitas dicitur moveri : eo quod nihil movetur nisi quod habet situm : et ideo licet unitas sit ex parte formæ, et punctum ex parte materiae, tamen unum indivisibile erit utrumque si unitas situm habere ponatur : quia punctum nihil aliud est nisi indivisibile habens situm.

Redeuntes igitur ad propositum diciText, et, mus adhuc, quod taliter dicens animam esse unitates se moventes, nihil differet ab eo qui dicit animam esse corpora parva. Et hujus quidem causa est, quia si ponamus sphæras indivisibiles quas dicit Democritus esse animam et esse puncta, ita quod non remaneat in eis qualitas aliqua, sed quantitas sola in genere, adhuc oportet quod in eis differat movens ab eo quod movetur essentialiter, sicut patet per antedicta : et hoc accidit in magnitudine mota quæ est divisibilis. Non enim sequitur quantitatem esse mobilem ex hoc quod est magna vel parva, sed ex hoc quod est quantitas : quia sic est divisibilis. Omne autem motum ostendimus esse divisibile in VI Physicorum . Si igitur unitas vel punctum ponatur moveri, oportet quod utrumque sit quantum : et sic unitas vel punctum dicentur esse corpora parva, sicut dixit Democritus. Est autem adhuc necessarium aliud esse movens a moto essentialiter. Si igitur unitates sunt motæ, oportet quod aliquid per essentiam distinctum ab eis sit motivum unitatum. Si ergo anima diffiniatur essentialiter per se motivum animalium, anima per essentiam alia erit ab unitatibus : ergo non erit mota, sed movens tantum : non ergo erit numerus seipsum movens.

Adhuc autem si anima dicatur unitaText, et con. 70. tes vel numerus, oportet quod unitas sit quaedam materialis, et quodammodo, et non simpliciter unitas formalis : oportet enim quod unitates quæ sunt anima, habeant aliquam differentiam ad alias unitates quæ sunt aliae res : formalis autem unitas non differt ab alia formali unitate, neque numerus a numero : decem enim canes et decem equi non differunt per denarium, sed potius per materiam, quia isti sunt canes et isti sunt equi. Cum igi-

<--- Page Split --->

tur unitates constituentes animam differant ab aliis unitatibus constituentibus alias res, oportet quod non sint formales unitates. Puncti autem solitarii, hoc est, secundum se accepti, quae utique erit differentia ab unitate nisi potentia sola, sicut superius diximus ? Cum igitur anima non sit unitates formales, sed unitates materiales, et unitates tales non differant a punctis, anima erit unitates quae sunt puncta. Siquidem igitur dicatur quod alterae unitates sunt in corpore, et alia puncta quae constituunt corpora, quam illae unitates et puncta quae constituunt animam, oportet tamen quod sint in eodem loco istae et illae. Quelibet enim talium unitatum obtinebit locum puncti per hoc quod ponuntur motae unitates animae. Habent enim tunc necessario situm sicut et corporis unitates. Utraque ergo erunt indivisibilia habentia situm : et sic sequitur esse ipsa in loco puncti unius. Quid enim prohibet in eodem loco esse duas unitates habentes situm ? Si enim una supponatur alteri, non facit aliam quantitatem cum ipsa : et similiter est si etiam infinite sibi supponantur : ergo unitates animae et corporis differentiam non habent : quia quorum locus est indivisibilis, et ipsa et quae sunt in uno loco et sunt indivisibilia posita ejusdem rationis sunt posita : et hoc convenit, ut diximus, tam punctis constituentibus animam quam etiam punctis constituentibus corpus.

nunt quodlibet corpus constitui ex punctis infinitis. Amplius autem ex hoc sequitur quod nullum animatum moritur ex separatione animae a corpore, sed tantum ex resolutione continui in puncta : igitur animae animatorum nunquam a corporibus absolvuntur : quia jam probavimus in VI Physicorum, et in libello de lineis indivisibilibus, quod lineae et alia continua non resolvuntur in puncta, etsi in infinitum dividantur: remanentibus autem punctis in continuo animae remanent in ipsis, quia puncta sunt animae, sicut coguntur dicere ex sua positione. Si autem propter hoc diceretur quod est unitates materiales, quae formalem constituunt numerum quo numeratur quidquid est, tunc sequitur quod numerus habeat animam et sit animal, quod est absurdum.

Accidit etiam huic positioni, sicut diText, et com. 72. ximus, impossibile inconveniens commune quod accidit dicentibus quod anima est corpus indivisibile : et ab alia parte accidit inconveniens proprium quod accidit Democrito, in quantum qualis dicta est, poni causam qua moveri est ab anima. Si enim anima supponatur esse corpus constitutum ex punctis, sicut dictum est, contingit inconveniens quod contingit illis qui dicunt eam esse corpus subtile : et hoc est, quod duo corpora sint in eodem loco. Cum enim anima sensibilis sit in toto, eo quod sentit, et est partes in partibus, et tota in toto, ubique pene trahit corpus animatum sensibile : et erit quælibet pars in loco partis corporis, et ipsa tota erit in eodem loco cum corpore quod animat : et sic duo corpora erunt in eodem loco. Hoc autem idem inconveniens accidit dicentibus eam esse numerum motum vel unitates motas. Numerum enim motum necesse est habere situm et esse idem punctis. Sequitur igitur quod punctum qui est animæ pars quædam, sit in

<--- Page Split --->

eodem loco cum puncto qui est corporis pars quaedam : et sic in uno puncto loci oportet esse multa et multorum puncta. Sicut autem se habet locus partis ad partem, sic se habet locus totius ad totum : et ideo sicut duo puncta quorum unum est animæ, et alterum corporis, sunt in eodem loco, ita tota anima ex situatibus punctis constituta in eodem loco erit cum toto corpore ex situatibus punctis constituto : ergo duo corpora erunt in eodem loco. Aut oportet concedere quod non sit anima in corpore aliquo, nisi puncta quæ constituunt ipsum corpus. Sed ex hoc sequitur quod omne corpus sit animatum et habeat animam, quia omne corpus constituitur ex punctis, nisi quidam numerus differens esse ponatur, et alius qui sit anima ab eo numero qui est punctorum corpus constituentium. Sed tunc sequitur, sicut jam diximus, duo corpora esse in eodem loco. Hoc igitur est inconveniens commune quod accidit similiter dicentibus animam esse corpus subtile, et animam esse numerum qui movetur.

Ista sunt igitur impossibilia et multa Text, et 74. alia similia his quæ accidunt illis, qui in unum complectuntur numerum . Non enim solum diffinitionem animæ impossibile est hujusmodi esse, sed etiam accidentia propria quæ sunt animæ passiones et proprietates naturales, impossibile est attribuere numero : hoc autem facile manifestum est ei qui arguta mente tentaverit assignare causas propriarum passionum et operationum ejus, ut assignet in eis causas cognitionum et sensuum, et lætitiarum et tristitiarum , et aliorum quæ sunt his similia. Si enim numerus constituit animam, tunc diversas numerorum constituet vires animæ diversas, et opera, et passiones. Sicut autem superius deridendo diximus, etiamsi cui licentia divinandi concedetur de tali unitatum et numerorum diversitate, non erit ei facile in tali diversitate numeros fingere.

CAPUT XI.

Proprium autem inconveniens quod 73. accidit Democrito , accidit etiam istis, sicut diximus : accidit enim istis non esse aliquam causam motus corporis animati, nisi numerum motum : et hæc est similis causa, sicut posuit Democritus. Quid enim est differentiæ quantum ad causam motus corporum animatorum dicere sphæras parvas motu suo movere animal, et dicere magnificatas per situm unitates, aut universaliter unitates motu suo movere corpora animata ? utrobique enim necesse est moveri animal in eo quod illa noventur : et sic non erit voluntarius motus animalium, neque habent in facultate sua quiescere, sed moveri tantum, sicut etiam supra diximus.

De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

Tribus autem traditis secundum quæ Text, et com. 75. communiter diffiniunt animam Antiqui, alii enim maxime contulerunt in diffinitione animæ, quod est movens seipsam : alii autem corpus subtilissimum aut incorporalissimum inter alia : qui autem diffinierunt per movens seipsum , tam isti quam illi fuerunt. Sed corpus subtile et incorporale ponentes animam, propter tria diversificati sunt : quidam enim non dixerunt eam esse corpus, sed tamen eam esse corpus sequebatur ex dictis eorum , sicut fuerunt illi

<--- Page Split --->

qui dixerunt eam esse numerum vel unitates motas, quia unitates mote necessario habent situm : et ideo ipsas sequitur esse corpora vel aliquid corporis. Secundi autem fuerunt dicentes eam esse sphæras indivisibiles. Tertii autem fuerunt dicentes eam esse harmoniam corporis : et hi tamen non directe dicunt eam esse corpus, sed corpoream formam. Haec autem omnia quas habeant contra se objectiones dubitationum, et quas habeant subcontrarietates, jam fere præterivimus sive exsecuti sumus. Subcontraritetates autem voco, quando absque dubrio rationes inducentes pro se habuerunt veras, licet positio eorum erronea fuerit : et ideo etiam prætereundo et abjiciendo tetigimus quæ dicta sunt ab eis fere, nisi forte colligamus ea quibus diffiniunt animam, non omnia ponentes quæ ipsi dixerunt. Scimus enim animam esse motivam, sed non est motiva ita quod sit mota : et scimus quod est incorporea, non tamen ita est incorporea quod sit corpus subtile, sed potius non est corpus, neque forma corporalis. Est etiam cognoscitiva, sed non ex illa causa, quod ipsa sit composita ex principiis entium. Relinquitur autem ut modo consideremus quomodo anima dicitur esse ex elementis. Quidam autem Antiquorum dixerunt quod anima ideo dicitur esse ex elementis omnium, quatenus sentiat omnia et cognoscat unumquodque entium per hoc quod est similis illi, sicut diximus superius.

elementa vel principia rerum, sed sunt multa altera ab his. Magis autem fortasse sunt infinita ad minus in potentia et successione quae fiunt ex elementis, quorum unumquodque anima cognoscit et propriam cognitionem habens de eorum quolibet.

Etsi igitur anima cognoscat et sentiat Text et com 77. elementa ex quibus est unumquodque eorum quae fiunt ex eis : quomodo tamen cognoscet et sentiet propter hoc compos.tum ex illis, ut quis Deus Jupiter, vel Sol, aut quid est homo, aut quid caro, aut quid os, similiter autem quodlibet aliorum compositorum ? Non enim sufficit cognoscere ex quibus est compositum ut cognoscatur compositum, sed oportet scire et ex quibus et qualibus est, hoc est, in qua proportione componantur, et quae sit ratio compositionis eorum in hoc et in illo. Non enim quolibet modo se habentia elementa componunt horum compositorum unumquodque, sed determinata ratione proportionis, et determinata compositione, quae diversificantur secundum unumquodque, sicut et Empedocles dixit quod os componitur ex quatuor elementis, ita quod etiam ipsum humus sive terra coaptata aliis elementis in amplis poris, qui vocat diffusiones ipsius. Amplos autem dicit poros sive vasa : quia terra grossa est, et non nisi in amplis poris capi potest, et amplioribus poris indiget, quibus coaptetur quam cætera elementa. Talis autem est secundum Empedoclem proportio compositionis ejus, quod duas ex octo partibus habet terræ, cujus propria est nigredo, et quatuor ex octo dedit Vulcano sive igni qui est res sicca calida, ut dixit Empedocles, et ideo vincentibus proprietatibus ignis super proprietates terræ, ossa sunt facta sicca et dura 1. Unam autem proprieta-

Necessarium autem est, quod ad hanc positionem multa sequantur impossibilia. Ponunt enim isti quod anima cognoscit simile simili, tanquam ponentes in anima res similes exterioribus rebus quas cognoscit. Scimus autem quod non sola sunt in rerum natura quæ vocamus

<--- Page Split --->

tem ex octo dedit aquae, et unam aeri. Si igitur unumquodque aliorum similiter habet determinatam proportionem et compositionem, ex qua oportet ipsum cognosci si per suum simile cognosci debeat, tunc nihil profecto est dicere elementa esse in anima, nisi rationes proportionum quibus componuntur res inesse dicantur, et nisi etiam realiter in anima esse ponatur ipsa rerum compositio : et hoc oportet ideo, quia dicunt quod anima cognoscit unumquodque quod est simile secundum rem et naturam. Os igitur et hominem non cognoscet, nisi et haec inesse dicantur. Quod autem impossibile est omnia entia simplicia et composita esse in anima, non oportet nos hic dicere per rationem et syllogismum, cum hoc per se manifestum sit cuilibet. Quis enim vel idiota vel insanus dubitabit unquam, si est in anima aut lapis aut homo secundum essentiam lapidis aut hominis? Similiter autem est de bono et non bono, et de vivo et non vivo, et unoquoque aliorum.

sunt diversa principia et elementa uniuscujusque generis, et quod anima constat et componitur ex omnibus illis : erit igitur anima secundum hoc in parte qualitas, et in parte quantitas, et in parte substantia, et sic de aliis praedicamentis, et erit essentialiter quodlibet praedicamentum, et non accidentaliter, quia non est praedicatio accidentalis quando quantitas vel qualitas praedicatur de aliquo quod constitutum est ex principiis quantitatis vel qualitatis : sic quando dicitur de linea quod est quantitas, vel de colore quod est qualitas. Sed impossibile est animam quantitatem vel qualitatem esse, quia ab omnibus supponitur fere quod anima est substantia : et impossibile est quod id quod est substantia, constituatur ab elementis qualitatis vel•quantitatis : quin potius quantitas constituitur ab elementis quantitatis, et qualitas ab elementis qualitatis : neque aliquid fit unum essentialiter ab elementis substantiae simul, et ex elementis aliorum praedicamentorum. Accidens enim est in substantia, non sicut quaedam pars quidditatis ejus, sed sicut quaedam dispositio quae potest inesse et non inesse. Haec ergo et hujusmodi altera inconvenientia sunt, quae contingunt his qui dicunt animam esse ex omnibus entibus.

Text, et com. 78.

Amplius autem cum ens dicatur multipliciter, significat aliud quidem substantiam sive hoc aliquid secundum diversitatem praedicamentorum . Quæramus igitur utrum ex omnibus illis erit anima, aut non? Quod autem non sit ex omnibus, videtur ex hoc quod anima ponitur esse ex elementis, et non sunt aliqua elementa quæ sint communiter omnium praedicamentorum. Quæramus igitur utrum ex his solis est quæcumque sunt elementa substantiarum? et si hoc detur, tunc quæramus quomodo cognoscit quidditatem aliorum generum et uniuscujusque quid est in generibus in illis, cum dicant quod non cognoscetur nisi simile sibi simili : tunc enim nihil in se habet quod sit simile his quæ sunt in aliis generibus : oportet igitur quod aut dicant animam non cognoscere res aliorum generum, aut quod dicant quod

CAPUT XII.

Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

Isti autem duo concesserunt quæ sunt Text et com. 79. incompressibilia : dixerunt enim quod impossibile est simile a simili pati in natura, sed potius contrarium patitur a contrario semper :. et cum hoc dicunt, quod non cognoscit anima nisi sibi simile, cum tamen ipsi ponant, sicut et rei

<--- Page Split --->

veritas se habet, quod sentire est pati aliquid et etiam moveri : omne enim sentire est recipere speciem sensibile, et passio dicitur a πχθεν Græce, quod est rrepiere. Si enim sentire quoddam pati est, et sentire est simile simili : patitur ergo quoddam a suo simili : non igitur impossibile est pati a suo simili, sed a contrario semper. Cum autem multas habeat dubitationes et difficultates ita dicere, sicut est dictum Empedoclis, quod si omnia quæ cognoscuntur, per corporæa elementa cognoscantur quæ sunt principia omnium, et ad simile cognoscitur omne quod cognoscit, unum quod nunc dictum est testatur quod contraria sibi ipsis dicunt : testatur enim quod hoc ambigue et non secundum expressam veritatem dictum est. Quæcumque autem membra sunt simplicia terrea in animalium corporibus, fere nihil sentiunt, sicut ossa fere nihil sentiunt : quoniam nullum eorum sentit nisi dentes, qui quamdum habent medietatem in tactu : nervi autem licet sentiant, tamen magni nervi qui sunt ligamenta ossium ad invicem, nihil sentiunt quia sunt magis terrestres : pili autem universaliter nihil sentiunt, et similiter ungues : et tamen talia conveniret sentire si vera diceret Empedocles quod terram sentimus terra.

Deum, sit insipientissimum : quia ipse dixit quod cœlum non componitur nisi ex quinque, hoc est, ex igne, aere, aqua, terra, et concordia : et ideo quia ex discordia non componitur,ideo similitudinem ad discordiam non habet, et ignorat discordiam. Mortalia autem omnia cognoscuntur, ex eo quod ex sex principiis quæ sunt elementa omnia componuntur. Ex quinque namque supra dictis et discordia composita sunt omnia mortalia, ut asserit Empedocles.

Universaliter autem quærendum est ab Text.et com. 81. Empedocle, quare non omnia habent animam tam simplicia quam composita? Si enim elementum est causa cognitionis in alio quod compositum est, tunc multo magis erit cognoscitivum in seipso. Cum igitur omnia corpora secundum Empedoclem, aut sint elementum, aut ex elemento : et si ex elemento sunt, aut sunt ex uno aut ex pluribus, aut ex omnibus, videtur quod omnia corpora sint cognoscitiva aut unius aut quorumdam aut omnium corporum : omnia igitur habere videntur animas.

Amplius cum omne principium quanto fuerit universalitus et prius, tanto plura debeant sciri per ipsum, sequitur secundum Empedo clem totum contrarium si elementa sunt principia sciendi : quia sequitur quod ex uno elemento in anima non scitur nisi unum cui ipsum est simile : ad omnia autem alia magis est causa ignorantiae propter dissimilitudinem : ergo unum quodque principiorum secundum Empedo clem magis erit causa ignorantiae quam scientiae : ergo elementa non sunt prima principia ad sciendum. Sequitur autem adhuc secundum Empedoclem, quod cœlum quod ipse dixit esse

Dubitabit autem aliquis adhuc secunText.et com 82. dum Empedo clem, quid est quod unit et in unitate tenet elementa in eo corpore quod dicimus animatum : ipsa enim elementa mixta vel simplicia comparantur materiae : non autem convenit unire materiae, sed potius formae. Quæcumque ergo est forma animatorum, illa unit corpora animata, et illa forma est nobilius et melius quod desideratur a materia : sed omnes qui ponunt animam esse, dicunt quod nihil est nobilius et antiquius quam anima. Nobilius quidem, ex eo Nota quomodo aniquod ipsa est divinum quoddam et optina habet esse nobile cum quod desideratur a materia. Antiet antiquum et proprium, et praeserquis autem, quoniam ipsa prior est diftim intellectione et intentione efficientis. Et hæc tiva.

<--- Page Split --->

præcipe conveniunt intellectuali animæ, quæ est substantia divina ens ante omnem corporeitatem et contrarietatem secundum ordinem naturae, sicut supra probatum est. Et hujus causa est, quia anima habet esse et nobilissimum et rationabilissimum secundum naturam. Rationabilissimum quidem, eo quod in se continet rationes rerum ex quibus cognoscit ea quæ sunt, et dat rationem et esse corpori. Nobilissimum autem, eo quod ipsa est forma ultima secundum ordinem naturae, ad quam sunt elementa et omnes elementorum mixtiones et complexiones et compositiones. Proprium autem est, eo quod incorporem : et non est vis in corpore anima intellectiva, sed separata in proprio esse consistens. Cum ergo sit talis anima, et proprie sive præcipue intellectualis, et elementa dicantur esse ante ea quæ sunt ex ipsis, et illa non possint esse rationabilia vel nobilia vel in proprio esse constituta, sed potius ab anima sunt accipientia rationem et nobilitatem, et proprii esse distinctionem, non potest esse anima et præcipue intellectualis ex elementis.

scientiam et intellectum non habent. Animatorum autem omne esse motivum secundum locum est, et quando anima diffinitur per motivum in loco, tunc de motu locali processivo intelligitur : quia hoc solo motu videtur anima movere corpus : alteratione enim movetur a qualitatibus primis : augmenti autem et decrementi causa est cibus qui ingreditur, et non anima sola. Similiter autem etiam quicumque dicunt intellectum et sensum esse ex elementis, non de omni dicunt anima : et hoc patet, quia plantæ videntur vivere, et non participare loci mutationem, neque sensum præcipue secundum quod sensus est cognitio sensibilium. Quamvis enim dicat Isaac in libro de elementis plantas habere sensum, ipse tamen dicit quod ille sensus non est nisi naturalis tactus, et tactus elementi est sine cognitione. Et non verum forte dicit Isaac, quoniam non est tantum gustus tactus et tactus alimenti, sed etiam nutritiva separata a sensibili tangit nutrimentum per hoc quod ultimum radicis est infixum in nutrimento, et trahit ipsum ex vi nutritivæ calorisque quæ sunt in radice : hoc tamen quia sine appetitu naturali non fit, et quia radices sunt ori similes in trahendo nutrimentum, movet Isaac ad hoc quod dicit plantas habere duos sensus naturales, qui sunt gustus et tactus. Adhuc autem illi etiam qui sensum et intellectum dicunt causari ex eisdem elementis, diminute dicunt de anima : quia videmus quod multa sunt animalium sensum quidem habentia, et non intelligentiam.

T e a t , etcom . 8 3 . Reprehenduntur autem omnes isti qui dicunt ex elementis esse animam, ex eo quod cognoscat et sentiat ea quæ sunt entia in natura. Et similiter illi qui dicunt eam diffiniri magis per motivum esse, de eo quod insufficienter locuti sunt de anima : non enim omnia sensitiva moventur secundum locum procedendo de uno loco ad alium, licet forte moveantur motu dilatationis et constrictionis omnia quæ habent animam sensibilem : hoc enim motu nullum illorum caret, quæ sensum tactus habent : et ille solus est, qui sufficit ad constitutionem animalis sensibilem animam habentis. Similiter autem non omnia motiva sui ipsorum secundum locum, sunt scientia : quia scire est habentium intellectum. Multa autem moventur secundum locum, quæ

Si autem aliquis intellectum et sensum Text, et com. 8 4 . segregaverit, ita quod sint diversæ partes animæ ejusdem, et concesserit quod ista anima intelligens et sentiens habet suum intelligere et suum sentire ex elementis ex quibus est, non est adhuc sermo perfectus : iste enim sermo non est de omni anima, quia non est de vegetativa : ne-

<--- Page Split --->

quc est de tota anima, quia non est de mobilibus secundum locum, quod est omnis animae habentis intelligentiam et sensum : neque est de una anima quacumque sit illa, quia nulla talis est anima quae tantum intelligat et sentiat et nihil aliud operetur. Hanc autem eamdem reprehensionem sustinet opinio, quae tangitur in carminibus quae facit Orpheus. Is enim dixit quod totum id quod non continet, hoc est aer, quod est plenum diis, quos vocavit animas quae ingrediuntur et afferuntur ad nos respirantibus ventis per anhelitum : dulciorem tamen esse animam zephyri quam aliorum ventorum, eo quod nubes tollat et molliat aurum : is enim non de omni anima dixit, sicut neque alii : quia non est possibile hoc accidere plantis quod afferant sic animam, neque etiam multis animalibus quae non respirant, quia non respirat nisi animal ambulans multum habens sanguinem. Hoc autem latuit sic opinantes.

quum : canon enim, quod regulam sonat, est id per quod habetur judicium de utroque : obliquum autem cum sit privatio recti, neque est principium sive judex suiipsius cognitionis, neque alterius quod sibi opponitur per modum habitus. Et similiter est in qualitatibus elementorum, sicut in antehabitis libris determinatum est.

Sunt autem quidam Philosophorum, Text. et com. qui dicunt animam misceri in toto universo, tam in elementis eam esse ponentes, quam in elementatis. Ex qua positione etiam Philosophus Hatus, qui de Italia fuit, Empedocles nomine, causam sumpsit suae opinionis, dicens omnia esse plena diis, eo quod idem dicebat esse Deum et vov et universorum materiam. Hi autem habent quasdam speciales contra se dubitationes : quarum prima est, quod quaeramus ab eis quam ob causam anima cum sit in elemento simplici quod est ignis vel aer, non facit ipsum animal cognoscens et sentiens ? Hoc enim mirum videtur, cum videatur simplicioris corporis quod est causa aliorum corporum, esse debere nobilior et melior anima. Quaeret etiam aliquis rationabiliter ab his, quia illi dicunt animam esse principium motus, quare anima quae est in elementis, secundum eos est uelior et immortalior, cum non constituat animal, quam ea quae est in animalibus, quae animal comprehendens et sentiens constituit ?

Similiter autem ab alia parte reprehenduntur de superfluitate : sicut enim diminuti sunt in doctrina animae, sic in causis quas ponebant, sunt superflui. Dixerunt enim causam cognitionis omnium esse, quia anima est ex elementis omnibus habens in se omnium qualitates elementorum : et hoc est superfluum, quia etiamsi concedatur quod oportet dicere animam esse ex elementis, non oportet tamen quod constitui ex omnibus dicatur elementis : quia cum contraria reducantur in privationem et habitum secundum causam, ut nos diximus in libro Physicorum, sufficiens est altera pars contrarietatis, quae scilicet est per modum habitus ad dijudicandum et cognoscendum seipsam, et oppositum quod est per motum privationis. Et hoc in simili nos videre possumus : quia nos in geometricis per recti diffinitionem scimus et ipsum quid est rectum, et quid obli-

Accidit autem utrobique inconveniens Text. et com et irrationale in reprehensione istarum quaestionum : namque dicere quod animal sit ignis vel aer, est maxime irrationabilium hominum, quia dictum istorum est simile fatuorum dicto. Et dicere quod non sint animalia cum insint eis animae, inconveniens est omnino : quia secundum hoc nulla erit differentia inter

<--- Page Split --->

esse animam in aliquo corpore, et non esse animam in ipso in constitutione animalis.

CAPUT XIII.

De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opinionus cica hoc.

Text. et com. Causa autem hujus opinionis partim 88. tacta est ab Aristotele, et partim tangetur a nobis. Dicit enim Aristoteles quod causa quare opinabantur animam esse in elementis nobilioreru et immortalioreru quam sit in his quae constituuntur ex elementis, fuit haec, quod viderunt totum et partem in simplici corpore esse similis speciei et formae : et tamen ex hoc sequitur quod necessarium sit quod etiam ipsi dicant, quod anima totalis est similis speciei et partis cum animae parte. Est autem opinio eorum de parte, quod opinantur quod animata sint mixta corpora, propter hoc quod aliquid continentis et circumdantis aeris per anhelitum recipitur intra corpora eorum : et cum pars intus recepta sit ejusdem speciei cum ea quae remanet extra de aere, et concedunt quod intus recepta est animatum corpus, dicunt consequens esse quod totus extra aer manens sit animatus. Et contra hoc dicit Aristoteles, quod si aer districtus vel discerptus, cujus quaedam pars est intra, et aliud totum est extra, est similis speciei, tunc consequens est ut etiam anima totius aeris et partis intus sit similis speciei. Si ergo exterioris aeris anima est immoralis utpote quae semper vivificabit et vivificat viva, consequens est animam quae est in aere qui intus est receptus, esse immortalem : et hoc ipsi non dixerunt : sicut enim se habet suscipiens

ad suscipiens, ita anima ad animam, et e converso. Si autem aer dicatur esse speciei similis, sicut diximus, et anima dicatur esse dissimilis, tunc sequitur necessario quod non amba partes aeris susceptibile erunt animae : sed una pars potest esse animae susceptibilis, et alia pars non erit, eo quod suscipiens proprium non habet. Sequitur igitur alterum de duobus, quod aut scilicet aer sit similis partis, et anima similiter : aut si ipsa est dissimilis et aer similium partium, tunc sequitur quod anima non sit in qualibet par'e totius aeris. Haec autem inconvenientia sunt secundum ipsos. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod neque cognoscere inest animae, propter hoc quod ex elementis sit : neque movere ponitur bene vel vere ex causis quas assignaverunt Philosophi.

Scias autem circa materiam istam esse 88. tres opiniones, quarum una antiquissima est quam persecuti sumus, quod scilicet anima sit in omnibus elementis, praecipue corporeis, scilicet igne, et aere, eo quod illa sunt quae videntur animare corpora per calorem naturalem et respirationem et spiritum, sicut diximus superius. Et dicebant elementa non animare corpora composita, nisi propter hoc quod ipsa in se animata sunt, ponentes materiam subjectam eis esse divinum, eo quod videbant esse ingenerabilem et incorruptibilem : et per hoc divinum dicebant quod animabat corpora : unum quidem perforando et faciendo vias per corpus quod est calor : alterum autem quod discurrit in foraminibus corporum animatorum quod est spiritus aeris vel aercus : et ideo aerem principaliorem dicebant in animando : et haec fuit ratio Orphei et aliorum. Videbant etiam spiritum esse 89. vehiculum virtutis in corpore per morum illum quo radius et lumen est virtutum coelestium vehiculum in mundo : et quia sic discurrit per corpus et

<--- Page Split --->

vehit virtutem, et operatur naturales operationes et vitales et animales : naturales quidem in hepate per attractivam. digestivam, nutritivam, et expulsivam, vitales autem in corde per arterias pulsas in arteriis virorum, et animales in cerebro per sensum, et imaginationem, et cateras operationes animales, dicebant spiritum esse animam. Est autem adhuc quod induxit eos, quod spiritus inclusus in viscositate seminis animatorum operari videtur organa corporum et figurare corpora : et ideo quia viderunt operari spiritum ut animam, dixerunt spiritum esse animam. Non autem fit anima aer propter hoc quod est intus, cum non accipiat aliquid a corpore, sed potius det refrigerium quod secum attulit : et ideo oportuit eum prius fuisse animam aut animatum : et cum sit ejusdem rationis in specie cum toto aere, dixerunt totum aerem esse animatum : et haec fuit vera ratio quae induxit istos. Et contra hoc freitConstabenlucelibrum ad istum errorem elidendum : quoniam sine dubio spiritus ille corpus est, anima autem non est corpus. Similiter autem spiritus instruueutumanimae est quod movet totum corpus, et anima non est instrumentum animae. Spiritus enim est corpus aereum lucidum a vapore cibi, vel per anhelitum inductum, mediante quo anima movet corpus, et quod est vehiculum virtutum quas anima influit corpori : quod quidem animae opera perficit, sicut instrumentum artificis inducit formam quam habet in nuenteartifex, non quidem ut est ferrum vel lignum, sed prout est ab anima diret u m et motum. Similiter spiritus ille quando digestus et purificatus est ab anima, et directus ab ipsa, omnes anim a e perficere potest operationes quas anima habet in corpore. Hic autem spiritus abundantior est in corde et in pulmone et in arteriis, sed paucior est in aliis : est taunen in omnibus : quod ostendit ipsa aliorum spumositas quae est in sanguine

et semine et cibo, et aliis humiditatibus, quae profecto spumositas non est nisi ex spiritu incluso in eis. Hic etiam portat formas per cellulas capitis quae sunt tres, anterior, et media, et ultima distinctae, sicut dici habet in libro de Animalibus.

Secunda autem opinio est dicentium quod elementa quidem non sunt anima- ta extra compositionem 1 : sed tamen compositio et commixtio elementorum in se habet primam animae perfectionem et essentiam : et vocant primam animae perfectionem et essentiam inchoationem animae, eo modo quo inchoatur aliqua alia forma in sua propria materia, quando est in potentiam habituali ad illam formam proximam in illa. Dicunt enim illi quod anima est perfectio corporis commix- ti physici : perfectio autem omnis corpo- ris physici in ipso est secundum poten- tiam formalem, antequam sit in actu in eo : physicum autem corpus est commix- tum ex elementis : anima igitur secun- dum suam primam inchoationem praeci- pue secundum vegetari et sentire est in elementis commixtis. Adhuc autem vege- tativum et sensitivum nunquam operan- tur, nisi per corpus expleant suas opera- tiones : sicut autem se habet operatio ad organum, ita se habet substantia cujus est illa operatio ad substantiam : sic sub- stantia est vita in corpore, sicut et opera- tio expletur per corpus : substantia autem quae est de esse corporis, et est substantia ipsius vel perfectio prima formali poten- tia est in semine corporis : et videtur quod sit in commixtione elementorum anima, licet ante commixtionem elementa haud animata sint. Et hoc quidem dixit Alexan- der Graecus Peripateticus. Sed hoc non esse verum patet ex hoc quod anima non est harmonia, sicut supra probatum est. Et ulterius etiam hoc addimus quod etiam non est aliquid sequens harmo- niam, quia cum harmonia sit corpo- ralis contemperantia elementorum, non potest aliquid sequi harmoniam, ut essen-

1 Pro hac opinione Alexandri, vide Commen-

tato rem III de Anima, com. 5.

<--- Page Split --->

tialiter causatum ab harmonia, nisi forma corporalis : anima autem nullo modo est forma corporalis : ergo anima non est et sic in commixtione elementorum. Adhuc autem si anima secundum sui inchoationem et potentiam formalem esset in elementis, vel ex elementis, oporteret etiam quod anima perfecta ultima perfectione esset ex elementis : quia,sicut diximus in fine primi Physicorum, talis potentia eadem est in essentia cum actu, licet secundum esse sit differens : hoc enim esse nominat potentiam et actum. Si autem hoc esset verum, non haberet anima operationem nisi forma corporalis quae sequitur mixtionem : omnis autem talis forma habet unicam operationem : et sic anima non haberet nisi unicam operationem : et hoc falsum est, cum vegetabilis et sensibilis et intellectualis anima multas habeat operationes : et ideo ista opinio sane falsa intelligitur aut convincitur : unde licet anima potentia sit in semine commixto, non tamen est in semine causata a commixtis ipsis vel a commixtione, sed potius causata ab anima decidente semen, sicut infra dicemus : vel etiam ab intelligentia movente stellas, sicut in his quae ex putrefactione generantur. Quod autem quando perfecta sunt vegetativa et sensitiva non operentur nisi in corpore, hoc non ideo est, quod sint causata a commixtione, sed potius ideo quia sunt virtutes in corpore, non a corpore causata, nec a commixtione corporali, quamvis causantur in ipso quod corporaliter commixtum est. Hujus autem expressa ratio inferius ostendetur.

Tertia vera opinio est quorumdam nostrorum sociorum dicentium animas vegetabilium et brutorum animalium esse ex traductione. Dicunt enim illi, quod quando semen deciditur a corpore aut parte corporis, deciditur etiam pars animae ab anima : et ex illo quod ab anima deciditur, fit et generatur anima generati. Hujus autem signum esse dicunt quod compertum est embrionem per cotilidones adhaerere matricibus, et habere cutariam contra arte-

riam matricis, et venam contra venam, et sic de aliis : ut et sic spiritum et sanguinem trahant a matrice : quod non esset, ut dicunt, nisi traduceretur anima embrionis ab anima matris. Adhuc autem dicunt non esse completam aliter propinquitatem inter parentem et prolem, nisi aliquid animae traheretur a parente in prolem, ut dicunt. Sed hoc mirum esse videtur qualiter anima potest decidi ab anima, cum anima sit indivisibilis, et nihil ab ipsa decidi possit. Adhuc autem non fit generatio ex eo quod est actu pars, sed potius ex eo quod est potentia pars corporis, quod est superfluitas digestionis : et hoc non est adhuc animatum anima parentum secundum actum : et ideo nihil animae deciditur ipso deciso. Haec autem magis pertinent ad tractandum in libro de Animalibus, ubi agetur de animalium generatione. Sed quod hic sufficit, est quod dicimus semen esse ex quo est generatio, vel id quod est sicut semen consequens materiam, ut patet in his quae ex putrefactione generantur, vel ex alia quacumque elementorum commixtione per virtutes stellarum in species plantarum vel animalium producta. In omnibus enim talibus praeter commixta elementa est resultatio virtutis animae vel intelligentiae, quae resultatio est forma inchoans animam vel essentiam animae. Sicut enim videmus in operibus artis, quod dolabrum de virtute anguli habet scindere ligna vel lapides, sed ad formam domus non deducit ea quae scindit, nisi per operationem et formam artis quae est in intellectu practico artificis : et sic dicimus artem facere artem, quia forma artis in anima artificis existens educit illam quae est in lignis et in lapidibus : et hoc non est potentia in lapidibus et lignis secundum quod lapides sunt aut ligna, sed potius secundum quod subjiciuntur instrumentis artis et ipsi formae artis quae est in artificis mente. Sic etiam dicimus quod omne semen ex quo fit generatio, sive sit in matrice alicujus animalis, sive non sit, habet in se virtutem formativam, quae absque dubio

<--- Page Split --->

virtus est in semine non ex elementis; sed sicut artificis forma est operans super ligna ut fiat artificiatum. Sed tamen est differentia in hoc quod virtus formativa est in semine, forma autem artis in arte operans est in anima. Haec autem virtus formativa datur ab anima, vel ab eo quod est simile animae. Ab anima quidem, quando semen maturatum in corpore animato in potentia educitur ab ipso. Ab eo autem quod est loco animae, quando semen maturalur extra corpus animatum a lumine et virtutibus. In corpore autem animato fit duobus modis. In vegetabilibus fit per maturationem quae est in fructu, quia veztabilia ubique in se virtutem habent generativam dispersam : et ideo ubique adherentia sibi semina maturantur, et virtutem recipiunt formativam. In animalibus autem fit per membrum determinatum ad generationem : semen enim in nulla parte corporis efficitur vere semen, hoc est, potens producere simile in specie ei cujus est semen, nisi maturatum in membro ad generationem ordinato, hoc est, testiculis vel in eo membro quod est testiculorum loco, in quibus virtus animae generativa habet situm. Sive autem fiat in corpore animato, sive extra, oportet observare qualiter fiat : et hoc bene consideratum solvit totam Antiquorum contradictionem istam.

Sciendum igitur quod omne agens incorporeum quod imprimit speciem suam in rem corpoream, et per corporeum instrumentum, oportet quod agat aliquando sic quod species quam imprimit, sequitur magis substantiam cui imprimitur, et aliquando magis assimilatur speciei agentis, et aliquando assimilatur secundum quid utrique : et hoc fit propter diversitatem ejus quod suscipit suam impressionem sive formamin quam inducit. Est autem motor primus omnino incorporeum agens, quod tamen agit in materiam quae est ex contrariis et commixta ex clementis et qualitatibus elementorum, et agit per instrumentum corporeum quadrupliciter, quorum unum est virtus quae

est in corporibus cœlestibus, aliud autem virtus quae est in lumine cœlesti descendente, et tertium motus cœlestis, et quartum est qualitates prime quae sunt in elementis : et ideo in quibusdam quae tantum commixta sunt materialiter, non inducit nisi formam corpoream, sicut in lapidibus et metallis : et hoc est differenſ ſ corporaliter secundum omnem diversitatem lapidum et metallorum. In quibusdam autem quae æqualitati cœli magis appropinquant, et ab excellentia contrariorum elementalium multum elongantur, multum resultat de lumine suo, sicut in intellectuali anima, quae tota est extra corporeitatem et materiam contrarietatis, sicut superius diximus, et est similitudo quaedam agentis primi : propter quod dixerunt Philosophi quidam mediante intelligentia animam causari, quia similitudo est solius intellectualis naturae primæ causæ quae similitudinem suam in tali et non ex tali materia producit : propter quod etiam intellectualis anima non ex materia dicitur produci, sed potius ab extrinseco ingredi, eo quod nullum elementorum divisim, neque etiam elementorum commixtio potentiam habet conjuncti qua sit radix elementalis talis animæ, sed tantum lumen intelligentiæ agentis est radix ejus, ita quod aliquando a Philosophis vocatur resultatio intellectus divini in corpore physico potentia vitam habente : et aliquando vocatur umbra intellectus divini, eo quod lux illa quae causatur ab intellectu agente in naturis, aliquantulum obumbratur ex inclinatione ad materiam corporis physici. Cujus signum est, quod anima intellectiva inquisitiva est, et accipit cum continuo et tempore, cum intellectus qui separatus est, omnino sit sine inquisitione, apud quem sunt simplices formæ et quidditates rerum. Quod autem sic causetur pars et anima intellectualis, et non ex materia educatur, neque in materia sit radix ejus, ex hoc probatur quod supra dictum est, intellectum esse ante corporeitatem et contrarietatem secun-

<--- Page Split --->

dum naturam, et quod habitum est intellectum esse antiquiorem materia corporali secundum naturam. Habetur autem etiam ex hoc quod si radicaretur in aliqua materia vel virtute corporali, indigeret in operatione sua materia illa et virtute corporali, et non esset separata anima intellectualis. Nos in tertio hujus doctrinae libro ostendemus eum esse separatum in substantia et operatione. Nuljus igitur alius modus productionis inesse potest etiam intellectualis animae, nisi qui dictus est, et nullo modo reducatur in elementis, neque ex elementis educitur. Propter quod eleganter dicit Aristoteles in XVI Animalium solum intellectum ab extrinseco, non ex elementis ingredi in esse et produci 1. Anima autem vegetabilis et sensibilis producuntur ex materia, et radicem habent in materia, sed virtute agentis incorporei, sive hoc sit intellectus movens stellas, sive sit virtus formativa in semine animatorum corporum, sed tamen radix istarum animarum non est forma elementalis, neque aliquid sequens commixtionem elementorum, sed potius forma impressa ab anima decidente semen vel impressa a motore orbium, sed educta instrumentis corporalibus quae sunt lumen et virtus et motus cœlorum et stellarum et qualitates elementales in se habentes coeli et animae virtutes : et ideo tales animae sunt quidem virtutes in corpore existentes, et sine eo non explentes operationes suas : sed tamen radix earum et inchoatio est forma impressa semini a virtute incorporea, ut dictum est. De his autem quae generantur ex putrefactione, in IV Meteororum fecimus mentionem et assignavimus causam. Haec autem omnia quae hic diximus, apertius in libro Animalium dicentur, ubi de operatione spermatis proprium nos oportet facere tractatum. Sed ea quae hic dicta sunt, breviter ad intellectum opinionum inducatarum sunt inducta.

Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

Est autem adhuc inquirendum utrum simile simili cognoscatur, quia hoc dixerunt illi qui animam cognitivam omnium diffiniendam esse censuerunt. Videbatur enim hoc omnibus fere Antiquis : quoniam, ut inquiunt, aut anima aliquid simile apud se habet unde rem cognoscat, aut non habet. Si autem habet aliquid simile apud se, tunc habetur propositum, quod simili quod habet apud se cognoscit quidquid cognoscit. Si autem apud se simile rei cognitae non habet cognitiva, ergo rem se cognoscere nescit : quia non habet aliquid ad quod cognitionem rei examinet. Cum enim quaerit rem et invenit, scit se invenisse. Aliquid autem est principium apud se, quod regit eam in inquirendo, quia aliter per incerta quareret : et hoc non est verum : oportet igitur quod principio aliquo formali regatur in inquirendo : et haec est aliqua rei similitudo : oportet igitur quod similitudo sit apud animam ex qua cognoscat anima. Adhuc autem cum invenit rem, et scit quod haec est res quam invenit post inquisitionem, aliquid iterum habet quod certificat eam esse rem quam invenit, quia aliter quaereret in infinitum. Constat autem quod hoc iterum est aliqua rerum similitudo : et ideo oportet in anima esse similitudines rerum : et ita cognoscit simile simili. Adhuc autem nihil appetit et quaerit nisi quod est sibi simile : et nihil movetur ad aliquid, ut dicit Boetius, nisi per quod est simile illi. Nec enim un-

<--- Page Split --->

quam materia vel potentia materialis movetur ad aliquam formam cujus apud se non habet aliquam similitudinem. Est autem cognitiva potentia naturalis et nota ad rerum species quodammodo : oportet igitur ipsam cum eis habere similitudinem. Adhuc autem agens semper est nobilius anima. Videtur igitur quod nulla rerum exteriorum ei imprimat suam speciem nec ad cognoscere perficit ipsam : cum autem cognoscat, oportet quod per assimilationem cognoscat : oportet igitur ut apud se rerum habeat similitudines, et non acquirat ab extra.

Omnes autem dictæ rationes Platonis sunt et Augustini et Boetii Platonicorum, qui dixerunt Platonis musam in hoc verum personare, quod dicebat quod quisque discit, immemor recordatur : et quod omnium scientia et cognitio est naturaliter apud animam, sed occupata sensibus et gravata carne, haud potest mox redire ad se ut statuat oculum considerationis in seipsa, et videat ea quæ habet apud scipsam : per studium autem elevatur supra molem carnis et per speciem rei extra, vel per auditum excitatur ad videndum hoc quod in se habet : et per hoc venit in reminiscentiam eorum quæ hahet apud se. Et hujus dicunt esse simile in eo qui longo tempore est oblitus rei alicujus, et subito occurrit ei simile simili : tunc enim ad usum illius venit in memoriam prius obliti : et ita dicunt fieri de omni rerum scientia. Hujus autem signum est, quod dicunt in pueris, qui primo res non distinguunt, omnem virum vocantes patrem, et omnem feminam matrem : postea autem excitati per visum et auditum frequenter, discernunt ex scipsis unum ab alio, quando ad se redire possunt. Menon autem Pythagoricus et universaliter omnes Platonici, et multi Stoicorum istam opinionem semper defenderunt. Hæc igitur fuit ratio qua Antiqui inducti sunt ad hoc quod dixerunt simile simili cognosci, et in hoc omnes convenerunt. Causas autem hujus volentes assignare diversas in vias diver-

terunt : et alii quidem causam hujus assignantes animam ex elementis esse dixerunt : eo quod putabant species omnium esse species elementorum sic vel aliter commixtorum, et mixtum nullam omnino habere speciem præter eam quæ est clementarium specierum congregatio quaedam. Alii autem dixerunt animam esse imaginem separatarum intelligentiarum, et esse plenam formis et rationibus rerum, et sub illis formis habere rerum scientiam : neque exigebatur secundum eos ad scientiam, nisi quod habitæ formæ in anima ad res determinarentur. Et alii dixerunt, quod anima est materia prima in qua sunt omnes formæ per aliquem modum latentes tamen : sed cum additur super potentiam animæ lux intelligentiæ agentis, tunc videt eas in se. Materiæ autem corporali, eo quod non additur talis resplendentia lucis supra eam, non potest eas in se videre. Et iste fuit Anaxagoras et quidam alii.

Sed hæc omnia melius infra determinaopinio probuntur, quando de intellectu possibili et agente habebitur tractatus : sed quantum hic sufficit, sciendum est quod in materia sunt omnes formæ per inchoationem, et non per coadunatum habitum, quarum illa potentia susceptibilis est : et ideo potestate illa habituali imperfecta omnes habet, et actu distincto et determinato nullam habet omnino : et hæc est causa quod quaerit perfici, quia imperfectum aliquid habens unde ordinetur ad perfectionem, illud quaerit. Sed id quod nullum habet se in se habitualiter ordinans ad perfectionem, nullam omnino quaerit perfectionem: quia non habet unde percipiat eam : potentia enim nata fieri aliquid, non fit illud nisi per privationem, quia subjicitur motui ad illud : et quia jam inchoatum est in ipsa potentia quæ perficitur, ideo scit se invenisse quod quaerit, quando videt illud in se reduci ad actum determinatum et distinctum, et agens in illa reductione est species cognita a rebus extra accepta : per illud etiam habet similitudinem incom-

<--- Page Split --->

pletam ad illud ad quod movetur quando quaerit. Si enim haberet similitudinem completam, jam non quaereret ulterius, sed quiesceret in similitudine illa : et sic intelligitur id quod Philosophi dixerunt, quod non movetur aliquid ad aliquid, nisi per hoc quod est simile illi. Quid autem sit faciens pueros distinctam rerum habere cognitionem, determinavimus in principio Physicorum nostrorum. Per dicta ergo satis patet qualiter falsum est scientiam rerum esse apud nos et rerum omnium similitudines, et ostensa est erroris causa Antiquorum 1. Relinquitur autem determinare utrum possibilitas materiae eadem sit cum possibilitate cognoscentis animae, eo quod utraque est potentia omnia et actu nihil : sed non potest determinari nisi prius sciatur possibilis intellectus : et ideo usque illuc differatur.

CAPUT XV.

Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

ris, ab aliqua natura una principium sumere, et omne quod cognitum est in anima, ad unum primum principium cognitionis reduxerunt : et illi primo principio dederunt cognoscere per intellectum, et sentire, et opinari, eo quod quodlibet illorum, sicut diximus, communicat et participat cognitivum aliquid per naturam et habet potentiam passivam ad ea quae cognoscit. Adhuc autem in anima viderunt esse concupiscere per sensum rei convenientis vel disconvenientis et deliberare per rationem regentem voluntatem, et omnino et universaliter appetitum qui communis est et vegetabili et sensibili et rationali animae : et cum concesserint ista esse secundum motum factum ab anima, et sic inesse secundum potentiam activam vel formalem, et ideo ad principium cognitionis non posse reduci, et ideo ista inesse animae secundum diversas naturas et principia videbantur. Adhuc etiam viderunt quod motus secundum locum est ab anima in animalibus, et conjecerunt inter omnia moventia perfectius esse id quod movet secundum locum : appetitum autem esse imperfectum in quantum appetit : et ideo existimaverunt motivum secundum locum secundum eamdem naturam convenire animae, per quam convenit ei esse cognitivum vel appetitivum : et ideo haec tria secundum tres naturas animae dixerunt inesse. Ulterius autem procedentes invenerunt in anima augmentativum et juventutem et senectutem et decrementum, et hoc semper agere per calorem naturalem qui est virtus corporea, et in hoc differre a physicis : et ideo iterum hoc existimaverunt causari ab aliquo speciali principio. Et ideo quaerendum, utrum toti animae insit secuundum unam et eamdem naturam et essentiam unumquodque istorum, ita quod eodem aliquo omnia haec praedicta facimus, et omnibus praedictis si una natura et essentia sunt, et intelligimus, et sentimus, et facimus, et patimur aliorum

TEXT. ET COM. 59 His autem habitis, satis secundum Antiquos patet qualiter illi de substantia animae determinaverunt. Diximus autem in principio procemii, quod non solum quaerenda est animae substantia, sed etiam de partibus animae oportet habere quaesstionem: et ideo dubitationes Antiquorum de partibus hic subinferimus dicentes, quod ea quae sunt in anima tanquam partes, Antiqui ad quatuor reduxerunt. Viderunt enim quidquid est unius geno-

<--- Page Split --->

unumquodque, ita quod possumus dicere, quod vegetativo intelligimus, et movemur secundum locum et alia facimus, et intellectu augemur et movemur secundum locum et sentimus et reliqua facimus, eo quod omnia haec unum et idem sunt : et hoc est quaerere utrum diversis essentiis et diversis potentiis facimus illa diversa quae dicta sunt, sicut dixit Plato. Est autem intellectivum inter duo, quod una essentia et diversis potentiis haec fiunt, vel una potentia et diversis essentii : sed non potest esse hoc ultimum membrum, quia nunquam est una potentia diversarum essentiarum. Remanet igitur unum solum medium quod est una essentia facere haec omnia per diversas potentias naturales, quae sunt unita in illa essentia. Primum autem horum membrorum etiam abjiciemus, eo quod impossibile est una essentia et eadem potentia plura facere : quia scimus quod idem eodem modo se habens non facit per se diversa. Scimus autem quod anima omnia quae superius enumerata sunt, per se facit et non per accidens. Quaeramus igitur de duobus relictis membris solis, utrum scilicet faciat ea quae dicta sunt multis naturis et potentiis vel una natura et multis potentiis. Si autem pluribus facit essentiis ea quae dicta sunt, tunc quaeramus utrum iste actus qui est vivere, conveniat animae secundum aliquod unum praehabitorum, aut secundum plura ex eis, aut secundum omnia quatuor enumerata, aut etiam conveniat eis ex aliqua alia causa quaecumque sit illa.

Dicut autem quidam et partibilem et partitam esse animam per essentiam et locum, et concedunt quod alio quodam intelligit, et alio concupiscit, cognitivam partem secundum suas differentias ponentes in cerebro, concupiscibilem vero ponentes in hepate, vegetabilem autem praecipue ponentes in vasis et membris genitalibus, et motivam secundum locum

attribuentes posteriori parti cerebri et nuchae, quae descendit per dorsi spondiles, a quibus oriuntur nervi motivi. Vivere autem quidam attribuit secundum unam istarum partium quae est vegetabilis, sicut Dionysius Philosophus diffiniens vitam dixit, quod est motus generis nutribilis naturam assequens. Alii autem, ut Plato dixit, vivere esse secundum aliam causa quae sita est in corde, et influit vitam corpori per arterias super spiritum qui vehit vitam. Alii autem communiter dixerunt vitam inesse secundum quamlibet supra dictarum potentiarum. Illi autem qui dixerunt animam in eodem corpore esse partitam per diversas essentias, rationes habeant vel habebant : quia quaecumque separata inveniuntur loco et subjecto aliquando, secundum naturam et essentiam diversa sunt, etiam quando in eodem continente ea inveniuntur. Invenimus autem vegetativum sine sensitivo, et motivum secundum locum et sine concupiscentia, sicut in plantis. In quibusdam autem invenimus sensitivum sine motivo secundum locum, ut in spongia et ostreis et conchilibus quibusdam. Aliter autem invenimus motivum secundum locum absque sensu, sicut in intelligentiis, in quibus etiam non est concupiscentia et deliberatio et appetitus,co quod nullius egent secundum naturam. Cum igitur ista sint separata per locum et subjectum, constare videtur quod supra dictum est, quod sunt diversae essentiae et naturae. Amplius autem quoniam quae in corpore sunt secundum diversas differentias temporis, sunt diversa in essentia et natura. Est autem primo secundum tempus vegetari et alimento uti quam concupiscere et sentire et movere secundum locum : et prius est concupiscere , quammoveresecundumlocummotuprocedentedelocoadlocum : etpriusestistudquamintelligiere : ergoistaomniadifferentiamvidenturhabereinesseetnatura . Ampliusquaecumqueindiversisetdiversarumcommixtionumcorporibussubjectasuaquerunt , diversa

<--- Page Split --->

sunt in esse et natura : quoniam sicut se habet susceptibile ad susceptibilem, ita se habet perfectio suscepta unius ad perfecctionem susceptam ab altero. Sic autem se habent superius inductae animae : eo quod una in cerebro, altera in hepate, et tertia in alterius modi esse mixtionis et compositionis membro habet suscipi : igitur ipsae sunt diversae in esse et substantia et natura.

Hæc autem quæ dicta sunt, induxit primum Pythagoras : et in tantum præbuit eis assensum, quod diversa animalia dixit congregata in uno animali, ita quod dixit hepar esse animal, et matricem aliud animal, et cor aliud animal principale inter illa, et cerebrum obtinere locum sublimis ecclesiis animalis. Et postea veniens Plato correxit errores in parte et non in toto : dixit enim hæc omnia diversas esse substantias secundam situm et esse, sed tamen unam animam, et ideo constituere unum animal : eo quod conveniant omnia in animando 1. Animatum enim anima perfecta dicitur habere cognitionem et appetitum et motum et vegetationem : propter quod dixit Plato quod nisi hæc dividuntur, licet sint substantiæ diversæ,tamen non sunt nisi pars animæ : quia non animant rem secundum perfectum modum animationis, qui est, ut ipse dixit, ex hoc quod alicui conveniant omnia illa quibus animatum differt ab animato.

Et hunc errorem hucusque in diem sequuntur quidam Latinorum Philosophorum, præcipue in sensibili, vegetabili, et rationabili, qui dicunt esse diversas substantias et unam animam in corpore hominis, adducentes quod Aristoteles videtur dicere in sextodecimo librorum suorum de Animalibus, ubi dicit quod non est vivum et animal simul, neque est vivum et homo simul, et quod cibativa anima prius iuest quam sensitiva, et alia hujusmodi. Adducunt autem simile

per quod suadere volunt diversas substantias habere unam rationem animæ in animando. Dicunt enim diversæ naturae esse luminaria cæli, et in diversis locis, et tamen radios et lumina eorum uniri ad unam mundi illuminationem, qua universa materia generabilium et corruptibilium movetur. Idem autem asserunt in luminibus diversarum candelarum in illuminatione domus. Similiter autem alia quædam inducunt probabilitatem habentia in superficie apud imperitum et insanum vulgus : sed fortiora quæ hic efficere videntur, sunt quæ nos hic induximus.

Faciamus autem quaestionem contra omnes istos Doctores. Constat enim quod homo unum est in natura, et una substantia composita, in quo tamen omnia sunt quæ superius induximus : huic autem intellectus et sensus et appetitus et motivum secundum locum est et augmentativum. Sic autem et asinus est unum, et hoc aliquid in natura, in quo sunt omnia prædicta præter intellectum. Unum autem quod est hoc aliquid natura fit unum a pluribus ut plura sunt. Oportet ergo quod illa sint unita. Quæramus ergo ab istis, quis continet et unit animam, si ipsa de natura sua apta nata est esse partibilis et partita et unum faciat? Et non potest dici quod uniens illa sit corpus, quia corpus non continet et unit animam, sed e converso anima est quæ unit et hæc continet corpus : cujus signum est, quia anima egrediente per mortem de corpore, statim incipit deperdere unionem et continuitatem suam : tunc enim primo exspirat ex ipsa calidum, quod secum ad superficiem e ducit continuans humidum, sic marcescit et dissolvitur corpus, sicut diximus in quarto Meteororum. Igitur non unitur ut faciant unum ex hoc quod continentur in corpore duo, sed potius unum aliquid erit quod continet corpus : uniuntur igitur in' aliquo incorporeo.

1 Nota hanc opinionem Platonis de animarum pluralitate secundum rationem substantiae et

<--- Page Split --->

Queramus utrum illud sit accidens, aut substantia ? Et si ipsum est accidens, sive forma accidentalis, tunc accidens unit substantiam : et hoc est maximum inconveniens : quia nulla multitudo substantiarum refertur ad accidens, sed omnis accidentium multitudo refertur ad substantiam sicut ad uniens. Adhuc autem illud accidens aut erit communiter accidens, aut erit accidens inseparabile. Et siquidem communiter accidens, tunc poterunt esse sine illo. Ponamus igitur quod sint sine illo : et nihil accidit inconveniens. Quando autem sunt sine illo, tunc sunt plura ut plura. Igitur plura ut plura constituunt unum in natura : et hoc non est intelligibile. Si autem accidens est inseparabile ab eis, tunc nunquam continget ea separari, quod ad sensum est falsum : quia saepe ista in diversis inveniuntur subjectis. Adhuc si unum sint in accidente, tunc causa faciens unum aliquid quod est homo vel leo, est accidens : homo igitur et leo et caetera animalia non sunt unum substantialiter, sed accidentaliter, quod ridiculo dignum est.

aliquo uno quod non est diversarum partium. Si autem statur in aliquo uno tali, tunc necesse est dicere, quod mox sine altero aliquo uniente una est substantia quae est anima, quae unit in se diversas potentias, quae sunt supra commemoratae : quia melius est mox fieri per unum, quam per aliud. Praeterea substantia magis unit proprietates, quam aliquod aliud posterius substantia sumptum. Adhuc autem quia tales potentiae quae sunt quasi proprietates animae quibus praeparatur ad agendum et patiendum, fiunt immediate de ipsis essentialibus. Et ideo istis tribus de causis oportet dicere, quod mox ipsa substantia uniuntur, et non aliquo alio. Illud autem uniens cum non possit esse multipartium, ut habitum est, oportet esse unum secundum substantiam. Una igitur est substantia, in qua uniuntur omnia haec sicut proprietates naturales quae potentiae naturales vocantur.

Et secundum hoc facile respondetur Si solutio ad ratione s Fy his quae pro se induxerunt Pythagorici. hagiurcorur. Quoniam anima tripliciter potest considerari. Uno quidem modo ut genus, alio ut anima, et tertio ut naturalis potentia animae. Si enim anima accipiatur ut genus, praedicabilis est de animabus particularibus quae sunt vegetativa plantarum, sensitiva brutorum, et rationalis anima hominum. Si autem accipiatur ut anima, tunc perfectio erit animati corporis, et tunc secundum differentiam in specie vel in genere vel individuo ipsorum animatorum differt ab anima specie vel in genere vel individuo : et ideo tota hominis anima specie differt ab anima bruti : et nulla potentia est unius, quae non specie differat a potentia alterius : visus enim hominis et visus asini specie Nota quomodo : isus difterunt, non quidem specie ipsius visihominis et visus asini bilis, quia hoc idem esse potest : sed spespecie differunt. cie pupille et virtutis visivae perficientis visum : et sic est de aliis viribus. Et hoc probatur necessario ex hoc, quia sicut est in tota anima ad totum corpus, ita est in partibus animae comparatae ad partes corporis : tota autem anima est species et

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

Si autem detur, ut Aristoteli placet, quod uniens ea quae sunt in uno corpore, sit forma substantialis quae sit altera a substantia ipsorum : tunc sequitur illud uniens magis esse animam quam ista, quia in hoc solo differt anima ab alia forma naturali, quod ipsa una in se existens per diversas potentias agit diversa in eo cujus ipsa est perfectio. Itaque illorum quodlibet agit per se. Caeterae autem formae naturales essentialiter et per se non faciunt nisi unum sicut calor calefacit, et frigus frigefacit. De illo autem uniente ea quae supra commemorata sunt, quae remus iterum utrum sit multarum partium non unitarum, aut simpliciter substantia una? Et siquidem est diversarum partium, oportebit et ipsum habere uniens aliquid : et de illo iterum quaeremus ut prius, et procedet hoc in infinitum, nisi stetur in

<--- Page Split --->

forma diversum esse specie et ratione dans homini ab anima bruti : sic igitur erit in omnibus partibus ejus. Amplius a differentibus specie substantialibus impossibile est potentias naturales ejusdem speciei causari. Sunt autem differentia speciei substantialia in homine et bruto. Proprietates igitur fluentes ab ipsis specie erunt diversae : et hoc quidem est necessarium.

Sed multi circa hoc errant, et eorum occasio, quod vident objecta esse eadem, et habent inferre passiones potentiis diversorum animalium specie. Quae autem nata sunt inferre passiones cum sint eadem, sunt sua passiva eadem specie : sed sua passiva sunt oculi, vel aures animalium specie differentium : videntur ergo potentiae diversorum animalium specie, esse eadem specie. Isti autem tales non sufficienter persuasi sunt signo. Quoniam nos videmus, quod idem numero calidum ignis infert passiones diversis genere et specie, sicut lapidi, ligno, et animali : et tamen non propter hoc illa sunt eadem genere et specie. Tales enim passiones inferunt non secundum convenientiam vel differentiam in specie et genere, quae differentiae sunt secundum formam, sed potius secundum communicationem in materia, quod ea quae communicationem habent in materia transmutabili, ad invicem agunt, et patiuntur ad invicem et ab eisdem activis : haec autem communicatio nihil omnino facit ad convenientiam vel differentiam in genere vel specie vel numero vel secundum formam, sed potius secundum materiam. Et ideo quia bos idem visibile suscipit quod suscipit homo, hoc ideo est, quia oculus bonis componitur ex aqua lucida pura tenente formas sicut oculus hominis et non oportet propter hoc quod idem sit medium commixtionis oculi, vel ejusdem speciei virtus visiva. Sic er-

perfectum ab anima, ut in sequentibus patebit : et nos videmus diversitatem figurarum in omnibus organis diversorum animatorum in specie et genere : ergo etiam ipsae vires erunt diversae in specie, quia eadem virtus in specie et genere quaerit organum ejusdem figurae quo suam exerceat operationem in specie et genere : et inducendo hoc probatur tam in artibus quae sunt virtutes mechanicea, quam etiam in naturalibus : alterius autem figurae sunt organa architecti quam pannificis, et alterius figurae sunt aures asini quam hominis, et alterius organa planta quam animalis : et ideo dicentes esse vires diversarum specierum ejusdem speciei, sunt incidentes in errorem Pythagoricorum dicentium omnes animas posse ingredi corpus quodlibet, sicut si tectonica instrumenta tibicines sibi coaptarent ad fistulandum. Secunda ratio est ab effectu sumpta : quoniam nutritiva in ligno nutrimentum alterat ad naturam ligni, et nutritiva in bruto ad carnem bruti, et in homine ad speciem carnis hominis. Cum ista igitur differant specie et genere quae sic perficiunt, oportet et ipsas virtutes specie et genere differre. Haec igitur dicta sint ad confutationem erroris quorumdam nostrorum sociorum, qui se dicunt naturas scire, et absque dubio nesciunt opiniones et positiones Peripateticorum, sed detinentur erroribus Pythagorae et Platonis.

Tertia vero animae consideratio est prout comparatur ad suas potestates naturales, quas ipsa in eo quod secundum potestatem completam et actum animae habet vitam ab ipsa : et secundum hoc una est in homine anima in substantia, et diversa virtutibus cognitivis et appetitivis et motivis secundum locum et vegetantibus corpus : et ideo falsum est quod illud quod est potentia vegetativa in uno,per locum et substantiam separatur ab ipso. Sed id quod est anima vegetativa, quae ut anima non est nisi in plantis, separatur secundum esse et locum ab eo quod est anima sensitiva quae est

<--- Page Split --->

in brutis : et ideo quaerit diversum genere corpus in quo sit : quoniam diversae in genere et specie formae diversorum sunt in genere et specie corporum formatorum : nunquam enim anima vegetabilis est pars animae sensibilis, sed potentia vegetabilis potest esse pars animae sensibilis, sic et sensibilis pars est intellectualis animae. Quae autem una numero et substantia est anima, diversae habet potestates, sicut superius dixinus : quoniam in hoc differt anima a forma quae tantum est forma naturalis corporea, quod anima potestatibus pluribus plura agit per se, ita quod nullum eorum per accidens, et non agit secundum potestatem naturae corporea, sed ultra terminum naturae elevatur in agendo, eo quod anima agit in naturam, et intelligentia in animam, sicut supra diximus : et illarum potestatum quaedam viciniores sunt naturae, sicut potestates sensibilis : quaedam autem omnino sunt sicut resultatio luminis intelligentiae, sicut potestates rationalis : et ideo secundum diversitatem temporis manifestantur in corpore quando formatur : quoniam prius manifestantur quaedam opera vegetabilis, et postea quaedam opera sensibilis : et ad manifestationem intellectus qui secundum prudentiam dicitur, exigigitur experimentum et tempus. Anima tamen una est secundum substantiam in omnibus istis potestatibus, licet non secundum quamlibet potestatem simul tempore sit actus primus vel secundus : quia actus primus est qui potest agere, nec potest impediri quando voluerit, sicut habitus scientiae considerat quando voluerit. Et ideo dicit Philosophus, quod non est vivum et animal simul intelligens secundum quod est actus completus organi : tunc enim anima inest ut artifex, et non sicut actus. Animam enim inesse sicut artificem, est inesse animam secundum quid et non simpliciter, hoc est, secundum virtutem

et rectitudinem formativae virtutis, quae format organa : sicut si intelligamus speciem domus quae est in mente architecti, egredi de ipso et intrare ligna et lapides, et sic formare domum sine manibus artichecti. Sic enim adhuc figura domus inducta secundum esse differt a specie formante lapides in domum, eo quod species formans simplex est et nullius figurae : figura autem inducta non est simplex, cum dicimus speciem domus esse in lapidibus et lignis, quae in domus figuram convertuntur. Et sic Philosophus vult quod species animae sit in semine formans et figurans organa, quae virtus formativa vocatur 1 : et hoc est animam inesse secundum quid, hoc est, secundum speciem et virtutem animae quae formativa vocatur : sed non inest secundum quod est actus et substantia quaedam animati corporis, nisi in corpore organico completo. Iste est igitur intellectus Aristotelis, et nos determinabimus hoc in libro de Animalibus : quia per hunc modum ibi Aristoteles explanat seipsum, et sui Commentatores, sicut dictum est, exponunt eum. Per hoc igitur patet qualiter animae vires adveniunt secundum temporis diversitatem. Si autem dicamus partem vegetabilem secundum substantiam alteram esse a sensibili, propter hoc quod diverso tempore inducitur ut est actus organi : tunc etiam oportet nos dicere motivam secundum locum esse diversam in substantia a sensibili, quia motiva secundum locum diverso tempore perficitur ut actus primus vel secundus. Adhuc autem et generativam dicemus alteram a nutritiva et augmentativa, eo quod longo tempore post perficitur ad actum. Quod autem objiciunt de diversa complexione organorum, Platonis doctrina est, sed erroneum : quoniam licet omnia membra sint diversarum complexionum, tamen omnia diriguntur et convertuntur ad unum quod est cor, vel id quod est cordis loco : et

<--- Page Split --->

ideo tota corporis diversitas refertur ad unum uniens omnia alia : et sicut se habet ad suas partes corpus, ita se habet perfectio corporis ad suas particulares potestates : et ideo substantia una est animae, cujus actus est vita cordis, et particulares potestates exercet in aliis membris. Sic igitur dicemus totam partium animae diversitatem in uno corpore esse unitam aliquo quod est anima.

CAPUT XVI.

De dubitatione quæ movetur de eo quod unit potentias animæ, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animæ sunt partes.

aut quomodo intellectus contineat, grave est fingere volenti assignare, eo quod nos scimus omnem potentiam affixam organo corporali, non esse nisi circa ea quæ sunt de complexione organi illius, sicut oculi circa colores, et auris circa sonos. Intellectus autem universaliter est circa omnia, neque accipit ea corporaliter, sed simpliciter denudata ab omni materia sensibili et corporali : et ideo nullius partis ipse potest esse actus : non igitur universum totius potestatis animæ continentis corpus, colligitur ex talibus particularibus potestatibus, quarum quælibet contineat partes corporis : et per consequens non est talis comparatio partium animæ ad partes corporis, qualis est comparatio ipsius animæ ad totum corpus : cum ipsa contineat totum corpus, non quælibet partium ejus partem corporis contineat. Quod autem omnis anima ad totum corpus sicut continens ipsum comparetur, probatur ex hoc quod superius induximus, quod neque omni anima egrediente de corpore corpus exspirat et marcescit.

Text, et com. 92. Et adhuc dubitabit aliquis quam potestatem habet quælibet partium animæ in corpore : et hoc est quærere utrum habeat potestatem partis potestativæ, quæ est quasi pars integralis animæ potestativæ,ita quod uniens potestates particulares sit una substantia animæ secundum esse : aut ita sit, quod quælibet pars animæ potestatem habeat totius animæ, et uniens eas non sit nisi quædam ratio communis, et secundum rem quælibet pars sit quædam anima totum illud habens quod habet anima. Et siquidem dicatur quod partium unaquæque non habet nisi particularem potestatem, tunc oportet quod sicut anima continet totum corpus, quod sic quælibet pars potestatis ejus aliquam contineat partem corporis, et exerceat in illa suam operationem : et hoc ideo conveniens est, quia anima tota dicitur forma continens corpus : et tunc ipsa non colligitur nisi ex potestatibus particularibus partes corporis continentibus. Et si hoc concedatur, videtur sequi aliud impossibile : quia qualem partem

Si autem propter hoc dicat aliquis, Text, et com. 93. quod uniens istas particulares potestates est una ratio communis earum quam habent ut sunt animæ, et quod quælibet istarum est anima habens in facultate omnia opera animæ faciendi, licet quædam operetur in uno organo, et quædam in alio : ille pro se habet, quod plantæ videntur vivere et ubique habere omnem facultatem animæ vegetativæ : et licet in radice sola trahat cibum, tamen virtutem et facultatem trahentem cibum habet in ramis : et hoc patet quando dividitur et figitur terræ : tunc enim in ramo trahit sicut in radice. Similiter est in his animalibus quæ annulosa vel rugosa dicuntur, quæ si dividantur, utraque pars retinet animam sensibilem et motivam secundum locum : et sunt istæ animæ eaædem specie, licet sint numero diversæ :

<--- Page Split --->

et videtur quod utraque pars etiam habeat virtutem gustativam et cibi receptivam.

Si autem non perficiunt tactum cibi, nullum est inconveniens : quoniam hoc contingit per accidens. Non est hoc ex defectu virtutis animae quam non habet utraque pars, sed quia deficit ei organum corporale quod in planta ubique aptatur propter homogeneitatem plantarum : sed non sic ubique potest aptari in animali propter suarum partium heterogeneitatem : unde licet non habeant instrumenta quibus salventur in natura, tanen anima perfecta secundum omnes vires videtur utrique parti inesse, et similes specie sunt animae partium ad invicem, et etiam toti sunt animae divisae sinules, quia non habuit plus tota simul quam pars alterius dividens ipsam : tota ergo antequam esset separata, et animae partium sunt similes ad invicem. Et hoc est ac si tota quando corpus simul, non divisum esset divisibile per species. Quod autem est divisibile per species, est ratio communis. Una ergo divisio animae in partes, est divisio in species, sicut si divideretur animal in hominem et asinum, et non est sicut divisio subjecti in potentias et proprietates naturales, sicut dividitur ignis in calidum et rarum et lucidum, vel pomum in odorem et colorem et saporem. Si autem quis diceret, quod in plantis in quibus maxime sit hujusmodi divisio, non est anima, palam est falsum esse : quoniam in plantis videtur ad sensum inesse quoddam principium formale, quod non est forma corporea agens tantum unum, sed virtus incorporea tantum in corpore agens diversa : et haec anima vegetabilis, qua sola communicant simul animalia et plantae : et ipsa quidem vegetabilis separatur secundum esse aliquando a sensibili primo modo, quoniam est in plantis sine sensu : sed sensibile non separatur ab ipsa, quia nihil est

quod habeat sensum, quin etiam habeat vegetabilem. Hac igitur via incedendum est ad inquirendum de animae partibus.

Quæstiones autem in hoc ultimo capitulo motæ, licet non essent solvendæ hic, sed potius in libris de Vegetabilibus et Animalibus in quibus agetur de corporum animatorum diversitate, tamen propter doctrinæ bonitatem et facilitatem dicimus esse pro verissimo tenendum, quod una secundum substantiam est anima in corpore uno, et quod illa potestatibus aliquibus affigitur corpori, et non est necesse quod secundum omnes corpori affigatur : quoniam anima illa quæ similior est intelligentiæ agenti et magis elevata est supra naturam, quasdam habet proprietates affixas corpori, et quasdam conjunctas corpori habet, et hæc est anima rationalis. Similiter autem corpora animata sunt aliquando valde similia, et habent organa non ex diversis, non in forma composita, sed quasi homogenia, sicut plantæ : et hæc divisa convalescunt, quia quælibet pars potest esse os et organum salvans naturam in talibus. Quæ autem sunt similia quidem, sed non omnino, sicut quorum corpus componitur totum quasi ex quibusdam circulis sive annulis, sicut serpentes, et lumbrici, lacerte, et anguillæ, et hujusmodi, hæc omnia virtutes suas motivas habent maxime in annulis, sicut in libro de Motibus animalium est determinatum : et ideo divisa per transversum in utraque parte retinent et sensum et motum : si autem per totam longitudinem corporum suorum in duo dividantur, dividetur quilibet circulorum in duos semicirculos : et quia circulis illis utebantur pro membris officialibus in sensu et motu, ideo tali divisione in eis facta, statim moriuntur et jacent immobilia, eo quod nullum habent organum in quo fiat operatio sensus vel motus. Quædam autem sunt valde diversæ compositionis in organis corporis, et illorum potestates animales sunt valde diversæ : et ideo divisis illorum corporibus statim moriun-

<--- Page Split --->

tur, quia anima exspirat et non potest salvari, cum inveniat in una parte totam diversitatem organorum quam requirit propter suarum potestatum differentiam. Sed hominum genus specialem habet in hoc proprietatem, eo quod sicut diximus supra, anima ejus quæ sibi est propria, separata est, et non communicat corpori per seipsam, sed per aliam potentiam corpori communicantem. Propter quod etiam non dividitur anima hominis diviso corpore, sed abstrahitur cum non habet in quo operetur. Sic autem divisis, ut dictum est, plantis et annulosis corporibus, quæ per se divisibilia sunt, anima quæ una numero fuit in toto, efficitur duæ numero per divisionem, eo quod est divisibilis per accidens diviso corpore : quia tamen anima non est forma corporea, quæ distendatur quantitate corporis, sicut albedo vel alia forma situalis in corpore : ideo putabat Plato quod anima non posset etiam dividi per accidens sicut dividitur albedo : et ideo dixit in toto integro fuisse multas animas unitas in ratione, quarum multitudo manifestatur per divisionem. Sed hoc est inconveniens, quia non esset ratio quare unius corporis perfectibilis essent plures animæ vel perfectiones, cum una sufficiat : natura enim non abundat superfluis. Et ideo dicendum quod ad divisionem corporis sequitur divisio animæ : et ideo

quod dividitur per accidens est duplex, sed quod habet quantitatem per accidens secundum quam dividitur, et est minus in minori, et majus in majori, sicut formæ corporeæ dividuntur per accidens, quæ sunt ut calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et hujusmodi. Et est divisibile per accidens, quod licet in se sit divisibile non habens quantitatem, tamen secundum suam totam facultatem inest diversis partibus corporis, et ideo divisis corporis particulis, secundum totam facultatem suam remanet in illis divisis : et sic anima est divisibilis per accidens 1. Et simile est sicut si signavero punctum in linea media. Non enim indivisibile est : et tamen si divisero lineam in puncto illo, remanet punctum integrum in utraque linea, et erunt duo puncta. Hoc autem Plato ignoravit. Quidam autem etiam hoc ignorantes convertunt se ad magis impossibile dicentes quod in utraque parte divisa remanet una anima numero : sed illi nesciunt quod idem numero est in quo non invenitur in numerando diversitas. In partibus autem divisis diversitas in numerando invenitur. Adhuc autem quod dividitur ab aliquo loco et subjecto, necesse est numero differre ab ipso : partes autem divisæ, et loco et subjecto sunt divisæ : non igitur est in eis una anima numero.

1 Nota quomodo dupliciter est divisibile per accidens ; et ex hoc potes intelligere mentem Doctoris, quomodo animæ annulosorum per

accidens sunt divisibiles, cum in libro XVI de Animalibus eas indivisibiles ponat, sicut patet tractatu primo, cap. 8.

<--- Page Split --->